IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LVIII.
REGINA post Caroli IX obitum statim Mericum Barbezerium Chemeraldum ad nouum regem mittit, qui eum certiorem de fratris morte faceret, et ad iter in Galliam omni mora posthabita capessendum hortaretur. altero post die et Magdalenus Faiola Neouius in Poloniam mittitur, qui si Chemeraldus morbo sontico aut alia re retardaretur, eadem mandata pari celeritate ad regem perferret. XIIII dierum itinere Cracoviam venit Chemeraldus, ex quo et parentis literis postquam de decessoris sui morte cognouit rex, etsi casus non omnino inopinatus esset tamen vt in noui regni ingressu confusis adhuc rebus aliquantum perculsus est, cum dissiderent eorum, qui circa ipsum erant sententiae, an tantisper in Polonia manendum ei esset, dum res in eo regno ordinasset, an nulla mora interiecta ad discessum se compararet. dum deliberatur, ante omnia placuit, vt Iacobus Faius Spessaeus Senator Parisiensis vir magni ingenij et multiplicis doctrinae quamprimum in Galliam ad reginam remitteretur, cum mandatis, quibus ei Regentis dignitas et potestas a Carolo attributa confirmabatur. diploma Cracouiae datum XVII Kal. Vtil. in Galliam allatum, et in regni curia promulgatum III Non. Iul. I: cum interea regina ad regni praefectos literas dedisset, statim post Caroli filij mortem, quibus de eius obitu et extrema voluntate, qua ei summa rerum per regnum potestas demandata erat, certiores faciebat, hortabaturque vt cunctos in officio ac fide continerent, spe facta, vt edicta nuper promulgata seruarentur. his et iunxerat, quo maiorem sibi auctoritatem conciliaret, Alenēonij, et Nauarri eiusdem fere exempli literas. interea Cracouiae de regis discessu sententiis inter proceres, qui pauci erant, altercatum fuit. qui prudentiores erant, et regiae dignitatis magis studiosi sic censebant. regnum Poloniae tam honorifice delatum omnino retinendum esse. id enim ad famam et pacem in Gallia constituendam pertinere, et scisso factionibus regno, et Alenēonio a Protestantibus, vt tunc iactabatur, ducem et patronum rebus suis contra Guisianos quaerentibus sollicitato, regi omni ratione enitendum esse, vt regnum illud conseruet, ad quod fratrem amicorum et clientium, quos plurimos iam habeat, et porro habiturus sit, suffragiis succenturiari posse spes sit, et ita honesta missione procul a se ac turbis ablegari. alioqui discessum suum fugae adfinem non solum probrosum fore, sed nec periculo cariturum,
famaque ipsius per illum non mediocriter labefactata maiores quam antea in Gallia tumultus excitatum iri, qui nunc integra ea adhuc quasi in suspenso sint. alij contra, vt regi inter delicias, licentiam et adulationes enutrito, et ab horrida legitimi regni disciplina abhorrenti gratificarentur, reginae eum sine mora et postposita omni decoris et alterius rei ratione in Galliam reuocanti parendum suadebant, quae praesentis statūs Gallici eam condicionem esse demonstret, vt ob magnatum factiones diuersa populi studia et haerens iam diu in visceribus malum intestinum non aliunde petito remedio, quam praesentia regis curari possit: in eo regis auctoritatem et patrij regni salutem verti, si Galli statim sciant, regem e Polonia excessisse, vbi eum attineri iam in Gallia seditiosi clamitant. neque vero vllam satis iustam caussam Poloniae ordinibus probatum iri, propter quam ei in patrium regnum redeundi potestas ab ipsis fiat contra si Galli regem in itinere esse intelligant, nullam rem aeque apud illos valituram, ad disturbandas, si quae vsquam coquantur, coniurationes. his rationibus et apud Polonos et apud externos principes clandestinae profectionis consilium facile excusatum iri: proinde cum omnia in taciturnitate et celeritate posita sint, nullum cunctationi locum relinqui; quippe quod agatur, eiusmodi esse, vt non nisi peractum laudari possit. huius sententiae auctor fuit Renatus Villoclarius deliciarum regis arbiter, qui dispar moribus Francisco Carnevenaeo optimo regiae pueritiae olim moderatori successerat, et soluto ad otium ingenio properantem principem intitabat; quae et sententia vicit. itaque dies profectioni dicta, praemisso Pomponio Belleureo, qui Caroli morte mandatum legationis exspirasse caussatus venia a Senatu petita prius se in viam dedit, necessaria in itinere paraturus. ipse rex concubia nocte ignaris, neque tamen non aliquid suspicantibus Polonis Cracouia cum paucis XIIII Kal. Vtil. egreditur, et postridie ad Marcomannorum fineis peruenit. Vidus Faber Pibracius secreti conscius, qui praeiens ad sacellum quoddam extra vrbem dirutum praestolabatur, cum equorum intellecto strepitu regem ratus conscenso equo sequi institisset, secundo diluculo ad laeuam, cum ad dextram deflectendum esset, infeliciter deerrauit, et in solitodines ac paludes delatus, iam re in vrbe detecta, Polonis accurrentibus, et Gallos tanquam transfugas infestis animis prosequentibus, agrestumque manu se ad eos cum sudibus, contis, hastis, ligonibus conglobante, in loca impedita, quae densissima erat silua, equo dimisso, abdit, dissonisque rusticae plebis siluae nexus rimantis clamoribus territus in proximum paludem humeris tenus immittit, vbi ab arundineto circunseptus, et caput ad incertos iaculantium ictus limosa palude identidem mergens totis quindecim horis delituit. tandem dilabente per tuguria plebe, ipse relictis in caeno ocreis intecto capite prodit, et post vitatum hominum periculum comitibus amissis iam ferarum laniatibus expositus solo siderum fulgore duce occidentem versus iter intendit, ac tandem via fessus cum amne cuius vadum nesciebat, ope diuina traiecto ad tugurium quoddam pane vili et ceruisia se refecisset, fortunatum iter persequitur, et cum vix se de via fessus sustineret, reda procul conspecta, qua Stanislaus Sandiuogius Karnicouius Pibracio summe amicus vehebatur, ad eam cuius esset, ignarus vel cum certa pernicie accurrit, ab eoque redae imponitur. is in magni regni Camerarij comitatu erat, qui regem abeuntem insecutus Plezinae in regni et ditionis Austriacae confinibus vix tandem adsecutus, cum eum multis verbis, vt in regnum rediret, obtestatus esset, rege minime exorato, post acceptum magni pretij ab ipso annulum, et vicissim secto pugione brachio et exsucto sanguine fidem magno ipsius regis stupore inuiolabilem ipsi addixisset, Cracouiam redibat. sed cum alij Senatores qui cum Karnicouio erant, Pibracium minis territarent, et tanquam fugae auctorem Cracouiam ad caussam dicendam retrahere vellent, ille nihil turbato vultu summa se constantia defendit, neque inultas fore dixit, si quas ab ipsis accepisset iniurias. et ita incredibili animi praesentia periculum depulit, quod metus intendisset, commodataque
a Karnicouio reda iter inceptum perrexit. antequam rex discederet, hora nona pomeridiana Carolum Danzaeum legatione Danica iam summa cum laude defunctum ad se accersitum secreti participem fecit, iussitque vt in Senatu suo nomine iustas consilij praecipitati caussas exponeret, rogaretque proceres vt quod fecisset, id tanquam neceffitate factum excusarent. nam ad eum litteris perlatum, Condaeum cum numeroso exercitu in eo esse, vt ex Germania in Galliam descendat. itaque periculo praeuertendum existimasse, quo discusso in tempore rebus ipsorum consulturus sit. proinde ab ipsis petere, vt ex Senatorio ordine delectos ad se mittant, in Italiam aut Galliam, si iam vlterius progressus sit, cum quibus de ipsorum repub. ordinanda agat, et decernat. in eam rem et literas ad Senatum et regni ordines eodem die rex de derat, et priuatim ad Episcopum Posnaniensem, ad Sborouium Palatinum Cracouiensem et VolKium procancellarium, ad Castellanum Veinicensem, et Nic. Radeuillium Olicae ducem et Lithuaniae tribunum. Secundum haec in Senatu auditus Danzaeus, postquam regis mandata exposuit, Senatus ad regem dat literas, quibus propter pericula regno imminentia et foedera cum vicinis principibus nondum renouata et indecisa, eum ad reuertendum in Poloniam enixe at suppliciter hortabantur; adhuc ac postridie ad Maximilianum Caesarem scribunt, et ne culpa clandestini discessus in se, qui reges ac principes suos praecipua semper veneratione prosecuti esserit, reijceretur, eam a rege in eos, qui priuato consilio ad hoc factum impulerunt, deriuant, Caesaremque ad foederum et pactorum communionem, quae illi cum regno Poloniae intercedit, colendam inuitant. quas ad literas statim Caesar respondit, et aduentum regis famam praeuertisse dicit; de cetero foederum et pactorum fidem religiose se seruaturum pollicetur. cum rex Viennam veniret Matthiam et Maximilianum Caesaris filios cum magno stipatu obuios habuit, qui parentis nomine regi aduentum gratulati sunt; cumque iam vrbi propinquaret, Caesar ipse duobus ab ea milliaribus cum LX curribus egregie instructis, et CCC equitibus tumultuarie coactis obuiam processit, multaque beniuolentiae significatione insperatum hospitem excepit, Augusta ipsa ad Palatij limen procedente. Caesarem prudentissimum iuxta et optimum principem inter multa et egregia hospitalis magnificentiae ac benignitatis munera hoc regi consilium dedisse memorant, vt pacem primis regni auspiciis et in Galliae ingressu suis daret. sic enim funestam praeteritorum memoriam sepeliri posse, et eorum culpam in alium quemvis potius quam in ipsum reiectum iri. id vidisse Ferdinandum piae memoriae parentem suum, qui post exhaustos tot per se et sub Carolo Caesare fratre ad sedandas Germaniae turbas et religionis dissidia labores, cum armis iritatum potius quam curatum malum doleret, magno omnium ordinum Imperij consensu et applausu Germaniae eandem gratiam fecit; a quo tempore summa tranquillitas per vniuersum Imperium fuerit. iniectus et per interpositas personas de coniugio Elisabethae Caesaris filiae et Caroli defuncti regis viduae cum nouo rege in occulto sermo; quem rex qui cum bona Caesaris gratia ab eo discedere cuperet, ita excepit, vt neque conditionem recusare, neque eius spem certam facere videretur. cumque rex conuiuio a Caesare exceptus coram Vincentio Trono reip. Venetae oratore se iam a multo tempore videndae tam famosae vrbis desiderio teneri testatus esset, quod et explere speraret, id quam citissime per eum Senatui renunciatum est; quod magnificis adeo apparatibus, quantum per temporis angustias liceret, ad tantum hospitem excipiendum faciendis occasionem praebuit. post aliquot dierum moram III Kal. Vtil. rex ad Poloniae Senatum denuo dat literas, quibus et consilium suum explicabat, et legatos ad se mitti, iuxta mandata, quae Danzaeo dederat, petebat. ad quas Senatores, qui Cracouiae erant, nono post die responderunt, et excusata pautitate eorum, qui tunc aderant, exempla literarum ad ordines missuros se dicunt, vt ex eorum conuocatione certius responsum ad ipsum dari possit. tum pro eius incolumitate gratias Deo agunt, eumque rogant, vt omnia consilia eius et actiones fortunatissimis et gloriosissimis
augeat successibus. inde rex Kal. Vtilib. ceptum iter persequi institit, deducente eum Maximiliano cum Rodolfo Hungariae rege, et Ernesto alteris filiis, qui Praga citatis equis ad eum salutandum venerant, et ad Caroli archiducis fratris fineis perrexit, ab eo perinde honorifice susceptus ac dimissus; et inde ad Fori Iulij limitem V Eid. Iul. venit, obuiumque habuit Hieronymum Mocenicum prouinciae praesidem cum equitibus IO ex nobilitate vicina egregie instructis; moxque ad eum venerunt Andreas Badoarus, Ioannes Michaelius, Ioannes Superantius, et Iacobus Foscarinus, qui Senatus nomine aduentum gratularentur, et ei omnia prolixe deferrent. rex facto per Osopum munitissimam Sauornianorum arcem itinere, et Danielis fano pertransito, vbi obuium Alfonsum Ferrariae ducem habuit, altero post die Spilimbergum venit, transmisso Taliamento per pontem festinato opere stratum, et ad Sacilium postea hospitium habuit in Iacobi Raggazoni aedibus, in quibus aliquot ante annos Bona Sfortia Poloniae regina in Apuliam tendens diuerterat. ibi ad eum venit Paullus Foxius nunquam mihi sine honorisica praefatione dicendus, Romae, quo a rege missus fuerat, non ita digne habitus. Sacilio Cornelianum eodem die ventum, vbi mora biduum facta, ob pontem, qui Timauo illic transmittendo mipositus erat, ab imbribus intumescente fluuio disiectum; quo demum Valerij Clericati Vicentini cura refecto rex postridie Taruisium venit a Bartholomaeo Lipomano loci praeside, qui duas equitum cataphractorum Alfonsi Portij et AEneae Pij Obicij turmas ducebat, susceptus, et mox eques creatus. inde Margarum deductus, vbi LX Senatores in togis purpuratis fericis cum totidem cimbis purpureo serico item panno ornatis obuios habuit: quorum princeps erat Ioannes Corarus nuper legatione. apud Caesarem defunctus, et regi non ignotus, quod aliquando in Gallia reip. negotia procurasset. ibi conscenso nauigio inaurato et panno aureo instrato cum Alfonso Ferrariensi et Ludouico Gonzaga Niuernij duce, qui nuper Polonia profectus cum Patauij ad vulnus cruris curandum venisset, intellecta Caroli morte, statim ante alios omneis ad nouum regem reuolauerat, Muranum officinis vitrariis toto orbe celeberrimum ventum; quo loco paratae erant cimbae XL panno serico atro, vt luctui magis conueniret, velatae ad Gallos deducendos, qui in dies ad regem vndique confluebant. dum Murani esset, Philippus Boncompagnus cardinalis legatus ad id creatus ad eum salutandum venit, et Vitus Dorimbergus Caesaris apud Venetos orator. post prandium Serenissimus reipub. dux Aloisius Mocenicus nec non illustrissimi senatores ad eum accesserunt, magno triremium et aliorum nauigiorum insolita magnificentia instructorum comitatu, et deductum ad duo castella sistunt, quae litus angustum, quod inter paludem maritimam, in quo ciuitas sita est, et mare Hadriaticum praetenditur, diuidunt. in eo arcus triumphales Palladij famosissimi architecti industria erecti erant; vbi B. B. Ambrosij et Augustini hymno a symphoniacis decantato, et vraniscum regi VI S. Marci procuratoribus praeferentibus, regem in Bucentaurum immanis magnitudinis vno et altero tabulato distinctum nauigium et insolita magnificentia panno serico auro intertexto ornatum accipiunt. inde tormentorum indesinenti displosione et confusis regem salutantium et aduenienti bene precantium vocibus, ac tympanorum buccinarumque sonitureboante passim aere ante B. Marci templum et Palatium praeteruectus rex magnum canalem ingreditur, et ad Foscarinas aedeis admodum spatiosas, quae illius hospitio destinatae erant, exstructo in canali ad faciliorem exscensionem ligneo pegmate XVI Kal. VItil. deducitur. nouem dierum spatio, tot enim in vrbe commoratus est, nullum magnificentiae, laetitiae publicae, oblectamentorum ac ludorum genus non ei prolixe exhibitum, tanta tamque frequenti spectaculorum varietate, vt toto eo tempore vix hora vel nocturna ab iis vacua praeterierit, collucentibus passim facibus ad fenestras appositis. praecipui honoris gratia a Senatu delecti fuerant C e patritia nobilitate iuuenes, qui regis latus tegerent, et quod nobiles domestici apud nos faciunt, ad omnia ministeria
praesto essent; mirumque omnibus merito visum fuit, homines principum maxime imperium exosos, et nihil praeter communem reip. vtilitatem respicienteis, tam cito muniis circa regem certatim et officiose obeundis insueuisse, vt pristinae, in qua educati fuerant, libertatis prorsus obliti etiam eam in vnius manus libenter consignaturi viderentur. sub id cum Emanuel Philibertus Sabaudiae ad eum interim venisset, et postea Gulielmus Mantua dux, cum iis, legato Pontificio, Ferrariensi et Niuernensi ducibus publicis comitiis ante Serenissimum ducem sedens rex interfuit, et sumpto vno ex XXXVI aureis suffragiis Iacobum Contarenum ad Rogatorum consilium allegit, qui mox in magno consilio consentientibus fere omnium suffragiis in eo munere confirmatus est; agentique gratias pro delato sibi hohore Contareno, rex modeste respondit, non sibi, sed Senatui agendas esse, qui dignitatem eam ipsius virtuti ac meritis; quae probe perspecta habeat, detulerit. in eadem aula postea choreas spectauit, cum CC fere virgines seu florenti aetate matronae patritia familia natae et vestibus sericis albis indutae, insuper gemmis et vnionibus pretiosissimis ornatae pauimento tapetibus Egyptiis ac Persicis instrato, praecer oculos eius numerosis passibus admista grauitati modestia simul et iucunditate incederent. sed alia omnia spectacula superauit naualis et armamentarij lustratio; qui locus est in extrema vrbis parte ortum versus muro praealto et turribus cinctus III milliarium ambitu, vnica reip. toto orbe potentissimae et sobrie per tot annos semper administratae arx et robur; vbi triremium et omnis apparatus bellici armorumque ad instruendum quemlibet exercitum infinitum paene numerum, artificum insuper et operariorum in fabricandis nouis nauibus, armis conficiendis, machinis conflandis et re omni ad rem militarem necessaria occupatorum cupidissime spectauit. cumque in officina quadam ferraria parumper commoratus fabros galeam quatuor malleis in numerum et distincto temporum spatio tundenteis cum insolita concentus suauitate et admiratione audiret, quidam ex procuratoribus non inscite respondit, primam Musicam, auctore Pythagora, ex malleorum ictibus ortam ac perceptam esse. totus dies singulis officinis visendis insumptus, cum summo mane rex nauale, vbi et prandium sumpsit, ingressus esset; cuius spatio ingens triremis tabulis, trabibus, et asseribus ante praeparatis subito constructa et clauis ac pice coagmentata, omnique instrumento ita instructa est, vt ea conscensa rex impositis in eam aliquot machinis ac displosis ad aedeis suas deductus sit. tandem repetito saepius colloquio cum dux Serenissimus Senatus nomine idem consilium, quod Maximilianus, de pace in Gallia constituenda insinuasset, rex vrbe discessit VI Kal. VItil. et ad Luciafucinam a principe, quem adamante OIO CC aureis aestimato donauit, et vniuerso Senatu comeatum humanissime petiit, et inde Patauium perrexit, vbi a Victore Bragadino pari magnificentia exceptus est, comitantibus semper eum IIII viris, quos ad eum Forum Iulij praemissos diximus, donec Rodiginum venit, vbi Alfonsi Ferrariensis equitatum obuium habuit. Ferrariae summa item magnificentia exceptus, inde Romam Paullum Foxium remisit qui Pontifici ob tam honorificam legationem gratias ageret; quo munere ille defunctus per Etruriam et Genuam iter fecit, ac maximis quam potuit itineribus regem iam progressum Augustae Taurinorum assecutus est. cum rex adhuc Ferrariae esset, ad eum Guidus Vbaldus Vrbini dux venit, Francisci famosi illius ducis F. qui paullo post fatis concessit III Non. VIIIbr. venit et Iacobus Boncompagnus Pontificis nothus filius Ecclesiae gubernator. Alexander item Farnesius, qui Octauij patris morbo quo minus ad regem salutandum accessisset, excusato, eum vt Parmam veniret, illius nomine plurimum rogauit. a Ioanne Austrio et venere legati, qui regem Mediolanum inuitarent. at ille nauigio regie instructo Ferraria Mantuam proficiscitur III Non. VItil. vbi summa magnificentia a Gulielmo duce exceptus est, oblatis vrbis clauibus, quas recusauit, et praecipuis e nobilitate vraniscum regi praeferentibus. ibi acceptis a Regina literis, quibus eius reditum vrgebat, vnum
tantum diem insumpsit, et omissis venatoriis spectaculis, quae Gulielmus tanto hospiti oblectando parauerat, Eridano aduerso Augustam Taurinorum delatus est, IX Kal. VIIbr. Interea apud nos capto Dunfroni Mongomerio et ne quicquam de deditione fani Laudi sollicitato Columbario, Matigno occupatis suburbiis tormenta XXII admouet, quorum displosione ingenti ruina edita duobus locis inter turrem Rosae dictam et turrem Bellogardam IIII Eid. Iun. ad Rosae turrem cum parte copiarum fit impetus a defensoribus magna vi repulsus cum damno regiorum: tum redintegrata verberatio, et ruina magis complanata recenteis in eam eniti iubet Matigno. ibi obstinatis animis vtrinque diu pugnatum, repetito ter certamine; sed quarto tandem et vltimo impetu cum Columbarius sarissam tenens in primis ordinibus acriter diu certasset, accepto in oculo scloppeti, qui ad cerebrum vsque penetrauit, ictu enectus est. quo casu consternati praesidiarij, qui hactenus ducis sui exemplo confirmati gnauiter pugnauerant, cum in eo essent regij, vt se reciperent, amissis cum duce animis ruinam deserunt huc illuc dilapsi. tum irrumpentes regij vacuum defensoribus locum occupant. CC fere, qui obuij facti sunt, occisi; ceteri capti: quidam et ex nostris desiderati; plures sauciati, quibus curandis cum aliquot dies insumpsisset Matigno, Ioannem Caluimontium Quitrium, qui Carentanum opidum situ et arte infirmum cum CCCC praesidiariis tenebat, de deditione itidem sollicitari iubet. is vero quamuis animi ingens, sed prudentia non minor, cum nullam auxilij spem videret, et reliquias Protestantium eo loco contractas ad manifestam perniciem obiicere nollet, honestis condicionibus, quas Regina ratas habuit, cum Matignone transegit. nobiles ac ordinum ductores cum equis et ensibus, milites cum scloppetis dimissi, data domum cuique suam concedendi facultate. Lorgeus tantum Mongomerij filius retentus, parumque abfuit, Luteciam cum patre missus: qui tamen ope quorundam ex nostris aufugit, et Crociliaci infra Namnetes in Armorica conscenso nauigio Rupellam se ad Franciscum Lanouium contulit. in Pictonibus longe res peiore loco erant; vbi Ioannes Baptista Vadagnius nuper e Polonia reuersus et a Regina Armanno Guntaldo Birono administer datus nihil non cum ipso Birono agebat, vt dum rex in Galliam adueniret, omnia suspenderentur. nam ambitiosa femina ab iis, qui circa eam erant, persuasa belli cogitationem iam animo induerat. id autem illi faciebant, non tam quod operae pretium inde in rem communem aliquod sperarent, quam vt eorurn, qui cum rege erant, eumque ad pacem hortari intelligebant, gratiam et auctoritatem contrariis consiliis euerterent. itaque licet in speciem consilia se quietis amplecti simularent, re vera moram Protestantium conatibus tantisper iniici, dum rex aduenisset, quam pacem fieri malebant. nec frustra fuit, quam Vadagnius in eo negotio adhibuit, diligentia; quippe cui cum Lanouio viro probo, et quanquam belli strenuo duce, tamen a bello ciuili maxime alieno res esset, qui sibi persuaderi facile passus est, id serio agere Reginam, vt pax noui regni auspiciis constitueretur; quod cum propria auctoritate non posset, expectandum esse regis aduentum, in quem ne interim animi exasperarentur, omnia per inducias suspendi deberent. eam autem Reginae voluntatem ex suo ingenio aestimabat vir optimus, et patriae salutis studiosissimus, qui quod et regis auctoritati et publicae vtilitati expedire sciret, id reginam et qui circa eam erant, vnice expetere arbitrabatur. itaque cum Bironus, Philippus Strozzius, Philippus Frezeus Frezelerius, et Vadagnius inde nomine Regentis, inde Lanouius et Franciscus Pontius Mirambellus ad Thereum III a Rupella leucis conuenissent, VII Kal. Vtil. post rem vltro citroque agitatam, tandem inter eos placuit, modo id Regenti placeret, vt induciae in duos menseis proximos pangerentur, quae ineunte Vtili inciperent, et exeunte VItili desinerent; easque rex per totum VIIbrem, si ita videretur, prorogare posset; quibus induciis comprehenderentur Pictones, Engolismensis ager, Alnetensis pagus, Rupella et Santones, earumque beneficio etiam quae vellent aliae regni prouinciae frui possent: et vt vexationibus
militum ad stipendia exigenda discursantium temperaretur, pacta in singulos menseis XII OIO aureorum, quibus Protestantium praesidiarij alerentur, et ita a maleficio abstineretur. Iam ante Henricus Momorantius Damvilla Septimaniae praeses cum post fratrem in carcerem coniectum, etiam de se capiendo, aut quauis ratione e medio tollendo a Regina initum consilium per amicos resciuisset, ob idque Sansulpitium et Villaregium missos interpretaretur, postquam Sarra Martinengus cum mandatis regis id diserte iubentis Auenionem ad illos venisse cognouit, nihil amplius cunctandum ratus, Protestantiumvltro operam suam deferentium beniuolentia tanquam sibi necessaria vti statuit, a Sanromanio et Clausonio viris summae inter Protestanteis his in locis auctoritatis ad id eum sollicitantibus, et tamen simulationem adhuc seruans inducias cum iis pacisci ad praesens satis habuit, IIII Kal. Iuniis promulgatas, quas mox Senatus Tolosanus Damvillae ob suspicionem de consiliis cum Protestantibus communicatis infestus, vt sine mandato factas, decreto abrogauit, easque promulgari aut seruari prohibuit. id actum XIII Kal. Iulias, quo eodem die cum Damvilla tanquam prouinciae praeses ordinum conuentus Monpelij, vbi degebat, ad VI Non. mensis insequentis indixisset, Senatus auctoritatem suam interposuit, et praefectis, consulibus, et ciuitatum administratoribus, ne ad mandatum citati conuenirent, S. C. iniunxit. eodem tempore Sansulpitius et Villaregius acceptis mandatis a Martinengo allatis, cum Damvillam in potestate habere non possent, quod proximum erat, de ipsius auctoritate per prouinciam abroganda cogitare ceperunt. quod illis perfacile fuit, infesto Senatu et annitentibus Gulielmo Iousa comite Damvillae legato, Iacobo Crussolio Vticensi duce, Georgio Armeniaco cardinali, Francisco Balma Susae comite, Maugirono, Furcouallio, Ruisio, et Antonio Leuio Quelusio aut inimicis, aut gratiam Reginae inde captantibus. nec longe hinc in Delfinatu bellum acerrime gerebatur Francisci Borbonij Aruernorum Delphini ductu, cuius ex prima acie per laxa hospitia securius excurrente Monbrunius CCCC delectos ad internecionem ad Roianum pontem paullo ante ceciderat. verum is casus clade Protestantium ad Diam, quam Glandagius tenebat, mox pensatus est. nam cum Monbrunius consilium de intercipiendo oppido cepisset, conscio Glandagij filio, qui tunc eius partes sequebatur, is rem patri, cui reconciliari eo facinore cupiebat, aperit. admotis noctu scalis, hostis multis ex suis amissis ac sauciatis depulsus est, et Loriolum concessit. statim et Delphinus, vt recentem adhuc iniuriam vlcisceretur, Alesium exiguum oppidum obsidione cingit, et admotis tormentis pulsat. tum impetus a regiis fit, quem praesidiarij summa Virtute repulerunt. sed redintegrato impetu cum se impares viderent, in arcem. confugiunt, qua astu intercepta, et incendio forte excitato pars defensorum e rupe praecipitati, pars flammis consumpti sunt. inde ad Ostum ducit Delfinus Dionae impositum oppidum, displosisque tormentis murum aperit; sed noctis superuentu cum oppugnatio in crastinum dilata esset, interea praesidiarij ad sustinendum impetum impares noctis beneficio vsi per auia gnari locorum dilabantur, nemine fere e suis amisso. hi successus cum regiis animos fecissent, de Liberone Valentinae dioecesis oppido obsidendo etiam captum consilium fuit, quo Delfinus IX Kal. Vtil. duxit, et post violentam pulsationem idonea ruina edita impetum magna vi fecit, maiore a defensoribus repulsum. sed cum Monbrunio, qui Loriolum tenebat, inde crebro in regia castra a tergo excurrente regij infestarentur, et inde a fronte prosperis obsessorum eruptionibus, signo vno forte capto et tormento clauis confixo peteretur, Delfinus vndique veluti ipse obsessus puluere deficiente obsidionem soluere coactus est, et in proxima praesidia fessum militem ad tempus dimittere. diuersa parte in Viuariensi agro Santhomacius fani Laurentij praefectus Vessalium, quod a Protestantibus tenebatur, inter Priuatum et Albenacum intercepit. mox praesidiarij elapsi duce Rupigudo locum amissum nulla interposita mora repetunt, et nostros praedae intentos ac de hoste securos opprimunt,
auxiliareisque Lauallo Petrocorio ductore eo accurrenteis caedunt. eodem tempore Petrogurdius, Chalansonus, et Sanromanius Nonnaeum occupant, et valido praesidio regiis deiectis firmant, et inde Nemausum concedunt. dum haec agerentur, Mongomerius exeunte Maio praeter datam a Matignone fidem Lutetiam ductus, cum caussam in vinculis dixisset, Senatus decreto tanquam perduellis ad mortem damnatur. antequam ad supplicium duceretur, quaestioni violentae subiectus, vt coniurationis, quae obtendebatur, a Colinio post vulnus acceptum paullo ante mortem contra regem initae et postea ab Alenaeonio et Nauarro repetitae conscios detegeret, tormentorum cruciatus summa patientia tulit, nihilque quod indignum se esset confessus est; cumque plaustro per vrbem, circunfundente se turba veheretur, ad circumstanteis imperterrito vultu identidem respiciens, et vt pro se ad Deum preces funderent, subinde rogans, pari constantia mortem pertulit ante vrbanas aedeis in publica platea securi percussus VI Kal. Vtil. tantum cum e custodia ante iudices interrogandus sisteretur, augustum illum consessum veritus ingenue confessus dicitur, se, qui tot hostium numerosas acies intrepidus spectasset, ad inermium virorum conspectum et animo et corpore toto cohorruisse. hic exitus fuit Gabrielis comitis Mongomerij multis expeditionibus summa celeritate confectis clari, qui ante XV annos Henricum II in ludicro certamine imprudens letali vulnere laeserat, ob id calamitatis publicae inuidia potius quam proprio crimine onerati. nam quod illi perduellionis affictum est, aut superioribus edictis, aut data nuper fide remissum fuerat, sed hoc impotenti Regentis desiderio condonatum, quae hominem regis morte piacularem quauis ratione poenae dedi postulabat; vt hoc insigni exemplo omnes discant, solo casu, non tantum consilio nocenteis effici, quicunque vel imprudentes perniciem principibus attulerint. iamque dies quadragesimalis luctus praeterierat, quo corpore regis defuncti in arcam plumbeam recondito eius effigies ritu recepto in castro Vicenarum ad publicum spectaculum exposita fuerat, quae deinde curui imposita regali pompa et comitatu ad fanum Antonij primo ab vrbe lapide sistitur; vbi sacris de more celebratis, postridie maiori pompa Senatu ipso in togis purpureis propius effigiem incedente in vrbem funus IIII Eid. Vtil. introducitur, et post sacrum ad B. Mariae peractum Arnoldus Sorbinus Santafidius, qui et vitam regis optime de se meriti peculiari libro descripsit, mortuum laudauit, eademque pompa fanum Dionysij, quod est augustissimum regum Galliae mausoleum, eodem die deductum funus, ac postridie post habitam alteram a Sorbino orationem corpus humo mandatum, sacra peragente Cardinali Lotaringo opulentissimi coenobij illius praesule. interea a Condaeo ad socios per Septimaniam sparsos venere literae fiduciariae Heidelberga Kal. Iul. scriptae, quibus laudata eorum constantia pecuniam ad delectus habendos promissam petebat, facta spe de auxiliaribus copiis propediem e Germania suo ductu aduenturis. nec multo post scriptum edit IIII Eid. eiusdem mensis, quo de recta animi sui sententia coram Deo, Angelis, ac vniuersi orbis principibus protestabatur, et consilij sui rationes explicabat, exaggeratisque Alenconij et Nauarri quieti studentium iniuriis, eam sibi ac ceteris etiam a sua religione alienis, qui secum consilia coniungerent, mentem esse dicit, vt securitati publicae ac priuatae consulerent, et se violentorum hominum, qui regium nomen priuatis affectibus praetexentes violatis edictis pacem publicam conturbant, conatibus opponerent. nec multo post Milialdi in Rutenis ecclesiarum Septimaniae, Aquitaniae, ac Delfinatus delegati conuenerunt, vt in commune consulerent, et de conditionibus, quibus cum Damvilla foedus iungeretur, agerent. ibi perscripta capita XVII Kal. VItil. et iacta vnionis inter Catholicos, qui Politici dicti sunt, et Protestanteis ineundae fundamenta. inter capita proposita hoc praecipuum erat, vt Condaeus, qui dux belli deligebatur, coram eorum delegatis, Palatino VIIviro, et Ioanne Casimiro eius
filio praesentibus, iurare teneretur, se in Protestantium publica de religione professione perseueraturum, regni Dei propagationem omni ope promoturum, omnium ordinum in florentissimo quondam regno per discordias ciuileis confusorum, tam in priuata iurisdictione, quam publica administratione instaurationem ac disciplinam nullo vtriusque religionis discrimine procuraturum; operam insuper daturum, vt ante omnia tam Alenconius ac Nauarrus, quam Monmorantius ac Cossaeus equitum tribuni libertati pristinae restituerentur; et si quidem coniurationis nuper aduersus regem initae conscij fuisse arguerentur, a Condaeo coram non suspectis iudicibus sisterentur. tum ipse regni administrationem, vt proximus regi agnatus susciperet, quam regi, cum primum in Galliam venisset, aut Alenconio, si quidem ille ante regis aduentum liberaretur, restituere teneretur. procuraturum item, vt primo quoque tempore regni libera comitia conuocentur, ex quorum sententia de summa decernatur: additae quaedam leges ad ciuilem administrationem, et militarem disciplinam pertinentes. haec quam citissime potuit, ad Condaeum, qui tunc Argentinae erat, transmissa sunt, qui postea ad regem dedit literas, quibus protestationis suae exemplum ad ipsum mittebat; rogabatque vt quod fecisset, in bonam partem acciperet. nam experientia comperturum eum, nullos se et qui in eadem secum conditione sunt, regij nominis ac quietis publicae studiosiores esse. quod rursus alteri conuentui Milialdi VItili mense habito occasionem praebuit. eo a Rupellanis Ladislaus Vicinus Popelinerius, cui historiam harum rerum hactenus debemus, et N. Faber Tilleuolius missi, accepta a Birono publica cautione, quae illis non mediocrem apud suos inuidiam creauit. id autem ab illis factum, cum ne se in communi caussa a ceteris regni prouinciis separare viderentur, tum vt si possent, eos ad pacis conditiones amplectendas hortarentur. in eam rem Popelinerius orationem apud eos habuit, et vt legatos de pace ad Regentem mitterent, postulauit. ceterum conuentus diuersa sententia fuit, qui veriti, si legatos mitterent, ne rebus iam ad bellum paratis consilia ipsorum et animi ea mora refrigescerent, laudatis Rupellanorum legatis, ad id quod instabat, attenderunt. igitur ibi retractatae foederis cum Damvilla et sociis a Protestantium religione alienis, sed in pace regni procuranda coniunctis, conditiones, nouis additis. in eodem conuentu et publicatum V Eid. VItil. scriptum, Protestationis instar, quo inuidiam rebellionis ac seditionis a se amoliri cupientes, in hoc sumpta arma dicunt, vt conscientiarum libertati, vitae ac fortunarum securitati prospicerent, primo quoque tempore deponenda, cum ex comitiorum legitime auctoritate regia aut alterius ad id potestatem habentis per regis absentiam iussu conuocatorum sententia, pax publice sancietur, quietis perturbatores castigabuntur, quae praue inter priuatos in iure dicundo ac reliqua ciuili administratione inualuerunt, iuxta regni leges et antiquas ac recentes principum nostrorum constitutiones emendabuntur. quae dum fiunt, res in Pictonibus et locis vicinis subito turbauere, violatis induciis, quae in duos menseis pactae vix totum mensem seruatae sunt. nam ineunte Iulio Lusiniani praesidiarij Pictonicos delectus, dum ad signa citati conueniebant, disturbarunt, et eodem tempore qui Fontenaium-comitis tenebant, in Namneteis vsque excursione facta IO fere scloppetarios delectos, in queis plerique e nobilitate Armoricana erant, deleuerunt, captis duobus signis. in Petrocoriis Monferrandus Langoranus, qui Vesunam prouinciae caput tenebat duas peditum cohortes, quas Montaltus ducebat, ad internecionem concidit. igitur Regens, quae bellum animo meditabatur, quamvis pacis spem per literas passim ad praefectos datas faceret, cum procellam maiorem opinione in dies praesagiret, aliquandiu impetum sustinuerat, dum vireis colligeret; quibus coactis dum aduersam factionem praecipitata vi opprimere cupit, in bellum inextricabile se induit. igitur exercitus Salmuriae, loco propter Ligeris et aliorum amnium transitum idoneo conuenire iussus, duce Ludouico Borbonio Monpenserio, ad quem se iunxerunt Franciscus Regius Chauignius, Ioannes Leomontius
Pigallarius, Iac. Claromontius Bussius Ambosianus, Franciscus Plessius Richelius, et alij magno numero, lustratoque exercitu numerata sunt bellatorum X OIO et XVIII machinae. cum his copiis Monpenserius Kal. VItil. Monstrolium-Bellaij primis castris, et alteris Eruallium venit. nec Protestantes cessabant, qui per inducias ad omneis casus intenti, cognito Monpenserij aduentu, primi ipsi arma intentant, et duce Ludouico Sangelasio Maxentij fanum astu capiunt, in eoque collectum copiosum comeatum propere Lusinianum important. quo facto Sangelasius iam propiore facto Monpenserio, cui viribus impar erat, Maxentij fanum situ et arte debile oppidum deserit, cui praesidio imposito Monpenserius Lusinianum versus iter flectit; cumque Volij esset, cum ducibus, quo ducendum censerent, deliberat; et placuit omisso in praesens Lusiniano, cuius obsidionis euentus et periculosus et incertus esset, vt Fontenaium duceretur, oppidum Rupellae, cui incommodare in animo habebat, propinquius, nondum munitionibus firmatum, et hieme propter paludes. inaccessum: quod longiore mora concessa si ab hostibus firmaretur, ingruentibus per hiemem pluuiis inexpugnabile redderetur. multa in eam rem a circumpositis oppidis collata et ingens promissa pecunia: et quia non repraesentabatur, fideiussores dati, quorum fidem secutus Almericus Burgundio opulentus Niortij mercator annonam exercitui subministrandam suscepit. quae dum apparantur, ne nihil ageret interea Monpenserius, Forestum ad Seuram, Cerueusium, et Alnetum arces in potestatem redegit. inde Melleum ducit, quod Tornacupius cum exiguo numero tenebat, qui quod tormenta admoueri passus esset, capta arce in furcam cum XII militibus actus temeritatis suae poenas luit. missus dein Chauignius, qui cum IO equitibus medium se inter Maranensem insulam et Rupellam poneret. Philippus Castrobriandus Rupibaritonius cum Ioannis Bellomanerij Lauardini et Ioannis Coemij Lucaei legionibus, Russerij, Bruerij, et Belliloci cohortibus in insulam impetum facere iubetur; quo in conflictu Palearius ordinum ductor interfectus est. Protestantes initio insulam defendere decreuisse videri volebant, sed cum tuendo loco natura infirmo se impares viderent, eum melius consulti deserunt, et per Beraldum canalem se Rupellam recipiunt. insulae seruandae a Monpenserio impositus Russerius cum Bruerij et Belliloci cohortibus. sub id introductus Rupellam Petrus Brissonius Bosserius Fontenaiensis Barnabae, qui postea apud nos summas dignitates tenuit, sed non plus dignitate quam ingenio et eruditione praestantis viri dispar frater, homo vanus ac temerarius, qui reginae nomine multis verbis persuadere oppidanis conatus est, vt conditiones antea a Vadagnio oblatas acciperent, et quietis consilia sequerentur, nec relictis iis Galliam turbatam quam pacatam mallent. in eam rem additae preces, et tanquam de patria salute solliciti monita. sed cum ea apud homines suspicaces et iam saepius parum sinceram illorum, qui cum ipsis egerant, fidem expertos parum valerent, maiore fiducia an impudentia incertum, ipsum Lanouium aggreditur, a Ioanne Haio Pictonum praetore, de quo dixi, quique iam aliquot equitum globum penes se habebat, persuasus: qui quod viro probo aliquoties sua vafritie imposuisset, tam facile eum corrumpi quam decipi posse existimabat. verum magnifica promissa ingerenti et magnam pecuniae vim Regentis nomine offerenti modeste Lanouius respondit: nihil sibi praecipuum ac singulare a communi caussa esse: se pro conscientiarum libertate et regiorum edictorum auctoritare arma sumpsisse, quae, quamprimum idonee sibi ac sociis cautum fuerit, sine conditione depositurus sit. porro scire illum debere viri nobilis et qui pudori ac decori vitam semper posthabuerit, fidem nullo pretio aestimari posse. ita Bosserij non solum irritus, sed ridiculus conatus euanuit. eodem tempore Castra capta, id ciuitati in Albigensi agro nomen est, ad Gudum sitae, in cuius aduersa ripa est villa ad Gudum, quae hodie cum ciuitate coniungitur, amne medio et duabus molatrinis ad vtramque ripam exstructis; quarum ea, quae villam respicit, cum munimento connectitur, muro intermedio; nec longe hinc XXX circiter passibus extra vrbem
Rupicorbij Castrensis cuius aedes sunt, ex lapide et opere latericio structae, quae tamen nulla fossa aut lateribus firmatae speciem arcis vrbi imminentis exhibent; de cetero locus haut admodum firmus erat, muro e terra fere, nam rari ibi lapides sunt, cinctus, et turribus per interualla dispositis distincto, et fossa haut admodum profunda vallato. in eo cum praesidio CC Corsorum et duobus Gallorum signis ac totidem oppidanorum erat Sanfelicius, qui Cruceio successerat, Protestantibus inde deiectis. Seriniacus Terrida cum Milialdo post conuentus, quibus interfuerat, solutos cum Astaraco Fonteralio, Ioanne Antonio Leuio Odosio, Verglaco, Monbetonio, L. Vicino Popelinerio discederet, a foederatis, qui rari per ea loca sparsi tantum Podium Laurentij, Soresium, fanum Paulli, et Damiatam tenebant, rogatus, de vrbe intercipienda consilium capit, paullo ante frustra a Paullini vicecomite tentata. ex vicinis praesidiis ad IO CCC scloppetarij et CC equites euocati, ductoribus Senega fani Paulli et Demio Damiatae praefectis, cum quibus Seriniacus ante ortum solis horis vrbi propinquat, dispositisque iuxta fossam, quae Villae molatrinam cingit, copiis scalas admouet; priorem ad munimentum, alteram, qua miles in summam molatrinam eniteretur. cum in summum munimentum euasisset, muro illo intermedio, quo minus in vrbem descenderet, prohibitus est: cumque pondere certatim succedentium militum scala confracta esset, non tamen ab incepto hostes destitere, sed apposita confestim ad murum subsidiaria scala periculum alacritate et diligentia discutiunt, stationariisque mox ad strepitum excitatis, cum vndique scloppetorum ictibus ex molatrina et Rupicorbij aedibus infestarentur, ante omnia molatrinam occupant, ope pistrinarij, qui Sanfelicio succensens, quod iustam suam de vxore a milite corrupta quetelam neglexisset, accessum irrumpentibus praebuit; vbi aliquandiu delituere, dum socij iam in murum enixi et speculam ingressi, fundo eius disiectis asseribus aperto pronis capitibus in imum descendunt, et stationem proximam turribus vicinis occupatis caedunt. Verglacus interea ferreis molatrinae clatris malleorum ictibus effractis viam sibi ad vrbem strauerat, qua post aliquod certamen tandem potiti sunt, interfectisque fece CC seu praesidiariis seu oppidanis, inter quos fuere Iaminus Sanfelicij, qui periculum euasit, legatus, et Antonius ordinum ductor. ceteri et maior pars fuga dilapsi, quidam Gudo amne hausti sunt L fere Corsi qui in aedeis Rupicorbij confugerant, vitam pacti bona fide dimissi sunt, et in tutum a Seriniaco deducti. Rupicorbius captus ac retentus est. vrbs direpta in qua ingens reperta omnis generis armorum copia. inde Seriniacus relicto CC militum praesidio cum CCC scloppetariis et CC equitibus in Laureacensem agrum ad conuentus regionis peragendos profectus est. tunc euulgatus libellus famosus odio Regentis, quo vita eius inuidiose non tam describebatur, quam proscindebatur, et renudatis flagitus seu veris siue artificiose confictis, et ad extremum ipsa cum Brunechilde Athanachildi Hispaniae regis filia et Sigisberti Franci Mediomatricum regis vxore ominose comparabatur, funestusque ei perinde vt illi exitus optabatur. Interea Regens rebus, vt sibi videbatur, pro tempore ex animi sententia compositis Lutetia exit, et per Tricasseis facto itinere Diuionem venit, vnde XIIII Kal. VIIbr. Cabilonem et Trenorchium opulento coenobio nobile oppidum ad Ararim proficiscitur; vbi lustrata sunt VI OIO Heluetiorum, quae ad futurum bellum conscribi iusserat, dato etiam Gaspari Schombergio negotio, qui eam ob caussam Sacilium vsque in foro Iulio ad regem excurrerat, imperia eius accepturus, vt Germanorum equitum aliquot alas conscriberet. quod et ille sedulo fecit. cum Heluetiis Regens Lugdunum, vbi Philippus Croius Arascotij dux ex Hispania rediens iamdudum regem opperiebatur, venit, atque inde regi venienti obuiam processit. Heic dum propriis ac domesticis malis leuamentum quaero, non tam alienae et externae quam publicae clades occurrunt, hoc anno a Turcis Christiano orbi importatae duobus exercitibus, maritimo in Africam, et terrestri in Moesiam superiorem missis; quibus rebus
enarrandis, si non recreari animus, qui enim in communi luctu? saltem exemplo se solari poterit. Selimus qui Hispanorum regem in Belgio occupatum non ignoraret, Africana proximi anni expeditione a Philippo facta vltra modum cum sponte irritatus, tum Vluzalis assiduis adhortationibus instigatus, qui non solum funestam Philippicis audaciam suam se facturum, et munitionem iuxta Tunetem inchoatam impediturum, sed etiam Guletanam arcem expugnaturum pollicebatur, Tripolis et Algeriae Prosultanis et Caruennae ac vicinorum locorum regulis imperij Othomanici beneficiariis iam tum per literas imperauerat, vt quantas possent copias hominum ac comeatum contraherent, vt classi, quam ineunte aestate maximam Constantinopoli emissurus esset, cum in Africam appulisset, praesto essent. quod et illi impigre fecere. quo cognito Serbellonus, qui aegre ad munitionem superiore anno institutam cum imperio remanserat, res ad iniqua inclinanteis cernens animo angi cepit, quippe qui quanquam omneis diligentiae ac vigilantiae pates in aedificanda adhibuisset, nondum tamen eam ad tantam altitudinem perducere potuerat, vt oppugnationi iustae resistere par esset, regiorum ministrorum gloriae Austrij obtrectantium siue inuidia seu segnitie, qui nihil fere eorum, quae Serbellono promissa fuerant, praestabant, aut adeo parce subministrabant, vt in appulsu classis omnia imperfecta essent; nam nec muri ad iustam altitudinem erecti, alicubi decempeda, alibi eo humiliores, non munimenta pectus tegentia superaedificata; fossae partim non inchoatae, partim non in suam altitudinem aut latitudinem depressae ac dilatatae: viae tectae vix inceptae solo tantum complanato ac forma vestigij duntaxat descripta. ad haec quatuor munimenta maiora vltra fossas excitata ac viam tectam contingentia ante muros arcis, qui campos despiciunt, inchoata non altiora venabuli hastili erant. et quanquam moeniaquae vrbem ab arce disterminant deiecta essent, non ita tamen prorsus decussa erant, vt non illorum multis in locis altitudo extaret, arcique immineret. sed maxime omnium Sebellonum angebat, quod operae multipliciter partiendae essent; in cetera loca arci imminentia, quae plura fuerunt, diruenda, in duas imminenteis turreis exstruendas in stationum receptaculo, domos militum aedificandas, cellas ad annonam ac comeatum bellicosque apparatus et instrumenta receptanda parandas; in easque ipsas res a stagno in arcem subinde conuehendas, in molas fabricandas, cisternas defodiendas et aqua implendas; quae tanta ingesta est, vt non solum toto obsidionis tempore non defecerit, sed septem cisternae intactae superfuerint. ad quae tamen perficienda non pecunia in militum stipendia aut in operarum mercedem, non materia, non ferramenta, non claui, non instrumenta fabrilia, non architecti ac fabri, non pactae ineunte vere triremes XL, quarum remigij multiplex opera ac varius vsus futurus erat, suppeditatae sunt. nec Bernardinus Velascus fabrum praefectus dimidio Iunio citius appulit; cui quanquam subiecta oculis necessitas omnem rei non creditae excusationem adimeret, tamen neque rei praesentis spectaculo, aut Serbelloni obtestationibus motus est, quasi turpe sibi duceret, si in officio ac munere suo negligendo ceterorum socordiae cessisse videretur. qua in re non omnino culpa carere Ioannes Austrius existimatus est. quanquam eum excuset, quod in Mediolanensem ditionem a Philippo sub id tempus concedere iussus interea Vicleuani substiterat, donec fama de classe Turcica crebrescente Neapolim reuocatus est. sita est haec vrbs haut procul a vetere Carthagine, cuius ruinae et aquae ductus pristinam adhuc maiestatem spirantes hodie passim visuntur, in eo Africae orae sinu, qui inter Hermeam et Apollinis promontorium magno ambitu curuatur. Apollinis promontorio portus subest Farinae hodie dictus, flexu interiori tutissimus, a quo haut longe Biserta abest, Maurorum bellis famosa, quam Cornelia castra fuisse plerique credunt, Bagrada celebris nominis flumine intercedente. vrbs autem ipsa, de qua loquimur, a continuo oppositi littoris tractu septem millibus passuum introrsum retracta vix a praetereuntibus
cernitur, vt dubium sit mediterranea an maritima appellari debeat, medio stagno quod olim Carthaginiensium portus fuit omnium ingentium classium capacissimus, XX OIO passuum circiter ambitu, cum in longitudinem ac latitudinem VII tantum pateat. sed vetustate omnia perimente et negligentia hominum factum est, vt purgamentis vrbis atque humo et arena ab influentibus vndique imbribus et torrentibus paullum aggesta nobilissim us portus paene exsiccatus sit, totusque vadosus factus, ac nullo in loco nauigiorum patiens. vnus tantummodo a mari per angustas admodum fauces et inde per medium stagnum ad vrbem tenuis euripus angusto canali fluit, qui parua tantum nauigia admittit, eaque plano fundo, nam propter aquae humilitatem carinarum alueum ferre non potest. in medio stagno parua insula est, paullum a recto euripo, qui in vrbem ducit, reflexa, quae et ipsa breui transuerso euripo cum recto coniuncto nauigiis aditur. in faucibus stagni, qua mare accipit, fuerat vetus arx in altera ripa, quam Carolus expugnatam noua munitione ad formam recentem ampliauerat; ceterum postea monitus exiguum illum arcis modum magnae moli ferendae non satis esse, noua ac late patente munitione priorem auxit, etiam vlteriorem ripam amplexus VI prominentibus propugnaculis apta magnitudine additis, vt euripus, qui veteris arcis iti altera ripa positae exteriora moenia attinebat, nunc arcem nouam mediam interflueret, gulaeque formam exprimeret. vnde illi Guletae nomen. ad famam aduentus Turcorum mandatum allatum est, vt Biserta desereretur, et Franciscus Auria cum CC Hispanis Guletam traijceret, duobus Hisparorum OIO ac totidem Italorum in noua munitione retentis. duo millia Hispanorum in arcem introduci iussa ducibus Martino Benauida, Consaluo Baraona, Antonio Velasco, et Petro Artieda, qui si numerum non explerent, Italis supplerentur. eorum duces fuere Valacerca, Camillus Bartolus, Rodomontes Beccario, Ludouicus Beluisus, et Io. Baptista Macebius. reliquae copiae tanquam superuacuae dimissae. secundum haec Franciscus Aiala cum sui signi militibus Hispanis Biserta relicta Guletam concessit, in quam et IIII Hispanorum signa, totidemque Italorum a Serbellono summissa sunt. mox et literae Kal. VItilib. ab Antonio Perrenoto Granuellano cardinali Neapolitani regni vicario venerunt, quibus de ingenti Turcorum classe certior fiebat Serbellonus, et insuper monebatur, vt arcem Guletae inuiseret, ac diligenter perlustraret, et Petrum Portocarreram praefectum, quibus in rebus posset, ope et consilio adiuuaret. nec defuit officio Serbellonus, Guletamque profectus et locum accurate contemplatus vitiorum, quae haut leuia offendit, Portocarreram monuit, quorum illud non minimum fuit, quod munitio pectus tegens vt aptior statuendis ac displodendis machinis esset, relicta consueto humilior fuerat; quam ad duos pedes extollendam esse censebat Serbellonus, militum saluti, quam machinarum, quae plerunque inutiles sunt, rationem potius habendam dicens. cumque praefectus paenuriam terrae caussaretur, ille aream tanto deprimendant monuit, vt quantum solum, in quo milites consistunt, decresceret, tanto munitionis altitudo assurgeret. veteribus quoque interioris arcis muris munitionem superpositam extollendam censuit Serbellonus: eaque de caussa Tunetem reuersus duas fabrorum centurias, atque asseres ceteraque instrumenta ad opus necessaria Portocarrerae subministrauit. interea classis Turcica CCXC nauium, quarum CCLX longae erant, et ex iis CCXXX maioris, XXX maioris, XXX minoris formae, reliquae onerariae varij generis et nominis, III Eid. Vtil. in litore Africae conspecta est, et cum vno die ad promontorium, quod Carthaginis caput vulgo dicitur, in ancoris fuisset, duces sine certamine copias in terram exponunt, quae XL armarorum OIO faciebant, in quibus erant VII OIO praetorianorum. classi praeerat Vluzalis, terrestribus copiis Sinan purpuratus ex Illyrico, bello strenuus et a Selimo ob eximiam virtutem in generum ascitus, quem et summa imperij respiciebat. is igitur eodem tempore et vrbem et Guletanam arcem oppugnandas suscepit, et Aidari Caruennae prosultano
vrbis obsidendae cura attributa, ei IIII OIO ex iis, quos classis vexerat, vltra prouinciae copias attribuit, et VIII maiora ac totidem minora tormenta; cum quibus ille VI Kal. VItil. in vtroque vrbis suburbio castra metatur, a Pagano Auria primo impetu repulsus. vrbem Sorbellonus, vt tantisper hostium vireis distineret ac fatigaret, defendere initio statuit, sed maiore quam putauerat numero incumbente post validam impressionem a nostris factam vrbe et veteri arce Turcis relicta, omneis copias per varias vrbis partes distributas eodem die vndique contractas nec vno quidem desiderato in nouam munitionem ad se retrahit, in quam et statio Morabiti turri seruandae imposita se recepit, et ipse Assan Ametes, postquam a sius ad Turcos transfugientibus desertus excursionibus sicuti receperat circumiectam regionem peruagari et annonae subuectionem hostibus infestam facere non potuit. in sermones varios incurrit, quod Serbellonus fidei, quam Austrio munitionis nouae tuendae dederat memor, potius decoris, quod in hoc versari existimabat, rationem habuerit, quam momenta reputauerit, quae si copias vniuersas Guletam transtulisset, tanti nominis arce seruata, non solum ad res Philippi, sed etiam ad omnem Christianum orbem inde redundatura fuissent. Sed vir generosus satis habuit locum fidei suae commissum tueri, inuidia alterius arcis, si Hispanorum ignauia aut negligentia amitteretur, in eos reiecta. igitur capta vrbe in Guletam versus impetus, et Turci IIII machinis in colle proximo ei loco, in quem exscensionem fecerant, statutis, quae eos, qui in opere erant, tutarentur, munitiones excitare incipiunt, quas septimo postquam ceptae sunt die, non anguineo flexu continuatas, sed deinceps aliam post aliam interruptas ad fossam arcis perducunt; et quanquam nostrorum eruptionibus valida impressione expulsi, XIII die locis ad pulsanda moenia firmatis ac communitis arcem bipartito a parte maritima, ab extrema ipsa fossae ora, et stagno quatere incipiunt. eodem tempore ad arcem nouam iuxta vrbem cum fossam ducerent, inter munitiones excitandas variis proeliis vtrinque certatum fuit. quibus de rebus certior factus Austrius, qui arcis nouae exstruendae auctor fuisset, quantas potest copias conscribi curat, magnisque itineribus Genuam, et inde Neapolim contendit, quo prid. Eid. VItil. appulit. ingens tum coorta et insolita tempestas prodigij loco accepta est, qua praetoria triremis ac quotquot naues in Genuae et vicis Liguriae locis fuerant, procella per aliquot dies saeuiente quassatae ac laceratae sunt. tandem Austrius cum perexiguum sperati subsidij apparatum videret, cum paucis triremibus Panhormum venit, quo iam XV Kal. VIIIbr. Marcellus Auria cum XXIII triremibus atque Italicis copiis nuper Austrij iussu scriptis appulerat. interea magnum de rebus Tunetanis silentium toto XL dierum spatio triste futuri euentus omen praebuit, quamuis ante Austrij aduentum Carolus Arragonius Terranouae dux, Siciliae praeses, duas expeditas triremeis cum CCC delectis Hispanis Tunetem misisset, omni praeter milites onere, quod eas tardare possit, exarmatas, et libertate remigibus promissa, si in subsidio introducendo impigram et fidam operam nauassent. verum eae tempestate retardatae cum cursum tenere non potuissent, postea retro compulsae Panhormum redierunt, quas tum Austrius statim remisit, AEgidio Andrada cum IIII triremibus, vt tutius nauigarent, addito comite. de quibus rursus cum nullum per multos dies nuncium acciperet, de earum casibus et icinere sollicitus Alfonsum Bassanum cum VIII triremibus Fauigianam vsque procedere iubet. verum et is nulla re certa competra ad ipsum rediit. iamque Turci Guletanam arcem iudesinenti pulsatione quassando magnam exterioris muri stragem ediderant, pluriumque dierum continua dimicatione enixi fuerant, vt tecta via ad mare ferente potirentur. sed cum nostris acriter locum defendentibus conatus illonim in irritum hactenus cessisset, Protocarrera, homo praeter nobilitatem nulla re commendabilis, et rei susceptae impar, reclamantibus Italis et Hispanis ducibus illam se duos menseis defensuros recipientibus, viam vltro deseruit, et
occupandam Turcis reliquit, cum negaret, eius se retinendae caussa, quae nihil aut nerexiguum ad summam rerum faceret, arcem defensoribus exinaniturum, satis firmam futuram, si moenia defenderentur. ad hoc incommodum accessit, vt cuniculus ad tentorium ipsius Sinanis purpurati actus, cum in eo esset, vt ad effectum perduceretur, transfugae Hispani proditione irritus fuerit; qui magnis ob id praemiis ab Vluzali affectus, non satis habuit ingenti scelere fidem in Deum et homines violasse, nisi Christianorum, quos deseruisset, munimenta circumiens (quod Vluzalis astu fiebat, vt socios ad idem scelus instigaret) magna voce clamitaret, magnum sibi pretium, magnum itidem ceteris, qui eandem conditionem amplecti vellent, apud Turcos honorem futurum. interea deiecta magna muri pars, et Turci vallum vsque ad oram fossae Carthaginem spectantis perduxerunt, crebris castellis excitatis diligentia Vluzalis hominis impigri, et qui non exemplo solum et adhortationibus, sed effusa liberalitate operariis animos faciebat, remigio triremibus educto, IO item camelis ad materiam comportandam adhibitis. iamque in eo erat, vt copia operarum et saccorum lana oppletorum et huiusmodi rebus fossam compleret; eodemque tempore pari diligentia in arcis Tunetanae oppugnatione ab Aidare laborabatur, quam obsessi crebris eruptionibus infestam hosti faciebant. septies inter haec pugna tum, et amplius IO in singulis proeliis ex Turcis absumpti; quod illos coegit tandem copias contrahere, vt ad resistendum nostris inuadentibus firmiores essent. in his angustiis cum Portocarrera talium rerum insolens, et deserta tecta via sero errorem agnoscens de subsidiis in horas Serbellonum sollicitaret, et ille contra se multis ac iustis de caussis excusaret, tamen cum hostem fossae imminere, illamque mox replere aggressurum intellexisset, victus assiduis expostulationibus, ac metuens ne quid Portocarrera per metum mollius consuleret, delectam IO C scloppetariorum manum ad illum misit, ducibus Tiberio Buccafusca Calabro, Laelio Caualcertana, Ioanne Figueroa, et Petro Manuelio; cum prius Oscum Mandanam, Ferdinandum Gomesium et Fabritium Samminiatensem muniendorum locorum peritifsimum ad Portocarreram misisset, et tamen ipse ad locum adhuc infirmum et late patentem defendendum subsidio plus illud detrahente egeret. Turci, qui operarum copia abundabant iam vallum vsque ad ostium canalis, qui in stagnum influit, produxerant, spe illius operibus obstruendi, et eius vsum nostris adimendi. stagni tamen possessio toto obsidionis tempore penes Christianos fuit; tantum ex collibus circumpositis infesta machi narum displosione subsidia ex arce noua plerunque impediebantur. tandem vallo producto cum hostes fossae successissent, fossam Carthagini oppositam complere incipiunt immanibus arborum truncis, saccis lana refertis, cupis limo plenis, et huiusmodi materia: tum aggeres exstruunt, vt XXX bellatorum ordinem in fronte caperent, inter quos altitudo illius eminebat, quod aduersus B. Petri propugnaculum erexerant, in quo XIII muralibus tormentis dispositis continenti totius diei verberatione fulminabant: et a curiosis seruatum fuit, per mensis spatium singulis diebus ad OIO amplius ictus displosos. neque tamen plus infesta oppugnatione, quam proditionibus angebantur obsessi, cum crebri ex Hispanis ad hostem in dies transfugerent. vnus etiam detectus est gregarius miles Hispanus, qui de puluere incendendo occulta consilia habuerat, ob id merito supplicio affectus. paullo post venere a Granuellano et Suessano duce ad Serbellonum literae, quibus monebatur, vt ad seruandam arcem Guletanam, quam ex assiduis Portocarrerae literis in summas angustias redactam intelligebant, omnia summa faceret, et si opus esset, ipsemet se cum omnibus copiis relicta arce Tunetana in eam conferret. quibus literis acceptis Serbellonus duces in concilium vocat, in aedibus Andreae Salazarij ex vulnere decumbentis, et ante omnia Sinogerae stagno et commerciis praefecti sententiam exquirit; qui cum non plus CCCCL vno comeatu transvehi posse responderet, tum Serbellonus, qui videret, non minus, quam sex comeatibus totas copias, vt literae suadebant, transportari
posse, in quorum vno si offendatur, vtramque arcem amitti, sibi in animo esse dicit, cum CCCC delectorum manu in Guletanam arcem traiicere. sed cum reclamarent duces, neque se passuros dicerent, vt arce Tunetana relicta in alteram concederet, ea cura Martino Cugnio et Didaco Maldonato cum CC Hirpanis ac totidem Italis duce Hercule Pisano demandata est, monitusque per Cugnium et Petrum Bouadillam Portocarrera, vt fortiter rem gereret; neque enim tantam timoris caussam subesse, quantam ipse significet; modo is sit, qui esse debeat, cum nulla ex parte natura loci ita ferente hostes magno illam numero inuadere possint, praeterquam ad S. Petri propugnaculum, cuius fossam Turci exsiccauerant. sed nec pluribus quam quas habeat, viribus ad hoc opus esse, neque adeo pluribus, quam quantas viae latitudo caperet. his copiis sine damno intromissis postridie, qui in XII Kal. VIIbr. incidebat, Turci totis viribus arcem oppugnant, et post VII horarum obstinatum vtrinque certamen cum magna ipsorum caede sub vesperam auersi sunt. sed nec incruenta nostris victoria fuit, CC desideratis ac CCC sauciatis. fessos superioris diei pugna excepit altera oppugnatio insequenti die, sed breuior, quippe duarum tantum horarum, in qua pauci occisi, sed multi lassitudine debilitati sunt. itaque nouum subsidium peditum a Serbellono non retractanter summissum ducibus Garsia Toletano, Montano Salazario, Ioanne Quintana, Io. Antonio Strambone, et Scipione Mazuca, et pari felicitate in arcem acceptum. sed cum maior virtus obsessorum sperabatur, conci dentibus animis, arx sine certamine vllove strepitu postridie capta est, Portocarrera statim in arcem interiorem se recipiente, neque militibus, qui OIO CC supererant, vllibi ad Turcorum inuasionem occurrentibus. neque minore dedecore Portocarrerae statim arx interior amissa est, Turcis murum duodecim pedum altitudine sine scalis, dum alij super alios scandunt, superantibus, et nostris quasi ignauiae veterno plane obtorpentibus. obuij obtruncati; tantum CCC superstites fuere, et imbellis sexus et aetatis circiter CC capita. Portocarrera, qui ad omnia militaria munia rudis, etiam ad displosarum machinarum fragorem aureis obturare, et in subterraneas testudines ac loca concamerata confugere dicebatur; Machumetes item Amidae frater, ac filius is, quem minus patri dilectum fuisse supra diximus, in potestatem hostium venerunt. capta ingens praeda et armorum ac bellicorum apparatuum vis, in quibus fuerunt IO machinae omnis generis, tum magna annonae copia, subleuando hostium exercitui, sine qua Turci vsque ad Eid. VIIbr., quo die arce noua potiti sunt, in obsidione manere nequaquam potuissent. tum Guleta, sicuti imperator iusserat, cum omnibus aedificiis diruta, in cuniculos suffossos igne indito, nauesque in canalem subductae, starutis in iis versus mare machinis, quibus Austrium, si eo cum classe venisset, ab accessu arcerent. continuo ad Tunetanam arcem coniunctis copiis itum; in qua bellatorum numerus, qui fuerat IIII OIO, ad OIO CCCC redactus erat, reliquis partim Guletam missis, partim proeliis, eruptionibus, transfugiis, aliisque belli casibus absumptis. tribus partibus oppugnatio instituta ad Serbelloni, Auriae, et S. Ioannis propugnacula, ductoque vallo ac praealta excitata munitione transuersa ad singulas propugnaculorum fossas, qua ad ictus ceterorum propugnaculorum latera ipsorum incessentium defenderentur, tumulum multa congesta materia in eam altitudinem excitant, ex quo in propugnaculi Auriae despectus esset, aggeremque, qui fossam alterius S. Ioannis transuersam secabat, ita exaltarunt, vt illius aream oculis subiectam haberent, vallo et munitionibus multiplicatis, vt alicubi sescuplices essent, alia ante aliam, nec a nostris in opere prohiberi possent, scloppetariis ad loca idonea dispositis, qui continenti grandine obsessos incessebant, vt eorum ictibus in die ad XL amplius sine alio certamine examinarentur; quae nihilominus incommoda virtute propugnatorum supplebantur. dum in locis ruina patefactis obstruendis et aliis muneribus obeundis nullam diligentiam praetermittit Serbellonus, et noctu, quae interdiu nimis periculosa et exitiosa esse solent, indefesso labore exsequitur,
interea ad Austrium Panhormi nuncios suspenso animo exspectantem. dat literas, quibus eum de angustiis, in quas redactus esset, certiorem faciebat, et auxiliareis summitti petebat, via introducendorum demonstrata exscensionem enim ad Camaitam pagum vltra ruinas Carthaginis faciendam. qua in re ab eius sententia Sinogera discrepabat, qui omne auxilium serum fore existimabat, nullamque eius in arcem introducendi viam aliam se videre dicebat, quam si Austrius cum tota classe adueniret, et cum hostibus, quorum vireis non parum terrestria proelia imminuissent, de summa rerum decerneret. in his perferendis literis non minus laboris fuit, scapha, quae baiulum veheret, vix hominum humeris per tria millia passuum onus subeuntium gestata; tandem literae incolumes Panhormi Austrio redditae sunt; quibus in concilio recitatis variae dictae sententiae; cum non placeret Serbelloni consilium per Camaitam iter suadentis, et belli duces dicerent eum locum non minus a stagno VI passuum OIO abesse, atque intercedere puros ac patenteis campos, per quos iter facientes Christianae copiae exiguae, vix erat, vt equestrem Maurorum equitum procellam vitare aut sustinere possent. itaque consultius visum, vt per Araxium subsidio obsessis eant, propeque a munitione Tunetana considant, vbi vallo excitato muniti in occasionem arcis intrandae intenti sint. alij vel cum discrimine proelij aleam subeundam potius, quam non opem obsessis ferendam censebant. Austrius vt finem contentionibus imponeret, sibi stare sententiam dixit, cum LXX expeditis triremibus Drepanum proficisci, ibique consilium, quod res et tempus, aliquisve casus nouus exortus dederit, capere, factaque dictis continuans Drepanum iter dirigit; sed serum eius subsidium fuit, Turcis interea, cum res vsque ad VIII Eid. VIIbr. in operibus ligonis et in quatienda arce fuissent, ad primum solis ortum ad oppugnationem se comparantibus; cuius exitus is fuit, cum tribus locis vis facta fuisset, etiam cuniculo ignem ad propugnaculum Serbellonum concipiente, vt Turci post acre certamen ab aurora ad meridiem continuatum postremo repulli sint. quo successu confirmati obsessi pari virtute V Eid. eiusdem mensis oppugnationem secundam eadem hora et ratione factam sustinuerunt. at tertia, quae biduo post commissa est, alacritas illa pristina remisit, nostris reputantibus ad quam exiguum numerum redacti essent; cum vix centeni milites tuendis tribus propugna culis superessent, reliquis ad tria alia et murum singulis interiectum occupatis. et iam hostes quarta parte areae singulprum propugnaculorum potiti erant, tantumque medio aggere ex eadem terra egesto a Turcis nostri disiungebatur, extenuatoque operarum vi et machinarum ictibus aggere, lapidibus, ignibus, et aliis missilibus indesinenter incessebantur. tandem Eid. VIIbrib. oriente sole iisdem locis tripartito fit impetus. ad Auriae propugnaculum initio acriter certatum, Serbellono, non ducis tantum, sed fortissimi militis partes implente, qui a tergo respiciens igne cbniecto propugnaculum sui nominis emicare, et mox tota fronte euersa et complanata subsedisse, propere accurrit, et eadem virtute irrumpenteis hostes auertit, Didaco Osorio et Antonio Tasso cum aliquot Hispanis et Italis militibus egregiam operam nauantibus. sed interim ad Auriam repetito certamine hostes cum vim fecissent, postremo defensores superatis aggeribus disturbauerunt. cum serius auxilia aduenirent, Serbellonus ab manibus desertus et ipse captus est, qui propter eum euentum inter prospera duxit filij casum pridie scloppeti ictu occisi, quem peropportuna mors imminenti cladi exemisset. defiderati eo die CCC ex nostris, et in iis Lupus Hurtadus Mendoza, Fridericus Vrias Valiegius. Tunetanae arcis expugnationem mox insulae, cui Sinogera praeerat, deditio secuta est, quam ille Serbellono per epistolam Sinanis iussu conscriptam suadente fecit, vitam ac libertatem sibi ac suis pactus. sed homo vafer pudenda cauillatione fidem datam elusit, L tantum dimissis, ceteris, qui CC amplius erant sub iugum actis, quos post captam arcem iam mancipia sua effectos in insulam confugisse; neque pactis comprehensos aiebat. Paganus Auria Melfitani
principis frater, sed dispar moribus cum sontico morbo correptus huc concessisset, cognito de deditione agi, Maurorum quam Turcorum fidei salutem committere maluit, qui accepto pretio, et maiore promisso, miserrimum iuuenem obtruncarunt, caputque a ceruice recisum purpurato ingentis instar muneris detulerunt. ita Hispani possessione Africae deiecti intra XXXVI diem, amissa per summam ignauiam Guletana arce, quam Carolus Augustus optimo consilio in Carthaginiensis portus faucibus olim exstruerat, vt securitati Siciliae, regni Neapolitani, totiusque tum Italiae, tum Hispaniae consuleret. Portocarreram a Turcis sollicitatum quidam dixere. Cyprique regnum proditionis praemium promissum. opinionem auxit, quod OIO veteranos milites Italos a Tiberio Brancatio Neapolitano oblatos per inscitiam seu superbiam admittere noluit, cum minime commissurum se diceret, vt in eius gloriae partem venirent Itali, quam Hispaui Guleta defendenda consecuturi essent. postea tamen dedititio minime pepercere Turci, sed eo ad ludibrium pro vili mancipio vsi sunt. nec obtrectatione ob eum successum apud Philippum caruit Austrius, quippe qui intempestiua hac expeditione potentissimum hostem iritasse diceretur, quieturum, neque Guletam oppugnaturum, si ab exscensione in Africam anno superiore abstinuisset. huius autem expeditionis ei auctorem fuisse ferunt Ioannem a Soto, quem Roderici Gomezij Siluae, qui in gratia regis sui praepollebat, commendatione Austrio, vt ipsi a secretis epistolis esset, in Granatensi bello, et postea foederis contra Turcos initi negotio Philippus attribuerat. is ingenti animo et supra conditionem elato, Austrij per se securi ac negligentis ingenium excitatis alienae gloriar, neque cum ipso natae igniculis inflammabat, et ad summa quaeque, ad quae potius fortuna, quam naturalis impetus eum rapiebat, capessenda incitabat. itaque iuueni persuaserat, vt ad Tunetanum regnum, quod regis fratris beneficio detestandae superstitioni addictus princeps tenebat, animum induceret, quod citra Hispaniensis imperij imminutionem tanquam suis meritis debitum iure sperare posset; et tamen vt res citra ambitionis suspicionem transigeretur, sic censebat consiliarius ille, Pontificem, cuius maxima apud Philippum auctoritas esset, allegari debere, qui non tanquam ab Austrio rogatus, sed sola boni ad rem Christianam redundaturi contem platione eam gratiam a Philippo peteret. idque vt Pontifici persuaderetur, ipse in se onus susceperat, et ea de caussa Romam profectus clam cum Pontifice egerat, pioque seni conquisitis artificiose rationibus recenti adhuc victoriae apud Echinadas partae memoria facile persuaserat, vt Philippo regni illius beneficiarij Austrio fratri dandi auctor esset. igitur bonus vir in pietatis exercitiis potius quam in regnorum ciuili administratione versatus, qui ignorarer, quantum insolitae istiusmodi proximorum petitiones principibus suspectae sint, per Nicolaum Ormanetum episcopum Patauinum et oratorem in Hispania suum officio defunctus est, cum iam expeditio in Africam post solutum foedus a Philippo decreta esset, datis insuper Austrio mandatis, vt Tunes vrbs, si caperetur, protinus ob easdem, propter quas antea Aphrodisium caussas a fundamentis dirueretur at Philippus animi anxius, qui et Pontifici gratificari cuperet, neque ftatrem intempestiua repulsa a se alienare vellet, laudato Pontificis in fratrem ac se studio, et gratiis pro tam propensa in vtrumque voluntate actis ambiguo responso et in tempus successus suspenso postulata eius frustratus est: nec mediocriter ob id fratri succensuit. sic enim interpretabatur, fratrem non in Tunetano regno immodicae ambitioni modum facturum, sed id ei consilium esse, aut ab amicis dari, vt tentata per eam petitionem ipsius patientia ad maiora deinceps audenda sibi viam sterneret. quem tamen iustum dolorem summa in praesens dissimulatione pressit. auxit indignationem occultam, quod mox capta vrbe non eam, sicuti iussus erat diruerit, sed nouam munitionem ad illam seruandam exstrui iusserit, concesasa interim militi praeda, quae ipsius commodo cedere debebat, suspecta prorsus liberalitate. quod in caussa fuit,
vt statim Ioannes a Soto specie amplioris dignitatis, nam annonae praefectus creatus est, ab Austrij latere remoueretur, eique Ioannes Escouedus Ioannis a Soto aemulus, cuius delationibus consilia occulta Austrij ac eius consiliariorum detecta fuerant, substituitur. verum cum is postea ingenio perinde ad vanitatem elato non minores igniculos ad incendendam Austrij torpescentem ambitionem subiecisset, mutatam personam non consilia interturbata apparuit, violentioraque remedia aduersus iam confirmatum malum adhiberi necesse fuit, sicuti deinceps videbimus. vbi de infelici successu in vrbem allatum est, statim dicterium Pasquilli nomine sparsum, quo Guletae et regni Tunetani amissi culpa in podagram Suessani ducis, in Austrij sphaeristerium, hoc est, negligentiam, in cardinalis Granuellani Neapolitani vicarij subligar, hoc est libidines reijciebatur. capta vrbe et munitione Guletana destructa Sinan cum classe victrice in Orientem perrexit, Constantinopolim triumphanti similis cum praeda et captiuis ingressus. in itinere ad Corcyram exscensionem fecit, insulam etiam tentaturus: vbi insulani iniuriis Turcorum non solum armenta et greges rapientium, sed capita humana in seruitutem abducentium iritati arma corripuere, quosdam etiam male multarunt. tum missa a praefecto Veneto de more munera, quae homo recenti victoria, inflatus, et iniuria, vt aiebat, popularium exacerbatus, omni excusatione reiecta superbe repudiauit, suspicione iniecta, quasi occasionem belli quaereret, et aut Corcyram ipsam, aut Cretam aggredi in animo haberet. itaque per oratores Venetos vix tandem Selimus placatus fuit, et ab eo impetrata mandata, vt controuersiis de Iaderensi territorio, quod continuis praedis Turci vsque ad moenia vrbis cottidie excurrentes infestabant, finis imponeretur. missus ob id Sfortia Pallavicinus Curtis-maioris marchio cum Iulio Sauorniano et Moreto Calabro, qui praealtam Corcyrae arcem lustrarent, et nouis operibus contra vim hostilem munirent. Damnum eo tempore in Africa a Christianis acceptum fortuna longe diuerso in terrarum tractu noua clade cumulauit. cuius caussas altius repetemus; de prouincia etiam pauca praefati. de Pannoniis et regno Hungariae superioribus libris diximus. vbi Taurunum veneris, atque adeo pilas pontis Danubio a Traiano olim impositi, quae XXXIII iuxta Seuerinum opidum hodie supersunt, trans nobilissimum Europae fluuium Dacia vtraque porrigitur, mediterranea et ripensis, quae ambae pro limitibus habent Tibiscum et Iazyges ab occasu, a VIItrione Sarmatias, Bastarnas, et Carpatum montem; ab ortu Roxolanos et Hierasum fluuium, a meridie Danubium. hos enim terminos ponunt et Cl. Ptolomaeus et Iornandes his regionibus ipse oriundus. in altera Danubij ripa Moesia est, quam Sauus supra Dalmatiam, Macedoniam, et Thraciam in Danubium ipsum incidens a Pannoniis dirimit. habet a VIItrione Danubium, ab ortu Sauum et Dalmatiam, Haemum montem a meridie, qui in orientem flectens ad Panysi amnis in Euxinum pontem se exonerantis fauces iuxta Sarpedoniam desinit. qua parte mare ipsum pro limite ad ortum habet, ea in inferiorem et superiorem ab antiquis diuisa, Triballos ac Dardanos sub se amplectebatur, Dacia et postea dicta, postquam Aurelianus imperator, vt inquit Eutropius, prouinciam Daciam in Moesia collocauit, in dextra Danubio in mare fluenti, cum ante in laeua fuisset, eamque de suo nomine Aurelianam vocauit. hodie in ea Bulgari sunt. sed de vera Dacia nunc nobis sermo. et de mediterranea quidem, quae hodie Transsiluania dicitur, et Tibisco et Aluta ab occasu et ortu in theatri speciem montibus et siluis vndique cincta terminatur, abunde alias diximus. trans illam Valachia ac proinde Transalpina dicta ortum versus et VIItrionem excurrit, cuius regia hodie est Tergouistia siue Tarnouisa a Flacco quodam praetore Romano, vt indigenae volunt, ita appellata, fidemque opinioni vulgari adstruunt, quod
multis ex lingua Romana detortis vocibus vsque adhuc in ea regione vtuntur. huius limites sunt ab occasu Aluta, a VIItrione et ortu Hierasus, qui hodie Prustus, curuato flexu in Danubium influens insulam faucibus suis efficit; vltra quam porrigitur VIItrionem versus Moldauia LXIIII milliarium longitudine, et ipsa antiquae Daciae pars, in qua Getae erant, Ouidiani exilij sedes, quam Tyras, qui hodie Nester, infra Russiae Polonicae et Podoliae fineis ab ea parte claudit; ab ortu pontus Euxinus; a meridie Hierassus; ab occasu Valachia ipsa. mediam intersecat Moldaua e Transiluaniae montibus paullo infra Hierasi fontes ortus amnis, qui prouinciae dat nomen, et Soczauiam, quae est Despotarum sedes, praeterfluit, et inde rapido cursu Hoinam, Dobenisam, Argiamque paruos, sed perenneis amneis secum trahens, in Alutam effunditur; qui postea Danubio iuxta Nicopolim excipitur. hae prouinciae, quae nunc Christiana sacra, sed secundum Graecorum ritus, colunt, olim Hungarici imperij beneficiariae, atque adeo tributariae erant, nunc iuris Turcici sunt; postquam Mahumetes, qui Byzantium ipsum Christianorum in Oriente Imperatorum sedem in potestatem redegerat, Casimiro Hungariae et Poloniae rege bello Marianorum equitum occupato, neque Petro tunc vtriusque Valachiae despotae laboranti suppetias ferente, eas subegit anno OIO CCCC LV, tributo etiam II OIO aureorum annuo tantum tunc imposito. postea Turcicis imperatoribus vicissim Asiatico ac Persico bello occupatis, rursus Valachi modo Hungaris modo Polonis paruere. sed lacerato ac pene profligato Hungariae regno, et icto cum Polonis foedere Turcici imperatotes eas prouincias, acque adeo Transiluaniam tributarias fecere, impositis pro libidine seu Palatinis seu Vaiuodis, sic Principes vocant; qui, vt sunt ad omnem offensionis aut gratiae auram mobilia horum populorum ingenia et infida, multoties etiam mutauere, sicuti plenius in rebus anni LXIII ostendimus, vbi et Alexandrum in Valachiam reuocatum, et Bogdanum filium ei in imperium successisse diximus. is ergo a Selimo in patrio principatu confirmatus statim alieno se animo a Turcis esse ostendit, suscepta sponte in Poloniam profectione, et icto cum Sigismundo Augusto foedere, pactusque XXIIII OIO auxiliarium equitum, quae Polono exposcenti summitteret, et vicissim cum opus esset, ab eo acciperet; etiam libere ex Valachia in Russiam proximam comeandi, et citra suspicionem aut regiae maiestatis offensionem magnates inuisendi faculgatem impetrauit, ea mente, sicuti ipse aiebat, vt aliquam moribus et forma praestantem virginem in vxorem sibi deligeret: quoque dictis maiorem fidem faceret, vnam ex sororibus Gaspari Panienio ex primaria Rufsiae nobilitate viro elocauerat, alteram Christophoro Sborouio Petri Cracouiensis Palatini fratri coniugem dare promiserat, eaque spe Sborouius magno comitatu et damnosis sumptibus, ob quos grande aes alienum contraxit, profectionem ad Bogdanum adornauerat; a quo delusus dignas, vt par erat, iniuria iras concepit. et cum Bogdanus per hiemis tempus Nestro glacie concreto cum cisiis vnoque et altero ex domesticis in Russiam iter faceret, praemissa maiore comitum turba, Sborouius ex insidiis cum delectis incogitantem occupat, et ictibus aliquot inflictis in custodiam dat, non prius deditium dimissurus, quam de impensis ei satisfecisset. id admodum grauate tulit Augustus rex, literisque ad Sborouium datis dolorem minime dissimulauit. verum Bogdanus ad famam rei maiora vero semper fingentem cum mobilia suorum ingenia minime quietura, et ex absentia sua occasionem proculdubio captura prouideret, quam citissime potuit cum Sborouio transigit, depensis praesenti pecunia VI OIO aureorum, et de cetera fideiussoribus datis, inter quos Panieuius fidem interposuit. nec tamen tanta id celeritate fieri potuit, quin rumore non obscuro de morte Bogdani sparso, et alioqui iam suspecta illius apud Turcos fide, ob nimiam cum Polonis familiaritatem, et foederis euulgati
inuidiam, noui motus in prouincia exorti sint. turbarum cupidis ducem se praebuit Ioannes siue Iuonia, sic enim apud suos vocabatur, se Stephani olim Valachorum Vaiuodae filium ex concubina dictitans; quamvis alij eum Polonum, et in Massouia natum faciant, homo ingentis et varij ingenij, qui olim Ioanni Firleo Palatino Lublinensi et regni Polonici tribuno in domestico comitatu fuerat, Constantinopolim dein profectus per purpuratos ad Selimi gratiam sibi gradum fecerat, et eierata religione Christiana etiam circumcidi se passus ampla ac nobili mercatura magnam sibi inter Turcos, quorum religionem profitebatur, auctoritatem conciliauerat; ita vt cum Bogdanus Alexandro patri a Selimo suffectus est, iam tum principatum Valachiae ambiuerit, a quo tempore non desiit blandiciis et muneribus purpuratos prensans Bogdanum apud imperatotem criminari, quasi beneficiorum immemorem, et fluxae fidei, qui Polonorum amicitiae Turcici nominis maiestatem posthabuisset, et per eius seu captiuitatem siue absentiam a Selimo, impetrauerat, vt collectis copiis Valachiam inuaderet, ex eaque Bogdanum expelleret, mandatis ad prouinciae ordines datis, vt in eius verba iurarent. id tamen initio simulate actum. nam specie mercaturae Iuonia in Valachiam venit, et cum fama rei increbrescente Augustus rex apud Selimum per Andream Tarnouium expostularet, Selimus respondit, non contra Bogdanum, sed negotiorum suorum caussa eo Iuoniam profectum. verum mox aduentante Turcico equitatu cum doli iam paterent, Bogdanus Chocimo arce munitissima, quam ipse ad inopinata seposuerat, valido praesidio firmata in Poloniam propere ad amicos confugit, auxilia ex foedere ab Augusto petiturus, qui clienti et amico minime defuit. nam Nicolao Mielicio Podoliae et Georgio Iasolouicio Russiae Palatinis negotium datum, vt Ioannis Tarlonis Leopolensis filiam, quam Bogdanus vxorem ducere in animo habebat, ad sponsum deducerent, et eum cum IIII OIO equitum in regnum reducerent. ij Nestro transmisso ad Stepanoriam consedere; sed post leuia certamina, quibus aliquot Croatas fuderunt, virtute praecipue Nicolai Herburti, qui vnus ex legatis in Galliam postea missis fuit, tunc vero acriter iuxta Chocimium pugnando, quam arcem Dobrosolouius Polonus Bogdano seruabat, ipse periculum mortis adiit, eiusque socij quatuor Dobruccius, GolinsKius, ConarsKius et Vodiracius morte sua Herburtum certae pesti eripuerunt. tandem cum comeatus iam deficeret, et vix in pabulum equorum frondes et frutices superessent, copiae Turcicae in dies crescerent, Mielicius cum Iasolouicio suos reducit, qui in Nestri transitu, Bialogrodensem praetorem astu adorti, cum se ignaros a Selimo Bogdanum datum successorem, in Valachiam descendisse dicerent, peruicerunt, vt is auctoritate sua Valachos et Turcos insequenteis facessere iuberet, sicque incolumes fluuium traiecerunt, exceptis, quos vndarum rapiditas hausit. Bogdanus vero ad Iuoniam literas dedit, quibus eum ab alieno regno inuadendo dehortabatur, et talionem a se aut ab alio minabatur. verum et Iuonia aemuli monita neglexit, et futuri securus contempto diuinae vltionis metu successus vrgere perrexit. nec multo post Dobrossolouius, qui Chocimensem arcem tenebat, a Iasoleuicio per literas monitus, cum nullam auxiliorum spem videret, excedentibus e prouincia Polonis, locum Iuoniae tradit, his conditionibus, vt fidem regi, successoribus eius, ac Senatui Poloniae obstringeret. ita eiecto Bogdano, qui rebus desperatis in Moscouiam profugit, et postea diu apud nos fuit opem nequicquam et gratiam regis Galliae apud Turcum implorans, Iuonia Valachiae principatu potitur, Turcorum beneficio, quorum cum iugum et ipse excutere cuperet, iam Christianam religionem professus, et ipse Turcis suspectus esse cepit, etiam suis inuisus, quorum in plerosque quos sibi aduersatos resciuerat, exquisitis crudelitatis generibus saeuierat. odia suorum et purpuratorum, quibus iam Iuoniae tanquam transfugae fides in
dubium vocabatur, accendebat alterius Valachiae, quae Transalpina dicitur, princeps, qui imperium Moldauicum vagum Petro fratri a Selimo impetrare se posse Iuonia eiecto sperabat. itaque easdem ob caussas Iuoniam apud Selimum criminatus, ob quas Iuonia prius Bogdanum suspectum reddiderat, muneribus postremo apud purpuratos efficit, oblata etiam imperatori dupla pensione, vt Moldauiae principatus Iuoniae adimeretur. conditionem auide cum Turci, auara gens, accepissent, quaesitus color ex dupla pensione, quam Selinus misso cubiculario ab Iuonia mense Februario huius anni, petiit, cum mandatis vt si eam pendere recusaret, Moldauia, quam beneficio imperatoris obtineret, confestim cederet; nam esse alios, qui eam depensuri sint. ea erat LX aureorum OIO, quae duplicata ad CXX excrescebat. Iuonia nuncio etsi turbatus, tamen modeste respondit, se quantum in se sit imperata facere paratum: sed rem esse huiusmodi, vt nisi consulto Senatu nihil polliceri possit. suam fidem imperatori obligatam, quam et ei ad mortemvsque inuiolatam sit seruaturus: sed nullos sibi thesauros esse, ex quibus tantam pecuniam quotannis depromere possit; onus hoc cum ad vniuersos pertineat, omnium de ea re consensum exquirendum. postea re in Senatu deliberata, cum Iuonia, si quidem iis satis animi esset, vt se aduersus flagitiosam seruitutem quae ipsis sub Selimo immodica auaritia aestuante seruienda erat, vindicarent, paratum quoque se ostendit cum ipsis extrema quaeque perpeti potius, quam committere, vt pudenda patientia sua diutius foedam seruitutem sub ethnico cane seruirent. proinde vxores, liberos, ac si quid pretiosioris supellectilis haberent, in arcem Chocimensem importarent; quae ad bellum spectarent, sibi curae fore. heic primum ex maerore altum silentium, quod mox indignatio vniuersorum secuta est, alta voce clamantium, quo vellet, duceret: se hosti ad Danubium, vbicunque imperaret, occursuros, et sumptibus suis militaturos. quorum alacritate et constantia cognita Iuonia nuncium Turcicum multa in excusationem sui praefatus et inuidia denegati tributi in Senatum reiecta dimittit, et se ad bellum comparat. magnam is ac praecipuam in Henrico nouo Poloniae rege fiduciam posuerat, quae tamen frustra fuit. nam missis ad eum legatis, cum foederis, quod Polonis cum Turco intercedit, reuerentiam pro responso accepisset, ea spe deceptus, et ab amicis monitus, esse in extremis Poloniae oris hominum genus semper armatum, qui Tartarorum incursiones contrariis excursionibus reprimant, et ad Boysthenem ac Ponti ostia vsque praedas agant, quorum ope non mediocriter iuuari possit quippe qui locorum gnari assiduis cum Turcis proeliis se exerceant, eam conditionem ex necessitate accepit, et vno atque altero internunciis ad Cosacos, ita velites huiusmodi vulgo appellantur, missis cum iis transigit. Suierceuius vir impiger CC ducebat, et ceteris praeerat, in quibus erant CC ductore Barsano, Braslauienses totidem; Coslouius item ducebat CC; Slusenius totidem; Iancius et Socolouius singuli C. ij cum altero a castris Iuoniae lapide venissent, praecedens ipse Iuonia eum delecto equitatu, assumptis aliquot ex Senatu occurrit, et duces secum in tabernaculum ducit, et cum Senatoribus ad conuiuium adhibet, ceteris in hospitia per tabernacula distributis. remotis mensis patinae argenteae afferuntur, numis aliquot aureis plenae, primaque haec ad demerendos Cosacorum duces Iuoniae largitio fuit. postridie vniuersos euocatos et humane appellatos lingua Polonica alloquitur. quo cum lacrimis perorante pro omnibus suis Suierceuius verba fecit, et non spe stipendij, sed virtutis contra communem hostem periclitandae gratia se venisse dicit, fidemque dat constantis et in vtraque fortuna firmae voluntatis. quibus hinc inde transactis Iuonia Cosacos epulo excipit, secumque pransos condicta ad profectionem die cum summa alacritate dimittit. id fuit ad XIII Kal. April. huius anni, cum Selimus intellecta Iuoniae defectione XXX OIO Turcorum et II OIO Hungarorum ad Transalpinae Valachiae principem misisset, datis mandatis, vt cum suis ad auxiliareis copias adiunctis
Moldauum inuaderent, eoque deiecto Petrum fratrem prouinciae principem imponerent. is igitur coactis omnibus copiis, quae ad C bellatorum OIO excreuerant, Moldauam tranat, et numero confisus cum securius ageret, re per speculatores hostium captos cognita, ab Iuonia, qui Suierceuium cum suis attributis ei VI OIO Valachorum praemiserat, ita opprimitur, vt cum Moldaui equos ad pascua a se abactos ad manum non haberent, et nusquam fugae locus esset, instantibus Cosacis omnes fere caesi sint. soli ex caede superfuere Valachiae princeps et Petrus frater, certa spe Moldauiae potiundae eo profectus, qui conscensis pernicibus equis per lacum, qui ex Danubio illac oritur, elapsi ad arcem Brailouiensem praesidio Turcico firmatam peruenere. amplius L hominum OIO ea strage periere, horrendo prorsus spectaculo, per patenteis campos sagittis, pilis, scutis, gladiis horrenteis et iacentium cruore passim vndante solo. castris hostes exuti, et praeda omnis Iuoniae cessit, quam ille tempestiua maxime ac laudabili liberalitate inter milites diuisit, potiore parte Cosacis erogata. inde in Valachiae principis aemuli, cuius vt et fratris frustra cadauer inter mortuos vestigari curauerat, ditionem exercitum inducit, omnique crudelitatis genere in obuios quosque grassatur. non feminis, non senibus, non denique puberibus parcitum, ferro et igne saeuiendi cunctis permissa licentia. tum ad Brailouiam arcem tendit, qua Valachum et Petrum eius fratrem se inclusisse intellexerat, et per literas a praefecto loci petit, vt sibi vterque nulla iusta de caussa infestus hostis et iusto proelio nuper superatus dedatur; alioqui se ab obsidione non disessurum at Turcus superba iuxta et iniqua Iuoniae petitione iritatus per quatuor Turcici sanguinis viros, quorum duorum opidani, duo praesidiarij erant, missis decem globis grandioribus ac totidem minoribus cum duabus sagittis respondet, et interminatur Iuoniae, nisi quamprimum obsidionem soluat, fore, vt huiusmodi ferculis cum suis eum excipiat, quae demum ad satietatem plenus postmodo euomere cogatur. quo responso homo successu inflatus ad animum reuocato internuncios comprehendi, nareisque illis cum labiis et auribus praecidi iubet. tum pedes singulorum sursum versos longissimae trabi ferreis clauis affigi, et capitibus solum tangentibus ante opidum a scloppetariis abiici iubet, quo dirae crudelitatis exemplum, et metum Turcis et necessitatem suis vim in opidum faciendi imposuit. itaque nulla mora interposita scalae admouentur, et muro diruto opidum capitur, per quatriduum continuata in resistenteis obuios et latenteis Turcos caedes. pueri ipsi ab vberibus matrum rapti et interfecti, exundante passim per vicos in Danubium subiectum sanguine. ad praedam inde versus miles, quae ingens ibi reperta fuit, magna vi auri, argenti, signatae pecuniae, vnionum, ac a multo tempore per pacis commoda in opidum congesta. nec caede et direptione satiatus miles igne iniecto saeuiit, et quae incendium absumere non potuit, ad extremum euertit, arce sola superante; ad quam cum auxiliarium Turcorum XVI OIO aduentare per speculatores didicisset Iuonia, statim Suierceuium cum Cosacis suis, additis VIII OIO Valachorum in eos mittit, qui inopinata celeritate incedenteis et de via fessos aggressus, nec spatio ad colligendum spiritum dato ad vnum omneis caedit, praeter OIO equites, qui fuga elapsi ipso Suierceuio insequente huc illuc palantes disiecti sunt. qui periculum euasere ad arcem Teinensem Turcicae ditionis receptum habuere. Iuonia a Suierceuio post successum monitus, pronam et in manibus de Turcis victoriam esse, modo ne cunctetur, Brailouiae arcis obsidionem soluit, et ad ipsum continuo cum omnibus copiis accurrit, et reliquias Turcici exercitus rursus caedit. ad Teinense dein opidum ducit, quod et citra certamen expugnat, opidanis omnis aetatis et sexus crudeliter occisis. sic autem incedebat victor exercitus. Suierceuius semper in primis ordinibus stans cum Turcis hastatis proelium inibat, collocatis in prima fronte equitibus cum tormentis manuariis, quorum horrenda displosione Turcicam aciem disturbabat. ad dextrum cornu sagittarij opponebantur,
qui crebra telorum grandine Turcos infestabant. ad laeuum loricati, qui breuibus lanceis eminus turbatos incessebant, et ad extremum Valachis iugulandos praebebant. inde ad Bialogrodense opidum Turcicae ditionis itum, quod direptum et incensum est, praeda cuncta, quae non exigua fuit, militi concessa. dum ad Teinense oppidum militi refo cillando ad aliquot dies Iuonia sederet, cognito Turcos haut procul hinc cum Tataris securos vagari, Suierceuio imperat, vt cum Cosacis suis et II OIO Valachorum in eos duceret, quos ille palanteis et mox ad nostrorum conspectum conglobatos tripartito agmine adortus, et eo ordine, quem dixi, pugnans, post anceps horae spatio proelium ope velitum postremo in fugam vertit, multis ex iis occisis, ac paucis ex nostris. capta castra, et ex hostibus CC, qui Iuoniae iussu a pedite victore ad vnum omnes falcibus grandioribus, quibus foenum secatur, in frusta concisi sunt. dux ipse cum se ingenti summa redimere voluisset, quippe qui sexies librati in statera corporis pondus bis auro, ter argento, semel margaritis, appensum polliceretur, nihil Cosacos permouere potuit, qui fidei Iuoniae datae, magis quam praedae, qua in dies largissime ditabantur, memores dedititium in ipsius manus tradiderunt. is vero plurium dierum colloquio cum de rebus Turcorum abunde, vt rebatur, ab eo cognouisset, tandem captiuum membratim peditibus discerpendum praebuit, et inde ad Vssam ad reficiendum ex labore militem perrexit. quibus rebus cognitis Selimus veritus ne amissa per defectiones vtraque Dacia exemplo grassante victores etiam in Macedoniam descendentes vicinas regiones et Graeciam ipsam commouerent, quam maximum fieri potuit exercitum conscribi iubet, duce Capucio purpurato, qui et acceptas iniurias vlcisceretur, et rebellanteis prouincias ad obsequium reduceret. nec Iuonia cessabat; et cum prouideret Turcos, quo maiore detrimento affecti essent, eo maiore opum vi iniuriam et damnum acceptum, vt resarcirent enixuros, Hieremiam Carnauiecium, cui Chocimensis primariae Moldauorum arcis custodiam cum valido praesidio crediderat, accersit, hominem sibi, cum inter Turcos degeret, semper fidum, et tunc blandiente fortuna magis obnoxium creditum, eique attributis XIII OIO Valachorum negotium dat, vt ad Danubij ripam profectus circa Oblaciense opidum progrederetur, seruaturus, ne qua vado fluuium Turci transmitterent, et de ipsorum consiliis et aduentu se in dies certiorem faceret. cum his mandatis osculo etiam arctioris amicitiae pignore obsignatis Hieremiam dimittit Iuonia, qui poplite flexo nec sine lacrimis ingenui animi testibus, quem tamen non diu seruauit, fidam operam suam hero pollicetur, continuoque ad Danubium profectus, stationibus dispositis vorticosa his locis fluuij vada diligenter obseruari curat, ita vt Turci, qui iam cum numeroso exercitu in ripa transmissuri sedebant, aditu diu prohibuerit. tandem purpurati hominem auarum, quem aperta vi vincere periculosum censebant, blandiciis ac promissis, et iam XXX OIO Hungaricorum vltro numeratis aggrediuntur, et Petrus Valachi frater fide accepta clam suis ad eum iam pecunia accepta nutantem pergit, et quam infelici loco res Iuoniae sint, demonstrat, qui Selimum nulla re post violatam fidem et tot iniurias nuper illatas placabilem, nec vnquam ab armis desiturumdonec expulso eo alium fidum ac sibi vectigalem prouinciae imposuerit, in se concitauerit, haec vt amicum illum monere; proinde, si sapiat, dum adhuc res integrae sunt, sibi priuatim consulat, et pro sua prudentia aestimet, tutius florentem Selimi potentissimi tota non solum Europa, sed Asia et Africa imperatoris fortunam, an Iuoniae hominis fidei ac pudoris prostituti res accisas sequi vtilius sibi sit. omne bellum quam facile inchoari, tam aegre deponi; nec in eiusdem potestate initium ac finem esse: incipere cuivis vel ignauo licere; semel susceptum relinqui non posse, nisi cum victores velint. in eius potestate situm esse, et se periculo ac certae pesti eximere, et patriae pacem dare, si copiis, quas habeat, paullum abscedere iussis transitum Turcorum non impediat, eumque tantisper Iuoniam celet, donec transmisso cum vniuerso exercitu Danubio Iuoniam
opprimere cladeisque acceptas vna hora vlcisci possint; quod si faciat, praeter iam acceptam pecuniam etiam et honores et opes maiores a Selimo consecuturum. his verbis et Petrus lacrimas miscet, Hieremiaeque persuadet, vt certa incertis anteponat, et deploratam Iuoniae fortunam certa spe opum et honorum a Turcis et nouo Moldauiae domino accipiendorum deserat. itaque ille confestim ex occasione copias a ripa fluminis paullum remouet, et dum Turcicus exercitus transiret, in quo erant CC omnis generis bellatorum OIO, ad Iuoniam, vt transitus certiorem eum faceret, reuolat, atque vt illum iam successibus elatum in insidias facilius praecipitaret, non plus XV OIO hominum transmisisse confirmat; qua re audita exultans Iuonia, qui ad Teinensis arcis obsidionem haerebat, de fide adhuc Hieremiae certus, nec explorata certius rei veritate, quasi ad certam victoriam cum Cosacis properat, et V Eid. Iun. tertio ab hostium castris lapide castra metatur. inde Suierceuius cum suis assumpto Hieremia cum VI OIO Valachorum, vt de rebus hostium cognosceret, procurrit, nactusque agmen Turcorum, commissa pugna illos fugat, capto ex fugitiuis vno, qui multis vulneribus affectus, cum se moriturum putaret, fraudulenter paucos hosteis flumen transmisisse affirmat, fidemque Hieremiae dictis astruit; qua re factum, vt Iuonia iam de confligendo certior omnem moram impatienter ferret, munitisque iuxta Danubium castris, quo aquationem liberam haberet, omneis copias, quae ad XXX bellatorum OIO conficiebant, in XXX agmina per interualla distribuit, collocatis in fronte muralibus machinis numero XXC. pedites paullum semoti erant, gens rustica, falcibus, arcubus, gladiis reflexis more Turcorum instructi, constanti erga Iuoniam fide, qui ipsum, ne aut casu aut proditione in hostium manus deueniret, seruabant, et ad eum Cosacos Polonos solos interdum comeare patiebantur. huc vsque fraus latuerat, cum instructa acie Iuonia tumulum conscendit, ex quo Turcorum castra contemplatus, maioremque credito numerum ac supra spem cernens, demum se ab Hieremia proditum, sed sero animaduertit; illumque qui cum iis, quas penes se habebat, copiis propius hostium castra processerat, ad se accersi iubet. verum Hieremias iam dolum detectum suspicatus, se excusat, et iam cum hostibus congredi parato sibi non liberum esse ad eum venire respondet. extemploque cum signa canerent, ipse, vt necessitatem pugnandi Iuoniae imponeret, procurrit, et cum in eo esset, vt confligeret, ex compacto suos vexillum demittere, et pileos hastis ensibusque impositos sustollere, capita flectere in deditionis signum iubet; quod conspicati Turci hastis in sublime erectis statim eos vicissim ad se transire iubent. tum qui circa Iuoniam erant animo consternati primum, mox tamen ab Iuonia consilium ex necessitate capiente confirmati arma expediunt; quibus a Turcis oppositi dedititij Valachi dignum proditione sua exitum sortiti sunt, vtrinque et a Turcis et a nostris caesi, per quorum cadauera hostes incedentes a Valachis aliis et Cosacis fortiter pugnantibus repelluntur; et seu timore, seu data opera, vt nostros in insidias pertraherent, terga vertunt. sed dolum praesentiens Suierceuius suos reuocat, qui se ad tormenta recipiunt. tum Turci conuersa fronte vim faciunt, et nouis subinde viribus aucti Valachos aggrediuntur. heic atrox pugna oritur, ad tormentorum displosionem et armorum et equitantium fragorem dissoni clamoris accedente fremitu, sagittarum et pulueris nube tanta excitata, vt lux pugnantium oculis eriperetur. quae obscuritas procelloso statim et inopinato imbre se effundente discussa est, puluere et fumo compressis, magno tormentorum, in quibus nostrorum praecipua vis erat, detrimento, quae aqua madefacta non perinde ad eiaculationes idonea fuere. neque tamen sibi Valachi defuere, mutuis se se cohortationibus ad rem strenue gerendam cohortantes. sed incumbentes Tatari, cum nullo a tormentis detrimento affici se viderent, audacius e latebris, in quibus hactenus tecti sederant, egressi, in certamen ruunt, ac diris vlulatibus nostros iam fatigatos perterrefaciunt. Turci ad vltimum loco pellunt, et patenti
loco in fugam effusos quasi totidem pecudes crudeliter mactant. ex strage cum vix CCL Cosaci superessent, et pedites illi, quos dixi; tamen Iuonia et Suierceuius minime animo linquuntur, et equis relictis in Turcica tormenta impetum faciunt, quae et cepere, et cum adducere secum non possent, clauis iniectis corrupere. inde in pedes cuncti descendunt, et ad rudera incensae domus se recipiunt, et castra loco incommodo ob aquationis defectum magno errore muniunt; quod citius dedendi se necessitatem Christianis imposuit. cumque ab insequendis Valachis Turci sub vesperam rediissent, statim castra nostrorum circumuallant, tanto numero et tam diligenti custodia, vt nemo elabi posset. postridie displosa in obsessos ab hoste tormenta, quibus tamen ob valli altitudinem leuiter laedebantur, cumque Turci difficilem castrorum expugnationem cernerent, per internuncios Iuoniam tentant, et quo maturius se dediturus sit, eo misericordiae a Turcis obtinendae maiorem spem faciunt. quare concilio vocato ducum sententias exquirit, dedere se, an generosa morte victoriam hosti funestam facere mallent. et ita Poloni sentiebant, cum fortiter pugnando generose cadere potius, quam hosti saeuissimo per ludibrium, dedecus, et diros cruciatus contumeliose iugulandos se praebere optatius ducerent. sed Valachi, quorum maior numerus erat, quanquam se ad extrema quaeque paratos ostenderent, tamen cum aliquam gratiae a Turcis spem Iuoniae et Polonis ingererent, postremo Iuoniam animi anxium et fluctuantem eo perpulerunt, vt tot animarum misertus, habebat quippe in castris XX OIO bellatorum, quorum plerique in horas siti enecti exanimabantur, dedere se paratum ostenderet, modo in aequas condiciones Turci consentirent, quas purpurati et praefecti singuli septies adhibito iureiurando firment. eae erant, vt vniuersus equitatus Polonus cum equis et impedimentis saluus dimitteretur, libero Nestri transitu eis permisso. ipse, qui paciscebatur, viuus et incolumis coram Selimo sisteretur. additum quod ad Valachos, curae eos Selimo fore, vt quorum pernicies et Turcorum imperatori et eis, quos ille Valachiae deinceps praefecturus sit, magnum esset detrimentum latura. quibus ad purpuratos perlatis, illi siue promissa minime seruare certi, siue rei secretum penes Capucium summum belli ducem esset, protinus omnia postulata singuli septies sacramento militari tam suo quam militum nomine confirmant. moxque ipse castris quasi omni metu solutus ad purpuratos contendit, et pro Polonis apud eos orationem habuit, quos multis verbis quam potuit honorificentissime commendauit, odium, quo apud Turcos laborabant, in se conuerti rogans. tum porrecta Polonis ad osculum more gentis manu, eos a se dimittit, oratos, vt sui vicissim memores essent. idem et Valachis vltimum vale dicens apud ipsos fecit; tum recordatus auri et vnionum, quos penes se habebat, Polonos reuocat, et virtute eorum ac fide erga se iterum laudata pretio inter eos distributo, etiam spem facit, si quidem coram Selimo, cuius omneis sensus se callere aiebat, bona fide sisteretur, fore, vt Moldauia iterum potiretur. interea sui memoriam seruarent, fortunae olim suae melioris futurae participes. ita lacrimis vtrinque obortis ille Osmolio Polono secum assumpto ad castra hostium pergit, et cum purpuratis quatuor horarum colloquium habuit; vbi Capucius occasione ex superbo Iuoniae responso capta, stricto gladio ventrem faciemque dedititij discidit; moxque captiuum praetoriani corripiunt, et semiuiuo caput a trunco diuidunt; deinde corpus pedibus duorum camelorum alligatum belluis in diuersum eoncitatis discerpendum obiiciunt. caput hastae infixum; cadauer in frusta concisum; cuius ex cruore certatim milites gladios perungebant, sanguinem etiam equis potandum porrigentes, siue admiratione virtutis militaris, quam etiam in hoste suspiciebant. inde versus in Valachos supplices impetus, quos tanquam perduelleis, quippe Osmanicae ditioni subditos pecudum more iugulant. quo viso Cosaci, cum ad sua castra iam a Turcis occupata reditus non esset, sese mutuo cohortati in densa Turcorum agmina magnis animis irruunt, et pauci a numeroso hoste obstinate pugnando interfecti sunt. capti, cum mori non potuissent,
Suierceuius praecipuus belli dux, et cui vni rei bene gestae eo bello decus debebatur, Coslouius, Sadorscius, Zalescius, Rescouius, Copiscius, Iancius, Socolouius, Cisouius, Bogiscius, Libisouius, Sucinius, qui frustra sollicitati, vt eierata vera religione ad impiam Turcorum superstitionem deficerent, postremo ab heris suis grandi pecunia redempti sunt. ita Moldauia atque adeo vtraque Valachia rursus iuris Turcici facta est, tributo grandi illo imperato, quod Petrus Transalpini Valachi frater, qui Iuoniae Bogdani expulsori successit, a Selimo prouinciae impositus pendere promiserat, magno inconstantiae rerum humanarum et diuinae vltionis exemplo, vt omnes hinc discant ab omni maleficio et iniuria temperare, memores, quod cuiquam fecerint, idem sibi a quouis exspectandum esse. His de rebus in Africa et Dacia gestis nuncio in Italiam allato, concepta ex Henrici Franciae et Poloniae regis vbique festis pompis excepti aduentu laetitia haut mediocriter imminuta est. Rex per Cremonam et Placentiam aduerso Pado nauigans, tandem Vercellas, et inde Augustam Taurinorum descenderat; quo et Henricus Momorantius Damuilla accitu Sabaudi fide accepta venit, et interuentu Margaritae regis amitae lectissimae feminae, et innato patriae amore Gallici nominis studiosissimae, nihil non actum est, vt rex Momorantiis reconciliaretur, et omnis ex animo Damuillae scrupulus et odij regij suspicio tolleretur. verum Rex inter factiones sub Carolo fratre a parente Regina, dum Guisianorum et Mornorantiorum partibus regnum distraheretur, educatus, in alterorum partes transierat, excusando forte tunc errore, cum maiorum religionis caussam agi ratus, quam Guisianos tueri, contra Momorantios in gratiam Coliniorum oppugnare credebat, in Guisianorum ob id fauorem propenderet. eodem tempore ad eum Lugduno venerant Philippus Huraltus Ceuernius praecipuus consiliarius et eius olim Cancellarius, Bernardus Fiza, et Nicolaus Neouillus Villaregius a secretis epistolis a Regina missi, quae de Regis filij voluntate incerta animi discrucia batur. eam quippe per literas monuerat Renatus Villoclarus efficacior, quam oportuit, herilis ingenij circumagendi artifex, Regem a principibus, quos in itinere inuiserat, et ab iis, qui circa ipsum erant, (Rogerium Sanlarium Bellogardium et Vidum Fabrum Pibracium intelligebat) persuasum praemeditata de pace consilia adferre, eaque mente in regnum venire, vt quae per ipsius absentiam ab excessu fratris decreta et gesta essent, rescinderet, nouam administrationis formam, nouos homines induceret. id verita iuxta leuis et ambitiosa femina, penes quam summa rerum sub Carolo fuerat, cum maiorem multo potentiam sub dilectissimo filio se adepturam sibi persuasisset, Ceuernio mandata dederat, regem suo nomine rogaret, vt vltimam omnem de republica sententiam suspenderet, donec post ingressum in regnum certius edoctus de rerum summa coram decerneret. quod et ille sedulo fecit, et sicuti iussus erat, multis rationibus e variis rumusculis artificiose collectis suspectam Bellogardij et Pibracij, qui gratia apud Regem vulgo plurimum posse credebantur, fidem reddidit; illius quidem, vt arcta cum Damuilla libidinum et aliorum scelerum conscientia, sic in mandatis secretis loqui iubebatur, coniuncti; huius vero, vt Protestantium caussae haut dubie fauentis. quae monita ab homine sibi fido et gratioso, et a Regente misso profecta tam alte in regis pectus descenderunt, vt repente post arcanum cum Ceuernio colloquium omnino alius apparuerit, cum se alieniore animo ab iis, cum quibus tanta familiaritate antea vtebatur, esse ostenderet, raro eos alloqueretur, et alium vultum, aliam personam subito induisse videretur. eaque re effectum creditur, vt Rex infesto per se erga Momorantios animo, cum tamen a Bellogardio et Pibracio persuasus et instigante Sabaudo, quem Momorantij adfinitate contingebant, aliquid eorum gratiae daturus crederetur, subito mutauerit, et Damuillam cum ambiguo responso haut obscura alienatae voluntatis significatione dimiserit, qui citatis equis eodem, quo venerat, itinere in Septimaniam reuersus omni gratiae spe abiecta foedus cum Protestantibus et Catholicis vnitis, vt vulgo vocabantur, iuxta condiciones Milialdi perscriptas sanxit, et cum antea
cunctabunde in eo negotio versatus fuisset se ad bellum serio ac sedulo gerendum comparauit. primum eum errorem in regni limine et auspiciis admissum, quem tempus vtcunque postea emendare potuit, Rex alio non aeque corrigibili cumulauit, fide temere Sabaudo affectatis officiis gratiam principis in omnem prodigendi et damnose spargendi licentiam effusi promerito data de Pinarolio et Sauilliano Subalpinae regionis vrbibus ac Perosia valle ipsi restituendis. eas post vltimam cum Philippo pacificationem et restitutam Sabaudo omnem fere eius ditionem reges nostri hactenus pignoris loco retinuerant, dum controuersiae de aliis vrbibus, arcibus, ac ditionibus, quas a Sabaudo occupatas restitui debere contendebant, vltimo iudicio deciderentur, easque cum Saluciae principatu sub eadem praefectura complexi fuerant. praefecturam tunc obtinebat Ludouicus Gonzaga Niuernensium dux, qui siue ob veteres Mantuanorum principum cum Sabaudiae ducibus simultates, et recentem de Monferratensi marchionatu contentionem, siue decoris et nominis Gallici studio cum Aquis Statiliis in agro Monferratensi esset, quo ad valetudinem curandam comeatu a rege petito excurrerat, scripto prolixo postea ad Regem, cum iam Lugdunum venisset, per Nicolaum Conanum misso VII Kal. VIIIbr. eum ab hoc iuxta pudendo et damnoso consilio dehortari conatus est. interea Rex superatis ad Cenisium montem Alpibus Ioannis in Morienna fanum venit, vbi Friderici III Palatini VIIviri legatum de pace Cpndaeo instigante missum audiuit. inde per Camberium prouinciae Senatūs sedem ad regni fineis peruenit lectica gestatoria clatris vitreis fenestrata propter angustias et asperitates locorum vectus, magna pompa et comitatu militari prosequente eum Sabaudo, et ad Bellouacum pontem, qui ditionem vtramque medio Iartio amniculo diuidit, Alenconium fratrem et Nauarrum sororium obuios sub vesperam Non. VIIbr. habuit a Regina praemissos, quos magna animi sinceri ac beniuoli significatione excepit. Regina Burgonium processerat, panis coctura nobilem vicum, quod occultae fontium eo loco scaturientium virtuti tribuunt; quo postridie Rex ad matrem venit, et vt fidem in itinere datam, cuius iam poenitebat, liberaret quamuis dissuadente regina Bellogardium tribunum equitum creauit, eo honore hominem antea sibi gratum, tunc vero suspectum, dignatus. eodem die Rex Lugdunum magna pompa ingressus est, prodeunte Francisco Mandeloto vrbis praefecto cum armatis vrbanis copiis, et ad Petri Espinaci archiepiscopi aedeis diuertit. heic post Regis in Galliam aduentum magna animorum mutatio statim secuta est, quique imperio, dum rex frater viueret, dignissimus habebatur, et omnium votis expetitus fuerat, conuersa omnium voluntate sui fastidium statim excitauit, plerisque de eius regno male ominantibus. ipse eam opinionem non parum adiuuit, dum in militaribus expeditionibus educatus alieni a virtute militari animi signa publice daret, non in equo incedens, et regio more se populo, vt decessores sui consueuerant, ostentans; sed phaselo picto clausus per Ararim cum paucis deueheretur; cibumque sumens septis ante mensam positis, cunctos accessu prohiberet, ac post prandium audiendis supplicibus properanter defungeretur; interdiu intra priuatum conclaue se contineret, raros eosque iuuenes neque vllo digno operae pretio gratiam eius promeritos ad colloquium admitteret; proceres et meritis subnixos excluderet, maiestate regia ac vetere disciplina paullatim in fastum et mollitiem soluta. his accedebat impotens effundendi cunctaque perdendi libido, constituto dignitatibus primariis et praefecturis militaribus immodico pretio, quo eas a dignis, et qui virtutis et fidei ergo illas a regibus meruerant, mercaretur, atque in indignos transferret. ac memini sane eo ipso die, quo Rex Lugdunum ingressus est, cum in aedibus Ioannis Tornaesij viri de re literaria optime meriti essem, Symeonem Bosium praetorem Lemouicum non solum in literis, quod scripta eius testantur, sed etiam in rebus gerendis acri iudicio praeditum, mihi dicere solitum, complureis contrariam a praecepta vulgi de rege opinione sententiam fouere, qui adfirmarent fore, vt is conceptam de se et
apud suos externosque principes spem longe diuerso ac fortasse miserabili exitu frustraretur. cumque contra pertenderem, multaque in eam rem mihi blandiens e re praesenti nata in medium afferrem, hominem modestum, qui altercari nollet, respondisse, id se aegre, nec nisi cum acri doloris sensu coactum dicere, vulsaque aure monuisse, memor dictorum essem, et ab euentu olim de eorum fide iudicarem. quod siue ex se, qua erat prudentia, et vt multi credunt, ex astrorum decretoria, quam apprime callebat, scientia, siue aliorum ea in re iudicium secutus diceret, certe rem dignam existimaui, cuius ob eximiam, quam in illo viro semper suspexi, doctrinam, heic honorificam mentionem facerem. his initiis maxime alienatae procerum voluntates, et alij post alios aut offensione priuata aut publica indignatione, et aliorum exemplo sensim dilabi cepere. principium discessionis factum a Gaspare Castreo Nancaeo stipatūs regij quasi hereditario praefecto, qui in Caroli fratris gratia primarium gratiae locum et propriis et maiorum meritis tenuerat, et ab Angeneis Rambolietis fratribus, qui cum indignam meritis suis gratiam rependi dolerent, inde cum multa nobilitate domum concessere; ita vt aula prius frequentissima subito ad solitudinem redacta sit; quod vnice peroptabant noui illi consiliarij, qui omnia ex suo arbitrio negotia in posterum pendere cupiebant.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LIX.
REX vbi Lugdunum venit, prima consultatio fuit, an cum delegatis Protestantium et sociorum vnitorum, qui in aulam venturi propediem exspectabantur, de pace agi placeret, an serio armis rem geri, vt perduelles vi in ordinem cogerentur. res in consistorio secretiore agitata coram Regina, Cardinali Lotaringo, Guisio, et aliis eiusdem familiae proceribus, Nemorosio, Engolismensi notho, Alberto Gondio Radesiarum comite, et aliis equitum, qui aderant, tribunis, ac delectis consiliariis, excluso inde Pibracio vt suspecto. erant in aula atque adeo in consistorio regio praeter Guisianorum, qui rege in eorum partes propendente praepollebant, et Momorantiorum publica calamitate oppressorum et adhuc tamen validorum factiones, aliae duae hominum de repub. diuerse sentientium, neque tamen alterutri illarum studiis aut voluntatibus coniunctorum. nam vtrique paci studere et publicae regni tranquillitati videri volebant. verum alij, dum maiorum religionem de emendatione eius securi absque temperamento quauis ratione retinere satagunt, facile se necessitate adduci patiebantur, vt in eorum gratiam, qui arma eius tuendae praetextu sumebant, fidem Potestantibus datam vel cauillatoria interpretatione eluderent, aut omnino violarent. alij a maiorum quidem religione discedere nolebant, sed multa in ea tractu temporis per auaritiam et crassam ignorantiam inuecta ad Dei contumeliam et multorum offensionem pertinentia corrigi cupiebant, eoque Protestantibus aequiores amice cum iis transigi, fidem illis publice datam bona fide seruari, et quauis ratione pacem, sine qua emendationis negotium procedere non poterat, constitui debere contendebant. et ita illi Guisianis belli occasiones vndecunque captantibus, hi Momorantiis pacem suadentibus fauebant, quamuis alioqui ab eorum partibus vtrique alieni. huius postremae sententiae princeps fuerat Michael Hospitalius Franciae Cancellarius vir magnitudine animi, constantia, integritate, et doctrina simul praestans, qui inflammatis ob religionem populi odiis magna inuidia in aula et toto regno conflagrauerat, ob id tandem aula pulsus, et anno superiore domi suae extinctus; suaeque sententiae adstipulatores reliquit in aula Paullum Foxium, in Senatu Christophorum Thuanum Curiae illius primarium praesidem, Christophorum Harlaeum praesidem, Baptistam Menilium et Pibracium fisci aduocatos. alterius auctor fuit Ioannes Moruillerius olim episcopus
Aurelianensis vir miti et probo ingenio, cauta et temporibus accommodata prudentia Hospitalio maior creditus, cum ceteris partibus longe esset inferior; cuius sequaces semper in aula praeualuerunt, eoque factum, vt grassante turbas cupientium factione tot edicta alia super alia condita et toties violata sint, toties renouato bello, et eadem leuitate, qua susceptum fuerat, deposito, donec ad vltimum postremo hoc, quo totum regnum grassatum ac funditus paene euersum est, bello prudentia consiliariorum illorum omnino euanuit. heic igitur Paullus Foxius dicere iussus orditur. De bello tibi consulenti, Christianiss. Rex, duo in primis videnda sunt, vtile aut necessarium illud sit quod gerendum proponitur; et vtilitatem metiri debes aut ex re ipsa, aut etiam ex varijs habita praesentis rerum statūs ratione circunstantiis; quae si omnia desunt, tamen si citra regij fastigij et publicae quietis, quae cum regia maiestate semper periclitatur, dispendium ineuitabilis alioqui iniuria dissimulari non potest, bellum necessitate excusatur. et externa quidem bella aliquando vtilia sunt, cum iniuriam propulsamus, et veterem vlciscendo nouam prohibemus; cum ex damno hostium lucrum captamus, ex spoliis eorum ditescimus, aut denique prouincias bello partas imperio adiicimus. at quae belli ciuilis vtilitas animo fingi potest, in quo pro laetitia, lucro et securitate, luctus, poenitentia et desolatio victoriam fere sequitur? in quo irae, vltioni, odiis proprio sanguine parentatur, et victi victorisque per publicam iacturam condicio aequatur, ac plerunque plus damni victor, quam victus reportat? itaque de ciue debellato apud Romanos prudentissimos rerum aestimatores triumphare non licuit; quibus fineis propagare, socios defendere, decus tueri praecipua cura semper fuit. at belli ciuilis non decus, non laeta victoria, non spes spoliorum finis est; satis habet victor si pacem habeat, si concordiam sarciat, si odia, simultates componat, et vniuersos ad obsequium et mutuum amorem reducat. qua in re diutius immorari eius sit, qui otio tuo et patientia abuti velit. tantum quae de facilitate eius gerendi, aut necessitate contra afferuntur, diluenda sunt; quibus quia praepostera de rebus ad rempub. pertinentibus in angulis ac circulis disputandi libertate ea in ore omni populo sunt, statim initio occurrere decreui. belli huius amice componendi, aiunt, perplexa et difficilis ratio est, propter suspiciones, odia, iniurias, duarum religionum inter se pugnantium frustra hactenus tentatam concordiam, quarundam familiarum aemulationes, ac simultates. itaque cum amice componi non possit, necessitate ad rem vi gerendam rex adigitur, cui et iustior caussa, et omnia affatim et ad manum suppetunt, quae seditiosis ac perduellibus fere desunt. verum anceps belli alea et incertus victoriae exitus, qui plerunque non ad iustiorem caussam inclinat; quinimo vsuuenire cernimus, vt per simileis casus Deus, quem iusta in nos concitatum ira citra praefractam impudentiam diffiteri non possumus, suos puniat. sic enim per Babylonios suorum peccata vltum eum ex sacra lustoria scimus; et quos Turcus in dies toto Christiano orbe progressus faciat, magno nostro cum dolore ac dedecore sentimus. id et in iis ipsis, quos armis petere destinamus, experientia didicimus; quorum Deus hactenus arma aduersus nos fortunauit. atenim iis pecunia praecipuus belli neruus deest. a re pecuniaria laborare illos haut nego; sed quam summa fide et frugaliter dum administrant, eius expediendae semper nouas rationes adinueniunt, et foederatos principes habent, qui vt in communi caussa laboranteis minime deserunt: ipsi vero nihil reliqui faciunt, omnia sua ac libertatem ipsam, pro qua bellum gerunt, oppignerare parati, vt eam tueantur. quippe non casu et temere, nec ad leueis rumusculos excitati sine ducibus et disciplina coeunt; sed homines bellicosi iam a lonso tempore captis ex desperatione consiliis, et ad extrema quaeque animis obfirmatis duces certos et militem eadem caussae necessitate belli secum coniunctum habent; quibus opibus subnixi diu ante praemeditatas, nec heri aut nudiustertius excogitatas expeditiones suscipiunt, ordinem et disciplinam inter se seruant, a lasciuia et petulantia omni abstinent; duces suos praecepta virtutis
eorum opinione colunt, et periculo communi admoniti, quod est arctissimum concordiae vinculum, se iis morigeros praebent. contra in castris regiis cuncta inuidia, liuore, auaritia et acri ambitione transiguntur. tum varij inter duces et nobilitatem animorum sensus; cum alij otium, alij turbas peroptent, alij suorum caritate, aut aemulorum odio tanguntur; ita vt disciplina interea iaceat, bellum proteletur, et aerario exhausto misera plebs ad extremam inopiam redigatur. etiam numerum militum, quo Rex Christianissime praepolles proculdubio obiici video. sed plureis a minore numero de maiore reportatas victorias nouit, qui historias euoluit, et ab externis auxiliaribus, quos habere potes, fragile praesidium est. quippe qui in ignota regione segnius bellum gerunt. Heluetij tantum ad defendendum valent; Italicorum potius ostentatio quam robur commendatur, Belgarum exiguae opes, Germanorum merito vt in religione idem cum Protestantibus sentientium suspecta fides. atenim vno proelio debellabitur. hoc vouere est, non rem ratione expendere. nam quis det, vt loco et tempore condicto de summa rerum decernatur, et vno eodemque die omnino ad internecionem hostis deleatur? quam olim obstinate pugna stataria certabatur, tam hodie de receptu ingeniose per tumultuaria proelia cogitatur, recepta inter huius aeui duces sententia, e pugna recedenteis denuo pugnare posse, vt bellum cauponari, potius quam geri videatur. rursus obiiciunt; V aut VI OIO ex iis interim interficientur. at quo profectu? vt in posterum ad vltionem inflammatiores, in consiliis explorandis aduersariorum sagaciores, in capiendis prudentiores, in disciplina seruanda ducum imperiis obedientiores reddantur. verum vt vno et altero proelio non omnino deleantur, at iis debilitati et infracti ad aequiores condiciones accipiendas saltem inflectentur. atenim tormentis et extremis periculis plus apud eos valere seruitutis conscientiis impositae metum et conciuium suorum sannas et opprobria iam saepius experti sumus. si vero eos omnino deleri stat sententia, quanto id tuo sanguine, quantis sumptibus, quanto victoriae nutantis discrimine constiturum sit, Christianissime Rex, qui periculis ipsis saepius participasti, minime ignoras. quod vt sperari possit, tamen et filiis propter infirmitatem parcetur, et innocentiae eorum crimen condonabitur, qui olim et vltione ardentes, et bona sua ab aliis possideri impatienter ferentes consilia paterna resument, et nouis motibus excitandis occasionem quaerent. nam nulquam magnae et praepotentis factionis atque adeo coniurationis, qualis haec est, ita restingui incendium potuit, quin ex interfectorum aut exulum cineribus maior ignis accensus sit. et ne futura cogitemus, si ad praesentia attendimus, cui dubium esse potest, quin ij, qui hodie in armis sunt, si se viribus inferiores post proelium sentiant, extrema consilia ex desperatione capiant, et regnum hoc in quo et tuto manere non posse cernent, si deserere cogantur, ferro et incendio vltimo tanquam nunquam redituri vastent? in vitiis, vt in virtutibus, per gradus progressus fit. si quae ante oculos hactenus saeuitiae, iniuriarum, et desolationis publicae exempla obseruata sunt, merito boni ac pij omnes abominantur, quid futurum censemus, cum ad extrema consilia deuentum fuerit? horret animus ad harum rerum vel nudam cogitationem, de quibus coram te praecipue, de cuius imperio non nisi fausta augurari licet, silere potius est, quam verba facere. nec vero caesis aut captis eorum ducibus meliora de belli exitu sperare fas est. nam in bellis ciuilibus nunquam duces desunt, quos necessitas aut virtus rebellantibus imponit, quibusque periculo territi qui subsunt, vltro obsequium deferunt. et haec quidem rerum facies, si uictoriam de defectoribus tibi Deus annuat. quid si qui vinci sperantur, vincant? absit male ominari, illumque potius, qui mihi vltimus futurus est, quam hunc diem aspiciam; vno hoc proelio amisso, vna et regij fastigij maiestas nunquam resurrectura concidet. in principibus quo maior casus eo periculosior ruina est. enimuero quis scit, an ij ipsi fidem, de qua hactenus tam speciosis verbis protestati sunt, si te fortuna deserat, tibi post victoriam seruaturi sint? vix enim est, vt victor se victi arbitrio
subiiciat. atqui martem communem nosti, et occulto Dei atque imperscrutabili consilio accidere videmus, vt victoria, quae paruis momentis constat, ad infirmiores plerunque inclinet, et potentiores, adde etiam caussa potiores destituat, in victorum praecordia ex desperatione aliquando redeunte virtute. itaque sic belli periti duces censuere, in desperatione victis salutem collocatam esse, et prudenter facere victorem, qui victum ad desperationem non adigit. sed vt victoria semper, quod spero et opto, penes te sit; habent illi, quos hosteis tibi belli necessitas facit, arces, opida, vrbes munitas, portus commodissimos, quibus se continebunt, quibusque tuti non nisi paribus viribus ad certamen, cuius semper incerta alea fuit, cogi poterunt; et ita bellum in longum extrahetur. quod si contingat, bello ipso peius malum inde sequetur, vt animis licentiae et effrenatae libertati assuetis regis ac legum iugum paullatim excutiatur, vixque vllis postea condicionibus ad obsequium reduci possint, qui tanto tempore parere dedidicerunt nec paullo melius tuis rebus erit, grassante inter tuos per bellorum ciuilium licentiam auaritiae et ambitionis peste; qui cum vitam et bona tibi debeant, eaque in regni necessitates tanquam eius beneficiarij expendere teneantur, si diutius bellum alatur et eorum opera indigeas, te sibi debiturum existimabunt, et ita ex rege legitimo vitae necisque in suos a Deo potestatem habente, vtriusque partis vile ac miserabile mancipium euades, et externis principibus contemptui, atque etiam odio eris; cuius peruicacia effici credent, vt perniciosum vicinis populis in principes suos rebellandi exemplum praebeatur. quod si beneficiis, honoribus, ac diuitiis tibi remunerandi erunt, qui ad hoc bellum inseruient, non si Persarum montes, aut vtrasque Indias coronae Gallicae adieceris, opes tuae ad eorum ingluuiem explendam satis erunt: et interea crescente factionum veneno, earum duces euadent, quos bello aduersus perduelleis gerendo praeficies, tantumque plebis fauorem et apud ceteros regni tui ordines auctoritatem sibi conciliabunt, vt quorum opera ad Protestanteis debellandos nunc sponte vteris, eos ipsos tandem hosteis habere vel inuitus cogaris. generosi est et sibi bene constantis animi nolle cuiquam multum debere. quod si in priuatorum condicione verum est, quanto magis inter principes locum habere oportet, quos a nemine pendere, sed magis vniuersos eis subesse publicae tranquillitatis interest. valeant ergo, qui bellum et tibi et tuis adeo perniciosum suadent, et ad arma contra supplices sumenda hortantur. verum, aiunt illi, aliter te pacem in regno habere non posse, quam si bellum contra pacis perturbatores suscipias; quamuis difficile, damnosum, ac denique periculosum illud minime diffiteantur. quod si verum est, nae periculose aegrotamus, qui neque mala nostra neque remedia pati possumus. sed boni medici est, prius omnia summa facere, et alia cuncta remedia tentare, quam vrere aut secare. igitur ante omnia tibi videndum est, an morbus iste omnino deploratus, et aeger, qui curandus proponitur, plane depositus sit, vt abiecta omni alia cura, ad extrema remedia necessario deuenire oporteat. certe nemo eorum, qui per tot annos ac toties resumptis armis rebellarunt, non legitimo magistratui parendum fatentur, aut pendendum tributum negant; idque omnes agnoscunt, et inter fidei suae articulos hoc praecipuum caput est. sed in modo et ratione obsequij praestandi perniciosissime erratur, dum plerique conscientias suas illaqueari non ferentes, sumpta inde libertate ad licentiam abutuntur. tamen ignoscendum iis, nec grauius succensendum censuerim, quippe qui morbo animi vanis suspicionibus ac terroribus aestuantis potius laborare, quam destinato consilio peccare deprehenduntur. at quid iniquius, quidve iniustius cum insanis ac mente captis summo iure agere? finge tibi aut alicui ex tuis duos filios esse odiis dissidenteis; an boni ac prudentis parentis officium ducas, eos potius inter se committere, vt ad internecionem depugnent, quam vias omneis inter ipsos conciliationis inire, vt amice in posterum viuant? sapientissime ex priscis vatibus vnus monuit, duas inter nos disceptandi vias esse, alteram, quae amica ratione
fit, hominibus conueniens; alteram, quae vi rem gerit, brutorum anima lium propria, et qua non nisi subsidiaria, et cum alteri per aduersarij obstinatam malitiam locus non est, homines vti coguntur. quid autem Protestantes ab initio petierunt? nempe vt conscientiarum libertati prospiceretur. id edicto Ianuarij cum primo fastum esset, mox eo ex occasione, cuius memoriam obliuione sempiterna sepeliri quam refricari malo, violato bellum cruentissimum ac funestissimum non solum tota Gallia, sed in omnibus eius angulis ac domibus singulis vbique exarsit; quod tandem sublatis pacis impedimentis alterius edicti gratia facta compositum est. a quo tempore cum Gallia per quadriennium quieuisset, rursus exortis suspicionibus, et iniecto liberis mentibus dirae seruitutis metu ad arma conclamatum est, initio ab ipsis Protestantibus, dum periculo praeuertere cupiunt, facto, et intato ob id rege. itaque quamuis illud paullo post compositum, tamen exacerbatis odiis statim recruduit, nec maiore mole vsquam pugnatum est, cum, auspiciis tuis, rex Christianissime, victricia signa in Pictones et prouincias ab illis insessas illata sunt, et duo ingentia proelia commissa; in quorum altero dux ipse Protestantium desideratus est. cuius belli exitus quis fuerit, melius ture ipse scis. certe is fuit, vt regem victoriarum ductu tuo partarum ad extremum poenituerit. tandemque tertio edicto pax sancita est, ad eam firmandam additis quasi pro vinculo Margaritae sororis cum Henrico Nauarrae principe nuptiis. quae tempora deinde inciderint, etsi silentio praeterire malim, tamen cum ex eorum iucunda, vt aiunt, memoria ab aduersariis pro bello argumenta ducantur, illorum quoque sed sobrie mentio mihi facienda est. tumultu Parisiensi non tam consilio quam casu et necessitate, sic enim existimare omneis par est, excitato, cum debellatum omnino crederetur, et sublatis primariis Protestantium ducibus ac flore nobilitatis extincto, nulli toto regno, qui bellum renouare possent, superesse viderentur, tamen vnius et alterius vrbis diuturna iuxta et damnosa obsidione praeceps ruentis fortunae impetus quasi sufflaminatus est, et ex illorum cineribus ac reliquiis homines noui necopinato exorti, qui non ad vireis suas, sed ad praesentem necessitatem respicientes contempto periculo ex desperatione consilium ceperunt, et totum hoc regnum subitis motibus repleuerunt, eo sociis horrenda illa strage absumptis formidabiliores, quod desperatione adacti bellum gererent, et praeter conscientiarum libertatem ob praeteritarum iniuriarum sensum, ac recens, vt aiebant, fidei infractae exemplum amplius securitati suae caueri peterent. quid nunc illi possint, ex ingenti illo pauore collectis spiritibus et animis, rerum peritis aestimandum relinquo. ego certe tanquam fidus tibi consiliarius nunquam suaserim, vt periculo tuo experientiam facias. habent et in regno et extra regnum duces, nec vires vtrobique desunt, quas si qui inferiores iis dicunt, quas olim habuerunt, quod tamen non admiserim, hoc etiam cogitare debent, regni robur, cuius illi partem faciunt, domesticis calamitatibus non mediocriter labefactatum esse, et ad extremum omnino debilitatum iri, si diutius bellum trahatur. quid ergo facto opus est? suspicionum et terrorum nebulae tibi ex attonitis et iritatis mentibus discutiendae sunt, et libertate iuxta priorum edictorum leges concessa, et secunoris statūs in posterum facta spe animi alienati sensim miti imperio ad obsequium reducendi. et bene habet, quod adhuc tibi cum Protestantibus integra sunt omnia, nulla laesura, nulla priuata offensione, aut iniuria intercedente. senserunt illi hactenus virtutem tuam et in bello clementiam ac benignitatem, vt si pacem cum illis facias, solidam tibi tanti beneficij gratiam debituri sint, praeteritorum inuidia in eos, qui vixerunt, reiecta. quo magis prudentissimo tibi principi videndum est, ne in patrio regno adeundo, quasi in limine, offendas, neque committas, vt superiorum temporum errorem non solum non emendasse, sed alio longe perniciosiore cumulasse videaris. vt enim qui aduersantur, turpe et indignum esse principi dicunt, tot proelijs debellatis inuicto, duobusque nunc regnis potentissimis subnixo cum suis transigere: et si
quidem id cum regiae maiestatis et auctoritatis imminutione fiat, fortasse ambigi possit; quanquam et de iure suo aliquid remittere et publicae tranquillitati illud condonare semper vtile existimatum est, et scitum est, semper vtilitatem publicam vincere debere, et in repub. bene ordinata salutem publicam pro lege suprema habendam. atqui cum illis transigens neque de iure tuo quidquam remittis, neque eos tributis, aut oneribus publicis leuas, aut immunitates nouas concedis, tantum libertatem conscientiarum tribuis, ne potius mancipiorum ac seruorum, quam liberorum hominum, in quos tantum legitimum imperium est, princeps habearis. neque vero tibi audiendi sunt, qui libertatis nomine taeterrimam licentiam legum, et omnium tam diuinorum quam humanorum iurium confusionem secum trahentem inuehi caussantur. nam hoc est, memoriam eorum accusare, ex quorum consilio re toties in consistorio hoc agitata placuit, vt ad placandam Dei iram et turbas in regno componendas mitigata legum seueritate pax aequis condicionibus sanciretur, edictaque ea de re conderentur; quorum aequitas et vtilitas vel ex eo aestimanda venit, quod iis statim factis quies Galliae parta est, violatis, bellum per totum regnum repente exarsit. atque vtinam non incidant ea tempora olim, quibus tam salutaris consilij auctores rebus ad irreconciliabilem dissensionem adductis desiderare cogaris. iampridem haec in fratrum tuorum felicis memoriae consilio et coram ipsis quaestio decisa est, ab optimis et decoris Gallici ac tranquillitatis publicae studiosis viris, qui et in eo conuenerunt, non placere Deo, vt religionis caussa ferro et flamma dirimatur. sic igitur censeo, quando Protestantium delegati in dies exspectentur, vt cum iis agatur. nullam quippe aequiorem, honestiorem aut vtiliorem pacandi regni et auctoritatis tuae in eo constituendae rationem iniri posse, quam si in regni ingressu omissis armis et omni hostili consilio abiecto de populis, qui ob tumultus nuper exortos ab officio alienati sunt, conciliandis serio cogites. quod nuper Maximilianus Caesar prudentissimus princeps, quod Senatus Venetus huic regno coniunctissimus, quod amici principes cuncti tibi suaserunt, iniuriasque per defectiones maiestati regiae tibique inprimis illatas publicae tranquillitati condones, sancita praeteritorum obliuione, et aequabili iure inter omneis constituto, cuius patrocinio tuti illi, qui desciuerunt, melius de libertate et securitate sua in posterum sperent; clementiaque tua ac benignitate victi, hunc triumphum tam tibi citra sanguinem victori quam ipsis fructuosum et salutarem laeti gratulentur, et extinctis dissensionum ac pullulantium per eas factionum ignibus sponte ac promptis animis deinceps ad omnia dicto sint audientes. viro grauitatis antiquae et publici boni studioso, qui sciret iam in secreto aliud decretum esse, peroranti obortae lacrimae, quas risu excepit Renatus Villoclarus regi post Francisci Carneuenei mortem a regina parente regni fato admotus, et abrupta oratione sic infit. Quae de bello ac pace tam speciose vulgo iactantur, ea nec refutare, nec verbis amplificare mihi in animo est. nec vero aliter conuenit mihi, in faciendo non dicendo exercitato, et extra forum inter tubas et militaria signa enutrito. et si quidem declamatoria, non gladiatoria agendum esset, ad argumenta, quae pro pace in medium adducta sunt, respondere possem. ea ab kominibus iampridem profecta parum rerum peritis, quod experientia docuit, et veram regnandi rationem prorsus ignorantibus; quorum fidem multa tunc suspecta reddiderunt, et prudentiam tempora, quae postea inciderunt, vanitatis arguerunt, et nunc consilium praesens rerum status omnino repudiat. enimuero vt paucis, quae multis verbis dicta sunt, absoluam, quid est aliud pacem cum sectariis facere, eosque fidos subditos pronunciare, quae sollemnis edictorum clausula est, quam bellum Deo indicere, cuius illi caussam oppugnant, et eos, qui in tam iusto bello vitam, opes, sanguinem, profuderunt perduelleis declarare? aut quae spes est concordiae inter dissidenteis de religione, et non solum publica iniuria, sed priuatis offensionibus toties repetitis exacerbatos? pacem
cum iis saepius habuit Carolus frater tuus felicis memoriae, sed plenam insidiarum, suspicionum, et vltionum, et quae proinde saepius ab vtraque parte paribus animis violata est, et ab iis inprimis, qui se viribus inferiores sentiebant, et sic existimabant, in bello occupantis potiorem caussam esse. de studiis vero in eo negotio ac voluntatibus tuorum, ex eo iudicium facere potes, quod semper bellum summa alacritate contra perduelleis susceptum est, idem aegre depositum, plebe, quamuis grauissima incommoda ex illo sentiret, semper fremente, quod prouideret per pacem malum se in visceribus habituram, quod vis belli foras eiecerat. omnes in regno periculoae sunt factiones, nec nisi cum certa publicae quietis peste coalescere possunt. iis si religionis dissidium accedat, scissuram, et ex ea rerum omnium subuersionem sequi necesse est. cui malo validis remediis atque adeo violentis opus fuit, quae iustius quam tempestiuius fortasse admota morbum reliquerunt non plene curatum, sed magna ex parte profligatum. tuum est igitur tantos tamque felices successus vrgere, et numinis iniuriam suam vlciscentis fauori instare, spatio colligendi se ex strage, fuga, animique consternatione hostibus minime concesso, ne maiores vireis post casum resumant, neu qui vno ictu deleri potuerunt, per interualla petiti respirent. eorum cuncti fere duces varia iam peste absumpti sunt; qui supersunt admodum pauci cum fortuna illorum partes deseruerunt. tantum in hanc curam animum ac neruos intende. nam non deerunt vires, dummodo strenue et serio bellum geras, neque per pacis colloquia et affectatas protelationes animos tuorum languescere, ac tibi postremo illudi patiaris. praeteritorum autem inuidia, si qua est, et tumultus Parisiensis odium, quod artificioso silentio per moderationem adeo exaggeratur, cum iis, qui iam decesserunt, nam hoc ita contra sentientes volunt, et per me licet, sepeliatur, dum victoriae decus et belli diuturni ac damnosi tandem virtute tua confecti lucrum penes te sit. quod cum tibi nunc confectu facile sit, tam praeclaram occasionem a Deo oblatam, nisi ingratus et in Deum ipsum iniurius esse velis, praetermittere non debes. et vero qui exspectandos perduellium delegatos, et omissis belli consiliis ad quietem voluntates flectendas censent, quid aliud suadent, quam vt sparsis huc illuc per regnum ac dissipatis hostibus rursus conueniendi, et auxiliaribus copiis, quae propediem e Germania exspectantur, se coniungendi spatium concedas? intereaque ipse quasi securus ab illis circumueniaris, et qui legem dicere debuisti, victor a victis accipias? valeant ergo vicissim illi, qui nos valere iubent, et alios quaerant, quibus praepostera sua prudentia deinceps imponant. certe ego, quandiu ad latus tuum haerebo nunquam tibi seruilis sententiae auctor ero, aut maiestatem regiam per ignaua consilia vilescere patiar. satis superque deliberatum, nunc facto opus est; nunc tempus venit, quo fructuum tot exantlatorum alienis suspiciis laborum, quem properata fata fratri inuiderunt, ipse nunc regni legitimus heres percipias, et post partas laureas et duas coronas legitime delatas, tertiam pro pace ecclesiae debellatis Dei hostibus constituta accipias. quod vt facias, non solum auctor sum, sed etiam oro te et obtestor, sicque in animum inducas, praeter rei gerendae commoditatem et vtilitatem ex ea manifestam, etiam tibi necessitatem impositam esse, eoque res deuenisse, scisso factionibus regno, vt nisi Protestantium ad internecionem deletorum peste salus publica, atque adeo tua expediri non possit. vbi dixit Villoclarus, murmur exortum, adulatorie, siue contra sentientium. odio sententiam eius laudantium, quibusdam etiam indignantibus in re tanti momenti dicendarum ordine sentientiarum libertatem ademptam. continuoque rex ac regina surrexere; nam ita conuenerat. quasi satis esset, rem, antequam proponeretur, in secreto iam decisam in consistorium ad scenam deduxisse. postridie tamen eodem conuenitur, et ne Foxij sententia validis adeo et salutaribus rationibus nixa omnino explosa videretur, ridiculo temperamento decernitur, vt Protestantium delegati, si quidem venirent, audirentur, interea
cuncta ad bellum pararentur, nullumque eius gerendi momentum intermitteretur. secundum haec rex ad Monpenserium scribit, vt in Pictonibus bellum nulla mora interiecta acriter gereret; quasi pace desperata. belli in Delfinatu gerendi cura Rogerio Bellogardio nuper equitum tribuno creato demandatur, non tam spe successūs, quam quod suspectus esset, vt quaesito eo colore aula amandaretur. ipse rex, vt conatus Damuilllae in Septimania infringert, et inter Bellogardium et Damuillam, ne consilia coniungerent, medius esset, Auenionem proficisci statuit. venerat Lugdunum Blasius Monlucius, a rege ob praeteritorum meritorum memoriam tribunus equitum creatus; cui cum belli in Aquitania gerendi cura itidem demandaretur, ille tantum onus, cui obeundo ob ingrauescentem aetatem impar esset, deprecatus est. cumque rex nihilominus vrgeret, tandem capitis infirmitatem ob continuum ex vulnere ad Rabastenium ante quadriennium accepto dolorem, et ad extremum ridicula impatientia herniam caussatus se excusauit. is, licet Protestantibus infestissimus, in commentariis scribit, magno errore et prauo quorundam in occulto consultantium contemptis publicis consiliis impulsu regem, cum regnum pacare posset, in bellum consensisse. venerat et Lugdunum Diana Henrici II filia legitima declarata Franc. Momorantij, qui in carcere Lutetiae attinebatur, vxor, quae quanquam regi percara ac perfamiliaris, tamen in conspectum eius priuatum primo venire noluit; sed cum rex in publicum prodiret, ex improuiso ei obuiam atrata ipsa cum comitatu matronarum ac virginum lugubri et genibus ipsius aduoluta, supplex pro marito facta est, quem criminis adhuc nullius compertum aut postulatum tam diuturna custodia magno valetudinis periculo vexari querebatur, petebatque, vt viro innocenti crimina, si quae obiicerentur, diluendi in iure facultas concederetur. rex inopinato spectaculo stupefactus, supplicem sororem, sic Dianam vocabat, benigno vultu compellans subleuauit, et bene de sua gratia sperare iussit, promisitque postulata ipsius sibi curae fore; tuncque Cardinalis Lotaringus, qui aderat, siue vt simulata beniuolentia odium tegeret, siue de rei exitu veritus vltorem Momorantium, si libertati restitueretur, metueret, petitiones Dianae coniunctis precibus apud regem reginamque adiuuit, et aequum petere ipsam dixit, quae purgandi se marito facuitatem dari posceret. certatim et exemplo eius, siue adulatorie, siue ex animo fiducia ex eo sumpta, multi e proceribus preces suas coniunxere, quas in bonam partem accipere se rex respondit, hoc addito, quod a Carolo fratre in ea re factum esset, indicta caussa non posse se improbare, et de Momorantio ipso, an criminum, quorum iusimularetur, nocens esset, nolle pronunciare. itaque cognitionem rei, de qua primo quoque tempore mature deliberaret, sibi sumpsit, et Dianam sororem a se dimisit. postea de Pinarolij et Sauilliani restitutione temere promissa actum, et allatum ea de re a Nicolao Connano Ludouici Gonzagae Niuernensium ducis scriptum in consistorio coram rege recitatum est; cuius haec summa erat; Reges Galliae de ditionum suarum conseruatione ac regni amplificatione potius, quam de vita ac libertate semper fuisse sollicitos. eam ob caussam Ioannem regem in Anglia captiuitatem diu tolerasse, cum libertatem ditionum suarum decurtatione aliqua redimere potuisset. Franciscum vero regis auum suam et liberorum captiuitatem maluisse, quam de regno suo aliquid delibaretur. nec vero principes, si rogentur, quo titulo tot prouincias possideant, aliud, quod respondeant, habere, quam eas ita a parentibus accepisse. Philippum reposcentibus Neapolis et Siciliae regna, Mediolanensem principatum, regnum Nauarrae, Placentinam arcem, Cameracum, Brabantiae principatum non aliud respondere solitum, quam ea ita a patre accepisse. eodem titulo Venetos multas Austriacae domūs ditiones, Mantuanorum principum, Ferrariensium et Carrariorum olim, Brixiam denique episcopis ademptam retinere, nec si rogetur Etruriae dux, vt Senensium reipub. libertatem antiquam restituat; si Pontifex cur Bononiae et Anconae
statum antiquum immutauerit, aliud responsuros. et si lex sit, vt principes, quae a maioribus vsurpata possident, restituere teneantur, ad summas angustias plerosque, qui nunc late regnant, redactum iri. ipsum Sabaudum non meliore iure Pinarolium et Sauilianum reposcere posse, quam rex Nicaeam, et Astensem ciuitatem, XXX circiter Saluciani principatūs opida, et ipsam Augustam Taurinorum repetere possit. ea de re Lugduni inter regis et Sabausdi delegatos ante, XXX annos actum esse, et sententia lata eas ditiones omneis regi adiudicatas. et vero mali augurij esse, vt rex tot palmarum imperator, tot rebus gestis clarus, CL nobilium Poloniorum OIO suffragijs ad nobilissimum regnum vocatus; qui tantam de se omnium spem concitauit, auspicijs noui regni non de eius amplificatione, sed de eo imminuendo cogitet, ab eaque re principium regnandi faciat. atqui fama imperia constare. itaque videndum, quanto non solum existimationis sed rerum nostrarum periculo et detrimento id fiat. nam intercluso ab omni parte in Italiam ingressu, et Monte-Meliano aditum in Sabaudiam, Burgo et Insula per Segusianos, Cunio et Monte-regali per Prouindiam, Augusta Taurinorum denique iter obstruente, quid Picos Mirandulanos, quid Raetos ipsos cogitaturos? aut quam denique fiduciam ceteros Italiae principes semper fidam ac certam Gallorum opem expertos in nobis collocaturos? saltem Hispanorum exemplo regem excitari debere, qui Astam, et Iacobi fanum valido praesidio firmatum retinent; qui Fontem-Aragi in Pyrenaei faucibus et Aquitani limitis ingressu nunc festinatis operibus per Vespasianum Gongazam muniunt, quod id existiment ad amicos in officio continendos pertinere. quid vero non ausuros illos, cum viderint nos Carmaniolam et Rauellium trans Alpeis tenere? nam vtrumque per se debile esse, Pinarolio et Sauiliano restitutis. et vero minime dubium esse, quin eodem exemplo incitatus Mantuae dux IX circiter castella, quae ex Monferratensi ditione vsurpare regem conqueritur, nunc ab eo reposcat. quorum tamen restitutionem ipse Gonzaga, quamuis in fratris caussa aequior esse debuerit, huc vsque impediuerit, quod regiae dignitati ac regni amplificationi priuatas caritates semper posthabuerit. quid si Hispani nos aggrediantur, quam fidem ab amicis exspectamus, quos primi ipsi deseruerimus? non ab Heluetiis, non ab Anglis, non denique a Germanis auxilia speranda esse. nam Germanis, si Tullum, Virodunum, et Diuiodurum Mediomaticum reposcant, quid honeste responderi poterit? atqui memores omneis esse debere, quod cum ea de re ante XIIII annos Francisco II rege Bloesis, Ludouico Madrucio Ferdinandi Caesaris nomine restitutionem earum ciuitatum vrgente deliberaretur, a Francisco Oliuario Cancellario non minus generose quam prudenter responsum sit. nam illum, antequam alij sententiam dicerent, occupasse, et dignum capitali supplicio pronunciasse, qui regi tam foedi consilij auctor esset. nec vero sperare regem debere, vt Sabaudum iam Hispanis obnoxium eo facto sibi arctius deuinciat, qui contra captata inde occasione, in regem, quem ob potentiam antea reformidabat, nunc concepto contemptu in eum maiore fiducia cum Hispanis consilia coniunget. his et prolixius diffusis rationibus Gonzaga regem rogabat, vt sententiam de restitutione suspenderet, et rem omnem ad Senatum Parisiensiem, cuius de patrimonio regio cognitio est, honestae excusationis apud Sabaudum loco remitteret. quod si de restitutione semel decreuisset, postremo orabat, vt se praefectura ea prius idonee exoneraret, diplomatis, quod a rege petebat, exemplo misso, quo et de fide sua apud cunctos conster, et posteritas cognoscat, se quantum in ipso fuerit, apud regem intercessisse, ne tam detrimentosa restitutio fieret. recitato scripto cum rex iam fidem de restitutione obligasset, Gonzagae studium et erga se obsequium in speciem laudauit, in occulto ambitiose id ab eo, vt omnia, factum interpretatus. moxque exemplo diplomatis, quod Gonzaga expetebat, lecto, quibusdam in eo immutatis ipsum ea praefectura, quam spontanea eieratione a se abdicauerat,
exonerauit, ita vt nihil ex ea re deinceps Gonzagae imputari aut improperari posset. id actum Lugduni XXX Kal. VIIIbr. instrumentoque ascripta Reginae, Alenconij, Nauarri, Lotaringi, Guisij, Aloisij Atestini Cardinalium, Moruillerij, Lansaci, Lemouicum episcopi, et Ceuernij nomina. secundum haec Niuernius libello ad supremum consilium Pinarolij a rege ordinatum directo decretum V Eid. IXbr. vt diploma, quo de interecissione Niuernij contra restitutionem fides fiebat, et ipse a praefectura ea exonerabatur; in acta publica referretur. idem et Gratianopoli XII Kal. Xbr. actum. postea et ad Gulielmum Mantuae ducem fratrem, cum quo alioqui minime ipsi conueniebat, eiusdem diplomatis exemplum misit Gonzaga, et vt in archiuis eius ad perpetuam rei memoriam reponeretur, rogauit. quod et perinde rex in malam partem accepit. iam ante XVII Kal. VIIbr. Margarita regis amita et Sabaudi vxor prudentiae, sanctimoniae et virilis animi laude insignis fato concesserat Augustae Taurinorum. qui nuncius Philibertum Emanuelem maritum, qui in aula erat, domum reuocauit, haut multo post missus Henricus Engolismensis nothus Franciae Prior, qui gratiam Sabaudo a rege factam executioni demandaret; isque Pinarolium profectus deductis inde et Sauiliano praesidiis ac machinis bellicis vrbes in Sabaudi manus regis nomine consignauit. ea restitutione elatior; quam erga regem, quem ab eo tempore contemnere cepit, amicior, sicuti Gonzaga praedixerat, non desiit Sabaudus voto, consilio et facto ipso in regem ipsum et nomen Gallicum, cui tantum debebat, consilia occulta struere, quae et variis modis ac temporibus composita morte praeuentus filio transcripsit, ad effectum vtcunque per eum tandem perducta, vt deinceps videbimus. multa et a Rege male consulto statim initio regni praue in negotiorum administrauone, et in quaestura innouata, profuso natura principi per obliquas et soli ipsi non eatiam Rationalibus cognitas astutias porta ad immodicas largitiones, quibus aerarium omne ac regni vireis exhausit, aperta. de matrimonio quoque eius cogitatum, et Reginae parentis suasu, quae se melius sub nuru externis moribus et linguae Gallicae ignara rerum potituram sperabat. missus ea de caussa in Sueciam Claudius Pinarius e IIII viris a secretis epistolis, qui Elisabetam praestanti forma virginem a Ioanne rege fratre in vxorem Regi peteret, et eius effigiem ducto in eam rem secum Nicolao Belono pictore excellenti ad regem afferret. dum omnia ad bellum parantur, misse ad Rupellanos interim literae, quibus de se multa et egregia erga tranquillitatem publicam voluntate praefatus praeteritorum obliuionem sanciebat, cunctos ad arma ponenda hortabatur, iubebatque vt vrbes occupatae quamprimum restituerentur; quisque domum pacifice victurus concederet, facultate omnibus data, vt libere querellas suas ad se deferrent cum parum iis permoueri homineis exacerbatos et parum promissis fidenteis intellexisset, alteras III Eid. VIIIbr. dat, quibus excusato armorum apparatu prolixe item de sua ad res pacandas propensione praefatus insuper spem faciebat, vt nemini ob religionem periculum in posterum crearetur. sed cum illis literis nulla libere conueniendi in religionis negotio, ordinum regni conuocandorum, aut Concilij nationalis celebrandi, quod illi petebant, mentio fieret, veriti, ne indicta caussa condemnarentur, iussis regno facessere pastoribus, eo diligentius se ad defensionem parabant, omni pacis spe et consilio abiecto. itaque Rex tertio ad Rupellanos scribit, et iis religionis suae liberam professionem indulget, quantum ad ceteros, ea ad aliquod tempus suspensa, nec omnino negata. eodem tempore Petrus Burdellius Brentolmiae abbas Broagium a rege missus, qui cum Lanouio, qui et eo venit, et Rupellanis de pacis condicionibus ageret. Brentolmio se comitem adiunxerat Ioannes Haius Pictonum praetor, qui ob priuatam offensionem se Protestantium partibus applicuerat; eorumque consilia curiose rimabatur, ac de iis Reginam certiorem crebris nunciis faciebat, eius gratiam ea ratione captans. quae tamen monita, quod ab homine vario et ambitioso et proinde suspecto proficiscerentur,
non perinde in bonam partem accipiebantur. dum Angulini II Rupella leucis essent, venere Lugduno Rupellanorum legati, nihil praeter ea, quae vltimis regis literis continebantur, afferentes. nam libertate conscientiarum permissa rex vrbes restitui petebat, hoc addito, desiderare vt pacis per vniuersum regnum statuendae rationes ineantur; eapropter ipsis concedere, vt delegatos ad Condaeum in Germaniam mittant. in eam rem comeatūs literae concessae, insuper Rogerio cubiculario regio viae duce attributo, qui cum eos per Galliam deduceret, eorum quoque sermones, consilia, et cum quibus colloquerentur, exploraret: ac praecipue Lutetiae, cum illac transirent, diligenter obseruaret, an, et a quibus literas acciperent, a quibus item pecuniae in Germania numerandae mandata haberent. interea rex Auenionem profecturus, cum ab iis, qui Liberonem, Pusimum, et vicinas Rhodano munitiones tenebant, circum omnia infestari indignaretur, fecialem ad eos mittit, qui deditionem facere imperaret. locorum seruandorum curam susceperant Rupigudus et Petrogurdius, qui de obsequio suo erga regem speciose praefati, nihilominus cum de conicientiarum libertate, vita et bonis agi praetexerent, ad defensionem et iniurias, quae ipsis a quietis publicae, vt aiebant, hostibus inferebantur, propulsandas se paratos ostendebant. itaque et ex Viuariensi pago comeatus importari, et nouo milite arces firmari curabant. Sanromanius quoque ad eos ex Septimania aduolauit cum aliquot equitum alis et III peditum signis, lustratisque locis, Priuati fanum concessit, praesto ad omneis casus futurus. nec multo post Liberonis praesidiarij Bellomontium intercipiunt, in eoque aliquot Heluetiorum signa, qui regi militabant, oppressos cedunt. habebat tunc in exercitu Franciscus Borbonius Delfinus ad XII bellatorum OIO, cum quibus ille mense VIIIbri positis ad Pusinium castris, XIIII machinis admotis continua pulsatione locum verberauit, moxque totis viribus oppugnatio facta, quam fortissime obsessi cum damno regiorum sustinuerunt ac repulerunt; cumque damno territi nostri de discessu cogitarent, muri per se debiles et pomerio intus ducto impulsi adhuc recenti verberatione quassati quasi sponte corruerunt: quae ruina cum nulla obsessorum diligentia sarciri posset, tandem ex Sanromani consilio, qui illuc ad casum accurrerat, locus deseritur, milesque noctu profugiens ad Priuati fanum receptum habuit. femiuae et pueri a portatis rebus suis in tutum deducti, tanto silentio ac sollertia, vt nihil de hostium consilio nostri rescire potuerint; qui mane Pusinum vacuum ingressi in eoque rapinis ac flamma grassati nihil integrum ab incendio praeter vnicam domum reliquerunt. inde terrore per Viuariensem pagum sparso, pleraque loca recepta, promotis etiam ad Priuati fanum castris, sed irrito successu. nam cum Sanromanius cum nouis copiis auxilio superuenisset, Delfinus, qui sibi successorem missum Bellogardium haut satis aequo animo ferret, retro Pusinum cum suis concessit. ibi Bellogardius exercitum tradente Delfino accepit, et Granum ac mox Loriolum et Roinacum loca infirma dilapsis praesidiariis occupat, in iisque hospitia copiis suis assignat, iam appetente hieme, quae illis locis ob montium viciniam et ventorum violentiam asperrima est. eodem tempore rex ad Monbrunium dat literas, quibus iubebat, armis positis vt domum concederet. verum ille eadem, quae alij, praefatus, et iustam defensionem caussatus minime paruit. iamque rex Auenionem venerat, vnde mox Belloium ad Damuillam, qui Monpelij erat, cum literis prolixae beniuolentiae plenis mittit. eum, quod Caroli Meruuij et Gulielmi Thoraei fratrum, et Gilberti Leuij Ventadurij sororij, qui copias per ditiones suas illis locis amplissimas nuper conscripserat, opibus subnixum viderent belli consiliarij, qui circa regem erant, a Protestantium et sociorum partibus abducere pretium rati, omni ope nitebantur, vt crebris missitationibus virum praepotentem suis suspectum redderent. verum ille astum praesensit, et in publico consessu Belloium venire, ibique coram omnibus mandata, quae a rege habebat, exponere iussit; quibus auditis ille de sincera
sua ac sociorum erga regis obsequium et quietem publicam voluntate protestatus, pacem Galliae, si regnum saluum vellet rex, necessariam aiebat, sed eam prauis consiliariorum quorumdam artibus summa perfidia ante biennium violatam, et homines ea re ad desperationem adactos salutem solam in armis, quae alioqui detestentur ponere. itaque ante omnia opus esse, vt sublatis suspicionum caussis idonee ipsis ad conscientiarum libertatem et vitae securitatem caueatur. cum Belloius regis nomine precibus etiam minas, ni parerent, adderet, Sanromanius excelsi animi vir Protestantium nomine interfatur, et moderationem supergressus magna fiducia Belloium compellans, sibi cum tribus in Dei caussa tuenda hactenus rem fuisse dicit, quorum primus, cum minus putabat, plena victoria, vt rebatur, vitae ereptus sit; de secundo, Alenconium intelligebat, sperare, vt falsis inimicorum criminibus indigne petitus minus ipsis iniquus sit, et in posterum omnino concilietur. superesse tertium regem, quem honorifice, et demissione, qua debet, appellet, qui si in oppugnanda Dei caussa pergat, neque fratris exemplo sapiat, vltorem procul dubio Deum ipsum tandem sit experturus. hoc responsum Regina et si audax et superbum cum ad ipsam prolatum esset, ob Alenconij filij mentionem Regi, vt rem in praesens dissimularet, auctor fuit, nec ceptas vltro citroque itaciones intermitterer, quibus fieri sperabat, vt aut Damuillam Protestantibus ac sociis suspectum redderet, aut eorum conatus retardaret. sed tum res incidit, quae consilia per colloquia et moras procedentia interturbauit, et Damuillam adhuc nutantem ad bellum gerendum impulit. nam captus quidam ex suspicione, qui se a Renato Villoclaro, qui tum forte petito comeatu aula domum concesserat, expressa per tormenta confessione subornatum aiebat, vt Damuillam veneno interficeret. is ad poenam raptus et profunda nocte ad facium lumina morte affectus est, Damuilla non tam de veritate exacte indaganda, quam de terrore idem ausuris iniiciendo sollicito; cum Neouillus, vbi de re in aula cognitum est, contra vrgeret, vt plenius de veritate cognosceretur. igitur dum rex Aucnione sederet, inde Monbrunius in Delfinatu omnia excursionibus infesta faciebat, inde Protestantes et socij duce Damuilla AEgidij fanum in altera Rhodani ripa haut longe ab Auenione obsidione cingunt, admotisque machinis tanto impetu verberant, vt displosorum tormentorum fragor in aula exaudiretur; quod tanta celeritate factum, vt auxilia in tempore summitti non potuerint, exercitu regio in Liberonis obsidione occupato. locus a CCCC praesidiariis tenebatur duce Roessio. Bellogardius in exercitu habebat XIIII stipatorum regiorum, XI Heluetiorum, XII scloppetariorum in Delfinatu conscriptorum, IX Subalpinorum signa, CCC veteranos, IIII equitum cataphractorum turmas, VIII Germanorum equitum vexilla, et XXII muraleis machinas. eruptione vna et altera noctu et interdiu facta Roessius initio regios gnauiter aggressus est. inde tribus locis verberatio instituta, et XII Kal, Ianuar. inchoata, cum biduum continuata esset, displosis OIO C ictibus ruina IO C passuum lata edita est, quam nec ad faciendum impetum idoneam ratus Bellogardius biduo post translatis tormentis, et OIO CCCC displosis ictibus alteram priore maiorem ruinam edit, fossaque occupata pluteos erigit, quibus ab obsessorum ictibus tuti milites in summum eniti possent, defensoribus nequicquam contra obnitentibus; quippe qui tantum campestre tormentum haberent, quod huc illuc incredibili celeritate translatum et non sine damno nostrorum displosum plurium speciem praebebat. ad fiduciae item faciendam fidem obsessi vocibus et dicteriis militari lasciuia nostros lacessebant, ad maius ludibrium solea ferrea calceandis equis conto suffixa, cum cato et chirotecis; ne tribuno quidem equitum, quem per soleam ferream intelligebant, catum vngibus acutis se defendentem, id est, oppidum obsessum captu facile designantes. postridie totis viribus oppugnatio VII Kal. Ianuar. facta, in qua post acre ac diuturnum certamen praeter praesidiarios feminis, pueris et imbelli alioqui turba omnem operam gnauiter
nauantibus, tandem regij repulsi sunt, desideratis plerisque ita vt per aliquot dies oppugnatio intermissa sit, propugnatoribus in sarcienda ruina occupatis, et Bellogardio redintegrata verberatione munitiones pulsante. cum vero Roessius cum II ordinum ductoribus in eo certamine interfectus esset, summum armorum imperium Haio iuueni strenuo, qui ex vulnere decumbebat, delatum est, magno obsessorum ad defensionem bene animatorum consensu; quod ille cum se primum modeste ob aetatem excusasset, postremo accepit, et Iuterij locorum muniendorum apprime periti industria vsus veteres ruinas sarciuit; ac nouas munitiones instaurauit. dum res armis vtrinque gereretur, longe diuersa facies in aula erat, vbi Rex natura religiosus, et qui spectaculis, quae tamen fere nesciuit aut exhorruit antiquitas, maxime capiebatur, opportunam pascendi animi harum rerum auidi in loco Pontificiae ditioni subiecto occasionem nactus supplicationibus a personatis hominibus in Natalis profestis celebrari solitis frequenter intererat. ante C annos inualescente religionis per voluntarios cultus luxuriantis lasciuia, exorta secta est eorum, qui poenitentiam in interiore cordis morsu positam publice professi, eam vt exterioribus signis ostentarent, saccum in veteri lege in luctu vsurpari solitum induebant, et detorto ex Psalmista, qui se in flagella paratum dicit, loco, ita velati se flagellis caedebant, ob idque se Flagellantium nomine indigetabant. contra quos Ioannes Gerso Parisiensis academiae cancellarius, et sui aeui purissimus theologus iam tum singulari libro scripsit. deinceps ea secta in religionem abiit Ponrificum fauore, secus institutum illud pietatis, quam ab initio factum fuerat, interpretantium, ita vt hodie per omnem Italiam complures huic religiosae veluti militiae nomen dent, delictorum expiationem hac ratione se consecuturos iperantes. iamque distincti coloribus veneto, albo, et nigro, vt olim Romae prasinae et venetae factiones in re dispari, studia hominum distrahebant, sic in religione plerisque locis magnas contentiones et aemulationes excitarunt. quae spectacula ad hoc tempus aelo Gallieo ac regiae ditioni fere incognita, ex eo apud nos recepta non solum rerum nouarum materiam ambitiosis ingeniis praebuere, sed superueniente contemptu regiam maiestatem non mediocriter labefactarunt. dum igitur turbae Flagellantium se Rex immiscet, et eius exemplo aulae proceres, Carolus cardinalis Lotaringus, qui ex eorum numero erat, ex frigore vespertino in febrem violentam incidit, intensissimisque capitis doloribus, quos et deliria consecuta sunt, et peruigiliae malo vexatus, tandem biduo ante Christi Natalem fatis concessit, vir multis et raris animi simul ac corporis dotibus praeditus, sed leuitate insita et omnem modum supergressa ambirione non sosum Galliae, sed suis fatalis, adhaec summe tota vita inaequalis, et in prosperis insolens, in aduersis infractus. quod illi saepius exprobratum a Francisco fratre heroicae virtutis viro, et qui Galliae ac suis initio magno ornamento fuit, et porro maiore esse potuit, si in meliora tempora incidisset. obseruatum est a curiosis, Carolum eo ipso die B. Matthiae sacro, quo Franciscus infelici ad Ticinum commisso proelio captus est, qui et Caroli V Caesaris natalis erat, natum, quasi inclinantis Gallici nominis fortunae idem, qui Caroli Lotaringi vitae rebus Gallicis exitiosae initium esset. postea literis operam dedit, in quibus non mediocriter profecit, et sacris addictus in studiis adoleuit. tum ad negotia animum gnauiter appulit, in quibus tractandis rara supra annos sollertia, in explicandis naturali facundia excellebat, ad eam accedente oris maiestate et composito gestu, qui et orationi dignitatem et loquenti summam gratiam conciliabat. verum ingenium otij impatiens et rerum nouarum appetens in perpetua inconstantia tanquam in salo fluctuabat, et dum praesentia fastidit, prae futurorum ac incertorum desiderio nunquam quiescebat: cumque initio ad pietatis siue ostentationem, siue vt partes in regno foueret, ecclesiae emendationem animo complexus esset, et ad Augustanam confessionem propendere videretur, quam et in colloquio Possiaceno proposuerat, et de qua promouenda
Christophoro duci Virtembergico spem dederat, appetente Tridentinae Synodi celebratione, et ardente ciuili in Gallia bello, statim mutauit, et post fratris mortem Synodo peracta Protestantium partibus apud nos semper infestus, sacri ordinis veluti patrocinium suscepit; cui postremo grauis, cum patrimonij ecclesiastici alienandi, quo bellum aleret, et reginae gratiam aucuparetur, et pensionum ex opulentis coenobiis solutae sacris nobilitati attribuendarum auctor extitisse crederetur, vtrique parti aeque inuisus in summo omnium odio e vita migrauit, non sine suspicione veneni ex facis per noctem praelatae pestifero odore cerebro corrupto. auctor vitae Claudij Cluniacensis ex marsupio infecto, quod illi Mathurinus Garnerius Sanbartholomaeus plagiis ac veneficiis homo infamis, porrexit, virus, cum aperiretur, exhalasse, et introspicientis cerebrum icisse icribit. certe constat, cum Lugduni, antequam Auenionem proficisceretur, grauedine capitis tentatum, saepiusque ex eo auditum, siue serio, siue ad ostentationem loqueretur, cupere se dissolui, et esse cum Christo. cum vero Auenionem venit, literas ab amicis Lutetia missas accepit, quibus monebatur, ne in sacri ordinis perniciem plus iusto ad aulae gratiam indulgeret. nam passim iactari, plus ecclesiam ab ipso, qui se amicum dicat, quam a Colinio publico hoste declarato, detrimenti accepisse. qua ex re homo, qui famae multum tribuebat, et ex ea factionis suae vireis praecipue pendere existimabat, maerorem, et ex maerore morbum letalem concepit, cum quo dum luctatur, saepius de rumoribus illis dese sparsis conquestus est. Rex, Regina, et ceteri aulae proceres, qui aegrotantem officiose inuiserant, haut perinde morte eius affecti sunt. rex certe, qui et in aula Carolo rege fratre, et cum in Poloniam proficisceretur, in Lotaringia oculos in Aloisiam Nicolai Lotaringi Valdemontij filiam praestanti forma virginem coniecerat, et occulto eius amore capiebatur, Cardinali sublato desiderium suum parenti reginae aperire minime dubitauit, quod metum ex Francisci filij temporum recordatione in animo eius conceptum cum illius morte euanuisse crederet. itaque missus statim in Sueciam Burriquius, qui Pinarium eo missum reuocaret, et in itinere Carolum Lotaringiae ducem de regis voluntate certiorem faceret. affictis artificiose rationibus cum Pinarius petito a Sueco comeatu se excusasset, parum honeste, nec citra periculum missus est. Elisabetha regi tunc destinata, septennio post Christophoro Megalopolensi duci Alberti F. nupsit. dum haec in Deifinatu et Septimania agerentur, Ludouicus Borbonius Monpenserius in Pictonibus minime cessabat, qui ficuti a rege iussus erat, Pontio omisso, quo ducendum nonnulli suadebant, ad Fontenaium comitis castra metatur Kal. VIIbrib. quod a Francisco Lanouio post irritam priorem obsidionem tumuituariis operibus munitum, a Sanstephano CCCC militum et XX delectorum ex nobilitate praesidio tenebatur, cum II colubrinis, I mediocri, et II campestribus tormentis. primus ad Logias oppidi suburbium factus impetus, quod obsessi post aliquod certamen deseruerunt, et se in oppidum receperunt, desiderato ex nostris marchione Saluciae iuniore. inde semel atque iterum eruprione facta ab obsessis Montinio, Corcialdo, Samsone et Petralongo ducibus Iacobi Claromontij Ambosiani Bussij legio disturbata, et machinae ipsae bellicae periclitatae sunt, multique ex nostris interfecti et vnum signum amissum. tum admotis ad arcem et turrem Lampredariam directis machinis primum Guinefolij et Dominarum munitionibus violenta pulsatione a Carolo Roaldo Landereo verberatis, ac producto vallo, tandem XVII Kal. VIIIbr. sub quartam horam vespertinam totis viribus in ruinam nostri enituntur, quam et summa alacritate superant, et ad fossam vsque intus ductam progrediuntur, sed ex tumulo intra excitato per latus petiti, et scloppetariis, quibus Picus ordinum ductor praeerat, ex turre quadrata fulminantibus infestati, superueniente Brauio Lanouij stipatorum ductore cum XL delectis retro pedem referunt, non sine damno. Bussius in eo conflictu grauiter in brachio vulneratus, Tiraquellus item Belebatus; Molinius ordinum ductor interfectus. cumque Philippus Castrobriandus Rupibaritonius et Landereus auxilio laborantib. venirent, incumbente obsessorum
globo, ac nostrorum recedentium impellente multitudine et ipsi impulsi sunt; ne tamen omnino repulsi viderentur, ad insequentem vsque diem saccis lana oppletis et pluteis tecti sub ruina pernoctarunt, postridie paullo ante solis ortum vallum repetierunt. eodem tempore, quo impetus ad arcem fiebat, ad Logiarum portam a Pericardo Sarrianae legionis ex ductoribus vno scalae admotae, et ad Flumentanam a Ioanne Cambio Monsorello, vt vires obsessorum pluribus locis districtae ad resistendum minus validae essent; sed eadem virtute vbique repulsi regij. ad extremum cum nostri hospitium, quod XL scloppetarios caperet, in ruina occupare ac munire statuissent, ex quo tanquam ex superiore loco defensores instarent, de deditione agi cepit. petebat Sanstephanus, vt nobilitati cum equo et armis, militi cum ense accincto exire incolumi liceret. et nobilitati quidem gratia a Monpenserio facta, qui Beneti obsidionis tempore hospitium habebat; militi quod petebatur, negatum, astu, vt creditum est, quo seditione ob id inter defensores oborta oppidum interea vi expugnaretur. et parum res ab armis internecinis abfuit, milite se a nobilitate desertum indignante. sed cum sub id tempus ad Lampredariam turrem verberatio IX tormentorum redintegrata esset, rursus communis periculi necessitate admoniti praesidiarij in gratiam rediere, neque propterea perniciem euasere. nam mox diuersis locis dum vis paratur, rursus de deditionis condicionibus agi cepit, Guinefoliana munitione siue ignauia siue proditione Masserussij capta, et inter colloquia nostri sensim introducti tandem loco potiti sunt. Sanstephanus cum XL circiter ad Monpenserium introducti sunt. miles armis exutus cum puro scipione dimittitur, humanitera Sarrianis veteranis secus quam a nouis et tironibus habitus. in ea obsidione ex nostris periere CC, plures sauciati. ex obsessis circiter XXX occisi, ac in iis Campanus et Petralongus. Rupibaritonius cum CCCC praesidiariis loco impositus, et C leuis armaturae equitibus. Molino Pastori capto, cum de caussis rebellionis contra regem excitatae interrogatus inuidiam eius in nobilitatem reiecisset, gula laqueo fracta est, iubente Monpenserio, Babeloti Franciscani, qui ipsi a sacris confessionibus erat, superioribus bellis a Protestantibus itidem strangulari indignam mortem vltum eunte. Beneto Monpenserius per Vouillam ineunte VIIIbri Lusinianum venit cum exercitu, cum Maranum interea Lanouius irrito conatu tentasset, Brauio in ea expeditione desiderato, et inde re infecta Pontium in Santonibus, quod a Ioanne Pontio Plassaco tenebatur, se recepisset. Lusinianum, vnde nomen illustrissimae genti, quae tot reges ac principes Christiano orbi et Hierosolimis ac Cypro denique dedit, in colle praecelso situm angusto sed porrecto, duplici oppido distinguitur, inferiori et superiori, inter quod et arcem, quae in summo est, lata planicies iacet, per quam ad arcem tendentibus porta Godofredi vulgo dicta munitionis instar duabus ingentibus turribus et fossa praeterea laca ac profunda firmata inter meridiem et occasum occurrit. arcem ingressis per sublicium pontem in lata area turris horologij siue speculae dicta ingenti et firma structura ad laeuam apparet. a Godofredi porta ad Melusinae turrem exterius duplex murus praetenditur. in ima turre fons Melusinae a poetis nostratibus decantatae fabulis famosus scatet, et iuxta eum posticum, per quod ad Vulnamloco subiectum amnem descenditur, inde ad Vacariam munitionem per exterius fossae labrum itur. tertia porta Scalaria vocatur. in arce pleraque erant aedificia olim regia magnificentia exstructa, sed postea neglecta ac semidiruta, et porticus inprimis, quae in septum viridarium et prata subiecta VIItrionem versus despiciebat. ex porta oppidi ad dextram septum versus tendentibus terrae tumulus obiacet, munitio dominarum vulgo dictus, in fronte arcis ingens turris prominebat Pictonica appellata. inferius oppidum, quod tanquam superioris suburbium erat, amoenitate praecipuum a praesidiariis, ne vsui nostris in obsidione esset, incendio consumptum est, et vna vici collibus vicinis circumpositi, qui in oppidum veluti despiciunt. Renatus Roanus cum XL circiter ex nobilitate locum insederat, cum IO C delectis, et excitata
munitione, cui Leonis nomen fecit, ad Cephei fontem, id erat pagi nomen Roani iussu incendio consumpti, aditum ab ea parte, quod superioris oppidi debilior frons esset, interclusit. ad portam Godofredi III Eid. VIIbr. et ad speculatoriam turrem displosi circiter CCC tormentorum ictus. inde tribus locis redintegrata postridie verberatio et ampluis IO CCC ictus in oppidum et sequenti rursus die OIO LXX ictus a XX machinis displosi, XL passuum ruina edita; quae dum oppidanorum diligentia sarcitur, per colloquia sollicitata fuit obsessorum fides, sicuti Fontenaij factum fuerat, et Monpenserij nomine facta obsessis spes libere domum abeundi vita et rebus saluis, vbi et libertate conscientiae frui illis et citra periculum ob praeterita aut religionem pacate et in tuto degere liceret: sed ab obsessis responsum, non suam, sed vniuersorum, qui in regno sunt, Protestantium caussam agi. proinde petere, vt Lanouium super ea re consulere facultas esset, et nihil inconsultis ceteris vniuersi regni secum sentientibus ecclesiis in eo negotio facere cogerentur: se paratos ad Lanouium et in Septimaniam legatos mittere, modo Monpenserius inducijs pactis copias facessere iubeat, et ab obsidione ad aliquot tempus discedat. quae condiciones cum a Monpenserio reijcerentur, vetita in posterum colloquia. cum nostri septum, quod huc vsque vacuum remanserat, insedissent, eruptione facta aliquoties pugnatum fuit, machinisque aliquot in eo statutis ad Vacariam munitionem verberatio dirigitur, et X Kal. IXbr. OIO CC L amplius ictus displosi. tum totis viribus oppugnatio facta ad vesperam vsque extracto certamine; tandem repulsi nostri cum damno. interfectorum corpora insepulta inter ruinae rudera contumulata sunt. Bussius etiam ipse, qui fortem admodum operam in eo nauauerat, grauiter sauciatus. sed maior obsessorum iactura fuit, amissis VII ex primaria nobilitate, et in iis Challoo strenuo duce, vulnere ex tormenti pila in crure accepto, ac Renato Sammarthano Castro-nouio. aliquot post diebus eruptione nocturna pugnatum fuit, in qua obsessi plerisque interfectis magna praeda potiti sunt, vallo in septo superato, et confixis VII regiis tormentis, non ita tamen vt inutilia omnino reddita sint, clauis statim se sine rei iactura reuulsis. puluis item tormentarius inibi repertus incendio consumptus. ab eo tempore lentius res agi cepit, dilabente a signis in regio exercitu milite, et puluere tormentario fere consumpto. nulla alia re gesta totus IXber exactus, occupato interea in demoliendis vicinis locis munitis, quae hosti perfugio erant, Monpenserio, qui acceptis IO C militibus recentibus duce Sammartino, et OIO CC Germanis equitibus VIII Eid. Xbr. Lusinianum arctius eingit, prohibito feminarum aliquot nobilium praegnantium, quae domum redire yt sibi liceret, petebant, egressu, cum locum non vi, sed comeatūs penuria in potestatem redigere statuisset. comeabat interea Ioannes Haius, et a castris regiis crebro Rupellam itabat, parti vtrique, dum operam suam venditat, merico suspectus. itaque et ad eius copias, quae in Santonibus circa Pontium erant, delendas missus a Monpenserio Monsorellus cum turma equitum Germanorum, qui communicato cum fani Ioannis et Mediolani Santonum praefectis consilio, ac coniunctis viribus, eorum ope C ex iis interfecit, ceteros inopinato oppressos in fugam vertit. tentatus interim Roanus missis ad eum Franciscae Roanae Garnaciae sororis literis, quibus eum, vt se respiceret, hortabatur, condicionesque a Monpenserio oblatas, de quibus Renatus Tornamina Hunaldaeus Armoricae regulus, et illustrissimae Roanorum familiae adfinis cum eo acturus esset, acciperet, neque in extremam perniciem suorum imprudentia et contumacia praecipitaret. verum ille et literas sororis contempsit, neque Hunaldaeum se quo vellet paratum venire significantem ad colloquium admisit. contra eodem tempore Lanouius crebris literis obsessos ad constantiam incitabat, auxiliorum facta spe; Condaeique in Germania, se Damuillae in Septimania res in dies prosperare, et copias augeri ostendebat. iamque res obsessorum ad summas angustias redactae erant, aspera admodum hieme et nudo fere et discalceato
milite. crescebat et in dies carnium penuria, ita vt miles catorum, murium et interdum equorum, quos noctu subreptos interficiebat, et in frusta secabat, carnibus vesceretur; noctu etiam grassationibus opidanorum domos peruaderet, vt escam furaretur; quod et eum opidanis inuisum, et ducibus minus obedientem reddebat. aucta se ex eo penuria, quod molatrina aquaria, quae turri suberat, vi tormentorum corrupta molae trusatiles, quae in arce erant, farinae ad tantam multitudinem parandae minime sufficerent. magna quoque lignorum et materiae in arce inopia erat, vt calefaciendo militi, et operibus struendis nonnisi ex priuatarum domorum destructionibus is defectus suppleri posset; quod item cum opidanorum iniuria coniunctum erat. his tot tantisque incommoditatibus conflictati diu obsessi, cum tamen nullam dedendi se voluntatem ostenderent, Monpenserius morae pertaesus vim adhibet ad Dominarum munitionem cuneis actis, qui tamen contrario obsessorum astu in regiorum perniciem verterunt. dum in eo sunt Franciscus Berauderius Roetus nomine Regis ac Reginae colloquium poscit, literis prolatis ad se scriptis, quibus Rex Reginaque iubebant, vt ipse de condicionibus a Monpenserio oblatis fidem obligaret. qua de re cum Petrus Chuppius et Barronerius, qui cum Roeto collocuti fuerant, ad Roanum retulissent, idem quod prius ab iis responium. cumque nostri iam ad munitionis Dominarum fossam vallum produxissent, eruptione a Terrafortio se Piuidalio eius legato cum delectis facta repulsi sunt. tandem X Kal. Xbr. redintegrata verberatio vehementior, quam antea, ad Vacariam munitionem, ad Dominarum popugnaculum, et oppidi obiecti murum, se cum XVIII tormentis maioribus et IIII colubrinis displosi OIO IO C XXXIV ictus; neque tamen eo die vis facta. postridie summo mane repetita pulsatione omnia prominentia munimenta decussa, instructis tripartito in aciem regiis copiis, quae signo dato post meridiem tribus locis impetum fecere. maior impressio ad Vacariam fuit, ducibus Ioanne Leomontio Pigallario, Renato Rupichuartio Mortemario, et Ioanne Coemo Luēaeo, quam R. Valasergus Seraeus tuendam susceperat. ibi fortiter ab vtraque parte pugnatum, nostrique tandem in ruinam euaserunt, et iam crescente numero a tergo defensores circumueniebant, hastis portam arcis perfringere adorti, defensoribus, qui tormentis infestati ad interiorem fossam confugerant, ex lateribus nostros vicissim infestantibus, cum muri porticibus subiecti pars tormentorum fragore debilitata repente corruit, et multos ex nostris ruina oppressit, atque ita conatum illorum irritum reddidit. cum igitur saepius repetito impetu a meridie certatum esset, nostri iam sole inclinante vim sustinuerunt, et sensim retrocedendo ad sua reuersi sunt, amissis compluribus aut grauiter vulneratis, et in iis Luēaeo, qui ex plaga statim deceisic, relicta amplissimorum in Caenomanis bonorum Ioanna sorore herede, quae paullo ante Ludouico Montaferiae comiti Subalpinae regionis regulo elocata fuerat, et postea illustrissimo principi Contij Francisco Borbonio nupsit. Terrafortius ex pleuritide postridie magno suorum desiderio decessit. ab ea die nostri satis habuerunt hospitium ad munitionem et turris Pictonicae pedem sibi deligere, cuneis et suffossionibus cum hominibus vigilia, et laboribus paene enectis citra periculum rem deinceps gesturi. tum redintegrata verberatione cum nihilominus obsessi ad CCCC L scloppetarios, et XXC cataphractos redacti se animis ad extrema quaeque patienda paratos Roano ostendissent, Sarrius campiductor capita quaedam Pigallario antea porrecta, ad quae ob morbum eius nihil responsum fuerat, repetit, et diem ac locum ad conueniendum condicit. itaque Hunaldaeo et Millio obsidibus datis delegati ab obsessis Ragoneriam venerunt, tandemque in has condiciones conuentum, vt Roanus cum nobilitate armis ac rebus saluis, milites cum armis sed funibus extinctis et complicatis signis Rupellam in tutum deducerentur. Pastores item incolumes dimitterentur, machinas, apparatum bellicum et omeatum in arce et oppido relinquerent; bonorum in quorum possessionem Monpenserij iussu
res missus esset, eis libera possessio concederetur; oppidani, qui in oppido remanere optarent, in gratiam a Monpenserio reciperentur. his condicionibus Roanus arcem se opidum tradere pollicetur. capti vtrinque obsides a Roano Hunaldaeus et Millius; a Monpenserio Chuppius, Frappinerius, Tiffarderius, Bossecus, qui rebus bona fide transactis mox libertati restituerentur. id actum VIII Kal. Febr. insequentis anni. in ea obsidione milites CC ex praesidiariis, XXV ex nobilitate; ex regiis amplius IO CCC desiderati sunt. mox et regis permissu ad prouinciae postulata annuentis decretum, vt arx illa tota Gallia celeberrima et formosissima omnino dirueretur; idque negotij datum Barbezerio Chemeraldo, qui rusticorum ope certatim eo accurrentium rem executus est, ne quidem relicta turre Melusinae integra fabulis nostris famosissima, cui plerique tamen reliqua arce destructa ad conseruandam prisci aeui memoriam parcendum censebant. Dum haec apud nos gererentur, in Belgio Ramula et Mildeburgum Mattiacorum praecipuae vrbes, quas praesidio tenebat Christophorus Mondragonius, ad extremas angustias redactae erant. Ludouicus Requesenius, qui nuper decedente e prouincia Albano a Philippo reuocato exercitum traditum cum summo imperio acceperat, Bruxellis Antuerpiam et inde Bergas ad Somonam venit, vt ex propinquo commodius auxilia laborantibus per canaleis summittenda pararet. heic XL circiter nauibus egregie initructis aliquot carros portando comeatu imponit, quas naues planae et oblongae, quae importuosis locis facilius subeunt, remulco tractae sequebantur. erant circiter in classe OIO armati, cui praeerat Bellouasius maris praefectus post captum Bossuuij comitem. cum vero et is ex morbo tunc forte decumberet, Climaeus eius legatus summum imperium gerebat. dum in eo sunt vt soluant, aduentu Proregis displosa ad eum salutandum de more tormenta, quorum vi vna nauis, quae cohortem Francisci Bobadillae portabar, aperta mari statim cum militibus hausta est, paucique periculum euasere, in quibus Bobadilla ductor et Andreas Romanus eius signifer. nihilominus postridie soluunt, Iuliano Romero Romersuahalim praemisso, paullumque progressi sociorum obuiam classem habent, longe et numero nauium et magnitudine atque altitudine alueorum potentiorem. primam aciem ducebat Climaeus, qui vento aduerso cum litus legeret, incumbentibus hostibus et manu ferrea iniecta egregie pugnam capessunt. sed cum neque Romerus, neque Osorius Anculus, qui vltimum agmen ducebat, auxilio superuenirent, artificiosis ignibus incensa naue, qua vehebatur, ipse letalibus vulneribus ictus tandem paene exanimis in eorum manus deuenit. inde in Romerum conuersus impetus, qui naue iam aquam hauriente in breuia insilit, et natando ad aggerem vicinum cum X militibus incolumis peruenit. amissae ex regiis XX naues praeter eas, quae comeatum portabant, et eas, quae mari haustae sunt. Romen nauis capta et seruata, in qua mandata secreta erant. perierunt in eo certamine IO CC circiter Belgae et Hispani, et in iis Didacus Carillus Acunea, et Nietus Consalui Oualis signifer. Osorius Anculus grauiter vulneratus se in tutum subduxit. nec felicior multo conatus fuit Sanctij Auilae a Prorege eam iacturam diligentia sarcire satagente Antuerpia eodem tempore summissi, qui cum e regione Vlissingae venisset, cum Alfonso Lupo Gallo et IIII ipsius legionis signis, totidemque ex Romeriana legione, cognito classis, cui se coniungere debebat, successu retro Bergam versus post exiguum certamen se recepit, amisso tantum Michaele Creuilla et aliquot militibus. tandem Prorex monito Mondragonio, qui Mildeburgum tenebat, vt sibi consuleret, neque in angustias inextricabileis compelli sineret, nulla auxiliorum spe; ille, qui nihil reliqui ad summam virtutem et patientiam fecerat, quippe consumptis vaccis, equis, canibus, catis et animalium ipsorum pellibus, et ex XXIIII panis vnciis, quae dietim in singulos milites distribuebantur, delibatione sensim facta ad II vncias diurnas, cum nihil iam a longo tempore praeter pastillos e lini semine confectos obsessi ederent, neque plus quam quatuor dierum
exigui adeo demensi comeatūs suppeteret, consilium init, antequam deditionem faceret, omnium mercium ac rerum, quae in opulentissima vrbe erant, et vsui hosti esse poterant, perdendarum. quod cum militi vltionem ab Arausionensi, qui aequas condiciones, modo salua omnia in vrbe remanerent, proponebat, verito non probaret, in has tandem leges conuentum est. vt Mondragonius Mildeburgum et Ramulam cum machinis apparatu bellico et mercibus integris traderet, neque quidquam ex munitionibus demoliretur, et ipse cum suis, qui Arausionensi militare nollent, e Valkensi insula cum armis, signis, tympanis, ac rebus saluis nemine secum ex opidanis adducto exire teneretur. fidem insuper obstringeret se dimissurum e cultodia Philippum Marnixium Santaldegondanum equitem, Iacobum Simosium ordinum ductorem, et Italum quendam nomine Citadellam; ni faceret, ipse se captiuum sistat, aut ordinum ductores certo numero obsidum loco traderet, dimitterentur vicissim tormentarij, et exercitus annonanij; monachi item ac sacerdotes cum amictibus ac rebus suis, iisque de bonis luis idonee caueretur, et in tutum nauibus in id commodatis deducerentur. haec acta in Rammekinensi arce XVI Febr. octiduo post Arausionensis, qui Vlissingae erat, in vrbem venit, et oppidanis C aureorum OIO imperauit, absentium bona occupauit, mercibusque diuenditis magnam pecuniae summam confecit, toto eo tractu praeter Tergoesem insulam in Hollandiam vsque potitus. quod ei animum ad maiora audenda fecit, Ludouico Nassouio fratre, qui a Carolo rege etiam post tumultum Parisiensem siue vana spe, siue serio subleuabatur, se nuper clam cum Alenconio Nancij, cum Henricus frater in Poloniam proficisceretur, collocutus ea de re fuerat, ipsum confirmante. is siquidem in Germania nouis copiis conscriptis Traiectum vsque Mosae venerat vrbem tentaturus. in eius exercitu erant VI peditum OIO, Vascones, Belgae maiorem partem, quos ipse ducebat, III equitum OIO, quibus praeerat Christophorus Baioraus Friderici Palatini VIIviri F. Traiecto Franciscus Montedoca praeerat; aduentuque Nassouij territo superuenit Bernardinus Mendoza cum sua equitum ala et V aliis, vna insuper scloppetariorum Mondragonij, a Prorege propere summissis; quo et ipsum subsequi iussus Sanctius Auila militari scientia et locorum notitia tunc inter Hispanos praecipuus, cum magna scloppetariorum peditum manu. Prorex in Germania VIII equitum OIO conscripserat, et legionem peditum duce Hannibale Altempsio, IIII Heluetiorum Quinquepagicorum OIO, et XLII signa Belgarum. mandatum insuper Consaluo Bracamontio, vt II Hispanorum OIO, et Io. Baptistae Montio, vt III equitum turmas ex Batauia adducerent, vbi Capreolus in Aquensi regione ad Sandelfum et Armeneducum paullo ante rem feliciter gesserat, munimentis aliquot captis et sociorum viribus dissipatis. cum igitur Mendoza exeunte Febr. venisset, praedura vbique adhuc glacie, prima cura fuit, vrbis contra vim externam muniendae, non neglecto interim internorum motuum periculo. nam plerosque in oppido cum sociis conspirare suspicio erat. demum V Non. Mart. Auila venit cum III signis ex legione Sicula, ducibus Damiano Morale, Alfonso Galeacio, et Ioanne Aquila Petri Consalui Mendozae, qui aberat, signifero; praeterea IO CC scloppetariis Belgis, quos Lupus Gallus ducebat. inter eos tam vicinos aliquoties leuibus proeliis certatum, donec Auila cognito hosteis laxioribus hospitiis vti, XV Kal. April. aliquot cohortes, quae Bomelae IIII a Traiecto milliaribus securius agebant, noctu aggreditur, et ad IO CC caedit; et cum equitatus e vicinis hospitiis auxilio adueniret, a Petro Busto et Mutio Pagano leuis armaturae ducibus pariter caesi ac disturbati sunt, accensis interim ignibus, ad quorum conspectum tanquam ad signum vniuersae copiae in armis accurrere. Nassouius ipse cum OIO circiter equitibus, nam Baioarus falsum rumorem ratus hospitio non se mouit, tam praecipiti celeritate aduenit, vt anhelis equis, licet sereno caelo, aer circum vapore spisso brumosus appareret. vbi in conspectum Hispanorum venit, in V agmina copias distribuit, leuibus proeliis
vtrinque consertis, cum Hispani numero inferiores se continerent. tandem diuersi hinc inde abierunt. Nassouius in Limburgensem agrum descendit, et ad Falcamontium et Vulpeum vicos castra biduo post metatur. quos Auila Traiecto egressus cum IO Hispanis et Belgis scloppetariis et VIII equitum turmis insecutus est, vltimumque agmen carpens, nec tamen recedenteis magno damno afficere potuit. iamque Bracamontius ex Batauia cum XXV signis, et Montius cum equitatu Ruremondam venerant, cum Prorex, qui videret hostium in dies copias crescere, et vereretur, ne transmisso Mosa in Atuaticos, vbi pleraque oppida nutare intelligebat, periculosa impressione incumberent, praeuertendum ratus, ipse eos adoriri statuit, et antequam Arausionensis cum Ludouico Nassouio fratre coniungeretur, cum hostibus confligere. itaque Auila cum delecta manu propius admotis copiis, quo de hostium rebus cognosceret, eos leuibus proeliis lacessit, nullo alio initio profectu, quam quod illi de transmittendo ea parte Mosa desperantes consilio mutato retro Neomagum iter flexere, et inter Mosam se Vahalim castra metati sunt; quo Arausionensis, qui copias in Bomela insula cogebat, iamque ad VI OIO peditum habebat, cum ipsis se coniuncturus erat, suspicio fuit, socios eo consilio Falcamontio castra mouisse, quod de Ruremonda astu siue quorundam proditione intercipienda in spem venissent. missus, qui abeunteis insequeretur, Ioannes Alcoeta cum delectis cataphractis et scloppetariis equitibus, quem Auila cum toto exercitu per alteram ripam incedens secutus est, et missis AEgidium Barlaimontium Hiergium, qui Neomagi erat, CCC ex legione Sicula scloppetariis, et Capreolo cum sua Sequanorum equitum ala, qui Vahalis aggerem seruarent, Cucum venit; ac postridie Mosam ad Grauiam transmittit ponte aedificato illius instar, quem Albanus in eodem flumine strauerat, cum Traiecto itidem ad Zutpheniae obsidionem contenderet. nec multo post obuios habuit hosteis, leuique conserto. cercamine, et aliquot ex Antonij Auali turma a Germanorum equitum globo oppressis cum hostes in planicie ante Mouacum vicum Cliuensis ditionis in Mosae aggere situm aciem instruxissent, Auila pariter suos instruit; et ita vterque exercitus in armis constitere vsque ad solis occasum. postridie, qui fuit XVIII Kal. Maias, rursus omnes in armis comparuere. sed securius Nassouiani agebant; quippe qui praecursores a Prorege ad lacessendum missos, neque dum omneis copias Mosam transmisisse crederent, et hesterno successu inflatis hostem contemnerent. Mouacum, quod a meridie Mosam subiectum habet, a VIItrione alto monte cingitur, qui a vico tormenti iactu-medio interiacet. quo in spatio hostes equitatum in IIII agmina tributum et in summo monte praeterea C circiter equites collocauerunt, qui omnes simul OIO IO equites efficiebant. pone neque hinc longe peditatus agmine quadrato suberat, in quo XXV signa erant, scloppetariorum fere, nam rari inter eos sarissophori. iuxta vicum X alia peditum signa stabant, vallo ante eum ducto seruando destinata. quae omnia signa circiter VIII peditum OIO constabant. Auila autem eum ordinem tenuit, vt omnem peditatum Hispanum, in quo XXV signa sarissophororum et scloppetariorum erant, in IV agmina distribueret, et quia loco angusto premebatur, alterum post alterum staret, quibus praeerat Ferdinandus Toletanus, qui quanquam aeger proelio interesse voluit. Bracamontius et Mondragonius Belgas secum ducebant; qui simul omnes ad IV peditum OIO efficiebant. ad laeuam equitatus in tot agmina, quot hostilis, distributus stabat, quibus singulis scloppetariorum globos attribuerat, qui eorum latera regerent. ad dextram alterum agmen equitum, quod ex Ferdinandi Toletani, Io. Baptistae Montij, et Camilli Montij alis conflatum erat; quos sequebantur Curtij Martinengi, Bernardini Mendozae, et Lupi Sapatae alae; quam vltimam Hiergius ducebat. tum ex consilio Mendozae, qui sic ab Albano didicerat, optimum factu visum est, cum de summa rerum agitur, vt venientibus ad manus hostibus delecta equitum et peditum manus seponatur, quae solutis
ordinibus ad omneis casus praesto sit, et extra ordines posita in latus incumbat. ita instructa vtrinque acie sub decimam diei horam Mondragonius in vallum hostium, quo se cotinebant, impetum facit cum CCCC scloppetariis partim Hispanis duce Didaco Montedoca, partim Belgis Ioanne Rolino et Hugeno ducibus, ac tandem post acerrimum certamen vallum superat, expulsis X signis, quae locum seruabant, quo conspecto XXV signa in planicie collocata frontem eo vertunt; rursusque heic acrius, quam antea, certatur, summissis ab Auila CC scloppetariis maioribus Hispanis, quos ducebant Petrus Benauida, et Laurentius Caua; C Belgis duce Octauio Picichello et totidem sarissophoris duce Francisco Salazario, qui repulsis suis a maiore numero certamen restituerent. tum Montedoca primo in vallum insiliente alij magna virtute statim insiliunt, et rursus vallo potiuntur, desiderato in eo conflictu Montedoca. mox peditatus hostilis solutus huc illuc dilabitur. neque tamen Hispani fugientibus tunc institere, equitatu adhuc eorum integro; ex quo Baioarus et Nassouius, qui in summo monte erant, assumptis secum. IO C delectis densato agmine in planum descendunt, et scloppetarios equites obuios, qui ante regiam aciem stabant, praeteruecti in Germanos impetum faciunt; quibus inclinatis in tempore superuenit Io. Baptista Montius, et mox eum secutus Bernardinus Mendoza, qui hostium vim sustinuerunt, et eos retro impulerunt, ita vt bipartito agmine recederent; alij Bomelam versus, alij ad summum montem, vbi collectis ex fuga viribus rursus in planiciem descendunt, et certamen restituunt; in quo postremo vndique circumfusi, cum nullum non strenui ducis ac militis munus impleuissent Nassouius se Baioarus equis deiecti aut palude absorpti perierunt, et cum iis Henricus Nassouij frater iunior; moxque in sugam verso equitatu peditatus, qui supererat, victoris arbitrio caeditur ac trucidatur. pars in siluam vicinam abiectis armis, aufugerunt, et dum tergo fugientium regij haerent, in paludes praecipitarunt, in quibus amplius bis mille interfecti, praeter eos, qui in ipso proelio perierunt, ex equitibus amplius IO C. consilium fuisse Nassouij creditur, vt si Hispani diffugiente initio peditatu eum, vt fit, solutis ordinibus insecuti essent, cum integris victores palanteis aggredi, quibus ita facile victoriam extorsisset. verum illis primum impetum sustinentibus astus frustra fuit. capta XXX signa et omnia impedimenta ac pecunia, quae fere regis Gallia; nota signata erat. ita rem enarrat Mendoza. Nassouiorum et Baioari corpora, quantumuis diligenter inter caesorum cadauera vestigata sint, nusquam reperiri potuere. inde sparsi varij ea de re rumores, quasi capti illi et in occulto carcere asseruarentur; qui diuturnitate temporis tandem euanuerunt. fuit Ludouicus magni et pugnacis animi, cui plura audacter tentanti pauca feliciter successerunt; de cetero liberalis, comis, militari more facundus, et qui licet non mediocribus ingenij dotibus ornatus, plus fortunae quam prudentiae tribueret, in ea re Vilelmo Aransinonensi fratri, qui raro vnquam quicquam euentuum aleae commisit, quam studiis concors, tam iudicio dispar. totum rei bene gestae decus Belgae Hiergio tribuunt, quem Mendoza suis Hispanis fauens, tantum proelio superuenisse dicit, neque aliud praeterea operae pretium ab eo factum tradit. Galli, qui Nassouio militabant, in prima acie stantes post rem fortiter gestam periculum euasere, Hispanis in exercitum, a quo plus sibi metuebant, totum impetum vertentibus. inde illi iuxta Rhenum se colligentes aliquot ex nobilitate ad eos se aggregantibus Kerpensem arcem Arausionensis auspiciis occupant, et contra Traiecti praesidiarios astu intercipere illam aggressos retinuerunt; quos et egressos iuxta Viti fanum caedunt, CXXX amplius ex iis captis. alij et Galli in Treuiris sub XVI signis huc vsque haeserunt, Nassouio coniungere se cupientes: qui vbi de clade hac acceperunt, Argentinam versus iter flectunt, ubi obuiam facti Hannibali Altempsio, qui binas peditum legiones illis locis conscripserat, improuiso illum cum omnibus ducibus oppressum caedunt, et in fugam vertunt, armis adhuc in plaustris iacentibus, antequam
militi distribuerentur, ereptis. quod Altempsij in Belgiam aduentum aliquantum retardauit. tantae victoriae Hispanorum praecipue virtute partae fructum eorumdem insolentia corrupit, dum complurium mensium stipendia per seditionem reposcunt; quod illis post pugnam, vt Germanis ante pugnam sollemne est, exitioso pariter exemplo et exitu; cum et alteri rei bene gerendae occasionem adimant, alteri re bene gesta vt successu careat, efficiant. illi ergo tumultuantes nequaquam admonente eos Auila signis raptis Antuerpiam versus tendunt, et per posticum in arcem admittuntur a praesidiariis, qui et ipsi abrogato ducibus imperio tumultuari ceperunt, ducibus inter eos creatis, quos Electos vulgo vocant. quod vbi Prorex, qui Bruxellis erat, cognouit, continuo in vrbem aduolat cum Chapino Vitellio, vbi Fridericus Perrenotus Campaniacus gubernator Germanis, quos penes se habebat, haut satis fidens, quippe itidem multorum mensium stipendia reposcentibus, omnia ad defensionem comparabat. cumque aream inter arcem et vrbem occupare et fossa ducta munire instaret, Prorex intercessit, et cunctatione sua animos seditiosis fecit, qui postremo eam occupant, et inde turmatim per domos discurrentes sine metatore hospitia sibi designant, Campaniaco in aedeis Hanseaticas se recipiente; qui postremo vrbe facessere cum Belgis suis et iussu Proregis plus nimio Hispanis suis morigerantis Ekeram et Vilmeredoncam secedere coactus est. seditiosorum Electus, qui curiam vrbis insederat, diribitorium, vbi stipendium suis numeraretur, designare iussus. postea Vitellij, Auilae, et Mondragonij et concionatorum quorundam Iesuitarum interuentu conuenit, vt decem mensium solutionem praesenti pecunia, pro quinque aliis pannos laneos, lineos, ac sericos acciperent. tandem acceptis CCCC OIO florenorum, quam pecuniam ciues contulerunt, et pannis, quos diximus, iusto pretio aestimatis placati, et venia a Prorege data reconciliati sunt, ipso Pentecostes die, qui in III Kalendas Iunias hoc anno incidebat. veniae diplomate in basilica maiore recitato et sollemni sacro confirmato Hispani pompas in ponte Merano egere. postea Electus vltimus, nam vnus et alter antea munere moti fuerant, ac praecipui seditionis incentores comprehensi opportunitate data poenas luerunt. inde Hispani in Batauiam miss, vt septemtrionalem partem, quae fere defecerat, in potestatem redigerent, Francisco Valdesio, qui inde nuper venerat, eodem redire iusso, sed diuerso itinere. verum inter hos triumphos et licentiae publicae pompas, dum stationarij, qui naueis circiter XXX inter Hastingam et Lilloam seruabant, tanquam loco tuto securius agunt, superuenientibus ex Vlissinga et Ziricsea insulanis circunfunduntur, et fere omnes post aliquod certamen in hostium potestatem veniunt. qui periculum euasere, nam maior pars ferro aut flammis perierunt, aut aquis hausti sunt, aut in luto et limo diu luctati inter arundineta latuerunt. captae XV naues, V violenta tormentorum displosione depressae, III flammis absumptae sunt; plus C aeneae seu ferreae item machinae captae. et ipse Adolfus Hamstedius maris praefecti vicarius, in quem tanquam solutiore cura munus suum administrantem cladis acceptae culpam reiicit Bernardinus Mendoza. eodem tempore et VIII Kal. Maias noua veniae a Philippo Belgis VIII Eid. Mart. Mantuae Carpetanorum concessae, et Nonis April. conuocatis ordinibus Bruxellis concepta formula Antuerpiae sollemni promulgatione a Prorege publicatur. diplomate regio omnium delictorum ab anno LXVI admissorum gratia fiebat, nemine ab ea excepto, nisi qui ob atrocitatem sceleris ab ea vt indigni excludi debent; quorum et nomina simul cum promulgatione edebantur, lege apposita, vt qui beneficio hoc frui velint, vera poenitentia, sincero corde, ac constanti proposito errores agnoscere, et in sinum S. matris Ecclesiae R. deponere, ab eaque delictorum et censurarum, in quas inciderant, veniam impetrare teneantur. nec multo post interuenit casus, qui malo augurio publicam laetitiam conturbauit, turre, in qua L vasa pulueris tormentarij reposita erant, forte incendio correpta, cuius vi et
ipsa turris a fundamentis euersa saxis longe cum pernicie obuiorum dissilientibus, et magna pars vicini muri diruta; complurium item aedium culmina deiecta. id IX Kal. Iun. accidit. secundum haec dimissi Germani, qui sub Erico Brunsuico Philippo militabant, grandi pecunia Proregis vix tandem iussu dissoluta. qua ex occasione Magnus Saxoniae dux Laoburgicus adiunctis sibi aliquot peditum et equitum ex illis copiis e Belgio dimissis Francisco fratri, cui administrationem prouinciae Franciscus pater cesserat, superstite adhuc patre bellum infert, magnumque sui late terrorem inopinato casu incutit. primus ad arcem Raceburgensem factus impetus ineunte VIIIbri, vbi praeter opinionem plus apimi in defensoribus expertus est, quam vt prima oppugnatione locus capi posset, stipendio interim procedente; quod promissum exsoluere cum non posset, pecuniae defectum direptione oppidi supplere in animum induxit. quo facto, cum nunciaretur Saxonici circuli ducem ad vim publicam arcendam iam in procinctu esse, milite post direptum oppidum et sacrorum sodalium collegium praeda onusto et ad imperia minus obediente, Magnus copias tumultuanteis deserere, et in Sueciam aufugere coactus est. eo diffugiente mox et copiae dissipatae sunt. Ioanni Suecorum regi hoc anno res parum feliciter cessere. nam in Liuonia cum Nicolaus Achazius et Pontius Gardius Gallus cum Germanis et Scotis circiter V OIO, qui superiore anno Reualiam venerant, ad recipiendam Vesenbergam medio inter Reualiam et Naruam itinere positam profecti essent, trimestri obsidione tempore per desidiam transacto tandem post aliquot irritas oppugnationes exitiosa inter Germanos et Scotos rixa exorta est, quae et ad iustum proelium deuenit, in quo ex Scotis OIO IO perierunt; ceteri cum vexillis suis ad Russos, qui Vesenbergam tenebant, transfugerunt, itaque obsidione soluta Aprili mense Suecici duces re infecta ad sua redierunt. Russi successu elati ad rapinas effusi totam Harigiam ad Reualiae vsque portas excurrentes vastant, nec melior fuit popularium ac rusticorum condicio sub Liuonis equitibus, qui et ipsi rapinis et licentiae assueti, nec suis quidem parcentes, summa immanitate cuncta diripientes tota ea aestate bacchati sunt, et ad extremum vt saeuitiam perfidia cumularent, Habselam, Lodem et Lealem arces, quas pro stipendiis exactis ab Ioanne traditas acceperunt, Daniae regi, paciscente Nicolao Vngerno Osiliae vicario, vendunt XXC aureorum OIO, solutione in VIII Kal. Vtil. sequentis anni dilata. quod prouinciae summe detrimentosum, Liuonis propudiosum et emptori infructuosum fuit, nam paullo post Russi duce Knesio Mikita, licet illi pacem cum Dano haberent, Lodem, Lealem, Vikelam, et ipsam tractūs illius metropolim Hapselam praesidio et comeatu instructissimam flagitiosa praefectorum siue ignauia siue perfidia deditione capiunt, et expostulantem de iniuria Danum ambiguo responso ludificati sunt. Interea in Belgio omnis cura in bellum Batauicum reuoluta; et cum quatuor partibus in prouinciam exercitus immitti posset, prima Harlemo per aggeres mari oppositos, qua parte Iulianus Romerus prius ingressus fuerat; altera per canaleis, qui ad Varmontij et Sassemi munitiones, et Leidendorpium pontem ducunt; tertia secundo Rheno per Schonouiam, Crimpenam, et paullo inferius per Roterodami insulam; quarta denique per Godanam cataractam et Alfenum, quae Isala alluuntur; placuit, vt Liquius per aggeres Hagam peteret, Franciscus Valdesius Harlemense interius mare ingressus per Leidendorpium et Alfenum copias introduceret. itaque partitae inter duces copiae. Ludouico Caietano III Hispanorum signa, C item Hispani ex cohorte Ioannis Vargae, II Germanorum signa attribuuntur, cum quibus ille per Harlemense mare Nortuicum et Valkenburgum ducit, quae loca et alia circum munimenta ab Eduardo Cheslero tenebantur. moxque reflexo itinere Leidendorpium occupat, et cohorte Germanorum firmat, et inde ad dextram per canalem, qui Lugdunum Batauorum ducit, iter ingreditur; et cum aliquantum viae emensus esset, ad laeuam Soeteruodam vicum diuertit, cui et Vargam imponit, dein
cognito Hagam indiligentius custodiri, occupato in itinere Rotae munimento, eo, ante quam de Valdesij, cum quo se coniungere debebat, ingressu quidquam accepisset, audaci consilio ducit, et hostem iam in aciem instructum nactus loco pellit, qui se inde Delfium recipit. heic Caietanus cum arcem pro tempore muniuisset, triduo post ad eum affertur, Liquium, sicuti conuenerat, Harlemo cum equitatu et peditatu Belgico Valkenburgum ducere. in eo ingressu Germani ab Ecmunda per aggeres prope Assendelfum palantes dum in varias turmas diuisi ad praedas errarent, iuxta Valpendamum ab agricolis locorum gnaris petiti varia peste perierunt. iuxta Ruremundam IO C occisi, et CCC captiui Hornam abducti. Valpendami amplius CCCC caesi sunt, et in fossas subiectas praecipitati ac sepulti. Liquio Valkenburgum ducenti se Caietanus coniunxit. verum Angli cognito Liquij aduentu, mox locum deseruere, et ad vallum a Lugduni praesidiariis sub moenibus exstructum se receperunt: vnde cum intra vrbem recipi peterent, et propter annonae penuriam oppidani recusarent, et illos ad praesens tuto in vallo remanere posse ostenderent, Angli periculum veriti vltro se Liquio dedunt. quos cum iure belli necari posse plerique contenderent, quippe nullo inter Philippum et Elisabetham bello intercedente, tamen cum sub id tempus classi ex Hispania duce Petro Melanda venturae receptus in portubus Britanniae, et comeatus ab Elisabetha petendus esset, B. Mendoza huic legationi destinatus a Prorege impetrauit, vt vitae gratia illis fieret; quo beneficio obstricta regina facilius et receptum et comeatum classi Hispanae daret. nec successu consilium caruit. nam regina excusata suorum temeritate, tamen pro gratia eis a Prorege facta gratias habuit, et prolixe omnia, quae petebantur, Philippo detulit. interea Valdesius Vltraiectum venerat, et copiis circa Schonouiam distributis post XV dierum moram Monfortium progreditur, misso Martino Aiala cum II Hispanorum signis, et equitum manu, vt Alfenense munimentum aggrederetur, quod in via, qua exercitui incedendum erat, primum occurrebat. vicus est in aggere Rheno imposito, qui vndique fluuio in plureis canaleis se scindente alluitur, insulae specie, et ponte lapideo Godana cataracta vulgo dicto clauditurl; in cuius fronte praesidiarij domum fenestratam ad eiaculandos ictus muniuerant. in imo tumulus excitatus erat, fossa et septo firmatus. templum item vici tumultuariis operibus muniuerant praesidiarij, quae loca ab Eduardo Chestero et Genfortio tenebantur. loco explorato Valdesius scalas per Petri Passi, Malinetis, Capouacae, Ludouici Carerae et Vasci Acuneae milites comportari, et ad pontem et cetera loca admoueri iubet. ibi post acerrimum certamen cum Angli regios magna virtute repulissent, in vlteriorem ripam, qua parte minus obsessi putabant, Hispani natatu, nam naues non suppetebant, transeunt, inopinatoque hosteis a tergo adorti, ab vtraque parte vi facta tandem praesidiarios ex munitione deturbant, et Alfenum se recipienteis insecuti ac fugientibus immisti Alfenum et templum ipsum vi capiunt, occisis CC Anglis, et III signis captis, atque ex suis paucis admodum amissis. quo facto et Lud. Villa loco cum II Belgarum signis imposito Valdesiani Sotornum versus tendunt, cui et Aiala cum II Hispanorum signis impositus. inde Valdesius Hagam vsque ad Caietanum contendit nuper eo post Anglorum deditionem reuersum, dein Maeslansam ducit, locum in aggere munitum, quod tribus partibus a Ludouico Caietano, Hortensio Armengolio, Martino Aiala, et Lud. Carrera oppugnare constituerat. heic Caietanus ante alios progressus cum incensa pugna suos inde retracturus propius accessisset, scloppeti ictum in ilibus accepit, ex quo paulo post Hagae decessit. nihil siue eo casu consternato milite, siue inclinata iam die tunc actum, neque postera item luce. sed praesidiariis nocte insequenti per nauigia ad id parata Brielam se recipientibus, Valdesius mane loco vacuo potitur, quem praesidio Hispanorum firmat, et nulla mora interposita Verladingam tendit, locum item munitum in aggere haut longe a Schiedamo oppido ad Isalam sito. vbi, licet
imperatoris iniussu Aurelius Panhormitanus structis insidiis cum erumpentibus praesidiariis feliciter pugnauit occisis amplius CC; quo casu territi illi locum deseruerunt. Verdalinga praesidio firmata Valdesius Panhormitano, quamuis re bene gesta, acerbe succensuit, exemplum veritus, et inde Hagam copias reduxit, vt res ad Lugduni obsidionem necessarias compararet. interea Vitellius toto eo tempore in putandis stipendiorum Hispanis veteranis debitorum rationibus occupatus, cum iis iam placatis et XV Heluetiorum, quos Valterus Roldus ducebat, signis per Voricum oppidum Lingae impositum Batauiam ingressus est, quod II tormentis in aggere dispositis pulsatum mox impetu facto cepit, defensoribus ruina deserta per nauigia parata diffugientibus. tum loco praesidio firmato Lerodamum eidem fluuio impositum recta ducit, fossa profunda et pratis vndique cinctum oppidum, ita vt nulla ex parte in illud despectus esset. igitur intersecto aggeri V machinae impositae, factaque verberatione cum Hispani in fossam animose insilientes muro subiissent, quem et perfodere aggrediebantur, praefecto loci forte ictu tormenti interfecto, praesidiarij certis condicionibus deditionem faciunt. horum exemplum qui Asperam et Huekelam in orbem ad Lingam item sita opidula tenebant, secuti sunt. quibus confectis Vitellius Antuerpiam reuertitur, distributis Vltraiecti, Vianae, Vorici et per loca vicina copiis. iussus et Hiergius in Bomelensem insulam excurrere, et agrum vastare, et ad omneis casus praesto esse, si quidem astus de Bomelio oppido, quod a Balfurio Scoto tenebatur, intercipiendo succederet. nec omissa interim rerum amice componendarum ratio, misso a Prorege Friderico Perrenoto Campaniaco Vltraiectum cum diplomate Bruxellis VIII Eid. promulgato, quo gratia eadem, quae ceteris, etiam Batauis fiebat. isque cum Santalgondano, qui Vltraiecti captiuus adhuc attinebatur, egit. sed nullum aliud ab Ordinibus prouinciae responsum haberi potuit, quam vt ante omnia externae omnes copiae e Belgio dimitterentur, et tum ipsos de conscientiarum libertate, vita, fortunis, rationibus, quibus idonee sibi caueretur, ad Belgij ordines vt decernerent, relaturos. iamque obsidio Lugduni inchoata fuerat, cuius initium factum a VI Kal. Iun. vrbi praeerat Ioannes Duza Nordouicus vir et natalibus et propter raram eruditionem clarissimus, et cum eo Andreas Schottus, Io. Duineuordaeus, Bartholomaeus Hauikus, Nic. Theonorus Monfortius, et Theodorus Bronkorstus vrbis curator; qui cum nullos praesidiarios haberent, singulas cohortes ex oppidanis conscribunt. tum consilium de munienda vrbe et annona admetienda ineunt, ab Arausionensi segnitiem eorum increpante moniti, vt sibi prospicerent, mendicis et inutilibus capitibus quamprimum eiectis, et ad trimestrem obsidionem sustinendam animos obfirmarent; nam intra id tempus se ipsis suppetias laturum. in vrbe non plus CX mensurae frumenti repertae, initaque ratione semilibra panis in singulos per bimestre assignatur. XIIII OIO capitum in vrbe recensita; constitutae item leges de pomis, fructibus, ac lacte non vendendo, nisi prius butyro inde coacto. numerata sunt et OIO CC pecora, et praeterea XC equi sepositi, qui in publicis stabulis ad vsus belli alerentur. initio leuibus proeliis certatum, Liquio Harlemi praefecto, et Ferdinando Lanoio Rupis comite interim oppidanos per literas et internuncios ad accipiendas condiciones a rege oblatas sollicitantibus. quibus ex moenibus alta voce respondebatur, scire se consilium Hispanorum esse, fame oppidanos ad deditionem compellere. sed frustra eos fore, quaudiu caneis latranteis et vaccas intus mugienteis audirent; quae et cetera ad esumvbi defecerint, superesse ipsis brachium sinistrum, cuius esu victum ad extremum tolerent, dum dextra se aduersus crudeleis tyrannos defendent; quae omnia si tandem deficiant, quod minime sperent, stare ipsis ad extremum inedia potius vitam finire, quam in hostium truculentorum manus deuenire. id se caedium nuper Harlemi, Nardae, Zutphaniae et Mechliniae patratarum memores apud se decreuisse; potiusque vxores, liberos et vrbem ipsam communi incendio absumpturos, quam
consensuros vt vrbs vllis condicionibus hosti tradatur. secundum haec cusa chartacea moneta, vt superiore obsidione factum fuerat, cum inscriptione, HAEC LIBERTATIS ERGO. quam obsidione soluta in argenteam bona fide mutauerunt. cum interea obsessi Arausionensem crebris nunciis de auxiliis interpellarent, tandem consilium specie inhumanum, sed admodum suis rebus vtile Lugdunenses capiunt, de cataractis aperiendis et aqua perfossis Mosae et Isalae aggeribus in subiectam planiciem, in qua vrbs sita est, immittenda. idque Arausionensi ipsi et ordinum consiliariis placuit, cum dicerent, iacturam IO C florenorum OIO, quae illa inundatione acciperetur, parui faciendam contra libertatis, vitae ac fortunarum amissionem, et quod morte exhorrescant magis, diram conscientiarum seruitutem. itaque delegati ex Ordinum decreto, qui id publica auctoritate susciperent, euocatis ex Mattiacorum insulis Ludouico Boisoto per Valacrenam, Hadriano Vilelmo per Ziriczeam maris praefectis, qui cum IO CCC nautis continuo venere plus quam C omnis generis machinis aheneis et ferreis onustis. in eam rem iuxta Roterodamum circiter CC nauiculae planis carinis instar actuariarum instructae erant, quae X, XII, XIV et XVI tonsis remigabant. aduexerant et frumentarias naueis comeatu importando, muralibus tormentis itidem onustas, quarum vna erat structura insignis, arca Delfica vulgo appellata, quae e nauibus duabus simul iunctis compacta, neque velis neque remis, sed intus constructis rotis, quas XII epibatae torquebant, impellebatur, de cetero vndique clausa et contra machinae minoris ictus tuta; tantumque structurae nouae robur erat, vt L praesidiarij hac machina tanquam propugnaculo defensi quocunque tuto comeare et hostium oppugnationi resistere possent. hoc apparatu ad aggerem veniunt, inchoata a Rota-flumine nauigatione, munimentisque summa celeritate constructis, multis partibus aggerem perfodiunt, atque inde Solemeram, quam M. Aiala tenebat, petunt, Hupanis, qui eos incessebant, post leuia proelia postremo repulsis. Valdesius, qui lenta oppugnatione obsessos ad deditionem cogere in animum induxisset, munimenta ad vrbem exstruxerat, idoneis locis, quibus aditus ad eam omni ex parte intercludebatur, et praecipue in canali, qui Delfis Lugdunum ducit. medio quidem itinere vnum amplissimum Fr. Aldana tuebatur, et sesquimilliari ab vrbe, alterum ad Lamae pontem, quod Carrio cum sua cohorte tenebat, et ex aduerso haut hinc longe tertium ad Leidendorpium: quartum ad molatrinam in lacu Norda, et vltimum denique ad Soeteruodam. quae munimenta aut superfusis aquis mergere, aut inde praesidiarios, quo vrbs obsidione solueretur, pellere necesse erat. ibi crebro certatum ad fossas, quas Hispani iuxta vrbem duxerant, ne oppidani ad legumina secanda et betas praecipue, quae immani crassitudine et altitudine iis locis nascuntur, egrederentur. eas seruabant Manuel Capouacca et Io. Varga. cumque XV Kal. VItil. magna vi oppidani erupissent, post acre certamen testudine facta ac pluteis, quos aduexerant, tecti, vallum a Carrione ad Blocosenam ductum superant, et Hispanos pellunt. triremem et oppidani struxerant et ad canalis fauceis posuerant vndique tectam et tormentis ac scloppetariis egregie munitam, qua pecora et armenta ad pascua emissa continuis regiorum excursionibus defenderent. ibi et saepius pugnatum aequato plerunque damno. secreta et a Valdesio de Lugduno intercipiendo et Delfis habita consilia, quae tamen euentu caruerunt. tandem perfossis aggeribus III Non. Augusti et sequentibus diebus, cum exeunte mense iam aqua ad eam altitudinem excreuisset, vt nauigia stramine onusta comeare possent, tamen aqua ad aggeres haerente cum comeatu ad vrbem vsque comportari non posset, Hildamensis agger aperiendus fuit. itaque Goudani praesidiarij magno numero egressi ad opus se accingunt III Non. VIIbr. sed ab Hispanis interturbati, rursus iuxta Soetermeram aggerem rumpunt; quo facto tanta inundatio secuta est, vt classis auxiliaris, quae CLX nauibus constabat, in quibus XXX triremes erant, III Eid. eiusdem mensis aequor illud
nuper fructiferum nunc subita forma nouum mare ingressa sit, relictis, qui aggerem, qua ingressi fuerant, ducta fossa et praesidio valido firmata seruarent. tunc mira rerum facies apparuit, rusticis, quo fugerent cum gregibus, armentis, ac familia incertis; et Hispanis, qui modo tam arcta obsidione Lugdunum cinctum tenebant, nunc vice versa intra munimenta sua aquarum vi obsessis. Valdesius ad Soetermeram cum suis se contraxerat, vt in casu inopinato non mediocriter perculsus. igitur ad Soetermeranum pontem, qua transeundum sibi putabant auxiliares, primo pugnatum. ibi ex praefectis nauium perierunt Cateuilla et Gileresus tribuni Galli cimba inuersa submersi. Durandus, qui cum illis erat, ad classem enatauit. magna etiam frumentaria nauis discerpta est. sed Cauro commodum flante cum aqua multum creuisset, Vasterlus consul, qua erat industria, a popularibus etiam edoctus perspexit, nequaquam opus esse sub pontem transire, sed inter Soetermeram et Bentusas mediam viam Seguartensem vulgo dictam petere, et assumptis clam L actuariis nauibus, ac delecta stipendiariorum manu eo tendit, Boisoto in pontis obsidione, quam Ludouicus Pimentellus Carrerae fignifer tuebatur, relicto. quo cognico Germani, qui Bentusis erant, statim locum deserunt, et Soetermeram confugiunt. locum vacuum mox Landrierus tribunus cum L delectis occupat. eadem via Creitus cum arca Delfensi incolumis ad Soetermeram appulit; quem maris praefecti cum reliquis nauibus subsecuti in itinere cum Hispanis aliquoties conserta pugna, postremo patentibus locis exposita classe se obsessis spectandos praebent, eosque viribus et animis propter extremam famem paene deficienteis ad constantiam spe proximae libertatis confirmant. iam ab initio annonae curatores parce admodum panem admetiebantur. cumque a XVIII Kal. VIIIbr. nemo XL ante diebus panem gustasset, et carnium esu vitam obsessi tolerassent, tantum pro omni viatico singulis diebus selibra macilentae carnis vaccinae et equinae immani pretio distribuebatur. eo tempore felium, catellorum, murium iam carnes defecerant, et tenuiores pampinis vitium et aliarum arborum foliis sale et amylo conditis victitabant. corticibus item, putaminibus et piscium scamis inter fimenta corrasis, ex ossibus denique vaccarum, equorum, canum coctis, et aqua subactis succo expresso. ceruisiam etiam ex brassicae siliquis coquebant, absinthium et rutam loco lupuli adhibentes. his angustiis cum conflictarentur obsessi, ad VI OIO morbis potius ex vigilia et fame contractis, quam ictibus perierunt, et inter eos pleraeque puerperae prae angustiore cibo abortum fecerunt, quippe quibus tantum quadrans librae buccellati distribuebatur. qui superfuerant, eos videre erat, dissutis genis, ore pallido, cadauerosa facie, macilento corpore, tremulis genibus ac fere lapsantib. vestigiis incedere. inde siue horrore spectaculi, siue venturi metu plerisque nutare fidem: alios ad turbas coire: passim inter ciueis murmura audiri: oblatas a Perrenoto et Lanoio condiciones accipiendas. nam ad quae reseruari, nisi vt cum extremae patientiae periculum fecerint, gratiae regiae a viris auctoritate et caritate erga patriam praecipuis promissae beneficio defraudentur, et pro peruicaciae suae praemio iustae Hispanorum vltioni exponantur? contra has voces, cum res seditioni propior esset, valuere preces Duzae Nortouici praefecti auctoritate et humanitate inter ciueis conspicui, certa auxiliorum, quae ante oculos obuersabatur spe suos solantis. sed praecipua fuit Petri Andriensij constantia, qui se tumultuantium multitudini inferens vltro caput obtulit, fidem, quam semel dederit, vitae periculo se ad extremum vitae spiritum integram seruaturum dictitans; nec valde curare, cum semel moriendum sit, si conciuium aut hostium gladio cadat: quippe qui bona conscientia nixus nullius reprehensionem timeret. quo responso territi seu placati, qui coierant, domum quisque suam taciti concessere. cum aliquot diebus auxiliares veluti in ancoris stetissent, aduerso Aquilone, tandem Cauro a meridie et occasu incumbente, non solum aqua aucta, sed etiam Lugdunum versus compulsa est, ita vt classis iam ad Soeteruodam et inde Leidendorpium
processerit; quae loca Valdesius, qua poterat diligentia muniebat. sed crescente in horas aqua, cum iam IX pollicum esset, ad XXVIII pollices aestu subeunte intumuerat, ita vt nulla spes esset Lameni munimenti aduersus classem tuendi. itaque Valdesius Soteruoda relicta, quam mox auxiliares insederunt, ad Leidendorpium se recipit, mandato dato Borgiae, qui Lamae erat, vt quando spes nulla auxiliorum esset, sibi mature consuleret. idem et mandatum Alfonso Lupo Gallo. iamque auxiliares in eo erant, vt Lamenum propugnaculum in alueo canalis et ante moenia vrbis positum, quod ingressum prohibebat, vi expugnarent, monitis iam ante per columbam in vrbem cum literis missam, quod in hac vt in superiore Harlemi obsidione vsurpatum fuerat, oppidanis, vt eodem tempore, quo Lamam oppugnarent, ipsi eruptione facta scalas a tergo admouerent; neque paruae molis negotium videbatur, et auxiliares, qui obsessos ad extremas angustias redactos scirent, cum columba serius euolasset, deditionem factam rebantur, cum V Non. VIIIbr. praeter spem misso ex vrbe puero et ab alia parte per exploratores a Boisoto praemissos vtrinque constitit, Hispanos Lamam noctu deseruisse. quo cognito auxiliares statim recedentibus institere, qui pectore tenus aqua extantes in siccum quanta celeritate poterant euadebant. Gallus et Borgia cum VIII cohortibus per Vorscotam iter habuere, sed ita confusis ordinibus, vt multi aut aqua hausti, aut palantes contis forreis ab insequentibus tracti misere perierint. Petrus Ciaconus Borgiae centurio, cum et ipse conto tractus et grauiter sauciatus semianimis in cimba inter manus hostium iaceret, vt mortuus crederetur, dum ij, qui in cimba erant, aliis vnco trahendis occupantur, ipse in pedes repente erigitur, et incogitanteis summa virtute aggressus, hasta praepilata, quam adhuc gerebat, treis ex iis interficit, alios saltu in a quam se demittere coegit, et ita cimba comeatu onusta potitus ad suos victor reuertitur, ob id a Valdesio multum laudatus; et certe mihi dignus visus, qui silentio minime praetermitteretur. amissa ab Hispanis V tormenta in limo defossa, quae Gaspar Oartisius in tempore subducere non potuit. obstinata Valdesij pertinacia factum dicunt, vt obsessi ad condiciones non deuenerint, qui collo quia a Campaniaco et Lanoio inchoata, quasi illusionis plena saepius interturbauit, quod fiducia semel de expugnando Lugduno capta decus illud sibi eripi nollet. idque illi a Iuliano Romero, cum ad eum ad recensendas Hispanorum legiones a Prorege missus esset, exprobratum scribit Mendoza. sane cum suos ab obsidione aegre deduceret, subinde oculos per munimenta a se vndique exstructa circumferens alto suspirio ducto castellis illis vale dixisse fertur, quae non hostium virtute pulsus, sed aquarum vi victus relinquere cogeretur. magna et incredibili laetitia Boisotus in vrbem acceptus. post mutuam tormentorum festam displosionem comeatu importato cum plerique famelici auidis oblatis cibis vterentur, sibi perniciem attulerunt. plus OIO ex Hispanis periisse memorant, qui res illas scripsere; adduntque, quod et Mendoza scribit, eadem nocte qua Hispani Lamenum propugnaculum deseruerunt, partem murorum vrbis inter Vacariam portam et Burgundicam turrim XXVI decempedarum latitudine corruisse cum pomerio, ita vt Lugdunenses propius exitio fuerint, cum vitarunt, quippe cum miles in vrbem apertam tantum oppidanis inedia paene enectis, nullo praeterea praesidio firmatam, per eam ruinam irrumpere nullo negotio posset. vrbe praesenti numinis gratia praeter omnem opinionem periculo erepta, oppidani ante omnia Deo gratias egerunt, tum eleemosynis in egenos large distributis Boisotum ac Vilelmum maris praefectos ac ceteros duces honorifice laudatos torquibus aureis ac numis ad rei memoriam cusis donarunt. postridie Arausionensis ex morbo, quo eo tempore decubuerat, paullum recreatus Lugdunum venit, et laudata oppidanorum constantia et pietate res in vrbe pro tempore ordinauit. Valdesius dispositis per vicina loca copiis cum frustra Delfos tentasset, Vorcomium e regione Gorcomij trans Mosam tormentis pulsat, et pulsatum a V cohortium praesidio,
quod in oppido erat, non sine damno desertum, amissis CL ex suis in fidem accipit. Vastinga etiam, qui vicus est medio inter Hagam et vicina Hispanorum praesidia itinere, antea a foederatis capta, mox recepta est; sed in ea desiderato Lud. Pimentello Carrarae signifero. quibus actis cum spem stipendij a Valdesio suis factam euentus frustraretur, Hispani denuo tumultuari ceperunt, et Electum sibi creant Ioannem Blancum, capto ipso Valdesio. tumque petito a Prorege stipendio; cum non intra tempus repraesentaretur, subito ex locis Mosae vicinis Sluisa, Leitseno, Damo, Volscotena, Valkenburgo, quae tenebant, partim equitum partim peditum ad VII OIO coeunt, et ex Suitlandia Harlemum et Amsterodamum versus profecti, cum excluderentur, ad vrbem Vltraiectensem deflectunt VI Eid. Xbr. vbi cum moniti saepius non resipiscerent, postremo ab Hiergio, Floiono, et Valdesio, qui interea ope amicorum e manibus eorum euaserat, perduelles proclamantur, eosque tanquam hosteis vbique locorum impune occidere plebi permittitur. at illi nihil edictis territi, arcem, cui Franciscus Ferdinandus Auila praeerat, frustra tentant, et vrbem ipsam infestis animis ingressi cum damno repelluntur, amissis C amplius ex suix, et iam ante Electo ab ipsis interfecto, quod insciis sociis ad Hiergium scripsisset. tandem ad eos a Prorege missus Io. Osorius Vlloa, qui Traiectum deductis quatuor aureos viritim numerari iussit, et ita placatos Teneramundae et aliis Brabantiae locis in hiberna distribuit. paullo ante occultum consilium de Antuerpia ope ciuium clam conspirantium intercipienda ab Hadriano Vvilelmo initum detegitur; et Prorex eodem, quem rei patrandae condictum resciuerat, die, is erat VI Eid. IXbr. Mondragonium cum sua legione et VI aliorum Hispanorum signis euocat. nocte autem illa tanta in mari procella excitata est, vt classis quae militum supplementum vehebat, nulla nautarum industria aut vi Antuerpiam appellere potuerit. qui vero eam in vrbem introducti erant milites huc illuc dilapsi sunt. capti ex consciis in vrbe complures, sed cum probationes deessent, quamuis suspicio violenta suppeteret, leuiter a Prorege multati sunt, cum firmando imperio lenitatem eo rerum statu commodiorem esse iudicaret. Eodem hoc anno decessit magni nominis in Germania antistes Ioannes ex illustri comitum Hoiensium familia Ioannis et Margaritae Gustaui regis Sueciae sororis filius, qui Lutetiae Parisiorum, deinde in Italia literis operam dederat, et postea Camerae imperialis praeses diu magna cum laude prudentiae et aequitatis munus hoc administrauit, vir excellenti ingenio et multarum linguarum cognitione ornatus, ob id Paterbornensis, dein Osnaburgensis, ac postremo Monasteriensis episcopus illorum collegiorum suffragiis electus, ex vitae intemperie, quam alienatio mentis per interualla recurrens comitabatur, tandem mortuus, cum vix annum XLIV atrigisset. in Monasteriensi episcopatu ei suffectus est Ioannes Vvilelmi Cliuiae ducis filius, annos tunc tantum XII natus. Osnaburgensem Henricus Saxoniae dux archiepiscopus Bremensis, Paterbornensem Salentinus Eisenburgensis Coloniensis archiepiscopus possessum iuerunt. anno exeunte Henricus Robertus Marcianus Bullionij dux et Sedani princeps et Neustriae apud nos praeses Roberti E. T. filius, Roberti, qui ob terrorem de se sparsum Diabolus vulgo appellabatur, nepos, Sedani ex morbo IIII Non. Xbr. decessit, cum XLV aetatis annum ageret, in modico imperio vel cum praestantissimis sui seculi principibus, comparandus; qui Franciscam Borboniam Ludouici Monpenserij F. Francisci Delfini principis sororem in vxorem duxerat, ex qua Gulielmum Robertum, Carolum Robertum, et Carlotam susceperat. paullo ante mortem Kal. VIIbrib. testamentum condidit, quo filios ordine instituebat: quos si sine liberis decedere contingeret, eis excluso Carolo Roberto Moleuriae comite fratre, cui Raucuriam tantum eo casu legauit, alios substituebat, ea condicione, vt illi certam pensionem Carlotae filiae exsoluerent. insuper et mandata ad vxorem eo die dedit, quibus ei quo cultu et obsequio erga Regem et Imperium, quibus officiis erga vicinos principes, moderatione
erga suos vti deberet, summo prudentiae et aequitatis temperamento praescribebat. hic annus praeterea nobis eripuit duo magna Italiae et Germaniae lumina Paullum Manutium et Ioachimum Camerarium Papebergae in Franconia anno OIO IO, et eodem ipso mense, quo mortuus est, natum. et in Paullo quidem praeter exactam puritatis Latinae et antiquitatis Romanae cognitionem, quam ad Ciceronem suum illustrandum attulit, plerisque scriptis, dum vixit, publicatis et post mortem a filio Aldo virtutum paternarum herede editis, praecipua ad iuuandos aliorum labores cura ac per manus hereditario veluti iure a patre et auo tradita industria fuit, insigni illa et omnibus seculis depraedicanda artis typographicae officina, ex qua omnium fere veterum tam Graecorum quam Latinorum et aliorum auctorum scripta diligenter, vt tempora ferebant, certe elegantissime excusa ad publicam vtilitatem olim prodierunt, vt omnium confessione constet, literas renascenteis ortum suum Manutianae familiae debere, quae adultiores in Germania a Frobeniis, sed maxime omnium in Gallia a Stephanis per C annorum spatium eadem industria propagatae, et ad summum diligentiae simul et elegantiae fastigium perductae sunt. Paullus autem ante aliquot annos Venetiis Romam euocatus, vt sacrorum librorum editioni praeesset, attenuato assiduis studiis corpore, cum diu prae macie in lecto decubuisset, vbi eum paucis ante mortem diebus sedulo cum Romae essem, cum M. Antonio Mureto vetere amico saepius inuisi, tandem optime meritam de re literaria animam Deo reddidit VIII Eid. April. ad Mineruae sepultus. Camerarius loco nobili, sed in modicis opibus natus, ad haec specie ingenua praeditus nobilitatem generis, quantum per condicionem et aetatem licuit, nobilibus exercitiis retinuit, equitandi peritia insignis, de qua ad Xenophontis librum, quem de re equestri scripsit, a se Latine versum, ac notationibus explicatum, et peculiarem commentarium subiecit. de cetero cum vitam otio literario consecrasset, post perceptam vtriusque linguae exactam notitiam, quas et variis scriptis illustrauit, non solum ad bonos auctores in vtraque lingua interpretandos tam poetas quam oratores et historicos, sed etiam in solidioribus philosophiae, mathematicarum artium, et postremo theologiae studiis multa commentatus est. ad quae omnia, quod pauci ante illum fecerant, politioris literaturae ornamenta semper attulit, variis in omni doctrinae genere lucubrationibus aut dum vixit editis, aut post eius mortem a tanto patre dignis filiis publicatis; quae sparsim et diuersis temporibus ac locis per particulas edita, cum eiusmodi sint, vt iis ad rem literariam plurimum emolumenti sit redundaturum, simul omnia aliquando edi reipublicae maxime interest. constans ac perpetuus Philippi Melanchthonis amicus fuit, eius studiorum, voluntatum, ac consiliorum particeps, et cum ipse Lipsiae larem fixisset, et ille Vitembergae profiteretur, per literas amicitiam eam toto XXX annorum tempore coluerunt. et Melanchthonis quidem literas ipse Camerarius post mortem eius studiose collectas ac digestas publicauit, suis non insertis; quarum partem filij post patris obitum, tum alias ad diuersos duobus voluminibus distinctas ad vtilitatem publicam ediderunt. tandem vir optimus et de repub. tot exantlatis laboribus bene meritus ex hac vita migrauit XV Kal. Maias. abstulit et hic annus nobile per fratrum, Hieronymum et Io. Baptistam Amaltheos Opitergij in Taruisino limite natos, quorum ille philosophus ac medicus praestantissimus ea morum suauitate fuit, vt vel solo aspectu omnium in se beniuolentiam alliceret. in versibus pangendis praeterea ita excelluit, vt M. Antonius Muretus acerrimus harum rerum iudex, ei inter Italos palmam detulerit. obiit in patria XIII Kal. VIIIbr. annos natus LXVII ad S. Martini sepultus. hic pariter Graece Latineque eruditissimus, in aula Romana toto vitae curriculo versatus ac tribus ordine Pontificibus carissimus, Cardinalibus Tridentinae Synodi interpretibus a secretis fuit, ac multa vernacula lingua lusit, et fratre iunior, nam tantum XLVII annum attigerat, ad meliorem vitam Romae
migrauit XIIII Kal. Mart. ad S. Saluatoris in Lauro ab Altilio fratris F. conditus. hos secutus est Ioannes Guinterius Andernaci Vbiorum oppido natus, qui cum Dauentriae et Marpurgi literas didicisset, primum Goselariae ludi moderator, ac dein linguae Graecae Louanij professor fuit; inde Lutetiam profectus cum Gulielmo Budaeo et Ioanne Lascare, quos iuuenis iam senes coluit, magna coniunctione vixit, et Francisci I liberalitate, commendante eum Ioanne Bellaio Cardinali eximio literatorum omnium ac praecipue Germanorum fautore, medicinae lauream adeptus ac medicus regis salutatus est, postremo cum Diuioduri Mediomatricum exardescente per Galliam ciuili bello aliquandiu medicinam fecisset, Argentinam tandem concessit, vbi relictis compluribus ingenij sui monumentis octogenario maior hoc anno IV Non. VIIIbr. in viuis esse desiit. Cyprianus Leouitius tabulis astronomicis diligenter putatis et ecclipsium descriptionibus insuper editis, quas ad annum vsque OIO IO CVI perduxit, hoc etiam anno admodum senex Augustae Vindelicorum decessit XII Kal. Iunias. ante eos omneis eodem anno VI Eid. Febr. Geneuae, cum tantum XXXVIII annos exegisset, fato functus est Enimundus Bonefidius Chabouij ignobili vico in Valentino agro natus, homo probus et simplex, qui cum pedem patria nunquam extulisset, tamen Hebraicis, Graecis et Latinis literis ita egregie instructus erat, vt in celeberrimis orbis academiis operam studiis dedisse sub praestantissimis magistris crederetur. in iuris autem scientia, quam Valentiae profitebatur, adeo excelluit, vt Iacobus Cuiacius, qui principatum illius tenebat, alicubi scripserit, si moriens rogetur, vt olim Theophrastus, non alium habere se, quem discipulis suis posset ostendere. post tumultum Parisiensem a Francisco Hotomano inuitatus Geneuam concesserat, vbi ius Orientale, cuius iam specimen aliquod ediderat, maiore opere illustrare aggressus morte post biennium superueniente, spem de se tanto viro auctore conceptam fefellit. cui me nunc tanquam praeceptori de me secundum ipsum Cuiacium et Franciscum Roaldesium, quibus simul eodem tempore operam Valentiae nauaui, optime merito hoc monumento parentare aequum iustumque duxi. dispar studio, tamen ob excellentiam artis, quam historia accurate et eleganter scripta illustrauit, Georgius Vasarius meruit, vt inter viros ingenio et literis praestanteis accenseretur. is Arretij in Etruria natus pictor et architectus nostra aetate excellentissimus diu magno Etruriae Duci Cosmo omnium liberalium artium, inter quas pictura et architectura vt referretur, obtinuit, fautori eximio nauauit, editis passim ingenij sui ad stupendum omnium spectaculum monumentis, et tandem hoc anno climacterico suo V Kal. Vtil. viuis exemptus est, exinde, sicuti testamento cauerat, Florentia, vbi decessit, Arretium in patriam translatus; quo loco in principali secundum sedem episcopalem templo in sacello ab ipso iuxta sumptuoso et admirando artificio exstructo sepultus. annum clausit mors Selimi II Turcorum imperatoris Eidib. Xbrib. apoplexia extincti, qui patri Solimano virtute, moribus, et diuturnitate imperij dispar, tamen toto septennio, quo regnauit, Chion perfidiose Genuensibus ademptam, et Cyprum violatis eadem perfidia induciis a Senatu Veneto repetitam per vim iuris Othomanici fecit, exiguo sacri foederis contra ipsum initi atque adeo insignis ad Echinadas partae victoriae fructu, per quam tamen retardatis tantisper eius conatibus egregio exemplo Christianis constitit, Turcos, si nobis inuicem conueniret, vinci posse. vino praeter gentis morem et legis suae institutum, contraque patris exemplum vsus est, quo et inebriari gaudebat, in ebrietate, quam cum ieiunus esset, placatior, exemplumque de formosissimo puero, quem in deliciis habebat, affertur, qui ieiuno procacitate vernili, quod ebrio hero impune facere consueuerat, illudens, ab ipso arcu ad puluinar dependente protinus sumpto, sagitta letali transuerberatus est. qua re ille postquam ad se rediit, tantum maerorem concepit, vt vix Mophti reuocante sumptum de se interficiendo consilium omiserit. Selimo successit Amurathes grandior natu filius, qui imperium truculentum
a quatuor fratrum se praesente strangulatorum nefando paricidio aupicatus, ad vltimi adhuc in cunis ad fratrem homicidam risu puerili blandientis conspectum lacrimas non tenuit, cum tamen Deum testem appellans se excusaret, quasi non liuore aut odio, sed concordiae in familia Othomanica conseruandae, qua salus imperij Turcici contineretur, necessitate extrema coactus et ex antistitum suae legis consilio id faceret. nec multo post Tecmases magnus Persarum rex et imperatoris Turcici aemulus facis concessit, relicta successione vaga et incerta; quod diuturno aeque ac Persis detrimentoso inter ipsos et Turcos bello occasionem praebuit, sicuti deinceps plenius dicemus.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LX.
SEQVENTI anno rursus tentata in Belgio concordiae via, Prorege in id intento, vt contraria omnino ab Albano ratione, cuius seueritatem nimiam crebris sermonibus suggillabat, res amice componeret. in eam rem missus a Maximiliano Caesare Guntherus Schuartsemburgius, vnus ex quatuor R. Imperij comitibus, Dordracum XIII Kal. Febr. appulit; quo et mox Arausionensis Vlissinga venit cum Batauiae et Zelandiae ordinum delegatis. concilio dato Schuartsemburgius Caesaris nomine medium se inter Philippum et Belgij ordines interponens legationis suae mandata exposuit, quae et scripto complexus mox publicauit. eorum summa erat, expetere Caesarem malorum, quae Belgium diuexarent, et porro ex eo dissidio in prouincias illas et Germaniam emanatura sunt, pertaesum, expetere, vt ratio ineatur, qua Philippus cum iis, qui ab obsequio recesserunt, in gratiam redeat, et pax in Belgio firma iustis et aequis condicionibus constituatur; ob id se, qui adfinitate et amicitia cum Arausionensi coniunctus sit, et coniunctis cum eo Ordinibus bene velit, a Caesare ad illos missum, qui eodem tempore. Volfangum Rumfium Rodolfi Hungariae regis F. primarium cubicularium in Hispaniam ad Philippum miserit, vt eodem officio apud illum defungatur. ad quae postridie Arausionensis et delegati responderunt, et supplici libello anno superiore a Santaldegondano ad Campiniacum misso institerunt, vt ante omnia externi e Belgio deducerentur, dein Ordinum Belgij concilium generale conuocaretur, quorum decretis super petitionibus suis de religione et conscientiarum libertate se summissuri sint. inde Schuartsemburgius ad Proregem, qui Antuerpiae erat, redit, et ab eo impetrat, vt colloquium Bredae institueretur, quo delegati mense proximo conuenirent. in eam rem etiam a Prorege dati obsides Iulianus Romerus, Christophorus Mondragonius, qui paullo ante Santaldegondanum, vt fidem in deditione Mildeburgi datam liberaret, libertati restituerat, Daussius. insuper delegati regis nomine Ferdinandus Lanoius Rupis comes, Rassingemus, Arnoldus Sasbutus, Carolus Susius, Elbertus Leoninus. ab Arausionensi, ordine equestri, nobilibus, ciuitatibus Hollandiae, Zelandiae, atque foederatis, nempe Bomela et Bura, Iacobus Doestenus, Philippus Marnixius Santaldegondanus, de quo modo diximus, Carolus Boisotus, Arnoldus Dorpius, Ioannes Iunius, Paullus Busius. heic Sasbutus regis nomine ad
Ordinum petitiones respondet, regem non posse ferre, vt Hispani, qui suae ditionis sint, et quorum fideli opera in magnis expeditionibus hactenus semper vsus sit, exterorum nomine censeantur; potius Gallos, Germanos, Anglos, et eos qui Arausionensi militent, hac denominatione dignos. regiae vero maiestati multum detractum iri, si ad subditorum praescriptum res bello et pace administrare teneatur. neque tamen eam Regis mentem esse, vt pace in Belgio constituta, diutius Hispanos in his prouinciis retinere velit, nisi aliud necessitas suadeat; neque recusare, quin ab Ordinibns prouinciarum consilium sibi subministretur, in caussis, quarum cognitio ad illos pertinet, et in quibus semper vsitatum fuit vt cum ipsis consilia communicaret, sententias eorum rogaret, atque assensionem reciperet; ita tamen, vt ne in illorum arbitrium conferatur, quod a regia potestate, placitis, ac decretis, arctioris consistorij viris, aut eius vices gerente summo Belgij praefecto et prouinciali Senatu dependent. quod ad generalem ordinum conuentum attinet, quoniam longo temporis interuallo opus sit, et negotium huiusmodi sit, vt citra magnas difficultates explicari non possit, consultum videri, vt armis positis ante omnia Hollandia, Zelandia, ac ceterae foederatae ciuitates se regis obedientiae subiiciant, et cum reliquis Belgij prouinciis coniungant; quo facto Regem in ceteris ipsorum petitionibus plene satisfacturum. secundum haec proposita ab eodem Sasbuto capita, vt sancita praeteritorum ab anno LXVI obliuione, vtrinque erepta, quae exstarent, restituantur; vrbes, arces, munitiones, naues, machinae bellicae regi bona fide tradantur; captiui et Bossuuius comes inprimis sine pretio dimittantur; religio Catholica Romana vbique constituatur sine vllo impedimento, perinde atque cum Philippus in prouinciis iis inauguratus fuit, permisso iis, qui maiorum religionem profiteri nollent, semel tantum et hac vice, vt extra Belgium concedant, et bona sua intra praefinitum tempus aliis vendant. his condicionibus fidem regem interpositurum, quae sufficere debeat. quod si quid vltra requiratur, etiam amplius eorum securitati et cautionibus, quibus aequum videbitur, consulturum. ad ea scripto ab Arausionensi, comite Culemburgio, Othone Ecmondano, et aliis ordinum foederatorum delegatis subscripto responsum est XI Kal. April. quo cum instarent, vt duobus capitibus de externo milite dimittendo, et conuentu generali ordinum, quorum decreto sua de religione postulata summitterent, conuocando satisfieret, hoc etiam addebant; quod ad prius, iam anno huius seculi LIX Gandaui transactum esse, paullo ante regis e Belgio discessum: ad haec eam esse Hispanorum, quos regi minime subditos inficientur, crudelitatem et inhumanitatem, atque etiam in Belgas odium, quod Gandaui, Tornaci, Antuerpiae, Mechliniae, Lirae, ad Siluam-ducis, Dauentriam, Vltraiectum patrata satis arguant, vt eorum dominationem prouinciarum proceres, et Ordines amplius ferre non possint. sua vt Hispanorum apud principes suos Belgis merita constare, quorum illi fideli nuper in bellis Belgicis opera, et antea in Italia et Africa feliciter vsi sunt. neque vero Germanos, qui Ordinibus militent, externos censendos, quippe cum complures Belgij prouinciae Imperio accenseantur. quod ad Gallos, Anglos, et Scotos attinet, necessitate compulsos prouincialeis ipsorum opem implorasse, quos a se libenter dimissuri sint, cum primum Hispani dimissi fuerint. tum multa pro ordinum generalium conuentu, et eius auctoritate subiiciuntur. insuper exagitatis Hispanorum vitae et fortunis Belgarum insidiantium truculentis consiliis, quae ex interceptis Francisci Dalanae ex Galliis ad Parmensem olim scribentis literis pateant, nimirum vt proceres prouinciarum e medio tollerentur, et contractis priuilegiis ac libertatibus, imperatisque vectigalibus nouis prouinciales ex opulentia pristina ad tenuitatem ac miseriam redigerentur. postremo perduellionis crimen a se amoliebantur, qui salua conscientia et libertate semper morigeros ad omnia se regi exhibuissent, modo excusso crudelis iugi metu sibi idonee caueretur, et indignae mortis periculum, quod perpetuo renouata Ecmondani, Hornani
et Montinij indignissime peremptorum memoria ante oculos obuersetur, a ceruicibus suis remoueatur. his de rebus si sibi idonee caueatur, paratos se aequis condicionibus transigere demonstrant, et vrbes, arces ac cetera ex necessitate iustae defensioni quaesita munimenta tradere; alioqui fabellae AEsopicae memores, quae oueis cum lupis imprudenter traditis canibus defensoribus transegisse memorant, quod tutum videbitur, id facturos. hoc scripto perlecto rursus regij insurgunt, et Kal. April. alio scripto obiecta multis verbis diluunt, et inprimis quod de ouium et luporum fabella adductum erat, quasi regis fides in dubium reuocaretur, praecipue exagitant. tum caput de religione vrgent, exclusa omni alterius religionis libertate; quippe cum experientia constiterit, concionum et consistoriotum ac synodorum colore occulta consilia contra regiam maiestatem et publicam tranquillitatem agitari, nec prius quieturum Belgium, quam Pastores externi et externae doctrinae praecones omnino exacti fuerint. cum hoc regiorum responsum non multum delegatis placeret, et foederati regios legatos rogassent, num alia mandata haberent, et haec quae ab ipsis proponerentur, ex absoluta regij mandati formula recenserentur, respondentibus illis aliud se non habere, foederati amplius deliberandi spatium et ad ciuitates foederatas referendi poscunt, redditis interim obsidibus. Arausionensis seorsim cum Schuartsemburgio per suos agit, et vt res ad Caesarem deferatur, se expetere ostendit; effecturumque dicit, vt ordines foederati aequis se condicionibus illius arbitrio summittant. ita re infecta vtrinque disceditur, intermisso pacis negotio in annum vsque insequentem; quo Gandaui postremo conuentum fuit. Schuartsemburgius cum securitatis literas a Prorege de legatis ab Arausionensi mittendis frustra petiisset, et interea dum de pace apud Caesarem ageretur, inducias paciscendas suasisset, ad Caesarem, a quo legatus fuerat, eum de re omni certiorem facturus reuertitur. post discessum Schuartsemburgij rursus foederati, vt fidem suam et studium erga patriam ceteris ordinibus probarent, et se a calumniis, vt aiebant, purgarent, prolixo scripto prid. Eid. Vtil. euulgato aequitatem suae caussae explicant, et reperita ab initio actione iam a tempore libelli ad Campaniacum missi, vsque ad hunc diem, regios disceptatores non bona fide secum egisse demonstrant, et ambiguis responsis et affectatis procrastinationibus, cum nihil minus quam pacem cogitarent, tempus extraxisse, vt ipsos interim imparatos opprimerent. ad extremum petunt, vt delegatos non suspectos rursus de pace mittant; idque Arausionensi quamprimum antequam ad arma deueniatur, significent. quo scripto accepto regij non mediocriter, vt par erat, iritati, quod multa arroganter et contumeliose in se dicta cernerent, multis verbis se purgant, nec alias dilationes petitas demonstrant, quam vt interea, quid in tanti momenti negotio actum esset, regiae meiastati significari, et eius responsum haberi posset; quo accepto, regis voluntatem ipsis declaraturos et ad postulata diserte, vt aequum videbitur, responsuros. interea Deum et homines obtestantur, se promptos facileisque semper fuisse, neque vllam discessūs aut sistendi colloquij occasionem praebuisse: Arausionensem contra et foederatos ordines huius culpae reos esse, et nunc maxime si quamprimum certiores de regis voluntate redditi fuerint, ad perficiendum pacificationis inchoatae negotium non compareant. ita solutum Bredanum colloquium, non sine occulta regiorum inuidia, ex quo contra Arausionensis summam gratiam a ceteris Belgij ordinibus meruit; quippe qui idem, quod illi tacite desiderarent, palam peteret, nimirum libertatum, immunitatum et priuilegiorum antiquorum confirmationem, externi militis missionem, et comitiorum in antiquam auctoritatem restitutionem; quibus et religionis caussam cum summittebat, aequum ipsis petere videbatur. eodem tempore Fridericus Furius Caeriolanus formulam, ex qua ratio pacis inter Philippum et Hollandiae ac Zelandiae ordines, iisque confoederatos iniri posse videbatur, emittit, et ne tanquam friuola reiiceretur, idem eas pacis condiciones a rege ratas habitum iri contestabatur. capita
formulae haec erant. vt omnes recte ad pacem animati non magis priuatis rebus, quam publicis studeant, sicque apud se statuant, dum inter se principes Christiani aut cum populis suis digladiantur, ipsos principes ac populos vna cum religione et fortunis plane interire. idem periculum pro foribus instare, quale Africam, Palaestinam, Asiam, Graeciam ac Pannoniam vastauit. neutra itaque pars summum ius consectetur. rex omneis in gratiam restituat, non in bona solum, sed etiam in nomen et honores. hi vero restituti vicissim regem et in possessionem veterem, et in solitam reuerentiam et obedientiam debitam restituant. promissa et pacta conuenta vtrinque sincera fide seruentur. quod si regem arctius pactis astringi necesse sit, iis Hispani proceres tam sacri quam profani ordinis vna cum rege ex vetere gentis cum Africanis instituto subscribant. idem et volente rege Germaniae principes faciant. aliquot denique oppida ex primoribus Belgij sub certis legibus ac condicionibus vna quoque cum rege subscribant. cumque tres sint praecipuae in his prouinciis motuum caussae. suspicio de Inquisitione instituenda; regium mandatum de seuera placitorum Caroli V et Philippi executione super religione ab anno huius seculi XXI ad annum LXVI; ac postremo imperata decima. Inquisitio, quae necdum instituta est, pariter et decima nulla sit. quantum ad edicta spectat, excogitetur moderatio, quae de communi omnium consensu, consilio et sententia fiat. iis vero, qui huiusmodi de religione condicionibus contenti non erunt, optio detur, vt se Catholicae religioni reconcilient, vel alio, quemadmodum in subiectis Imperio prouinciis lege de pace in religione data praescribitur, habitatum extra regiam ditionem concedant, salua re familiari, quam ad fructus percipiendos aliis locare, aut etiam vendere possint. externus miles, licet nullum damnum Belgis inferat, tamen si volent, exauctoretur, et Belgio dimittatur, cautione regi firma et omni exceptione maiore prius data prouincialeis nihil molituros, aut contra regiam maiestatem tentaturos. quod vt fiat, ipsi demisse et suppliciter, vti decet, cum rege agant, et Arausionensis inprimis literas de pace ad eum modestiae plenas exaret. magni enim momenti eas ad reconciliationem fore. aliae et literae scribantur ad Meliti principem, et comitem Chinconium, primarios regis consiliarios, quibus et arcta adfinitate Arausionensis coniunctus est. (nam Meliti princeps Menciae Mendozae, quae Henrici Nassouij coniux fuit, patruelis erat, et Chinconius in vxorem Arausionensis sororem duxerat:) haec si placeant, Furium per veredarios equos quamprimum in Hispaniam perrecturum, et optatum ipsis responsum cum plenis mandatis, quibus ipsis de religione et externo milite idonee caueatur, propediem allaturum. ad ea Arausionensis, quoniam iam conuentus delegatorum dissolutus erat, prid. Non. Maias respondet; quae in pacis formula proponantur, de promissis seruandis cautiones, qua in re totius negotij cardo vertitur, eas non ita prudenti viro tutas videri, quin P. R. si non seruentur, dispensare possint, et violatores absoluere. ea diffidentia fieri, et quoniam formula haec serius transmissa sit, vt, ipse abiecta omni meliori spe certum licet dubij euentūs bellum incertae atque adeo insidiosae paci praeferendum duxerit. nec multo post in mediis belli apparatibus prid. Eid. Iun. Arausionensis Brielae Carlotam Borboniam Monpenserij filiam, quae olim in Iouariensi coenobio ante aetatem sacris legibus definitam professa, ante triennium ad Fridericum Palatinum VIIvirum eierato voto se contulerat, praestanti forma et ingenio virginem vxorem duxit, abdicata a se ob mores altera vxore Anna Mauritij Saxonis VIIviri filia, quae anno sequenti Dresenae, vbi in custodiam ab Augusto VIIviro patruo tradita erat, admodum pie decessit. secundum haec Prorex omnia ad bellum comparat, et ante omnia duas munitiones, alteram in Pleumosiis ad Scaldis aestuarium, alteram iuxta Siluamducis extrui mandat, impositis III ex legione Valdesiana signis. et AEgidio Barlemontio Hiergio Hollandiae praefecto negotium dat, vt captis munitionibus viam sibi ad exercitum in prouinciam introducendum aperiret; quem
et subsequi iussa IX signa ex Ferdinandi Toletani, et totidem ex Francisci Valdesij legione, cum aliquot Germanorum et Belgarum peditum cohortibus, quae ad Boruicum XXV dies substiterunt in Aquensis regionis faucibus, vt terrorem sui viciniae incuterent. inde Vltraiectum versus progrediuntur. cumque se Hiergio coniunxissent, XIII Kal. Vtil. Buram corona cingunt, oppidum muris turribus, licet ad priscum morem, tamen ex firmissima materia structis, et fossa profunda aqua plena admodum munitum, in quo et arx est IV magnis turribus et triplici fossa vallata, ac praeterea lato aggere ab ea parte, quae oppidum ipectar. locus a IV praesidiariorum signis tenebatur, inde in Geldriam, inde ad Amsterodamum vsque portas continuo excurrentium. Hiergius habebat in exercitu VII peditum OIO, et in iis Ladislai Barlaimontij fratris Magae comitis, et Flori Floioni alterius fratris legiones, et IV alas equitum seruandis aggeribus destinatas. promoto vallo, cuius cura Manueli Capouacae, et Sallazario obuenerat, nauigia duo grandia in humeros ab Hispanis sublata in fossam demittuntur, quibus ponte superstructo machinae XIV impositae sunt, et verberatio duabus partibus instituta a Loisio Blosio Trelonio tormentorum praefecto. exiguum in ea obsidione negotium fuit, praefecto loci, sicut suspicio fuit, corrupto, qui deditionem facere iussus, cum recusasset, post duorum dierum pulsationem ruina edita et regiis vim facientibus statim ruinam citra certamen deserit, et in arcem confugit, magno Hispanorum bono, qui ponte forte ingruentium pondere fracto per fossam aqua plenam quamuis nemine resistente vix tandem in murum euaserunt. capto ac direpto oppido arx, in qua XXIV machinae aeneae repertae sunt, statim deditur, dimisso milite sine armis, signis, et tympanis. loci praefectus proditionis insimulatus ordinum deereto in Gaudanam arcem sub custodia traditus, cum se purgasset, postea dimissus est. nec multo post Mattiaci prope Rosendalum XIII Kal. VItil. naueis bellicas duodecim nuper exstructas litori legendo et amnibus circumnauigandis accommodatas, a CC stationariis ex Mondragonij legione indiligentius custoditas intercipiunt, et magno regiorum damno incendunt. sub id tempus Prorex, vt sibi aditum ad insulas, in quibus belli arcem foederati collocauerant, aperiret, opportunum ratus Finaerdam in Brabantiae limite ad VIItrionem oppositam in potestatem redigere, id negotij Mondragonio Gandauensis arcis praefecto dat, attributis ei duobus signis; altero Alfonsi a Soto, altero Damiani Moralis, et OIO Belgis ex sua ipsius legione; et ex aduerso aggere recedente mari prius tentato vado suos discalceatos scloppeto ense ac pera in qua trium dierum viaticum ac puluerem quisque portabat, sumptis, ipso Mondragonio viam praeeunte, in alteram insulae ripam transire iubet; quod illi summa alacritate fecere, vitatis silentio IX hostium nauibus, quae alueum medium insidebant. quod vbi praesidiarij cognouere, vitam et res saluas pacti naueis conscenderunt, et locum vacuum Mondragonio tradiderunt. interea post Buram captam Hiergius, vnaque Megae comes, Bomelam cum aliquot tormentis ducunt, et supplemento trium millium peditum accepto ducib. Carolo Fukaro, Verdugo ac Gallo et CCCC equitibus, insuper XV fossorum cohortibus, copias tripartito diuidunt, vt quid tentaruri essent, hosti incertum relinquerent Verdugus et Gallus Vorcum et Schonouiam versus iter habuere. tandem omnes ex compacto ad Veteres aquas deflexerunt; quo prima acies duce Hiergio XIV Kal. VItil. venit, aduentuque suo proelio conserto munitionem cataractae seruandae a praesidiariis exstructam capit; sic dispositis copiis, vt Valdesius cum legione sua Schonouiensem aggerem, cuius cataractam subiectam teneret, et eum, qui Monfortium ducit, et rursus cum Schonouiensi coniungitur, teneret; Germana legio aggerem, qui Vordenam ducit, cum legione Belgica insideret; quibus et adiuncta XVI Hispanorum signa. paullo inferius Hiergij, Megae comitis et Floioni legiones hospitium habebant. oppidum aggeri impositum forma quadrata sed porrecta tumulo assurgit, turribus terra oppletis et fossa
profunda et aqua plena vallatum. compluribus item canalibus manu factis et paludibus cinctum, quibus pontes substernere opus fuit, vt inde per hospitia libere comeare liceret. locum tenebat Sammarianus Gallus cum IV Gallorum, Germanorum, Scotorum, et IV Batauorum signis; qui cuncta ad defensionem necessaria comparauerat, conflatis tormentis, et cratibus, trabibus et asseribus, quos muricibus et rotarum clauis confixerat, ad ruinam seruandam cum regij vim facerent, paratis. tum cuneos duos excauari, qua parte vim facturos Hispanos putabant, et turrem templi suffodi iusserant, trabibus subiectis, ne cum decideret, ruina sua fossam compleret. diuersa parte Hiergius fluuium obstructa terra et lignorum fascibus alueo ab oppido auertit; quod obsessis admodum incommodauit; productoque vallo et doliis vimineis in aggere statutis duo tormenta contra turrem templi dirigi iubet. inde in aggere cataractae disposita XXIII tormenta, quae transuersa verberatione murum pulsabant, et V alia in Monfortensi aggere. quo facto tubicen ab Hiergio in oppidum missus, qui deditionem imperaret. sed Sammariano tempus petente, quo Arausionensem certiorem faceret, VII Eid. Vtil. verberatio inchoata est, qua per quatriduum repetita, post ruinam a Francisco Aquilari Aluarado, et Sanctio Beltramo Penna exploratam, quam frustra terra comportata, ligno, materia, linea strue, cannabe, plumeis saccis, culcitis, doliis sarcire obsessi moliebantur, oppugnatio imperatur in qua Francisci Valdesij, Gasparis Oartisij, Ferdinandi Toletani et Iuliani Romeri legiones, et Megae comes cum Germanis licet iniussus certatim totis viribus plus hora integra cum quadrante depugnarunt, praesidiariis cum sacerdotum amictibus; sic enim ad ludibrium comparere voluerant, pro ruina summa se fiducia ostentantibus, et saxis, pauimento iam ab obsidionis initio Sammariani iussu in hunc vsum detracto, plumbo fusili, pice, artificiosis ignibus, ac circulis ardentibus Hispanos infestantibus. tandem numero victi cesserunt, ad vnum omnes fere occisi. nam tantum ex omni multitudine XX superfuisse dicuntur. non militi, non oppidanis parcitum nullo sexus aut aetatis respectu; post direptionem etiam incendio immisso. ex Hispanis ad C desiderati, et in his Franciscus Beltramus, qui primus in murum dirutum insiliit. plures sanciati, in quorum numero fuit Sanctius Beltramus Penna. praesidio imposito, vt hosteis falleret, Hiergius Fukarum, et Oartisius cum legionibus suis Germanorum et Hispanorum sine signis Leredamum versus iter capere iubet, tormentis Vltraiectum versus remissis cum Trelonio et Megae comite fratre; quibus omnibus in occulto mandatum, vt postridie Schonouiam versus iter flecterent. ea vbrs III ab Aquis leucis exiguo ambitu brachio Rheni imposita (Lecam vulgo vocant) et aestuario maris alluitur; quo recedente in sicco destituitur plus LX passuum spatio; ab ea parte, quae aggerem Crimpenensem respicit munitissima turribus, muro firmo, et fossa profunda vallata; qua parte mare influit debilior. oppidani fere maiorum sacris addicti erant, sed superioribus annis metu potius quam sponte in Arausionensis potestatem se tradiderant. locum tenebat Garda Gallus ab Arausionensi impositus homo strenuus et moderatus cum IO Gallorum Batauorum et Scotorum praesidio, qui et munitionem ante vrbem excitauerat, quam tamen primo Hispanorum aduentu praesidiarij deseruere. in Monfortensi et Crimpenensi collocatae Valdesij et veteranorum legiones; quae post biduum iussu Arausionensis, opertis aggeribus, cum multum damni acciperent, non tamen ab obsidione destiterunt, Hiergio a popularibus certiore facto intra X dies nullum subesse ab inundatione periculum; qui ne tempus sibi periret, mox Borgiam in vlteriorem amnis ripam cum III cohortibus transmittere iubet, et munitionem olim ab Hispanis exstructam occupare, ex qua dispositis tormentis in oppidum quamuis medio flumine verberatio instituta est, magno regiorum commodo, quippe cum murus ab ea parte debilior esset; stratus et pons ex nauigiis a Megae comite adductis, malis et antennis transuersis triangulari specie firmatus, ita vt anguli
impetum aquarum frangerent, et auxiliares quamlibet vento et aestuario adiuti inde arcerentur. Mendoza scribit, nondum Gardam, cum obsessa est Schonouia, hoc est, prid. Eid. Vtil. in vrbe fuisse; sed postea cum auxiliaribus venisse, et artificiosum illum pontem, non bene iunctis antemnis compactum perrupisse, et postquam auxilia introduxit, vrbis imperium accepisse. mox aduecta per canalem Vltraiecto tormenta, et verberatione ex aduersa ripa facta ingens ruina edita. et cum nocte interiecta nullam in ea seruanda oppidanos operam posuisse cerneret Garda, eorum suspectam merito fidem habens, ac veritus, ne cum vis fieret, plus ab illis a tergo quam ab Hispanis frontem petentibus periculi esset, ex ducum consilio de deditione agere cepit, vitamque ac res salus pactus, et vt cum tympanis ac signis dimitterentur, locum Hiergio tradidit IX Kal. VIIbr. qui nulla mora interiecta inde Crimpenam ducit, II a Schonouia leucis Roterodamum versus; qui locus est in confluenti Lecae, Vahalis, et Mosae, magni momenti creditus, quod Isselmondae insulae et Roterodamensi immineat, ideoque duabus munitionibus, quae CCC circiter militum praesidio seruabantur firmatus. quarum praecipua erat forma triangulari in ipso concursu fluuiorum posita, altera in aduersa brachij Rhenani ripa. quae mox veniente exercitu relictae sunt, ab Hiergio statim valido praesidio firmatae; qui et tertiam munitionem in ipso confluente extrui curauit, dato negotio Megae comiti fratri, et Carolo Fukaro, vt Leredamum corona cingerent, exstructis circum aliquot munitionibus, quibus mediis Vltraiectum et Amsterodamum ab hostium incursionibus defenderentur. his confectis Prorex copias ex Batauia reuocat, et cum videret totum fere continentem in potestatem redactum; insulas, quibus se foederati continerent, tantum superesse, ad eas subiugandas animum adiecit. id autem haut factu difficile iudicabat si pediti, quo optimo abundabat, in insulas pedem ponere liceret. id maritimis opibus, quibus hostes praepollebant, cum nec commode nec turo fieri posse videretur, ex quorundam relatione, comperit, posse vado in insulas trasmitti. quod vt certius exploraret, eo delectos mittit, qui coelo quamuis sereno, tamen suborta nubecula obtecto classem hostilem, quae in excubiis erat, fefellerunt. inter Scaldis et Mosae aestuaria VIItrionem et occasum versus, insulae complures iacent, Mattiacorum populorum nomine a veteribus appellatae; nunc Zelandiae, quasi regiones maritimas dicas, ad distinctionem Pleumosiorum, Attuticorum et Batauorum, quibus in continenti positis illae praetenduntur. et XV omnino numerantur, quae tamen aliquot abhinc annis magna damna a superfundente se Oceano acceperunt, vt magna earum pars reuulsis ac deiectis aggeribus salo mersa sit. earum hodie tres praecipuae sunt, quae cum Oceani aestu continentes luctantur, et insanis immensis sumptibus aduersus hoc immane elementum aegre se tuentur. princeps Valacria ex alto in portum delatis se offert, a Gallis, vt creditur, qui Valli apud Belgas appellantur, aut a Vallis Britannis, qui et a nostratibus Gallis, quorum linguam priscam retinuerunt, denominantur, appellata, Mildeburgo et Arnhmida ei subiecta, quae tutissimum portum et stationem nauibus praebet; Vlissinga praeterea, et Veria insignis. secundum hanc Scaldia recensetur a praeterlabente Scaldi sic dicta VIItrionem versus, et ab ortu solstitiali Valacriae opposita; in qua praecipua ciuitas est Ziriczea, quae anno Ch. IO CCC XLIX a Lothario Caesare in ciuitatis formam aedificari cepta in hanc, quam videmus, magnitudinem excreuit, a Flandrorum principibus ob loci oportunitatem ambitiose saepius bello petita; et a Guidone Dampetra inprimis infeliciter olim tentata, cum Ziriczeani Philippi Pulcri opibus subnixi, qui eorum auxilio Ioannem Pederosum et Riuerium Grimaldum Genuensem cum triremibus tunc primum in illo mari conspectis summiserat, ingentem victoriam reportauit, capto ipso Dampetra, et plerisque ex proceribus anno Ch. OIO CCC III Eid. VItilib. propior continenti et veluti inter Valacriam et Scaldiam Suituelandia exporrigitur a solo ad austrum opposito sic denominata,
quae maximam iacturam paucis abhinc annis ab aestu passa est, ita vt dimidio iam sit angustior. nam ab hac auulsa est Romersuahalis vndique mari cincta multis vallata pomeriis, quae salis negotiatione sola subsinit. in occidentali insulae parte sita est Goesa ciuitas exigua, sed splendide exstructa. supra hanc Atuaticis fere contermina et exiguo tantum freto discreta insula iacet, in qua Teloneum oppidum a vectigali et portoriis ita appellatum, quod et insulae nomen dat; cui rursus alia annexa est occasum versus haut maiore spatio discreta, in qua Annelandia est, et Martinianus agger Arausionensis ditionis ciuitas, loco amoeno et arboribus ardearum nidulatione frequentibus consito posita; cui ad ortum obiacet Philippolandia ab aestu maris ante paucos annos obruta et in arenarias redacta, ex qua in Duuelandiam a columbarum frequentia ita denominatam, breuis traiectus est; quae rursus Schaldiae breui interiecto freto fere coniungitur. supra aquilonem versus Goereda est a fida nauium statione, et in Mosae seu Vahalis, aut potius alterius Rheni brachij aestuario Briela, et Isselmonda, quae veluti Batauorum appendices sunt. ingenia iis populis quamquam caelo nebuloso et solo fere palustri, magis quam mediterraneis vicinis, sunt industria; et cum Brabanti hilares, festiui, ridiculi, in ludicris immodici, Flandri mulierosi et intemperantes, Bataui simplices, incauti, inertes, segnes, ac stolidi vulgari dicterio appellentur; Zelandi callidi, vafri, subdoli, dicaces, et captiosi omnium consensu existimantur, quasi natura, quod illis a natali solo deest, per industriam rependente. siquidem apud eos omnia fere incerta, nullaque regio magis rerum humanarum vices experitur, vt cuius prospera et aduersa a vento mari et arena dependeant, et fluxu denique ac refluxu lunae incrementis ac decrementis voluantur ac regantur. itaque ex auorum apud eos memoria constat plus C iugerum OIO dissipatis aggeribus mari hausta, ac rursus eiusdem maris beneficio et indigenarum industria alias insulas enatas et excultas, ita vt quae ab vna parte abraduntur, alteri alluuione adiiciantur, nunquam deficiente nouis insulis exstruendis materia. eas insulas, quae foederatis continenti exclusis perfugium erant, cum in potestatem redigere decreuisset Prorex, paratis ante XXX triremibus, XVI aut XVIII transtrorum, et aliis minoribus nauigiis, quod maiora nauigia illis locis maris alueus non capiat, Antuerpia Bergam, et inde per Teloneum, de quo dixi, Annelandiam venit; quo iam VI Hispanorum signa ex Romeriana legione, et V ex Valdesiana e Batauis euocata venerant. ipse secum duxerat Belgicas comitis Rutij, Mondragonij, et Francisci Verdugi cohortes, cum singulis Isidori Paceci, et Hannibalis Altempsij signis, ac OIO CC circiter fossores, et IV equitum turmas, quas Teloneo seruando destinat. cum ex iis, quos ad explorandum vadum miserat, quamuis non omnino certa tradentibus cognouisset, recedente mari posse in insulas transmitti, contra dicentibus multis rem periculi plenam aggreditur, et prensatis ducibus etiam milites alloquitur, iisque ad rem tentandam confirmatis IV Kal. VIIIbr. in S. Michaelis profesto media iam nocte, iussis militibus singulis par calceorum et peram, qua puluerem et trium dierum viaticum portarent, cum armis sumere, proficiscendi signum dat, qui triremibus impositi in Philippolandiam feliciter transmiserunt; vbi mox vado superando destinati se vestibus et caligis exuunt, et inprimis Io. Osorius Vlloa, Isidorus Pacecus, Ludouicus Querallus, Hieron. Senroskerka Bergae praefectus, locorum gnarus, et Io. Aranda in Armidae, armisque sumptis cum suis, qui OIO IO erant, mare intrant, dato negotio Sanctio Auilae, vt cum triremibus, quibus Mondragonius cum suis portabatur, statim subsequeretur, caueretque, ne in hostilem classem, quae haut longe excubabat, incideret. nam proculdubio esse, si regias triremeis humileis ipsa magnis nauibus constans nacta esset, quin eas vento secundo flante fuisset demersura. quamuis profunda nocte, caelum tamen passim coruscantibus ignibus illustre fuit, quod ominis felicis loco ab Hispanis acceptum est, quasi luce illa insolita Deo per vndarum incerta viam praemonstrante. eo autem
ordine incedebant. Vlloa primum agmen ducebat cum Hispanis, Germanis, et Belgis; vltimum claudebat Gabriel Peraltus marchionis Falacani frater, qui a via deerrauit, nec in tempore iam albescente die suos adsequi potuit. itaque a Prorege, qui ex aggere circumspiciens euentum opperiebatur, reuocatus postea cum Sanctio Auila in Duuelandiam transiuit. Vlloa quamuis a classe hostili, sed e longinquo, quippe humiliori alueo, quam vt propinquare posset, crebra tormentorum et scloppetorum e nauibus displosione infestaretur, tamen maris, antequam intumesceret, beneficio vsus iter persequitur, amisso tantum Isidoro Paceco, et fere CC fossoribus, qui per tenebras cum effugium quaererent, ad classis hostilis strepitum huc illuc palantes vndis hausti sunt. cum Germani et Belgae pertransirent, eosque classiarij contis et vncis per funeis demissis nequicquam eminus laedere, et in naueis attrahere tentassent, voces etiam quasi commiserationis addebant; Quo miseri tenditis, quibus tanquam canibus aquaticis, qui vobis imperant, abutuntur? quae vos cepit dementia, vt corpora pro vallo et pluteis exposita ad ictus obiiciatis? quibus nihil commoti, qui Vlloam sequebantur milliare et sesqui emensi, tandem ad latus insulae, in quo Ostouelandia est, peruenerunt; vbi quanquam aqua mudefactis et reciprocantium fluctuum iactatione fessis protinus cum hoste, qui aggerem seruabant, confligendum fuit; quem non solum sustinuerunt, sed in Vianam vsque compulerunt, in conflictu desiderato ex hostibus Carolo Boisoto Zelandiae praefecto, qui a suis per imprudentiam nocte obscura scloppeti ictu interemptus creditur. mox Auila cum classe aduenit, et cum eo Mondragonius. missi et Franciscus Aquilaris Aluaradus et Hortensius Armengolius cum recenti milite. ad quorum aduentum, qui Ostuelandiam et vicinas munitiones tenebant, loca vacua deserunt, et Vianam se recipiunt; quam cum dedere praesidiarij recusarent, relictis in insula, qui locum corona cingerent, cum reliquis Mondragonius canalem sesquimilliari spatio, qui Duuelandiam a Scaldia diuidit, eadem ratione, qua superiore die factum fuerat, vado transmittendum suscipit, sed maiore difficultate, quod vadum limo impeditum vastis voraginibus incedenteis remoraretur. tandem Mondragonio praeeunte et Auila ipso, et Vlloa Mondragonij, qui primum agmen ducebat, aemulatione vltimum claudentibus, post aliquod in insulae ingressu certamen repulsis hostibus regij Dreischeram contendunt, vt se ibi reficerent; et inde sine mora Brouersauenum petunt, municipium Aquilonem versus expositum in superiore insulae parte, cui portus multarum nauium capax subest, trabibus et palis ingentibus summa industria munitus. antea Ioannes Castellus, qui in Vianae obsidione remanserat, loco capto et praesidio firmato in Scaldiam venerat; quo reuerso missus Aluaradus cum III cohortibus, qui Bommeneum, quod praesidio vacuum credebant, occuparet. in quo tamen plus negotij fuit, loco munito et milite firmato. interea per Bornedamensem aggerem ad munimentum, cui capiti a prominentia nomen, infra Zirizeam ciuitatem itur; et iussi inde Gabriel Peraltus cum sua et Borgiae et Aluarandi cohortibus, inde Ioannes Castellus cum CCC peditibus diuersis itineribus incedentes signo dato munimentum eodem tempore aggredi. sed Peraltus cum non explorato loco, neque signo, sicuti praedictum erat, dato vim fecisset, a praesidiariis et classe, quae canalem insidebat, crebra scloppetorum grandine petitus, ipse cum L amplius ex suis interfectus est. nihilominus Auila, qui laborantibus, sed sero superuenerat, cum postridie in eo esset, vt rursus locum oppugnaret, signo dato, vt Castellus cum suis adesset, locum vacuum et a praesidiariis, qui se inde per prata subiecta in ciuitatem receperant, igne iniecto desertum nactus, incendio restincto eum firmauit, magno ad futuram obsidionem vsu. inde sumpta fiducia naueis hostileis, quae recedente aestu in sicco distinebantur, posse incendi, id negotij a Io. Osorio Vlloa, qui peditatui praeerat, datum Ioanni Arandae; qui tamen ab Aluarado et Hortensio Armingelo retardatus rem exequi minime valuit, classe interim e canali in altum prouecta. dum in
eo sunt, tres ciuitate egressi astu Hispanos aggrediuntur, et spe facta dedendae vrbis et classis tradendae, accepto a Prorege aliquo operae pretio, ab iis impetrauerunt, vt ad classem cum nauarchis acturi transire possent. ad quos vbi peruenerunt, longe alia consilia cum illis agitarunt; nimirum de cataracta in aggere Driskeriensi, et alia in aggere, qui ad salinas ducit, rumpendis, et aqua in subiectam planitiem immittenda; item de signis, per quae obsessi, et qui aggeres seruarent, se mutuo commonefacere possent. inde reuersi cum rem confectam promitterent, rursus tempus, quo cum praesidiariis agerent, poscunt, et ita in ciuitatem remittuntur; sero ab Hispanis errore cognito. qui interim cum consultarent, quid primo tentandum esset, Mondragonio salinas, quae ciuitati imminent, et idoneo praesidio firmatae necessitatem obsessis dedendi se intra paucos dies imponerent, ante omnia occupandas contendente; Vlloa contra Bomeneum in potestatem redigendum censente, quod si omitteretur, fore, vt classis per illum portum II auxiliarium OIO in insulam exponere posset. quae sententia tenuit, Prorege et Chapino Vitellio eam probantibus. itaque totis viribus Bomeneum oppugnari placuit. locus est in confinio trium aggerum in eo se contingentium situs, profunda fossa et aquae plena vndique cinctus, nisi qua mari alluitur; quo recedente area in sicco remanebat. loco praeerat Lilius Gallus veteranus ordinum ductor cum IO circiter Gallis, Anglis, et Scotis. admotis machinis duodecim, cum triduum continuata verberatio fuisset, Lilio colloquium poscenti superbe responsum est ab Hispanis, non alia conditione perduelleis, quos gallinas iniuriose vocabant, auditum iri, quam si abiectis armis se pronis capitibus e muro in fossam praecipitarent. quo audito Lilius statim colloquium abrumpit. sed Mondragonius id factum per militum petulantiam excusans, honestis condicionibus deditionem se accipere paratum ostendit. quod dum dicit, et sancte affirmat, rursus casus incidit, qui omnem rei amice transigendae spem praecidit. nam Isidori Paceci signiter notato inter colloquendum quodam loco debili, per quem cum sola cohorte sua eniti posse sibi videbatur, iniussus, vt scribit Mendoza, vim facit. sed temeritatis suae mox poenas luit, fortiter a praesidiariis repulsus, et ipse cum XXX ex suis interfectus. quod cum videret Lilius ad Aluarandum conuerso sermone, ecquam fidei promissae cautionem datis, quam iam bis violastis? atqui quos Gallinas contumeliose appellatis, cum iam Gallos vere mares periculo vestro experti sitis, reliquum est, vt quando nulla securitatis ratio vobiscum iniri potest, ad summam certaminis aleam nos extrema necessitate compulsi comparemus. quibus dictis vtrinque a colloquio discessum est. itaque postridie, qui in X Kal. IXbr. incidebat cum IO circiter Hispanis, quos totidem Germani sequebantur, vis facta ad eam partem, quae mari recedente in sicco remanebat. sed defensoribus generose vim repellentibus cum multi ex regiis cecidissent, iamque Germani mari intumescente pedem referrent, reuo cantibus ducibus, Hispani pariter ad sua discedunt, desideratis in certamine circiter CC, et CCC amplius sauciatis; quorum plerique dum vulneribus tardius incedunt, mari refluente submersi sunt. quo casu iritati magis quam infracti duces, biduo post totis viribus locum oppugnant, et vt metu nouorum auxiliorum iniecto obsessis animos frangerent, lixis, caculis, et cetero famulitio imperant, vt cum ad manus deuentum fuerit, ipsi procul in aggere armis instructi tympana more Hispanorum pulsantes appareant. impetu facto, cum quatuor amplius horas obstinatis animis vtrimque pugnatum esset; postremo lixae ac calones, vti iussi erant, comparuerunt, et ipsi laborantibus regiis subuenientes magnum momentum ad rem conficiendam attulerunt. nam et ope sua non mediocriter suos iuuerunt, et obsessis noua auxilia aduenisse ratis omnino animos ademerunt. itaque impressione illa tandem locus captus obuiis quibusque occisis. quo facto duces ad Zirizeanam obsidionem rediere; quam mox deditionem facturam cum putarent, longe opinione sua falsi sunt, ruptis interea aggeribus,
et aqua vbique supernatante, ac postremo munitionibus ad cataractas a foederatis exstructis. itaque cum vi expugnari vrbs non posset, aditus vbique obstructi ingentibus palis in fundum adactis, tum sublicis et trabibus fretum inter Scaldiam et Duuelandiam clausum, nauibus vbique idoneis locis collocatis, et aditu vnico relicto, quo per pontones hinc inde milites comeare possent. id negotij datum Mondragonio Zelandiae praefecto, qui terra rem gereret, cura rei naualis Sanctio Auilae attibuta. Vlloa, quicum Mondragonio non bene conueniebat, a Prorege reuocatur: qui statim e Teloneo, vbi intentus ad omneis casus sedebat, Antuerpiam sub exitum anni reuersus est. interea classis Hispana, quae ob mortem Petri Melandae ad eam ducendam destinati aliquandiu retardata fuerat, tandem appulit, cui vt receptum in Anglia daret, missum a Prorege ad Elisabetham Bernardinum Mendozam superiore anno diximus. tunc vero et alia legatio decreta est, missusque Ioannes Boisotus fisci patronus, qui inter alia a Regina petiit, vt rebelleis Belgas ex Anglia expelleret. quod illa durum et inhumanum caussata, tamen cum foedere saluo recusare non posset, legatum prius monuit, videret Prorex, quam iniquum esset, homineis conscientiae et libertati perfugium quaerenteis hospitio excludi, recordareturque, cum ante quinquennium idem ab Albano Philippi nomine peteretur, quam perniciose id acciderit; quippe hinc capta occasione Marcianum comitem et alios e Belgica nobilitate nauibus conscensis Brielam occupasse, et res in Belgio pacatas denuo turbasse. itaque verendum esse, si nunc eadem seueritate contra Belgas in Anglia ob religionem exulanteis agatur, ne illi ex desperatione aeque perniciosa Belgio consilia capiant. nihilominus Regina, vt ostenderet stare se antiquo foederi velle, missis ad maritimorum limitum praefectos literis, rebellibus Belgis transitum prohibuit, regnique ingressum cunctis contra Hispaniarum regem arma gerentibus interdixit; quo in numero nominatim comprehendi Arausionensis, Culemburgius, Bergensis, et Marcianus comites, Noyellus, Boisotus, Carnesecus, et alij plerique vsque ad L e nobilitate et vrbium primariis ciuibus. quod a Regina factum, quo vicissim a Philippo obtineret, vt Angli rebelles, et in iis Vestnerlandiae comes e Philippi prouinciis eiiceretunr. impetratum et fuerat a Volsono res Reginae in Belgio procurante, vt quatuor naues Anglicae etiam Zelandiae ordinum permissu per Scaldim Antuerpiam vsque nauigarent. quibus beneficiis haec a Regina repensa est gratia. eodem tempore in publico ordinum foederatorum conuentu consultatum fuit, de patrocinio potentissimi alicuius principis vicini implorando, quando nulla spes pacis aut securitatis a Philippo affulgeret, et ipsi a pecunia, praecipuo belli neruo, et a milite per et debiles et imparati essent. et altercatum est aliquandiu sententiis, cum alij ad Imperium et Imperij principes ac ciuitates; alij ad regem Gallorum; alij denique ad reginam Angliae inclinarent. vicit tandem ea, quae pro Anglis erat. nam quod Germaniae principes, si ad vniuersos respicias, ad tutelam suam Imperij opibus potenteis, eorum quam firmum robur, tam debileis opes esse, si singuli singillatim aliquid aggrediantur. siquidem in Imperio principes fere res suas curare, de alienis parum sollicitos; quibus ij tantum se interponere debent, qui bello gerendo vel contra potentissimos reges pares sunt. ad haec scissura ob religionem fieri, vt alter alteri non satis bene fidat; et procul dubio esse, nunquam eos passuros, vt vnus inter ipsos Belgio potitus, ceteros potestate superet: et vt quidam ex iis in id conspirent, tamen Caesarem Philippi sororium semper intercessurum, et auctoritate sua impediturum, ne Belgij a Philippo deficientis patrocinium ab Imperio aut Imperij principibus suscipiatur. nam hoc et ad Caesaream suam maiestatem, et priuatim ad potentissimae toto orbe familiae dignitatem pertinere; et vt aliquid ab Imperij comitiis sperari possit, longum nimis esse hoc rerum statu exspectare, quae a Germanis praestari possint, auxilia. neque vero maiorem in Gallis spem reponendam, quorum opes et ob inueteratas inimicitias, et regni
praefectorum perfidiam et auaritiam, et portuum diltantias, quae res in negotiatione, qua fere Belgium constat, maximi momenti semper fuit, minus vtiles et conducibiles futurae sunt; et periculum subesse, si foederati patrocinium Gallicae coronae implorent, ne perpetuo bellum illis cum Brabantis, Flandris, Atrebatibus, et Hannoniis, quibus cum alioqui conuenire possit, in posterum gerendum sit; quos quamuis condicionem potius optaturos appareat, quam commissuros, vt in foedus cum Francis initum consentiant. et vt detur, Belgas se regi Galliae sponte subiecturos, quis dubitat, quin Philippus vltionis sumendae auidus statim permutationem cum Rege faciat; et pro Hollandia, Zelandia, ac foederatis prouinciis, Mediolanum, et Neapolitanum regnum tradat, Pontifice ac sanguinariis consiliariis instigantibus, ne tam praeclara sectariorum sanguinis effundendi, quem adeo sitiunt, occasio praetermittatur? quam vero, vt haec cessent, spem auxiliorum esse, a regno bellis ciuilibus exhausto, et cuius nouus princeps tam a Protestantibus alienus nunquam iustas rationes, quibus Belgae caussam suam tuentur, probaturus sit? in Anglis diuersitatem linguae quidem desiderari. sed hanc dissicultatem pensari religionis consensione, negotiationis ob portuum opportunitatem commoditate; quae magna Reginae terra marique potentia adiuuetur, et aequa citra graueis exactiones administratione. quod si aequis concionibus a Regina saluis libertaribus, priuilegiis et immunitatibus obtineant, mox Brabantos et Flandros negotiatione prohibita et vitae necessariis denegatis tumultuaturos, succurrendi inuicem et vireis tam exiguo locorum et temporis spatio per mare conferendi oportunitate ablata, et spe maris potiundi per hoc foedus omnino adempta. Daniam vero, Sueciam, Emdam in Frisia orientali, et maritimas ac Vandalicas Germaniae ciuitates, ac denique Franciam ipsam foedere hoc iungi expetituras: nec dubium relinqui, vbi ceterae Belgij prouinciae sibi omnem quaestum et negotiandi libertatem hac ratione ereptam sentient, quin huic se societati applicaturae sint. itaque decreta in Angliam legatio, et missi Philippus Marnixius Santalgondanus, Ioannes Duza Nordouicus, Gulielmus Niuellus, Paullus Busius, et Franciscus Maelsenus, qui certis condicionibus repetito, vt Reginae magis blandirentur, a Gulielmo III Hannoniae, Hollandiae et Zelandiae comite ipsius genere, se ipsius patrocinio subiicerent. verum illa Hispanorum inimicitias, Gallorum inuidiam, et maximos bello gerendo sumptus caussata, se excusauit, praesentia Friderici Perrenoti Campaniaci ad ipsam sub id tempus a Prorege missi, vt creditur, territa; neque tamen omnino recusauit, quippe quae Campanic... monuerit, vt mature consilia componendis Belgij motibus idonea inire ... antequam foederati ad extremam desperationem adigantur; hoc addito ... haec monita Philippus et eius consiliarij negligerent, ne moleste ferat, si ips... securitatis suae caussa Hollandiae et Zelandiae patrocinium suscipiat, ante quam Galli perpetui Anglorum hostes eis potiantur. ita dimissi Campaniacus, et foederatorum legati, quibus et permissum, vt arma, machinas, comeatum in Anglia comparatum secum auehere, et libere conscribere militem possent. interea magna Hispanicae classis pars in Angliam nauigauerat, ex foedere amice excepta. erant fere naues ex eo genere, quas vulgo Assabras vocant, in id fabricatae, vt iis Hispani angusta et vadosa fluminum commodius traiicerent. cumque ad Vectim insulam appulissent, inde Elisabethae iussu deducentibus Anglis Dunkerkam peruenerunt. exposito in terram milite et pecunia, dum per hiemem in eo portu morantur naues, horrenda et foeda tempestate suborta collisae et quassatae sunt, maritimis Hispanorum conatibus semper, sicuti tunc, ita et fere deinceps in Belgio illudente fortuna. quae dum aguntur, quasi pacatis rebus Ordines mente bene in posterum praesaga, ne in medio quidem bello literarum cultum et puerilem institutionem negligere viderentur, ex Arausionensis consilio Academiam Lugduni Batauorum instituunt, amplis ex sacro patrimonio vectigalibus pro tempore attributis: quae ex eo et iuuentutis concursu et virorum
doctorum frequentia in hanc, quam videmus, cum quouis orbis Christiani gymnasio comparandam celebritatem excreuit. In Germania hoc anno res fere quietae fuere, iniecta tamen Daniae et Sueciae regibus inter se tunc dissidentibus suspicione, ex nouis Erici Brunsuici nuptiis, qui Sidonia priore coniuge Augusti Saxonis VIIviri sorore paullo ante mortua Dorotheam Caroli Lotharingiae ducis sororem et Christiernae Danicae ius in illa regna multos iam annos vindicantis F. vxorem duxit XIII Kal. IXbr. Danus tunc in Osisilia Liuoniae res gerebat, quam Mosci incursionibus infestabant. sed controuersia suborta inter vicarium regis et Magnum Saxonem Sueciae regis sororium de Mona insula, quam vterque sibi vindicabat, et Saxo quidem Sonneburgensis arcis, Danus Anesburgensis appendicem esse contendebat, capto interim a Saxone Dani vicario; Parnouienses omni auxilio destituti deditionem Mosco ad extremum fecere VII Eid. Vtil. qui summa praeter morem moderatione erga deditos vsus est, oppidanis in vrbe sub Moscorum imperio manendi, vel cum vxoribus, liberis, et quae secum absportare possent, discedendi gratia facta: qua tamen per Magni siue auaritiam siue immanitatem minime frui potuere. nam a Mosco dimissi. ab illo statim spoliati sunt. quo facto cum in Sueciam reuertisset, Dani vicarius tunc carcere emissus, arcem Sonneburgam, cuius caussa tot turbas Magnus excitauerat, obsidet, et fortuitum ea concipiente incendium diffugientibus praesidiariis potitus est, Sueco eadem facilitate, qua Osisiliae partem occupauerat, eius possessione deiecto. metus autem nouarum rerum ex Erici et Dorotheae nuptiis paullo post conquieuit, cum Petrus Oxus praecipuae inter Danos auctoritatis eques, qui annos fere X apud Christiernam Dorotheae parentem exulauerat, eamque aduersus Fridericum Daniae regem incitare credebatur, belli Suecici occasione Dano reconciliatus, paucis a nuptiis illis diebus Frideriburgi aqua intercute extinctus est VIII Kal. Xbreis. comitia Imperij Ratisponam creandi noui Regis caussa paullo ante indicta et celebrata fuerant. quibus interfuerunt VIIviri et frequens principum ac legatorum ciuitatum Senatus. in iis Rudolfus Maximiliani Caesaris natu grandior F. a Rudolfo Habspurgensi, qui primus imperatorij fastigij decus meritis suis in familiam intulit, decimus in regem Romanorum electus est, et insignia tantae dignitatis more maiorum magno principum et omnium ordinum consensu et applausu sumpsit VI Kal. IXbr. In his comitiis Io. Baptista Concinus iam multoties ad Maximilianum Caesarem ob concessum a Pio V magni Etruriae ducis titulum Cosmo et Francisco, qui sororem ipsius in matrimonio habebat, succensentem missus tandem obtinuit, vt hi Francisco tituli tanquam Imperij beneficiario confirmarentur, eadem de re amplissimum a Caesare diploma impetrauit. Dum haec in Belgia et Germania agerentur, apud nos Kal. Ian. redintegrata ad Liberonem verberatio, et ad VII Eid. continuatur, dum regij sub turrem Fontanam cuneos agerent, quos obsessi contrariis cuneis actis eluserunt. postridie nostri altera oppugnatione locum tribus partibus aggrediuntur; et Heluetij praeter morem a Bellagardio persuasi etiam vim fecerunt, dum veteranae et sub Alpinae copiae eodem tempore locis destinatis depugnabant. ibi acriter vtrimque certatum. tandem repulsi nostri iniquitate loci ab obsessis ex superiori loco pro vita et libertate strenue pugnantibus. inter quos praecipua feminarum virtus fuit, quae pro ruina stantes saxis, contis, scloppetis Heluetios in altum enitenteis postremo deturbauere. pulsis nostris totum biduum verberatio cessauit; quo tempore obsessi nihil reliqui fecerunt, quo ruinam omni opera et diligentia munirent, ex successibus iam nostrorum contemptu concepto, quem excogitato ad ludibrium spectaculo testati sunt, in summa ruina constituta femina, quae tanquam secura colo accincta nebat. demum nocte, quae III Eid. praecessit, C auxiliares intra oppidum accepti sunt, ac postridie Sanseuerinus Graiacij comes, qui Heluetiis praeerat, dum
longius a castris vagaretur, a Monbrunianis illac excurrentibus interceptus et occisus est. eodem tempore Rex, qui Auenione erat, de Aquis-mortuis astu a Protestantibus interceptis nuncium accepit. id autem in hunc modum accidit. quidam oppido ob religionem pulsi, qui ad Lodeuam, quam Damuilla praesidio tenebat, se receperant, accepti a Ioanne Sancaumontio Sanromanio, qui Nemausi cum delecta manu erat, noctu summo silentio ad Aquas-mortuas accedunt, et intra duas portas excauata terra saccos pulueris tormentarjj plenos demittunt, ignemque in puluerem iniiciunt, qui vi sua vtramque portam disiecit, et aditum irrumpentibus sociis fecit. ita captum momento ac direptum oppidum, praesidiariis vix dato spatio, quo se ad Constantiam turrem toto illo tractu fumosissimam reciperent; quam tamen biduo post vitam et res saluas pacti hosti dediderunt. mox et Carbonaria haut ita longe ab Aquis-mortuis, et altera munitio in insula Pecaiensi salinis nobili exstructa a sociis receptae sunt. Rex qui nihilo melius res praesentia sua in Septimania succedere non sine moerore animi videret, et post Cardinalis Lotharingi mortem de Aloisia Lotharinga in vxorem ducenda impatienter cogitaret, in castra venit. post suorum laetas ritu militari salutationes, longe diuersa a cultu et reuerentia, quae principibus suis a Gallis deferri solet, ratione ab obsessis exceptus, quorum contumeliosae voces hae tunc auditae: Quid frustra percussores huc venistis? non vt nuper Colinium, sic nos in lectis incogitanteis iugulabitis; non vobis res cum inermibus, sed cum armatis, et perfidia vestra, vt sibi caueant, edoctis. tantum huc vestros cincinnatulos, calamistratos, et vnguentatos sistite, qui quantae molis sit, rem cum nostris vxoribus habere, periculo suo experientur. quae saepius ab insolenti milite repetita, nequicquam repugnantibus ducibus, non mediocriter Regis animum pupugerunt, qui singulis suis militibus quadrantem aurei numerari, iussit et cum praeter aduersos successus, etiam lue grassante subalpinas copias in dies minui cognouisset, quasi Durocortorum Remorum ad inaugurationem suam proficiscens obsidionem soluit. dum nostri discedunt, eruptione ab obsessis semel atque iterum facta plerique Heluetij interfecti. saeuitum et in aegros milites, qui remanserant. tum diuisae copiae, et subalpinae quidem multum imminutae in Italiam remissae. Albertus Gondius Radesiarum comes in Prouinciam destinatus Germanorum aliquot vexilla secum ducere iussus est. veterani et XXII signa Heluetiorum attributa sunt Iacobo Crussolio Vticensium duci, qui licet nondum eierata Protestantium religione, quam hactenus professus fuerat, odio Damuillae se regiis partibus addixerat. is tunc commodum in Septimaniam venit, cum iam vicina castella suceessu sociorum territa in eo essent, vt Damuillae portas aperirent, aduentuque suo impetum hostium aliquantum retardauit, exiguo tamen profectu. quaedam tantum castella circa Vticam ab eo recepta, et Sanserreolium inprimis, quod vrbi non mediocriter incommodabat. sed mox astu intercepta a Damuilla Alesia est, Gardoni amni, qui et Vticam alluit, impositum oppidum. occisi qui resistere ausi sunt; ceteri in arcem confugerunt, a vicino Vticensi auxilia expectantes. verum Vticensis, qui auxiliorum obsessis spem fecerat, Heluetiis ob non repraesentata stipendia imperium detrectantibus, cum in tempore non aduenisset, praesidiariis omni re necessaria laborantibus necessitatem dedendi se imposuit. itaque arx Damuillae tradita est, quam ille cum diu postea tenuisset, tandem Ioannes Bellofortius Alesiae vicecomes cum ipso transegit, et permutationis titulo Sergij fanum in Aruernis ab Astremonio Boiero homine vanitatis insulsae olim Momorantio patri donatum pro Alesia accepit. post Alesiam captam et Pusini arx in Rhodani ripa a Delfino paullo ante capta in sociorum manus deuenit, tradentibus praesidiariis, qui praefectum stipendij interuersi incusatum interfecerant. mox et Bessum in Viuariensi pago incuria praefecti neglectum a foederatis occupatum fuit, et munitiones circumpositae, quas, cum Vticensis postea oppidum vi expugnasset, Protestantes tamen retinuerunt.
nec multo post a Mealsio Nonaei praefecto Andaia capta, paucis in diebus a Lugdunensibus recepta, capto ipso Mealsio, et Lugdunum sub custodia ducto. dum haec agerentur, foederis inter Catholicos, qui vulgo Male-contenti atque alio nomine Politici dicebantur, et Protestanteis Damuillae vix tandem et aegre consentientis auspiciis vnionis titulo initi leges perscriptae sunt, in conuentu Nemausum in dicto IV Eid. Februarias, quo nouae reip. omnibus suis numeris absolutae atque a reliquo regni corpore omnino separatae forma, quod religionem, iurisdictionem ciuilem, publicos magistratus, militiae disciplinam, commercij libertatem, vectigalium impositionem, rei pecuniariae dispensationem constituebatur. quod etsi tumultūs Parisiensis recens et horrenda memoria excusabat, eiusque rei culpam in prauos regis consiliarios rem recte aestimantibus reiiciebat, pessimo tamen exemplo et factum et publicatum tunc constat; nec proinde longior in ea explicanda ero, cum illam non solum tranquillitatis publicae, sed ipsorum etiam, quibus foederis sanciendi necessitatem publica calamitas imposuit, perire intersit. subscripsere Damuilla Catholicorum, et Paulinus vicecomes ac Lomanius Terrida Protestantium nomine. eodem tempore in Pictonibus post captum Lusinianum Ioannes Haius, de quo saepius locuti sumus, homo varius, et modo harum, modo illarum partium, clandestinum et ipse foedus contra Protestantes icere voluit, cum ipse, qui interim in armis erat, nunc ad Monpenserium, nunc ad Lanouium crebro comearet, et vireis suas vtrique parti ostentans, gratiamque Reginae, quam obsequio promereri non potuerat, metu sui incusso adepturum se sperans. qua re cum vtrisque et ipsi Reginae magis in dies suspectus redderetur, tandem ex desperatione ad extrema et suam condicionem excedentia consilia postremo ipsi exitiosa deuenit. Iamque rex per Matisconem et inde per Heduos in Campaniam descendens Durocortorum Remorum venerat, praemisso Ludouico Berengario Gastio, qui in eius gratia amoto Bellogardio aemulo principem locum tenebat, qui Lotharingiae ducem adiret, et de Aloisiae nuptiis cum eo et Nic. Valdemontio parente ageret. missus et statim Nancium Philippus Huraltus Ceuernius, regis, antequam regnum Franciae adeptus esset, Cancellarius, cuius fidei multum tribuebat, eique negotium datum, vt pacta firmaret, et munus, hoc est gemmas ingentis pretij ad futuram sponsam perferret. haut multo post Durocortori, quo interea Carolus Lotharingiae dux, Claudia regis soror et Caroli vxor, Valdemontius cum Aloisia filia, Antonia Borbonia Lotharingorum parens paullo minor octogenaria, ac ceteri regni proceres vndique conuenerunt, die XV Februarij, quae carnis priuium proxime antecessit, sollemni ritu inauguratur, sacra facienti Ludouico Cardinali Guisio: nam tum sedes Caroli fratris morte vocabat. in ceremoniis peragendis a curiosis obseruatum memini, nam et ipse aderam, quod canticum B. B. Ambrosij et Augustini, quod ad symphoniacorum modos recitari moris est, omissum fuit, augurio inde capto, non solidae ex ea inauguratione ad rempub. futurae laetitiae. postridie celebratae nuptiae, totoque illo inaugurationis et nuptiarum biduo sollemne sacrum vix sub vespertinam horam peragi potuit, contra quam in ecclesia receptum est, rege in concinnandis gemmarum ordinibus et suae et vxoriae vestis muliebriter occupato, et frementibus iam tum plerisque, quod hoc ad religionis, cuius ille alioqui anxium ad superstitionem vsque studium prae se ferebat, contemptum pertineret, et otio ac luxu diffluentis ingenij specimen daret. tum inter ludos et nuptialeis pompas affertur Diuioduri Mediomatricum praesidiarios et oppidanos parum a mutua pernicie abesse, quod illi, quibus multorum mensium stipendia debebantur, hospitibus graues ac postremo iniuriosi, diutius ferri non possent. id tamen summa securitate in aula transactum, multum indignante Christophoro Thuano Senatus Parisiensis primario praeside, qui istic erat, et ex sumptibus inutilibus ac superfluis, quae in ludicra spectacula sine modo cottidie fiebant, aliquid resecari, quod in rem tam necessariam
impenderetur, debere magna et assidua contentione clamabat. qua re aulicis rempub. priuatis rebus suis, quas iam tum quisque sub soluto et profuso principe sectabatur, posthabentibus, homo moris antiqui risum mouit, qui tamen postmodo in fletum, sed sero, vertit. inde Rex postquam Maclouij fanum, et alia priscae religionis loca lustrauit, Lutetiam Parisiorum venit; quo paullo post a Condaeo venere delegati Ioannes Lafinius Bellouasius, Gul. Douetus Arenius, Chelarius; a Damuilla Clausonius; Aquitaniae prouinciae nomine Fr. Pontius Mirambellus, Bessonius, Paludanus, Prisius, et Rupellae praetor, qui omnes regis permissu Basileam ad Condaeum profecti fuerant, vt de condicionibus pacis cum eo communicatis consiliis agerent. ij igitur acceptis a Condaeo mandatis XIII Kal. April. Basilea profecti in aulam VIII Eid. April. venerunt, et a Rege coram Regina, Francisco Alenconio, Henrico Nauarrae rege, Carolo cardinali Borbonio, Monpenserio, Delfino, Renato Birago Cancellario, Radesiarum comite, qui nondum in Prouinciam profectus fuerat, Ioanne Moruillerio, Paullo, Foxio, Sebast. Albaspineo Lemouicum episcopo, Huralto Ceuernio, Pomponio Belleureo, et Renato Villaclaro quatriduo post auditi sunt. prolatis petitionibus, cum Arenius prolixa oratione Condaei ac sociorum paratum ad omnia obsequium regi officiose detulisset, tantumque vt conscientiarum libertati, ipsorum dignitati, et publicae tranquillitati idonee caueretur demisse petiisset, Rex ad ea perbenigne respondit, et suam iam ab initio, ex quo regnum addiit, mentem fuisse testatus est, vt omnes apertis vlnis obuia humanitate complecteretur, et modo sibi non tantum lingua, sed re fidi essent, aequitatis suae beneficium cunctis suae ditioni subditis populis impertiretur. tum in procoetona paullum concedere iussos, postquam petitiones a Bernardo Fiza vno ex IVviris ab epistolis recitatae sunt, et multa in iis capita, quae ad religionem, ac liberam eius professionem, iurisdictionem promiscuam, ad munera publica admissionem, ac cautiones alias spectabant, iniquiora viderentur, quam vt concedi possent, mox reuocatos in consistorium rex acerbe increpat, ac facta dictis non respondere dicit; et primum praecipue petitionum caput exagitat, quo Protestantes petebant, liberam omnibus locis vbicunque toto regno sine vlla exceptione et speciatim Diuioduri in Mediomatricibus, Viroduni, Tulli, in Saluciensi principatu, Dumbaribus, et Ambaris, etiam ad tintinnabuli pulsum conueniendi, psalmos vernaculos cantandi per tabernas, et in custodiis publicis, sacramenta ritu inter eos recepto administrandi, mortuos media luce efferendi, consistoria, colloquia ad disciplinam conseruandam, ac synodos celebrandi facultatem. quod cum excusasset Arenius, tum concilio in diem sequentem dilato coram Ioanne Moruillerio, ac ceteris sacri consistorij Senatoribus, nam Biragus Cancellarius, et Radesiarum comes tanquam suspecti a delegatis Condaei et sociorum nomine reiecti fuerant, primum illud caput, et reliqua quae numero XC erant, non citra altercationes et acreis contentiones agitata et excussa sunt. petebatus et a delegatis, vt de tumultūs Parisiensis auctoribus, et qui id consilij Regi defuncto, Reginaeque dedisse comperirentur (nam illi a detestandi, vt aiebant, facti inuidia verbis tenus eximebantur) diligenter anquireretur, in eosque seuero et in posterum profuturo exemplo animaduerteretur. quod non mediocriter aulicorum animos exacerbauit, et ab omni pacis ratione alienauit. dum in eo sunt, venere a Quinquepagicis et ceteris Heluetiorum pagis legati Regi nuper inaugurato fausta regni auspicia gratulaturi, qui et eum ad pacis consilia multis rationibus hortati sunt. Elisabetha item Anglorum Regina crebris literis, et per oratorem suum de pace Regem intespellabat. eodem officio et per legatos defunctus est Sabaudiae dux recenti ob restitutum Pinarolium et Sauilianum beneficio obstrictus; qui tamen mutante fortuna pariter quoque mutauit. tandem elapsis inter altercationes XV amplius diebus, Rex per B. Fizam Protestantium delegatis significat, velle se ipsorum petitionibus satisfacere aequis rationibus, sed quas fidei suae committi
cupiat, et satis iis esse debere, quod ita velle se declaret. cum nihilominus illi vrgerent, vt expressior egregiae Regis voluntatis declaratio fieret, Fiza charta explicata, statuisse regem dicit, Protestantibus VIII vrbes in Septimania, VI in Aquitania, in iis comprehensis Rupella et Montalbano, II in Allobrogibus publicae professionis et securitatis caussa concedere, modo ceteras, quas nunc tenent, restituant eo statu, quo ante vltimum bellum erant, IV item nouos Senatores ex Protestantium numero creatos ad XVI iam constitutos iudices adiicere, qui de caussis ipsorum cognoscant; Monpelij item parem iudicum numerum constituere, facultate ipsis data, vt in quibuscunque regni curiis quatuor consiliarios reiicere possint, non expressis reiectionum caussis. cum scripto, quae ore Fizae recitata fuerant, sibi tradi poscerent delegati, vt inter se amplius deliberarent, id denegatum. cum ea, quae proposita meminerant, huiusmodi esse dicerent, vt iis hautquaquam plene satisfieri Condaeo et foederatis posset, postridie alterum scriptum prolatum est, quo rex declarabat, velle se ac iubere, vt Protestantibus vbique locorum in regno libere et secure esse ac degere liceret; nulla vis ipsorum conscientiis afferri aut periculum creari ob religionem posset, modo pacate ac modeste uixta edictorum leges se contineant. libere conueniendi in omnibus locis quae tenent, potestate facta, exceptis Monpelio, Castris, Aquis-mortuis et Belloquadro. item vt idem iuris sit nobilibus, qui summum imperium in suis iurisdictionibus habent. qui vero tantum mediam vel infimam iurisdictionem habent, cum familia sola conuenire possint, modo id non intra vrbes aut in vrbium suburbiis, aut decem a Lutetia, duobusve ab aula leucis. cum ne sic quidem delegatis satisfieret, amplius deliberandi et ad suos referendi tempus petentibus permissum, vt cum bona Regis venia ad eos, a quibus missi fuerant, reuerti possent. Arenius et Bellouasius in aula manere iussi, ne coll oquium prorsus abruptum, aut pacis spes omnino praecisa videretur. haec medio Maio acta. paullo post Elisabetha Caroli vxor vidua, prisci moris vel in iuuenili aetate femina, et tamen familiareis spiritus retinens, cum luxum aulae nostrae pertaesa Germanicos mores suos mallet, et defuncto viro in ordinem se cogi impatienter ferret, petito a rege comeatu in Germaniam ad Maximilianum patrem se contulit, relicto in Gallia, qui res suas procuraret, Augerio Gislemo Busbequio, cuius iam saepe, nec tamen satis pro merito dignam mentionem fecimus, qui toto vitae Elisabethae tempore in Gallia mansit, et post mortem eius siue loci commoditate, siue ingeniorum amoenitate captus comparatis apud nos praediis larem fixit, donec his calamitosis vltimis temporibus cum nouam patriam deserere cogeretur, eum aegre se itineri accingentem mors oppressit. filiam et bimulam Elisabetha discedens reliquerat, quae aliquanto post decessit, et donationis propter nuptias, quae amplissima ei in Boiis et Segusianis attributa erat, administrationem Petro Gondio Parisiensium episcopo, (hoc memoriae mariti, qui eam familiam in immensum euexit, datum) et aliis viris probitatis perspectae commiserat; quibus et hoc insuper mandatum, vt munera publica, ac eorum inprimis, qui ius dicunt, viris idoneis, de quorum integritate ipsis constaret, nullo accepto pretio attribuerent. quod et religiose ab ipsis obseruatum est, laudando potius quam imitando nobis exemplo, apud quos per aulicorum auaritiam pessimo more inualuit, vt huiusmodi res nunc passim turpissima nundinatione prostent. Interea res in Aquitania minime quietae erant. nam eodem tempore Henrico Turrio Turenae regulo sororis Damuillae filio ad Protestantium partes deficiente, Vesuna Petrocoriorum ad Insulam, id amni nomen, sita, et in Lemouicibus Briuate et Vzarchium astu intercepta sunt. Vesunae res gesta a Monferrando Langorano, qui Bergeraco cum delectis profectus exeunte Iunio destinatos ad id rusticorum habitu milites nundinarum die per conscios in vrbem introducit. tum occupata porta socij, qui ad signum conuenerant, intra vrbem accipiuntur, et obuiis resistere ausis fere trucidatis vrbem capiunt, ac
crudeliter diripiuntur, templis expilatis et sacerdotibus male multatis. In Pictonibus et Ioannes Haius, qui paullo ante literas a Rege impetrauerat, quibus praeteritorum gratia ei fiebat, ad noua consilia animum adiecit, et de intercipiendis eodem tempore Pictauio, Fontenaio, et Parthenaeo consilium secretum iniuit. sic autem res composita erat. milites peregrinantium ob religionem habitu Pictauium introduci, et die passionis Dominicae, dum concio ad Dominicanorum haberetur, principium tumultūs per illos et conscios in vrbe fieri, et Catholicos in Protestantium perniciem concitari placuerat; dumque plebs ad praedam discurreret, vrbis porta interim capta socij admitti debebant, qui mox arcem occuparent, quod facile erat, plebe direptionibus intenta. Fontenaium vero per cellas subterraneas, quae occulto et manu facto meatu ad fossam vrbis pertinebant, milites immitti debebant, qui confestim adiuti a consciis contubernalibus, qui ex praesidiariis erant, praesidiarios socios obtruncarent, et locum in potestatem redigerent. sed re forte detecta conatus frustra fuere. Fontenaij aliquot capti cum rem confessi essent, triduo post extremo supplicio affecti sunt. nec propterea Haius animum despondit, aut consilia pristina omisit; sed primo datis ad Ioannem Gracchum Bosseguinium Pictauij, et Philippum Castrobriandum Rupibaritonium Fontenaij praefectos, et prouinciae ipsius praesidem Vidum Dallonium Ludae comitem literis se purgat, et inimicorum calumniis factum dicit, vt ob falsas criminationes male apud ipsos audiat, cum praeteritorum benefactorum memoria contra recentium iniuriarum sensum praeualere debeat. itaque eos rogat, ne inimicis in suum praeiudicium fidem tribuant, sed bene de se tanquam de fido Regis ministro et ciue erga communem patriam egregie affecto sentiant. inde nulla mora interiecta, fide ab amicis accepta, fraudi minime futurum, si ad Regem veniret, in aulam euolat, et a Regina de criminibus obiectis in secreto interrogatus, de Pictauio a se tentato fatetur, consilio de Fontenaio intercipiendo in alium reiecto. sic autem factum excusabat. ea se mente Pictauium tentasse, vt magistratus in vrbe Protestantibus fauenteis in ordinem cogeret, re tamen ita in speciem composita, quasi a Rege alienus Protestantium gratiam et ex ea familiaritatem sibi conciliaret, cuius beneficio tractu temporis Rupellae eadem consilia agitare, et vrbem postremo in potestatem redigere posset. quae consilia etsi eiusmodi erant, vt ab aequis et prudentibus rerum aestimatoribus merito tanquam perniciosa et absurda reiici deberent, tamen apud vasti ingenij feminam tantum valuerunt, vt illa quantumuis de hominis fide dubitaret, tamen eum tanquam idoneum et dignum turbidis et impotentibus suis consiliis ministrum existimaret. itaque Haiusa Regina, quam in secreto multis promissis onerauerat, honorifice remissus, ad consilia antiqua reuoluitur, et gratia sibi a Rege facta fretus, eamque verbis in maius augens, hinc terrore inimicis iniecto, inde suis fiducia data, quasi quae ageret occulto Regis iussu faceret, rursus Pictauium tentat, ad quod praeter innatam ambitionem vltionis priuatae desiderio incendebatur. igitur carros certo numero stramine onustos in vrbem introducere, et in plateis ac firmioribus locis disponere decreuerat, in quibus scloppetarij et hastati laterent. eos subsequi CC delecti et ad S. Saturnini suburbium subsistere debebant, per portam Sancyprianam tunc forte ponte Ioberti rupto opertam ingressuri. et ne porta ad tumultum occluderetur, conuenerat, vt duo carri sub rastro ruptis axibus destituerentur. tum signo dato VI in vrbe conscij diuersis et longe dissitis regionibus ignem in domos materia et luto acerato constructas, eoque citius incendium concepturas immittere iussi; ad quod restinguendum discurrente et occupata plebe interea delecti et qui in carris ac suburbio latebant cum consciis in vrbe coniuncti in armis comparentes disiectis obuiis rem conficerent. in consilij secretum Bastardinus veteranae legionis Timoleontis Cossaei primarius centurio admissus fuerat, fidemque et operam obstrinxerat; ac direptionis periculum veritus amicum quendam praepostera humanitate monuerat,
vt si quid pretiosae supellectilis domi haberet, eam caute occuleret. verum amicus ille non parem gratiam Bastardino reddidit, qui ex ea occasione post crebras obtestationes secretum ab ipso expiscatus patriae periculo hominis salutem posthabuit. nam per eum re ad magistratum delata mox capitur Bastardinus, qui postquam consilij ordinem exposuit, seque a Ioanne Haio ad id subornatum confessus est, merito supplicio detestandae coniurationis poenas luit. tum in Haium absentem tanquam perduellionis reum sententia lata XVII Kal. VItil. qua tamen nihil ille territus, siue affectata inocentia, siue vt inimicorum contemptum prae se ferret, non se Begauderia, quod erat priuatum praedium leucam a Pictauio tantum dissitum, nulla fossa aut turribus munitum, moliri voluit, quanquam ab amicis, quos in vrbe non paucos habebat, crebro moneretur, vt sibi fuga consuleret. erat in vrbe Iosephus Doinellus Sansolinius, qui cum illi capitales inimicitiae intercedebant, qui omnia summa faciens, vt oppidanos ad illum inuadendum accenderet, cum nihil proficere se doleret, aliis metu, aliis anxietate, ne quid contra eum auderent, retardatis, quippe qui crederent, quae Haius faceret, non omnino ignaris Rege et Regina facere, tandem ad Reginam scribit, et si vrbem saluam cupiat, periculum ei imminens non alia ratione, quam Haij pernicie depelli posse ostendit; quod vt fiat opus esse, vt aliquem fidum Regis nomine mittat, qui scrupulum animis multorum inhaerentem praesentia sua eximat. nam artificiosa Haij audacia persuasos plerosque credere secreta illum a Rege et ipsa habere mandata. itaque missus Burrichius homo strenuus, nec rebus gerendis impar, qui olim Brissaco bellis subalpinis militauerat, et tunc hospitij regij dispensator erat. is cum literas fiduciarias ad Bosseguinum, Maiorem vrbis, et aedileis attulisset, re cum iis communicata, summo silentio Sansolinius assumptis CCC et LX equitibus noctu profectus Begauderiam cingit, vbi Haius sero errorem, in quem temeraria sua contumacia se induerat, agnoscens, tamen vt erat omnis contumeliae impatiens periculum iniuriae ab inimicis accipiendae summa animi praesentia discussit, exposito ad ictus generose corpore, ne viuus in ipsorum manus deueniret. interfecto Haio, et direpta domo corpus eius Pictauium relatum est, quod mox ad supplicium productum fuit, et corpore secto iuxta sententiam caput ante S. Cypriani portam, suspensum cetera membra aliis locis extra vrbem patibulo affixa sunt. Interea cum Germani equites, quos post captum initio anni Lusinianum Monpenserius e prouincia decedens Ioanni Scarsio Valliguidonio, et Lug. Genulliaco Valliaco attribuerat, in Santones descendissent, in magnas angustias res Protestantium redactae, intercluso vrbium et oppidorum, quae illi tenebant, commercio. inter Pontium et Rupellam castrum est situ firmum, cui fano Ioannis in Angulo nomen, quod Philippus Voluirius Ruffecus paullo ante in potestatem redegerat, ex eoque continuis excursionibus vicinas regiones infestabat. id metu potius desertum, quam vi captum est, sparso rumore, quasi Lanouius impositis in naueis Broagij machinis illo ducturus esset, et capto loco nulli ex praesidiariis gratiam facturus. quod is, qui arci a Ruffeco impositus fuerat, conscientia tot licenter contra belli leges a militibus suis patratorum territus facile sibi ab exploratoribus deceptus persuasit, et ita citra certamen vacuum locum deseruit. quo successu confirmatus Lanouius iam copias educere statuit, Pontiumque profectus IO CCC pedites et CC equites recensuit, atque inde praemisso Ladislao Vicino Popelinerio se in armis ostentare cepit. Tonaeum ad Botonam non muro sed fossa firmum municipium ingruente vehementi imbre cum excubiae dilapsae essent, a Popelinerio interceptum est, et statim metu regiorum relictum. iamque res in eo erant, vt hinc inde inimicis copiis incedentib. de certamine cogitaretur, cum Rex sumptuum inutilium et vastationum, quae ab externis copiis illis locis fiebant pertaesus, Germanos reuocat, et postea omnino dimittit. sub id fere tempus, delegati de pace ad regem missi Rupellam reuersi sunt; quibus coacto ad B. Iuonis consilio auditis, et mandatis,
quae a rege habebant, expositis, magna animorum scissura facta est; cum alij ad quietis consilia inclinarent, et quamuis pacem vel iustissimo bello praeferendam ducerent: alij, et eorum maior erat numerus, dissentiebant, et pacem quidem expetendam fatebantur, sed quae nihil insidiarum haberet. nam quid aliud agi his non pacis actionibus, sed potius ludificationibus, nisi vt ipsi ex eo securius degentes omissis belli necessarij consiliis inopinati opprimantur? id iam saepius suo periculo expertos, et regem male persuasum a pacis consiliis alienum esse, ex eo manifestum fieri, quod in regni limine bellum malle se quam ignominiosam pacem, sicuti praeclari illi consiliarij sui loquuntur, non verbis sed re testatus sit. nam edicta Lugduni superiore anno promulgata eo pertinuisse, et missos mox in Allobroges et Septimaniam exercitus, ipsamque Auenionis profectionem satis declarare, quid eius voluntatis fuerit. itaque potius esse, vt semel sumpta arma non prius deponant, quam non tantum speciosis ad praesens consiliis, sed etiam in posterum tutis sibi idonee cauerint; alioqui sibi merito etiam cum dedecore olim exprobatum iri, quod toties icti non sapiant, totiesque decepti nihilominus se eadem credulitate decipi patiantur. dissidentibus in vrbe sententiis commodum superuenit Franciscus Lanouius cum Renato Roano Frontanaeo, qui laudata in consessu publico regis ad pacem inclinantis voluntate, et quieta consilia turbidis se anteponere praefatus, Rupellanos monuit, vt in eo negotio nihil praecipitarent: nam toties violatis edictis, opus esse, vt idonee in posterum Protestantibus caueretur; se quidem antea perhumanis regis literis in aulam euocatum tamen excusasse, quod alieno tempore prouinciam rectore vacuam relinquere sibi religio esset. cum vero totum hoc negotium ad vniuersos et singulos pertineat, e re videri, vt nihil seorsim agant, sed cum omnium prouinciarum delegatis in commune consulant; neque caussam suam ab aliorum rebus separent. interim de pace sobrie loquantur, ne nimio pacis studio in belli, ex quo extricare se postea nequeant, necessitatem imprudenter induant. ita compressi in praesens animorum aestus, et ex eo iam manifesta inter idem alioqui sentienteis studiorum dissidia. fama tamen de iis in aulam perlata missus ex Reginae consilio Renatus Tornamina Hunaldaeus Armoricae regulus, qui egregiae erga ipsos regis voluntatis speciatim fidem faceret, peteretque, vt illi condiciones seorsim a sociis atque adeo ab iis, qui non religionis sed rerum suarum causa arma sumpsissent, acciperent, et ceteris exemplo suo ad quietem amplectendam praeirent Hunaldaeo a Rupellanis responsum, gratias regi quas possint habere, qui tantae dignitatis virum ad se miserit, nec mediocri beneficio se ipsi obnoxios fateri, cuius et semper antea propensam voluntatem experti sint, et nunc beniuolentiam eximiam sentiant. ceterum in communi caussa non posse se seorsim a sociis in vllas condiciones consentire, sed omni ratione et officio enixuros, vt rex intelligat, non in ingratos collatam ab ipso gratiam fuisse, seque non tantum eius imperiis obsequi paratos, verum etiam vt alij idem praestent, consilio, hortatibus, et exemplo effecturos. ita dimissus Hunaldaeus. ipsi vero ad rem conficiendam petito spatio delegatos ad Damuillam mittunt, qui XVII Kal. Vtil. in Septimaniam profecti sunt. dum Hunaldaeus adhuc Rupellae esset, Lanouius Niortium astu tentat, sed irrito successu, relictis etiam scalis, quas iam moenibus admouerat. quod non mediocriter Hunaldaeum commouit, qui inter pacis colloquia conatus huiusmodi vt summe perniciosos damnabat. tamen ante discessum eius iniecta de trimestribus induciis mentio, quae in Santonibus, Engolismensi agro, et Pictonibus locum haberent. id occasione factum Benoniae Tremolliorum arcis IV a Rupella leucis semidirutae, sed pro tempore a nostris munitae, quam Perrerius cum L praesidiariis tenebat, et inde continuis excursionibus infestum iter et comeatum Rupellanis reddebat. eo cum de induciis conuenire non posset, Lanouius ducit, praemisso Popellinerio cum L praesidiariis, captoque suburbio et II machinis admotis cum munitiones terra exstructas deiecisset,
Perrerius vitam et res saluas sibi et suis pactus locum dedere coactus est: cui Menius cum praesidio impositus. verum is cum abesset, corruptis aliquot militibus et introducto Bruerio Maranij praefecto, reliqui resistere ausi trucidati sunt, et ita Menio excluso Rupellani commoditate ex eo parta haut diu frui potuere. eodem tempore longe hinc in extrema Neustria Michaelis fanum, quod vulgo in periculo maris dicitur, vt ab eo distinguatur, quod in eremo appellatur, Rupellae vicino, a Toceto ex nobilitate vicina tentatum, ac paene captum fuit, introductis in oppidum et ex oppido in arcem, in qua coenobium est, specie peregrinantium religionis caussa militibus; occisoque sacerdote, qui sacrum coram iis peregerat, et capto Percontaldo arcis praefecto, cum in eo essent, vt auxiliareis maiore numero acciperent, interclusi pars intra arcem, pars intra subiectum municipium superueniente Vico Matignoni legato se postremo dedere coacti sunt, vitam et res saluas pacti. iamque Matignonus ad rei famam Aurincas venerat, vbi cognito locum fuisse receptum substitit, et captos ex Tocetianis aliquot in furcam agi iussit. iamque Vidus Dallonius Ludae comes et Pictonum sub Nauarro Aquitaniae praeside praefectus copias vndique contraxerat, vt Protestantibus in munitiones, quas tenebant, compulsis, messem colligi, et quae colligi non posset, corrumpi curaret, vindemiam interciperet, et salinarum, quae amplissimae illis locis sunt, vsum prohiberet, penuriaque comeatūs rebellanteis vrbes ad deditionem compelleret. erant penes eum VII equitum turmae et XXII peditum signa, quibus fretus Carolo Roaldo Landereo duci strenuo negotium dat, vt consilium de Retensi insula occupanda repeteret, neque occasionem, quae se tunc in manus dabat, elabi sineret. consilium Landerei erat, de quo et ipse antea cum Rege in aulam profectus egerat, non solum Retensem insulam Rupellae oppositam, sed etiam Oleronensem, quae Aluertensi proxima est, iuris sui facere, iisque captis Broagium, quod est veluti salinarum emporium et arx, in potestatem redigere. igitur contractis inde ex Armorica vicina, inde e Burdigala et Baiona nauibus, et Polinij Gardae triremibus Rupellae portum insidere, et oppidanorum naueis armatas toto illo mari volitanteis, quae fere singulae ad praedas excurrebant, singulas carpere. quo successu non solum vrbem, sed res Protestantium in arctissimas angustias deuocabat. multa eum ad suscipiendam expeditionem inuitabant; solitudo toto illo tractu, nec bene conuenienteis inter se duces. nam Lanouius paullo ante copias dimiserat, et Vesunam Petrocoriorum nuper a Langorano interceptam profectus fuerat, vt res in illis locis paullum confusas ordinaret. cumque per eius absentiam Roanus Broagium, cui metuebat, venisset, et Ludouicum Sangelasium cum signo peditum praeposuisset, Cimenderio, quem Franciscus Pontius Mirambellus loci dominus imposuerat, eiecto, oppidani siue onus praesidij, siue noui praefecti imperium grauati, Io. Pontium Plassacum Mirambelli fratrem virum strenuum et ingentis animi euocant, qui subito illuc cum delectis viribus aduolat, sub id fere tempus, quo Sangelasius copias lustrabat: qui inopinato Plassaci aduentu coniectans, quod erat, statim munitionem exiguo muro ab oppido separatam occupat. quo cognito Plassacus oppidanos et Cimenderij copias secum consentienteis in aciem instruxit, et contra munitionem ducit; parumque res a mutua pernicie abfuere, interuentu communium amicorum vix tandem compositae: nec tamen sine occulto iniuriae sensu Sangelasij. nam praesidium ab eo impositum inde eductum est, et munitio diruto muro oppido coniuncta est. ille vero Rupellam statim ad Roanum profectus cum de iniuria expostularet, et vereretur Roanus, ne ex rixa inter viros ex primaria nobilitate res Protestantium scinderentur, Plassaco auctor fuit, vt Sangelasio honestis verbis satisfaceret. quod et ille sine dedecoris laesura fecit, et vt neuter eorum facto illo in alterutrius praeiudicium quidquam sibi arrogare posset, locus in Veraci tanquam sequestri manus a Roano consignatus est. id actum IV Non. VIIbr. ex iis dissidiis et Lanouij absentia occasione captata
Landereus non expectatis Polinij triremibus ad Arenas Olonenseis cum XL circiter ex nobilitate et CCC delectis ex Sarrij legione scloppetariis, II naueis et XX circiter minora nauigia armata summo silentio conscendit, et postridie mane in Retae conspectum venit, trepidis ad inopinatum eius aduentum insulanis. Reta a continenti vnius, a Rupella duarum leucarum spatio dissita per V in longum exporrigitur, leucam et sesqui, qua latior; aliis locis multo minor, salis et vini abundans, et aliarum rerum ad vitam necessariarum, portum et stationes tutas habet qua parte VIItrionem spectat; ad meridiem, qua mari inhospitali alluitur, penitus inaccessa, populo ob commercium et vicis frequens sub praefectura Rupellae comprehensa, a qua et vltimis bellis semper praefectos accepit; quos, et inter eos Mongomerium perosi indigenae iam res per se administrabant; de cetero Protestantium doctrinae addicti, ob idque semper Rupellanorum fortunam secuti. insula ad S. Michaelis coenobium pertinet, vnde coenobium ipsum Retense etiam cognominatur. Landereus ad Loxiam et Portas, ea vicorum nomina, IV Non. VIIbr. exscensionem fecit, et III leucas progressus ad Martini fanum primarium et maxime populosum tota insula municipium venit sub meridiem suis de via fessis, vbi post aliquod certamen cum initio municipes animose se defenderent, tamen XL loricatis et XXX clypeatis incumbentibus, territi suorum strage, ad extremum cessere, et huc illuc dilapsi sunt. pars nauigiis ad id paratis summa celeritate conscensis vento secundo vsi Rupellam nuncium tristem pertulere. penes Roanum tunc per Lanouij absentiam summa rerum erat, qui conuocato concilio, quid facto opus esset, in commune consultat. vniuersis tam vicinam vrbi pestem quauis ratione depellere certis placuit, vt quamprimum eo, antequam regij se in insula munire possent, duceretur, delectusque populi suffragiis Ladislaus Vicinius Popellinerius Charronio castello a Lanouio ad Maranensium excursiones frenandas impositus, quod sunma virtute cum huc vsque defendisset, statim post eius discessum a nostris incensum et funditus destructum est. is cum delecta manu ex cunctis cohortibus selecta confestim soluit, et ad Sanblanceum Rupellae obiectum portum vela demittit; quem annis superioribus a Polinio muniri ceptum denuo firmauit, tum diuisis copiis, quarum partem in nauigiis reliquir, partem sibi sumpsit, recta ad Landereum ducit. sed cum iam nox instaret, et plerisque Fromenterium a Roano breui venturum exspectari placeret, aliquot horae reficiendo interea militi extractae. demum media iam nocte Martini fanum versus promotae copiae, ita instructa acie, vt in fronte tribuni legari et signifieri cum delectis starent, quos duae volonum manus praecederent, qui bipartito agmine a fronte et a tergo praesidiarios, destructis eorum viribus, aggrederentur. tum ordo compositus, vt gradu accelerato silentium seruarent, et dictis ducum audientes a direptionibus nisi post partam victoriam abstinerent; eodemque tempore cum volones a fronte et a tergo, vbi Corbillacus e nobilitate Armoricana homo strenuus pugnabat, vim fecissent, deiectis primum, stationibus ad plateam, et Corbillacus, qui a tergo venerat, quique primam aciem ducebat, se coniunxisset, praesidiarij huc illuc diffugientes postremo se ad munitionem in portu, et: molatrinam vicinam recipiunt, vbi a victore expugnati partim caesi sunt, partim mari proximo hausti perierunt. qui nauigia conscendere potuerunt, praegrauante pondere plerique mersi, pleraque etiam nauigia nautarum culpa, quod non bene saburrata essent, in illo tumultu depressa sunt. desiderati ex regiis et insulanis, qui eos sequebantur, CCC; capti aliquot duces. Landereus, qui in portu hospitium habebat, conscenso statim nauigio cum paucis in Pictones euasit, infelicem expeditionis Monpenserio et regi tam magnifice venditatae exitum maerens. dein ad praedas versus miles, et Catholici in insula male multati, quorum consilio et ductu factum dicebant Protestantes, vt Landereus eam expeditionem suscepisset. itaque eorum bona descripta et in caussae sumptus Rupellani magistratūs auctoritate
diuendita sunt. ita captae, et intra XXIV horarum spatium receptae insulae. Fromenterius cum praesidio insulae impositus. sub id Lanouius ex Petracoriis adducta secum pedicum et equitum manu Rupellam redit, qui ne vlterius in Catholicos ob recentis casūs memoriam saeuiretur, qua erat animi moderatione, inhibuit. paullo ante Bemius ex Hispania rediens, quo eum Henricus Lotharingus Guisius post Caroli cardinalis patrui mortem specie equorum emendorum, vt vero aemuli fiebant, quo consilia antiqua, atque adeo secretum patrui foedus cum Philippo renouaret, miserat, iuxta Botauillam in Engolismensi agro haut longe a Iarnacio captus fuerat. hic ille est, qui Colinium in tumultu Parisiensi interfecerat, ob idque cum se maxime inuisum Protestantibus sciret, grandi et supra condicionem, atque adeo ipsorum, qui illum ceperant, votum aere promisso vitam redimere voluerat, facta etiam initio spe, vt si sibi vitae gratia fieret, daret operam, vt Monbrunius, qui sub tempus illud, licet bello captus a regiis ad supplicium destinabatur, dimitteretur. verum praesidiarij nullas condiciones acceperunt, et tamen vt aliquod ex eo pretium exigerent, Rupellanos sollicitant, vt depensis OIO aureis captiuum acciperent, et eum merito suppulicio ob detestandam, vt aiebant, Colinij necem afficerent. verum illi exemplum veriti et a Lanouio moniti se excusarunt. Bretouilla, qui Botauillae praeerat, cum nec vt pretio a Guisio acrepto Bemius impune dimitteretur, pati posset, et si quidem supplicio afficeretur, exemplum ac talionem vereretur, mediam rationem init; et militem subornat, qui Bemio persuadet, vt fugam capessat, operam ad id suam pollicitus. cum igitur ambo noctu ex composito aufugissent, paullum progressi in insidias a Bretouilla paratas praecipitant, vbi Bemius multis pugionum ictibus confoditur, ita vtcunque de Colinij percussore, quae publice non poterat, in occulto vltione sumpta. nec multo post Rupellanorum naues magna praeda onustae appulerunt, capta ad Cassiteridas siue Asoras insulas post longum et vtrimque cruentum certamen Lusitana naue, in qua OIO auri infecti pondo fuisse nonnulli scripsere. Nec res interea in Prouincia et Allobrogibus quietiores erant. siquidem Massiliae tumultuatum fuit ob teloneum nuper institutum a Ludouico Daiaceto patritio Florentino, qui foedere inter principes Christianos contra Turcum stante commercium Orientis ad Gallos transferre satagebat. tunc igitur soluto foedere oppidani, qui ex Corsis et Liguribus et externis fere constant, consulum iussu facto impetu ad aedeis publicas conuenerunt, commentaria publicanorum diripiunt, pondera ac mensuras confractas in mare abiiciunt, ac telonei aedeis diligenter obserant, et custodias ad portas vrbis statuunt. eadem licentia aliis in Prouincia locis oppidani plerique vsi in coactores regios, qui vix latebris saluti consuluerunt. vrbium exemplo et nobilitas factionibus scissa longe periculosiores motus excitauit. Ponteuesius Carsij comes illa regione potens et Protestantibus maxime infestus a Ioanne Garda Vincio sororis filio elati supra fortunam animi homine incitatus eo colore priuatas vltiones exercebat; cui se contraria factio aemulorum opposuit, qui aut quod barbam raderent, cum illi eandem promitterent, siue vt eo nomine oppressionem inimicorum denotarent, Rasi vulgo indigetabantur. iis propter caussae coniunctionem se miscuerunt Protestantes, quorum praecipui ex nobilitate duces erant in Prouincia Alemanij regulus, Orasonus; et qui Stablonum, Lormarinum, Regium, et Senam praesidio tenebant, quam et diu postea tenuerunt; amissis interim Regio et Lormarino. Massiliensis motus dein per delegatos a Rege missos compositus; atque ab eo tempore res in Prouincia inter Carsistas, sic enim illi vocabantur, et Rasos conuentibus armatis actae maiore regiae auctoritatis detrimento et rusticorum, qui huiusmodi excursionibus vltra modum vexabantur, damno, quam periculosiore motu, quieuerunt. at in Allobrogibus maiore belli mole res gerebatur a Monbrunio, qui post solutam Liberonis obsidionem multa vi, multa deditione loca in potestatem acceperat. cumque
Castillonaeum exiguum haut longe a Dia municipum, quod arce valida defendebatur, multum rebus eius incommodaret, Franciscus Bona Diguierius illis regionibus a Monbrunio impositus, de quo deinceps plura dicenda erunt, eo ducit, et expeditione illa Bertrandum Simienam Gordium regium in prouincia legatum qui post suum e Viuariensi pago discessum Heluetios Vticensi militanteis ad se transtulerat, in se concitauit. cum igitur is cum omnibus copiis venisset, vt Castellionaei castri obsidionem solueret, Diguierius Gordij aduentūs Monbrunium certiorem facit, et auxilia deposcit. isque ex montanis statim descendens, vt se cum Diguierio ad Monglonem coniungeret, conspecto in planicie interiacente Gordianos hinc inde simul aggrederentur. nec segniter imperia capessit Diguierius, cohortibus, quae cibi sumendi causa Barnanae substiterant, apparere iussis; consertoque proelio, cum Heluetij densatis ordinibus diu impetum hostium ter repetito a Monbrunianis certamine sustinuissent, superueniente nocte vtrimque discessum est. desiderati ex Gordianis XXVI, ex Monbrunianis tantum VIII. postridie, qui in Eid. Iun. incidebat, Monbrunius confluentibus ad eum copiis auctior, Gordium post Castellioneam arcem milite et comeatu firmatam se intempesta nocte Diam versus recipientem insequitur, et vbi in conspectum Gordianorum venit, tripartito equitatum diuidit, ac partem Abeli Berengario Morgiano et Champoliano, partem Vercoirano, Poeto, et Barrio attribuit. ipse Blacone, Campsio, et aliis e nobilitate assumptis expeditam scloppetariorum manum praemittit, quae vltima Heluetiorum agmina demoraretur, et vltimum agmen carpens loco iniquo iuxta Dromam fluuium equitatum hostilem ad proelium cogit; quo fuso in Heluetios repetitis vicibus inuehitur, quos ad extremum, postquam diu summa virtute restiterunt, magna clade affligit, occisis ad IO CCC, et summo eorum tribuno, ac XVIII signis captis, cum ex suis vix sex desiderasset. Gordius cum paucis ad Diam perfugium habuit, vbi auxiliareis copias opperiri statuit. dum illae conueniunt, ipse rursus aliam cladem accepit. nam Costae Benae comitis ala equitum, quae Stellae oppidulo iuxta Liberonem in praesidio erat, a Barrio et Turrio pecudum instar caesa. quibus successibus elatus Monbrunius cognito per exploratores copias nouas, in queis erant equitum cataphractorum IV alae, et totidem scloppetariorum cohortes, cum aliquot leuis armaturae alis, Vrchio et Estano ducibus ad Gordium contendere, mox suos educit. Cresto, vbi copiae regiae substiterant, Diam tendentibus itinera duo occurrunt, vnum planum iuxta Dromam exporrectum, cui circumposita oppidula a Protestantium praesidiis tenebantur; alterum per montana et abrupta loca. Vrchiani, quod montana a regiis tenerentur, hac iter capessunt, insequente Monbrunio. cum duces consultarent, Diguierio periculosum videbatur, equitatum, quo abundabant, per impedita et angusta loca duci, tutiusque iudicabat, si regios in montium decliui aggrederentur: contra veritus Monbrunius, ne regij elaberentur, ardore pugnandi montanum iter ingrediendum censuit: eoque consilio cum longius prouectus esset, Vrchianos eminus conspicatur, Geruana fluuio, qui in Dromam exoneratur, transmisso iam editora loca superanteis: statimque Diguierio hostibus propiori mandat, vt pugnam capessat. nam se continuo subsecuturum. at Diguierius, qui a pugna initio abhorrebat, rursus vltimum peditum agmen cataphractorum equitum auxilio nudatum inuadendum censebat, neque cum omnibus copiis confligendum. sed cum Monbrunius id consilij non probaret, pontem Geruanae impositum transit, et accelerato gradu ad Vrchianos vadit, ita dispositos, vt grauioris armaturae equites praecederent, leuis cum peditatu subsequeretur. in vltimum agmen impetu facto Monbrunius obuios fundit; sed mox palante, et quasi debellatum esset, ad praedas discurrente milite, regij, qui in primo agmine stabant, conuersa fronte ad suorum clamorem accurrentes in subiectam conuallem se conferunt, vt Geruanae pontem occuparent: quo conspecto ex edito colle Monbrunius statim et ipse accurrit
et magna vocis contentione et concursatione suos nihil iam de pugna cogitanteis, vt ad signa redeant, hortatur, paucisque e nobilitate comitatus certamen magna virtute restituit, et regios primo proturbat. ad extremum valido leuis armaturae globo incumbente circonfusus glandium procella obruitur, paucis tamen e suis interfectis. plures vulnerati et fuga elapsi. pars per pontem pars fluuio vado euasit. Monbrunius a suis desertus, dum ad pontem tendens fossam obuiam saltu superare nititur, concidente equo et ipse collabitur, crure fracto ex equi incumbentis pondere, seque Rupifortio noto sibi et cognatione proxima coniuncto, nec non et Vrchio dedidit, postquam ille fidem obstrinxit, vitam ipsi saluam fore. Crestum iude delatus, vt curaretur, tamen ex vulnere vix ante mortem conualescere potuit. occisus in eo conflictu Barrius magnae iam tum in iuuenili aetate virtutis dux, et XXVI ex Monbrunianis. ex regiis amplius CC. sed capto Monbrunio victoria penes nostros remansisse credita est. id accidit VII Eid. Vtil. de quo fama sparsa, immane quantum, ex eo cuncti in aula gauisi sunt, capto illo in medio victoriarum cursu, qui primus olim Protestantium signa in regno extulisset, et recenti iniuria regem affecisset. itaque statim mandatum, vt is diligenter curaretur, et asseruaretur, nec quidquam de eo nisi explorata regis voluntate statueretur. et quanquam Condaeus interim, Damuilla, et foederati per delegatos apud regem instarent, vt cum Monbrunio belli iure ageretur, et Guisius, qui in aula nihil non poterat, pro redimendo Bemio eum sibi dedi posceret, nihil impetrari potuit, et ad extremum Gordio iniunctum, vt captiuum coram prouinciae Senatu sisteret. igitur Monbrunius Gratianopolim deductus, a iudicibus interrogatur, tandemque perduellionis reus peractus ad mortem damnatur. praecipitatum iudicium, quod ex cruris fractura attenuatus haut diu victurus crederetur. cum tamen ad supplicium semiuiuus in sella duceretur, miram animi, supra quam corporis vires ferre poterant, constantiam exhibuit, et licet populum alloqui prohibitus esset, tamen non se tanquam latronem, sed quod arma pro religione et regni libertate contra publicos grassatores sumpsisset, ad mortem damnatum dixit, quam se libenter tanquam vnicam tot laborum et miseriarum metam adire aiebat, Deumque comprecatus, vt bene sibi, et regno eueniret, eadem animi praesentia ceruicem securi praebuit, plerisque vicem primarij viri miserantibus, qui quod bello iniusto per se, si primam originem spectes, sed post toties repetita edicta in speciem legitimo se implicuisset, capite lueret, cum inter alios bello captos ius gentium passim ab omnib. seruaretur. nec Gordius summae moderationis alioqui et aequitatis plenus facti inuidia caruit, cuius occulto liuoris sensu, quod toties caesus et fusus a Monbrunio fuisset, factum dicebant, vt regina instigante seuerius in Monbrunium et iuris via animaduersum esset. summo armorum duce sublato, diu inter Protestanteis in Allobrogibus altercatum fuit, scissis factionibus animis, quis summae rerum praeficeretur. nam Cugius ex Bernatum ditione, qui larem in Allobrogibus fixerat, magnae existimationis inter suos dux et iam matura aetate eam prouinciam ambiebat, et primariae nobilitatis in ea petitione suffragiis adiuuabatur. contra Franciscus Bona Diguierius, quamuis adhuc iuuenis, cum tamen iam in illa aetate magnum prudentiae ac virtutis specimen dedisset, complurium, et Pastorum inprimis, qui nimium quam multum inter Protestanteis possunt, fauore subleuabatur. eaque contentione effectum est, vt longo tempore praefectura illa in incerto fuerit, singulis ducibus eam priuatim ad se trahentibus, et milite sub Monbrunio licentiae assueto, quasi ducis sui indignam mortem vlcisceretur, caedibus latrociniis, incendiis passim saeuiente; donec Diguierius solutam disciplinam inter eos, quos penes se habebat, paullatim restituit, eoque facto caeterorum ducum, qui Monbrunij exemplo nihil non militi permittebant, comparatione, se summa praefectura digniorem approbauit: quam postremo ab ordinibus primum delatam et a Nauarrae rege, postquam relicta aula Protestantium patrocinium suscepit, confirmatam
accepit, et summa laude ac fide, atque adeo periculosissimis temporibus magno Gallici nominis ornamento administrauit, vt in sequentibus plenius videbimus. hoc anno rex in Senatum venit VI Kal. VIIbr. et in iustitiae lectisternio sedens diploma recitari iussit, quo gratiam Carolo Lotharingiae duci sororio suo a Carolo fratre ante triennium XIV Kal. Xbr. et Eid. Februar. factam denuo confirmauit, et excepto supremi dominij et appellationis ad Senonensem praefectum et Senatum Parisiensem iure, alia omnia iura, ac praecipue monetae cudendae in Ambarensi principatu cessit ac remisit. negotio iam antea multoties, etiam Carolo superstite, agitato semper intercesserat Senatus. tunc vero presentiae Regis id datum, vt in acta referretur diploma. itaque cum postea in Rationalium et Vectigalium curiis idem publicaretur, promulgationi adiectum est, eam factam fuisse in consequentiam promulgationis in Senatu Rege praesente factae.
IACOBI AVCVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXI.
Res in Polonia inter haec per Regis absentiam mutauere. quod eius animum ad vitam solutam vergentis et iam externorum pertaesi non tam perturbauit, quam existimationem et praeceptam de ipso omnium spem labefactauit, ex famae contemptu mox secuto exitiali suorum odio. superiore anno post clandestinum regis e Polonia discessum, in publico Varsauiae consessu Senatus et regni ordines XIV Kal. VIIIbr. ad regem literas dederunt, quae ad ipsum cum iam Lugduni esset, redditae sunt. iis post honorificam praefationem et meritorum suorum erga regem commemorationem, speique adeo de felicitate sub eius regno conceptae et intempestiuo discessu suo veluti interfectae deplorationem et grauem exprobrationique propiorem de ea re querelam, se Varsauiae conuenisse aiebant, vt orbitati patriae, paci ac securitati publicae consulerent, vt Regem denique in Polonia haberent, eiusque auctoritate quies interna et externa tranquillitas retineretur. desiderasse quidem omneis et optasse ipsum regem habere: nec defuisse animos ad eligendum nouum regem, quo spretae patriae ignominiam simul detergerent, et periculis per interregnum imminentibus praeuerterent. sed insitam Polonis erga Principes fidem et constantiam vicisse necessitatem, tantumque apud eos valuisse, vt ignominiae sensu deposito et spretis periculis de nouo Rege eligendo deliberare distulerint, donec ab ipso scirent, an ipsis semper imperare, et Poloniae sceptra gestare vellet. nec vero dubitare, quin id velit. quippe virtutem et ingenium eius ad imperia natum sibi perspectum esse, vt non solum VIItrionis, verum etiam vniuersi orbis regna animi magnitudine complectatur. sed non ferre adflicti regni statum, vt diutius incerta exspectatione suspendi, aut rege, magno suarum rerum dispendio carere possint. igitur mature veniat, et regni tam honorifice delati resumptis quamprimum habenis ab hostibus ex Valachia, Scythia, et Moscouia ingruentibus, quorum arma in auribus personant, micant in oculis, Polonos defendat, iniuriasque caedeis, audaciam perditorum hominum, quae absente rege ac silente lege conuersis omnium ad externa pericula oculis impune sunt, prohibeat. redeat ergo in Poloniam et IV Eid. Maias, vt comitiis regni ad illum diem Stekzisiae indictis intersit, et condiciones ab oratoribus ipsius in electionis conuentu receptas, a Carolo rege olim Lutetiae Parisiorum promissas sacramento sollemni firmet, ac in posterum
remp. Polonam praesens semper gubernet. quod si in tempore venire non potuerit, ipsi licet summo cum suo dolore dictum denunciatumque velle, Polonos non posse amplius sine Rege ac lege viuere. proinde ab eo tempore cum bona regis gratia, et saluo suo ipsorum honore obedientiam et fidem datam ei renunciare, et de noui regis electione conuentum indicere decreuisse, idque firma adeo et matura deliberatione statuisse, vt nullis excusationibus, nullisque ad extremum rationibus a proposito abduci possint. his multa addita, vt se aegre, nec sponte extremaque adeo necessitate coactos de nouo rege eligendo cogitare ostenderent. quibus literis etsi satis intelligebat Rex occasionem a Polonis quaeri, vt nouum sibi regem deligerent; quam enim aut rationem aut spem esse, vt necessitate in externo regno manendi imposita rex patrium regnum tunc temporis nouis motibus turbatum relinqueret? tamen ne videretur tantum regnum parui facere, ad Polonum postulata respondit, se Gallicis bellis illaqueatum de reditu in Poloniam suo nihil habere quod affirmet; caeterum ad ordines regni missurum legatos viros amplissimos praesentia spectaturos, qui regis absentiam prudentia sua suppleant; et ex communi ordinum sententia prospiciant, qua ratione publica mala, quae in dies ingrauescant, pelli, et imminentia vitari possint. ac denique reip. Polonicae ita propere satisfaciant, ac si ipse adesset. secundum haec postquam Rex post inaugurationem suam et nuptias Durocortori Remorum celebratas Lutetiam venit, legatos in Poloniam delegit Rogerium Sanlarium Bellogardium, nuper equitum tribunum creatum, et infelici Liberonis obsidione inuisum, et Vidum Fabrum Pibracium, qui aulicorum regis ingenium moderantium factione in ingressu regni gratia exciderant, vtriusque pertaesus et de regno illo iam actum credens ac parum sollicitus; quod tamen aut conseruare, aut Alenconio fratri conciliare potuerat, si plus decoris et famae, qua fere imperia constant, ratio, quam solutioris vitae impotens desiderium apud principem alioqui minime malum, sed a prauis ministris deprauatum, valuisset. Bellogardius homo quiduis audendi promptus, qui perpetuum ab aula exilium legationis honorificae colore indictum sibi videret, negotia in Subalpina regione caussatus quasi inde in Poloniam profecturus ad Sabaudiae Ducem se contulit, cuius antea consilio et auctoritate Margaritam Saluciam, Pauli Thermi avunculi viduam in vxorem duxerat. at Pibracius, in cuius prudentia plus momenti erat, cum se Aprili ineunte in viam dedisset, et Montem-Pelicardi incolumis venisset, fama sparsa, quasi ille CC aureorum OIO, ad perfoluendum Lithuanicis militibus promissa stipendia et alias reip. necessitates secum veheret, latrones, qui plerique in illo limite erant, quasi ob religionem, quae tunc in Gallia exagitabatur, extorres eum, cum vix ab oppido milliare processisset, in reda circumsistunt, et intentato mortis metu ex rheda descendere, et equo inscenso se sequi iubent. ille initio redemptionis pretium, tanquam potentissimum mitigandi latronum furoris remedium obtulerat. verum illi audito eo statim literarum fasciculos poscunt, quos et traditos resignant, quod illas specie in Poloniam, re vera in Germaniam ad scribendum militem ferri dicerent. tum redas vestigant, et pecuniam omnem in viaticum sepositam, nam alia non suppetebat, et supellectilem argenteam diripiunt, ac vilioribus abiectis saccos et bulgas vt in tumultu pugionibus exenterant. famuli et duo primo impetu occisi. dux latronum erat Brisacus nomine, qui inde Pibracium in propinquam siluam abductum a meridie ad mediam noctem obliquis tramitibus inter diros praesentis mortis terrores circumducit. ad rei famam accurrentibus ex opido vicino, qui latrones persequerentur, maiore in discrimine versatus est Pibracus, cum illi non vltra a caede eius temperaturos minitarentur, si quisquam ipsorum vel tantillum laesus foret. verum sermonis suauitate et ingenita ori tanti viri maiestate effectum est, vt mollito Brisaci animo, et praeda contentis suis incolumis sit dimissus. qui inde Basileam ad apparatum instruendum profectus, mox superato Iura Soloturnum venit: vnde datis ad ordines Poloniae, nam tempus comitiorum instabat, literis, aduentum suum
casu illo, quem dixi, et Bellogardij diuerso itinere per Italiam eodem tendentis retardatum significat; et quo facto per Sueuiam, Vindelicos, ac Boios, Pragam regni Boemiae metropolim venit, vbi tunc Maximilianus Caesar erat, ab ipso peramanter exceptus, progressusque per Quados Posnaniam in Polonici regni limite perrexit, vnde rursus ad proceres per dispositos equos literas mittit, quibus, quando prope adesset, enixe rogabat, ne prius a comitiis discederetur, quam ipse in amplissimo illo conuentu mandata regia exposuisset: quae si vniuersi intellexerint, non dubitare, quin ipsi de qualibet re potius, quam de rege mutando deliberaturi sint. hae literae, quae exeunte comitiorum tempore redditae fuere, in Senatu quidem recitatae sunt: ceterum iis minime obtemperatum fuit, praeualentibus Austriacorum et Piastorum factionibus, quae quanquam diuersis studiis regerentur, in eo conueniebant, vt Henrico dignitas abrogaretur, et nouus rex eligeretur. Caesar a petitione antea exclusus, tunc praecipitatum regis discessum suam successionem interpretabatur, et id sibi aut Ernesto vni ex filiis ambiebat, eaque in re Andreae Duditij Pannonij non solum literis insigniter exculti, sed et rerum Polonicarum vsu probati opera vtebatur, qui nihil non agebat, verbis, promissis, prensationibus assiduis, vt Caesaris ratio haberetur. et praecipui ex nobilitate in eam partem inclinabant, Regis, a quo se contemni arbitrabantur, pertaesi. contra erat aliud inter nobileis hominum genus, qui siue priuato affectu ducti, siue quod e suo numero quosdam non indignos regno iudicabant, nulla ratione adduci potuerunt, vt Caesari suffragarentur; iique vt in priore electione non ab exteris nationibus petendum regem, sed indigenam et Polonum eligendum censebant, repetito ex priscis annalibus exemplo, in quibus reperitur, Piastum quendam infimae sortis hominem regem a scitum; et quanquam nondum in vnum aliquem prono fauore ferrentur, tamen quod Polonum hominem regem designarent, inde Piasti partium esse dicebantur. qui regem iam electum retinere mallent, pauci erant, inter quos primarij recensebantur Iacobus Veanius archiepiscopus Gnesnensis, Ioannes Tencinij comes Vomiciensis Castellanus, et Cecignouius, viri praecipuae auctoritatis et ingenio acri, ac militari virtute clari. verum ij numero vincebantur, et annitente vtraque factione, tandem tenuit, vt cum die dicta ordines Stenziciam conuenissent, ante omnia imperium regi abrogaretur, decreto ea de re Eid. Vtilibus facto, quo Senatus et equestris ordo declarabat, quando rex ad diem Varsauiensib. superioris anni comitiis praefinitum in Poloniam non venisset, se omne fidei et obsequij ius ei renunciare; ipsum vero regno excidisse, iamque interregnum esse, perinde ac si rex defunctus esset: quod tunc per regni et aulae tribunos palam et in ipsis comitiis et postea Cracouiae, vt cunctis innotesceret, nec quenquam exauguratio latere posset, a publico praecone proclamatum est, paullo ante vltimas literas Pibracij a Senatu acceptas. quod in caussa fuit, vt cum iam facta infecta fieri non possent, Iacobus Faius Spesseus vir magno animo, nec minori sollertia, facundia, et eloquentia praeditus, et postea summis honoribus gestis in patria elarus, qui tunc temporis Regis nuncium in Polonia agebat, cum frustra enixus esset, vt Pibracius exspectaretur, eo non impetrato, e duobus malis minus eligens ad extremum perfecerit, vt qui Galicas partes tuebantur cum Piastis consilia sociarent, qui coniuncti impedirent, ne Caesar aut eius filiorum quisquam rex designaretur, eo consilio, vt negotio in alia comitia dilato Polonis poenitentiae spatium concederetur, et Henrico tempus prorogaretur. ita comitiis eo festinatius dimissis; quod Pibracium tridui itinere a Stenzicia abesse cognitum esset, quamprimum Pibracius in regnum venit, occupandum ratus, antequam rursus ad regem nouum creandum conuenirent, ad proceres dat literas, quibus grauiter conquerebatur, quod Regis ab ipsis electi legatus pacem ac fecuritatem sola mortalium bona ad illos ferens non Stenziciae esset exspectatus ab iis, qui cottidie legatos Moscorum et Tatarorum excipiunt, admittunt, audiunt. quod
tamen non prudentioribus imputet, quorum abundat Polonia, sed iis, qui ex publicis maiis quaestum aucupantur, quorum conatibus nisi mature obuiam eatur, rem Polonam breui in summas angustias, vnde exitus non reperiatur, coniectum iri, videant ergo quonam res progredi patiantur: nam cuiusuis esse, quae deliqueris reprehendere, sed ea corrigere magnae virtutis, adde difficultatis ingentis, et rarae felicitatis esse. se vero a Rege instructum condiciones ad ipsos regni administrandi attulisse, quas si accipiant, leuitatis infamiam non solum vitent, sed maximis damnis praeuertant. quas non esse auditas se non tam Regis et sua, quam ipsorum caussa dolere, quorum maxime intersit; non aliena ambitione trahi, sed tuta ac salutaria consilia capessere, et morbis ineuntibus, antequam adolescant, idonea remedia quaerere. proinde rursus videant, non tam quid velint, quam quid efficere possint; neque tam quid possint, quam quid debeant. quae eo dicta ab ipsis intelligi velit, vt regem non vitio, sed legitimis comitiis creatum eodem consensu retineant, quo a scitus est, et quam huc vsque iudicij laudem ea electione consecuti sunt, eam fide et constantia tueantur. minori quippe discrimine retineri regem, quam quaeri. summam vero, quae afferat, mandatorum hanc esse, regis praecipuam erga Polonos caritatem, vt ad eorum salutem et decus ea omnia collaturus sit, quae in potestate habeat, auctoritatem, foedera, clientelas, pecuniam, classeis, exercitus. et iam antea securitati eorum prospexisse, ac per oratorem suum sedulo cum Turco egisse, vt quo sociali foedere cum Polonis iunctus est, id perpetuo sanctum et inuiolabile esse velit, neque metuendum, ne Caesar et Suecus Poloniae contermini principes aliquid contra antiqua foedera moliantur. nam ad eos diligenter scripsisse regem, et quae sperauerit, responsa retulisse, qui et contra Moscum, si porro insanire pergat, ea arma sit oppositurus, quibus ille sentiat, sibi cum duobus potentissimis regnis iniquam fore concertationem. Tataris autem vt ab incursionibus abstineant, stipendia itidem sit soluturus. vnum superesse, vt pacato foris regno interna concordia constituatur, id vero regi fore ratum, quicquid ordines legitime coacti communi consensu decreuerint. tantum deliberent. nam pluris apud se esse eligi regem, quam nasci; quippe hoc fortunae deberi, illud propriis meritis et hominum beniuolentia tribui. proinde sic statuisse, quorum iudicio sit honestatus, eos vt homines de se optime meritos remunerari, parcere vt alienis, amare vt suos, postremo vtrumque regnum mutuis caritatibus connectere ita velle, vt sociatis ac permistis eorum bonis, singulorum mala ad neutrum, bona ad vtrumque pertineant. quae si a rege, quem habeant, certo sibi polliceri possunt, non videre se cur anxie foris quaerant, quod domi partum habeant. quin considerare ipsos debere, leuitati comitem ire poenitentiam, quam plerumque non melior status, sed damna, clades, et ad extremum infamia sequi amant, et ea mala denique, quae vitare tantum possunt, quibus bonam mentem Deus dederit. bonae autem mentis haec esse signa, sua bona posse pati, morbos suos nosse, et iis sanandis remedia diligenter quaerere, quaesitis constanter vti. his et aliis rationibus cum et per literas, et apud eos, quos conuenire illi datum, Senatores et equestris ordinis viros saepius egisset Pibracius, et surdis se fabulam narrare cerneret, vbi iam praecipitante autumno comitia noui regis creandi causa indicta vidit, odioso iam Gallico nomine, et ex odio paullatim vilescente, rem indignam arbitratus, si se praesente et quasi arbitro rex alius diceretur, rebus desperatis in Galliam remeare decreuit, quo sub id tempus venit, cum iam nouis motibus res turbari inciperent. post Pibracij discessum Poloni iam de nouo rege creando certi eo maturius rebus suis consulendum existimabant, quod de noui Sultani consiliis iniurias superiore anno Kosacorum incursionibus acceptas primis regni auspiciis vlturi inaudiuerant. is erat Amurathes, qui exeunte anno proximo Selimo parente viuis exempto, hoc ineunte maiorum more inauguratus est, tanto silentio et celeritate a purpurato Mechemeto summae prudentiae viro, qui imperium
eodem astu Selimo conseruauerat, accitus, vt prius in vrbem veniret, quam de Selimi morte a praetorianis cognitum esset, quos vt placatiores haberet, singulis L Sultaninos pro donatiuo statim numerari iussit, eorumque stipendia in posterum auxit. praeterea hoc illis indulsit, vt filij eorum quamprimum adoleuissent, albo praetorianorum ascriberentur, II OIO aucto ipsorum numero, sic vt iam sint XVI OIO. postremo, vt in bello mutilati a militia vacationem habeant et de publico alantur. haec vtcunque moderati principatūs initia foedauit quinque fratrum ac duarum patris concubinarum, quarum vna praegnans erat, imperata caedes; a quo tanquam solemni iam nunc inter Othomanos, qui et in religionem transiit, more imperium inchoauit. mox de controuersia ob Iaderae fineis in Dalmatia post vltimum bellum a Turcicis praetoribus nihil non in vicinos molientibus excitata cum Veneto Senatu aequis condicionibus transegit, Iacobi Superantij interuentu illuc a rep. missi, qui summa cum sollertiae laude legatione defunctus est, ob id a Senatu, antequam in vrbem rediisset, procurator S. Marci creatus. sed quam gratum tunc et munem erga se Senatum, tam postea seuerum expertus est, cum ipse ingenij in repub. educati modum innata animi magnitudine supergressus moderationem a legibus praescriptam tenere non potuisset. proxima cura Amurathae fuit, alioqui ad propulsandam potius, quam inferendam iniuriam, si ei ingenio suo vti licuisset, nati, vt excursiones Kosacorum in Moldauiam instigantibus Polonis factas vlcisceretur. quod alienis veluti opibus fecit, ad existimationem pertinere iudicans, ne auspiciis propriis rem leuis adeo momenri et tanto fastigio indignam tentaret. itaque Tataris Praecopensibus id negotij a Purpuratis datum, qui mense VIIIbri, Russiam Polonicam quaqua versus amplius XL milliarium spatio vastarunt, CC domos equestris ordinis virorum, ac pagos plerosque incenderunt, senibus e plebe ac puerulis inter eiulatus crudeliter trucidatis, et gregibus armentisque passim abactis. qua praeda onusti cum ad Nestri siue Borysthenis ripam eo transmissuri venissent, ingens vinctorum planctus auditus est in saeuam captiuitatem abduci gementium. ad quem Poloni serius accurrerunt, circa Kiouiam aliquanto tempore morati, qua immaneis barbaros iter facturos putabant, et Petri Valachiae Palatini vanitate decepti, qui se reditum Scythis per fineis suos concessurum negabat, in idque iureiurando fidem obstrinxerat, cum tamen copiae aliquot tumultuariae ad Mielicum fere inermes conuenissent, vltimum agmen in fluuij transitu interceperunt, et ex tanto numero. (nam CXI fuisse OIO memorant) ad IO CC interfecerunt, inter quos vnum repertum prodigiosae magnitudinis a Iacobo Niezabilouio occisum scribit Leonardus Gorecius, cuius frons XXIV digitos lata erat, ac reliquum corpus tantae magnitudinis, vt iacens humi cadauer vmbilicum viri stantis attingeret. nec cessabant Kosaci, qui ductore Bogdano Rosinchio rem suam agi existimantes, et ipsi Borysthenem tranant, et vacua Scytharum mapalia perrumpentes cuncta ferro et flamma miscent, ne feminis quidem parcentes, quarum aliis vbera abscindunt, aliis oculos eruunt, liberis illarum collisis, et ad extremum captiuos ibi repertos soluunt. Interea indictis ad Kal. Xbr. Varsauiae comitiis, scisso factionibus Senatorio et equestri ordine, post acres contentiones archiepiscopus Gnesnensis regni archicancellarius cum maxima Senatorum Poloniae et Lithuaniae parte Maximilianum Caesarem in regem eligunt XVIII Kal. Ianuar. contra Sborouius Palatinus Cracouiensis, Gorka Sendomiriensis, Tencinij comes et alij proceres cum maxima nobilitatis partea Senatu dissidentes, cum regem ex sanguine Polono, hoc est, Piastum creandum censerent, neque de eo inter se ob aemulationes conuenirent, mediam viam ineunt, et Iagellonum meritis ac memoriae hoc dantes, Annam Sigismundi Augusti vltimi ex ea gente regis sororem virginem tunc quinquagenariam Reginam constituunt, eique Stephanum Bathorium Transsiluaniae principem, natione Hungarum maritum destinant, ac regem eodem decreto renunciant, statimque literis ad
Ceasarem datis eum, ne Senatorum et paucorum ex nobilitate suffagiis fretus nouum regnum sibi adeundum putet, hortantur. vicissim Gnesnensis et Senatores ad Bathorium scribunt IV post electionem die, eumque a suscipiendo Poloniae regno, cuius rex legitimus consentientibus Senatus Poloniae Lithuaniae ac Borussiae calculis Caesar creatus esset, dehortantur; his additis rationibus, quod ipse per Blandratam ac ceteros oratores suos nuper in comitiis publice professus esset, se ea lege regnum ambire, vt primus locus ac dignitas Caesareae et illustrissimae Austriacae familiae a Senatu et equestri Poloniae ordine deferretur; neque enim in animo habuisse, cursum desideriumve Serenissimi Caesaris remorari, sed potius omni ope ac studio promouere et amplificare: igitur petere, vt quod verbo promiserit, facto comprobet et egregiam adeo erga Caesarem voluntatem re ipsa nunc declaret. verum Stephanus, qui haec honestius, quam verius a suis oratoribus dicta, incerto adhuc comitiorum exitu, interpretaretur, cum primum se regem a maiore parte renunciatum intellexit, mutauit, et Caesarianorum preces ambiguis responsis elusit, omnique mora posthabita regnum raro fortunae beneficio delatum sibi adeundum censuit. Nuncio de Polonicis comitiis nouo creando regi indictis Rex etsi amissum regnum, quod contemnebat, minus doleret, tamen haut mediocriter animi angebatur, quod eam exaugurationem ad ignominiam suam pertinere existimaret. verum huius iniuriae sensum acerbior casus omnino obliterauit, in animo praesentia fere sectante, et de fama et praeteritis aeque ac futuris securo. Franciscus Alenconius Regis frater, qui superiore anno paullo ante Caroli regis fratris mortem quasi sub custodia habitus, et post noui regis in Galliam reditum quasi libertati dignitatibus et honoribus restitutus fuerat, tamen seu recentis iniuriae memor, siue rebus nouis materiam quaerens, clam sub id tempus Luteria profugit. sic autem rem composuit. ad XVI Kal. VIIIbr. paucis comitatus in suburbium fani Marcelli iam inclinante die diuertit, quasi feramae cuiusdam inuisendae caussa, aedeisque amici ingressus, dum sui ad ianuam exiturum exspectant, per posticum, quod in campos patebat, egreditur, et equo ad id parato cum fidis conscenso festinanter abit, nec longe progressus turbam nobilium ipsum praestolantium nactus totam noctem continuato itinere tandem Drocum ditionis suae oppidum peruenit; vnde postridie scriptum euulgat, quo protestabatur de sua egregia erga rempub. Gallicam, et eius vniuersos ordines, ac sacrum inprimis voluntate, et inuidiose perstricta iniquorum consiliariorum, qui circa Regem sunt, et Carolum fratrem nuper contra se et optimos viros concitarint, prauitate, qua et factum sit, vt ipse periculum vitae adierit, et indigne hactenus sit habitus, ob id se ex aula discessisse dicit, vt cum plerisque ex sacro ordine et nobilitate, qui ad se confluxerint, in commune consulat, nihil in regiae auctoritatis, quam potius amplificatam cupiat, praeiudicium acturus; verum in eo laboraturus, vt legibus antiquus vigor, regno splendor vbique restituatur, remotis a rerum clauo iis, qui pacem publicam conturbant; de latrociniis, grassationibus, caedibus, et immanibus homicidiis vi publica patratis quaestio habeatur; proceres in carcerem indignum in modum sine vllo iuris ordine coniecti soluantur, pristinaeque dignitati et honoribus restituantur. subsidiis grauibus, ac oneribus nouis, auaritia aulicorum et externorum hominum suggestione inuectis, plebs leuetur. iura antiqua omnium ordinum, libertates, immunitates, ac priuilegia seruentur: maiorum religio integra et inuiolata retineatur, salua libertate Protestantibus edictorum beneficio concessa: et ad extremum firma et aequa pax in regno constituatur. quod vt fieri possit, non vi aut coitionibus factiosis vti decreuisse, sed vsurpato semper per regni leges in talibus rebus salutari remedio, quod in vniuersorum ordinum comitiis maiores nostri prudentissime posuerunt; proinde quam demisse potest, a Rege fratre et domino suo petere, vt hanc suam supplicem petitionem benigne accipiat, et in bonam partem, vt a mente candida, et quae nihil antiquius, quam Dei
gloriam, regis dignitatem, et publicam tranquillitatem habeat, profectam interpretetur. hoc publicato scripto varie animi affecti sunt, et prout quisque priuatis affectionibus rapiebatur, aut odio praesentium futura sectabatur, varie quoque de iis disserebant. nam vulgo plerique serio hoc agi putabant, vt soluti aulae mores corrigerentur, praui consiliarij a Regis latere excluderentur, et libertas singulis, quies vniuersis redderetur. contra alij sagaciores Alenēonium vltione priuata ob recentem iniuriam ardentem et natura ambitiosum ex bello iam incenso caussam quaarere interpretabantur, et alteri parti se ducem ostentare, vt eius opibus fretus priuatam potentiam ad praesens contra Regem firmaret, et eorum caussam ad extremum proderet. quidam etiam ex compacto et ex Reginae consilio id agi putabant, quae simulata Alenēonij secessione res Protestantium sub Condaeo fido partium duce validas nouo imposito duce labefactare, et in potestate habere cuperet. haec ita passim iactabantur. sed plures ex Protestantibus praesentium pertaesi nouos motus in bonam partem accipiebant, nondum perspecto Alenēonij ingenio. itaque Rupellae, Montalbani, Nemausi, et aliis locis gratiae publicae actae, quasi Hercule nouo, id erat olim Alenēonio nomen, ad ipsorum mala pelenda, et monstra Galliae debellanda e coelo in terras demisso. constat certe recenti iniuria iritatum Alenēonium, et Guisianis inprimis, quorum consilio factum putabat, vt in custodiam veluti datus fuisset, infestum Rege Reginaque ignaris, et clam ipso Nauarro aduersae fortunae socio, consilium de fuga cum paucis et inprimis cum Ludouico Claromontio Bussio Ambosiano et Ioanne Simieo cepisse, ea spe, vt exercitūs e Germania propediem venturi summam praefecturam adeptus, quam sibi cessurum Condaeum persuaserat, publicae quietis constituendae colore res suas gereret, et opimiores condiciones firmandae in posterum in regno potentiae a fratre impetraret. interea eius discessu in aula non mediocriter res turbatae, statimque Ludouicus Gonzaga Niuernij dux cum copiis, quas Rex penes se habebat, missus, qui abeuntem insequeretur, qui mox a Regina reuocatur. tum de locis circa vrbem firmandis cogitatum, et inprimis Dionysij fano, quod et operibus muniendum Armanus Guntaldus Bironus suscepit. exinde distributae circa vrbem arces et oppida inter proceres ac praecipue Guisianos, Nauarro, quasi suspecto praeterito, quod animum generosi principis alioqui iam placati adeo exulcerauit, vt quo se a contemptu vindicaret, statim de secessu quoque ex aula cogitare ceperit, consultore et impulsore praecipuo Gulielmo Altamerio Feruacio Crancei comite, qui tunc in eius gratia primum locum tenebat. iam ante Condaeus missis Ratisponam ad Imperij comitia legatis, et caussae suae coram Caesare et Imperij principibus ac ordinibus exposita aequitate petierat, vt cum bona ipsorum venia sibi copias per Germaniam conscribere liceret, non contra Regem, de cuius obsequio et cultu praecipuo magnifice semper protestabatur, sed potius pro eius auctoritate contra insidiatores et publicae quietis perturbatores asserenda, quod Condaeus Io. Casimiri Friderici Palatini VIIviri filij, qui Germanicis copiis dux destinabatur, suasu fecit, honesto magis, et vt gratiam principum et ordinum Imperij aucuparetur, quam necessario consilio; quippe cum liberum sit Imperij principibus et aliis proceribus per Imperij libertatem ac leges in Germania delectus habere, vt externis principibus militent modo ne illis contra Caesarem et Imperium bellum geratur, quod ab imperij Francici ac tandem Germanici conditoribus maiore prudentia quam iustitia decretum est; ne videlicet populosae aeque ac bellicosae gentis virtus aut pigritia marcesceret, aut otij impatiens inter tot principes ac ciuitates permistis finibus, cum hostem extra non haberet, intus sibi faceret: libertatem eam interim plerisque incusantibus, qui homineis fortissimos et iustitiae laude cum primis claros externis principibus ad animi libidinem plerunque bellum gerentibus operam suam foeda nundinatione addicere, et, sicuti olim gladiatores, quasi ad necem turpi pretio auctorari, non solum indignum,
, sed et iniustum existimant. in has vero condiciones Condaeus cum Io. Casimiro Palatino conuenerat, vt ipse precibus Condaei exoratus cum exercitu laborantibus in Gallia ob religionis caussam Protestantibus succurreret, operamque daret, vt regnum a prauorum consiliariorum impotenti dominatu liberatum in antiquam libertatem et splendorem pristinum restitueretur. copiarum dux supremus esset Condaeu, eiusque legatus Casimirus, qui Condaei nomine VI OIO equitum, suo proprio nomine duo millia conscriberet. sex item millia Heluetiorum Condaei sumptibus legeret, et IV maiora tormenta, XII campestria cum omni bellico apparatu instrueret. Condaeus vicissim Gallicas copias, quae Germanicas exciperent, conscriberet, et ad minus XII OIO peditum e Septimania, et II OIO equitum conscripta ni itinere obuia haberet. Germani non nisi persolutis stipendiis dimitti possent, nec quidquam Condaeus, quod ad bellum aut pacem pertineret cum Rege aut alij nisi conscio et consulto Io. Casimiro ageret. foedus initum inter Damuillam et Reformatos, sic Protestanteis vocabat, ratum haberet, et a Rege impetraret, vt libertas edictis concessa integra maneat. Damuilla fidem obstringat, non prius ab armis vniuersos discessuros, quam rex libertatem eam per vniuersum regnum stabiliuerit. Io. Casimiro toto expeditionis tempore in singulos menseis XII aureorum OIO numerari curaret Condaeus, qui non aliter pacem facere possit, quam impetrata ipsi a Rege Diuioduri in Mediomatricicibus, Viroduni, et Tulli in Leucis praefectura, quam regis nomine administraturus sit, libertate Protestantibus in iis ciuitatibus conueniendi permissa. ad extremum pace facta cauetur, vt CC aureorum OIO promissa sine mora Diuoduri aut Argentinae Ioanni Casimiro numerentur. quas condiciones etsi duras et explicatu difficileis, tamen Condaeus in illa neceisitate, qua et ipse ac socij vrgebantur, perscribi passus est. inde festinati per Germaniam delectus, eo feruentiore cunctorum desiderio, quod et nostri scissa aula prosperiorem rerum successum, Germani promissa stipendia ex eo facilius processura sperarent. interim Alenconius in Pictones processerat, ad quem mox euocati venerunt Franciscus Lanouius, Gilbertus Leuius Ventadurius clientelis et opibus in Lemouicibus potens Damuillae sororius, is CCC equites et OIO CC pedites secum adduxit, Henricus Turrius Turenae vicecomes iuuenis impiger Helionorae alterius Damuillae sororis filius, magno omnes comitatu, operamque suam et opes paci, vt aiebant, in regno constituendae deferunt. et ipse Alenconius Protestantium caussae pro tempore fauere videri volebat, crebrisque literis peramanter scriptis et Rupellanos et Montalbanenseis in ea opinione confirmabat. verum vt erat subdolo et versuto ingenio, ne sibi id aliis in negotiis ad praesens et in posterum fraudi esset, veritus, eodem tempore ad Pontificem legat Nicolaum Hennequinum Faium ab epistolis cum mandatis, vt coniunctionem cum Protestantibus ac foederatis suam excusaret. nam se vitae periculo monitum, et extrema necessitate coactum consilia cum Damuilla sociasse, qui eadem necessitate victus, cum se aduersus regni perturbatores aliter tueri non posset, cum Protestantibus vireis coniunxerit, non tam vt eorum caussam promoueat, quam vt eorum ope pace constituta tam in religione, quam ciuili administratione, quas aeque praui Regis consiliarij misceant, ratio ineatur, qua vtrique ad Dei gloriam et regni tranquillitatem iuxta ipsius votum et sententiam prospiciatur. ad quae Pontifex perbenigne respondit, et vtrumque vt commendatum haberet, enixe rogauit; monuitque, etiam atque etiam videret, ne acriore iniuriae si non vlciscendae saltem deuitandae sensu committeret, vt potius priuatarum affectionum, quam maiorum suorum gloriae atque adeo religionis antiquae rationem habuisse videretur. Regina interea, quae neque pacem tutam vellet, et tamen vereretur, si odium inter fratres inueterascere pateretur, ne vtrique suspecta apud eos paullatim vilesceret, auctor Regi filio fuit, vt ad Alenconium fratrem mitteret; et ipsa postea onus cumipso de pace agendi suscepit. cumque sciret Alenconium
arcta cum Momorantio et Cossaeo equitum tribunis necessitudine consiliorum et voluntatum coniunctum esse, vt qui ipsius caussa carcere adtinerentur, idque Alenconium protestatione sua, cum captiuos dimitti petierat, innuisse, ante omnia vterque vt liberaretur censuit, praemissis qui specie amicitiae Momorantium iniurioso carcere, irritatum, spe libertatis facta, antequam id ab Alenconio diserte peteretur, placarent; vt solida inexpectati beneficij gratia penes Regem Reginamque esset, et hominis quam generosi tam sinceri ac veracis deinceps fideli opera ad sarciendam inter fratres concordiam vteretur. iam ante Cossaeus valetudinem caussatus Bastilia emissus fuerat, in aedeis suas Bastiliae proximas sub laxa custodia habitus. contra Momorantius, a quo magis Rex Reginaque sibi metuebant, in Bastilia arcte custoditus fuerat, et cum paullo ante ab inimicis clarissimae toto regno familiae rumor sparsus fuisset, quasi Damuilla frater Septimaniae praeses Monpelij ex febre violenta subito decessisset, subornatis etiam hominibus, qui atratam familiam et funus per vrbem circumductum se vidisse affirmarent, consilium occultum in aula initum fuerat de Momorantio ipso noctu fascia iniecta praefocando. ad maius secretum euulgata per Marcum Myronem archiatrum regium fama, quasi Momorantius ictu sanguinis aliquoties tentatus esset, vt inopinata mors eius superueniens morbo sontico potius quam violentiae attribueretur. sed cum rei exequendae negotium AEgidio Soureo regij cubiculi praefecto datum esset, homo probus et ab omnis iniuriae consilio alienus moras tantisper artificiose nexuit, dum odio deferuescente poenitentia succederet, et de morte Damuillae falso nunciata certius cognosci posset. ita Sourei beneficio vita optimo viro praeter regis a parente male persuasi voluntatem seruata est; quo tamen vterque nullum magis fidum rebus discessu Alenconij turbatis ministrum expertus est. is siquidem, qua erat animi magnitudine, priuatas iniurias statim reipub. condonauit: neque tam ipsius Damuillae, necnon Meruuij et Thoraei fratrum, qui se tumultuantium partibus adiunxerant, rationem habuit, quam omni ope enixus est, vt Regis obsequio et patriae caritate, quae per bella ciuilia laceratur, nihil sibi propius esse et verbis et facto ipso comprobaret. igitur Momorantio et Cossaeo comitata Regina in Turones proficiscitur, de pace cum Alenconio filio actura. erat tum in Germania cum Condaeo Thoraeus et familiae et consiliorum necessitudine cum eo et ipso Alenconio coniunctus, vt qui iam superstite Carolo rege ex aula, tanquam consilij secreto initi, conscius mature profugisset. is intellecto Alenconij ex aula discessu, Condaeo auctor fuit, vt et praefecturam suam Alenconio vltro deferret, et in propensi animi indicium delatam manum auxiliarem, antequam cum toto exercitūs Germanici robore in Galliam penetraret, ad ipsum mitteret, eiuisque ducendae ipse onus suscepit. igitur cum II OIO equitum Germanorum IO scloppetariis Gallis et C cataphractis equitibus ex nobilitate Gallica profectus transmisso Rheno ad Lotharingiae fineis accessit; et in Campaniam per Lingonas ingressus, cum Ligerim iuxta Charitaeum transmittere decreuisset, interimque nouas copias suis firmandis proxima circumiens colligeret, Attiniacum ad Axonam venit; vbi complurium dierum moram placandis Germanorum ob non soluta stipendia tumultuantium animis facere coactus, cum inde Matrona sine incommodo transmisso iter persequeretur, a regiis vndique cingitur, ita vt elabi citra certamen non posset. iam ante Rex Cal. VIIIbr. publicato diplomate edixerat, vt delectus regni et copiae, quae suis stipendiis merebant, ad diem condictam conuenirent, grauique poena proposita vetuerat, ne quis ad Alenconij fratris a seditiosis hominibus sollicitati se partes adiungeret. itaque ad famam aduentūs Germanorum Henricus Lotharingus Guisius in Campaniam, cuius praeses erat, cum OIO equitibus cataphractis missus fuerat, vt Germanis ingressum prohiberet, cui mox summissa X peditum OIO duce Philippo Strozzio peditatūs Gallici praefecto, et adiunctae Iacobi Crussolij Vticensium ducis ex Septimania reduces copiae, et eae, quas
Monpenserius in Pictonibus habebat. cum Guisio erant Carolus frater Meduanae marchio, Armanus Guntaldus Bironus castrorum praefectus, et Gul. Altamerus Feruacius. ij Thoraeum arctius iuxta Theodorici castrum ad Matronam vrgent, et alioqui numero imparem domestica seditione inter Germanos recrudescente animi anxium ad proelij necessitatem compellunt. quod et ille non segniter capessiit, annitentibus Hafestenio et Claudio Antonio Viennensi Clarauentio viro genere et virtute illustri, ne potius culpa propria, quam hostium virtute vnicerentur. itaque vt in tumultu instructa eo ordine acies, vt Galli in primo agmine ante Germanos locati starent; Thoraeus cum nobilitate Gallica secundam aciem duceret; scloppetarij pedites vtrinque equitum alas stiparent. primum velitationibus res acta citra vtriusque partis graue dispendium. tum Meduainus cuneo facto magna vi in Gallicum peditatum incumbit, quem mox Guisius fratri subsidio veniens secutus est, acri impressione facta, quam nihilominus Clarauentius et Hafesteinius fortiter sustinuere. sed tandem post egregie nauatam in subito certamine operam ad extremum fusi sunt. Hafesteinius ipse cum legato et paucis occisus. Clarauentius cum aliquot captus. Thoraeus cum expeditioribus, et in iis Antonio Sillio Rupipotio se periculo subduxit. Germanorum agmen, quod IO efficiebat, in proelio immotum post stragem aliorum ad Guisium transfugit, qui palanteis ardentius insecutus cum in militem obstinato animo se dedere recusantem incidisset, dum per vepreta sensim cedentis vestigiis insistit, scloppeti ictu in mala sinistra accepto grauiter sauciatus paene ex equo concidit, continuoque a suis superuenientibus in hospitium relatus est, elapso interea, dum ceteri duces ad summi ducis casum stuperent, Thoraeo, qui praecipitati consilij insimulatus ob id per totam vitam minore deinceps in pretio habitus est. tamen pro tempore cum ad Alenconium cum paucis peruenisset, factum necessitate excusauit, et culpam in Germanos tumultuanteis reiecit: et Alenconius, siue familiae splendori, siue Damuillae amicitiae hoc dederit, excusationem in bonam partem accepisse videri voluit, et Thoraeum praecipuo loco vsque ad pacificationem proximam penes se habuit. interea Regina in Turones profecta, cum filio, qui Campiniacum vsque primariam Monpenserij arcem ad ipsam venit, Momorantij praecipue interuentu agit, et post multas hinc inde altercationes et secreta colloquia, quibus totum VIIIbrem et maiorem sequentis mensis partem extraxerunt, tandem cum de pacis condicionibus conuenire non posset, in inducias semestreis consenserunt, quae a X Kal. Xbr. inciperent, et in VII Kal. Vtil. anni sequentis exirent; quarum tempore vtrinque ab armis, incursionibus et omni maleficio per vniuersum regnum abstineretur. adiectae hae leges, vt Rex CLX aureorum OIO Germanis a Condaeo conductis numerari iubeat, modo ne ipsi Rhenum transeant, nec in regnum descendant; interim securitatis caussa Protestantibus et Catholicis foederatis hae vrbes attributae; Engolisma, Niortium, Salmuria; Auaricum Biturigum, Charitaeum ad Ligerim, et Mezeria ad Mosam, quae in Condaei manus consignaretur, data fide ab Alenconio ac foederatis, quamprimum induciae expirauerint, siue pax siue bellum sequatur, vt urbes illae restituantur, ad quarum custodiam Rex II OIO praesidiarios ab Alenconio deligendos, C item nobileis, turmam C cataphractorum equitum ipsius Alenconij, et L Heluetios et C scloppetarios ad eius corporis stipatum suis sumptibus alat. Rex vicissim copias omneis externas praeter Heluetios et Scotos custodiae corporis inseruienteis dimittat, et vtrinque arma simul ac vrbes promissae traditae fuerint, deponantur. et quia hoc nouo motu inchoatum Lutetiae nuper de pace negotium intermissum fuerat, postremo conuentum, vt principes, proceres, prouinciae et vrbes foederatae Ianuario proximo delegatos cum plenis mandatis mittant, cum quibus de pace aequis rationibus constituenda agatur. condicionibus perscriptis, et Catharinae ac Francisci manu subsignatis, quod ortis vtrinque suspicionibus neutri satis bona fide eas implerent, induci ae non ita
cito promulgatae sunt. nam Rex interea VI OIO Heluetiorum conscribit, et delectus per Germaniam haberi curat Carolo Mansfeldio comite, Gaspare Schonbergio, et Christophoro Bassonpetra ob id Lutetiam accitis, qui C aureorum millia praesenti pecunia numerari petebant, et CCCCL OIO, cum primum VIII OIO equitum, quos adducturi erant, ad fineis regni peruenissent. in eam rem conuentus in vrbe omnium ordinum indictus et in publicis aedibus celebratus magna frequentia; vbi cum per delegatos Rex ab iis CC librarum millia mutuo peteret ad IV mensium stipendium Heluetiis destinatum, immane quam omnium animi commoti sunt; demumque apparuit, in populosissima et opulentissima hactenus credita vrbe verba pluris, quam pecuniam constare. nam post longam et exquisito verborum ornatu agitatam deliberationem, tandem supplex libellus inuidiose perscriptus est amplissimi ordinis, curiarum rationalium ac vectigalium, ecclesiasticorum, et ceterorum ciuium Parisiensium nomine, et ad regem mense Xbri perlacus, quo miserabilis non solum vrbis, sed vniuersi regni, cuius in vrbe veluti matrice salus publica vertebatur, status, et plebis tot bellis et oneribus tandiu vexatae et exhaustae calamitas oculis subiiciebatur. nam XV abhinc annis per bella ciuilia trigesies sexies centena millia librarum ab vrbe ex vniuersi regni opibus subministrata esse, et duplo fere maiorem summam a sacro ordine. quae prodigiosa et fidem superans summa misere regi regnoque vniuerso ac singulis perierit, nullo alio profectu, quorum vt Gallia in se commissa laceraretur, et propriis viribus labefactata exteris ad praedam et ludibrium pateret. eam a iusta Dei ira inuectam Galliae calamitatem; quippe cunctis ordinibus corruptis, peruerso iure, et aerario secus, quam oportuit, administrato. nam vt a sacro ordine initia ducantur, sordeis, auaritiam, et ex ea foedas nundinationes propagatas, luxum praeterea et impudicos mores non paruam offensionum caussam cunctis praebere. in iudiciario etiam ordine non leuiter a magistratibus peccari, quorum munera palam venalia cum prostent, haut mirum debere esse, si de pristina innocentiae, prudentiae et integritatis laude, quae tot principes externos ad ius a Senatu regio petendum olim inuitauit, temporis tractu multum decesserit. tantam porro esse militum licentiam, et regij corporis custodum inprimis, vt plebs rustica per agros spoliata, et non solum auare sed iniuriose habita cultum agrorum omittere cogatur: eaque re fieri, vt omnium ordinum vectigalia, quae fere e cultu terrae apud nos proueniunt, cottidie minuantur, et ad nihilum tandem redigantur. ipsa etiam ptochotrophia egenis alendis vix hodie sufficere, eoque necessitatis postremo deuentum esse, vt cum vectigalia annua non suiffcerent, fundos ipsos publica auctoritate distrahi necesse fuerit. nec rei pecuniariae administrationem et dispensationem vitio suo carere; quippe cum constet plerosque auare in ea versari, et inutilibus sumptibus ac largitionibus ante triennium, cum Rupella obsideretur, et res vbique in arcto essent, nongenta millia aureorum, anno sequenti septingenta, et ita deinceps; hoc vero, vix sex mensium spatio amplius CCC aureorum OIO absumpta esse. praeterea in pensiones et superuacuas istiusmodi res quotannis plus CC aureorum OIO impendi, eoque onere non mediocriter aerarium grauari, quod exhauctum plebis miserae spoliis atque adeo sanguine sarciatur necesse est. ad haec cottidie noua tributa ab exteris excogitata in publicam perniciem inuehi, quorum non Franci, sicuti regni legibus cautum est, sed exteri ipsi vere regni hirudines ac vomicae redemptores sint; interea plebe ad extremam inopiam redacta commercium vbique ob exactiones immodicas intermitti, et singulorum inopia fieri, vt respub. egeat. his accedere detestandas in Deum eierantium contumelias, et foenerandi iam liberam licentiam; quibus rebus accensam semel in nos Dei iram non prius placabilem fore, quam pietati ante omnia prospiciatur, iudiciorum ordo peruersus corrigatur, et ad plebis et vniuersorum leuamentum maiore fide ac parsimonia in posterum aerarium administretur. proinde e re videri, vt non tam in belli gerendi ratione et sumptibus in illud faciendis laboretur, quam ratio
ineatur, qua pace in regno constituta pietati, iustitiae, et plebis leuamento, quod bello ciuili ardente sperari non potest, idoneis remediis quamprimum consulatur. supplici libello addita Ludouici IX, qui inter Diuos referri meruit, ad Philippum filium monita, ex archiuis publicis venerandae antiquitatis prolata, quibus illi religionis cultum, egenorum curam ante omnia commendabat, praecipiebatque, ne plebem nouis tributis, nisi necessitas vrgeret, et ex ipsius consensu ad tempus tantum oneraret: prauos consiliarios a latere suo remoueret: iudices suos moneret, vt nullo personarum, ac ne principis ipsius respectu habito ius aequabile inter partes dicerent. at Rex inter adulationes educatus, qui hoc non supplicationis, sed praeceptionis loco acciperet, non mediocriter intra sesuccensuit. certe Villoclarus regi blandiens, cum vrbis nomine loquentem interfatus esset, et cur tam praefracte Regem compellare ausus esset, rogaret, delegatus scriptum mox e sinu protulit, quo eadem, quae recitauerat, comprehensa erant. quo conspecto Rex, qui vereretur, ne contentione contumaciam delegati alieno tempore iritaret, Villoclaro innuit, vt ab iniurioso sermone, quod illi praesentia regis freto sollemne erat, temperaret. ipse moderata oratione Parisienseis increpuit, et celeritate periculo praeuertendum monuit, quod ex nimia cunctatione et praepostero libertatis et immunitatum tuendarum studio, non solum regno, sed etiam priuatorum fortunis impenderet; neque tamen se commune periculum propterea neglecturum dixit, sed curaturum, vt ope melius erga se et patriam animatorum ciuium adiutus belli necessitatibus subueniret. commodumque tunc accidit, vt Ludouicus Gonzaga Niuernij dux opimas ditiones extra regnum in Flandria, necnon C arolus Haluinius Pienna illustri familia ex Pleumosiis oriundus auitum patrimonium, quod in illis locis possidebant, grandi pecunia diuenderent; quam vterque Regi officiose commodauit, acceptis in Armorica ex fundis regiis pignoris loco amplis vectigalibus. multa praeterea contra inducias a regiis facta, quarum praecipuum caput erat de vrbibus securitatis loco tradendis; quod et ad cetera ab Alenēonio et Protestantib. impetranda viam strauerat. verum id magna ex parte Regina elusit. nam neque Mezeria in Condaei manus consignata est, et Engolismam Monpenserio profecto, vt vrbem Alenēonio traderet, Philippus Voluirius Rufecus prouinciae praeses portas aperire recusauit, excusans se, quod cum ob fidelem Regi contra perduelleis nauatam operam multorum odia in se concitasset, nullum sibi Engolisma in Protestantium manus tradita tutum receptum toto regno videret. se Ludouici Berengarij Gastij nuper Lutetiae sub Regis oculos perfidiose interfecti exemplo terreri. proinde Alenēonium rogabat, etiam atque etiam videret, ne et ipse fluxam illorum, qui cum ipso nunc essent, aliquando fidem experiretur. quod vero de Gastio Rufecus addebat, id ad iniuriam Alenēonij pertinebat, quippe cum eo non inscio caedes patrata crederetur. ad extremum Rufecus, vt inuidiam repulsae molliret, Alenēonium rogauit, si quidem omnino Engolismam a Rege promissam in potestate habere vellet, eius custodiam fidei suae potius, quam alterius cuiusdam ex foederatis aut Protestantibus crederet. cum nihilominus crebris Reginae literis interpellatus obnixe, an ex compacto, incertum, recusaret, nec magis Franciscus Grangius Montinius, qui Auaricum Biturigum tenebat, imperio regio pareret, Regina consulto Rege vtriusque loco fanum Ioannis in Santonibus, et Cognacum in Engolismensi agro Alenēonio concessit. Lanouius fanum Ioannis, Bateressius Cognacum, eodemque tempore Bussius Ambosius Salmuriam et Charitaeum missi, qui ea oppida Alenēonij nomine possessum irent, cum Non. Xbrib. Ludouicus Sangelasius Niortium a Vido Dallonio Ludae comite, Regis iussu traditum cum tribus peditum cohortibus ingressus esset. quibus actis Alenēonius vbi Rufecum rediit, Regina instante, quae huc vsque ad eum venerat, inducias ante mensem pactas in castris X Kal. Ianuar. promulgari mandat, et interim tamen omnia ad bellum comparat, Antonio Sillio Rupipotio prius Rupellam cum literis fiduciariis misso, qui et caussas coram explicaret,
cur in inducias consensisset, neque adhuc auxiliarem Germanorum exercitum in regnum introduxisset: nam eas fere copias sine pecunia inutileis esse, plusque periculi a seditione Germanis ob non soluta stipendia tumultuantibus impendere, quam opis in eorum viribus repositum esse. id Thoraei casu, cum quo ipse Rupipotius, erat, satis perspectum. itaque tantisper, dum res pecuniaria expediri possit, eorum aduentum retardari consultum duxisse. tantum a Rege CL aureorum OIO per inducias in mensem suppeditari potuisse, cum exercitus a Condaeo adducendi stipendia menstrua ad CLL excurrant. proinde orare, vt in tam necessarij belli sumptus pecuniam pro viribus conferant, et ceteris ad idem faciendum exemplo suo praeeant. prolatae et in eam rem Condaei literae Argentina X Kal. Xbr. datae, et alterae Theodori Bezae postridie scriptae; quibus spes de numeroso exercitu a Condaeo adducendo fiebat. ipse valetudinis incommodum caussatus, quo minus eum sequeretur, se excusabat, monebatque, ne toties decepti se aulicorum artibus rursus circumscribi paterentur; sed cautius oblatis a Deo remediis in posterum sibi consulerent. ad haec Rupellani laudata Alenēonij, quem et summi armorum pro regni tranquillitate susceptorum ducis titulo ornant, prudentia et egregia erga ipsos voluntate, vt in ea constanter perseueret, quam possint enixe rogant. de cetero se excusant, quod praeteritarum calamitatum, quarum spectator et pars ipse fuerit, occasione, non quantum velint, et dignum ac iustum ducant, exhaustis in bello hoc priuatorum facultatibus conferre possint. interim exiguam summam, vt boni consulat, orant, instantque, a Regina impetret, vt Marano et Benone proximis vrbi locis praesidia deducantur: quippe horum seu continuis excursionibus seu metu fieri, vt vicini induciarum beneficio frui non possint. ita honorifice dimissus Rupipotius, et missi cum eo vrbis delegati, qui pecuniam ad Alenēonium deferrent; quos peramanter ille exceptos verbis beneuolentiae plenis oneratos domum remittit, breui se delegatos missurum pollicitus, qui de negotiis ad remp. pertinentibus cum ipsis capita conferant. fama interim, quasi induciae ruptae essent, et de clandestinis ad vrbem intercipiendam initis consiliis maligne a quibusdam sparsa. quae cum euanuisset, induciae post longas altercationes, cuius iussu et auctoritate promulgarentur, cum id iuris sibi Alenēonius vindicaret, oppidani contra, si alium, quam Maiorem agnoscerent, magnum libertati ac priuilegiis suis praeiudicium inde fieri contenderent, tandem Maioris iussu et auctoritate in vrbe publicatae sunt Ianuario insequenti. quo eodem tempore, rebus, vt sibi videbatur, ex voto pro tempore compositis Regina relictis in Alenēonij comitatu Monpenserio et Momorantio in aulam ad Regem rediit. exinde cum Rufeco Alenēonius in Biturigas rediisset, rumor spargitur, quasi ipsi et Thoraeo venenum propinatum esset. quod siue verum, siue artificiose, vt propius vero fit, confictum fuit, certe ea de re diligenter ad Rupellanos et foederatas vrbes perscripsit Alenēonius, et vt de salute sibi raro Dei beneficio conseruata gratias secum Deo agerent, rogauit, eo officio, sicuti prudentiores sentiebant, secretae cum fratre aut parente consensionis suspicionem se purgare posse existimans, ita vt omni diffidentia sublata arctiore in posterum cum ipsis voluntatum et studiorum vinculo constringeretur. Hic annus Romae memorandus fuit Iubilei celebratione; quo cum ex omnibus orbis Christiani partibus quamplurimi religionis ac votorum caussa proficiscerentur, et Carolus Fridericus Cliuiae princeps venit, cum paullo ante ex Maximiliani Caesaris auunculi aula, vbi totum triennium consumpserat, discessisset, et perhonorifice a Gregorio XIII exceptus in Vaticano hospitium habuit. verum mox inde Neapolim visendarum antiquitatum cupiditate excurrens comite viae Stephano Pighio harum rerum summe perito, qui et eius iter atque adeo vitam prolixo opere Herculis Prodici nomine inscripto explicauit, cum Romam rediisset, febre correptus frustra tentatis a medicis remediis et ab Alexandro Petronio inprimis, qui aegrotanti semper adsedit, tandem V Eid. Febr. animam Deo reddidit, cum vix XX
annos exegisset, princeps rara indole et virturibus, quae breuis aeui curriculo conclusae fructus tanta exspectatione dignos non tulerunt. Pontifex id aegre admodum tulisse dicitur, et literas consolationis plenas ad Vilelmum patrem scripsit, quae illi per Gasparem Gropperum, qui res Pontificis Coloniae pro tempore procurabat, redditae sunt. dolorem et inde conceptum publico moerore declarauit Pontifex, prohibita, siue ob anni sancti religionem, siue ob inopinatum principis obitum Bacchanalium temulenta per illos dies agitari solitorum lasciuia. funus mortuo summa magnificentia factum, et corpus ex patris voluntate in aede B. Mariae, quae Teutonicorum dicitur, ex aduerso monumenti in dextro pariete Hadriano VI Vltraiectino erecti, depositum est postridie Kal. Mart. vbi altero post anno parens Gulielmus magnificentissimum ex preciosis marmoribus sepulcrum in sinistro cellae pariete exstrui curauit. eo mortuo illustrissimae familiae spes cum in Ioannem Vilelmum alterum ex filiis superiore anno Monasteriensem episcopum electum recumberet, ille dignitatem ea condicione eierauit, vt in Ernestum Baioarum episcopum Frisingensem consobrinum suum conferretur. sed dissidente sacrorum sodalium collegio, et ad Henricum Saxonem archiepiscopum Bremensem maiore eorum parte inclinante, Pontifex, apud quem tunc Ernestus erat, vt impetum sodalium frangeret, et tempore mollitis eorum animis, Ernesto, cui gratificari cupiebat, eam aliquando dignitatem conciliaret, eierationem Ioannis Vilelmi irritam pronunciauit, et ita decennio amplius postea Ioannes Vilelmus Monasteriensem episcopatum retinuit, tandem in Ernestum, sicuti ipsius et Pontificis votum erat, prensatis sodalium suffragiis translatum. Post Cliuensem principem memorandus venit Henricus Roanus Leonij in Armorica princeps ob splendorem familiae, quae cum tot regibus ac toties adfinitate olim contracta clarat, et nuper Elisabetha Labretana Ioanne Nauarrae Reginae Henrici, qui nunc est, et regnum Franciae tenet, parentis amita, in Roanam domum deducta, merito inter illustreis recenseri debet. nam ex eo matrimonio Henricus prognatus erat, qui Iunio mense hoc eodem anno arthritide diu ante vexatus in Belini arce stupendi operis ac regia magnificentia exstructa fatis concessit, relicta tanti nominis et amplissimarum possessionum herede vnica filiola XI annorum, quae paullo post et ipsa decessit, et Renatum patruum heredem habuit, Protestantium primarium ducem, qui mox catharinam Parthenaeam Ioannis Subizae toties memorati filiam et heredem, vxorem duxit, nuptiis summa laetitia, quantum per calamitosa tempora licebat, Rupellae celebratis. Eodem hoc anno Romae ad Deum migrauit XV Kal. April. M. Antonius Boba Casalensis ob fidam Philiberto Emanueli Sabaudiae duci nauatam operam in caussa Montisferrati principatūs, qua tamen Caroli V Caesaris iudicio cecidit, eiusdem Philiberti commendatione in collegium Cardinalium ante decennium cooptatus, qui poetica felicitate et eleganter scribendi ac loquendi facultate inter alias animi dotes, necnon arcta, quae mihi licet admodum inueni cum illo, dum Romae essem, intercessit, necessitudine meruit, vt eius heic honorificam mentionem faceremus. nec praeteriri debet Bernardinus Rota non plus generis, quam ingenij nobilitate illustris, quod ille in poetica Latina et Etrusca non exigua cum laude exercuit, et cum tota vita literas et literatos coluisset, exeunte hoc anno Neapoli, vbi natus erat, VII Kal. Ianuar. non ita senex fatis concessit. maiore cura dicendi, si ad alia properanti liceret, duo hac aetate mathematicis studiis insignes viri, Franciscus Maurolycus Syracusanus Messanae abbas, qui scriptis suis praeclaras has artes plurimum illustrauit, et Fridericus Commandinus nobili familia Vrbini in Vmbria natus, qui ad easdem illustrandas cum exquisitam vtriusque linguae peritiam attulisset, multa Graecorum primus in lucem protulit ac interpretatus est; gratia et fauore Francisci Mariae Vrbini ducis excellenti harum scientiarum, quod in principali fastigio rarum est, cognitione praediti subleuatus; quibus in studiis adsiduus dum in Pappi Alexandrini interpretationem
adornat, anno aetatis LXVI viuis exemptus est, in patria vrbe ad B. Francisci in mouumento maiorum conditus, et ab Antonio Toronaeo oratione funebri laudatus. in Germania et eodem anno obiit Gul. Xylander Augustanus vtriusque linguae apprime peritus et omnis antiquitatis ac literaturae cum paucis huius aeui comparandus; ad haec philosophicis et mathematicis studiis clarus, dum vixit cum summa egestate luctatus, atque ob id fami non famae scribere existimatus. multa ille magno rei literatae rei bono viuus edidit; plura, quae promisit, et, qua erat eruditione et ingenio, praestare potuit, publico daturus, nisi immatura mors eum, quippe tantum XL annos exegerat, Heidelbergae, vbi profitebatur, intemperantia vitae accelerata oppressisset. eodem fere tempore et Matthias Flacius Illyricus summus inter Protestanteis Pontificiae auctoritatis oppugnator, et ob eandem vehementiam Philippo Melanchthoni praeceptori olim suo non satis aequus, post acerbas et saepius repetitas inter Augustanae confessionis socios contentiones, potius laboribus quam senio confectus fatis concessit. hunc secutus est Henricus Bullingerus Bremogarti Heluetiorum oppido natus anno huius seculi quarto, Helueticae confessionis post Zuinglium et Oecolampadium summus propugnator, et illo mortuo ad Tigurinae ecclesiae curam vocatus, sed mitiore quam doctor suus ingenio praeditus; in qua cum XLIII annos exegisset, variis ac prope infinitis scriptis editis tandem senio grauis decessit XV Kal. VIIIbr. a Iosia Simlero Tigurino viro doctissimo, qui non diu ipsi superuixit, laudatus, et variis variorum carminibus epitaphiis celebratus. fuit et hic annus climactericus et fatalis Hadriano Iunio Hornano rara vtriusque linguae, antiquitatis et humaniorum literarum cognitione, philosophiae praeterea ac medicinae studiis praestanti; quod complura multiplicis doctrinae ab eo elucubrata monumenta abunde testantur; qui cum Harlemi in Batauis suis larem postremo fixisset, obsidione illa ante biennium memorabili cum familia expulsus, ad Armuidam iuxta Mildeburgum in Mattiacis se contulerat, vbi cum frustra consilio ac diligentia sua conciuibus laborantibus opem ferre conatus esset, ex caeli mutatione, quod illis crassius valetudinem eius non mediocriter afflictauit, insuper taedio accisarum rerum, et bibliothecae instructissimae inprimis in Harlemi expugnatione direptae desiderio in letalem morbum incidit, et XVI Kal. Vtil. animam de repub. literaria optime meritam Deo reddidit, Mildeburgi curante Petro filio honorifice sepultus. Iunium praecessit Gulielmus Canterus Vltraiecti in Batauis patritia familia natus, vt patria sic studiorum similitudine coniunctissimus. nam primis vtriusque linguae rudimentis sub Ioanne Aurato optimo iuuentutis praeceptore Lutetiae factis, industria propria tantum postea profecit, vt editis quamplurimis scriptis inter eruditissimos sui saeculi numerari meruerit, plura vtique praestiturus, nisi eum ex rerum Belgicarum infausto augurio moeror conceptus, et ex moerore mors immatura eripuisset, nam nondum XXXIII aetatis annum expleuerat, anno huius seculi XLII, IX Kal. Vtil. natus et V Kal. Iunias hoc anno denatus. Interea Romae dum frequenti peregrinantium concursu cuncta perstreperent, longe diuersi reip. Genuensium motus erant, paene intestinis dissidiis hoc anno euersae; quorum originem altius repeti ad rem facere videtur. ante CCC annos cum hinc Spinolarum, et Auriarum, inde Fliscorum et Grimaldorum, quae principes Genuae familiae erant, odiis priuatis ac simultatibus crudeliter et auare LXX amplius annorum spatio lacerata fuisset resp. ad extremum, qui patrias leges et iugum domesticum ferre non poterant, ad alienas opes confugere, et externorum principum dominationem experiri coacti sunt, sub Henrici VX Caesaris, Roberti Andini regis Neapolitani, deinde sub regum nostrorum, et Vicecomitum Mediolanensium imperio per annos complures haut melius habiti; tandem Simonis Buccanigri virtute pristinam libertatem recuperarunt. is anno OIO CCCC XLIV excusso Vicecomitum iugo remp. constituit, et dux creatus, vt dissidiorum caussas imposito ambitioni patriciorum freno praecideret, legem
condidit, qua nobiles, sic vocabantur illi, qui in repub. ab anno OIO C, (neque enim altius reip. suae originem repetunt Genuenses) honoribus et muneribus publicis participassent, a principatu et ceteris fere magistratibus arcebantur, quos solis popularibus gerere ius esset. populares autem ij dicebantur, qui nunc noui, hoc est, nondum munerum publicorum participes; qui exinde soli fere summos magistratus in rep. gesserunt. exclusis Spinolis et Auriis, qui tunc eiectis Grimaldis et Fliscis rerum in patria potiebantur. astu tamen illorum, quod iam vi aperta non audebant, tandem effectum est, vt subortis inter populareis factionibus et praecipue inter Fulgosios et Adornios, dum hi ad has, illi ad alteras partes se applicant, cuncta rursus in vrbe et ciuili administratione miscerentur, principatu tamen summo semper penes populareis manente; donec Octauianus Fulgosius vir magni animi, sed maiore erga patriam caritate a Raphaele Ponsono persuasus, cum rerum potiretur, et de Adorniis vltionem sumere posset, arce, quae anostris tenebatur, recepta, cum eam ad priuatam potentiam firmandam retinere posset, destructa, inimicitias reip. condonauit, et XIIviros reip. ordinandae creauit, qui sopitis dissensionibus, et factiosis nobilium et popularium nominibus extinctis concordiam inter ciueis et vnionem restituerent. verum cum Adornij rursus eiectis Gallis summam rerum ad se traxissent, tam sanctum ac laudabile Fulgosij propositum successu caruit; quanquam Augustinus Folieta omnem operam daret, etiam Clementis VII auctoritate interposita, vt Adornij simultatibus depositis procedentia tam feliciter aemulorum consilia persequerentur, et hoc decus, quod illis fortuna inuiderat, eiusdem fortunae beneficio suum facerent. tandem Andreas Auria, cum alieno maxime tempore partes nostras deseruisset, et hoc operae pretium a Carolo V Caesare obtinuisset, vt patriae libertas restitueretur, pacis in ciuitate constituendae iactis ab Octauiano fundamentis superstruere voluit, et nouam reip. formam anno huius seculi XXVIII instituit, qua nobiles et populares, aboletis factionum nominibus, in vnum veluti corpus coniungerentur, et vtrique summis honoribus, a quibus nobiles qui antea dicebantur per XCIV exclusi fuerant, aequabili iure participarent. ea autem ratio inita est, vt recensitis omnibus familiis, excepta vili plebe, ex toto illo numero ampliores seligerentur, quae sex domos siue alias familias ex se profectas, sed distinctas, tanquam propagines a se deductas haberent, in quas reliquae omnes, quae ad minorem numerum redactae erant, veluti adoptione assumptis eorum nominibus insererentur. censu diligenter habito huiusmodi condicionis tantum XXVIII familiae repertae, et ex iis XXIII ex nobilium ordine, V tantum ex populari. eae fuerunt Iustinianeorum, Furnariorum, Francorum, Sauliorum, et Promontoriorum; Fulgosiis et Adorniis ob crebras sibi inuicem clades inflictas, exilia, ac proscriptiones ad minorem numerum redactis, quam vt per eam legem familias in vrbe constituere possent. tum vt dissidiorum, quae per factiosa illa nobilium et popularium nomina renouabantur, memoria sepeliretur, deliberatum, quo nomine vniuersi ita veluti in vnum corpus coniuncti deinceps appellarentur. et quibusdam placebat, vt odiosum nobilium nomen omnino aboleretur, nouo, quod vtrisque commune esset, puta optimatum, aut reip. consiliariorum in eius locum substituto. sed tandem post longas et acerbas contentiones obtinuit, vt nobilium nomen, quod et dignius et honestius esset, quodque aliae fere respub. vsurparent, retineretur; quod cum vtrique ordini iam confuso communicaretur, inuidia et odio, quod ordinum distinctio olim pepererat, in posterum cariturum esset, honoribus ac dignitatibus, quae prius vni ordini attributi erant, iam cum vtroque communibus. quod prudenti sane et aequitatis pleno consilio ab Auria factum; qui cum ordini suo, in quo Auriae principem locum semper tenuerant, pristinos honores et antiquam dignitatem restitui cuperet, aequabile se ius inter suos conciueis dicere existimauit, si insertis popularium, quae dicebantur, in nobilium domos familiis, et sublata illa inuidiosa nominum differentia
principatum vrbis et ceteros magistratus, ad quos soli populares a tempore Bucanigri fere admittebantur, vtrisque deinceps communeis faceret. sic enim sperabat fore, vt sarta in praesens optime, vt rebatur, per confusionem illam concordia tractu temporis studia quoque ac voluntates coalescerent. sed contra accidit. nam nobiles, qui se illa rerum ordinatione in antiquam dignitatem restitutos viderent, pristinis animis resumptis cum popularibus quamuis in suas familias adoptatis, non eo, quo par fuit, animi candore ac fide vti plerisque visi sunt. nam neque propterea eos adfinitatibus inter se contractis, aut consiliorum de rep. communicatione dignati sunt: sed quantumuis vtrique nomine in speciem coniuncti viderentur, alteri tamen ab alteris semperseparatas rationes habuerunt, sicque nobiles illi primarij res suas instituerunt, vt cum ipsi familiarum, alteri capitum numero vincerent, in adipiscendis tamen honoribus his illi aut superiores essent, aut eos semper aequarent. quod in tanto popularium cottidie crescente numero contra tam exiguum nobilium ordinem summae iniquum videbatur; tamen quandiu Auria in viuis fuit, hoc eius meritis et auctoritati, quamuis extrema aetate ob decrepitum senium vilescenti datum fuit, vt populares quiescerent. tantum anno XLVII post coniurationem Fliscorum dissipatam ex Auriae, ex cuius nutu tota resp. tunc temporis pendebat, consilio creati VIIIviri reip. ordinandae, IV ex antiquis, IV ex nouis. iam enim illa noua in locum nobilium et popularium inualuerat, pessimo, vt postea apparuit, exemplo. ij legem in antiquorum gratiam condiderunt, qua Consilium maius, in quod CCCC quotannis ex omni numero sorte legebantur, ad CCC redigebatur; quibus C suffragio electi adiungerentur. XX ex primariis ciuibus delecti, VIII videlicet, qui S. Georgij magistratum, VII qui magistratum extraordinarium constituunt, et V syndici. additum postremo in fauorem item antiquorum, vt C illi suffragio lecti XXVIIIviros, sic tamen vt duas tertias votorum partes vincere opus esset, eligerent, qui prius a V sorte lectis nominabantur. porro in illorum XXVIII potestate erat, Ducem et ceteros magistratus eligere. quae quanquam in antiquorum gratiam fierent, noui tamen patienter vtcunque pertulere, vsque ad annum LXX, quo Iacobus Basadona ob repulsam in alicuius muneris petitione iritatus multorum annorum intermissas nouorum querimonias renouauit; et iam palam domi et in circulis de rep. in meliorem statum reducenda consilia habere cepit, accensis partium vtrinque studiis; quibus accessit et recens iniuria a Ianoto Lomellino Genuae principe, Matthaeo Senaregae multa doctrina et prudentia inter suos claro facta; qua eum hereditarium secretarij reip. munus a maioribus suis possessum eierare compulit, quod publicas literas contra principis consensum et alterius ex Gubernatoribus obsignare ac resignare ius sibi esse concenderet. deinde et alia inciderunt, quae acerbatis semel animis paene exitiabileis in vrbe motus excitarunt. nam Pallauicini ob priuatas caussas a Senatu petierunt, vt Rotuli non ex antiqua Pallauicinorum familia genus ducere, sed in eam per legem inserti fuisse declararentur; et Lomellini postea alieni aeris onus caussati itidem a Senatu petierunt, vt gentilitia familiae suae series ex publicis instrumentis descripta in acta referretur, et ad eam aggregati anno XXVIII distinguerentur, ne confusione illa rebus domesticis praeiudicium fieret. quod tamen a Senatu obtineri non potuit. haec Lomellino principe acta: in cuius locum praeter ordinem a Senatu substitutus Iacobus Grimaldus Duracius, qui quo maiore moderatione in remp. administrauit, eo res quietiores fuere toto magistratūs illius tempore, misso a Philippo interim Ioanne Idiaco, qui vocato Sanctio Padilia res Philippi Genuae procurante, cum vtraque parte ageret, et dissidiorum semina iam in apertam perniciem erumpentia amice inter eos componeret. sed subortis rursus suspicionibus, quasi homines externi cum armis ab Antiquis, qui numero impares erant, contra Nouos introducti essent, rursus tumultuari cepit, et cum Antiqui delegatos creassent, Hectorem Fliscum, Franciscum Spinolam,
Baptistam Grimaldum, Stephanum Marium, Georgium Auriam, et Balthasarem Lomellinum; Noui in Bartholomaei Saulij aedibus congregati totidem e suo numero delegatos creant. iamque res ad apertam seditionem spectabat, cum tabernis clausis pretiosam quisque supellectilem in tutum asportaret, et quamuis magistratu prohibente cuncti huc illuc discursarent. omnia denique in vrbe susque deque ferebantur, cum IV ex ordine populari a plebe delegati in Senatum venerunt, qui composita oratione, sed audaciae plena, petierunt, vt CCC ex plebe, qui oneribus ac tributis reip. grauabantur, ad honores pariter et magistratus cum ceteris ciuibus admitterentur, et quod illis intermissa tandiu praescripta a lege cooptatione toties iniuste denegatum erat, hac vice iuris via rependeretur. additae ad acerba verba etiam minae, vt si id Senatus per se non posset, id per CCC consilium fieri pateretur. quod durum et insolens non solum Antiquis, sed etiam Nouis, visum, qui ea ratione hominibus ex plebis faece viam ad honores magno reip. dispendio et omnium ordinum confusione aperiri indignabantur. tamen contra incitatam plebem opus dissimulatione fuit, ne si pro merito temeritas delegatorum plecteretur, maius ex eo periculum reip. crearetur. impunita tamen illorum audacia fecit, vt non iam duae, sicuti ab initio, sed veluti subsortitione quadam scindente se populari ordine, tres factiones ex illo exortae sint, iam palam Antiquis ad S. Lucae porticum, Nouis ad B. Petri, plebeiis denique loco destinato conuenientibus. haec initia fuere seditionis longe perniciosissimae, quae remp. paene hoc anno euertit. nam cum Noui vrgerent, vt ordinatio reip. vltima anni XLVII ab oleretur, et prior anni XXVIII in vsum reuocaretur, plebs, quae tertiam factionem constituebat, vicissim petebat, vt iuxta priorem legem VII quotannis in ordinem nobilium ex plebe vrbana cooptarent, et III ex Ligustico litore. quod non tam illis ab Antiquis negatum, quippe qui illis satisfieri debere, siue aequum siue necessarium, vt periculo ex seditione impendenti praeuerteretur, existimarent, quam Antiquis cum Nouis in rei exequendae ratione dissiden tibus dilatum. quod cum plebs ad eludendam iustam petitionem suam fieri interpretaretur, ex eo magis exacerbata est, per vrbem licentiose cum armis discurrens, et libertatem inclamans, si qui forte ex primoribus ad dulce libertatis nomen priuatam ambitionem consociaret, et se ducem incensae plebi praeberet. itaque Cypriani Pallauicini ciuitatis archiepiscopi et Philippi oratorum, M. Antonij Auriae Carrecti Melfiae principis, et Io. Andreae Auriae interuentu edictum propositum est, quo praesidium vrbis augeri mandabatur; externi, qui ad tumultus famam vndique aduolauerant, vrbe facessere iubebantur, addito, vt post duas noctis horas nemo cum armis per vrbem incedere auderet; quod locum haberet vsque ad mediam Quadragesimam, intra quod tempus delegati ab vtraque parte conuenirent, et de rep. capita conferrent. verum id exiguo profectu tentatum. nam cum vtrique pari numero delegati inter se dissiderent, (alij quippe ordinationem anni XXVIII, alij XLVII mordicus retinendam censebant) tandem Antiqui scriptum edunt VII Eid. Mart. summo temperamento, quo deplorato reip. inter se dissidentis statu, quando ipsi ciues sibi per se consulere non possunt, e re communi censent, antequam animi magis in mutuam perniciem exacerbentur, vt arbiter ab vtraque parte eligatur, ea probitate, auctoritate et potentia, cuius iudicio vtrique stare teneantur. ad quod scriptum Noui alio scripto respondent, quo notata subinde aduersariorum ambitione, qui CCC aut iudicium aut vtilitatem priuatam contra vniuersae ciuitatis illorum legem damnantis et priorem obseruari petentis sententiam ac commodum praeualere debere contendebant, non alium iudicem deligi posse aiunt, quam aut magnum consilium Palatinum, aut vniuersae ciuitatis conuentum, penes quem turbatis temporibus summa rerum semper fuit. inde res non verbis aut scriptis agi cepit. nam cum Io. Andreas ab Antiquis rogatus, vt caussae communis patrocinium susciperet, et auctoritate sua erga plebem efficeret, vt neutri parti operam suam addiceret, ille modo
consules artificum, modo serici panni textores prensans et singulos benigne appellans a seditione dehortatur; non caritate patriae aut ipsorum leuamento haec dissidia excitari, sed quo priuatam vtilitatem ex publico dispendio captent, et vana libertatis seu potius licentiae spe ostentata eos in commune bene meritorum de se ciuium exitium arment. tum reuocat in memoriam Andreae Auriae pro salute publica exantlatos labores, cui resp. libertatem suam debeat; quod et publico elogio constet, et tot beneficiorum ab eo acceptorum vt memor sit potius, quam aureis temere perniciosa suadentibus praebeat, quantum enixe potest, obtestatur. verum alienatis semel animis plebs, quae a praecipuae dignitatis viro dicerentur, non ea rei publicae bono dici, sed aut ab infirmitatis conscientia proficisci, aut denique id astu fieri interpretata est, vt interea nobiles comparatis viribus imprudenteis nec opinato opprimeret. itaque statim sparso rumore, quasi nobiles militem in vrbem introducerent, cuius ope eam diriperent, et subiugarent, arma per tumultum capiunt; vixque tandem Idiacus peruicit, vt intra triduum nobiles externum militem dimitterent; plebs vicissim arma deponeret. verum dum ante tempus a Ioanne Auria CCC triremibus seruandis destinati tanquam iam dimissi per vrbem incederent, festinationem illam secus interpretata plebs, quasi ad portam S. Stephani occupatam amandarentur, vt ibi se cum Io. Baptistae Auriae copiis coniungerent, vim in eos facit. in eo tumultu aliquot occisi; vixque accurrente ipso Io. Andrea habitu pacato, sedata plebe discessum est. inde nocte, quae XV Martij antecessit, magno numero in platea Molis plebeij conueniunt, et Germanos stationarios inde citra sanguinem deiiciunt, ac tormenta in potestatem redigunt. quibus dum Palatium ipsum oppugnare se paratos passim iactitant, periculo territi nobilium delegati in Senatum veniunt, et vt efferatae plebis audaciae mature obuiam eatur, instant; alioqui fore, vt ipsa sibi e numero suo ducem constituat, sicuti anno huius seculi sexto fecit, easdemque calamitates, quas tunc respub. perpessa est, inuehat. et placebat plerisque, vt in publicum pacato habitu prodirent, et praesentia sua licentiam refrenarent, cunctosque arma deponere iuberent. sed res aliis periculi plena videbatur. itaque Io. Bapt. Lercarus Senator grauis et multo rerum vsu clarus cum astu id a Nouis dici putaret, vt metu iniecto lex anni XLVII abrogaretur, contrario astueorum consilium eludendum ratus orationem in Senatu habuit; qua cum veris in speciem lacrimis deplorato rerum praesenti statu auctor fuit, vt plena potestas et rerum arbitrium in plebem conferretur. cuius suae sententiae astipulatorem habuit Georgium Auriam, qui insuper censuit, vt nemo eorum, quorum nomina Senatūs albo inscripta essent, ciuium deinceps honoribus ac magistratibus in vrbe participaret. quod ad inuidiam adiectum, et vt Noui cum plebe committerentur. non enim, quem putarant illi, exitum habuit. statimque habita deliberatione lex odiosa illa abrogatur, qua Nouis contra dicentibus Ianusio Mario, Francisco Lercaro, Nicolao Cataneo, et Lazaro Grimaldo, qui et de abrogatione, vt vitio facta, protestati sunt, ipse Io. Bapt. Lercarus continuo inde ad Idiaci et postea archiepiscopi aedeis tendit, et coram secretario et vicario vtriusque itidem protestatus est, suaeque protestationis testimonium, quando a notario publico habere hoc rerum statu non posset, sibi dari postulauit. lege abrogata amplius plebs petiit, vt CCC e suo numero in album ascriberentur, quod et obtinuerunt, Idiaco ad omnia prudenter dissimulante, qui et Alexandriae praefectum a marchione Aimontano Mediolanensis prineipatus Prorege cum auxiliaribus missum facessere iussit, et nobilibus, quibus alioqui in occulto fauebat, auctor fuit, vt maioris motūs euitandi caussa Baptistam Spinolam Serraualle cum copiis aduenientem, vt retro cederet, monerent. his et priuata in Philippum iniuria accessit, quam aeque prudenter Idiacus dissimulauit, reseratis a Nouorum delegatis Proregis ad Idiacum literis, et captis armis, quae ab illo, tanquam in Sardiniam portanda, Genuam mittebantur. igitur rebus desperatis nobiles, quid facto opus esset, consultant,
et multis, quorum ambitio vltionem admistam habebat, placebat, vt vrbem, in qua cum dignitate ac securitate manere non possent, quamprimum desererent, ne perniciosis et seditioni propioribus deliberationibus mora sua consensum praebere viderentur: et ne interea huc illuc vagi et euentūs incerti dilaberentur, de Saona intercipienda rationem ineundam proponunt, cuius ope redacta ad angustias vrbe rerum potentes in patriam tanquam victores breui redire, et legem iis, a quibus eam indigne nunc accipere cogerentur, imposituri essent. contra alij, quibus maior tranquillitatis publicae cura, disserebant; nihil adhuc caussae esse, cur patriam desererent, in qua mollita aequitatis temperamento lege anni XXVIII, cum dignitate ac tuto degere possent; alioqui si vrbem deserant, iure succensurum Philippum, qui reip. patrocinio suo commissae periculum minime neglecturus sit, et per suos oratores curaturus, si quidem domi maneant, vt res citra armorum vim componantur; quod si discedant, belli in Italia gerendi Philippo, a quo maxime ille abhorret, necessitatem imponi. nam plebem tanti regis opes et vltionem veritam alterius principis aeque potentis auxilium imploraturam. sicque non solum remp. sed vniuersae Italiae quietem in summum discrimen deuocari. capta vero Saona, quid in rem communem profici? immo periculum subesse, cum vt eam armis tueantur, opibus externis opus habeant, ne ea in externi principis manus deueniat. quod si contingat, ipsos culpae, quam in aliis accusant, magis affineis fore. eam, vt Gallis eriperet, et patriae cum ea libertatem restituerer, Auriam olim Francisci stipendiis renunciasse; idque ab ipsis Gallis, quorum res ea defectione in Italia euertit, in eo excusatum, quem legis, quae nunc oppugnatur, conditorem laudant. quam eandem vrbem si, dum audacia magis, quam tuta consilia sequi malunt, peruicaci temeritate sua externis hostibus prodant, non solum merita Auriae, quibus maxime nobiles antiqui nitantur, sed vniuersum ordinem nobilium inuidia apud suos, et nunquam interitura infamia in posterum onerari. itaque satius videri, vt in vrbe quandiu tuto et honeste licebit, maneant. quod si necessario discedendum sit, et deserenda patria, quae iam patria non sit, conferto agmine discedant, vt coacti non sponte eam deserere videantur. sic enim fore, vt breui nobileis ipsos, qui remanserint, plebis insaniae ac furoris pertaesos poeniteat, et si quidem aequae condiciones proponantur, quod facturus sit proculdubio Philippus, ciues quam iniuste expulsi, tam honorifice ab aemulis suis in patriam reuocentur. his rationibus victi contrariae sentententiae auctores consilium de Saona intercipienda omiserunt. sed cum sibi a plebe metuerent, sensim huc iliuc asportatis, quae pretiosiora habebant, dilapsi sunt. quidam ex iis remansere, et in iis Francus Lercarus, qui tamen cum videret plebem nullum modum furendi facere, Finalium cum antiqua fere nobilitate concessit. ad huius motūs famam Pontifex et pro munere suo et a Philippo etiam rogatus partes suas interponendas censuit, destinato ad id Ioanne Morono Cardinalium decano, praecipuae auctoritatis et prudentiae viro, quem aliquot diebus antecessit Io. Franciscus Canobius a Pontifice praemissus, vt ciuium ingenia salutarium Moroni monitorum capacia redderet. eum mox secutus est ipse Moronus a principe, Senatu et vniuersis, qui in vrbe erant, honorificentissime exceptus. tum ab vtroque ordine delegati VI, et cum Io. Antonius Odiscalcus occultis prensationibus in eo laboraret, vt nobileis controuersiarum suarum iudicium arbitrio Morono Pontificio legato permitterent, illi recusarunt, cum dicerent, neque iustum neque honestum esse, vt cum duo Philippi reip. Genuensis defensoris oratores adessent, hoc negotium iis inconsultis agitaretur, solique ex eo ordine Siluester Cataneus et Nicerosus Pallauicinus delegati in vrbe cum Morono manserunt, auctis interim suspicionibus, quasi Saonae praefecti occulta de arcibus prodendis cum nobilibus, qui Finalij erant, consilia iniissent; statimque decreto Senatūs comprehensi et in vrbem ignominiose adducti, cum nullo non contumeliae genere a plebe affecti essent, postea tanquam innocentes dimissi sunt. quae dum a Nouis
fiunt, vt plebem magis contra nobileis incenderent, nobileis vicissim minime cessabant, omni arte annitententes, vt plebem cum nobilibus, qui in vrbe erant, committerent. itaque reperti quidam e plebe a Georgio Auria, Io. Bapt. Spinola Masone, et Ambrosio Siluagio siue persuasi siue corrupti, sicuti postea in tormentis confessi sunt, qui libello Morono porrecto VII Eid. Maij decretum contra legem anni XLVII factum reuocari peterent. itaque in auctores tanquam contumaces lata sententia, proscriptis illorum bonis. inde renouata et magna seueritate executioni demandata decreta contra exteros, quos antiqui nobiles, qui numero inferiores erant, tanquam auxiliareis aduocauerant, vt cum illi nullam in vrbe securitatem reperirent, ad alios, qui iam Finalij erant, se conferre necesse haberent. cum omnia ad arma inclinarent, Moronus Odiscalcum mittit, qui Aquas Statilias vsque excurrit ad Io. Andream, qui eo valetudinis caussa profectus fuerat, vt eum ab armorum consilio dehortaretur, efficeretque, vt Antiqui rursus delegatos ad se mitterent. ij fuere Io. Bapt. Lercarus, et Stephanus Marius, qui cum literis venerunt, quibus Antiqui controuersiae componendae liberam potestatem Morono et Philippi oratoribus coniunctim faciebant, et ei se reipub. ordinationi parituros ostendebant, quaecunque ab ipsis decreta esset, siue de facto siue de iure, addita clausula, salua semper reip. libertate. verum iritatis animis delegati ab ipso Morono, qui eorum aduentum tantopere expetiuerat, moniti, vt periculo certo praeuerterent, statim vrbe excesserunt. ita desperatis rebus Antiqui consilio habito Ioannem Andream summum armorum tam terrestrium quam maritimorum ducem creant. quod onus ille non grauate accepit, condicione tamen addita, vt prius rei gerendae copiam a Philippo, cui, sacramento addictus erat, peteret. itaque ab Antiquis in eam rem datae ad Philippum literae; qui mox eo Carolum Borgiam Candiae ducem legauit; qui podagra retardatus serius, quam oportuit, Genuam venit. interea Ioanni Austrio, qui Neapoli erat, datum negotium, vt copias conscriberet, et eas Genuae admoueret, quaesito belli Africani, quod nusquam gestum est, et portūs Farinae in eo litore muniendi colore. ea per vrbem sparss fama minime tamen impediri potuit, quominus propinquante Austrio plebs, cui de vrbis occupandae consilio ab illo capto suboluerat, ad arma concurreret. missi nihilominus honoris caussa ad eum Lucas Fornarius, Ambrosius Niger, et Siluester Ivrea, qui prolixe omnia Senatūs nomine deferrent: paratosque ciueis eum intra vrbem accipere dicerent, modo cum tribus aut quatuor triremibus tantum accederet, ne si cum pluribus veniret, tumultuandi occasio plebi iritatae praeberetur. ea re cum Austrio iniuriam atque adeo Philippo ipsi fieri animaduerteret Idiacus, legatos occupat, et Austrium nequaquam ad vrbem venire decreuisse affirmat. itaque eam mandatorum suorum partem omitterent, quae et superuacanea esset, et Austrium offendere posset. ipse Austrius ad Speciem deflexit. ibi cum Aimontano marchione Mediolano euocato et Io. Andrea colloquium habitum, conuenitque, vt si res interuentu legatorum componi non posset, armorum via tentaretur; et nobilibus sumptus in bellum se facturos spondentibus, modo Philippi triremes auxiliares accederent, placuit, vt Petrus Escouedus homo turbarum cupidus et praecipuus Austrij consiliarius, qui aderat, in Hispaniam mitteretur, et a Philippo de re omni edocto mandata plena acciperet. interim, vt suspicionum caussae praeciderentur, iussi amici et clientes nobilium, qui Pozzeueram locum intercludendis ad vrbem aditibus opportunum insederant, vacuum relinquere; et Bartholomaeus Coronatus primariae inter plebeios auctoritaris omnem operam dabat, vt quam minimo cum reip. dehonestamento fieri posset, decretum de CCC in ordinem nobilium allegendis executioni demandaretur, magnamque ea in re gratiam ab vtraque parte iniuit, quae illi ad res postea componendas magnum momentum attulit. quanquam casus interuenit, occiso forte fratre ab Andronico Garbarino homine plebeio, qui illam gratiam necessitate inimicitiarum
cum Garbarinis ex illa occasione imposita non parum apud plebem imminuit. accidit et sub id tempus quiddam, quod bene procedentia aduersariae partis consilia paene euertit, suborta forte inter Io. Baptistam Auriam, et Dauidem Imperialem subita rixa, quae postremo exitium ipsi Dauidi, et Caesari Auriae attulit, qui dum Io. Baptistae fratri auxilio accurrit, in inimici gladium imprudenter incubuit, etiam Ioanne Iacobo Dauidis fratre in eo conflictu grauiter vulnerato. id nobilium studia in duas fere partes scidit, parumque res a mutua pernicie abfuit, nisi Io. Baptista ab amicis persuasus rapta subito trireme se inuidiae et periculo subduxisset. compositis vtcunque seniorum interuentu animis, nobiles intermissa consilia repetunt. iamque se ad res propriis auspiciis gerendas comparabant, cum venere a Caesare oratores his de rebus ex fama certiore facto, non etiam a rep. per oratores suos, vt par erat, edocto; Petrus Fannus Costoclarus episcopus Aquensis, et Vitus Dorinbergus ipsius apud Venetos orator, quibus Senatus mox datus est. ij graui oratione habita se a Caesare missos aiunt, cum is fando de eorum motibus accepisset, ad eosque componendos Pontificis et Philippi oratores interuenisse, et eius rei omnis arbitrium in ipsum tanquam supremum inter Christianos principes magistratum conferri petunt. id suo iure Caesarem a Senatu petere, quippe cum resp. Genuensis Imperio subsit, eamque ob caussam se delegasse, qui de caussa cognoscant, et aequo iure dissidentium controuersias decidant. ad haec princeps Senatūs, quod cum Pontificis et Philippi legatis egerint, se excusare, id enim factum, quod illi venissent, nec vllus Caesaris nomine interesset. ceterum scire, quid Imperio, quid serenissimae Austriacae familiae debeant, neque commissuram vnquam remp. vt Caesar hac in re officium suum merito desiderare possit. interim gratias agere, quod se sollicitum de rebus suis ostendat. haec ita palam acta. deinde dimissis legatis murmur repente exortum, quod non illi tanquam oratores, sed tanquam iudices a Caesare delegati venissent, qui de rep. tanquam Imperij beneficiaria et Caesaris clientelae subiecta statuerent. quod et in caussa fuit, vt honorifice in speciem, ceterum frigidiuscule respub. deinceps cum legatis Caesareis egerit, ne libertati scilicet suae per ius illud, quod sibi Caesar in ipsos arrogabat, praeiudicij aliquid faceret. venere et mox a Rege, Reginae parentis instigatu, Marius Biragus II triremibus, quas Galeacius Fulgosius Caesaris olim in Pado tempore induciarum interfecti F. ducebat, Genuam portatus, et insolita plebis in spes nouas eius aduentu erectae laetitia exceptus, qui in Senatum introductus, regem quamuis regno aliquantum turbato occupatum, tamen inter has occupationes de rep. vicina et amica sollicitum, cum eam turbis agitari cognouisset, eo se legasse dicit, vt amicitiam suam et Reginae parentis ipsis deferret, paratumque Regem pro rep. eiusque tuenda libertate, si opus esset, ipsum ad eos venire ostenderet. inter haec cum Fulgosium cum Bartholomaeo Coronato aliquoties deambulasse et secreta colloquia habuisse ab exploratoribus notatum esset, Hispanis inde iniecta suspicio, quasi Noui cum Rege occulta consilia agitarent. quapropter per Saulium suum apud Philippum prius oratorem, dein et Franciscum Taliacarnem IC. in Hispaniam ob id missum se purgant, et ab amico ac vicino rege officium delatum non honeste non potuisse accipere demonstrat. ceterum se in patro cinioeius perseuerare velle; ac petere, ne plus paucorum ambitionis, quod facturum eum confidant, quam vniuersae reipublicae rationem habeat. eodem tempore Stephanus Marius, et Bartholomaeus Lomellinus ex nobilium ordine ad Philippum missi, vt quando cum Nouis conuenire non posset, et interim ipsi iniuste vrbe pulsi essent, ipsis et Ioanni Andreae ad ciuitatem reciperandam bellum gerere, triremibus regijs, quas Genuae haberet, vti, et militem per ditiones regias conscribere liceret. verum intercessit Taliacarnes, homines priuatos, qui sponte, non coacti, vrbem deseruissent, quique oratores mittere non possent, et nullam in rep. partem facerent, minime audiendos dicens. rempublicam vero semper Philippo fidam fore, et accepta semel ab eo
libertate nunquam tanti beneficij memoriam ex animo deposituram. ad quae Rex cum responderet, neutri parti obnoxius videri volebat, addito, breui Borgiam Genuam suo nomine profecturum, qui coram de re omni cognosceret, ac plenioris suae voluntatis fidem faceret. interea pacem colerent, neque se temere bello implicarent. nam se ab eorum partibus staturum, quos aequas condiciones paratos accipere et a turbarum consiliis abhorrere comperiet. ita cum se medium Philippus gereret, ab vtraque parte legati, et apud ipsum inde per Saulium et Maurium; apud Caesarem inde per Augustinum Spinolam ac Georgium Georgianum; Romae denique per Vincentium Iustinianium et Benedictum Lomellinum diuersae partis Cardinaleis caussae suae gratiam conciliabant, nec Antiqui patria pulsi moram, quae ab Hispanis in eo negotio nectebatur, satis aequo animo ferebant. itaque dum Escouedus ex Hispania rediret, ad Ioannem Austrium Io. Andreas Neapolim, quo concesserat, excurrit, dein Finalij habito consilio de re pecuniaria expedienda ratio initur, tresque huic muneri e suo numero delegati Augustinus Grimaldus, Antoniotus Cataneus, et Philippus Lomellinus, dato interim negotio et Scipioni Camborae, et Ambrosio Lomellino, qui ambo per contumaciam a Senatu ad mortem damnati erant, vt ipsi quasi priuata auctoritate cum CCCC Pozzoueram, et eodem tempore Franciscus Viualdus vallem Lunigianam insiderent. verum eorum conatus Borgiae aduentu euanuerunt, cum prudentiores id Philippi reuerentiae dandum ducerent, ne eius legatus vlla hostilis animi signa in ingressu suo offenderet. is auditus, et cum aegre tulisse regem diceret, quod Regis Gallorum legatus in Senatu admissus esset, princeps iisdem, quibus Taliacarnes coram Philippo vsus erat, rationibus factum excusauit, et pro tanta Philippi suae reip. defensoris beniuolentia demissas gratias egit, aduersariae partis iniquitate pluribus verbis notata, quorum ambitione fieret, vt hactenus conuenire non potuerit. inde Borgia cum Morono et cum Caesareis legatis de communi negotio agere cepit, Antiquorum caussae in occulto, sic enim in mandatis habebat, fauens, et occasionem opperiens, quo citra belli necessitatem eorum res promouere posset. interea Ioannes Andreas, quo caussam suam magis approbaret, in vrbem veniendi impetum cepit, Senatum ac populum coram compellare certus. a quo consilio periculo deterritus XXIII Kal. VIIbr. ad Senatum dedit literas, quibus rei statu exposito, et officiis tot principum de salute reip. sollicitorum laudatis, postremo conciueis suos ad aequitatem hortatur; misereantur sociorum, et patriae caritate tangantur, a qua ipsi sponte exulare maluerunt, quam committere, vt dum ciuitatem retinere quauis ratione volunt, res ad internecini belli necessitatem deuocasse dicantur. igitur condiciones aequas accipiant, et si inter delegatos ab vtraque parte conuenire non possit, in principum delegatos compromittant, quorum sententiae vtrique stare teneantur; si recusent, Deum tot miseriarum, quas ipsi patria praeter ius pulsi sustineant, vltorem fore, et eos ipsos principes arma contra ius detrectanteis roculdubio versuros; se vero ex desperatione consilium capturos; cui periculo vt prudentia matura praeuertant, ad extremum orat. in eandem sententiam et datae ad plebem literae, quarum et pleraque exempla per vrbem sparsa, sed mox a contraria factione suppressa sunt. cum ad eas literas nihil responderet Senatus Io. Andreas ad suos conuersus, eos vehementi oratione ad bellum hortatur, quod et iustum esse multis verbis ostendit, ac praecipue ex eo, quod necessarium sit; frustra alia tentata remedia; morbi eam vim et malignitatem esse, vt ferro et igne opus sit; eas a se poenas ob innumera sua peccata a diuina prouidentia reposci. itaque frustra laborasse tot principes, dum amice res componi cupiunt; aliter Deum statuisse, quo duce in tam iusta caussa arma expedire oporteat. quapropter huic se ducem ante ab ipsis rogatum nunc se sponte offerre, et operam suam vltro polliceri, in id opes vireis et amicos vnanimi consensu conferant, et cum vitae non parcant, pecuniae parci absurdum ducant. quid enim amissa ciuitate superesse? igitur strenue ad extrema cuncta
se parent, pro libertate, fortunis, vxoribus, liberis depugnaturi, et re bene gesta aut ciuitatem recuperaturi, aut si secus accidat, sine conscientiae morsu pro patriae salute fortiter occubituri. eam orationem alia acriore prosecutus est Io. Bapt. Lercarus. tandem bellum decretum est; eodemque tempore missi ad Caesarem e suo ordine Dominicus Grimaldus; ad Pontificem Nic. Auria; ad Senatum Venetum, Ferrariae, et Mantuae duces Ambrosius Spinola; ad Sabaudum et Parmensem Franciscus Fliscus; ad magnum Etruriae ducem, Lucensem rempub. et Vrbini principem Io. Bapt. Auria Dominici F. Interea vniuersi, qui Finalij conuenerant, ad Senatum dant literas VII Eid. VIIbr. summo temperamento scriptas, quibus repetita superiorum temporum memoria, quam demisse simul et enixe poterant, a rep. petebant, vt tot ciuium de ipsa bene meritorum ratio haberetur, neque obstinatis ad contentiones animis salus publica in periculum vocaretur; adesse principum legatos, quibus rerum suarum arbitrium deferri non solum honorificum, sed vtile et necessarium sit. in eos igitur compromittant salua reip. libertate, et depositis semel simultatibus in commune consulant; ni faciant, se coram Deo et hominibus de calamitatib. non sua, sed obfirmatorum contra aequitatem ciuium culpa reip. obuenturis protestari. verum nihil plus illis literis profectum, quamuis vniuersorum nomine scriptis, quam si a priuato quopiam missae essent. itaque vtrinque omnia ad bellum comparata. et in vrbe quidem nouum magistratum creant cum amplissima potestate; isque in Bartholomaeum Coronatum collatus. nobiles vero de rep. ordinanda Finalij consilium cepere, creando nouo principe, ac magistratibus; sed seniores intercesserunt, qui scissuram illam apertam sibi exitiosam veriti, de concordia nondum desperantes satis esse in praesentiarum, censuerunt, si iusta arma contra violentiam et iniustam vim opponerent. ante omnia castrum-Francum in litore vicino ab ipsis munitum, impositis tormentis cum CC Italis et C Germanis, vt eos, qui in vrbe erant, excursionibus prohiberent. Ioannes Austrius a Io. Andrea persuasus, dissimulatione tamen rem agendam censens, ad Mediolani proregem scripserat, vt dimissis duabus Germanorum legionibus ad bellum Africanum destinatis, quarum duces erant Felix Lodronius, et Ioannes Manrices, curaret, vt eae a nobilibus Genuensibus conducerentur. peditatus item Italus, cui Sigismundus Gonzaga, et Hector Spinola praeerant, dimitteretur; quorum tamen partem specie traiiciendi in Sardiniam ad excursiones Turcorum impediendas Genuae propius admoueret. ita ad X OIO peditum conscribunt; cumque Io. Andreae summum imperium detulissent, eius legatum Baptistam Spinolam creant. mox Italae copiae a Prorege Mediolani missae specie in Sardiniam traiiciendi aduenere, quae Idiaci interuentu, a Senatu copia impetrata cum propius citra periculum se admouissent, loca vicina insederunt, magno postea vrbanorum incommodo. qua de re cum apud Idiacum expostularent, et fidem eius appellarent, ille se excusauit, et de Austrij consilio, cuius iussu, tanquam in Sardiniam portandi, mittebantur, nihil se resciuisse religiose affirmauit. Senatus et cum Aquensi episcopo expostulauit, quod Germani ad bellum contra Turcos gerendum a Caesare Philippo concessi nunc exulum contra remp. stipendiis mererent. sed quantumuis ille Caesaris auctoritatem interponeret, vt Germani se reciperent, nihil a Manrice et Lodronio impetrari potuit. interea in vrbe se ad defensionem parabant, cum de concordia ante spes facta scripto a Senatu Finalium misso, detrectantibus iam condiciones nobilibus tot opibus subnixis omnino euanuisset. Thomas Spinola sub id in Corsicam missus, vt militem conscriberet, qui vix periculum a Francisco Grimaldo insequente euasit. datum item negotium Hieronymo Adornio equiti et Augustino Satisfantio, vt III OIO peditum conscriberet, praeter stipendiarios reip. et IO C Germanos et IO CCC Italos, qui vrbis custodiae inseruiebant, idoneum, vt rebantur, contra exulum vim praesidium. nec exigua fuere, quae a magno Etruriae duce impetrauerunt auxilia, qui cum Io. Andreae summi armorum ducis potentiam suspectam haberet,
et popularem ordinem quam nobilitatem antiquam fere Hispanis addictam rerum Genuae tam vicinae potiri mallet, Othonem Montacutum ad Senatum misit, qui in vrbe praesidiariis praeesset, et Iulio Salae copiam fecit, vt OIO pedites in agro Pisano conscriberet. ipse arces in Tyrrheno litore Senensis ditionis solito maioribus praesidiis firmauit, et cum Austrius eum moneret, vt in his turbis spectator sederet, neutrique parti se addiceret, ille se excusauit, et amicae reipub. periculum neque honeste neque tuto negligere se posse ostendit; et cum omnia circum armis strepere audiat, neque de consiliis Philippi ab eius procuratoribus in tempore monitus sit, non debuisse non suis rebus prospicere, et ex occasione consilium capere. Iamque Io. Andreas rebus ad bellum paratis ad Spetiae sinum classem contraxerat, misso inde Philippo Passano cum III triremibus et CCC peditibus, qui Portum Veneris occuparet; nec successu conatus caruit. expositi eodem tempore IO pedites duce Io. Bapt. Auria Antonij filio, qui eadem facilitate Spetiae portum occupauit, et imposito cum CCCC peditibus Andrea Centurione firmauit. quem locum postea cum Petrus Cabella a Senatu missus ope rusticae militiae et Cerezanae praesidiariorum saepius tentasset, gnauiter se Centurione defendente, frustra fuit. frustra et fuit Io. Baptista Mariae-fano et Lericio portu in eodem sinu de deditione sollicitatis. omissus et portus Finus, quod ad locum expugnandum tormentis opus esset; quae cum non haberet, et ea in dies a Marcello Auria, quem cum Austrio Neapoli reliquerat Ioannes Andreas, exspectarentur, aliquot dies inutiliter in illo sinu consumpti sunt. inde Io. Baptista ad imperatorem rediit, qui ad Clauarium vniuersarum copiarum exscensione facta post displosionem in domos subiectas ex editiore loco cum se ad impetum faciendum paratum ostenderet, scalis etiam allatis, postremo praesidiarios ad deditionem compulit; quanquam Hieronymus Iustinianus cum OIO IO peditibus paucis ante diebus se loco inclusisset. impositus Clauario Io. Bapt. Auria cum IO C praesidiariis. deditione dein recepram Rapallum, et Sestrinum. quo facto Io. Andreas Finalium concessit, vt cum sociis in commune consuleret, misso Andrea Lercaro cum VI triremibus, qui Spetianum sinum seruaret, cincta hinc inde vrbe, vt citra certamen comeatus in eam importari non posset. haec belli principia cum aegre ferret Senatus, legatos decernit Matthaeum Senaregam ad Pontificem; ad Caesarem Christophorum Fornarium; ad Philippum Ioannem Squamam; et Gregorium Garbarinum ad Austrium. Pontifex, Caesar, ac Philippus dolere sibi rem ad arma deuenisse dicebant; Senatu interim monito, vt mature compromitteret. Philippus in eadem dissimulatione perseuerans etiam vt ex Sicilia frumentum in vrbis vsum importare possent permisit. at Austrius renudato animo in bellum se consensisse ingenue fassus est; maluisse quippe se, cum videret eos, qui in vrbe erant, aequas condiciones recusare, vt antequam ad alterius principis Philippo minime amici patrocinium confugerent, inter se confligerent; quo fessi et infracti facilius postea ad concordiam animos appellerent. ceterum in eorum gratiam duas naueis frumento onustas e Sicilia venienteis, quas Neapoli retinuerat, dimisit, quae magno vsui iam propemodum obsessis fuere. ad Serrauallem copiae in dies Ioannis Andreae iussu conueniebant, quarum ope Baptista Spinola castelli illius dominus Molatrinam haut hinc longe iuxta Nouium occupat, Nouioque a quibusdam ex oppidanis inuitatus copias admouet; quo mox Grauio aduolauit Baptista Ferrarius a Senatu missus, et post eum Stephanus Ficarella cum CCCC peditibus, ita vt Spinola inde se recipere coactus sit. cuius discessu cum Ficarella Molatrinae recipiendae multum Nouio incommodantis consilium cepisset, eoque cum expeditis venisset, Galeotus Spinola, qui Cassani erat, mox vadato Scriuia amne, eo accurrit sociis laborantibus praesto futurus, qui Ficarellam retro cedere compulit. ab eo tempore inter Sarrauallis et Nouij praesidiarios qui fere Corsi erant, crebris velitationibus certatum, principum legatis frustra vtrosque ab armis dehortantibus. et cum Senatus siue periculo
propiore territus, siue mitigatis plebis ferocientis animis aequior in sententiam a principum legatis ferendam certis legibus consensisset, nobiles, qui dum ad arma adhuc imparati erant, pacis se rationes expetere demonstrabant, iam rebus necessariis comparatis condiciones propositas recusabant, et ante omnia sibi caueri, et securitatis caussa Saonae arcem in suas manus consignari petebant. id male habebat Pontificem, qui et grauiter ea de re apud Io. Andream expostulauit. ipse etiam magnus Etruriae dux, ad quem belli tam vicini propius periculum spectabat, ad eum dedit literas VI Kal. VIIIbr. quibus sibi tranquillitatis Italiae studioso de excitato in repub. amicissima perniciosissimo bello dolere testabatur, eoque magis, quod de ea re secum nihil communicatum fuisset; quanquam eius periculum ad nullum magis, quam ad se ob limitem vicinum pertineret. cum vero videat arbitrij condiciones recusari, et patria pulsos bellum malle, quam pacis propositae consilia sectari, necessitatem sibi imponi rebus suis consulendi, si forte aut Galli, aut alij ex illius motūs occasione aliquid in publicae pacis et Philippi ipsius rerum praeiudicium moliantur; quod antequam faciat, hortari ipsum, vt quando pro salute communi arma se sumpsisse dicat, condicionibus oblatis acquiescat, neque libertatem, qua patriae salus contineatur, per arma in discrimen vocet. ad has literas Kal. VIIIbrib. rescripsit Io. Andreas, et multis verbis iniurias et sibi et patriae illatas exaggerat; inprimisque memoriae Andreae Auriae domini sui, cui libertatem Genuensis respub. debeat; proinde rogat, ne de se, cuius maiores semper illustrissimae Mediceae familiae addicti fuerunt, aliam quam meriris suis dignam opinionem concipiat; sicque existimet, nunquam se, quandiu vita et vires suppetent, passurum, vt aui sui memoria, et cum eius memoria patriae salus perditorum ac nihili hominum temeritate violetur, et externorum hostium ludibrio exponatur. postea cum nobiles iam se magna inuidia laborare sentirent, condiciones proponunt, quas si Senatus accipiat, se in compromissum consensuros demonstrant. eae erant, vt quandiu compromissum duraret, sibi ad Saonam receptus esset, et arx in eius, de quo partes conuenirent, manus interea traderetur; vt praesidium externum in vrbe principum legaris obedientiam praestaret, fide data, tuendae libertaris; postremo vt toto eo tempore legati principum ius in vrbe dicerent. quibus vltra modum iritata plebs et patientiam suam tentari rata, quatenus seruitutem pati possent, in furorem statim vertuntur, tabernis passim clausis, vixque Philippi oratores concursante ad arma vulgo a periculo abfuerunt. ipse Moronus, quanquam omnem operam daret, vt blandis verbis plebem leniret, tam indignis modis habitus fuit, in aedibus etiam suis a furente vulgo obsessus, vt potius de honesto et tuto discessu, quam de componendis rebus cogitaret. tandem edictum a Senatu proponitur, quo plebi fides fiebat, recusatas omnino condiciones. cum ne sic quidem plebs placaretur, nobiles successum vrgent, et Baptista Spinola castra ad Nouium, in quo Ficarella erat, ponit prid. Kal. VIIIbres. in exercitu erant ad X OIO peditum et CL equites. tormenta Alexandria aduecta, Georgij Auriae cura, qui ea venditionis titulo ab Hispanis praefecto putida dissimulatione accepit. capti interea iuxta Campos locum Spinolarum ditionis, quem et diripuerunt, Siluester Ivrea, cum Mediolano rediret, eo ad Proregem missus, Onufrius Ceba, Carolus Pallauicinus, et Augustinus Spinola. sed Ivrea statim dimissus, quod Prorex Mediolani ius gentium eo capto violari diceret. diuersa parte CCC a Senatu auxilio obsessis summissi ab Ambrosio Lomellino in angustiis obuio facto in fugam versi sunt. id damni mox sartum CL duce Iacobo Blanco cum totidem pulueris sulfurei plenis saccis in vrbem introductis. cum vero Gauio et Pozzauera Ionge maiore numero subsidia aduenirent, rei certiores facti nobiles ad certamen se parant. cumque impetus ab auxiliaribus ad eam partem factus esset, quam Germani tuebantur, post aliquod certamen, in quo damnum initio accepere Germani, Felix Lodronius relictis tormentis,
ad quorum custodiam stabat, accurrens pugnam restituit, et cum eodem tempore oppidani eruptione acri facta cum damno repulsi essent, amissis tantum ex nobilibus Galeoto Spinola et Iacobo Lomellino, auxiliares magnam partem tirones Tassi castrorum praefecti, vt frontem verterent a tergo imperantis, vocem male interpretati, terga vertunt, neque a fuga reuocari potuerunt, quousque ad Pozzaueram venerunt, plerisque in itinere aestu exanimatis, quos Manrices et Baptista Spinola diu insecuti sunt. tum admotis tormentis ruina ingens edita. quo conspecto obsessi cum nullam auxiliorum spem viderent, Michaelem Angelum Ornanum Corsum cum aliquot oppidanis mittunt, qui deditionem in has leges pacisceretur: vt Ficarella cum praesidiariis armatis dimitteretur, vita et rebus oppidanorum saluis, quibus et priuilegia antiqua seruarentur: tormenta et CL muli frumeuto onusti penes Spinolam remanerent. Nouio Carolus Spinola impositus cum CCCC praesidio. mox Vadum misso Io. Bapt. Gentili receptum, et loco impositus Stephanus Centurio cum CL scloppetariis. deditum et Gauium, Ferrario in arcem situ munitissiam se recipiente. contra Senatus misso Hieronymo Pelerano Spetiam frustra tentat. nec felicior fuit marchionis Madriliani successus, qui cum CCCC Pignonem aggressus, inde cum damno repulsus est. at Visanum, quod ab Andrea Centurione tenebatur, a Petro Cabella quamuis vltro dedentibus se oppidanis, crudeliter direptum est. tandem dum Marcellus Auria cum nouis delectibus, machinis, et bellico apparatu Neapoli venturis exspectaretur, et cum iis de castris iuxta vrbem muniendis Finalij consultaretur, legatorum interuentu induciae in XV dies pactae sunt, sub finem VIIIbris exiturae, quibus subscripsere Io. Bapt. Lercarus, Benedictus Spinola, Iacobus Niger, Stephanus Pinellus, Bartholomaeus Lomellinus, Io. Bapt. Spinola, Antonius Serra, et Lucas Grimaldus. eae dein Senatus decreto confirmatae; in quo cum Philippi, tanquam praecipui reipub. defensoris mentio facta esset, initio legati Caesarei subscribere recusabant. verum id interpretatione mollitum, ita vt nullum ea re Imperio praeiudicium factum intelligeretur. dum in eo sunt, et Moronus, ne tempus sibi periret, per inducias de compromissi condicionibus deliberaret, casus interuenit, qui remp. et nobilium ordinem, quorum res in eo negotio praecipue agebatur, paene ad desperationem adegit. Carolus V Caesarcum de Genua, vt rebus suis cum multas ob caussas, tum inprimis ad transportandas ex Hispania in Italiam copias opportuna in posterum firmanda, et arce in ea instauranda cogitaret, nullis rationibus, nec proprio quidem periculo territo Auriae persuadere potuit, vt arcem vrbi, hoc est, iugum patriae imponi pateretur. itaque aliam sibi ciuitatis frenandae ineundam rationem existimauit prudentissimus princeps, eamque optimam iudicauit, si Genuensium pecuniam, qua fere illorum opes constant, grandi foenore pasceret. sic enim breui fore, vt hominum quaestūs dulcedine illectorum opes sensim ad se contraheret, et ita vrbem in aere suo, hoc est ciuium studia in potestate haberet. ea arte cum erga Genuenseis vsus esset Carolus, patris vestigiis insistens Philippus, et Belgico bello, ad quod damnosis sumptibus opus erat, implicatus ex ea occasione ingenteis summas a nobilium praecipue ordine emunxit, pro quibus ingenteis pariter vsuras pensitabat, destinaris ad eas exsoluendas praecipuis Indiarum et Hispaniae vectigalibus. cum vero in putandis vsurarum rationibus erratum esse, et calculi errorem corrigi debere contenderet, vt si maiores, quam deberentur, vsurae persolutae essent, eae in sortem imputarentur; interim pensiones eis assignatas decreto sub id tempus in Hispania publicato vbique reuocauit. qua re non solum Genuae, sed Romae, Venetiis, Mediolani, Lugduni, Rotomagi, Antuerpiae, et plerisque in Germania locis omnes argentariam exercentium rationes labefactatae sunt, paparumque abfuit, quin mensarij passim creditoribus suis decoxerint. quod a Philippo factum, siue vt nobiles, quibus alioqui in occulto fauebat, arridentibus belli domestici initiis exultanteis et iam aequas condiciones recusanteis
in ordinem cogeret, siue vt captata occasione ex publica calamitate priuatum commodum faceret, quippe cum scissa factionibus repub. quam quietis rebus aequiores se a creditoribus suis condiciones laturum speraret. nobiles ergo, qui iam vlterius prouecti erant, quam vt, si res amice componi non possent, poenitentiae locus esset, summopere animi angedantur. quos tamen Io. Andreas quantum poterat auctoritate sua confirmabat, et post eum omnia summa Io. Bapt. Lercarus faciebat, vt in laudabili tuendae libertatis proposito perseuerarent, nec difficultatibus vllis deterrerentur, quominus in tam iusta caussa defendenda pergerent; non defuturas opes, modo ne animi deficerent, neque sibi ipsis in tempore tam necessario deessent. in eam rem multa prouisa. missi statim in Hispaniam, qui CCC aureorum OIO a Pinlippo, dum calculus rationum iniretur, mutuo sumerent. verum sera ea subsidia fuere ab alieno arbitrio pendentia, et ab eis denique, qui iam suum reposcentibus denegabant. Io. Baptistae Spinolae, et Franci Lercari, qui res suas ab Hispanorum rebus separatas habebant, vtilior conatus fuit, qui Mediolanum profecti L aureorum OIO inde retulerunt. nec minorem summam eodem tempore Lucae et Florentiae corrasit Spinola Valentinus; magnosque animos fecit nobilibus matronarum nobilium, quae Finalium maritos prosecutae fuerant, alacritas, quae gemmas et omnem mundum muliebrem pretiosum vltro in belli sumptus obtulerunt. interea Moronus compromissum vrgebat, eamque ob caussam ad Io. Andream vsque ad Petri fanum processerat, vt cum ipso, Io. Bapt. Lercaro, Siluestro Cataneo, Philippo Spinola, et Ant. Serra delegatis, de repub. capita conferret. dum in eo sunt, appetente comitiorum tempore res quietiores, quam sperabatur, fuere; et magno consensu citra tumultum creatur dux Prosper Fatinnantius, quo in viro rara prudentia cum animi moderatione certabat. in eius inauguratione, vt fit, longe elegantissimam orationem habuit Medicus Facius, qua eum ad fortiter capessendam rempub. leges patriae tuendas, libertatem conseruandam, et ius aequabile inter ciueis constituendum hortabatur, multis verbis ambitionem paucorum detestatus, quorum insatiabili cupiditate fiat, vt publica quies in rep. constitui non possit; idque maxime vrget, vt de belli et pacis negotiis, quae vniuersos respiciunt, non in priuatis consessibus, sed in magno consilio decernatur, in quibus liberum sit Senatoribus vsu et prudentia claris res vtrinque agitare, et sententiam libere dicere. ceterum earum decisio vniuersorum suffragiis permittatur. quae oratio cum priuatis literis inter plebeios sparsa cum nouos motus in vulgi animis accendisset, parum res a nouo tumultu abfuit, Morono de concordia desperante, et honestam discedendi occasionem quaerente. inde etiam Io. Andreas consilium cepit de Portu-fino occupando, quo receptum tutum classi haberet, negotio dato Baptistae Spinolae, vt cum II Germanorum OIO Gauianam arcem, quam Senatus adhuc tenebat, expugnaret. verum noui principis paci admodum studentis interuentu placatis plebis animis, tandem IX Kal. IXbr. in magno consilio condiciones perscribuntur, quibus plena potestas principum legatis fiebat confirmandi, corrigendi, temperandi, mutandi, addendi, detrahendi, ac denique omnia faciendi, quae ex vsu reipub. fieri aequum iustumque existimarent: hac tamen adiuncta clausula, salua in omnibus reip. libertate, et aliis cunctis, quae antea scrupulose appositae fuerant, resectis. condicionibus cautum erat, vt legati locum, quem vellent, extra reip. territorium ad conueniendum deligerent, XX obsides ab vtraque parte darentur. itidem delegati, qui legatis assiderent. cautumque vt intra IXbrem arbitri sententiam vnam seu plures ferrent, quod tempus prorogari ex partium consensu posset: nihil interim hostile tentaretur, et vtrinque copiae dimitterentur: interuentu legatorum gratia ob grauissima etiam crimina patria pulsis ciuibus impetraretur, putato tempore a Kal. anni LXXIII vsque in hodiernum diem. quae nobiles loca tenerent, ea vsque ad sententiam latam reipub. nomine tenerent. sumptus vtrinque in bellum facti, ipsi qui eos fecissent,
luerent, nec altera pars alterius oneribus grauaretur. sententiae a legatis ferendae stare vtraque pars teneretur, et si qui inter eos impedimento essent, quo minus sententiae pareretur, eorum nomina vtrinque ederentur. iis mox a nobilium, qui Finalij erant, collegio confirmatis, legati Casalium in Monferratensi principatu Gulielmi Gonzagae Mantuae ducis, cuius illud est, locum ad conueniendum deligunt; quo et delegati ab vtraque parte venerunt. tum dimissae a Senatu Etruscae copiae, quibus Otho Montacutus praeerat. Corsicae vicissim quas Baptista Spinola, et Georgius Auria habebant, Ioannis Andreae iussu dimissae sunt, Germanis retentis, qui loca, quae securitatis caussa nobilibus per condiciones retinere ius erat, tuerentur. de obsidibus aliquandiu altercatum fuit. tandem dati, et Mediopali, Alexandriae, et Finalij vsque ad sententiae pronunciationem manere iussi. hic exitus fuit longe periculosissimi Genuae motus, cuius excitati caussae, prout diuersa erant partium studia, diuersae quoque afferebantur, dum alteri alteros culpa eius onerant, neutri de iure suo remittere volunt. in eam rem publicati libri sunt Mediolani vtrinque. pro nobilium caussa Leonardi Lomellini, pro altera parte M. Ant. Saulij reip. apud Philippum oratoris nomine. et nobiles quidem, qui et antiqui vocabantur, meritorum erga rempub. praerogatiua, et antiquitate ipsa nitebantur, qua et fieri dicebant, vt ad minorem numerum redacti essent; et carere inuidia, si decora, quae a maioribus acceperint, ea in commune reip. bonum et ornamentum retinere cupiant; et proinde iniquum esse, vt aequo iure omnino cum Nouis censeantur; non quod plus sibi in rep. quam illi, arrogent, sed quod maiorum meritis hoc debeatur, vt antiquitatis suae cum aliorum multitudine, quae vincat, habita ratione in adipiscendis honoribus inter se aequentur, itaque summa aequitate ad legem anni XXVIII, alteram anni XLVII a prudentissimo vtriusque conditore, et nunquam satis laudato ciue Andrea Auria additam fuisse, non vt primam antiquaret, sed vt eam iuris benignitate interpretaretur, et in posterum non sorte magis quam consilio res in rep. geri, aut sententiae in deliberationibus potius numerari, quam ponderari viderentur. contra aduersarij disserebant, et legem anni XXVIII vrgebant, vt aequitatis plenam, inducique legem anni XLVII petebant, vt quae ad alteram euertendam lata esset. id quippe astu nobilium factum, vt per gradus ad iniquum vrbis principatum peruenirent. nam cum priore lege ex omnium consensu ad honores et dignitates, a quibus antea exclusi fuerant, certis condicionibus admissi essent, postea noua lege id moliti sunt, vt ipsos, a quibus obuio fauore et tanto animi candore admissi fuerant, veluti a rep. excluderent. et vero falsa esse nomina, quae illi obtendant, merita sua et antiquitatem adeo exaggerantes. sic enim inter ipsos constare debere, remp. ab initio per Consules administratam nullo nobilium et popularium vsque ad annum OIO C XC discrimine. dein qui ad magistratus euehebantur, vt dignitate inter ceteros superiores, paullatim nobilium sibi nomen sumpsisse: sed mox illos potentia ad libidinem et saeuitiam ita abusos, vt merita sua facile obscurauerint, ex eoque in tantum odium nomen nobilium incurrisse, vt plerique aeque meritis et antiquitate clari, sed ab illorum factione alieni, quo inuidiam declinarent, in popularium ordine censeri maluerint. inde ortam nobilium et popularium primam denominationem. quae nomina ad factiones potius referri, quam meritorum et antiquitatis praerogatiua censeri debeant. id ex annalium diligenter repetita memoria manifestum fieri, quibus appareat, plerosque aeque meritis in remp. et antiquitate illustreis, atque adeo ea re Spinolis, Auriis, Grimaldis denique et Fliscis comparandos, puta AEgidium Buccanigrum, Simonem Vignosum, Petrum et Ioannem Fulgosios, Blasium Assaretum, atque alios denique reperiri, quorum nunc familiae inter populareis recensentur. itaque aequissime et prudentissime decretum esse priore lege, vt nomina illa factionum extinguerentur, cuncti in posterum pari iure censerentur. ius autem illud aequabile euerti posteriore lege, quae potentiam
benigne nobilibus, qui pauci sunt, a popularibus, qui permulti sunt, communicatam in paucos illos transfert, et non tanquam eiusdem ciuitatis ciueis sed tanquam saeuos dominos conciuium suorum libertate oppressa patriae ceruicibus imponit. praeter libellos illos, in eandem rem Vbertus Folieta a me saepius antea laudatus, duos dialogos scripsit eodem tempore euulgatos, quibus confecto veluti indice ac breuiculo et temporibus notaris nobilium, quos vocant, et popularium merita inter se comparat, et caussam multitudinis contra procerum ambitionem, sicuti loquitur, multis rationibus tuetur, neque aliam aequiorem rerum componendarum rationem esse ostendit, quam si res ad maius consilium sublatis legis anni XLVII fraudulentis et inuidiosis condicionib. reuocetur, plena decernendi ordinandi, et statuendi ei potestate facta, et potentia quorundam ciuium, quae fomidabilis ceterorum libertati esse ceperit, in ordinem cogatur; atque adeo, quam si ipse Auria, cuius et ipsius aui egregie de rep. meriti magna decora non mediocriter eo nepotis facto illustrari possint, triremeis proprias dimittat, et reip. egregio caritatis erga patriam exemplo donet. quod vltimum cum ad inuidiam adiectum esset, et impetrari non posse minime dubitaretur, tamen ne de ea re inter arbitros controuerti posset, compromissi condicionibus cautum fuerat, vt Io. Andreae et familiae suae eiusque successoribus gratiae, immunitates, et priuilegia a reip. ordinatoribus olim concessa, sicuti iis olim et nunc vteretur frueretur, salua et integra manerent. igitur re ab arbitris Casalij diu agitata, cum compromissi tempus ex partium consensu huc vsque prorogatum esset, tandem concordiae leges perscriptae sunt, et prius a Senatu reuocatis exulibus, et vicissim arcibus ac munitionibus, quae belli tempore occupatae fuerant, a nobilibus restitutis, VI Eid. Mart. post sacrum celebratum ante maius vrbis templum pegmate ad id exstructo recitatae sunt. idem Genuae septimo post die factum magno vtriusque partis in speciem applausu, iam belli et periculorum impendentium pertaesis cunctorum animis, legesque postea publicatae sunt LXI capitibus comprehensae, quibus alia de Rota constituenda addita sunt. iis ante omnia abrogantur nomina nobilium veterum et nouorum siue cooptatorum aut popularium, eorumve, qui in vrbe vel extra vrbem sunt: porticuum item S. S. Petri et Lucae nomina, et aliae tam personarum, quam colorum, aut factionum et familiarum appellationes, earum omnino memoria sepulta, additaque in eos, qui eas renouauerint, poena, vt omnibus honoribus et nobilitatis commodis ipso iure et facto priuati censeantur. tum decernitur, vt omnes, qui in censu ciuitatis descripti sunt, et qui in posterum iuxta nouae constitutionis formam describentur, in reip. administratione pares et aequales habeantur, ita vt vnus nunc et deinceps sit solus et singularis, nullisque terminis aut numeris diuisus nobilitatis et ciuium remp. administrantium ordo; et vt simultatum caussae radicitus euellantur, qui iuxta legem anni XXVIII alicuius familiae nomen et insignia assumpserunt, iis dimissis in futurum ipsi ac ex iis prognati propriae et auitae familiae insignia, cognomina in voce et scriptis vsurpent: quod et in iis, qui postea in nobilitatis censum referentur, locum habere intelligatur. qui artes mechanicas exercent, antequam in eum ordinem cooptentur, eas omittere teneantur; collegia II instituantur, et CCCC ab arbitris, qui maiori, et ex eo numero quasi subsortitione quadam C, qui minori consilio praesint, aliique reipub. magistratus hac vice nominentur, forma praescripta, qua in iis creandis deinceps vtantur. quibus actis legati hinc inde diuersi abierunt. resp. iam concors mox legatos ad principes gratiarum agendarum caussa pro tam ingenti beneficio ab iis accepto, misit, ad Pontificem Lucam Fornarium, Nic. Spinolam ad Caesarem, Io. Bapt. Lercarum ad Philippum, qui et cum eo de reuocatis pensionibus sedulo egit. qua re secundum tumultum iam sopitum non mediocriter turbatae res Genuensium fuere. toto quadriennio cum pensiones reuocatae fuissent, eo exacto cum praepotenti principe, cuius ex arbitrio ac nutures Genuensium pendebant, tandem
conuentum, vt rationes nouae quidem denuo non inirentur, quod ab initio vrgebant Hispani; quo casu pecuniarum omnium praesenti numeratione Carolo olim patri et Philippo filio creditarum dextantes vsuras offerebant; sed ita sortis principalis vsurae deinceps contraherentur, vt quae prius quasi septunces erant, hoc est, pro C vnciis, VII cum tertia paullo minus pariebant, in posterum quasi trientes essent, hoc est, IV vnciae tantum cum tertia parte quotannis exsoluerentur. quod ob immanitatem summae fortasse Genuensib. tolerabile fuit. verum amplius illis a Philippo concessum, vt creditoribus suis, qui cum Philippo minime contraxissent, in dissoluendo aere alieno, quod ab ipsis, vt Philippo crederent, sumpsisse se aiebant, eadem ratione satisfacerent. quod iniquissimum per se decretum non solum Genuensium, sed aliorum Italorum, atque adeo sparsim, toto orbe institorum rationes conturbauit, ac multos ex iis omnino bonis euertit.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXII.
TVMVLTVM Genuensem, et Philippi de reuocandis pensionib. interdictum secuta est ingens pestis, quae praecedenti anno ob externorum ad Iubilaei celebritatem vndique confluentium frequentiam cum cepisset, hoc demum et sequenti immaniter tota Italia grassata est, qua maiorem non meminerant homines post illam, quae anno OIO IO XXVIII Italiam afflixit, et Gallicum exercitum duce Lotreco Neapolim missum ad internecionem deleuit, a Francisco Guicciardino et Paullo Iouio descriptam; cuius etiam caussas Hieronymus Fracastorius celeberrimus nostra aetate philosophus, et Georgius Agricola diligenter indagarunt. huius morbi contagio a Tridenti vrbe casu Veronam primum illata, et postea Venetias ferunt. et haec vulgi constans opinio fuit. quanquam qui harum rerum periti caussas vestigare voluerunt, morbum in vrbibus ipsis natum ex immunditie priuatarum aedium, non a stellarum positu aut aeris maligna constitutioue prognatum scribunt, et in iis Andreas Gratiolus Salonensis excellens medicus, et qui eum secuti sunt Alexander Canobius Patauinae pestis scriptor, et Antonius Gliscens Brixianus. vtvt sit, nam harum rerum disceptationem iis, qui in naturae secretis versantur, relinquo, ad magis instituto nostro conuenientia properans, cum ea lues, qua Tridentum ad solitudinem paene redactum est, superiore anno Veronae in Italia cepisset, et multos mortaleis absumpsisset, contage etiam per reliquam ditionem Venetam serpente, hoc anno, cum vis morbi resedisse crederetur, statim Venetiis recruduit, ita vt a Xbri proximo ad Maium vsque ingrauescente malo numerus cottidie morientium ad XVIII, XX, et XXX excurreret, et mense sequenti etiam ad C vsque excreuerit, totoque illo anno in vrbe ad LXX OIO hominum absumpta memorant, qui rem vero maiorem non fingunt. malo, vt latiusserperet, caussam in parte praebuisse dicuntur Hieronymus Mercurialis Foroliuiensis et Hieronymus Capiuacca Patauinus ambo praestantissimi medicinae professores, qui a Senatu accersiti et controuersantibus in vrbe de morbi natura medicis sententiam rogati cum talem morbum pestilentem non esse asseuerassent, professique posse se eum curare, in eam curam Senatūs permissu incubuissent, ex eo aegrotanteis vel leuiter suspectos antea in locum hac lue contaminatis assignatum exportari solitos in vrbe retinuerunt, qui grassante, iamque se clarius prodente morbo, alios facile corruperunt, et inde malum in maius auctum, ita vt cum administri eorum aliquot, et
praeterea excellentes medici seu chirurgi LVIII. periissent, ipsi petita a Senatu venia dimissi sint, ob tam pium conatum nihilominus laudati, quod tot hominum saluti periculum proprium posthabuissent. Mediolani, Cremonae, Papiae innumeri et eo morbo perierunt, Carolo Borromaeo, Nicolao Sfondrato, Hippolyto Rossio Cardinalibus harum vrbium episcopis nullam non diligentiam, nullum non pietatis et humanitatis officium adhibentibus, vt aegris solatio, et rebus contra tam saeuum morbum necessariis intempore subueniretur. Borromaeus inprimis aegros inuisere, et quasi de contagione securus praesens alloqui, et aliquando tangere, toto eo tempore non desiit. quod et idem ab Augustino Valerio, summo sanctimoniae Borromaei imitatore Veronae, cuius episcopus erat, factitatum est. nec Patauij minor edita mortalium strages, cuius spectatores Vicentini, qui Veronam et Patauium interiacent, cum hoc anno fuissent, sequenti ita ab ea lue infestatisunt, vt non habuerint Patauini, quod illis inuidere possent. iam ante per totum Orientem, ex quo Venetias contagio importari potuit, eo morbo laboratum fuerat, et Amurathes principatūs initia peste infesta habuit, eaquere bellici conatus illius retardati sunt. Messanae vero in Sicilia ad XL animarum OIO ea lues absumpsit, ita vt vrbs paene ad solitudinem redacta sit. quo ex casu maior metus incessit, ne Turci piratae occasione captata in insulam et vicinam oram exscensionem facerent. cui malo vt praeuerteretur, Philippus misso Marco Ant. Columna, qui Siciliae cum summo imperio praeesset, nouos delectus haberi mandauit, et Aluarum Bassanum Sanctae crucis marchionem cum classe XXXVI triremium in Africam descendere iussit, vt terrore sui circum sparso Turcos ab excursionibus auerteret. is vero Cercinitidem insulam in illo litore ingressus abductis in captiuitatem aliquot Mauris, nullo praeterea opere facto, Neapolim rediit: quo mox appulit iuuenis quidam Albericus Diosa nomine cum bireme Turcica, qui quadriennio ante a Turcis captus eieratis sacris Christianis Mahumetanae prauitati nomen dederat, et tunc ad nos erroris sui pertaesus transfugit commoditatem nactus, dum Raisius biremium praefectus, a quo minus honeste diligebatur, ab Vluzali, qui adhuc in AEgaeo haerebat, exploratum missus longe a reliqua classe excurreret. tunc enim consilio cum captiuis Christianis communicato Raisium somno sepultum occupat, et occiso eo remigibus solutis, ceteros Turcos, qui in bireme erant, facile in potestatem redegit. nihil tamen certi is de hostium consiliis attulit, sed tantum vulgata inter eos, quasi Vluzalis ad Melitam exscensionem facturus esset. verum amissae biremis casu cum Vluzalis Christianos aduentūs sui certiores factos, et in armis vbique esse sibi persuaderet, nihil eo anno tentauit, quod ad vim apertam faciendam satis virium penes se non haberet, et ob Diosae transfugium merito dubitaret, vt consilia astu procederent, nostrosque imparatos opprimere posset. tantum quidam Turci a classe deerrantes cum in Calabria iuxta Trebifaciam exscensione facta discurrerent, a Nicolao Bernardino Sanseuerino Basiniani principe, qui LX equites et totidem scloppetarios ab equitibus in equos assumptos secum habebat, intercepti ac caesi sunt ad CL; capti circiter XL. is nuncius et fecit, cum incertum esset, quo Vluzalis tenderet, vt Veneti etsi constante cum Turcis pace, Cretam nouo praesidio sibi muniendam existimarent, negotio dato Sfortiae Pallauicino, vt III OIO peditum conscriberet, quorum duces designati Thomas Constantius, Germanicus Sauornianus, Sbarra eques, Iacobus Malatesta, et marchio Rangonius, et vniuerso peditatui impositus Moretus Calaber. his curis anxiam Romam non minus sollicitam habebat de regis Poloniae electione cepta superiori anno controuersia. nam Pontifex Austriacae familiae multis nominibus addictus, et qui ad bellum in Pannonia contra Turcos gerendum non parui momenti existimabat, si Austriacis Pannoniae regibus tam potens ac late patens regnum accederet, haut mediocriter de electionis huius euentu animi discruciabatur, quippe qui per oratores suos crebris literis certior fieret, res tarditate Caesaris minus ex voto procedere.
Senatores regni, qui eius partibus fauebant, splendidissimam legationem ad eum decreuerant, orantes, vt capita ab Henrico nuper iureiurando firmata, de quibus inter regni ordines et Caesareae maiestatis legatum nuper in Varsauiae comitiis conuenerat, ipse confirmaret, et antequam Stephanus Batorius ab aduersa factione in regni possessionem mitteretur, ad regnum capessendum veniret. verum ille siue proximae mortis praesagus, et imperij negotiis occupatus, siue ingenita cunctatione moras nectebat, de capitibus illis ampliorem deliberationem institui petens, et moderationem quandam adhiberi, vel saltem clausulam, quantum in ipso esset, adiungi. tum vt quid in durioribus, vt sibi videbatur, capitibus ab Henrico et aliis regibus sacramento firmatis desideraret, prolixo scripto exposuit, eaque de re in conuentu Leouitij indicto, vt ageretur, instabat. sed contradicebant legati, et periculum in mora esse demonstrabant, vrgebantque, vt diem aduentūs in Poloniam sui certum constitueret, eumque proceribus Leouitij congregatis per oratores suos significaret. heic rursus tergiuersari Caesar, et quo moram profectioni iniiceret, nouas condiciones proponere. cum enim intelligeret Iagellonum sacrosanctae inter Polonos memoriae hoc datum, vt in gratiam Annae infantis, quae sola ex illa stirpe supererat, Batorius electus esset, qua electione proceres non plus Poloniae regem, quam Annae virum quaesiuisse videbantur, rursus scripto. declarat, satius e communi re videri, vt Ernestus filius in suum locum ascisceretur, et Anna vxore ducta in regem inauguraretur. inter has altercationes et morosas scriptorum mutitationes dum tempus inutiliter teritur, a Senatoribus et equitibus Leouitij congregatis venere literae III Non. Mart. quibus de Caesaris mora, vt rebus suis summe perniciosa, grauiter conquerebantur, et ni quamprimum veniret, regnum prius occupanti cedere oportere ostendebant. itaque ille datis ad ordines Varsauiae conuenturos literis denuo condiciones de Ernesto cum Anna matrimonio coniungendo proponit, interim petens, ne in comitiis quidquam decernatur, quod legitimae electioni suae praeiudicare possit. tum capita a legatis proposita iureiurando sancit, accepto ab iis electionis decreto, quod mox IX Kal. April. typis euulgatum Poloniae et Lithuaniae ordinibus signisicandum curauit. sed dum in eo est, Stephanus a suae factionis proceribus e Dacia, in qua Christophorum fratrem principatūs successorem reliquit, euocatus in Poloniam citatis itineribus exiguo comitatu aduolauit, et Anna, quae illum maritum expetebat, vxore ducta Cracouiae Kal. Maij proximis cum ipsa, regni insignibus sumptis, inauguratur, iuramento prius interposito de religiose seruandis iuribus, libertatibus, priuilegiis a regibus decessoribus, et a Casimiro praecipue, Ludouico magno, Vladislao I, Iagellone, Ioanne Alberto, Alexandro, Sigismundo I, Sigismundo II Augusto, Henrico sacramento firmatis; addito, siquidem ea vlla in parte violaret, vt ab omni iure, quod in regno habebat, excideret, et proceres a fide et obedientia, quam ei vt legitimo Regi debent, soluerentur. id actum magna omnium laetitia ac frequentia, Stanislao Carnicouio episcopo Vladislauiensi sacra peragente. nam Gnesnensis, cuius id munus erat, cum Alberto Lasco et aliis aduersae factionis proceribus aberat; quos ille mox post adeptum regnum benigno proposito edicto sancita praeteritorum obliuione domum reuocauit. dein quarto ab inauguratione die priuilegiorum speciatim enumeratorum confirmationem sollemni diplomate sancit, et diplomatis exempla sigillo regio firmata singulis ordinibus impertiendi Cancellario et Vicecancellario potestatem facit. eam vero iniuriam cum ad animum, vt par erat, reuocaret Maximilianus, nihil non agebat, vt suis et foederatorum principum viribus regnum electione delatum tueretur. cumque ad eum sub id tempus Moscorum legati venissent, magna pompa, literas panno aureo gentis superbae more inuolutas a Ioanne magno Russorum duce afferentes, quibus opes suas contra Batorium, Amurathis communis Christianorum hostis commendatione in alienum regnum inuadentem deferebant, non mediocriter
gauisus est Caesar, et pro tam beniuolo erga se animo gratias legatis egit, nec recusare se dixit, quominus amici principis, cum occasio ferret, opibus et auxiliis vteretur, suas vicissim pari gratitudine deferens. consilium Moscorum erat bello inter contendenteis de legitima electione accenso Liuoniam tandiu controuersam inuadere, et sui iuris facere. Caesar autem sic iudicabat, dum cum valido exercitu regnum ingrederetur, si Mosci'a tergo incumberent, fore, vt proceres sibi aduersanteis temeritatis suae poeniteret, et Batorius regno tuendo contra tam potenteis principes impar in Daciam suam se reciperet. igitur dimissis Moscorum legatis Caesar Ratisponam ad comitia venit, vbi occultis prensationibus de auxiliis pro tuenda sua in regem legitima electione sollicitati principes Imperij et ordines. missi et in eam rem ad Daniae et Sueciae reges legati arma aduersus principem Turcorum beneficiarium et de Imperio et ei foederatis principibus quasi triumphantem coniungi petentes. quae dum fiunt in comitiis, Buchauiae nobilitas Fuldensi praesuli subiecta, cuius ditio inter Cattos, Saxones, et Franconiam posita est, et Buchauiensium exemplo Eisfeldenses Moguntino item archiepiscopo subiecti liberam Augustanae confessionis professionem sibi permitti; Harcinij item Veterani, aliique ad Rhenum comites filiis suis Augustanae confessionis doctrinam amplexis liberum ad beneficia in sacris collegiis aditum; et collegiorum sodaleis, qui eandem religionem profiterentur, dignitate et pensionibus suis minime priuari magna contentione III Kal. vtil. petierunt. idem anno praecedenti iam petierant; sed Caesar rem ad horna comitia reiecerat. tunc vero rem maxime vrgebant, et nisi postulatis satisfieret, de collatione in bellum contra Turcos facienda non assensuros se comminabantur; et sociorum Augustanae confessionis legati caussam vt communem suffragiis suis adiuuabant. sed intercessit summa prudentia et aequitate Augustus Saxo VIIvir, cum diceret, in Caesaris potestate non esse positum, sacrum ordinem cogere, vt contra expressas Pacis religioni datae condiciones subditis suis aliam religionem, quam ipse non probet, inuitus concedat; alioqui fore, vt Augustanae confessionis principes ac socij liberum Pontificiae religionis vsum, si qui eum expeterent, permittere cogerentur. quod ad beneficia ac dignitates sacras attinet, protestationem tunc fuisse a Protestantibus interpositam in comitiis Ratisponensibus anno huius seculi LVI, et sequenti Ferdinandum Caesarem, testimonio publico dato declarasse se ipsorum conscientias exonerare. itaque nihil temere in eo negotio, neque plus quam in oculi pupilla, mouendum, aut peregrinis interprerationibus, quod constanter hactenus seruatum sit, in dubium reuocandum. fuisse. inter haec dum tantae molis bellum in Polonia gerendum anxios omnium animos teneret, res incidit, quae et ea sollicitudine Austriacos, et Batorium nouum regem omni armorum motu ab illa parte liberauit. nam Maximilianus Caesar siue curis confectus, sine longa corporis aegritudine debilitatus IV Eid. VIIIbr. optime meritam de repub. Christiana animam in comitiis, et quasi inter ordinum Imperij manus Deo reddidit, cum XLIX annos exegisset, et imperium XII tenuisset, princeps aequitate animi, prudentia, et iustitia insignis, et in quo ad summam fortunam nihil merito desiderares, nisi ipsam fortunam et firmiorem valitudinem. in negotio autem religionis, quod in Germania multis abhinc annis agitatum est, eam rationem seruauit, vt cum a sacris maiorum nusquam recederet, non propterea Protestantibus suspectus fuerit, mediam emendationis viam tota vita consectatus; cui etiam post concilium Tridentinum ad finem perductum institit, impetrato suis calicis vsu a Pontifice; quem et pro sacerdotum coniugio saepius interpellauit, sed nullo exitu. huic ex Maria Philippi patruelis sorore numerosa nata soboles; ex qua superstites patri fuere Rodolfus, qui imperium post eum tenuit, Ernestus, qui in Belgio postea decessit; Matthias, Maximilianus, Albertus Cardinalis, Venceslaus. Anna grandior natu filia Philippo, Elisabetha Carolo Francorum regi nupsit. Maximilianum paucis post diebus secutus est Fridericus Baioarus
Palatinus VIIvir, qui Heidelbergae fatis concessit VII Kal. IXbr. cum aetatis annum LX ageret; princeps integritate, liberalitate, humanitate, beneficentia nulli suorum temporum inferior, de cetero confessionis, quam probabat, constantissimus assertor, ob id principibus et ceteris Imperij ordinibus, apud quos tantum Augustanae confessioni locus est, minus gratus. siquidem is confessionem Helueticam primus in Germaniam intulit, quam et Gallicani Protestantes amplectuntur, eamque ob caussam, nec aliam sibi quis fingat, constantissime et magno suarum rerum dispendio caussam Protestantium nostratium consilio et auxiliis iuuit, destinato etiam nuper Io. Casimiro altero ex filiis, qui cum auxiliari exercitu rebus eorum praesto futurus hoc anno in Galliam venit. huic decedenti Ludouicus grandior natu filius in VIIviratu successit, qui confessionem Augustanam restituit, magno Imperij ordinum plausu, Helueticae confessionis Pastoribus ditione sua expulsis, qui Neapolim Nemetum in Io. Casimiri ditione receptum habuerunt. ante Fridericum VIIvirum prid. Eid. Febr. fatis concesserat Io. Albertus dux Megalopolensis Alberti F. Magni N. qui aemulatione fratris Vlrici potiusquam propria voluntate cum Rostochienseis superioribus annis et ipse vexasset, facti inuidiam insigni liberalitate postea eluit, restituta academiae vrbis omnino collapsa disciplina, eaque coenobiorum vectigalibus, quae alij principes in priuatos vsus vertunt, amplissime dotata. huic ex Sophia Alberti Borussiae ducis F. nati Ioannes et Sigismundus Augustus patri superstites, quorum tutelam Vlricus patruus, et Augustus Saxo, et Ioannes Georgius Brandeburgicus VIIviri consobrini susceperunt. scholae Rostochiensis a Io. Alberto instauratae mentio admonet me, ne academiae nouae in Saxonia Helmaestadij hoc anno a Iulio Brunsuico principe institutae memoriam obliterari patiar, quam ille ex Martini Chemnitij consilio ordinatam etiam idoneis vectigalibus ad alendos professores locupletauit, rectore primo eius designato Iulio Henrico filio, qui Eid. VIIIbribus, quae ipsi natales erant, ludum aperuit. in Dania cum L anni exiissent, quibus Fridericus I rex Bornholmiam insulam in mari Baltico positam Lubecensibus pro belli sumptibus ab iis in regno a Christierni II Ioannis fratris F. tyrannide vindicando adiutus fruendam concesserat, insula Friderico II nepoti bona fide restituta est. paullo ante VI Non. Vtil. Iosias Simlerus Capella in Heluetiis natus vltimum vitae diem Tiguri clausit, cum tantum XLV annos exegisset, animi candore et omni iuga eruditione praestans, qui Petro martyri Vermilio successor in schola Tigurina datus, stilum praecipue in Samosatenos, Arrianos, Nestorianos, Eutychianos, Macedonianos, et nuper veluti ab inferis hoc aeuo in Polonia excitatos Tritheitas strinxit, aliis scientiis egregie instructus, ac praecipue Mathematicis, quas et perse percepit, et summa cum laude diu professus est, et instrumentis ingeniosissime a se excogitatis illustrauit. in bonis literis et excelluit, et de repub. Heluetiorum commentarium magna prudentia scripsit, ac praeterea de Alpibus et Valesia commentarium edidit, patriam etiam historiam ab AEgidio Tschudo viro doctissimo vernacula lingua olim inchoatam publico daturus, nisi eo in literis assiduo, et arthritide ac calculi intolerandis doloribus in horas afflicto properata mors et praeclarum rei literariae iuuandae desiderium et conceptam de optimi viri laboribus spem abrupisset. mortuum laudauit Io. Gulielmus Stukius. In Germania proxima Conradus Heresbachius vir dignitate et doctrina praestans in maiorum suorum Heresbachiano castro in Cliuensi ditione natus, hoc anno in suo Lorinsulano pridie Eid. VIIIbr. ad Deum migrauit, cum LVXII annum exegisset. commentarium in Psalmos eruditissimum edidit, et de re rustica in illo otio post alios scripsit, non minus morum suauitate de suis quam eruditione de repub. bene meritus. annum clausit Georgij Ioachimi a natali solo Raetici vulgo cognominati mors, mathematicarum artium ac rei praecipue astronomicae praestantissimi, quas secundum Regiomontanum, Copernicum, Reinoldum maxime illustrauit. Cassouiae in superiore Pannonia pridie Non. Xrbeis
catharro praefocatus anno aetatis sexagesimo obiit, cum praeter pauca, quae publico edidit, plura ab admirabili eius ingenio, quorum indicem in suam bibliothecam Simlerus transcripsit, studiosi exspectarent. Romae magni nominis siue mathematicus siue medicus Hieronymus Cardanus Mediolano natus hoc anno itidem obiit. varia eius vita, vt mores, pluraque ipse de se inaudita in viro literas professo simplicitate seu libertate scripsit, quam curiosus quisquam a me exigat. Romae eum diuerso ab aliis cultu incedentem paucis ante obitum annis conspicati et adlocuti ac saepius admirati sumus, cum celeberrimi tot scriptis hominis recordatio subiret, neque tamen quidquam in eo, quod tantae famae responderet, animaduerteremus, eoque magis Iulij Caesaris Scaligeri acerrimum iudicium suspeximus, qui diuinum ingenium suum in opere de Subtilitate exagitando praecipue exercuit, inaequalitate illius vbique diligenter notata, qui in quibusdam interdum plus homine sapere, in pluribus minus pueris intelligere videatur. in aritimeticis multa conatus est et inuenit. iudiciariae, quam vocant, fidem apud multos astruxit, dum certiora per eam, quam ex arte possint, plerunque promeret. verum extremae amentiae fuit imo impiae audaciae astrorum commentitiis legibus verum astrorum Dominum velle subiicere. quod ille tamen exarata Seruatoris nostri genitura fecit. tandem cum tribus diebus minus septuagesimum quintum annum impleuisset, eodem, quo praedixerat anno et die, videlicet XI Kal. VIIIbr. defecit, ob id, ne falleret, mortem suam inedia accelerasse creditus. corpus ad D. Andreae depositum, dein Mediolanum translatum, et ad D. Marci in maiorum monumento conditum est. Res in Belgio hoc anno alternante vices fortuna multum mutauere, dum legati de pace, qui Bredae conuenerant, scriptis hinc inde et ad illa responsis tempus terunt. Arausionensis Crimponiam munitionem in aggere haut longe a Schonouia quinquangulari forma ab AEgidio Barlaemontio Hiergio exstructam magni momenti ad exscensionem in superiorem Batauiam faciendam; et Brielam adeo reciperandam aggreditur, classe insuper instructa ad prohibenda auxilia; quae Ferdinandus Toletanus cum per aggerem frustra introducere tentasset, et copias diu sub signis aspera admodum hieme tenuisset, tandem omni spe subsidij immittendi praecisa obsessos, vt sibi honestis condicionibus consulerent, monuit; qui iam a comeatu laborantes, postremo deditionem fecere III Non. Febr. interea ad Zirixeam in Mattiacis superiori anno ineunte obsessam res a Christophoro Mondragonio gerebatur. vrbi praeerat Arnoldus Dorpius magnam intersuos prudentiae et probitatis laudem multis egregie factis promeritus, sub quo militabant Iustus Eindanus, Ioannes Crommus, Nic. Bernardus, Ambrosius Hertzogus, Ant. Bommelius, Nic. Porta, Eligius Dindanus, Nic. Pluketus, alij belli duces. ex eorum consilio extra vrbem collis ex salinarum cineribus temporis tractu aggestus versus meridiem summa diligentia munitus, ad VIItrionalem plagam C terrae iugera circiter vallo amplexus, perfossis de cetero aggeribus, ita vt restagnante passim aqua regiis in aggeribus consistendi nullum idoneum spatium relinqueretur. Zirixeani moras nectendi occasiones aucupabantur, quasi de deditione cogitarent, eoque dissimulatio illa euasit, vt cum Hispani id serio agi crederent, foederati in Batauia et aliis prouinciis eius rei fama non parum commouerentur. itaque postquam diu obsessi Hispanos ludificati sunt, et quantas ex illa mora potuerunt commoditates rebus suis parauerunt, vt eam opinionem ex sociorum animis demerent, scripto apologiae titulo purgare se coacti sunt. crebris interim eruptionibus certatum, et V Kal. Febr. cum classis ex vrbe exiisset, acri pugna conserta obsessi cum damno intra portum repulsi sunt. quam cladem tertio post die vltum iuerunt, depressis duabus Hispanorum nauibus, et VIII Eid. Febr. XXII naues comeatu onustae intra vrbem quantumuis resistentibus Hispanis acceptae sunt. quod ne saepius contingeret, Mondragonius triremeis et nauigia plana summitti petierat, quae mox Praesidis iussu instructa ad Sanctium Auilam missa sunt, et cum iis
canalis, qui Zirixeam ducit, insessus, destitutis in faucibus portūs VI carinis, et constructa in aggere munitione, eique impositis duabus machinis, quae ingressus auxiliareis prohiberent. quod vt magis impedirent, de palis et sublicis ac trabibus ad aditum obstruen dum in mare iaciendis iam tum cogitatum, et necessaria ad id parari ceperunt. dum in eo essent, Requesenes audito equites Hispanos per praesidia distributos ob non soluta stipendia tumultuare, Antuerpia, quo vt suis Zirixeam obsidentibus praesto esset, profectus fuerat, per Mechliniam Bruxellas rediit, vbi acuto ac pestilenti morbo correptus vltimum diem clausit III Non. Mart. vir summa animi moderatione, et prudentia longo rerum vsu confirmata praeditus, a Philippo ad id delectus, qui contraria prorsus ab Albano ratione prouincias illas ad obedientiam reduceret, et quae ille summi iuris rigore et inexorabili seueritate peccauerat, aequitate et benignitate emendaret, sicque bellum in Belgio gereret, vt quamprimum populi illi ad obsequium rediissent, arma se deponere, et praeteritorum obliuione sancita cunctos in gratiam citra fraudem recipere paratum ostenderet. verum exasperatis ad seditionem animis, et recenti adhuc iniuriosae Albani dominationis sensu cum Requesenes in prouinciae ingressu bellum a decessore suo inchoatum persequi ad tuendam regiam maiestatem necesse haberet, populi illi bellum potius secum a Requesene continuatum, quam Praesidem mutatum senserunt: nec proinde fructum in de a Philippo speratum percipere potuerunt. in Belgium proficiscenti Requeseni Philippus per syngrapham potestatem fecerat, si quid humanitus contingeret, successorem nominandi, qui Belgio cum summo imperio praeesset, donec alius a Rege sufficeretur, et arcana ipsi mandata dedisse putabatur, vt Petrus Ernestus Mansfeldius comes rei bellicae, Carolus Barlemontij comes aerario et ceteris negotiis praeficeretur. sed tanta vis morbi Praesidis ac praecipitatio fuit, vt proceres alloqui, et secreta Philippi mandata explicare non potuerit. itaque Senatus ordinum summum imperium praesidis morte incertum et vagum mox arripuit, et penes se retinere statuit, donec de regis voluntate plenius ipsi constaret. quo cognito Philippus, qui praeter spem accidisse cerneret, vt Requesenes non nominato successore decessisset, et interea Senatus prouinciae supremam auctoritatem ad se transtulisset, a quibusdam persuasus occasione vti voluit, ac periculum facere, an ea noua administratione alienatae populorum voluntates inflecti ac mitigari possent. itaque Belgij ciuitatibus ac praefectis mandauit, vt Senatui tanquam supremo praesidi a se imposito deinceps parerent, donec aliter a se decretum esset. secundum haec Mansfeldius, qui Luxemburgi erat, Bruxellas rediit, vt cum aliis consiliariis rempub. capesseret. antequam moreretur Requesenes, cum non haberet vnde stipendium tumultuanti equiti Hispano exsolueret, vt tamen eorum excursiones prohiberet, edictum proposuerat, quo plebi rusticae armandi se et contra violentos grassatores defendendi potestatem faciebat. quod magno errore a Requesene beniuolentiam populi ea re captante decretum scribit Bernardinus Mendoza. quippe cum potius tumultuantes equites eo facto ad tempus repressi sint, quam omnino placati, exemplo mox post Requesenis mortem et captam Zirixeam renouato, et interim arma magistratūs auctoritate plebs sumpserit, quae semel sumpta nunquam postea deposuit. ante Requesenem Chapinus Vitellius Setonae marchio, cuius crebra a nobis et in rebus Italicis et Belgicis facta mentio est, praecipuus belli consiliarius ac dux, rei militari scientia clarus, a Cosmo magno Etruriae duce, cui ille diu militauerat, Philippo, cum Albanus in Belgium proficisceretur, attributus, et castrorum praefecti in eo bello magna cum laude defunctus ex casu miserabili periit. nam cum pensili vehiculo per aggeres haut longe a Schonouelandia veheretur, curru forte euerso ex aggere decidit, eoque lapsu homo corpulentus grauiter laesus cum Antuerpiam inde deduceretur, in itinere decessit, non sine suscipione casūs a maliuolis et aemulis dedita opera praecipitati, quod arcana quaedam ab Hispanis percepta magno Etruriae duci in Philippi praeiudicium
clam significasset. iamque munitio ad portūs Zirixeani ostia exstructa erat, palis et trabibus longo catenarum nexu in maris profundum defixis, quibus portus veluti claudebatur. quod opus Februario ineunte ceptum XI Kal. April. consummatum fuit. nihilominus obsessi, non per canalem, sed per planitiem perfossis aggeribus restagnantem cum classe egressi nauigia stationariorum illis locis a Mondragonio disposita per Sanctij Auilae absentiam disturbant, vno ex iis depresso. demum prid. Non. April. Assabrae, genus hoc Cantabricarum nauium, ad portum proximum cum Hispanis militibus, quos portabant, appulerunt, quas Mondragonius penes se retinuit; et cum XV Eid. eiusdem mensis foederati cum nauibus comeatu onustis auxilio venissent, vt per canalem palis obstructum vim facerent, a Mandragonio, qui aderat, fortiter cum suis pugnante repulsi sunt. idem biduo post ab iisdem tentatum, et maiore nauium numero impetus ad Drisselam factus, quo palos illac defixos disiicerent. sed irritus fere conatus fuit, vna tantum bireme ex regiis incenia, cum ipsi aestu aduersante duas naueis comeatu onustas amisissent. tum per exploratores forte rescitum est, consilium Arausionensis esse, cum maiore classe vltimam vim tentare, monitis per columbam, sicuti in Harlemi et Lugduni obsidione factitatum fuerat, praesidiariis, vt eodem tempore per agros aqua restagnanteis erumperent. ad hoc prouisum fuerat, vt duae maiores naues in medio cataractae sisterentur, quae aggerem defenderent, exscensione in eum per lembos facta. quod vt impediret Mondragonius, alueum in Duiuelandia fodiendum imperat, qui a Viana ad portum vrbis porrigebatur, in quo dispositi stationarij inde a nauium hostilium incursu in agris tuti essent, et inde a machinarum per aggeres dispositarum infesta displosione defenderentur. igitur cum Arausionensis ipse et cum eo Philippus Hogenloius comes, et Lud. Boisotus Zelandici maris praefectus cum classe eo consilio instructa venissent, prid. Eid. Iun. praemissa Borendamensem aggerem versus Holcas ingens et vasta nauis, cui Iobae Ianseniae nomen, OIO CC amphorarum capax, quae ipsum Boisotum cum IO C bellatoribus portabat, corbe etiam in mali fastigio instar galeae munita tanta amplitudine et firmitate, vt ex ea defensores accedente aestu tormentis maioribus et minoribus Hispanos impetere; et propugnaculis deiicere possent. verum recedente mari pondere suo ad breuia illisit, ad regiarum machinarum ictus exposita, quibus quassata multis partibus rumpitur, sed reciprocante aestu sub vesperam stuppa et musco stipatur, et magnam partem exoneratur, vt crescentibus vndis, si fieri posset, inde in tutum deduceretur. ad extremum redintegrata Hispanorum verberatione demergitur. periere in ea circiter CCC; ceteri a proximis lembis excepti euaserunt, ipse Boisotus cum diu tabulae haerens supernatasset, tandem obortis tenebris mari haustus est, nequicquam Arausionensi omnem operam dante, vt eum periculo eximeret; qui ipse altera ingenti naui, cui Leoni nomen, vectus, Iobam Ianseniam sequebatur, et mature tandem se in tutum subduxit. obsessi vero cum auxiliorum nulla spes superesset, re toties infeliciter tentata sequenti nocte militem emittunt, qui iuxta salinarum montem, vbi Manuel Doria hospitium habebat, baculum in terram defixit, cum scripto, quo significabatur, obsessos, si quidem honestae et aequae condiciones proponerentur, deditionem facere paratos. ad quod mox Mondragonius rescriput, et se ordinum Senatu prius monito aequis condicionibus cum obsessis transigere vicissim paratum ostendit. condiciones eae fuerunt, vt Dorpus cum VIII signis et OIO CCCC praesidiariis dimitteretur, et saluis rebus rebus omnibus in tutum commodatis in id nauibus deduceretur. oppidani CC florenorum OIO exsoluerent, quorum solutione ab omni vi et iniuria temperaretur. summae imponendae et exigendae cura demandata Ioanni Nauarreto rationali. ipse Mondragonius victor vrbem VI Non. Vtil. ingreditur, et praesidio firmat, dispositis per idonea insulae loca peditibus, qui mox cum stipendium XX mensium deberetur, siue recenti praesidiariorum equitum exemplo incitati, siue post
rem bene gestam, quod Hispanis sollemne est, insolescentes tumultuari ceperunt et tanti successus fructum seditione intempestiua corruperunt. quod nouis et longe perniciosissimis motibus in prouincia tumultibus obnoxia caussam praebuit. nam cum hactenus Belgij ordines contra Protestanteis pro principe suo stetissent, ex ea occasione quasi coniuratione contra regem inita cum Protestantibus conspirare ceperunt, vixque longo post tempore per Ioannem Austrium regi reconciliati Protestantium partes deseruerunt. nec sibi Arausionensis interea deerat, qui clam datis ad praefectos primarios ciuitatum et ipsius consilij regij assessores literis eos sollicitabat, hortabaturque, tandem de se et communi salute serio cogitarent, et sua consilia a publicae quietis perturbatorum caussa separarent. non ipsos sed Hispanos peti, quorum ambitione et inexplebili auaritia bellum tamdiu in Belgio alatur, et nouae subinde eius propagandi occasiones captentur. toties decepti iam tandem resipiscant, et libertatis a maioribus acceptae memores consilia potius cum conciuibus suis, quam cum externis deinceps communicent. hanc vnicam, nec aliam praeterea pacis in Belgio constituendae rationem esse. haec monita apud homines libertati assuetos et belli damnosi pertaesos non parum valuerunt, et cum non obscura murmura ad libertatem proclamantium et intolerandum praesidiariorum onus, ac tributa ob id imposita deprecantium passim exaudirentur, in Flandria praecipue, ante omnia ab ordinum Senatu decretum est, vt Germani dimitterentur. prima Hannibalis Altempsij Hispanorum partibus addicti legio, quae Antuerpiae erat, dimissa, V signis ex ea seruatis, quae Cornelio Emdano eius legato attributa sunt. eius loco comitis Eberstenij libertati Belgicae, vt rebantur, aequioris legio praesidio Antuerpiae imposita; crescente interim seditiososorum audacia, ad quos Francisci Valdesij legio se adiunxit, et alij per praesidia in Batauis distributi Hispani, vt iam sibi impune quiduis audendum putarent. frustra missi ad eos ipsorum duces, et praecipua auctoritate inter illos postremo Mansfeldius, qui Herentalam profectus precibus, obtestationibus, prensationibus, minis nihil reliquum fecit, quo insolentem militem a detestando iuxta et pernicioso consilio deduceret, etiam proposito periculo, et infamia in nomen Hispanicum ex eo redundatura. nam quid profectum tot exantlatis laboribus et egregie factis, si nunc intempestiua seditione tam alieno tempore maturos victoriarum fructus tot bellorum feliciter patratorum praemium corrumpant? igitur tantisper durent, dum princeps de praesenti rerum statu certior fieri, et pecunia promissa repraesentari possit. non tam impetu et praesenti virtute, quam patientia magnas expeditiones valere. eam propriam Hispanorum virtutem, qui tam longinquas prouincias etiam prisco aeuo incognitas summa felicitate adierunt, quas cum temporis diuturnitate et caeli plerunque aduersi iniuriis fortiter luctati bello ad extremum quaesitas nunc et hodie tuentur. aliis gentibus plerisque cuncta initio cedere, nihil inuium illis esse; sed mox vbi relanguit impetus, cum laude parta maiore nominis ac plerunque sanguinis dispendio amitti. cuius rei exempla, ne aemuli ad obtrectationem dictum interpretentur, e propinquo petita sibi quemque posse sumere. igitur decoris sui memores et obsequij, quod optimo principi debent, in negotio, in quo non tantum illius, sed Dei caussa agitur, fidem seruent, neque praecipitata iuris sui persecutione popularium iam ad officium seu vi seu sponte redeuntium animos iritent, et tantisper impetum sustineant, dum quod nunc iure petant, ipsis tantula mora interposita magno cum foenore et insigni recepti et pacati Belgij gloria rependatur. cum nec rationibus nec virorum praestantium praesentia placarentur, iam cuncti murmurare, et quos huc vsque seu religio seu principis reuerentia tenuerat, victa patientia rem non tolerandam dicere, neque remedia e longinquo petenda, tam praesenti periculo, id principem velle et intelligere. itaque cum iam plebs rustica Proregis nuper defuncti seu iussu siue auctoritate arma sumpsisset, et cuncti per oppida et ciuitates in armis essent, noua consilia inita, clam ordinum Senatu.
interea Lilloani ad Scaldim propugnaculi praesidiarij cum ceteris vlterius progressi, et cum per Mechliniam transitum petiissent, recusantibus oppidanis Grimbergam duo trans Bruxellas milliaria contenderunt, vltro citroque comeante ad eos Senatūs nomine Montesdoca, et inde Ascham postridie venerunt; vbi consilio capto de Alosto intercipiendo, quo magis fallerent, Montesdocam, quem nuper spe conueniendi omnino praecisa dimiserant, per epistolam reuocant, quasi mutata in melius voluntate transacturi, et eodem ipso, quo venit, die, qui in VIII Kal. Vtil. incidebat, secretum consilium exsequuntur. Alostum Flandriae est oppidum comitatus CCLXX paroacies sub se continentis titulo, ad Teneram fluuium, quo medio fere diuiditur, loco amoeno situm haut longe a Bruxellis, Teneramunda, et Mechlinia. id diuersis partibus Hispani scalis admotis inopinato aggrediuntur, et territis oppidanis, atque huc illuc sine ducibus discurrentibus capiunt, in eoque noui principatūs militaris inter se per seditionem constituti sedem ponunt. qua re ordinum Senatus valde commotus est. moxque Bruxellensis plebs in tantum furorem exarsit, vt domesticum quendam Hieronymi Rodae senatoris Hispani interfecerit. Alfonsus Varga, et Iulianus Romerus primarij Hispanorum tribuni, et ipse Roda, vt vulgus quadamtenus placaretur, et ipsi periculo eximerentur, custodiae specie in Palatium inclusi sunt. inde delectus vrbis gubernator Gulielmus Hornius Hesius Gasbeki reguli F. ex nobilissima Hornana familia, qui cum Glimio Maximiliani Bossuuij comitis maris praefecti legato, et magno Brabantiae praefecto se libertatis Belgicae defensorem professus continuo militem conscribit, et summum armorum ius sibi sumit. ex eorum etiam sententia, qui Hispanis in occulto fauebant, quo exasperatos plebis animos mitigarent, in seditiosos milites decretum conditur X Kal. VIIIbr. quo rebelles declarabantur. nec in speciem abnuebant, primarij illi Hispanorum tribuni Varga, et Romerus. verum Sanctius Auila arcis Antuerpianae praefectus et rei nauali praepositus, penes quem veluti summa tunc armorum erat, cum Bruxellas ad consilium a Senatu euocaretur, vt et ipse decreto subscriberet, et ita Hispani auxiliorum a ducibus spe destituti facilius ad officium reducerentur, venire recusauit, caussatus, Senatum, penes quem summam rerum esse voluerat rex, plebis seditiosae contumacia et aperta iam rebellione impediri, quominus potestate sibi a rege demandata libere vti possit. itaque ad Bruxellenseis statim literas dat, quibus eos grauibus verbis monebat, vt se morigeros Senatui praeberent; alioqui fore, vt regis ac Senatūs regias partes sustinentis imperia detrectanteis ad officium vi cogeret. quarum ex literarum occasione Senatus censuit, e re esse, vt ipsi cum Sanctio Auila et Germanorum tribunis condicto loco colloquerentur. cum igitur Villebrokam cuncti conuenissent, post incertas et querellis vtrinque intermistas deliberationes sic inde discessum est, vt Hieronymus Roda sanguinarij consilij ab Albano instituti olim assessor, et postea in arcanum consistorium a Requesene cooptatus, et cum eo Romerus et Varga Antuerpiam cum Auila se conferrent; ceteri Senatores Bruxellas redirent. secundum haec Auila naueis praesidiarias omneis et actuarias ex noua ciuitate ad se contahit, et iuxta arcem sisti iubet. tum cum Carolo Fukaro, Georgio Fronsbergio, Poluillerio, et Ioanne Mensamio Othonis Eberstenij comitis legato agit, si qua ratione eos in suas partes pertrahere posset. quod commotis iam animis suspicionem iniecit, quasi Hispani nouas res non per seditionem, sed ex compacto et consilio cum quibusdam Senatūs prouinciae consiliariis clam inito in patriae libertatis perniciem agitarent, quos proinde comprehendi placuit. id vt citra tumultum fieret, Hesius Bruxellarum praefectus nuper constitutus militem nouum a se conscriptum extra vrbem cottidie educere, deinde per plateas vrbis et ante Palatium reducere de industria consueuerat, eo consilio, ne qui de occultis cum Hispanis consiliis suspecti erant, insolito armatorum conspectu terrerentur. quod cum ille aliquoties fecisset, prid. Non. VIIbr. ante Palatium venit, et quasi suos ad iaculandum
et destinatos ictus dirigendos institueret, praemium proposuit. igitur vbi omneis consiliarios in Palatium conuenisse vidit, ipse ad portas custodibus appositis, conclaue, in quo consilium habebatur, cum delectis insolenti apparatu intrat, et Mansfeldum, Barlemontium comites, Huldricum Viglium praesidem, Christophorum Assonuillium, Lud. Delrio, Bertium et Schanebergum ambos ab epistolis de foedere clandestino suspectos sistit, et in Pistoriam domum per diuersa conclauia includendos curat; scripto statim publicato, quo factum excusabatur: nam comprehensos illos, quod fauore et conniuentia ex compacto Hispanos hosteis declaratos iuuissent; iis Bruxellas inuadendi auctores fuissent; delectus ab ordinibus Brabantiae imperatos impediissent, et contra in seditiosorum auxilium nouas copias conscribi iussissent, quibus prouincialium ad iustam defensionem armatorum conatibus resisterent, donec nouus ex Hispania exercitus adueniret, qui Belgicas prouincias quasi sub iugum missas violenta tyrannide opprimeret, iisque perpetuae seruitutis, atque adeo Hispanicae inquisitionis iugum proceribus et aliis nobilibus ad internecionem deletis, imponeret. scripto adiuncta erat protestatio, nihil decreto illo de comprehendendis consiliariis ab ordinibus in veteris Catholicae Romanae religionis vel regiae maiestatis praeiudicium factum, sed ad necessariam prouinciarum contra iniustas perduellionum machinationes defensionem arma sumpta; nihilque Hispanis a Belgis metuendum esse, dum illi a perniciosis consiliis contra publicam tranquillitatem fraudulenter initis in posterum abstineant. inde quasi classico excitata vbique plebs maiore quam antea concursu arma pro libertate capit. et cum Roda et Hispani reliqui consilio bellico praepositi omnem sibi auctoritatem quasi iure suo arrogarent, quod collegas suos in carcere coniectos dicerent, Consilij Bruxellani proceres inuidiam veriti, eos, quos illi captiuos dicebant, protinus dimittunt, ac liberos esse pronunciant, et Carolum Philippum Croium Haureci marchionem Araschotani ducis fratrem nuper ex Hispania reuersum et alios duos in locum suspectorum ex ordinum consensu in Senatum cooptant. tum Brabantiae ordinibus potestatem faciunt, vt ad publicam securitatem duce Carolo Hanartio Liekerkio et aliis tribunis delectus habere, et foedus cum ceteris Belgis inire possent. itaque cum Hannoniis Philippi Lalanij comitis, Georgij Lalanij Rennebergij item comitis, et Caroli Gauraei Frezinij et aliorum procerum opera primum, dein cum Atrebatibus ac postremo cum Flandris initum foedus. quo facto rursus Hispani eorumque fautores ac sectatores perduelles publico diplomate declarantur; in idque foedus etiam sacer ordo nomen dedit; tantumque odium Hispanorum, et eiectis illis speratae libertatis desiderium valuit, vt alienae a se religionis hominibus coniungere se praesules, ac sacerdotes minime dubitauerint, sibique ita persuaserint, inter conciues ac conterraneos excusso semel Hispanorum bellum in Belgio alentium iugo de controuersiis religionis, ob quas tot turbae excitatae sint, facile conuentum iri; et errare eos, qui regem, qui nihil magis in votis habeat, quam vt religio antiqua multis locis abolita restituatur, et populorum animis ad obsequium adductis pax in Belgio constituatur, haec aegre laturum putent. nec Auila interea cessabat, qui ex Flandria III cohortes Cornelij Emdani ex legione Hannibalis Altempsij, quae dimissa fuerat statim, reuocat; quae dum Telonaea peninsula relicta Antuerpiam veniunt, in itinere Borchtam et Crubecam pagos diripuerunt. tum opera Francisci Valdesij excitatum e regione vrbis munimentum in Flandrico tractu, quo comeatum, vt populares interpretabantur, ex Flandria in vrbem importari prohiberet. Thenis vero, quod est Brabantiae oppidum, a Germanis legionis Fronsbergiae, qui in praesidio erant, arma ciuibus adempta sunt; atque ex consilio Auilae et Rhodae Ferdinandus Toletanus e Batauis accesitus, et praesidiarios Hispanos ex ea prouincia deducere iussus. euocatus et ab Auila Ioannes Falconetus scloppetariorum equitum dux, qui per Flandriam facto itinere cum in eo esset, vt Schaldim iuxta Antuerpiam transmitteret, a rustica
plebe circumuentus summa se virtute et cum damno hostium e manibus persequentium extricauit. tenebant tunc in Belgio Hispani Antuerpiensem, Gandensem, Valencenensem, in Batauis Vltraiectinam et Vianam arces; praeterea Liram, vbi Iulianus Romerus erat, et Mosae-traiectum; vbi Martinus Aiala a Germanis praesidiariis ex legione Eberstenij comitis sibi metuens occupatis turribus se muniuerat. In Frisia Gaspar Robles Billius arcem Groeningensem, cum aliquot suae legionis cohortibus, Culemburgense castrum Alfonsus Lupus Gallus, cum quo erat Franciscus Verdugus, cum Hispanorum praesidio tenebant. erant omnino Hispanorum bellatorum in Belgio VI OIO. contra vniuersas Belgij, si Lucemburgensem principatum demas, tunc tumultuantis vireis impar numerus et longe debilior futurus, nisi relictis confestim remotioribus praesidiis, quae tueri non poterant, se ad primarios duces mature contraxissent. nam Belgae, qui antea regi militabant, fere omnes ad ordines defecerant, et Zirixeae Mondragonius cum ad famam Gandensis arcis, cuius praefectus erat, obsessae eo accurrere cuperet, a suis paene circumuentus, postremo in itinere desertus fuit. diuersa parte Niuellae in Pleumosiis duae cohortes ex Poluilleriana legione exactae. Gandenses vero ne sibi idem, quod Alostensibus, accideret, contra arcem aggerem iaciunt, et Teneramondae praesidiarios ex Poluilleriana item legione primarios pecunia corrumpere nequicquam conantur. tum quasi de euentu incerti, Rassengium e Senatoribus vnum ad Philippum mittunt, qui eum de rerum statu edoceret, et quae facta erant necesssitate excusaret, Hispanorumque insolentiam iis caussam dedisse coram demonstraret. eodem tempore et cum Elisabetha Anglorum regina agunt, cum qua super dissidiis ob nauigationem exortis Friderici Perrenoti Campaniaci interuentu nuper transegerant; et si forte illa, vt antea fecerat, patrocinium recusaret, per Claudium Mondolcetum regis Christianissimi in Belgio legatum, Francisci Alenēonij nouarum rerum occasionem quaerentis animum pertentant; et quamquam Rex aperte non consentiret, sed reginae parentis tantum nomen a Mondolceto obtenderetur, non tamen dubitabant illi, id Rege minime inscio fieri. interea Bredanae pacificationis persequendae specie Arausionensem per internuncios de auxiliis contra Hispanos communeis hosteis sollicitant. qui ad occasiones intentus condiciones accipit, et per Iacobum Henninum Auxium Bossuvi comitis captiui fratrem copias et machinas bellicas commodat, accepto securitatis caussa ab ordinibus Nouoportu; quibus fretus Ioannes Croius Rutij comes Flandriae praeses Gandauum petit, et specie vrbis ab Hispanorum inuasionibus tuendae contra arcem vallum ducit. in arce erant Antonius Aualus, Maldonatus Mondragonij, qui Zirixeae adhuc propter militum seditionem attinebatur, legatus; qui monito saepius Rutio, vt copias remoueret, cum ille contra nihil hostile meditari se affirmaret, atque adeo nihil tentaturum polliceretur, modo ne seditiosi, qui Alostum occupauerant, per arcem, quod metuebant oppidani, in vrbem introducerentur, extracto inter has disputationes tempore, tandem vtrique ad arma se parant. et Rutius cum XXXV signis transmisso amne prid. Eid. VIIbr. ad S. Bauonis suburbium IV cohortes mittit, quae occupatis aliquot molatrinis, fossaque ducta ab illa parte aditus intercludere ceperunt, iam tum frustra in eum ex arce maioribus tormentis fulminante Maldonato. diuersa parte Alfonsus Varga, cum post suum e Bruxellis discessum ex Auilae et Rhodae consilio equestreis copias huc illuc sparsas vndique collegisset, in Flandriam ad Alostenseis seditiosos, si qua ratione eos vel proprio periculo territos ad obsequium reducere posset, profecturus in viam se dederat; monito prius Ferdinando Toletano, qui supra Antuerpiam ad Bernardi fanum Scaldim superaturus venerat, pedestreis copias, quae XVII signa efficiebant, secum adduceret. cum vero in commune consultaturi Lilloam, quam Georgius Macuca cum sua Epirotarum equitum ala tenebat, diuersi venissent, cognito Clinium qui Bruxellis erat, cum bis mille peditibus nuper conscriptis et IO CCC circiter equitibus ex prouinciae
deleclibus, quibus Bieureus praeerat, exire decreuisse, vt aliquot equitum Hispanorum turmas per vaga hospitia circa Louanium sparsas interciperet, continuo ad suos mittunt, eosque de consilio hostium certiores faciunt, et Bernardinum Mendozam inprimis, in quem et Antonium Aualum scloppetariorum equitum ducem primus impetus faciendus erat. ipsi simulato discessu, quasi cum omnibus copiis in Flandriam transmisissent, tantum X expeditas cohortes ad Alostenseis mittunt; ceteri omnes in Brabantia remanserunt. cumque equites biduo post hospitia mutarent, Varga iuxta Visenacum inter Louanium et Thenas foederatorum copias eminus conspicatus, vt interim suos ad pugnam instrueret, ex Mendozae consilio tubicinem ad eos mittit, qui quasi pristina amicitiae iura inter eos, vtpote eidem principi militanteis, adhuc constarent, se amicos venisse ostenderent, nec videre, cur quidquam hostile alteri in alteros moliri deberent. verum illi, qui nihil fidum aut pacarum ab Hispanis expectarent, tubicinem semel atque iterum missum iniuriose repulerunt, et per impedita et iniqua equiti loca vlterius semper prouehuntur. collis interiacebat, in cuius imo cella solitaria erat; post quam Demetrius Basta Nicolai Bastae legatus cum eius ala latere iussus; obiecto loco, vt a foederatis cerni non posset, qui in peditatum hostilem iam praeteruectum, nec prius, per latus impressionem faceret. ipsi sensim cedendo ex confragosis illis angustiis in patentiores campos euasere. tum insequentibus hostibus iussi scloppetarij equites Sequani circiter L in pedes descendere, quibus se Io. Bapt. Montanus ducem praebuit; et cum sub id Iulianus Romerus forte cum XXV delectis auxilia laborantibus Gandensis arcis praesidiariis petiturus superuenisset, illi et Sequanorum exemplo in pedes cum scloppetis descendunt, et fortiter pugnam capessunt. ad extremum incambente in latus Epirotarum equitum agmine foederati pedites funduntur, et in fugam vertuntur, integro adhuc ipsorum equitatu; inquem cum rursus Bernardinus Mendoza cum sua, Petri Taxis, et Vargae alis magno impetu incubuisset, et ipse disturbatus est. eoque conflictu pierique ex Louaniensibus ciuibus, et iis, qui ea in vrbe dant operam literis, quasi ad spectaculum imprudenter vlterius, quam oportuit, prouecti, cum aliis interfecti sunt. id accidit XVII Kal. VIIIbr. quo facto cum Alfonsus Varga ad Alostenseis seditiosos transiisset, quo iam venerat Ferdinandus Toletanus, non tamen eorum precibus, obtestationibus, aut minis, neque obuersante ante oculos arcis Gandensis periculo a foedo proposito reuocari potuerunt, palam se nisi repraesentata pecunia ad signa redituros negantes. in arce Gandensi pauci praesidiarij erant, nam Hispani fere omnes Alostum spe praedae et licentiae dulcedine inescati se contulerant, et qui remanserant, aut membris mutilati aut Belgae erant; iique cum nuper ad lignationem egressi essent, a Rutianis male accepti fuerant. cum igitur Hispani duces nihil proficerent, et infesta circum omnia in Flandria cernerent, rursus ad suos in Brabantiam Scaldi transmisso redeunt; vbi cognito foederatos de Traiecto ad Mozam, quod ab Hispanis et Germanis adhuc tenebatur, in potestate redigendo cogitare, eo ante omnia ducunt, quod tam oportunum ad introducendas externas copias locum in fide seruari ad famam et prouinciarum securitatem pertinere existimarent. vrbem praesidio tenebat Franciscus Montesdoca, cum quo erant IV Germanorum vexilla ex Othonis comitis Ebernestij legione, cum quibus clam paciscuntur oppidani, et fide accepta quasi de repub. consultaturi magistratus Montesdocam in aedeis publicas vocant. ille vero quanquam non omnino ignarus, quid ij molirentur, tamen vt metum tegeret, et fiducia sua oppidanorum consilia, quousque sociae copiae aduenissent, tantisper retardaret, intrepide ad eos venit. mox citius opinione comprehensus in custodiam traditur, frustra enitente Martino Aiala ipsius legato, vt captum contra fidem datam liberaret. tandem ipse ab oppidanis cum suis repulsus in Vikanum suburbium trans fluuium extruditur. pauci ex suis in turreis vrbis a se antea munitas portae Bruxellensi
circumpositas confugerunt, qui antequam corona cingerentur, superueniente XIII Kal. IXbr. Ferd. Toletano et A. Varga cum peditatu et equitatu, et impositis in lembos ad id ab Aiala paratos peditibus delectis, atque aliquot leuis armaturae equitibus duce Petro Taxi, sociorum, qui turreis tenebant, ope adiuti ignem in portam iniiciunt, eaque incensa confertim irrumpunt, ac deiectis ad vicorum angustias dispositis doliorum obiicibus, et fossis superatis obuios quosque nulli initio parcentes interficiunt. eodem tempore Ferd. Toletanus et Martinus Aiala per pontem vim faciunt, et expugnata munitione in eo exstructa, sparsisque ad terrorem vbique ignibus ad caedeis ac praedas discurrunt; ante omnia Aiala ad aedeis publicas tendit, vt Montesdocam libertati restitueret. tum nullo sexūs et aetatis discrimine passim saeuitur, Germanis nusquam ad resistendum comparentibus, qui ad tumultum ad S. Seruatij plateam se contraxerant, eademque leuitate, qua cum oppidanis nuper pepigerant, ad Hispanos transfugerunt, et insigni perfidia in eos, quos tuendos susceperant, Hispanis immisti nullo non genere rapacitatis bacchati sunt. Traiecto in potestatem redacto Ferdinandus Toletanus praesidium imposuit; Varga per vicina loca equitatum distribuit, receptis seu vi seu deditione circumpositis arcibus, in quarum vna Ant. Toletanus tribunus ictu maioris scloppeti interfectus est. quo successu cum ingens Hispani nominis terror per vniuersum Belgium diditus esset, ordinum consiliarij, qui Bruxellis erant, Antuerpiae ne idem accideret, metuentes, vrbem ante omnia contra arcis praesidiarios firmandam decreuerunt. vrbi praeerat Fridericus Perrenotus Campaniacus Cardinalis Granuellani frater, ab Hispanorum partibus alienus, et cum eo Otho Eberstenius comes cum XVI Germanorum signis, qui antea a Sanctio Auila sollicitatus cum Hispanis pepigerat, fide vtrinque data, vrbem in Philippi fide seruaturos. vicissim Auila fidem obstrinxerat, se nequaquam per arcem Hispanis aditum in vrbem patefacturum, instrumentumque ea de re confectum fuerat, cui subscripsere ipse Eberstenius, Nic. Poluillerius, Garsus Toletanus, Carolus Fukerus, Alexander Gonzaga, Sanctius Auila, Franciscus Verdugus. postea Eberstenius cum videret Hispanos id agere, vt dum vireis collegissent, tempus ducerent, intereaque praedae opulentissimi toto orbe emporij inhiare, quam hominesauari oblata noui motūs adeo opportuna occasione iampridem spe deuorassent, cum Campaniaco agit, et ordinum Senatūs fidem se secuturum recepit; a fide prius data minime se propterea recessurum existimans; quippe cum vrbem in fide Philippi, qui omne imperij supremi ius in Senatum transtulisset, se seruaturum promisisset. secundum haec IV Belgarum signa ex legione Mondragonij, quae adhuc Zirixeae erant, a Senatu euocata sunt, quae duce Friderico cum ad Valemum inter Mechliniam et Antuerpiam venissent, et pagum ponte, quo Ata fluuius transmittitur, opportunum sibi hospitium sumpsissent, mox Iulianus Romerus, qui Liram praesidio tenebat, eo cum IO delectis scloppetariis, Bernardini Mendozae et Martini Orzaealis aduolauit, et foederatos primo impetu loco pellit. pauci cum Friderico tribuno in templum confugerunt, vbi cum tribunus ipse in turrem postremo euasisset, nec vlla spes auxilij esset, igne immisso deditionem facere cogitur, et per funem demissus iam scala incensa ad Romerum adductus est. quo facto Hispani Liram reuertuntur, paucisque interiectis diebus cum renunciatum esset, Florum Floionum Barlemontij comitis filium, qui cum AEgidio Hiergio fratre nuper Hispanas partes deseruerat, cum V legionis suae signis e Batauis venientem Mechliniam tendere, et inter Liram Herentalam iter facere, continuo Romerus contra eos ducit cum CCCC scloppetariis et Bernardini Mendozae ala, iam profunda nocte, vt extremum foederatorum agmen carperet, praemissis, qui incedenteis velitationibus distinerent, dum peditatus aduenisset. iam albescente die cum is praeter opinionem apparuisset, Floionus sepibus obiectis tumultuarie aciem instruit, et infesta grandiorum scloppetorum displosione diu impetum sustinuit. ad extremum
ncumbente equitatu duce Ferdinando Allero Setubalensi Bernardini Mendozae legato foederati occisi ac disturbati sunt, amissis II signis. ipse Floionus ab Antonio Ruisio captus et Liram ductus, Martino Orza in eo conflictu desiderato. mox et Capralis, qui ad ordinum partes defecerat, cum legione sua Dusfelinum venit, II a Lira milliaribus, vt pontem Atae eo loco impositum insideret; quem Romerus cum suis occurrens cum damno repulit, decusque rei gestae penes Andream Hurtadum Mendozam, qui tironum cohortem ducebat, fuit. interea Senatus, qui conatus Hispanorum, quo tenderent videret, Antuerpiae securitati ante omnia consulere statuit, sed serius, quam vt imminenti periculo praeuerti posset. nam cum Campaniacus iam ante suam operam ordinibus detulisset, et specie consilij in vrbe habendi Hispanorum tribunos se comprehensurum, si quidem sibi et Ioanni Mossenhamo Eberstenij comitis legato id negotij crederetur, pollicitus esset, ordines id praemature fieri rati, praepostera cunctatione distulerunt; quod tunc factum magno postea emptum voluissent. tandem euocatis Louanio, Mechlinia, et vicinis locis praesidiis, missa Antuerpiam XXI vexilla ex tironibus fere, duce Philippo Carolo Croio Haureci marchione, VII Philippi Ecmondani comitis, VIII Beercelij, III Hesei, cum IV equitum alis ducis Araschotani, ipsius Haureci, comitis Bossuuij, et Gandensis vicecomitis; insuper VI leuis armaturae turmis, Bieureo et Caprali ducibus, quibus vniuersis praeerat Goinius castrorum praefectus. venere hae copiae Borgerohutum et ad vrbis vsque portam IV Non. IXbr. Veneris die; earumque aduentu cum res iam in vrbe turbarent, et metuerent oppidani, ne quo plures milites in vrbe essent, eo plus hostium in visceribus haberent, quippe qui scirent opulentiam suam multos sibi hosteis conciliare, magistratus, ne auxiliares admitterentur, intercessit, caussatus nullum ipsos a Senatu diploma afferre. heic tum vt inter iram et metum per coitiones confuse agi omnia; passim quisque occurrere, et abiecta publicae salutis cura priuatim sibi consulere; pecuniam nomina et pretiosa quaeque seponere, et quasi praesagis futuri mentibus locis abditis occultare. Campaniacus ipse, qui siue veritus, ne ex oppidanorum tumultu, quod accidit, Hispani rei gerendae occasionem arriperent, siue occulto liuore, ne auxiliares omne imperium sibi sumerent, se excusare, paucarum horarum moram poscere, dum ad Senatum rescribat, quorum responso accepto oppidani tumultuantes placari possint. interim satis esse ad vrbem intus tuendam Germanicas Eberstenij copias, quas penes se habeat; foris auxiliarium vtiliorem operam fore ad prohibendum Hispanorum in arcem ingressum. orare igitur, ne extra vrbem manere grauentur, vbi omnia affatim eis sit suppeditaturus, tantisper dum purgatis suspicionibus cum bona oppidanorum gratia in vrbem admittantur. contra Haurecus sociorum nomine instare, vt sine mora acciperentur; alioqui fore, vt ij a signis dilabantur, et fortasse etiam ad hosteis transfugiant. et vt in fide maneant, periculum esse, ne in agro, vt nuper Floionus et post eum Capralis, intercipiantur, et cum tirones fere sint, a veteranis Hispanis loco iniquo congressi omnino deleantur. inter lias verborum concertationes obtestationibus, et protestationibus ab Haureco contra Campaniacum et Antuerpienseis interpositis exacerbatas, Poluillerius, Fronsbergius, et Fukerus ex arce ad Eberstenium veniunt, eumque per datam nuper Hispanis fidem obtestantur, vt Senatūs et ordinum manifesta rebellione Philippi auctoritatem oppugnantium partes deserat. inde cum apud ipsum nihil spe, nihil minis proficerent, Fukerus centuriones clam sollicitat opimae pradae ob oculos obuersantis spe ostentata, prensatis etiam seorsim militibus. quod vbi vidit Eberstenius, irae propior, ab eo quaesiuit, quid ipsi cum suis militibus negotij intercederet; suas res curet, et Niuellam, vnde nuper cum dedecore expulsus sit, proficiscatur. quibus verbis ad ignominiam additis exacerbati inuicem arma stringunt, et Ebersteniani numero potiores Fukerum et alios in aciem compellunt. interea a Senatu diploma venit, quo Antuerpienses
iubebantur, praesidium accipere, quo postridie vix tandem ab oppidanis periculo suo, sed serius monitis admisso, et hospitiis pediti arcem versus, equitibus in foro Equario assignatis, Hispani infesta ex arce displosione fulminant. verum erumpentibus et iam ignem in domos vicinas iaculantibus duce Gaspare Ortisio Hispanis, fortiter restitit Fontanus Gallus nobilis ordinum ductor. contra auxiliares annitente Campaniaco vallum iaciunt, et fossis ante quatuor vicorum, qui arcem respiciunt, fauces ductis se muniunt, propugnaculum item tumultuario opere, in quo ad XI hominum OIO ex oppidanis laborabant, erectum, et doliis terra oppletis, et saccis terra, lupulo salictario, et glasto plenis aggerem firmant. sed in hospitiis distribuendis cum suborta esset dissensio, et Belgae opulentissimorum ciuium sibi domos deposcerent, neglectae interim stationes, et cuncta securius, quam oportuit, tam praesenti periculo administrata. tantum tormenta in hortis gladiatorum disposita eo consilio, vt contraria verberatione rotae tormentorum arcis confringerentur. ita nox trepide in vrbe exacta. summo mane Varga Traiecto Mosae euocatus aduenit cum Hispanicis, Italicis, et Sequanicis copiis, et circiter OIO equitibus, VI Germanorum cohortibus, quarum III ex legione Eberstenij erant; eodemque tempore ac paene hora Romerus cum suis Lira venit, et post eum seditiosi Alostenses numero bis mille; quos cum neque periculi ratio huc vsque promouisset, spes praedae, vt se cum ceteris coniungerent, ad extremum pellexit. cum his agminibus Hieron. Rhoda, qui post captos Bruxellis consiliarios priuata auctoritate Senatum Antuerpiam transtulerat, et praesidis in eo vice fungebatur, vrbem inuadendam decernit, adactique iureiurando milites, aut se in caelum ituros, aut Antuerpiae cenaturos, magna acclamatione receperunt. igitur pridie Non. IXbr. qui in Dominicam incidebat, sub meridiem ad vim faciendam se parant. dum de Alostensium aduentu Haureco persuaderi non potest, ipsi vt iussi erant, ex arce erumpentes Electo duce nomine Nauarreto. (nam nondum numerato stipendio, quae seditionis caussa erat, haudquaquam sub antiquis et veris ducibus, sed sub nouo adhuc militabant) B. Georgij templum versus tendunt, quibus III Germanorum cohortes se iungunt. Iulianus Romerus cum suis ad S. Michaelis coenobium ducit. medius inter eos Fr. Valdesius cum Traiecti praesidiariis incedebat. lixae, calones cum meretricibus sequebantur, stramina et igneis artificiosos ad incendium spargendum portantes. primo in planicie, quae vallum et arcem interiacebat, acriter vtrinque pugnatum, delecta iuuentute vrbana tanquam pro salute strenue rem gerente. tum Campaniacus equo vectus huc illuc discurrere, et nunc ad B. Georgij, nunc ad forum Boarium accurrere, et vt cuncti arma caperent, et ad Anglorum basilicam, vulgo Bursam vocant, armati conuenirent, hortari, munitiones ac stationes lustrare. sed Belgae auxiliares fere tirones erant, et ad bellica munia obeunda hoc rerum statu confuso ignari. itaque rebus, vt in tanta necessitate, ordinatis vlterius pergere Campaniacus, et cum versus loricas et vltra vallum in planicie Cornelium Emdamum obuium habuisset, et defectionem sensisset, blande compellare, et intellecto ipsum per suos puluerem nitratum ex S. Michaelis coenobio crebris missitationibus surripere, ne vltra id si eret, prohibere. tum in Beghinarnm plateam properare, vbi in pedes descendens munitiones coram inspicere, et quod infrequentes stationes obirentur, indignari. nam Belgae metu tormentorum ex arce disolosorum cunctabundi irritos fere ictus iaculabantur, neque progredi audebant. tum ad Germanos, qui in Bleidoca platea stabant, conuersus, vt Belgas cedenteis et iam fugienteis sistant, monere, cum ipse frustra idem tentasset. heic vero Germani Ebersteniani, qui vt ictus tormentorum declinarent, in proximum quadriuium concesserant, summis animis et fide rem gerere; contra Belgae vallum et stationes deserere, et passim turpiter diffugere: instare Campaniacus, et cum ad litus et officinam monetariam, vbi magis laborabatur, venisset, omnes sine certamine dilabi. itaque ille ad
Eberstenianos, qui soli in officio manserant, se recipere, et forum, ne in Emdanos incideret, declinare necesse habuit, et Osterlingorum aedeis versus flectens duabus cohortibus Fiernesti et Vincentij BleiKen se adiunxit; sed Fiernesto iam vndique circumuento in tempore subuenire non potuit. Hispani iam longius processerant, et plateis exiguo negotio occupatis, cum neque praesidiarij inter se satis concordes essent, et opidani alteri alteris diffiderent, late se iparserunt. tamen acriter ad S. Michaelis coenobium pugnatum fuit, cum Cornelius Emdanus olim Hannibalis Altempsij legatus, qui in Sangeorgiana munitione cum IIII cohortibus stabat, ad Alfonsum Vargam cum equitatu arce egressum se coniunxit, cum eoque per Sangeorgianum vicum irrumpens ad mare vsque progressus inde in maiorem vrbis piateam effunditur, vbi cum obstinato certamine opidani ex publicis aedibus et domibus vicinis displosione facta se defenderent, ad extremum tamen Varga loco potius est, amisso in eo conflictu Damiano Moralicum aliquot Hispanis; statimque ignis in aedis publicas immissus, qui non solum pulcerrimam toto orbe structuram, sed et vicinas domos, in vico salario, saccario, butyrario, et caseario sitas incendio depastus est. plateam item primariam, argentariam, popinalem, et argentarium xystum B. Virginis; partem denique Tornacensis et Hocstratanae plateae, ac postremo veteris Curiae aedeis lapide candido nuper summo sumptu exstructas, necnon forum linarium inuasit, ita vt vrbs vbique summo omnium dolore ac desperatione ardere videretur, et milites, qui in aedibus erant, grassante incendio se passim per fenestras horrendo cunctorum spectaculo praecipites demittere cogerentur. igitur Campaniacus huc illuc discurrens cum ad Osterlingorum aedeis, vbi Eberstenium cum suis acriter pugnare intellexerat, siue incendio prohibente, siue iam hoste vicos insidente peruenire non potuisset, riuo proximo transmisso ad Calemburgum propugnaculum, quod tueri decreuerat, postremo se recepit. vbi cum rursus omnia vastitatis et trepidationis plena offendisset, diffugiente passim milite, ipse et sibi consulere coactus est. cum iam debellatum esset, qui ex certamine superfuerant, ad forum Equarium se contraxerunt; vbi insequente Petro Taxi cum equitatu redeuntibus ex desperatione victis in praecordia animis aliquandiu pugnatum fuit, Fiernesto strenuam in extremis rebus operam nauante. tandem ipse et Haūrecus ex propugnaculo demittunt se, et nauibus ab Arausionensi sub id tempus summissis excipiuntur. cum ijs multi etiam se pariter demisere; sed non eadem felicitate ad naueis peruenire potuerunt. Eberstenius cum nullum strenui ducis ac militis munus non impleuisset, dum in nauem de ponte se saltu deijcere conaretur, pede lapsante decidit, et armorum pondere obrutus submergitur. praeter Eberstenium et Bieureus aquis haustus. plerique stipendiarij et opidani eandem sortem experti sunt; necnon et quidam in equis sidentes e pomerio se in fossam subiectam aqua plenam demisere, inter quos vnus repertus est, qui armatus cumse saltu praecipitasset, aquis exceptus periculum euasit, et incolumis in vlteriorem ripam enatauit. periere eo casu CC Hispani, et in his, prater, Damianum Moralem, Manuel Capouacca, Ioannes Robles Gasparis Billij gentilis, Carolus Fokarus sauciatus humique stratus ac pedibus obtritus diu pro mortuo habitus est. ex opidanis et auxiliaribus bis mille desiderati. maior numerus incendio absumptorum, aut aquis submersorum fuit: multi praeterea ex primarijs ciuibus interfecti. captus in S. Michaelis coenobio Ecmundanus a Fr. Verdugo, et Capralis, ac Goinus castrorum praefectus. nox victores oppressit, qui fessi sumptas sibi et ad praedam destinatas domos occupasse contenti, excubijs per vrbem dispositis in sequentem diem quieuere; quo Belgas et Gallos vbicunque deprehensos sicis et pugionibus confoderunt, et ad praedas versi totum triduum in ijs consumpserunt, pecuniae fere colligendae intenti: nam supellectilem et merces paruo precio a ciuibus redimi passi sunt, quippe quam asportare non poterant, foederatorum exercitu tam vicino, et vrbi vetuti circumposito. igitur pecunia vbique
indagata et per exquisita tormenta ab ijs, qui aut occultam aut praesentem non habebant, extorta. mulieres nudae in altum fune suspensae lapidibus immanis ponderis ad pedes appositis. alijs scipiones in pudenda iniecti; aliae per mammas, et viri denique per genitalia maiore saeuitia incertum an foeditate fidiculis distenti ex laqueari dependebant, sine cibo inter cruciatus et eiulatus relicti, donec vel ab alijs ingenti pretio redimerentur, aut ipsi, si quid occultauerant, indicarent. pueri etiam ante parentes torti et inter tormenta exanimati. inde collecta ingens pecunia, quae ab huiusmodi rerum peritis ad XL auriamphoras, hoc est, ad vicies centena millia aureorum aestimata fuit, in ea summa minime comprehensis gemmis et pretiosis cimelijs, aureis vasis et argenteis. nec minoris damnum incendij aestimatum fuit. rara stupra ardentibus auaritia et immanitate animis perpetrata ab Hispanis et Germanis, apud quos plus auri, quam veneris libido pollebat. Gaspar Ortisius in praedam carcerem publicum nactus captiuis singulis pretium imposuit, et tam ob crimen capitale quam aes alienum vinctos pretio accepto liberos dimisit, plerosque Anabaptistas et monstrosarum opinionum conuictos, atque adeo Catholicae Romanae ecclesiae aduersarios. cum Hispanis etiam et Italis institoribus, qui in vrbe reperti sunt, nam plerique alij in arcem Auilae permissu confugerant, nequaquam mitius actum, qui ingenti pretio se et nomina ac syngraphas redimere coacti sunt. capta ac direpta totius orbis opulentissima vrbe incertum miles reliquit, maiore licentia in corradenda, an iam parta abusus sit. nam mox in celeberrimo vrbis compito, quod medium Ianum quidam non immerito dixerunt, mensae ad aleae lusum publice erectae, in quibus plerique ex gregarijs etiam militibus vno die aduersa alea ad X aureorum OIO perdiderunt. consultiores cum periculosum ducerent, praedam extra vrbem deferre, pugion um et ensium manubira, alij galeas ac loricas ex auro solido confici et sandaracha infucari curabant, ne colore dignoscerentur. qua in re tamen aurificum astu decepti sunt, qui cupri et aeris media parte auro admista direptionis partem ab ignaris praedonibus callide reciperarunt. iniurias in direptione acceptas multi opidani odio caeci periculo spreto vlti sunt, hospitibus proxima nocte in lectis, vbi fessiac securiiacebant, iugulatis: quorum corpora postea inter aliorum cadauera in plateas proiecerunt, postridie in duabus amplissimis fossis in primarij B. Virginis templi coemeterio condita. pridie quam vrbs capta est, Ioannes Austrius Philippi nothus frater Lucemburgum venerat. is cum Mediolani esset, accepto post Requesenis mortem, et allatum de Hispanorum seditione nuntium, Philippi mandato, quo ei summum illarum prouinciarum imperium deferebatur, in Hispaniam quamprimum profectus et Pinciae cum rege collocutus, inde per dispositos equos dissimulata persona et capillo ac barba fucatis cum Octauio Gonzaga, cuius se seruum fingebat, per mediam Galliam venit Lutetiam, vbi Didacus Sunica oratoris munere apud Regem fungebatur, a quo edoctus, Lucemburgensem principatum in foedus cum ceteris prouincijs ad expellendos Hispanos initum noluisse consentire, eo iter flexit, et a Naua P. Ernesti Mansfeldij comitis, qui Bruxellis adhuc attinebatur, legato, et opidanis honorificentissime et peramanter exceptus; mox ad Senatum dat literas, quibus eumde aduentu suo certiorem faciebat, eoque consilio se a Philippo missum venisse dicebat, vt Belgium pacaret, et compressa externi militis licentia prouincijs priuilegia antiqua et immunitates confirmaret, ac pristinam libertatem restitueret. eodem tempore ad Hispanorum tribunos scribit, et vt ab armis et vi in posterum abstineant, imperat. nihilominus proposito institit Senatus, et recenti Antuerpianae direptionis casu exacerbatus arcis Gandensis obsidionem vrget, negotiumque de pace Bredae superiore anno inchoatum nunc repetitum prosequitur. arx Gandensis in planicie sita, quatuor propugnaculis distincta inde ab vrbe fluuio, inde a suburbio S. Bauonis fossa profunda et quae aqua fere impletur, diuiditur, in quam a turribus templorum ex vrbe, et ex suburbio a domibus,
quae labro fossae imminent, despectus est, ita vt producto aedificiorum vicinorum ope ad fossam vsque vallo, et machinis aliquot in aggere ad id festinatis operibus excitato dispositis praesidiarij grauiter ab ea parte infestarentur; ex hortis item in altera fluuij interiecti ripa infesta verberatione foederati contra Sangeorgianam arcis portam fulminabant. tum labro fossae aperto et promoto vallo ad humile propugnaculum verberatio dirigitur, vt eo destructo miles muro succedere et tandem eum perfodere posset. haec antea prid. Eid. VIIIbr. acta, a quo tempore acceptis ab Arausionensi ex foedere machinis muralibus et bellico apparatu IX peditum vexilla ab eo itidem summissa ad portam Bruxellensem collocant, ad omneis casus, si forte Hispani auxilio aduenirent, praesto futura. tum IIII muralia tormenta in Bauonis suburbio contra arcem dirigunt, VII colubrinis hinc inde dispositis, quae decussata verberatione eodem collimabant, ita vt praesidiarij numero impares, qui ex altera parte a verberatione in Sangeorgianam portam directa infestabantur, dolijs obiectis amplius se tueri non possent. itaque fossam profun dam intus ducunt, qua tecti ad propugnacula et ruinas comeabant praecipue vero foederati et de industria in vexillum praealto malo infixum, in quo Philippi insignia erant, ictus eiaculabantur, ne rebelles, sic Hispanos vocabant, haberent, quo vel in speciem se nomine regio tuerentur, aut ipsi Ordines, qui Philippi auspicijs et regia auctoritate bellum gerebant, stante vexillo contra regem pugnare viderentur. malo et cum eo vexillo deiecto, tandem continua pulsatione tribus locis ingens ruina edita, et propugnaculum maius, quod S. Bauonis suburbio oppositum est, magna ex parte destruitur, monitusque Rutius ab architecto, propugnaculum, quod Sangeorgianae portae praetenditur, debili structura esse, et paucarum horarum verberatione deiici posse, ad illud IIII muraleis machinas ex Armentarianis hortis dirigi iubet. id VIII horarum continua pulsatione ita complanatum est, vt ea parte equiti ad arcem aditus pateret. tandem scalis et duobus pontibus, totidem aratris curulibus impositis ad id paratis, oppugnatio in VIII Eid. IXbr. pronunciatur, qua delecti profunda iam nocte albis indusijs amicti ad Lunae splendorem incedentes tribus partibus arcem aggrediuntur, sed pontibus breuioribus, quam vt ad ruinam pertingere possent, conatus ad Sangeorgianam portam irritus fuit. ad maius pro pugnaculum fuit obstinatius certatum V horarum spatio, Hispanis nauiter se defendentibus, et contis ac sarissis oppugnatores repellentibus. postridie duobus locis vis repetita. verum vi contraria, artificiosis ignibus, et falcone curuli huc illuc summa celeritate translato, tandem cum damno foederati ab exiguo illo numero repulsi sunt, Mondragonij vxore, quae in arce erat, absentis viri partes strenue et supra sexum obeunte. dum in eo essent, negotium de pace in ipsa Gandaui vrbe vrgebatur; cui ex ordinum et Senatūs decreto interfuere sacri ordinis nomine Ioannes Lindacus fani Gertrudis Louanij, Gislenius Timermanus B Petri Gandaui, Matthaeus S. Gislenij coenobiarchae. pro nobilitate Ioannes Mollus Oetingensis, Franciscus Haleuinus Suuegemius, Carolus Gaureus Fresinius, viri equestres; Elbertus Leonin us I. C. alij; Arausionensis et nobilitatis ciuitatum Hollandiae et Zelandiae nomine Philippus Marnixius Aldegondanus, Arnoldus Dorpius, Vilelmus Zuilenus Nieueltus viri nobiles, Hadrianus Milius, Cornelius Coningus I. C. cum alijs. tandem post multas disceptationes in has condiciones conuentum est VI Eid. IXbr. vt praeteritorum obliuione ante omnia sancita deinceps inter Brabantiae, Flandriae, Artesiae, Hannoniae, Valencenarum, Insulae, Duaci, Orchiarum, Tornaci, Namurci, Vltraiecti, Mechliniae, Hollandiae et Zelandiae prouincias firma et sincera pax concordia et amicitia sit, in id vt communibus consilijs et coniunctis viribus Hispanos Belgij hosteis declaratos et ceteros externos milites Belgio eijciant, illisque eiectis Ordines generales congregentur, in quibus de rebus omnibus ad remp. pertinentibus, de religione, de Hollandiae, et Zelandiae praesidijs, de arcibus, machinis, nauib. regiis per haec bella a
Batauis captis decernatur, libero interim inter eos manente commercio: Albani placita de sectarij et aliorum criminum poenis, quae his turbis causam dederunt, suspendantur: Arausionensis praefectus maris et Hollandiae ac Zelandiae regis nomine praeses maneat, donec post digressos Belgio Hispanos aliter ab Ordinibus decretum sit: captiui vtrimque sinepretio dimittantur: Arausionensis, proceres et nobiles ac ceteri subditi eorumque filij, viduae et heredes bonis famae, ac dignitatibus restituantur: sententiae, iudicia, eorumque executiones, oppignerationes item ab initio tumultuum anni OIO IO LXVI tam religionis quam armorum causa factae rescindantur, reuocentur, extinguantur: quo beneficio praecipue fruatur AEmilia Nuenara Gomberti Nuenarae et Limpurgi comitis F. Henrici Brederodij quondam vxor, et nunc Friderici VII viri Palatini vidua, in iis quae ad Vianam spectant, et Philippus Nassouius Arausionensis F. in iis, quae ad vrbem et arcem Buranam pertinent. vicissim antistites et alij e sacro ordine, qui extra Hollandiam et Zelandiam domicilium habuerunt, et tamen in illis prouinciis possessiones habent, iis, sicuti alij, libere vtantur fruantur. statuae, tropaea, et monumenta in conuicium et infamiam Belgarum erecta tollantur: donationes inter viuos vel mortis caussa, item exheredationes per priuatos factae in fraudem verorum heredum irritae sint: de monetarum pretiis per Hollandos immodice auctis et sumptibus duarum expeditionum ab Arausionensi susceptis in Ordinum conuentu transigatur. Gandensi pacificatione in castris eodem die Philippi nomine promulgata arcis obsidio vrgetur, et cum Philippus Lalanij comes Arascotani ducis legatus, et cum eo Haurecus cum nouis copiis venisset, tandem Gardae Galli primum, dein Valentini Pardaei Motae vltro citroque ad Mondragonij vxorem comeantis interuentu Maldonatus iam viatico et puluere deficiente auxiliorumque spe destitutus in has leges deditionem fecit, vt arx in Lalanij manus consignaretur; ipse cum rebus et impedimentis saluis in Franciae limitem incolumis deduceretur. id actum tertio post pacis promulgationem die. Mondragonius cum vix se ex Zelandia extricasset, cum paucis militibus Antuerpiam venerat, suppetias, quibus Gandensis arcis obsidionem solueret, petens. sed cum Hispani praeda onusti periculum caussati se excusarent, ille cum iis, quos habebat, Rupelmondam ad Scaldim tentat, vnde ab Ordinum stipendiariis cum damno repuulsus est. postea missus ab Ordinibus Georg. Lalanius Rennebergae comes cum VIII legionis suae signis Valencenas, qui Germanos cum Didaco Oresone Licuanensi arcis praefecto, sicuti iactabatur, non bene conuenienteis pecunia praesenti in suas partes pertraheret; qui eo profectus vili pretio cum eis transegit, ita vt XIII Kal. Xbr. vrbe dimissi sint; statimque opidanorum, et eorum, quos adduxerat, ope, arcem corona cingit, in qua C circiter praesidiarij Hispani erant, quae postremo, cum nulla auxiliorum spes esset, a praefecto vitam et res sibi ac suis saluas et vt in limitem Franciae sine iniuria deduceretur, pacto, nulla vi praeterea a Rennebergensi facta deditur. Poluillerius Teneramundam in Flandria tenebat, qui accepta itidem ab ordinibus prouinciae pecunia oppido cessit. Cameracum et in potestatem Ordinum venit, capto Leiquio vrbis praefecto a Ludouico Gauraeo Incio, qui postea eam in Francisci Alenconiorum ducis manus tradidit. cum vero Antuerpia ab Hispanis occupata Scaldis nauigatio impediretur, ex Ordinum decreto aggeres Brochtheani haut longe vltra vrbem e regione Osteruelae in Flandria perfodiuntur, et deriuato Scaldis alueo liberae nauigationis Bruxellensibus, Mechliniensibus, et aliis in Zelandiam copia facta, sub id munitio ad Bernardi fanum haut hinc longe exstructa, a foederatis capta, et statim a Francisco Valdesio recepta est. superabant Frisia et Germaniam versus porrectae prouinciae, quas in potestatem redigi, ne quid in hostium, hoc est, Hispanorum potestate a tergo relinqueretur, cum securitatis publicae maxime interesse existimarent Ordines, mox Franciscum Martinum Stellam hominem et literatum et manu strenuum Groeningam mittunt, cum occultis
mandatis, vt praesidiarios in fidem acciperet, et praefectos, qui aut Hispani aut Hispanorum partibus addicti erant, omnino amoueret in illis prouinciis rerum potiebatur Gaspar Robles Billius humili loco, atque adeo cognomine pago in Lusitania natus, de cetero homo industrius et belli artibus clarus, primis annis puer in Vilelmi Nassouij Arausionensis familia educatus, cuius mater nutrix Philippi Hispaniarum regis fuerat; cumque gratia ac comitate polleret, Arausionensis ipsius et procerum commendatione virginem nobili loco natam in vxorem duxit; vnde illi multae ditiones obuenere, et Billia inprimis, a qua illi cognomen: postea legionis Belgicae praefectus res magnas in Frisia sub Ioanne Ligneo Barbansono Arenbergij comite administrauit, quo viuis exempto, et Carolo Brimaeo megae comite, et Groesbeco regulo Girardi Leodicensis episcopi fratre a Philippo Frisiae et adiacentibus regionibus cum summo imperio praepositus est, vbi sic se gessit, vt praeter antiquas arces Leouardiae, Herlingae, et Stauerae, etiam nouas construxerit Ostmanhormae, Lemersclotae, Macumae, Delszielaes firmissimam vero omnium Groeningae ante sexennium aedificauit, qua potens late regnabat, ex eoque tantos animos etiam supra fortunam sumpsit, vt comitis titulo a Philippo per amicos cohonestari poposcerit; qui hominis superbiam non ferens, eum vt se modestiae finibus contineret, monuit. nec ille tamen pristinos spiritus remisit, sed quo erat elato animo et praestanti, quamuis literas nesciret, ingenio, multa in prouinciae vtilitatem adinuenit, aggeribus praefecturae suae tempore summa industria in Frisia constructis; quorum etiam hodie tantus illis locis vsus est, vt hominis, dum vixit, prouincialibus inuisi nomen nunc inter Frisios summopere commendetur; de cetero fuit imperiosus et stipendiario militi grauis, quem etiam mercede defraudare rumor erat, quanquam id potius vxori auarae feminae alij tribuant. cum vero per has turbas regis sui gratiam ingenti beneficio demerendi occasionem quaereret, ceteris ducibus aut captis, aut propter seditionem et direptiones plebi inuisis, ipse mediam viam institit, et neque se cum aliis Hispanis coniungere, neque in Ordinum verba iurare constituit, eoque consilio tribunos et centuriones, qui circa se erant adegit, vt ad trimestre interposito iureiurando operam sibi addicerent, intra quod missis in Hispaniam fidis de diserta Philippi voluntate certius cognosceret. nam vix persuaderi sibi posse, Philippum foedus, quod ab Ordinibus nuper cum Arausionensi actum sit, ratum habiturum: igitur tantisper assensum sustinerent, neutrisque partibus addicti interim se praeside has prouincias in regis obsequio tueantur. his legibus exactum a Ferdinando Lopesio, Moncello, et Campio iusiurandum. cumque in eo esset, vt aut pollicitis, aut minis ceteros in verba sua adigeret, superuenit Stella ab Ordinibus missus, quem ille statim coniectans id quod erat, in custodiam tradi, et qua erat audacia per latrunculatorem tormentis subiici iubet. verum nihil a vineto expressum, qui linguae Graecae gnarus per hominem Graece itidem scientem centurionibus causam aduentus sui significari curat, et inprimis Losio, qui iussus cum sociis iusiurandum praestare, cum difficultates quasdam caussatus se excusaret, Robles responso iritatus protinus Losianos euocat, qui et ipsi recusarunt, fidem quam ante nouennium regi obligassent, alij addicere; et inter eos Galterus quidam nomine repertus est, qui iussus iuriuirando proposito subscribere, calamum in id acceptum in igneis coram ipso praeside proiecit. quo facto cum ille extremam perniciem imperium detrectantibus machinaretur, duces et centuriones inter se capita conferunt, et Villersij cohortem, quae proxima nocte excubias actura erat, sollicitatis decanis in suas partes pertrahunt. cum ergo Losiani ad stationes agendas summo mane proficiscerentur, cognito machinas in platea a praeside dispositas, vt in eos disploderentur, et eodem tempore Lopesiani, quibus id negotij datum erat, inopinato incurrentes ipsos caederent, a via solita deflectunt, neque pro more ante praesidis aedeis praeteruecti honorifica scloppetorum displosione ipsum salutant; et a
quibusdam rogati vt id facerent, ilicet sublato clamore, id rixae initium fuit, pecuniam et puluerem poscunt. qua voce seu classico excitati Villersiani protinus se ad eos applicant, et sociatis viribus ad praesidis aedeis contendunt, Lopesianis ipsis duce suo deserto et vexillo concerpto ad Losianos itidem se aggregantibus. cumque ad tumultum Robles ex aedibus prodiens blande singulos appellando pecuniam se intra triduum repraesentaturnm promitterer, nihilominus a concitato milite ipsum iniuriose sceleratum et proditorem identidem vocante, ad aedeis publicas tanquam in carcerem ductus est. mox et captus Ruisbroecus Praesidis gener et multis contumeliis oneratus cum vitrico in custodiam datur. capti et Moncellus et Campius, nec non et Villersius ac Losius: et hi non inuiti, sed ex composito, ne seditioni caussam dedisse viderentur. electo dein sibi duce milites ad Trutinam pergunt, et instrumenta poenis ipsorum ad disciplinam militarem reperta confringunt acclamatione vbique ingeminata, Viuat Arausionensis. Viuant ordines. inde ad aedeis latrunculatoris, in quibus Stella a Praeside tortus detinebatur, tendunt, attonita adhuc plebe, et Traiecti atque adeo Antuerpiae recens exemplum verita, eumque vix tandem pedicis et manicis lima incisis, nam claues reperiri non poterant, soluunt, et in platea sistunt, vbi fidem solenni sacramento ordinibus coram ipso addicunt, eumque cum delegatis e suo numero Bruxellas remittunt. interea ad Christophorum Vascum Zutphaniae praefectum indagandum discurrunt, quem postremo in Franciscanorum coenobio ex indicio deprehensum, et vt erat cucullo velatus et tonsa barba ad ludibrium per vicos et plateas traductum cum latrunculatore, qui in Curionis aedeis confugerat, in infumibulo absconsus, in tetrum carcerem coniiciunt, edicto proposito, ne quis Lopesium, et praefectum vigilum celaret, sed eos, vbicunque latere sciret, indicare teneretur, poena capitis et bonorum proscriptionis in eos qui edicto non parerent sancita. tum per lustra praefectum vigilum prae aliis sibi inuisum vestigant, captaque meretrice, vt virum, sic illum vocabant, indicaret minas intentant, inde ad coenobium proximum transeunt, et monacho itidem minis adacto vt latentem indicaret. nam apud ipsum diuertere consueuerat cum nihil ab eo extorquere possent, monachum cum meretrice colligant, et ambos quasi simul deprehensos ignominiose non signe magna multorum offensione per totam vrbem traducunt. tandem captus vigilum prasfectus, qui obsoleto in loco sacerdotis habitu latebat, et Lopesius, qui ad pistoris aedeis confugerat, simulque cum aliis carceri mancipati sunt. captus et Veliendorpius Frisiae consiliarius Hispanis partibus maxime ad dictus. id actum VIII Kal. Xbr. postridie Groeningensium exemplo Damae praesidiarij Sterkium ipsorum praefectum et esigniferum ius captos in vrbe stiterunt. captus et Mepsicus praefecti vrbis legatus, et gratia facta a L militibus in aedibus propriis asseruari iussus. rursus die sequenti Delfezielae praesidiarij exemplo iam grassante Barnicurtium praefectum suum eiusque signiferum Captosin vrbem adducunt, et Leouardiae, Bustamante, Gantouae, Stauerae arcium praefecti, qui fere legionis Billianae centuriones erant, protinus ad Ordinum partes transierunt. quae dum fiunt, Senatus quamuis successu laetus, tamen licentiam militis in posterum veritus, Rennebergium comitem re Valencenis feliciter gesta Bruxellas reuersum Frisiae praefectum. destinant, eoque quamprimum ad res in prouincia ordinandas proficisci iubent. Interea Austrius post literas ad Senatum Ordinum et praesidiarios Hispanos datas, quamuis seditionem militum et maxime ante omnia casum Antuerpiensem sibi summopere dolere in speciem testaretur, tamen quia adhuc Lucemburgi haerebat, ex eo magnam diffidentiae caussam Ordinibus praebebat. nam quī fiderent ei, qui ipsis minime fidat? diffidentiae autem eius haec argumenta ab ordinibus afferebantur, quod statim post suum in Belgium aduentum bis mille Germanos nuper a rege Galliae post vltimam pacificationem, de qua mox dicemus, dimissos conduxisset; quod ad ipsos Bruxellas hactenus accedere noluisset; quod literis vltimis exercitum Ordinum se in potestate habere
velle significaret; quod hoc statu rerum, antequam Bruxellas veniret, securitati suae ac dignitati amplius caueri, in idque obsides dari peteret; quod Hispanos occulto fauore prosequeretur, nec eorum insolentiam aut verbo aut re inter suos damnaret. haec ita palam iactabantur. clam vero addebatur, merito eius suspectam fidem habendam, qui in Hispania educatus Hispanorum mores imbuisset, ab iisque instructus Mauris Granatensibus nuper astu potius quam virtute debellatis eam non seruasset; qui Carolo Philippi filio ob id in crimen vocato, quod caritate erga suos calamitatibus Belgarum tangeretur, insidias struxisset augebat suspicionem, quod in vulgus exiuit, chartas post Hieronymi Rhodae in Hispaniam insalutato Austrio, ne ex colloquio suspicio oriretur, discessum repertas, quibus ei mandabatur, vt Hieronymi Rhodae vbique praeceptiones sequeretur, quarum haec summa erat: vt blando sermone popularium animos initio demulceret, eorumque ope Hollandiam ac Zelandiam in potestatem redigeret; quo facto in rebelleis pro merito animaduerteret; interim caute se gereret, et exquisita dissimulatione propositum tegeret. his de caussis siue veris, siue vulgo creditis alienati fere popularium animi, et Senatus in his angustijs Arausionensem foederatum et alioqui prudentia longo rerum vsu confirmata praestantem consulendum statuit. is vero prid. Kal. Xbr. Mildeburgo ad Ordines rescribit, monetque, caute cum Austrio, qui decessorum vestigiis insistat, se gerant, et auctoritatem semel vsurpatam constanter retineant; securitati publicae, priuatorum saluti, vniuersorum libertati, quam Hispani oppressamvelint, ante omnia consulant. nullum proinde cum Austrio foedus aut pactum ineant, nisi prius Hispani et externi omnes extra Belgium amandentur. id saepius promissum, sed nunquam hactenus praestitum; et cum Philippus ipse e Belgio discedens Ordinibus religiose pollicitus esset, vt intra paucos dies Hispani dimitterentur, sesquianno tamen amplius eos retentos, neque vllo tempore discessuros fuisse, nisi cladis ad Lotophagitidem insulam tunc acceptae necessitate cumpulsus Philippus eos reuocasset. videant igitur ne Austrio in Ordinum exercitum summam potestatem tribuant, qua fretus potentiam ab eis acceptam contra ipsos vertat. in primis ab eo, antequam prouinciae administrationem capessat, exigant priuilegiorum confirmationem, eorumque disertis verbis expressorum publicum documentum sibi dari petant, ac praecipue laeti introitūs, quem vocant, et chartae Cortenbergicae memoriam renouari postulent anno OIO CC LXI, et OIO CCC XX concessae, et a Ioanne Brabantiae duce anno post confirmatae; aliarum praeterea Louanij Martio mense datarum anno OIO CCC LIIII, et Bruxellis XVII post anno, et a Venceslao eiusque vxore Ioanna Antuerpiae sequentibus duobus annis. his petitionibus mordicus insistant, quibus si Austrius fatisfacere recuset, tunc certo pignore constiturum ipsis de eius consilio, voluntate et in Belgium caritate; et Belgas excusatum iri apud omneis nationes et ipsum adeo Philippum, si arma retineant, iisque libertatem priuilegia et immunitates, quae ipsis vita ipsa cariora esse debeant, ad vltimum vsque vitae spiritum tueantur, et si quidem bene animatus erga ipsos Austrius veniat, quorsum pertinere tot armatorum agmina, quibus stipatus venire destinet? haec argumento certissimo esse, eum nihil sani, nihil sinceri animo meditari. itaque se respiciant, neque tam decoris et obsequij, quae vana nomina vulgo obtendantur, rationem habeant, quam commiseratione tot capitum nuper recenti crudelitatis et perfidiae exemplo Traiecti et Antuerpiae interfectorum tangantur. nec vero regis iram et indignationem propterea reformident, qui post tot graueis offensiones, si consilia bene. procedentia omittant, non animum sed vireis defuisse, et quod reuerentiae ergo faciunt, id imbecillitatis conscientia facere interpretabitur. rem ipsos ex natura principum metiri debere, qui iniuriae quam se accepisse a suis putant, nunquam memoriam aut sensum deponant, quique quamdiu vltionis ratio et facultas deficit, interea dissimulant, et iras in idoneum tempus differunt. hoc habere in
se peculiare summam potestatem, vt prosperis insolescat, aduersa impatienter ferat, nihilque magis reformidet, quam si mandata sua contemnantur, aut dum iniuriam dissimulant, id imbecillitate facere credantur. itaque id noctes dies que versare, vt quacunque vltionis dara occasione sensum iniuriarum minime neglexisse videantur. quod si accidat, vt Austrius necessitate coactus Hispanos Belgio eiici patiatur, et priuilegia antiqua confirmet, condiciones has praeterea addendas esse, vt ex Ordinum decreto Senatus constituatur, et aerarium administretur, penes Ordines ius ac potesta. sit bis aut ter quotannis conuentus publicos, prout commodum consultumque videbitur, celebrare, ex quorum sententia de summa rerum decernatur; interea arces diruantur: absque eorum consensu Austrius ne militem conscribat, tantumque praesidia pro Ordinum arbitrio locis necessariis imponantur. haec insolitae in regno libertatis monita animos iam per se alienatos non parum permouerunt, dum interea missis in Franciam et Angliam legatis auxilia externa quaererentur, et Arausionensis ipse militem in Germania conscriberet; apud nos autem omnia lente, administrarentur, Alenconij rebus nondum bene port vltimam pacificationem, de qua mox dicemus, procedentibus. Elisabetha vero, ad quam Albinius missus fuerat, verita ne aliorum ope destituti Belgae ex desperatione foedus hobiscum icerent, seque et res suas Francis committerent, eos pecunia iuuit XL aureorum OIO mutuo datis, pluraque insuper promisit, monuitque vt interim in Philippi fide manerent, breuique Hispanos Belgio dimissum iri sperarent. nec Ordines cessabant, si qua ratione cum Austrio conuenire possent, crebro hinc inde comeantibus Rassingemo nuper ex Hispania reuerso, Villeluallio, et Gandensi vicecomite ad id delegatis. tandemque cum Austrius Lucemburgo Marche-faminam venisset, induciae XV dierum promulgantur, quarum tempore Octauius Gonzaga et Ioannes Escouedus ab epistolis Antuerpiam, Traiectum, et Liram missi sunt, vt cum Hispanis de discessu agerent. Namurcum vicissim legati Ordinum venere, vt cum Austrio eo venturo agerent. sed cum ille non compareret, Rassingemum mittit, qui iuducias in VIII dies prorogari peteret. et cum illi vrgerent, vt Hispani ante omnia dimitterentur, et Austrius pacificationi Gandensi subscriberet, Austrius vicissim petebat, de securitate sibi danda et obedientia Philippo post Hispanorum discessum praestanda idonee caueri: insuper et postulabat, vt quando negotium cum Arausionensi et Hollandiae ac Zelandiae ordinibus in conuentu generali transigendum esset, conuentūs locus designaretur, dignitatique et personae suae securitati consuleretur. nam minime libi decorum, vt dum cuncta in armis essent, ipse a rege missus inermis armatorum se fidei committeret. ex quibus verbis cum pacificationis Gandensis capita ad religionem et Arausionensem spectantia in dubium reuocari ab Austrio viderent Ordines, quasi iis religioni praeiudicaretur, omninoque id agere Austrium viderent, vt antequam de religione et aliis negotiis cum Arausionensi et foederatis transactum esset, minime Hispani dimitterentur, tria decreta in membranis exarata promunt. ac primum quidem multorum episcoporum, antistitum, collegiorum et aliorum nominibus et sigillis firmatum XVII Kal. Ianuar. secundum a Decano et sacrae Theologiae collegio Louaniensi subsignatum aliquot post diebus eodem mense, et tertium denique VII Kal. itidem Ianuar. cui doctores et professores vtriusque iuris Louanij subscripserant. his et quartum additum, a multis itidem episcopis subsignatum, et ad Pontificem missum, in quo Belgij praesenti statu exposito ostendebatur, foedere pacis nuper VI Eid. IXbr. Gandaui vtrinque inter ipsos, Ordines, et Arausionensem ac foederatas prouincias initae nihil actum esse, ex quo orthodoxae fidei, aut Catholicae Romanae religioni quicquam detrimenti aut damni illatum intelligi posset. haec extremo anno in Belgio acta. Nec meliore statu res apud nos erant, vbi cum cuncta domestici belli ob Alenconij secessum nuper excitati metu trepida essent, tandem iuxta iniqua et intuta pace transactum est, foederis perniciosissimi
factione mox secuta, quae regnum toto orbe potentissimum ac florentissimum a fundamentis paene euertit. Alenconius VII Eid. Ianuar. vt caussam suam cunctis approbaret, ad Senatum Parisiensem dat literas, quibus de fide et obsequio in regem, caritate erga patriam, et regni tranquillitatem multa praefatus inuitum se facere dixit, quod externas copias in Franciam introduceret, nihilque non prius fecisse, vt earum ingressum impediret, aut certe remoraretur; verum id sibi per inimicorum suorum, qui res pacatas nolunt, in aula calumnias non licuisse. eas igitur tandem introductas magno suo quidem cum dolore, ceterum vt perniciosa hostium regni consilia disturbentur, et quod in suam ac regni perniciem machinati sunt, in ipsorum caput recidat. postremo a Senatu petit, vt auctoritatem suam interponat, et apud regem exposita caussae suae aequitate belli necessitatem deprecentur. literae cum allatae essent ad Christophorum Thuanum Senatūs principem cum aliis ad ipsum priuatim directis, eas ille minime, vt ipsi ius erat, reserauit, sed habita cum collegis in arcano deliberatione ad regem adhuc obsignatas deculit, qui viri pacis studiosi et summi regiae maiestatis cultoris, cum alioqui eum, quasi Alenconij rebus faueret, in suspicionem apud regem mali homines adduxissent, prudentiam laudauit, et literas premi iussit; quarum tamen exempla per hominum manus ab Alenconio per emissarios suos sparsa passim Lutetiae volitabant. rex interea ad Condaeum et Io. Casimirum crebros nuncios miserat, quibus et suos Alenconius adiunxerat, vt eos ab introducendo hostili exercitu dehortaretur, ingenti pecunia oblata, modo quamprimum exercitus dimitteretur; quod si facere nollent, tantisper in limite subsisterent, dum aequis condicionibus pax, quam vnice expetat, vtrisque tuta Reginae parentis interuentu sanciri possit. ad quae Condaeus et Casimirus respondent, et excusata armorum necessitate, eaque in publicae tranquillitatis hosteis reiecta, paratos se aequas conditiones accipere, nullasque aut hactenus recusasse, aut in posterum recusaturos demonstrant; sed inimicorum malignitate, astu et insidiosis machinationibus fieri, vt securapax huc vsque constitui non potuerit. proinde regem orant, ne in malam partem accipiat, aut ipsorum voluntatem sinistre interpretetur, si idonee ac duris fortasse condicionibus sibi deinceps caueri cupiant. comeantibus hinc inde legatis et repetitis saepius colloquiis totus Ianuarius extractus, dum Charmiis Condaeus esset. ad extremum instigante clam ipso Alenconio, quamuis in speciem aliud fingeret, Condaeus Casimirus cum exercitu in Galliam descendunt. in eo erant Germanorum equitum, quos Casimirus ipse conscripserat II OIO et praeter eos IIII OIO quibus vniuersis ipse Casimirus cum summo imperio praeerat. bis mille Galli, qui se in limite cum Condaeo coniunxerant, Germanorum peditum II OIO: Belgarum III OIO. bellicus apparatus omnino constabat IIII maioribus et XVI minoribus tormentis. his accesserunt Heluetiorum VI OIO in Bernatum ditione a Casimiro ex foedere conscripta. quo cognito Rex iam ante per suum apud Helvetios oratorem cum Bernatibus expostulauerat, et ea re foedus, quod Regibus Galliae cum pagis intercedit, violari contendebat, petebatque si foedus saluum vallent, vt delectus illi statim reuocarentur. et Bernates quidem siue id simulate, siue ex animo facerent, vt Regem et Quinque pagicos maxime, qui Regis nomine se interponebant, placarent, Senatusconsultum faciunt, quo suis omnem externis principibus militandi facultatem interdicebant, graui in decreti temeratores poena constituta; continuoque quaestorem ad suos, qui iam in Basileensi agro conuenerant, cum decreto mittunt. verum is re infecta rediit, cum ductores se excusarent, et nihil se contra foedus Heluetiis cum rege initum facere, et militare sacramentum iam Casimiro dedisse dicerent, quod citra probrum violare non possent. cum his copiis Condaeus per Bassiniacum agrum in Lingones descendit, vbi a scloppetariis vltimum agmen carpentibus, sed a maioribus tormentis praecipue cum vrbem praeterueheretur, nullo alio damno accepto, infestatus fuit.
quam iniuriam sui sparsis per pagos et vicos incendiis vlti sunt. inde cum sub oculos Diuionensium pertransiret, exercitus itidem ab aliquot praecursoribus et machinis ex vrbe displosis petitus est, Nuiziumque tendens, cum metatores eo profecti, vt hospitia designarent, ab opidanis iniuriose exclusi essent, ad exemplum pertinere rati duces, si opidulum debile tanto exercitui portas clauderet, ad haec, vt militem ex via fessum reficerent, et praeda aliquantum satiarent, vim parant, se summo mane copiis admotis machinis dispositis muros pulsant. sed cum edita ruina non satis capax videretur, et qui propius accesserant cum damno repulsi essent, in crastinum oppugnatio differtur. quo die opidani, qui Condaeanos minime ibi substituros putarent, vbi seriorem agi viderunt, qui prius feroces et periculi contemptores se praebuerant, relanguescentibus animis colloquium poscunt, et cum Casimiro per Condaei absentiam vitam et res saluas pacti de deditione paciscuntur. mox superueniens Condaeus condiciones ratas habuit; cumque id quod euenit veritus quosdam e nobilitate cum delectis ad maiorem securitatem in opidum introduxisset, Germani illico tumultuari, et praedam opidi tanquam sibi debitam seditiose deposcere. recusante id Condaeo fidem datam obtendente, illi vim faciunt, et custodias ad portas dispositas turbant. tum trucidatis delectis a Condaeo introductis ferociores redditi obvios quosque caedunt, et opidum crudeliter diripiunt. dein secundum Belnam et Cabilonem facto itinere, et incenso Carthusianorum coenobio Lordonium veniunt antistitis Cluniacensis opidum arce firmum, vbi Germani non repraesentatam pecuniam caussati cum tumultuari inciperent, vix blandis precibus et nouis promissis a Condaeo onerati, prensatis seorsim ductoribus, placari potuerunt. dum in eo sunt, exeunte Februario de Nauarri ex aula discessu allatum est. is cum specie venationis longius ab vrbe excurrendi libertatem vsurpasset, rebus ante suasore et adiutore Gulielmo Altamerio Feruacio, paratis, paullo post in viam se dat, et Faram Veromanduorum primum suae ditionis opidum in Belgij limite, ac mox reflexo itinere, vt magis falleret, Vindocinum petiit, misso, qui discessum suum venia non petita apud Regem ac Reginam excusaret, fide insuper data, nihil se suosue facturos, quod regiae auctoritati praeiudicaret, aut quietem publicam turbaret. Vindocino cum amicis vndique euocatis nulla mora interiecta progreditur, et Ligeri ad Mallianam arcem superato in Aquitaniam, cuius praeses erat, perrexit. ea re quasi continuatis malis cum in aula attoniti essent multorum animi, tamen Rex reginaque haut perinde turbati sunt, quippe qui ita iudicarent, inter factiosos quo plures duces essent, eo minore concordia, quae ad res gerendas maxime valet, inter ipsos conuentum iri, et breui fore, vt ex aemulatione dissidentibuis anims ac segnius procedentibus consiliis citius societatis initae vincula dissoluerentur. eodem tempore cum in Septimania Henricus Momorantius Damuilla et Iacobus Crussolius Vticensium dux res administrarent, vterque regium nomen obtendebat. qua imperiorum diuulsione fiebat, vt diuulsis etiam animis vtrique minus praefectorum dicto audientes essent, et cum ab vtraque parte vexarentur, discurrentibus etiam per inducias a Regina et Alenconio pactas militibus, inter se ipretis praefectis foedera inirent. itaque in Viuariensi pago cum rursus tres praefecti essent, Burgius Regis nomine, Cugierius et Petrogurdiusa foederatis impositi, hi ad regionis securitatem opidanis foederis inter se faciendi non consultis Damvilla et Crussolio auctores fuerunt. eo in commune vtrique in obsequio et fide Regi debita perseuerare velle se profitentur, neque praefectos ab eo constitutos reiicere. Protestantes peculiariter protestantur, se a communi suarum ecclesiarum foedere haut quaquam discedere, nouo cum indigenis, qui maiorum sacra amplectuntur, propter necessitatem inito; cuius hae leges dictae sunt, vt in Viuariensi pago ab armis abstineatur, neque cuiquam indigenae aut peregrino propter praeteritas offensiones periculum creetur. nullum agricolis aut mercatoribus in corpore aut bonis damnum inferatur;
nihil in opidis hostile tentetur, nulla in agros fiat excursio; liberum in opidis et agris vbique ac tutum sit commercium: captum et abactum pecus nullo redemptionis pretio persoluto statim restituatur: praesidia ex communi consensu e regione deducantur, et quantum vtilitati publicae expedire videbitur, loca munita diruantur: qui has leges temerare ausus erits, perduellionis reus habeatur, et tanquam praedo, et publicae pacis hostis animaduertatur: curent vtriusque partis duces, ut nobilibus et opidis hoc foedus significetur; cui si stare nolint, eos tanquam communis patriae hosteis et communi societate indignos communibus armis persequi foederatis ius sit. postremo additum, darent operam duces, vt foedus hoc a praefectis regiis et ipso Rege ratum haberetur, ac confirmaretur: quod si facere nollet, tamen intra mensis spatium post regiae voluntatis significationem nihil hostile vtrinque tentaretur. id Damuilla, Crussolius, et Burgius, vbi ad ipsorum aureis peruenit, quominus locum haberet, omni ope et arte impedire conati sunt, cum pessimo exemplo fieri dicerent, vt populi spreto Regis, praefectorumque eius imperio priuata auctoritate interse paciscerentur. sic enim viam ad excutiendum legitimi magistratūs iugum. paullatim sterni. et vero quae obtendantur, priuatum commodum et vtilitatem tantum spectantia contra publicam imperij securitatem, cuius intersit summam rerum penes regem eiusque praefectos esse, minime valere. ad haec et foederati aiebant, nouo hoc foedere maximam iniuriam communi nuper inito fieri. nam Viuarienseis, qui rebus suis eo satis consultum existimabant, periculo ingruente de communi salute minus sollicitos fore; ac proinde tantum communi caussae derogari, quantum securitatis peculiariter illo sibi foedere peperissent. contra sic factum defendebant Viuarienses, nihil auctoritati regiae, nihil ecclesiarum foederi ea transactione praeiudicari, sed potius ad certam res in vniuerso regno componendi rationem eo exemplo facem praelatam. nam quid vtilius, aut magis ad firmam in posterum pacem constituendam necessarium excogitari posse, quam si belli domestici arces, hoc est, munitiones in Regni meditullio positae diruantur, et amotis praesidiis tantundem Regis aerarium leuetur? nam inde proculdubio hoc commodum secuturum, vt rusticum opus vbique instauretur, quo fere Regni opes constant, et commercium restituatur, sublatoque facinorosorum ad praedas excurrentium metu, qui ad illas arces receptum habent, populus a praeteritis calamitatibus respirare incipiat. id nihilominus cum Regem, qui ratum habere foedus noluerat, et Damuillam aegerrime ferre cuncti intelligerent, Geidanus tribunus, qui ex turbis priuatum compendium aucupabatur, hac fiducia Viuarium primariam regionis vrbem et episcopi sedem, quae in foederis illius fide sine vllo, praeterquam opidanorum, praesidio conquiescebat, astu intercepit. qua de re cum Regij apud Protestanteis expostularent, et eo facto fidem publicam, cuius violatae vltorem Deum habituri essent, nuper foedere obligatam laedi dicerent; illi contra se excusare, et se insciis, maximoque suo cum dolore id facinus a Geidano perpetratum dicere: daturos porro operam vt omnes intelligant, Geidani sibi factum displicere, et nisi Geidanus culpam emendet, facturos vt ipsum temeritatis suae poeniteat: nam nisi iussus ille paruerit, se omneis opes ac conatus impensuros, et vireis cum Catholicis sine vlla tergiuersatione alacriter coniuncturos. secundum haec cum Protestantes apud Geidanum de Viuario capto conquererentur, et vt vrbem restitueret, et damnum sarciret, vrgerent; ille nihil ase contra belli ius factum respondet: nam neque se cuiquam fidem dedisse, neque proinde foedus violasse; vrbem incustoditam ardente bello occupasse. quid hoc contra commune foedus? quid contra praefectorum regiorum voluntatem? an non omneis scire, nouum hoc ac peculiare foedus neque Damuillam probasse, neque Regem ratum habuisse? itaque quod fecerit, iure belli fecisse; ac proinde stare sibi sententiam, vrbem, quam legitimis armis occupauerit, aduersus omnem vim tueri. hoc responso arrogantiae pleno iritati Protestantes monent Catholicos, vt
communibus armis communem iniuriam vlciscantur. iamque in eo erant, vt copias ad vrbem admouerent, cum Geidanus ab amicis sollicitatus, vt pertinaciae ad nullam rem profuturae modum faceret, tandem mutato cosilio Viuario excessit, et se ad vicina praesidia recepit. interea Condaeus et Casimirus transmisso ad Charitaeum Ligeri ad Elauerem accedunt, captoque deditione Vichio, quod regios in propinquo esse cognouissent, in eo se muniunt. exercitui Regio praeerat Carolus Lotaringus Meduanae dux Guisij frater, qui Molinium vsque in Boijs venerat, vt Germanos, si posset, transitu prohiberet. qui viribus impar cum Condaeum cum parte copiarum fluuium transmisisse comperisset, vt se in Boiis cum Alenconio coniungeret; Casimirum autem cum reliquo exercitu cis Elauerem mansisse, eam commodam pugnae committendae occasionem arbitratus, ad hostem ducit. verum cognito Casimirum loco aequo et instructis in aciem copiis ipsum expectare, et interim Condaeum in eo esse, vt ad Casimiri castra reuerteretur, Molinium re infecta rediit. cum vero Condaeus tardaret, Casimirus Elauerem transuadauit, et ad Condaeum, qui in Aruernorum finibus erat, contendit. Aruerni vastitatem et direptiones a Germano milite veriti L aureorum OIO pensitatis transitum redemerunt. imperata praeterea ingens comeatus copia Ganapo et Aquissparsis aliisque opidis, per quae exercitui incedendum erat. demum IIII Non. Mart. Biosaco Condaeus castra mouet, et Ciolam amnem, in cuius vorticoso vado ad XL e suis amisit, aegre transmisit. cum vero Charrufiani ingressum negarent, et se pertinaciter ad defensionem pararent, Condaeus tormenta admoueri iubet. displosione deiectis portis et. munitionib. opidani depensis II aureorum OIO Condaeanos placarunt. ibi aliquot dierum mora refecto exercitu, Franciscus Lanouius cum delecta nobilitate ad Condaeum venit, et Alenconium haut procul esse, eumque, vt ad se veniret, cupere significauit. itaque confestim Condaeus cum vniuersis copijs ad Alenconium proficiscitur, eique sponte abdicato a se summo imperio more sollemni exercitum tradit, statimque festa tormentorum displosione Alenconius tanquam summus dux ab vniuerso exercitu salutatur, et in tentoriis ad id paratis a Casimiro lauto conuiuio exceptus est. tum lustrato exercitu V Eid. Mart. in Sozensi planicie numeratae sunt equitum XL vexillationes, XXX Germanorum, X Gallorum, XVII Heluetiorum signa, VII Germanorum peditum, et VIII Gallorum; quae omnes copiae iis, quas adduxerat Alenconius, putatis XXX bellatorum OIO efficiebant. inde Molinium, quo interim Meduanus discesserat, Alenconius cum Condaeo contendit, vt ibi in commune cum belli ducibus capita conferret, relicto in castris Casimiro. tum ex communi consilio cum delegatis Protestantium ac Damuillae inprimis et nuper ex aula elapsi Nauarri habito, supplex libellus conscribitur Regi offerendus, quo eadem, quae a Condaeo et sociis superiore anno proposita fuerant, postulata comprehendebantur, aliquantum tamen Alenconij. suasu mitigata. insuper et Protestantes addidere, vt decimas, quas fundorum ratione sacerdotibus dare tenebantur, in Pastorum suorum alimoniam deinceps impenderent. vt Rex rata habeat, quae Condaeus suo sociorumque nomine Alenconij mandatu cum Friderico VIIviro Palatino et Casimiro filio transegit: Alenconio portio hereditaria pro dignitate idonea attribuatur; in eam rem ei prouinciae assiguentur, quibus tuendis praeter suam centenariam aliae XII cataphractorum L equitum alae et peditum III OIO a Rege dentur, eisque ex aerario stipendia numerentur. Picardiae praefecturam Condaeus, non titulo tenus, sed re ipsa administret, Bononiamque cum territorio adiacente in potestate sua habeat, et legatum pro suo arbitrio imponat. Franciscus Contij marchio frater nouam C cataphractorum equitum alam a Rege accipiat. Casimirus praefracta pertinacia addi voluerat, vt Protestantibus cum Catholicis templorum per omne Regnum ius commune esset, neque nouorum aedificandorum necessitas eis imponeretur, atque Alenconio Proregis auctoritas per vniuersum Regnum
attribueretur. et quoniam de Heluetiorum delectibus grauis in pagos expostulatio instituta esset, Rex quicquid in ea re actum fuerat, id tanquam suo mandatu factum ratum haberet. sed ea partim explosa, partim vt inuidiae plena aut cum aliis confusa aut omnino omissa sunt. Nauarrus et per delegatos propria adiecit, quae peculianriter res suas respiciebant, vt pace facta in Benearni principatum cum vxore ad res suas ordinandas proficisci liberum esset. foedus quod reges Franciae cum maioribus suis Nauarrae regibus olim icerunt, et non ita pridem Ludouicus XII cum Ioanne et Catharina, et postea Franciscus I cum Henrico auo suo confirmauit, Rex ratum haberet. et quoniam rerum gestarum fide constet, Nauarrae regnum Serenissimae fanmiliae suae a Ferdinando Arragonio, Ioanni legitimo Nauarrae regi anno huius seculi XII ereptum esset non alia de caussa, quam quod in fide et amicitia Gallorum mansisset, Rex ad eius reciperationem auxilium opemque conferret, prout aequitatis leges postulant, et Reges fide data saepius receperunt. quod si praesens rerum status id minime patiatur, compensationis exiguae pro tanta iactura loco, dum occasiones rei gerendae maturescant, pensio XL OIO librarum annua, quae ex maiorum suorum pactione debentur, bona side persoluatur. experiundi sibi ius, quod hactenus negatum fuit, aduersus Regem de iis fundis et ditionibus, quae ad se pertinere contendit, pro more et Galliae instituto concedatur, et pactum quod pro iuris in Britanniae citerioris principatu competentis compensatione Carolus VIII cum Alano Labretano fecit, ratum itidem habeatur. CC librarum OIO, quae pro Margaritae vxoris dote adhuc debentur, sibi persoluantur, et vsurae ex regni consuetudine pendantur. in iis clientelis, quas in regno amplissimas habeat, iudices et magistratus nominandi, quorum auctoratio penes Regem maneat, ius sit. vt Aquitania a se ita administretur, vt legati a Rege non sibi subrogentur, sed ipse, quemadmcnum maiores sui fecerunt, quos voluerit, deligat. iura Regia, quae vocant, in suis ditionibus obtineat, in iisque praesectos ac praesidia, quae mandatis suis pareant, pro arbitrio constituat. arces ditionis suae, his bellis a praesidiis occupatae restituantur, ne sibi aut suis, quod Alenconij partes secutus sit, aut nunc autin posterum fraudi sit. quae a Serenissima parente sua et ab se de sacro patrimonio constituta fuere, Regio decreto confirmentur. his dignitate inferior, ceterum opibus et clientis praepotens Gilbertus Leuius Ventadurius Damuillae sororius ex primaria nobilitate, quem iam superiore anno publicam administrationem peruersam pertaesum, cum alioqui a Protestantium religione alienus esset, ad foederatorum partes se applicuisse diximus, et suos delegatos miserat; cum his insuper postulatis, vt pax firma et tuta sanciretur, eique sanciendae concilium nationale vt necessarium indiceretur, et; biennio quoque regni comitia celebrarentur. interim vt licentiae Deum nesciendi obuiam iretur, edicto cuncti adigerentur, maiorum religionem, aut eam, quam Protestantes sequuntur, profiteri. singularum prouinciarum ordines ex vectigalibus sacris quartam partem deciderent, in scholarum et valetudinariorum sumptus impendendam. in nominis diuini deieratores seuere nulla personarum habita ratione animaduerteretur. iudiciaria munera non amplius venalia prostarent, sed digniad ea proueherentur, indigni loco mouerentur. numero iudicum et principum regni dignitatum in immensum excrescenti modus fieret, et in muneribus publicis ea ratio adhiberetur, vt prouinciarium ordines treis nominare possent, ex quibus, quem vellet, Rex deligeret. haec vt in regno factionibus scisso et bellorum ciuilium licentia corrupto, in quo maior priuati emolumenti quam reip. cura erat, inepta postulata et apud seruientis vnius potentiae cum petitionibus aliorum principum, qui plus Ventadurio poterant, comparata etiam arrogantiae plena visa sunt. cum his mandatis ac postulatis in aulam missi Ioannes Lafinius Bellouasius et Gulielmus Dauuetus Arenius, qui admissus cum longam orationem coram Rege habuisset, qua liberam religionis professionem, iudiciarij ordinis
instaurationem, et publicae administrationis emendationem multis verbis vr gebat, Rex tempus ad respondendum poscit, et semel atque iterum repetita actione, cum responsa non satisfacerent, legati peramanter de cetero accepti dimittuntur, spe facta, vt breui Regina parens ipsa ad Alenconium cum plenis mandatis proficisceretur, et quid Regis voluntatis esset, coram certius explicaret. igitur Regina cum Francisco Momorantio et magno matronarum aulicarum comitatu in castra venit, et post crebras verborum concertationes, tandem in Belliloci coenobio iuxta Lochias in Turonibus conuentum est, edictumque quintum a Ianuario conditum LXIII capitibus absolutum, quo sancita preteritorum, vtin ceteris, obliuione Rex liberam religionis, quam vocant, reformatae professionem et vsum per vniuersum regnum constituit, nullo temporum locorumue discrimine, dummodo per locorum dominos licear, concessa omnium, quae ad integram illius religionis administrationem pertinent, plena facultate, concionum, sacramentorum, matrimoniorum, scholarum, consistoriorum, synodorum, modo iis vnus ex Regiis praefectis intersit. tum ad audiendas populorum sibi subditorum querellas, et vt liberius ac commodius remediis idoneis adhibendis in commune consultaretur, comitia regni intra sex menseis a promulgatione edicti celebraturum se recipit, eaque Bloesis indicit. insuper decernit, ne de coniugiis sa cerdotum et monachorum iam contractis in posterum controuersia moueatur, sed liberi ex iis suscepti legitimi habeantur, et in bona mobilia, et aduentitia soli tantum succedant, ab omni alia successione tam directa quam collaterali exclusi. Protestantes toto Regno ad honores dignitates, magistratus, publica munia, perinde atque alij, admittantur. Arausionensis bonis omnibus ac ditionibus, quas in regno possidet, plene restituatur. in VIII regni Curiis ex Protestantium numero iudices creentur, qui pari cum Catholicis numero ius inter eos dicant. sententiae contra Iosephum Bonifacium Molam, Hannibalem Coconassij comitem, et superiore anno contra Ioannem Haium Pictauij praetorem latae reuocentur ac rescindantur; iique pristinae famae ac dignitati, bona heredibus eorum restituantur. quod idem de Gaspare Colinio maris praefecto, Francisco Bricomotio, Arnoldo Cauagnio, Gabriele comite Mongomerio, Carolo Podio Monbrunio dictum intelligatur, praeterea Rex tumultum Parisiensem, quem intemperiem vocant, se inuito et magno suo cum dolore interuenisse dicit, et loco amicorum et fidorum cognatorum Fridericum VIIvirum Palatinum, et Io. Casimirum eius filium reputat, nihilque ab iis actum, nisi ad regni defensionem declarat; delectus item Vallangij et in Nouocastrensi comitatu adiisque Heluetiorum pagis habitos quasi mandatu suo factos agnoscit. item Ioanni Ferrerio Carnutum vicedomino, et Bellouasio, vt ratione negotiorum cum Elisabetha Anglorum Regina tractatorum nihil imputetur, statuit. postremo securitatis caussa Protestantibus attribuuntur in Septimania Belloquadrum, et Aquae-mortuae, Vesuna Petrocoriorum, et Mansum Virodunense ad Garumnam in Aquitania; Nionium et Serra in Allobrogibus; Issoriacum in Aruernis; Sena ad magnam Turrem in Prouincia, ea lege, vt earum vrbium Alenconius, Nauarrus, Condaeus, et Damuilla, quorum fidei committuntur, periculum praestent. Casimirus itidem petierat, ne caussam Protestantium in vrbibus, quae Imperij esse contendebat, neglexisse videretur, vt Diuioduri Mediomatricum, Tulli in Leucis, ac Viroduni in Sclabis liberum religionis exercitium esset. praeterea, vt ingentes summae, quae ad quadragies centena millia aureorum excurrebant, pro stipendiariis Germanis, qui in Gallia bellis vltimis militauerant, persoluerentur. sed tandem mentio ciuitatum illarum in edicto omissa, vt et Saluciae marchionatus, nec non principatus Dumbarum, prensato seorsim a Regina Casimiro et multis promissis onerato. ea autem erant, vt ipse C cataphractorum equitum, ac praeterea IIII OIO. Germanorum equitum dux esset, in eamque rem XIIII aureorum OIO annuam pensionem a Rege et ab Alenconio; praeterea principatum
Chastri-Theodorici acciperet; proque ingenti illa summa septingenta millia aureorum praesenti pecunia numerarentur; de residuo oppigneratis gemmis caueretur. placatus et Condaeus Picardiae praefecturae spe, assignata in habitationem ac receptum Perona, quae munitissima est prouinciae urbs. Alenconio ante omnia in portionis hereditariae augmentum Bituriges, Turones, et Andes attributi, quae tres regni opulentissimae prouinciae sunt, eodemque, hoc est, Maio, quo edictum Lutetiae Parisiorum prid. Eid. Rege ipso in lectisternio sedente, promulgatum est, ea de re diploma in Senatu recitatum fuit. insuper C aureorum OIO annua pensione assignata, et singulari seorsim rescripto concessum, vt in cunctis ditionis suae prouinciis, quod vel patronatus ratione, vel ex pactis cum Pontificibus ad episcopatus, coenobia, et alia, quae vocant, beneficia nominandi ius est Regibus, in ipsum transferretur. quod pessimo parentis seruiliter filiis blandientis consilio olim regi ipsi, ante Caroli ftatris mortem, indultum recenti adeo exemplo, Alenconio nunc honeste denegari non potuit. festinatum etsi iniquis condicionibus a Regina edictum creditur, vt Alenconium filium a foederatorum partibus quamprimum abduceret, cum femina turbis assueta animo prouideret, haut diu illud duraturum, et breui fore, vt per ea ipsa comitia, quae foederati tantopere vrgebant, salua Regis et ipsius fide et existimatione reuocaretur. ita exercitus tot mensium, quique tantis multorum laboribus et sumptibus vix instrui potuerat, per pacem praecipitatam dimissus, et nulla re memorabili gesta dissolutus est. tantum vt terrorem sui spargeret, paucis diebus ante, cum adhuc partes de condicionibus altercarentur, ad Sanuerrinum opidulum ditionis Niuernensis, quod foederatorum copiis comeatum obstinatius negasset, admotae copiae, locoque maioribus tormentis pulsato cum aditu dicffiili miles irrumpere conaretur, resistentibus fortiter opidanis cum damno repulsus est. iteratae postea semel atque iterum ab Heluetiis, quod illi raro faciunt, oppugnationes, tandemque Erlacius et Melunius primarij tribuni cum XL ex suis in summum murum euasere. quo conspecto opidani colloquium poscunt, sed serius, incensis semel Heluetiorum animis, qui dum inter colloquendum opidani segniores in stationibus essent, vi facta loco potiuntur. ibi armati obuij trucidantur, et cum iis etiam rustici in opido reperti. tum vrbs diripitur ac postremo incenditur. CCCC ex clade tantum superstites ad arcem perfugium habuere, quibus Casimiri iussu parcitum est. eodem tempore et paucis ante pacificationem diebus dum copiae vndique ex Vasconia, Santonibus, et Engolismensi agro ad Nauarrum confluerent, Rupellani Maranensem insulam IIII ab vrbe leucis praesidio a Monpenserio firmatam in potestatem redegerunt, ope Burrij, qui cum V peditum signis illac transiens ab ipsis exoratus in insulam duxit, quo et Rupellani auxiliareis Oleronensi, ac Retensi insulis, Broagio et Ioannis fano euocatos summiserant cum II tormentis. munitio Bruna primo impetu a Burrio capta; dein cum praesidiarij se in arcem inclusissent, et fortiter hostium impetus totos V dies sustinuissent, relanguescentibus animis, et auxiliis a Rupibaritonio, Carolo Landereo, et Pigallario promissis aut speratis non comparentibus, sexto die deditionem fecere. paullo ante mense Aprili Franciscus Momorantius, quo praeteriti carceris, si qua suberat, ignominiam elueret, diploma impetrauerat, quo Rex declarabat, se cum primum regnum iniuit, cum Momorantium Caroli fratris iussu, quas ob caussas incertum, in carcerem coniectum reperisset, omnem operum dedisse, vt caussas indagaret, et si quae aduersus ipsum probationes, quibus in perduellionisa crimen incurrisse conuinci posset, exstarent, vndique conquirerentur. itaque neque statim illum emisisse, sed tantisper moram interposuisse, dum veritas tempore clarius elucesceret. tandem parente et aliis proceribus super ea re sedulo interrogatis, et ipso etiam Momorantio audito, et diligenti facta perquisitione cum nihil aduersus eum comperisset, ita vt id Caroli fratris delationibus falsis inducti iussu potius quam ex caussa legitima factum credi par
sit, ex eiusdem Reginae parentis, principum consanguineorum, procerum, et aliorum consistorij Senatorum reuocato fratris Regis decreto ipsum innocentem ac purum ab omni perduellionis crimine pronunciat, ita vt neque nunc, neque in posterum quidquam ipsi aut clarissimae eius familiae occasione decreti illius imputari aut improperari, negotiumue vllum facessi, aut fides eius et existimatio vllo modo in dubium reuocari possit. diploma postea in Senatu Nonis Maij, conuocatis, (id Paribus Franciae iuris est) cunctis Curiae classibus lectum publicatum et in acta audito cognitore regio relatum fuit. extremo anno III Kal. Xbr. obiit ex vulnere pugna Drocensi in ilibus accepto et tum forte ex violenta equitatione aperto Gaspar Castreus Nancaeus stipatorum regiorum quasi gentilitio iure praefectus, quippe qui Ioachimum patrem, Gabrielem auum, et Claudium proauum eadem dignitate ornatos habuisset, raro fidei indicio, cum fere cetera munia meritis debeantur, hoc etiam praeter merita gratiae ac peculiari beniuolentiae tribui soleat. et sane fuit vir vt forma sic moribus suauissimis, virtute militari praestans, ob idque Carolo Regi acceptissimus, et qui erga omneis officiosus non solum procerum, sed etiam nobilitatis gratiam sibi in aula conciliauerat. ex Gabrielide Batarnaea Francisci Buchagii comitis et Elisabethae Sabaudae filia Henricum filium superstitem reliquit, Magdalenam et Aloisiam, et vltimam, quae patre defuncto ad iucundam eius renouandam memoriam cum de sacrolauacro a Claudio Castreo patrueli fratre et Anna Batarnaea matertera, quae postea Bernardo Nogareto Valetae nupsit, susciperetur, ex voluntate matris Gaspara vocitata fuit. quadragesimale sacrum de more postea magno equitum conchyliatorum, ex quorum collegio erat, aliorumque cognatorum et adfinium concursu Nancaei celebratum fuit, in quo ne quid ad eximium apparatum deesset, Iacobus Cuiacius iuris consultorum retro seculis et sua aetate princeps Auarico Biturigum, vbi docebat, a Castreo prouinciae praeside euocatus oratione funebri mortuum tanto viro dignissimus praeco laudauit.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXIII.
IOANNES Casimirus facta pace post actas ab Alenconio, quem Andinum deinceps appellabimus, et Condaeo gratias in Heduos et Lingonas cum exercitu concessit, stipendia promissa opperiturus. Andinus in Biturigas de condicione sua certus. Nauarrus, quia serius se ad partes applicuit, serius quoque promissa ex pace commoda sensit, et aliquandiu circa Niortium, antequam vlterius in Aquitaniam pergeret, tempus venationis specie contriuit. Condaei spes de Picardiae praefectura, et inprimis de Peronapro domicilio concepta omnino frustra fuit. nam aemuli, quorum factio nimium quam potens in aula erat, cum Catholicorum acerbas de vltima pacificatione querellas non ignorarent, turbarum occasionem captantes, eam vt minime ferendam crebris sermonibus ipsi carpebant, suamque operam, amicos, et opes vulgo ostentabant, nimiam Reginae festinationem haut occulte damnantes, quae impotenti filium in potestate habendi desiderio tam foedam et iniustam pacem fecisset, et iniquissimam eorum, qui maiorum sacra colunt, condicionem reddidisset. quas ad voces Rex praepostera prudentia conniuebat, vt qui Andino fratre, a foederatis diuiso materiam vel etiam per nouos tumultus pacem regno datam turbandi quaerebat. itaque illi fortuna et fauorabili principis ingenio sibi vtendum rati, beniuolentia vulgi per ciuitates conciliata, et per eam auctoritate sensim contracta, postremo foedus clandestinum icerunt, specioso nomine, vt maiorum religionem contra sectariorum in dies crescentium vireis tuerentur, et quod Rex patientia peccabat, (haec in vulgus verb a iactabantur) ipsi suscepta tam iustae caussae defensione emendarent. principium Lutetiae factum, vt primaria vrbs ceteris toto regno exemplo suo praeiret, vbi instigantibus, inter alios Petro Bruerio seplasiario ac Matthia eius filio praefecti Parisiensis assessore, huic foederi certatim plerique qui vita per infamiam in alea et lustris acta decoxerant, nomen dederunt, quibus omnibus aut ad ambitionem et inexplebilem auaritiam satiandam, autad ruinas domesticas sarciendas bello ciuili opus erat. multi praeterea ex opulentioribus ciuibus, qui odio Protestantium caeci parum pericula, quae ex talibus in legitimo regno foederationibus in publicae tranquillitatis perniciem sequi solent, animo prouidebant, imprudentia summa factiosorum fidem secuti fuerant, sed cum crebrae coitiones in vrbe propterea cottidie fierent, nam vniuersos
simul conuenire periculosum erat, nonnullos haut ita credulos male habebat, quod neque secreto Regis mandato, neque eorum, qui principem locum in vrbe tenebant, praesentia rei per se speciosae sed difficultatibus implicatae auctoritatem conciliari videbant. itaque cum quidam formulae iam conceptis verbis perscriptae, vt subscriberet, rogaretur, vicissim quaesiuit, cur Christophorus Thuanus Senatūs princeps vir eximia pietate, integritate, et vitae inno centia extra omnem suspicionem positus non adesset. tum vero a conuentūs secreri praeside, qui sciret Thuanum quam verae maiorum religionis retinentem, tam a factione omni alienum esse, illico responsum, rem huiusmodi esse, vt eam Rex tegi velit, et proinde primarium magistratum his conuentibus interesse nolit: et quanquam rei in arcano faueat, se tamen ignaro id fieri videri cupiat. quod responsum cum multis non satisfaceret, tempus ad deliberandum poscunt, et nondum fide obligata Thuanum adeunt, deque conuentibus occultis, quidue rei in iis agatur, eum edocent, quaeruntque, num id probet et ex Regis voluntate, se conscio sed dissimulante, tanti momenti negotium agitetur. ad haec Thuanus re noua perculsus, quo erat ingenij candore, sine cunctatione respondit, neque se de conuentibus quidquam intellexisse, neque putare ex Regis voluntate eos celebrari. proinde prudenter facturos eos, si ab huiusmodi secretis coitionibus abstineant, quae ad Regis offensionem et publicae quietis perturbationem procul dubio vergant. viri auctoritate permoti multi consilia clandestina deinceps suspecta habuerunt, et communicatio Thuani cum amicis responso multos ab iis alienarunt. at factionis duces homines peruicaces et in aula et apud plebem praepotentes cum viderent, tanti nominis obiectu, ne consilia sua in vrbe tam valide pro tempore procederent, impediri, Lotaringis auctores ferunt, dum res vel Thuani morte, aut eius existimatione apud populum tunc integra, sensim per calumnias in suspicionem adducta, aut alio casu, in vrbe conualescerent, vt in agro et per nobilitatem foedus publicari et subscribi curarent: commodumque illis accidit, vt cum secretis vltimi edicti articulis praefectura Picardiae Condaeo destinata, et Perona pro domicilio attributa esset, ad ingressum eius in prouinciam impediendum foederis in ea sanciendi necessitas quodammodo imposita videretur. qua in re Iacobi Humerij opera vsi sunt, Peronae, Montis-Desiderij, et Roiae praefecti, quem illi siue odio Protestantium incitatum, siue Momorantiis aemulis ob molestam litem infestum facile in suas partes pertraxerunt. siquidem Gul. Momorantius Thoreus primis nuptiis Helionoram Humeriae familiae tota regione amplissimae et opulentissimae heredem in vxorem duxerat, qua defuncta superstite filia, eaque mox viuis exempta pater Thoreus successionem ex lege contractūs ad se pertinere contendebat, caussaque diu in Senatu agitata, vix tandem post longas et acerbitatis plenas concertationes inter partes transactum fuerat, iniquis, vt ferebatur, condicionibus, ad quas se Iacobus Humerius Momorantiorum ambitione et potentia coactum dicebat. is igitur, qui nobilitatem, quae in illa prouincia et multa et diues est, penes se haberet, et liberalitate ac popularitate in ciuitatibus ipsis plurimum posset, proposito religionis periculo, si Condaeus in prouincia limitanea pedem figeret, foederis in ea sanciendi auctor fuit, quod praemisso sanctae et indiuiduae Trinitatis nomine principes, reguli, nobiles, opidani sacramento interposito inituri essent, ad restituendam in integrum legem Dei, conseruandum sanctissimum ipsius cultum iuxta formam et ritum S. R. E., abiuratis ac reiectis omnibus erroribus ei aduersantibus, ad tuendum regem Henricum III, saluis obsequio, cultu ac reuerentia, quae illi a subditis debentur, prout in capitibus, quae proximis comitiis offerentur, fusius continebitur. insuper ad asserenda singulis regni prouinciis earumque ordinibus iura, praerogatiuas, immunitates, et antiquas libertates, quales erant tempore Clodouaei, qui primus religionem Christianam in Francogallorum principatu fundauit. foederi additae hae leges, vt socij fidem obstringant,
si quis foederi contradicere, aut ire ausus sit, se non solum facultates sed propriam vitam impensuros ad impediendos aduersantium conatus, et operam daturos, vt omnia quae foedere continentur, plene impleantur, et si qui ex sociis a quoquam iniuria afficiantur, non facultatibus non vitae parcituros, donec illatam iniuriam siue ordinaria magistratūs via, siue extra ordinem etiam sumptis armis, nulloque personarum respectu habito vlciscantur. quod si quis post datam fidem, quouis praetextu, quod Deus auertat, foederi renunciet, is tanquam refractarius Dei voluntati et perduellis omni seueritate poenas luat, et qui poenas debitas ab huiusmodi emansoribus exegissent, non propterea priuatim aut publice torqueri possint. foederis praefectus creetur, cui vniuersi promptam obedientiam et obsequium sine condicione praestare teneantur. si quis officio non satisfecerit, aut tergiuersatus vlla in re fuerit, ad praefecti arbitrium, cui cuncti se summittent, puniatur. omnes siue ih agro siue in vrbibus et oppidis ad subscribendum sancto foederi inuitentur, et societati nomine dato promittant, pecuniam viros et arma pro viribus suppeditaturos. qui foederi ascribi recusabunt, pro hostibus habeantur, sociisque ius sit praefecti mandatu eos armis persequi. socij de controuersiis, rixis, aut litibus ad praefectum referant, nec nisi petita ab eo venia apud magistratum querellam possint instituere. qui contra fecerit, a praefecto pro arbitratu multetur, aut castigetur. addita foederi iurisiurandi formula praescriptis verbis concepta, quam socij tactis sacrosanctis Euangeliis pronunciare tenebantur. haec detestandi et ad omnis diuini et humani iuris subuersionem tendentis foederis prima initia fuere, quod a Rege tantum de abolitione vltimi edicti vi extorti cogitante dissimulatum, dein et summa imprudentia auctoritate sua firmatum, postremo, postquam melioribus consiliariis vsus est, ad tempus suppressum, non tamen omnino, sicuti oportuit, extinctum in perniciosissimam factionem, quae ipsi exitium attulit, tandem erupit. tunc vero per Picardiam clam inito et inter nobileis et per vrbes praeeunte Humerio per Guisianorum emissarios foedere, Haplincurio exilla nobilitate primario iuueni, negotium datur, vt Peronae oppidanis in foedus sacramento adactis vrbem Condaeo pro domicilio assignatam teneret, eumque ingressu excluderet. quod non grauate tulit Rex, qui se fidei datae religione eo facto solutum existimans, vt Condaeum placaret, ei longe a Picardiae praefectura in Santonibus fanum Ioannis Engeriaci et in Engolismensi agro Cognacum attribuit, tantisper dum de Perona ei satisfieri posset. Humerij exemplo Ludouicus Tremollius Thoarsij dux et Pictonicae nobilitatis facile princeps a Lotaringis persuasus eadem imprudentia cum LX circiter ex ea nobilitate foederi clandestino pro religione, vt aiebant, sancito subscripsit. crebrescente foederis fama Protestantes in vicinioribus regiae prouinciis minus clementer habebantur, affixis passim per vrbes et in oppidis per compita contra ipsos libellis. et cum edicto vltimo duabus ab vrbe leucis libere conueniendi illis ius esset, aliquoties commota plebe, dum redirent, petulanter ac contumeliose excepti, et ad extremum haut occultis minis territi beneficio concesso vti non potuerunt. Rotomagi vero cum Rex esset, Carolus Borbonius cardinalis vrbis archiepiscopus Pastoris suggestum aliquot episcopis comitatus conscendit, et ad populum qui ad audiendam concionem frequens aduenerat, orationem compositam habuit, qua hortabatur adstanteis, vt se pro vero Pastore agnoscerent, alioqui vniuersos ac singulos magno suo malo experturos, quam periculosum esset, sectariis adhaerere, et a R. E. desciuisse. quod intempestiue factum ita Protestantes accipiebant, vt principis viri exemplo excitati per totum regnum praesules, ac prouinciarum etiam praefecti animos sumerent, et adempta iuxta edictum conueniendi libertate Protestantibus molestiam facerent. nec paruum suspicacibus. ingeniis scrupulum iniecit Petri Gondij episcopi Parisiensis ad Pontificem legatio, cum mandatis, vt L aureorum OIO annui reditus ex sacro patrimonio alienandi facultatem regis nomine impetraret. nam quo pertinere
illam alienationem? aut quomodo in eam consensurum Pontificem, et nisi fide data, vt in belli contra sectarios gerendi sumptus pecunia inde corradenda impenderetur? his de caussis admoniti sunt, vt propius ad res suas respicerent Protestantes, et Nauarrus inprimis, qui Niortij eorum doctrinam nuper publice professus fuerat, prius protestatus, quod Lutetiae post tumultum Parisiensem ante quadriennium fecisset, non matura deliberatione habita, neque sponte et a Theologis melius instructum, sed vi et necessitate adactum contra animi sententiam fecisse. nam nunquam a religione, in qua educatus ab optima parente fuerit, defecisse, aut de ea mutanda cogitasse. itaque Rupellam tunc Protestantium arcem ante omnia proficisci statuit, misso ante ad Regem Feruacio, qui Catharinam sororem in aula relictam cum bona. Regis ac Reginae venia ad se deduceret. quod et impetrauit. illa igitur ad fratrem in Pictones venit, et post longas altercationes indignante multum Renato Rohano proxima cognatione Nauarro coniuncto, qui Rupellae erat, tandem ipse Surgeriam venit, et inde cum sorore, et L tantum equitibus in vrbem admissus est IIII Kal. Vtil. vbi dispositis per vicos oppidanis et insulanis ad id euocatis in speciem ad honorificentiorem pompam, re vera, vt securitati vrbis consuleretur, de cetero summa laetitia exceptus est, excluso tamen Feruacio, quem ob eam repulsam tunc non mediocriter iritatum, et postea sponte se dignitate, quam praecipuam in Nauarri familia obtinebat, abdicantem, ipse Nauarrus ad purgandas suspiciones, in quas ob eius familiaritatem apud Protestanteis incurrebat, a se dimittere coactus est. post firmatam pro tempore in vrbe auctoritatem, IIII Non. Vtil. soluit, et Broagium appulit, vbi eum magna cultus ac beniuolentiae significatione excepit Franciscus Pontius Mirambellus loci dominus, praemissis nauigiis festo ornatu instructis et copiis militaribus, quae portum veluti corona cingebant. ibi cum Monferrandi Langorani de Vesunae ante aliquod tempus interceptae praefectura adempta querellas audiuisset, biduum commoratus, per Mediolanum Santonum facto itinere Vesunam, vt res in vrbe ordinaret, profectus est. quo mox ad eum venit Condaeus, misso prius in aulam Ioanne Balsaco Montacutio (is quanquam a Protestantium religione alienus, primarium locum in eius familia tenebat) vt de praefectura Picardiae et Perona seditiosorum factione sibi interdicta querellam apud regem institueret. petito dein a Nauarro comeatu Broagium Kal. VItil. ad Mirambellum tendit Condaeus, et inde rursus Rupellam venit, non minore pompa, sed maiore oppidanorum fiducia exceptus. vbi postquam munitiones lustrauit, et operam suam prolixe ipsis tanquam amicis, et communem caussam fouentibus detulit, ad Eidus VItileis, vsque in vrbe commoratus, fanum Ioannis et Cognacum Montacutij reditum ex aula praestolaturus, se contulit. interea Alenconius ad Rupellanos dat literas, quibus ad maiorem propensae voluntatis significationem, et vt ostenderet. quam familiariter illis vteretur, petebat, vt machinas nuper Marani captas ad se mitterent, in arce Andegauensi collocandas; insuper vt se pecunia iuvarent. sed de vtroque se excusarunt Rupellani, machinas a se emptas, ac de cetero ob praeteritas clades penuriam suam caussati. nec multo post Bosserius Barnabae Brissonij V. C. dispar frater Fontenaij natus et ob viciniam Rupellanis, vt sibi persuadebat, non ignotus aut inuisus ad vrbem venit, spe facta, Reginae, vt dissidiis inter oppidanos disseminatis res in ea nouas moliretur, et occasione, si fors ferret, vteretur. sed homo vafer, cum de vanitate eius magistratibus suboluisset, frustra fuit. ne tamen nihil egisse videretur, impetrauit, vt religionis antiquae cultus, a tempore obsidionis iniermissus instauraretur, et in templo, quod conflandis machinis inseruiebat, auctoritate praefecti vrbani sollemne sacrum celebratum est XVI Kal. VIIIbr. cui Bosserius ipse cum paucis interfuit. vicissim a Rege priuilegia antiqua Rupellanis, quae amplissima habent, confirmata sunt, prout iis recte et rite antea vsi fuerant. Condaeo, dum Montacutij reditum exspectat, renunciatum fuerat, tempus
in aula artificiose duci, vt interim, sicuti iam Perona in praefectura sua, ita fano Ioannis, quod illi promissum fuerat, excitata opidanorum factione excluderetur; et iam haut occulta murmura in oppido exaudiri, et Armannum Guntaldum Bironium propediem eo venturum specie componendarum rerum, re vera vt aduersam factionem praesentia sua firmet. itaque ille praeuertendum ratus, et in proprio periculo credulus, Lucae strenuo centurioni negotium dat, vt delectos in oppidum clam incroducat, quorum ope, superueniente Ioanne Rupibellocurio Sanmemio, tumultum iam excitatum compescuit, et locum in potestate habuit; quem Protestantes ab eo tempore ad hunc vsque diem tenuerunt. Nauarrus in Cadurcis erat, vnde post missum in aulam, qui sua negotia procuraret, Io. Durfortium Duracii vicecomitem, Neracum in Labretanis proficiscitur, quo mox ad eum venit Condaeus, vt de iustis hinc inde Protestantium allatis querellis in commune consultarent. imprimis placuit, vt ad Io. Casimirum scriberetur, qui adhuc stipendia promissa exspectans in Heduis magno popularium detrimento commorabatur, et rogaretur, vt in communi caussa legatos ad regem mitteret. nec ille officio defuit; sed statim Ioannem Vierum in aulam ablegauit, cum mandatis horridae libertatis nec nostrorum moribus accommodatis, quibus ille laudata reginae parentis in procuranda pace diligentia ac cura, nihilominus Casimiro dolere dicebat, quod condiciones edicto appositae minime hactenus post trimestre executioni demandatae sint. nam plerisque locis libere conueniendi Protestantibus facultatem minime dari, et quibus data est, seditiosorum minis et magistratus ad eas conniuentia impediri: Lugduni plerosque ex conuentibus illis redeunteis scloppetorum ictibus exceptos. idem Genabi factitatum. Franciscopoli item a Sarlabosio praefecto propositum edictum, quo L librarum in non parenteis prima vice, et si recidiui fuerint, capitis poena constituta, conueniendi libertas prohibetur. Rotomagi etiam Cardinalem Borbonium cum multos non solum ex Senatu vrbis, sed ex sacro ordine, et in iis Claudium Sanctium episcopum Ebroicensem in comitatu haberet, Pastoris suggestum conscendisse, et conuentum disturbasse. ad Laudi fanum conuentibus, qui in oppido habebantur, celebrandis, duabus ab vrbe leucis locum assignatum esse: sicuti et nuper Diuioduri Mediomatricum, idem etiam Lutetiae vsurpatum, multatis etiam quibusdam ex rusticis, qui conuentibus illis interfuerant. aliis locis, vbi nondum locus assignatus est, eos magistratus creatos, qui quod infesto sint erga Protestanteis animo, ne libertate edicto concessa fruantur, impediant. tum vocibus seditiosorum concionatorum vbique cuncta personare, non diu duraturam pacem blaterantium, eamque paci ad Autricum Carnutum, et alteri ante sexennium factae comparantium. nec deesse praestigiatores, qui vicos circumeuntes Ioannis Austrij sectarium malum exstirpaturi in Galliam aduentum denuntient. interim edictum nouis et cauillatoriis interpretationibus conuelli. in Neustria exteros, puta Anglos, quibuscum popularibus necessarium commercium est, a conuentibus excludi; fidem de iudicibus in singulis regni Curiis constituendis interpositam nondum praestati, et Arenium praesidem a Rege designatum nondum a Parisiensi Senatu admissum. plerosque vero ob religionis caussam a Cancellario quasi magistratibus, quos ambiebant, indignos habitos. nec paruam suspicionem inde Protestantibus iniici, quod in vrbibus, sicuti bello nuper ardente, ita nunc facta pace, armatos conuentus agitari, et vrbibus ac oppidis, in quibus Protestantes maiore numero sunt, praesidia noua imponi, audiant; vt Dieppae, Franciscopoli, Montiuillerio, Audemari-ponti, Quillebouio, Baiocassium ciuitati, Cadomi et similibus. iamque voces vbique spargi, quamprimum Casimirus cum exercitu auxiliari e Gallia excesserit, protinus arma resumptum iri, ob idque omnia ad bellum parari. eo denique pertinere, quod in Picardia factiosorum coitionibus, quibus plerique e nobilitate longe pessimo exemplo nomen dederint, effectum sit, vt Condaeus praefectura sua excludatur, et Peronae
inprimis, obtenta priuilegiorum opidi praerogatiua, ingressu prohibeatur. quod idem et Sanmarianus Dorlani facturus iactetur. eam multorum audaciam ex illo prouenire, quod edicti promulgatio multis locis minime publice facta sit, nec in eius verba, sicuti illo ipso cautum est, magistratus in Curiis supremis et inferioribus subselliis iurauerint: sed ad foedera occulta contra edictum instituta turpi tergiuersatione non solum illi, sed et in sanctiore regis consilio plerique proceres conniueant. proinde orare Regem, vt malis ex eo prouenientibus pro prudentia sua idoneum remedium adhibeat, prouideatque, ne pax tantopere expetita et singulari Reginae studio confecta, perniciosis factiosorum consiliis turbetur, curetque, quando sua in Gallia diuturnior mora non solum regno, sed ipsi ob necessarias plebis rusticae vexationes molesta et damnosa sit, vt stipendia promissa quamprimum repraesententur, quibus acceptis statim cum suis in Germaniam se recipiat. ad has expostulationes a Rege responsum, vicissim sibi dolere, quod adeo exulceratis vtrinque animis edicti executio hactenus dilata sit; ceterum curaturum se, vt et de edicto ipsi et Protestantibus satisfiat, et fides de pecunia data praestetur. in eam rem dimisso Viero mox Pomponius Belleureus missus cum pecunia et ingentis pretij gemmis, et obsidibus, qui Casimiri discessum ad leuandam Galliam vrgeret. isque cum Casimiro in Germaniam profectus et quasi in triumphum ductus Heidelbergam intrauit. obsides a Rege initio dati et conuenti Iuo Alegrij marchio et Franciscus Scarsius homo potens opibus inuidiosis, qui Iacobum Bellomontium grandiorem natu filium in suum locum ex Germanorum consensu substituit. in Alegrio maius negotium fuit, qui cum liberos non haberet, et se ab hoc onere excusaturus cognominem sibi Iuonem Antonij Milialdi fratris ante triennium a Gul. Pratensi Vitelliano occisi filium, itidem substituere voluit verum recusantibus Germanis, ille vt omnem contradicendi occasionem praecideret, Iuonem ipsum vt nominis et insignium, sic bonorum successorem designauit, contractuque irreuocabili heredem instituit, quod molestae ac vix tandem compositae liti inter ipsum et Christophorum gentilem proximiorem gradu agnatum exortae caussam postea praebuit. gemmae a Belleureo in manus Friderici VIIviri tunc temporis adhuc superstitis consignatae. missus et eodem tempore a Rege et Francisco fratre Vidus Faber Pibracius ad Carolum Lotaringiae ducem sororium, qui ab eo vtriusque verbis peteret, id quod et impetrauit, vt praeter praedes, quos Rex Germanis daturus erat, ipse Casimiro fideiussor esset, caueretque, IO aureorum OIO certis pensionib. statisque temporibus Francofurti numeratum iri. per Io. Balsacum Montacutium et Condaeus priuatim expostulauerat, et de aere alieno ac dote vxoris, quod Rex promiserat, et per Paullum Foxium V. C. ad eum nuper missum confirmauerat, sibi satisfieri, edictum seruari, praefecturam Picardiae sibi tradi, et de iis, qui Peronam nuper occupauissent, et nunc eam contra Regis voluntatem retinerent, quaestionem institui; Osquerquium Hanae, vnde spoliatus erat, restitui: Metensibus libere conueniendi facultatem concedi, et Ioannis Ferrerij Carnutum vicedomini tot damnis hisce bellis affecti rationem haberi, et iudices in regni Curiis Protestantibus non suspectos, sicuti edicto cautum erat, constitui petebat. ad quae Rex benigne respondit, et facta spe, vt de singulis capitibus Condaeo breui satisfieret, Montacutium multis promissis oneratum ad Condaeum remisit. id actum VI Kal. VIIIbr. Interea Nauarrus facta a Reginas spe aduentūs sui in Aquitaniam, vt secum colloqueretur, et Margaritam filiam ipsius vxorem adduceret, Monferrandum vsque processerat, haut longe a Burdigala prouinciae metropoli, periculum facturus, an Senatus et consules vrbis, quorum magna in ea auctoritas, eum admissuri essent. sed contra spem euenit, et statim tumultu excitato vt praeuerteret, et repulsae dedecus discessu tegeret, Aginnum retro cessit. antea et propinquante vrbi Condaeo, cum Neraco in Santones rediret, tumultuatum in ea fuerat, quam iniuriam ille pari dissimulatione transegit. sed ab eo tempore
rebus suis consulere statuit, et cum videret, non satis in Cognaco et Ioannis fano oppidis mediterraneis securitatis esse, de Broagio ad mare sito et propter salinas magni momenti oppido in potestatem redigendo cogitare cepit. Iacobus Pontius Mirambellus loci dominus illum ad res multas ob situm opportunum iam ante XXX annos muris cinxerat, desuoque nomine Iacopolim dixerat, quem ob id multi ab eo et postea a Francisco eius filio emere voluerant. verum Franciscus se huc vsque excusauerat, a Rege per Vidum Sangelasium Lansacum monitus, vt aut Broagium retineret, aut si illud alienare decreuisset, id ne se inconsulto faceret. quod cum resciuisset Condaeus, veritus ne Mirambellus, qui ad comitia iam Bloesis indicta propediem profecturus erat, sumptus in ea arce necessario faciendos grauatus de ea vendenda cum aliquo a caussa alieno conueniret, eum ad se euocatum partim precibus partim minis et vi adhibita eo adegit, vt ille necessitate sibi quamuis inuito parendum existimaret. itaque inter eos conuentum V Eid IXbr. vt a Mirambello Iacopolim ad trimestre Condaeus, qui eo venerat, acciperet; quo elapso eam restituere teneretur, cum machinis et omni bellico instrumento. si tamen religionis caussa post comitia bellum moueretur, ius esset Condaeo locum retinere. in has condiciones cum Condaeo transegit Mirambellus, non tam sponte quam necessitate adactus. quippe cum summissis Rupella et Maranensi insula delectis et oppidanorum cum Condaeo conspirantium fauore clam admissis in eo esset, vt nisi pactis subscripsisset, oppidi possessione contumeliose exueretur. quamobrem non mediocriter Rupellanis et Maranensibus semper postea succensuit. ita Broagio potitus Condaeus, cum inde Rupellam ire vellet, decuriones vrbis intercessere, et missis literis hoc statu rerum cum comitiis indictis in maximam quietis constituendae exspectationem cunctorum animi erecti essent, quo minus quidquam facerent, quod noui motūs in Regis animo suspicionem excitare posset, se excusauerunt. haec ita palam iactabantur, sed re vera Rupellanos iam facti poenitere ceperat, qui initio veriti, ne Rex Broagium tam vicinum et quasi vrbis ceruicibus impositum, Sansaci qui proxima cognatione Mirambellum contingebat, interuentu ab ipso extorqueret, Condaeum ad locum in potestatem redigendum consilio et auxiliis iuuerant; tunc vero metuebant homines libertati assueti, ne Condaeus eo successu et exemplo incitatus maiora in dies etiam contra ipsos auderet. Condaeus ea repulsa maxime exacerbatus a verbis asperis non abstinuit, exprobrata Rupellanis ingratitudine, qui nullam neque parentis optime de ipsis meriti, quique vitam in communi caussa profudisset, neque sui ipsius rationem habuissent, moxque biduo post Ioannis fanum concessit, relicto Iacopoli cum idoneo militum numero qui praeesset Montacutio. nec tamen cessabat per emissarios suos in vrbe oppidanos prensando et sollicitando, vt admitteretur, quippe ad famam pertinere existimans, vt bene cum Rupellanis conuenire, seque magna in auctoritate apud eos esse cuncti intelligerent. itaque dum centuriones vrbis cum decurionibus altercantur, et hi a sociis, vt aiebant, moniti, qui ingressum in vrbem Condaei bello caussam daturum metuebant, moras necterent, contra illi sine manifesta iniuria id Condaeo denegari non posse censerent, tandem conuentu sollemni IX Kal. Xbr. decernitur, vt Condaeus admitteretur, ea lege, vt nihil faceret, quod priuilegiis ipsorum derogaret, quae in eo maxime consistebant, ne praefectum habere cogerentur. secundum haec delegati Odetus Nortius, et Petrus Bobinellus, qui Condaeo aperte fauebant, vt ad eum oppidanorum nomine proficiscerentur, et praeterita excusarent, rogarentque, vt cum familia et numero quam posset minimo ad vrbem accederet. igitur ille cum Montacutio, Moio, Mongomerio comite et paucis aliis Broagio soluens opinione citius ad vrbem appulit, vbi a centurionibus primum, dein a consulibus honorifice exceptus, postridie Senatu vrbis coacto longam orationem ad eos habuit, vt erat dicendipotens, cuius haec fuit summa; vt cum iniuriam prohibito vrbis ingressu
acceptam libenter condonare se, eiusque omnem sensum deponere testaretur: tamen satisfactionis loco enixe peteret, vt de caussis, ob quas exclusus esset, coram certior fieret. ibi praetor vrbis multa de cultu, quem ipsi exhibere tenentur, tum de consilij auctoritate praefatus, oppidanos, vt suum ad vrbem aduentum in aliud tempus differret, orasse dixit, non quod vt suo erga ipsum cultu ac dignitate eius quidquam detractum vellent, sed quod a Pictauij, Niortij, Fontenaei, et in inferiori Pictonum regione habitantibus sociis per literas moniti essent, si Condaeus reciperetur, fore, vt Catholici foederati inde occasionem hostilia contra ipsos moliendi arriperent, ob Broagium nuper pactione in potestatem redactum non mediocriter iritati. se vero tam duris calamitatibus per priores tumultus conflictatos, vt obuersante semper earum recordatione ad primum belli rumusculum cohorrescant. itaque orare, vt omnem eius rei memoriam ex animo deponeret, seque in suam gratiam reciperet. tum Condaeus rursus rogauit, an literae, quae a praetore ad se missae essent, populo consulto perscriptae fuissent; statimque sublata voce cum populus, qui frequens aderat, se inscio scriptas acclamasset, ea re sibi plene satisfactum existimans Condaeus, laetari se retulit, quod quatuor aut quinque, qui Deum vltorem habituri essent, conspiratione factum videret, vt quod vniuersi expetiuerant, sibi denegatum fuerit: de cetero se in vrbem venisse, vt cum ipsis de repub. capita conferret. et tria esse inprimis, quae deliberatione opus habeant; Andini, quae a Rege ac Regina vrgetur, in aulam profectionem; Reginae in Aquitaniam aduentum, et Catholicorum, qui foedere inaudito vbique fidem obligare dicantur, inde apparatus bellicos, inde clandestinas coitiones ad disturbandam pacem vltimo edicto factam. et quod ad primum ac secundum caput, sibi e re videri, vt delecti ablegentur, qui apud Andinum et Reginam edicti promulgationem et executionem vrgeant; ad tertium, vt contra perniciosos factiosorum conatus contrariae vires opponantur, et renouato arctius foedere consilia, et si opus fuerit, arma socientur. interea quasi in excubiis ad omneis casus parati sedeant postridie seductos in secretum conclaue decuriones ac magistratus ex literis ab amicis aula missis de coniuratione quadam occulta eos edocet, cuius praeuertendae caussa praecipue se ad eo venisse demonstrabat: suspecti criminis in vrbe manere, et nusquam portis pedem efferre iubentur. sed cum illi accusatores nominari peterent, et calumnias meras dicerent ad iis artificiose confictas, qui vrbe, quandiu bene concors esset, potiri cum desperarent, dissensionum semina inter ciueis spargere, et optimos quosque plebi suspectos reddere, ac veluti canes fidos ab ouilis custodia his artibus remouere satagebant? Parcolla tanquam index a Condaeo nominatus est. cumque ille rogaretur, quae de coniuratione intellexisset, edere, id se facturum negauit, priusquam iudices legitimi constituerentur, qui de caussa cognoscerent. tandem cum accusator nemo compareret, Condaeo suadente, sententia lata suspecti absoluti sunt, quae et mox publica praeconis voce per vrbis plateas promulgata est, atque ita inter se purgatis suspicionibus reconciliati ciues, et decurionum ac centurionum ad tempus compositum dissidium. Iam dies comitiorum aderat, quae Protestantes et socij indici postulauerant, quibus tamen cum viderent id agi, vt edictum nuper factum reuocaretur, et Ordinum auctoritate bellum Protestantibus indiceretur, ipsi quamuis legatos ad ea mitterent, tamen et se interim ab bellum parabant. principium motus in Septimania fuit, qui tamen statim conquieuit. Deloinius ordinum ductor fanum Spiritus ad Rhodanum praesidio tenebat, qui in aulam profectus, et a Regina, vt creditur, inductus, locum externis copiis in Prouinciam introducendis opportunum se suspectis eiectis occupaturum receperat. is igitur domum reuersus Gulielmum Momorantium Thoreum cum Protestantibus et aliquot oppidanis de se expellendo consilium iniisse caussatus suspectis custodes apponit, et Thoreo ipsi, quem ea re metu iniecto attonitum elabi passus est. quo casu quasi classico excitati passim omnes per Septimaniam
arma sumunt Damuilla Thorei, qui se Balneolium ex fuga receperat, frater, et prouinciae praeses, tunc vxorem in aula habebat, et per eam aulae blanditiis deceptam in dies per literas de egregia erga se regis voluntate certior fiebat, quod et certioribus pignoribus illi post vxoris reditum constare debebat. et vxoris quidem literis fidem huc vsque habuerat; sed Deloinij audacia perculsus, mox mutauit, cum hominem, nisi secreta ab aula mandata intercederent, tantum facinus ausurum minime sibi persuadere posset. itaque statim ad Nauarrum dat literas, quibus de ea iniuria expostulabat, petebatque coniunctis secum votis apud Regem instarent, vt cum eius bona gratia de Deloinio et huiusmodi quietis publicae perturbatoribus, ac regiorum edictorum violatoribus meritas poenas sumere sibi liceret. sed non diu in proposito stetit, nouis ab vxore, quae factum excusabat, et eadem quae prius a rege magnifice pollicebatur, literis placatus. nec multo post, ne ex priorum literarum occasione res in Aquitania turbarent, ad Nauarrum rescripsit, et omnia in Septimania pacata esse affirmauit, nec esse, cur ob vnius Deloinij temere factum res in exemplum ab aliis trahi deberet. crebrescente nihilo minus rei fama passim in Santonibus et Pictonibus ad arma vtrinque conclamatum, et Pontium, Roianum, Merpinum, Talamontium ad mare, Iacopolis, et Maranum a Protestantibus protinus occupata, et praesidio firmata; ex quibus Merpinum et Talamontium statim recepta sunt, interfecto etiam a regiis Loncampio. Carolus Roaldus Landereus per inferiora Pictonum discurrens cum ad Garnachiam vsque Henricum Sabaudum Nemorosij et Franciscae Roanae filium compulisset, ad Montacutium se recepit, ac Talamontium ad Iaram nouo praesidio firmauit. Rex datis ad prouincias regni literis XVII Kal. VIIbr. cum adhuc Lutetiae esset, comitia Bloesis ad medium IXbrem indixerat. eo fere tempore Bloesas venit, cum Regina et Andino fratre. de cuius in aulam aduentu cum antea dubitaretur, Rex prid. Non. IXbr. antequam Lutetia discederet, diploma ad prouinciarum praefectos emiserat, quo et sollicitum pacis constituendae studium contestabatur, et se eo consilio cum fratre Andino Bloesas ad comitia regni celebranda tempore condicto profecturum denunciabat. igitur vbi venit, spatio ordinum delegatis ad mandata sua inspicienda et inter se comparanda concesso, post altercationes inter eos subortas de ordinis in sessionibus praerogatiua ac postea in regis consistorio decisas, singulis loca certa, quibus conuenirent, assignantur. sacer ordo in S. Saluatoris aede, nobilitas in vrbis palatio, plebeius ordo in publicis aedibus III Nou. Xbr. primum conuenerunt. dein post supplicationes per vrbem publice celebratas et ieiunia indicta, vt res bene ac feliciter verteret, VIII Eid. eiusdem mensis factum comitiorum initium loco ad id in arce parato. Rex in sublimi loco sub vranisco sedebat; ad dextram infra ipsum Regina parens, et rursus inferius Carolus cardinalis Borbonius, Franciscus et Carolus Borbonii fratres, Ludouicus Borbonius Monpenseriae dux, et Franciscus Delfinus princeps F., Philippus Emanuel Lotaringus Mercurij dux Aloisiae reginae frater, Carolus Lotaringus Meduanae dux, Guisii, qui aberat, frater; et a tergo eorum Iacobus Crussolius Vticensium dux. ad laeuam sedebat regina vxor, et paullo infra eam Carolus Scarsius Lingonum, Gabriel Genensis Laoduni, Nic. Fumaeus Bellovaci episcopi et Franciae Pares. in imo pegmate erat Renatus Biragus Cancellarius. transtris infra dispositis ad dextram sacri Ordinis delegati; ad laeuam nobilitas, et infra plebeius ordo sedebat. tum Rex orditur, oratione a Ioanne Moruillerio, vt creditur, composita; qua de causa conuenerint, cunctis ex regiis mandatis constare, et ita existimare, ipsos plene a prouinciis suis instructos huc accessisse; scire eos, quo in statu ex florentissimo et potentissimo totius orbis regno res per bella ciuilia deuenerint, serpente vitiorum contagio, quibus totum corpus ita exulceratum sit, vt nullum ipsius membrum integrum aut sanum supersit, et pristinae pietatis in Deum, iustitiae, subditorum concordiae, amoris, et obseruantiae in suum principem vix vmbra extet, vix
vllum vsquam appareat vestigium; quo magis dolere vicem suam cogitur, facta temporum regis parentis et aui sui comparatione, sub quibus hae virtutes Gallorum propriae viguerunt, quae nunc prorsus in animis hominum extinctae ac penitus abolitae sunt: eoque id grauius sibi accidere, quod vulgus parum vere res perspiciens calamitatum caussas fere in principes reiiciat, et veluti in ius quasi sponsores eos perinique vocare soleat. verum sibi solatij loco esse bonam conscientiam. nam, quod omnes norunt, imbecillam Caroli fratris aetatem his per regnum turbis caussam dedisse, quas prudentia, sollertia, patientia, quantum inse fuerit, optima parens discusserit, coercuerit, ac composuerit, non ita tamen, nam quī fieri aliter potuit? vt non teterrima eorum semina remanserint, quibus et ipse quamprimum ad idoneam aetatem peruenit pro ratione officij et obsequij, remedia quae potuit concilio et manu attulerit, regi in bellis, quae gessit, maximis inseruiens, nec periculum vllum defugiens, aut labori, molestiae, ac sollicitudini parcens, vt res, si fieri posset, amice, quod semper exoptauerit, transigerentur. id se tentasse saepius, antequam in Poloniam proficisceretur, et postquam inde rediens regnum patrium creuit, omni ratione enixum esse. sed contra votum accidisse, vt ad extrema coactus deuenerit, et toties funestum bellorum ciuilium exitum expertus arma rursus sumpserit, bellique sumptibus vt satisfaceret, populis ditioni suae subditis, quos oneribus leuatos mallebat, noua vectigalia imposuerit. id vero longe acerbissimum sibi fuisse, ac persaepe optasse, vt vel in flore aetatis sibi vita praecideretur, quam easdem, quas puer sub fratre puero vastitates vidisset, rex aspicere cogeretur. verum ea fiducia sustentari, non in hoc se ad regnum vocatum, aut capiti regiam a Deo coronam impositam in populi perniciem, aut tanquam irae suae virgam sceptrum in manum traditum, sed vt Dei praepotentis ad ipsius gloriam beneficiorum dispensator ac ministrator populus ditioni suae subditis esset. proinde testari, nihil aliud sibi propositum, quam salutem publicam et regni tranquillitatem. ea propter lenitatis et pacis inter alienatos ciueis conciliandae viam vt optimam ac tutissimam delegisse, qua sublata nihil firmum, nihil stabile, aut fructuosum in his comitiis decerni posse. id praeteritorum malorum experimento satis constare, quibus nihil aliud actum sit, quam vt per bella ciuilia religio maiorum paene amissa sit, et regni status a fundamentis omnido conuulsus. itaque omneis orare per fidem et obsequium, quo singuli et vniuersi principi suo iuxta Dei praeceptum obstricti sunt, per caritatem erga patriam, vt omni deposita cupiditate, alieno affectu, et priuatae iniuriae sensu, in id omnes sincera animorum coniunctione et voluntatum consensione incumbant, vt in remediis adinueniendis regi suo mutuas operas praestent, quibus pax aeque salutaris ac necessaria firmari, bellorum ciuilium ac dissensionum semina stirpitus euelli, mores corrupti emendari, vitia expurgari, leges in pristinam integritatem ac dignitatem restitui possint. hoc cupere, hoc petere, hoc velle. sic autem se affectum esse, vt cum regium fastigium Deo acceptum ferat, potentia sibi cumulatissima diuina benignitate concessa minime abuti velit; quippe qui sciat, commissi muneris sibi aliquando reddendam rationem. sic vero apud animum suum constituisse, quod et voce regia nunc coram vniuerso coetu promittat, vt quae a se statuta, decreta, ac praescripta ex comitiorum sententia fuerint, ea omnia inuiolate seruentur, nec priuilegia iis derogantia, aut contraria in posterum concedantur. perorantem Regem excepit Renatus Biragus cancellarius, et postquam aetatem, et rerum nostrarum, quod in summo magistratu pudendum erat, ignorantiam caussatus se initio excusauit, longa nihilominus et taediosa oratione multa de auctoritate ac potentia regis, plura de Reginae cura, prudentia, ac singulari in regni per tot annos salute procuranda studio dixit, et ad extremum cunctos ad nauandam regi in communi regni caussa operam hortatus est. tum a trium ordinum delegatis actae Regi gratiae, et fidam pro se quisque operam pollicitus est; ac se curaturos, vt regni voto, quantum
eniti possent, responderetur. ita facto comitiis initio, cum omneis in officio mansuros Rex confideret, postridie occulti foederis diuersos, quam putauerat, effectus sensit. nam plebeio ordine praeeunte a delegatis decretum est, vt Rex ante omnia rogaretur, iudices daret, qui de iis, quae ab ordinibus coniunctim aut separatim proponerentur, adhibito vno ex singulis ordinibus in vnaquaque praefectura cognoscerent; liceretque illis contra iudices datos, si qui suspecti essent, apud Regem supplicare. quod vero ab illis iudicibus vna cum delegatis ordinum decerneretur, firmum ratumque esset, et legis vigorem obtineret. qua re Rex aliquantum vt par erat animo perculsus, triduo post, multo magis commotus est, cum Petrus Spinacus archiepiscopus Lugdunensis sacri ordinis in comitiis illis praeses iniectum sub mensam, ad quam deliberaturus sedebat, breuiculum retulit, quo monebantur, vt a Rege impetrarent, quod concordibus ordinum suffragiis decerneretur, id ratum esset; in quo dissiderent, id a Rege ex Reginae parentis, regij sanguinis principum, et Franciae Parium, et XII ordinum delegatorum sententia decideretur. quod cum a Rege missis e suo ordine coram Regina parente et Andino petiisset, temperate a rege responsum fuit, quamprimum postulata ordinum ad se allata essent, ad ea se ex consiliariorum suorum sententia responsurum, et consiliariorum suorum nomina editurum; praeterea benigne XII ex vno quoque ordine delegatos auditurum, ac super eorum petitionibus ea decreturum, quae singulis et vniuersis satisfacere deberent. quod ad vltimum postulatum, vt de quo concordibus ordinum votis conuenisset, id Rex ratum haberet, omnino se facturum pernegauit; quippe qui nesciret, quid illi a se petituri essent. id actum prid. Eid. Xbr. quod cum ad animum Rex reuocasset, qua erat ingenij sagacitate, altius apud se perpendere cepit, quo noui foederis consilia tenderent; nimirum, vt tuendae religionis specie sumptis armis regia maiestas in ordinem cogeretur, et translato contra Regis voluntatem in alium summo armorum imperio, legitimi magistratūs auctoritas sensim aboleretur. quod et iam tum cum coniectaret sagax princeps et prudentissimus quisque, tum vero perniciosi consilij multo manifestius insidiae patuere, edito sub id tempus a Protestantibus scripto, quo mandata occulta ad Pontificem continebantur ab architectis illius foederis consarcinata. eorum lator erat N. Dauid in Curia Parisiensi aduocatus, homo prostituti pudoris ac fidei, qui malarum caussarum fere patronus, sicuti a curiosis obseruatum est, nunquam publice perorauit, quin ad multam damnatus sit. quod ignominiosum in Senatu illo, et inter Curiae aduocatos habetur. is aliquo damno a Protestantibus per bella ciuilia affectus, cum ab eius persecutione edictorum auctoritate prohiberetur, vltione ardens, cum aliud non posset, foederationis secretae auctoribus operam suam vltro addixit, et eodem fere tempore, quo Petrus Gondius episcopus Parisiensis ad Pontificem a Rege legatus fuit, et ipse Romam profectus est. mandatorum autem Dauidis haec summa erat. nihil hactenus bellis superioribus aut parum in regno profectum esse; tantumque id actum, vt porta licentiae scribendi et contra S. S. maledicta serendi aperta, ea libertate sectarij confirmarentur; et plerique etiam ex iis, qui sacra maiorum sequuntur, in contemptum et derisionem rerum sacrarum adducerentur. nam cum hactenus victorias infructuosas ignominiosa pax ipsi victori regi et ecclesiae damnosa fere secuta sit, ex eo ad vltimum cunctis constitisse, Capeuingos non perinde, vt in ciuili regni administratione Carlouingis successerunt, sic benedictionis Apostolicae, quae Carolouingis solis concessa est, legitimos heredes extitisse. quinimo Hugonem vsurpato temeraria audacia regno non solum Caroli benedictionem violasse, sed diras in caput suum et suorum accersiuisse, quod ipsius successores semper ecclesiae refractarios et inobedienteis reddiderit, et in eius perniciem abominandum errorem, quem Franci libertatem ecclesiae Gallicanae appellant, inuexisse, et Albigeorum ac pauperum Lugdunensium olim vnicum perfugium, de in Lutheranorum ac nunc Caluinistarum
fuisse; quo minus mirandum sit, si victoriae XVI abhinc annis contra Protestanteis partae exitu caruerint, et porro cariturae sint, quandiu in Capevingorum familia regnum fuerit. verumenimuero occulta Dei prouidentia effectum videri, vt infelici vltimae pacificationis partu legitimi principes ac veri Caroli magni successores quasi postliminio restituti sint, qui omnes ad minimum vsque semper summa constantia in S. S. obsequio perseuerarunt, et se re ipsa legitimos benedictionis apostolicae heredes approbarunt. contra, vel ipso oculorum sensu constare, Capeuingos in sensum reprobum incidisse, partim veluti attonitos, ac stupore et bruta inertia perculsos, partim a Deo et hominibus ob sectarium crimen damnatos, proscriptos, et a sancta ecclesiae communione omnino auulsos. inde esse, vt ad dirarum fidem faciendam plerique ex iis male nati sint, valetudinarij fere multi in ipso aeui flore decesserint, non relictis successoribus; nec eos, qui supersunt, meliori spe esse, et si sine heredibus ex se genitis decedant, necesse esse, vt regnum ad sectarios deuoluatur. eo magis cunctis veris Catholicis enitendum esse, ne tam pulcra occasio, quam Deus in manus dat, praetermittatur, vt regnum apostolica benedictione cumulatum Caroli magni posteritati restituatur, quae vt ingenio, sic et corpore valet, magnis rebus et audendis et faciendis par. eos hactenus honoribus, dignitatibus, ac titulis per arma auctos creuisse; et nunc eo res deuenisse, vt per pacem in auitam possessionem, vnde iniuriose olim deiecti sunt, consentientibus populi suffragiis vocati restituantur. proinde dubitari non posse, amplas adeo condiciones vltimo edicto sectariis occulto caeli instinctu, non hominum voluntate concessas esse, vt laus, decus, et gloria huius pestis prosligatae penes Deum solum sit, et sacri ipsius vicarij benedictionem. quod vt confieri possit, inter foederatos conuenisse, vt plebs in vrbibus per concionatores concitetur, quo libertas conueniendi sectariis edicto concessa prohibeatur. rex interea rogabitur, vt ad motus illos conniueat, earumque rerum omnem curam in Guisium clam transferat, qui dissimulatione regis audacior redditus occulta foedera cum nobilitate et vrbibus iciet, eosque sollemni sacramento in verba sua adiget, itaut nullum alium, quam se, foederis ducem porro sint agnituri. curabit Guisius, vt curiones in vrbibus et in agro matriculam eorum, qui arma ferre poterunt, conscribant, eamque ad ipsum mittant; qui vicissim centuriones clam mittet, iis praefuturos, qui et sacerdotibus in confessionis arcano religionis tuendae praetextu admonebuntur, quibus armis vti, et quid facere oporteat. interea indicentur comitia, fouea a Protestantibus effossa, et in quam primi ipsi praecipitaturi sunt; Rexque per prouincias mandabit, vt viri maiorum religioni addicti cum plenis ea de re mandatis delegentur: idque per eos diligenter curabitur, qui circa Regem sunt, quosque Pontifex et sibi et regi Catholico addictos cognouit. diuersa parte Regina ad filium iuniorem perditum et erronem contendet, eique persuadebit, vt Regem ad comitia iturum comitetur, dabitque operam, vt Nauarrus et Condaeus eodem a Rege inuitati veniant; nisi pareant, tanquam rebelles et contumaces ordinum decreto pronuncientur. et vt omne dubium et scrupulus iis adimatur, ex compacto Guisius et fratres eius quasi male de Rege habiti aula abstinebunt, et Rex iis Lutetiae relictis Bloesas locum tuti accessus proficiscetur; quo ad eum Andinus frater veniet, et peramanter ab ipso ac omni beniuolentiae significatione accipietur. appetente comitiorum tempore delectos ex suis centuriones habebunt, ex iisque eum numerum seponent, quem sacri foederis princeps decreuerit, qui loco et tempore, quo iubebitur, se sistent. vbi ordines Bloesis conuenerint, ante omnia iureiurando tam caput, quam singula membra adigentur, ea religiose seruare, quae ab ordinibus decernentur. adigentur et ciuitatum collegia, et vniuersitates in eorum executionem sumptus necessarios suppeditare; quae omnia Pontifex auctoritate apostolica, Pragmaticae sanctionis inter S. S. et regnum conuentae forma, sicuti olim in Concordatis vsurpatum fuit, vt confirmet,
enixe rogabitur: tum ad exstirpandam Capeti gentem, et Capeuingorum destitutionem ordinum auctoritati subiiciendam, sicuti olim illis iuris fuit. in iisdem comitiis decernetur, vt si quis ex regia stirpe princeps, nobilis, aut alius decretis ordinum contra ire ausus fuerit, princeps quidem iure in regnum succedendi excidat, nobiles et alij honoribus et dignitatibus priuentur, et capite plectantur, bonis ipsorum fisco addictis, et in executionis sumptus impendendis. qui si capi non poterunt, effigies eorum patibulis affigantur, praemio iis, qui contumaces apprehenderint, proposito. quibus confectis ordines obsequij et fidei iusiurandum, quod B. Petri successori debent, renouabunt, ac publice profitebuntur, in doctrina concilio Tridentino comprehensa se viuere et mori paratos, eique subscribent, reuocatis ac rescissis quibuscunque edictis Concilio contrariis, et confirmatis ac in posterum seruari iussis iis, quae a regis maioribus ad exstirpandum sectarium virus promulgata sunt. ita rex contra fidem edictis a se in gratiam Protestantium factis interpositam restituetur, tempore illis praefinito, intra quod a magistratu ecclesiastico absolutionem petere, et a principe delictorum veniam impetrare tenebuntur. et quia ob quarundam prouinciarum rebellionem armis opus erit, supplicabunt regi ordines, eum virum bello praeficiat, qui vsu rerum perspectus, et corpore et ingenio validus tantae moli par ex seipso consilium capere possit, nec vnquam aut vlla in re amicitia societate aut alia voluntatum communicatione cum sectariis participareret. rogabitur insuper rex, vt ea praefectura Guisium decorare dignetur, tantae dignitati et curae parem. dein regis frater erroris et criminis a se admissi admonebitur, cum relicto fratre se ad sectariorum partes applicuit, et bello illato edictum in perduellium fauorem ab ipso vi extorsit; quod crimen cum non solum regem, sed Deum ipsum respiciat, cuiusque proinde gratiam rex facere non possit, auctoritatem suam interponent ordines, vt rex det iudices, qui de crimine cognoscant, sicuti nuper rex Catholicus in proprij filij caussa fecerit. eodem, quo haec decernentur, die copiae illae clam conscriptae in armis apparebunt, et aliae etiam externae, quibus et decreta executioni demandari, et regis frater cum complicibus suis in carcerem trudi possint. Guisius tam potenti exercitu subnixus prouincias rebelleis vi aut occultis consiliis et astu sub iugum mittet, et vastatis circum agris, exstructisque ad loca idonea propugnaculis vrbes munitas ad deditionem compellet, non consumpto inutiliter tempore; quo errore in Rupellae obsidione peccatum fuit. tandem Guisius plena victoria potitus, et conciliata sibi populorum et nobilitatis gratia, et per eam aperto libero ad vrbes accessu in regis fratrem et complices eius animaduerti mandabit, et ad extremum ex sententia et permissu Pontificis, regem, sicuti Pipinus olim Childericum, in monasterium includet, vnitoque cum benedictione apostolica sceptro efficiet, vt ordines se S. S. subiiciant, abolitis sine condicione et modo ecclesiae Gallicanae priuilegiis ac libertatibus, quod se ante omnia facturum fide sacramento adacta pollicebitur. apostolicae benedictionis his mandatis toties repetita mentio ex veteris aegroti somnio originem habuisse dicitur, hoc est, ex epistola Stephani II P. P. a Reginone Prumiensi abbate in chronicis commemorata sub anno Sal. IO CC LIII, qua ille cum in Galliam venisset, auxilium contra Aistulfum Langobardorum regem a Pipino petiturus periculoso morbo; siue dum vigilaret delirans, siue dum quiesceret somnians, visos sibi dicit in Dionysij fano S. S. Petrum et Paullum, qui coram ipso B. Dionysio ipsum contactu sanauerunt; quorum monitu cum altare consecraret, inter sacrificij oblationem Pipinum et duos eius filios Carolum et Carolomanum in reges vnxisse, nec non et Bertrandam eius coniugem Spiritus S. gratia consignauisse; tum Francorum proceres apostolica benedictione sanctificatos auctoritate S. Petri sibi a Christo tradita fidem obligasse, vt nunquam de altera stirpe deinceps ipsi vel ex progenie eorum descendentes regem sibi constituerent, nisi de illorum sanguine, quos diuina prouidentia ad fidem Apostolicam tuendam elegisset, et per S.
Petri vicarium in sublimitatem regiam caelesti vnctione consecrare dignata esset. quod idem a Sigiberto proditur; qui et scribit omnem alienigenam a regni Franco-gallici inuasione apostolico anathemate interdictum esse. cum Dauid is, quem dixi, Romam perlatis ad Nicolaum Pelleueum cardinalem Lotaringicae factionis antesignanum mandatis rediens in itinere decessisset, ea in manus Protestantium nescio quo casu deuenere, mox ab ipsis publicata. sed vigente adhuc quo Rex Lotaringos prosecutus semper fuerat, amoris sensu, et insito Protestantium odio effectum est, vt initio fides iis, propter rei atrocitatem habita non fuerit. verum postea iisdem in Hispaniam missis, vt cum Philippo communicarentur, Ioannes Viuonus Sangoartius, qui regis oratorem istic agebat, vir supra natalium splendorem virtute bellica et fide erga regem insignis, et alioqui maxime omnium a Protestantium partibus alienus, exemplum eorum nactus statim ad Regem perferendum curauit, vt mihi ipse postea narrauit. quod Regem postremo, si non ad abolendum omnino foedus et auctores eius pro merito castigandos, certe ad illud eludendum et labefactandum in praesens perpulit, Regina parente minime contradicente; quae nimiam Lotaringorum potentiam olim experta, quamuis eorum opera tunc vti decreuisset, tamen hoc rerum statu retrenandam censuit. qua in re Ioannis Moruillerij consilium secuta est, hominis molli ac cautiore prudentia praediti, qui cum negotium de religione maiorum instauranda in comitiis calere intelligeret, foedus, quod ad eam constituendam in speciem initum videbatur, omnino damnari, et in eius auctores, vt laesae maiestatis reos, animaduerti minus tutum existimabat. itaque Rex cum nec foedus omnino abolere, nec a Sangoartio tanto viro et extra omnem suspicionem posito monitus periculum, quod ex eo impendebat, negligere vellet, mediam viam ex Moruillerij sententia institit, et principatum foederis, quod coniurati in Guisium transferre satagebant, sibi sumpsit, ac per Carolum Meduanae ducem, qui per Guisij fratris absentiam comitiis intererat, cum ordinibus agit, vt id ab omnibus reciperetur, legibusque perscriptis ipse subscripsit, et post eum proceres; missoque eius Lutetiam et in Burgundiam exemplo, cum literis sigillaritiis, vt idem cuncti facerent, mandauit. interea XVIII Kal. Ianuar. referente Petro Versorio in comitiis caput de religione agitatum fuit, decretumque vt ad vnitatem Catholicae Apostolicae Romanae religionis omnes regiae ditioni subditi populi reuocarentur, initio addita clausula, dum id citra bellum et publicae quietis perturbationem fieret. sed postea tenuit, vt nulla condicione apposita id quauis ratione fieret. quo audito Ioannes Bodinus scriptis ad posteritatem victuris satis clarus, et qui pro plebeio ordine Veromanduorum praefecturae nomine, quae secundum Parisiensem regni primaria est, comitiis intererat, exclamauit, ea petitione violari edicta, et violatis edictis ad arma regno toties funesta necessario conclamari. quae libera vox illi magnam inuidiam conflauit. itaque cum videret homo futuri prouidus, coniuratione facta eo animos inclinare, et fatali Regis ac consiliariorum eius caecitate effici, vt ab illis, qui prohibere poterant, praepostera prudentia in ea re dissimularetur, huiusmodi publicis sibi perniciosis et in publicum nihil profuturis admonitionibus deinceps abstinuit. postridie Durocortoro Rhemorum, Catalauno, et Augusta Suessionum, quae vrbes praefectura Veromanduorum continentur, homines a factiosis subornati venere, qui Bodinum contra mandata sua intercessisse dicerent; quibus in consistorio regio auditis, nihilominus pronunciatum est, Bodinum nihil nisi recte fecisse. sequenti die a Nauarro Sangenesius et Caluinus Aquensis; a Condaeo Ladislaus Vicinus Popellinerius, cum quibusdam pastoribus venerunt, in perendinum, vt audirentur, remissi. quod illi a Fr. Pontio Mirambello persuasi facere supersederunt, ne ordinum post animi motum de claratum conuentus approbare viderentur. his mandatum erat, vt in conuentu intercederent, et fide edictorum appellata, de comitiis, vt vitio indictis et celebratis, protestarentur. quod et scriptis
editis praestiterunt. intercessit et Mirambellusa Santonica nobilitate delegatus. verum is superante factione a Miserio duas religiones in eodem regno citra bellum internecinum tolerari non posse dictitante, explosus est. eodem quo delegati admitti debebant die, admissus est in comitiis Dominicanus quidam, qui supplici libello porrecto petebat, vt men dicantium ordinibus iuxta Concilium Tridentinum bona soli et mobilia possidere ius esset. postea more insolito admissi sunt scholarum Parisiensis, Pictauiensis, et Aurelianensis delegati, qui caput de religione vrgerent. quod eo die ad extremum vincente suffragiorum numero obtinuit, his condicionibus, vt id meliore ac sanctiore via et modo, quibus posset, fieret, et omni alterius religionis vsu interdicto, pastores, diaconi, et ephori regno intra tempus a Rege praescribendum facesserent, reuocatis in eorum gratiamedictis in contrarium factis. Rex interim rogaretur, vt Protestantium, exclusis ab hac gratia pastoribus, diaconis, et ephoris, patrocinium susciperet, donec Catholicae religioni nomen dedissent. decretum factum consentientibus praefecturarum insulae Franciae, Normaniae, Campaniae, Septimaniae, Aurelianensis, Picardiae, et Prouinciae votis. contra Burgundiae, Britanniae, Aquitaniae, Lugdunensis, ac Delfinatus praefecturae petebant, vt vnio illa valeret, hac condicione apposita, dum modo ea citra bellum et pacata via fieret. sed nihil impetrari potuit, quantumuis quiritantibus Aquitaniae delegatis; ad quos sub id tempus allatum erat, ad famam huius decreti Protestanteis quaedam oppida et arces in his prouinciis occupasse; quorum querellae ad Regem remissae sunt. Rex vero, quem belli necessario ex eo decreto secuturi iam poeniteret, cum tamen, si contra decretum iret, inuidiam non minus quam bellum ipsum periculosam in se recasuram prouideret, vt tantulam moram consiliis temere captis interponeret, ordinibus auctor fuit, vt ad Nauarrum, Condaeum, et Henricum Monmorantium Damuillam e suo numero legatos mitterent, qui eos ad parendum comitiorum decreto citra armorum regno pariter et ipsis exitialium necessitatem, quibus possent, rationibus inducerent. igitur confecta in eam rem a sacro ordine mandata, Arnoldi Pontaci episcopi Vasatensis praecipue opera, quae contumeliosis et acerbioribus verbis ex nobilitatis et plebis sententia aut sublatis aut aliquantum mitigatis non citra contentionem temperata sunt. tum delecti Petrus Villarius archiepiscopus Viennensis, Andreas Borbonius Rubempratus, et Menagerus quaestor, qui ad Nauarrum mitterentur. cumque Io. Bodinus ab Auguitodunensi episcopo rogaretur, vt plebeij ordinis nomine secum et cum Monmorino ad Condaeum proficisci vellet, ille et asperam hiemis iam inclinata aetate tempestatem caussatus, cum praeterea se minus huic oneri idoneum diceret, quod pacis tuendae ab initio auctor, ex eo in multorum suspicionem incidisset, tandem se excusauit; et in eius locum Petrus Ratus Pictauij praetor suffectus est. ad Damuillam denique delegati Nectarius Aniciensis episcopus ex Senetaria familia homo Damuillae non ingratus, Ren. Rupifortius, et Toleus; qui omnes petito a Rege et ordinibus comeatu, deducente eos Bironio VIII Eid. Ianuar. in viam se dederunt, ante eorum profectionem Rex quamuis odio Protestantium facile in postulata de religione prono fauore propenderet, tamen minime ignarus malorum, quae reuocato edicto et accenso semel bello secutura essent, praecipuorum consiliariorum sententias exquirere voluit, vt vadeis tam periculosi et alieno tempore suscepti consilij haberet. sententiae scripto traditae, quarum autographa penes me diu habui. his consiliarij fere illi et ordinum petitionem vtiam concessam miris laudibus. extollebant. (nam inuidiae plenum erat, et alioqui, infructuosum contradicere) et de ratione belli gerendi disserebant. id facere iussi Regina parens, Andinus frater, qui tamen scripto minime subscripsit; Cardinalis Borbonius, Monpenserius, Delfinus, Ludouicus Cardinalis Guisius, Henricus et Carolus Lotaringi ftatres Guisae et Meduanae duces, Iacobus Crussolius Vticensium dux, Arturus Cossaeus E. T., Armanus
Guntaldus Bironius, Franciscus Regius Chauignius, Franciscus Balma Susae comes, Ioannes Leomontius Pigallarius, Franciscus Chabotius Brionius, Claudius Villoclarus, Laurentius Maugironus, Io. Eberardus Sansulpitius, Ludouicus Sangelasius Lansacus, Renatus Biragus cancellarius, Ioannes Moruillerius, Sebastianus Albaspineus episcopus Lemouicum, qui mox aula motus est, Philippus Lenuncurius, Philippus Huraltus Ceuernius, Pomponius Belleureus. Lotaringi rem non tam laudabant, quem vrgebant, et vt rex non solum stipendiariis suis, sed etiam clandestinis illis delectibus, quos socialeis vulgo vocabant, ad id bellum vteretur, suadebant. quod et Regina probabat, ex cuius consilio datum Bironio negotium ad alliciendum in aulam Nauarrum, proficiscenti vt Catharinam ipsius sororem officiose inuiseret, et spem per se credulae, vt rebatur, virgini iniiceret, si in aulam veniret, fore vt de nuptiis eius cum Andino conuenire posset. tunc rex a Guisianis sibi primum metuere cepit, vt qui ad otium et vitam solutam toto affectu propendens hominum generosorum ambitionem ac immodica consilia suspecta haberet. iama multo tempore sibi notauisse videbatur, eos multiplicatis titulis ac dignitatibus id affectare, vt controuersiae de dignitate regii sanguinis principibus mouendae occasionem arriperent, idque Guisium nuper in inauguratione sua Durocortori Remorum fecisse meminerat, Monpenserio, qui Catharinam Guisij sororem in matrimonio habebat, vrbe ob id discedendi necessitate iniecta. itaque quo eorum potentia infracta etiam consilia disturbaret, edictum anno exeunte condit, quo sancitur, vt consanguinei Principes Franciae Pares ceteros, quantumuis dignitatis anteriores praerogatiua aut alio titulo nitantur, vbique in regum inaugurationibus, in supremis regni Curiis, conuentibus, locis ac ceremoniis publicis praecedant, idque fixum ac ratum sit in posterum. quod edictum mox magno consensu in Senatu VI. Eid. Ianuar. promulgatum fuit. interea auditus in comitiis Antonius Nicolaius Rationalium Camerae primarius praeses, qui vt erat egregie in ea re instructus, multa de aerario regio, aere alieno ob regni necessitates contracto et eius angustia praefatus, cum fidem dictorum per commentarios, quos attulerat, non faceret, delecti sunt ex singulis ordinibus, qui cum eo agerent, et plenius de aerario cognoscerent. vrgebant episcopi et archiepiscopi, qui aderant, vt Synodus Tridentina absolute promulgaretur. nec abnuebant initio cathedralium collegiorum decani, multa, quantum ad doctrinam et disciplinam, praeclare de ea praefati; sed postea vt a iurisdictione episcoporum eximerentur, et priuilegia ac immunitates Ecclesiae Gallicanae a regibus ac S. S. concessae et confirmatae seruarentur, petierunt. ob idque quominus in promulgationem consentirent, se excusabant, nec aliter se assensuros, quam hac condicione, ostendebant. cum nihilominus vrgerent praesules, et condicionem omnem ac clausulam, non aliter, reiicerent; tandem illi facto a Burgundicae prouinciae delegatis initio, quos deinde Picardiae, Pictonum, et Santonum delegati secuti sunt, semel atque iterum intercesserunt X Kal. Ianuar. sibique apud regiam maiestatem amplius ea de re agendi potestatem concedi, insuper et publicum documentum quod postea passim publicatum est, ab ordinis sacri amanuensi, magna episcoporum atque adeo Pontificis offensione, confici postularunt. dum postulata delegati ordinum, sicuti iussi erant, compilarent, Bodinus animaduerso inter ius dicendum falsi crimen in Gallia frequens esse, vt obuiam falsariis iretur, petiit, et tenuit, vt apparitores et notarij publici in contractibus non solum diem, sed horam apponerent, aut saltem mentionem facerent, an ante meridiem aut post meridiem partes conuenissent. in testamentis vero, noctu an interdiu subsienata essent. incidit et tunc res, ex qua non parum inuidiae regi conflatum est. Petrus Danesius olim Francisci II praeceptor, et ob id Vaurensi episcopatu donatus, homo doctissimus, et qui, quanquam nullis editis scriptis, meruit, vt inter doctrina et literis politioribus praestanteis huius aeui viros numeretur, cum ad eam aetatem deuenisset, vt rebus
suis superesse non posset, a Gilberto Genebrardo theologo et regio literarum, Hebraicarum professore homine multiiugae eruditionis, persuasus, per Io. Alibosium Augustodunensem episcopum a plebeio ordine petierat, partes suas interponeret, et regem oraret, vt episcopatum, quem se eierare paratum ostendebat, in Genebrardum optime de repub. literaria et voce et scriptis, meritum conferret, quem in Vidi Fabri Pibracij gratiam ipsius frarti a Rege destinatum constabat. verum plebeius ordo se excusauit, postulatis suis, quantum ad electiones et nominationes episcopatuum spectaret, plene satisfactum caussatus. inde de equitatūs Gallici, qui fere nobilitate constat, stipendiis et vectigali peculiari ob eam rem imponi solito multum ac diu altercatum fuit. tandem instante rege, dum coaceruandis postulatis incumbitur, singuli ordines ante regem eodem in illa arcis aula ad id instructa conuenerunt XVI Kal. Febr., et pro sacro ordine archiepiscopus Lugdunensis homo vehementi eloquentia orationem habuit; pro nobilitate Claudius Bellofremontius Senescaeus; pro plebeio ordine Petrus Versorius celeberrimus caussarum in foro Parisiensi patronus, maioremque inde famam, quam ex illa actione, quae minime expectationi respondit; consecutus. summa orationum fuit, in quibus facile palmam tulit Lugdunensis, vt Regem ad religionem Catholicam Apostolicam Romanam omni alia reiecta et interdicta constituendam, ad rerum sacrarum dispensationem ordinandam, aerarium a rapinis vindicandum, ius aequabile inter suae ditioni subditos populos dicendum hortarentur. ad quas Rex paucis respondit; et sibi pergratum dixit, quod vniuersi in iis, quae ad religionem et verum Dei cultum spectarent, tam pia consensione conuenirent. de cetero se curaturum, vt ad postulata et querellas re cum consiliariis suis communicata abunde et iuxta ipsorum votum satisfaceret. porro iubere, ne quis ante peracta comitia, et nisi accepto a Rege comeatu inde discederet. ab eo tempore omnis de aerario, sed confusa deliberatio fuit, cum archiepiscopus homo ambitiosus ex vectigalibus Parisiensi aedilium collegio oppigneratis ratione diligenter inita, et priuatorum contractibus exacte pensitatis, amplius VII myriadas decidi posse affirmaret, ad aerarium supplendum suffecturas. propositae et a Ioueleto, Ponceto, et Bordio ingeniosis nouorum onerum in aulicorum gratium redemptoribus rationes ad augendum aerarium, vt videlicet abolitis tributis et vectigalibus antiquis, XV myriades in singulos focos imperarentur, itaut maxima cuiusque pensitatio L libras Francicas non excederet, minima infra XII denarios non esset. quod hominum famelicorum commentum postquam variis ac saepius repetitis deliberationibus excussum fuit, tanquam fraudulentum omnino explosum est. petitum et ab ordinibus vt Rex, quod non mediocriter eius animum pupugit, sacrum consistorium recenseret, et resecto immani illo numero ad XXIIII eum contraheret, in illo minime comprehensis principibus et Coronae officialibus, quos vocant. quod a Lugdunensi archiepiscopo factum, qui ex priuato ea ratione ad honores sibi viam struebat. vicissim petitae a rege II myriades in belli ex decreto de religione necessario secuturi sumptus, idque per Cancellarium actum VII Kal. Febr. praesentibus cardinali Borbonio, qui et orationem in laudem decreti habuit, Ludouico Gonzaga Niuernij duce, et Ioanne Moruillerio. potea extremo Ianuario, vt dignarione personae petitio eadem, quae huc vsque variis impedimentis et dilationibus elusa fuerat, adiuuaretur, Andinus Regis frater comitantibus eum Niuernij et Meduanae ducibus, per Io. Moruillerium ordines allocutus est, quem Iosephus AEmarus Burdigalensis praeses praemeditata in comitiis ante responsione excepit, essent: primum vt querellas prouinciarum suarum ad Regem deferrent, dein vt de aerarij grandi aere alieno leuandi rationibus in commune consultarent. nullum vero delegatos de II, quae petantur, myriadibus mandatum habere, nec videre cur in belli sumptus id petatur. nam decretum de religione cum ea clausula factum, dum id citra
publicae tranquillitatis perturbationem fieret. quod ex actis plebeij ordinis constiturum sit, quae in eam rem mox exscripta sunt. tamen auctoritas Andini tenuit, vt de eo amplius deliberaretur. demum prid. Non. Febr. in comitiis constitutum fuit, vt postulatorum collectio ab amanuensi et duobus assessoribus subscripta a tertij ordinis praeside cum vno ex quacunque praefectura delegato ad Regem perferretur, coram sacro ordine, et nobilitate; Regique ordinum nomine supplicaretur, vt quamprimum de iis decerneret, minime petita discedendi ad praesens copia, ne inde occasio delegatos re infecta dimittendi arriperetur. biduo post petitio de recensendo consistorio repetita est, et supplex libellus conscriptus, quo Rex rogabatur, Senatum ad XXIIII numerum contrahere, qui nec de sectario veneno suspecti essent, nec foederatis, qui contra regem arma sumpserant, vlla in re adhaesissent, et ex singulis praefecturis vnus in Senatum legeretur. item, vt iniungeretur IIIIviris abepistolis, ne quem ea lue infectum amanuensem haberent. cum in comitiis decretum esset, et vero summe Regi placeret, nullam aliam praeter maiorum religionem in regno deinceps tolerari, magna et insuperabilis difficultas in Septimania occurrebat, in qua nimium quam multi Protestantes erant, quos a Damuilla, licet alioqui ab eorum doctrina maxime alieno, ob artam cum Nauarro, Condaeo, Castellionaeo, aliisque ei sectae addictis primariis viris necessitudinem et consiliorum ac fortunarum coniunctionem manifesto fauore subleuari criminabantur aemuli; ac proinde malum, quod ab amplissima prouincia in alias derivabatur, quamdiu ille Septimaniae preesset, exstirpari aut prohiberi non posse. igitur cum eo agi ceptum, et per Rizzam Massiliae vicarium Regis iussu propositae initio hae condiciones: vt Damuilla abdicata a se Septimaniae praefectura, et traditis Gulielmo Iousae vicecomiti legato, quae in ea tenebat, locis, compensationis loco Saluciarum principatum ad vitam acciperet cum vectigalibus omnibus, et idoneo praesidio, cui ex regio aerario stipendium procederet. postea adiectum, quo Damuilla magis permoueretur, vt non ad vitam, sed hereditario iure, tanquam regni beneficiarius, principatum ilium possideret, eaque de re instrumentum mense Martio confectum, quo legi regni patrimonium regium alienari prohibenti, sanctionique Molinij ante XI annos ea de re in publico delegatorum regni conuentu factae derogabatur, addito diplomate, quo Carolus Biragus, qui regiae trans Alpeis ditioni cum summo imperio praeerat, prouinciam Rogerio Bellogardio E. T, cui rei exequendae negotium commissum erat, tradere iubebatur. sed cum Damuilla ad dignitatem suam pertinere diceret, ne prius e Septimania decederet, quam de iniuria sibi a Deloinio ordinum ductore, qui Spiritus Fanum paullo ante occupauerat, iilata satisfactum esset, subortis post alias difficultatibus; res exitu caruit. Iam omnia in Santonibus, Aginnensi agro, et Vasconia in armis erant, cum delegati ad Nauarrum et Condaeum profecti sunt. initio anni Ioannes Fabatus strenuus militiae dux et bellis Turcicis apuero innutritus, Vasatum in Nouempopulonia ciuitatem ex priuatae rixae occasione interceperat ac diripuerat, temploque maiore destructo cum noxam metueret, id se Nauarri auctoritate et mandatu fecisse professus est; tumque vt fidem suam et industriam Nauarro magis adprobaret, Regulam ad Garumnam situm oppidum coenobio, vnde loco nomen, nobile admotis scalis feliciter tentat, et captum diripit; quod Protestantes ab eo tempore fere semper tenuerunt. idem eodem tempore a Monferrando Langorano, qui anno superiore Vesunam Petracoriorum interceperat, ad Macarii fanum tentatum fuit; sed breuioribus scalis repertis et amissis aliquot e suis conatus irritus fuit. qua re perculsi Burdigalenses Honorato Sabaudo Villario prouinciae legato hortante praesidium acceperunt; et cum postea Nauarrus Aquitaniae praeses de accessu sibi ad vrbem denegato conquereretur, horum successuum exemplis se excusauerunt. Concarneum et in Armorica portu firmum oppidum a Vinea ex regionis nobilitate ductore strenuo interceptum fuit, quod serius missis Condaei instigatu et Fr. Folij Vigeani
diligentia Rupella auxiliis, mox receptum est, rusticis vndique ad obsidionem concurrentibus. nam Calebota, qui Quermassonetum clauium custodem interfecerat, locum portis reseratis prodente, regij oppidum ingressi omneis fere praesidiarios et oppidanos Protestantibus addictos trucidarunt, paucis exceptis, qui Condate Rhedonum postea capite luerunt. paullo ante Ciuraeum ad Carantonum in Pictonibus a Ludouico Sangelasio occupatum fuit, Tiffarderio iuniore in ea expeditione desiderato. quod paullo post Sangelasij discessum a loci praefecto, qui locum tuendum susceperat, Vido Dallonio Ludensi comiti deditum est. Nauarrus tot successibus elatus, et post denegatum a Burdigalensi Senatu accessum ad Marmandam castra posuerat, vrbem amplam ad Garumnam sitam haut longe a Burdigala, cum delegati ab ordinibus ad euin accesserunt, quorum ille aduentu cognito obsidionem soluit, et Aginnum concessit, vbi honorifice a Ludouico Fabro Gratinio ipsius cancellario delegati accepti ab ordinibus regni ad Nauarrum introducuntur. heic Viennensis multa de dignitate et reuerentia, quam ei ordines vt primario principi libenter deferant, praefatus, ipsum Ordinum nomine, vt ad comitia veniat, inuitat; dein vt ad constituendam religionis vnionem consilia cum rege coniungat, hortatur, demonstratis periculis et calamitatibus ex illo bello secuturis, si suam a Regis et regni vnione caussam separatam velit. nam eo res deuenisse, vt concordibus votis ordines in id vitam, fortunas, opes impensuri sint, quo cuncti regiae ditioni subditi populi in eandem religionem coeant. ad belli tam funesti calamitates fusa oratione a Viennensi explicatas Nauarrus illacrimasse deprehensus fuit, et breui responso delegatos dignatus, monita se ipsorum in bonam partem accipere. tum literis peramanter ad Ordines scriptis post gratias pro tam honorifica ad se decreta legatione actas, et laudatum erga pietatem et patriae caritatem affectum, etiam atque etiam videre ipsos debere, ait, ne quod a rege petierint, vt vna tantum religio in regno toleretur, eorum desiderio non respondeat; quamque periculosum sit, pronunciare, regem fide Protestantibus data non obligari. nam inde effectum iri, vt aliquando, ne quidem cum vtraque pars bello et damnis fessa pacem cupiet, eius firmandae rationes pessimo hoc exemplo introducto expediri possint. igitur videant rursum, et maturius considerent, nec pacem adeo optatam ac regno necessariam sibi e manibus eripi patiantur, qua constituta tantum, nec aliter, salutaria ipsorum decreta et consilia executioni demandari possint. his literis addita ampliora mandata, quibus pacem necessario tuendam contendebat. inter quae, dum ad caput, quo petebant, vt vna religio Catholica Apostolica Romana in regno reciperetur, eique ipse nomen daret, ita ad extremum respondit, se Deum semper orasse, et nunc coram amplissimo conuentu orare, si quidem ea, quam profitetur, vera sit, sicuti ex animo nunc credit, vt in illa constanter perseuerare sibi liceat: sin secus, melius instructus eam deponere, et meliorem non solum amplecti, sed in ea viuere et mori se paratum ostendit, et exutis cunctis erroribus omni ope eniti, vt falsa ex regno toto atque adeo ex vniuerso orbe terrarum, si fieri possit, eliminetur. quae vltima verba tunc in omen accepta, et postea exitum sortita cum induxissent Pastores, ea Nauarrus interlineari additamento restitui voluit, plurimum orans, his vt rationibus sibi satisfactum putarent, petito, si quid vlterius a se vellent, amplius deliberandi spatio, quod in conuentu Montalbani propediem regia auctoritate celebrando facturus esset. interea qui ad Condaeum legati fuerant, iam ipsum ad Ioannis Angeriaci fanum conuenerant, quippe quibus quatuor dierum itinere minus viae faciendum erat. is vero cum longe alia ratione cum delegatis sibi agendum existimaret, et legationem admittere recusauit, nec ipsorum literas reserare voluit, Ordines non legitime congregatos caussatus, qui edicti abrogandi auctores regi fuissent, a regni perturbatoribus in eius perniciem subornati ac corrupti. cum nihilominus Augustodunensis episcopus legationis princeps pergeret, Condaeus in proposito
pertinaciter haesit, regni calamitosum statum deplorans, pro quo vitam libenter profundere paratus esset, ac proinde saepius optasse, et nunc expetere, vt ducum vtriusque partis periculo tantum dissidium dirimeretur, ac miserae plebi et nobilitatis adeo generosae, in qua regni robur consistit, sanguini parceretur. si quae tamen a Rege mandata haberent, ea se intelligere paratum ostendit. et ita cum nihil aliud delegati a Condaeo obtinere potuissent, de cetero perhumaniter ab eo habiti, post mutua vtrinque delata officia Bloesas redierunt et VI Eid. Febr. in ordinum consessu auditi sunt. qui vero ad Nauarrum missi erant, septimo post die venere, et ad comitia de legatione sua retulerunt, addito Nauarrum multum de iniuria, quae sibi a Philippo Hispaniarum rege in regni auiti vsurpatione fieret, conquestum esse, ac postulare, ordines auctoritatem suam interponant, vt sibi a Philippo de eo satisfiat. quid ad Nauarrum respondendum esset, aut super eius responso statuendum, aliquoties in comitiis agitatum fuit. sed pleniore deliberatione semper in alium diem reiecta, tandem placuit, vt quando per delegatos officio suo defuncti essent, nec mandatum de ea re vllum haberent, amplius in eo negotio non pergeretur; eoque magis, quod post Regi oblata postulata, quod iam ante V Eid. factum fuerat, mandata sua exspirasse, neque vllas agendi suas partes esse dicerent. oblatis autem illis a Gulielmo Auansono Ebrodunensi archiepiscopo, et Ludouico Angeneo Maintenonio relatum ad plebeium ordinem fuerat, de XII e numero suo eligendis, quos Rex, cum de postulatis decerneret, in consilium adhibere dignaretur. ibi Bodinus re in deliberationem deducta, quanquam initio contrarium placuisset, mutandum censuit, suisque auctor fuit, ne vllos ad id delegarent, et si sacer ordo et nobilitas nihilominus in delegatione illa pergerent, intercederent, missusque ad eos multis rationibus demonstrauit, quem periculosum esset, maxime plebeio ordini, quod vniuersorum in postulando fuerat, id paucorum arbitrio in decernendo facere. nam ita comitiorum auctoritatem et potentiam veluri in ordinem cogi, CCCC delegatis ad exiguum adeo numerum contractis; qui vt incorrupti essent, tamen vel praesentia regis terreri, et aulicorum prensationibus decipi possent. sic enim annalium fide constare Ludouicum XI, qui reges Galliae in pienam et absolutam potentiam asseruisse dicitur, paucorum hominum ope, quibus Ordinum nomen et auctoritatem attribuerat, regnum, quandiu vixit, ad libidinem circumegisse; sic denique fieri, vt ordinum potestas, quae temporibus, locis, ac personis circumscripta prius fuerat, deinceps perpetua esset, et ambulatoria. ad haec cum Lugdunensis archiepiscopus interfatus esset, delegatos deliberationi tantum interfuturos, non vt tanquam iudices cum aliis de postulatis decemerent, Bodinus replicauit, ab initio placuisse vt et interessent, et tanquam iudices de postulatis decernerent; et si nunc placeat, vt tantum intersint, maius periculum inde consecuturum. sic enim fore, vt pauci homines et obnoxij praesentia sua decretis auctoritatem concilient, et si quid secus a regiis consiliariis decretum fuerit, intercedendi et agendi apud Regem ordinibus viam praecludant. quibus rationibus quanquam plerique ex sacro ordine et in iis episcopi quidam, qui inde in consistorium Regis legi se posse spem conceperant, repugnarent, et Maintenonius id iam statutum esse contenderet, nec proinde in dubium reuocari posse, tamen cum Bodinus tertium ordinem, si vlterius pergerent, intercessurum diceret, sacer ordo, ac mox nobilitas acquieuit, ac commune suffragiorum votum fuit, ne vlli delegati, qui cum regiis consiliariis de postulatis decernerent, ab ordinibus eligerentur. contrarium cum initio placuisset, eaque renon mediocriter Rex animo commotus esset, vt supra ostendimus, postea mutauerat, a Lugdunensi archiepiscopo, vt putatur, inductus, qui principi potentiae suae amplificandae supra modum cupido, ex quo maiestati regiae decrementum metuebat, ex eo incrementum accessurum artificiose persuaserat. itaque Rex Bodinum, quem vnice diligebat, et ob raram eruditionem ac multam
variarum rerum experientiam, dum cibum caperet, libenter audiebat, ab eo tempore non tam benigno vultu dignatus est, quod ordinibus prioris sententiae mutandae auctor extitisset, et ea in re quantum ad circumagenda ordinum ingenia momenti haberet, minus grato regi experimento docuisset. secundum haec cum ordines discedendi copiam peterent, nec se vllos, qui decisioni decretorum interessent, delegare posse ostenderent, rex per Ioannem Moruillerium sine intermissione postulatis decidendis se incubiturum declarauit: de cetero sic iubere, vt nemo ex delegatis nisi petita a se et impetrata venia comitiis discederet. cum nihilominus in proposito ordines perseuerarent, rex iis in regiam euocatis coram regina parente et regina vxore, Carolo Borbonio, Ludouico Guisio, Aloisio Atestino cardinalibus, Guisio, qui tum Bloesas venerat, Meduanae et Niuernij ducibus, aliisque proceribus propria voce significat, cupere se vt iuxta supplicem libellum initio comitiorum oblatum delegati ex ordinum numero postulatis decidendis intersint, qui ipsum de causis ac rationibus eorum, cum opus esset, plenius edoceant, eaque in re ordinibus libenter gratificari velle, quanquam superioribus comitiis nusquam id vsurpatum fuerit. petere insuper, vt delegatorum ad Damuillam missorum, et Monpenserij inprimis, quem nuper ad Nauarrum legauerit, reditum exspectent; et si quidem casus ferat, vt ad arma deuenire necesse sit, praesentia ipsorum ad rem pecuniariam expediendam, atque adeo collationem in tam iustum bellum faciendam, opus esse. nam se decreuisse, C aureorum annuorum OIO ex regio patrimonio in perpetuum alienare: idque vt accedente ordinum auctoritate fiat, expetere. proinde sic velle, vt his de rebus consultaturi conueniant; et si cunctis delegatis manentibus res dispendiosa et onerosa nimis videatur, placere, vt delecti ex omni numero reliquae actioni intersint; ceteri domum proficiscantur. petito ad deliberandum spatio, ordines, quantum ad remanendi, aut delegatos, qui relique actioni intersint, nominandi necessitatem, pecuniae collationem et patrimonij regii alienationem omnino se non posse assensum praebere respondent; tantum se in delegatorum ad Damuillam missorum et Monpenserij reditum differre discessum suum paratos ostendunt. responsum tamen in praesens non significatum, Rege id iubente. et cum postridie Pomponius Belleureus a Rege missus esset, qui de capite, quod ad regij patrimonij in perpetuum alienationem pertinet, ageret, et necessitate, quae potentissimum telum est, vrgente, id licere contenderet, quippe cum constet, salutem populi supremam legem esse debere, AEmarus Burdegalensis praeses ordinum nomine respondit, et nullo casu alienari a rege patrimonium coronae posse multis verbis disseruit. quippe cuius Rex tantum sit vsufructuarius, proprietate penes regnum manente; quam nullo tempore alienatam ne quidem extrema necessitate vrgente, cum Ioannes rex apud Anglos captiuus esset, meminerint homines. quippe fulcrum et columen regni illud esse, quod sacrum, inuiolabile, et proinde inalienabile maiores semper existimauerint. ita remissus Belleureus, et pessimum de domanio affectatae necessitatis obtentu alienando commentum, Bodino praecipue auctore (nam praecipui iam promissis corrupti nutabant) euanuit; quod si locum tunc habuisset, sub principe profuso misere dilapidatum fuisset. iam delegati ad Damuillam Monpelij ipsum conuenerant, qui superiore anno communicatis cum Nauarro et Condaeo consiliis ad comitia citatus, de iis, vt vitio indictis, X Kal. VIIIbr. protestatus fuerat, misso etiam ad Regem protestationis instrumento V Kalendas IXbr. is vero benigne acceptis delegatis literas ad conuentum Bloesensem dedit VII Eid. Febr., sic enim concepta erat superscriprio, ne comitia approbare videretur; iisque post actas pro tanto sibi delato honore gratias, quod taleis tantosque viros dignitate praecellenteis ad se misissent, eorum se quoque, quippe primaria Regni familia et primi Christiani nomen honorificum merita olim ortum, in religione catholica apostolica Romana, in qua viuere et mori paratus sit, constituenda votum summopere laudare
dixit; sed vereri ob eas, quas plenius mandatis suis exposuerit, caussas, ne intempestiuo remedio malum potius iritetur, quam sanetur. proinde etiam atque etiam orare, vt eas pro prudentia sua examinent, et mature in commune consulant. mandatis idem amplius persequebatur, et tot praeteritarum calamitatum experimento constare ostendebat, religionem a Deo inspirari, ab hominibus imperari non posse, et Protestanteis post tot clades et desolationes, quae regnum paene euerterunt, impetrata tandem vitae et conscientiarum tot edictorum beneficio libertate, proculdubio extrema cuncta tentaturos, vt quod tot suorum caedibus, miseriis, damnis, ac periculis redemerunt, vel proprio sanguine tueantur. proinde se, qui cum omnibus bonis ad calamitatum praeteritarum recentem adhuc sensum cohorrescat, non posse non mediocriter commoueri, cum audiat, rem toties infeliciter tentatam nunc denuo retractari; nam post vltimum edictum, quod omnes prouinciae amplissimae, cui praeest, ordines sollemni iureiurando in conuentibus probarunt et confirmarunt, cunctis constitisse, ad pacem in regno tuendam duas religiones commode tolerari posse, nec proinde nisi periculoso exitu fidem edictis datam reuocari. id vero eiusmodi esse, vt cum et Catholicos, qui paci student, et Protestanteis vniversos ipsos respiciat, de eo statuere non possit, aut certius responsum dare, antequam cum Nauarro et Condaeo, quibus cum nouissimum de pace edictum factum, et sacramento confirmacum est, capita contulerit. cum hoc responso Aniciensis episcopus, Rupifortius, et Toleus Bloesas exeunte Februario reuerterunt, sub id tempus, quo post Bironij ad Nauarrum missi reditum, mentio de pace iniecta est, quae tepentibus iam de bello consilijs multorum votis adiuuabatur, et a Bodino inprimis tertij ordinis per Parisiensium delegatorum absentiam praeside, qui cum alij ordines a Guisianis incitati coitionibus extra ordinem crebro factis caput de religione vrgerent, et quauis ratione, etiam bello illato, si opus esset, vt executioni demandaretur, instarent, summa fiducia intercessit; et cum illi ita in comitiis conuentum dicerent, et postulatis semel Regi oblatis nullas ordinum partes esse, quippe extinctis mandatis, audacter respondit, in perduellionis crimen ipsos incurrere, qui cum potestatem agendi vel propria confessione non habeant, tamen cottidie conuenticula celebrent; verum se aliter censere, et licere adhuc regi supplicare. nam vt admittente Rege ad comitia delegatos actioni initium factum. est, ita non nisi eodem dimittente finem imponi posse, et scitum esse, de pace apud Romanos kalatis comitiis, hoc est, minus sollemnibus agi potuisse, cum bellum non nisi centuriatis comitiis decerni posset: quod prudenter in victrice et triumphali rep. ob pacis dulcedinem in odium belli inualuerat. dum in eo sunt, datus Senatus fuit in comitiis Ludouico Borbonio Monpenserio prid. Kal. Mart., qui ad Nauarrum missus iam redierat. is oratione ex scripto ad iuuandum memoriam recitata, quid egisset, summa grauitate retulit, et quam bene animatum erga quietem publicam Nauarrum reliquisset, multis verbis declarauit. tum de studio et opera sua, toties exercituum ductor, tot obsidionibus feliciter confectis ad asserendam Catholicam Romanam religionem nauata modeste praefatus subiecit, se nihilominus calamitatum memorem, quas XVI bellorum annis Gallianmi florentissimo olim regno paene ad desolationem redacto inuexerint. tum exemplis externis in memoriam reuocatis, Caroli V, qui post triumphatam Germaniam religionis diuersae libertatem victis victor concedere coactus fuerit, et Philippi filij, qui pacem ab ordinibus belli ciuilis pertaesis ea condicione factam nuper confirmauerit, regi auctorem futurum, vt pacem colat, resectis, quae nimia nec ferenda in praecedentibus edictis sancita fuerint; quod Nauarrum admissurum speret, idque eo vsque locum habeat, donec aut Concilij legitimi auctoritate, aut ordinum rite congregatorum decreto, aliaue recta et aequa ratione rex vniuersos ditioni suae subditos populos ad vnitatem verae et antiquae religionis reduxerit. tanti viri pacem suadentis dignitas et irreprehensa apud
omneis existi matio Bodino idem consilium agitanti eiusque sequacibus animos fecit, eoque instigante re in deliberationem deducta suffragiorum numero ea tandem vicit sententia, quae Regem rogandum censebat, vt omneis ad Catholicam Apostolicam Romanam reduceret omni aequa ac legitima ratione, sed citra bellum, sicuti Petro Versorio vt peteret, mandatum fuerat. ea de re libellus ab AEmaro, Bodino, et Bigoto Rotomagensi delegato conscriptus et Regi oblatus, quo tertius ordo profitebatur se nunquam bellum ab initio suasisse, sed suum consilium fuisse, vt quibus legitimis ac pacificis rationibus posset, citra bellum, maiorum religio constitueretur, quam et solam veram agnoscant, et in qua viuere et mori parati sint. vt fidem dictis facerent, libello exscriptum ex actis publicis caput de religione XVIII Kal. Febr. factum attexunt, quo mandatum Versorio Regem allocuturo datum continebatur, hac adiecta clausula, vt pacifica ratione et citra bellum religionis negotium conficeretur. eodem tempore Petrus Butricus a Ioanne Casimiro Ludouici Palatini VII viri fratre cum aliquot Germanorum equitum ductoribus delegatus a Rege auditus est. is et Casimiri et ductorum Germanorum nomine longam expostulationem instituit, quod pecunia promissa loco et die Francofurti ad Moenum et Argentinae non repraesentaretur. minime vero oblitos eos esse, quid illis saepius a R. M. responsum fuerit, cum de pace apud ipsum per legatos agerent: nimirum suas res sibi gererent; ceterum regni curam Regi liberam relinquerent; nec proinde se missum, vt alienis rebus se immisceant, nisi quatenus earum cura propriam ipsorum caussam et commodum spectat. sed nec itidem oblitos, cum antea pacato regno et a turbis vacuo grande aes sibi debitum Germani reposcerent, quid responsum fuerit, nimirum res regni tantis oneribus grauati non posse ferre, vt illis satisfieret; quid ergo sibi superesse, si nunc bellum internecinum in eo excitetur? quod quieto Regno non licuit, quī turbato fiet? hoc igitur in caussa esse, cur ad Regem veniant, et eum non solum pro pecunia debita, sed pro pace promissa interpellent, atque adeo Regis fidem non solum Protestantibus in Gallia degentibus, sed ipsi Casimiro nuper datam appellent. nam Casimirum non solum priuati commodi, aut damni potius vitandi, sed existimationis tuendae caussa impulsum. quippe tot honorificis pensionibus et dignitatibus a Rege nuper ornatum sui officij duxisse, Regem enixe orare, vt regni tranquillitati studeat, et edictum nuper conditum et sollemni sacramento per omnes Regni prouincias firmatum religiose seruet. in quo si quae sint duriora, et quae Regis conscientiam laedant, suam vltro operam deferre, vt ea idoneo temperamento mitigentur, in idque sibi ab ipso data mandata, dicit, vt cum Nauarri, Condaei et Damuillae delegatis agat. interea petere, vt sibi de aerealieno satisfiat, quo fidem suam ductoribus Germanis regis nomine datam liberet. haec Germanica simplicitate praefatus Butricus, cum coram Rege disseruisset, postea vbi vidit, res nihilominus ad turbas spectare, libellum a se subscriptum Casimiri nomine regi obtulit VIII Eid. Mart., quo ad declinandam, quam apud Germanicos ductores sustinebat, inuidiam, quasi obnoxius rebus ipsorum aliquod praeiudicium afferret, pensiones possessiones ac dignitates a Rege acceptas remittit, earumque publica instrumenta in manus regis consignat; vicissim fidem, quam regi dederat, reposcit, salua antiqua foederatione, quae Gallis regibus cum Palatinis ab omni memoria intercessit. tum quoniam publica fide venerint, sibi et sociis vt publica fide in reditu caueatur, petit. additum affectata audacia a Butrico peruicacis alioqui ingenij homine, sibi datum a Casimiro negotium, vt in Angliam ad negotia sua procuranda pergeret. quod ita prudentiores interpretati sunt, quasi voluisset Casimirus, vt rex intelligeret, si bellum contra Protestanteis moueret, serenissimam Anglorum Reginam a se et Protestantibus sollicitatam suas partes interposituram. quod libelli a tertio ordine nuper Regi de pace oblati in consistorio diligentius excutiendi caussa extitit: vbi variae dictae sententiae, et cum
cardinalis Guisius, Guisius, et Meduanius fratres, Niuernius, primo ordinum, cum religionis negotium caleret, postulato insistendum pertenderent; Regina contra, Monpenserius, Cossaeus, Bironu, Moruillerius, Belleureus pensitato propius rei periculo, iam mutata sententia pacem suaserunt, captaque ex Casimiriani legati moderationem edicti nouissimi pollicentis verbis occasione ad Nauarrum rursus Bironum mittunt. quod initium pacificationis eodem anno secutae fuit. decreta et in Germaniam legatio, cui obeundae Claudius Villoclarus Guerchius destinatus est. is ad Ludouicum Palatinum VIIvirum profectus et Friderici parentis nuper defuncti morte deplorata et de ipsius ad dignitatem electoralem inauguratione gratulatus ad Io. Casimirum fratrem transiit; cui et mandata, quae habebat, rogatus scripto tradidit. ea autem erant. post officia illa prius commemorata, vt eum de nouo rerum suarum statu edoceret; comitia Bloesis post discessum eius e Gallia celebrata, in quibus concors ordinum petitio fuerit, vt vna Catholica apostolica Romana ecclesia in regno constituatur; Regem vero tunc in eo fuisse, cum ex aula profectus est, vt in tam iusta petitione ordinibus acquiesceret. sic enim a conscientia propria admoneri, vt maiorum suorum exemplo vnam religionem colat. dein experientia edoctum religionis diuersitatem in omni regno ac repub. perniciosam esse, semperque nouas inde oriri turbarum occasiones; quippe cum in conuentibus Protestantium potius de factionibus in Regiae maiestatis perniciem alendis, quam de religione agi certum sit. hoc recenti exemplo patere, cum nouis praesidiis nuper inconsulto Rege Charitaeum firmarunt, et pleraque opida et carces in Pictonibus, Santonibus, Vasconia Delfinatu, Septimania occuparunt. et Regem quidem facto vltimo edicto tentasse, an iilud plene executioni demandari posset. quod cum vllis rationibus confici non potuerit, sed nouis societatibus et foederibus inter Catholicos occasionem. praebuerit, ex eo manifestum fieri, duas religiones citra dissidia et seditiones in eodem regno tolerari non posse. id peruidisse et Imperij Principes, qui Augustanam confessionem; amplectuntur id et Serenissimam Anglorum reginam, apud quos vni tantum religioni locus, ceteris exclusis. nec proinde tamen non velle Protestanteis, vt ceteros, patrocinio suo tueri, itaut nulla vis eorum conscientiis afferatur; sed ea lege, ne conuenire possint, quod cum facere decreuerit Rex, interim et Ludouicum VIIvirum, et ipsum Casimirum orare, si minus in tam iusto decreto obsequenteis Protestanteis experiatur, ne eos consilio, opibus, aut armis iuuent, neque se alieno negotio immisceant, sed dissidium hoca Rege et aetate et prudentia maturo aequabili iure componi patiantur; de cetero Regem curaturum, vt de aere alieno, quod hactenus non factum doleat, quamprimum eis plene satisfiat. ad quae Casimirus scripto prolixo non sine acerbitate respondit, et nouum sibi hunc vere nuncium fuisse dixit, cum pacem, quam nuper magno regni bono a Regina parente factam, et a principibus ac proceribus sollemni iureiurando firmatam laetabatur, nunc certissimo eiusdem regni, cui et Regi ex animo bene velit, exitio infractam resciuit. atqui sperasse ipsum, vt praeteritorum malorum recordatione in pace seruanda esset constantior, nec malignorum hominum ab hostibus regni subornatorum, qui se Ordinum nomine venditant, consiliis aurem praeberet. nam quod illi sine mandatis libellum hunc supplicem Regi porrexerint, mox constiturum. id vero se antea cum adhuc in regno esset, praesensisse, et de perniciosis foederis noui consiliis sedulo Regem monuisse, et quid homines scelerati in comitiis molirentur, haut dubiis indiciis demonstrasse; ac sperare, vt Rex melius instructus post Villoclari discessum mutauerit. interim sui officij duxisse, pro sincera, qua Regem regnumque Galliae prosequitur, reuerentia ac beniuolentia, quaedam ipsum monere; in dictum Gamalielis respiciat, quae ex Deo sunt, ea contra omneis omnium machinationes duratura; quae ex hominibus, sensim euanescere. tum illud in rep. fixum ratumque teneat, id vtile, quod necessarium. quod in Poloniae, Hungariae,
Boemiae regnis, et in Heluetiorum rep. tanquam in speculo contemplari possit, si res vere et citra cauillationem excutiatur. nam veritati facere fucum eos, qui Germaniae aliquem principem cum Rege Galliae comparant. Germaniam totam cum regno Franciae comparatam optime convenire, quae cum non nisi edido de religionis pace a Ferdinando constituto a tot bellis, calamitatibus, et vastitatibus requiescere potuerit, documenco id Regi esse debere, si pacem habere velit, idem vt in regno suo faciat, alioqui nunquam desituras turbas. periculosissimum autem esse, vt Rex, cuius officium est instar boni patris familias, omneis suos aequabili iure complecti, scisso factionibus regno, oblitus fidei datae se alteri parti ducem praebeat. id ipsum etiam atque etiam videre debere, et quantum Regiae existimationis intersit, vt suos omneis in fide contineat, et fidem suam vniuersis citra alterutrius partis diffidentiam approbet. nam vix eum apud externos principes fidem approbaturum, cui sui minime confidant, quod vero de serenissima Angliae Regina exemplum affertur, minime ad rem facere. nam non eandem vtriusque regni condicionem esse; nec in Anglia, vt in Francia, tot principes, proceres, et ex nobilitate et ceteris ordinibus praecipuos publicam suae religionis professionem petiisse. quod si fecissent, et illa fidem edicto publico obstrinxisset, proculdubio eam religiose seruasset: nec vt ab ea discederet, vllis sibi rationibus persua deri, aut vi allata a suis cogi passa esset. atqui meliora Protestanteis a S. M. sibi pollicitos fuisse, cum viderint eum apud Belgij ordines nuper partes suas interposuisse, vt Ecmondani comitis peruerso iuris ordine ab Hispanis suppucio affecti liberi bonis et honoribus restituerentur. nec satis esse, quod Villoclarus addat, Regem Protestantibus conscientiarum libertatem relinquere, adempta tamen libera ac publica religionis suae professione. nam proinde facere, qui ita Regi fidei edictis datae satisfieri contendunt, atque ij, qui quibus vitam saluam promisissent, iis postea ad victum necessaria denegarent. itaque enixe quam potest Regem orare, ne hominibus ordinum nomine se iactantibus, re vera ab hostium regni per prouin cias subornatis potius fidem tribuat, quam fidei et existimationis suae apud suos et externos principes tuendae rationem habeat, et sibi ac reliquis Germanis ductoribus de pecunia promissa, quod hactenus loco et tempore non fecerit, proximis Francofurtensibus nundinis satisfieri curet. ita dimissus Villoclarus, qui cum iisdem fere mandatis paullulum immutatis ad VVilelmum Hessorum principem nomini Gallico semper arcta beniuolentia coniunctissimum Cassellas contendit; qui post honorificas praefationes ad caput de vnica maiorum, hoc est, Catholica Apostolica Rom. religione in regno iuxta ordinum postulationem constituenda longe maiore temperamento respondit. optandum esse piis omnibus, et sesemper optasse, vt vera Romana religio ab initio a B. Paullo promulgata non solum in Franciae regno, sed vniuerso terrarum orbe vnica et sola celebraretur. sed neminem latere, postquam destructo imperio Romano Pontificum in maius potentia aucta est, adeo vt Caesaribus, regibus, ac ceteris orbis principibus legem imponere voluerint, eam primam fidem prauo vsu, crassis erroribus, hominum commentis, ac tandem peruerso cultu sensim deprauatam ac corruptam fuisse. fidem eius rei facere querellas piorum virorum emendationem in Ecclesia frustra petentium a multis saeculis annalium libris consignatas. id scissurae tandem occasionem praebuisse, multosque errorum et peruersi cultūs pertaesos, postquam in sublimi illo et humanum modum supergresso Pontificiae auctoritatis typho nullam emendationis spem viderent, se ab Romanae sedis obedientia separasse; quippe qui Deo potius, quam hominibus sibi in religione parendum existimarent; quos cum vi cogere periculosum esse experientia docuisset, tandem non aliud magis opportunum remedium visum, quam si libera religionis professio ipsis permitteretur; quod pluribus edictis concessum, vt pax in regno statueretur, ita reuocatum mox bellum accendisse itaque. sperasse, vt in vltimo Rex seruando summam curam
poneret, nec quamuis de mutato consilio ex diuersis locis ante Villoclari aduentum ad se allatum esset, fidem addidisse; quippe qui sic statueret, principem religiosum et prudentem nihil fide antiquius habere; quam seruari non solum ad existimationem, et publicam securitatem pertinere; sed violatam certissimo diuinae vltionis flagello vindicari proculdubio sit. qua in re non posse praeterire insigne nostra memoria exemplum Ladislai Hungariae et Poloniae regis, qui dum Pontifici et cardinalibus fidei vinculo ipsum se soluturos vana spe implentibus nimis auscultat, fidem Amurathi Christiani nominis hosti datam temere violauit, et mox ingenti clade obrutus decus, opes, ac potentiam simul cum vita vno proelio amisit. quem enim exiturum habiturum hoc bellum, vbi nulla veniae spes alteri parti superabit; Rex vero si bellum minus ex sententia procedat, non habebit, rupto semel per fidem violatam publico securitatis ac societatis vinculo, quo idonee suis cauere possit? et vt res ex voto succedant, quis victoriae adeo funestae finis erit? cum principibus viris e medio sublatis atque adeo propria familia regia paeue extincta, et amputato veluti altero brachio Rex mutilabitur, regnum sanguine, horrore, et vastitate implebitur? itaque Regi imponere, qui diuersas religiones in eodem regno tolerari non posse, idque bellis caussam praebere et obsequij vinculum soluere contendunt. nec meliore fide in medium afferri Germanicorum principum exemplum. nam nec singulos principes apte cum Rege Galliae comparari posse; nec ipsos vlla pactione subditis suis eam libertatem concessisse. proinde quando Rex in tantae molis negotio se in consilium adhibere dignetur, sic censere, vt deposita belli cogitatione potius ancipitem Dei gladium stringat, hoc est, Concilium nationale liberum ac legitimum ad componenda religionis dissidia celebrari curet. nam alioqui suorum sanguine ab initio fundatam ac rigatam religionem, cruore semper maiores vireis sumpturam. de cetero, quod Rex rogat, ne se rebus suorum Protestantium immisceat, aut illos vlla in re iuuet, sic ipsum sibi persuadere debere, eadem ac se hactenus moderatione gessit, porro se gesturum, et effecturum vt potius Dei gloriae et regni Gallici tranquillitati studuisse, quam turbis in alieno excitandis fauere videri debeat. ad extremum Regem orare, vt in ea re honorificum sibi, regno salutare ac necessarium, amicis principibus ac vicinis vtile consilium capiat. Iam ante Nicol. Hullerius Sanmaximinus Rationalium praeses et mercatorum eo anno praefectus Lutetiam concesserat, vt foedus nouum, cuius se ducem Rex professus fuerat, ab vniuersis vrbis ordinibus subscribendum curaret. id sedulo factum per Matthiam Bruerium praetoris Parisiensis vicarium. is igitur cum formulam ad Christophorum Thuanum Senatūs principem cum sigillaritiis Regis literis detulisset, vir pius et antiquae libertatis ex vitae innocentia contractae retinens, ad haec ab omni factione alienus statim calamum poscit, et vt erat ingenio parato, condicionibus, quibus foedus se auersari innuebat, appositis, subscripsit. quo viso plerique, qui postea subscripsere, viri boni easdem condiciones tanto auctore repetiuerunt. quod factiosos iam vt sibi videbatur triumphanteis male habebat, qui summi in vrbe magistratūs elogio egregium adeo suum commentum suggillari indignabantur. itaque ad Regem perscribunt, instantque per Lotaringos, quod ipsi, quod principibus, ac proceribus, quod vniuersis bene de religione sentientibus ordinibus placuit, id ne vnius publico testimonio improbari patiatur. igitur Rex, qui foedus per se quidem perniciosum, ceterum se ducem illius professus ad exstirpandum sectarium virus vtile existimabat, eoque magis mirabatur Thuanum, quem vt pacis studiosum, sic a Protestantium partibus maxime alienum sciebat, illud improbare, vt animo fatisfaceret, Claudium Dorronum, qui ei a priuatis studiis erat, et postea libellorum supplicum in Regia magister fuit, confestim per dispositos equos clam ad Thuanum mittit, vt coram plenius de ipsius consilij rationibus cognosceret, et ad se referret. Doronus homo bonus et candidus Lutetiam profectus noctu clam Thuanum,
sic enim iussus erat, ne ab emissariis cognosceretur, conuenit in aedibus suis, redditisque Regis literis fiduciariis, et aduentūs sui caussa exposita, lacrimas, vt mihi ipse postea retulit, ab optimo viro, sibi elicuisse visus est, qui loquentem singultanti pectore interfatus, Serum est, quod petis Regis nomine consilium; quippe iam volitante per vrbes, oppida, vicos foedere seu societate, cui plerique siue partium studio, siue religionis specie decepti nomen dedere. atqui iam dudum eam tempestatem Regi et regno incumbentem animo prouidi, et quantum in me fuit, monui Regem Reginamque, a coitionibus, conuenticulis, et clandestinis, quae in vrbe celebrabantur, consiliis sibi cauerent. apud multos, etiam eorum, qui caussam religionis agi rati iis imprudenter participauerunt, ratione peruici, ne conuenticulis illis in posterum interessent; vnde nihil in aula gratiae, multum inter conciueis meos inuidiae reportaui. nunc superest, vt malum, quod nulla prudentia vitari potuit, iam natum deploremus, ne vlterius serpat, frustra impedituri. et quanquam iusto tardius sententiam rogatus, dicam libere, omneis in regno legitimo parteis ad eius perniciem pertinere. cuius rei cum Protestantium exemplum plenam fidem faciat, quid futurum putamus, si catholicorum corpus, quod integrum huc vsque remansit, nunc factionibus scindatur? id vero procul dubio fiet, si secretis coitionibus illis per Regis dissimulationem aucloritas accedat. nec periculo saris prospexisse mihi visi sunt illi, quod eorum cum bona gratia dictum intelligo, qui Regi auctores fuere, quo factionem dissiparet, vt se eius ducem profiteretur. nam dum hoc Rex. facit, regiam maiestatem quodammodo exuit, et qui supra omnem comparationem positus est, perditissimo cuique conditione aequatur, iusque supremi imperij, quod in onmes ditioni suae subditos populos a Deo concessum et legitima successione delatum habet, a se abdicat. nam quo pertinere putas socialeis illos delectus, qui clandestino foedere per oppida et vicos habentur, in quibus tantum roboris ponunt qui religionis velo foedus excuiant, nisi vt Galli pessimo exemplo edoceantur alterius, quam Regis, auspiciis posse militem scribi, stipendium accipi, fidem addici, bellum geri; denique in regno citra perduellionis crimen aliud regnum constitui, et tanquam corpori, quod monstri simile est, nouum corpus inferi? quod quam perniciosum sit, et quam longam malorum seriem retro secum trahat, Rex pro prudentia sua viderit. ego certe, qui rebus iam confectis in consilium vocor, haec dixisse contentus, addam, prouidere me animo, vt haec arma, quae ad religionem tuendam sumuntur, aliquando in Regis caput vertantur: nam hoc veluti praeludio a factiosis Regis patientiam tentari, quatenus vlteriora deinceps sit laturus. et vero sic rex bene consultus statuere debet, per socialeis illos delectus plebem inconsulto Rege et sine mandatu eius armatam, arma in consulto Rege et sine mandatu eius sumpta vel iubente ipso minime postmodo deposituram, neque defuturas praeter religionem caussas, propter quas in armis remanere cupiat, ad tributorum videlicet onera ac noua vectigalia, quae ad necessitatem iam imposita sunt, et ottidie imponuntur, iponte et effreni libertate excurienda. nulla interim magistratuum, nulla iuris, nulla principis ratio erit, effusa semel licentia et armorum vi subnixa. iam concionatores a factiosis conductos ex ambone debacchanteis audio, et omissa verbi diuini praedicatione in magistratus et principem ipsum inuehi. non ora frenari, non voluntates coerceri poterunt; tantaque moles incumbet, vt cum nullae vires contra tantam vim satis sint, a ducibus seditiosorum rex opem emendicare cogatur. mox defectiones crebrae calcata legitimi magistratūs auctoritate subsequentur. iamque de regni administratione ad priuatorum libidinem, de successione etiam, proh dolor! ad vltimum disputabitur, accensisque partium studiis etiam viuo videnteque Rege ipsius cernetur hereditas; ac tandem deploranda florentissimi regni proculdubio inde secutura euersio omnibus in exemplum erit, nulla in re perniciosius, quam in religionis caussa errari. quibus tamen tristibus auguriis,
vt exitus desit, Deum totis votis oro, obsecroque: interim vt validis adeo initiis remora iniiciatur, et praeceps ruentis ad regni perniciem rotae impetus sufflaminetur, optimum factu censeo, vt Rex omni studio pacem pro curet, et vulnerato iam priore edicto aliud aequioribus condicionibus condat, quod terrore armorum adhibito facile a dispersis huc illuc Protestantibus impetraturum eum apparet, et ita belli necessitate quam factiosi quaerunt, sublata, societates illas occultaque consilia pace constituta dissoluat, et stirpitus euellat; et si quos vt multi erunt, iam factione adulta, humilioris condicionis homines nancisci poterit, criminis sopiti igniculos colligenteis, in eos seuero castigationis exemplo animaduertat, itaut poena ad paucos, metus ad multos et proceres ipsos pertineat, grauibusque edictis sanciat, ne qui deinceps delectus, societates, coitiones, et secreta consilia iniussu suo et sine expresso Regis aut publico magistratūs mandatu fiant: qui contra fecerint in perduellionis crimen incurrant. hoc vt Rex sedulo diligenterque curet, faciatque, consultum existimo. cum hoc mau praesagij responso Dorronus Bloesas ad Regem reuolat, qui eo intellecto cum Thuani innocentiam et integritatem perspectam haberet, eo magis commotus est, vt mihi postea narrabat Dorronus, et postquam diu quasi in profunda cogitatione defixus haesit, citius, inquit, cum Thuano de ea re actum oportuit. sed quoniam tam salutaribus consiliis in tempore vti non licuit, nunc vltima suadentem optimum virum sequamur, et armis ad terrorem ostentatis pacis negotium vrgeamus. addebat Dorronus, Regem sibi imperasse, ne periculum inde summo magistratui in vrbe crearetur, vt secretum illud inter ipsos periret, mandasseque, ne Regina ac ceteri consiliarij de eo quidquam rescirent. hauc multo post missus Nicolaus Neouillus Villaregius, Monpenserio iam et Birono praemissis, qui pleniora de pace mandata a Rege attulit, et negotio ad exicum vsque interfuit. inde variis vtrinque scriptis certatum, cum Protestantes fidem datam vrgerent, et ne ea violaretur, Deum hominesque obtestarentur, maioris incommodi vitandi caussa duas religiones tolerari posse multis et rationibus et exemplis demonstrantes; neque vero religionis caussamagi, sed vt eius praetextu summum armorum imperium penes eos sit, qui ea postmodo non contra Protestanteis, sed aduerius legitimum magistratum distrmgant. contra Theologi nostri disputabant, et iam aperto capite in concionibus et euulgatis scriptis ad fidem sectariis seruandam non obligari principem contendebant, allato in eam rem Concilij Constantiensis decreto. vnicam ecclesiam esse, vnumque verum Dei cultum; si multi admittantur, falsos necessario admitti; qua re iritatum Deum nunquam passurum, vt dum Galli plus momentaneae quieti, quam Dei gloriae student, otio tantopere expetito diu fruantur. igitur potius bellum idque iustum suscipiendum, quo exstirpata sectarij veneni peste pax Deo grata et proinde duratura in regno constituatur. secundum haec nondum dimissis comitiis Rex, qui nec bellum tot difficultatibus ac periculis implicatum vellet, et tamen rebus minime integris ordinum plausibili adeo postulationi aliquatenus satisfaciendum putaret, diplomate Ianuario proximo dato, sed tunc primum publicato, quid suae voluntatis sit, declarat; et petitioni quidem ordinum, de vnica religione in regno constituenda vt aequae iustaeque acquieuisse, idque per Monpenserium ducem Nauarro et Condaeo significasse; sed nequaquam sibi consilium fuisse, quod multi ad turbas ciendas etiam ex iis, qui sacra maiorum colunt, euulgarint, vt propterea Protestantium bona sequestraret, aut in eorum personas seuerius animaduerteret, quidquamue inclementius statueret: quinimo semper ab initio in animo habuisse, eos in patrocinium suum tanquam fidos subditos recipere, et ab omni iniuria perinde ac ceteros tueri. proinde mandare ac iubere, vt illi se quietos contineant, ac ne qui domi securos aliqua in re laedant, iniuriaue adficiant, poena perduellionis in vtrosque, qui edicto non paruerint, proposita. sed parum eo astu profectum, cum et ij,
qui bellum cupiebant, laxatis semel licentiae habenis et auctoritate regia clandestinis societatibus accedente cuncta sibi impune licere existimarent, nec Protestantes adempto religionis publico vsu cetera toleranda, aut denique se satis domi tutos crederent. cumque Mirambellus ad comitia delegatus sub id ad suos rediisset, ex eo intellecto, quid Bloesis in caussa religionis actum esset, eo magis inflammati ipso instigante animos omni alia spe abiecta ad bellum gerendum adiiciunt. ei vero ob operam egregie in comitiis nauatam et approbatam suam cunctis fidem Condaeus statim Broagium ad tempus et sub condicione acceptum restituit. cuius facti mox ipsum poenituit, iniecta suspicione, quasi Mirambellus noua consilia de oppido Regi vendendo Vidi Sangelasij Lansaci instigatu resumpsisset. itaque Condaeus eadem leuitate et altu iterum locum intercipit per Castellusium, Insulanum, Nauarrum ordinum ductores, Aguerra, cuius fidei innitebatur Mirambellus, in custodiam dato. postea cum Ioannes Balsacus Montacutus, qui summae rerum sub Condaeo praeerat, in quodam leui conflictu captus, inde occasione sumpta a Protestantium partibus discedendi se domum petita tamen prius a Condaeo venia recepisset, suspicione ex eo orta, quasi capi affectasset, et cum hostibus communicato consilio Broagium capere in animo haberet, plerique Condaeo auctores fuere, vt praesidiarios loco a Montacuto impositos educeret, aliosque sibi fidos in eorum locum substitueret. quod ille quamuis de Montacuti fide minime dubitare prae se ferret, sedulo fecit, eo statim profectus; et postquam Iacobum Mongomerium comitem loco praeposuit, inde Eid. Mart. Ioannis fanum reuersus est; vbi cognito Mirambellum Broagium sibi ereptum ad iniuriam reuocantem cum Lansaco et Ludouico Genulliaco Valliaco, qui CCCC circiter pedites Blauia, Burgo, et Pontio euocatos et LX equites circa se habebant, Broagium iter intendere, cum rapta manu eo reuolat tanta celeritate, vt prope Barbezium Broagio redeunteis Mirambellianos adsecutus sit, qui vix saris temporis habuere, quo se Mirambellum, a quo loco Francisco Pontio nomen, conferrent; vbi mox obsessi municipio deferto in arcemse recipiunt situ firmam, de cetero parum munitam, Condaeo Pontij fidem et animi impotentiam accusante, qui cum Protestantium religionem profiteretur, tamen hostium opem implorare, et ad priuatam vltionem eorum auxiliis in caussae communis perniciem vti non erubesceret. sed contra Mirambellus multa de religione ac fide sua praefatus et praecipuo erga Condaeum obsequio replicabat, nemini mirum videri, si falsis inimicorum calumniis apud ipsum insimulatus, ob idque arce primaria sua tempore tam necessario spoliatus, suum persequi, et ope amicorum amissa reciperare in animum induxerit. cum nihilominus Condaeus obsidionem vrgeret, tamen lente re procedente, et eruptione quadam capto Belsij ab obsessis signo, ad extremum Meduanij superuentu inde re infecta discessum est, Nauarro Condaeum per literas ad monente, vt sub haec initia nihil proelij aleae temere committeret: nam ad famam tuendam, qua bella constant, pertinere, vt nihil irrito successu tentetur. itaque distributi statim per praesidia vicina in Santonibus et Alnetensi pago et circumpositis insulis milites. interea in Pictonibus Mella dedente Boneto a Regiis recepta est. qua in obsidione Ludouicus TremouiusThoarsij dux prouinciae regulus, et opiis Regiis praepositus, qui vt Iacobus Humerius in Picardia, sic in Pictonibus foederis noui sanciendi auctor fuerat, attrito ex longis arthritidis doloribus corpore non ita senex decessit, relictis ex Ioanna Momorantia vxore, Claudio et Carlota-Catharina superstitibus liberis, qui tantae familiae paene iacentis decus postea in summum splendorem euexerunt. eodem successu Merpinum munitum ad Carentonum castellum haut longe a Cognaco vix viso hoste deditum est. quamobrem is, qui loco praeerat, postea iussu Rupifulcaudij comitis in carcerem Pontij trusus est. iamque passim licentiose Regij per Santones transmisso ad Talliaburgum Carantono vagabantur, Sauiniani fano, quod est inibi diues municipium, auare direpto.
quod cum idem facere Tonaei ad Carantonum tentassent, a Luca strenuo ordinum ductore cum damno repulsi sunt, et per totum illum tractum, qui a Tonaeo ad Botonam et Sauiniani fano ad Brisamburgum vsque et Cognacum porrigitur, ad praedas se effudere. quo tempore Condaeus, qui Subiza Marennas venerat, Henricum Turrium Vesuna Petracoriorum istic cum aliquot copiis venientem opperiturus, Broagium concessit, et inde conscensa naue Rupellam ad foedus contrarium percutiendum tendit; vbi per Mirambelli fratrem iuniorem Nauarri literas accepit, quibus de induciis in XV dies pactis quae in IIII Eid. April. exibant, certior fiebat. ita enim cum Monpenserio Bergeracum in Petrocoriis nuper a Rege misso, vt de pace agerent, conuenisse. quae dum gererentur, Rex duos exercitus conscripserat; quorum alterum Carolo Meduanae duci, qui iam Mediolanum Santonum cum Pigallario, Ruffeco, et Rupibaritonio praemissus venerat, attribuit: alter Andino fratri in Biturigas et Aruernos profecturo commissus est, qui Charitaeum ante omnia obsessurus petito a Rege comeatu Bloesis VII Eid. April discessit, et per dispositos equos postridie Genabum venit. inde misso ad Regem Philippo Angenneo Fargio, vt de voluntate eius plenius cognosceret, per Conadam et Pulliacum iter habuit; transmissoque Ligeri ad Capellam venit non longe a Charitaeo, quod erat Sarrae Martinengi, qui peditatui praeerat hospitium. Charitaeum tenebat Iacobus Morogus Landus primarius oppidi ciuis et aulicis aliquot muneribus supra eam condicionem positus, cum V signis. cum eo erant Phil. Lafinius, Salinius, Nocleus, Valinuilla, Villanouanus, et Rainuilla. cumque primo appulsu ad pontem oppido subiectum vis facta esset, XIII Kal. Maias colubrina ab obsessis displosa Martinengus in humero ictus est, quo ex vulnere frustra tentatis remediis decessit, bello dux strenuus et variis expedirionibus exercitatus, Reginaeque percarus, cuius iussu corpus Luteriam allatum et in Caelestinorum coenobio honorifice sepultum est. cum Andino erant Guisius, Niuernius, et Aumalius duces. Bironus rei tormentariae praeerat. ducta fossa dolia viminea a Niuernio promota sunt, et III tormenta imposita; quibus turris Cufanae proiectae munitiones decussae sunt. mox et crepido fossae a Guisio occupata est, verberatione ab Aumalio retro instituta, quae turrem validam oppositam verberabat. in imo ponte obsessi munitionem excitauerant, quam Claudius Bellouillerius Fani Aniani comes cum legione sua trans Ligerim oppugnabat, incisisque duabus pontis pilis omni ex parte cingebat, spe auxilii ab oppidanis venturi omnino praecisa. demum prid. Kal. Maias violenta verberatione vbique totum diem continuata postridie N. Stampensis Firmitanus accepta fide in oppidum admittitur, qui cum obsessis ad resistendum imparibus de deditione ageret. tandem dati obsides, et eodem die vrbs dedita est, dimissis nobilibus cum equis et armis; militibus cum gladio, et in tutum deductis. ipse Andinus per ruinam ab Aumalio factam vrbem ingressus est, statimque relicto in exercitu, qui per eius absentiam praeesset, Niuernio, cum Guisio et aliis e primaria nobilitate per dispositos equos ad Regem Bloesis adhuc haerentem de successu gratulaturus, et quo ducendum esset, plenius ex ipso cogniturus contendit. inde in Aruernos deductus exercitus ad recuperanda loca ea in prouincia a Protestantibus occupata. Matthaeus Merula Vticensis carminatoris lanae filius, sed bellis, quae continua fere in Septimania hactenus fuerant, innutritus, homo supra fortunam audax et strenuus Issoriacum et Ambarum ante quadriennium astu interceperat, et imposito praesidio muniuerat, posteaque oppido in manus Chauaniaci iussu Nauarri consignato, in Cebennas montes atque adeo Marologium in Gabalis, quod sub id tempus noctu admotis crepitaculis occupauit, tanquam in tutissimum sibi perfugium, concesserat. Issoriacum ad radices montium loco irriguo et iuxta amoeno situm est, amniculo impositum mercatoribus frequens: sesqui abhinc leuca Elauer labitur, qui vallem mediam inter oppidum et Pertusam arcem diuidit. praemissus Guisius, qui per fecialem praesidiarios deditionem
facere iuberet, quem illi admissum cum superbo responso dimiserunt. itaque promota castra, et Campanus legionis dux vrbem obsidione cinxit XIII Kal. Iunij. eruptione mox ab obsessis facta C vtrinque desiderati. dein aduenere Santaniani comitis, et Iac. Sauarij Lancomilegiones, eorumque aduentu eruptione facta dubio euentu pugnatum. id Regi per literas significatum, cum quo tunc erat Andinus; qui protinus Bloesis petita a fratre venia ad exercitum reuolauit, et per Centellas in Boiis facto itinere Rigomagi sumpto prandio VI Kal. Iun. curru per Monferrandum vectus Claromontium eodem vie venit. postridie Milialdum Alegriorum arcem concessit, haut longe ab Issoriaco; vbi concilio ducum habito verberatio diuersis locis imperatur. tres summi duces ad id destinati. Guisius quatuor insequeutibus diebus ad Ponticulum tumulos duos excitauit, quibus tormenta VI imposita. Philippus Emanuel Lotaringus Mercurij dux et Aloisiae Reginae frater ex aduerso pontis verberationem suam direxerat, quae ad III Eid. Iunij nusquam intermisit. Ludouicus Gonzaga Niuernij dux contra Barbigellam portam machinas direxit. dum continuatur verberatio, III Non. Iunij tanta tempestas per horam incubuit imbre et fulgure crebris ignibus micante glomerata, vt praesidiarij pro muris stationes, regij vallum deserere cogerentur. tandem maioris templi turris fulmine tacta et quassata est. postridie ad Barbigellam portam redintegrata verberatio a Niuernio, ruina spatiosa edita, quam obsessi sarcire summa diligentia conati sunt. sequenti die infelix obsessorum eruptio fuit, multis ex iis desideratis, nonnullis etiam ex nostris grauiter sauciatis. dein cum Andinus in castra venisset, in concilio procerum decretum est, quo Gallorum sanguini parceretur, vt obsessi rursus per fecialem ad deditionem sine condicione faciendam sollicitarentur. quod illi facere recusarunt, spe interim de auxiliis a Merula confirmata. itaque oppugnatio tribus pastibus pronunciatur. et Guisius inermis, eiusque exemplo plerique ex nobilitate cum milite in murum enixi sunt, summo cum damno inde postremo deiecti. Iacobus Claro montius Bussij iunior frater, Mola nobilis ordinum ductor, Monmorinus in eo conflictu interfecti. Iuo Alegrij regulus, Ioannes Theuallius, Iacobus Harlaeus Chanuallonius et plerique alij grauiter vulnerati. ex nostris amplius IO desiderati. turriculas quasdam inter enitendum nostri occupauerant, quas et in diem vsque sequentem retinuerunt. Niuernius de euentu veritus suorum impetum sustinuit, et geminata verberatione ruinam ad Barbigellam portam complanare satis habuit. quare potius, quam oppugnatione, in qua complures exsuis amiserunt, territi obsessi postridie colloquium poscunt, acceptisque obsidibus Floraco et Saflangio, Santaquensis et Rudonius ad Andinum venerunt; qui cum sibi de vita ac rebus saluis caueri peterent, contra Andinus sine condicione deditionem fieri vrgeret, re infecta discesserunt, remissis obsidibus. tandem cum prid. Eid. Guisius colubrinam transuerso ictu in fossam intra pomerium a praesidiariis ductam displosisset, interfectis illo ictu XX amplius stationariis, omnispe destituti obsessi se Andini arbitrio permisere misericordiam eius imploranteis, qui cunctos in templum concedere iussit. secundurn haec statim post mendiem instructis ordinibus miles per ruinam in oppidum immissus, qui adhuc recenti suorum in oppugnatio ne occisorum sensu iritatus, nullo non saeuitiae genere ac libidinis in oppidanos vsus est. periculo exempti iussu Andini Chauaniacus, quiloco praeerat, Rudonius, et Petreius nobiles ordinum ductores; qui contra Regem se non militaturos receperunt. inde ad direptiones discursatum: sed igne siue consilio siue per lasciuiam, et inter rixandum accenso, tanta violentia incendium vento adiuuante per aedeis grassatum est, vt nulla ope nulla vi humana restingui potuerit, et praedam ipsam, de qua tanto pere rixabatur miles, cum oppido paene omni depastum sit. tandem imber multarum horarum superueniens non tam incendium extinxit, quam quod ignis reliquum fecerat, tectis apertis foeda ruina omnino consumpsit. ita raro fortunae inter aduersa etiam iocantis ludibrio Issoriacum duabus rebus maxime contrariis igne et aqua eodem fere tempore absumptum est. inde ad Ambarum duci placuit; quod et admotis castris statim deditum est.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXIIII.
ANDINVS dum res in Aruernis gereret, non cessabatur in Santonibus, vbi grassante inter Protestantium copias licentia excitatae popularium vbique querellae, et Rupellanorum ipsorum, qui solutae disciplinae culpam in vnionem cum Catholicis politicis, quos vocabant, contractam inuidiose reiiciebant; itaut vniuersos iam belli necessarij taederet, et si qua pacis ineundae ratio iniri posset, ab ea Protestanteis non alienos fore appareret. Condaeus, qui et gratiam oppidanorum aucupabatur, et militum opera egeret, ad praesens vt iustis illorum querellis aliqua ex parte satisfaceret, quod vnum poterat, copias diuidit, et vbi minus periculi subesse intelligebat, vagari longe a Rupella patiebatur. neque tamen sic vtrisque placatis vti potuit. itaque cum ad retinendum militem sibi dissimulandum existimaret, ad multa conniuere cogebatur. iam inter belli duces murmura non obscura audiebantur, quasi domum secedere et sibi priuatim cauere in animo haberent, cum expeditio in Olonenseis arenas a quibusdam proposita est, quae et confectu haut difficilis, et non exiguum operae pretium coniunctum habebat. in eo portu XXV naues Lusitanae frumento onustae haerebant ventum opportunum opperientes, quo in Hispaniam vela facerent. eam praedam sibi destinant belli duces Mongomerius Lorgeus, Isaacus Valdraeus Moius, idque iure belli licere aiebant; quippe rem edictis et constitutionibus regiis prohibitam esse, et merces eas suspecto tempore ad homineis, quos hostisi in se animo esse cunctis constaret, transportari. igitur comparata etiam Rupellae a turbulentis quibusdam cuncta in eam expeditionem necessaria. quo cognito mercatores Rupellam et ad Condaeum mittunt, et fidem publicam appellant, de cetero paratos se imperatam pecuniam exsoluere ostendunt. iis cum de securitate cautum esset, nihilomiuus Moius et Lorgeus ad Arenas cum OIO IO circiter armatis ducunt, quae ditio ad Tremollianos pertinet, primoque appulsu Arenas et Calamaeum occupant, quae municipia praecipua Olonensium sunt, et medio portu diuiduntur, qui recedente mari in sicco destituitur. Calamaeo arx imminet situ firma, et quae, si tormenta non adhibeantur, defendi potest. in eam Bollaeus cum L ex popularibus mari et militiae assuetis se recipit, ea spe, vt antequam tormenta adueherentur, a Landereo et aliis Regiarum partium ducibus auxilia summitterentur. interea tormenta Rupella accersuntur, quae cum tarde
aduenirent, segniter res a plerisque administrata, qui fidem publicam in gratiam hominum non pro religione militantium, sed praedae inhiantium violari indignabantur. tum res incidit, quae multum ea consilia remorata est, dissidentibus in vrbe de Maioris, quem vocant, electione studiis; quae contentiones eousque exarserunt, vt parum res a seditione perniciosa abfuerit. tandem Condaei praesentia effectum, vt secundum leges C viri conuenirent, a quibus nominati tres, ex quibus Petrus Bobinellus, qui numero suffragiorum vincebat, a Condaeo Nauarri Aquitaniae proregis vicem fungente delectus est, exclusis aliis duobus. id actum XV Kal. Maias, cum iam cormenta ad arcem obsessam a Moio et Lorgeo pulsandam in naueis Zelandia nuper appulsas et egregie armatas imposita essent cum CCC scloppetariis, quae tamen vento reflante quatriduo in insula Retensi commoratae sunt. quo temporis spatio missi ab Olonensibus ad Condaeum legati, qui vim rapinas et vastarionem a milite deprecabantur, obsessos imperata facturos polliciti. nec id aegre a Condaeo impetratum interuentu Rupellanorum. itaque statim tormenta et auxiliares reuocati. sed interim obsessi iam de deditione transegerant, pecunia depensa vitam et res saluas pacti; quibus tamen a milite, qui nullo non saeuitiae, auaritiae, ac libidinis in ea XX dierum obsidione grassatus est, minime fides seruata, adeo effrenata vbique licentia, vt neque milites ducibus, neque duces Condaeo dicto audientes essent. itaque et Retenses paria veriti arma sumpserunt, eorumque exemplo vicini insulani, vt se contra illos, tanquam aduersus hosteis, tuerentur. interea Meduanius, qui ante in Santones cum Rufeco, Pigallario, et Rupibaritaenio venerat, exercitu collecto ad Botauillam in Engolismensi agro castra metatus fuerat, hospitio ad fanum Iuliani sumpco haut longe a Ioannis fano. ibi quatriduum vtrinque leuibus proeliis certatum, deteriore nostrorum condicione, cum adhuc incerrum esset, quo Meduanius ducere in animo haberet. eodem tempore classis Burdigalae instruebatur, quae suspensos Protestantium animos tenebat. Meduanius Iuliani fano Tonaeum ad Carentonum deflectit, locum in ripa superiore fluuij positum, cui oppidum inferius subest. quod cum biduum post violentam pustationem defendisset Lucas nobilis ordinum ductor cum LX scloppetariis, eo relicto in superius oppidum concedit, et inde capto eo in arcem, quae pauore semel militi iniecto sine certamine regiis patuit; captusque Lucas cum aliis, cum se ad supplicium seruari intellexisset, fugam meditatur, sed interceptus, et cum se defenderet, occisus est. Rupifortium et mox, cui Gargolleum Rupellanum Condaeus imposuerat, vix viso hoste deseritur. loco Casocandidus a Meduanio praefectus est, addito firmo praesidio, quod continuis excursionibus maxime Protestanteis postea infestauit. ex eo quasi fortuna Protestantium partes deserente dilabi a signis miles; alij domum concedere; quidam ad nostros transfugere; praecipue Pohliciti, qui societatem cum Protestantibus inierant; multi etiam pacis iniecta mentione eo segnius communi caussae operam nauare; cunctosque licentiae militaris pertaesos belli taedium ceperat. sub id tempus, Monferrandus Langoranus Vesunae Petracoriorum praefectura remotus concepta ob id indignarione a partibus discessit; cuius exemplum veritus Nauarrus ne plerique sequerentur, propere ex Benearni pago, quo ad inuisendam sororem excurrerat, Neracum rediit, quasuis pacis conditiones modo non omnino iniquas amplecti paratus. iamque Franciscus Scarsius, et post eum Petrus Villarius archiepiscopus Viennensis Bergeracum, vbi iam Monpenserius erat, venerant, Nauarrum eo breui venturum opperientes, cum Condaeus Insulanos euocat, et quo classis Burdigalae instructae conata tendant, ostendit: nimirum vt in insulas exscensione facta, exstructisque ad aditus munitionibus Rupellam in arctum ab extima parte cogant, salinarum vsu adeo Protestantibus fructuoso adempto, Meduanius uero oppugnatione terrestri vrbem cingat, et ita vndique cinctam ad deditionis necessitatem tandem adigat: tum eos hortatur, vt animos, opes,
industriam ad propulsandum commune periculum conferant. eadem apud Rupellanos ipsos oratione vsus postremo peruicit, vt Insulanis operam suam et opes, quas possent, deferentibus classis XX nauium instrueretur, in cuius sumptus X aureorum OIO a C ciuibus mutuo sumpta. XX duces delecti, quibus Georgius Claromontius Ambosianus cum summo imperio praesectus est. interea Meduanius ad Maranum castra ponit prid. Non. Maias, sumpto ad Noallium III a Rupella leucis hospitio. municipium id est vndique paludibus cinctum, ideoque equitatui inaccessum, nec facile pediti peruium. quia autem multis locis aditur, et copioso milite ad aditus seruandos indiget, Condaeo ab initio placuerat, vt locus desereretur. sed Rupellani quorum intererat locum seruari parum de periculo defensorum solliciti tenuerant, vt praesidium firmum imponeretur, duce Popellinerio, qui iam totos treis menseis cum CC scloppetariis et XX equitibus contra Fontenaiensium et Niortianorum incursiones ac conata, locum defenderat. verum intellecto Tonnaeum a Meduanio captum, iamque in eo esse regios, vt Maranum obsiderent, Condaeum et Rupellanos de promissis auxiliis interpellat; a quibus acceptis CC scloppetariis comeatu locum pro tempore munit, se arcem inprimis hactenus neglectam; quam etiam capto municipio tueri in animo habebat. interea Meduanius paludem percontatur, et iuxta Bastiliam pontem construi iubet, dato Rupibaritonio negotio, vt munitiones circum exstructas per pontem incedentibus suis incommodaturas caperet. quo cognito obsessi inconsulto duce, cum prius fidem de sustinendo hostium impetu obligassent, signa rapiunt, et se ad discessum parant, Popellinerio precibus ac minis eos nequicquam obtestante, vt tantisper remanerent, dum a Condaeo, qui in proximo erat, noua mandata acciperent. sed nihil aduersus obstinatum praesidiariorum propositum ducis preces valuere, quin illi summo mane se signis explicatis ad suos reciperent, non perinde bene a Rupellanis excepri, qui amisso Marano cum se in summas angustias coniectos viderent, classem destinatam maturant, instante P. Bobineuo, eamque ex nauibus, quas Broagij stiterant, apparant, pecuniamque ad id destinatam etiam ab inuitis exigunt. cum autem praesidiarij, qui Marano egressi erant, circa Rupellam vagarentur haut saris munitis hospitiis, quod eos intra muros accipere licet hoste vicino oppidani recusarent, capta inde occasione Meduanius in eos ex improuiso mouet, et quotdam holpitio exuit. dein maiori mole certatum, eruprione a Rupellanis facta, neque magno tamen operae pretio. mox Meduanius tubicinem ad Condaeum mittit, et insolenti lasciuia eum ad hastae certamen secum inuitat. alij item ex nobilitate Condaeanos prouocant, si qui essent, qui virtutis suae periculum in dominarum gratiam facere vellent. quod ad iniuriam reuocauit Condaeus, quod ab homine sibi priuatim infesto id fieri cerneret, tempore maxime suspecto, quo diuersis ex locis ab amicis monebatur, vt ab insidiis sibi caueret. itaque tubicinem statim remittit, imperatque, hero suo renunciaret, facile illi esse viribus regiis subnixo imparibus pro tempore intempestiua superbia insultare: ceterum fortunam saepe mutare, et nuper cum Mediolani Santonum esset, ipse vero cum exercitu incederet, tunc adpugnam exire debuisse. quod ad duellum attinet, scitum esse, parium esse eiusmodi certamina: quam vero dispari inter se condicione sint, minime ipsum ignorare. cum hoc responso remissus tubicen. quo accepto Meduanium intempestiuae denunciationis poenituit, quam non ita male interpretaturum Condaeum sibi persuaserat. inde ipse relicto Marani Ioanne Castrobriando Sanioanio Rupibaritonij fratre cum praesidio Noallio discedit IIII Eid. Maias, et per inferiores Pictones ad reficiendum se milite distributo, maiores copias, antequam quidquam aggrederetur, opperiri statuit. interea classis LX nauium Burdigalae instructa duce Vido Sangelasio Lansaco vela fecerat ad Retensem insulam, et Vliarum cursum directura, quibus occupatis ostium Rupellae veluti obstruebatur. cui contraria a Condaeo vix tandem opposita est duce
Georgio Claromontio Ambosiano, quae cum ad Baiae promontorium Regiam obuiam habuisset, tantum e longinquo tormentorum displosione certatum fuit, ignaro Lansaco, quam imparati hostes essent. quod si resciuisset, classem omnem eo die proculdubio deleuisset. sed nocte naues melius omni apparatu bellico instructae mane in conspectum regiorum venerunt, qui se medios interposuerunt, vt in Retensem insulam descenderent; vbi Vidus postquam insulanos, vt se dederent, frustra monuit, tandem ad Michaelis in eremo fanum deflexit, ibique comeatu accepto et missis in terram, quide copiis, quarum spes facta erat, ad insulas occupandas necessariis certius cognoscerent, cum mininae illae, vt sperauerat, comparerent, Meduanio longius Chizaeum et Mellam vsque in interiora Pictonum progresso, aliquandiu tamen in ancoris stetit, dum interim hostes collectis ex tumultu et pauore animis cum prouiderent, mora vireis Lansaci augeri, triremibus propediem venturis et aliis ex Armorica nauibus, suas contra tempore minui, consilio Rupellae coram Condaeo habito cum Regia classe totis viribus decernere statuunt. dumque in eo sunt, commodum accidit, vt Lansacus, qui de receptu cogitaret, ipse in hostilem classem ineurrerit, ex occasione nauis Theutonicae insequendae, quae inter regias naueis perrumpens Rupellam versus iter dirigebat. itaque cum paene ea ratione ad certamen deuenissent, Lansacus elapsa naue ad Retensem insulam obiectam deflexit, et iuxta Semblaceanam munitionem ante quadriennium a Polinio Garda tempore obildionis exstructam aliquot scloppetorum et tormentorum velitationibus cum insulanis pugnauit; confestimque expedito cursu Burdigalam versus vela facit, frustra insequente hostili classe, quae OIO C bellatores circiter portabat; quaeque cum nauibus grandioribus et salis in tempore non exonerati pondere grauibus constaret, non perinde expedite incedere et abeunteis adsequi potuit. igitur ad fauces vsque Alinorum progreditur; id loco nomen in oltio aestuarij Garumnae, quod breuia et. crebra vada sabulosa non solum infestum nauigantibus efficiunt, sed horridum adeo fragorem vndis ad arenas allidentibus cient, vt Arcadiae pecuaria rudere credantur, et ex insuaui sono nomen loco inditum sic, sicuti ex eadem caussa Scyllae et Charybdis fabulae in freto Mamertino locum antiquitas dedit. ostium autem Garumnae pulcerrimum toto mari Oceano et spatiosissimum scopulis imposita turris Cordoana, Alexandrinae turris in Pharo exstructae nistar, iter nauigantibus inde ex Hispania secundum Medullorum litus, inde ex Armorica et Pictonibus per Santonicum litus aduersum et fauces illas Asinorum interdiu noctuque accensis ignibus monstrans. his in faucibus aduerso vento aliquandiu Lansacus haesit, hostui interim classe, quae huc vsque processerat, retro vela faciente; quae tamen haut secus, ac si conserto certamine debellatum esset, triumphanti similis Rupellam reuersa est. qui suecessus vt non parum Lansaci existimationem imminuit, ita Protestantibus contra aninios ad maiora audenda fecit. Lansacus exposito Talemontij, Mechae, quae Tremollianae ditionis oppida sunt, et Blauiae milite, vt se a nausea reficeret, animum ad nouam expeditionem adiecit, vt recentis minus iucundam memoriam induceret. nec cessabat Condaeus, qui nauem Cantabricam CCCC amphorarum omni re instrui curauit. interceptus sub id tempus Henrisus Sabaudus Franciscae Roanae Renati vicecomitis Roani sororis filius, qui se principem Geneuensem indigetabat, atque adeo Iacobi Nemorosij ducis filium, qua de re supra suo loco diximus, iuuenis socors et tanto nomine indignus. is cum crassiorem Rupellae aerem caussatus valitudinis caussa in loco intuto extra vrbem moraretur, ab emissariis Meduanij captus, et Tonaeum ad Carantonum primo, dein Engolismam deductus, nullo pretio pro tempore redimi potuit, creditumque est a multis, eum ad exitium seruari, quod matrimonium inter Nemorosium postea et Annam Atestinam Guisianorum parentem contractum impugnaret, et statum liberorum ex eo susceptorum in dubium reuocaret. quam inuidiam veritus Meduanius eo maiorem vitae eius
curam habuit, appositis fidis custodibus, qui captiuum ab omni iniuria tuerentur, magnaque ea re fidei etiam in caussa ad matris decus pertinente religiose seruatae laudem meruit. interea Condaeus Broagium venit, vbi res admodum perturbatas offendit, oppidanis plerisque iniuriam Mirambello factam indigne ferentibus, et alioqui Mongomerianorum imperia ac petulantiam parum aequo animo accipientibus. huic attributus erat Manducagius legatus vir prisci moris et disciplinae, ob idque oppidanis magis acceptus; quem Condaeus vt oppidanos aliquo modo placaret, amoto Mongomerio loco praefecit, et res ad sustinendam obsidionem pro tempore ordinauit. idem et diligenter a Campeto Saugeono factum, qui Roianum tenebat, Tremollianae ditionis oppidum, in aestuario Garumnae ad res gerendas magni momenti, et quod Meduanius a Burdigalensibus exoratus, quibus illud maxime incommodabat, obsessurus credebatur. cumque ad regiorum disturbanda consilia classe valida opus esset, rursum in eam cogitationem reuolutis ducum animis Condaeus Rupellam reuersus cum oppidanis agit, misso Arnoldo rei maritimae perito ductore, qui Garumnae aestuarium ingressus de hostium classe cognosceret; tandemque annitente P. Bobinello tenuit, vt classis instrueretur. et quia propriae vires in eam rem haut satis essent, missus Franciscus Persona cum aliis vrbis delegatis in Batauiam ad Arausionensem, et Belgij ordines communeis amicos, qui maiora nauigia, quibus illi abundant, cum rebus ad bellum necessariis commodari poterent, sera tam vicino hoste auxilia. interea Meduanius, cum quo erant ex proceribus Nicolaus Lotaringus, Carolus Lotaringus Ellebouius, Ioannes Aumontius, Ioannes Scarsius Valliguidonius, Philippus Strozzius, Ioachimus Dinteuilla, Io. Leomontius Pigallarius, Franciscus Castaneus Rupipozaeus, Vidus Dallonius Ludensis comes, Philippus Voluirius Rufecus, Mortanius, Barbezerius Chemeraldus, alij, X Kal. Vtil. ad Broagium castra posuerat, distributis ad Hersam vicum subiectum copiis, a quo per aggerem hinc inde paludibus salinariis cinctum angusto calle ad oppidum itur, interiecto ad latus luco, cui parcitum ab obsessis in Mirambelli gratiam; quod ipsis postea multum incommodauit. in imo aggere molatrina subuentanea erat ab obsessis tumultuario opere munita, quam protinus deserere coacti sunt, subeuntibus regiis luco occupato tectis, moxque arctiore ab ea parte cinctus locus est. a fluuio in Santonibus, cui a turre cognomine intra terram III circiter leucas retracta nomen, Broagium dictum est, municipium paucis abhinc annis conditum solo paludoso et accedente mari fere immerso; quod Septentrionalium populorum istuc ad salis, cuius illis locis optimi copia est, subuectionem comeantium appulsu creuit, saburra, quam in naueis vacuas imponebant, eo loco exonerata, ita vt tumulus tractu temporis in mari excitatus sit, forma quadrata, XXC, circiter passuum amplitudine, qui vallo et palis initio a Iacobo Pontiano, a quo et Iacopolis nomen, cinctus est, asseribus abietinis et malis nauium introrsum ductis et cespitibus ac lignorum fascibus firmatis. dein post Monconturianam pugnam Hardoinus Villerius Riuerius Pitallerius locum Protestantibus ereptum propter situs commoditatem firmiore vallo et propugnaculis muniuit. sed Rupifulcaudio comite superueniente, cum inde Dorienna et Hannibal Coconacius cum VIII Gallorum et Italorum signis deiecti essent, Mirambellus rursus loco muniendo animum adiecit; et insulanis vicinis illuc commoditate et domini ipsius popularitate et humanitate inuitatis loca ad habitandum volentibus distribuit. et ita vrbs in eam, quam videmus, magnitudinem excreuit. occidentem versus haut hinc longe obiacet Vliarus insula omnium rerum feracissima, quae VII fere leucas in circuitu patet, et ipsa Pontianorum ditionis, ex qua comeatus cottidie Broagium comportabatur. verum negligentia summa res administrabantur, insulanis haut satis aequis, nec dum iniuriam Mirambello factam oblitis, vt penuria eius, qui tamen largius comportari per mensem integrum ante obsidionem poterat, deditio ad extremum
secuta sit. sexto post aduentum Meduanij die, cum res interea crebris velitationibus gesta esset, impetu facto Regij molatrinam subuentaneam, quae a Sernaeo tenebatur, machinarum aliquot ictibus pulsatam noctu inuadunt, et vallo circa eam occupato obsessos ad crepidinem vsque fossae compellunt, quorum plerique mediis iam nostris inter molatrinam et oppidum aut interfecti aut in paludes salinarias praecipitati sunt. promotum dein vallum ad maius vsque propugnaculum, quod tumulo ante excitato obsessi muniuerunt, et ad extremam vsque obsidionem fere tenuerunt. inde excursionibus et eruptionibus vtrinque certatum, et ad Iusti et Aniani fana multi ex nostris intercepti et male multati. tandem Condaeus, vt obsessis animos praesentia sua faceret, classem conscendit, et se obsessis pariter ac regiis in armis osten dit, facta spe Manducagio per Claromontium, vt breui classem regiam, a qua magis sibi obsessi metuebant, in Garumnae aestuario aggrederetur ac disturbaret. hoc consilio cum XVII maioribus et totidem minoribus nauibus vela facit VI Kal. Vtil. inter Vliarum et Retensem insulas facto itinere. sed post longam serenitatem tempestate sub noctem coorta, plerique ex nobilitate nauseabundi Condaeo auctores fuerunt, ne vlterius pergeret, neque rem proelij aleae committeret. ita irrita expeditio naualis fuit; Fontaxabia sub id aduecta naue Cantabrica IO C amphorarum, quam Lansacus expectabat. crebris interim velitationibus ad oppidum pugnabatur, et ex vicinis praesidiis crebrae in regios excursiones fiebant. Campetus, qui Roianum tenebat, cem Saugeoni ad Sudram quosdam laxius et securius agere comperisset, cum rapta manu illuc aduolat, et L ex iis interfectis multos etiam cepit; et inter eos Philibertum Guichium, et Iacobum Leuium Chelusium, qui postea in flagranti Regis gratia floruerunt. sed in reditu male multatus alterum fratrem amisit, alterum grauiter vulneratum Rupellam, vt diligentius curaretur, mittere coactus est. diuersa parte Ioannis fano egressi praesidiarij Iacobum Haruillam Palatiolum magni animi iuuenem, qui ad exercitum cum leuis armaturae ala veniebat, et ad Eparchij fanum haut longe ab Engolisma hospitium habebat; noctu VIII horarum ittinere confecto nec opinato aggressi vniuersos fere equis et armis exuunt, ipsumque cum nonnullis ex nobilitate interficiunt. iamque vallum ad fossam vsque productum fuerat diligentia Pigallarij, itaut tumulo excitato V. Non. Iul. III tormenta in murum oppositum directa sint, potius vt Lansacus maturandi aduentūs admoneretur, quam alio operae pretio. quo cognito Claromontius, qui in ancoris ante Broagium sedebat, Rupellam ad Condaeum redit, et nouas copias poscit. sed Rupellanis nobilitati propter vltimam expeditionem irritam succensentibus cuncta confuse et retractanter fiebant; lustratis tamen copiis, quae in vrbe erant, cum OIO scloppetarij numerati essent, cui numero comeatus in vrbe impar erat, obsessi, qui diuturnae obsidionis periculum ob annonae angustiam verebantur, optimum factu iudicarunt, si dilecti quique ex classe in oppidum introducerentur, et duplicato praesidio impetus in regios totis viribus quamprimum fieret. verum et hoc segniter factum. tandem Lansacus cum classe venit, et Vinter liarum et Retensem insulam ad Baiae promontorium pernoctauit haut longe ab hostili classe; vnde sub auroram displosis aliquot tormentis Rupella praeteruecta in Broagij canalem deflexit; quo mox eum Claromontius subsecutus est pugnandi certus; sed vna et altera naue nauclerorum imperitia ad breuia allisis, conatus frustra fuit. itaque astu res tentata, et compositi artificiosi ignes, quatuor mediocribus nauigiis ad id paratis, quae funibus spatio idoneo colligata aestu impellente et remulco tracta in proras nauium regiarum incumberent, et incendium in eas immitterent. id noctu haut omnino infeliciter tentatum, magno regiorurn pauore, itaut primaria secundum praetoriam nauis interiora petere coacta sit, et cum tormentorum ictibus ex oppido peteretur, signo deditionis facto praesidiariis deceptis periculum euasit. quod obsessis multum postea incommodauit, per nauem illam comeatu, qui ex superiore canali in oppidum
comportabatur, intercluso. secundum haec et rursus artificiosis ignibus tentata classis Regia, sed irrito successu, laxius porrectis nauibus, vt et a vento et huiusmodi periculis tutae essent. sub id igne accenso Vliarenses significant, V triremeis Fabiano Monlucio duce inter Vliarum et Aluertensem insulam conspectas; contra quas mox VI naues a Claromontio missae, quae iam canalem egressas et in altum vi remorum prouectas assequi minime potuerunt. tandem illae Carantoni aestuarium ingressae sunt, Claromontio semper, sed frustra insequente; quem protinus remittente vento et aestu intumescente vi remorum praeteruectae in conspectu ipsius se classi Regiae couiunxerunt. quo facto cum certamen impar inter vtramque classem futurum appareret, tamen Claromontius, quise calumniis peti sciret, et culpam alienam in se reiici, consilium audax, sed sibi necessarium pugnandi sumit, et cum Regia classe congressus a triremibus tormentorum ictibus vndique quassata praetoria malis et antennis deiectis, et plus C ex suis seu occisis seu sauciatis miserabile vel ipsi victori spectaculum praebuit, cum ceterae, quae numero classem Regiam superabant, desides sederent, et laboranti ducisuo praesto esse non possent; allisaque ad extremum ad syrteis, quae crebrae illis locis sunt, praetoria et propraetoria, diremto nocte certamine ad Aluertensem insulam primum, dein ad Baiae promontorium se recepit. quo cognito Condaeus continuo ad eosaduolat, vt casu hesterno consternatos erigeret, et plerosque a classe dilabenteis retineret: Traliamque ductorem, qui iam saepius natatu in oppidum comeauerat, ad Manducagium et obsessos mittit, bonoque eos esse animo iubet; non classem auxiliarem tanquam victam recessisse; venti illud et formae nauigiorum certamen fuisse, quo quassatas naueis paucorum dierumspatio refici oporteat: mox comparituram classem, quae feliciore vento vsa triremeis disiectura sit. ad haec sociorum nomine Manducagius suis non defuturos animos respondit, modo promissa subsidia in tempore non desinit, et classis, in qua praecipuum robur et praesidium obsessi ponant, rursus eadem alacritate in canalem redeat. murmura interim in vrbe audiri: plebs duces incusare, quod segniter rem gererent, quod cum regiis consilia communicarent; belli onus et incommoditates plebis ceruicibus velutti impositas; eius decus et commoda ad nobilitatem redire; iam satis se ludibrio habitam; nunc tandem faciendum, quod iampridem factum oporteat: suis, non aliis auspiciis bellum gerendum: aliter suspiciones, quae occasiones rei bene gerendae eripiant, purgari non posse; quae si suboriantur, aequabili iure inter ciueis constituto iis opportuna remedia in tempore adhiberi posse; quod minime sperandum sit, quandiu res a potentioribus administrabitur, quos non tanquam auxiliareis accersiuisse, sed veluti saeuissimos libertati patriae dominos imposuisse sibi videantur. contra iniquitatem plebis incusabant proceres, quae res ex euentu metiatur, nec videat, optima consilia plerunque a fortuna euerti: ad haec eos rerum ignaros, ideoque suspicionibus obnoxios fere rixis dissidiis et aemulatione perpetuo digladiari, et dum altercantur, nullos apparatus fieri: nihil in futurum prouideri; cuncta confuse et per tumultum agi, imperioque, quod penes vnum esse debeat, misere per factiones, quae inter ipsos regnant, dilacerato nihil recte administrari. suam vero miseram condicionem, qui insanae plebis arbitrio rebus imparatis non ad pugnam, sed ad lanienam et coniunctum cum dedecore exitium certissimum tanquam in arenam producantur. dum contrariis querellis hinc inde certatur, Lansacus successum vrget, et Vliarum dedentibus se insulanis in fidem accipit, eamque praesidiis opportune dispositis firmat, vt ab ea parte transitum a Rupella infestum redderet, et comeatum, quo ex ea insula copioso subleuabantur, auerteret. in eam rem et fanum Moisis, quod leucam a Broagio abest, praesidio firmatum, imposito Escillio, qui Protestantium partes aliquando secutus fuerat. quo mox, antequam locus commode defendi posset, duxere Rupellani periculum veriti, et praesidiarios cum duce obtruncarunt. nihilominus cum validiore manu eodem missus a Meduanio Cemeraldus, qui nec meliorem sortem expertus est. nam cum Condaeus statim
auxilio misisset CC scloppetarios exiguo comeatu praeter puluerem onustos, ducibus Rasio, Cardonio, et Villanouano, non monitis obsessis, ne fama rei ad regios emanaret, vix illi tandem agniti et in naueis ab obsessis accepti sunt, et incumbentibus regiis ad LX et amplius armis exuti, capti, aut interfecti. sed in eo conflictu Cemeraldus, qui primus impressionem fecerat, desideratus est. Rex vero vbi de successu cognouit Bloesis discedens Pictauium venit, quod et sollemni pompa mense Iulio ingressus est, vt proximitate sua rebus iam ex voto procedentibus fauorem conciliaret, a bello tamen alienus, et pacis constituendae certus, quam se aequiorem in illo rerum prospero cursu habiturum sperabat. inde Heluetios ad Meduanium mittit, quibus subnixus ille verberationem inchoat ad Lupi-passum, id propugnaculo nomen ad meridiem et mare obiecto, inde dicto, quod per eam partem olim impune lupi municipium ingrediebantur. locum vallo ante promoto et munitione excitata firmauerant obsessi, ad quam Meduanius IO circiter tormentorum ictibus displosis impetum fieri iubet. locus captus ac mox receptus auxilio superueniente Manducagio, qui in femore graue ac postremo letale vulnus accepit. id actum IX Kal. VItil. interea classis quassata ad Baiae promontorium sedebat; et cum metueret Condaeus, ne Flonda et Princeps, ea erant praecipuarum nauium secundum praetoriam et propraetoriam nomina, milite destitutae et magno machinarum numero onustae in manus regiorum venirent, eas tristissimo de obsidionis euentu augurio exarmari mandat, quippe ita spe reficiendae classis, quod sibi persuaserant obsessi, omnino praecisa. cumque moxsuperuenisset Lansacus rei haud ignarus diffugientibus nauarchis et exiguo, qui supererat, milite, nauibus item Anglis in tutum se subducentibus, Princeps illa nauis a triremibus circumuenta, tandem carina aquam hauriente, cum sensim mergeretur, omni spe capiendae eius adempta, ignibus artificiosis a Lansaco iniectis absumpta est, IIII etiam machinis amissis, quae ab igne prius corruptae, postea recedente mari receptae sunt. inde ad Floridam versus impetus ad Retae litus haerentem, quam XXX armati circiter tuebantur, qui Noneto Normano vnius e triremibus praefecto vitam saluam pactise dedidere. quo facto Lansacus ad obsidionem voti compos abolita prioris expeditionis memoria reuersus est; vbi promoto ad fossae crepidinem vallo tumulus ex doliis lignorum fascibus et tabulis excitatur, V tormentis super iniectis, ex quo in portum vrbis infesta verberatione fulminabatur; quem ignibus artificiosis iniectis cum incendere conarentur obsessi a Meduanio prohibiti fuere. iamque in dies annona deficiente linquebatur animi miles, et murmura haut occulta inter duces ac nobiles exaudiebantur; cum Valasergus Sereus, qui nuper cum Maninuilla Rupella venerat, ad Manducagium ex vulnere adhuc infirmum, Condaeique verbis socios bene sperare iubentem, conuersus, Quid tandem nobis fiet, inquit, cum omnia sedendo consumpserimus, et vireis vigiliis ac vulneribus, animos nimia patientia amiserimus? an sponsorem te Manducagi praebes, fore, vt auxilia promissa represententur, et annona obsessis summittatur? nescis has artes esse illorum, qui obsessos ad durandum confirmant? quid ergo moramur? an vt fame et siti (nam et heic penuria aquae est) enectinos hostis irae ac libidini permittamus? quin potius, dum vires et animi superant, dignum nomine Gallico et caussa, quam tuemur, consilium capimus, et certum exitium, quod ante oculos obuersatur, praesentia animorum discutimus. Rupellanis in iisdem angustiis id olim feliciter cessit, cum eruptione facta hostem moenibus imminentem summa virtute repulsum in plureis menseis producta obsidione retulerunt. idem nobis animus, audeo dicere, nec tot nobilium et fortissimorum militum vllus abnuit, eadem virtus, nec dispar, vt spero, euentus sequetur. tantum in hostem mittamur. dicentem confusae idem sentientium voces summo applausu excepere. nec Manducagius, qui consilium minime probabat, cum impedire non posset, multum reluctatus est. tum delecti ex nobilitate et insulanis, qui cum interulis lineis Sereum sequerentur. nam hoc ille sibi negotium sumpsit, cum Manducagius vrgeret, vt Philippus Lafinius Nocleus expeditioni
praeficeretur. Sereus per munitionem, quam dixi, cum cataphractis et aliquot scloppetariis egressus legiones regias primo impetu disturbat, et vallo superato, cum scloppetarios sequi putaret, in Heluetios ardentius calore pugnae inuectus, mox circumuentus, et a suis desertus cum plerisque caesus est; cum eo Fridericus Hangestus Argenlius, Combius, Bellilocus ex primaria nobilitate; Gorcius, Pillius, Ioannes Simo Marennenses, homines strenui desiderati; plures vulnerati, multi capti. ita vnde salutis aura affulserat, omnium rerum desperatio secuta est; resque Manducagio aegro ad Nocleum recidit, qui a Condaeo confirmatus, et ipse alios, quantum poterat, in officio continebat. tum obstructo a Lansaco canali palis in terram transuersis de stitutis et longa funium ac catenarum serie inter se colligatis, semel atque iterum de comeatu introducendo conatus frustra fuit. igitur ex occasione Manducagij ob aegritudinem, quae eum ad tabem sensim perducebat, alio transferendi, quod obsessi frustra a Meduanio petierant, a Philippo Strozzio, qui primas secundum Meduanium in exercitu tenebat, Laurentius Magius Maninuilla euocatur, cuius mater ipsius Strozzij nutrix fuerat. sic enim iudicabat vir optimus et a fundendo Gallorum sanguine maxime ab horrens, obsessos, quamuis ad summas angustias redactos nolle primos colloquij mentionem iniicere, ne extrema necessitate adacti id petere viderentur, eoque iniquiorib. condicionib. cum Meduanio transigere cogerentur. igitur Maninuilla assumpto secum Ioachimo Tortarota Vallio, nam aliter ad vitandam inuidiam ire noluit, ex ducum consensu ad colloquium sine vllis mandatis loco condicto venit, quo iam Strozzius cum Pigallano venerat. ibi Strozzius dolere se obsessorum vicem testatus, qui fossa iam occupata et propugnaculo paene suffosso in eo essent, vt extremae oppugnationis ipsis proculdubio exitiosae periculum subirent, nec tamen de deditione agerent. ea de caussa ipsum accersiuisse dixit, vt suo nomine socios moneret, se respicerent, et in tempore sibi exemplo Issoriensium mature consulerent, opera sua delata; qua et esfecturum se recipiebat, vt aequas condiciones a Meduanio ferrent. re a Maninuilla et Vallio ad suos relata, placuit, vt non negligeretur colloquij a regiis inchoati persecutio, eoque magis, quod Strozzius Regis literas ad Meduanium scriptas ostenderat, quibus de Issoriacisanguinolenta expugnatione eum certiorem faciebat, addebatque, Andinum cum exercitu in itinere esse, vt in Santones descenderet, eademque seueritate cum imperata facere detrectantibus vteretur. igitur perscriptae ab obsessis condiciones, quae cautione accepta ab Arturo Parthenaeo Queraeo, Ludouico Malamosco Musserio, Ant. Bellocorpio Guillonuilla, Io. Maiolio, Maninuilla, et Vallio ad id delegatis ad Strozium, cum quo erant Pigallarius, Lansacus, et Bellouasius Nangius praetoriae legionis praefectus, perlatae sunt XVII Kal. VIIbr.; ad quas postridie responsum est a Meduanio, ac tandem conuentum. sed tempore petito ab obsessis, quo Condaeus de re certior fieret, et condiciones ratas haberet, missi Queraeus, Maninuilla, et Maiolus, et cum iis a Meduanio nominatus Philippus Thomassinus. interim dati vtrinque obsides; a Meduanio Ioan. Durfortius Bironi tormentorum praefecti legatus, et Ioannes Viuonus Bugoinus: ab ossessis Cormontius, et Guillonuilla. Condaeus acceptis condicionibus et laudata palam obsessorum virtute delegatos seuocat, et auxilia parata ostendit, si triduum adhuc obsidionem sustineant: id autem honeste condicionibus per altercationes exagitatis citra suspicionem fieri posse. ita remissi delegati, qui ab obsessis fide iam data et capitibus subsignatis impetrare nusquam potuerunt vt deditio differretur, cum nec spem auxiliorum certam esse, nec nisi cum certa pernicie eius rei periculum fieri posse appareret. itaque die Dominica sequenti deditio facta est in has leges, vt duces, nobiles, et milites vita salua et cum impedimentis dimitterentur, signis complicatis, tympanis non pulsantibus, funibus accensis; et qui terra iter facturi essent, a Strozzio et Pigallario; qui mari, a Lansaco in tutum deducerentur. opidanis et insulanis nullum praeteritorum ratione periculum crearetur, sed cum bonis salua maneret conscientiarum libertas; tormentum et colubrina,
quae Broagij erant, Rupellam deducerentur; ceterae machinae in oppido relinquerentur. quae omnes et singulae condiciones religiose a Meduanio, Strozio satagente, seruatae et summa fide impletae sunt, multum indignantibus Rupellanis, quod promissa a Condaeo auxilia obsessi expectare noluissent. Condaeus vero, quires Protestantium paene collapsas doleret, vt aliquo operae pretio iis famam conciliaret, cum nobilitate et iuuentute delecta iam ante sub noctem Rupella discesserat, ad CCC equites penes se habens, ac postridie fanum Ioannis venit, vbi accepto aliquo bellatorum numero non intermisso itinere Barbezium tendit, quod hinc XVIII leucas abest, transmissoque ad Bassacum Carantono Pontium, quod a Rupifulcaudio comite cum C equitum et IO peditum praesidio tenebatur, haut citra periculum insequentib. semper regiis se contulit, ibi Nauarrum, Henricum Turrium Turenae vicecomitem et Fr. Lanouium, vt aiebat, opperiturus. Interea Damuilla Septimaniae praeses, qui foederis et vnionis inter Catholicos et Protestanteis auctor fuerat, ab vxore, quae nuper Bloesis a Rege ingentibus promissis onerata discesserat, persuasus, et insolentiae quorundam, qui illis in regionibus inter Protestanteis eminebant, pertaesus, a foedere discessit, et ad Monpelium, vnde iniuriose exclusus fuerat, vltione ardens castra posuit. in eam rem ei a Rege exercitus attributus, parte eius Rogerio Sanlario Bellogardio E. T. et arcta cum Damuilla amicitia coniuncto commissa; qui eodem tempore, quo ille Monpellium obsidebat, Nemausum oppugnaturus esset. quae duo erant praecipua Protestantium in Septimania propugnacula. id astu a Rege ex parentis consilio factum, vt non adiutorem Damuillae, sed exploratorem daret, diuisoque exercitu auctoritatem eius in prouincia infringeret; placato vtcunque ea re interim Bellogardio, qui se tribunum equitum creatum, deinde adempta omni administratione ludibrio expositum assiduis apud Regem literis querebatur. spes et iniecta Regi, vt dissidiis inter illos, quorum concordia merito ipsi suspecta erat, ex aemulatione sensim subortis illi inter se tandem committerentur. partitis inter duces copiis, cum de illorum conatibus ad Nauarrum allatum esset, mox eo Turenae vicecomes et Lanouius suppetias laborantibus laturi iussu ipsius Nauarri profecti sunt; confirmatisque obsessis et rebus in prouincia ordinatis sub id tempus ad Nauarrum redierunt. diuersa parte Laniacus Broagio a Meduanio cum praesidio impositus, cum imperium in vicinas insulas sibi arrogaret, in Retam insulam, quam Ioannes Drocensis Morinuilla huc vsque tenuerat, ducit; ad quam LX circiter naues Anglicanas obuias nactus, eas hostiliter inuasit, et ad salis subuectionem contra priuilegia ac libertates coegit. qua re non mediocriter iritata Elisabetha, Gallicanas naueis per Angliae litora sisti iussit; vixque interuentu oratorum reconciliatis vtrinque animis commercij securitas restituta est. quae dum aguntur, pacis, ad quam vtraque pars et Rupellani maxime belli secus a ducibus suis, vt aiebant, administrati pertaesi anhelabant, negotium Monpenserio auctore, et Villaregio omnem operam adhibente procedebat; de qua tandem Bergeraco Pictauium ad Regem vltro citroque comeante Birono conuenit. tandemque edictum Pictauij conditur mense VIIbri., LXIII capitibus absolutum, quo mutatis aut interpretatione temperatis durioribus superiorum edictorum condicionib. aequabile ius inter omneis constitutum est. id postea VIII Eid. VIIIbr. in Senatu recitatum ac publicatum est rogante, audito, postulante, et consentiente cognitore regio. et cum quaedam essent, quae non publicari vtriusque partis ob varias caussas intererat, ex iis articuli aliquot confecti, qui secreti appellati sunt, quibus nomine Regis Bergeraci subscripsere XV Kal. VIIIbr. Monpenserius, Bironus, Scarsius, Sansulpitius, B. Salignacus Mota-fenelonius; Nauarri et Condaei nomine, Franciscus Lanouius, Ludouicus Faber Gratinius Nauarri Cancellarius, Ludouicus Sangelasius, Caluinius, Arnoldus Faber Casanoua, et alij prouinciarum delegati. articuli minime in Senatu recitati, sed tantum in acta relati sunt, quod eorum vsus fere ad alias regni prouincias Senatui minime subiectas pertineret. inter alia, de locis in Venascinensi comitatu Pontificiae
ditionis a Protestantibus occupatis et Pontifici quamprimum restituendis cauetur: principatu item Arausionensi Nassouiis conseruando. praecipuum in illis, et quod ad vniuersum regnum spectat, caput fuit, de sacerdotum et monachorum coniugiis; quo sancitur, de huiusmodi matrimoniis iam contractis ne quaestio cuiquam moueatur, aut negotium facessatur, cognitoribus regiis et aliis de ea re silere iussis. tum constituitur, vt liberi ex iis procreati in mobilia et aduentitia tam ante quam post matrimonium quaesita, et in immobilia a patre et matre parta succedant: itaut monachi monachaeque professae ad nullam successionem seu directam seu collateralem admitti possint edicitur item ne Protestantibus, qui iam ante in tertio aut quarto gradu matrimonium contraxerint, eius rei caussa molestia fiat, aut matrimonia huiusmodi in dubium reuocentur successioue adimatur, aut controuertatur liberis inde natis aut nascituris. quod si de matrimoniis Protestantium, quasi ea inualida et illicita sint, lis moueatur, vt de iis regius iudex, si reus Protestantium doctrinae addictus sit, cognoscat; si contra, res ad iudicem ecclesiasticum remittatur. quantum ad coniugia iam contracta inter Protestanteis in secundo aut de secundo ad tertium gradum attinet, de iis cum Rex rogabitur, auctoritatem suam interponat: ita vt nec ipsis ipsorumue liberis molestia ob id in posterum facessatur. quod idem, in subsequentibus edictis semper repetitum fuit. edicto condito Rex Regina et Andinus iusiurandum de eo seruando III Non. VIIIbr. interposuerunt, instrumentumque ea de re Pictauij factum Rex Bergeracum ad Nauarrum misit, tantoque omnium pariter applausu res transacta est, vt Rex proprium illud ac peculiare suum edictum vulgo appellaret. Condaeus vero, qui tum Rupellae erat, et opidani tanta illud laetitia exceperunt, vt cum sub vesperam literas Nauarri accepissent, edictum sine mora ad faces per vrbem publicari curauerint. Dum Rex Pictauij esset, res numaria, tribus ab hinc annis valde perturbata, edicto maxime memorabili constituta est. vetere regni instituto receptum erat, vt libris Francicis cuncta in contractibus aestimarentur; cum autem librae hae imaginariae essent, nullumque certum pretium earum esset, contra verae opes auri et argenti certo pondere ac numero constare debeant, eo fiebat, vt aucto eius rei, quae ceterarum pretium esse consueuit, pretio res omnium fere ad nihilum redactae essent. plebs vero, quae in publico commercio numos maiore pretio accipere, in pensitandis regni tributis minore exsoluere cogebatur, vltra modum vexaretur. nam iam aureus V libris et alicubi VI, et quod grauius erat, externa moneta, veluti ducatus Castellensis duplex XVIII libris iactabatur, ita vt nemo sciret, quid in bonis haberet. quod M. Marij Gratidiani temporibus accidisse prodidit Cicero. exemplum e Belgio deriuatum fuerat, vbi ex Arausionensis consilio, quod publica auctoritate fiebat, vt aureus VI solidis plus iusto valore exponeretur, apud nos priuatis institorum monopoliis palam vsurpabatur. cui malo, vt obuiam iretur, conuentu Lutetiae peritorum habito, tandem decretum est, vt certa aureae contra argenteam. monetam proportio esset, et abolito librarum Francicarum hactenus recepto vsu, deinceps in contractibus ac venditionibus res omnes aureis aestimarentur. edictum ea de re factum VIIbri mense, et in Senatu post magnas contentiones, suadentibus illud Vido Fabro Pibracio praeside, et Petro Gondio episcopo Parisiensi, Eid. IXbr. promulgatum fuit. quod vt necessarium et fructuosum a prudentioribus iudicabatur, ita eius executio in tanta licentia plerisque difficilis videbatur. vicit tamen exspectationem et spem multorum exitus. nam nullum edictum minore cum fremitu receptum, nullum maiore religione seruatum fuit, dum quisque communi calamitati remedium quaerit, et oblatum libentissime complexus quod priuatis commodis ex eo decedebat, publicae vtilitati condonari aequissimo animo patitur. itaque cum aureus ex immenso illo pretio ad LXVI solidos, sicuti in Belgio iactabatur, primum reductus esset, idque vt ad anni vsque finem locum haberet, postea autem ineunte anno proximo, vt LX solidis tantum aestimaretur, placuisset, nemo contra dixit, nemo
non edicto tam salutari paruit. tantum exeunte anno festinatis solutionibus coacti creditores suum recipere, qui recusarunt, litibus temerariis et sumptibus inutilibus se vexarunt. Et ita quidem res hoc anno apud nos erant, qui reliquus fere edicti executioni insumptus est, Rege iam post pacificationem securo, et ad otium ac voluptates toto animo prolabente. Pictauio postea Rex Bloesas rediit, et sub finem anni Lutetiam perpetuum fere toto regrio suo domicilium venit. Sub id tempus Franciscus Folius Vigeanus Pictonum regulus magna prudentiae et aequitatis laude inter suos clarus iam affecta aetate Rupellae decessit, quem mox Manducagius secutus est ex vulnere Broagij accepto, quod perfecte curarinunquam potuit. iam ante Nicolaus Lotaringus Valdemontius X Kal. Febr. fatis concesserat, qui ex Ioanna Ecmondana priore vxore Aloisiam regis vxorem susceperat; dein Ioannam Sabaudam duxit, ex qua natus Philippus Emanuel Mercurij dux; et vltimam Margaritam Claudij Aumalij gentilis F. abstulit et hic annus B. Monlucium E. T. Stiliani in Aginnensi agro fere cum seculo coaetaneum, virum fortitudine, industria et felicitate cum maximis aeui sui ducibus comparandum, de quo cum tam multa dicta sint, et ipse res suas propriis commentariis explicauerit, qui magno famil ae decorepost mortem eius publicati omnibus, qui virtutis via ad militarem gloriam grassantur, magno vsui esse possunt; de eo plura scribere superuacuum existimaui. huic a Rege suffectus est Armannus Guntaldus Bironus tanto munere dignissimus, et quem Monlucius ipse, si moriens rogatus fuisset, ex omnibus proculdubio sibi successorem delegisset, qui dignitatem iam virtuti suae debitam pulcerrimis postea rebus pace et bello gestis multum illustrauit, in eaque de regno ac Gallico nomine optime meritus veluti exspirauit. rei tormentaria praefectura, quam Bironus et virtutis opinione meruerat et summa laude administrauerat, in Philibertum Guichium et natalib. clarum et gratia apud Regem florentem translata est. obiit et hoc anno paucis, postquam Rex Bloesis discessit, diebus Ioannes Moruillerius Bloesis honesto loco natus, quondam Aureliani episcopus, qui multis legationibus magna cum laude obitis, maximis in Gallia honoribus se semper parem praebuerat, post Hospitalium, cuius virtutem seculi iniquitas ferre non poterat, domum relegatum, sigillorum procuratione ornatus, homo probus et prudens, sed innata timiditate nunquam generosi consilij auctor, ideoque mediis sententiis potius praesens otium, quam firmam in posterum pacem sectatus, fundata veluti altera ab Hospitalio in aula secta, cuius adstipulatores eo plures habuit, quod hi vnionis inter Catholicos sarciendae studio cuncta factiosorum religionis caussam falso, vel ipsorum iudicio, obtendentium consilia et conata dissimulanda existimarent; cum alteri Guisianorum ad altiora tendentium odio, pacem quauis ratione colendam suaderent, eaque re Protestantium caussae fauere crederentur. morienti astitit Pomponius Belleureus summus eius prudentiae ac consiliorum sectator, qui mortuo et in Franciscanorum aede, sicuti testamento mandauerat, sepulto honorifico elogio parentauit. hunc paucis diebus praecessit VIII Eid. Maij Huldricus Viglius ab Ayta Zuichemus in Frisia natus, et ob raram iuris ciuilis peritia m primum multis dignitatibus a Carolo V ornatus, dein ob maiorem in rebus agendis laudem a Philippo eius F. consilij priuati praeses, ac postremo velleris aurei Cancellarius creatus; qui cum initio Belgij libertatem defendere visus esset, eoque nomine gratiam suarum promeritus, postea ad Hispanorum partes inclinare creditus in Ordinum odium incurrit, et inter suspectos anno superiore captus est, sed in liberiore custodia habitus; vbi tum (nam Bruxellis forte eram) eum officiose inuisi, et multa de conuersione Belgij ex his motibus praesagientem audiui, quibus excusari volebat, quod Hispanorum partibus fauere diceretur, cum de Regia maiestate, quam euerti his vnionis initiis prouidebat, sarta tecta seruanda tantum cogitaret, ceterum ab Hispanorum immanitate, superbia, et auaritia, sic enim loquebatur, alienus: vir alioqui omni laude et propter integritatem et summam prudentiam dignus. sed cum
in ea tempora incidisset, in quibus nihil medium putabatur inter patriae salutem, aut obedientiae regi debitae fidem, haut mirum, si ille, qui tot beneficiis et honoribus virtuti suae delatis regi deuinctus erat, in obsequio et fide, qua salua remp. quoque aliquando saluam sperabat, manere elegerit. huic vt comes addatur, vel eiusdem, in qua inter Hispanos excelluit, legum et iuris praecipue Pontificij doctrina meruit Didacus Couarruuias Toletanus, qui recte a puero institutus in Salamanticensi academia, in prima adolescentia canonici iuris professor, inde Burgis et mox Granatae correctoris et auditoris munere summa cum prudentiae et integritatis laude defunctus, et anno huius seculi XLIX archiepiscopus insulae S. Dominici in India occidentali electus et vndecimo post anno Ciuitatensem episcopatum in Hispania adeptus est. quo eodem anno Salamanticae academiae instaurandae praepositus fuit, conditis nouis legib., quae in ea hodie religiosissime seruantur. dein ad Concilium Tridentinum profectus post reditum Segouiensis episcopus creatus est, et Pij IIII ac Philippi mandatu cum de S. Didaco in Beatorum ordines referendo negotium repeteretur, probationes Compluti diligenter collegit. anno demum LXXII regij consilii, et biennio post consilij status praeses, post exantlatos cum in scribendo tum in negotiis tractandis eruditionis et prudentiae ac integritatis secunda fama innumeros labores Mantuae Carpetanorum decessit hoc anno V Kal. VIIIbr. aetatis suae LXV., bibliotheca, quam locupletissimam habebat, S. Saluatoris scholae legata. post Couarruuiam dicendus venit Antonius Contius Nouioduno in Veromanduis patreregio praefecto, nam alioqui ciuitas episcopi est, natus, certi iudicij et exactae diligentiae I. C. vel teste Iacobo Cuiacio, qui ante XIX annos Auarici Biturigum professor, postea Aurelianum euocatus in ea academia ius magna frequentia interpretatus est; vbi et ei per annum operam nauaui. tandem Auaricum Biturigum reuocatur, et noua iuris ciuilis ac Pontificij editione magnam laudem promeritus, ac plerisque sparsim ingenii sui monumentis publicatis, quae in vnum corpus aliquando colligi publici boni interest, XVII Kal. VIIIbr. fere sexagenarius fatis concessit, ad S. Hippolyti iuxta Fr. Duarenum et Eguinarium Baronem iuris in eadem academia professores sepultus. eodem tempore Petrus Danesius Lutetiae Parisiorum natus in Bernardinorum aedibus Lutetiae, vbi decrepitae senectutis et ad munia publica iam inutilis nidum posuerat, debitum naturae persoluit octogenario maior, peritissimus Graecae linguae, cuius Francisco I Rege professor fuerat, postea erudiendae Francisci II Henrici II F. pueritiae admotus; a quo et post Georgij Siluae doctissimi alumni mortem episcopatu Vaurensi donatus est. is vir nostra aetate in omni scientiarum genere doctissimus nihil fere scripsit, sed instructissimam librorum supellectilem reliquit, a se summa diligentia toto longissimae vitae nec vnquam otiosae tempore notatorum, quae tamen diuendita in vsus pauperum ac dissipata magno rei literariae detrimento periit. his addam Ioannem Gorreum Parisiensem patre Bituricensi medico natum, et ipsum excellentem nostra aetate medicum; quam ad scientiam exacta cognitione perceptam etiam vtriusque linguae summam peritiam, et raram in vtroque scribendi genere pedestri et soluto elegantiam adiecerat. quod praeclara eius monumenta, et Nicander inprimis Latinis versibus ab illo expressus abunde testantur. sed cum vir ad saeculi sui ornamentum et commune reip. beneficium natus, ab omni denique foedo quaestu alienus, nam nemo illum doctrina, exquisito iudicio, humanitate, curandi felicitate Lutetiae anteiuit, turbatis temporibus lectica vectus ad amicum aegrum inuisendum, is erat Gulielmus Viola episcopus Parisiensis, proficisceretur, apparitoribus, quos sicarios esse rebatur, lecticam circumsistentibus, tanto pauore exanimatus est, vt quam diu postea vixit, vixit autem ad annos LXXII, ab eo qui fuerat alius, sensimque deficere quodammodo visus sit. nec praetermittendus videtur Remigius Bellaqua Nogento Recrodi, quod hodie Angianum Francicum vocatur, in Vnellis natus, quae eadem patria fuit Nicolao Denisoto, qui et comes Alsinous vulgo dictus est, et cognomini medico, qui summa doctrinae
fama ad extremam vsque senectutem Lutetiae medicinam fecit. Remigius olim Caroli Lotaringi Ellebouij marchionis praeceptor in poetica Latina et Gallica excelluit; sed in Gallica praecipue se exercuit, summoque verborum delectu et exquisita sententiarum concinnitate versus elaborauit; tanta cura adhibita, vt quod in ilio naturale ac proinde laudatum fuit, in alio affectatum, et ideo improbari potuerit; eumque ob id Petrus Ronsardus naturae pictorem vocare solitus erat. itaque post Ronsardum, cui quisquis secundus fuit, longe ab ipso abfuit, proximum locum aut tertium doctorum iudicio meruit. nam alterum locum quidam Ioachimo Bellaio tribuunt, quanquam omnia quae fecit, non eandem laudem vbique merentur, vt de eo suo loco diximus. tandem Remigius cum post rustica sua, de lapidibus preriosis librum pari elegantia scripsisset, quibus tumulum sibi ipse struxisse quodammodo visus est, vt pulcre cecinit Ronsardus, vix quinquagesimum annum ingressus Non. Mart. Lutetiae decessit, sodalium humeris elatus et ad B. Augustini sepultus. Hannibal Cruceius patria Mediolanensis deplorandus an recensendus post eos venit, vir raris ingenij et doctrinae ornamentis excultus, quod vel Achilles Tatius ab eo latinitate donatus ad posteritatem non ingratam testabitur. is Senatui Mediolanensi diu a secretis fuit, et grassante in vrbe iam biennium malo, de quo supra diximus, cum placando numini elegantissimos versus seu verius ardentissimas ad Deum preces quasi praesaga mente concepisset, morbo ipso correptus vitam longiore aeuo dignam ineunte VIIbri abrupit. aliorum et e longinquo paene sepulta memoria reuocanda. Petrus Nonius Alcaēarij vico haut longe a Setubalio in Lusitania natus, professione medicus et mathematicarum artium peritissimus, quas et doctissimis de arithmetica abstrusiore, optica, et astronomica libris editis plurimum illustrauit, olim Henrici Cardinalis, qui post Sebastiani mortem regnum tenuit, praeceptor, et Conimbricae postea harum pulcerrimarum artium professor, hoc anno morte matura, quippe iam octogenarius, placide ad Deum migrauit, relicta bonorum et tanti nominis herede vnica filia; cum paullo aute eum Ioannes Barrosius Olissiponae, vbi natus erat, decessisset fere septuagenarius, Indica historia summa fide conscripta bene de suis ac omnibus, qui harum prouinciarum fama tantum olim notarum cognitione delectantur, meritus; quae in duas decadas primum distincta est, cui tertia post mortem auctoris ab heredibus publicata accessit. ex eadem Lusitania superest Lud. Andreas Resendius Eborae honestis parentibus natus, poeta orator ac theologus et melioris antiquitatis valde peritus, qui Louanij Grudiorum aliquandiu operam in literis nauauit, magnaque studiorum coniunctione cum Damiano a Goes ciue suo vixit. pleraque scripsit, et consilio suo alios in scribendo iuuit, Ambrosio Morali, et Kebedo Toletano, ac denique Ioanni Vasaeo Brugensi multa ad historicas antiquitates illustrandas ab iis consultus suggessit; tademque in Henrici infantis Portugalliae Cardinalis, familia iam senio grauis circa haec tempora defecit. hoc et anno Adamus Bodensteinius Philippi Aureoli Theophrasti Paracelsi hominis nouitate scientiae, quae innata ingeniis humanis curiositate quamplurimos sectatores habuit, quam recta philosophandi ratione clarioris, vt primus, sic fidus scitusque et ore et opere interpres, homo liber Basileae solo caeloque libero exuuias mortalitatis bona fide deposuit; hoc enim elogio sibi parentari voluit, aetatis hebdomade septima, haut paullo magistro illo suo annosior, qui licet noua medicina sua non solum incurabilium morborum plenam sanationem, sed etiam vitae producendae artem profiteretur, anno huius saeculi XLI, aetatis XLVII vitam huc illuc intemperanter actam vagando obscure finiuit. In Belgio longe alio loco res erant, vbi contra cum annus a pace incepisset, in bellum internecinum rursus desiit. quod nusquam ab eo tempore compositum, postremo in hanc, quae hodie illis in prouinciis cernitur, lamentabilem rerum faciem euasit. Kal. Ianuariis S. Gissenij abbas et electus Atrebatum episcopus, Carolus Croius Haureci marchio, praefectus Gandensis, Carolus Hinardus Liedekerkius cum Adolpho Mekerkio ab ordinibus
delegati Louanium et Mechliniam Austrio commoditatis et mo rae caussa offerunt, vt Lucemburgi cum eo acta his in locis confici et executioni demandari possint; insuper addunt, licere ipsi ad sui corporis tutelam praeter cautionem ab ordinibus datam, stipatores in Belgio natos sibi assumere, eisque aliquem itidem ex prouincia fidum sibi pro suo arbitrio praeficere, in eamque rem se obsides dare paratos ostendunt quib. condicionibus acceptis Austrius scripto declarat, praefectum stipatorum eligere se Aegidium Barlemontium Hiergium cum III Ci? militum, non solum ad corporis, sed loci, quem electurus esset, custodiam: poscere item obsides sibi dari Haurecum, praefectum Gandensem, Montinium, et fani Gertrudis praesulem, qui in Hoiensi arce Leodicensis episcopi se sub custodia sistant. ad quod delegati responderunt, ordines fidem obligasse, non prius se a foedere et armis discessuros, quam Hispani Belgio excesserint. eidem foederi Zelandos et Hollandos subscripsisse, salua sua religione; de qua tamen, vt prouinciarum comitia statuant permittere: de cetero nequaquam intellexisse, vt ipse obsides arbitratu suo eligeret, aut stipatoribus ducem sumeret, sed alios nominare velle; quippe cum eorum, quos petat, opera varias ob caussas vti decreuerint quod si ipse in colloquium venire cupiat, id illi liberum fore ad arcem Hoiensem neutri parti addictam, modo pari comitatu et sine armis veniat. et vero, si Hispani tam cito Belgio excedere non queant, satisfieri interim ordinibus posse, si Antuerpiana arx et Lira in ipsorum manus consignentur. alioqui ob praeteritas suspiciones non quieturos ordines, aut arma deposituros in induciasue consensuros. huic responso exemplum foederis et concordiae inter proiunciarum ordines V Eid. Ianuar. initae et publico consilij statūs decreto Bruxellis firmatae addunt, quo salua religionis Apostolicae Romanae, et obedientiae Regi debitae auctoritate foedus contra Hispanos eorumque fautores ab ordinibus prouinciae perduelleis nuper declaratos pro libertate patriae initum se religiose seruaturos, in idque vitam, opes, et cuncta sua impensuros interposito iureiurando confirmabant. tandem Austrius cum foedus inualescere, seque viribus contra tantam molem imparem cerneret, homo natura elatus aliam repente personam induit, et popularitate ac comitate animos prouincialium demereri satagens, eorum se consilio remp. administraturum professus est, eo prudentioribus suspectior, quod insita superbia neque se instrui aut erudiri facile passurus esset, neque tamen ea aetate et vsu rerum esset, vtipse per se proprio ingenio remp. gereret. itaque laternae absque lumino a rerum peritis vulgo comparabatur. igitur annitente Friderico Perrenoto Campaniaco, interuentu episcopi Leodicensis, Philippi Aldij Vinnembergi reguli a Caesarea maiestate delegatorum, quibus aduocationem praebuere Cliuij ducis oratores, postremo Marcae-faminae prid. Eid. Febr. transigitur, edictumque conditur, quod XIII Kal. Mart. Bruxellis et Antuerpiae promulgatum fuit, quo et pacificatio Gandensis superiore anno facta confirmabatur, et de Philippo Burano Arausionensis filio, qui in Hispania iam tot annos attinebatur, liberando cautio interponebatur. tamen intercessit Arausionensis, et scripto Mildeburgi edito post gratias ordinibus actas, et laudatam eorum in salute publica procuranda curam et prudentiam, quaedam tamen subesse dicit, in quibus et ipse et Hollandiae ac Zelandiae ordines aliquid desiderent, vt Hispani, sicuti iam declarati fuerunt, eorumque fautores demum diserte perduelles et publicae tranquillitatis hostes declarentur; amplius de priuilegiis libertatibus et immunitatibus caueatur. serenissimae Anglorum Reginae, et Francisci Andium ducis, quorum propensam in se beniuolentiam tam necessario tempore experti sunt, honorificentior fiat mentio; neque hac vice tantum, sed deinceps gubernatores ordinum arbitrio constituantur. hoc enim ad publicam securitatem maxime pertinere. ad extremum addit, quando dere iam transacta frustra disputetur, ordines foederatos Gandensem pacificationem religiose seruaturos, et iuxta eius praescriptum operam daturos, vt si tempore praefinito Hispani Belgio non excedant, renunciata Austrio
consiliorum coniunctione, eorum discessus aperta vi vrgeatur. cui scripto siue protestationi Arausionensis Kal. Mart. ab ordinibus generalibus responsum est, et magna ex parte ei satisfactum. nam non aliud eos velle aut intellexisse, quam vt pacificatio Gandensis seruetur; stipendiarij milites Hispani, Itali, Sequani, nisi constituto tempore excesserint, vi armisque expellantur, arces tradantur, et ita confirmatis libertatibus ac priuilegiis securitati publicae plene prospiciatur. secundum haec Antuerpiani, vt XI edicti capiti, quo cauetur, ne alia, quam Apostolica Romana religio locum habeat, satisfacere pro sua parte viderentur, concionatores maiorum religioni aduersanteis ad se euocatos vrbe excedere iubent. quod indigne ferens ex ordinum numero Ioannes Saliger in magistratūs consessu auditus, dira vaticinando vrbi interminatus. dicitur, quod se verbi diuini praedicatione hoc pacto indignos redderent. antea dum de condicionibus adhuc disceptaretur, lupitae haut longe a Leodico Hispani a Seotis duce Iacobo Balfurio male multati fuerant, et vicissim vrgente obsidionem Vltraiectinae arcis Maximiliano Bossuuij comite, qui nuper libertati restitutus fuerat, et Hiergio, milites ordinum et oppidani vna et altera praesidiariorum Hispanorum eruptione magna damna acceperunt, multis ex suis interfectis, vallo deiecto, et igne in vicinas aedeis iniecto; quem restinguere iniuriose iussi ac coacti Franciscani et Dominicani, quod periculosum esset militi tam vicina arce in apertum prodire, et religiosis hominibus Hispani parcituri crederentur. tandem Eid. Febr. arx in Bossuuij manus consignata est a Ferdinando Auila, non dedita. nam de iis verbis diu inter eos altercatum fuit, cum Auila vanitate genti insita se potius vitam cum suis omnibus amissiurum, quam deditionem facturum affirmaret. mox et Viana ac Culemburgum in Batauis arces munitissimae tradente Tordesilla et Alfonso Lupo Gallo receptae sunt. paullo post promulgationem edicti VI Eid. Mart. arx Antuerpian itidem tradita est coram Caesareo legato a Martino Hoio Sanctij Auilae vicario. nam ipse dedere eam vanitate Hispaniensi noluit; et Philippus Croius dux Arascotanus iureiurando prius a Ioanne Escouedo adactus, eam se Regis Philippi nomine seruaturum, neque vlli mortalium, nisi de expresso ipsius mandato traditurum, cum Belgis militibus arcem ingressus est, discedentibus Hispanis cum ingenti impedimentorum ex praedis in Belgio factis comitatu; qui et Ecmondanum, Capralem, et Gongneum secum captiuos adduxerunt, cum quibus postea Caspar Robles Billius, Valdesius, et alij tribuni Hispani permutati sunt. Hispani per Traiectum ad Mosam itinere facto et Lucenburgensem principatum, Petro Ernesto Mansfeldio comite eos deducente, in Italiam perrexerunt, si non de deuicto, saltem de direpto ac vastato Belgio triumphantes. siquidem Bernardinus Mendoza scribit, a mense VItili proximo, quo internecini motus in Belgio renouati sunt, ad edicti vltimi promulgationem amplius XXX prouincialium OIO ab Hispanis fuisse caesa, LX signa capta; cum Hispani vix LX milites seu duces toto illo tempore amiserint. quod an saeuitiae potius, quam virtutis, quod ille voluit, exemplum existimari debeat, diiudicandum iis relinquo, qui tot hominum millia ab Hispanis seu spoliata seu interfecta ex oppidanis et imbelli turba constare ex fide rerum gestarum reputabunt. paullo post Philippus pacificationem ratam, habuit diplomate ea de re emisso VII Eid. April. secundum haec Austrius, ad quem salutandum iam proceres vndique Louanium conuenerant, magno comitatu et insigni pompa Bruxellas Kal. Maij ingreditur, inter legatum Pontificium et episcopum Leodicensem medius, triumphalibus arcubus in eius honorem exstructis, et ludis publicis institutis. ac demum IIII Non. eiusdem mensis publica ceremonia summus Belgij gubernator inauguratur, cum prius fidem sacramento interposuisset, se pacificationis capita religiose seruaturum. igitur praeses Belgij constitutus omnem operam dabat, vt potestatem condicionibus coercitam ampliaret, pleneque et quantam habuerat Albanus, recipereret, ad id consilio Octauij Gonzagae, Baptistae Taxis et Escouedi vsus: amicitiam quoque sibi admodum
vtilem eorum ratus, qui Hispanis ab initio fauissent. propterea Mansfeldium comitem, Barlemontium, eiusque filios Ladislaum Megae comitem, AEgidium Hiergium, Florum Floionum et Claudium Altapennium in arctam familiaritatem adsciuit; praeterea Assonuillium, Vallium, Gomicurium, Varluselium, et Gul. Hornium Hesaeum Bruxellarum praefectum, aliosque honoribus et muneribus cumulauit; a ceteris se alienum praebuit. tum Arascotanum ad Arausionensem legauit, eum ad colloquium inuitans, quo de rep. in commune capita conferrent. dein ab ordinibus petiit, vt plena auctoritas sibi restitueretur; numerum stipatorum etiam externorum, qualem vellet, habere liceret, quo stipatus ab vna in alteram vrbem comeare posset: ne praefecti in oppidis, in quibus ex veteri consuetudine non fuisssent, imponerentur. vt omnes praefecti, militum tribuni, milites Belgae quocunque tempore vocati comparere et imperata facere tenerentur, sibique in genere decernere et statuere de negotiis in dies occurrentibus ius esset, dum ne quid pacificationi et priuilegiis praeiudicetur. et quia ordines nomina eorum ediderant, quos idoneos existimabant, qui consilio cetuique interessent, nomenclatorem eum sibi tradi petit, vt videat, qui inter eos suspecti sint, aut minus idonei. si Arausionensis et foederati cum eo ordines pacificationi satisfacere nolint, commercium cum illis omne et colloquium interdicatur. praeterea, vt duo capita, de religionis Apostolicae Romanae instauratione, et obedientia Regi debita executioni demandentur, tempus anticipetur, et licet in generalem ordinum conuentum negotium reiectum sit, de eo mora omni posthabita decernatur. Arausionensi item Amsterodamenseis tanquam Hollandiae praefecturae sibi commissae subditos sollicitanti obuiam vel cum armis eatur. has Austrij peritiones partim excusatione, partim tergiuersatione ordines eluserunt; cum ipse interim minime cessaret, instigante Eschouedo noui belli in Belgio excitandi auctore omnia summa faciens, vt imperium, quod ab ordinibus in speciem amice petebat, vi et insidiosis consiliis si posset reciperaret. itaque cum Fronsbergio comite, Nicolao Polvillerio, Carolo Fokaro, et Cornelio Emdensi Germanorum tribunis, quos licet popularibus suspectos Antuerpiae manere conuenerat, donec promissa stipendia plene exsoluerentur, clam agit, et missis literis, quae post ea euulgatae sunt, contendit, vt imperata facerent. sic enim fore, vt et Regi auctoritas salua maneat, nec ordines eos stipendiis, quos bona fide dissolui rex et ipse intelligat, fraudari possint. quod ad consilium de vrbe rursus intercipienda ac diripienda pertinere interpretati ordines, eo rebus suis maturius consulere, et ab Austrio sibi cauere ceperunt. Austrius sub id tempus euocato Carolo Croio Cimaci principe, qui tunc Arascotani parentis loco arci praeerat, etiam de arce in potestatem per eius absentiam redigenda cogitare creditus est. auxere suspicionem literae tunc temporis in Benearni pago a Nauarri ministris, dum per veredarios in Hispaniam deferrentur, interceptae, quibus Austrius et Escouedus Philippum ad bellum in Belgio mouendum incitabant, rationibus etiam belli gerendi adiunctis, vt nimirum cum exiguo, sed delecto militum numero id faceret, neque munitae et in continenti sitae vrbes, sed insulae primo inuaderentur, quibus captis ceteras facile sub iugum missum iri, adempto maritimo commercio, quo solo totius prouinciae opes constant. quod vt commodius fiat, serenda inter nobilitatem et plebem ob religionem ac conscientiarum libertatem dissidia. nam inde acre certamen proculdubio exoriturum, quod nobilitati a plebis partibus discedendi, et praesidi se applicandi occasionem et necessitatem sit praebiturum. sic autem dissidenteis et inter se diuisos facilius carpi, et alterum alterius opera opprimi posse. ad id expeditum videri, vt specie auxilij Regi Galliae ad bellum contra Protestanteis vltimis comitiis decretum gerendi Hispani et Itali in Gallia sistantur, vt inde citius in Belgium euocari queant. addebat seorsim, et quasi inscio Austrio, alias belli necessario gerendi caussas Escouedus, quod nisi Austrius a Philippo pecunia et milite ad id iuuaretur, ex desperatione alio nec opinato repente discessurus esset. cui periculo
vt praeuerteret, regem demisse obsecrabat. has literas Louanio VII Eid. April. vtriusque manu scriptas ante resignatas Nauarrus confestim ad Arausionensem, cuius caussam cum sua coniunctam existimabat, mittit; qui mox easdem ad Ordines perferendas curauit, monuitque, vt iis praelectis consilium rebus suis vtile caperent eodem tempore Austrius honorificam ad Caesarem et Imperij VIIviros ac ceteros principes legationem decernit, et de Arausionensi et foederatis cum ipso ordinibus querellam apud eos instituit, belli gerendi Belgio ex ea occasione iam tum fundamenta iaciens. missus et vicecomes Gandensis magnifico comitatu ad Angliae reginam, qui de Arausionensi, Battauis, et Mattiacis, quod pacem non seruarent, conquereretur. illa vero, quae sciret ordines illarum prouinciarum in Galliam legationem secretam decreuisse, vt se Regis aut Andini patrocinio committerent, a quo quanquam se Rex excusasset, tamen Andinum cumbona spe legatos dimisisse, acriter per suos et Arausionensem et Ordines increpat, quod pacificationis condicionibus non starent, monetque, si perseuerent, quando ex eo non parum publici commercij libertas detrimenti accipiat, implorata ipsius opefore, vt quae in sua potestate sint, remedia idonea in tempore adhibeat. heic Ordines, qui viderent Austrium belli caussas quaerere, Angliae reginam ob Gallici nominis aemulationem haut satis rebus suis aequam, Germanos adhuc sibi suspectos in viscerib. haerere, nec pecuniam ad dissoluenda stipendia suppetere, animi anxij fluctuabant, et quidagerent, in dubio erant. tandem omnis ad rem pecuniariam expediendam conuersa cogitatio, vt Germanos dimitterent. quam in rem et operam suam vltro deferebat Austrius, addebatque, nisi aequis condicionibus Germani acquiescerent, fore, vt ipse vim tempestiuam ex ipsorum Ordinum voluntate adhiberet. haec ita palam agebantur; sed in occulto moras nectebat, et vt idem facerent Germanis clam suadebat. postremo cum suspicionibus subortis consilia ex voto minime procedere doleret, et potentioribus remediis aduersus Ordinum vireis cottidie inualescenteis opus esse cerneret, ex pecuniae Germanis exsoluendae penuria occasionem sumpsit mittendi in Hispaniam Escouedi, in speciem vt de stipendiis Germanis debitis cum rege ageret, re vera vt eum de rerum statu certius edoceret, et coram validioribus, quam per literas, quae contradicenteis refutare non possunt, rationibus ad bellum tantopere expetitum accenderet. antea instigante Escouedo, dum adhuc in Italia esset Austrius, de Angliae regno, Elisabetha expulsa, sub iugum mittendo apud Pontificem egerat, et inscio Philippo peruicerat, vt Pontifex quasi nullius precibus impulsus, sed sola Christiani orbis caritate et publici boni contemplatione permotus regem sollicitaret de subsidiis in id bellum summittendis; quod et ipsi honorificum, Belgio sectaria peste ob Anglorum viciniam infecto tutum, et ad Dei gloriam summe fructuosum esset. quod Philippus composita ad tempus dissimulatione eluserat. cum vero post Requesenis mortem Austrius gubernator Belgij a Philippo declaratus mandatum de proficiscendo quamprimum in prouinciam accepisset, tamen ex consilio Escouedi ex Italia, vnde nulla mora interposita in Belgium tendere iubebatur, in Hispaniam transmisit, vt regis animum periclitaretur, an propositum a Pontifice de Anglia inuadenda consilium persequi vellet. a quo cum alienum regem reperiret, non destitit, postquam in Belgium venit, idem negotium vrgere, et insuper petiit, vt portum in Cantabria sibi ad classem parandam munire liceret, cuius custodia Escouedo committeretur. verum eo magis consilium auersari Philippus, et omnia facere, vt omni subsidio, etiam eo, quo prouincia indigebat, adempto, ei spem omnem rei conficiendae praecideret. quod illum in summas angustias coniecerat; eoque pertinebant literae illae Escouedi, quibus Philippum monebat, ne pateretur, vt frater ex desperatoione in extrema consilia praecipitaret: nam miserabilem condicionem suam in ea prouincia ducere, et malle cum VI OIO peditum II OIO equitum propriis auspiciis in Gallia militare, quam diutius cum tam dedecorosa fortuna conflictari, eaque
de re saepius ad Antonium Peresium, qui tunc vnus ab epistolis secreris Philippo erat, et in eius gratia praecipue florebat, perscripserat. cum vero videret, nihil illis literis regem moueri, ad noua consilia Austrij hominis elati, de cetero securi ac negligentis animum inclinat, et paullo antequam foedus illud clandestinum, de quo diximus, in Gallia sancitum est, colore leuium aliquot negotiorum Lutetiam homines fidos miserat, qui aliquoties in aedibus Ioannis Vargae Mexiae Philippi apud Regem oratoris, ad quem venire se simulabant, diuerterunt. ceterum Varga qui videret, negotia illa non esse huiusmodi, propter quae Austrius siue Escouedus primarios ministros extra prouinciam toties ablegaret, et alioqui ingenium Escouedi nosset, obseruare cepit, quo illi dum in vrbe essent, comearent, et cum quibus colloquium haberent; cognitoque eos sub noctem obscuram ad Guisij aedeis itare, idque ipsos apud se dissimulare, ad Philippum scribit, et praefatus nolle principis arcanis vltra quam velit participare: tamen ratione muneris obligatum se existimasse, de iis, quae in suspicionem ipsum adduxerint, eum sedulo monere, ne flagitiosi silentij reus apud ipsum aliquando postuletur; et cum videat homines saepius ab Austrio Lutetiam venisse, et caussas quaerenti res nihili praetexere, et clam se ad Guisianorum aedeis noctu comeare, non potuisse non ipsum ea de re consulere, vt si id iussu suo fiat, silentium, quod summa fide sit seruaturus, sibi imperet; sin contra, quid ea in re voluntatis suae sit, aperire ne grauetur. nam quidquid iusserit, id se diligenter executurum. ad hunc nuncium Philippus princeps rerum suarum sollicitus cohorruisse dicitur, et cum iam ob occultas suspiciones Ioannem a Soto ab Austrio, qui bello Granatensi et in sacri foederis expeditione inseruierat, tacite remouisset, et honesta missione exercitūs curatorem creasset, suffecto in eius locum Ioanne Escouedo, sensit personam, non consilia mutata. itaque Vargae rescribit, itationes illas e Belgio se ignaro fieri. proinde det operam, vt quorsum occulta consilia tendant, indaget, et ad se perscribat. postea rescitum est, Guisium et Austrium foedus inter se secretum iniuisse, Galliae et Hispaniae regibus ignaris. pro vtriusque coronae defensione, quarum illi sibi veluti patrocinium sumebant. quod quo pertineret, exitus magno nostro malo declarauit. id cum cognouisset Philippus sub id fere tempus, quo Escouedus ab Austrio et ordinibus in Hispaniam venit, eo magis a belli consiliis, cuius alioqui iustas caussas habebat, se alienum ostendit. Escouedus vero vbi praeter opinionem, omnem rei conficiendae spem praecisam vidit, homo turbulenti ingenij et otij impatiens, vt de Antonio Perezio, quemsuis consiliis aduersari sciebat, vltionem sumeret, et eadem opera eo amoto principem locum, sic enim sibi persuaserat, occuparet, illum per amicos emissarios apud Philippum criminari institit, quod perfida temeritate Gomesij Siluae Eboli in Picentinis principis ante aliquot annos defuncti vxorem praestanti forma, nec minus amoeno ingenio feminam, quam Philippus impotenter deperibat, sollicitaret; eamque ab amore regis alienaret. quo magis Peresius proprio periculo incitatus apud regem instabat, vt hominem turbulentum procul amandaret, vbi rebus suis incommodare non posset; eaque in re Petri Faiardi Velesiae marchionis primariae ob prudentiam et fidem apud Philippum auctoritatis, opera vtebatur, qui perniciosa Escouedi consilia summopere detestabatur. tandem cum Austrius eum ad se remitti cum certae regis voluntatis mandatis instanter peteret, persuadetur a Peresio Philippus, vt hominem, quem vlterius in aula retinere citra manifestam Austrij offensionem, remittere ad eundem sine periculo non posset, aut veneno aut ferro tolleret; idque negotij sibi sumpsit, et executus est. consilij a Peresio dati Philippum postea poenituit, qui vt rei inuidiam a se et riualem ab aula remoueret, Peresium, quasi priuata iniuria incensus nullo suo mandato id fecisset, de facto a iudicibus interrogari voluit. quod multarum calamitatum non solum ipsi Peresio, sed toti Arragoniae Regno initium fuit. sed haec postea acciderunt. tuuc vero post Escouedi e Belgio discessum Austrius
consilia cum Germanis inita repetit, et de arce Antuerpiana, cui Ludouicus Blosius Trelonius praeerat, capienda, eodem tempore Bergis ad Somam, Breda, Silua dueis, Tola in Brabantia, Dauentria, Campis, Ruremunda, ac Teneramunda occupandis cogitare cepit. et cum adhuc euentus in incerto esset, et vereretur, detectis forte consiliis ne ipse in Ordinum potestatem veniret, Bruxellis Mechliniam specie cum Germanis de stipendiis agendi migrauit; vbi cum rursus nec securitatem reperiret, inde secedere et e longinquo conatus euentum opperiri statuit; occasionemque quaerenti commodum incidit aduentus Margaritae regis sororis et Nauarri vxoris, quae ad aquas Tungrenseis proficiscens per Belgium iter factura erat. igitur eam occasionem nactus Austrius quasi a Deo oblatam auide arripuit, et magno comitatu cum Barlaimontij filiis, quibus plurimum fidebat, Mechlinia profectus Margaritam reginam in limite excipit; cumque per Montes Hannoniae iter haberet, vrbe frustra tentata Calomontium in potestatem redegit, ac Namurcum inde venit, cuius arci praeerat Ioannes Burgundio Fromontij regulus, eamque astu interecpit IX Kal. VItil. cum quasi ad venationem mane exiens eam circumiret, et ad portam stans ab Hiergio, Megae comite, Floiono, et Altapennio ex composito peteret, an ingredi et veluti nunquam visum locum lustrare vellent; quo dicto eustodes statim nihil minus veriti ipsos admittunt, qui vt erant scloppetis egregie instructi stationarios mox reuerentia seu vi dispellunt, et loco potiuntur. qua re cum in vrbe trepidaretur, Austrius mox literas incertum a quo scriptas euulgat, quibus monebatur nonnullos Mechliniae de se capiendo et in Zelandiam abducendo consilia secreta iniuisse, et facinoris tanti Lalanium comitem, Gampiniacum, et alios proceres oblique insimulare videbatur. igitur quod fecerit, securipatis suae caussa fecisse, ac velle deinceps, vt sibi tanquam Belgij praesidi obsequium ad rationem mandati ex Hispania missi deferatur. cum his literis postridie Rassingemium Bruxellas ad Ordines mittit, mandatque, vt Hesaeus vrbis praefectus ac ciues arma deponant, antequam ad eos veniat. ad haec missis e suo numero delegatis respondent Ordines, et enixe Austrium orant, suspiciones falsis, vt sibi quidem videatur, delationibus innixas ex animo deleat, malisque ex improuiso ipsius tam alieno tempore discessu, et Carlomontiae ac Namurcensis arcis inuasione impendentibus maturo reditu suo praeuertat, seque Bruxellis sistat; heic ei omnia ad securitatem parata fore, et milites fidei iusiurandum praestituros, et ad stipatores, quos iam habeat, CCC pedites accessuros: insuper se curaturos, vt de sceleratae conspirationis contra ipsum initae consciis quaestio habeatur, vt eius suspecti, si conuicti fuerint, poenas pro maleficii grauitate insigni seueritatis exemplo luant. praeterea instant, vt de stipendij Germanis debiti solutione ac dimissione externarum copiarum curam suscipere dignetur. cum delegati Namurcum venere, Austrius iam rem Antuerpiae per Cornelium Emdensem confectam putabat. itaque condiciones ab iis propositas parui faciens et cum risu eludens, breui fore dixit, vt non per internuncios, sed coram ipse cum iis ageret, et tutum in Brabantia sibi deinceps domicilium compararet. verum cum Cornelius Emdensis in itinere esset, vt iussu Austrij Antuerpiam peteret, a Campiniaco mature prospectum est, qui Versio cognatione sibi coniuncto negotium dedit, vt cum copiis illi occurreret, et commoditatem nactus sine denuntiatione eos caederet. quod ille sedulo fecit; tuncque primum ordines cum Austrio hostiliter egere, misso interim Hinario Liedkerkio Antuerpiam, qui cunctos in officio contineret, et cum Pontio Noiello Bursio, qui vnius e quatuor cohortibus arcis praesidiariis dux erat, et in occulto ordinibus fauebat, ageret, vt citra periculosum tumultum arcem in Ordinum manus consignaret. Trelonius arci praeerat per Cimaci principis absentiam; qui cum vrgeret, vt milites Austrio fidem obligarent, Bursius recusauit. sed cum vereretur, ne Trelonius cum Germanis, qui in vrbe erant, vireis sociaret, et ita arce per vim potiretur, ipse praeu ertendum ratus, cum prius cum Gulielmo Ronkio, et Paullo Tuchero duarum cohortium
ducibus consilium communicasset, Kal. VItil. repente sub vesperam praesidiarios ad arma vocat, totam vrbem in armis esse fingens; continuoque cunctae cohortes arma expediunt, quarum Treloniana iam excubias agebat. tum Bursius ordinum sententiam declarat, et sacramentum proponit, Ronkianamque cohortem sibi adiungit, Tucheriana adhuc nutante, hisque viribus subnixus Trelonianos aggreditur, quos initio resistenteis, caesis circiter XX et pluribus vulneratis, dissipat, ac Trelonium ipsum capit, expulsisque suspectis militibus arce potitur. at Fronsbergus et Fokerus tubarum clangore ex arce percepto totam noctem cum suis insomnem in vrbe egerunt, et summo mane ad pontem Meranum acie instructa consistunt, grauioraque veriti mox ponte relicto cum sarcinis et impedimentis in vrbem nouam contendunt, vbi se sarcinis, vasis, et saccis tumultuario ex vicinis aedibus comportatis pro vallo muniunt, adductis post se pontibus. tum Hinarius instare precibus, minis, vi etiam adhibita, vt Germani vrbe excederent, etiam trium mensium repraesentato stipendio, insuper et pannis X OIO florenorum aestimatis. contra pertinaciter recusare Germani, et ni promissis satisfieret, vim contra interminari. heic animi angi ciues recenti adhuc direptionis sensu et exemplo; ac vereri ne praedae dulcedine illecti praesidiarij Braeda, Siluaducis, Bergis continuo aduolent, fama etiam tunc sparsa, quasi Megae comes et Floionus inde cum suis legionibus auxilio Germanis accurrerent; inde Ecmondanus et Hesaeus haut procul abessent cum maximis copiis praesto oppidanis futuri. nec non et auxiliares Arausionensis naues aduentare dicebantur, quo ex concursu et tot inimicorum et amicorum conflictu quid aliud quam opulentissimae vrbis alteram direptionem exspectari posse? iamque in eo erant, vt duce Hinario ad manus venirent, parantibus se ad pugnam Germanis, cum insperato Dei beneficio IIII naues praesidiariae cum praetoria Arausionensis apparuere, displosisque aliquot tormentorum ictibus tantum pauorem Germanisiniecere, vtnon de pugna, sed de salute tantum cogitarent, effusique per portas non accepto stipendio huc illuc turpi fuga se eiecerint. Fronsbergus Bredam, Fokerus Bergas ad Somam cum suis se receperunt, relictis impedimentis et sarcinis, in quibus literae illae, de quibus dixi, repertae sunt, quae fidem de consiliis cum Austrio initis faciebant. vrbe alterius direptionis metu liberata, proximum fuit, vt loca vicina in potestatem redigerentur. Campaniacus Vodam arcem haut longe a Bergis ad Somam capit, ipsasque Bergas corona cingit, in qua Fokerus erat cum duobus veterum praesidiariorum signis, nam tertiam recens secum Antuerpia adduxerat. tandemque conuenit, vt duae cohortes stipendium debitum constituta die acciperent, spondentibus ordinibus; tertia, quae cum Fokero vrbis direptioni operam dederat, vita salua dimitteretur, ea lege, vt arma deponeret, et Fokerum, a quo seducta fuerat, captum traderet. postea mollitae a Campaniaco coudiciones, qui hoc dedecus Germano nomini inuri non tulit, sed iis arma reddi iussit; satisque habuit, vt apocha meritum in Belgio stipendium se accepisse faterentur. Fokerus autem vinctus Bruxellas deducitur. eorum exemplo alia Fokeri cohors, quae Steebergae in praesidio erat, deditionem fecit. inde Campaniacus Tolam ducit, quam Montesdoca Hispanus cum signo tenebat. quo vbi Philippus Hoghenlous comes cum Arausionensis milite venit, insulam et loca vicina, quae Arausionensis fere ditionis sunt, in fidem accepit. eodem tempore Araschotanus dux et Haureci marchio eius frater, ac Cimaci princeps cum Fromontij regulo praefectura Namurcensi iniuriose ab Austrio exuto clam ab Austrij comitatu se subduxerunt, et ad Ordines venerunt, quos et alij ex nobilitate secuti sunt, et milites complures etiam ex iis, qui sub Barlemontij filiis stipendia fecerant, quibus ordines bellica munera detulerunt, et eorum opera Liram praesidio firmatam ante omnia muniuerunt. sub id tempus Leouardiae tumultuatum est, cum Mattenes Vibisma arcis praefectus nouum militem introducere conaretur. nam cum praesidiarij vim facerent, et Vbbone Gotumensi duce noui milites resisterent, ad arma protinus in
vrbe conclamatur, oppidanis veritis ne ex ea occasione vrbs diriperetur, et arce obsessa tandem eam deditione recipiunt IIII Non. VIIIbr., quam vsque ad Vilani praefecti aduentum tenuerunt. iam ante foederati Ordines ad Philippum X Kal. VIIbr. literas de derant, quibus eum de rerum fuccessu post Austrij aduentum certiorem faciebant, eiusque culpa et affectatis protelationibus factum dicebant, vt ad arma deuentum esset, qui cum Germanos dimittere debuerit, iis vt remanerent, non solum clam auctor fuit, sed eos ad Antuerpiam inuadendam sollicitauit, vt ex ipsius literis postea interceptis patuit; eodemque tempore quasi Margaritae Vindocinae excipiendae obuiam officiose prodiret, arcem Namurcensem inuasit, et suspicionibus nouis Belgium non dum bene pacatum impleuit. cumque ei ad custodiam corporis duplicati essent stipatores, praetexta coniuratione, cuius conscij nusquam ab eo nominati sunt, Bruxellas redire noluit; et res secus quam habeant, primum per literas, quae interceptaesunt, et quarum exemplum ad ipsum mittant; deinde per Escouedum alia de caussa missum maiestati Regiae exponendas curauit, quod tamen Escouedo potius, quam Austrio ipsi attribuant. proinde petunt, ne criminationibus Escouedi aurem praebeat, sed potius de eo tanquam turbulentorum consiliorum auctore meritas poenas sumat, mandetque Austrio, vt iuxta pacificationem Gandensem ab Ordinibus nuper confirmatam, quam et regia maiestas ratam habuit, dolis et captionibus reiectis remp. administret, dimissis a se factiosorum et prauorum consiliorum auctoribus, Belgarum sibi fidorum salutem et libertatem commendatam habeat. de quibus literis vbi cognouit Austrius, res suas praeter votum et expectationem ad summas angustias redactas dolens, qui tantum III cohortes ex Fokeri, et VII ex aliorum legionibus haberet, sibi Namurci metuere cepit, ne illic ab Arausionensis copiis necopinato opprimeretur; continuoque Hispanos Italia clam euocat; et tamen cum delegatis ordinum denuo agere institit, et duo inprimis capita de Apostolicae Romanae religionis instauratione, et obedientia regi debita vrget, quibus solis se obligari dicebat, nam de ceteris sibi liberam interpretationem et statuendi plenam potestatem esse. petebat insuper, vt sibi ius esset, in eos animaduertendi, qui religioni offendiculum praeberent; vt Santalgondanus, Theronus, alij Arausionensis et foederatorum ordinum delegati tanquam de Deo et rege pessime meriti Bruxellis expellerentur. Arausionensis ac foederati ordines pacificationi satisfaciant; Arausionensis conciones ac scholas iuxta nouam sectam Harlemi, Schonouiae, aliis locis post pacem traditis institutas prohibeat, praesidiis inde amotis; ab aliis locis muniendis abstineat; Seuenbergae ac locis aliis propugnacula demoliatur. Ningastellam arcem, templa, ac coenobia eodem statu, quo pacis tempore erant, restituat; naueis circa Amsterodamum dimittat, et opidanos pristina libertate vti sinat; Nouumportum iuxta pacificationis formulam reddat. quae si facere recuset, ordines coniunctis secum viribus et consiliis parere detrectantem tanquam hostem persequantur. praeterea Ordines arcem Antuerpianam Regi restituant, et ipse praesidium pro arbitrio imponat. Trelonius aliique captiui dimittantur. haec omnia si absque mora ab Ordinibus praestentur, se quod suarum partium sit, bona fide impleturum. ad haec Ordines respondept, et quantum ad duo priora capita, iis plene a se satisfactum dicunt; cuius rei testeis appellant Caesaris et Pontificis oratores, et Leodicensem episcopum, Batauosque adeo ipsos, qui propterea grauiter conquerantur. suam vero fidem contra Hispanos in comparationem adduci, non posse non aegerrime ferre. quando enim auditum in Hispania arces contra ciuitates aedificatas, noua decreta contra libertates ac priuilegia pro animi arbitrio sine ordinum consensu facta, iurisdictionem antiquam noua et extra ordinem ab exteris introducta administrationisformula ademtam? aut si quando similia attentata sunt, Hispanos quieuisse? atqui quiescere et quieturos Belgas, dummodo iis bona ac firma pace frui, patriaeque leges, libertates, ac priuilegia tueri liceat. Santaldegondum et Theronum,
cum publico legationis testimonio nitautur, non posse sasua pacificatione exfapelli; qui tamen, aut ij, a quibus missi sunt, si quid, quod offensionem pariat, faciant; cognitione prius habita se ius dicturos. ceterum in religionis caussa, quando adhuc pendeat, et Ordinum iudicio permissa sit, nihil de ea nunc decerni posse. ceterum nolle dissimulare, eo querellas illas pertinere, vt dissidia inter ordines serantur iuxta Escouedi consilium, qui literis ad Philippum Antuerpia VIII Eid. April. nuper datis aiebat, libertatis conscientia pallium discordiae pomum fore, quo dissensiones et partes inter ordines excitentur, iisque inter se diuisis singuli facilius carpantur, et alter alterius ope opprimatur. nunc demum, quamuis alia caussa obtendatur, larua deposita patere Hispanorum in perniciem Belgij coniuratorum consilia. tandem Austrius, qui verbis nihil profici cerneret, vt Ordines contra se exacerbatos placaret, nouas condiciones proponit, et se prouincia excedere paratum ostendit, modo, dum alius a rege in ipsius locum substituatur, ab armis vtrinque abstineatur. quas cum Ordines male interpretarentur, et id agi existimarent, vt interea externi milites ex Italia et Germania euocarentur, nouas easque duriores vicissim proponunt; vt omneis Ordinibus suspectos missos faciat; vrbes et arces Namurci, Carlomontij, Mariaeburgi, aliasque iis, quib. pacificationis legibus commissae sunt, restituat. Lucemburgensem item principatum relinquat, efficiatque, vt Germani toto Belgio aequis condicionibus excedant; et haec quousque alius in eius locum praeses a rege mittatur. quod si reputet Belgio expedire, vt citius discedat, quod vltro saepe obtulerit, administrationem Consilio statūs a rege approbato tradat, cui omnes quantum ad priora illa duo capita parere cupiant. rogant insuper, ne se vlterius scripturis oneret, et iam tandem omissa inutili scriptorum concertatione, quod verbo dicitur, facto exequatur; se interea iuratae vnioni satisfacere decreuisse, et oppressis ab eo suppetias ferre. in eandem sententiam ad Philippum dant literas VI Eid. VIIbr., ad quas asfectata mora non nisi mense Februario insequenti responsum est. interea arces ac munitiones vbique diruebantur. Antuerpiae arxa Bursio, qui eam Trelonio eripuerat, in manus ciuium consignatur V Kal. VIIbr., moxque summo omnium concursu propugnacula duo in vrbem proiecta diruuntur, et fossa impleta ac complanata area munitiones arcis cum muro vrbis continuantur. idem mox Kal. VIIbr. Gandaui, et dein exemplo grassante Traiecti ad Mosam, Insulae, ac Valencenis factitatum est. tantum seruatae Tornaci in Neruiis, et Cameraci arces; illa, quod praefecti habitationi inseruiret, haec quod imperialis vrbs et limitibus Belgij defendendis destinata esset; quam Carolus Gaurus Incius Likio aduersae parti addicto ademtam Ordinibus seruauit. secundum haec Leodicensis episcopus et Vilelmus Cliuensium dux per delegatos viam componendarum rerum tentant, sed irrito successu; cum Ordines ante omnia vrbium et arcium ab Austrio occupatarum restitutionem vrgerent, et is capita illa duo semper regereret. tandem per Ioannem Lindium fani Gertrudis praesulem, Campaniacum, et Leoninum I. C. Arausionensis euocatur, vt ex eius sententia in commune consuleretur. quo cognito Austrius prid. Kal. VIIIbr. acerbis verbis expostulat, quod reiectis pacis consiliis omnia hostilia contra maiestatem regiam moliantur, destructis passim arcibus et euocato Arausionensi, harum turbarum auctore. proinde quando nihil sana consilia apud animos semel falsis persuasionibus praeoccupatos valeant, se Namurco discedere, et inde Lucemburgum petere decreuisse, ibique regis, quem de re omni certiorem fecit, mandata opperiri. ita arce Namurcensi optime munita Austrius Lucemburgum retro abit; mox missus ab ordinibus Namurcum versus exercitus, delectique duces Philippus Lalanius comes peditum, vicecomes Gandensis equitum, Gongneus castrorum, Valentinus Pardeus Mota rei tormentariae praefecti, qui ad Vauram in Brabantia initio castra posuerunt, instante et suadente Arausionensi, vt Ordines Germanorum equitum III OIO conscriberent, quibus freti et facultate delectūs habendi Austrio ademta, ipsum
sine mora Namurco et Lucemburgo expellerent. nihilominus consultius visum propinquiora tentare, et prius cunctas Brabantiae vrbes, praeterea Campos, Ruremundam, ac vicina oppida sibi conciliare. interea delegati ad Arausionensem missi Ordinum nomine eum orant, obsecrantque, vt quando publicae quietis hostes id vnum in sermonibus vsurpent, huc Arausionensis tendere consilia, vt Belgae principem mutent, et maiorum religionem aboleant, ipse facto et opere eorum calumnias confutet; cunctisque liquido per ipsum pateat, Hollandiae et Zelandiae ordines, nihil aliud, quam eorum, quae pacificatione Gandensi promissa sunt, obseruationem meditari; et sicut in locis sibi nuper traditis antiquam religionem admisit, ita in aliis harum prouinciarum oppidis eandem gratiam petentibus faciat: scripto item idonea forma subsignato caueat, neque se neque foederatos ordines religionem maiorum oppugnare, aut alius vsum in ceteris Belgij prouinciis introduci permissuros, iuxta Gandensis pacis leges. insuper ab eo petunt, vt cum Siluae-ducis et Bredae, quae ciuitates maximi momenti sunt, praesidiariis, aut armis aut pactione transigat. et si quidem Germani cum ipso agere recusent, id oneris Campaniaco demandet; sin vi opus sit, Hoghenlous rem in se suscipiat. ad ea Arausionensis scripto respondit, petitiones eas huiusmodi esse, de quibus nihil ipse statuere possit. et cum omnes Gandensis pacis leges adimpletas velit, eaeque vniuersos Hollandiae et Zelandiae ordines respiciant, de iis sedulo se Gaudae cum iis acturum. quod vero auctoritate consignata caueri postulent, neque se neque ordines foederatos vnquam passuros, vt religio Catholica Romana oppugnetur, aliaue in aliis Belgij prouinciis recipiatur, se tamsuo quam ordinum nomine promittere, iuxta pacificationem Gandensem, nunquam passuros, vt aliquid contra publicam quietem; speciatim autem contra Catholicam R. religionem eiusue libertatem innouetur aut fiat. his inter eos summa beniuolentiae vtrinque significatione actis, Arausionensis, quamprimum per negotia liceret, Bruxellas se venturum pollicetur. mox coniunctis copiis Hoghenlous comes et Campaniacus Siluam-ducis primariam Brabantiae vrbem ex Arausionensis voluntate tendunt, quae ab Eberstenij comitis militibus tenebatur; qui statim X Kal. VIIIbr. certis legibus deditionem fecere. quo facto cum Bredam duxissent, stipendiarij Germani, qui Fronsbergio merebant, dilati stipendij inuidiam, sic enim ordines iactabant, in tribunos suos reiicientes ob id seditione exorta Fronsbergium et Kinsecum comprehensos et catenis in foro tota nocte alligatos detinuerunt, vt summo iure cum iis ageretur, petentes: tandemque de stipendij satisfactione pacti vrbem Fronsbergium ac ceteros duces Antuerpianae direptionis complices in ordinum manus vinctos tradiderunt, vt deiis pro criminis grauitate statuerent; qui tamen omnes postea vinculis soluti, et ordinum decreto dimissi sunt. postea Arausionensis Bredam patrimonialem vrbem cum Carlota Borbonia vxore venit, et inde Antuerpiam ex ordinum foederatorum consensu tendit, summaque totius ciuitatis laetitia excipitur. ibi ad eum missi ab ordinibus delegati Villersius et Marollius abbates, Fresinius et Capresius equites aduentum ei faustum gratulaturi, eumque Bruxellas deducturi. nec diu cunctatus ille per alueum insanis sumptibus perfossum Antuerpianis armatis ab vna ripae parte, Bruxellensibus obuiam ab altera prodeuntibus, Bruxellas magna pompa et comitatu venit IX Kal. VIIIbr. vnde post aliquot dierum de rep. consultationem Antuerpiam rediit, vbi magno ciuium consensu, inter quos quamplurimi Protestantium doctrinae addicti erant, gubernator vrbis atque adeo Brabantiae XI Kal. IXbr. deligitur. qua re magnam inuidiam sibi ceterorum procerum conciuit, quasi ad suinmam Belgij praefecturam aspiraret. cumque eodem tempore Araschotanus dux Flandriae gubernator constitutus esset, et Gandauum cum plerisque Belgij proceribus venisset, inter eos, quibus et Arausionensis ambitio suspecta erat, et qui eo rerum potiente non satis Catholicae R. religioni consultum existimabant, consultatum fuit, de praeside per Austrij absentiam
deligendo, qui remp. iuxta pacifi cationem Gandensem administraret, et refrenata Arausionensis ambitione religionem maiorum sartam tectam tueretur. is propositus fuit Matthias Austrius Rodolfi Caesaris frater, quem iam ante per occultos nuncios sollicitauerant, misso ad eum Masteledio, cum quo ille et paucis ex domesticis, re minime cum Caesare, sicuti postea scripto apud Philippum se purgauit, communicata in viam se dedit VI Non. VIIIbr. Vienna Austriae clam noctu profectus, et permutatis equis Coloniam et inde Liram in Brabantia venit; qua re non mediocriter Arausionensis et ordines, qui Bruxellis erant, commoti sunt, quod ipsis inconsultis Masteledius ad Matthiam missus, et ipse Matthias euocatus esset. verum Arausionensis, qua erat prudentia, sensum iniuriae dissimulauit, et quanquam eam scissuram maxima incommoda importaturam, neque concordiam inter dissidenteis de religione diu duraturam prouideret, tamen cum omneis non posset, ex iis, qui circa Araschotanum erant, aequiores rebus suis seducit Lalanium comitem et vicecomitem Gandensem, quorum ope aliorum consilia et conata irrita reddidit. nam cum illi Matthiam ad se pertrahere et Teneramundae euocatum summae rerum praeficere constituissent, itaut abrogata omni Arausionensi auctoritate summum imperium penes proceres esset, ipse ordinib. auctor fuit, vt ad Matthiam mitterent, eumque per absentiam Austrij ad capessen dam remp. inuitarent; suspicione interim Ricouio et Ioanni Embisio patriciis Gandensibus iniecta, quasi consilia Araschotani et sociorum eo tenderent, vt dissidia iuxta Escouedi consiliuminter nobilitatem et ciuitates sererentur, atque ita singuli, qui coniuncti non possent, diuisi facilius opprimerentur. quod facile persuasum hominibus nouarum rerum cupidis, et qui motuum caussas quaerentes, vix tandem reciperata post tot annorum seruitutem libertate quasi resumptis pristin is animis ad turbas subito inclinarunt. itaque cum inter plebem euulgatum esset, Araschotano flagitatione importuna fatigato has voces intempestiue per iram excidisse, fore, vt breui molesti istiusmodi priuilegiorum flagitatores tanquam seditiosi in ordinem cogerentur, additis quibusdam aliis verbis, quibus Arausionensem perstringere videbatur, repente in vrbe ad arma quasi signo dato conclamatum fuit, et nocte intempesta V Kal. IXbr. Araschotanum, quem tanta gratulatione paucos ante dies in vrbe exceperant, Rassingemum, Franciscum Haluinium Sueuigemum, Mucronium, Eikium, summum Gandensem praefectum, Flandriae praesidem, episcopos denique Brugensem, et Hiprensem comprehendunt, factique rationem programmate V Eid. IXbr. publicato edunt: quo perscriptum erat, visam protestationem a Campaniaco fact am et Sueuigemi manu scriptam contra praefecturam ordinum Brabantiae suffragiis Arau sionensi delatam et ordinum generalium decreto confirmatam, vt Arausionensi omnis administratio adimeretur, dissidio hac arte inter Flandriam et Brabantiam disseminato. his addebatur, tentasse socios praesidium Gandauum intromittere, et ciueis obiecto perduellionis crimine grauiter multatos priuilegiis ad extremum priuare; bellum item contra Arausionensem decreuisse, in eamque rem pecuniam publicam in belli contra Hispanos gerendi sumptus collectam Duaci retineri mandasse. id molitione Arausionensis factum, qui terrore sui iniecto, tamen ad leniendam inuidiam precibus apud Gandenseis peruicit, vt Araschotanus, qui solus nihil poterat dimitteretur; ceteris, pro quibus interuenisse videri voluit, sub custodia retentis. igitur Matthias, quanquam a Mota sollicitaretur, vt Vauram ad exercitum veniret, cum tamen videret, summum Belgij imperium penes Arausionensem esse, nec eos, a quibus euocatus venerat perinde auctoritate apud ciuitates, quibus fere omne harum prouinciarum robur constat, valere, sero errorem sensit; et quanquam retro pedem ferre, et ad Araschotanum ac socios se adiungere mallet, tamen cum poenitentiae locus non esset, tandem ad Arausionensis et ordinum partes transire coactus est, et III Eid. IXbr. Antuerpiam ingressus, magnaque pompa ab Arausionensi et cunctis ordinibus exceptus est. tum rursus Matthiae auctoritate, quem in Belgij praesidem
fiduciaria potestate ordinant, donec rex aliter ex generalium ordinum consensu decernat, pacificationem Gandensem sanciunt, seque inuicem et Catholici et Protestantes ad mutuum patrocinium obligant, fide data, neutros passuros, vt alteris molestia aut iniuria fiat, aut libertates ac patriae priuilegia vlla ex parte labefactentur. id actum Bruxellis IIII Eid. Xbr., et septem post diebus, ne poenitentiae locus relinqueretur, annitente Arausionensi Austrius tanquam violata pace hostis declaratur, eiusque socij ac sectatores ad caussam dicendam intra XV dies citantur; qui nisi compareant, iam tum parites tanquam patriae hostes proscribuntur. quibus actis legationes ad Gaesarem et Imperij principes decernuntur. sed amplissima ad Anglorum reginam mittitur, cui obeundae destinati marchio Haurecus Araschotani fratser, et Adolfus Mekerkerus. ij honorifice accepti cum regina conueniunt, vt iuxta foedus liceat Belgis C librarum sterlingarum OIO, indemnitate Anglis praestita, Londini mutuo sumere, ea condicione, vt pecunia post annum restituatur, ad idque Belgij ciuitates, quas regina velit, obligentur. regina ordinibus OIO equitum et V OIO peditum subsidio mittat, quorum stipendium ordines post treis menseis, a die, qua nauem conscenderint, Londini numerent, finitoque bello dimissos suis sumptibus in Angliam remittant. huius exercitūs imperator in ordinum consilium admittatur, nihilque illo inconsulto siue ad bellum siue ad pacem pertineat, in eo agitetur. nullum foedus cum principe vllo aut ciuitate ineatur, quod non a regina approbetur, eodemque, si volet, vna comprehendatur, et si mari classem instruere cogatur regina, ordines XL praesidiarias naueis XL amphorarum ad minus capaces milite, comeatu, et re omni instructas auxilio mittant, quae praefecti Anglici imperio parebunt, et sumptibus reginae merebunt. Angli rebelles a regina declarati intra Belgij limites non admittantur. si cum rege de pace agatur, curent ordines, vt haec capita ante omnia aut in parte reginae arbitrio confirmentur. icto foedere, quod id in multorum reprehensiones incursurum, neque cariturum inuidia apud ceteros principes prouideret Elisabetha, quasi ipsa deficientibus ab obsequio populis pernicioso exemplo in occulto faueret, atque adeo rebellionem inter vicinos foueret, statim Thomam Vilkesium perspecta prudentia virum ad Philippum legat, qui necessitate extrema factum excusaret, idque bono regis cessurum demonstraret. nam saepius monuisse Reginam et ipsum et eius vicarios atque adeo Albanum, vt remissius cum Belgis ageret, neque ex desperatione hominibus liberis alienandi se ab officio discedendi necessitatem imponeret quippe libertatem iis vita potiorem; quam si in reliqua vita vulgo exoptant mortales, tum maxime in religione, cum illa nec imperari possit, et conicientiis laqueos iniici omni seruitute crudelius sit. nihilominus, quod in se fuerit, interim fecisse, et apud Arausionensem ac ceteros eidem religioni addictos semper institisse, vt arma deponerent, pacem et obsequium regi debitum colerent. nec inficias ire, quod crimini datur, etiam eos milite et pecunia iuuisse, non ad alendam rebellionem, sed dum melius consultus ipse ac eius vicarij a priore seueritatis sententia recederent, et aliam, quam ipsa suadebat, componendarum turbarum rationem inirent; nec interea illi ex desperatione perniciosum non solum sibi, sed vicinis, consilium caperent, externi principis patrocinio salute commissa. quod cum illos iam saepius facere paratos viderit, eaque de re Philippum frustra monuerit, ad oficium et securitatem propriam pertinere existimasse, ne eorum, qui se ex desperatione perditum irent, periculum negligeret, sed ad antiquum Anglicanae et Burgundicae domūs foedus respiciens auctoritatem suam interponeret, et Belgarum salutem, quem ij, quorum magis intererat, negligebant, commendatam haberet. et vero cum nuper per vicecomitem Gandensem ab Austrio missum intellexisset, Arausionensem pacificationi, quam ipsa procurauerat, nolle stare, aut eius condiciones non bona fide implere, cum eo nunciis et literis egisse, ipsique ac ordinibus, ni parerent, regie interminatam esse. nunc igitur non solum
ob easdem caussas, sed etiam ob nouas a malignitate ipsius ministrorum profectas denuo coactam foedus palam non clam renouasse. nam interceptas Austrij et eorum, qui circa ipsum suat, literas, quibus de clandestinis Hispanorum cum Maria Scotiae regina machinationibus ad perturbandam Anglicani regni quietem initis constat, quasi eorum consilium sit, non solum Belgij pristinum statum violatis legibus ac libertate sublata euertere, sed eadem ruina Angliam inuoluere. hanc malam gratiam cum meritis suis rependi videat, non tamen ab officio recedere voluisse; verum pro iure viciniae et antiqua vtriusque domūs amicitia, adhuc regem monere, vt ad alienationem populorum a regis obedientia praecauendam, quam huc vsque ipsa remorata sit, Belgas in gratiam ac fidem recipiat, sancita praeteritorum obliuione; libertates, immunitates, et antiqua priuilegia confirmet; remp. iuxta vltimam pacificationem administrari curet, amoto Austrio, multis de caussis et Belgis et vicinis principibus, qui cum Belgio foederati sunt, suspecto, aliumque pari dignitate in eius locum sufficiat. quod si faciat, non dubitare, quin turbatae adeo prouinciae pacari et ad obedientiam aliquam reduci possint. nam sua pudentia et aequitate hactenus effectum, vt afflictis Belgis omnia obsequij cum principe suo officia constent, nec vllius externi principis ope implorata de principe mutando cogitauerint. quod si contra tam salutaria monita in consilio priore perseueret, vt armis sibi agendum existimet, se iuxta foedus nuper renouatum et Belgis praesto futuram et rebus suis eadem opera prospecturam. ad haec Philippus quamuis aegre id a vicina principe audiret, tamen quod ipsam insidiis petitam sciret, et in Anglia ad res Belgij turbandas vel componendas ob proximitatem magna momenta esse, iniuriam dissimulauit, orauitque, vt in proposito pacis sarciendae perstaret, neque falsis ad se perlatis rumoribus facile aureis praeberet, aut indignum quidquam de principe amico sibi persuaderet. se vero Sellium ad se ab Ordinibus missum breui in Belgium remissurum cum mandatis, quibus de egregia sua erga Belgas et principes vicinos voluntate constaret. verum haec ad annum sequentem pertinent. interea ab Ordinibus mittuntur Antuerpiam Henricus Iuoeus Marollij, et Io. Lindanus fani Gertrudis coenobiorum praesules, dux Araschotanus, Carolus Grauius Fresinius ad archiducem Matthiam, vt ei summam praefecturam certis condicionibus deferrent. sic enim iudicabant, tot prouinciis turbatis nec satis bene interse conuenientibus, vt in officio continerentur, et ad vnionem reducerentur, gubernatore summo opus esse, eamque dignitatem nulli melius conuenire posse, quam Matthiae; quem cum a proceribus Belgij maiorum religioni addictis euocatum viderent, non poterant non sibi persuadere, id non ignaro Caesare fratre et ipso Philippo factum; et vt Philippus nihil de eo resciuerit, tamen necessitate coactum in eum mox consensurum: quippe qui ipsi proximus et Catholicae religionis summe studiosus esset. sic autem Austrij conata maxime infringi, et multos, qui cum eo sunt, castra ipsius deserturos. neque verosimile esse, illum Caesaris fratrumque ipsius indignationem veritum quidquam vlterius sine expresso regis mandato tentaturum. hoc etiam facto fidem regi suo approbaturos, repudiatis regis Franciae et ab Andino eius fratre oblatis condicionibus. Elisabethae vero, cui cuncta cum Gallis consilia suspecta sint, rem gratam facturos. his ita constitutis superabat, vt plebi per ciuitates in his regionibus praepotenti satisfieret, quae Arausionensi, vt patrise libertatis vindici, cum enixe fauebat, tum alioqui Protestantium doctrinae plerisque locis addicta erat. igitur in eius gratiam Arausionensis Matthiae vicarius constitutus est, et vterque iureiurando in leges certas adactus, quibus in arctum potestas Matthiae coercebatur, itaut nudum ipsi praesidis nomen concessum videretur, imperium omne penes Ordines esset. quod tandem tractu temporis Arausionensis in tractandis hominum ingeniis vir apprime sagax et plebis fauore subnixus ad se omnino contraxit, et quo voluit summa animi dexteritate ac sollertia transtulit. iam ante IX
Hellingus tribunus cum III peditum signis intra Amsterodamum ab iis, qui Arausionensi in vbe fauebant, acceptas fuerat. nam alioqui ciues ab initio regiis partibus semper addicti fuerant, Hispanis ingressu exitu transituque per ciuitatem suam concesso, et Arausionensem pro Hollandiae praeside agnoscere recusauerant. igitur ciues aduentu Helligi consternati cum in eo essent, vt vitandae direptionis causa se Arausionensis potestati permitterent, tamen cuiusdam vrbani centurionis astu effectum est, vt Hellingus ad aedeis publicas vt veniret inuitatus cuni res citra sanguinem componi cuperet, temere centurioni fidem habuerit, et a vi temperauerit; qui dum venit, circunnentus et trucidatus est, statimque milites post exiguum certamen duce amisso se subita fuga oppido eiecerunt. ante et Groeningae tumultuatum fuerat Kal. IXbr., et oppidani quosdam e sacro ordine ac circumpositae regionis nobilitate comprehensos, ob aliquas, quae ipsis cum Omelandensibus, quibus illi fauere credebantur, intercedebant, controuersias, carceri mancipauerant. his motib. componendis statim ab Arausionensi missi Santalgondanus et Silla, qui nihil tamen ab effreni plebe impetrare potuerunt, vixque captiui illi corruptis custodibus custodia elapsi sunt. Hoc anno Martinus Forbisterus Anglus naui gationem ad VIItrionaleis insulas occidentem versus suscepit, et petita a regina venia, a qua nauem CLX amphorarum et duas corbitas acceperat, prid. Kal. Iun. Hernica soluit, et vento secundo vsus ad Orcadas delatus est; vnde sumpta aqua a VI Eid. Iunij continuo cursu nauigauit vsque ad IIII Non. Iul., quo omni tempore nox fere illustris fuit, itaut qui cum eo erant legere, et ea omnia agere potuerint, quae in luce fiunt. quarto post die cum borealibus turbinibus diu iaactati fuissent, iuxta Freslandiam apparuerunt terrae niuibus et glacie horridae. demum XVII Kal. VItil. propinquauerunt terrae, cui iam antea idem Forbisterus Reginae insulae nomen fecerat, coniunctae, vt existimatum est, Americae continenti. ei opposita est alia insula Asiae, vt creditur, continenti itidem annexa, medio spatio quasi freto, per quod in mare meridionale ab ea parte transiri posse sperabat Forbisterus, quodque Forbisteri propterea fretum nunc etiam in earum regionum tabulis indigetatur, LXII ab aequatore gradibus. ibi cum summa frigoris asperitate id temporis conflictatus dum corbita sumpta seorsim a reliqua classe insulas circumeundo locum exscensioni idoneum quaerit, visae magno numero abietes supra mare fluitantes e proximo litore, vt creditum est, torrentium vi aut ventorum impetu stirpitus reuulsae. visus et piscis mortuus, e cuius rostro cornu rectum ac intus cauum surgebat vlnae et sesqui longitudine, cuspide paullum attrita seu confracta, quod postea facta experientia perinde ad venena arcenda valuit, ac vnicornia nostra tanti aestimata, quae prognata vulgo creduntur. ex fronte terrestris animalis, quod nusquam conspectum; nisi fidem habeamus Ludouico Barthemae Bononiensi, qui vidisse se Mechae in Arabia iustiusmodi aliquot fera animalia in itinerario suo scribit. quod rei naturalis vestigatoribus amplius discutiendum relinquo. tandem exscensione facta cum vix vlla beniuolentiae significatione indigenae homines feri ac suspicaces ad colloquium adduci potuissent, simulato abitu Forbisterus post promontorium aliquandiu latuit; dein a tergo imprudentibus incumbit, ac diffugientibus illis in proximos montes feminam, quae infantem in vlnis gestabat, ideoque tardius fugienteis sequentem intercipit, quam et secum in Angliam abduxit. ibi per otium a Kal. VItil. ad XI. Kal. VIIbr. peruestigato loco CC amphoris auri massae, vt rebantur, adhuc e fodinis impuri in naueis impositis ad reditum se parat, et XIII Kal. VIIIbr. Milfordiam in Anglia appulit, magna gratulatione a regina exceptus, cui et femina illa cum infante dono data, quae siue taedio, siue ob mutatam victūs rationem haut diu superuixit. homines tractus illius corpulenti sunt, apta membrorum strue compacti, fusco colore, quales rustici nostri solibus perusti, promisso capillitio, quoda fronte resecant saxo acuto aut alio instrumento cultri instar. feminae comas oblongas habent, quas duobus nodis anterius in tempora
reiectis substringunt, et posticam partem tertio nodo alligant. ex iis quaedam siculis sibi cuticulam oris deradunt, et sulcos in ea factos cyaneo puluere oblinunt, idque ad ornatum et cultum facere existimant. carnibus crudis vescuntur, quas interdum cum sanguine elixant. etiam herbis ad acuendam orexim vtuntur, quas vnguibus euellunt, et illotas sine oleo et aceto auidissime deglutiunt. aquae, quae nulla fere his locis scaturit, penuria nonnunquam et glaciem sugunt. caneis instar luporum robustos habent, quos et ad iugum copulant, et rebus necessariis trahendis assuefaciunt. pellibus ferarum contra hiemis, quae illis locis fere perpetua est, rigorem teguntur, quas neruis ipsarum scite consuunt, et ad vestium vsum concinnant, pilo seruato et corio desiccato, itaut illae non obrigescant, sed manu tractabiles corpori commode aptari possint; sub tentoriis habitant, pellibus balenarum et aliis ad pluuias arcendas constratis, quae ossibus piscium immanium pro columnis fulciuntur. arcubus et spiculis osse acuto confixis ad venationes ceruorum, qui maiores apud eos, quam hic, sunt, vrsorum, leporum, et luporum vtuntur. piscatione et vitam tolerant, et cymbas habent corio contextas intus ductis ligneis circulis affabre factas, quibus XVII homines commode vehi possunt. habent et lembos instar textoris radij portatileis, qui vnius tantum hominis capaces sunt. his se armis et instrumentis contra iniurias tuentur, et necessaria ad vitam parant; de cetero ab omni cultu, et quod magis deplorandum est, veri Dei cognitione alieni. et rem profecto fastigio suo dignam principes fecerint, si classeis non ad diuitias indagandas, quae hodie sola fere periculosarum et longinquarum nauigationum illecebra est, sed ad verbi dominici promulgationem inter illos populos adhuc veri luce destitutos, missis ad hoc theologis propagandam instruerent, si quid inde vtilitatis postea ex commercij libertate in publicum rediret, in lucro ponentes et accessionis loco accipientes. nam ex eo esset, vt Dei gratia, sine qua nihil possumus, expeditionibus illis aspiraret, et aspirante illa citra sanguinem et indigenarum vexationem res in his regionibus, quantum ad religionem et ciuilem administrationem, felicioribus auspiciis constituerentur, quam ab Hispanis factum est, qui auaritia caeci totos XXX annos mutuis lanienis miseros indigenas in Indiis et ad extremum seipsos grassante inter eos diuina vltione confecerunt.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXV.
IN proxima Germania Salentinus Isemburgicus comes, Paterbornensis episcopus, et postea archiepiscopus Coloniensis amplissimis ditionib. et arcib quibusdam atque oppidis, quae ab antistitibus decessoribus suis alienatae et oppigneratae fuerant, pretio persoluto redemptis optime de collegio illo meritus, cum vltimus ex illa comitum familia superesset, vtroque episcopatu se abdicauit, et Gulielmam Antoniam Ioannis Lignei Arenbergij comitis ante nouennium in Frisia occisi filiam forma eius captus in vxorem duxit. et huic quidem in Paterbornensi suffectus est Henricus Saxo archiepiscopus Bremensis, et Osnabrugensis episcopus, ea lege, vt quotannis per trimestre in Paterbornensi, trimestre in Osnabrugensi, reliquum tempus in Bremensi diocesi aulae sedem haberet. Coloniensem archiepiscopatum adeptus est Gebardus Truchesius Valburgi regulus Vvilelmi F., qui Othonem cardinalem Augustanum patruum ante quadriennium Romae defunctum habuerat, et cum postea vxorem duxisset, et VIIviratum nihilominus retinere cuperet, magnarum in imperio turbarum caussam dedit. de cetero pacata Germania, in Borussia Dantiscanorum contumacia ipsis ad extremum exitiosa bellicis motibus res infectae fuere. de origine Dantisci, quod Gedanum olim fuit, haec fere scribit Bernardus Vapouius. Vissimirum ex Lechi, qui Polonicum principatum primus constituit, posteris cum Siuardum Danorum regem insigni proelio nauali superasset, victo regni partem precario concessisse, accepta Iutia et Scania; filias vero duas Siuardi alteram Noruegiis, alteram Germanis venditas, Iarmericum filium obsidis loco asseruatum; inde victorem Vassimirum duas vrbes condidisse; quarum alteram de suo nomine Vismariam appellauit, alteri, de Danis deuictis Dantisco nomen fecit, quae vrbs parua et obscura initio, postea in eam amplitudinem excreuerit, vt non solum VIItrionis et occidentis, sed totius orbis emporium frequentissimum ditissimumque hodie habeatur. alij a Valdemaro I. Daniae rege Friderico Ahenobarbo Caesari coaetaneo arcem Dantisci nomine conditam memorant, cum ille contra Sobislaüm Pomeraniae orientalis principem bellum gerens tutum classi ad ostium Vistulae receptum quaereret. eam vero discedente rege Sobislaüm occupasse; cui postea oppidulum accesserit, quod vna cum arce ac reliqua Pomerania Mestuuinus Sobislai pronepos, cum sine liberis maribus decederet, praeteritis agnatis Pomeraniae citerioris
principibus Premislao maioris Poloniae duci circa annum OIO CC XCV testamento reliquit; a quo ad Vladislaum Locticum Poloniae regem paullo post iure successorio peruenerit. et annales quidem Polonici tradunt, Vladislaum bellis aliis occupatum Teutonicorum equitum fidei custodiae caussa certis legibus locum credidisse; quem postea vi retinuerint, et armis circumposita Vistulae loca in potestatem redegerint: dein ipsos Crucigeros seu Marianos equites commodiore loco ad Rhodanum nostro cognominem fluuium et Motlauam ab ortu vrbem alluentem, qui ambo Vistula ex cipiuntur, vno a Vistulae ostio milliari, Dantiscum condidisse, noua arce ad Motlauae ripam munita et oppido Aquilonem versus imposita; quod postea intra CL annorum spatium in eam, quam hodie videmus, magnitudinem excreuerit, et se eiectis tandem Crucigeris Casimiro Poloniae regi subiecerit circa annum Christi OIO CCCC LIV, et suis praecipue sumptibus totos XIIII annos bello contra ordinem Teutonicum gesto vicinam Borussiam Polono deditam conseruarit. verum, vt ingenia hominum mutant, qui Teutonicorum equitum Imperio subiectorum pertaesi tam ardentibus votis Polonicam dominationem expetiuerant, ij tractu temporis poenitentia subeunte, cum scissa contrariis in regis electione studiis nobilitate alij Maximiliano Caesari fauerent, alij Stephanum Bathorium Transsiluaniae principem suffragiis suis adiuuarent, se partibus Austriacorum applicuerunt, sperantes si quidem Maximilianus Germanus rex renunciaretur, vt qui olim iuris Germanici fuerant, sub eo rursus Germanici iuris efficerentur. verum cum facta electione Bathorius hanc scissuram diligentia sua sarciuisset, adempta, dum Maximilianus cunctatur, regni possessione, et per mortem eiusdem mox secutam confirmata, Gedanenses cum ea spe decidissent, non tamen pristinos animos deposuerunt. cum igitur Stephanus fidei iusiurandum ab iis vt Polonicae coronae beneficiariis exigeret, illi tergiuersari, et ante omnia petere, vt primo de indemnitate, quod fidem Maximiliano tanquam regi electo dedissent; iuribus, priuilegiis ac immunitatibus suis sacramento confirmandis, de confessione item Augustana, dc grauaminibus, quae contra priuilegia et antiquas consuetudines irrepsisse aiebant, tollendis; denique de dimidij portorij, quod Sigismundo Augusto ad vitam tantum concessisse ostendebant, exactione abolenda sibi idonec caueretur. ad haec nouus rex respondet, Cracouiae semel se iureiurando ritu sollemni praestito defunctum esse, et priuilegia ipsorum iuxta illud confirmaturum: de confessione Augustana seorsim ipsis item cautum, grauaminum cognitione ad ordinum comitia reiecta. interea fidei iusiurandum sine mora et condicione vrget, et quo res citius conficeretur, quinto, postquam rex inauguratus est, mense Marieburgum cum Senatu venit, missoque Cossabucio ab epistolis et Andrea Sborouio Curiae tribuno, ad caussam dicendam cum eos amice citasset, illi minime comparuerunt, sed custodiis ad portas appositis quasi vicino hoste, et Grebinensi arce praesidio firmata, et scriptis ex officina Iacobi Rothi per Germaniam ad regis iniuriam euulgatis hostilis animi significationem dederunt. quapropter iritatus rex Grebinensem arcem ante omnia occupat VI Kal. VIIIIbr., et vicinos circa pagos ac vicos ad aerarium Gedanensium pertinenteis vastat. quam iniuriam, vt rebantur, sibi praeter ius factam contraria excursione vlti sunt, praediis aliquot episcopi Vladulauiensis et coenobio eiusdem ditionis, item alio, cui Oliuensi nomen, sepulcris principum Pomeraniae nobili, ne obsessuris receptum praeberent, siue incensis siue direptis; monachis etiam contumeliose partim habitis, partim interfectis. inde VIIIviros ad regem mittunt, et post eos Constantinum Ferberum et Georgium Rosembergium praecipuae inter eos auctoritatis, et qui vltro citroque comeanteis rerum pacificandarum omneis rationes inibant. tandem cum res ad Toronensia comitia proxime celebranda remissa esset, Gedanenses se non ordinum regni, sed regum Poloniae beneficiarios ac subditos esse palam professi sunt. rex vero cum Bidgostiae esset, has leges Gedanensibus dicit, quibus toto Ianuario huius anni responsuri et plene satisfacturi
essent. CC florenorum OIO certis pensionibus dependant; quatuor tormenta bellica cum omni apparatu regi subministrent, ampliato ad palatium et cetera aedificia regalia in ciuitate extruenda spatio: de portorio et grauaminibus ab ordinum comitiis decernatur: militem dimittant; supplices ad regem accedant, ac venia praeteritorum petita iusiurandum more sollemni praestent. his condicionibus regis manu subscriptis cautiones de Augustana confessione et priuilegiorum confirmatione additae erant, cum quibus Rosembergius ad suos remissus est, qui seu spe auxiliorum ex Germania confisi, siue otio et nimiis opibus lasciuientes imperata facere recusarunt, et aliis postulatis additis, dum tempus extrahunt, regi summa contumacia illuserunt. ilie igitur victa patientia Rosembergum et Ferberum legatos antea retentos in custodiam tradi imperat, et Gedanenseis publico decreto perduellionis damnatos proscribit, omni se curitate terra marique illis adempta, et tanquam impiis in principem et patriam hominibus igni et aqua interdicit. bello ita indicto praeficitur Ioannes Sborouius vnus ex Senatoribus, qui cum positis circa Dersauiam castris paucos milites initio circa se haberet, inde fiducia sumpta oppidani ipso Dominicae resurrectionis die armati egrediuntur, imparatos regios oppressuri, multum renitente Ioanne Collensi mercenariorum militum praefecto, et bello Magdeburgico olim magnam rei militaris laudem adepto, quem illi a VIIviro Saxone acceperant: sed tempestate insolita suborta inter coruscationes et tonitrua ventorum vi imbrem densum glomerante quasi aduerso expeditionis susceptae omine intra moenia sua redierunt. tandem XVI Kal. Maias sub vesperam egressi, aduerso Vistula sed ventis secundis ad Dersauim oppugnandam contendunt. quo cognito Sborouius loci infirmitati diffisus, nec satis de oppidanorum fide certus ipse cum suis exit, et locum pugnae idoneum ad pagum Rokitkium iuxta aquas deligit, instructa acie; missoque cum LX Tataris Andrea Carchouiscio, qui naueis ex vrbe venienteis accessu prohiberet, noctem eam insomnis transegit. postridie hostes, qui ad Langnauam pagum substiterant, summo mane in armis apparuere, medio inter ipsos et regios amniculo, tantumque velitationibus vtrinque certatum; in quibus regij ferentarij, quos Kosacos vulgo vocant, non leuiter a grauiore Germanorum armatura infestati sunt. quibus Sborouius cum XX Hungaros delectos summisisset duce Stanislao Iordano iuuene strenuo, vicissim et ipse Collensis ad certamen prodit. inde admisti hastatis equites a Sborouio e peditatu sumptos cum scloppetis longioribus, qui certamen restituerent; quibus mox se adiunxere Zolkieuius, et Io. Sarius Zamoscius cum suis quisque turmis, qui hostes pepulerunt. hoc felici initio regij quamuis numero impares ad maiora audenda incensi cum copiam sui vltro facturi crederentur, Collensis sepimento e trabibus, quas secum aduexerat, constructo partem suorum intra vallum collocat. ipse cum tormentis et lectissimis quibusque ab altero montium latere iter intendit regios a tergo aggressurus, et ad lucum Lubissouiensem progreditur; vbi iussus properare centurio Ransauius Collensi respondisse fertur, lente festinandum esse, quippe Polonos ad pugnam quam ad fugam paratiores videri. principium pugnae a Temeruko cum L velitibus factum, quibus laborantibus subsidium e vestigio missum. heic Sborouius, qui numero vinceretur, astu Collensis deprehenso consilium ex necessitate cepit, et ponticulo abrupto, ne a tergo inuaderetur, omne equitum peditumque robur, vbi ipsum caput hostium foret, vertere decreuit, et monito Dersauiae praefecto, vt si quae vis ingrueret, saltem ad aliquot horas bona fide obsidionem sustineret, additisque ad oppidi custodiam L Polonis, ad Heidonum ductores conuersus suos, iam Vistulam traiicientibus auxiliis, quasi certa spe confirmatos ad pugnam fortiter capessendam hortatur; eos, cum quibus res illis sit, esse, quos paucis ante mensibus ad Grebinum, Glouam, et alibi toties profligarint; proinde Deo freti et poenitentia ac condonatis mutuo osfensis placato signa inferant, et mortem decori posthabentes hostem non numerent, sed inuadant;
neue eius aspectu terreantur, quem mox in potestate habituri sint, rebellionis perfidiae ac contumaciae meritas poenas daturum. quibus dictis Heidones in confertos ruunt, quos Strussius cum centuria sua insequitur, et a tergo incumbens Germanos proturbat. heic ad horam ancipiti proelio certatum, dum res cominus gereretur, cadentibus vtrinque compluribus, et in locum fessorum seu interfectorum integris succedentibus. tandem inclinata hostium acie Heidones instant, et terga vertenteis summa immanitate caedunt, Sborouio nequicquam, vt a cruore vlterius abstinerent, suos obtestante. pars in montes, pars in siluas Cassubicas ac Pomeranicas euaserunt; multi exutis armis, dum natatu elabi tentant, fluuio hausti sunt, capti ad OIO, perierunt in ea strage, vt Ioannes Lasicius scripsit IIII OIO CCCC; capta V signa, et vexillum, cui aureis literis inscriptum erat, AVREA LIBERTAS. machinae aeneae maiores VII, minores XXX, carri CL. ex regiis, qui tantum bis mille erant, cum hostes XII hominum OIO in excederent, occisi LIIX, vulnerati CXXX. Collensis etsi re male gesta in vrbem rediit, et quantumuis plebe fremente et inclamantibus per vicos feminis, vt ciueis vrbi, viros mulieribus redderet. tamen summa constantia res ad tempus restituit, et se aut denuo confligere paratum, aut vrbem fortiter defensurum ostendit. dum in eo sunt, Moscus occasione captata iam initio anni ad Reualiam Liuoniae vrbem castra metatus fuerat ratus occupatis bello Gedanensi Polonis rem ex voto successuram. sed post sex hebdomadum moram, quae tantum tormentorum fulminationibus infesta fuit, obsidionem soluens Plescouiam rediit III Eid. Mart. tentatis inde infirmioribus Liuoniae vrbibus, dum Ioannes Kokeuilius Lithuanus prouinciae a Polonis impositus abesset, et cum Ioanne filio et Magno Holsatiae duce, quo tanquam illice ad Germanos in Liuoniae oppidis et vrbibus inescandos vtebatur, prouinciae fineis ingressus Ludsenam, Duneburgum, Resittam, Kakenhusiam Rigensis praesulis sedem, Asceradam, alias arces ad Aquilonarem Duinae ripam sitas occupat, ac praeterea Vendam et Volmariam, quae se Magno paullo ante dediderant, omni crudelitatis et libidinis genere, Asceradae praecipue grassatus est, vbi etiam in ipsius Magni ministros saeuiit, quod illas vrbes non veluti Russorum imperatori, sed sibi parituras in deditionem accepissent. quaimmanitate Magnus ab eo alienatus postea defecit. nec cessabat Stephanus, qui am ante promulgatam proscriptionis sententiam ad Pomeraniae duces legatos miserat, qui conducendi militis facultatem peterent, et Gedanenses in Pomeaniam migranteis dedi, liberamque frumenti ac mercium exportationem per Vartam et Viadrum in portu Stetinensi concedi, poscerent. ad omnia perbenigne responsum a Pomeranis. et vltro antea Martino Kleisto et Conrado Glasenapo permissum fuerat, vt in praefecturis ditionis Polonicae delectus regis nomine haberent. ad Lubecenseis item accurate scripserat rex, ac ceteras societatis maritimae ciuitates, easque a Gedanensibus comeatu et milite iuuandis summopere dehortabatur, ac Elbingae iam a se emporium institutum significabat. tunc vero post tantam tamque insperatam victoriam; quam soli Deo, non viribus humanis acceptam ferebat, de oppugnanda vrbe consilium hactenus dilatum resumit, et Eid. Iunij ad vrbem accessit, et in episcopi-monte, qui vrbi imminet, castra metatus per aliquot dies infesta tormentorum displosione fulminauit, Ernesto Veigero equitum Germanorum, quos penes se habebat, praefecto ad Vistulae ostium misso, qui obsessis maris vsum adimeret, et munitionem ostij maritimi oppugnaret. sed eruptione a Gedanensibus Collensi et Nicolao Vngernero Liuono ducibus facta Poloni pulsi, caesi, ac magna pars etiam tormentis amissis eodem fluuio vicissim hausti sunt. itaque nutata castra, et longius ab vrbe iuncto ponte Vistula copiae ad ostjj maritimi castellum magna ex parte e materia constructum traductae; quod et acerrime oppugnatum est, eaque fere ratione exustum, globi igne excocti, dum plane eum imbiberint, ita in tormenta mittuntur, vt inter eos et puluerem tormentarium iustum spatium arena aut cinere primum, dein recenti ac madida
herba compleatur, ne puluis ignem ex globis concipere, aut inflammari possit; atque in aduersos muros eiiciuntur, certa ac valida ad incendia e longinquo excitanda vi. sed rursus eruptione facta vtrinque infestis maxime animis certatum fuit, et quamuis Polonis maiore numero cadentibus, tamen ad extremum damnoso obsessis exitu, quippe qui Collensem egregium adeo ducem in eo conflictu amiserint. tandem cum rex Marieburgum VIIbri mense concessisset, conuocatis Poloniae et Borussiae ordinibus, Saxonis et Brandeburgici VIIvirorum ac Vvilelmi Hessorum principis interuentu in has condiciones cum Gedanensibus transegit: vt supplices formula praescripta a rege veniam petant; bis mille auri pondo intra quinquennium exsoluant; fidei iusiurandum delegatis a rege praestent; militem dimittant; ad Oliuensis coenobij instaurationem XX florenorum OIO dependant; stationem et annuam pensionem in supremi dominij testimonium statis temporibus deinceps soluant; de iis quae sibi a Poloniae regno deberi contendunt, de grauaminibus item et portorij negotio cognitio comitiis ordinum reseruetur. rex vicissim gratia facta proscriptionem aboleat; priuilegia ac iura confirmet, et de confessione Augustana idonec caueat. haec Marieburgi acta prid. Eid. Xbr. de ratione in vebem ingressus rex nihil sibi praesc ribi voluit. qua in re nihilominus summa moderatione vsus est. paullo ante X Kal. IXbr. Alberto-Friderico Borussiae duci, qui nuptiarum cum Maria-Elionora Cliuensi contractarum tempore in animi aegritudinem ante triennium inciderat, curator a Stephano datus fuerat Georgius-Fridericus Brandeburgicus proximus agnatus, his condicionibus iureiurando, quod regi praestitit, comprehensis, vt arces et oppida iluus ditionis non aliis, quam regis Poloniae subditis committere posset; aegro principi de rebus cunctis ad victum ac cultum necessariis pro dignitate ipsius prospiceret; coniugis eius, quantum ad dotem et donationem propter nuptias, iura integra conseruaret; et quandocumque ille ad sanitatem redierit, ipsi, aut liberis eius Borussiae principatu cedere, et administrationis suae rationem reddere teneretur. Italia hoc anno peste superioris anni adhuc grassante plerisque locis laborauit, et Vicentiae praecipue ac Brixiae, quae ab ea superiore anno fere intactae fuerant, diri mali contagione summopere infestatae sunt. eodemque anno Aloisius Mocenicus reip. princeps senio confectus, cum VIII annis ei praefuisset, fato concessit, cuius magistratus bello, quo Cyprus amissa est, fame, incendio, pestilentia funestus, insigni tamen victoria de Turcis parta, et regis Henrici III in vrbem aduentu aliquantum recreatus fuit. is a Laurentio Massa publice laudatus, et ad B B. Ioannis et Paulli pompa principali sepultus est, moxque ei magno consensu et applausu suffectus fuit III Eid. Iun. Sebastianus Venierius, cui insignis illius victoriae ad Echinandas partae decus praecipue debebatur, iam grandis natu, sub quo rursus anno exeunte Palatium fortuito incendio arsit, quod vento flammas incendente conclauia praecipua picturis excellentissimorum artificum ornata depastum est. prodigij et loco annotatus insolens ac nouus a Bruno in Marcomannis oppido Nigro et Suittauo amnibus circundato, et quod Gallico affinis esset, vulgo Bruno-Gallicus dictus morbus. cum iis locis hiems esset asperrima, circa medium Xbrem lues haec apparere cepit, et quicunque ad Spilibergi balneum, quod est vnum ex tribus iis, in quibus Brunenses publice lauantur, hypocaustum siue Laconicum ingressi sunt, adactoque in cutem scalpello et cucurbitis admotis sanguinem eduxerunt, quod frequenterinter eos vsurpatur, tam feminae quam viri, ad XXC protinus ea correpti sunt. mali prima signa torpor, pigritia, grauedo, animi deiectio, membrorum spontanea lassitudo, vividus oris colorin pallidum statim mutatus, aspectus toruus, ac circulus fuscus, qualis in mulieribus menstrua patientibus, circa oculorum orbem. tum ad cucurbitularum cicatrices rubor insolens; quem excepere abscessus et vlcera tabo sanieque fluitantia; sed ea in vno et altero tantum cucurbitulae vestigiis erumpebant, licet multo plures adpositae fuissent. vlcera autem haec
aperta liquore pingui, mucore lento, et lurida sanie manabant; dein detersa scabie maculae atrae plombei ac fusci coloris haut multum impetiginibus ac vitiliginibus absimiles remanebant. augescente dein malo in capite calli concreuere lentum et viscidum humorem, cum rumpebantur aut secabantur, cum acri aegrorum dolore emittentes. caussae subiti veneni seu contagij cum nullae quaerentibus siue ex suspicione siue ex natura petitae occurrebant, tum hoc primum in nouo eo morbo summa admiratione dignum videbatur, quod licet Indico multa similia haberet, tamen citra veneris vsum subito erupit, et notae pudicitiae seu castitatis virgines ac septuagenarias etiam feminas inuasit, et cum ab ipso brumae die intensior fuisset, circa aequinoctium vernum proximum, cum Sol arietem ingreditur, sensim remisit, atque intra annum omnino euanuit. cum Thomas Iordanus excellens medicus, qui de eo peculiarem commentarium scripsit, caussam in vaporem ab infectis lue venerea in Laconico conceptum, qui deinde contage ad alios serpserit, reiiceret, consultus ab eodem Ioannes Crato Caesareus archiatros contradixit, et vel scalpellum infectum seu napello seu veratro albo, quo Hispani venatores sagittas inficiunt, vt alias diximus, vel putridum vaporem, qui per vulnus subiit, atque sanguini communicatus est, malo caussam dedisse censura sua asseruit. alia prodigiosa et aliis locis apparuerunt. ignes insoliti Romae supra Hadriani Mausoleum in caelo visi. Cyprus terrae motibus horrendis quassata fuit. sed omnium maxime, qui vnquam apparuerunt, terribilis memoratur cometes, qui spatio suo XXX amplius gradus lustrabat, porrecta occidentem versus cauda Sagittarium et Capricornum veluti complexus, non in sublunari siue elementari, sed in aetherea regione positus, sicuti praestantissimi huius aetaris astrologi libris editis disputauerunt, Cornelius Gemma Frisius, Michael Maeslinus Goepingensis, Leonardus Turniserus, qui eum se XIIII Kal. IXbr. Berlini primum obseruasse scribit; cum alij fere circa IIII aut III Eid. IXbr. apparuisse referant, Helisaeus Roeslinus, Ioannes Praetorius Ioachimicus, Nicolaus Vinclerus. Maeslinus in Veneris orbe eum reponit, idque multis rationibus demonstrat, quae ex ipso peti possunt. magnorum id insolens phaenomenon virorum mortes portendisse creditum est, inter quos praeter eos, quos memorauimus, Garsias Toletanus Petri Neapolitani proregis F.; qui triremium initio praefectus post Melitensem obsidionem, Neapoli in suis aedibus ictu sanguinis ante quinquennium tentatus prid. Non. Iun. decessit, magna pompa funeratus. quem eodem mense quarto post die Maria Lusitana Eduardi F., et Emanuelis N. Alexandri Farnesij vxor secuta est, quae Parmae vltimum diem clausit. sed non singulorum hominum mortes tantum, quae cottidie eueniunt, sed potius vniuersorum regnorum ac familiarum regiarum excidia et conuersiones cometas istiusmodi rerum prudentiores semper portendere existimauerunt, vt de Lusitano accidit ex occasione belli Africani, cuius caussas ducto altius principio. repetemus. Mahametes, qui cum Hamete fratre imperio Merinensium in Mauritania Tingitana euerso primus regnum in familia Cherifiorum fundauit, vt supra pluribus explicauimus, cum treis filios reliquisset, Abdalam Melicum, Mumenem, Hametem, Abdalae tanquam grandiori natu successionem deferri voluit, et post eius mortem aliis ordine aetatis fratribus, exclusis Abdalae filiis. sed cum Abdala post Mumenem fratrem Tremeceni interfectum, prouincias inter filios diuisisset, spe successionis fratribus suis praecisa, Mahametes grandior natu Niger valgo dictus, quod ex AEthiope femina natus esset, parente anno huius seculi LXXIIII viuis exempto, imperium inuasit, exclusis patruis, et alterum e fratribus sustulit, alterum sub custodiam misit. at Abdala-Melicus, quasi Dei seruum dicas, iniuria exasperatus, cum videret Mahametem parto per scelus regno per scelera porro grassari, nulloque non crudelitatis genere saeuientem odium suorum in dies contra se prouocare, occasione vtendum ratus, cum frustra Philippi opem interuentu Roderici Alfonsi Pimentelli Valentiae proregis implorasset, ad Portam Turcicam
confugit, et cum Selimo primum pugna Corinthiaca et in Nauarrini obsidione egregiam operam nauasset, post eius mortem ab Amurathe filio diploma impetrat, quo Ramadano Algeriae prosultano gente Sardo mandabatur, vt Melico contra Mahametem bellum gesturo cum suis opibus praesto esset. inde Africam reuersus populis ad libertatem contra tyranmum vocatis exercitum conscribit. leuibus initio fere proeliis inter eos certatum, ex Maurorum vsu, qui equitatu valent, et sine ordine nunc excurrendo nunc recedendo pugnant. semel atque iterum obstinatis animis conflixere, cum duodecies ante incerto euentu velitando pugnassent. tandem cum XVI Kal. April. ad manus venissent, Melicus et peritia rei militaris et humanitate praepollens, ad haec Turcorum viribus sunixus, Mahametem licet numero superiorem in fugam vertit, et intra Marochum compulit. ipse, ne victis acrius instando victoriae fructum corrumperet, diuisis copiis, cum parte Fessam tendit, ab oppidanis Mahametis superbiam et saeuitiam exosis continuo receptus et rex salutatus. interea Mahametes suos huc illuc sparsos colligit, et cum iam XXX OIO equitum, X OIO scloppetariorum sub signis haberet, cum patruo rursus decernere statuit, repudiatis a Sebastiano Lusitaniae rege oblatis auxiliis. nec Melicus virtutis fiducia certamen detrectauit, quamuis tantum XX OIO equitum VIII OIO scloppetariorum penes se haberet. igitur rursus totis viribus certatum III Kal. Vtil., iterumque Mahametes amissis VI OIO ex suis intra Marochum compellitur huc illuc dilapso equitatu, quem Hametes Melici frater insecutus est. tum vitae metuens Mahametes cum deficere omneis ad patruum videret, Marocho relicto et asportata, quantam potuit, gaza pretiosa in montes proximos confugit, Nomadumque Arabum ad praedas discurrentium ope aliquandiu totam regionem infestam tenuit. Melicus Marochum vacuum venit haut minore quam Fessae post geminatam victoriam ab oppidanis laetitia ac plausu exceptus et rex salutatus. haec anno LXXV acciderunt. inde cum ad coercendas Mahametis excursiones Melicus copias misisset, ille qui propriis opibus se tueri amplius non posse cerneret, ad externas vireis, sed serius tandem confugere coactus est, Lusitania, (nam de ea eiusque principum origine ac successione, quando ad funestum illius regni finem deuenimus, quaedam dicere pretium videtur,) tertiam Hispaniae partem constituit, hisque finibus circunscribitur; a VIItrione Durio fluuio iam inde ab ipsius ostio ad eum vsque pontem, qui Septimancis adiacet; ab occasu ea Oceani Atlantici parte, quae Anae et Durij ostia intrat; a meridie Baetica, ab ortu prouincia Tarraconensi, quae duae reliquae Hispaniae partes sunt, clauditur, linea ab Oretanis ad eum pontem ducta, cui e regione Septimancae sitae sunt. a Gallis Braccatis, qui in illo litore appulerunt, siue, vt indigenae aiunt, perfugium habuerunt, Portugalliam regionem dictam credunt, qui Bracantiae, quae hodie totius Hispaniae, vt Lusitani volunt, metropolitana ciuitas est, a se nomen imposuerint. Lusitania autem antiqua angustioribus atque adeo aliis limitibus, quam Portugallia continebatur, quippe quae Cistaganam et Transtaganam a Tago mediam perlabente dictas regiones tantum olim complecteretur. nunc vero et Interamnem et Transmontanam, quae ambae olim Tarraconensi attributae sunt, atque adeo Baeticae partem ambitu suo claudit, itaut nec tota Portugallia Lusitaniae finibus circunscribatur, nec totam Lusitaniam ipsa contineat. principum autem origo sic habet. Gulielmus Eustochij II Comitis Bononiae F. Godofredi regis Hierosolimorum frater plures liberos reliquit; ex quibus Henricus Limburgi comes decoris et verae laudis cupiditate incitatus in Hispaniam tunc Mau rorum bellis ardentem magno comitatu venit, cum Raimundo Burgundione Gulielmi Burgundiae comitis F., et Raimundo Tolosae et fani AEgidij comite auunculo, et post multa egregie bello facta ab Alfonso VI Castellae rege Lusitaniae eam partem, quam ille retinuerat, comitatūs titulo accepit, in speciem pro Tarasiae Alfonsi ipsius filiae dote, re vera, quod Alfonsus externis opibus contra praepollentem Maurorum potentiam ad tuendum limitem opus
haberet. huic Astorgae mortuo ex Tarasia susceptus Alfonsus Henricus successit anno sal. OIO C XII., qui cum XXVII annos ducis titulo principatum eum tenuisset, memorabili ad Orichiam conserto contra V reges Mauros, quos et vicit, praelio rex salutatus est, et VIII post annis Olissiponam Gallorum et Anglorum oppibus subnixus cepit, totamque adeo Portugalliam, quam late hodie patet, de Saracenis recepit, et immani iugo exemtam contra eorum potentiam muniuit, ac demum ab Eugenio III, siue Alexandro III regiorum insignium, quae virtute meruerat, et exercitu tradente adeptus fuerat, confirmationem ad maiorem dignitatem accepit, addita condicione, sicuti Romae iactatur, vt quotannis a Portugalliae regibus duae auri librae Ecclesiae R. loco tributi penderentur. nam de earum exactione hactenus nulla aut hominum memoria, aut obsignatarum tabularum fide constitit, vt Stephanus Garibaius scribit. ab Alfonso, qui Conimbricae decessit anno OIO C XXCV ad Emanuelem Ferdinandi F. Eduardi I. N., qui Ioanni II eiusdem Eduardi abnepoti sine liberis masculis mortuo anno OIO CCCC XCV. successit, XIII reges numerantur. is vero imperium a maioribus in Hispania acceptum et aliquot in Africa arcibus et oppidis amplificatum longe maioribus progressibus per vtrasque Indias factis propagauit, et cum treis vxores habuisset, ex Maria Ferdinandi F. numerosam prolem sustulit, Ioannem successorem, Isabellam Caroli V vxorem et Philippi parentem, Ludouicum, ex quo natus Antonius, qui infeliciter postea de regno contendit, Ferdinandum, Alfonsum et Henricum ambos cardinaleis, ac postremo Eduardum, qui duas filias reliquit, quarum maior natu Maria Alexandro Farnesio Parmensium duci, Catharina Ioanni Bracantiae duci nupsit. post Emanuelem anno huius seculi XXI mortuum regnauit Ioannes III, qui ex Catharina Caroli V Caesaris sorore complures liberos sustulit, ac tandem anno huius seculi LVII fatis concessit, relicto ex omnibus superstite Sebastiano nepote regni herede, cum filius Ioannes Sebastiani parens ante quadriennium turbato ordine naturae e vita migrasset. puer rex simul ac minorem aetatem exiuit, hoc est XIIII annum attigit, id enim, sicuti apud nos, et apud illos exemplo nostro iuris est, Henricus cardinalis patruus, qui tutelam regni tanquam proximior agnatus sumpserat, omnem cum tutela auctoritatem a se abdicauit; quam rex vana virtutis opinione stolide ferox auide arripuit, arreptaque intemperanter ac sine moderatione vsus est, mutata aulae facie et inductis ad adulationem factis ministris, sumptisque supra vireis, aetatem, et temporum condicionem intempestiuis consiliis. itaque et militaribus exercitiis infra regiam maiestatem oblectabatur, suosque operi faciendo aut institoriae exercendae occupatos noua instituta militia praecipue Olissiponae fatigabat. hos animos illi ad maiora virib. audendum praeter insitam a natura Lusitanis ingeniis fiduciam fecere deliciae ac luxus ex India Orientali et Asia olim Romano imperio ob easdem caussas fatali per nauigationes ad longe positas illas regiones nuper susceptas sensim importatus, quem Iesuitue Patres, qui Apostolorum nomine in Lusitania ob longinquas ad praedicandum Dei verbum peregrinationes vulgo indigetantur, corrigere frustra cnpientes, ex ea occasione partem sibi in repub. arrogare voluerunt, et sumptuariis legibus ad Laconicam parsimoniam atque adeo sobrietatem inepte conditis ridiculi fuere, dum quod imperiti medici faciunt, corpora nimio succo turgentia non purgant, sed ad maciem adducere conantur, palamque cunctis fecere, theologorum professionem a ciuili administratione omnino separatam esse. his animis fretus Sebastianus quamprimum vigesimum annum attigit, classe instructa in Africam traiecit, vt Tingim, Septam, et Mazagonem munita in ingressu oppida ex aduerso freti Gaditani lustraret, ibique velitationibus tantum leuibus, quo virium hostilium et suarum pariter faceret periculum, pugnae olim maiori committendae praelusisse cotentus domum rediit, ab eoque tempore de expeditione aliqua memorabili cogitare cepit, et cum in Indias vsque nauigare constituisset, ab eo consilio Catharina auia et Henrico
cardmali patruo dehortantibus ita destitit, vt iisdem assentientibus et Patribus ipsis Iesuitis, quorum ex nutu res tunc in aula pendebant, bellum in Africam transferre sibi liceret. id pessima illi conniuentia fecere, ita se animum pueri regis sensim ab externis expeditionibus auocaturos rati, cui in omnibus initio contradicere neque ad gratiam tutum, et in ardenti nouarum rerum desideriis principis ingenio periculosum existimabant. Iesuitae vero Indica ad praesens expeditione omissa porro et Africanam auctoritate, qua apud principem pollebant, se irritam reddituros confidebant. sed longe aliter accidit nam paullatim ab illo gratiae flagrantis fastigio excidere, Aluari Castrensis astu, qui quandiu patres illi in aula regnarent, summum, quem cupiebat, auctoritatis gradum tenere se posse desperabat. itaque rege ad S. Vincentij promontorium cum nauibus ad nouam militiam et classem, quam instruebat, lustrandam egresso, cum in dies huiusmodi apparatus festinari, et pares iis sumptus ex aerario non sufficere indignantem ipsum videret, sermone e re nato Iesuitas in aula suggillare cepit, quorum imprudentia et in ciuili administratione imperitia factum dicebat, vt conditis sumptuariis illis legibus, commercio non paullum labefactato, vna et vectigalia regia multum imminuta essent, vt ea ad res pietate Christiana et regio fastigio dignas non sufficerent; auctorque ei fuit, vt homines religiosos ad pietatis studia, in quibus tam laudabileis progressus vbique fecissent, et cottidie facerent, seponeret, nec eos ad publica consilia, in quibus plane caecutiebant, deinceps admitteret. quod et ille, qua pollebat apud eum gratia, obtinuit, eademque opera Martinum Consaluum, qui impense Iesuitis fauebat, ob id suspectum, vta latere suo remoueret, peruicit. is a Catharina parente, et Henrico cardinali patruo regiis negotiis admotus fuerat, excluso Petro Alcasoua, qui Ioanni Sebastiani auo a secretis epistolis summa cum auctoritate regni negotia administrauerat. tunc vero amoto aemulo, Alcasoua denuo irrepsit, et Ludouico grandiori natu filio cum Christophori Tauorae, qui principem gratiae locum in aula tenebat, sorore matrimonio coniuncto, ea adfinitate potentiam firmauit, Aluaro Castrensi ipso, cuius fauore ad reciperandum pristinae dignitatis locum subleuatus fuerat, a rerum gubernaculis remoto. rebus in eum modum circa regem iuuenem constitutis Alcasoua heri ad omnia voluntati applaudere, eius pietatem laudare, consilia vt tanto fastigio dignissima in maius extollere; contra socordiam atque adeo vilem et abiectum animum eorum carpere, qui regi ad veram gloriam pleno gradu properanti difficultatibus maligne obiectis pedicas quasi iniiciebant; non tam quod temerarios regis conatus probaret, quam vt repudiatis aemulorum consiliis eos ob id suspectos ac postremo inuisos ipsi omnino redderet. ita affecto et a se et a consiliariis rege, Mahametes Cherifius a Melico patruo regnis pulsus cum aliquandiu ad Pignonium Velezij, vbi perfugium habuerat, substitisset, ad eum venit, et ab occasionem belli in Africa gerendi captante opem imploraiuit. quod et facile obtinuit. nam re in consilio agirata, cum variae dicerentur sententiae, etiam qui Iesuitarum partes fouebant, vt regem a periculoso consilio dimouerent, sic censebant: principi Christiani nominis propagandi desiderio flagranti potius aduersus sectarios, quam eos, qui Christi nomen omnino nesciunt, bellum suscipiendum esse. quippe cum plus periculi ab illis, quam ab his impendeat, et quo facilius sectarium malum inter Christianos serpit, eo maioribus odiis vere Christianos sectario veneno infectos detestari, vitare, atque ad internecionem persequi, quam infideleis Mahumetanos, debere. quae ratio ad praesentem rerum statum non incommode fortasse excogitata, postea adeo inter nos etiam cessante ea occasione inualuit, vt magnarum tragoediarum toto Christiano orbe, ac praecipue in Gallia excitandarum caussa extiterit. tandem propendente in contrarias partes imprudentis principis ingenio et instigantibus inde, qui bellum illud cupiebant, inde assentatione aulica, qui minus volebant, rem non improbantibus, inter quos
Catharina parens et Henricus patruus cardinalis fuere, bell um decernitur, sed ea condicione, vt Philippus Hispaniae rex, cuius non minus intererat ob viciniam, vt Mahumetani in Mauritania proxima in ordinem cogerentur, in belli societatem admitteretur. secundum haec missus ad Philippum Petrus Alcasoua, qui Sebastiani nomine auxilia et belli in Africa gerendi societatem, vnam ex filiabus in vxorem, et colloquium cum ipso peteret. quae omnia post longiusculam in Philippi aula moram Petrus obtinuit. nam et facta spes de altera filiarum ni matrimonium danda, et subsidiis ad Laracianam expeditionem mittendis, si quidem contra Italiam hoc anno Turcus classem non mitteret. condictum item ad Guadalupam colloquium, quod et mox secutum est, Sebastiano quacunque iter habuit, a Philippi ministris regali magnificentia excepto, et apertis vbique carceribus, ac vinctis in eius gratiam solutis. in illo colloquio Philippus, qui cum occulto liuore ex generosis uicini principis in speciem consiliis concepto venerat, vbi vidit aemulum potius iuuenili supra vireis vanitate rapi, quam appenso ad regni rationes consilio eam expeditionem suscepisse, inuidia in misericordiam vertit. et sane Philippus expeditionem minime dissuasit; ceterum ne ipse Sebastianus ad eam proficisceretur, sed per legatos rem gereret, admodum rogauit; a quo tamen proposito praecipitem iuuenem dimouere non potuit. dein ex Ferdinandi Aluari Toletani Albae ducis consilio sic de belli in Africa gerendi ratione inter partes conuenit, vt XV OIO peditum ex aliis quam Lusitanis conscriberentur, qui bellis experti essent, Italis, Germanis, et Hispanis, quorum X OIO Sebastiani, V OIO Philippi stipendio militarent, qui et L triremeis in Laracianam expeditionem mari non terra, et hoc, qui huius seculi LXXVII numeratur, anno suscipiendam commodaret. neque enim aliter Philippum obligatum iri. ita vtrinque discessum. ab eo tempore res lente in Lusitania administrari cepere, pecunia deficiente. nam cum aerarium totius regni vicies centena millia ducatorum vix excedat, in eo putatis praeter Lusitaniae vectigalia, quae ex insulis maris Atlantici, Brasilia, S. Thomae insula, et Minensi promontorio in Africa, atque adeo Guinea litorali regione quotannis colliguntur; sumptus, qui in aula longe omnium solutissima, praesidiis et ceteris regni oneribus sustinendis fiunt, eam summam plerunque superant, et quae ex India orientali proueniunt, quae ad decies centena millia ducatorum excurrunt, sumptibus in nauigatione tam longinqua ac validis praesidiis impenduntur, omnino exhauriuntur, vtilitate, quae ex iis prouenit, ad priuatos institores et ad commune regni commodum, non ad principis aerarium redundante. itaque noua vectigalia excogitata et imposita, non solum plebi, sed ceteris ordinibus grauia. et cum ecclesiastici initio fremerent, tamen quod Pontificem Sebastiani consiliis ac voluntati fauere intelligerent, CL aureorum OIO sibi imperari passi sunt. restabant nobiles ne ipsi quidem a nouo onere immunes futuri, nisi Franciscus Melo Tentuquelij comes intercessisset. is plenis libertatis ac fiduciae literis apud regem se excusauit, contra iura ac libertates regni fieri demonstrans, si quorum maiores amplificando regno praecipuam operam nauassent, eorum filij ac nep otes seruilibus oneribus pendendis grauarentur, eiusque rei caussam grimariam Dei iustae ob peccata nostra merito succensentis irae imputabat, sed secundario in prauos regis consiliarios reiiciebat, ex eoque infelices successus praesagiebat. nam sic Ioanni primo, Henrico, et Ferdinando Lusitaniae regibus expeditiones infeliciter cessisse, quod imperatis nouis plebi oneribus susceptae essent; quanquam verius esset, plebi quam proceribus ab huiusmodi rebus huc vsque immunibus ea imponi. quapropter regem demisse hortabatur, etiam atque etiam videret, ne regnum, quod florentissimum a maioribus accipisset, a prauis consiliariis deceptus et spretis decessorum exemplis in periculum adduceret. his literis etsi non mediocriter commotus rex, tamen quod periculosum esset dolorem ex eo conceptum iam rebus in procinctu constitutis renudare, sensum eius dissimulauit, et procerum iustam indignationem veritus
ab imperanda iis pecunia abstinuit, reiecto in miseram plebem onere, quae exhausto veluti sanguine ad desperationem adacta bellum eiusque auctores publice et in arcano detestabatur. in his angustiis rex edicit, vt Castellensis moneta, quod nunquam factitatum fuerat, in regno reciperetur, pretio eius aucto. quod in omen iam tum acceptum est. tum plebs nouae militiae destinata crebro Olissipona educi cepta, et quasi ad pugnam instrui, ridicula prorsus ratione, quippe nullo campidoctore aut tribuno bellis experto, sed Ioanne quodam Gama nomine iis praeeunte, qui eremitae habitu tirones ipse belli rudis, agmina ordinare, et concurrere edocebat, inter scloppecorum displosiones plerunque rege ipso haut citra periculum versante ac discurrente; qui et venationibus per id tempus se exercebat, et in feras generosiores incurrere, easque cominus figere gaudebat. saepe etiam se mari committebat, maxime caelo procelloso, nam sereno ignaui esse ducebat, itaut pericula, quae sapientiores vitanda censent, quaereret, et in exitium sponte ruere cunctis videretur. interea deficiente belli neruo segniter cuncta administrabantur, et cum ex piperis Liburnum in Etruriam portandi ibique distrahendi pretio in Italia et Germania delectus haberi deberent, illud tamen adhuc Olissiponae nauibus impositum haarebat. at Alcasoua temerarij consilij potius ad assentationem quam sponte auctor, cui pecuniariae rei expediendae cura commissa erat, offensionem regis veritus difficultates illas dissimulabat, et occasionem opperiebatur, qua Philippus aut Turcicae classis in Italiam appulsum caussatus, aut ob aliam caussam ab auxiliis summittendis se excusaret, vt culpa consilij minime ex voto pro cedentis in eius tergiuersationem reiecta inuidiam omnem a se amoliretur. et commodum accidit tunc, vt Melicus certior factus de apparatibus instigante Mahamete contra se factis ex Andreae Gasparis Corsi, qui licet Christianus in flagranti gratia apud Cherifium florebat, et rebus Philippi in occulto fauebat, consilio ad Philippum legatos mitteret, pacem petens, et condicionibus aequis vel etiam locorum, quae vellet, traditione, cauerese paratum ostendens. quod statim Sebastiano significari curauit Philippus, suasitque, ne oblatas a Melico condiciones respueret, sed eas amplius ab eo declarari peteret. nam e re videri, vt Maurum ea spe aliquandiu lactaret, dum interea belli apparatus maturarentur. nam ex eo fortasse secuturum, vt aut ea spe ille muniendi se consilium omitteret, aut etiam sponte iis locis cederet, quae vi ab illo extortum ibat. at Sebastianus, qui quantum remorae consiliis suis temerariis iniiceretur, tantum de decore suo detrahi existimabat, speratae victoriae certam et cum vtilitate coniunctam pacem posthabuit, et salutaria Philippi monita neglexit, enixe rogans, vt omnem cum Melico pacis tractatum abrumperet. itaque Philippus postquam nullis rationibus a temerario consilio eum dimoueri posse cognouit, per oratorem suum classem offert L triremium cum V peditum OIO certis condicionibus. sed oratori in arcano mandatum, vt tempus captaret, quo si Sebastianus condicionem acciperet, iam eo anno amplius bellum geri non posset: quod et ob eam rationem in sequentem annum dilatum est. missus sub id a Philippo Franciscus Aldana in Africam, qui obsoleto habitu loca firma et munitiones maritimas lustraret, qui inde reuersus, sicuti iussus erat, ad Lusitanum adit, eumque de re omni plene edocet, belli in iis regionibus gerendi difficultatibus in maius exaggeratis. qua re tamen minime infracta est regis voluntas; sed appetente hieme hominem catena OIO aureorum donatum ad Philippum remisit, ea lege, vt sequenti anno ad se cum bona Philippi gratia rediret, et secum ad expeditionem Africanam proficisceretur. interea per Io. Gomesium Siluam suum apud Pontificem oratorem cum Francisco Etruriae duce agit, vt per eum sibi IIII OIO peditum in Etruria conscribere liceret. nec abnuit Franciscus instante Pontifice, sed irrito fine; quippe cum pecunia in tempore minime representata fuerit. missus et in Belgium ad Vvilelmum Nassouium Arausionis principem Sebastianus Costa, qui eius opera IIII OIO peditum delectus in Germania impetraret. tum X OIO peditum in Lusitania conscripta a
Michaele Norogna, Didaco Lupo Siqueira, Francisco Tauora, et Vasco Silueira, ignaris fere belli ducibus. in Castella vicina minime petita a Philippo venia aliquot milites lecti huic militiae nomen dederunt; quorum proin de duces postea a Philippo multari sunt. constans nihilominus omnium opinio erat, vt illa expeditio temere suscepta et eo anno dilata sequenti demum omnino euanesceret, quippe auerso Philippo, et Catharina auia Philippi amita, atque Henrico cardinali patruo maxime in occulto dissentientibus. et ita sane Petrus Alcasoua fore sibi persuaserat, vt Philippus bellum in Belgio, quod sopitum putabat, post Austrij in prouinciam aduentum et captum Namurcum contra spem recruduisse caussatus, a copiis promissis, sicuti mox fecit, se excusaret; et Sebastianus, qui amicis monentibus hactenus fidem non habuerat, non comparentib. vndique accersitis auxiliaribus, et deficiente re numaria, errorem in expeditione temere instituta admissum necessitate adactus emendaret. sed contra euenit, insignique exemplo patuit, verissimum illud esse, Deum, quorum fortunam euercere decreuit, eorum iudicia corrumpere, cum Sebastianus spretis amicorum prudentibus monitis, quae contra a fortuna offerebantur, tam auide ad perniciem suam arripuit. sane Pontifex nimis ad bellum illud, vt pote contra infideleis gerendum propensus, apertis spiritalibus thesauris Cruciatam, quam vocant, ei annuit; quam gratiam nusquam Pontifices Lusitanis regibus hactenus fecerant; et naues ex India saluae appulerunt. tum vero quae impedimentum vltimum allatura expeditioni credebatur, aut saltem prohibitura, ne carissimus sibi nepos ab vlnis et amplexibus velut auulsus ipse in Africam proficisceretur, sub id tempus Catharina auia magno sui relicto desiderio decessit. Arausionensis autem, qui sciret iam non sincera fide Philippum in eo negotio versari, et negare quae promiserat, vt ei inuidiam crearet, et antiquas simultates inter Lusitanos et Castellenseis ex ea occasione aleret, Sebastianumque hoc beneficio sibi deuinctum a Philippi partibus et consiliis separaret, tum etiam vt opes suas ostentaret, quamuis post occupatum a Io. Austrio Namurcum bellum in Belgio rursus accensum esset, vltro petita auxilia detulit. his accessit credulo ingenio iniecta a fortuna illecebra, consignata forte Arzilla ab Abdala-Carino eius praefecto Mahametis iussu in manus Eduardi Menesae, qui Tingim praesidio tenebat; quae ab Alfonso V primum occupata, dein sub Emanuele semel atque iterum capta ac recepta, quod nullius momenti esset, nec commode muniri posset, a Ioanne auo deserta postremo fuerat. quae omnia plus precibus suorum et amicorum recte monentium suasionibus apud praecipitem et amore sui caecum iuuenem valuerunt. Philippus tamen, siue exitum veritus, siue quod destinatis alio viribus auxilia promissa summittere non posset, et ad famam pertinere existimaret, ne ea expeditio sine copiis suis susciperetur, rursus apud Sebastianum egit, vt consilium illud ad aliquod tempus omitteret, in eamque rem Philippi iussu Albanus, cui multum tribuere sciebat Sebastianum, diligenter ad eum scripsit difficultatibus rei propositis; ac postremo missus ad ipsum Ioannes Cerda Medinae dux, vir primariae nobilitatis ac dignitatis, qui eum a profectione dehortaretur, et a promissis auxiliis se excusaret: ea maxime ratione, quod praeterquam bello semel in Belgio, accenso, quod pacatum, cum auxilia promiserat, rebatur, tantum de Turcorum in Italiam descensu sollicitus, magnis sibi et integris viribus ad illud opus esset; aliud praeterea periculum suberat, ne nuper conuentis cum Amurathe ad bellum Persicum se parante, induciis, nunc si arma in Africam transferrentur, Turci eas violari caussarentur; quippe Amurathis foederato ac tributario principi bello contra pacta illato. tum quid cum Melico egisset ostendebat, quem ab Vluzali Caesareae Prosultano sbllicitatum et literis Amurathis inuitatum, vt coniunctis copiis Oranum aggrederentur, ab eo consilio omnino dimoiusset; cum diceret, id ipsi iuxta periculosum ac damnosum fore, si nondum firmaris in nouo imperio rebus, in alieno quaerendo vireis occuparet, et longe ab domo abesse cogeretur; sempe Fessanis
regibus Turcorum viciniam ec amicitiam suspectam fuisse, quos priuatim potentiae suae atque adeo vitae insidiari nec ipse ignoret. his rationibus, quibus Maurum a coniungendis cum Vluzali consiliis deterruerit, satis ad praesens confectum videri, ac commodius tempus opperiendum esse, quo Amurathes versis in orientem armis, bello, quod magnae molis et multorum annorum cum aemulo potentiae suae principe iam iam inchoaturus sit, occupatus in occidentem vireis reuocare nequeat. tunc enim se bello in Belgio, quod breui speret, patrato vacuum et de Turco securum totas vireis cum ipso coniuncturum, exiguoque negotio confecturum quod diuisis viribus et non - dum Turcis bello Persico occupatis citra manifestum discrimen tentari non possit. itaque et cauisse se in pangendis cum Turco triennalibus isaduciis dicebat, vt ipse Sebastianus comprehenderetur. contra Sebastianus omnis morae impatiens, et qui suspecta auunculi quantumuis salutaria monita haberet, disputabat, et si expeditio amplius differeretur, omnem procul dubio Africam per induciarum tempus Turcis impletum iri, et quod nunc robur profligatu facile est, prorsus inexpugnabile fututum, multis et ad praeceps desiderium suum accommodatis rationibus demonstrabat. tandem decreta profectio, initio summae rerum praefecto Ludouico Ateida bellicae rei peritia inter suos claro; sed cuius industriam rex, dum cuncta per se administrare satagit, et Alcasoua se alienis et supra captum negotiis impotenti arrogantia immiscet, inutilem prorsus reddiderunt. itaque ille, qui honorem delatum vtriusque siue imprudentia siue superbia in dedecus et exitium sibi versurum intelligeret, sponte se praefectura tanquam impar abdicauit, et Prorex in Indiam destinatus est. huic vni succenturiati duo Didacus Sosa, qui classi, et Christophorus Tauora hipparchus, qui nobilitati et aliis, qui sponte etiam e longinquo profecti huic militiae nomen dederant, cum summo imperio praeessent, belli et ipsi rudes; sed fauore, vt in illa aula fere fiebat, non meritis ad summos honores euecti. cum vero rex equitatu se imparem contra hostem hac maxime parte praepotentem sciret, in peditatu, quo Mauri minime valent, vt defectum eum pensaret, praecipuum robur collocare statuit, quem vt copiosiorem haberet, edicto vetuit, ne quis, nisi qui iussus esset, equum sibi compararet, magno errore. nam eo factum, vt multi, qui equis merere decreuerant, pedestris militiae pertaesi a profectione omnino deterriti sint. postquam tempus illius appetiit, omnia inter tirones confuse administrari, et vbi cura et ordine maxime opus erat, res turbide et solute geri. et Lusitani de armis securi tantum de magnifico cultu solliciti vesteis sumptuosas comparare, quasi non ad bellum, sed ad nuptias ac pompas proficiscerentur; etiam patrio vestitu abiecto Castellensem assumere, quod et in omen acceptum est, et quasi iam victoria parta de triumpho adornando cogitare. itaque videre erat vesteis, equos, tentoria, lectos, ac cetera impedimenta holoserico et auro argentoque interdum et gemmis ad exquisitum luxum exornata, vt potius hastiludij, quam serij certaminis apparatus rerum peritioribus viderentur, qui cum occulto doloris morsu infausta ex eo omnia praesagiebant. rebus ita vtcunque ad profectionem comparatis, proxima de regni administratione, rege absente, cura fuit, quae primum delata Henrico cardinali patruo, cum ille effetam aetatem caussatus se excusasset, IIII viris commissa est. ii fuere Georgius Almeida Olissiponae archiepiscopus, Petrus Alcasoua, Franciscus Sada, et Ioannes Mascaregna, qui vice regia attributo etiam sigillo in regno fungerentur. nec cessabat Mahumetes, qui nunciis, literis precibus Lusitanicae classis aduentum vrgebat, affirmans, quamprimum Lusitanus exercitus in Africa compareret, cunctas vrbes a Melico ad se defecturas, et citra sanguinem plenam victoriam secuturam. sed addebat, expedire, ne rex ipse veniret. nam eius praesentia Mauros territos non ita facile a Melico defecturos: et Melicum ceteroqui suis inuisum, ex eo occasionem sumpturum, vt metu populis iis iniecto, ne sub iugum alieni a sua religione principis veniant, eos in officio et fide retineat. quae
Sebastianus ita a Mahamete dicta interpretabatur, quasi vereretur ille, ne victoria de Melico parta ipse sibi regiam potentiam his in regnis vsurparet, eoque magis, vt expeditioni interesset, inflammabatur, certa regnorum illorum potiundorum iam tum concepta fiducia, et in eam rem regiis insignibus secum asportatis. dum in eo esset, venere ad Tagi fauces ab Arausionensi naues, quae III OIO Germanorum portabant, duce Martino Burgundo Ambergi regulo. et cum speratae ab Etruria copiae stipendio deficiente non adessent, res incidit, quae earum desiderium leniuit. in Hibernia, quae Elisabethae ditionis est, secundum Britanniam toto Oceano maxima insula, sub id tempus ob religionem tumultuabatur: et insulani maiorum religioni addicti Enimondo comite et Ioanne Anello auctoribus de iugo Anglorum excutiendo cogitabant, missisque ad Gregorium XIII pontificem legatis sui eum consilij certiorem fecerant; qui et pronis auribus id accepit, et insulanos, vt in pio et iuxta generoso proposito perseuerarent, enixe hostatus est, vltro etiam Philippo ad tam laudabilem expeditionem inuitato; qui tamen antiquum Anglicae et Burgundicae domūs foedus reueritus non ausus est palam bellum Elisabethae nidicere. sed vt illa in occulto Arausionensi ac foederatis contra se Belgis opem ferebat, sic sibi Hibernos a regina deficienteis clam iuuare licere existimans, cum Pontifice conuenit, vt delectus in Pontificis ditione haberentur; ipse sumptus in stipendia subministraret. itaque in Vmbria conscripti IO C circiter pedites ductore Thoma Sternulio Anglo, qui paullo ante marchionis titulo a Pontifice insignitus fuerat, iique naui Genuensi impositi sub id tempus Olissiponam appulerunt. vbi exscensionem fecere, continuo rex apud eorum ducem seu precibus seu vi peruicit, vt accepto menstruo stipendio se in Africam sequerentur, absente Pontifice et Philippo contradicere non auso, ne omnino principem foederatum promissis auxiliis in tali occasione fraudare videretur. tandem profectioni dies pronunciatur; quae tamen, vt confuse gerebantur omnia, saepius dilata est. ad extremum rex magno comitatu primarium vrbis templum adit, et post sollemni more consecratum praetorium vexillium et in manus Ludouici Menesae maioris centurionis consignatum, cum in regias aedeis rediturus crederetur, ipse praetoriam nulla interposita mora conscendit XV Kal. Vtil. in ea ad octo dies consistere coactus, dum ceteri ad profectionem semper antea in certam se instruunt. tandem postridie festi B. Ioannis rex prosperum ventum nactus cum tota classe soluit, relicto regno pecunia exhausto et nobilitate vacuo sine herede, nec satis aequis eius administratoribus. classis omnino constabat V triremibus, L nauibus armatis et aliis minoribus ad IO CCCC, quibus milites, bellici apparatus et comeatus portabantur. ij erant, X OIO Lusitanorum, OIO Hispani Alfonso Algiliaro duce, III OIO Germani, et IO Itali, cum magno nobilitatis numero, quae sponte ac suis sumptibus militabat; IO CCC circiter equites cataphracti, quibus adiuncti sunt CC ex praesidiariis Africanis, quibus praeerat Geogius Lancastrus Aueri dux; praeterea X OIO fossorum cum XII tormentis, quorum cura demandata Petro Mesquitae equiti Melitensi. cum rege ex proceribus profecti sunt Antonius Crati prior Ludouici patrui F., Theodosius octo annorum puer Bracantiae dacis F. et Iacobus eius patruus, Eduardus Meneses Tarobei comes, qui castrorum praefecti munere fungebatur, Ferdinandus Castrensis Bustij, Alfonsus Portugallus Vimiosi, Antonius Castrensis Montis-sancti, Ferdinandus Norogna Linarij, Nonius Aluarus Melo Tentiguelis cum Roderico filio, Alfonsus Norogna Miraei, Vascus Gama Vidiguerrae comites, Constantinus Ferrarae marchionis F., Ioannes Lobus Aluiti regulus, Ioannes Silua Castellensis Philippi orator, Ludouicus Silua Lusitanus, et Ioannes Silua comitis Sorteliae F., Emanuel Meneses Conimbricae et Arias Silua Portūs episcopi. maesta classis in discessu vbique facies, et nemo ridere visus fuit, cunctis tristi silentio defixis, cum vulgo contra euenire soleat, vt qui ad eiusmodi expeditiones ducuntur, per lasciuiam laetos clamores ingeminent. multa et mali augurij signa obseruata. nam
praetoria, dum circumagitur, aestu abrepta in Flandricam nauem rostrum impegit ac confregit: et vnus ex nauiculariis imprudentia tormentarij ictu machinae discerptus est. in Algarbiis primo classis ad terram appulit, ibique legionem Francisci Tauorae in naueis accepit, et aliquot Hispanos inde Gadeis venit, vbi obuium habuit Alfonsum Peresium Gusmanum Medinae Sidoniae ducem, qui regem plenis velis in exitium ruentem inhibere frustra conatus, postquam eum magnifice exceptum et taurorum certaminibus aliisque spectaculis, quorum in ea sterili insula copia fuit, aliquandiu distinuit, veris lacrimis, quando faustis acclamationibus male praesaga mente non poterat, ad extremum abeuntem prosecutus est. nauigatione versus Africam directa rex cum V triremibus seorsima reliqua classe Tingim tendit, vnde misso Muhametis duodecenni filio Mazagonem pedestri itinere cum Martino Correa Siluensi proficiscitur rebellaturis, vt sperabatur, contra Melicum Mauris praesentia sua animos facturus. mox Tingi nouo praesidio firmata ad classem redit, et accepto ipso Mahamete et IO CCC scloppetariis, quos secum habebat, Arziliam venit, vbi exscensione facta, quod classis aquae penuria laboraret, incertis consiliis nec satis validis imperiis miles licentiae assuetus serius naues conscendit, et XXV dierum, qui muniendis in maris litore castris inutiliter consumpti sunt, mora occasionem multarum rerum patrandarum amisit. nam Laraciae et Tituani praesidiarij et oppidani de locis deserendis cogitabant, et iam ad montes vicinos perfugium cum familiis parauerant, cum interim Melicus ad eos mittit, et breui summittendi auxilij spe facta primum terrorem dispulit. ipse Marocho profectus Susam venit, et per Radouanum Lusitanum, qui sacra Christiana eiurauerat, primarium ministrum cuncta ad bellum parari iubet, tentoriis ad IIII OIO erectis, relictoque Marochi Radouano, qui cum summo imperio per absentiam suam praeesset, cognito Sebastianum iam exscensionem fecisse, limitem versus progreditur cum XIIII OIO expeditorum equitum, III OIO scloppetariorum partim equitum partim peditum, qui maximam partem e Baetica erant, vadoque transmisso Marmore fluuio haut longe ab Arzilla, ibi comportato ex Marocho metallo tormenta IIII conflauit. dein Alcazarium versus tendit, et cum ad nundinas Iouialeis, quas vulgo dicunt, IIII. Non. Vtil. venisset, obuium Hametem fratrem habuit, Fessani regni praesidem cum XXII OIO equitum et V scloppetariorum millibus. ibi Hametes ex equo descendit, et terram in obsequij signum deosculatus ad fratris pedes procubuit. tum post mutuas salutationes copiae progredi iussae. Melicus iam ante graui febre, quam crebri vomitus consecuti erant, tentatus, adhuc infirmus lectica vehebatur, nec proinde solita pompa hoipitium ingredi potuit. quam ceremoniam Hameti transcripsit, eumque mox subsecutus est. inde missi Mazagonem versus bis mille equites, qui rebellaturos ab ea parte populos in officio continerent. totidem et Laraciam et Agueri promontorium missi, qui cognito Christianos ad Arzillam castra muniuisse, mox ad Melicum reuersi sunt. Melicus, quanquam ex morbo infirmus, quo erat intrepido ad cuncta animo per exercitum edici iubet, vt qui minus bene erga se affecti essent, iis liberum esset ad Mahametem continuo transire. quod non tam contemptu hostis faciebat, quam quod vereretur, nepericulosiore tempore in pugna ipsa deficientes victoriam, quam virtutis fiducia fretus sperabat, sibi eriperent: eoque consilio III OIO equitum, ex iis, quos suspectos habebat, seligit, et praecurrere in hostem iubet, commoditate iis concessa, vt si vellent, tuto ad hostem transfugerent. quod ei contrario, quam rebatur, euentu in bonum vertit. nam illi qua mente id Melicus faceret, ignari, cum se contra hosteis praemitti viderent, id ad fidei de se a Cherifio conceptae fiduciam referentes, qui de defectione antea cogitabant, statim mutauere, et se maxime fidos toto illo tempore praebuere, paucique ad Mahametem transiere. excursionibus Maurorum primo territi nostri, quanquam Mahametes, qui extra vallum hospitium habebat, rationis pugnandi eorum gnarus contrariis excursionibus eos quantum poterat
refrenaret; multique ad classem vicinam sensim se recipiebant. taudem cum IO et Cherifianis propius incurrissent, rex ipse ad pugnam exiuit, potius militis ex eo gloriam aucupatus, quam summi ducis nedum Principis officio defunctus, repulsique Mauri et in fugam cum damno versi sunt. interea Melicus trans Alcazarium se castris continebat, copias nouas ex Tituano et Mechina opperiens; quae mox aduenere; ceterum de nostrorum consiliis incertus, quos, si terra ad se venirent, quod maxime exoptabat, antequam quidquam tentarent, continuo aggressurus erat, vltimum agmen carpendo et deuitata semper vniuersi proelij, nisi certa victoriae spes esset, alea. cum vero mustum itineris processissent, iis ad mare et classem reditum intercludere statuerat, et ita cum omni rerum penuria conflictanteisad internecionem citra certaminis periculum delere. Melici voto praeceps Sebastiani imprudentia respondit. Laraciam per mare eundum prudentiores suadebant; contra Alfonsus Portugallus Vimiosi comes summus adulandi artifex, qui ob annonam male ante quadriennium in Africa administratam gratia exciderat, et sciebat, si per terram iter susciperetur, fore vt eadem penuria breui exercitus laboraret, ex eoque ipsius aemusi, quib. huius rei cura demandata erat in regis offensionem incurrerent, eo magis regem incendebat, et ad decus ac famam pertinere demonstrabat vt semel exscensione facta potius terra Christiani incederent, quam classem repeterent. nam quod commoditate facerent, id fugae ab hoste attributum iri. contra Ludouicus Silua disserebat, et tuta speciosis consilia praeferenda censebat, per mare tutum esse iter et compendiosum, exscensumque faciles, per terram contra periculosum, vbi nec de hoste cognosci, et longe a classe, si hostis a tergo incubuerit, summis difficultatib. miles sit conflictaturus. addebat, inter Laraciam siue olim Lissam, et exercitum fluuium cognominem, hodie Lucum, interiacere, in cuius sinistra ripa opidum situm est; itaque non suppetente ponte aut nauigiis, quibus fluuius transiri possit, fontem versus intra terram longe a classe vadum quaerendum, relicta, quae secus litus ducit, via; et verosimile fieri, in transitu summam difficultatem futuram, dispositis ab hoste validis stationibus. dissidentibus Siluae et Vimiosi sententiis, media proposita est, vt, per terram ad dextram, sed secus litus incederetur, carris ad laeuam collocatis, itavt eodem tempore, quo exercitus ad fluuij fauces perueniret, et classis, semper in conspectu futura, illuc appelleret, cuius ope miles in vlteriorem ripam transportari queat. verum rex ambitiose vanus, qui a suis conspici et patentibus campis vireis et robur corporis ostentare gauderet, perterram iter facere elegit, multum repugnante Mahamete, et errores in bello corrigi non posse inclamante, qui cum initio vereretur, ne Sebastianus auxilio veniens regnum receptum sibi eriperet, tum vero confusa ac perturbata omnia in exercitu cernens, de victoria omnino ac salute propria desperare cepit. igitur datum negotium Didaco Sosae, vt cum classe Laraciam peteret, ibique suos opperiretur. rex Alcazarium versus, vbi ponte fluuius transmittebatur, tendit, et primis castris III ab Arzilla leucis consedit, alterisque ad Meueram hospitium habuit, vbi Franciscus Aldana ad eum venit, galeam et paludamentum, quibus Carolus V olim indutus Tunetem victrici pompa ingressus fuerat, cum literis ab Albano ad ferens. quib. muneribus acceptis ad insaniam exultauit Seb astianus, pares triumphos sibi in Fessae et Marochi ingressu, atque adeo totius Africae imperium spondens. ex Aldanae consilio, qui petita a Philippo venia, vt fidei superiori anno datae satisfaceret, se venisse dicebat, postea hospitia magis caute sumpta. tertiis et quartis castris cum colleis, vulgo Ardanae capita dictos et Barcainum emensi essent, sequenti die Mucazenum fluuium, qui paullo inferius in Lissum influit, vado transiuere, et citra riuulum, qui ex paludibus circa Alcazarquibirum nascitur, castra metati sunt, cum interea Melicus vasis conclamatis ad Alcazarium IIII Non. VItil. castra transtulisset, et postridie ad pontem, quem nostri quaerebant, venisset: quo superato in litore proximo hospitium sibi sumpsit, de certamine nihil dum cogitans, quod via interposita
collibus et crebris cliuis distincta et proinde ad equitatum explicandum in commoda esset. sed cum Christianos in propinquo esse cognouisset, iam serio rem agi ratus, quamuis desperata iam salute esset, ac paucos dies superfuturus crederetur, Hametem fratrem euocat, et qua erat ingenij libertate ac siducia ipsum cbmpellat, et licet iudicio suo indignum et imparem animis et virtute, cui tantum onus committeret, tamen quia frater erat, equitatui vniuerso praeficit, necessitate imposita, vt cum eo pugnaret, vinceretque aut moreretur, et si quid ignauia peccaret, certam perniciem, vel fraternis manibus strangulandus, a se exspectaret. ipse tentorio eductus et lecticae impositus ordines circuit, et primarij centurionis officio fungens acies instruit. in eius exercitu erant III OIO Baetici, ex iis, qui ante octennium Hispania pulsi in Africam nauigauerant, scloppetarij strenui, partim pedites partim equites, ducibus Doario Algorio Granatensi et Osarino Racusino; totidem alij scloppetarij pedites, XXV OIO equitum et OIO circiter Turci equites, qui omnes Cherifij stipendiis merebant. extra ordinem conscripta X OIO equitum, et VIII OIO peditum, complures item Arabes, qui sponte militabant, vt vniuersae copiae XL OIO bellatorum efficerent. extra ordinem lecto militi haut multum fidebar Melicus, neque item Arabibus natura leuibus et ex motibus praedandi occasionem captantibus. ex stipendiariis ad III OIO erant, vti iam dixi, ob occultum erga Mahametem fauorem ipsi etiam susp ecta. Mahametus Taba eieratos, et Halis Musa stipatores corporis ducebant, quibus maxime fidebat Melicus, vbi in conspectum ventum, id incidit in dominicam iam inclinante die, Solimanus hipparchus missus, qui nostrorum exercitum propius contemplatus de consilio ac statu eius ad Melicum certius referret; ille vero Lusitanos transmisso riuo in citeriorem ripam vt riuum medium haberent, transire conspicatus, continuo ad herum redit, et fugere eos dixit. qua voce sparsa vix miles in castris contineri potuit, quin ad insistendum fugientibus egrederetur. verum Melicus, quamuis morti proximus, tamen mente ad extremum integra ac sui compos, adhucque summi imperatoris in exercitu et nomen retinens et munia obediens, impetum suorum inhibuit, et a Mahameto Taba monitus multos ex suis ad defectionem spectare, et consilia occulta in eius perniciem inter eos agitari, multosque scloppetarios sine pilis et puluere ad proelium egressuros, pronunciari praeconis voce iubet, vt qui pilis et puluere careant, ad curatorem exercitus veniant, et ex suo armamentario sumant. tum superius edictum repetit, et qui secum pugnare nolint, iis ad hosteis quamprimum transeundi liberam potestatem facit. et quanquam Mahametes aemulus, qui cum nostris erat, insignique vexillo in Christiani exercitūs fronte erecto, suae factionis homines quasi hoc dato signo ad defectionem inuitans, staret, nemo fere ex Cherifianis ad eum transiit. heic cum inter nostros deliberaretur, quid facto opus esset, turbati omnium animi, confusae quoque dicebantur sententiae, rege vt propiore periculo plus solito intento, neque tamen de obstinata pugnandi pertinacia quidquam remittente. cum vero illi ipsi, qui vlterius semper per terram progrediendi auctores fuerant, retrocedendum et Laraciam versus tendendum suaderent, contra qui ab initio nihil temere tentandum suaserant, pugnandi necessitate imposita ad pugnam fortiter capessendam eum hortabantur. nam serum et periculosum receptum esse, et in conspectu hostis retro cedere perinde esse, atque si de tradita victoria cum hoste transigeretur. in vestigio consistere et se vallo continere, id vero comeatūs iam iam defecturi penuriam non pari. itaque vnum superesse, vt periculum, in quod se incogitantia induerint, praesenti virtute discutiant; nec exspectato, dum ex diuturniore mora hosti animos faciant, ere videri, vt potius in eum totis animisac viribus incumbant. contra pugnabat Mahametes, et quamuis omnem reciperandi regni in proelij alea spem collocaret, de exitu male auguratus, ad manus ne deueniretur, precibus obtestationibus ac prensationibus instabat. sed consiliis, cum adhuc prudentiae locus esset, hactenus temere susceptis, restabat,
vt cuncta superstante ineuitabili male inchoati conatus discrimine, caeca et ad certum exitum ruente audacia praecipitarentur. nam cum prudentiores, qui ab initio repugnauerant, ex necessitate consilium capientes proelium suaderent, illi, qui temerarij consilij auctores fuerant, quanquam intrase culpam agnoscentes, eam poenitentia emendare cuperent, tamen ne ex poenitentia ignauiae insimularentur, se se ad pugnam fortiter capessendam paratos ostendebant. itaque magno concursu a dissidentibus antea ducibus in praelium consensum est, comeantibus nihilominus semper pacis internunciis, quam Melicus ob aduersam valitudinem de rei exitu atque adeo imperij successione veritus hactenus magnopere expetiuerat. igitur summo mane Sebastianus hospitio egressus copias in tria agmina distinguit, longa serie vnum post alterum incedentia, in prima fronte erant Lusitani, qui sponte militabant duce Aluaro Peresio Tauora Christophori fratris legato, quibus ad laeuam stabant Hispani, quos ducebat Alfonsus Aquilarius; quos et proprij scloppetarij tegebant duce Ludouico Godio. ad dextram Germani Ambergo duce incedebant, quos Itali duce Hercule Pisano sequebantur, et Lusitani scloppetarij ex Tingitano praesidio nuper euocati, tironibus in eorum locum suffectis. in proximo agmine erant Lusitani, quos Michael Norogna ducebat, quorum latera tegebant Vascus Siluera cum suis scloppetariis. vltimum agmen claudebat Didacus Lupus Siguera cum sua et Francisci Tauorae, qui Arzillae subsistere iussus erar, legione, quas CCC scloppetarij maiores sequebantur. equitatus in duo agmina distributus erat, OIO IO nec amplius armatis constans, et ad latera vtrinque incedebat; quorum dextrum ducebat Aueri dux; in sinistro vexillum regium erat, Ioannes Silua Philippi orator, Theodosius Barcelli dux adhuc puer. pone sequebantur CCC circiter Afri equites, et Mauri exiguo admodum numero, quos Mahametes penes se habebat. impedimenta inter equitatum et peditatum collacata erant, idoneo inter eos relicto spatio, ne tumultu forte exorto alteris in alteros in currentibus ordines soluerentur. Melicus, qui numero vincebat, longe alia ratione aciem instruxerat, et cum antea coniurationem veritus duces mutasset, et gentes inter se inimicas miscuisset, peditatum omnem lunari forma educit, et longa serie porrigit. Baetici in primo ordine erant; dein eierati, et postremo Afri ita permisti, vt homines sibi inuicem infesti alteri alteros impellerent, nec recipiendi se commoditatem praeberent. ad vtrumque cornu duo agmina adiuncta erant, singula X OIO equitum. in vltima acie spatio aliquo interiecto reliquum equitatum disposuerat Melicus in minuta agmina diuisum, iam pugnandi certus, cum antea cognito Christianos terrestri itinere per regionem comeatu omni destitutam incedere, de iis mora delendis et in potestatem citra proelij aleam redigendis consilium sumpsisset; et quo morti propior, eo certandi auidior, quod de fratris virtute diffideret, et se mortuo cunctos ad Mahametem transfugituros crederet. itaque inter dolores proximae mortis, et posteritatis ac imperij curam aliquandiu luctatus, tandem priore consilio licet tutiore omisso, cui exequendo fratrem imparem arbitrabatur, pugnae aleam tentare et ante mortem vel cum periculo imperium firmare statuit, egregio generosi ac praesentis animi exemplo, qui quod mora citra periculum facere decreuerat, ad necessitatem accommodatis consiliis in ipso mortis articulo pari fortitudine confecit, tam diligenter putaris vitae momentis, vt satis temporis habuerit ad res ita ordinandas, ne victoria sibi, et cum victoria regnum fratri successori designato eriperetur. his rationibus confirmato animo suos compellat, et pro religione, patria, vxoribus, liberis, pro aris ac focis certamen propositum ostendit, cuius de euentu minime dubitare debeant, quippe cum numero vincant, et caussa potiores sint. eos, quos ante se videant, Lusitanos esse, quos saepius in fugam verterint, et ad internecionem deleuerint. nec vero Germanos et Italos terribileis sibi singere debere, qui pauci sint, et fere tirones, et quorum vireis et fama minorem in bello virtutem ipse saepius sit expertus. contra se caussae aequitate
niti, quos homines domo profecti et alieni auidi, regno patria bonis et quod his omnibus pretiosius est, libertate spoliaturi veniant. nam Mahametis in regnum reducendi, quam caussam praetexunt Lusitani, palam esse cunctis id simulate et ad velandam ambitionem dici. nec ipsum Mahametem, si sacramento adigatur, id negaturum, quem sibi nunc plus ab iis; quos ira caecus in Africam euocauit, quam fortasse a nobis, si ea pietate est, qua erga religionem et patriam affectus esse debet, metuere verum sit. proinde iusta arma contra grassatores et impios inuasores induant, et Deum omnis iniquitatis vltorem proculdubio propitium sibi spondeant. sibi animos et vireis in hae aegritudine abunde suffecturas, vt alacritati ipsorum ad plenam et certam victoriam praeeat. quibus dictis ingens suorum exortus clamor quasi in hostem duci petentium, et deficiente spiritu ipse, qui summum imperium retinuerat, in lecticam coniectus est, dato negotio Hameti fratri, qui equitatui paeerat, vt porrectis lateribus lunari specie nostros vndique clauderet, et densatis tandem ordinibus a tergo et a fronte incumbens circumfunderet. principium pugnae a repetita vtrinque tormentorum displosione haut graui cum damno fuit. qua facto Sebastianus veritus, ne peditatus infesta e longinquo verberatione tandem solueretur, suos progredi et ad manus venire iubet, in prima acie acriter pugnatum, ter repulsis cum damno Mauris et Italis ac Hispanis gnauiter rem gerentibus. sed in extremo agmine non eadem virtus nostrorum fuit, vbi impetu in Francisci Tauorae, Didaci Lupi Siguerae, Vasci Siluerae, et Michaelis Norognae copias facto, cum omni ex parte nostri cingerentur, res inclinare cepit. tum summissis in primam aciem, qui in caesorum et fessorum locum succederent, restitutum ea parte certamen, moxque totis viribus equitatus hostilis vndique incumbens in Aueri et Mahametis equites impressionem fecit, quam illi summa virtute sustinuerunt, Mauris initio in fugam coniectis. sed superueniente recenti equitatu, dum Auerus latus obliquat, in suos impulsus Garmanorum proximorum ordines soluit, et incumbentibus hostibus, dum receptum quaerit, aperto et calcato peditatu cuncta ab ea parte permiscuit. in dextro latere, vbi regium vexillum erat, et strenue pugnatum fuit, quanquam absente rege, qui ordines circumiens in prima acie inter media discrimina versabatur; vbi et bis mille amplius Mauros occubuisse proditum est, virtute Italorum et Hispanorum; qui ad extremum, cum noui semper auxiliares certamen restituerent, vincendo a maiore numero victi sunt, cunctique fere ad internecionem caesi. diuersa parte ab equitatu Africano, quem Eduardus Meneses ducebat, magnum Cherifianis damnum initio illatum; quos retro cedere indignatus Melicus lectica egressus in equum se subiicit, et ira vireis suffi ciente in medios perrupturus pergit, vt pudore praesentia sua iniecto fugam suorum sisteret. sed precib. a suis vix reuocatus et prae ira compresso spiritu paene ex equo titubans cecidit; indeque in lecticam illatus et adductis repagulis ac prius monitis qui circa eum erant, tanta futuri cura Melico fuit, vt mortem suam celarent, admoto ori digito animam efflauit, vir fortitudine, prudentia, aequitate, industria, et liberalitate, et qui in Africanis ingeniis rarus est, candore insignis, et ab iis vitiis, quae detestanda licentia inter sectae illius homines regnant, alienissimus, et alioqui, si belli caussam demas, Christianis non ita infestus. Arabes, qui Melico militabant, genus hominum instabile, diffugientibus ad primum conflictum Cherifianis protinus ad praedam reuoluti, et impedimentis regis direptis hucilluc palantes ad Fessae vsque portas excurrerunt, sparsa fama, quasi Melico rege extincto debellatum esset. quod ab inimicis, licet ignaris, artificiose euulgatum minimein castris creditum fuit; vbi interim vndique circumuenti nostri quasi totidem pecudes a Mauris miserando prorsus spectaculo inter carros equos, suorum occursus, aestu, labore, et ictibus pereuntes promiscue caedebantur, ex tanto spatio, quod initio vterque ordinatus exercitus complectebatur, quasi in globum contractis vniuersis copiis. tum tormenta capta, cum nullam non operam in defendendis illis nauassent Petrus
Mesquita, Alexander Moreda, et Vascus Gama Vediguerra, qui cum Martino Burgundo Ambergo Germanorum duce in eo conflictu desiderati sunt. Aueri dux, et Ioannes Silua, Franciscus Aldana, cum frustra tormenta amissa recipere tentassent, cum paucis equitibus, qua possunt, certamen restituunt, diuerso suecessu. verum Arabum cum clamoribus horridis superueniente globo ad extremum dissipati sunt ipse Aueri dux in genu ictus cum ex equo cecidisset, multis vuneribus confossus est, cum eoque Fr. Aldana, Alfonsus Aquilarius, Martinus Castroblancus, et Georgius Silua iam septua genarius. Alfonsus Peresius Tauora captus, vt Arabum furorem cunctos immani feritate trucidantium euaderet, ex consilio cuiusdam Mauri, qui eum saluum volebat, se regem esse finxit, et ad Melici iam mortui lecticam deductus cum ministri, qui circa eranr, eam apperiri non sinerent, ne mors Cherifij euulgaretur, hoc artificio sepositus ac seruatus est. quod fortasse Sebastiani in ea pugna capti neque occisi famae diu postea sparsae, neque dum, cum haec scribo, omnino extinctae occasionem praebuit. Ioannes Silua leuiter ictus et captus; nec non Antonius Crati prior, et Eduardus Meneses castrorum praefectus. inde folutis ab ea parte ordinibus Mauri perrumpunt, et strictis gladiis magnam lanienam edunt. multi capti, plures occisi. qui manus Maurorum euaserunt, ignari locorum dum vadum in Muscazeno in recessu aestūs nuper transmisso, qui tum forte accedente mari intumuerat, quaerunt, cuncti fere aquis hausti sunt. in dextro cornu rex superabat cum Vimioso comite et Christophoro Tauora, qui initio summi imperatoris partibus functus, tunc frustra strenui militis munus obibat, nunc in primam aciem, nunc in postremam excurrens, et vbi magis laborabatur, auxilia, quae poterat, summittens, et plerunque inter medios hosteis viam sibi ferro aperiens, stupentibus barbaris, et in magno principe tantam pugnandi peritiam ac robur mirantibus. cum iam treis equos inter certandum ictibus suffossos amisisset, ad extremum occiso eo, qui regium vexillum gestabat, cum, qua parte rex pugnaret, sui ignorarent, multique aliud huic simile vexillum, quod Eduardo Menesae praeferebatur, errore decepti sequerentur, tandem ab omnib. deseritur, cumque a Mauris, vitam saluam spondentibus: vt se dederet, rogaretur, ille indignatus vicissim rogauit, ecquid saluum decus praestare possent. tum in medios cum Vimioso, Tauora et Nonio Mascaregna perrumpit inaudita virtute obuios quosque caedens. dein rogante Tauora vt sibi arma traderet, ne ea barbaris tradere cogeretur, id negauit, addens, reges non nisi cum vita libertatem amittere debere. heic Vimiosus ante eum pugnans cum omnem in se hostium impetum a rege auertisset, post obstinatum certamen interfectus est; moxque Tauora, qui supererat, et ipse eandem fortunam pro principe suo subiit. tandem Sebastianus, cum vires pugna diuturna fessum desicerent, et languidos ictus dirigentem cuncti impune circunstarent, captus. et erepto ense et galea omnino exarmatus est, exortaque de tanto captiuo inter Mauros rixa, cum se ad mutuam perniciem ob id petituri viderentur, multique iam confecti vulneribus in turba cecidissent, superueniens centurio Mauros increpat, quasi ex tanta victoria fructum eum captantes, vt se mutua peste conficerent, atque vt finem rixaeimponeret, stricto gladio regem captiuum in capite grauiter sauciauit, itaut ex eo semianimis in terram caderet statimque repetitis vulneribus in terra iacens confossus est, praesente Nonio Muscaregna, penes quem vnum rei fides fuit. hic exitus infelicis Sebastiani fuit, eo lamentabiliori morte extincti, quod ea in aetate florenti, cum indole vere regia magnam de se omnium expectationem concitasset, incerta regni successione contigerit, et corpus eius post mortem quasi captiuum in hostium potestate remanserit. magnae in eo virtutes fuerunt, nihilque eiad summum praestantissimi principis exemplum defuit praeter moderationem animi, quae iuuenili vigore in eo maturescente cum aetate sperari potuit. sed praua educatio excellenteis illius virtutes a natura insitas corrupit, et cum ad veram ac solidam gloriam tendere debuisset, eius vmbram sectatus ac vanis rerum delusus spes
supra sortem, consilia supra aetatem, et expeditionem supra vireis suscepit; qua postremo se regnumque florentissimum in exitium lacrimoso fine praecipitauit. mortuo rege cum Mahametes Arzillam tendens se fuga periculo eriperet, frustra a Mauro quodam reuocatus, qui Melicum mortuum renunciabat, in Mucazeni vado nimia festinatione submersus est; et ita tres reges vno proelio desiderati sunt, morbo, ferro; et aqua extincti; eo praeterea tota fere Lusitaniae nobilitas in Maurorum manus deuenit, interfectis praeter eos, quos memoraui, Lud. Cutigno Rotundi, Alfonso Norogna Miraei comitibus, Io. Lobo Aluiti regulo, Aluaro Melo Ferreriae marchionis F., Roderico Melo Tentuguelis comitis F. Iacobo Bracantiae ducis fratre, Io. Siluera comitis Gorteliae F., adeo vt pleraeque familiae omnino extinctae sint. periere praeterea Arias Silua Portūs, et Mauuel Meneses Conimbricae episcopi. bis mille ex hostibus in primo conflictu perierunt, et si quidem primum illum successum nostri vrsissent, et qui in media acie erant, primae laboranti in tempore succurrissent, quod contrarium imperium caussati minime fecere, multorum opinio fuit, longe diuersum pugnae exitum secuturum fuisse. ex Christianis pauci admodum elapsi sunt, ex iisque VIII OIO occisi, totidem capti. Hametes post pugnam adhuc mortis Melici ignarus protinus ad lecticam accurrit fratri de victoria gratulaturus, cognitoque eum vixisse, in cadauer inuolat, lacrimisque supra corpus vbertim profusis de imperij insignibus sumendis mox cogitare cepit, quippe patris testamento ad regnum ordine post fratres vocatus, exclusis illorum filiis. igitur accersitis ad se praefectis, Alcaidas vulgo vocant, eos in fidem adegit. tum tentorio pompa militari egressus praecedentibus captiuis per exercitum diu spatiatus est, a cunctis imperator, Marochi et Fessae rex ac Dei seruus obediens laetis acclamationibus salutatus. inde in tentorium redit, et in solio sedens manum deosculandam astantibus praebuit. haec statim post pugnam, quae prid. Non. VItil. die Lunae commissa est, acta. postridie Hametes edictum proponit, vt captiuos dignationis alicuius quos quisque haberet, ante regem sisteret, poena capitis in non parenteis sancita. primus productus Bercelli dux octennis puer ducis Bracantiae F., vt erat annullata tunica armatus, quem Cherifius perhumane excepit, iocose percontatus, an Mauros occisurus venisset. dein alij atque alij a Mauris adducti, cum quibus Cherifius per interpretem hominem Lusitanum colloquebatur. cum de Sebastiano ambigeretur, Nonius Mascaregna et ipsec captiuusrem, vt se habebat, enarrauit. nec multo post magnis clamoribus circa regium tentorium sublatis cum plerique ad tumultum egressi essent, allatum est ab equite Mauro regis cadauer vili equo impositum, quod vel miserabili, vtique spectaculo Hameti ipsi insigne rerum humanarum inconstantia exemplum in eo reputanti lacrimas exciuit. dein illud diligenter inspectum, et Sebastiano Resendio antea ad indagandum corpus misso, postea a Melchiore Amaralio, a Constantino Bracantino, Ferdinando Castrensi Bustij, Eduardo Menese Tarobei comitibus, Michaele Norogna, et ipso Mascaregna agnitum est. de eo redimendo cum Menese dein actum. cum ab interprete Lusitano propositum esset, vt captiui Mauri libertati restituerentur, et loca, quae Lusitani in Africa tenent, redderentur, Meneses vero id citra regij consilij decretum fieri non posse respondisset, Hametes siue condicionum in arcano auctor, siue eo inscio propositae essent, re cognita palam protestatus est, non se eum esse regem, qui ex cadaueribus pretium acciperet. de cetero sibi abunde virium esse, vt a Lusitanis, quos in acie vicisset, loca, quae in Africa tenerent, vi et armis reciperet. postea cum ex Mauro illo, qui Mahametem in Mucazeno submersum secutus et eum frustra reuocare conatus fuerat, cognitum esset de heri morte, corpus recedente aestu inde extractum et ad Hametem allatum est; quo agnito confestim Turcis aliquot datum negotium, vt mortuo pellem detraherent, quam salitam et palea impletam Cherifius per vtramque Mauritaniam circumferendam mandauit, vt mortuum eum omnes scirent, quo viuo
plerique res nouas illis regionibus molituri credebantur. secundum captiuos, parta de Lusitanis, quasi ad ludos et festa spectacula venissent, longe pretiosissima praeda, qua onusti Mauri huc illuc dilabi cepere. quapropter veritus Hametes ne se diutius absente Fessae et Marochi ex rumusculis, vt sunt ingenia illa leuia ad defectiones prona, rebus nondum bene firmatis quidam perniciosi tumultus exorirentur, consilium de locis, quae Lusitani in Africae faucibus tenebant, recipiendis, quod praesidiariis tanti casus terrore perculsis facillimum et opportunum videbatur, omisit, postquedierum V in campis Tomitensibus, vbi pugna commissa est, moram, retro domum proficisci statuit. et quia a Baeticis sibi metuebat, quos ad defectionem sollicitari a Doali duce ipsorum intellexerat, eum et sequaces comprehensos statim securi percussit. inde Fessae, dein Marochi magnifica pompa exceptus militi donatiuum distribuit, et ciueis in fidem accepit. ibi ab Andrea Gaspare Corso, qui in Melici fratris gratia principem locum tenuerat, monitus, Philippum primis regni initiis sibi inprimis conciliandum, et si quidem corpus Sebastiani, et captiuos maioris dignationis ei restitueret, non mediocrem ab eo gratiam initurum, Hametes homo prudens et alioqui natura meticulosus legationem ad Philippum decernit; cuius summa erat, vt foederis cum Melico initi renouationem peteret, et corpus Sebastiani ac Ioannem Siluam oratorem suum captiuumse redditurum promitteret. post gratias actas Philippus de foedere et oratore suo condicionem accepit, et vt Sebastiani corpus Lusitanis redderetur, rogauit; in eamque rem missus Franciscus Zunica; quo honorifice a Cherifio excepto, statim datum negotium Gaspari Corso tam prudentis consilij auctori, vt corpus Sebastiani Septam transportandum curaret is Alcazarium cum mandaris profectus et accepto a loci proefecto corpore Spetam profectus illud in manus Dionysij Pererae loci praefecti et Roderici Menesae consignauit IIII Eid. Xbr., publico ea de re instrumenro confecto, cui tanquam testes subscripserunt Rochus eremita ordinis S. Spiritūs, Eduardus Castro-blancus, Michael Norogna, Georgius Meneses, et Ludouicus Caesarius. eam gratiam dein Philippus misso Petro Vanega Cordubensi ad Cherifium, qui res suas apud eum procuraret, regia magnificentia remunerauit, et ingentis pretij gemmis oblatis ducis Barcelli libertatem ab eo impetrauit. post cladem nondum de ea ac multo minus de regis morte certus Didacus Sosa classis praefectus, et ad regem Laracciae expectandum praemissus, consilium de Laraccia expugnanda ceperat. verum literis a Petro Mesquita Arzillae praefecto reuocatus est, qui de successu quidem eum monuerat, sed falso ad diderat, Sebastianum post rem male gestam in itinere esse, vtad Arzillam cum reliquis e strage copiis se reciperet; proinde eo cum classe ad eum excipiendum quamprimum veniret. itaque ille oppugnatione omissa litus legens, si quos ex clade superstites nancisci posset, postquam Tingitanam oram circumnauigauit, postremo Olissiponam reuersus est, vbi decimo post pugnam, nec citius, die cladis nuncius ad IIIIviros allatus est, aliquandiu ab iis suppressus, dum de re omni Henricum cardinalem, qui ad Alcobassae coenobium vitae aulicae pertaesus se contulerat, certiorem facerent. ad quem mox Georgium Serranum Iesuitam clam ablegant, eum orantes, vt quamprimum ad vrbem veniret, et regnum infelici Sebastiani successione delatum capesseret. missi interim, qui aditus insiderent, et nuncios omneis ex Africa venienteis sisterent, ne quid aute Henrici aduentum ad vulgus emanaret. cum vero nuncium ad IIIIviros venisse constaret, eosque ab eo tempore anxie et sollicite plus solito in rep. versari, inde praesagis mali animis per vrbem maesta vbique facies apparere, tristi silentio defixis omnium oculis pariter et mentibus, quippe quorum affectus, caritates, bona, in eo successu verterentur. nam vxores maritos patres filios, adfineis et necessarios suos quisque in eb exercitu fere habebant; etiam exteri mercatores non medio criter animi angebantur, et ipsi pecunia plerisque mutuo data de euentu solliciti, ita vt casus iste omnium in vrbe animos et fortunas
inu olueret. eodem tempore nuncius rei secretus ad Philippum per Petrum Alcasouam vnum IIIIviris vt creditur, peruolauit, qui cum animo prouideret, fore, vt Henrico paucorum annorum regi Philippus successurus esset, quippe gradu proximus, iamtum eo officio homo ambitiosus gratiam eius aucupari satagebat. itaque et mox a Philippo missus ad Henricum Christophorus Mora Lusitanus, qui cum Ioanna Sebastiani matre Philippi sorore in aulam venerat, et in ea praecipuum locum tenebat, in speciem, vt cum nouo rege successum lamentabilem deploraret, eique amicitiam suam officiose deferret: re vera, vt eius de successore animum et procerum regni voluntates periclitaretur. interea Henricus ad vrbem funestam venit, contra regnum ineuntium morem, sumpto in Bracantiae ducis magistri equitum aedib. hospitio. tum IIII viris publica se administratione in eius manus ab dicantibus, ille initio recusauit; mox vt certius de Sebastiani morte constitit, ritu sollemni tribus scutis atris ad trium templorum valuas fractis, quae qui gestant prius totam vrbem lustrant, deplorandam Sebastiani mortem obuiis denunciantes, V Kal. VIIbr. magna pompa in Hospitalis templo mulo vectus venit, praeeunte Bracantiae duce regni E. M. et gladium strictum praeferente, et accepto a Francisco Sada vno ex IIIIviris sceptro post peractas ceremonias eadem, qua venerat, pompa semper sceptrum manu tenens in Palatium reductus est, tympanis aeneis et tubis vbique personantibus. cum antea Christophorus Mora a Philippo venisset, non prius ipsum admittere voluit, quam regno inauguratus fruit, et interposita fide de seruandis ordinum regni libertatibus priuilegiis et immunitatibus, vicissim accepto procerum iureiurando, cunctos in fidem adegit. his actis proxima cura fuit de reip. ordinatione, quam homo rebus agendis impar et religiosae vitae potius, quam regiis virtutibus innutritus licet, aliquanto tempore rege puero administrasset, alieno potius quam suo arbitrio, dum vixit, gessit, populis suis haut ita carus, qui dum mortuum lugent, in quo spes propagandi in familia imperij intermortua videbatur, et viuum breui victurum spernebant, et eo defuncto aut in externam familiam regnum transferri, aut bellis intestinis patriam diuexari necesse esse prouidebant. de captiuis redimendis ante omnia cogitatum. dein nouus rex cum ad animum reuocaret, quosdam ex Sebastiani ministris post abdicatam a se regni tutelam, contemptu sibi aut aliquo facto iniuriam intulisse, vltionis impotentia abreptus, quod tanti fastigij virum et in illa aetate constitutum minus decebat, multos deposuit, aliis in depositorum locum haut melioribus suffectis. sed praecipue in Alcasouam, a quo se superbe spretum recenti adhuc etiam post adeptum regnum illius iniuriae sensu dolebat, regiae irae tempestas incubuit, quem dignitatibus ac pensionibus exutum ab aula relegauit. color quaesitus, ne potius priuatae iniuriae vlciscendae, quam reip. caussa id factum videretur, quod auctor Sebastiano in Africam transmittendi fuisset, et praecipitem iuuenem spretis auiae, patrui, et procerum consiliisad exitium impulisset, ac perperam in apparatibus bellicis versatus esset. cum vero regis orbitas et effeta eius aetas ac valitudo improspera breui regnum vacaturum minarentur, qui illud ambiebant iamtum quasi candidati in medium prodire, proceres regni ac populi gratiam prensare, et viuo ipso Henrico veluti hereditatem eius cernere. princeps eorum Philippus fuit ex Isabella Henrici sorore, et Emanuelis maiore natu filia natus. dein Philibertus Emanuel dux Sabaudiae ex Beatrice altera Emanuelis filia et ipsenatus. praeterea Ranutius, Farnesius Alexandri F., Octauij Parmensium ducis N. qui ex Maria Eduardi itidem Henrici fratris filia prognatus erat; et Catharina altera Eduardi filia, quae Ioanni Bracantiae duci nupserat. et Catharina quidem Ranutium Maria matre ante annum defuncta tanquam proximior, licet natuminor excludere videbatur. restabat certamen inter Philippum et Catharinam pari gradu Henricum contingenteis. Catharina tanquam Eduardi masculi filia qui Isabellam Philippi parentem proculdubio exclusisset, Philippo praeferri debere contendebat. contra ille Eduardo semel mortuo eius rationem nullam
habendam dicebat, sed tantum gradum inspiciendum, in quo masculus feminam excludit. haec ita primum proposita; dein a celeberrimis Italiae et Hispaniae I C. etiam publicatis scriptis Bononiae et aliis locis agitata sunt. inter competitores et Antonius iamtum apparebat, qui se Ludouici Henrici fratris silium iactabat. et constabat Ludouici filium esse, sed ex contubernio Iolandae, quam quidam Iudaeam fuisse dixerunt, non ex legitimo matrimonio natum. is tamen, quamuis Henrico summe inuisus, populi fauore subleuabatur. iis omnibus postea accessit Catharina regum nostrorum parens vasti animi femina, cui, vt erat futuri anxia, cum a mathematicis praedictum esset, fore, vt omneis filios reges videret, illa diuturnae vitae poenam verita, ne filios tristi successione alterum post alterum in eodem regno reges aspicere cogeretur, vt oraculum eluderet, externa regna ac principatus in dies somniabat, et ad omneis casus intenta eorum ambiendorum nullam occasionem praetermittebat. itaque cum prouideret, vt mortuo Henrico iam dubiae valitudinis sene, regni Lusitani successio a multis controuerteretur, et ipsa interuenire voluit, repetito altius, neque citra inuidiam iure suo. sic enim eius oratores disputabant. Sanctio II tanquam rebus agendis impari a regni gubernaculis remoto, et summa rerum Alfonso eius fratri, qui ex Mathilde Bononiensi, a qua Catharina genus ducebat, filios susceperat, commissa, illum non solum regni ad ministrationem sumpsisse, sed etiam annuente Innocentio IIII Pontifice fraternum regnum inuasisse circa annum OIO CC XLVII; in quo vt potentiam firmaret, prioris coniugis, quam in Gallia reliquerat, pertaesum, Beatricem Alfonsi X regis Castellae filiam altera viua superinduxisse, et Dionysium atque alios ex ea liberos suscepisse; qui proinde illegitimi ab eo tempore in regno successerunt, et per Ioannem I et ipsum Petri I filium spurium, qui regnum circa annum OIO CCC XXCIII inuasit, ad Henricum vsque propagati sunt: et quia temporis longinquitas obstabat, et praescriptio merito obiici poterat; illi in possessionibus violentis nullo tempore praescribi contendebant, et saltim petebant, vt quando eo res rediisset, vt cunctis masculis deficientibus res quasi ad electionem rediret, sui vt antiquissimum in eo regno ius habentis ratio haberetur. Pontifex et suas partes interponebat, Portugalliae regnum R. S. beneficiarium dictitans, ac proinde regis in eo constituendi ius sibi vindicans. quod tanquam ridiculum prorsus ab omnibus aeque habitum, et a Philippo ipso postea omnino explosum est. quorum omnium petitiones et importunas prensationes qui circa Henricum erant vt eluderent, de ipso Henrico maritando sermonem iniecerunt; facilem quippe impetratu a Pontifice eius rei gratiam esse, nec exemplis carere, vt regni in familia conseruandi et publici boni caussa cum sacris initiato dispensaretur. id etsi absurdum multis videbatur in sene adeo valitudinario, neque de matrimonio vllo modo cogitante, tamen aliquanto tempore ambitum petitorum retardauit, donec Philippus Petrum Gironem Ossunae ducem ad Henricum cum Gardiola I. C. legauit, qui de iure suo in regni illius successione cum eo agerent. huic muneri obeundo primum propositi fuerant Gaspar Quiroga archiepiscopus Toletanus nuper in collegium cardinalium cooptatus, et Franciscus Pacecus itidem cardinalis; sed eo minus idonei visi, ne cum cardinales essent, non tam de iure Philippi acturi, quam de praerogatiua cum Henrico cardinali certaturi viderentur. iniecta et fuerat de Ferdinando Aluaro Toletano Albae duce mentio. verum is et Lusitanis parum gratus habebatur, et recenti infortunio a Philippi graria exciderat ex ea occasione. Fridericus eius filius bello in Belgio sub parente patrato non tam clarus, quam caedibus et lanienis, quae nomen Hispanum inuisum Belgis aeternum reddiderunt, infamis, data fide de quadam nobili virgine e gynaeceo Elisabethae tertiae Philippi vxoris in vxorem ducenda, eam stuprauerat, ob idque in carcerem Tordesillae coniectus inde euaserat, et conscio parente Albae Mariam Garsiae Toletani nuper Neapoli mortui filiam vxorem duxerat. qua re iritatus supra modum Philippus vt spretam maiestatem suam vlcisceretur, Albanum
Vzedam ad vitam quasi deportauerat. itaque commendatione P. Fasciardi Velezij marchionis, qui auctoritate plurimum apud Philippum poterat ei et Antonio Toletano gentili multis legationibus prudentia et pari felicitate obitis insigni dux Ossunae ipsi Fasciardo cognatione proximus praelatus est. is igitur cum Gardiola in Lusitaniam profectus cum cognouisset Henricum magis in Ioannem Bracantiae ducem, qui Catharinam Eduardi fratris F. in matrimonio habebat, vt caussa potiorem propendere, per Iesuitas, qui plurimum apud eum poterant, ipsum sollicitat, et contrariis rationibus ius Puilippi potius esse demonstrat. tum addit, Philippo infesto Bracantiae ducem tantae moli sustinendae imparem futurum, et excitato de successione bello fore, vt tantarum nauigationum et tot annorum in propaganda per Indias Christiana religione insumptorum fructus breui tempore amittatur. quae rationes non mediocriter labefactarunt primum Henrici alio qui meticulosi propositum; eoque magis, quod videret ipsum Bracantiae ducem eodem tempore per Philippi procuratores inde minis territum, inde promissis ingentibus inescatum, si eius voto non aduersaretur, in eo negotio tepidius versari; quippe qui suae infirmitatis sibi conscius plus in potentissimi regis gratia, quam in dubia proprij iuris persecutione praesidij poneret. ita praecipuo competitore, cui fere tota Lusitana nobilitas fauebat, in ordinem redacto, restabat, vt Philippus sibi plebem Olissiponensem deuinciret, ad quam ille praecipitato consilio mox dedit literas, quibus deplorata Sebastiani, quem ab ea expeditione semper antea, vt ipsi sciant, nunciis, literis et coram Guadalupae deterruerit, et tot procerum cum eo occisorum casu, eos beniuolierga remp. animi sui certiores faciebat, et a se omnia sincera non solum amici et vicini principis, sed toties renouata cognatione cum Lusitanis principibus coniunctissimi, et in ea voluntate ab Augusta parente educati officia expectare iubebat. ceterum de iure suo in Portugalliae regni successione, vt Henricum auunculum nuper honorifice commonefecerit, sic ad ipsos voluisse scribere, quod omnium iuris peritorum et religiosorum consensu extra controuersiam sit, cum ipse simul gradu proximus et masculus ceteros vt gradu remotiores aut per feminas ad successionem venienteis excludat. igitur petere, vt eadem aequitate qua Henricum facturum speret, caussae suae ius in tempore complectantur, et exemplo suo ceteris regni vrbibus praeeant, ad easque de hoc negotio perscribant. iis literis, quod praemature scriptae viderentur, immane quam commoti sunt non solum Olissiponenses ad externi et Castellensis principis dominatum cohorrescentes; sed praecipue per Lusitaniam plebs ob antiquas cum vicinis Castellensibus simultates. itaque nullo dato ad Philippum responso, habita in Camera, quam vocant, Olissiponensi deliberatione, cui duo ex plebeio ordine intersunt, apud Henricum instant, vt ipse successorem indigenam secundum regni leges nominaret; in eamque rem, vt omnem ex animo meticulosi senis scrupulum eximerent, XX OIO armatorum, qui ipsorum sumptibus regi militarent, magna fiducia offerunt, si qui forte essent, qui caritatis patriae obliti et Lusitani nominis minus studiosi regi contradicere et nefanda proditione externos in regum per vim inducere auderent. paullo ante Philippo decesserat Ferdinandus ex Anna Mariae Augustae sororis filia susceptus, cui regnum Lusitanum parabatur; cuius desiderium leniuit eodem anno alter filius patri alioqui pro solatio in tanto dolore negotia accipienti natus V Kal. Maias, a Venceao Rodolfi Caesaris et vxoris fratre, qui in Hispaniam venerat, vt apud auunculum suum educaretur, de sacro lauacro susceptus, et patris nomine Philippus dictus. nec multo post ipse Venceslaus cum XVII tantum annum ageret, acerba morte viuis exemptus est. antea V Non. Mart. Sebastianus Venerius victoria ad Echinadas parta illustris et superiore anno Venetiarum princeps creatus octogenario maior fatis concesserat, a Caecilia Contarena vxore, cui ille honores a Senatu debitos et iam paratos morte praeuentus reddere non potuit, magnis exequiis funeratus. in eius locum Nicolaus Pontanus vir decursis omnibus in rep. honoribus, ad haec
singulari prudentia, eximia doctrina ac facund ia clarus, integris adhuc animi et corporis viribus in illa aetate, iam enim octogesimum aetatis annum attigerat, consentientibus omnium votis electus est. hoc etiam anno Nonis Vtilibusnatalitio suo vltimum vitae diem clausit Christophorus Madrutius tunc Portuensis episcopus, cuius saepius libris superioribus facta mentio est, summis negotiis sub Carolo V Caesare et Philippo eius filio in Germania et Italia praepositus, liberalitate, comitate, literarum ac literatorum amore, ingenij denique candore cum paucis comparandus; quod citra fucum, earum, quas in eo celebramus, virtutum in corrupti testes, benignitatemque tanti viri saepius, dum Romaein Paulli Foxij omni laude dignissimi comitatu essemus, experti scribimus; quib. laudib. fidem facile astruet, quod omnes sciunt, eum, quamuis Philippi clientem cum Aloisio Atestino cardinali, quo nongenerosior nominis Gallici defensor in Italia retro seculis fuit, ob morum similitudinem et studiorum consensionem amicitiam arctissimam coluisse, neutrius ob id principib. suis suspecta fide, et ab ipso Atestino beniuolentia pari redamatum fuisse; ad quem cum Tiburtino secessu se oblectan tem aeris mutandi caussa profectus esset, morbo ingrauescente quasi inter dilectissimi amici amplexus anno aetatis LXVI animam Deo reddidit. inde Romam translatus et in S. Onufrij sacello honorifice sepultus fuit. nec silentio praeteriri debet, quando de clarorum virorum mortibus sermo iniedit, Laurentius Surius patria Lubecensi pro fessione Carthusianus vir pietate et candida simplicitate praeditus, cui Conciliorum editionem singulari diligentia elaboratam et S S. Vitas bona fide descriptas debemus, qui tot laboribus pro rep. Christiana exantlatis defunctus Coloniae in cella sua placide ad Deum migrauit X Kal Iunias. eum paullo post secutus est Gerardus Falcenburgius Nouiomago in Sicambris natus, in aula Benternij comitis, quem assectabatur, Steenuordiae VIII Eid. VIIbr. extinctus immmatura morte, quippe cum tantum quadrag esimum aetatis annum ageret, vir inter omneis Belgas literarum Graecarum rara cognitione praestans: quod cum alia eius monumenta, tum praecipue Nonni Panopolitae ab ipso procurata et illustrata editio apud aequos harum rerum aestimatores abunde testatur. sub id apud nos Antonius Mizaldus, Monlucione in Boiis natus, professione medicus, philosophiae et artis suae studiis clarus, quam alioqui Lutetiae summe lucrosam naturae arcanis scrutandis homo tota vita intentus fere neglexit, et editis compluribus rarae doctrinae et iudicij scriptis, quae a rerum peritis nunquam negligentur, in ea vrbe consenuit, ac denique hoc anno debitum naturae persoluit. obiit et hoc anno, qui fuit ei climactericus, mense VIIbri Petrus Lescotus Clanius familia nobili ac Senatoria Lutetiae natus, qui cum a pueris literis operam daret, totum se mathematicis displinis mancipauit, quas doctore Petro Postello, magna felicitate percepit, et cum studio natura insito pingendi artem pari felicitate excoluisset, ad architecturam praecipue animum appulit; in qua supra omneis hu ius aetatis (absit inuidia dicto) architectos excelluit, ingeniique sui insigne specimen dedit cum aliis aedificiis priuatorum, tum maxime Luparensibus regia magnificentia a se designatis, quae vtcunquein choata nequedum consummata cuncta palatia Italiae, quae maxime huiusmodi structuris luxuriat, stupendi operis magnitudine et elegan tia, super vel Italorum ipsorum confessione superent. vltimus dicetur Alexander Picolomineus AEneae Siluij, qui Pontifex Pius II dici voluit, gentilis Angelo patre et Hippolyta Sanctia matre Senis natus, cuius ciuitatis cum iam Patrarum archi episcopus esset, virtute sua meruit vt designaretur itidem archiepiscopus. in eo erat praeter suauitatem morum cum seria grauitate coniunctam rara et exacta omnium laudandarum disciplinarum cognitio, quas et scriptis multiplicib. fere vernaculis illustrauit, Aristoteli praecipue addictus, ad cuius perspicuam intelligentiam propria industria multum contulit, tandemque hoc anno IIII Eid. Mart. septuagenarius decessit, in maiore patriae vrbis templo sepultus et hon orifico a Io. Baptista aedituo, Deiphobo archipresbytero aliisque fratribus elogio ornatus.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXVI.
PHILIPPVS dum in Hispania noui regni per Sebastiani mortem quasi delati spe se sustentat, de Belgij nouis praeter opinionem motibus conflictantis amissione anxiusnon mediocriter animi angebatur. post pacta cum ordinibus Belgij conuenta Matthias archidux deducente eum Arausionensi Bruxellas profectus ingenti pompa per triumphaleis arcus ad id paratos XV Kal. Febr. vrbem ingressus est, et biduo post condiciones propositas sollemni iureiurando firmauit, et in easdem ipse Arausionensis tanquam Matthiae vicarius sacramento adactus est. quo facto in Hispaniam ordines pactorum instrumentum multis rationibus munitum mittunt, confirmationemque a Philippo petunt: idem et a Matthia factitatum. at Austrius scripto contradicit, et hanc Matthiae actionem ordinum ipsorum iureiurando, paci, et regis, quippe non consentientis auctoritati aduersari multis verbis demonstrat, coactoque Marcae-faminae, id loco nomen est, in Lucemburgensi principatu, exercitu ad bellum se parat, ad eum ex Italia venerat Alexander Farnesius Octauij Parmensium ducis et Margaritae sororis F. cum Hispanorum et Italorum e Langobardia copiis; Carolus Mansfeldius comes et Gallicas adduxerat, et numeratis Germanorum et Burgundiorum delectibus totius exercitus XVI OIO peditum et II OIO equitum conficiebat. regio, quod Austrio praeferebatur, vexillo Crux cum hac tessera depicta erat. IN HOC SIGNO VICI TVRCOS, IN HOC SIGNO VINCAM HAERETICOS. his viribus fretus librum euulgat, quo religionis maiorum contra sectarios tuendae, et obedientiae regi debitae conseruandae causa arma quam iusta tam necessaria se sumpsisse dicit, et multa prolixe largiterque cunctis, qui suas partes sequentur, pollicetur. ad eum postea contrario scripto responderunt ordines, quo quae ad duo illa capita spectant, crimina obiecta pluribus verbis diluuntur. cum vero antea Austrius missis ad Caesarem legatis de iniuria a Matthia regi suo facta conquestus esset, et Oaesar, quo inscio Matthias in Belgium venerat, quasi extra fraternae culpae crimen positus se excusasset, tum marchionem Varambonum rursus ad eum ac principes Germanos allegat, rogatque vt excusationes facto comprobent, dentque operam, ne delectus per Germaniam ordinum nomine habeantur. eo tempore Philippus Hoghenlous comes ordinum mandatu Ruremundam, quam Nic. Poluillerius praesidio tenebat, vallis et aggeribus cinxerat, et licet exiguo
bellatorum numero subnixus in summam egestatem redegerat. iisdem angustiis premebatur Verda in Brabantia. sed AEgidio Barlemontio Hiergio ab Austrio misso cum delectis copiis Hoghenlous viribus impar cessit, et aggeres ac propugnacula deseruit, ordinum tarditatem ac segnitiem multum incusans, qui in tempore auxiliis, vti receperant, non summissis vrbes illas eripi sibi passi essent. Ruremunda et Verda comeatu firmatis Hiergius ad Austrium rediit, qui ad Namurcum cum exercitu occasionem opperiens sedebat. cui ordines exercitum, quem habebant, opposuisse contenti, et tot vrbium quas aut in potestate habebant, aut arces deiecerant, firmitati confisi tempus inutilibus de repub. deliberationibus terebant, in medio bello securi, quaeque pacis propria erant intempestiue agitantes. Antuerpiam, Bergas ad Somam, Tholam, Steebergam, Bredam, Siluam-ducis et vicina loca tenebant; Gandaui, Vltraiecti, Insularum, Valencianarum, Ariae, Bethunae, Bapalmae arces dirui iusserant, rati obstrictas libertatis restitutae beneficio eas ciuitates in fide permansuras. Rigiacum Atrebatum metropolim concordia sociauerant; veteribus legionibus Maximiliani comitis Bossuuij; Friderici Perrenoti Campaniaci, Manj Carduini, Margellae, et Emanuelis Lalanij Montinij stipendia exsoluerant. Montinius vero prius Namurcum versus missus, quem et alij tribuni mox secuti fuerunt, itavt iustus exercitus videretur. peditibus praeerat Philippus Lalanius comes, equitatui Maximilianus Melodunus vicecomes Gandauensis, Gongneius castrorum, Valentinus Pardeus Mota tormentorum praefecti munere defungebantur. ij totum hiemem ad Martini fanum haut longe a Namurco transegerunt crebris velitationibus Austriacos lacessentes, nullo praeterea memorabili proelio facto. Bouina tantum ad Mosam capta, et arx Dispontina vi expugnata. cum instaret Arausionensis, vt non cedendo neque vim hostilem sustinendo, sed vltro inferendo res gereretur, et bellum conficeretur; nam alioqui fore, vt ciuitates diuturni mali pertaesae, quam libertatis recipiendae nunc cupidae, tam ad iugum a potentiore recipiendum paratae reddantur. contra ordinum consiliarij moras nectere, ac tantisper belli impetum adhibendum dicere, dum de Philippi sententia ac voluntate ex missis in Hispaniam breui redituris legatis certius constaret. interea Austrius nuper diplomate ad eum a Pontifice misso, quo plena delictorum ipsi ac suis gratia certis condicionibus fiebat, confirmatior copias per Namurcensem agrum instruit, inde in Brabantiam perrecturus. contra quas ordinum exercitus educitur. in prima acie Montinij, et Gul. Hornij Hesaei; in media Bossuuij comitis et Campaniaci legiones erant, cum XIII Scotorum et aliquot Anglorum cohortibus. postremam Ecmundanus et Marcianus Lumaeus ducebant; atque ita cum tormentis et apparatu bellico mouent, Gogneio, Heuraeo, et Ballielio eius fratre aliisque ductoribus. nam Lalanij comes et vicecomes Gandensis plurimique duces primarij aberant, Bruxellas specie nuptiarum, quae ilic magna pompa celebrabantur, profecti, haut occulta alieni ab Arausionensis consiliis animi significatione. ex quorum absentia occasionem captans Austrius Farnesius et Octauium Gonzagam IIII Kal. Febr. praemittit, qui leuia cum ordinum copiis proelia serunt, quod et illi non citra suorum damnum per Ferdinandum Acostam, Antonium Oliuaram, et Petrum Valdesium fecere. cognitoque ex captiuis foederatos ea nocte Gemblacum versus proficisci statuisse, et iam tormenta auehere, ad disturbandos eos aciem instruunt. nec segniter Gongneius rem gerit, instructoque exercitu instanti Austrio fortiter resistit, pluribusque locis inter incedendum insidia arborum caesarum et transuersim collocatarum commoditate struit. itaque Austriaci a ferentariis ordinum saepe impediti ac repulsi, dum primum agmen lente et ordinate procedit, et vltimi seruatis ordinibus frontem vbique obuertendo hostem irruentem distinent. sed temeritate quorumdam ex regiis effectum est, vt Austrius, qui de summa decernere minime initio constituisset, postquam suos ardore pugnandi Mutio Pagano duce longius, quam vt tuto reuocari possent, prouectos vidit, Farnesio, Gonzagae
et Billio mandauerit, vt cum toto equitatu in foederatorum equitatum impetum facerent; quem illi, licet saepius lacessiti et turbati aliquandiu sustinuerunt: sed incumbente ipso Austrio cum Bernardini Mendozae, Curtij Martinengi, Ferrandi Toletani, Camilli, et Io. Baptistae Montanorum, Alfonsi Vargae, Georgij Macutae, Aurerij Panhormitani, Acostae, Oliuerae, Altonij Auali, et Falconeti equitum alis, tandem cedere coacti peditatum suum perfregere, Anglosque et Scotos ordinum stipendiarios fugiendo obtriuere. Montinnis, qui cum primo agmine praecesserat, propius Gemblacum intra pomaria et hortos se munire et ex strage palantib. collectis proelium restituere frustra conatus insistente vestigiis fugientium hoste ad extremum suis consulere necesse habuit. ipse post acre certamen cum Iacobo Balfurio Scotorum tribuno incolumis euasit. Gongneius, Heureus et Balielius eius frater, pluresque alij capti. praeter peditatum pauci occisi: XXX peditum signa capta, IIII equitum. postridie Austrio deditionem imperanti Gemblacum patuit. tum successum vrgendo per Hiergium Bouinam post admota tormenta recipit. inde Louanium tendit, vrbem vastam ac debilem, quae statim dedita est, cum praesidiarij, qui pauci erant, loco deserto Bruxellas abiissent. eodem successu Thenae et Araschotum vrbes Louanio vicinae cum Austrio transigunt. ad Sichemum opidum arce munitum maius negotium fuit. nam praefectus deditionem facere iussus cum recusasset, tormenta admouentur, magnaque muri strage edita cum vnam et alteram oppugnationem praesidiarij acriter repulissent, tandem tertia superati sunt, non sine Hispanorum clade, quam Austrius admodum seuere vstus est, praefecto ipso aliisque centurionibus ex fenestra arcis suspensis, obuiisque militibus, nec non oppidanis nullo sexūs discrimine crudeliter trucidatis, aut in flumen proximum praecipitatis. id acturn VII Kal. Mart. inde Diestam itum Arausionensis ditionis opidum, quod admotis tormentis mox deditionem fecit, eiusque exemplum secuta Leua, vbi miles aliquantula mora ex laboribus refectus est. interim Carolus Mansfeldius cum Gallicis copiis Niuellam obsidere iubetur, quam Iustus Soetius Villersius cum IIII peditum cohortibus et equitibus aliquot tenebat. crebris eruptionibus obsessi initio vim fecere; mox admotis VIII muralibus machinis cum ingens ruina edita esset, post quatuor oppugnationes strenue repulsas, in quibus magnam animi generosi laudem meruit. Villersius, cum nulla auxiliorum spes agris vndique insessis affulgeret, tandem honestis condicionibus fit deditio. et pacta quidem ad praesens seruata Austrij, qui aderat, reuerentia, incolumesque praesidiarij dimissi sunt; sed postea aegrotis et sauciis quibus belli fortuna pepercerat, minime parcitum fuit, crudeliter post Austrij discessum trucidatis. mox et Reuxia et Gognesia deditae; nec non et Bincium, cuius oppidani L scloppetarios Montes Hannoniae ad exposcenda auxilia miserant. verum illis ab hostili equitatu insidiose interceptis cum Austrio salua omnia pacti transegerunt. quorum exemplum Bellomontium, Vallicurtium, Malabogium statim secutum est. qui Cimacum tenebant, hostili exercitu aduentante perculsi in arcem vrbe deserta confugerunt, moxque cum Austrio pepigerunt. Gislenij fanum iam ante Matthaei Muerdi episcopi Atrebatensis astu et occultis consibis cum in eo esset, vt in Austrij manus veniret, Heruisartus anteuertit, et cum delecta manu oppidum ingressus, irritoque conatu Austriacorum reddito oppidum in Lalanij comitis Hannoniae praesidis manus tradidit. tentatum dein Traiectum ad Mosam, cui Hesaeus cum sua legione impositus fuerat, eoque astu res composita, vt sollicitati in occulto a Caprario Sequanorum regulo et Bapt. Montano milites specie stipendiorum non num eratorum tumultuarent, ex eaque occasione duces suos et Hesaeum inprimis comprehenderent, tum regios superuenienteis admitterent. quod et illi fecere. sed cum mox Angli arma cepissent, et quod erat veriti, se contra seditiosos ab Hispanis corruptos, vt vrbem proderent, insessis plateis gnauiter defenderent, in tempore superuenit Nicolaus Salmierus Maleroius ab Arausionensi missus cum militumV cohortibus fidis, et pecunia,
qua, et tumultuanteis placauit, et vrbem in fide confirmauit. iam Ioannes Noerkarmius Sellius superiore anno in Hispaniam missus redierat, cum literis Philippi extremo anno proximo Madriti scriptis, quibus ad literas ordinum IX Kal. VIIbr. datas ita respondebatur, vt ex iis Ordines suis literis illis viderentur promisisse se in Belgij prouinciis religionis Catholicae Romanae cultum, qualis sub Carolo V fuerat, restituturos. quod licet directe contra pacificationem Gandensem ab ordinibus et Austrio ipso iuratam et Phihppo postea confirmatam pugnaret, tamen Sellius hoc in mandatis suis perscriptum contendebat. contra ordines literas a se scriptas appellabant; qui cum ex Sellij verbis facile intelligerent, neque Philippum, neque Austrium Gandensem pacificationem ratam habere velle, et occasionem ab ea discedendi quaerere, hanc actionem pro belli denuntiatione acceperunt. Sellius tamen, vt paci studere videretur, ad Matthiam scribit, et quando superiore anno tres concordiae ineundae condiciones propositae sint, vt Gandensis pacificatio seruetur, Austrius cum milite externo Belgio excedat, quod se facere paratum semper ostenderit, et Matthias aut alius in eius locum substituatur, consultum videri dicit, vt Parmensis sine armis ad Ordines veniat, vt communicatis cum eo consiliis dissidia ob religionem exorta componendi, et res in statum, quo sub Carolo V erant reducendi rationes ineantur. interea Arausionensis obsidem se in Austrij aut alterius a rege nominandi potestatem sistat. quae conditio tanquam captiosa, et cum periculo Arausionensis coniuncta omnino repudiata est, nec aliud quidquam illa Sellij legatione promoueri potuit. post Gemblacensem cladem Matthias et Arausionensis Bruxellas, quas mox Austrium circunsessurum rebantur, optime muniuerant, relictoque in vrbe Bossuuij comite cum idoneis copiis Antuerpiam repetiuerant. quo vbi venerunt, Mechliniam, quam iam tumultuare intellexerant, nec non sic Liram misso Antuerpiensium ciuium praesidio firmant. tum ex Pleumosiis et Batauis auxiliares milites euocantur, quod eae prouinciae in ordinum fide essent, ac Batauia inprimis, Amstrodamo nuper ad obsequium redacto. ea vrbs longe ditissima et potentissima semper a Protestantium partibus aliena antea fuerat, Petri Petreij primarij ciuis, et Franciscanorum sodalium, qui in illa semper praecipuam auctoritatem retinuerant, opera et assiduis exhortationibus in obsequio seruata. itaque et Hispanos semper admiserat, et Enchusae vicinae infesta, Harlemi obsidionis tempore Albani exercitum omni re necessaria sedulo subleuauerat. superiore demum anno cum Hallingus eam Arausionensi prouinciae praesidi subiugare tentasset, opidanorum virtute depulsus et ipse cum Ruichauero vrbis militum praefecto interfectus fuerat. instante tamen Arausionensi et ordinum auctoritatem praetexente vt pacificationi Gandensi subicriberent, tandem hoc anno conuentum VI Non. Febr., vt Protestantibus extra vrbem conuenire, et intra vrbem loco profano suorum cadauera humo mandare liceat; VI praesidiariorum cohortes dimittantur; alij ad CCCC aut IO C a praefectis ciuitatis conscribantur; sagittariorum collegia instaurentur. his condicionibus idmissi Protestantes, qui iniuriarum olim acceptarum, quas sepultas oportuit, memores Franciscanos ac sacerdotes vrbis perniciosa contra se consilia agitare caussati arma capiunt, eosque vrbe excedere compellunt. tum effuso furore per templa grassantur, statuis passim et imaginibus deiectis, omnemque priscum cultum, quandiu bellum duraret, ad securitatem publicam abolent. quod vt rebus Arausionensis ad praesens fortasse conducibile, ita inuidiosum et detrimentosum fuit, Malecontentis, id sibi nouae factionis auctores nomen sumpserant, inde occasionem consilia sua ab Arausionensi separandi capientibus. nec cessabat Austrius, sed post frustra tentatum Traiectum de Philippopoli situ et arte munito a Philippo extremis contra nos bellis munito oppido, tunc obsidendo cogitare cepit, a Florenneo praefecto per fidos inuitatus, deditionem mox facturum pollicito, cuius vt iustiores et honestiores rationes haberet, omnem clam comeatum interuerterat, et apparatum bellicum corruperat. id
temere de homine nullius inter suos auctoritatis creditum, in magnas difficultates Austrium induit, ac victoriam eius paene euertit. nam praesidiarij strenue initio rem gesserunt, cumque ille ad famam pertinere existimaret, ne nihil a se tentatum non succederet, seriam oppugnationem, contra quam ab initio sperauerat, aggredi coactus est: valloque promoto cum ipse in opere assiduus cum Parmensi et Gonzaga ceteris exemplo suo praeiret, gerras, crateis vimineas, ac pluteos, et fasceis comportando aegritudinem inde postremo letalem contraxit. crebris eruptionibus cum multos suorum amisisset, vique expugnandae vrbis propemodum spe concidisset, per Sequanum nobilem nomine Gateum hominem gratiosum et facundiae efficacis, quem per quandam caussam in opidum introduci a praefecto curauerat, praesidiarios promissis tentat, Austrij humanitate ac liberalitate laudata, qui virtutem ipsorum et plurimi faciat, et in parte felicitatis ponat, si tam strenuos bellatores sibi conciliare possit; in id trimestre stipendium oblatum; cautione adiecta, vt qui ei militare nolint, liberum sit quo ipsis lubebit se confere. quas condiciones quam honestas tam neessarias existimare eos debere, quippe omni auxilij spe praecisa. itaque sibi consulant, et tutiora quam honestiora consilia malint. inde occasione sumpta obsessi inter se consultant, et cum nunciatum esset, ex compacto sub id tempus aliquot auxiliareis equites ab Arausionensi summissos a Megensi comite Barlemontij fratre interceptos ac caesos esse, Florenneus deditioni instat, et tandem cum Austrio propositis condicionibus transigit XII Kal. Iunias. tres cohortes accepto trimestri stipendio in Austrij castra transeunt, reliquae duae explicatis signis incolumes in tutum deducuntur. paulo post cum Austrius valetudinis caussa Namurcum concessisset, Alex. Farnesius eius vicarius in Limburgensem agrum ducit, et aliquot circum oppidula capit, in iisque Hedam, quod est in rupe praerupta excisum castellum natura insuperabile, quod a L praesidiariis tenebatur, sub duobus ducibus, qui studiis inter se dissidebant. horum vnus Leodicensis, qui regiis partibus fauebat, optione delata socio, vt aut cum VI delectis in arce maneret, aut cum reliquis ad auxilia expedienda proficisceretur, alter ad auxilia accersenda proficiscendi conditionem accepit. at Leodicensis tribus ex iis, qui secum remanserant, corruptis ceteros opprimit, et ita arcis compos eam aduenienti Farnesio tradit, quae ad Limburgi obsidionem maximi momenti fuit. inde promotis castris Limburgum dedi iussum. recusantibus oppidanis admota tormenta; qua re attonitos eos conspicatus Farnesius, cum condiciones proponerent, vicissim audire noluit. at praefectus, cui satis animi ad resistendum erat, ad faciendum suis animum facultas defuit. itaque cum aliquot stipendiariis oppido relicto in arcem confugit, vbi cum se defendere pararet, et stipendiariis ipsis animi conciderent, ipse cum Christophoro Mondragonio transigere coactus est, libertate Traiectum superius abeundi concessa militum eius maior pars postea Austrio militauit. Valcemburgum dein a Farnesio receptum, et Dalemum vi expugnatum, ferroque et igne in victos saeuitum. vlterius procedente exercitu etiam Traiectum superius tentatum; sed Bossuuio comite superueniente conatus frustra fuit. inde Octauius Gonzaga cum parte exercitūs sub Bruxellas et Montes Hannoniae populato circum agro excuourrit, spe concepta, vt Mechlinia occulto consciorum in vrbe astu in potestatem veniret. sed conspiratione detecta ipse magno suo malo discedere cogitur. nam mox Ordines copias magno numero educunt; quibus cedere coacti Austriaci infirmiora loca a se antea capta deserunt, et Louanio, Leua, Niuella in Brabantia praesidio firmatis circa Thenas castra ponunt. ad Siluam-ducis vario pugnae euentu cesaepius rtatum. fama de Gemblacensi clade sparsa Franciscus Andium dux Regis frater, qui iampridem Belgio inhiabat, protinus ad Ordines Fugereum mittit cum mandatis, quibus se suamque operam et opes prolixe deferebat. qui a Philippo defecerant, et tamen ab Arausionensis partibus alieni erant, et Matthiam a se euocatum ab Arausionensi praeoccupatum dolebant, Andino fauebant. Fugereo gratiae actae, et responsum,
rem gratam ipsis facturum Andinum, si legatos, cum quibus in commune consulerent, mitteret. itaque missi protinus Antonius Sillius Rupipotij comes, et Rochus Sorbeus Pruneus, quibus ad Gislenij fanum Heruisarti diligenti sollertia seruatum, obuiam processere Philippus Lalanius comes, Carolus Gaurus Fresinius, Theodorus Liethfeltius assessor. ibi nihil fere de condicionibus singillatim actum; de quibus postea VItili mense conuentum est; tantum legatis confirmatum fuit, laetum vniuerso Belgio Andini aduentum fore. cum hoc responso ad Andinum legati rediere, qui iam VIII OIO peditum, OIO equites ex voluntaria nobilitate conscripserat. quibus cum stipendium non numeraretur, immane quam saeua vbique grassati sunt licentia, ne nobilium quidem domibus per agros parcentes, patiente rege, qui fratrem quauis condicione cum sequacibus suis extra regnum esse percupiebat; nec tanquam auxiliares, sed quasi infestissimi hostes Belgium ingressi. id Austrium iam pleno gradu ad victoriam integram aspirantem aliquantum retardauit; qui vt nostrorum cum Belgis arctiorem coniunctionem impediret, mandata, quae a Philippo habebat, passim publicauit. iis et plenum vicarij imperium attribuebatur, et facultas dabatur, gratiam praeteritorum vniuersis faciendi, modo intra certum tempus, id XX dierum praefinitum fuit, arma deponerent, et religione constituta ad obsequium redirent; et vt postulatis Ordinum satisfacere videretur, externas copias se dimittere in animo habere denuo confirmauit. quod vt facto comprobaret, a Gallis a Carolo Mansseldio conductis initium fecit, quos Hispanis inuisos proximus Andini aduentus ipsi suspectos reddiderat. eodem tempore instigatus a Philippo et Austrio Caesar cum postremissum Varembonij marchionem, Gebbardum Truchesium Coloniensem, et Iacobum Elsium Treuirensem archiepiscopos VIIviros, archiepiscopum Salisburgensem, Ferdinandum Baioariae ducem, et Otthonem-Henricum Schuarsburgium comitem delegasset, qui de componendis Belgij motibus inter Philippum et ordines Belgij rationes inirent, Schuartsburgium praemiserat, qui quid Matthias frater ab Arausionensi et ceteris proceribus persuasus in domūs Austriacae praeiudicium moliretur, sedulo obseruaret. is de Caesaris egregia erga ipsos voluntate multa praefatus, et deplorato ipsorum miserabili statu imprimis duo vrget, vt religionis maiorum conseruandae, et obsequij principi suo legitimo debiti rationem haberent. vnde capta occasione Ordinum proceres euulgato prolixo scripto ad duo capita illa respondent, et abunde iis a se satisfactum ostenduntsecundum pacta pacificationis Gandensis, quambono religionis factam, nihilque in se pietati verae contrarium habentem delecti theologi Louanienses approbauerint, et Austrius postea, ac rex denique ratam habuerint. sed ambitione Austrij Belgium in miseram seruitutem redigere satagentis, et improbitate Hispanorum, qui circum ipsum sint, effectum dicunt, vt remedium optimum in tempore adhibitum nihil profuerit. nihilominus, quantum ad se, officio suo defunctos esse; nam ne necesse haberent ad iustam defensionem suam auxilia externa aliorumque principum patrocinium confugere, Matthiam Philippi gentilem ac leuirum euocasse, ac per supplices libellos deinde a rege petiisse, vt eum religionis antiquae perstudiosum auctoritate sua gubernatorem creare, aliumue ordinibus gratum in ipsius locum substituere dignaretur. sed surdas et ad tam iustas supplicationes ab immanibus Belgij hostibus obstructas aureis eius reperisse, quanquam amicorum principum et Portugalliae regis inprimis commendationem implorauerint. nunc autem nouo commento suis supplicationibus illusum. nam cum datis demissi obsequij superiore anno ad regem literis iuxta pacta Gandensia publicae quieti consuli peterent, Sellium cum regiis literis vix tandem post semestre ex Hispania rediisse, quibus ita ad Ordinum postulata respondetur, quasi illi suis literis promisissent, se Catholicam R. religionem eo statu per Belgium restituros, quo Caroli V tempore fuit. id directe cum pacificationea rege confirmata pugnare. neque vero in sua potestate esse, aut sine manifesta antiquae
religionis pernicie tentari posse; quippe nouum haut dubie belli ciuilis incendium excitari, si Belgicae prouinciae, ac inprimis Hollandia ac Zelandia se iterum duris Hispanicae Inquisitionis decretis vrgeri sentiant. nihilominus id mordicus defendere Sellium et Austrium, quasi ordines pactis stare nolint, bello contra se minime absistere, eoque rem deduxisse, vt cum omnem rationi, supplicationibus, principum aduocationibus viam praeclusam; regemque ab iis et Albano praecipue, qui has calamitates innato contra Belgas odio importauerint, circumsessum nihil de seueritate remittere videant, ex necessitate consilia extrema capere cogantur. itaque quam demisse et enixe possunt, Caesaream maiestatem obsecrare et obtestari, Belgij, quod Imperij non contemnenda sit portio, misereatur, Matthiaeque fratri et Ordinibus in caussa, quae et ad ipsum priuatim pertinet, praesto sit, et auctoritate sua, qua tanquam omnium dissidiorum et controuersiarum orbis Christiania Deo iudex et arbiter constitutus praepollet, efficiat, vt ocius extincto, ne latius serpat, ciuilis mali incendio, pax in his prouinciis aequabili iure constituatur, et per pacem religione Catholica asserta debitum principi obsequium restituatur. eodem tempore Ordines Antuerpiae, quo Matthias aulam transtulerat, vt dictis fidem aliquo operae pretio facerent, nouam constitutionem promulgant XI Kal. Maias, qua denuo Gandensis pacificationis obseruatio sancitur, singulis in eam iureiurando adactis; prohibeturque, ne quis cum hoste commercia habeat, autin concionibus sermonibusue offensionis plenas voces, aut conuicia in Matthiam, Arausionensem, Ordinumque proceres iaciat. mandatur insuper iuris praefectis, vt in eos, qui extra Hollandiam ac Zelandiam aliquid contra religionem Catholicam Romanam attentauerint, aut in eius offensionem quidquam moliti fuerint, (offensionis nomine conciones, baptismi, aliaque in vsu religionis Protestantium prohibita intelligebantur) iuris rigore et executione vtantur. quod speciose decretum, non perinde, quantum ad Protestantium caussam, seruari potuit; quippe crescente illorum pacis beneficio in dies ad sua redeuntium numero, et necessaria eorundem ad bellum ob suspiciones infidum opera. postridie cum sacer ordo in pacificationis Gandensis. capita et vltimi huius decreti verba sacramento adigeretur, post praestitum ab antistitibus Belgij iuramentum citati Iesuitae, qui Antuerpiae, dum Albanus Belgio praeesset, Aquisgranam domuma Schetorum familia Aquisgrano in vrbem migrante emptam magnifice olim structam et in suos vsus accommodatam habitabant, iurare noluerunt, ne priorem fidem Poritifici R. Austrij amico et auxiliatori semel obstrictam irritam facerent. cumque in proposito praefracte perseuerarent, nec sacri ordinis exemplo adduci possent, vt decreto parerent, tandem XV Kal. Iunias vrbe exacti sunt, et nauigiis Mechliniam auecti, atque inde Austrij mandatu Louanio recepti sunt. recusabant et initio Franciscani, sed a sacro ordine persuasi ex iis XX sacramentum dicunt: XIX, qui animum contra obfirmauerunt, et in iis coenobij custos, extra vrbem relegantur. cum fremeret plebs, et vniuersos exturbandos seditiose inclamaret, comprehensis duobus, qui arma quasi in coenobium vim facturi sumpserant, et extremo supplicio affectis tumultus quieuit. tum ex occasione Cornelij Hadriani Dordracensis ex illo ordine totis illis regionibus famosissimi concionatoris, qui multa contumeliose in principes et ordines superioribus temporibus, dum in Brugensi coenobio degeret, dixerat, feceratque, et deuotarum feminarum sectam addita secreta ac pudenda disciplina instituerat, renouatum in Franciscanos odium, quidamque ex iis, qui laici vocantur, et voto soluti aliis seruiunt, in heros suos, a quibus indigne tractabantur, subornati eos detestandae libidinis apud magistratum postulant. cuncti in vincula coniecti, cognitione Huismano et AEgidio Vitsio Flandriae consiliariis a Matthia Iodoco demandata. plures conuicti, tres ad ignem damnati, totidem virgis caesi; constanti adhuc inter multos memoria, eiusdem criminis caussa olim Caesare Maximiliano imperante huius monasterij sodaleis vrbe pulsos fuisse. eadem seueritate et in eos
Gandaui inquisitum est. IIII Franciscani, I Augustinianus conuicti publice exusti sunt, plures virgis caesi, odioque accenso IIII mendicorum ordines ob id vrbe ignominiose pulsi. secundum haec seuere ab ordinibus decretum fuit, vt pensitationes, quas pro cathedralitio, annatas vulgo vocant, tanquam caduca ex sacerdotiis vacantibus Pontifici dependi mos est, suspenderentur, easque Romam mitti ad praesens prohibitum est. Caesar dum colloquium pro Belgica pacificatione institueretur, Imperij comitia Vormatiae Vangionum indixerat, loco propiore, et ad res illius provinciae opportuniore. eo a Matthia missus, Philippus Marnixius Santalgondanus orationem mire liberam ad VII viros et Imperij principes, qui aderant, Nonis Maij habuit, qua deplorato miferabili Belgij statu, et Albani Austriique tyrannide acerbis verbis exagitata Imperij opem implorauit; quippe commune Belgij cum Imperio periculum esse, praedixitque fore, vt belli incendium, nisi sistatur, se latius spargat, et Coloniam, Monasterium, Emdam, aliasque vicinas ciuitates, quas ex Albani consilio Hispani sub iugum mittere iampridem decreuerint, olim complectatur. proinde rogat Caesarem Imperiique principes, vt rebus Belgarum afflictis subueniant, Austrium ac sequaces eius iuxta Imperij iura proscriptionis poenam interminati coerceant, et ne quis eos milite, armis, ac comeatu iuuet, prohibeant; Ericum Brunsuicum, et Nicolaum Poluillerium, aliosque Germanorum duces reuocent, eademque poena addita domum quamprimum redire iubeant. ad eam orationem publicatam postea contraria oratione Calidij Chrysopolitani nomine Lucemburgi edita responsum est, quae tota in exagitanda Belgarum in Deum ac principem suum rebellione occupatur. diuersa parte Ordines instigante Arausionensi abiecta omni pacis post Sellij reditum spe non iam se defendere, sed bellum Austrio inferre statuunt. iam ante Carolum Croium Haureci marchionem ad Elisabetham Anglorum reginam ad auxilia expedienda miserant, quem illa perh onorifice exceptum et promissis XV OIO peditum et OIO equitibus vicissim remiserat. sed cum a re pecuniaria plus laboraretur, postea iterum in Angliam ablegatur Haurecus, qui cum regina mutatis condicionibus transegit, vt loco bellatorum XXC OIO Angelorum numerari Io. Casimiro Ludouici Palatini VIIviri fratri curaret, qui ab Ordinibus conductus, cum III OIO equitum III peditum itidem OIO conscribenda susceperat, aucto stipendio praeterea II equitum millia et III OIO peditum adderet. conscripti et a comite Schuartsenburgio III OIO equitum, OIO IO ab Haureco marchione, OIO a Volmerichusio, ac totidem a Martino Schenkio. insuper legioni peditum praeficitur Lazarus Mullerus. quae copiae cum aut Protestantium fere ductu regerentur, aut opibus sustentarentur, id in maiorum religionis perniciem ab Arausionensi fieri interpretati, qui ei consultum volebant, sensim alienari et noua consilia inire, suspectaque omnia Arausionensis habere, inprimis prouinciae Galliae nostrae vicinae collationes pecuniarum initio remorari, mox et aperte denegare; idque maturandi Andium ducis aduentus caussa extitisse creditur, qui sub id tempus Montes Hannoniae venit, exiguo admodum comitatu, vt discordiis se medium interponeret, et aliquo operae pretio suum erga Belgas studium comprobaret. antequam in Belgium proficisceretur, ex compacto cum parente regina ad leuandam inuidiam scriptum edit, quo procerum et Ordinum Belgij rogatu se inuitatum dicit, ne prouinciam Hispanorum tyrannide tandiu vexatam, et olim coronae Franciae, cuius ipse secundum regem nobilissimum sit membrum, beneficiariam in tantis calamitatibus desereret. et vero quamuis dissuadente carissima matre ceterisque principibus, eorum preces contemnere noluisse; sed boni principis officio se defungi existimasse, si honorificis adeo condicionibus oblatis in tam honorifico bello occasioni non deesset. nam suum hoc votum ac desiderium vnicum esse, non vt rebellanteis aduersus legitimum principem populos protegat, quod inimici impudenter iactitent; verum vt pacem concordiamque Ordinum tueatur: quae per superiorum temporum iniuriam peruersa sunt, corrigat: ius aequabile constituat:
populos intolerandis oneribus leuet: antiqua priuilegia ac libertates coniunctae Gallico nomini nationi opera sua conseruet. quod cum sibi consilij sit, non posse non honorificam hanc expeditionem esse, et Gallico regno vtilem, qua bellum, quod tamdiu in visceribus ac regni praecordiis haesit, foris educeretur, et quod sibi intus noxium erat, externo malo applicatum olim vtrisque et Gallis et Belgis proficiat. proinde Deum se obtestari, non auaritia aut ambitione vel conuellendi cuiusquam imperij desiderio, sed officio tantum et afflictae adeo prouinciae commiseratione stimulatum hoc bellum suscipere, ad quod operam nauaturos in partem quoque gloriae ac praemiorum vocat. secundum haec postquam Montes citatis equis venit, a Philippo Lalanio comite prouinciae praeside et ordinum delegatis honorificentissime exceptus, mox legatos Antuerpiam mittit Ludouicum Claromontium Ambosium Bussium, AEgidium Riantium Villereum, et Claudium Mondocetum, qui his condicionibus cum ordinibus Eid. VItil. transegerunt: vt dux aduersus Hispanorum et Ioannis Austrij tyrannidem patrocinio Belgij suscepto defensor Belgicae libertatis ab Ordinibus promulgatus X OIO peditum II OIO equitum suis sumptibus per trimestre proximum suppeditet; quo exacto si finis bello non impositus erit, III OIO peditum et IO equites tantum praestare teneatur. ad firmandas ordinum vireis, amicitia cum Elisabetha Anglorum regina ineatur, sociato Henrico Nauarrae rege, et Io. Casimiro. nullum Andinus religionis caussa bellum moueat; possint tamen ipsi pacem arbitrio suo facere intra mensem Vtilem proximum, verum citra ducis eiusque clientum ac foederatorum detrimentum, eaque lege, vt ante finem eiusdem mensis Austrius in Ordinum manus tradat Lucemburgum, Ruremundam, Dauentriam, et omnia cis Mosam opida. ipse Andinus cum aderit imperatoris supremi in exercitu nomen et auctoritatem cum ipsis Ordinibus coniunctim retineat, quorum vice fungetur praefectus generalis, qui per ducis absentiam Ordinum nomine solus imperabit. prouinciarum administratio penes solos Ordinum proceres, Matthiam archiducem, et Ordinum consilium maneat, fide ab iis interposita, si quidem aliuma Philippo dominum aut principem acceptare velint, se ducem Andium cunctis aliis praelaturos: interea securitatis caussa ei traditis Auenis, Quesnoio, et Landrecio in limite oppidis caueatur. quod si Philippopolim, Bincium, aut Mariaeburgum capere possit, ea Auenarum loco cedant. alij Auenarum loco Bauacum attributum scribunt. praeterea quae trans Mosam oppida capiet, ea sibi retineat: quae citra Mosam ea Ordinibus cedant. dux non alios, quam Gallos naturaleis eosque praefinito numero secum ducat, exceptis Heluetiis stipatoribus. impediat, quantum in ipso erit, ne Gallicae copiae Hispanis auxilio veniant. eos pro hostibus suis habeat, quos Ordines hosteis declarauerint, ac praecipue Hispanos eorumque socios. accepta pignori oppida, receptis sumptibus, restituere teneatur. quod si ea luere ipsi non possint, post ducis mortem masculae eius proli cedant. eodem tempore, quo Rex haberet, quo se de fratris expeditione apud Philippum excusare posset, Pomponium Belleureum Antuerpiam mittit, qui III Non. VItil. longa et graui oratione proceres et ordines ad pacem hortatus est, sed irrito fine, exacerbatis adeo animis, vt nullas satis tutas condiciones Belgae toties ab Hispanis decepti arbitrarentur. quae dum fiunt, recepta interea ab Andino cum iis, quas habebat, copiis Goignia, Malabogium, Reuxia loca ab opidanis deserta ac praesidiis firmata. cumque Michael Combellus legionis Gallicae dux Lentium Barlemontij comitis in Hannonia castellum ordinum mandato venisset, XII Kal. Iun. ab Hispanis oppugnatus eos cum damno repulit, ac retrocedere coegit. infeliciore dein exitu a nostris certatum, et ab Hannibale Altempsio, dum solutius incedunt, Galli caesi, amissis X signis, quae Altempsius summa exultatione ad Austrium misit. iamque numerosiores copiae ad limitem conuenerant, et grassante in vtroque exercitu Gallorum et Hispanorum licentia multa auare, plura libidinose admissa. ex quibus duo inprimis insignia
exempla memorantur ab iis, qui res huius anni scripsere. tribunus quidam Gallus Pontius nomine ad Becurtium pagum sibi hospitium sumpserat in domo Io. Milleti probi et ditis agricolae, cui tres filiae eximia forma erant. quarum maior natu ceteris formosior vt placato hospite vteretur sedulo omnia domus ministeria obibat. in eam oculos coniecerat tribunus, occasionemque libidinis explendae quaerens patrem cum filia mensae accumbere iubet, et libidine inter vina incalescente per ludibrium rogat, an sibi filiam in vxorem dare vellet. agricola homo non insulsus, et quod erat coniiciens, impari condicione sua praetexta cum modeste se excusaret, tribunus excandescens et in deierationes prorumpens protinus caenaculo patrem pulsatum facessere iubet, quem filia pone sequens a militibus vi retenta est, moxque a furente tribuno inter lamenta et eiulatus compressa, posteaque temulentis sociis ad iniuriam exposita est. inde ad mensam reditum, et iuuencula magnos supraque sortem et aetatem, vix enim XVI annum excesserat, generosos spiritus gerens, cum non tam de deploranda quam vindicanda iniuria cogitaret, sedere iuxta tribunum iussa paruit, et composito ad dolorem dissimulandum vultu, post crebras ad iniuriam adiectas per lasciuiam, contumelias, tempus nacta Pontium, dum ad aurem insusurranti cuidam faciem auerteret, cultro in cor violenter adacto conficit, disiectisque protinus mensis, dum commilitones ad tribunum accurrunt, illa per posticum elabitur, et ad patrem in proximo diuersantem properat, reque exposita, vt fugam mature cum aliis duabus filiis capessat, monet. ipsa post ereptam virginitatem viuere non sustinens, cum vitare periculum potuisset, grassatores intrepide expectat, a quibus statim comprehensa et arbori alligata, vt scloppetorum ictibus conficeretur, post commendatam Deo animam, Feri, inquit, miles et certis ictibus mortem ei optatam accelera, quam vi illata indignam effecisti, quae viueret; haut vtique iniuriam, quam iam in duce vestro inultam non siuit Deus, diu impune laturus. nec verbis augurium defuit. nam pater tali filia dignus vbi rem resciuit, geminata iniuria efferatus, vicinos ex pagis agresteis ad arma ciet, qui milites facti complices, cum iisque IIII alias cohortes circumuentas ad vnum omneis ceciderunt. aliud et pari petulantia facinus, sed dispari exitu memoratur. ex Austriacis Hispanus quidam nobili loco centurio iuxta Insulas in causidici cuiusdam domo exceptus hospitis filiae admodum formosae vim in arcano seductae inferre voluit, quae inter luctandum pugionem stupratori ereptum in lumbos tam violento ictu adegit, vt strato eo e manibus ipsius se extricare valuerit. ille vero morti ex ictu illo proximus cum crimen sacerdoti confessus esset, factique vltra modum poenitentia duceretur, iuuenculam vbique vestigatam coram sisti iussit, his verbis eam affatus: Morituro mihi expetendum fuerat, vt iniuria tibi a me illata a te mihi remitteretur; sed ad expiandam culpam haut satis confessio ac veniae petitio visa est, nisi decus per vim ereptum decora satisfactione resarcirem. igitur me tibi vlrum addico, et quoniam crimine meo et virtute tua effectum est, vt me frui non possis, habe nomen vxoris, titulos, insignia, et bonorum meorum heres esto, vt qui te conatu violatam meminerint, sciant te coniugium tentatae virginitatis, quam tam strenue defendisti, honestissimum praemium retulisse. quibus dictis, et sacerdote verba praeeunte, cum patre consentiente matrimonium contractum esset, Hispanus statim expirauit, ambiguo relicto, vter generosius, hic culpam emendasset, an illa pudori consuluisset. interea Ordinum copiae conuenerant inter Liram et Herentalam castris positis. his militabant Schuartsenburgius comes, et Henricus Brunsuicus nothus cum suis equitibus Germanis. Maximilianus Bossuuij comes castrorum praefectus delectus fuerat. cum Casimirus per Geldriam venturus exspectaretur, Io. Hangestus Argenlius, qui ei militabat, cum Gallorum delectorum agmine per Pleumosios et Atuaticos profectus, frustra ab Ordinibus, vt in castra veniret, rogatur. nam contrarium Casimiri imperium obuiam sibi cum Gallis occurri mandantis caussatus in Geldriam recta tendit, magno Ordinum in commodo.
post lustratum quippe a Matthia exercitum et castra ad Rimenantam posita, peditatu praecipue egere se duces sentiebant, vt Austrium tuto aggredi possent. sub id tempus Franciscus Lanouius ob integritatis, prudentiae, ac militaris scientiae famam notus, honorifice ab Ordinibus euocatus in Belgium venit. in castris Ordinum erant marchio Haurecus, et Araschotanus dux eius frater, Lalanius comes, Ecmundanus, et Marcianus comites, marchio Bergensis, vicecomes Gandensis, Hocstratanus et Hoghenlous comites, Schenkius, alij primarij duces; Io. Noricius Anglorum, et R. Stuartus Scotorum tribuni, qui eo loco ducta fossa castra muniuerunt, et Io. Casimirum aliosque auxiliareis exspectabant, qui se cum iis III Kal. Vtil., qui dies B. B. Petri et Pauli sacer est, coniunxerunt, festa tormentorum displosione et laeto tympanorum ac tubarum strepitu excepti. numerata sunt omnino XXX OIO bellatorum. nec minor numerus Austriacorum fuit, quorum praecipui duces A. Farnesius, Octauius Gonzaga, Ericus Brunsuicus, Franciscus Saxo duces, Petrus Ernestus Mansfeldius comes summus castrorum praefectus, Antonius Croius Reuxiae comes, Barlemontij comes rei tormentariae praefectus, eiusque fratres Megensis comes et Altapennius, Valcemburgius comes. ex Hispanis Petrus Toletanus Ferrandinae dux, Ferdinandus Toletanus Mondragonij comes, Lupus Figeroa, Christophorus Mondragonius, Henricus Viennensis, Capralius regulus Sequanus, alij. cum iis Austrius, qui paullum ex morbo conualuerat, Araschotum opidum praeteruectus in conspectum foederatorum venit. primam aciem ducebat Alfonsus Martines Leua Sanctij Nauarrae vicarij F., qui relicta nauium actuariarum Hispanarum praefectura sponte huic militiae nomen dederat, et CC delectorum cohortem sub X ducibus primariis viris secum Neapoli adduxerat. iis praeferebatur ex serico nigro vexillum, in quo Christi in monte Caluariae cruci affixi imago depicta erat, cum regiis insignibus pedibus eius substratis. Leua ope caeduae siluae prouectus foederatos ad pugnam elicere iubetur. quo cognito Bossuuius excubias citerius reuocat, et ad eum vsque locum, in quo IO scloppetarios in insidiis disposuerat, recedere iubet. incumbente demum Leua Bossuuiani aliquantum cedendo a ferentariis infestati sunt; quo successu elatus Leua in equitatum acrius inuehitur: sed mox in latus scloppetariis inde incumbentibus, inde Anglis et Scotis iuxta riuulum dispositis Noricio et Stuarto ducibus, Hispani patenteis campos relinquere, et ad sepimenta confugere coacti sunt. ibi summis animis, neque tamen de summa, pugnatum est Kal. VItil. a septima hora matutina ad vesperam, caelo ita ardente, vt Scoti et alij aestūs impatientes milites exutis vestibus et indusiorum manicis ad femora alligatis toto eo die certare conspecti sint. magnam laudem meruit Noricius, cui tres inter pugnandum equi suffossi sunt. magna et virtus Cunigamij tribuni Candischij legati, nec non Gulielmi Marciani fuit. Galli itidem ac Belgae egregiam in ea pugna operam nauarunt. Austriaci eadem, qua venerant via recesserunt, amissis ex suis circiter IO CCCC. pauciores ex Ordinum exercitu desiderati. culpa non plenae victoriae partae a plerisque in Bossuuium reiecta, qui non omnibus copiis in hostem impressionem fecisset; qui tamen iustas non tentatae summae rerum aleae caussas habebat; quippe iniquo equitibus loco et exercitu haut satis instructo. inde Austrius in Namurcensem agrum rursus concedit, iam ingrauescente valitudine, et ad reficiendum militem castra in munitione iuxta Mosam a Gabriele Serbellono delineata ponit, ibi Nic. Poluillerij et Hannibalis Altempsij auxiliareis Germanorum copias opperiturus. interea a Gandensi vicecomite Araschotum, quod a Mutio Pagano cum vna Italorum et II Germanorum cohortibus tenebatur, prodente opidum pistrinario quodam, ante auroram per cataractam molatrinae seruientem astu intercipitur. caesi praesidiarij et direptum opidum; moxque a victore in castra concedente desertum, quod e vestigio ingressi Hispani, quasi auxilio missi, occisis, qui resistere ausi sunt, oppidanis, quod reliquum foederatorum rabies fecerat, ipsi rapuerunt,
et ad extremum oppidum incenderunt. Matthias Louanium versus castra promouet, quod valido praesidio duce Capralio Sequano firmatum praeteruectus Niuellam ducit. cuius in obsidione dum haeret, Bossuuius comes cum II OIO peditum et totidem equitum delectorum Louanium versus tendit cum Francisco Lanouio et vicecomite Gandensi. ibi egressis ad pugnam praesidiariis acriter pugnatum, deteriore tamen praesidiariorum condicione, paullumque abfuit, quin ex eius certaminis occasione Bossuuius Louanium obsidione cingeret. sed fossoribus deficientibus et idoneo tormentorum numero ad tam vastam vrbem expugnandam necessario, auctore Lanouio ab hoc consilio abstinuit. receptae interim inter incedendum ab exercitu Sartum et Mota, arces, haec pulsationem passa et vi expugnata, illud deditum. Niuella item et Genapum vix viso hoste deditionem fecere. cum vero Matthias Valencianas negotiorum certorum caussa Archiam misisset, tumultuatum est in vrbe, vixque interuentu Ioannis Ricardoti priuati consilij, assessoris viri summa prudentia praediti, eo statim a Matthia ablegati tumultus sedatus est, cum integros octo dies vrbe factionibus scissa diuisi oppidani infesta arma habuissent, quae tandem certis condicionibus vtrinque XVI Kal. VIIbr. deposuerunt. iam ante X Kal. Vtil. Protestantes, qui numero per singulas vrbes admodum creuerant, porrecto Matthiae et Ordinibus libello supplici petierant, vt ad ius aequabile custodiendum et tollendas suspicionum, quae bellis caussam dedissent, caussas libera religionis suae professio vbique in Belgio constitueretur. libello caussae, ob quas a Romana ecclesia defecissent, exponebantur, et saeuitia ac tyrannis Albani vltra modum exagitabatur, qui XVIII hominum OIO carnificis manu interfecisset, cuius exemplum secutus Ludouicus Requesenes non quidem ferro, sed exilio et proscriptionibus in innocentem plebem saeuiisset, et vrbes opificibus, quorum fere industria Belgij opes constant, exinaniisset. tum se sacro ordini ac Catholicis cauere paratos demonstrant, condicionibus ab Ordinum consilio proponendis; multisque rationibus ostendere conantur, duas religiones in eadem prouincia citra ciuilis concordiae dispendium tolerari posse; idque primorum Christianorum et imperatorum, IIII inprimis exemplo, qui nostro aeuo in Germania eam libertatem Protestantibus concesserint: regis denique Franciae, Poloniae Turcorum principis, regis Marochensis, et Pontificis ipsius Iudaeorum synagogas in vrbe tolerantis exemplo probare nituntur. ad libellum cum ordines responsum ob negotij difficultatem distulissent, illi rursus Non. Vtil. alterum offerunt, nouisque condicionibus se cauere paratos Catholicis et sacro ordini declarant, sponsoresque principes se datutos recipiunt, nihil in publicae quietis praeiudicium, libertate conueniendi permissa, a Protestantibus attentatum iri. secundum haec Matthias, et Ordinum proceres, plebi vbique his opinionibus praeoccupatae satisfaciendum rati pacem religionis, vt olim Ferdinando Caesare in Imperio, sic et in Belgio constituunt, quae in ciuitatibus eam acceptare volentibus locum habitura esset. ea de re edictum Antuerpiae promulgatum IIII Eid. Vtil. XXXVI capitibus absolutum, quod neque cum pacificatione Gandensi pugnabat, neque Brabantiam, Flandriam, Artesiam, Hannoniam, aliasque Belgij prouincias mutuo obligabat; sed cuique liberum relinquebat, id quod consultum videretur, facere. Hollandi autem et Zelandi contra religionem maiorum aliquid moliri prohibebantur, eoque pertinebat haec pacificatio, vt Hispani toto Belgio expellerentur. secundum haec Antuerpiae, Bruxellis, Mechliniae, Bergis, Bredae, Lirae, Brugis, Hipris; in Frisia vero passim et Geldria templa Protestantibus, tam Martinianis, quam Zuinglianis seu Caluinistis attributa sunt. et Antuerpiae quidem Caluinistis sacellum castri, quod Moabiticum vocant, Iesuitarum, Franciscanorum, Dominicanorum, B. Andreae, postea etiam primarium B. Mariae, et B. Iacobi templum, reseruatis ad vsum Catholicorum, choris. S. Georgij et Carmelitarum templa Augustanae confessionis sociis assignata sunt. Bruxellis aliquandiu altercatum, cum Campaniacus,
Hesaeus, marchio Bergensis, Glimesius, aliique, licet foederati, intercederent, vrbem principum regiam esse dictitantes, quae proin de ceterarum numero eximi deberet. sed tumultuante plebe nihil impetrari potuit; et Campaniacus quamuis de patria multis egregie factis optime meritus in suspicionem apud seditiosos adductus, quod cum Granuellano cardinali fratre consilia communicaret, VItili mense cum aliis in vincula ducitur, et postea Gandauum captiuus auehitur, ceteris dimissis. Tornaci, Insulae, cum idem oppidani factitare meditarentur, Gallicarum prouinciarum subortae dissensiones, quominus pax religionis in iis reciperetur, impedimento fuere. interea de pace legati externorum principum conueniunt; Caesaris nomine Otho comes Schuartsemburgius; pro Rege Pomponius Belleureus; ab Elisabetha Angla missi ex procerum ordine Cobbanus, et Franciscus Valsingamus amplo ac magnifico admodum comitatu. condiciones ab Ordinibus propositae, vt quaecunque ab Ordinibus post Austrij in agrum Namurcensem discessum gesta essent, rata haberentur, et quia Andino integrum mensem Augustum condixerant, intra quem Austrius oppida traderet, et Belgio facesseret, Matthias interim Archidux gubernator maneret; cuncta iuxta pacificationem Gandensem administrarentur, caussa religionis comitiorum vniuersalium iudicio reseruata. captiui omnes, et Philippus Buranus Arausionensis F. dimitterentur. hac pactione regina Angliae, Andinus, rex Nauarrae, Io. Casimirus, aliique foederati et Ordinum auxiliares comprehensi. legati vrgebant, vt Austrius postulatis satisfaceret, vel ob pactum cum Andino initum; magnam esse Ordinum et foederatorum potentiam, et res adhuc integras manere; nec expectandum, dum ex desperatione extrema consilia capiant; saluo honore ac cum decore posse Austrium Belgio excedere, quippe Caesare, rege Franciae, regina Angliae interuenientibus; ita has prouincias Philippo legitimo principi conseruari, et sub eius imperio religioni Catholicae optime consultum iri. haec Louanij, Antuerpiae, et aliis locis proposita et agitata a legatis cum Austrio, qui nullas condiciones admittere voluit, nisi iis legibus, vt religio noua non reciperetur, Ordines ante omnia arma deponerent, et Arausionensis in Batauiam suam concederet. inducias quidem interponi petebat, dum maturius de re tota consultaretur: sed Arausionensi reclamante nihil actum. postremo Austrius nouis auctus copiis, cum sciret pecunia deficiente stipendia ab Ordinib. conductitio militi diu exsolui non posse, vt eos diuturnitate belli et affectata mora exhauriret, respondet, Philippum totum hoc negotium Caesaris arbitrio commisisse, literisque ea de re ab Austrio ad Ordines datis actioni finis imponitur. missus sub id ab Ordinibus Romam Elbertus Leoninus iuris scientia et insigni prudentia clarus, qui caussam eorum apud Pontificem tueretur, periculumque, quod ab obstinata Hispanorum peruicacia et Belgio et Religioni imminebat, multis verbis exponeret. vicissim missus Ramires Gusmanus ad Imperij principes, ac Coloniensem archiepiscopum, quod conuentui Colonia destinata esset, in ea anno sequenti celebrato; in quem rerum successum reiecerunt noui motus inter Ordines exorti, et mors Ioannis Austrij. motuum origo fuit a Gandensibus fatali seditionibus populo et rerum nouarum semper appetente, inter quos primarij ciues Protestantium doctrinae addicti quo feruentius suum in procurando religionis negotio studium ostentarent, nullo non contumeliae ac saeuitiae genere in sacrum ordinem ac ceteros Catholicos conciueis suos vsi erant, templis passim expilatis, imaginibus deiectis, ecclesiasticis vrbe pulsis ac bonis iniuriose spoliatis, vt nulli minus toto Belgio pacem de nomine suae vrbis promulgatam seruarent. eorum factione superiore anno effectum fuerat, vt proceres plerique in vincula trusi essent; et multi etiamnum carceribus iniuriose attinebantur. ipsi siue vt priuatis cupiditatibus inseruirent, siue vt se aduersus tot iritatos proceres et nobilitatem prouinciae inprimis, cui iam formidabiles esse ceperant, tuerentur, pecuniarum collationes ab Ordinibus imperatas recusabant, et iam diu apud se retinuerant. qua re non solum
ab regio obsequio, sed etiam ab Ordinum Belgij auctoritate se alienos ostendebant. nec tamen his initiis malum stetit. nam et Brugas et Hipras in suas partes pelliciunt, et gubernacula earum factionis suae hominibus committunt. quod et idem in minoribus Flandriae vrbibus faciunt, Dermondae, Aldenardae, Alosti, aliis: militem priuata auctoritate conscribunt, vrbem suam quamuis amplissimam olim a Carolo V ob seditionem anni OIO IO XXXIX moenibus nudatam mira celeritate aggeribus, fossa, propugnaculis omni ex parte muniunt ingentemque tormentorum fusilium copiam ex cupro et aere conflatis templorum tintinabulis parant. nec sacerdotes spoliasse contenti, eorum bona vili pretio venire iubent, emptoribusque hac illice inuitatis, coenobia, templa, et aedificia diruunt, nemora caedunt; ac postremo maiorum religionis cultum omnino abolent. frustra missi a Bruxellensibus et Antuerpianis legati; qui cum nihil impetrare potuissent, etiam a Matthia et Arausionensi ac Ordinibus missi, et in iis Philippus Marnixius Santalgondanus, qui eos quiescere iuberent; qui et ipsi frustra fuere. praecipui factionis duces erant Ioannes Imbisius, AEgidius Buclutius, et Iodocus Triestus, qui suspiciones et alia ad plebem incendendam caussati omnia ex arbitrio gerebant. itaque Imbisius ipse consul creatur, qui summus est ea in vrbe magistratus, homo ambitiosus et iuxta superbus ac rapax, cuius tamen cum praecipue diligentiae deberetur tantae molis festinata munitio, qua vrbs paene desolata in antiquam magnitudinem excreuisse et pristinos spiritus resumpsisse videbatur, eo fiebat, vt plebs nihil non ei permitteret. is consilio duorum Gallorum Michaelis Huguerij Autrico in Carnutibus nati, et Saraceni maxime sui similium in omnibus negotiis vtebatur; quibus administris, neque materia seditionibus, neque animus plebi ad eas fouendas vnquam deesse poterat. his contraria factio exorta eorum, qui vulgo Male-contenti, a Protestantibus sphaerularum precatoriarum milites, a nostris Leucopides appellati sunt, ab auibus, quibus interno morbo laborantibus oculi albescunt. ij ex proceribus fere maiorum religioni addictis et nobilitate Gallicarum prouinciarum constabant, qui praecipua in bellis et expeditionibus contra nostros reges munera obire soliti nunc a plebe in ordinem cogi indignabantur. et cum initam nuper cum Batauis et Mattiacis pacem suis meritis ascriberent, sibi quoque priores in prouinciarum administratione partes et auctoritatem arrogabant, eamque in Arausionensem vnum a ciuitatibus transferri aegre ferebant. his accedebat priuatae iniuriae sensus ob tot proceres contumeliose captos, quos ex compacto et occulta cum Arausionensi, licet id palam dissimularet, machinatione a Gandensibus retineri sibi persuaserant. itaque exemplo Gandensium et ipsi collationes pecuniarum ab Ordinibus in communem rem institutas priuatae tutelae seponunt, exercitumque instruunt, quo se vt iactabant, contra maiorum religionem, patriae libertatem et nobilitatem oppugnantes tuerentur. eos incendebat Atrebatum episcopus Matthaeus Mulerdus, Henricus Iuoeus Marolliani coenobij, Sangisleniani antistites, Io. Lindanus, qui initio Hispanorum immanitatem exosi foederis contra eosiciendi auctores, postea cum summum imperium paullatim ad se Arausionensem ciuitatum fauore subnixum transtulisse cernerent, poenitentia ducti sero mutauerunt. igitur ij scripto XV Kal. VItil. promulgato ad libellum Protestantium pro libertate conueniendi oblatum, et Matthiae archiducis de pace religionis decretum respondent, et intercedunt, omneisque his rebus assensum praebenteis tam ex nobilitate quam plebeios proditionis veluti insimulant, vitaeque ac rerum suarum periculo resistere se paratos demonstrant. vt vero partes suas firmarent Artesiae et Hannoniae nobiles, prouinciasque suas quamuis exiguas vniuersis aliis pares auctoritate redderent, non solum, vt eae tanquam duae prouinciae inter ordines suffragij ius haberent, petebant, sed etiam vt Valencianae, Tornacum, Insulae, Duacum, Orchiae, et Mechlinia, quae simul suffragia dare solent, nunc singularia singulae ferrent, et ita septem illae prouinciae numero suffragiorum Brabantiam, Flandriam,
et Geldriam vincerent; cum tamen ne septimam quidem partem sumptuum quos Brabantia sola pendit (nam Flandria multo plus sosuit) conferrent. his dissensionibus fiebat, cum nec Gandenses, nec Gallicae prouinciae in communeis belli sumptus collationes erogarent, vt stipendia Montinio, Hesaeo, Capresso, Ecmundano, Bursio, aliisque tribunis minime exsoluerentur, quippe quibus ex illis prouinciis collationes destinatae essent. inde belli inter eos aperti initium. nam Gallicarum prouinciarum copiae Gandensium iussu fieri cum putarent, vt stipendia non repraesentarentur, in Flandriam effundunt se, et rapinis incendiisque, ac stupris passim grassantur, et violentis exactionibus intra VIII menseis ad CCC florenorum OIO miseris popularibus extorquent. contra Gandenses militem nuper conscriptum, sed qui collationes pecuniarum conficere potius, et sacerdotes, monachos, ac sacras virgines infestare, quam bellum gerere insueuerat, educunt, et vario, sed iniquiore fere, quippe cum veteranis, euentu confligunt. tandem numero superiores extra limitem egrediuntur, et in Insulensem ditionem vsque prouecti Glaionij vxorem capiunt. capta et aliquot Montinij signa insolenti triumpho per vrbem a victoribus traducta. quod ad ignominiam suam reuocantes tribuni, qui Montinio militabant, maioribus quam antea animis in Flandriam descendunt, et exeunte VIIbri Bellam, Meninas, et alios pagos conflagrationis damnum pecunia redimere cogunt. quo facto Meninas ad Lisam fluuium loco inter Curtracum et Armenteriam ad muniendum facili sitas vallis propugnaculisque muniunt, vbi et Montinius belli, quod gerere iam cum meditabatur, arcem fixit. qua re exasperati Gandenses cum factum bello vicisci non possent, inani iuxta et iniquo flagitio rabiem explent. nam seditiosi quidam priuata auctoritate Iacobum Hesselium sanguinarij consilij olim ab Albano instituti assessorem et Vissium Ingelmonstri iuridicum praefectum e carcere productos, et currui forte praetereunti impositos extra vrbis portas ad arborem suspendunt, nulla denuntiatione aut sententia prius lata, miserisque barbas abscissas et pileis affixas gestantes in vrbem tanquam de hoste triumphantes reuertuntur, optimis quibusque factum tanquam plenum audaciae ac mali exempli, quanquam in homines extrema cuncta meritos admissum detestantibus. interea instabant Matthias et Ordines, vt sacro ordini bona et religionis liberum cultum permitterent; captiuos, quorum caussam maxime Gallicarum prouinciarum nobilitas obtendebat, loco neutri parti addicto sisterent; nobilitatem non vexarent, et collationem imperatam exsoluerent. sed contra Gandenses ante omnia liberam vbique iuxta religionis pacem nuper sancitam conueniendi Protestantibus potestatem petebant, neque alia condicione Ordinum postulatis satisfacturos se ostendebant. inde maiores suspiciones ortae, post Io. Casimiri in castra aduentum, qui fuit VII Kal. VIIbr. auctae. is siquidem Andium duci, ex quo ei militiam et beneficia collata ante biennium renunciauerat, infensus, auxiliaris titulo minime contentus, vt partes in Belgio haberet, protinus Gandensium caussam apud Ordinum consilium protegendam suscepit. quod in suspicionem plerosque adduxit, quasi ille, qui Elisabethae Anglorum reginae opibus praecipue nitebatur, non auxiliator, sed eius auspiciis vrbes Belgicas occupaturus venisset. suspicionem auxit, quod serius et cum maioribus, quam conuenisset, et quam quibus satisfacere possent Ordines, copiis venisdet, protinusque post aduentum ob non repraesentatum stipendium in castris a suis tumultuatum esset, dissensionis occasionem, vt plerique rebantur, quaerentibus. quod rursus magnam non solum Arausionensi inuidiam, quo ignaro id fieri credi vix poterat, conflauit; alterique factioni, quae Gallicas prouincias complectebatur, consilia sua ab Ordinibus et Arausionensi separandi et collationes denegandi, arctiusque se cum Andino, qui sacra maiorum colebat, et a Io. Casimiro alienus erat, coniungendi occasionem praebuit. interea ob eas dissensiones, et collationum denegationes lente omnia et segniter ab Ordinibus administrabantur. cum enim
exercitūs impensae inita diligenter ratione putatae ad octingenta florenorum OIO in singulos menseis conficerent: neque Flandria tertiam partem, quam in Belgij collatione praestare consueuit, neque Gallicae prouinciae suam conferrent, vix ex reliquis collationibus, Frisia et Geldria suo et ipsis bello occupatis, CCCC florenorum OIO colligi poterant. tandem vix numerato vnius mensis stipendio exercitus in Gallo-Brabantiam descendit, cui cum summo imperio Bossuuius comes praeerat cum vicecomite Gandensi, qui equitatum ducebat, et Francisco Lanouio castrorum praefecto, eo consilio, vt concordiae seruandae specie se Andino coniungerent. is tunc temporis ex foederis pacto cum suis copiis Belgium ingressus Bincium obsidebat, voluptuarium a Maria Hungariae regina Caroli Caesaris sorore exstructum castellum, multis antiqui operis monumentis vndique conquisitis insigne, quod a Didaco Gaone cum V signis tenebatur. eo ad eum venit Franciscus Lanouius, ex cuius consilio verberatione cum X muralibus machinis et VI colubrinis instituta, et postea alio translata post vnam et alteram oppugnationem, in quibus multi ex nostris desiderati sunt, cum nulla spes auxiliorum esset, tandem eo praesidiarios adegit, vt sine condicione deditionem Non. VIIIbr. facerent, quarto decimo, postquam obsessi fuerant, die. oppidanis et praesidiariis vitae gratia facta. mox et Malabogium ab Andino receptum. inde cum Landrecium et Quesnoium ex foedere oppignerata ipsi oppida Gallorum praesidium accipere nollent, frustraque Marollianus antistes vltro citroque comeando instaret, vt ex contractūs formula Galli reciperentur, tandem re desperata Mechlinia et aliae vrbes ei offeruntur. quod cum ille excusationis potius, quam satisfactionis loco acciperet; tamen ne nihil egisse videretur, vlterius progredi et castra Austrij oppugnare constituit, siquidem Ioannes Casimirus cum suis ei adfuisset. verum sub id tempus nunciatur ei, Io. Casimirum a Gandensibus euocatum inconsultis Ordinibus eo cum suis copiis abiisse, VI. Eid. VIIIbreis honorifice ab iis exceptum, et CLXX OIO florenorum stipendij loco accepisse. quam iustam profectionis suae caussam credi voluit, ne vel Andini imperium detrectare, aut ad partes in Belgio fouendas venisse videretur. ea de re conquestus apud Matthiam et Ordines Andinus cum nihilominus vrgeretur, vt ad exercitum veniret, se excusauit, difficultates et incommoditates caussatus, quibus fieret, vt exercitum dimittere cogeretur. nam indignis modis vbique locorum suos haberi; nullibi aegros milites recipi aut refici; Bincium, quod ceperit, comeatu penitus exhaustum; nec habere suos, vbi vitae necessaria vel cum pretio comparare possint: aegrotos vero deserere, aut validos se non praesente in castra mittere minime consultum videri. itaque locis, quae tenebat, idoneo praesidio firmatis in Galliam redire statuit ceteris dimissis; qui mox ad Montinium, qui Meninas muniebat, haud inscio Andino transierunt. id cum querelis apud Ordines materiam dedisset, Pruneus ab eo missus, qui abitūs sui caussis apud Matthiam et Ordines plenius expositis vicissim conquestus est, quod pacta cum ipso inita nondum, quibus conuenerat locis, promulgata essent. quod vero milites a se dimissi ad Gallicae partis socios transierint, se inscio factum dicit. id tamen ea ratione probat, quod ita Gandenseis ad bonam mentem reduci spes sit. quod si faciant, effecturum se promittit, vt Galli statim ab armis discedant. insuper addit, intellexisse se Ordines de pace cum Hispanorum rege agere. id quidem nolle impedire, quamuis ipsorum caussa hostis factus sit potentissimo regi; quinimo se sedulo operam daturum, vt qua meliore ratione fieri poterit, pax et tranquillitas firma in Belgio constituatur. in id Pruneum ipsum, vt oratoris sui munere apud ipsos fungatur, relinquit. ad haec speciosis verbis ab Ordinibus responsum, ac praeterea fides data, si pax cum Philippo ante Kal. Maias non conficiatur, vt vlterius cum Andino Ordines paciscantur. dein et Ioannes Burgundus Fromontius et AEgidius Martinius IC. ab Ordinibus honoris caussa missi legati, qui ineunte Xbr. Andinum adirent, et gratiis Ordinum nomine actis vicissim, si occasio se offerret, eos par pari relaturos, et de
sumptibus satisfacturos pollicerentur, et vt in egregia adeo erga ipsos voluntate perseueraret, obsecrarent. transfugientibus in Gallicarum prouinciarum castra Gallorum copiis Montinius Mortaniam et alia loca vicina in potestatem redigit. grassantibus passim Gallobelgis cum Ordines Rigiacum Atrebatum metropolim suae partis facere in animo haberent, per Ambrosium Ducium militum praefectum consciosque, magistratum vrbis in vincula duci curauerant, crimine afficto, quod cum Capresso hoste occulta consilia agitaret. sed fremente plebe cum conscij se numero inferiores viderent, quam vt resistere possent, captos dimittunt, ea condicione, vt factum vtrinque obliuione perpetua sepeliretur. verum illi carcere emissi iniuriae quam fidei datae magis memores pactis non stetere, sed aduersarios omneis, qui fuga sibi consulere non potuerant, crudeliter interimunt, et ex iis captum vnum nomine Nicolaum Gossonem magnae inter conciueis suos ob probitatem ac iuris peritiam auctoritatis iam LXX annos natum ad mortem tanta festinatione damnant, vt duas appellationes spatio VI horarum finirent; ac praecipitato iuris ordine VII Kal. IXbr. qui in diem Dominicam incidebat, in vrbis platea facibus accensis cum aliquot aliis securi percutiunt. id cum anxios Ordines haberet, et propter dissensiones nihil militari manu profici posse cernerent, iam praecipitante hieme Bossuuio comiti et Lanouio consultum visum est, quo sumtib. parceretur, copias dimitti. indigenae per praesidia locis idoneis dispositi. equitatus Germanicus Araschoti, Thenis ac per vicina loca distributus est. Hoghenlous comes, dum peditatum externum ad limitem deducit, Vertam cum arce capit, quam mox ab hostibus receptam amisit. cum vero Matthias et Ordines viderent Io. Casimiri in Flandriam profectione suspiciones ac simultates ob religionem magis ac magis postea in dies augescere, primum eos per Antuerpianorum, dein et Bruxellensium legatos tentant. mox vt Arausionensis ipse Gandauum iret, et cum ciuibus ageret, decernunt, tanti viri interuentu ac praesentia rem facilius confici posse arbitrati. ad eos et missus ab Andino Henricus Guferius Bonniuetus, qui operam suam prolixe pollicitus peteret, vt dissidia inter ipsos ac Gallobelgicas prouincias exorta arbitrio Andini permitterent. non enim aequiorem iudicem posse deligi, quique magis concordiam inter vtrasque partes cupiat. id sibi nuper in Francia feliciter successisse, ac sperare, vt eandem voluntatem, quam ad res ipsorum componendas afferat, idem exitus in Belgio sequatur. insuper a Bonniueto postulatum, vt captiui in Andini manus traderentur, de quibus ipse tanquam patriae defensor et Angliae regina communi consilio ex aequo et bono statuant. postridie, qui in III Eid. IXbr. incidebat, auditi ab Ordinibus delegati ab Arausionensi breui venturo praemissi, qui eadem de ecclesiasticorum restitutione et captiuorum libertate toties agitata reponerent. quo eodem die admissus est Dauidsonus Elisabethae legatus cum literis ad Gandenseis XIII Kal. IXbr. et VIII Eid. eiusdem mensis scriptis et tunc exhibitis; grauissimaque oratione apud ipsos expostulauit, quod eorum obstinatione fiat, vt regina in suspicionem venerit, quasi in Belgio bellum, quod vicini compositum summopere exoptent, foueat. inde illi inuidiam non solum apud principes amicos, sed apud ipsos Ordines conflari. quippe cum ex ea dissensione rei pulcre gerendae hoc anno atque adeo belli conficiendi occasio pratermissa sit. id vero temeritati ipsorum imputari debere, qui male consulti neque magistratui in vrbe obediant, et ad Ordinum decreta superbe respondeant. inde seditionibus in aliis prouinciis nuper exortis caussam praeberi, quae ante magno patriae bono concordes, nunc discordes exitium procul dubio minentur. neque vero ferre posse, quod Io. Casimirus, quoniam suis stipendiis militat, iussu suo Gandensibus opem laturus vulgo credatur. itaque tandem ad se rebus adhuc integris mature redeant, et Ordinum decretis ac Arausionensis, qui ipsis bene velit, consiliis auscultent; bonis ecclesiasticos restituant; pacem religionis recipiant, et captiuos loco neutri parti addicto, in potestate nempe S. M. aut alterius cautione idonea accepta sistant. tum reginae
nomine declarat, nisi tam aequis condicionibus acquiescant, fore, vt S. M. ob tam iustam caussam se ab iis prorsus alienet, ipsosque in posterum omnino deserat. eam legationem Arausionensis rogatu ab Elisabetha decretam vero fit simile, qui cum gloriam compositi Gandensium tumultus frustra tot ciuitatum interuentu tentatam affectaret, vt se ab inuidia eius excitati purgaret, non nisi antea praeparatis seditioni innutritis animis rem aggredi voluit, vt sic omni spe auxiliorum ab Anglia et Casimiro praecisa placabiliores eos, et incondicionibus accipiendis tractabiliores experiretur. igitur X Kal. Xbr. Teneramundam profectus cum obuios primarios ciueis, habuisset, et in iis ipsos seditionis incentores Imbisium, Triestum, et Buclutium, post rem obiter perstrictam ab iisdem inuitatus postremo Gandauum venit prid-Non. Xbr. et re vltro citroque agitata post grauia et ex vero trahentia ad homineis libertate nuper recepta vltra modum exultanteis monita, tandem certis condicionibus conuentum, quibus sacro ordini vtcunque cautum est, bonis ac libero religionis antiquae vsu restituto, itaut supplicationes, quas per plateas celebrari moris erat, intra templorum limites fierent, et eucharistici mysterij per plateas citra pompam gestatio permitteretur. additum, vt festis dieb. publice operarij artes suas non exerceant, aut tabernae aperiantur, et carnes vetitis diebus in macello minime prostent. vtrinque ab iniuriis et seditiosis vocibus publice priuatimque et in concionibus abstineatur, et vtraque pars magistratūs supremi dictis in vrbe et extra vrbem Ordinibus Belgij audientes se praebeant. haec Gandaui acta vicsesimo tertio, postquam ad vrbem Arausionensis venerat, die. nihil de captiuis in praesentia transactum, caussa in opportunius tempus comperendinata. quod rursus in odium Arausionensi vertit. tumultu Gandaui composito, maius in flectendis nobilitatis et prouinciarum Gallobelgicarum animis negotium fuit. quippe illi nullis condicionibus paci religionis subscribere volebant: et missi ad eos a Matthia et Ordinibus Haurecus marchio et Adolfus Mecherkerus nihil impetrare potuerunt; plerisque illorum iam defectionem meditantibus. Valentinus Pardeus Mota Grauelingae in Flandrico limite ex aduerso Caleti vrbeculae praefectus Ordinum partes deseruerat; qui ne inconstantiae ac leuitatis insimularetur, in sui excusationem praefatus est, se pro patriae libertate armis foederatorum adhaesisse, a consilio Ordinum, quorum praecipua in Belgio sit auctoritas, deceptum; ceterum non sibi soli, sed toti nobilitati a Consilio impositum; deceptam etiam nobilitatem sacrum ordinem in suas partes quasi vi pertraxisse; ac postremo plebem a sacro ordine persuasam illius exemplum secutam esse. is castris ad Gemblacum expugnatis tormentariae rei praeerat; per Flandriam deinde iter faciens ob rem male gestam contumelia a Gandensibus affectus Grauelingam venit, oppidumque ac praesidium in potestatem redegit, moxque episcopi Atrebatensis et Sangisleniani antistitis interuentu clanculum Philippo reconciliatur, qui Madriti datis III Eid. VIIbr. literis ipsum in gratiam accepit, potestate facta, vt alios, quibus aequum videretur condicionibus regi conciliaret. qua facultate vsus postea Montinium, Hesaeum, alios sollicitauit, et grandi promissa pecunia ab Ordinibus alienatos ad Philippi partes pertraxit. exeunte anno XII Kal. Ianuar. qui dies B. Thomae sacer est, Maximilianus Bossuuij comes Antuerpiae obiit ex ardenti febre, bellicae virtutis laude clarus, et vtramque fortunam tota vita expertus, perque aestus Belgicos nunc has nunc illas partes secutus, eo tamen tunc a suis minus desideratus, quod cum aliis proceribus in Philippi partes transiturus credebatur. eum praecesserat mors Ioannis Austrij Kal. VIIIbr. in castris prope Namurcum lue pestilenti, vt vulgo iactatum fuit, extincti. quanquam alij tradant ex animi moerore et langore diu ante ex eo contracto, quod ob suspiciones de se a Philippo conceptas omni spe destitutus hosti ad ludibrium veluti exponeretur. id ex literis ad Io. Andream Auriam et Petrum Mendozam regis Genuae legatum ab eo XVI Kal. VIIIbr. ex castris ad Namurcum scriptis, et postea interceptis patuit; quibus insuper addebat, quandoquidem
sibi manus praecisas videret, decreuisse ceruicem ferro hostili porrectam praebere. quas voces desperationis plenas ab eo expresserat dolor ex caede Io. Escouedi, qui ei ab epistolis erat, conceptus, cuius consilio antea Tunetamun regnum ambiuerat, infelici expeditione in Africam suscepta, et iritatis Turcis, qui anno insequenti inde occasione sumpta insignem arcem Guletanam in faucibus portūs Carthaginiensis a Carolo V exstructam expugnarunt: et postea in Belgium missus occultum clam rege cum Henrico Lotaringo Guisiano duce foedus icerat. Escouedum immissis ab Antonio Peresio, qui Philippo a secretis epistolis erat, percussoribus occisum postea constitit, non ab Albano duce eiusve filio Friderico, sicuti tunc iactabatur, quasi is in Belgio clam in patrem filiumque probationes conquisiuisset, et ad regem in Hispaniam pertulisset, nam longe alia caussa fuit, siue Peresio credatur, siue ipsi Philippo. Peresius siquidem scripto apud nos diu post publicato id Philippi mandatu se fecisse confessus est, quod Escouedus prauorum consiliorum Austrio auctor extitisset, et metus esset, si ad eum remitteretur, vt iam vlterius, quam oportuerat, prouectum magni animi iuuenem porro impellere non cessaret; aut si retineretur, Austrius inde aucta suspicione quasi consilia sua detecta essent, ad desperationem adigeretur. Philippus vero longe aliam caedis a Peresio patratae caussam credi voluit; quod videlicet Escouedus, qui Roderici Gomesij Siluae, commendationi suam fortunam debebat, Siluae viduam, quam Peresius deperibat, ab amore ipsius alienasset. quae si vera sunt, vt certe alterutrum verum esse necesse est, Albanum eiusque filios a tanto crimine absoluunt. certe Philippus statim post Io. Austrij mortem scrinia eius ac literas diligenter conquiri et asseruari iussit, atque ad se in Hispaniam perferri, ex quibus cum occulti inter ipsum et Guisianum initi foederis rationes, et quo tenderent, cognouisset, inde consiliorum secretorum cum Guisianis, renouandorum occasionem arripuit, et ab eo tempore cum Guisio per oratores suos agere cepit, quantumuis dissuadentibus Didaco Spinosa cardinali Toletano, et Petro Fasciardo Veleziarum marchione magnae auctoritatis ac prudentiae viris super ea re ab ipso consultis, qui rem magnae molis dubiique euentūs et maioris contra Galliae regnum periculi, quam vtilitatis ad rem Hispanam inde rediturae plenam, immensisque sumptibus et non aestimabili hominum sanguine constituram esse multis verbis demonstrabant. verum apud impatientem iniuriae principem parum illorum rationes valuerunt, qui Andini in Belgium expeditione iritatus, Regis licet ab ea auersi in regno bellis ciuilibus quassato infirmitatem pro excusatione admittere noluit, quin inique iuxta et imprudenter eum facere dicebat, quod suos, quos metu legum coercere debuerat, vt solute domi viueret, foris contra fidem pace inter ipsos facta interpositam bellum gerere pateretur. morte Austrij, vt dissensionibus iis, quas dixi, Ordinum res, sic regiae aliquantum turbatae sunt. mortuo exsequiae ingenti pompa in castris celebratae. tertio ab excessu die magno paratu lecto armatus imponitur cum corona in capite, et velleris aurei torque ingentis pretij gemmis distincto. inde ex conclaui, in quo iacebat, a nobilibus domesticis atratis ad fores aedium sistitur, vbi acie seriatim instructa primum a centurionibus et veteranis itidem atratis excipitur, qui corpus postea ad peditatum deducunt, et castrorum praefectis tradunt; illi porro eodem ordine acceptum ad equitatum progressi illud in manus Germanorum praefectorum consignant; a quibus ad equites scloppetarios Hispanos delatum est. illi demum ad vrbis portam corpus sistunt, vbi a consilij priuati regiis Senatoribus consimiliter atratis insigni ceremonia exceptum et per Namurcum traductum in maiore vrbis templo deponitur, praesentib. plerisque coenobiorum antistitibus, et Namurcensi, Mildeburgensi, Siluaducensi, et Atrebatensi episcopis. funus sequebantur Alexander Farnesius, Petrus Ernestus Mansfeldius comes, et Octauianus Gonzaga, aliique proceres. inde post sacra peracta corpus in Hispaniam asportatum, et iuxta Caroli V monumentum
in Scuriali monasterio postea conditum est. Austrio suffectus Farnesius, qui cum iam viuo eo secundas in exercitu obtineret, mox virtute sua effecit, vt decessoris sui desiderium facile lenitum sit. is, cum Ordinum exercitus mense IXbri dimissus esset, et Casimiriani circa Thenas, Araschotum, et loca vicina hiemarent, cum regio exercitu in Brabantiam ingressus Falkenburgum et Verdam capit. dein Carpam versus mouet, quod a Bileo Vltraiectino tenebatur, homine strenuo, et qui olim Ludouico Nassouio militauerat, cum XLV bellatoribus, qui Gonzagae, et Mondragonio cum exiguo illo numero resistere ausus tementatis mox suae cum sociis poenas luit. siquidem cum XII machinis totum diem locus pulsatus esset, tandem tribus locis edita ruina vi expugnatus est; praesidiariique ad vnum omnes ad arbores proximas suspensi ipsi cum aliquot ducibus in arcis porta laqueo gula ignominiose fracta est. et haec quidem eo anno in Belgio gesta. nam Frisicas res eiusdem anni seposuimus, quod licet Frisia ad Belgij iurildictionem pertineat, tamen vt et Transiselana in Germania posita veluti separatas a reliquo Belgio rationes habere videatur. itaque eas nunc continua narratione exsequemur. post eiectum Gasparem Roblem Billium, Georgius Lalanius Remebergij comes prouinciae ab Ordinibus impositus fuerat. vetus inter Omelandas et Groeningenseis dissidium de finibus ac praerogatiua intercedebat, cuius componendi caussa Kal. IXbr. superioris anni proceres Ordinum Omelandiae et Groeningensis territorij Groeningam conuocati fuerant. ibi post longas et acres altercationes, Groeningenses, qui in suo viribus praepollebant, occasione captata Omelandenseis numero XXIV comprehendunt, et in squalidos carceres coniiciunt, spreta Remebergij ipsius, qui aderat, maiestate; qui non aegre id tulisse creditus est, quanquam longe aliter prae se ferret; quippe a Billio homine astuco, cum eum captiuum teneret, monitus, si in Frisia regnare vellet, vt dissidia inter populareis aleret, nec contenti hoc facinore Groeningenses Delfezielam arcem in aestuario Damae ortum versus sitam, et contrapacta cum Maria Pannoniae regina olim inita exstructam, quam Aelkus Vinkesus praesidio tenebat, dirui petunt, eoque Rennebergium adigunt, vt assentiretur, et Aelko iusiurandum seruandae eius sibi praestitum remitteret. exeunte Xbri proximo arx diruta, auectis inde IX machinis aeneis, VII ferreis, et XIV minoribus. interea ab Ordinibus Santalgondanus et Silla venerunt, pro Omelandensium libertate missi. quorum cum pars iam fuga euasisset, et viderent ab infestis Groeningensibus nihil impetrari, ne quidem Ordinum interuentu, posse, Vvinsumam conuentum indicunt, belloque iniuriam violatis legatis illatam vlcisci statuunt, negotio dato Bertelo Entensio ingenij audacis sed turbidi et temulenti homini populari suo, vt XII cohortes conscriberet. verum eae vixdum collectae mense Februario profligatae sunt a Valtero Hegemano, quod sine Ordinum mandato conscriptae essent. Bertelus nihilominus cum reliquiis earum Couardam petit; vbi rursus et illae caeduntur. pars ab eo deficit, et ipse tandem a nonnullis in id subornatis captus in Groeningensium manus traditur, non citra mortis ignominiosae periculum in reliqua Frisia Rennebergius, vt auctoritatem suam firmaret, magistratus ac praefectos mutauerat, et Harlingae ad sinum Germanici oceani occasum versus arci validae Henricum Oidenbrugium nobilem ciuem Mechliniensem imposuerat: cumque Leouardienses, apud quos Senatus prouinciae habetur, accepto pugnae Gemblacensis nuncio in promulgando aduersus Ioannem Austrium decreto parere nollent, Igramum Achelenum praesidem, Iulium Dekemam, Petrum Frisium, Focconem Rommarsum, Antonium Leualiam, alios in vincula auctoritate priuata duci iubet, et in eorum locum Franciscum Eisingam, Fecconem Roldam, Io. Stauerensem non suspectos substituit. erat vrbis episcopus Cunerus Petreius, qui olim artium doctor Louanij, dein theologus et prauitatis haereticae acer inquisitor, ob id meruerat, vt illa tot episcoporum per Belgium inauguratione Leouardiae episcopus crearetur. eum et in vincula coniecit Rennebergus,
nec diu captiuum tenuit, sed datis obsidibus in Bergumense monastenum quasdam rationes pecuniarias redditurum, assignata ei IO CCC florenorum pensione trusit; vnde Coloniam aufugit, in eaque vrbe in squalore vitam finiuit. ita firmata in Frisia potestate praeses etiam de ea extra prouinciam propaganda cogitare cepit, facta spe Campenensibus et Dauentriensibus, si Transiselanae praefectus admitteretur, vt eos a praesidiis Germanis ex Nicolai Poluillerij et Gasparis Fariensis, qui paullo ante decesserat, legionibus ab Austrio ante biennium impositis liberaret. et adsentiebantur plerique ex ordine equestri, nec non et ciuitates ipse apud Matthiam et Ordinum consilium instabat, vt prouinciae praeses crearetur, addita caussa, quod Transiselani ab anno huius seculi OIO IO XXVII, quo primum se Carolo V dedidissent, semper communem cum Frisia gubernatorem habuissent. ita Transiselana et Lingena, quam Benthemio comiti religionis caussa ademptam Carolus V Belgiciiuris fecerat, attribuitur, mandaturque Rennebergio, vt manu armata Poluillerianos Campena et Dauentria expellat. Rennebergio tanquam praesidi Transiselani libenter paruerunt, eoque magis, quod in eorum gratiam tribunal Vollenoae a Philippo institutum aboleuit. soli Sallouenses, quorum magistratus nondum mutauerat, imperium eius detrectabant, neutri parti addicere se cupientes. sed ad extremum vim, ni parerent, interminantem Rennebergium admiserunt. proxima cura fuit de Germanis prouincia pellendis. ob id indictus conuentus Zutphaniae III Non. Iun. vbi Ioannis Nassouij instigatu decreta a Batauis et Frisiis contra communem hostem auxilia. Campenam initio astu tentauerat Rennebergius; qui cum non successisset, Valterus Hegemanus militiae praefectus Kal. Vtil. vallo ante vrbem iuxta carnificinae montem posito obsidioni principium fecit. vrbs dioecesi Vltraiectinae subiecta ad Isalam, quod brachium Rheni est, olim fossae Drusianae nomine nuncupatum, cincta vndique validis moenibus ac turribus lapideis, sed latiore quam profundiore fossa, de cetero nullis propugnaculis munita est, nisi quae nuper ad eam Arausionensis exstruxit. a parte infima arcūs forma per flumen, quod est nerui instar, porrigitur. in medio oppido pons est admirandi operis sublicis in fundum valide adactis firmatus, cui addita iuga tali arte constructa, vt cum plerunque XC pedes inter se distantia et trabibus in altum fornicatis fastigiata sint, opus veluti in aere suspensum appareat, neque minus tamen firmum sit, quam si iugis robustioribus inniteretur. portis VI vrbs intratur, qua continentem spectat, loco admodum humili sita, ita vt eam partem cataractis, cum volunt, laxatis oppidani, mergere possint. quod mirum est illos toto obsidionis tempore non fecisse. praesidiarij in ea erant IO Germani, quib. praeerat Leidekerus Gasparis Fariensis antea signifer. crebris eruprionibus initio pugnatum, in quibus ex Rennebergianis Christophorus Telingeus insignis ordinum ductor glande in caput adacta desideratus est. mox tormentis VI Vltraiecto aduectis cum murus inter Calueracenam et Hagiensem portamdirutus esset, XXXIV passuum ruina edita, magistratus ad Rennebergium scribunt et colloquium postulant. tandem conuentum XIV Kal. VItil. vt Germani vitam ac res saluas pacti vrbem traderent, ac iurarent intra trimestre Austrio non militaturos, atque incolumes ad limitem deducerentur; captiui vtrinque sine pretio dimitterentur. oppidani in verba Rennebergij, sicuti Sallouenses, adacti. loco praesidio firmato Rennebergius Dauentriam ducit cum X militum cohostibus. vrbs Transiselanae princeps cum maritimis ciuitatibus societate coniuncta, ab occasu aestiuo colleis arenosos et subiecta prata, quae aquis inundantur, habet, in ripa Isalae sita sesquimilliari infra Zutphaniam, et versus continentem aliquantum incuruata, fossis ad modum profundis et muro praealto crebris turribus distincto ac pomerio firmato a portu Bergensi ad pontem vsque munita; ex altera parte fluuio et portu, quem fluuius efficit, firmata. moles ingens terrea ante portam Brincanam prominet, humili muro inferius cincta. propugnaculum item peramplum ab ipsis sundamentis lapide structum
in angulo ante pontem Isalanum assurgit, quo cataractae teguntur. inter haec duo munimenta turris est Norimbergica praealta et valida, ex qua circumquaque liber despectus est, et crebra tormenrorum eiaculatione multum damni obsessoribus infligebatur. praeerat vrbi Haurin curtius vir mitis ingenij. Augustinus Rikius contra homo superbus ac immanis milites in potestate habebat, qui circiter IO CCCC erant. aderat et Michael Iegerus longo militiae vsu moderatus ac prudens dux, qui fere ex podagra semper decum bebat, itaut penes Haurincurtium nomen, penes Rikium facta, penes Iegerum consilia essent. colleis Norimbergicae turri oppesitos insedit Theodorus Sanoius VIII Eid. VItil. valloque muniuit, ex iisque Brincanam portam versus fossam producit. triduo post XXXVII tormenta contra vrbem disploduntur. cum Sanoius Norimbergicae turris vsum obsessis adimi consultum existimaret, ex collibus cuniculos vsque ad pedem turris per fossores agi curat. quo cognito obsessi contrarios agunt, et circum circa, ne qua parte errent, fodiunt, itaut III Non. VIIbr. se vtrinque contingerent. ibi venenatis suffitibus tandem Rennebergianis ostio ferreo ingressus a Rikio cluditur. rursus in subterraneis fodinis pugnatur, peiore tamen obsessorum condicione. tandem summum turris cacumen a Sanoio quati capit X Kal. VIIIbr. deiectaque columnarum parte postridie rectum ipsum magna mole corruit, nemine excubitorum ea ruina laeso. inter hanc turrim et portam Brincanam Sanoius iam ante magna rusticorum manu fodere terram et aggerere ceperat, vlteriusque semper fossam versus progrediendo eam breui implere meditabatur, stationibus et propugnaculis excitatis, quibus in vrbe cogitabatur, tandemque eruptione summa vi facta rusticos inuadunt, et magna edita caede propellunt. superuenientibus dein Rennebergianis et ipsi cum damno intra vrbem compulsi. fossores tanto damno affecti nulla postea ratione adduci potuerunt, vt operi cepto instarent. at successu illo inflati obsessi siue vino caustico, vt quidam memorant, incensi eruptionem summo mane totis viribus VIII Kal. VIIIbr. faciunt vario euentu. nam excubitoribus initio trucidatis et obtruncatis proximis stationibus ad propugnaculum vsque in colle a Sanoio exstructum perrumpunt, caesisque custodibus ceteros in fugam vertunt; resistere ausos interficiunt; arma et comeatum rapiunt; et quae ferre non possunt, igne deuastant; aliquos etiam capiunt, quorum vnus, qui ob intensum frigus in saccum se induerat, sacco vt erat indutum ridiculo spectaculo in vrbem secum adducunt sed cum interim ad arma in castris conclamatum esset, versa fortuna superuenientibus Vvilelmo Vingardeno, Armoldo Duueuorda, et Ioanne Cunicamo Itelricus Schonouerus Io. Friderici, qui ad auxilia procuranda vrbe exierat, frater et Rikij signifer, necnon Miliendrus quidam homicidio nuper patrato infamis longius prouecti multis ex suis occisis intercipiuntur. Schonouerus viuus in hostium manus deuenit; Miliendrus cum famulo occiditur, qui hero superesse non ferens raro fidei exemplo supra cadauer incubuit et confossus est, quae dum fiunt nullo non iniuriae genere ac saeuitiae in oppidanos, quibus arma ademerant, a praesidiariis saeuitur, nullo aetatis aut sexūs discrimine. quo fiebat, vt sibi non minus ab oppidanis licet inermibus, quam ab hostibus illi metuerent. itaque paciscuntur cum oppidanis et ab iniuria deinceps temperaturos promittunt. sed pactis minime fides a licentioso milite seruata. Rikius capto Itelrico, qui fratrem in accelerandis auxiliaribus segniorem fore prouideret, paene animo conciderat. nec minus angebatur animi Rennebergius, veritus ne obsidio non ex animo fuccederet. itaque Itelrici captiui caussa crebri vltro citroque tympanistae mittuntur, si qua ratione ex colloquij occasione discordiae inter praesidiarios et oppidanos seri possent. tandem cum Batauicae copiae domum petiissent, et ipse innumeris difficultaribus conflictaretur, commodum superuenit legio Gallica Maximiliani Esturmeli, ductore
Glimesio, necnon et Ioannes Cornupetus ex vrbe Bredana venit homo strenuus et locorum muniendorum apprime peritus, qui Alostum ante muniuerat; cuius consilium de vi ad portam Bergensem facienda cum non probarent duces, vt periculi plenum, et satis esse dicerent, si specie oppugnationis praesidiarij terrerentur, et ad deditionem compellerentur, instituta est trans flumen verberatio; cui praefectus Simeo Dordracensis Zutphaniae praetor summa diligentia rei incubuit, porta arenaria per triduum labefactata, itaut globi in ipsum vsque forum peruolarent. in hoc opinionum fluctuantium salo cum nihil tuto tentari posse cerneret Cornupetus auctor Rennebergio fuerat, vt munitiones circa vrbem exstrueret, quibus comeatūs in vrbem importatio prohiberetur, censueratque, flumen nauibus ac Liburnicis infidendum, praesidiisque idoneis in obsidione relictis cum reliquis copiis obuiam auxiliaribus properandum. obsessi initio obstinatis animis, quanquam nuncio de Austrij morte accepto, nullis condicionibus ad deditionem compelli poterant; ne quidem cum cognouerunt Io. Fridericum Schonouerum iam semel cum iis, quas conscribebat, copiis ad Bodorpam caesum fuisse. postea cum intellexissent eum postremo a Ioanne Stupero, qui summa festinatione transmisso praeter opinionem Rheno ad Lindorpam praeuerterat, cum OIO IO deletum esse, tandem desperatis auxiliis inflecti ceperunt, et cum operibus assiduis Cornupetum iam ad turris pedem peruenisse, et in eo esse, vt propugnacula aqua deriuata per cuniculos misso puluere intrato subuerteret, ad haec penuria omnium rerum vrgerentur, officio se suo satis et decori fecisse rati scriptis ad Rennebergium literis XVIII Kal. Xbr. tertio postquam vrbs obsideri ceperat, mense colloquium petunt. quinto post die transigitur his condicionibus, vt praesidiarij complicatis signis, de cetero funibus scloppetorum accensis, vita et rebus saluis exirent, et in tutum ad Germaniae limitem deducerentur, fide data, intra treis menseis contra Ordines minime militaturos. ij IO C omnino erant, qui Bucoltium vsque ad Imperij fineis deducti sunt, curribus ad necessaria portanda perbenigne commodatis. vrbi impositae Mulardi, Risuodae, Eschedae, Scageni, Oltofi cohortes Sicambrae maiorum sacris addictae. tum persoluto Gallobelgis ob non numeratum stipendium vrbis diripiendae occasionem more suo quaerentibus honorario, et extra prouinciam dimissis, Rennebergius Antuerpiam re bene gesta laetus properat, vbi cum marchione Haureco paullo post aerario praepositus est. tum onus praesidiariorum deprecantibus Campensibus et Dauentriensibus, ipse Ordinibus auctor fuit, vt cautione literis consignatis data, se quandocunque proceribus visum fuisset, praesidium recepturos, in praesens onus illud remitteretur. qua re non paruam a prouincialibus gratiam iniuit. interea Groeningensium et Omelandensium dissidium, cuius cognitionem post Santalgondani et Sillae discessum sibi sumpserat Matthias, eamque Arausionensi, comiti Schuartsenburgio, et Iacobo Immano commiserat, compositum est, his condicionibus, quas Matthias ratas habuit IX Kal. IXbr. vt partes vtrinque ab omni maleficio abstineant; suas controuersias iuris via disceptent, idque coram delegatis ex consilio Ordinum, aut Secretiore, Senatuve Machlinensi, qui intra duos annos eas dirimat finiatque. interea Groeningenses praetensi iuris vsucapione sine vllo impedimento, sicut prius, maxime ante annum OIO IO LXXI, fruantur. vicissim Omelandenses liberam bonorum antea occupatorum possessionem capiant. dimittantur omnes captiui, ac nominatim Bertelus Entensius, literaeque et instrumenta omnia reddantur. horum omnium executio Rennebergio demandata. secundum haec captiui a Groeningensibus dimittuntur, et Entensus inprimis libertati restituitur; cautionibusque vtrinque datis quieturae partes videbantur, cum mox ex vnionis Vltraiectensis occasione anno insequenti odia, quae sopita credebantur, rursus exarserunt. Ob religionem et magnus hoc anno tumultus vtcunque in Dacia sedatus est. magna erat iis locis diuersa et absurda pro libidine in religione sentientium licentia sub Ioanne Scepusio Transiluano
adulta, et a Georgio Blandrata admodum corroborata, qui Geneua a Ioanne Caluino exactus Poloniam, et inde ad illas partes confugerat, quo longius a luce, eo plures sectatores, vt rebatur, habiturus. huius discipulus Franciscus Dauid damnata Arrij dogmata scelerata audacia renouauerat, et leueis ac veri ignaras mentes hominum miscuerat; quod Batorei, qui Scepusio successerunt, aegre, neque vt ille, ferentes omni cura ac studio enixi sunt, vt mitigatis ac prius saniore doctrina subactis insanientium animis eos ab errore in viam reducerent, et ab impostore illo paullatim alienarent. itaque hoc anno comitiis indictis Christophorus Batoreus regis Stephani frater eam doctrinam damnari curauit, ipsumque Dauidem ac pestilentis sectae fautores capitali supplicio dionos pronunciauit. inde Dauid ille ad Ceuae arcem perfugium habuit, in qua ex conscientiae morsu in amentiam incidens inter assidua spectrorum oculis obuersantium terriculamenta excarnificatus, dum latebras frustra quaerit, miserabili exitu anxiam vitam finiuit. Apud nos post pacificationem vltimo VIIbri factam in Delfinatu, vt et in proxima Septimania studia partium magis incensa erant. per internuncios inter Bertrandum Simienem Gordium Francisci Borbonij Delfini principis legatum, et Franciscum Bonam Diguierium Protestantium summum in ea prouincia ducem ad purgandas praeteriti temporis suspiciones hinc inde commeanteis, quod reliquum anni fuit insumptum est. tandem hoc ineunte, interuentu Rogerij Sanlarij Bellogardij placuit, vt ad edicti executionem ipsi ad Buxetum conuenirent. eodem tempore datum negotium fuerat Ioanni Moniucio Valentiae Cauarum, vbi tunc erat, episcopo, vt per Septimaniam edicti executionem procuraret; qua de re et ille cum Bellogardio et Gordio ipso egerat, missoque in aulam Ralieto ab epistolis, vt mandata a Rege acciperet, iis XVI Kal. Mart. acceptis Vticam se confert; vbi propter Anastasiae fanum nuper a Catholicis haut longe hinc interceptum, Protestanteis, paullum abfuit, ad seditionem spectanteis offendit, quos habita oratione fenilis facundiae III Non. Mart. vtcunque placauit; cuius exemplum ab actuario mox Nemausum et Monpelium transmissum est. summa autem eius erat, vt cunctis bellum ciuile, quod omnium malorum instar esset, quod pietati et mutuae, qua ciuilis concordia et publica quies continetur, caritati aduersaretur, quod leges denique opprimeret, vere et ex animo detestentur; pacem a Rege nulla necessitate instigante, iam recepto fratre et nullis externis copiis regnum vafstantibus, quae incommoda pacis ante biennium sanciendae quasi necessitatem imposuerant, aequis condicionibus factam, et a sincera dantis voluntate profectam obuiis vlnis amplectantur, eamque tanquam vnicum tot calamitatum finem religiore colant, et legibus in illa dictis bona fide obtemperent. idem sed copiosiore oratione, quae et edita est, in comitiis prouinciae Biterris insequenti Aprili celebratis ab eo factitatum. secundum haec, post reditum ab aula Marieti Auerani ab ordinibus Septimaniae in aulam delegati, qui eos de egregia Regis quieta omnia toto regno vnice cupientis iuxta edicti leges voluntate certiores fecit. Nonis April. inter omneis tam Catholicos quam Protestanteis magna consensione conuentum est, vt edictum superiore anno VIIbri mense factum religiose seruaretur, eiusque executio vtrinque procuraretur; alteri alteros in patrocinium reciperent; caedium, rapinarum, maleficiorum, post edictum ab iis, qui priuata auctoritate loca munita tenent, admissorum, quaeque deinceps admitti possint, in iure libera persecutio esset; ad eosque, qui talia admitterent, persequendos et comprehendendos vtrique mutuas operas, opes ac vireis conferrent; eos, qui loca firma per vim occupant, tanquam publicae quietis perturbatores et hosteis vtrinque haberent: eaque loca postquam seu vi seu deditione a seditiosis recepta fuerint, vt eorum munitiones destruantur, suppliciter a rege postulent. his ita transactis et iureiurando vtriusque partis firmatis publicum instrumentum conficitur, cui subscripsere ordinum, qui aderant, omnes delegati. interea appetente colloquij ad Buxetum in Delfinatu condicti
tempore, cum Gordius se in viam dedisset, ad Montelium Adaemri, morbo vrgente subsistere coactus est, ex quo paucis post diebus mense Februario decessit, vir antiqui moris ac disciplinae, et qui summam aequitatem in his turbis semper adhibuerat; sed extremis temporibus nonnihil iritatior, ob traditum veluti inimicorum irae mandatu reginae Monbrunium magnam non solum inter Protestanteis verum etiam passim inter nobileis inuidiam sustinuerat. in eius locum suffectus est Laurentius Maugironus Francisci filij, qui summum gratiae locum apud Regem obtinebat, commendatione. is aula, in qua tunc erat, ad praefecturam suam missus est, eique adiunctus Iacobus Faius Spessaeus iam legatione Polonica clarus, et summo in rebus agendis iudicio praeditus. cum iis colloquium Buxeti institutum, et post multas contentiones cum Maugironus in prouinciae ingressu et primis noui magistratūs auspiciis, suspiciones antiquas purgare, et inuidiam praeteriti temporis cum morte decessoris sui extinctam cuperet, vltro cum Diguierio conuenit, vt donec edictum plene executioni demandatum esset, Protestanteis in Delfinatu loca, quae tenebant, seruare possent, et II aureorum OIO per singulos menseis ad alenda praesidia a Rege exsoluerentur. quod vbi ex ipsius literis in aula cognitum est, regina parens, quae in eo erat, vt ad Nauarrum generum in Aquitaniam ad res pacificandas proficisceretur, aegerrime tulit, et magnum negotio a se suscepto praeiudicium fieri rata, apud Regem grauiter ea de re expostulauit; proptereaque seuerius cum Maugirono actum in plerique existimauere, nisi filij fauor, qui patri praefecturam conciliauerat, eum a iusta Regis ira texisset: qui tamen a matre incitatus acerbe admodum per literas Maugirono succensuit, quod tam iniquis condicionibus cum Diguierio transegisset. nam proculdubio fore, vt eo exemplo ceterae prouinciae idem petant, et ita nunquam finis turbarum sit futurus, manentibus penes Protestanteis locis firmis, quae armorum retinendorum et belli porro excitandi nouas caussas semper praebitura sint. tandem monitus a filio Maugironus, vt aliquod operae pretium faceret, quo prioris facti inuidiam amoliretur, et reginae odiis faces admouentis gratiam apud Regem imminueret, Protestantibus in Delfinatu persuadere voluit, vt seorsim a ceteris cum Rege agerent. sic enim futurum, vt et idonee ipsis caueretur, et opimiores, quam quae edicto continerentur, condiciones ab eo ferrent. verum illi se excusauerunt, et nisi mandatu Nauarri cum Rege agere, aut caussam suam a generali ceterarum, quas vocant, Ecclesiarum caussa separare se minime posse ostenderunt. tamen Maugironi siue auctoritas siue gratia tenuit, vt Protestantes scripto petitiones suas comprehenderent, quas ipsi prius communicatas ad Nauarrum missuros se receperunt per delegatum e suo numero, qui exipso sciret, ratasne condiciones haberet, placeretve, vt seorsim ab aliis prouinciarum delegatis cum Rege ageretur; quod si placere responderet, nec aliter, cum Rege acturos. ad id delectus fuit Sofredus Caligno iuuenis iuxta prudens ac probus, et exquisita in omni literarum ac scientiarum genere doctrina excultus, qui Neracum ad Nauarrum statim profectus est; expositisque mandatis cum Nauarrus Calignonis et Diguierij, a quo is missus fuerat, fidem aliis rebus satis perspectam haberet, facile assensit, vt de his condicionibus cum regina, quae interim Neracum iam venerat, seorsim ageretur. sic enim iudicabat, reginam, vt caussam Delfinatum a Nauarro separaret, benignius ad postulata illorum responsuram, et eo veluti praeiudicio ceteras prouincias subnixas idem a regina petituras. quod si minus benigne, nec secundum spem a Maugirono factam, qui et ob id Sausacum iam ad Regem legauerat, ad postulata responderetur, res integras mansuras, ac liberum Delfinatibus fore, vt querellas suas cum ceteris prouinciarum delegatis coniungerent. nec sagacissimi principis coniecturae euentus defuit. nam in responsis ad postulata factis multa inerant, quibus postea ceteri delegati tanquam praeiudiciis aduersus reginam vsi sunt; et multa rursus, quae minus satisfaciebant. quae cum Caligno accipere se non posse demonstraret, a regina in aulam remissus est, spe facta, vt ex voto iis a
Rege plenius responderetur. itaque permissu Nauarri in aulam Caligno profectus est, cum commendatitiis reginae literis, qui et perbenigne exceptus et ampliora a Rege responsa tulit, atque eiusmodi quae vel Calignonis ipsius iudicio, prouincialibus suis satisfacere deberent. cum tamen vrgeret Rex, vt Caligno fidem interponeret, Protestanteis in Delfinatu iis condicionibus subscripturos, ille recusauit, et mandatis suis quidquam tale promittendi potestatem sibi factam negauit. verum de iis omnibus, quae Rex imperaret, et ipse ex sacri consistorij Senatoribus intellexisset, se ad suos sincere relaturum recepit, et si posset effecturum, vt illi condiciones oblatas, quasque ipse aequas existimarec, a Rege acciperent. inde Caligno ad suos reuersus, contra quam rebatur, longe aliter affectos eorum animos reperit, quippe qui idonee sibi caueri non posse existimarent, si arma deponerent, et loca, quae praesidio tenebant, iuxta edictum restituerent. et quanquam se dictas edicto leges seruare paratos ostenderent, tamen Regem oratum volebant, vt suae secuntatis rationem haberet; circumfusam vndique plebem, quae siue a Catholicis turbulentis sollicitata, siue praecedentium temporum iniuriis exacerbata, simulatque arma deposuerint, in inermeis sit saeuitura. itaque petere, quod praesenti necessitate adacti faciant, ne id ipsis in odium vertat. languescere mora animos, et plebem, quod ipsi agnoscant, superiorum temporum licentia iritatam, tractu temporis mitigatam aliquando quieturam: haec ciuile bellum incommoda secum trahere, vt etiam post res pacatas exulcerati mutuis iniuriis animi non ita cito componi possint. certe tunc temporis plebs per totam eam prouinciam in armis erat, et ad rabiem efferata ob recentem caedium ac rapinarum memoriam, vt potius dux ad vltionem de nobilitate, cui militaris licentiae culpam imputabant, sumendam, quam animus deesse videbatur. Castroduplum in Diensi dioecesi tenebat Prada quidam nomine homo rapax, qui cum sui similibus nusquam ducum dictis audiens eorum imperia superbe hactenus contempserat, pecuniam arbitratu suo imperans, et per inducias a partium ducibus factas nusquam ab excursionibus abstinens. id magnam Protestantibus, quorum ille partes sequebatur, inuidiam apud plebem conflabat. itaque sociis Maugironus persuadet, quo cum plebe in gratiam redeat, vt secum vireis ad infamem latronem prouincia expellendum coniungant. et tenuit, vt Castroduplum duceretur, quod tandem Prada impunitate hactenus ferox, cum a Protestantibus ipsis se peti videret, summa ignauia dedidit, merita postea poena affectus. quo facto aliquantisper plebis ira placata est. quod vero eius gratiam popularitate insueta captaret Maugironus, ob id Protestantibus, quibuscum alioqui initio comiter et summo candore egerat, suspectior in dies reddebatur: sic enim prudentiores inter eos iudicabant, longe diuersam factionum contra legitimam potentiam, et ipsius legitimae potentiae contra factiones condicionem esse. nam nocentium castigatione quouis tempore facta iustum imperium fere firmari; at factionum ducibus, donec res omnino compositae sint, et data cautione in tuto collocatae, necessitatem eam impositam, vt, si se saluos cupiunt, quicunque vel nocentissimi se ipsorum partibus adiunxerint, eorum maleficia excusare et proprio periculo tueri teneantur. si secus secerint, intempestiua iustitiae affectatione factionis robur sensim debilitari. idem sensus rerum in Nauarri comitatu erat; nam cum quosdam ex suis latrociniis infameis poena affecisset, et praesidia ex multis locis sub aduentum in Aquitaniam Bironi a regina praemissi deduxisset, sero errorem sensit, cum plerosque homines strenuos ac manu promptos partes suas paullatim deserere, et Bironum loca a se praesidiis nudata statim valido praesidio firmare vidit. nam ea fere erant, in quibus, quod Protestantes numero vincerent, tuendis minime praesidio sibi opus esse censebat Nauarrus, quamuis vltimo edicto diserte cautum fuisset, ne praesidia vlla imponerentur, nisi iis in locis, in quibus Henrici II temporibus, ordinata suerant. itaque ab eo tempore cum suis indulgentius agere, et loca praesidiis occupata affectatis protelationibus retinere constituit.
tunc vero colloquium cum iis, quos secum regina adduxerat, et ecclesiarum, quas vocant, delegatis institutum est, quod tota ea hieme ad sequentis vsque anni initia durauit, ac tandem Februario ineunte terminatum est. Margaritam filiam Nauarri vxorem, quae in aula viro discedente remanserat, secum duxerat regina parens, cui et Burdigalae, regali pompa ingressum parari curauit, rata se placatiorem maritum Aquitaniae praesidem habiturum, si ea in vrbe, qua saepius, nec citra contumeliam exclusus esset, vxor eius honorifice exciperetur. sub id mense Iulio tripertita, quam vocant, camera Aginni Nitiobrigum iuxta edicti Bergeraciani XXII caput, instituta est, XII consiliariis et duobus praesidibus, altero maiorum religioni, altero Protestantium doctrinae addicto, constans, quae ita ius diceret, vt tertia pars in singulis iudiciis ex eorum numero esset, qui Protestantium doctrinea addicti essent. quod ex aemulatione magnas in dicendis sententiis contentiones et in iudiciario ordine perturbationem afferebat, donec aduentu iudicum e Senatu Parisiensi lectorum, sicuti eodem edicto conuenerat, ea dissoluta est. quae dum cum Protestantibus procul aguntur, longe alia rerum facies in aula erat, vbi dum rex priuatis affectibus nimis indulgens Franciscum Andinum fratrem maiora quam cuperet molientem auersari, atque adeo reformidare prae se fert, suspicionem iuueni vario ingenio praedito iniecit, quasi ipsum sub custodiam mittere, statuisset. nec deerant in aula, qui odio praesentium faces Andino crebris delationibus admouerent; vitae consuleret, quam si negligeret; at ne decus regni ac Regis existimationem praepostera dissimulatione perire sineret. regnare in aula homineis indignos, qui Regis patientia non solum ad priuatum commodum, sed contemptum ipsius et odium abutantur, fiduciaque inde concepta nihil non in publicam perniciem audeant; qui cum regnum regemque euerterint, quid ei in affectata obedientiae ostentatione praesidij futurum? itaque obuiam principiis iret, et se fratri per praecipitia in exitium ruenti mature opponeret; alioqui fore, vt vulnus, quod nunc celeritate curari queat, mora et tarditate immedicabile reddatur. quae voces a bonis malisque promiscue, vt spe nouarum rerum, aut mali impendentis metu afficiebantur, iactatae alte in pectus Andini descendere, et suapte natuta ad turbas promptum ingenium facile impulere. itaque cum paucis ex intimis re communicata fugam capessit XV Februarij post caenam, in qua familiareis cum Rege sermones habuerat, cum minus putabatur, nocte intempesta per humilem murum, qui Saniacobinam et Sanmarcellinam portas interiacet, delapsus. quod vbi Rex resciuit, peiora veritus claudi portas et primarios fratris consiliarios comprehendi iubet, et in his Claudium Castreum Biturigum praefectum, qui turbata aula et vrbe in Bastiliam coniectus est, ac statim dimissus, postquam Andinus, qui interim Alenēonium in Aulercis profugerat, literis ad fratrem datis discessum suum tam repentinum excusauit, et in fide futurum se pollicitus, sui vt sibi restituerentur, supplex postulauit. inde Rex quasi de fratre secutus ad otium suum reuoluitur, quod quominus solidum ac diuturnum esset, casus, qui interuenit, minime passus est. Iacobo Leuio Antonij Cailusij in Ruthenis reguli F. praestantis formae et virtutis expertae iuueni, qui in gratia regis praecipue florebat, cum Carolo Balsaco Dunensi Francisci Interamnatis fratre rixa in arcano intercedebat, qua ex causa incertum; cum vero alter ab altero de iniuria sibi vsurpata apud nos inter nobileis ratione satisfieri peteret horam et locum duello condicunt, quo et duos ex amicis inaudito apud alios more, ceterum vana decoris ostentandi cupiditate nunc nimis frequenti secum pugnaturos addacunt. a Leuij partibus stabant Franciscus Maugironus is, de quo modo dixi, altero oculo captus, Ioannes Darsius Liuarotus. cum Dunensi venerunt Deidius Riberacus, et Georgius Schombergius, qui summo silentio in equorum foro V Kal. Maij ad mutuam perniciem vix orto sole certarunt. cecidit inde Maugironus a Riberaco, inde Schonbergius a Liuaroto confossus,
qui et ipse graue vulnus in capite accepit. Leuius letaliter, vt et Riberacus sauciatus est. et hic quidem in Guisianas aedeis haut hinc longe delatus paullo post obiit. Leuius accepta in pulmonis lobo plaga diutius decubuit, et ad extremum ad miserandam tabem adductus, itaut prae macie flore illo oris extincto ossa cute contracta extarent, in Boesianis aedidibus decessit prid. Kal. Iun Rex toto eo tempore decumbentem sedulo inuisit, et ad puluinar eius assiduus dies noctesque necessaria aegro propria manu ministrauit, frequentissimo et latissimo vico catenis clauso, ne praetereuntium equorum et carrorum strepitu offenderetur, mortuumque tandem publice spectari voluit. qui honos non nisi primariis viris et ob magna merita deferri solet, et spectabili totius aulae pompa ad proximam B. Paulli aedem cum Maugirono tumulari iussit. ipse funus ex fenestra, nam regibus interesse funeribus apud nos infaustum ducitur, spectauit. inde sub vesperam cum pontis operis admirandi iamdudum designati, qui a caio Augustinianorum per insulam Palatinam ad caium Luparae XII. arcubus porrigitur, fundamenta iecisset, ad Luparam maestus secessit, et publico abstinuit. consolationes etiam quasi in domestico luctu admisit, praeclaraque saeculi ingenia, et in iis Petrum Ronsardum, et Philippum Portam precibus ac praemiis inuitauit, vt casum adeo sibi lugubrem versibus deplorarent. postea et marmoreas eis statuas, vt et Paullo Stuarto Caussadae Sanmegnnio, qui ob aliam caussam noctu ex insidiis sub id interfectus est, in eodem templo erigi curauit, palam fremente plebe, quae iam ex odio in Regis contemptum venerat. ea re cum aliquandiu aulae laetitia turbasset, Rex nouis affectibus succedentibus, qui praeteritorum desiderium leniebant, ad ingenium rediit, et quasi per paomni cura solutus, cum solum quietis fructum ducebat, vt opes prodigeret, et in omnem otij licentiam se effunderet. in aula tuncpraecipua gratia erat Renati Villoclari, et Francisci Doi. horum commendatione introducebantur illustres pueri ac iuuenes praestanti indole, qui vt quisque eorum aut simul alter alterum impellens, quod in aula sollemne est, in gratia flagrabant, ita regis ingenium moderabantur. initio id in occulto, mox crescente licentia muenum insolito fauore ebriorum audacia regiae domūs parietibus contineri non potuit, sed gratia occulta non contenti, cum iam regnum ipsum possiderent, etiam in publico videri, salutati, et Rege patiente immo iubente magno procerum comitatu deduci gaudebant. tum ad eorum arbitrium honores, dignitates, magistratus, praefecturae distribuebantur, quarum ipsi primarias, quae meritis antea debebantur, sibi sumebant; ceteras aut venaleis turpi nundinatione habebant, aut indignis fere largiebantur, itaut nemo in regno suo minus quam Rex ipse posse iam tum videretur. interea nulla quantumuis ampla vectigalia tam profuso luxu ac impensis satis erant, quamuis noua cottidie proponerentur, et noui magistratus aut crearentur, aut numerus eorum augeretur. de quibus edicta condita cum amplissimus ordo promulgare recusaret, aut superbis vocibus ab iis qui circa regem erant, incessebatur, aut a Rege ab illo contra Senatum incitato contumeliosis verbis prius acceptus parere iubebatur. cum nihilominus non obtemperaret, nam id Senatui ius est, vt in huiusmodi rebus se neque posse neque debere respondeat, Rex genero et socero auctoribus in Senatum veniebat, vt praesente ipso et in iustitiae, quod vocant, lectisternio sedente edicta promulgarentur. quod multoties factitatum, tantam ipsi inuidiam et odium, ac postremo contemptum concitauit, vt fausti ominis voces vitam comprecantium, a plebe ad conspectum regum in Francia semper antea vsurpari solitae, reuulsa sensim illa stirpitus pristina ex hominum animis beniuolentia, in ipsorum ore esse desierint. primi qui aut malum praesens sensere, aut futurum exhorruerunt, Ordines Burgundiae
fuerunt, in quo lecta nobilitas libertati insueta oneribus insolitis grauari, et iuuenes nullis meritis ad honores prouehi aegre ferebant. itaque cum comitia hoc anno mense IXbri Diuione haberentur, libellus supplex ad Regem perscriptus est, quo nouorum tributorum et vectigalium ac salarij in primis onera deprecabantur, antiqua minui postulabant, aut ad eum modum reduci, qui sub Ludouico XI fuit, quemque iuxta prouinciae libertates ac priuilegia successores eius non egressuros se iureiurando ac repetitis saepius diplomatis confirmauerint. insuper petebant, vt aerarij a rapinis vindicandi maior cura in posterum haberetur; a nouis vectigalibus, quae cottidie in plebis necem ab regni hirudinibus excogitantur, imponendis abstineretur; sumptibus immodicis parceretur; nec immanibus in homineis nouos congestis profusionibus aerarium exhauriretur, quarum commodum ad paucos, damnum ad vniuersos pertineret; sed aliqua pars in regni haut diu tardaturas necessitates seponeretur. dein vt iuxta Ordinum Bloesensium decreta, quae concordibus comitiorum suffragiis placuerant, ea legis auctoritatem in regno haberent; aes alienum Regis a delegatis expenderetur; quae legitime deberentur, ea de publico luerentur; quae secus, reiicerentur: in id pecunia singulis prouinciis pro virib. ac facultarib. imperaretur, quae per delegatos bona fide ad aes alienum dissoluendum administraretur. haec palam acta. additae querellae de honorib. ac sacerdotiis praecipue in indignos collatis, de magistratibus, qui ius dicunt, multiplicatis, quibus et plebs multipliciter grauetur et sacri ordinis ac nobilitatis libertas non parum labefactetur. qui libellum in aulam pertulerunt cum verba apud Regem facerent, multa dixerunt aurib. impotenter dominantium et adulatorum, qui circa ipsos regnant, ingrata, vt illud Tiberij, boni pastoris esse tondere pecus non deglubere, et illud horrida hbertate ab Hybrea Oratore M. Antonio III viro duplicari per Asiam vectigalia imperanti repositum responsum, vt nimirum geminam aestatem, et geminum autumnum, hoc est, binas messeis et binas vindemias eidem anno imperaret. quae aegre a Rege audita, quanquam alte in pectus descendissent, tamen veritus ille ne longius emanarent, et ceterae prouinciae ordinum Burgundiae exemplum secutae imperium absolutum et licentiosum, quod animo meditabatur, in ordinem cogerent, delegatos vtcunque placatos cum bona in posterum spe domum remisit, reuocatis quantum ad eam prouinciam spectabat, fiscalibus edictis, eaque in re praecipue opera vsus est Caroli Lotaringi Meduanae ducis ac Burgundiae praesidis. plerisque persuasum fuit, a Guisianis Burgundiae ordinibus animos factos, vt in hanc libertatem aduersus Regem erumperent, popularitatem inde affectantibus, inde gratiam ex motu postea componendo apud Regem sperantibus; inter vtrosque vero atque adeo inter Regem et cunctos regni ordines iam tum rerum arbitrium sibi eo facto sumentibus. Pace per regnum facta bellum adhuc in archiepiscopatu Auenionensi ac Venascinensi comitatu, et principatu Arausionensi ardebat, cunctatione Pontificiorum, qui dum Protestantibus in religione aliquid concedere probrosum putant, magnis calamitatibus eas prouincias conflictari passi sunt. tenebat Minerbiam munitum admodum castellum Ferrerius quidam ordinum ductor, qui cpndicionibus stare noluerat superiore anno interuentu Danuillae conuentis, quibus cautum erat, vt ad tempus Minerbia ipsius Danuillae fidei committeretur. cum nihilominus annitente Danuilla tandem opimioribus condicionibus ad illius priuatum commodum spectantibus cum eo transactum esset, dum res per inducias extrahitur, Albertus Papa Santalbanus cum XXX delectis equitibus stationes regias, quibus Henricus Engolismensis Prouinciae praeses imperabat, perrupit, et auxilio obsessis venire se fingens, arrepta ex verbis audacius a Ferrerio prolatis occasione, ipsum pugione confodit; ab eoque tempore locum Protestantium nomine tenuit, quousque vtramque partem discursationum et latrociniorum taedere cepit, et in proximo Nemausi Aremoricorum conuenere delegati Gulielmus Momorantius
Thoraeus Damuillae frater, Franciscus Colinius Castellionaeus Gasparis F. Monpelij praefectus, Gulielmus Patritius a Georgio Armeniaco cardinali vice-legato missus, Thomas Estrantius Valero, Dioletus iunior, Clausonus, Santalbanus ipse, Columbaudus, Campobaldus, alij; tractatusque habitus ac tandem VI Eid. IXbr. XLII capitibus conclusus, quibus inter alia post longas de libertate ad publicos conuentus Protestantibus in ditionibus R. S. subditis altercationes, saltem Minerbiae et Pilis, concedenda, cauetur, ne cui propter religionem molestia fiat; Protestantes bonis, possessionibus ac dignitatibus, a quibus ob eam caussam deiecti fuerant, restituantur; in quibus si accidat eos turbari aut quominus iis libere vti frui possint, impediri, in possessionem bonorum, quae Pontificiae ditionis subditi in ditione regia habent, per iudices locorum ad primum postulatum mittantur. quod capite XLVI secretorum articulorum Bergeraci anno superiore conuentorum cautum erat, et tunc repetitum est. insuper cautum, vt Caprarienses, aliique vicani ob religionis caussam olim tantopere exagitati eodem tractatu comprehensi intelligantur; iisque bonorum ab anno OIO IO Xl ablatorum legitima persecutio data est apud arbitros, de quibus inter partes conueniretur. liberum sit bona sua vendere, et in ditione Pontificia, si Protestantes bona sua vendere velint, collegia et Syndici locorum, in quibus illa sita sunt, ea praesenti pecunia ac iusto pretio emere teneantur. Protestantes cum petent restitui, iurisiurandi interpositi gratiam a iudicibus ecclesiasticis minime petere teneantur. de controuersiis Protestantium tam ciuilibus quam criminalibus non ad Pontificiae ditionis iudices, quippe suspectos, sed ad Nemausense tribunal, et si appellabitur, ad Cameram Tripartitam in Septimania a Rege constitutam eatur; iudices autem vtrobique non vice regia, sed tanquam a Pontifice delegati iudicent. postremo conuentum, vt condiciones a Pontificiae ditionis ordinibus ratae haberentur, et iureiurando firmarentur. itaque iussu ac mandato Armeniaci cardinalis et Dominici Grimaldi prouinciae Pontificiae rectori et conuocati ordines magna frequentia Carpentoracti prid. Kal. Xbr. in Iacobi Sacrati episcopi aedibus Nemausi transacta vnanimi consensu probauerunt, et si quidem iis contra eatur, neque Protestantes bonis suis restituantur, assensi sunt, vt Protestantes in bonorum possessionem, quae Pontificis subditi in Regis ditione habent, ad primum postulatum a iudice regio mittantur. Rex postea, tanquam Pontificiarum ditionum in regno protector, sicuti conuenerat, tractatum Nemausensem, cum Ollinuillae esset, ratum habuit XIIII Kal. Xbr. et Pontifex, qui iam ante biennium de restitutione bonorum per bella aut in fiscum redactorum aut quauis alia ratione Protestantibus ablatorum cauetat, nouo diplomate VII Eid. Febr. anni sequentis ratum habuit. Rex etiam, qui nunc feliciter regnat, diu post anno OIO IO XCV cum Axonae esset post Burgundiam pacatam, XI Kal. VItil. caput de missione in possessionem denuo coafirmauit. haec palam tunc acta in arcano conuentum, Danuilla sponsore, ne Pontifex ad iniquas condiciones cogi videretur, vt Auenionenses ob damna Arausionensibus data ad sarciendas eorum ruinas et praesidij necessitatem leuandam VI OIO aureorum quotannis dependerent. quod diu postea tenuit. Iacobus Gobio Matignonus inferioris Neustriae praeses vir prudentia insita praestans, et opibus in illa prouincia potens tunc equitum tribunus creatus fuit. quod non tam meritis eius datum, quamuis ea iam tunc non mediocria essent, et postea longe maxima exstiterint, quam impotenti Doi desiderio, qui vt Matignonus illa praefectura in suam gratiam cederet, maiorem in eum dignitatem conferri hac condicione procurauerat. demum exeunte VIIbri, sigillorum regiorum procuratio, abdicante se Renato Birago Cancellario, qui Februario superiore in collegium cardipalium allectus fuerat, in Philippum Huraltum Cheuernium, primarium Regis, etiam antequam regnum iniret, ministrum translata est. eodemque tempore cum Franciscus
Garda Sagnius Senator Parisiensis non minus nobilitate quam doctrina clarus antiqua in Cadurcis familia ortus violenti vi morbi decessisset, ipse, cum tunc sacris destinatus essem, in eius locum suffectus et in amplissimum ordinem cooptatus sum, cum XXIIII annum excessissem. hic mihi primus ad honores gradus fuit, quos aut natura mea semper defugi, aut delatos contempsi, vt qui ab omni ambitu alienus in honesto otio, quo tamen priuatis in Gallia vix frui licet, ac in recta conscientia summum semper decus ac praesidium reposuerim.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXVII.
EODEM hoc anno infestissimum et maxime diuturnum bellum inter Turcos et Persas inchoatum est, de cuius caussis atque adeo de Persici imperij, quod nunc est, origine, amplitudine, successione quantum sat erit, quaedam altius repetita praemittere pretium duco. Persarum imperij prima initia qui repetere velit, actum agat. eo ab Alexandro destructo illa memorabili ab Issum iuxta Amani pylas conserta pugna, paullatim inter Alexandri successores succreuit nomen Parthorum, et Arsacidae inter eos Romanis ipsis formidolosi in Armenia, Media, Persia, et aliis Orientem versus porrectis prouinciis late regnarunt. dein rursus Persarum nomen reuixit sub Alexandro Mammaeae, Artabano vltimo Parthorum rege, qui primus magni Regis nomen sibi sumpserat, duplicique diademate vtebatur, pluribus pugnis ab Artaxerxe Persa deuicto ac tandem interfecto. id anno XIV imperij Alexandri et vltimo accidisse scribit Herodianus, qui in annum a Christo nato CCXXVI incidit. is Artaxerxes extincto Parthorum nomine non iam se intra Tigrim fluuium continuit, sed superatis Romani imperij finibus in Mesopotamiam excurrere, Syriaeque imminere, ac omnem Europae oppositam continentem, quae mari AEgaeo, fretoque Propontidos terminatur, atque Asiae minoris nomen habet, ceu veterem Persarum possessionem, et proinde maiorum successione sibi debitam, vindicare cepit, quod iam inde a Cyro, qui primus imperium a Medis ad Persas transtulit, ad Darium vsque extremum Persarum regem tota olim Ionia Cariaque a Persarum Satrapis gubernaretur. hos animos spiritusque seruauerunt eius successores vsque ad Chosroem, qui Fl. Tiberij Mauritij imperatoris filiam, nomine Mariam, in vxorem duxerat, sicuti prodidit vnus, quod sciam, Vvilelmus Tyri archiepiscopus, luculentus belli sacri scriptor. cum vero Phocas detestando paricidio ipsum Mauritium imperio, quod XXX annos gesserat, abdicare se coactum, cum Petro fratre, liberis, et vxore interfecisset, circa annum Christi IO CIII, a Bonifacio III Pontifice, cui insigneis episcopi vniuersalis titulos, quos nuper Gregorius in Ioanne Constantinopolitano improbauerat, prolixe attribuit, scelere expiatus, dum rebus domi componendis intentus limitem interim negligit, occasionem dedit Persae vltionem caedis soceri obtendenti, Syriam inuadendi. igitur toto septennio, quo Phocas regnauit, in limitem Romanum Chosroes libere euagatus
est, donec Fl. Heraclius, qui Phocae successit, nobilissimam de eo victoriam reportauit. sub eo, qui et Monothelitarum labe infectus fuit, Mahometes pestilentis sectae auctor exortus est, qui nimium quam multos ordine successores habuit, Chalifas dictos. horum numero quartus Alis Mahametis ipsius consobrinus et gener ex Fatima eius filia duos filios suscepit, qui vtrique eandem dignitatem ordine tenuerunt, ab eo scissura in ea secta facta, ita vt Turci, qui hodie sunt, se Musulmanos, quasi dicas orthodoxos, appellent; Persas, et Mamluchos, quandiu eorum in AEgypto durauit imperium, semper pro haereticis habuerint. inde odia et ex odiis bella infestissima inter eos nata. ex posteris Alis Abbasidae, hoc est, ex Abbasis, et Abubecheris, qui Mahametis socer et successor fuit, familia Muhammed progenitus, Bagdati in Seleuciae Babyloni vicinae ruinis fundata vrbe sedem fixit; eiusque successorum doctrinam amplectuntur hodie Turci. ab Ali priore Abdala genus ducens circa annum CCLX XXVI a migratione seductoris Mahumetis ex Semelia vrbe, vt Tyri archiepiscopus prodidit libro XIX, egressus in Africam transiuit, et occupatis illis regionibus vocauit se Mehedim, quasi complanatorem dicas, qui vniuersa ad quietem componeret, et vias sine offendiculo faceret populo planiores. hic etiam classe instructa Siciliam occupauit, et quasdam maioris Graeciae in Italia regiones depopulatus est, ausus se Chalifam nominare, non tanquam Mahumetis, quem execrabatur, sed veluti Alis eximij illius ac praecellentis vatis successorem, cuius de sanguine se procreatum gloriabatur. huius nepos Abuthaminus subiugata AEgypto per Ioarem militiae suae principem Alcairum iuxta Memphim in altera Nili ripa condidit, quae Chalifae alterius orientalis, qui Bagdati sedem habebat, aemuli sedes et aula deinceps fuit. hi Chalifae sub se vicarios habebant, quos Soldanos vocabant, principatum sacerdotio annexum retinentes; de cetero cum se satis religionis veneratione tutos existimarent, inter feminarum greges otio et luxu marcentes, resignata in manus Soldanorum omni ciuili et militari potentia. sed vt est fluxa in tanta potentia fides, Saladinus Siraconi vltimi Soldani ex Negemedino fratre nepos cum primis magistratūs auspiciis ad Chalifam dominum suum adiret, vt illi solitam exhiberet reuerentiam, claua, quam manibus gestabat, eum prostrauisse dicitur, multisque vulneribus vna cum eius multiplice sobole confossum occidisse anno Christi OIO CLXXIII. hic finis Chalifarum in AEgypto fuit, et C paullo minus annis post Chalifa Bagdatinus Tatarisi ingruentibus extinctus est, fame inter ingenteis suos thesauros enectus; quae prodigiosae illius auaritiae poena fuit. Chalifis sublatis, doctrina tamen eorum suos sequaces habuit. Persae ac Mamluchi doctrinam Halis retinuerunt; aliam omnem execrantes, adeout in precibus suis vsurpent, MALEDICTVS ABVBEKIR, OMER, ET OSMAN, (ij post Muhametem ordine Chalifae ante Alim fuerant) ET DEVS ERGA HALIM CLEMENTIA VT ATVR, ET IN EO SIBI PLACEAT. et hodie apud Persas Halis sepulcrum summa in veneratione est Casae duorum itinere a Bagdato distante oppido, et ad iliud ventitantes Reges antiqua ceremonia inaugurantur, ac gladio cinguntur. Azemiae autem regna, sic Persiam hodie vocant, inuasit ea lues, Tataris in eam se effundentibus, et duae familiarum e Colchide supra Trapezuntem ortarum, quae rerum in iis potitae sunt, factiones extirerunt, Mauroprobatum, et Asproprobatum, sic enim Laonicus Chalcondyles eas appellat, ipsi Acoionbegos et Caracoionbegos dicunt, sicuti apud Anglos Rosae albae, et Rosae rubrae factiones erant, quae vt illae in Henrico VII tandem confusae, sic et in Scacho Ismaile Sophino ambae coierunt. nam Vsunchassanes ad Acoionbegos genus referebat, vt pote Tachretiniadae filius. Tachretiniades autem Tachretinibegi, siue Alexandri, vt eum vocat Laonicus, filius fuit; qui Alexander Tataro patri late supra Trapezuntem dominanti et Eretini patruo Asiae superioris imperatori successit. sed cum Alexandro vxoris insidiis sublato eius filius regno pulsus esset, Temuris, quem
vulgo Tamerlanem vocant, castra secutus ab eo regnis restitutus est. at Ismail ab Armeniae regibus originem repetebat. is auum habuit Tezuneiten a nigrarum ouium familia genus ducentem, quae, vt Turcici annales tradunt, imperio deiecta fuit Osmanis sancti tempore, virum sanctimonia vitae inter suos insignem, tantaque celebritate nominis clarum, vt omnes populi proceresque Turcorum religione quadam tacti donis eum colerent. pari erga eum pietate et obseruantia ipsi Osmanidae vtebantur. quod a decessoribus suis factitatum et cum Muhametes II facere destitisset, ex eo inter ipsum et Vsunchassanem bellum exarsit, quod cruentissimo proelio tandem diremtum est. in quo cum summo discrimine versaretur Vsunchassanes, votum concepit, quo sancte pollicitus est, si se periculo illo explicuisset, Martham nomine ex Catharina Comnena Trapesuntinae Despoenae filia susceptam Chaidiri Tezunetis filio in vxorem daturum. quod incolumis cum ad suos rediisset, vt se voti religione exsolueret, reapse praestitit, et ita factum, vt Mauroprobatum et Asproprobatum, familiae extinctis illarum factionibus confusae sint. nam ex eo matrimonio natus est Ismail primus ex iis quos Sophinos, quasi purae religionis homines, vocant, qui Imirzae Vsunchassanis, ex quo filio, incertum, nepoti ac consobrino suo successit, et Halis doctrinam non solum renouauit, sed et nouis superstitionibus cumulauit. is imperium Persicum post mortem Vsunchassanis quamuis numerosa sobole subnixum, immanitate tamen Iacupis ac perfidia misere laceratum non solum instaurauit, sed et magna accessione locupletauit, ad antiquas ditiones adiuncta Armenia, Assyria, Mesopotamia, ac Babylonia, et principibus illis, qui ad mare Caspium pertingunt, in Colchide Iberia, et Albania in ordinem coactis, et ortum versus ac meridiem ad Armeniam vsque prolatis finibus. de quo cum multa vt et de Vsunchassane Paullus Iouius scripserit, eo mihi pauciora in praesentia dicenda sunt. Ismailis imperium excepit anno huius saeculi XXVI Scachus Tecmases filius, de quo aliquoties locuti sumus, qui magnis damnis a Solimano affectus, et cunctis illis prouinciis, quas pater imperio adiunxeratspoliatus, ac Taurisio ipso, in quo Ismail regiam fixerat, quod tamen postea recepit, vix tandem pace a Turcis, vel iniquissimis condicionibus, redempta, et ante biennium, hoc est, anno huius faeculi LXXVI V Eid. Maias mortalitatem expleiut: quamuis alij anno superiore scribant. nunc imperium Persicum, hoc est, quo tempore bellum ceptum est, a VII trione mari Caspio et Mengrellia regione terminatur. ad occidentem habet Corsam et Chielderinos montes. inde retracta intus, ac supra Margianam paludem ducta linea, quae palus hodie Actamar lacus dicitur, et in qua Vanum ciuitas est Persico imperio a Turcis erepta, Core, dein Salama, ac postremo Seresulium ad dextram meridiem versus incedenti occurrit: tum ad Euphratae vsque in mare Persicum iuxta Teredonam, hodie Bessaram, se exonerantis fauces extenditur. a meridie Persico ipso mari vsque ad Techisadanos montes clauditur; hinc Arianam et Sandahari regnum siue Paropanisadas ab ortu complectitur, et reflexo VII trionem versus itinere Corassanum et Samarcatam Tatarorum limitem in Sogdiana attingit. in eo ambitu Iberia, Armenia, et Assyriae pars ab occasu; a VII trione Atropatia, Media magna, in qua Taurisium est; ab ortu Hyrcania Ariana, et Paropanisadae comprehenduntur. tum in medio sunt Parthia, Caramania deserta, Persis, cuius hodie Siras metropolis est, quae ad meridiem pertinet. talis tantique imperij tot prouinciis a Turcis decurtati LXX satrapiae erant, cum Tecmases fatis concessit. ex quibus rursus mirum, non amplius quam XL OIO equitum colligi, exiguum numerum, si ad tantae amplitudinis imperium spectetur. sed in caussa est, quod plerique in illo imperio reguli sunt, qui militiam principis audacter detrectant, et nobilitas in eo potens est, secus quam in Turcico imperio, quae possessiones non precarias, sed hereditarias habet, et sumptuose habitat, eoque minus dicto audiens est, nec ad signa cum tanta obedientia conuenit. Rex circa se Curdorum VI OIO habet, ex nobilitate fere, sub ducibus diuersis, quibus omnibus vnus ex purpuratis praeest.
sunt et alij ad VII OIO inferioris ordinis, Esahali vulgo dicti, quibus et purpuratus alter praeponitur. omne robur equitatu constat. nam equi apud eos praestantissimi, veloces in cursu, longi spiritūs, cultura faciles, inter pugnandum acres, domi mitissimi, ideoque inter eos ingentis pretij, quippe cum plerique OIO et OIO CC sechinis et amplius veneant. peditatu fere nullo vtuntur, qui in vrbibus aut tuendis aut expugnandis valet. nam infirma inter eos loca, tantumque commissis proeliis limitem et prouincias tueri, non praesidiis vrbes defendere nouerunt. itaque nec tormenta in vsu habent, quamuis nec ars conflandis, nec materia desit. quem prauum morem quamuis tot damnis a Turcico pedite affecti et erroris sui commonefacti toties periculo proprio pertinacissime adhuc seruant, et nescio qua vanitate defendunt, ne aut virtutem maiorem in hoste, aut disciplinam meliorem agnoscere videantur. ingenia eorum leuia, sub dola, et ad omneis turbarum occasiones intenta. crebrae inter eos contra principes suos coniurationes; nec in regia familia inter fratres, aut filiis cum patribus pietatis officia constant. cum a bello vacatio est, disciplinis dant operam, et philosophiae, medicinae ac mathematicarum artium studiis oblectantur, multorumque Graecorum scripta, quae interciderunt, apud eos in Persicam linguam translata reperiri perhibentur. totius regni vectigalia Tecmasis tempore ad quadragies seu quinquagies millia aureorum excreuerunt. sed post tot cladeis acceptas, tot amissis prouinciis, et plerisque regulis beneficiariis pensiones soluere recusantibus vix vicies centena OIO aureorum quotannis ni aerarium Casmini hodie inferuntur, quae fere sumptibus necessariis aut aequantur aut superantur, vt res eo in regno in arcto esse necesse sit. Tecmases autem moriens plureis liberos reliquit, et praeter Periam Conconam primogenitam virilis animi feminam, XI filios, quorum tertius ordine Chaider Mirises nomine patri successit, ad paucos dies superstes. eum aetate praecedebat Mahametes Hodabenda, et Ismail. sed cum parens Mahametis, vt religiosae vitae addicti, neque tam de tuenda maiestate regia, quam par erat, solliciti pertaesus Ismailem successorem nominauisset, a purpuratis mox Ismail, Cahaca, quo ob animi ferocitatem et infestas excursiones in hosticum ab eo fieri solitas relegatus fuerat, haut longe a Casbino siue Arsacia euocatur, vt iuxta patris testamentum regnum iniret. dum veniret, Chaider Periae sororis, nam ex Sahamalis Georgiani sorore vterque natus erat, vt sibi videbatur, potentia fretus, quid faceret ignarus, insignia regia sumit. et iam stolida audacia solio insidens regem agere ceperat, cum sero errore agnito a sorore fraudulenter conniuente se delusum sensit, obsesso iam a praetorianis infestis palatio. itaque quanta se temeritate et audacia spectandum regem praebuerat, tanta ignauia latebras inter feminarum greges quaesiuit, vbi Samahel ipsius auunculus, qui Ismailem vltorem metuebat, eum deprehensum, cum coniurati, quorum Zalcanus princeps erat, interea animos sumpsissent, sine cunctatione interficit, et caput a ceruice recisum inter turbam suorum, vt erat ad huc cruentum, abiecit, atque ita tumultum iam palatium irrumpentium sedauit. iustis Tecmasi ritu gentis persolutis venit in vrbem Ismail et regnum a paricidio VIII fratrum auspicatus est, familiari Turcis, sed inaudito hactenus in ea aula scelere. nec eo contentus, cum vltionem metueret, adfineis, cognatos, amicos, et fautores occisorum continuo per vrbem conquiri et productos pari immanitate trucidari iussit; ita vt primariae domus ac familiae cruore passim et foedatae, luctu in praesens, ceteri tristi in posterum cogitatione discruciarentur; et iudicium paternum, ac nominis auiti fauor, vnde fausta omnia populi animo praeceperant, statim in odium et desperationem verterit. id tamen vt consilio, non ferinae naturae instinctu factum probaret Ismail, ac se exemplo tueretur, statim se alienum a Sophinorum religione professus est, et sacra Turcica amplecti voluit, Alis sectam detestatus, et vt abominabilem et ad homines in errorem praecipitandos inuentam execratus. id astu ab eo factum quidam putauere, vt Mesopotamiae, Babyloniae, et Assyriae populos ab Alis doctrina alienos ea ratione sibi conciliaret. sed siue ob illam rationem, siue vt paricidia
exemplo excusaret, religionem mutare voluerit, nulla re magis suorum animos alienauit, parui caedeis suorum prae eo aestimantium. odium incendit, quod cum Casmini Chalifa, ita primarij inter eos sacerdotes nominantur, antiquum primorum pestiferae sectae fundatorum nomen retinentes, quibus Mustaeddini, veluti Mophtis inter Turcos, quasi legis principem dicas, praeest, primus Ismailis conatibus resistere ausus esset, regis iussu mox oculis orbatus est, sparsa fama, quasi ipse Bagdatum magna pompa profecturus esset, vt in ea vrbe, sicuti olim Solimanus Turcorum imperator, Mahumetani imperij insignia caperet. tot caedibus efferatus cum exagitata diris conscientia nouae suspiciones animo in dies obuersarentur, et qui a multis timebatur, multos etiam metueret, rationem commentus est, cui haut absimilem supra in Africana historia de Mariemma Abdalae sorore ad annum LVII retulimus, qua amicos ab inimicis posset distinguere, simulque de iis, quibus auctoribus ac delatoribus Tecmases pater eum quasi carceri mancipatum ab aula relegauerat, poenas sumere. secretum locum petit, et emissariorum opera mortem suam publicari curat, cuius fama sparsa vultus procerum notari, et prout quisque aut luctu aut laetitia afficeretur, diligenter ab iisdem obseruari imperat. hoc inimicis semet indicio prodentibus illatum ab Ismaile supplicium fuit. ipse etiam mox bello funestissimo, quod postea gestum est, caussam praebuit, recepto contra foederis leges praetore Curdo, qui a Turcis defecerat, contra Sultanorum sententiam, qui pacem illi religiose cum Amurathe seruandam magnopere suadebant, quorum plerosque ob id supplicio affecit. his saeuitiae et temeritatis odiis cum flagraret apud suos Ismail coniuratione Calilis, Emiris, Piri Mahametis procerum, necnon et Curdorum purpurati, non inscia sorore Peria, sexto regni mense oppressus est. alij veneno ab ipsa sorore propinato sublatum, alij introductis habitu feminarum coniuratis, dum ipse in gynaeceo volutaretur, fascia circundata strangulatum memorant. id accidit VIII Kal. Xbr. anni praecedentis. quo facto Peria proceres ac purpuratos in concilium vocat, Chanos ac Sultanos dicunt, et vt de salute regni in commune consulant, hortatur, eo in principem electo, qui et maiestatem imperij tueri, et sopitis internis motibus pacem constituere ac firmare possit. longe aberat Muchemetes cognomine Hodabenda, quasi seruum Dei dicas, ex Tecmasis progenie superstes ob oculorum imbecillitatem et alienum a ciuili administratione animum in vltimam Arianam, cui praeerat, a patre sepositus. is multos filios habebat, et in his Hametem grandiorem natu magni et elati animi iuuenem, qui temere excitati ab Ismaile belli contra Turcos prosequendi patri auctor fuit, ab eo copiis summo cum imperio praefectus. eum Mirises Salmas Sultanorum princeps, sibi generum destinabat, obidque vt per parentem arcesserctur, vrgebat. alij alios Hodabendae liberos, vt quisque ex eo gratiam et fortunarum amplificationem sperabat, in medium proponebat. Emires inter Sultanos erat in Periae gratia florens, quae duorum iam fratrum caede nocens prorsus animum siue vltionis metu, siue odio a fratrum caritate abhorrentem habebat, et hominem voti nimium non sub aliis potentiam affectantem, sed sibi supremum imperium ambientem ardentissimis studiis amplectebatur. eius desideria adiuuabant erecti in spem nouarum rerum passim animi, qui veterum dominorum pertaesi et partim recentem Ismailis crudelitatem execrati, partim ex turbis lucrum captantes imperium ad alios translatum malebant. interea Hodabendes de Periae sororis consiliis certior factus a Merise Salma magnis itineribus Casminum contendebat, et immanem sororis perfidiam detestatus, quae alterum ex fratribus fraudulenta conniuentia per ludibrium regem creatum certo exitio exposuisset, dein altero per se sublato de transferendo ad externos imperio cogitasset, vt regiam tot fratrum sanguine funestam aliqua vltione iam expiatam intraret, Merisae, cui multum fidebat, mandat, vt ante suum aduentum Periam comprehenderet, eiusque morte fratrum manibus parentaret, capite seruato, cuius grato spectaculo in regni ingressu se suorumque oculos pasceret.
quod ille haut segniter fecit, recisumque a ceruice caput sparsis ad horrorem comis et oculis adhuc post mortem toruum tuentibus terribile, cum obuiam Regi prodiret, hastae cuspidi infixum ad oblectamentum graetulit. Casminum ingressus Hodabendes, cum moderati ammi spem initio fecisset, a Merise Salma persuasus fraternae mortis se vltorem futurum nugno errore professus est, dum potius priuatis Salmae desideriis obsequitur, quam ad status publici tranquillitatem, quam praeteritorum obliuione sanciri oportebat, respicit. qua re multorum regulorum animos non solum a se alienauit, sed ad desperationem ac defectiones adegit. sane Samahal ille Georgianus Periae auunculus cum de morte miserae feminae intellexisset, exemplum in se veritus mox desperata gratia ad montana sua confugit, quem Leuentes-begus vnus et is ex Georgianis principibus, de quibus postea plura dicemus, et sibi a nouo principe vltionis desiderio ardenti metuens statim secutus est, et vterque Atropatiae Mediae populos Turcico limiti vicinos nec satis fidos discessu seu fuga ex aula sua magno terrore impleuit. quibus de rebus omnibus factus certior Husreues purpuratus Vani munitissimae ad Margianam paludem vrbis haut hinc longe praefectus, cum iam a morte Tecmasis ad Amurathem diligenter scripsisset, ille ad innatam genti Osmanicae fineis propagandi ambitionem accedente priuata cupiditate in principatūs initio noua magnarum rerum auguria captans, eam sibi-quasi a Deo oblatam occasionem existimauit, qua aemulum toto orbe imperium concordia prius validum nunc domesticis dissensionibus debilitatum inuaderet, et aut omnino subuerteret, aut magna parte deminuto eo tantundem suum amplificaret. belli materiam quaerenti nunquam occasio defuit. viuo adhuc Selimo Curdus quidam Abdalas nomine, regionis cuiusdam in Babylonia praetor ob quandam suspicionem ad Osmanicam portam euocatus fuit. Curdum Io. Leunclaius interpretatur Chaldaeum, et Curdistanam in hodiernis Tabulis Chaldaeam; cum tamen Chaldaea in citeriore Euphratae ripa sit infra Babyloniam, et Curdi isti trans Euphratem longe ad Armeniae fineis porrigantur, vbi Curtios, Cadusios, Tapiros et Amardos montana aspera ac frigida loca incolenteis reponit Strabo. a quibus an Curdi nostri profecti nomen etiam retinuerint, harum rerum curiosis, quibus plus otij est, discutiendum relinquo. longe Praetorum illius limitis in Babylonia, Amida, Mesopotamia, et aliorum per vniuersum imperium Turcicum diuersa ratio est. quippe alij fere a Turcicis principibus constituuntur, et ad vrbem reuocantur. in eo limite Chaldaei illi praefecturas hereditarias possident, vt Vaiuodae in Dacia, et ad liberos transmittunt, quibus deficientibus proximi agnatione aut cognatione succedunt. in vtrosque tamen aeque absoluta summi imperatoris potestas est. cum igitur Abdalas euocatus, quam ob caussam ignorans comparuisset, et Hadrianopolim ad Selimum venisset, cubiculariorum purpurato negotium datum fuit, vt hominem captum in carcerem coniiceret. Chaldaeus magno comitatu venerat, cuius comprehendendi commoditatem optimam ratus purpuratus, cum in templo preces faceret, ad Messitam ab Amurathe II illa in vrbe exstructam cum suis venit. verum ille ad inopinatum conspectum perculsus cum se gnauiter quasi contra inimicos defenderet, et purpuratum interfecit, et cubicularios, Zaüsios vulgo vocant, partim caedit, partim vulneribus conficit. quo facto iritatus Selimus Chaldaeo inaudito ceruicem praecidi iussit. eo mortuo cum fratris filius in praetura successisset, alius quasi defuncti agnatus adita Porta et purpuratis munerum magnitudine, vt in illa aula saepe contingit, corruptis eandem praeturam impetrat; continuoque alter citatur ad Portam. verum is, qui sciret, quod obsequij praemium patruus consecutus fuisset, veritus ne absque culpa sua eandem poenam ferret, desperata Turcorum gratia ad Ismailem, qui tunc rerum potiebatur, profugit, a quo et perhumaniter exceptus est, et spes ab imprudenti principe facta, vt eum in auitam ditionem restitueret. contra Purpurati Turci illum iuxta foederis pacta tanquam transfugam reposcebant. cum non dederetur, ab hostilibus excursionib. initium belli factum. his accedebant
antiqua vtriusque gentis odia, quae in tantum creuerunt, vt Turci idemque cum Turcis sentientes in Tataria et Africa sectarij ex sui Muphtis sententia ratum fixumque teneant, gratius et acceptius Deo esse religionis Mahumetanae caussa Persam vnum siue Azemium occidi, licet professione Mahumetanus sit, quam si quis LXX Christianos a Mahumetanis in religione prorsus dissidenteis interficiat. quam eandem sententiam quidam noui theologi nuper tueri ausi sunt, cum dicerent bellum, quod communi Christianorum consensu contra Mahumetanos geri oportuit, vtilius ad Dei gloriam contra sectarios, qui inter nos sunt, omissis Turcis verti debuisse. quod quam pie et iuxta mansuetudinem Christianam dicatur, ipsi qui conscientias aliorum moderantur, conscientiam suam rogent. vicissim Persae ab Hali doctore suo Chalifa ordine IV edocti cuius doctrinam Chaidares et Tezuneites Ismailis Sophini pater et auus renouarunt, alios omneis Mahumetis sectarios detestantur, eorumque libros vbicunque repertos flammis exurunt, et crudeliter in eorum obseruatores saeuiunt. ad belli caussas quidam addunt et somniorum superstitionem, quibus gens illa multum fidei tribuit. nam Amurathem sibi in medio mundi stare visum, sub arbore maxima, quaeramos duos longissimum ad interuallum exporrigeret; et alterum quidem ad extremos orientis, alterum ad occidentis fineis extensum: postea sibi visum serpentem immensae magnitudinis ab oriente ad se ante pedes prouolutum, quem manu prehensum interfecerit: sic autem sacerdotes suos illi somnium interpretatos esse, vt dicerent, medium mundi significare sedem ipsius Amurathis imperialem, atque adeo Constantinopolim, et arborem cum duobus maximis ramis denotare amplitudinem Mahumetani imperij. per serpentem ab oriente venientem intelligi Persam, quem bello superaturus sit et occisurus, regno eius ad Osmanicum imperium adiuncto. hae belli caussae perhibentur, quas fortuna adiuuit, scisso tunc internis motib. Persico regno, et contra firmo ac concordi Turcici imperij robore. igitur post subiugatam Cyprum, et Guletam in Carthaginiensi portu captam ac solo aequatam, cum iam fere totum quadriennium arma Turcica quieuissent, induciae cum rege Pannoniae (hos enim titulos non etiam imperatoris nomen sibi Caesar sumit, quando cum Turcis paciscitur) durarent, nouae ad triennium cum Philippo Hispaniae rege pactae essent, haut diu in Sultani concilio quaerendum fuit, quo ea verti deberent. nam Mechemetes purpuratorum princeps, Selimi gener, magnae et propter aetatem et rerum vsum auctoritatis ita censuit, et facilius bellum geri demonstrauit aduersus Persas fere sagittarios et ensiferos, raro scloppetis armatos ac nullis munitis locis defensos, quam contra Latinos, sic Christianos vocabant, ferro flammaque cinctos et tormentorum fulminationib. oppida sua aut propugnanteis, aut aliena inuadenteis, certioremque victoriam de Asiaticis mollib. et deliciis otioque innutritis, quam de Europaeis aestus, frigoris, inediae patientib. ac robustis populis reportari posse. haec Mechemetis sententia fuisse creditur. tamen Io. Leunclauius nescio ex cuius fide eum bellum contra Persas maxime dissuasisse scribit, et ad alia argumenta ac rationes postremo adiunxisse elegans, quod Graecis et Turcis in vsu est, prouerbium, caudam serpenti, qui dormit, non esse calcandam, alioqui futurum, vt excitatus capite sursum erecto pungat. bello decreto duae difficultates occurrebant, longinquitas itineris, et asperitas locorum, per quae montibus et siluis impedita et ad insidias opportuna in hosticum penetrandum esset. tum maiores multo, quam in alio bello sumptus faciendi. sic enim disputabat Sinan purpuratus ad parta de Persis conseruanda opus esse arces construere, munitiones excitare, quae non nisi validis praesidiis defendi possint; ad quae omnia non suffectura, quae militi procedunt ex aerario stipendia, sed ampliora extra ordinem numeranda, quo sustentatus in opere assidue versari, stationes obire, locum iussum tueri, et alia longinquae militiae incommoda patienter ferre possit. et quantum ad sumptus, cum Sinanis sententiam summa prudentia et aequitate niti fateretur Amurathes, pecuniam in eos ex aerario minime defuturam spopondit. in priore difficultate soluenda
plus negotij fuit, cum variae dicerentur sententiae. nam alij per Babyloniam exercitum immittendum suadebant, et inde recta Siram, quam Persepolim olim fuisse volunt, tendendum, eodem quo Alexandrum itinere in eas regiones penetrasse monumentis proditum est. alij recta Taurisium ducendum, et vrbem opulentissimam arcibus firmandam ac loca circumposita munienda censebant. alij rursus media sententia vtrasque illas complectebantur, et bipartitis viribus vtrobique inuadendum hostem dicebant. sic enim fore, vt ipse vireis diuidere coactus vtrobique ad resistendum impar esset. sed Amurathes contra censuit, et cum per Iberiam et Armeniam duci necesse esset, quod ab ea parte Tatari, qui supra Pontum et ad mare Caspium habitant, illac se coniuncturi essent, magnum momentum ad illud bellum allaturi, non nisi cum toto exercitu per loca tam infesta ac difficilia tuto incedi posse existimauit. constituta tam longinqui et impediti itineris ratione, cuncti animi pendebant, quis dux tanto bello deligeretur. Amurathes enim se non iturum iam professus fuerat, id tanquam nouum mirante multum Sinane, quod magna semper bella, cuiusmodi illud esset, nunquam pervicarios, semper per se ad ministrasse Sultanos ex ipsorum annalibus constaret. caussam obtendebat Sultanus, imperij negotia et periculosam longe a domo tam diuturnam absentiam, tot potentibus principibus ad occidentalem limitem oppositis: ad has caussas addunt et familiaris mali epileptici saepius domi recurrentis conscientiam, quo metuebat, si in castris manere cogeretur ne frequentius vexaretur, et emanante morbi intra palatij parietes latentis fama, ipse inter suos contemptibilior ex eo euaderet. igitur cum interesse non posset, Purpurati, qui aut virtutis fama aut gratia apud principem se superiores putabant, tantam prouinciam sibi demandari exoptabant, et ambiebant. inter quos praecipui eminebant Sinan nuper expugnata Guleta, et Mustaphas Cypro in prouinciam redacta famosi duces. sed in praesentia nihil de summo duce publice constitutum. tantum missi per veloces equos, qui Erzirumi, Vanni et Babyloniae purpuratis imperarent, vt infestis incursionibus Persarum fineis vastarent. tandem hoc anno Mustaphas dux summus pronunciatur, et magno honoris caussa prosequentium comitatu Non. April. Constantinopoli discedens Chalcedonem transmisit. inde per Amasiam et Sebastopolim facto itinere Erzirumum ineunte VItili venit, quam fuisse Simbram a Ptolomaeo memoratam credunt in finibus Cappadociae et Armeniae sitam, quo ceteri purpurati, praetores, ac belli duces cum copiis quisque suis tendere iussi erant. heic lustratus exercitus more solito, et valitudinarij a validis, armis instructi ab inermibus, et fortes ex habitu et vultu ab imbellibus distincti, ita vt hoc discrimine rationem certam virium inire posset. primi apparuere Mesopotamij, qui non plus quam XII OIO fuerunt fere sagittarij et falcatis ensibus armati, ceteroqui inermes, multum succensente praetori prouinciae Mustapha, quod tam exiguum numerum secum adduxisset. eos sequebantur Assyrij et Babylonij ad Euphratem et Tigridem positi, a Teredona profecti, numero XIV OIO eodem genere telorum instructi. post Syri II OIO incedebant, pretiosius induti, quam armati, qui prolusionibus excurrendo et in gyrum recedendo fere pugnant. dein comparuerunt Asiae minoris, quam Anatoliam hodievocant, copiae ex Magnesia, Bithynia, Ancyra, Lydia, Phrygia et Ponto ipso collectae, quae XII OIO bellatorum optime instructorum efficiebant. his admisti erant ex ludaea et Palaestina profecti velites, homines egentes, praedonum more excurrentes OIO, et IV OIO Cilicum, quod est immane genus hominum praedis et sanguini fundendo assuetum. seorsim ab aliis, vt in quibus robur exercitūs consistebat, incedebant copiae in Peloponnesso, Graecia, Macedonia, ac Thracia scriptae, scoppetis egregie instructae ad X OIO vltimo loco recensita III OIO praetorianorum. Biranus Erzirumi praefectus ex Cappadocia et Armenia IV OIO militum collecta habebat, vt in limite, continuis excursionibus conserendis cum hoste pugnis assuetorum; qui omnes Sultani stipendiis militabant. haut minor volonum numerus fuit. nulli hoc anno ex Africa, Pannonia, AEgypto, et
Arabia Felice ad signa conuenerunt; et praetoriani, Damasci in praesidio manere iussi sunt, ad subita sepositi. praeterea Mustaphas secum adduxerat IO circiter minora tormenta per munitiones locis idoneis exstruendas disponenda, cum magna pecuniae vi, potestate facta, vt vectigalibus Alepi et aliarum ciuitatum in limite positarum ad sumptus belli vti posset. annonae et prospectum decimis per illas regiones et camelis ad portanda onera imperatis, et collectis passim magno numero fossorib. ac cuniculorum agendorum peritis. magna et frumenti vis nauibus Constantinopoli imposita duce Vluzali classis Turcicae praefecto, et per mare Euxinum Trapezuntem aduecta, quae vrbs tantum IV dierum itinere ab Erzirumo abest; vnde rebus ita instructis Mustaphas discedens octauis castris ad Carsam venit, locum comeatu abundantem, et vltima cum Solimano pacificatione, nam ita inter transigenteis conuenerat, destructum. ibi foedo imbre oppressus, glomerante se vento et vi insolita passim tentoria deiiciente ac militem afflictante, ad triduum magno cum incommodo commorari coactus est, et inde magno aegrotorum numero relicto ad Cheelderenseis montes vicinos concessit; ita dispositis copiis ad vitandas insidias, vt ipse in planicie consisteret, Erzirumensis purpuratus collem ad dextram, Deruisius Amidae in Mesopotamia purpuratus alterum ad laeuam occuparet, et cum iis Osmanus, Mahametus, Mustaphas ac purpurati volonum et stipendiariorum duces tentoria figerent, et quasi duobus cornibus porrectis mediam aciem defenderent, et veluti in specula hostem e longinquo venientem conspicarentur. quae dum apud Turcos geruntur, Hodabendes, qui de hostium consiliis cognouisset, et bellum fratris temeritate ceptum sibi prosequendum necessario videret, tamen vt ad illud paratior accederet, aliud agendum, aliud sibi simulandum duxit, regno non ita pridem adito, nec satis compositis rebus, quas post inconsultam Ismailis nuper defuncti crudelitatem et ipse imprudentia sua initio turbauerat, dum Merisae Salmae voluntatibus nimis morigeratur. itaque moderationent maiorem prae se ferens, quasi poeniteret, et turbis inter vtramque gentem nuper exortis remedium adferre cuperet, legationem ad Amurathem decernit, non tam concordiae spe, quam vt tempus duceret. verum ille siue a somniorum suorum interpretibus persuasus, siue iniuria Chaldaei non dediti iritatus, legatos vix admissos audiuit, et cum minacibus verbis ad sua remisit. interea Georgiani, in quorum fide magnum momentum erat, quod per ipsorum ditiones Turcis incedendum esset, literis et crebris nunciis ad tuendum imperium, cuius beneficiarij essent, sollicitati, et Samahal ac Leuentes, si qua ratione suspiciones purgari possent, per amicos tentati. etiam cum Tatarorum imperatore longe omnium potentissimo, qui Kitaius vulgo vocatur, foedus initum, eosque bello contra Turcos gerendo sibi socios adiunxit, captata occasione, quod siue ob aemulationem Turcicam potentiae, siue ob priuatas iniurias Tataros tunc erga Turcos male affectos esse comperisset. nam alioqui Hodabendae maiores continua cum Tataris bella gesserant; et licet ambo Mahumetani sint, tamen quibusdam de religione sententiis inter se discrepant. multos et auxiliareis ex ipsis Turcis non paruae auctoritatis sibi conciliauit, qui ab aliis Turcis Osmanicis in religionis caussa dissidebant, et in Sophinorum partes propendebant. ita rebus fere vtcunque pro tempore ordinatis praefecti prouinciarum citantur, vt cum copiis suis adsint, qui etsi initio militiam detrectarent, tamen communi periculo territi, hoste tam propinquo, et mitigante odia noui principis et labentis imperij misericordia XX OIO egregie armis instructa ad signa conuenerunt, quibus cum summo imperio qui praeesset delectus est Tocmaces Sultanus Armeniae praefectus militari scientia clarus et saepius obitis ad portam Osmanicam legationibus perspectus, qui protinus cum iis, quas dixi, copiis ad limitem ducere iubetur. is igitur per Taurisium et Gengam facto itinere Carsam venit, cum paullo ante ad Cheelderenseis montes post cladem a caeli iniuria acceptam Mustaphas se contulisset. inde missis exploratoribus vt de hoste cognoscerent, ipse subsequitur, cumque illi procul
Erzerumensem et Deruisium purpuratos in collibus aduersis cum exiguo numero conspicati, non etiam Mustapham in planicie collibus tectum cum toto exercitu cernere potuissent, ad Tocmacem protinus reuersi, visos sibi praecursores renunciant, quos si mature adoriantur, in facilifore victoriam. deceptis exploratoribus, deceptus et ipse Tocmaces gradum accelerat, et protinus cum purpuratis, qui ad eum e longinquo conspectum e colle quisque suo descendentes accurrerunt, ad manus spe Mustaphae citius venit. nam ille qui latere vellet, donec in prouectos et solutis iam ordinibus palanteis detectis insidiis impressionem faceret, cum aliquandiu suos densatis plus iusto ordinibus continuisset, antequam eos laxare posset, multum temporis intercessit, quo Turci frustra Mustapham auxilio venientem expectantes magna ex parte caesi sunt. nam a meridie iam III integris horis pugnatum fuerat, cum Mustaphas tandem cum toto exercitu apparere cepit. tum sero errorem sensit Tocmaces vlterius prouectus, quam vt pedem referre posset; tamen quod potuit periculum audacia discussit, et contractis, quas potuit, post tam diuturnum certamen ad se copiis fortissime tantae molis incumbentis impetum sustinuit vsque ad noctem, cuius beneficio defensus V OIO ex suis desideratis et II OIO captis ad sua se recepit. nec Mustaphas recedentibus instare intendentibus se tenebris voluit, sed cladem suam in occulto moerens, quippe plus XV OIO Turcorum eo die caesa constat, et in iis VII prouinciarum praetores, vt eam eleuaret, et hostium maiorem probaret, datis interim ad Amurathem ea de re literis, nouo et iuxta immani commento vsus est. postridie cum capita V OIO in pugna occisorum a militibus de more allata essent, et ea Persarum esse ex colore, ac tonsae barbae forma appareret, captiuos coram se sisti iussit, quibus mox iussu suo interfectis capita a ceruicibus recidi imperauit, et ex his omnibus ordine dispositis in subiecta planicie propugnaculum construi, cuius spectaculo et magnitudinem hostilis cladis ostenderet, et sui late terrorem vicinis populis intentaret. iam ad Hodabendam, qui Casmini erat, nuncius pugnae a Tocmace missus venerat, qui et regem de hostium viribus ac consiliis plene edoceret, et auxilia noua summitti peteret; quibus expediendis laetior quam tristior praeterito successu Hodabendes, sed in futurum sollicitus, nullum tempus intermittebat. interea dum propugnaculum ad horrorem designatum a Mustapha erigitur, venere ad eum legati Manucciaris alterius Georgianae viduae, cui Dedesmitae nomen, filij, aduentum domini sui nunciantes. qua re vltra modum laetus in speciem Mustaphas primores duces ei obuiam prodire iubet, et tubarum sonitu, tympanorum pulsu, ac festa tormentorum displosione publicam laetitiam testari voluit. ea pompa Manucciar ad tentorium imperatoris ita deducitur, vt struem illam capitum videre cogeretur; et quod erat coniiciens, post salutationes et debiti obsequij officia continuo de pugnae successu Mustapham interrogauit: hoc enim velle ipsum intelligebat, et dictis eius fidem se habere simulauit. ad delatas autem vltro a Manucciare suas in hoc bello opes et operam Mustaphas superbe admodum respondit, et conuersis ad capitum aceruum et exercitum in armis stantem ac bellicum omnem apparatum oculis, Haec omnia, quae vides, inquit, immenso nec aliis concesso beneficio Osmanicae familiae principibus largissime Deus elargitus est, vt essent, qui toti terrarum orbi cum omnium admiratione ac stupore late imperitarent. et prudenter fecisti, melius vtique facturus, si temporius venisses, qui tuum obsequium praepotenti regi defers; ac pergratum est, quod tesocium meum in militaribus muniis obeundis offers; aduentum gratulor, et vicissim omnem beniuolentiam a me tibi spondeo. tum acceptis ab eo allatis donis supplici vestem inauratam circundari iubet, eumque hasta et clypeo egregie fabrefactis et artificiose elaboratis donauit, custodesque ex mancipiis apposuit, qui eum tanquam obsidem, quacunque incederet, obseruarent. antequam vlterius progrediatur oratio, de Georgianis, et regione quam possident, de Armenia proxima et Media, in quibus prouinciis praecipue res hoc bello gesta est, quaedam praemittenda
censui. Georgiani hodie Iberiam habitant, regionem montanam conuallibus, siluis, saltibus scissam et impeditam. ab occasu Colchide, nunc Mengrellia, a meridie Armenia, cuius et partem occupant, ab ortu Media Atropatena, siue Siruano, a VIItrione denique Albania, quae nunc Zuiria est, cinctam, serico, frugibus, feris, et falconibus abundantem. pluribus et magnis fluminibus irrigatur, inter quae Araxes eminet, qui ex Tauro ortus versus ortum tendens Tomenim alluit; tum in occasum et VIItrionem reflectitur, et Gyrum, qui item Tauro a boreali parte ortus per plana labitur, minoribus amnibus Alazonio, Sandobane, Rhoctace et Chane auctum excipit, et cubito, quem in flexu facit, Seichim attingens, vbi fortasse olim Artaxata fuerunt, (nam ita situm eius describit Strabo) peninsulam efficit, iuxta campum Araxeum; quanquam et Seumara inibi commemorat idem Strabo, inde ex aduerso Reuani quod his bellis famosum fuit, et per campos Calderanos effusus pugna Selimi cum Ismaile Sophino conserca nobilitatos in mare Caspium exoneratur. in Araxem et influunt Canacus, quem Io. Leunclaius Arem seu Carasum, quasi aquam nigram dicas, vocat, supra Erem ditissimam ciuitatem. per angustias, quae Cyrum et Araxem, antequam misceantur, interiacent, (nam Araxem non Aragum eo loco scribi debuit) Cn. Pompeium, cum ex Armenia in Iberiam penetraret, et post eum Canidium Bassum iter fecisse scribit Strabo lib. XI. omnes autem hi fluuij ex Tauro scaturiunt, qui modicus in Caria et Lycia primum affurgit, in ora Pamphyliae maritima iuxta Chelidoneas insulas, et inde per Ciliciam non ita magnus porrigitur: tum in duo brachia quasi secatur, quorum dextrum Amanus vocatur, ortumque versus, et meridiem ad Euphratem porrigitur, monte continuo, nisi quatenus medio fluuio abscinditur. Gordiaei montes eum excipiunt, et postea Masius supra Nisibin et Tigranocerta situs, qui deinceps magis attollitur, et Niphates dicitur, dorsoque porrecto Zagrium montem conficiens Mediam a Babylonia disterminat. post eum sequuntur Elymaeorum et Paraetacenorum supra Babyloniam, supra Mediam Cossaeorum montana. ex Niphate scaturit Tigris haut longe a fontibus Euphratis, (quippe tantum bis mille quingenta stadia Strabo numerat) sed inde longis locorum interuallis ambo recedunt. Euphrates longiore tractu ac varia flexu quaqua versum excurrit. Tigris recto magis et rapidissimo cursu labitur, et in voraginem incidens longo spatio absorbetur; tum rursus emergit, et infra Seresulium et ipse et Euphrates coniuncti Mesopotamiam efficiunt, tandemque in sinum Persicum exonerantur. laeuum Tauri latus VII trionem versus tendens Antitauri nomen sortitum est, et Armeniam a Cappadocia et Comagena diuidit, et trans Euphratem in parte boreali rursus varie scinditur. nam eius portio Polyarren siue Polyadres, ab occasu et Cydises dicitur; pars Moschicorum montium, pars Tibarenorum nomen haber, et vsque ad Caucasum montem excurrit. alij rursus montes et ipsi Tauri pars versus orientem assurgunt, et regiones ad Caspium mare sitas cingunt ad Mediam vsque et Atropatenam. Parachoatri et pars horum montium sunt, qui vsque ad portas Caspias extenduntur, et praeterea ortum versus Ariam contingunt. ita Armenia et Media in medio Tauri iacent intra tot montium abruptas crepidines ac profundas conualleis siluis horridis ac torrentibus distinctas, maxime ab australi parte, qua Araxes per confragosa loca praecipitatur, genteis innumeras complexae, quae iamtum Strabonis aetate ex rapto vuiebant. in Armenia duo lacus seu paludes sunt, Margana, de qua dixi, Maeotidi magnitudiue proxima vsque ad Atropatenam pertingens, in qua sal coit. est et Thonitis siue Arsena, quae et hodie hoc nomen retinet, nitrosa, ita vt vestium sordeis eluat, et fullonum operam iis purgandis praestet, ideoque minime potabilis, per quam Tigris summa velocitate labitur, nec miscetur. cum Arsena palude videtur haut citra errorem confundere lacum Spantam dictum Straboni, Io. Thomas Minadois Rodiginus, qui hoc bellum vnus luculente descripsit, cum tamen eum Strabo in Media Atropatena reponat, et
alium faciat a duabus illis paludibus, quas in Armenia collocat. hunc autem potius esse crediderim, qui in tabula a Minadoio operi suo adiuncta Giolij nomine indigetatur et Lorium ad ortum habet. intra hos limites a natura positos grassante vndique Mahumetani veneni potentia Deus Christiani nominis reliquias veluti concluserat, situ inaccessas, et quandiu concordes inter se fuerant, vi inexpugnabileis creditas. sed auaritia et ambitione stimulantibus, plerique in his regionibus reguli ac populi, qui sacra Christiana secundum ritus Graecos retinebant, finibus suis minirae contenti se extra se quaesierunt, et cum ad fores Persicam opulentiam et magnitudinem haberent, eaque parte magis ad accessum paterent, haut enim longe hinc Taurisium abest, tunc magni illius imperij regia; primo foedera cum Persis iniuerunt, quibus operam suam iis addicebant, et ita plerique cum pecunia paullatim abominandae sectae pestem intra viscera receperunt. vnde discordiae inter eos exortae, quibus tandem effectum est, vc postea Turcis aduersus Persis praeualentibus per dissensiones domesticas ex ea caussa seminatas, aditus ad ipsos inuadendos patuerit. principes in Iberia et Armeniae, quae a Christianis insi debatur, subiectae parte inter Georgianos tunc erant Dedesmitis illa annosa vidua Manuccians et Alexandri parens, Dauid et Simo Lauasappi filij, Alexander Leuentis F. magnus cognominatus, Iosephus Gorij F. Sahamal, de quo modo dixi, Periae et Chaideris auunculus, et Bassachineus. Sahamal montana et inculta habitat in Atropatenae finibus Albaniam versus, iam ante, licet Georgianus, Sophinorum sectae addictus. Iosephus Gorij sedem in Iberia habet, et ab oriente Derbento, ab occasu Lychnitide lacu cingitur, et ab Osmano ad summas angustias redactus postremo sacra Christiana deseruit, impiaeque sectae fidem obligauit. Dedesmitis illa longe maximum territorium occupat, et Carsam ad occasum, ad ortum Simonis et Dauidis fratrum ditiones habet, et Manucciare altero ex filiis obside ad Mustapham misso, Alexandrum grandiorem natu imperio praefecerat; quo dei ceps a Manucciare a Turcis incitato nefanda impietate spoliatus est. Altunchala regia eorum erat, quasi aureum castrum dicas, Periadrae radicibus Carsam et Teflisium verius, ac confragosis saltibus cincta et naturali situ defensa. inde ortum versus tendentibus et in Armeniam descendentibus Lauassapi ditio longe maxima intratur, quam cum parens Simoni grandiori natu filio pacatam testamento reliquisset, Dauid iniurus et vi iniuta fratri controuersam et infestam fecit, latronumque manu contracta Simonem coegit vicini regis, is tunc erat Tecmases, auxilium implorare. is vero occasionem potentis reguli aut euertendi aut in ordinem cogendi oblatam minime praetermisit, opemque pollicens, satrapae fido ex suis mandata occulta dat, vt in Armeniam profectus Dauidem astu comprehenderet; et siquidem ad Sophinorum sectam inclinare nollet, in Persiam secum adduceret; quod si condicionem acciperet, eum in imperio fraterno principem constitueret, condicione tamen prius Simoni delata, vt si et ipse Sophinorum sectae nomen dare vellet, in paterno regno Persici regis beneficiario confirmaretur, et Dauid, qui illi de eo controuersiam mouebat, in custodiam truderetur. id sedulo exsecutus est Satrapa, et captum Dauidem mox condicioni assentientem habuit; quam eandem cum Simo a Satrapa rogatus accipere nollet, et regna et opes, quibus vulgo felicitatem metimur, felicitati aeternae summa constantia posthabuisset, Dauid mox impia eieratione facta circumciditur more gentis, et Teflisij Chanus a Satrapa constituitur. Simo literis egregie ac philosophiae studiis instructus, quibus captiuitatem suam cum Ismaile Tecmasis filio solabatur, Cahacam in miseram seruitutem abductus est. in ea ditione primariae vrbes sunt Teflisium regulorum sedes, in qua et maiorum ipsorum sepulcra visuntur, Lorium, Cheres, Cyropolis, (nam huic nomini respondet Chiurcala) praeterea multa castella. seorsim ab itinere et via militari vltra Lichnitidem lacum VIItrionem versus Bassachiacum vrbs est, a quo loci regulo nomen, qui in his bellis natura loci asperi et inculti tutus quasi ad spectaculum sedit, nec publicae calamitati
participauit, non vtique ea quiete gauisurus, si Tatari, sicuti Turcis receperant, iliac iter habituri in Armeniam et Mediam descendissent. in Armenia et sita est Alexandri Leuentis F. et Issi fratris ditio inter Teflisium et Reiuanum, ideoque et Persis inde, et inde Turcis ad iniurias aperta. is vero, quem Persae eodem, quo Simonem, astu imperio paterno spoliare tentauerant, Isso, quem ad impiam sectam suam pertraxerant, in fratrem concitato, cum prius Persico imperio maxime addictus fuisset, ab eo tempore neutrarum partium esse, et feliciorem fortunam sequi maluit. itaque cum se vi aduersus Issum defendisset, cum Turcis potentioribus obsequio delato ac donis transegit, quietemque et opes, quibus prae aliis abundabat, hac mercede ab auaris purpuratis redemit. is Zaeenae ad Canacum sedem habet, qui postea in Araxem supra Erem, sicuti iam dixi, influit. atque hic est Georgianorum hodie status, quorum ditiones cum aditum ad Taurisium, quo ducebatur exercitus Turcicus, ab occasu et VIItrione veluti obstruat, multum et Turcorum et Persarum intererat ad vtras partes illi se adiungerent. post Georgianos Atropatena sequitur, hodie Siruani nomine indigetata, a Chaidere Sophino et Ismaile in prouinciam, expulso antiquo domino, redacta, cuius metropolis est Sumachia ad Caspium mare posita inter Derbentum, in cuius obsidione Chaideres interfectus est, et Erem serici opificio nobile oppidum, ipsa olim Symbace Straboni dicta, quam et indigenas ab Armeniis occupatam Romanorum ope recepisse tradit. Atropatenae magna Media subiacet, cuius caput hodie Taurisium est ad Orontem montem, qui et pars Tauri est, nuper Persarum regia, quam Ecbatana esse multis et validis conuincit argumentis Minadoius, in ceteris, quantum ad nomina antiqua, quae saepe confundit, non ita diligens. Io. Leunclaius tamen haeret, et Haitoni Armenij, qui Taurisium in Persarmenia, hoc est, in maiore Armenia reponit, auctoritate rem ambiguam reliquit. sed non vidit vir doctissimus hodie Armeniae nomen non solum antiquos Armeniae fineis, sed et Mediam, cuius semper magna cum Armenia et morum et naturae loci vel Strabone teste coniunctio fuit, complecti; ideoque Armenios, quorum et Haitoni tempore et hodie nomen celeberrimum est, Mediae nomine prorsus extincto, eam vrbem sibi iam tum addixisse. nam alioqui situs et cetera quae a veteribus de Ecbatanis dicuntur, maxime Taurisio conueniunt, vt pluribus idem Minadoius ostendit in epistola ad Marium Corradum ea de re scripta. sunt et aliae duae viae, quibus Taurisium itur, prior per Reiuanum; inde Orientem versus per Nassiuanum et Chiulfalium VIII aut IX dierum ad vrbem iter est, quo et Ferhates purpuratus exercitum duxit, et Reiuanum muniuit. altera per Vanum et Mantianam paludem. inde per Coium, Merentium, et Sofianam itidem ad vrbem IX dierum iter; quo et itinere exercitum Osmanes duxit. rursus a Taurisio meridiem versus Salama, et postea Persepolis ortum versus; Casminum; hodie post Taurisium amissum regnisedes, et postea Cassanum, et vltra Hispahanum, quod XXIV dierum itinere a Taurisio absest, et Herium in Ariana occurrit. Nunc ad rei ceptae seriem redeamus. Post Manucciarem in castris Turcorum honorifice exceptum Mustaphas cum in eo esset, vt castra Teflisium versus promoueret, vehementiore quam antea imbre ac turbinibus ventorum et crebris fulgurum coruscationibus oppressus, postquam totum quatriduum consistere coactus est, quibus ex ilio capitum aceruo et cadauerum, necnon mulorum ac camelorum passim euectorum confusa multitudine aer circum pestilentem foetorem contraxerat, tandem caelo post tantam tempestatem serenato vasa conclamantur, et ad Giolium lacum primis castrils itur, cum itineribus luto corruptis neque cameli onusti incedere, neque equi tormentis trahendis sufficere lapsantibus vestigiis possent. postridie Archichelecum ventum Georgianorum olim castellum, nunc Turcicae ditionis, postauam Solimanus illud vltimis bellis occupauit. ibi vtin loco amico per otium dum corpora curantur, recensetur exercitus, et post primam lustrationem aut proelio desideratorum, aut morbis absumptorum, aut a signis clam ducibus emansorum inita
ratione XL hominum OIO ex priore numero deesse reperta sunt. inde secundis castris Trialam ventum, templis et sacellis Christianorum locum frequentem, in quibus adhuc tunc sacra ritu Latino peragebantur, iam a temporibus belli sacri, quod maiores nostri gloriosum magis, quam fructuosum in Asia ac Syria praecipue et Iudaea gesserunt. Trialia discedente exercitu mons arduus et asper, qui interiacet, superatus, et ad Georgianorum-castrum hospitium sumptum, alterisque castris in Teflisij conspectum venit Mustaphas, quod oppidani vacuum, Dauide Chano, cuius erat, in montana cum suis dilapso, offendit. toto eo itipere a Georgianis Persico nomini addictis, Dauide ipso, Iosepho, et vt creditum est, Alexandro Dedesmitis filio et Manucciaris, qui in castris Mustaphae erat, fratre, maxime infestati Turci. mam vt quisque comeatūs inopia a castris longius pabulatum excurrebat, aut ob alias incommoditates in vltimo agmine seorsim a suis remanebat, statim insidiis vndique per loca illa sibi ignota incurrentibus carpebatur, et aut spoliabatur, aut caedebatur. vbi Teflisium venit Mustaphas, locum opportunum conspicatus, arcem protinus firmare instituit, instauratisque pro tempore muris, et C tormentis in ea relictis, Mahametum purpuratum volonum ducem custodiae eius imposuit cum VI OIO partim stipendiariorum, partim ipsius Mahameti mancipiorum praesidio. haec mense VIIbri acta. dein Mediam versus castra promota, dilapsis iam multis, qui incommoditatem pertaesi non perita a Purpurato venia a signis discesserant, et in iis Syri fere ad OIO IO, qui Alepo annonam in castra attulerant, duce Nassardino Chialebe, a Georgianis, dum se recipiunt, intercepti, et post obstinatum certamen caesi; pauci velocitate equorum periculo exempti, et in iis Nassardinus ipse, qui Alepum incolumis peruenit. interea Mustaphas transmisso, qui Teflisium alluit, fluuio, et superatis vrbi imminentibus montibus ad subiecta loca paludosa metatus castra obuios habuit Alexandri Leuentis F. Georgiani oratores, qui aduentum heri sui nunciarent, quos et ipse mox secutus est. eodem in speciem honore, ac Manucciar prius, exceptus, donisque oblatis ac pari liberalitate remuneratus, cum se in fide Osmanici imperij fore promisisset, ad parandum in reditu comeatum domum remissus est. inde Mustaphas continuato XII dierum per loca fere palustria itinere ad Canacum fluuium, de quo dixi, venit, et in citeriore ripa ad reficiendum militem consedit. ibi ad eum venere Sechinensium ciuitatis in Atropatenae et Mediae confinibus positae primores, et se ac sua Tuxcorum patrocinio permisere; quos laudatos et vestibus sericis donatos in patrocinium suscepit, ac domum ad sua remisit. militi non solum viarum incommoditatibus fatigato, sed victūs penuria ad maciem et desperationem fere adacto ad recreandas vireis et animi et corporis aliquo laxamento opus erat. itaque cum aliquot exploratores Azemij capti, qui fortasse astu ab hostibus missi fuerant, vt Turcos in insidias pertraherent, trans Canacum abundare comeatum affirmarent, Mustaphas fremente iam exercitu seditionem veritus cunctis, qui vellent, permisit, vt pabulatum libere proficiscerentur: tantum sibi cauerent; neque se in insidias imprudenter induerent. secundum haec ad X OIO ex famulitio fere exercitūs cum camelis, equis, mulis ad praedam porptandam profecti sunt: qui cum ad confluentem Canaci et Araxis haut hinc longe venissent, et collecta iam praeda in eo essent vt ad suos redirent, incumbente Aliculis, Emangulis, Serapi, et aliorum procerum, qui vltimo proelio in Schilderinensibus campis VItili proximo commisso interfuerant, et Casminum profecti ab Hodabende ad Tocmacem remissi fuerant, globo intercepti ad vnum omnes caesi sunt. ad strepitum excitati Turci, coniectantes id quod erat; statimque Mustaphas signa canere iubet, magnoque cursu ad suos contendens serius, vt eos periculo eximeret, quippe iam caesos, sed mature, vt vltionem de hoste sumeret, in Persas praedae recipiendae intentos magna vi impressionem facit. ad laeuam Deruisius purpuratus iuxta Araxi ripam, ad dextram in Canaci margine Biranus purpuratus dispositi erant. ipse medius
aciem regebat. Persae nimiam suam moram in colligenda praeda sero accusantes, cum eadem signa, eosdem homines, a quibus nuper victi fuerant, numero longe se superiores cum horridis clamoribus ad suorum vltionem adhuc calenti sanguine ante oculos properanteis baberent, et inde Araxe hinc Canaco quasi in peinsula cincti nullum effugium a tergo viderent, ducibus in varia consilia raptatis, cum alij in virtute et morte honesta praesidium ponentes ad extrema se pararent, alij non tam decoris quam salutis publicae, quae in eo proelio vertebatur, rationem habendam dicerent, tandem iam incumbentibusTurcis, cum nullus consilio, quod in publicum iuuaret, locus esset; quisque qua potuit, saluti consuluit. Tocmaces ipse princeps et Emires cum proceribus ac ducibus primariis virtuti equorum confisi in Canacum se demittunt, et natatu in vlteriorem ripam salui euadunt; quorum exemplum innumeri secuti, sed dispari euentu, quippe non eodem equorum vbique robore, qui spiritu defecieute cum sessoribus fluuio hausti sunt. qua re rursus territi, qui sequebantur, ferro perire, quam aqua mergi honestius ducentes, frontem obuertunt, et desperatione vireis addente fortissime aliquandiu restiterunt; sed numero tandem victi partim interfecti sunt, partim deditione in Turcorum potestatem venerunt, hostili primum, moxque sanguine suorum funestata peninsula, in qua vno die plus XXV OIO hominum occubuisse constat. permulti praeterea in Canaco perierunt. ex Turcis praeter X OIO pabulatorum ad III OIO in vltimo conflictu desiderati. post acceptam cladem Tocmaces protinus ad Hodabendam Casminum mitttit, qui magnitudine damni alieni proprium eleuaret, et numero se quidem superatum fateretur, sed ita attritis hostium viribus, vt nihil amplius tentare possent, facta spe, si auxilium recens in tempore summitteretur, fessis, languidis, miseriaque ac vulneribus confectis et procul a domo hostibus facile debellatum iri. ipse Reuanum in suam praefecturam concedit, eiusque consilium secuti Emangulis Gengam, Serapus Nissiuanum diuersi abeunt, mandata ab Hodabende opperientes. at Mustaphas successibus insistendum ratus protinus ad Canaci ripam cum toto exercitu venit, ad quem transmittendum cum cunctos vt postridie parati essent, edixisset, fremere miles, et tentorium eius circunstans perniciem certam deprecari; ille contra suos confirmare et detrectantium ignauiam carpere; non otio et luxu, sed laboribus ac periculis decus quaeri, cui strenuus quisque vitam posthabere debeat: ita Amurathem iubere, cui parere necesse sit. se postridie fluuij vadum contari decreuisse; et si quidem in periculo pereat, obtestari cunctos, vt se fluuio extractum in vlteriore ripa sistant, vt quod viuus exequi non potuerit, saltem mortuus impleuisse dicatur, exemplo ceteris ducibus relicto, ne dum salutis propriae rationem habent, publicum imperij decus defraudent, ac regia mandata frustrentur. cum hoc responso dimissis militibus ipse postridie ante alios, et post eum ceteri purpurati ac duces cum famulitio ac mancipiis rapidum flumen intrant ac transmittunt. eum muli insecuti, sicuti accidit, in tanta multitudine, confusis ordinibus, itavt eo die ad VIII OIO in transitu subuersi sint. XVII OIO scribit Leunclaius, quos vorticosus amnis praeter equos camelos et mulos absumpsit, aequato Turcorum cum Persis, vt nuper in terra, sic et in aquis damno. impedimenta, pecunia, et tormenta in citeriore ripa remanserunt nocte superueniente, quae die insequenti cum reliquo exercitu sine damno transmiserunt, vado sociorum periculo iam certiore. superato non citra iacturam Canaco dies ad quietem militi concesssus; quo transacto cum se in viam dedisset, et inculta passim loca apparerent, maior desperatio oborta, militibus frementibus, non satis esse cum hostibus confligere, nisi sponte aditis cottidie periculis ac postremo fami ab inexorabili imperatore obiiciantur. sed murmura illa sequenti die euanuerunt, ex horridis locis pandente se laeta camporum omni arborum et frugum genere consitorum facie, quae et oculos spectantium gaudio, et militem meliori in posterum spe impleuit. inde Mustafas ad Erem venit, quae prima in Atropatena a Georgianis descendenti occurrit. vrbem plerique ex oppidanis deseruerunt
Samirem praesidem secuti, qui cum Areso Somachiae itidem praeside et aliis prouinciae praefectis ad famam venientis Turcici exercitus in montana proxima se contulerunt, vicina regione circum ferro et igne vastata, consilium ex occasione capturi. itaque neque vi in occupanda vrbe vti Mustafae necesse fuit, neque miles ex eius praeda multum ditatus est, quippe asportata iam ante pretiosiore ab oppidanis in tutum supellectile. ibi moram XXII dierum fecit purpuratus, quos muniendae vrbi impendit, excitata in ea arce, cui Chaitam purpuratum volonum ducem imposuit, cum CC scloppetariis grandioribus et V OIO praesidio. Osmanem dein purpuratum volonum et ipsum ducem summum Atropatenae praefectum creat, et Vezirem Portae, quod summis ducibus in expeditionibus facere ius est, dicit, dato negotio, vt Sumachiam prouinciae caput neque longe dissitam occuparet. in eam rem illi X OIO bellatorum attributa, et insuper mandatum, vt Derbentum duceret. ea est ciuitas ad Caspium mare posita, olim, vt quidam putant, Alexandria appellata, nunc etiam Demircapium, quasi portas ferreas dicas, quod in angultiis sita sit, quas subiectarum regionum principes portis ad prohibendas Scytharum iliac ingruentium populationes clauserant, ac praesidio muniuerant. ibi iussus Osmanes Tataros ab Amurathe conductos opperiri, quos iam in itinere esse verosimile fiebat. venienti Osmani Sumachia patuit, vltro se dedentibus, qui remanserant, oppidanis, quos purpuratus, ut exemplum prodesset, amice habuit prohibita omni iniuria. nec spe sua falsus est. nam Derbentenses mox quamuis Persis subditi, tamen ab eorum religione alieni vicinorum fortunam secuti, et humanitate Osmanis inuitati legatos ad eum mittunt, et imperata se facere paratos ostendunt. quibus cognitis Mustafas, postquam munitionem ceptam ordinasse, et praesidio idoneo locum firmasse sibi idonee visus est, praetorianorum et Graecorum militum precibus exoratus iam inclinata tempestate retro Erzerumum reuerti statuit, et per Alexandri Leuentiani ditionem, sicuti conuenerat, iter facere. igitur cum primis castris ad montis asperi radices peruenisset, inde fabros et fossores praemittit, qui ad Canacum pontem exstruerent, quo sine iactura exercitus traduci posset. fluuio transmisso Samahali aduentum suum renunciari curat, qui ex Brussiana ditione sua fere montana ad purpuratum venit, et successum gratulatus se patrocinio Turcico commisit, moxque accepta veste et militaribus ornamentis a Mustapha donatus ad sua reuersus est. Mustaphas noctem, quod serena esset, continuato itinere mane Alexandri Leuentiani ditionem ingressum se sensit, vbi re omni ad victum necessaria exercitus recreatus fuit. vicissim edicto proposito imperatum a Purpurato, vt ab omni maleficio erga agricolas per ea loca abstineretur. dum incedit, venere ad eum legati a Leuentiano missi cum donis, qui excusato domino, quod morbo praepeditus venire non potuisset, obsequium omne ei prolixe suum detulerunt. excusationem in speciem accepit Purpuratus, et Zange, quae illius sedes est, ad laeuam relicta Teflisium contendit, vbi praesidiarium fame attenuatum et ad extremam necessitatem adactum reperit, canum, catorum et ouillarum pellium esu vitam misere tolerantem, seueritate praefecti, qui militem pabulatum exire prohibebat, periculum, vt aiebat, ab insidiantibus veritus, re vera, ne fruges, quas interea summa diligentia colligi et asseruari curabat, licentiose consumerentur. eos solatus Mustaphas et comeatu recreatos cum meliore spe in posterum esse iussisset, biduum Teflisij commoratus per campos subiectos iter habuit cuncta circum ferro et flamma deuastans. tantum sepulcris maiorum Simonis, quo primis castris venit, parcitum. postridie per loca inaccessa et montibus ac valibus confragosis impedita exercitus ductus, aecedente ad alias difficultates densissima niue, quae vento vibrata incedenteis multum infestabat, adeo vt multi cameli, equi, ac muli, multi etiam homines toto triduo perierint, plerisque contempto insidiarum periculo, ob caeli iniuriam longe a castris secessum quaerentibus. inde occasione captata Georgiani locorum gnari in securos inuadunt, et Hassanem praefectum hospitio exuunt, occisis mancipiis et omnibus
impedimentis longe pretiosissimis captis. ipse vix superuentu Halae equitum praetorianorum praefecti periculo ereptus ad tentorium Birani purpurati se recepit. inde ad Ciurcalam promota castra, plerisque e famulitio pabulatum dimissis. tum legati a quodam Simonis agnato venere, venturum eum affirmantes, si ita Mustaphae placeret. cum sibi placere respondisset Purpuratus, non tamen ille comparuit; legatosque ad explorandum venisse postea constitit, quorum indicio, qui pabulatum missi erant, ad vnum fere caesi sunt. itaque magna omnium rerum penuria ab illa die laborauit exercitus per infesta semper loca incedens, donec ad Dedesmitis reginae fineis peruenit; vbi inter angustias montium, quas Araxes innumeris gyris in se reflexus secat, cum fragore inter saxa prouolutus, pernoctandum fuit. postridie per abrupta et margines glacie lubricas incedentes multi cameli, equi, ac muli praecipitarunt. tandem ad Altuncalam regulorum illius loci sedem ventum, vbi post sex dierum labores et extremam penuriam beneficio Dedesmitis exercitus copioso comeatu subleuatus est. ibi ad Mustapham venit Vidua cum Alexandro filio maiore, quam perhonorifice ille acceptam ad latus sedere iussit, arcessito Manucciare, qui quam benigne tota expeditione illa ab ipso acceptus esset, coram matre testatus est. inde arrepta occasione Mustaphas Alexandrum post benignos amplexus vti apud se relinqueret, Dedesmitim rogauit, quod ambos fratre Constantinopolim mittere decreuisset, cum literis, quibus Amurathem de matris ac filiorum fide certiorem faciebat, et omni honoris et beniuolentiae genere vtrumque complexurum affirmabat. id etsi aegre audiret, tamen iuxta prudens ac generosa femina cum se quamuis statu liberam, tamen aduentu ad tyrannum suo libertat m pristinam cum seruitute commutasse, et iam alterum ex filiis in Turcorum potestate esse cerneret, vultum composuit, et affectata laetitiae significatione cuncta sua in Amurathis fide futura promisit, et vtrumque filium, quando aliud non poterat, bonitati Purpurati multum commendauit. ita dimissa Dedesmitis, et post bidui quietem militi concessam Mustaphas Carsam versus iter intendit, iam ab hoste securis omnibus, ita vt solutis ordinibus, et quo commodioribus hospitiis vterentur, agminatim incederent. primis castris Cliscam eiusdem ditionis castellum ventum. cum non amplius cum hostibus aut comeatūs penuria militi res esset, cum frigore deinceps luctandum fuit, multique in via defecerunt. tandem Georgianorum territorio egressi bidui itinere Bucardacham venerunt, vbi Ramadanum festum, quod hactenus non potuerant, solitis ceremoniis celebrarunt, et inde quartis castris Erzirumum magna omnium laetitia peruenerunt, dissoluto mox exercitu. inde Mustaphas ad Amurathem dat literas, successuque rerum in maius aucto Teflisium, quod Damasco summa vanitate comparabat, a se occupatum narrabat; duo magna proelia cum Persis facta; Georgianos ad obsequium adactos; tumultum a praetorianis ac Graeco milite excitatum, et summa felicitate compositum; arcem ad Erem exstructam, et praesidij cura Chaitae purpurato commissa, firmatam: Derbentensium et Sumachianorum propensam obedientiam, quibus Osmanem cum summo imperio praeposuisset. his addebat, sibi videri e re esse, vt Carsa muniretur; quippe locum esse opportunum ad exercitum per Armeniam et Georgianos immittendum, et comeatu ac omni re abundare. tum amandatos ad Portam Alexandrum et Manucciarem Dedesmitis filios parentis et eorum fide multum laudata commendat, monito interim Amurathe, vt Manucciarem prae Alexandro commendatum haberet, eumque fratri in regno praeponeret: nam et illum magis strenuum videri, vt qui se vltro in prouinciae ingressu militaturum obtulisset, et non leuem suspicionem esse, Alexandrum cum iis, qui pabulatores interceperant, in occulto conspirasse. quibus literis acceptis Amurathes multum ob res gestas gauisus est, et in posterum rerum magnarum in spem erectus, cuncta ad tantum bellum necessaria, vt diligenter pararentur, curauit, consiliis ac monitis in commodum tempus reseruatis. interea post Mustaphae discessum Osmanes Tataros
Praecopenseis auxiliareis praestolabatur; de quorum ongine, moribus, tamdomi quam in bello disciplina, antequam vlterius progrediar, quaedam praemittere pretium duxi. per vastas Scythiae solitudines ad VIItrionem porrectas habitant Tatari in Europa et Asia, quibus olim vnus Chanus siue dominus, nunc plures scisso imperio dominantur. proximi Polonis sunt, quos et continuis excursionibus vexant, Precopienses Europaei Tatari, qui inter Tyram, hodie Nesterum dictum, et Bessarabiae siue Valachiae inferioris montes lacum Viuodum et Bialogrodum ciuitatem ad Pontum Euxinum habitant, et rursus trans Tyram campos vastos inter eum et Bogum occupant, in quibus Oscouia arx oppido celebri coniuncta, Olbiopolis ohm Plinio et Ptolomaeo appellata ad Borysthenis rapidissimi et latissimi ostium sita, qua in Carcinitum sinum influit. supra Oscouiam IV milliaribus Bogus Borysthene excipitur, qui si Hypanis est, vt autumat Martinus Broniouius, corrigendae sunt Ptolomaei tabulae, quae Hypanim trans Borysthenem ortum versus ponunt, cum Bogus ad occasum Borystheni influat. in iis solitudinibus Sauramenses campi et Circassij sunt, et trans Borysthenem Ossouienses ab arce et oppido dicti, quodi n faucibus Tanais, qui est Donus hodie, qua Maeotidem paludem ingreditur, positum est. in iis ad peninsulam vsque quam Dromon Achillei olim vocatam Borysthenes et subiectus Carcinites sinus efficiunt, per tuguria ac mapalia circiter XXX milliarium spatio late Tatari habitant. his adiacet Taurica Chersonesus Peloponeso paullo minor olim feritate damnata regio, et immani homines mactandi et immolandi ritu infamis, in cuius faucibus Precopia est, a qua Precopienses Tatari appellantur, Heracleotis olim, vt creditur, dein Eupatoria et Pompeiopolis dicta, in qua Chani Tatarorum Palatinum seu praesidem, quem illi Begum vocant, perpetuum habent, qui Borysthenis et Tanais traiectus seruat, firmo addito praesidio, et fossa ducta, in qua XVII turres excitatae Sachinbeiero Chano in peninsula imperante, qui Tataros Noagienseis in Asiatica Tanais ripa de imperio illi controuersiam facienteis insigni ac memorabili clade ad Precopiam olim profligauit. eo cum Chanus expeditionem aliquam suscipit copiae conueniunt; sed nullum nisi consulto Turcorum imperatore et consencience bellum suscipere ChanusTauricus pocest, nisi aduersus Moscum, postquam Selimus peninsula in potestatem redacta Chanos Precopienses iuris Othomanici fecit. in qua praeter Precopiam dignitate antecellit Beccasarium principum domicilio clarum, cui quasi adhaeret Salatica, et modico interuallo Sortassus pagus adiacet, legatorum, qui ex Polonia, Moldauia, Moscia adueniunt, diuersorio celebris, vbi plerique a Genuensibus originem ducentes aedem Christianis sacris initiatam frequentant. hinc non procul Crimensis arx visitur, vbiargenteorum numorum officina est. nam aurum omne Turcis ex condicionibus pacis a Selimo post debellatos Tataros datae cedit. eodem porro in oppido arx est, vbi Saro, sic principem vocant, in bellum proficiscente, vxores eius custodiuntur. secundum istas vrbes mediterraneas, praecipuae sunt iuxta mare Cafa, olim Theodosia, Genuensium colonia portu et commercio insignis, quam communi iure Turci cum Tataris administrant. in templo ingens ibidem et pretiosa veterum librorum supellex nostra adhuc memoria erat, donec Itahcorum sacerdotum vel sordibus vel contaminata vita effectum est, vt templum ad Armenios transferretur. oppida deinde numerantur Sudagra tribus arcibus munita, Balachenum, Iambogia, Ingermenum, Corsuna, quae et Chersonitarum ciuitas olim appellabatur, olim splendore aedificiorum, marmoreis molibus, ac templis regali superbia elaboratis conspicua, nunc ruderibus ac ruinis deformis, asportatis a Turcis et aliis victricibus nationibus huc illuc marmoreis et aereis rari operis columnis. et a Christianorum quidem reliquiis, quae inibi sunt, constanter proditur, Vlodimirum Roxolanorum principem duas portas aeris Corinthij et imagines ex monasterij templo praedae loco ablatas secum Kiouiam deportauisse, quas Boleslaüs II Poloniae rex postea inde Gnesnam, vbi ad maiores templi valuas
hodie visuntur, transtulerit. Vlodimirum autem illum eam vrbem Ioanni Zimiscae Constantinopolitano imperatori eripuisse, quam Basilij et Constantini Augustorum sorore Anna in vxorem accepta et sacris Christianis ritu Graecorum in eodem monasterio a Patriarcha quodam initiatus postea restituerit. ante, vrbem promontorium est Parthenium Straboni dictum, et postea Magutium siue Mancopia, et vltima Carcinitum sinum respiciens Costouia. vinum heic nulla adhibita cura copiose crescit, fruges nullo labore, quasi sponte proueniunt; gregibus et armentis in peninsula innumeris pascua abunde suppetunt, virescentibus etiam hieme pratis, quippe cum aqua nec glacie nec niue pruinaue concrescat; quo caeli temperamento fecunditas soli maxime adiuuatur. fructibus affatim suppetentibus non solum modice, sed etiam intra modum vtuntur, et frugalitate valetudine firma innatam fortitudinem tuentur, ab omni luxu et delicato victu alieni. atque adeo ebrietas inter eos graue crimen censetur; adulteria vero, quae luxum consequi amant, capite puniuntur. in ciuili administratione duo illa Iustitiae columina, vt ne cui noceatur, et communi vtilitati seruiatur, religiosissime omnium seruant, et quod magis inireris, in tam barbara et fera gente bellis et praedis assueta nulla latrocinia aut furta sunt, nullae res amissae deperduntur, adeo vt in solitudinibus illis iter facere, quam in frequentissimis regionibus et vrbibus versari plerunque sit tutius. siquidem apud eos cum telo ambulantes tanquam sicarij coercentur; cetera crimina breuibus definita legibus, quarum custodia et interpretatio penes Mahumetanae sectae sacerdotes est, seuere vindicantur. Chanus ipse, qui et Sarus dicitur, in iure dicundo assiduus est, cui a dextra Galga, ita militiae praefectus vocatur, isque maximus natu frater Sari est; a sinistra Soldani qui filij principis sunt, cum primum adoleuerunt, cum aliis Senatonbus qui Atali dicuntur, iuri dicundo assidere solent; quorum rogatis sententiis ille decernit, neque nisi finita. lite inde pedem cuiquam mouere licet. sunt et in oppidis iudices Haionati vulgo appellati, qui ius inter nobileis Mursos vulgo vocatos dicunt, et mensae a principe adhibentur, quod virtutis praemium in mediocribus hominibus minime peruulgatur. ceterum ex iis maiore indignatione sunt, qui plures captiuos possident; qui cum moriuntur, arma praestantiora cum equo praecipuo capit filius natu maximus, reliqua bona inter filios aequaliter diuiduntur, tutela ad patruos delata. Principis autem frater, quem virtutis opinione iam ante Galgam designauerunt, decedente Saro ad regnum vocatur, vel eo deficiente filius defuncti natu maior; ceteris praeter Soldani nomen honoremque nulla pars ditionis et imperij cedit. Princeps autem ipse nulla praedia, nullum ex agris vectigal aerariumve habet, praeter equos ex singulis fontibus singulos, et portoria, quae ei cum Turcis communia sunt: metalla item, praeter aurum, quod ex foedere Turci est, eius propria, accedentibus ad haec decimis ex praediis omnibus; item ex singulis captiuis maioris pretij, III, ex vilioribus singuli aurei seu chequini Chano penduntur; annonam populus domi et in militiam sponte suppeditat, ex aerario etiam Turcico quinquies mille et IO aureos quotannis accipit, filio obside dato. his tenuibus opibus immane quantum virium et copiarum sustentatur, quae omneis Christianos exercitus numero vincunt. etenim si educere exercitum est opus, CL OIO equitum in singulis tuguriis tantum relictis singulis viris, qui focos et lares tueantur, celerrime conueniunt, quibus si Circassij et Astracani se coniunxerint, vt fere solent, bis centum erunt et amplius millia. si quis ad diem indictum non conuenerit, capitale est. singuli porro plureis equos ducunt, suisque subito, ne pascua vastent, finibus excurrunt, annonam militarem trium mensium secum portantes, carnem scilicet exsiccatam, allium, caseum, herbarum radices, quas aromatum loco habent, et a nostris ideo Tataricae vulgo vocantur. ditiores etiam species alias addunt. de pane et vino solliciti non sunt; aquam etiam nullam obesse posse existimant, allio prius sumpto; ligna quaedam et vna cum annona vnico equo vehunt,
quibus instar tugurij erectis palea superposita, foliis arborum aut gramine teguntur. quae si defecerint, detractis equorum ephippiis capita reliquo corpore intecto cooperiunt. aliis equis pharetras et arcum imponunt, alios et fere viliores initio ascendunt, ipsi de via fatigati sumpto allio et iis, quas dixi, radicibus pro cibo vtuntur, et vireis recreant, hausto etiam pro vino sanguine, et interdum equarum lacte, quod singulare aduersus famem, sitim, aestumque praesidium in deliciis habent. pro vexillis dependenteis ex hasta crineis ac setas gestant, excepto principis signo, quod a Turcorum imperatore acceptum ex holoserico praeferri solet. inter incedendum nullum aciei agminisve ordinem seruant, quoquo versus circumsepto principe globi instar, quo pabuli copia suppetit, procedunt, nullis eos fluminibus, quae vastissima et rapidissima illis locis sunt, nullis aquarum gurgitibus tardantibus, ita et equi et homines simul natandi periti sunt. et si quidem alta et late patens aqua fuerit, caudis equorum ephippia cum sarcinis adiunctis iuncorum arundinumve fasciculis quibusdam alligant; ipsi iubis adhaerentes nudi laxato freno altera manu virga vel ipso aluei cursu quasi gubernaculo, quo intendunt, equum impellente transmittunt; sicubi contra humilior aqua obtigerit, in equum ex flumine insiliunt, paullulumque interquiescunt, dum equi spiritum ducere ac respirare possint. principi autem transmissuro connexis equorum caudis et adiuncto iuncorum plexu sedes sternitur. vbi fretum aut mare superandum occurrit, occisis equis vilioribus pelleis detrahunt, ex iisque inuersis ac pinguedine oblitis, etiam costis trabis loco in textis nauiculas consuto crinibus celeriter corio conficiunt, quibus singulis octoni homines cum totidem extra vtrinque ad latera attractis equis transportari queunt. sin autem currus et vehicula traducenda fuerint, rotis exemptis crebros iuncorum manipulos vehiculis imponunt, equorumque caudis annectunt, atque ita tanquam in nauicula perito natatore equos dirigente traiiciunt. si quid in transmittendo periculi inciderit, signo ex herbis posito, socios, qui sequuntur, praemonent; cuiusmodi notis et interdiu vias distingunt, noctu vt nautae in mari, ad paruain Cynosuram profectionis cursum dirigentes. arma illis in vsu sunt arcus, machaera, clauus ferreus et globus a fune aliquot vlnarum pendentes. hastas et scloppetos nostros fere negligunt, in quibus curandis plus operae quam in vsu vtilitatis esse censent, atque adeo ad venationes domum relinquunt. viros, quos hostili in solo obuios offenderunt, ne exploratas ipsorum copias enuncient, omneis occidunt, mulieres de pueros inuiolatos relinquentes, neque donec reuertantur, de captiuis aut praeda laborant, sed omnia, nisi pactionibus aliter cautum fuerit, deuastant ac perdunt; vbi certamen incidit, neque proelij fortunam temere tentare, nec nisi bene ominatis diebus periclitari solent, ac nunquam fere vniuersis copiis decernunt, sed emissa aliquot, qui hostem velitatione pertentent, auxilia deinceps suis summittunt, quandiu eminus pugnare datur: sin comminis erit necesse, horrendis clamoribus editis, et densatis agminibus vim faciunt. cum re gesta domum reuertuntur in finibus ante omnia ex communi praeda damna, quae socij acceperunt, arbitrio principis compensant, tum residuum inter se aequaliter diuidunt: vbi si quid quis socios celauerit, praedae partem cum vita amittit, quo fit vt de victoria magis quam de praeda solliciti sint, quam infesti vicinis et in hostico terribileis, tam domi pacate et inter se innocenter degunt, et hieme quidem in tuguriis siue mapalibus per vastos illos, quos dixi, campos ex materia tenui, limo, caeno vel pecorum et aliorum animalium fimo oblitis ac contentis se a frigoris asperitate et caeli iniuria defendunt. ineunte Aprili cum vxoribus, liberis et omni familia, mancipiis, pecoribus et armentis in domibus rotundis vix quinque homineis capientibus, pileata tentoria vocat Laonicus Chalcondyles, quae rotis duabus sustentantur, quasi in plaustris vagantur, vnde olim Hamaxobij appellati. ex ea gente prodiit famosissimus ille orientis vastator, et secundum Attilam Hunnorum regem, alterum Dei flagellum Tamerlanus, homo specie deformis,
et altero pede claudus, nec vegeto satis ingenio, qui cum in Caramania seu Cilicia in schola operam literis daret, a condiscipulis quasi per ludibrium in ludo rex electus est, ceteris puerilem dignitatem refutantibus, qua ille tamen ioco accepta postea serio vsus est, nam adultior in illa sociorum frequentia animos vere regios sumpsit, et contractis iam penes se maioribus copus blandiente licentia etiam multos eorum, qui Baiazeti tunc militabant, ad se ludicri regni specie pellexit, quibus postremo fretus Baiazetem, qui parua haec initia imprudenter contempserat, postremo ad proelium adactum, fusumque ac captum foedissimam seruire seruitutem coegit. quod vero e literario ludo prodiisset, quibus iisdem initiis et Scirifiorum, qui nunc in Mauritania regnant, imperium fundatum est, vt suo loco diximus, cum Turcica lingua Thamer diceretur, Tamerlanus appellatus est, quasi Thamer e schola dicas. nam Turcis, lanus, schola est, quamuis alij Temurem dicant, cuileugi, quod claudus esset, cognomentum additum sit. Tatarorum autem nomen circa annum OIO CC XXVIII primum innotuit, quo bigartito agmine Europam et Asiam eodem tempore inuaserunt, et qui Asiam petiere Georgianam superioremque Armeniam peruagati Iconium vsque Turcorum regiam peruenere. alia manu Batho duce vastatis Susdalis et Smolensibus Moscouiae prouinciis et Kiouia Russorum metropoli funditus destructa Poloniam et Hungariam ingressi Sendomiria ac Cracouia a Boleslao pudico desertis, etiam Vratislauia potiti sunt, et Henricum Pium Quadorum ducem S. Heduigis filium ad Lignitiam cum exercitu trucidarunt, inde in Marcomannos descendentes in Hungaria coniunctis viribus etiam Belam IV profligant anno illius seculi XLI; biennioque in ea consumpto per Valachiam et Podoliam domum redeunt. quo tempore Innocentius IV P. R. missis ex concilio Lugdunensi legatis Bathum, vt religionem Christianam susciperet, hortatus est, exiguo fructu. nam ille quidem inducias aliquot annorum concessit; ceterum Saracenis instigantibus Mahumetanam perfidiam constanter amplexus est. cum autem gens ea Scythica initio in VII veluti tribus seu hordas distributa esset, quarum haec erant nomina Tatar, Tangur, Cunar, Tatair, Sonich, Mongli, Tebeta; et angustam inter Ripaeos montes et mare Caspium pro multitudine regionem a Georgianorum regulis in Afla incolerent, sensex quidam prudentiae et sanctitatis opinione inter eo insignis ex tribu Tatar, Changius nomine, socios ad libertatem vocauit, iisque se ducem praebuit; qui ex angustiis illis egressi, cum felici victoriarum cursu late imperium in Asia propagassent, Tatari a tribu sua vniuersi dicti sunt. alij a Tataro fluuio, cuius accolae Sumogli sunt, dici volunt, et in iis Ioannes Leunclaius harum rerum diligens scriptor; alij denique Tataros lingua Syriaca sesiduos ac reliquos dici autumant, quasi hi ex Israelitarum faece reliquiae sint; cui rei firmandae argumento est, quod illi etiam ante Mahumetis aduentum circumcisione, vtpote a Iudaeis accepta, vterentur. ad Precopienses redeo, qui ex Taurica Chersoneso per Maeotidem paludem descendentes numero ad XX OIO iam Colchidem emensi, et per Caucasi radices gelu con cretas itinere facto ad fineis Atropatenae peruenerant, duce Abdilchairo oris specie et corporis robore praecellenti iuuene. inde ad Osmanem secretos nuncios semel atque iterum repetitis vicibus mittit, vt quid sibi praescriberetur, intelligeret. quorum quidam in manus Aresi Sumachiae prius praefecti venerunt; iisque tortis, cum de Tatarorum aduentu et numero eorum cognouisset Aresus, quanquam vltionis desiderio arderet, et aliquo opere fidem suam ac virtutem approbare Hodabendae cuperet, tantum iuterfectis aliquot Osmanis pabulatorib. retro Canacum versus tendit, vt primum Tatarorum impertum ac furorem deuitaret. qui interim, sic enim Abdilchairo cum Osmane colloquio Sumachiae habito conuenerat, celeritate consueta praeter Aresi spem ad Canacum excurrentes, Persa intra tentoria sua opprimunt, et antequam se ad defensionem comparare possent, immani rabie trucidant, ipso Areso capto; qui continuo ad Osmanem missus, statim eius iussu ante fores praetorij Sumachiae, cuius praeses
fuerat, laqueo suspensus est. inde Tatari fluuium transmittunt, et pari celeritate famam aduentus sui praeuenientes, Emangulim Gengae praesi em cum vx ore et omni familia ac primaria vrbis nobilitate aprorum venationi intentum offendunt, et capta eius vxore ac mancipiis, ac plerisque e comitatu suo ceteros in fugam vertunt. eodem impetu Gengam ipsam occupant, et omni saeuitiae ac libidinis genere licentiose in ea grassati ad extremum praeda onusti discedunt, et transmisso rursus fluuio Eremque praeteruecti in planicie subiecta montibus vndique cincta figunt tentoria, atque vt labore fessos equos ac corpora reficerent, securi se quieti dedunt. id incidit in tempus, quo Hodabendes, iam de successu omni certior factus, cum ipse domesticis negotiis occupatus expeditionibus bellicis interesse non posset, Emirem Hamecem natu grandiorem filium cum XII OIO militum miserat, qui iniurias a Turcis illatas vlturus vrbes in limite ab hoste occupatas reciperet, et de iis, qui se sponte in Turcorum manus tradidissent, poenas sumeret. iamque Hameces. Casmino profectus et duce viae Merise Salma purpuratorum principe in itinere per Aresum ante cladem suam de aduentu Tatarorum cognouerat. quod illum aliquandiu suspensum tenuit; sed praeualente in iuuenili pectore aduersus pericula inde laudis cupiditate, inde vindictae desiderio aliquid audendum ratus, vlterius nihilominus progreditur, et Erem spe patris et opinione Turcorum citius venit, ita vt Chaitam purpuratum loco a Mustapha impositum, et qui tum ad praedas abigendas arce forte egressus fuerat, oppresserit, et post aliquod certamen omneis suos ad internecionem cum ipso duce deleuerit. recepta arce, et CC grandioribus scloppetis captis, quos mox Casminum ad parentem misit. Hameces relicta Beguma matre, quae ipsum secuta fuerat, in vrbe, per illum successum ad maiora audenda animos faciente fortuna victrices copias vltra promouet, et in montes Tatarorum castris proximos euadit, ex quibus tam numerosam gentem per tentoria dispersam conspicatus rursus animi diu pependit, retro pedem referret, an proelij fortunam cum exiguis copiis contra tantum hostium exercitum tentaret. sed tandem vicit decoris dulcedo, suorum alacritate confirmata, quos paratos conspicatus calcaribus additis in Tataros inuehitur, primisque et alteris stationibus disturbatis non citra certamen securos barbaros et somno ac lassitudine quasi sepultos longe ab equis, qui freno soluti huc illuc ad pascendum vagabantur, oppressos partim caedit, partim capit, aut in fugam vertit. captus ipse Abdilchairus et sub fida custodia mox Casminum muttitur. quo facto Hameces nulla interposita mora ad Sumachiam vsque excurrit, et deditione imperata, Osmani, si pareat, vitam et res saluas pollicetur; ni pareat vim et extrema omnia minatur. ad haec Osman, qui de Tatarorum clade adhuc ignoraret, condicionem se accipere respondit, sed triduum ad componendas sarcinas poscit, quo temporis spacio Tataros superuenturos et Hamecem deleturos sperabat. Hameces vero ex animo loqui purpuratum ratus quieuit. at Osman, qui nullo casu in manus Persarum venire vellet, et post biduum elapsum de Tatarorum clade suspicatus, ad haec oppidanorum fidei diffidens nocturna fuga se periculo eripuit, et per auia inter montes vrbi vicinos elapsus cum omni gaza et pretiosiore supellectile Derbentum se recepit. mane apertae portae Hameci patuere, qui perfidiam Sumachiensium detestatus, qui non solum sponte Turcis se tradiderant, sed Osmani cum suis aufugiendi et pretiosa quaeque asportandi, celato eius discessu, commoditatem praebuissent, iram in eos, iam cuni Casmino discederet, conceptam effundit, et in miseram plebem summa seueritate animaduertit, nouis et antiquis moenibus destructis et in solitudinem paene redacta ciuitate. tum consultatum inter duces, recta Derbentum duceret, an retro domum rediret. et placuit vt exercitus reduceretur; quippe ingrauescente iam hieme et fesso milite vrbem munitam tentari periculosum videbatur. itaque Derbenti obsidione in aliud tempus reseruata Hameces facto per Erem et Sechiam itinere in ciueis, quod se sponte in Turcorum manus tradidissent,
pari ac maiori, quam in Sumachienseis, seueritate animaduertit, ac tandem satiato vltione animo cum matre et toto exercitu triumphabundus Casminum repetiit. eo adductus fuerat Abdilchairus, et in regio palatio quasi in libera custodia honorifice asseruabatur; iamque Hodabendae ipsi ob virtutem eximiam, formae praestantiam, et nobilitatem generis, quippe se Tatarorum Precopiensium imperatoris fratrem iactabat, placere ceperat, ita vt cum rege libere colloqueretur, et omni familiaritatis praerogatiua vteretur. aucta ea familiaritas, postquam Beguma cum Hamece filio victore in aulam rediit. nam illa, vt creditur, iuuenis forma capta eum coram viro laudare, in arcano cum eo loqui, ludere ac libere versari iam insueuerat. neque belli sermones ea de re per vrbem serebantur, et Sultani Augustae impudicitiam perosi iuuenem captiuum oderant. quarum omnium rerum gnarus rex, et natura vxorius consilium honorificum sibi et vtile, sicuti rebatur, cepit, instigante coniuge, quo secretos amores tegeret, de libertate captiuo restituenda, eique vna ex filiabus in matrimonium danda. sic enim fore iudicabat, vt amicitia hoc adfinitatis vinculo cum Precopiensibus Tataris contracta tam potenteis amicos Amurathi ereptos sibi conciliaret, et tanti roboris accessione imperium contra Turcorum potentiam firmaret. id cum summopere consilij regi placeret, nullis tamen rationibus efficere potuit, vt Sultani illud probarent, qui siue vxoris regiae impudicitiam detestati, siue noui et externi hominis insolentiam perosi adfinitatem eam auersabantur, ab eaque regem, quantum poterant, dehortabantur. cum nihilominus regem in proposito perseuerare cernerent, vltionem veriti, si se inuitis tantus hospes ad hoc magnitudinis ac gratiae imperio et familiae regiae aliquando exitialis fastigium eueheretur, vna conspirant, et palatium ingressi obuium Abdilcairum interficiunt, abscissis prius genitalibus, et deformi vti que spectaculo ad os applicatis. Beguma et cum eo accensis semel animis occisa creditur, certe ab eo tempore nusquam conspecta est, siue id mandante marito factum, qui tandem indiciis certis de vxoris impudicitia cognouerit, (nam fere euenit, vt postremi omnium viri coniugum flagitia resciscant) siue Sultani ob eas, quas dixi, caussas id auctoritate priuata patrauerint, ne externis nuptiis imperium in exteram familiam transferretur, reformidantes. vtut sit, eam caedem, magna odia domestica, multae simultates, multorum exitia et calamitates secutae sunt. quibus malis, vt remedium afferret Hodabendes, bellum Turcicum omnibus ingerebat, quo tanti periculi Persarum ceruicibus impendentis metu quisque sepositis priuatis affectibus et odiis ad officium rediret. ipse cuncta ad id gerendum necessaria studiose comparabat, et domi forisque res summa, qua poterat, prudentia administrabat. nec Osman, qui Sumachia deserta Derbentum profugerat, interea cessabat. sed cum Samahalem Georgianum summae inter vicinos populos auctoritatis esse intelligeret, eum arctiore amicitia sibi conciliare voluit, et ad eam sanciendam Samahalis filiam in matrimonium accepit. postea suspicio fuit Samahalem, qui aegre aulam Persicam reliquisset, occasionem quaerere, vt aliquo facinore insigni amissam Hodabendae gratiam recuperaret. id vero facile factu fore, si Derbentum, quod est veluti non Atropatenae, sed totius imperij ab illa parte propugnaculum, astu vel quoquo modo Persici iuris faceret. id cum in animo habere putaretur, summa dissimulatione nihilominus erga generum vtebatur, nullis non minime fucati amoris signis inter eos per mutua officia intercedentibus. verum Osman homo suspicax, qui se tota Atropatena praeter Derbentum ab Hamece modo recepta in summo periculo versari videret, eadem sibi dissimulatione erga socerum vtendum ratus, indulgentia summa, qua vxorem tractabat, apud eam peruicit, vt in patris arcanum penetrans certiora de ipsius consiliis expiscaretur. per eamque cognito, foederationem secretam cum Persa Samahalem continuare, id tamen negligere prae se tulit, et melius consultum senem aliquando mutaturum respondit. interea, cum vltionem animo meditaretur, vxori nihil tale ex verbis mariti coniectanti
auctor fuit, vt patrem ad festiuitatem quandam inuitaret; qui vbi cum suis ad Osinanem venit, ab immissis percussoribus ex equo descendens inuaditur, et cum omnibus suis trucidatur. quo facto Osman praesidiarios in Samahalis ditionem immittit, qui eam ferro et igni vastarent, filiumque eius, si possent, in potestatem redigerent. eam quam dixi caussam sceleratae impietati suae Osiman praetexuit, qua vxori illudens, eius imprudentis ad patrem de medio tollendum ministerio vsus est. Leunclaius aliter rem commemorat. Osmanem post Hamecis ex Atropatena discessum astute Schemahilem, sic socerum vocat, Derbenti regulum natione Tatarum sibi amicum reddidisse, addictum Osmanico nomini, et Persis infestum, eiusque filiam vxorem duxisse, quae a viro persuasa postea patrem veneno sustulerit. id vero duas ob caussas ab Osmane factum; primam, quod vereretur, ne successu temporis Schemahil ipsum de medio tolleret; deinde, vt in potestatem redacta Derbenti munitione ac soceri regione eam beneficio Amurathis possidendam acciperet. addit Leunclaius, consilio euentum minime defuisse. nam mox Osmanem per Theodosiam, quae hodie Cafa est, ablegatis ad Portam veredariis cum literis, et quae gesserat, expositis, Amurathis concessione principem absolutum nemine impediente in soceri ditione mansisse. sed multa in his reprehendenda veniunt, nam primum omnium constat, Samahalem non Tatarum, sed Georgianum fuisse, eumque origine, aut certe eius maiores Christianos primum in aula Persica Musulmanissare didicisse, vt eum propter religionem adeo Persis infestum fuisse minime vero fit simile: deinde eum cum familia regia Persarum adeo coniunctum fuisse Leunclaius ignorasse videtur, quod supra ex Io. Thoma Minadoio retulimus, vbi et caussam discessus seu fugae eius ex aula Persica exposuimus. constat certe Amurathem morte Samahalis intellecta non mediocriter gauisum esse, quod ab Osmane persuasus crederet, Derbentum, de quo metuebat, eo casu in tuto collocatum esse; eoque maiorem de fide Osmanis fiduciam cepisse, qui quo res Turcicas in illis remotis regionibus firmaret, ne soceri quidem sanguini pepercisset. itaque et cum alias res ei ad bellum necessarias mittendas curauit, tum etiam LX OIO Tatarorum misit cum duobus fratribus eius Tatariae regis, cum quo pari humanitate, qua erga socerum, postea vsus est. sub id et Vluzalis, classis praefectus, qui Constantinopoli annonam per Euxinum mare Trapezuntem portauerat, ad Amurathem rediit, qui vt et ipsein partem gloriae veniret, in Colchidem se nauigasse, et munitionem ad Phasim, cognominem fluuio locum, qui et nunc nomen seruat, se aedificasse, ex qua in Georgianos ab ea parte aditus aperiretur, magnifica asseueratione confirmauit. et haec quidem anno belli huius primo gesta sunt, quo Turcorum tam in proeliis, quam et morbis et comeatūs inopia periisse supra LXX OIO proditum est. cum vero de bello prosequendo certus Amurathes, quod potius indictum, quam magno cum fructu inchoatum videbatur, quippe mox receptis a Persis fere citra certamen vrbibus, quas vix tot hominum cruore effuso Turci in potestatem redegerant, de ratione eius diu consultauit. et erant, qui suaderent, vt omissa Atropatena Georgianis interiectis accessu et expugnatu difficili recta per suae ditionis prouincias exercitum in Mediam immitteret, et Taurisio occupato, quod cum tanto exercitu haut difficile confectu apparebat, arces in eo exstrueret. sic enim fore, vt loca omnia, quae inter Erzirumum et Taurisium posita sunt, per se infirma, intercluso Persis ad ea aditu nullo negotio in Turcorum manus deditione seu vi veniant. contra alij disputabant, et ad famam pertinere aiebant, ne loca semel iuris Turciei facta omitterentur, nam quod ea in re prudentia fieret, id infirmitatis conscientia vulgo tributum iri. nec vero tutum esse, mediis tot regionibus bellicosa gente foetis exercitum tam longe duci; ne si quid sinistri accidat, infestis inde Georgianis inde Persis incumbentibus miseri praesidiarij a tergo et fronte caesi, quo se recipiant, vndique velut indagine cincti non habeant. vicit itaque ea tandem sententia, quae et honestiora et tutiora suadebat.
itaque Mustaphae negotium datum, vt Alepi, Damasci, Amidae et per omnem Syriam ac Mesopotamiam fossores ac fabros ad XX OIO cogeret; et per prouincias ad praefectos superiore anno euocatos datae literae, vt cum copiis suis vere primo Erzirumum conuenirent, a Mustapha imperata facturi. ad AEgypti et purpuratum in eandem rem scriptae literae, qui superiore anno ad delectus citatus non fuerat. prospectum et largiori annonae ac rei pecuniariae, quod ab ea maxime laboratum fuisse in exercitu imperator meminisset. postea de duobus fratribus Georgianis ab Amurathe decretum; et cum Manucciar aetate minora Turcis ad eierandam veram religionem sollicitatus spe materni atque adeo fraterni imperij adipiscendi facta, paratum se ad Mahumetanam impietatem transfugere demonstrasset, eadem condicio Alexandro proposita est, si imperium in cuius iam possessionem a parente missus fuerat, retinere vellet. verum ille summa atque eadem, qua initio Simo, nam in ea ad extremum non perseuerauit, constantia id auersatus, quanquam aegerrime ferret se auito imperio exui, tamen potentiori impar, et tempori cedens loco gratiae petiit, vt saltim cum bona fratris gratia, quem Amurathes sibi imperio praelatum vellet, in eo solo viuere ac postremo mori sibi liceret, in quo cum maiorum ossibus sua aliquando commisceret. quod et impetrauit; quanquam reclamante Manucciare, qui iniuriae fratri a se factae conscius eum, quem vltorem aliquando metuebat, tam vicinum habere nollebat. secundum haec ritu sollemni circum ciditur Manucciar, et saluti aeternae perfidiosa ambitione renuntiat. quod eius factum magna laetitiae publicae significatione in Palatio regio et per totam vrbem celebratum fuit, sumptoque Mustaphae nomine et Altuncalae ac caeterae maternae ditionis praefecti titulo domum amandatus est, et fidei eius Alexander frater commissus. diuersa parte Casmini cuncta ad nouos Turcorum impetus non solum sustinendos, sed, si se occasio in manus daret, vireis in hosticum vertendas parabantur; et Emangul Gengae praefectus tanta iniuria ac damno a Tataris affectus cum vltionem quaereret, vltro se Hodabendae obtulerat, et capitis periculo Atropatenam ab Osmanis vi defendendam susceperat, ac prohibiturum se pollicitus fuerat ne munitiones a Turcis in ea prouincia ceptae, exstruerentur. itaque illo toti Atropatenae praeposito vicinis Serapo Nissiuani, Emeri Taurisij, Tocmaci Reuani praefectis mandatur, vt Emanguli ad omnia, in quibus ipsorum opera egeret, praesto essent. inuitatus et ab Emanguli Samahalis filius, qui post nefandam patris caedem ditionem eius creuerat. verum ille, qui popriae salutis, quam iniuriae in morte patris acceptae sensu magis tangeretur, hortatus amici et eandem caussam fouentis insuper habuit, et de belli exitu veritus neutrarum partium esse maluit. cum vero praecipue Hodabendes a Teflisio sibi metueret, eumque locum ante omnia Mustapham tentaturum persuasum haberet, eo quoque maiora subsidia mittere decreuit. in ea deliberatione defixo, commodum accidit, vt Simo omnium regis consiliorum per amicos, quos multos in ea aula habebat, gnarus operam suam obtulerit, quo et eadem via sibi gradum ad regis gratiam faceret, et relictam a Lauassapo patre hereditatem Turcis a fratre proditam reciperaret, et Persici imperij auspiciis conseruaret. is Dauide Christianam religionem eierante condicionem a Tecmase oblatam summa constantia repudiauerat, et priuatus atque adeo captiuus degere, quam cum conscientiae morsu et aeternae salutis dispendio regnum ac libertatem in hac vita conseruare maluerat, vt iam supra diximus. sed cum in eundem, quo a Tecmase Ismail, carcerem coniectus fuisset, ex fortunae societate in arctissimam cum regio filio amicitiam deuenit; et siue carceris taedio, siue vt Ismaili, quem insano amore diligebat, et a quo se pariter redamari sentiebat, gratificaretur, quod regni conseruandi caussa facere recusauerat, in amici gratiam fecit, et tandem fidem et ipse Christianam eierauit, verum quo minus superato beneficio frueretur, inuidit breuitas imperij Ismailis, qui in ipsis regni auspiciis de medio sublatus gratiam amico minime rependere potuit. ab eo tempore Simo, quamuis libertati restitutus in aula Persica mansit, occasionem
gratiae apud Hodabendam Ismailis heredem consequendae opperiens, quam tunc forte oblatam arripuit, et ab Hodabenda totius Lauassapanae ditionis Chanus pronunciatus, cuius antea Christiano nomine princeps fuerat, et cum Alicule in Georgianam contra Turcos missus est, traditis ei ex iis, quae in Erensi arce capta fuerant, tormentis aliquot, et V OIO equitum ex vicinis praesidiis. quibus copiis fretus Simo vbi domum venit, magna gratulatione a suis exceptus est, multis tamen ex Christianis, qui alioqui ei bene volebant, insanam hominis perfidiam detestantibus; quam ille friuolis rationibus excusabat, et nihilominus Christiano nomini fauere in occulto credi volebat. iamque vere appetente copiae Turcicae vndique Erzirumum conueniebant, et tormenta cum omni bellico apparatu, pecunia, comeatu, insuper ad iumentorum sustentationem prouisa annona. serius venere ab AEgypto copiae, quae in desertis, quae AEgyptum et Syriam interiacent, multa incommoda passae, et lue pestifera passim grassante Alepum, per quod iter habuerunt, miserabiliter infecerunt, et media plus parte deminutae vix se Mustaphae coniunxerunt; qui tandem profectione denunciata duodecimis castris per Hassani-castrum itinere facto Carsam venit. quem locum et Amurathi muniendum suaserat, et tunc accepto ab eo mandato festinatis operibus instaurare cepit. quam ad rem cum opera militum et praetorianorum vti vellet, parum res a seditione abfuit; cum se praetoriani non vilibus ministeriis et terrae fodiendae, sed ad arma expedienda et castra seruanda destinatos, in hocque stipendia a summo imperatore accipere dicerent. verum Mustaphas homo imperiosus nihil de seueritate remisit; et nequaquam aucto stipendio, quod ille sciebat seditiosos velle, ad opera continuanda subegit, tantaque diligentia rem administrauit, vt XX dierum spatio munitiones ad iustam altitudinem perduxerit, excauata fossa, et brachio Euphratae in eam deriuato, turribus erectis ac productis moenibus, machinisque per idonea interualla in iis dispositis: balneis etiam constructis, quorum ad valitudinem conseruandam, quae munditie maxime constat, frequens est inter Turcos vsus, cui rei etiam religionis opinio accedit. sed in opere assiduis res interuenit VIII Kal. VIIbr. quae ceptas munitiones, nisi iam fere consummatas fuissent, interturbare potuit. nam insolitae illo caelo ac tempore niues tanta copia effusae sunt, ob viciniam montium, vt operariorum manus frigore torperent, et vix mouendis ligonibus et oneribus portandis vires prae gelu sufficerent. tandem opere perfecto de subsidio Teflisium mittendo cogitatum fuit. quae deliberatio maxime perplexum Mustaphae animum tenuit. nam si cum toto exercitu ipse eo proficisceretur, merito verebatur, ne ex eo vanitatis apud Amurathem insimularetur, qui se Georgianos ad Turcicum obsequium redegisse superiore anno iactasset: si aliquem ex purpuratis cum parte copiarum eo omitteret, si ille offenderet, periculum in suam perniciem redundaturum sciebat. tamen vt famam rei, sicuti affirmauerat, feliciter in Georgia gestae tueretur, Hassanem Damasci purpuratum Mechemetis illius, qui tot annos summa cum gratiae et prudentiae laude Osmanicae Portae clauum tenuit, F. delegit, qui eam expeditionem suo periculo susciperet. is magni ac nobilis ingenij vir acceptis XX OIO delectis, et magna farinae, hordei, risi, ac comeatūs copia, et XL aureorum OIO in viam se dat cum Resuano purpurato, quem et illi attribuerat Mustaphas. cumque ad Tomanis angustias venisset, a via declinauit, ne necesse haberet inter impeditos saltus et viam praecipitiis horrorem incutientibus plerunque abruptam incedere, ac per mediam siluam iter facere statuit. quam ingressus statim ab Alicule et Simone, qui vltra copias Persicas, III OIO equitum in locis vicinis conscripserat, circumfunditur; qui gnari locorum Turcos nunc in latus et per frontem, nunc a tergo ferientes varia peste afflixerunt; signo etiam Mustaphae Caesareae in Cilicia praefecti capto cum omnibus impedimentis ac mancipiis. tandem superatis angustiis Hassan, qui inultus abire nollet, in vestigio manere voluit, cum recta Teflisium tendere posset, metu simulato, vt Georgianos rursus
ad certamen eliceret, et positis in angustiarum opacis maxime faucibus ex Graeco milite, cui Resuanus purpuratus praeerat, insidiis, cum biduum iam eo in loco morati essent Turci, et tertio ad iter Teflisium versus se accingerent, Georgiani in cumbunt per latus, vlteriusque prouecti medij inter Hassanem et Resuanum in insidias praecipitant. multi inibi occisi, plures in fugam versi, quidam capti, et in iis Aliculis ipse Persa cum omnibus stipatoribus suis, qui ardore pugnandi incensus ad Hassanem vsque penetrauerat. inde victor Hassan vndecimo, ex quo castris discesserat, die Teflisium transmisso Araxe intrauit, et aduentu suo praesidiarios iampridem cum fame luctanteis multum recreauit quorum plerique iam inedia enecti, plures morbis debilitati muniis militaribus obeundis inutiles erant. exposito comeatu, et confirmatis ad patientiam militibus, et Mahamete inde educto, quod minus militi acceptus esset, eiusque loco Achmete imposito, Araxem transmittit. sed vbi ad angustias venit, cognito, locum ducta fossa tormentis ab hoste munitum, admodum animo turbatus est, cum aliam, qua incederet, viam ignoraret, et in fossa superanda multum periculi subesse intelligeret. haerenti praesto fuit Aliculis, qui libertatem pactus, si ex illis angustiis copias Turcicas extricaret, data ab Hassane fide, eum in tutum per auia deduxit, quod tantum beneficium ingrata cauillatione rependit Hassan, et in potestate sua positum negauit, hominem in proelio a militibus Sultani manu captum libertati restituere; sed rursus fidem obligauit, omnem operam se daturum, et apud Mustapham et Amurathem ipsum procuraturum, vt ipse liber dimitteretur. ita vitatis Simonis insidiis iter prosecutus est. verum consilium non processisse indignatus Simo, qui nesciret, quo viarum duce Turci insidias vitare potuissent, vltione ardens vltimum agmen carpit et impetu dissipat, multis occisis. capta in eo conflictu Mahametis nuper Teflisij praefecti gaza, et ipsius Hassanis impedimenta omnia; discurrente huc illuc Simone, si forte Aliculim, quem liberare in animo habebat, nancisci posset. verum is in primo agmine diligenter custoditus longe iam praecesserat. Hassan tandem octauo, postquam Teflisio profectus fuerat, die in castra Carsam rediit, ob rem feliciter gestam a Mustapha multum laudatus. tum Aliculis ante Mustapham sistitur, et Hassan siue ex compacto, siue quod ita re vera cuperet, vt fidem liberaret, enixis precibus pro eius libertate institit. verum nihil ab inexorabili imperatore impetrari potuit, qui captiuum in arcem Erzirumensem misit. et inde mox Constantinopolim, vbi in arctam custodiam coniectus est. inde inclinata iam tempestate, et niuibus copiose passim se effundentibus cum miles fremeret, Mustaphas seditionem veritus alioqui ob inexplebilem auaritiam et supinam in procurandis annonis et aliis militum commodis socordiam summe inuisus, qui sciret de se necando in castris consultatum fuisse, Erzirumum sexercitum reducit, et propere non exspectato Amurathis mandato militem dimittit, ad eumque diligenter de successu omni perscribit, laudata et commendata Hassanis virtute, qui Teflisio suppetias tam opportune tulisset; ob idque postea Hassan magnis honorib. ab Amurathe affectus et militaribus donis ornatus est. cum vero Mustaphas magno se in castris et inter suos odio, nec minore apud Portam inuidia flagrare non ignoraret, sedulo apud Amurathem excusauerat, quod tanta cum diffcultate auxilia Teflisium introducta essent. nam non ideo minus verum esse, quod superiore anno se confectum reddidisse affirmauerit; nimirum pacatam a se Georgiam, et ad Turcicum obsequium redactam: neque enim Georgianos eam pacem turbasse; sed Simonem et Aliculim, duces a Persa missos cum copiis eam excursionibus infestasse. haec etsi ex parte vera erant, tamen quia longe aberat Mustaphas, et ad Portam praepotentem aemulum ac gloriae suae obtrectatorem habebat, non perinde in bonam partem accepta sunt. is erat Sinan purpuratus, qui quoties nuncij rerum in hostico infeliciter gestarum venirent, aulicis artibus vtens, per summam arrogantiam, se, si bello dux cum amplissima potestate praeficeretur, penetraturum vel ad intimam Scachi
Persici regiam Casminum, indeque regem viuum in potestatem redactum Sultano suo missurum iactabat. quos sermones a liuore et vanitate profectos Amurathes nihilominus sibi blandiens in omen vertit; adeo vt Sinanem parare se iuberet, quod futurum esset, vti summo cum imperio contra Persas mitteretur. facta et spes commendatione Sultanae, quae nimium quam multum apud vxorium maritum poterat, si praestaret, quod toties recepisset, vt Purpuratorum princeps crearetur. itaque reuocari placuit Mustepham, qui prius Amasiae hibernare iussus contra mandatum Erzirumi remanserat, dein semel atque iterum arcessitus, tamen de signis minime dubiis iram Sultani et odium militum ex delationibus coniectans moras nectebat. his accedebat male conscius animus ob officia in exercitu pecunia vendita. nam id iuris est summis belli ducibus, vt minora maioraque militaria officia pro arbitrio, in quos velint, conferant. cum igitur ob hasce caussas veritus insidias non compareret, mittitur in castra Capizilariorum, hoc est, ianitorum praefectus cum XV ex suis: huic ab Amurathe diuersae datae fuerunt literae, quibus ad expediendum negotium sibi commissum, prout ferret occasio prudenter vteretur. vnae sic erant scriptae, vt ipsi Mustaphae per occasionem hanc strangulando redderentur. alterae Sultani mandatum continebant, ne qua missis ab se hominibus vis inferretur, quominus id quod ipsis ab se imperatum esset, exsequerentur. tertiae et additae erant omnino diuersae. cum his literis praefectus in castra, quae tripertita erant, venit, quo effectum, vt a primis ad altera tertiaque vicissim perduceretur, nec tamen in Mustaphae varias caussas praetexentis conspectum admitteretur. tandem cum eius colloquium serio posceret, Mustaphas, qui cunctationi locum amplius nullum superesse cerneret, circulo descripto, intra quem nemini liceret ad ipsum propius accedere, ex interuallo mandatarium admittit, dispositis vndique satellitibus armatis, quod ei de legationis consilio suboluisset. igitur praefectus, qui primis et alteris mandatis commode se non posse vti videret, tertia profert, quo Cancellarium et Rationalem, ij sua propria nomina habent, Amurathis nomine sibi dedi postulabat. ibi tergiuersari Mustaphas, et effugia, quae poterat, quaerere. tandem vrgente praefecto, dediturum se promisit. sed condicione apposita, vt de ipsorum vitae incolumitate caueretur. qua condicione admissa dediti, et Constantinopolim abducti fuerunt ambo, et in Heptapyrgi arcem, in qua Sultanorum thesauri recondi solent, inclusi, ibidem, vt fama erat, exquisita cum seueritate de omnibus Mustaphae factis examinandi.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXVIII.
DVM haec procul passim toto orbe gererentur, prid. Kal. Ianuar. apud nos Rex, quo erat ingenio, vetera fastidiens et nouarum rerum semper cupidus, obsolescente conchiliato ordine, ob communicatum promiscue indignis hominibus iam a multo tempore hunc praecipuum nobilitati et militaribus meritis honorem debitum, nouum equitum collegium a se institutum ac nomine S. Spiritus nuncupatum sollemni lustratione celebrauit. centenario numero absolutum collegium, in eo comprehensis rege ordinis principe, IV Cardinalibus, IV antistitibus ecclesiasticis, magno Eleemosynario, Cancellario, Praefecto ceremoniarum, magno Thesaurario, Graphiario, Feciali, Ostiario. Commendatorum nomine dicti equites, quod ab initio constituisset Rex ex opimioribus coenobiis detractis amplifsimis vectigalibus commendas ad Hispaniensium exemplum creare, consilio ante quadriennium a Cardinali Lotaringo statim, atque in regnum venit, sumpto, qui ea spe id consilij regi dedetat, vt cum opimiora regni, quae vocant, beneficia regum liberalitate possideret, ea veluti familiae suae propria per commendas faceret, idque illi ante mortem a sacro ordine et ab amicis per literas exprobratum fuerat. postea eo mortuo Rex apud Pontificem crebro per oratores suos egit, vt coenobiorum bona commendis illis auctoritate sua interposita attribui pateretur: nam eum ordinem ad religionis Catholicae, Apostolicae, Romanae amplificationem, et sectarij veneni exstirpationem institutum esse; idque equitum, praecipuum iusiurandum esse; quod cum reclamante sacro ordine impetrare non potuisset, nomen nihilominus mansit, et equites S. Spiritus commendatores, statutis de eo ordine Xbri proximo promulgatis appellati sunt; vt ex eo, quid Regi ab initio consilij fuerit posteris constet, videantque ac caueant, qui post nos erunt, ne quod ab ipso tunc frustra tentatum est, sub successoribus eius exitum aliquando sortiatur. secundum haec iampridem suspensis de comitiorum Bloesensium ante biennium celebratorum fructu animis, hoc anno edictum Lutetiae Maio mense super ordinum postulatis factum in Senatum affertur, CCC LXIII capitibus comprehensum, quod longa et assidua omnium classium tam matutinis quam pomeridianis horis congregatarum deliberatione serio examinatum, ac tandem VIII Kal. Febr. anni sequentis promulgatum fuit; cuius pleraque
religiose in cunctis regni tribunalibus, quaedam licentia temporum, etsi sanctissime decreta, locum non habuerunt. cum autem Lutetiae praua consuetudine inualuisset, vt in contractibus soli notarij duo subscriptione fidem facerent, cognito, malitia hominum in tam populosa vrbe totius regni ad eam confluente multitudine alios pro aliis supponi posse, idque aliquot exemplis constitisset, Barnabas Brissonius aduocatus regius, vt obuiam falsitatibus iretur, Senatum rogauit, vellet iuberetque, vt in posterum partes contractibus, vt valerent, subscriberent, et si quidem a notariis interpellati contrahentes se scribere non posse responderent, eius rei mentio eodem in instrumento fieret. in eam rem decretum a Senatu factum IV Kal. Febr. Interea regina, quae Neracum ad Nauarrum superiore anno venerat, vt audiendis Protestantium per illas regiones querellis vacaret, et pacandae Aquitaniae idonea remedia adhiberet, cum delegatis ecclesiarum agebat, tandemque post longas altercationes collatio Neraciana exitum habuit prid. Kal. Mart. XXVII capitibus absoluta, qua multa ad superioris edicti ante biennium facti interpretationem aut necessariam amplificationem adiecta sunt. ei cum regina nomine Regis subscripsere Armanus Guntaldus Bironus, Gulielmus Iousa, Ludouicus Sangelasius Lansacus, Bertrandus Salignacus Mota-fenelonius, Vidus Faber Pibracius. postea rex Lutetiae ratam habuit XIX Kal. April. sine promulgatione pro tempore; quae biennio dein elapso post Flexianam collationem facta est, sicuti suo loco dicemus. sub id cum regina Aginnum venisset, renouata inter Henricum Turrium Turenae vicecomitem, qui proxima cognatione reginam contingebat, ac supremus Nauarri legatus erat, et Duracios atrox simultas, et cum exitiabili paene Turenij exitu terminata. ante triennium amoto a Castri-gelosi, quod Labretani principatūs oppidum est, praefectura Sauilliano Durfortius Rozanus in eius locum suffectus fuerat. is metuens ne Sauillianus praefecturae restitueretur, loco discedens, Garennio primario centurioni mandauerat, ne quem intra oppidum viribus praepollentem admitteret. cum Turenius pro imperio, quod illi a Nauarro datum erat, portas aperiri misso Renerio iuberet, Garennius hoc se responso excusauit. quod ille ad animum reuocans obuium postea iuxta Aginnum Rosanum de iniuria sibi satisfieri postulauit. res inde ad hunc annum extracta, quo Duracius Rosani frater Aginnum ad reginam salutandam venit, ac mox Rosanus eum secutus est. vocatus a Duracio Turenius cum Ioanne Guntaldo Birono Salignaco ad arenarias in ripa Garumnae subiectas extra vrbem summo mane descendit XVI Kal. April. et post aliquantulam moram Duracij fratres eodem venere. Turenius cum Rosano, Duracius cum Salignaco pugnauit, isque exitus pugnae fuit, vt Turenius multis vulneribus a tergo et in latus acceptis pro mortuo sit relictus, in qua ille sibi fraudem factam querebatur, quippe cum Rosanus lorica subtus tectus, contra quam adfirmauerat venisset, et ipse a pluribus circumuentus atque adeo ab ipso Duracio fuisset: quod et scripto publicauit; de quo consultus H. Momorantius Danuilla auunculus, cum Agathae esset, procerum et aliorum e nobilitate militarium virorum, qui circa eum erant, rogatis sententiis respondit X Kal. Iun. quando tam indigne Turenius a Duracio ac Rosano fratribus habitus fuisset, licere ei alia quauis via, quam per vsurpatam inter nobileis duelli rationem, de percussoribus ac perfidis poenam reposcere. regina rem indignissime tulit, et legibus in fratres fugitiuos agi volebat; sed a Turenio exorata iuris persecutionem intermisit. inde Tolosam concessit, Septimaniae Senatūs sedem, vbi cum Ioannes Monlucius Valentiae episcopus, qui superiore anno ad res in Septimania componendas praemissus fuerat, ad eam venisset, vt quo statu res essent, eam plenius coram edoceret, aegritudine seu ex senio siue ex nimia in negotiis contentione contracta mox laborare cepit, quae ipsum aliquot post diebus absumpsit. eius toties a nobis honorifice facta mentio non patitur, vt longa repetitione hoc loco vtamur: tantum hoc dixisse sufficiet, fuisse virum doctrina et animo praestantem,
et concordiae in ecclesia farciendae perstudiosum, qui ab adolescentia sacris addictus, postquam in aulam venit, summis negotiis se parem praebuit, et Cardinalis Lotaringi magnorum ingeniorum in ea fautoris fauore subleuatus permultis legationibus summa cum prudentiae ac felicitatis laude defunctus est, ac duabus inprimis, nam Scoticam et alias omitto, Constantinopolitana, et altera Polonica, qua praeter omnium spem effecit, vt ad regnum toto Christiano orbe potentissimum et amplissimum, quod Sigismundo Augusto sine prole defuncto ad electionem redierat, consentientibus comitiorum suffragiis dux Andium Henricus tot competitoribus reiectis vocaretur. verum Henricus, qui aulae Gallicae delicias contra quoduis regnum externum aestimaret, electione illa exilium sibi a maliuolis indictum interpretatus malam gratiam Monlucio tanti honoris conciliatori rependit, et se semper deinceps alienum ab eo praebuit. vicissim Monlucius ipse, qui honestam aetati emeritae quietem domi sperare potuerat, imprudenter fecit, quod vellenti aurem Deo monentique vt receptui caneret, in tempore non paruerit antequam producta aa decrepitam senectam vita, cunctis despectus inter muliercularum greges in aula deficeret. Regina rebus Tolosae ordinatis, compellatoque Senatu ac monito, vt de seueritate pristina remitteret, et se deinceps in interpretatione edicti in Protestantium gratiam nuper conditi aequiorem praeberet, per Carcassonam iter habuit; compositisque praesentia sua, qui noui in dies suboriebantur in Septimania inferiore motibus, in Delphinatum perrexit, vbi res magis calebant. Reginam ex Septimania, cuius praeses erat, Cularonam vsque, quae nunc Gratianopolis est, prosecutus fuerat Henricus Momorantius Damuilla, quo et ad eam venit Emanuel Philibertus Sabaudiae dux, vt per Bellogardij absentiam, cuius consilia in occulto fouebat, colloquio interueniret, et excusationi rerum nuper in Saluciano principatu gestarum viam sterneret. sub id de Francisci Momorantij morte allatum est. vir fuit longe omnium procerum, qui tunc in aula erant, regia gratia dignissimus, et in quo siue eximiam erga Deum ac patriam pietatem, siue animi magnitudinem, liberalitatem, fortitudinem, ingenium praestans, et quod rarum in illa fortuna apud nos, non mediocribus literis instructum, constantiam, et recti iustique improbum amorem spectes, nihil merito desiderare posses, praeter feliciora tempora, et aequiorem principum mentem, atque longiorem ipsi a Deo vitam concessam. is ob antiquas familiarum aemulationes, quae ad religionis caussam accedentes bellis ciuilibus occasionem praebuisse dicuntur, Lotaringis infestus, qua erat prudentia et animi magnitudine, eorum conatibus magna se constantia initio opposerat, spretisque rumoribus et plebis gratia, quam factiosi fere sectantur, vt se contra praepotentum inimicorum potentiam muniret, Condaei, et sobrinorum partes amplexus ob id in odium multorum incurrerat, quasi Protestantium caussae faueret; summus alioqui regiae auctoritatis vindex. quod in tumultu Parisiensi cum Cardinalem Lotaringum et Henricum Guisium armis prohibitis instructos vrbe facessere coegit, insigni exemplo patuit. quam iniuriam cum ad animum reuocasse Lotaringos appareret, tamen post emissum carcere Momorantium sincera inter eos reconciliatio secuta est; et cum paucis ante mortem mensibus Momorantius in ipsa regia Lutetiae, vbi diuersorium habebat, ictu sanguinis oppressus esset, Guisius tota nocte lecto decumbentis assedit, et omni officiorum genere beniuolentiam erga eum testatus est. Momorantio dein ex eo morbo aliquantum conualescente, eum Cantiliam deportatum Guisius et sedulo inuisit, et omni minime fucati amoris significatione, quanquam conclamata iam salute, prosecutus est. inde cum paullo ante e Neustria, quo regis iussu ad prouinciae comitia, rebus ad motus internos spectantibus, profectus fuerat, rediisset, Escouani in arce sua recurrente morbo oppressus prid. Non. Maias, cum vix quinquagesimum aetatis annum attigisset, optime meritam de regno animam Deo reddidit, vltimi
Gallorum elogio decoratus, verisque lacrimis etiam eorum, qui viuo minus bene volebant, deploratus, ac multo tempore post ab Rege, cum in vltima sua vere calamitosa tempora incidisset, serio desideratus. Interea Nauarrus Mazeram in Foxensi principatu conuentum indicit. eo ex compacto V Eid. IXbr. venit Momorantius cum Nic. Angeneo Rambulieto, Io. Bapt. Vadagnio a regina ei attributis, Odeto Foxio Carmanij comite, Francisco Valeta Cornussono, aliis vt de querelis ordinum Septimaniae, quorum comitia nuper Carcassonae celebrauerat, cum eo ageret. nam paullo ante Protestantes pleraque loca circa Pezenacum occupauerant, et inde continuis excursionib. ac frequentib. latrociniis vicina loca infestabant. itaque ante omnia petebat, vt in illos grassatores tanquam publicae pacis perturbatores sibi citra edictorum violationem et cum bona Nauarri venia iure belli agere liceret. alterum petitionum caput erat, vt vrbes ac cetera loca securitatis ergo Protestantibus ad tempus concessa exeunte tempore restituerentur. post longas tergiuersationes siue altercationes alterum vix tandem impetratum; alterum de locorum restitutione praefracte negatum, resque ad Regem remissa, ad quem delegatos misisse se Nauarrus dicebat. quib. actis Momorantio XI Kal. Xbr. Bellopodio, vbi tempore colloquij hospitium habuerat, discessit. Nauarrus, qui Mazerae remanserat, auditis Ecclesiarum delegatis et crebris allatis de edicto aut violato aut non seruato prouinciarum querelis, cum variae sententiae dicerentur, aliis bellum suadentibus, aliis rem dubij euentūs et plenam inuidiae vitandam, nec nisi extrema in necessitate tentandam censentibus, tandem tenuit, vt quando nihil colloquio vltimo Monluelij profectum esset, et Collatio Neraciana nuper facta iam a regni Curiis et praefectis eluderetur, edicti vero ipsius executio negligeretur, ad bellum necessaria pararentur. quod tamen eo vsque suspenderetur, donec per delegatos rursus regis exquisita voluntate rei amice componendae omnia remedia tentata essent; quae nisi proficerent, tum tempore ac die a Nauarro designando belli gerendi initium fieret. facto tacito decreto Nauarrus statim Antonium Plexium Lecam Septimaniae, et Sofredum Calignonem Delfinatūs delegatos in arcano euocat, et duobus aureis in duas partes confractis alteras dimidias penes se retinuit; alteras ad Franciscum Colinium Castellionaeum Gasparis maris praefecti F. et ad Franciscum Bonam Diguierium perferendas dedit, additis mandatis, vt a quocunque alterae duae dimidiae ad ipsos postea adferrentur, ei de die ac ratione belli inchoandi fidem haberent. sic enim fore, vt eodem tempore armis sumptis maiorem sui terrorem iniicerent, et vrbibus aliquot interceptis aliquo operae pretio bellum inchoaretur; cuius vt initium esset, ita cetera ex fama secutura. dimisso conuentu quisque ad sua diuersi abeunt, non abiecta omnino quietis spe; ceterum cuncta ad bellum paraturi. quod Aprili sequenti ex occasione, quam tunc dicam, inter nos recruduit. iam Regina in aulam ad Regem redierat, quo paullo antea XVII Kal. April. Andium dux per dispositos equos contra multorum ex suis sententiam profectus fuerat, tam inopinato, vt cum sub vesperam venisset, et in Lupara pernoctasset, mane sparsa fama, tamen quod non ita bene Andino cum rege fratre conueniret, adeo id a vero simili abesse videbatur, vt grandis pecunia a plerisque, venisset necne, deposita sit. ea fratris profectio, vt fiduciae plena Regi ad otium inclinanti admodum grata fuit, qui quietem quouis pretio redimere paratus, nihilque fratri, modo ne turbas in regno excitaret, denegaturus videbatur. nam ita detersae praeteritarum simultatum nubeculae, et purgatae in praesens suspiciones. nec Andinus plus, quam credi volebat, astutus sibi defuit. verum occasione vsus, Regem vt sibi conciliandis cum Elizabetha Angla nuptiis fauorabilis esse vellet, et ad delectus, quos in Gallia ad bellum Belgicum facturus esset, conniueret, exorauit. quod et annitente matre vasti animi femina obtinuit. igitur ineunte VItili aula digressus exiguo admodum comitatu in Britanniam ad Elisabetham perrexit, peramanter ab illa exceptus, spe nuptiarum, ob quas anno sequenti honorifica admodum legatio
a rege ad Elisabetham decreta est, et tabulae dotales confectae. hoc eodem VItili mense delecti ex Senatu Parisiensi, qui praeside Achille Harlaeo viro eruditione, rerum vsu, prudentia, grauitate, et integritate praestanti, vt Augustoriti et prouinciis designatis more maiorum rebus in Curia prolatis ius dicerent; quorum iurisdictio quamuis Martinalibus desineret, diplomate in Curia promulgato, ad Natalem vsque Domini prorogata est. multa seueritatis exempla a iudicibus edita, et inter alios Andreas Bellouallius Pimpeanus illustri loco natus, sed qui licentiae assuetus, et sub Ludouico Claromontio Ambosiano, Bussio praecipuus exactionum tota illa regione minister fuerat, inter alia crimina caedis cuiusdam apparitoris conuictus capite luit. dum iuridici dies agerentur, Henricus Borbonius Condaeus se in Picardiae praefectura iamdiu ludificari impatienter ferens, fano Ioannis Engeriaci Augustoritum venit obsoleto habitu, ac citatis equis Faram Veromanduorum, ad Esiam, est Nauarri ditionis oppidum in limite illo munitissimum, tendit, et ad villam quandam oppido proximam cum delectis diuertit; quo mox ad eum clam multi ex prouincia conscij venere. oppido praeerat Michael Gouius Darsius tunc absens. ibi cognito raras et infrequenteis ad portas stationes haberi, Gennensem ex suis virum strenuum cum tribus aut quatuor praemittit, qui cum vno ex portarum custodibus quasi de via incertus conserto sermone hominem nihil tale cogitantem eo vsque detinuit, dum socij in propinquo essent. tum misso in terram aureo, dum ad illum colligendum stationarij confertim veniunt, displosione scloppeti signum consciis dat, qui concursu facto statim portam occupant, et mox oppidum, oppidanos de periculo securos esse iubentes; nam Condaeum adesse summum prouinciae praesidem, qui Regis permissu in eam venerit. vt verbis fides constaret, a direptione temperatum. postridie, hoc est pridie Kal. Xbr. Condaeus ad regem dat literas, quibus de fide sua multa praefatus aduentus sui eum certiorem faciebat. Rex acceptis literis ad Darsium, qui eodem tempore datis ad Regem literis absentiam suam excusauerat, scribit, et vt ad Condaeum se conferat, eique ad omnia tanquam prouinciae praesidi praesto sit, imperat, simulque ad ipsum Condaeum rescribit, et mirari se dicit, quomodo ex Saptonibus se insalutato in Picardiam transierit, caussasque aduentus ac tam repentinae profectionis intelligere plenius ex ipso cupere. inde crebris vtrinque per nuncios vltro citroque comeanteis expostulationibus res extractae, Rege futuri anxio, ac iam de vrbe obsidenda cogitante, et Condaeo ad extrema quaeque se comparante. tunc permissu Regis Meloduni conuentus sacri ordinis habebatur, vbi cum crebrae de corrupto ecclesiae Gallicanae statu querellae a diuersis et variis de caussis institutae essent, consessūs suffragiis delectus est Arnoldus Pontacus Vasatensis episcopus, qui de iis apud Regem publica actione expostularet. is V Non. Vtil. libera admodum oratione coram Rege duo malis idonea remedia proposuit, disciplinae collapsae instaurationem, et idoneorum tanto muneri praesulum delectum. quod ad primum, non melius disciplinam restitui posse, quam si ex oecumenicae Synodi Tridentinae praescripto emendatio petatur, cuius proinde decreta vt in regno promulgentur, suppliciter ac demisse quantum possint, rogent. in praesulum delectu et perniciosissime peccari, nec ab ea culpa immunem esse regem ipsum; quippe XXVIII episcopatus in regno hodie numerari, qui praesulibus destituti sint, patrimonio eorum ab hominibus profanis possesso, et cultu diuino in iis omnino neglecto. plures esse in Aquitania et Septimania, in quibus episcopi assidui non sunt. coenobia numero infinita esse, quae ab huiusmodi hominibus teneantur, et magno cum dolore et publica offensione misere dilapidentur. passim vero in quibusdam tribunalibus de rebus sacris inter profanas personas litigari, et in iudicio familiae erciscundae etiam coenobiorum et huiusmodi beneficiorum rationem haberi, et quod dicere exhorrescat, in ipso principis consistorio episcopatum illustri matronae, quasi rem in commercio positam, adiudicatum esse. neque heic impetum licentiae
centiae refrenatum, sed gradu facto, iam passim euulgari, quod clam quod per fraudes agitur, et detectum iuris castigationi subiectum erat, nunc refractis modestiae vinculis legitime et propalam vt locum habeat, multos eniti; sacrum patrimonium, si Deo placet, hominibus profanis et militiam professis commendari, et Commendatores equites inde nomen sortituros; quod inuentum secuturam proculdubio rei ecclesiasticae euersionem. ad haec a Rege, quem concessae sacro ordini conueniendi facultatis sera poenitentia subierat, benigne responsum, de promulgatione Tridentini consilij se mature deliberaturum, ac porro curaturum, vt ij praesules deligantur, qui munus tantum et ingenio et vita impleant; et contra, quae offensionem vulgo pariunt, tempestiua emendatione corrigantur. qua actione cum Regem in ordinem coactum crederet sacer ordo, inde sumptis animis vlterius pergit, et quasi hoc strato fundamento porro alia superstruit, et per Nicolaum Angelerium fani Brioci in Armorica episcopum, qui V Non. VIIIbr. auditus est, promulgationi Concilij instant, vt ad virus sectarium exstirpandum et collapsam disciplinae instaurationem necessariae, et vt Concordatis, quae vocant, inter Franciscum I et Leonem X Pontificem initis Rex renunciet, permissa collegiis sacris libera praesules eligendi potestate. quod pluribus verbis episcopus ille amplificauit, minas precibus addens. tamdiu enim iuxta Clodouei vaticinium regnum duraturum, quamdiu vera et Catholica religio in eo florebit. non aliter autem religionem stare posse, quam vno constituto, et altero sublato, hoc est, publicato Concilio, et abolitis Concordatis. heic Rex, cui de Concordatis iniecta mentio animum perculisset, patientiam suam sibi damnosam et meticulosis alioqui hominibus audaciam facere ratus, praeter morem exarsit, et ab aliquot episcopis, qui cum Angelerio venerant, vultu subiracundo quaesiuit, num si penes collegia electionis ius fuisset, ipsi episcopi electi essent? proinde illos ea dignitate beneficio suo ornatus ad moderationem hortabatur, monebatque, ne gratiam, quam a se accepisset, aliis inuiderent. neque enim in dubium reuocari posse, reges Christianissimos, quicquid ipsi contra obtendant, primis temporibus eo iure vsos. ita dimissi delegati cum nihil obtinere possent, de altero capite, cuius caussa praecipue conuenerant, deliberare ceperunt, de decimarum praestatione, et contractibus cum vrbe Parisiensi anno OIO IO LXI Passiaci, et sexennio post Lutetiae factis; tandemque praeter spem ac Regis votum initis rationibus sic statuunt, abunde se contractibus memoratis satisfecisse, neque amplius illis teneri; instrumentoque protestationis Eid. VIIIbribus facto, illud III Eid. Xbr. praefecto mercatorum et vrbis Decurionibus per apparitorem publicum signi - ficandum curant. qua re in vrbe euulgata, immane quantum commoti sunt omnium animi, passim frementium sacrum ordinem, qui ceteris bonae conscientiae, fidei, et caritatis laude praelucere debet, insigni perfidiae et inhumanitatis exemplo se non solum traducere, sed viduas, pupillos, tot egenos ac pauperes, quorum vniuersam substantiam aerarium vrbis hausit, quasi vno ictu iugulare. quid nunc dicturos Protestanteis? aes illud omne, quod CCCC aureorum annuorum OIO summam excedat, ad bellum contra sectarios gerendum auctoribus, incentoribus, et veluti sponsoribus praesulibus contractum esse. nunc bellum ab iis ipsis, postquam necessitas eius persequendi iis, qui minus volebant, imposita est, quam temere susceptum, tam turpiter deseri. quae dum dicerentur, plebs vbique, quasi hostis ad portas esset, discursare, tabernas claudere, quidam etiam arma poscere. cumque res propior seditioni videretur, praefectus mercatorum, is tunc erat Claudius Daubraeus cum Decurioribus in Senatum venit; reque exposita, statim amplissimus ordo conuocatis iam die aduesperascente cunctis classibus et perorante Augustino Thuano cognitoris regij nomine SC. condit, quo episcopi, qui extra territorium iurisdictioni Curiae subiectum essent, in hospitiis suis sisterentur; (iam illi omnes peracto conuentu Meloduno in vrbem redierant) qui intra territorium
erant, vrbe excedere vetantur, cunctique, vt se iudicio sistant, et ad cognitoris regij postulata respondeant, citantur. haec extemporali seueritate ad placandam plebem, ne periculum commune neglexisse videretur, tunc a Senatu decreta. de quibus cum quereretur sacer ordo quasi indigne a Senatu habitus, Rex partes suas interposuit, et adactis delegatis ad continuandam in decennium proximum decimarum praestationem, querelis et impendenti seditioni remedium pro tempore attulit. ita perniciosissimus longe motus statim natus, et eo, quo dixi, temperamento sedatus, non tamen omnino extinctus est, renouata postea ante tempus a sacro ordine Protestatione, sicuti suo loco dicemus. hoc anno de Geneua negotium retractatum, et tandem patrocinium eius a Rege susceptum est. iam ante Ioanni Belleureo Altafortio, cum oratoris regij munere apud Heluetios fungeretur, mandatum fuerat, vt ea de re ageret. Bernates et Soloturnenses aliorum pagorum nomine ad foedus et pacem perpetuam inter Franciae reges et Heluetiorum ciuitatem firmiore vinculo stabiliendam necessarium esse demonstrabant, vt reges Franciae foederatas ob viciniam Heluetiis ciuitates et ipsi foederatas haberent, nec earum periculum negligerent; quo in numero praecipuam censendam Geneuam, quae tanquam clauis et propugnaculum non solum Bernensis ditionis, sed totius Heluetiorum ciuitatis inter eos habetur, et liberum inter regem et Heluetios aditum seruat. id propter Clusuras dictum, quibus is vere potitur, qui Geneua potitur. itaque apud Altafortium instabant, vt ea vrbs, quae propriis viribus contra potentiores securitati publicae imminenteis ad se tuendam impar esset, pace generali comprehenderetur, ad eiusque defensionem rex peculiari tractatu cum Heluetiis se obligaret. res tandem Soloturni VIII Eid. Maias transacta per Altafortium et Nic. Harlaeum Sancium, qui tunc apud Heluetios orator erat, his condicionibus: vt Rex ad ditiones Bernatibus a Sabaudo vltima inter eos pacificatione concessas perinde ac si foedere generali inter reges decessores et Heluetios inito nominatim comprehensae essent, defendendas obligetur. in gratiam et fauorem Bernatum et Soloturnensium Geneua eodem generali foedere comprehensa intelligatur. ita tamen, vt non propterea Geneuenses, quantum ad commercium, alio iure, quam quo indigenae Franci vtuntur, in regno vti possint. si ad publicam securitatem pertinere ex foederatorum sententia visum fuerit, vt vrbs praesidio firmetur, qua in deliberatione regio oratori cum suffragij praerogatiua interuenire ius erit, Rex in V cohortes Helueticas, singulas CCC militibus constanteis stipendium conferre, in eamque rem XIII OIO aureorum praesenti pecunia Soloturni deponere teneatur. si contingat vrbem ab aliquo aperta vi oppugnari, ad eiusque defensionem tam Bernates ac Soloturnenses, quam alij pagi, qui huic nouo foederi subscribent, exercitum conscribere cogantur, Rex XV OIO aureorum singulis mensibus, quandiu bellum durabit, adnumeret, V Helueticarum cohortium stipendio in iis confuso. si qui ex Gallis in id bellum sponte nomen dabunt, a rege non impediantur. si quis princeps huius foederis ob Geneuae patrocinium initi caussa bellum aut Regi aut foederatis Heluetiis indicat, Heluetij VI OIO peditum, Rex X OIO aureorum singulis mensibus suppeditare teneantur. Geneuenses vicissim pro tanto beneficio liberum accessum in itu et reditu copiis regiis sine maleficio et seriatim per vrbem transeuntibus regiis trans Alpeis, et vbicunque opus fuerit, praebeant; obsequioque ac reuerentia qua debent Regis amicitiam colant. antequam id decerneretur, res multoties ac diu in regis consistorio agitata fuerat, quod eam apud Pontificem aliosque principes inuidia, inter factiosos in regno calumnia minime carituram appareret. sed cum Soloturnenses maiorum religioni addicti, eoque minus suspecti ostenderent, occupata a Sabaudo aut Hispanis Geneua, liberum in Galliam per Clusuras auxiliaribus transitum impediri, sicque foedus tanto impendio vtrinque, magno rei Gallicae Helueticaeque rei bono toties renouatum inutile et irritum reddi, Rex natura in huiusmodi rebus pensitandis morosus, qui
concionatores a factiosis subornatos ea de re ad aureis suas iam detonantes sibi audire videbatur, quod illi maligne et inuidiose postea certatim fecere cum sibi necessitatem a fortuna impositam videret, vt aut condiciones acciperet, aut auxiliis Heluetiorum, in quibus praecipuum praesidium rebus turbatis ponebat, in posterum careret, tandem pacta ab Altafortio et Sancio conuenta ex parentis aliorumque procerum sententia rata habuit. extremo anno XVI Kal. Xbr. in Senatu promulgatum fuit diploma, quo Iuliodunensis seu verius Louiodunensis ditio ducatūs titulo decorabatur, eoque Francisca Roana, quae litem de matrimonio olim Iacobo Sabaudo Nemorosij duci mouerat, ornata est, instante Anna Atestina Guisianorum parente, quae Nemorosio post mortem primi mariti nupserat, ea condicione, vt concerptis fidei a Nemorosio datae documentis, iuri omni renunciaret, nec ipsa aut Henricus filius ex Nemorosio susceptus statūs quaestionem olim liberis ex se et Nemorosio susceptis intenderent. quod tamen non impletis vtrinque condicionibus locum non habuit. eodem anno Ioannes Aumontius perillustri loco natus, sed virtute et fide illustrior, equitum tribunus creatus fuit. quod Annae Iousa illum commendantis gratiae potius, quam meritis optimi viri ab indulgentissimo principe tunc datum est, qui cum tot homines plerunque indignos ingentibus beneficiis cumulauerit, in nullum sua gratia digniorem beneficium tota vita contulit, quam Aumontium, qui turbatis postea rebus cum alij cum fortuna diffugerent, vnus inter paucos e proceribus fidem seruauit, et Regis, quamdiu vixit, regnique caussam constantissime protexit. Sustulit hic annus Stanislaum Hosium Cracouia natum, qui Patauij, dein Bononiae, vbi literis eodem tempore operam dabant Alexander Farnesius, Christophorus Madrucius, et Otho Truchesius, (omnes hi collegium Cardinalium postea cooptati) iuris prudentiae industriam primo addixerat, et lauream sub ipso Hugone Boncompagno, qui S. S. Gregorij XIII nomine dein praefuit, postremo adeptus est. inde domum reuersus maximis legationibus ad Carolum V, Ferdinandum, et Philippum Caroli F. Sigismundi Augusti nomine magna fidei et prudentiae laude defunctus, ab eoque Varmiensis episcopus creatus est. eiusdem opera, ob raram eruditionem et theologicarum rerum scientiam, Pius IV vti voluit in Synodi Tridentinae negotio, cui et postea cum aliis praefuit, misso eo ad Ferdinandum Caesarem et Maximilianum Boemiae regem, ob idque Cardinalem creauit, cum eandem dignitatem antea Paullo IV deferente, rara hoc aeuo modestia, enixe deprecatus esset. tandem admodum senex, quippe septuagenarium sextum annum ingressus, Capranicae, quo ob nimios vrbis aestus secesserat, Non. VItil. in Deo obdormiuit, vir pius, patriae amans, et in amicitiis colendis officiosus. corpus Romam translatum ad S. Mariae trans Tiberim sepelitur. Thomas Treterus popularis in mortui laudes orationem publice habuit. secundum eum commemorandi veniunt duo doctrina praestantes viri Ioannes Hartungus Mildeburgi in Franconia natus, qui Heidelbergae primum, dein Friburgi Brisgoiae, vbi literas humaniores Graecas magna cum laude professus etiam scriptis excoluit. et Erasmus Osualdus in Pannonia superiore, quae hodie Austria est, ortus, qui primum in patria, dein Ingolstadij, Lipsiae, Basileae, ac Memingae, ac postremo Friburgi itidem professus est, mathematicarum artium, quas et scriptis illustrauit, et pariter linguae sacrae scientia, exemplo Sebastiani Munsteri praeceptoris sui, clarus, vt amicitia ac domicilij eiusdem ratione, sic et tempore mortis cum Hartungo coniunctissimus, eoque septennio minor decessit. paullo post Ioannes Stadius Atuaticus vtroque iunior, quippe annos tantum LIII natus, Lutetiae Parisiorum naturae debitum persoluit, prid. Kal. IXbr. mathematicarum artium scientia cum primis clarus, et insigni Ephemeridum ab anno OIO IO LIV ad annum OIO IO CVI summa diligentia putatarum opere toto orbe celeberrimus. is primo Louanij professus, postea cum apud nos promulgata profesione Ramaea plerique praemio honorifico ad pulcerrimam concertationem inuitati
essent, et ipse Lutetiam venit, et ea aetate cum iunioribus se, et inprimis cum Mauritio Bressio Gratianopolitano in puluerem hunc descendere minime dubitauit, et iudice et auctore Francisco Foxio Candalla illustrissimo simul ac doctissimo viro, qui actioni interfuerat, brabeion cum aduersario summa animi aequitate partitus est; sed nonnihil de tanta laude delibauit, quod dum proceribus nostris in aula tam viris quam feminis absconsa, incerta, atque adeo futurorum euenta curiosius rimantibus nimis se morigerum praebet, a recta ac certissima scientiarum, quas profitebatur, via deflectere quodammodo visus est, et mathematicorum, vt olim Caesarum temporibus, nomen odiosum simul ac detestandum reddidit. his addam Ludouicum Regium Constantiensem, qui vtraque lingua doctissimus cum ad eas etiam disciplinarum omne genus adiunxisset, patriae linguae ornandae et excolendae animum applicuit, et Platonem ac Aristotelem, libris compluribus eorum translatis, Gallice loqui docuit, commentariisque eruditissimis explicauit; ac postremo dum mente a vilium rerum cogitationibus abducta rem domesticam negligit, qui neminem tota vita superiorem ferre potuerat, iam senex aliena quadra viuere coactus, luctuosa quidem reipub. literariae, ceterum minime ipsi importuna morte ereptus est. in Italia paullo ante V Kal. Vtil. Io. Baptista Hadrianius patritia gente natus Florentiae obiit ad S. Francisci extra muros sepultus, cum annos LXVIII expleuisset, vir literis egregie excultus, qui Fr. Guicciardini post antiquos nemini meo iudicio posthabendi historiam accurata diligentia persecutus est, hoc est ab anno huius seculi XXXVI res in Italia gestas ex commentariis plerunque, vt apparet, Cosmi magni Etruriae Ducis ingentis animi ac profundae prudentiae principis luculento opere explicauit, ex quo multa me sumpsisse, atque adeo plura quam ex quouis alio in hoc opus transtulisse ingenue profiteor; incorruptum quippe iudicium in iis, quae perspecta habuit, et fidem cum candore ac sinceritate animi summa coniunctam in hoc scriptore deprehendisse mihi visus, vt mirer eum, minore inter Italos, quam par sit, in pretio haberi. In Belgio post Gandensium motus Arausionensis interuentu compositos Io. Casimirus, qui ad eos venerat, et aegre finem dissidiis impositum, vt credebatur, ferebat, inde discedit, et cum familia sua in Britanniam nauigat, vbi magnifice ab Elisabetha exceptus insigni periscelidis donatur, saepiusque cum eo communicatis consiliis cum Regina ab eo assueta libertate percontaretur, qui factum esset, vt tantus Ordinum exercitus nullo operae pretio facto dissipatus esset, ille culpam in nostros reiiciebat, qui communia cum Io. Austrio consilia semper habuissent, et non tam auxiliares in Belgium, quam ad turbandas afflictarum prouinciarum ex compacto cum Hispanis res venissent. id cum multa verborum acerbitate saepius repeteret, neque esset, qui Gallorum caussam tueretur, commodum affertur de Germanorum post ipsius e Belgio discessum ignominiosa cum Farnesio facta pactione. post Carpam vi ab Octauio Gonzaga expugnatam VI Eid. Ianuar. et editum in ea insigne seueritatis exemplum exercitus regius Mosa transmisso Ruremundam reuersus Halmontem venerat, quo capto, Verdaque, praesidiariisque pari seueritate in furcam actis postea Turnohutum, Ranstam et Endouiam versus regij mouent. heic qui Germanico equitatui per Io. Casimiri absentiam praeerat, cum ab exploratoribus deceptus tantum CCCC cataphractos equites ex regiis processisse crederet, Araschoti ex XVI vexillis, quae penes se habebat, XL ex vno quoque delectos sumit, et ante Endouiam in aciem instruit, et quamuis sero errore agnito se periculo expositum videret, tamen audacia illud discutiendum ratus, fortiter pugnam capessit. sustinuit eius impetum Camillus Scafinia Mediolanensis cum XXX circiter cataphractis. eo in conflictu ipse cum aliquot e suis desideratus, pluribus e Germanis occisis, qui cum in gyrum more suo deflecterent, Farnesius, dum aciem instruit, CCCC scloppetarios mittit, qui eos interea velitando distinerent; ipse cum omni robore incubuit. verum Germani vim non sustinuere; sed
mox cedentes seruatis ordinibus ad proximum lucum perfugium habuerunt, C ex suis amissis, et L captis. inde Araschotum reuersi protinus conclamatis vasis iu Flandriam descendunt. igitur Farnesius, qui profunda nocte profectus ad Araschotum fugienteis adsequi sperabat, frustra fuit. sed postridie Araschotum ad eum mittunt, et magno Philippi bono discessum suum cessurum praefati petunt, vt sibi VII mensium stipendia numerentur; quibus acceptis in Germaniam abituri sint, intra tempus condictum contra Philippum minime militaturi. stulta haec Farnesio visa petitio, ad quam ille his verbis confestim respondit. domini Germani, quibus ludus est Christianam pacem turbare, quique spoliis innocentum hominum vobis nulla iniuria obnoxiorum ditari gaudetis, scitote, vobis rem esse cum viris, qui infortunio, in quod culpa vestra incidistis, vos mactare non desistent, Deo freti, qui iusta arma semper adiuuat, quae vos victricia toties experti estis. nec Francorum humanitatem erga hosteis vobis proponite. nam nec nunc in Francia militatis, nec nobis animus est tam male principis nostri rebus, quam illi faciunt, consulere. pecuniam, vt de prouincia decedatis, a nobis petitis. nos contra, vt discedendi liberam potestatem vobis vita salua faciamus, pecuniam a vobis petimus. quapropter vos quamprimum ad belli aleam subeundam parate. nam in procinctu cursor est, nihil aliud expectans, quam vt occisorum numerum in Hispaniam perferat. hoc responso suae petitioni contumeliose illusum cernentes Germani, cum in commune non possent, priuatim sibi quisque consulit, et accepta tandem tuti comeatūs a praeside securitate huc illuc diuersi abeunt, et cum iis Lazari Mulleri legio, ignominiosiore discessu, quam aduentus eorum gloriosus fuerat. rei nuncius cum ad Elisabetham sub id tempus venisset, quo Casimirus adeo Gallos exagitabat, illa subridens, Atqui, cognate, nunc video Germanos tuos, pro quibus tantopere vrges, mea stipendia detrectare, quae a Farnesio et Hispanis accipere maluerunt, et praepostera calliditate contractum meum initum suppresserunt. ceterum doleo vicem tuam, cui subleuandae, quam ab amica regina debes et potes, omnem opem et beniuolentiam ex animo defero. id vero homo superbus cum impatienter tulit, tum quid responderet, cum non haberet, aegre dissimulauit, et accepta nihilominus a regina honorifica pensione ex Anglia discessit, ab eiusdem nauib. Vlissingam portatus; atque inde Matthia et Ordinum proceribus insalutatis indignabundus in Germaniam ad suos contendit; vbi mutuis exprobrationibus, cum ille probrosam cum Hispanis pactionem obiiceret; hi pecuniam ab Angla acceptam et interuersam regererent, parum res ab internecino malo abfuit. interea Farnesius a Germanico equitatu securus Antuerpiam versus tendit, praemisso Io. Baptista Montano, ex iis Montanis ortus, qui ad gentem Borboniam, cui regia apud nos successit, nomen et insignia in Italia referunt, qui circumposita oppida et castella in potestatem redegit. mox ad pagum siue suburbium, cui Borgerhotae nomen, sesquimilliari ab vrbe venit, vbi Ordinum copiae vallo fossaque defensae stabant, ducibus F. Lanouio, Io. Hangesto Argenlio, Isaaco Valdraeo Moio, et Io. Noricio: et cum post leuem pugnam equitatu inferiores essent, quam vt desumma decernere valerent, cedendo paulatim sub vrbis moenia confugere. incensa mox ab Hispanis illorum castra, qui vlterius prouecti tormentorum ictibus ex vrbe displosis repulsi sunt: CCCC circiter hinc inde maiorem partem ex regiis cecidere. id actum VI Non. Mart. ipso Carnis-priuij die. Farnesius dein, cum exercitus a comeatūs penuria laboraret, Traiectum ad Mosam ducit, idque omni ratione expugnare statuit, quod et ademptum Ordinibus aditum auxiliaribus e Germania venientibus adimeret, et contra res suas aduersus Ordines non mediocriter firmaret. in itinere Grobenduncam Gasparis Scheti arcem tormentis admotis quatit, et deditione captam incendit, Gallis, qui in ea erant, commendatione Serrani Galli, qui Hispanorum signa sequebatur, gratia facta. Belgae laqueo quasi perduelles suspensi. inde Herentalam versus tendit, quo
Lanouius paullo ante venerat cum copiis aliquot, quorsum regij tenderent, exploraturus, ac postremo ad Traiectum castra ponic IV Eid. eiusdem mensis, quo rursus, sed frustra, Lanouius auxilia introducere conatus est. interea cum Ordines intelligerent, Gallobelgicos proceres ad defectionem spectare, Arausionensi auctore, quo religionis pacem magis firmarent, vnionis foedus ineunt, Vltraiecti X Kal. Februarias, prius praefati, eo minime pacificationi Gandensi derogatum se velle. instrumentum ea de re confectum, et XXVI capitibus distinctum, cui subscripsere primum Ioannes Nassouius Geldriae et Zutphaniae praeses, et ceteri harum prouinciarum delegati, insuper Batauiae, Mattiacorum, et Vitraiecti adiacentiumque locorum ac Frisicarum regionum inter Amisum et Leouerdam delegati, XIII articulo de religionis libertate additum commodae interpretationis caussa, ab hac vnione nequaquam exclusas intelligi prouincias et vrbes, quae tantum Catholicam Romanam religionem seruant; verum eas quoque ad vnionem admittendas, modo in ceteris articulis se morigeras et patriae vere amanteis praebeant. cauebatur insuper XV capite de alimentis et iure succedendi eorum, qui monasticam vitam professi essent, et postea votum eierassent; tunc vero ampliatum illud est in hunc modum, vt qui coenobia aut collegia deseruerant, si de donationibus aut consanguineorum successionibus litem mouerint, negotium suspendatur, donec ab ordinibus re mature perpensa aliter statutum fuerit. posteavnioni subscripsere Gandenses prid. Non. Febr. dein V. Non. Maij Arausionensis eam Antuerpiae ratam habuit; consimiliter Antuerpia ipsa, Brugae, sed non sine tumultu, vt mox dicemus. Iprae, Breda, ac vicinae ciuitates idem fecere; et Georgius Lalanius Rennebergij comes Frisiae, Groeningae, et Transiselanae praeses III Eid. Iunij. Silua-ducis in Brabantia restitit, aduersa factione praeualente, et incendente oppidanos fani Gertrudis antistite, qui ad Coloniensem conuentum profecturus, modo res integrae manerent, se quacunque ratione pacem ipsis procuraturum receperat. itaque a Matthia et Ordinibus missus Ioannes Hornanus Boxtelius, qui magistratum mutaret, et vrbem ad obsequium componeret. is mox ob valitudinem aduersam vrbe discedens Maximilianum filium vicem suam functurum reliquit. tandem recepta ab oppidanis religionis pax, simulque institutum gladiatorum collegium ex iuuentute fere, quae vrbe ab Hispanis occupata Arausionensi militauerat. vnde rursus noua dissidiorum ad perniciem mutuam semina iacta sunt. quae dum fiunt, auctore Arausionensi, ad Gallobelgicas prouincias delegati ab Ordinibus mittuntur, qui eos ad religionis pacem amplectendam hortarentur. verum illi se excusant, et nihil a se, quod tranquillitati publicae praeiudicet, factum multis verbis ostendunt, culpa in Gandenseis et eorum fautores reiecta, qui libertatem, quam sibi sumunt, aliis iniuriose adimunt, pacificatione Gandensi violata, quam cum ipsi procurauerint, eo magis ad ipsam seruandam obligari. itaque se tanquam patriae amanteis omnem concordiae viam insistere paratos ostendunt, atque adeo vnioni subscribere, quae vniuersos aequabili iure iuxta Gandensem pacificationem complectatur. neque vero dissimulare aut celare Ordines velle, eius ineundae aequas, vt sibi videatur, a Philippo propositas condiciones. ea de re literas VII Eid. Febr. Madriti datas accepisse, quibus rex eorum egregiam in Catholicae et Romanae religionis et obedientiae cultu voluntatem laudet, et probet, cupereque se testetur, vt iuxta Gandense foedus pax in Belgio constituatur. itaque petere, ne reconciliarionis hanc oblatam occasionem negligant, aut reiiciant, maxime cum pace his condicionibus constituta, nulla iusta belli gerendi caussa subsit. proinde rogare, vt suam mentem super ea re ante VXII Kal. April. amplius declarent, annon Gandensis foederis legibus stare velint; ni faciant, se eorum, silentium pro recusatione habituros, et rebus suis, prout iustum aequmque videbitur, prospecturos. cum hoc responso literarum regiarum exemplum mittunt; simulque mandatorum Atrebatensi episcopo, Sellio, et Valuonio aliisque datorum, vt iuxta Gandense foedus cum Belgij proceribus ac prouinciis
paciscantur. ad ea Ordines V. Non. Mart. respondent, et paci se Gandensi insistere paratos, neque aliam vnquam sibi mentem fuisse ostendunt. quod ad concordiam inter de religione dissidenteis in Belgio stabiliendam, eam a Io. Austrio primum violatam. id scire omneis atque adeo ipsos; neque proinde committere debere, vt falsis ex Hispania ostentatis pollicitationibus, quas toties vanas experti sunt, decepti potius iuxta Escouedi votum ac vaticinium patriam membratim discerpsisse, quam conciuium suorum vnioni conseruandae studuisse videantur. quod cum Hollandis et Zelandis egerunt, id nequaquam Gandensi pacificationi repugnare. id enim ea mente factum, ne ob religionem rursus vnio soluatur. videre itaque ipsos etiam atque etiam debere, qui adeo Catholicae religioni consultum cupiunt, ne si ab vnione discedant, eam per internecinas dissensiones in periculum vocent. pace domestica religionem stare; quae si intestinis motibus turbetur, turbari et ipsam necessario religionem. itaque concordiae studeant, et potius suorum, quam externorum fidem sequantur. haec pluribus explicata et Antuerpiae publicata responsa multum ad permouendos animos ante periculo religionis praeoccupatos momentum habuere. itaque cum Bruxellenses ad eos legationem honorificam decreuissent, non solum legati non auditi sunt, sed ab Odardo Capresso Rigiaci praefecto, et vicecomite Gandensi Atrebatum praeside, tanquam seditiosi maledictis et conuiciis excepti ac postremo sine vllo responso iniuriose dimissi sunt. iam antea anno superiore foederi renuntiauerat Valentinus Pardeus Mota, ab eoque tempore cum Emanuele Lalanio egerat, vt ab Ordinum societate discederet, facta spe, vt CCV florenorum OIO certis pensionibus in stipendium V C ? peditum et CCCC equitum, quos secum trahebat, adnumerarentur. tandem VIII Eid. April. foedus initur pro religione Catholica seruanda et obsequio regi debito, eiusque per Belgium vicario praestando iuxta pacificationis Gandensis leges. addita clausula, vt nisi rex condicioni, qua cautum vt Hispani, Itali, Epirotae, Burgundiones, et alij milites prouincialibus inuisi Belgio facessant, satisfaciat, foederi ac promissis non obligati censeantur. id adum ad S. Eligij montem: quod est coenobio haut procul a Rigiaco in Atrebatibus nomen. postridie foedus in celebri ordinum Artesiae, et delegatorum Duaci, Insularum, et Orchiarum conuentu publicatum est; eodemque tempore Audemari fanum Mota in fidem accepit, cum paullo ante a Francisco Lanouio per Flandriam cum delectis bellum contra Gallobelgas acriter gerente multi ex foederatorum militibus haut longe a Dunkerka caesi essent. quo in conflictu Isaacus Valdraeus Moius grauiter vulneratus est. inde foederati ineunte Aprili ad Ordines scribunt, et facti sui rationes reddunt, id vnum se animo agitare protestati, vt pace patriae restituta maiorum religio seruetur, regi debita obedientia constet, Hispani et exteri omnes Belgio excedant. quas ad literas eodem mense Ordines rescribunt; et studium quidem ipsorum laudant; ceterum prudentiam in iis desiderant, qui toties vanis Hupanorum promissis decepti nunc Sellij verbis fidem adhibeant. nam Albani, et post eius discessum Rodae, et aliorum Hispanorum perniciosas machinationes, quas multis verbis exaggerant, notas esse; quorum vestigiis insistens Austrius ab Escouedo ita instructus nuper Gandensem pacificationem, quamuis ei subscripsisset, violauerit. nunc vero discordia inter Belgas sparsa ab Escouedi discipulis ac sectariis id agi, vt qui vniuersi vna non poterant, singuli carpantur. nec exemplum longe petendum; tantum ad Traiectum oculos conuertant, quod dum Belgium studiis diuersis scinditur, Hispani coniunctis viribus oppugnant, proculdubio expugnaturi, nisi ex alto sopore expergefacti resipiscant, et reiecta ab oculis nubecula Hispanorum consilia peruideant. id Deum orare vt ipsis concedat, cunctique depositis odiis ac si multatibus in commune consultent. se quidem Coloniam delegatos missuros; idem vt ipsi faciant, rogare. ad has literas et numum cusum ex aere in eandem rem addunt; in cuius antita parte Ecmundani et Hornani comitum capita recisa
et palis fixa; in postica duo equites ac totidem pedites dimicantes visebantur, cum inscriptione: PRAESTAT PVGNARE PRO PATRIA, QVAM SIMVLATA PACE DECIPI. haec dum vltro citroque publice aguntur, Arausionensis priuatim multos ex amicis monuit, sibi vt in foedere ineundo diligentius cauerent, ac praecipue Hannonios, qui serius foederi subscripsere. nam Philippus Lalanius comes prouinciae praeses, qui plurimum Arausionensi deferebat, parentem eum vocare solitus, initio restitabat. tandem a Petro Ernesto Mansfeldio, Carolo Lignio Arembergio comitibus, Montinio ipso consanguineis et amicis persuasus foederi X Kal. Iun. subscripsit. secundum haec reconciliatio sancitur XXVIII capitibus comprehensa inter episcopum Atrebatensem, Sellium, et Valuonium regis ac Farnesij nomine, et ordines ac proceres Artesiae, Hannoniae, Insularum, Duaci, et Orchiarum; cui praeterea itidem subscripsere vicecomes Gandensis Ricoburgi marchio nuper creatus, Lalanius comes et Villeruallae regulus prouinciarum praesides; eamque postea Farnesius III Kal. Vtil. ratam habuit, et mense demum VIIbri promulgata est. ea cauebatur, vt Farnesius ad sex menses gubernacula retineret, donec alius a rege substitueretur; rex a reconciliatis exoraretur, vt Matthias in gubernatione permaneret, qui quamprimum ad ipsos venire teneretur. Buranus comes in Belgium remitteretur, sacramento primum adactus, de pacificatione Gandensi seruanda. ne Tornacum et Tornacensis ager, qui consimiliter vt Insulenses, Duacenses, et Orchienses, prouinciae loco hoc bello haberi voluerant, foederi accederent, intercessit Petrus Melodunensis Spinoius princeps vicecomitis Gandensis frater, qui et maiorum religionem retinuit, et ab Ordinum partibus nunquam desciuit. Cameracum quoque in Ordinum fide retinuit Carolus Gaureus Incius, licet positu loci longe ab Ordinum prouinciis abesset; necnon Iustus Soetius Viliersius, Hispanorum odio, quos dissensione illa rursus vireis resumpturos prouidebat, Buchanium oppidulum quantum potuit in officio continuit. at Silua-ducis, quod in Batauiae et Brabantiae quasi confinibus situm vndique Ordinum potentia circumfundebatur, non eundem animum seruauit, quantumuis et gladiatorum collegium et praefecti omnem operam darent, vt concordi erga Ordines obsequio ciues pacem colerent. itaque cum vnio Vltraiectensis, inuita contraria factione, in vrbe promulgata esset, acriter pugnatum est, CC et amplius vtrinque seu caesis seu sauciatis. tandem cum auxiliares ex Gallis Anglis et Scotis intra vrbem admitti non potuissent, et Briela euocati aut serius venissent, aut nec ipsi recepti essent, pars quae ab Ordinibus stabat numero et auctoritate inferior sibi metuens et perfugium in propinquo habens, augente metum artificiose contraria factione, huc illuc dilabitur; et sic vrbs ad aliquot dies neutri parti addicta permansit, donec sollicitantibus regiis, tandemque acceptis pacis Coloniensis condicionibus, Farnesij interuentu, regi reconciliata est; ex eo magnis incommoditatibus conflictata, cum Matthias et Ordines contra oppidanos tanquam hosteis ac desertores infensi omnem rapiendi licentiam militi suo permitterent. initio Amersuorda ditioni Vltraiectensi subdita, necnon Monfortium, et Zutfania, quae vrbes fere hominibus maiorum sacra retinentibus habitantur, paci subscribere recusabant. itaque in eas duci placuit; ac primum Amersuordam, tanquam Vltraiecto proximiorem, quod aduersam partem fouisse, collationes denegasse, praesidiarios ac Protestantium concionatores vi expulisse, ac clandestina cum hostibus foedera iniisse diceretur. ea Non. Mart. corona cincta statim imperia accipit, et ceteris exemplo ad praesidium recipiendum praeiuit. interea Antuerpiae res pecuniaria conscribendo militi quanta poterat diligentia expediebatur; vbi cum maiorum sacris addicti Matthiae et aliorum procerum fauore freti supplicarionem per omneis vrbis vicos magna pompa habere decreuissent, quantumuis dissuadente magistratu, qui potius vt pomerium templi circumire contenti ab ampliore lustratione abstinerent, monebat, stationarij viam incedentibus obstruunt: dein plebs arma sumit, et aliquot
occisis ceteros magno tumultu in templum confugienteis et se inuicem euertenteis ac obterenteis compellit, vixque Arausionensis cum stipatu suo superuentu ne vlteriora auderet cohiberi potuit. tandem trihorium a furente vulgo impetratur, dum Senatus tribunique deliberarent. vix eo elapso populus ad ingenium redit, et sacerdotes expellendi facultatem poscit. abnuente Senatu et Arausionensi, ipsi sua auctoritate ad CC per Ceruisiariam portam emittunt, et duobus ab vrbe milliaribus abductos detinent, dum Senatus decreuisset. contra Matthias fremere, et de iniuria sibi facta queri, ac nisi facerdotes ac monachi reducerentur, se vrbe discedere paratum dicere. igitur re ipsi et Arausionensi et Senatu a permissa, tandem prid. Eid. Iun. ita conuenitur, vt pace quadam religionis promulgata etiam templa quaedam sacerdotibus restituantur, exclusis monachis et sacrorum collegiorum sodalibus. Antuerpianorum exemplo et mox seditiosi Mechliniae tumultuati; et cum superiore anno Vltraiecti et Leouardiae statuae et imagines a plebe furiosa deiectae essent, immane quam Gallobelgae foederati commoti sunt, multosque ex ea occasione in suas partes pertraxerunt, et in iis Philippum Ecmundanum comitem, Carolum Gaureum, Fresinij regulum, et Pontium Noiellam Bursium. Ecmundanus Bruxellis erat, copiis ad auxilium Traiectensibus obsessis ferendum colligendis intentus, et turmam equitum circa se habebat, cum qua cottidie excursiones in hosticum faciebat. eam intra vrbem accipit specie secretae alicuius expeditionis, cum eaque summo mane egressurus ciuium stationem, quae ad portam Antuerpianam excubabat, disturbat, occupataque porta in forum vsque procedit, foroque circumsesso octoginta delectos, qui regiam in superiore vrbe sitam inuadant, mittit; quos Oliuarius Templeus vrbis praefectus casu inopinato perculsus cum XXX, quos circa se habebat, summa virtute repulit. et quanquam milites, qui per diuersoria passim sparsi erant, ab hospitibus consciis retinerentur, ipse suo exemplo ciuibus ad arma sumenda praeiuit intrepide passim discurrens. inde ad portam ab hoste occupatam mittit, propugnaculumque ad eam exstructum Sassenij cuiusdam cauponis opera recipit. superabat porta, qua exacti hostes hoc astu. tres currus foeno onusti inter se connexi in portam propelluntur, foeno ad terram vsque vndique propendente, vt qui propellebant, ab hostilibus ictibus tuti laterent. propulsis sub portam vsque curribus incendium immittitur, cuius denso et taetro fumo defensores intercepto spiritu exanimarentur. porta recepta, et ne Gallobelgae auxilio venientes per eam admitterentur, a ciuibus clausa, Ecmun danus in forum vndique compellitur, plateis et vicis passim aggere et fossa, ne exitus pateret, munitis, in eoque totam noctem obsessus cum Mechlinia nouas militum copias euocatas intellexisset, nec minus ciues ab incendio et auxiliaribus quantumuis amicis sibi metuerent, tandem conuenitur, vt ipse postridie cum suis incolumis dimitteretur, cum totam noctem eodem loco ac die insomnis stetisset, in quo ante XI annos Albani odio et Hispanorum immanitate inaudita parens eius de patria optime meritus indigno supplicio affectus fuerat. quod cum ei crebro in os a ciuibus iniuriose exprobraretur, facti memoria ex loci et temporis occasione in oculos et animum recurrente, quasi spectaculo et ipse tunc interesset, lacrimas vbertim profundere visus est, quae tamen in iuuene inconstantis animi, cuius testimonia pleraque edebat, cito exaruerunt. maioris molis seditio fuit quae sub id Brugis exorta est. nam cum Gandenses et Iprenses V Kal. Vtil. vrgerent, vt vnio nuper sancita reciperetur, contra sacer ordo et maiorum sacris addicti potius ad Gallobelgicum foedus propendebant, hisque magistratus Franconatum fauebat, eo quod agri ipsorum ac pagi sui indefensi ad Gallobelgarum incendia et praedas alioqui minitantium iniurias paterent. in eo aestu magistratus Brugensis, qui a partibus Ordinum stabat, Consulque eo anno Georgius Verbrakelus Vltrariuius, cum Catholici incendente eos concionatore quodam Cornelij, de quo alias dixi, sectatore, vt sibi tribuni militum creandi sacultatem darent, instarent, tandem minis
adactus imprudenter assensit. is fuit Hieronymus Molleus, qui statim potestate accepta impotenter ea vsus cohortes a magistratu Brugensi conscriptas exauctorat, nouas conscribit, in Protestanteis saeuit, Galli concionatoris aedeis trucidandi eum animo ingressus, cum hominem non inuenisset, vxorem indignis modis accipit, pulsat, raptat, humique stratam pedibus calcat. Consul sero errorem sentiens, mox suis rursus ad signa vocatis per Ioannem Vlissichium Asininam portam occupat, et per Remerum Vinkelmanum etiam pontem Eselanum ad portam vsque praesidio firmat, misso Remigio Aertuikio, qui loca circa macellum et plateam lapidariam, et Antonio Oltramano, qui pontem Querculanum in platea lanaria insideret; quibus tribus recta in forum itur. his se iungunt alij, qui Asininae portae claueis ad Consulem afferunt. nec Molleus cum suis cessabat, qui franconatum ope arcem occupant, et duos pontes Marianum et Grutusium muniunt. ita vtrique in armis ad vesperam vsque, cum de pace agi ceptum, permanserunt, auxiliareis quisque suos opperiens. Mota Roselarium vsque sesquimi liare ab vrbe venerat, sed praeuertit magistratus, et ex Ordinum castris VIII Scotorum cohortes et turmam CL equitum, quae Turnohutum vsque proc sserat, mane ante horam tertiam per Asininam portam accipit, forumque et arcem inuadit, excubiis aduersae factionis in fugam versis. Molleus cum et ipse statione deserta fugisset, et collo tenus sub aquis lateret, capitur, et coram magistratu sistitur. capti et Franconatum magistratus omnes praeter Natalem Charonium Schonuallium, et Franciscum Nansium virum egregie literatum, cuius ipse qui haec scribo summam humanitatem, cum ante triennium Brugis essem, temporibus maxime turbulentis expertus eram. praeterea multi alij suspecti capiuntur, et in castrum Slusanum custodiendi mittuntur. Motani, qui hora tardius aduenerant, Rollario incenso indignabundi abeunt. ex ea occasione Brugenses Franconatum collegium, quod quartum Flandriae membrum facit, vt aboleretur, et iurisdictio eius vrbi vniretur, instabant. nec Gandenses et Iprenses contradicebant, spe concepta, vt Franconicae iurisdictionis abolito magistratu, eam sui iuris vt pote in suo territorio sitam facerent. sed Schonuallius et Nansius magna constantia suorum ius libertatemque propugnarunt, Brugenseis obtestari, ne paucorum crimen in omneis diffunderent; et cum non in ipsorum, sed potius externorum commodum rem cessuram ostenderent, tandem diligentia sua et assiduitate in aula et apud conciueis suos effecerunt, vt Franconatum collegium ius pristinum ac dignitatem retineret. interea Farnesius Traiecti obsidioni instabat. vrbs ad Mosam porrecta, et ipsa duplex medio fluuio interluitur; citerior ad Brabantiam pertinet; vlterior, quae et Vicus dicitur, Leodicensis episcopi iurisdictioni subest; vtraque populo frequens, ac domibus exstructis spectanda: tum fossa moenibus et propugnaculis egregie munita. eam tuendam ab initio susceperat Lanouius, sed ab Arausionensi excitatis passim dissensionibus et auxiliorum proinde incerta spe periculum verito prudenter reuocatus est, missique Hispanus quidam nomine Moncada, cui plurimum fidebat, et Gallus nomine Sebastianus Tapinus ambo strenui et fortis industriae duces, qui sub Schurburgio Herleo ex nobilitate proxima praefecto rem bellicam in ea administrarent. erant in vrbe OIO circiter praesidiarij Galli, Angli, Scoti, Belgae, ex ciuibus OIO CC armis egregie instructi crebris eruptionibus initio pugnatum. vbi Farnesius venit, duos pontes sterni, quibus hinc inde milites comearent, et in vlteriorem partem Christophorum Mondragonium transire iubet, attributa tormentorum et exercitus parte, cum quibus Vicum oppugnaret. infesta LIV omnis generis tormentorum displosione maiorem partem Leodico summissorum deiectis passim loricis, propugnaculis, ac munitionib. adhuc incertum erat, qua parte vis et impressio fieret. tandem decretum, vt ad duo loca tormenta dirigerentur, ad portam Bruxellensem Leodico, a quo IV milliarib. abest, ad quam obuersam, et portam altam dictam iuxta flumen, quo etiam Mondragonius ab altera Mosae ripa verberationem transuersam secus murum
direxerat. facta verberatione vallum intus apparuit a Tapino erectum et loricis fossisque egregie munitum; quo violenta pulsatione verberato in V Eid. April. totis viribus oppugnatio edicitur. ad Bruxellensem portam destinara legio veterana Hispanorum, foederata dicta, eo quod bello ex foedere contra Turcos gesto interfuisset, cum aliquot Germanorum et Gallobelgarum vexillis. altera oppugnatio legioni Langobardicae cum aliquotitem Germanorum et Belgarum signis attribuitur. eos Fabius Farnesius Farnesij summi imperatoris gentilis ducebat. continuata ad alteram post meridiem horam verberatione Fabius cum delecta nobilitate primus cum vim fecisset, mox aemulatione foederata legio vim fecit. vtrique ex turre semidiruta, in quam obsessi quasi neglectam globos comportari et minora tormenta clauis et catenis referta curauerant, admodum infestati; et cum cuniculus a regiis paratus ignem concepisset, exiguo successu, tamen illi rursus astu grassantur, et simulac ad moenia labefactata venerunt, quidam citato equo accurrit, et magna voce victoriam et S. Iacobum, quae est Hispanorum tessera, inclamauit, quasi legio Langobardica iam penetrasset. sed ea voce praesidiarij, Moncada artes eas suorum esse praemonente, minime territi, et Tapino pari virtute rem gerente, eo maioribus animis pugnam capessunt, et summa vi irruenteis Hispanos acriore impetu disturbant. multi occisi, plures vulnerati, qui cum a lixis extra vallum per anfractuosas fossas efferrentur, succedenteis socios miserabili spectaculo exterrebant. vtrobique et casus incidit, qui magnam formidinem simul et cladem incussit, igne in cados pulueris tormentarij plenos fortuito iniecto, dum puluere deficiente milites hinc inde funibus accensis conferti eo accurrunt. plerique ambusti, multi discerpti. tandem nocte diremptum certamen, quod multo sanguine regiis constitit. cecidere Fabius Farnesius, Petrus Gusmanus, Io. Manrices, Petrus Pacecus, Vascus Cunea, Ioannes Grimaldus, Marcus Ant. Simoneta, Vidus Sangeorgij comes, Corradus Malaspinae marchio, Petrus Onufrius Montisdolij comes, Augustinus Scafinia, Marcus Ant. Interamnas, Vincentius Macchiauellus, alij. grauiter sauciati Antonius Sunica, Carolus Africanus, Bernardinus Mendoza, Ioannes Inicus Palentianus, Sanctius Leua, Fuluius Aluertinus, Mandricardus Pallauicinus, Franciscus Antenoreus, Ambrosius Landrianus, Ludouicus vicecomes, Ant. Montacutus, Coriolanus Serena, Ant. Castellus. CCCC amplius milites in valetudinarium ad id paratum ex strage superstites admodum vulnerati sunt delati, quorum maior pars periit; quidam verbis tantum superstitiosis adhibitis, sicuti in Rupellae obsidione factum memorauimus, curati sunt. ex obsessis et non pauci desiderati, praecipue cunicularij et fossores. post tantam cladem a vi aperta aliquantum abstinuit Prorex, tumulo plano ex cespite ad portam Bruxellensem excitato, ex quo dispositis tormentis obsessos, ne ruinas sarcirent, impedire conatus frustra fuit, cum illi nihil periculo territi ruderibus, lapidibus, ac terra comportanda noctes diebus continuarent. tumulo sepimentum oppositum erat aggere et fossa egregie munitum, ex quo infesta displosione regiis multum incommodabatur. ita per quinque hebdomadas contraria vtrinque verberatione nusquam intermittente nulla dies abibat, quin XX ad minimum vtrinque caderent. huius sepimenti diruendi variae rationes a Farnesio initae. tandem eo potiti post crebras suffossiones ac varia certamina regij loricas ac moenia inuadunt, ita vt comminus etiam manus vtrinque conseri possent. tum cuniculi XXII acti, quibus ignem concipientibus et magna murorum strages edita, et C ex obsessis in altum sublati ac discerpti sunt. ante vrbem insula iacet, quam Farnesius cum occupare et munire moliretur, idque negotij AEgidius Barlemontius comes, ita Hiergius patre sub id tempus mortuo iam appellabatur, tormentorum praefectus sibi sumpsisset, dum necessaria ad eam rem pararet, incumbente a defensoribus glandium grandine ictus ipse periit, vir magni animi, et qui his bellis magnam militaris virtutis laudem meruerat. inde noui cunicularij Leodico, vbi peritissimi habentur, ac fossores ad IIII OIO acciti, Gerardo
Groesbecano episcopo, qui et tormenta commodauerat, nihil non agente, vt conatus regiorum in illa vrbe, in qua et partem habebat, expugnanda succederet. quanquam id Ordines veteri Leodicensium odio potius tribuebant, quam gratiae erga regem; quippe qui a Burgundionibus olim acceptorum damnorum memores occasione oblata vindictam persequebantur. at Farnesius sepimento occupato iam remissius agebat, dum nouae copiae aduenirent, cuniculis et suffossionibus rem gerere, et crebris insultibus insomneis praesidiarios vexare contentus; qui quantumuis nunciis crebris, dum licuit, et signis ac ignibus sublatis, ad quas angustias redacti essent, significarent, nulla ope iuuari potuerunt. nam dissensiones a Gandensibus exortae, et postea a Gallobelgicis prouinciis in maius auctae, tum post conscripta IV OIO equitum in Sicambris, quibus et peditum aliquot cohortes adiungendae erant, Ecmundanus et Bursius nuper deficientes omnem auxiliorum spem Matthiae et Arausionensi praeciderunt. sola in Coloniensi conuentu spes supererat; vbi cum Ordinum delegati instarent, vt dum de pace agitur, obsidio per inducias intermitteretur, aut vrbs consignaretur in manusalicuius, qui neutri parti addictus esset, Carolus Arragonius Terranouanus dux Philippi legatus nihil aliud respondit, quam sibi pacificationis, Farnesio belli gerendi negotium commissum esse, qui incerta spe pacis, et certa vrbis expugnatione neque deberet neque posset ab obsidione discedere. interea obsessi oppugnationibus, morbis, vulneribus, ac vigiliis confecti, ad haec ita imminuti, vt ex OIO praesidiariis vix CCCC belli potentes superarent; deficiente praeterea puluere tormentario, et omni subsidij spe adempta paullatim animis labare ceperunt, et cum in tam diuturna obsidione tamque exiguo numero assiduis excubiis fatigati in pomerio quiescere, ac cibum capere cogerentur, accidit, vt exeunte Iunio, die, qui B. B. Petro et Paullo sacer est, per eos, qui in sepimento excubabant, Farnesio renunciaretur vigilias hostium somno sepultas facile inuadi posse. quo cognito Farnesius ab omni parte, vim fieri iubet. nec successu conatus caruit. nam quamuis plerisque locis ab oppidanis animose admodum resisteretur, feminis etiam virileis operas obeuntibus, et in extremo periculo minime se deserentibus, tamen ad extremum post quartum mensem citerior vrbs expugnatur, obsessis in vlteriorem per pontem pauide et confuse fugientibus, ita vt pueri feminaeque in eo oppressi in flumen subiectum a milite vtrinque praecipitarentur. qui in eam euaserant, cum nihil comeatūs inuenissent, moxse arbitrio victoris dediderunt. ad treis horas a milite in obuios saeuitum; nec feminis, quod se et ipsae egregie defendissent, parcitum. vestigatus vbique diligenter Moncada, et mox ignominiose patibulo suspensus. Sebastiani Tapini, cuius praecipua laus in ea obsidione fuit, dispar fatum fuit, qui et captus perhumane ab Hispanis habitus fuit, et a Farnesio honestissimis praemiis inuitatus, vt Philippo militare vellet. interim chirurgis, nam grauiter sauciatus erat, vt diligenter curaretur, commendatus, postea tamen e fenestra fortuito, incertum, an quod condicionibus oblatis parere nollet, scloppeti ictu occisus. vrbs crudeliter direpta et antea toto Belgio frequentissima ex eo ad extremam solitudinem redacta, vt vix CCC oppidani in illa superarent; qui et paullatim dilapsi sunt. mox a Leodicensibus ac rusticis habitari cepit in dies confluentibus et domos vacuas occupantibus, quas tamen plerunque praesidiarij lignorum penuria diruerunt, et igne consumpserunt. ao eo tempore Farnesius viribus debilitatus nihil aggredi potuit; ipseque ex assiduis obsidionis laboribus in grauem morbum incidit. diuersa parte Martinus Schenkius Tollemborgus Sicamber vir bellica laude clarus, Arausionensi initio militabat, cum mutasset, arce Blienbeca ad Mosam occupata vltra Grauiam vicina loca et flumina ipsa infestare cepit. tum Deutecomio proximo Vtili astu intercepto cum maiora in dies moliretur, a Philippi Hoghenloi militib. circumuentus cum aliquot ordinum ductoribus suis capitur, paullo post Curbachij Schlesiensis ope liberatus. iam Coloniam ad conuentum superiore anno indictum delegati conuenerant, a
Caesare Coloniensis et Treuirensis archiepiscopi VIIviri, Iulius Herbipolensis episcopus, Vvilelmi Cliuensis nomine Vernerus Gymnicus, Otho Schuarstburgius comes: a Philippo Terranouanus dux, Maximilianus Longauallus Vallius, Ioannes Sonkius, Christophorus Assonuillius consiliarij, et Vrbanus Scarenbergius ab epistolis: a Pontifice Io. Bapt. Castanetus archiepiscopus Rossanensis; a Matthia et Ordinibus Philippus Croius Araschoti dux, Io. Lindanus S. Gertrudis et Marollianus praesules, Buco Aita D. Bauonis praepositus, Gaspar Schetus, Adolfus Medcherkerus equites et Ordinum consiliarij, Bernardus Merodius Rumenius, Adolfus Goreus equites, Hadrianus Milanus, et Haggaeus Albada IC ab Hollandiae ordinibus missi. Caesarei legati instabant, vt ad praeparandos in pacis condicionibus accipiendis animos et acerbitates mitigandas, dum deliberatur, induciae pangerentur, et condiciones de Traiecto in Caesaris manus consignando ab Ordinibus oblatas maxime probabant. sed Terranouanus nunquam adduci potuit, vt obsidionem intermitti pateretur, vnde fecuta miserabili vrbis direptione non parum animi, quos clementia et benignitate potius conciliari oportebat, a pacis rationibus alienati sunt. tandem cum vtraque pars capita proposuisset, ea decimo post die, hoc est, XV Kal. VItil. legati Caesarei aliquantum mutata Ordinum delegatis tradunt ac summopere commendant, seque vlterius nihil a Terranouano impetrare potuisse testantur. his decernebatur, vt pacificatio Gandensis ante triennium VI Eid. IXbr. facta, eamque secuta Vnio Bruxellis V Eid. Ianuarij proximi, et edictum perpetuum eodem anno mense Februario conditum, ac regis confirmatio seruaretur; praeteritorum omnium obliuio sanciretur; rexque Belgas sibi subditos in gratiam reciperet, et iura, libertates, priuilegia, immunitates antiquas ciuitatibus et singulis ac vniuersis confirmaret. exteri omnes Hispani, Itali, Germani, Angli, Scoti Belgio confestim excederent. noua tributa et vectigalia abolerentur. cuncti tam ecclesiastici quam alij bonis omnibus mobilibus ac soli restituerentur. cuncti consimiliter ad dignitates et munera, a quibus bellorum occasione depositi fuerant, reciperentur. additum, vt nulli, nisi indigenae ad praefecturas, magistratus ac munera publica admittantur: omnes captiui dimittantur sine pretio, nisi prius de eo conuenerit: Buranus comes, postquam cum Arausionensi transactum fuerit, intra trimestre libertati restituatur: Matthiae et Ordinum acta omnia tanquam legitima rata habeantur: quod de iis, quae non directe ad regis personam pertinent, aut contra patriae iura ac libertates decreta erant, intelligatur. suprema maiestas, auctoritas, et obedientia regi deferatur. rex, quem velit-gubernatorem supremum deligere possit, qui secundum patriae iura ac leges pacificationem Gandensem et hoc reconciliationis edictum, item ad formulam a Carolo V et Philippo ante has turbas propositam ius dicat: huic autem absque omni dilatione arces, vrbes, munitiones, tormenta, naues armatae regiae, apparatus bellicus tradantur: nulla sit bonorum regiorum aut vectigalium belli tempore perceptorum repetitio, aut in iure persecutio: pacificatione hac executioni demandata, Ordines omnibus foederationibus ac contractibus cum exteris principib. belli huius occasione initis renunciare teneantur. hac item pacificatione Angliae regina, et dux Andium comprehendantur. his actis legati cum frustra iterum inducias a Terranouano, dum de iis capitibus ab Ordinibus deliberaretur, interponi petiissent, ad Ordines scribunt, et condiciones perscriptas vt accipiant multum rogant. tum quia ab Ordinibus ciuitates super ea re consulentibus tardius responsa adueniebant, inde occasione sumpta Philippici apud Caesareos instant, vt ipsi auctoritate sua literas ad singulas ciuitates et singulos proceres mittant, quibus et Terranouanus suas iunxit. quod clam delegatis Ordinum factum, vt Philippicas partes confirmauit, ita Ordines quominus propositas a Caesareae maiestatis legatis Condiciones acciperent, aut in bonam partem interpretarentur, omnino deterruit, cum religionis caussae, quae motibus occasionem in Belgio dedisset, non satis consultum dicerent, nec de mitiganda placitorum
seueritate vlla spes illis fieret. nam diserte hoc volebat Philippus, Catholicam Romanam religionem, quam a maioribus suis acceperit, in cunctis suae ditionis prouinciis, praeterquam in Hollandia, Zelandia, Bomelia, quas in pacificationis Gandensis dispositione relinquebat, exclusa omni alia religione locum habere. acta pacificationis Coloniae statim publicata a Caesareis et Philippicis ministris; dein Antuerpiae, et Lugduni Batauorum anno sequenti ab Adolfo Mecherkero, qui actioni interfuit, studiose congesta, quibus et annotationes plerasque ac probationes pro defendenda Protestantium et Ordinum in Belgio caussa ac libertate addidit, cum praefatione, qua maxime nititur demonstrare, Belgas ob tumultus exortos, quorum culpam in Albanum ac ceteros regis ministros reiicit, aut diuinae laesae maiestatis aut perduellionis crimini minime affineis esse, inprimisque de templis expilatis et imaginibus ac statuis passim deiectis crimen obiectum refutat, quod qui potuerunt, non prohibuerint; et factum quidem ipsum nunquam probasse moderatiores dicit, aut non infectum voluisse, sed altius penetranti et iudicia diuina, quantum homini licet, rimanti in confesso esse, Deum hoc facto Ordines populum regemque ipsum docere ac conuincere voluisse, si tam graue periculum apud Hispanos censetur, statuas ac imagines lapideas ac ligneas frangere ac demoliri, quanti pluris apud ipsum Deum fuerit, spiranteis ipsius imagines, hoc est, homineis Christiano nomine insignitos nullo aetatis aut sexūs discrimine per tot cruciatus, poenas, exilia tot annos miserabiliter diuexasse ac euertisse. et haec ad confirmandos in Ordinum fide, qui nutabant, animos dicta ac iactata sunt. complures tamen praesertim ex proceribus ex eo ab Ordinibus desciuerunt; et Araschotanus ipse ac Gertrudis fani ac Marollij antistites, necnon et Gaspar Schetus, cum ceteri delegati collegae Antuerpsam profecti essent, Coloniae remanserunt, et Philippo reconciliati sunt. cum vero Gandenses dissenuonum praecipui incentores porro tumultuare non desinerent, rursus ad eos Arausionensis ex Matthiae et Ordinum decreto delegatus est. ij auctore Ioanne Imbisio, de quo iam dixi, cum Gallobelgae in fineis eorum continuas excursiones facerent, VII Eid. Mart. denunciatione facta pacem superiore anno extremo ab Arausionensi sancitam abruperunt, ecclesiasticos bonis spoliauerunt, templa diripuerunt, coenobitarum bonis in praedam vbique grassanti militi concessis. quod cum vt sine magistratūs auctoritate factum plerique ex Protestantibus improbarent, ob id ab Imbisio non citra vitae discrimen vrbe ignominiose summoti sunt. Lanouius ipse, qui pro eorum salute ac libertate tam strenuam contra Gallobelgicas prouincias cottidie operam nauabat, cum Imbisium admoneret, vt moderatius in eo se negotio gereret, nocte intempestiua vrbe excedere ab eodem Imbisio iniuriose coactus est. cumque sub id tempus Henricus Guferius Boniuetus ab Andino ad Ordines missus facto per Atrebates itinere Gandauum venisset, cum in vrbe per biduum manere constituisset, vt magistratum principis sui nomine salutaret, et vniuersos ad pacem ac concordiam hortaretur, iniuriose pariter exactus est, et quamuis securitatis literis acceptis vix sicariorum ab Imbisio, vt creditum est, immissorum manus fuga euasit, vno et altero ex domesticis in conspectu ipsius insidiose interfectis. idem Imbisius quosdam in Axelana ditione, quos priuatim oderat, quasi Philippicis partibus addictos per Iacobum Milgenium cohortis suae vicarium comprehendi mandat, ac diuturnam captiuitatem minatus, extorta pecunia ad Amandi fanum iugulat, et sub patibulo terrae mandari iubet. itaque cum postea Milgenius ob id accusaretur, mandatum Imbisij caussatus meruit, vt mortis poena commutata tantum deportaretur. his tot atrociter factis siue insolescens siue sibi metuens Irabisius XIV Kal. VItil. copias tam equestreis quam pedestreis in vrbem inconsulto Senatu introducit; tum magistratum praecipitato ordine contra priuilegia ac iura antiqua mutat, seque supremum Senatorem constituit, Protestantibusque ipsis, qui pacis consilia sectabantur, obiectis calumniose criminibus negotium
facessit; cumque Arausionensis literae ipso natalis Io. Baptistae die allatae essent, quibus significabat, se ad vrbem venturum, intercessit, et capita proponit typis expressa, ob quae in vrbem admitti non deberet, quibus multa illi praefracta impudentia ac dementia affingebat, et inter alia illi exprobrabat, quod Gallis faueret, et Belgium Hispanorum iugo liberatum sub iugum Gallorum et Andini mittere meditaretur; quod exercitibus ducendis impar esset, quippe qui cum validissimas haberet copias, se semper in vrbe continuerit. verum reiectis impudentis ac seditiosi hominis importunis criminationibus Reichouius, qua auctoritate ob moderationis ac prudentiae opinionem inter suos valebat, tenuit, vt Arausionensis certis condicionibus in vrbem reciperetur. eae erant, vt nullum quacunque de caussa in vrbem praesidium introduceret, aut introduci pateretur; nihil priuilegiis, libertatibus ac praerogatiuae atque adeo principatui ad se nuper deuoluto vlla in re derogaret; de religione Protestantibus caueret, nihilque in eo negotio, etiam quantum ad ecclesiasticorum bonorum vsum, inpraesentiarum innouaret; ob praeterita nihil vlli imputaretur; capita haec ante suum in vrbem ingressum iureiurando adprobaret. antea etiam Gandenses apologia publicata de pecuniae collationibus se excusauerant, et inita ratione ostendebant, se qui tantum quartam partem totius Flandriae faciant, in communem reipub. vsum a XVIII Kal. VItil. anni superioris vsque ad VIII Eid. Iunij proxime elapsi CCCC XXIV OIO et LVI libras Turonenseis siue florenos, singulis florenis XL grossis Flandricis aestimatis, pependisse, praeter hostileis excursiones, quas a Gallobelgis seditiosis intra VIII mensium spatium passi essent, quae damna CCC florenorum OIO et pluris aestimabant. ad quam rationem si reliqua Flandriae membra contulissent, ex principe illa prouincia trigesies centena florenorum millia et amplius cogi debuisse; et si rursus ad eam rationem ceterae Belgij prouinciae impositas collationes, vt aequum erat, exsoluissent, totam summam ad nonagies centum florenorum millia et vltra excursuram fuisse. quos vero in vsus tam ingens pecunia insumpta esset, quaerebant, et si reliquae prouinciae non exsoluissent, iniquum esse, vt a Gandensibus, quod aliae non facerent, exigeretur: insuper muniendae vrbi impensa CC XX C florenorum millia allegabant. verum hanc Gandensium meram venditationem ac ostentationem plerique contra vituperabant, et priuati tantum commodi et affectus tam ingenteis summas non in vsum publicum expensas arguebant. nam in conscriptos propria auctoritate milites inuitis et contradicentibus Ordinibus ad Gallobelgas vexandos iam ante iritatos hanc pecuniam inutiliter et damnose consumptam; cum ipsi interea nusquam Lanouij monitis ac iussis obtemperauerint, nec in vsum militis pro ipsorum salute excubantis ac pugnantis quidquam contulerint, sed sacerdotibus, monachis, ac virginibus deuotis in vrbe bellum facere contenti per petulantiam ac lasciuiam pecuniam publicam omnem consumpserint, officio suo satis sibi fecisse visi, si se vt Hispanorum, sic et Gallorum infestos hosteis intempestiua ostentatione profiterentur. quod non solum Ordinum res maxime labefactauit, sed Hispanos, qui seditiosos, quod Gallis adeo infensi essent, laudare non desinebant, ad maiora inter ipsos tentanda et speranda impulit. tandem Arausionensis iter ad eos VItili mense instituit. quo cognito Imbisius occasione nauium stationis inuisendae ac muniendae vrbe discedit, sed mox ab amicis reuocatur, facta spe, vt nihil inclementius contra eum ab Arausionensi decerneretur. vbi venit Arausionensis, magistratum vitio creatum abdicat, nouumque instituit. de nobilibus captiuis eo minus negotium fuit, quod plerique et in iis Rassingemus, Sueuigemus, et Erpeus Cortracensis Iunio mense iam carceris custodibus corruptis aufugerant. Campaniacus ex fuga retractus fuerat, sed Arausionensis aduentu libertati restitutus fuit. Imbisius, qui ne rationum repetundarum postularetur, metueret, ad Ioannem Casimirum in Germaniam profugit cum Petro Datheno, cui non minima pars prauorum consiliorum imputabatur. tunc et tentatum a Gallobelgis Gandauum, plerisque
ex proceribus specie amicitiae hospitia sibi in vrbe assignari deposcentibus, quos copiae militares subsequebantur; et nisi in tempore Arausionensis portas claudi iussisset, de ipso vrbeque actum fuisset. inde Brugas tendit, vnde rebus in vrbe ordinatis et magistratu constituto Antuerpiam reuersus est. ne vero Gallobelgae nihil eo conatus egisse viderentur, Alostum interceperunt, quo et comes Lalanius VItili mense venit, magnam tum etiam aequitatis in pace constituenda speciem prae se ferens. Rotornacum dein populosum pagum inuadunt, et obuios quosque obtruncant. tum haut longe ab Alosto ad Bosrodem cohortes quasdam Gandensium caedunt, pagumque populati incendunt. quae dum agerentur, Farnesius aeger Bruxellarum obsidione, quam animo agitare illum fama erat, sed exercitu obsidione Traiectensi paene infracto omiserat, in aliud tempus reiecta, Insulensei, Duacenseis, Orchienseis sollicitabat, ecquid illis procerum vnione et condicionibus Coloniae propositis satisfactum esset, hisque contenti principi suo reconciliari vellent: vtque eos magis incitaret, praesidia externa ex Gallobelgarum vrbibus et arcibus deducit, eaque ad se euocat. qua re cum promissis satisfecisse videretur, multos in suas partes pertraxit, et in iis Pontium Noiellam Bursium, qui Mechliniae praeerat, quae cum eo ab Ordinibus defecit. vrbe recepta Farnesius copias e praesidiis deductas et Epirotarum aliquot equitum cohortes, qui oppidanos defendant eo mittit: cum iis circumquaque Alostum versus, Herentalam, et Dermundam excurrens vicinum agrum populatur, et munitione ad Villebrocam in aluei Bruxellensis ingressu occupata cataractas, quibus tanquam firmissimis portis aquae pro vsu ac commoditate secluduntur, emittuntur, retinentur, in potestatem redigit. eas cum antea Bruxellenses Antuerpiam comeantes per Mechliniam transire necesse haberent, vt se superbo vicinorum quasi iugo eximerent, magno sumptu et grandi aere contracto construxerant; cumque fossione illa se magna iniuria a Bruxellensibus affectos Mechlinienses existimarent, occupatis cataractis abunde sibi de iniuria illa satisfactum putabant. igitur in eam comeatum dum comportant Hispani, cum Ordines impedire molirentur, caesi sunt. difficili tamen adeo subuectione factum est, vt Hispani et Germani, qui obsidionem a Lanouio metuerent, vrgente omnium rerum penuria locum deserere tandem coacti sint, tormentis aeneis prius corruptis, ne hosti vsui esse possent. eo mox Matthias cum Lanouio venit, et libera ab Antuerpia Bruxellas nauigatione reddita de loco muniendo cogitare cepit. et ita gaudium ex Bruxellensibus sumpta a Mechliniensibus conceptum breui tempore euanuit, ipsosque rursus in summas angustias coniecit. Briela et magni momenti oppidum maritimum Hollandiae tunc tentatum, astu praefecti, qui condicto tempore Hannoniae et Artesiae foederatis, si cum classe aduenirent, et quasi ab Arausionensi missi adpellerent, traditurum se locum promiserat. cum igitur illi aduenissent, Bataui a praefecto moniti incubuerunt, et partem nauium depresserunt; pars cum aduersa tempestate luctata periit. eodem tempore Meningae pagus ad Lisam loco ad bellum opportuno ab Emanuele Lalanio Montinio superiore anno occupatus ac munitus ex hac occasione ab Ordinibus receptus fuit. ceruisiarius pagi incola nomine Petrus Crusius ob religionem a Gallobelgis vexatus et criminis capitalis postulatus obsoleta veste ad stationem venit, et audaci sollertia bipennem vni excubitorum extorquet, qua et duos alios opprimit, ac manus custodum euasit. Brugas dein profectus Iacobum Bussaulium vrbis consulem adit, et rationem munitionis Meningensis intercipiendae ostendit homini vltione ardenti initio non habita fides. verum instante eo, et re cum Matthia et Ordinibus communicata negotium datur Bussaulio, vt comparatis scalis ope Scotorum, qui haut longe hinc hospitium habebant, rem tentet. condicta die in arcano Iacobus Balfurius Scotorum praefectus cum Bussaulio et Petro ac Iodoco eius filiis summo mane ad locum in ampla via lapidibus strata venit, quae Roselarium ducit, quo eadem hora IV Flandrorum cohortes Curtraco nauigiis vectae summo silentio conuenerunt,
et ad horae quartae matutinae pulsum vnanimiter summa alacritate et vi moenia duobus locis inuadunt, excubitoresque inopinato casu perculsos in fugam vertunt, et nemine ex suis vulnerato loco potiuntur. praeda magna parta, quam Galli nostri, qui superiore anno ab Andino dimissi ad foederatos transierant, in eo praesidio congesserant. facilem confectu reddidit conatum contrarius ab hoste susceptus, quo factum, vt pauci praesidiarij tunc Meningae remanserint. siquidem Erpei suasu et Alenij ductu, euocatis Vastenae, Varnecae, Cominij praesidiis et ad ea iunctis Meningensibus eodem tempore et hora Curtracum tentatum fuerat; cumque Alenius moenibus successisset, et fossae profunditatem contis exploraret, Pottelsperghus Curtracensis praetor, qui ex turri superiore Meningensis expeditionis euentum opperiebatur, ignarus tam prope hosteis esse, excubitores alta voce ecquid audiuissent, interrogat; quam vocem quasi consilia sua detecta essent interpretatus Alenius ad suos redit, et dum cum iis deliberat, tubas, tympana, et rumorem ad Meningam exaudit, quodque erat coniectans, antequam hostes praedae, vt vero simile fiebat, intenti, se mouissent, eo locum recuperaturus tendit. verum aeris obscuritate deceptus, cum equitatum ex tubarum sonitu iam aduenisse crederet, ab incepto destitit, et maerens irritum conatum Varnecam cum suis rediit. id actum XI Kal. IXbr. nuncio captae Meningae allato Arausionensis laetus successui instandum censuit, moxque euocatis Villebroca, cui iam minus metuebat, Gallorum et Anglorum copiis, eas cum aliquot Flandrorum Meningam tendere et Lanouio ductore victoriam prosequi iubet. is igitur copiis instructus sub auroram Varnecam venit XVIII Kal. Xbres. erant Belgarum duae omnino cohortes in templo, et totidem in ipsa arce in altera fluminis Lisae ripa, ad quam per pontem medium tuto milites comeabant templum primo a Gallis cinctum ex superioribus pagi aedibus ac templi fenestris aliquandiu infestaris. spe auxiliorum ad defensionem se obsessi initio parabant; sed cum Halevvinenses, qui subsidium sociis mittebant, Meningensibus in itinere occurrentibus suos reuocassent, re cognita Lanouius scalas admoueri iubet, vique facta templum expugnat eodem die hora pomeridiana quarta. XL in primo furoris feruore occisi, CL capti, et in iis Carondeletus Ecmundani legatus. quo conspecto qui arcem tenebant, cum neque viribus suis nec auxiliis multum fiderent, subvesperam locum incensum deserunt, et Cominium ad suos se recipiunt. inde Lanouius Lisam transmittit, cum CCC equitibus et CCCC peditibus Gallis et Haleuinam versus iter intendens in Araschotani et Lalanij equitum turmas incidit aliasque insuper duas nuper conscriptas, quas acriter inuadit, et in fugam vertit, plerisque occisis, quod ex equitibus a Setonio Scotorum duce et Mornauio Meningam perductis constitit. quibus cognitis Halevvinae praesidiarij protinus domiciliis incensis fuga dilabuntur. idem fecerunt qui Berelaram et Vastenam tenebant. his expeditionibus tantos animos Gallis suis fecerat Lanouius, exemploque suo ad verum decus et militarem gloriam incenderat, vt contempta praeda et stipendiis propriis ad omnia tanti imperatoris dicto audientes periculis quibusque superatis se promptos strenuosque sine murmure vbique praeberent. et cum Meningam stipendia sua aduecta nunciatum esset, non pecuniam numerandi, sed rem fortiter gerendi tempus instare responderent. huic sane viro permultum debuit Gallia, qui dum ceteri proceres ac belli duces apud nos siue aeui siue aulae vitiis corrupti gentis suae existimationem decoquerent, vnus antiquum Gallici nominis decus innocentia vitae, fortitudine, astricta militari disciplina, ac prudentia, quae cunctae simul virtutes in eo incomparabiles et sine fuco fuerunt, domi forisque assertum conseruauit. nec cessabatur in Frisia, vbi res ex veterum odiorum et nouae vnionis Vltraiecti sancitae occasione turbauere. nam cum in eam Omelandenses iurassent, Groeningenses studio contradicendi potius quam certo consilio eam recusarunt. igitur ab Ordinibus Georgio Lalanio Rennebergio prouinciae praesidi mandatum, vt dissentienteis ab aliis in officio contineret,
et rationes concordiae constituendae inter eos iniret. in id comitia Visculietae indicta; ad quae citati Groeningenses cum priuilegia sua caussati non comparerent, Rennebergius id pro rebellione accipiens militem conscribit. idem illi faciunt per Vincenbergium militiae suae praefectum. eo forte, antequam quidquam tentaret, Archemae capto, Rennebergius ad eos III Non. Maij Niorta scribit, et excusato, quod non Groeningae sed Visculietae comitia indixisset, ob comprehensos spreta praesentia sua vltimis in vrbe celebratis Omelandenseis, ad componendas dissensiones e duobus alterum poscit, vt aut praesidium accipiant, aut obsides tradant. ad haec Camerae regiae conueniendi potestatem interdicit. Delfezielam item, et Vinsumam rursus, (ita quippe sibi ab Ordinibus mandatum) munire aggreditur; idque negotij Ioanni Cornupeto demandat. Damum praeterea vallo et fossa cingi ceptum, quod huc vsque moenibus fossaque caruerat, ex quo a Meinardo Hammeo et Bernardo Hacforto Caroli Ecmundani Geldriae ducis nomine munitum, a Georgio Schenkio, duobus his tribunis a proprio milite in Schenkij manus perfidiose traditis, moenibus munimentisque nudatum fuit anno OIO IO XXXV. cum Rennebergius ad rebellionem apertam Groeningenseis spectare cerneret, aperto quoque bello eos inuadit, et XI Kal. Iun. vrbem corona cingit, duce Vlieto, Oltofio, Entessenio, Riusuoda, Cornupeto, Hottinga, Escheda, Veda, Scageno. ea primum muris cincta anno OIO CX, et longo post tempore alto latoque aggere ac propugnaculis munita in solo pabuli frumentique feraci sita est, duobusque ex nigris Drenthae paludibus prodeuntibus fluminibus alluitur; quorum alterum ad Delfezielam in Amisum labitur; alterum in amnem Lauuersam tendens ac Marnam praeteruectum in Oceanum effunditur. vrbs hodie spatiosa et ciuibus ditibus frequens olim episcopi Vltraiectensis iurisdictioni subiecta, dein ob potentiam excusso iugo toti Frisiae occidentali, excepta Franikera, quodammodo dominari visa est, variis a dominis vicissim possessa, ab Emdensi aliquando comite, qui et arcem in vrbe exstruxit, dein a Geldriae duce; ac postremo Carolum V in principem accepit anno, quem dixi, huius saeculi XXXV, ceremonia publice ea de re VII Eid. Iunij celebrata. primum a Rennebergianis abacti greges; hoc belli infeste gerendi initium fuit Kal. Iun. contra quos egressi Groeningenses cum magno rusticorum numero ab exigua militum manu repressi caeduntur. inde totis viribus eruptio tentata, feminis etiam conatum adiuuantibus. quod cum semel atque iterum illis infeliciter et magno accepto damno successisset, demum infractis animis petitum ab obsessis colloquium, et a Rennebergio, qui Traiecto capto, ne Farnesius eo vireis verteret, metuebat, facile concessum. itaque his condicionibus fit deditio, vt obedientiam Groeningenses Matthiae, Arausionensi, Ordinibus, ac Rennebergio iurarent; praesidium, si opus esset, admitterent; pacem religionis acciperent; dissidia cum Omelandensibus ac circumposito territorio arbitris ac disceptatoribus amicis decidenda committerent. in id VI obsides arbitrio Rennebergij dati, qui fere ex iis delecti, qui Hispanorum partibus fauere credebantur. ita B. Ioannis festo die Rennebergius re confecta Groeningam ingreditur. paullo ante Drentenses IV Rennebergij cohortes expulerant, vim et contumelias ab iis illatas caussati. igitur praeses Kal. Vtil. cum aliquot copiis et III tormentis castrensibus per Drentam recta Coeuordam tendit, vbi fere magistratus ex Hispanorum fautoribus erant; qui aduentu eius territi aufugerunt. oppidani mox in fidem eius concessere. solae Oldenzela et Lingena ne quidem Groeningae exemplo sapere potuerunt; sed praesidij onus deprecatae blandis vtcunque sermonibus se excusauerunt. cum minas in tentaret praeses, nisi parerent, nihil durius tamen in eas statutum est, quod arcani foederis iamtum initi et mox defecturi ab Ordinibus Rennebergij plerisque suspicionem auxit. Coeuordam, quod iter ex Frisia et Omelandia in Germaniam facientibus opportunus locus videretur, et parum Oldenzelae et Lingenae fideret, sibi cumprimis muniendam duxit praeses, idque negotij Cornupeto dedit,
qui arcem cum quinque propugnaculis, loricisque ac profunda fossa condendam delineauit. verum opus ob varias difficultates potius inchoatum, quam perfectum. vrbem antea Theodorus Sonouus munire ceperat, ob loci, opportunitatem, quippe quae in aliarum vrbium quasi vmbilico posita a Lingena V milliaribus, totidem ab Oldenzela, Dauentria IX, Suuolla V, Strenuica VI Groeninga VII distet. de ea olim magnae controuersiae fuerant. itaque saepe capta ac recepta, saepe diruta et instaurata est. huius seculi anno XXXVI Schenkio a praefecto Sicambro Siluagio tradita, Philippi postea iussu, quod Lingam pro limite constituisset, solo aequata fuit. rursus a Sonouo proximo anno, vti dixi, muniri cepta, a Bertelo Entensio omissa munitione, arx fundamentis a Cornupeto iactis regia amplitudine superaedificata est. Nec quietior fuit Transiselana proxima, rusticis ad desperationem ob militum passim ferro, rapinis, et incendio grassantium licentiam adactis. praecipua vis a Germanis nuper in Brabantia dimissis facta, quibus praeerat regulus Kindesbachius, qui ob non soluta stipendia miris ac violentis exactionibus passim saeuiebat, fortuito tandem casu puluere nitrato ignem concipiente absumptus. nec mitiores erga populareis suos Entessenij milites erant, contra quos arma capiunt rustici, eosque et duas equitum turmas Coeuordam vsque insecuti, impedimenta, equos, et currus vltione ardentes diripiunt. verum incumbente postea Bertolo Entensenio ipsi vicissim in fugam versi et magna clade affecti sunt, Drentensibus etiam ad solutionem XVIII florenorum OIO a praefecto imperatorum deploranda agrorum depopulatione adactis: quorum querellis assiduis victus Rennebergius postremo iis iamtum, vt creditur, de defectione cogitans potestatem fecit, militibus quibusque etiam suae legionis, nisi specialia mandata, de quibus rusticis constaret, ab eo haberent, manu armata resistendi. nec tamen tot damnis affecti Frisij ea facultate vsi sunt. soli Transiselani, quod se satis armis instructos crederent, defensionem parant, factione, cui desperatorum nomen fecere, instituta, signis etiam impressa factionis suae noua rusticisque digna nec omnino absurda tessera. nam in iis gladius strictus depictus erat, et media oui testa vitello effuso prope adiacente. quo significabant extrema necessitate ad arma compulsos deuenisse, quippe qui quod ob ouum ipsum hactenus noluissent, tandem ob testam depugnare cogerentur. eos vt cohiberet, ab Arausionensi exemplum verito, neque tamen iustam caussam subesse infitiante, missus Hoghenlous comes. condiciones nullas admittentib. rusticis cum vim adhibere vellet, a maiore numero circumuentus periculum vitae adiit. sed mox belli rudeis ad Monasterium Sionis et Roltam pagum instructior inuadens semel atque iterum plus OIO ex iis lamentabili strage deletis postremo pecunia imperata etiam arma deponere coegit. interea Ordines post irritum Coloniensem conuentum vndique angustiis pressi, cum nec pecunia in militem, nec miles pecunia deficiente ad hostium vim sustinendam suppeteret, et prouinciis passim deficientibus vlteriora metuerent, de potentis alicuius principis patrocinio implorando cogitare ceperunt. itaque Arausionensis cum adhuc Gandaui esset, super capitibus ab vnitis prouinciis de pacificatione, pecuniarum collatione, contractu cum Andium duce, et prouinciarum administratione consuleretur, responsionem suam publice edendam curauit. Hoc anno conuentu Lubecam indicto, quamuis rari eo ciuitatum foederatarum legati venissent, de maritimae societatis foedere renouando actum est, et formula vltimo conuentu ante septennium ab Hermanno Vecheldio I. C. vrbis consule conscripta, demum semel atque iterum lecta et approbata est. soli Colonienses se anni LVII foederationi stare, nec sine consensu ciuitatum suae dioecesis nouae formulae assentiri, aut in formam in iure procedendi adeo angustam cogi posse responderunt. maius negotium fuit, in deliberatione de Londinensi emporio et Anglorum commerciis. nam cum Angli institores totum iam decennium Hamburgi sedem certis condicionibus habuissent, et Regina condiciones seu priuilegia a Senatu Hamburgensi
concessa exeunte iam decennio renouari ac prorogari peteret, Hamburgenses rem ad ciuitatum conuentum reiecerant, sine quarum consensu saluis societatis iuribus nihil statuere possent. igitur Vandalicae ciuitates ad Elisabetham scribunt, et ad formulam Vltraiecti inter Eduardum IV et societatis ciuitates anno OIO CCCCLXXIV conuentam appellant, modumque ea praescriptum seruari, et priuilegia sua vicissim confirmari petunt. ad haec Regina negare, se quidquam concessuram, priusquam libertatem suis Hamburgi manendi et priuilegia huc vsque concessa confirmata intellexerit; hanc repulsam ad iniuriam Anglorum pertiniere, qui si ciuitate ea eiiciantur, aliquid sua culpa fecisse vulgo credantur necesse est, ob quam indigni concessa semel gratia videantur. hoc responso dato decretum promulgat, nisi Consul ac Senatus societatis Londini institutae ante diem vicesimum quintum Martij idonee Reginae caueat, Anglos institores Hamburgi et in aliis societatis ciuitaribus eandem libertatem manendi ac negociandi habituros esse, quam alij societatis mercatores Londini habeant; eo die elapso etiam societatis mercatoribus libertatem pristinam in Anglia ademptum iri, eosque pari cum reliquis peregrinis institoribus condicione fore. suspensa decreti executio rogante Lubecensi Senatu vsque ad Kal. Maias, quo in conuentu consilio communicato responsuri essent: ceterum a Regina additum neminem ad illarum mercium exportationem importationemve vlterius admissum iri, nisi praedibus datis, si minus idonee ciuitates reginae ex conuentu respondissent, nec ipsius voluntati satisfecissent, reliquum id omne vectigal depensum iri, quod interea minus quam ab aliis peregrinis pensitatum inueniretur. tandem in hoc conuentu post honorificam praefationem de cultu obseruantia ac coniunctionis cum Anglorum regno desiderio respondent; non sua tantum suorumque ciuium priuata, sed publica vicinorum omnium non ferenda amplius iactura ipsam abunde expertam esse, libertatem manendi Anglis supra decennium factam citra plurimorum ciuium damnum, discordiam, aemulationem, sociarumque ciuitatum querellas continuari non posse; proinde communibus votis orare M. S. aequo ac candido animo ferat, si intra antiquarum transactionum limites, quandiu religiose seruatae sunt, vtrisque iuxta honestarum ac salutarium ciuitates manere cupiant, ac nouarum rerum incommoda ac discrimina subterfugienda existiment. ea responsione quanquam legati se officio defunctos et reginae plane satisfactum putarent, tamen illa non solum non placata est, sed retentis Hamburgensium nauibus postea se magnis difficultatibus ac controuersiis cum societate implicuit. actum et ibi de emporij Bergensis in Noruegia oneribus, et de sede in Liuonia restituenda; de tollendo item vectigali nouo, quod irrecuperabili ciuitatum damno in Hellesponto Danico exigebatur; ac postremo de collationibus pecuniarum. Embdensis quoque ciuitas situ opportuna in Caucis ad Amasi aestuarium sita per Onnonem Tibureum vrbis Senatorem in societatem recipi postulauit. is vero interrogatus, an plenam a Senatu potestatem sine vllo Comitum suorum impedimento haberet, cum id gratum Comitibus fore respondisset; vicissim et legati responderunt, gratam sibi et Comitum ac ciuitatis voluntatem esse, quae societati aggregari cupiat. verum cum vsu receptum sit, ne vlla ciuitas in foedus recipiatur, priusquam Senatus Lubecensis et sociarum ciuitatum auctoritas accesserit, decondicionibus quidem inpraesentiarum agi placuit, ceterum reiecto negotio in tempus, quo legatis de Comitum Emdensium voluntate, et Lubecensium ac ciuitatum consensu constaret. sed cum sequenti anno eiectis Hamburgo Anglis Emdenses ab Elisabetha sollicitati sedem in sua ciuitate attribuissent, id ad iniuriam reuocantes socij gratiae quoque promissae spem praeciderunt. eodem tempore Hamburgenses iam totum sexennium regis Daniae mandatu a portubus Daniae, Noruegiae, et Islandiae, maximo negotiantium ciuium damno, exclusi, Flensbergum missis legatis cum rege transegerunt, interuentu Augusti Saxonis VIIviri et Vlrici Megalopolensis, his fere condicionibus; vt naueis eorum
liberas dimitteret; nouum vectigal sali impostitum deinceps remitteret, iisque in gratiam acceptis libertatem commerciorum in suis prouinciis, qualem a prima transactione anni OIO IO LXII habuerunt, restitueret. quas condiciones illi in grati animi testimonium (hic color honestus quaesitus) L Ioachimicorum OIO in quinquennium dependendis redemerunt. de altera controuersia, quae ad liberam Albis nauigationem pertiner, adconuentum proximo anno Kielae instituendum reiectum negotium; ad quem et: ceteri Holsatiae principes pro iure quisque suo conuenirent; interim vtraque pars iura sua illibata citra violentiam aut maleficium in Albi retineret. id actum Nonis vtilibus.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXIX.
BELLO inter Polons et Moscos hoc anno initium factum est, quo Stephanus Liuoniam iuris Polonici antea effectam, sed inde a Suecis inde a Moscis misere laceratam asseruit, et imperio firmauit. is simul ac regni Polonici gubernacula suscepit, more inter principes recepto ad reges ac vicinos principes literas dederat, quibus regnum sibi delatum; suamque erga illos beniuolentiam, ac pacis studium declarabat; et inprimis ad Ioannem Basilij F. magnum Moscorum ducem miserat Stephanum Grudescensium Polonum, et Leonem Bucouiecium Lithuanum cum literis, quibus eodem, quo erga alios principes Christianos animo se affectum significabat, et si quae inter ipsum et Poloniae regnum a maioribus vtriusque transmissae controuersiae intercederent, de iis vt ex aequo ac bono transigeretur, petebat. ad quae Moscus respondit, etsi audiuisset Maximilianum Caesarem in regem electum, quo minus tamen cum ipso solita amicitiae iura coirent, non recusare; itaque placere, vt maiorum more legati mitterentur; interim ab iniuria ac maleficio vtrinque abstineretur. quo responso accepto Stephanus, vt sibi videbatur tutus, ad Gedanensium motus, de quibus diximus, componendos toto animo propendebat, ob idque conuentum Thorunam indixerat, in quo ex Senatūs auctoritate decreta ad Moscum legatio. verum Moscus ex occasione Danticani motūs legatis non exspectatis aut contemptis Magnum Holsatiae ducem in Liuoniam cum exercitu mittit, fama sparsa, vt si Liuoni se ei vltro dederent, ad exemplum Borussiae ducis beneficiario iure Liuoniam regendam ei traderet; vt auctoritas et administratio omnium penes Magnum; nomen et maiestas imperij penes Moscum esset. qua re effectum, vt populares siue externae dominationis taedio, siue eiusdem linguae ac nationis magistratūs desiderio, impellentibus aliquot e nobilitate, praesidia fere ex omnibus oppidis et arcibus eiecerint; et Vendam, vbi tum Magnus erat, se contulerint, nomen illi titulosque et insignia regia attribuentes et sacramento in eius verba fidem obligantes. Magnus is regum Daniae sanguine prognatus cum Curoniae et Osiliae episcopatum in Liuonia teneret, in adolescentiae calore promissis Mosci adductus ad eius partes transiit, a quo et Andreae patruelis, quen ille cum omni mascula prole ob suspiciones de medio sustulerat, filiam in vxorem accepit. tunc vero, dum Stephanus ad Gedani obsidionem haereret, ad Rigam obsidendam
missus irrito conatu inde discessit. postea cum pleraeque vrbes se vltro Magno dedidissent, easque ille proprio nomine in fidem adegisset, indignatus Moscus cum potenti exercitu Liuoniam intrat, viam illi Magno patefaciente, acceptisque deditione Marienhausio, Rositenio, Ludsenio, Duneburgo, Kokenhaulio, Ascherotum vsque sine maleficio penetrat, vt initio rerum gerendarum clementiae famam colligeret. Ascherotum magnus vtriusque sexus ac condicionis hominum, inprimis matronarum ac virginum numerus confluxerat; quo potitus Moscus omnibus, qui arma ferre possent, trucidatis imbellem sexum Tataris promiscue constuprandum obiecit. inde exercitus Vendam progreditur; vbi cum oppidani ad tantae immanitatis famam territi portas clausissent, Magnus deprecator pro iis egressus est, et genibus supplex aduolutus pro gratia conuicium etiam verbere in os ab ipso principe ingesto excepit. qua re cognita oppidani cum nihil in Magno praesidij, nullam gratiae in Mosco spem viderent, desperatione adacti puluerem tormentarium fundamentis subdunt, quo succenso magna vrbis pars euersa, et cum ea Liuonicae nobilitatis flos absumptus est. ruinis Vendae Moscus potitus Rumburgum, quod Vendae imminet, statim deditione capit, ita vt Riga et Reualia paucisque circa eas castellis exceptis torius Liuoniae compos esset. nam mox post Henrici discessum Parnouiam, dein Vassensteinium munitissimum castellum de Suecis, Naruam et multo ante Torpatum, Felinum, Marieburgum de episcopo Torpatensi et Marianis equitibus receperat. ex eo controuersiarum inter duos potentissimos principes et belli origo nata, quod aliquando per inducias positum, dein varia fortuna in Liuonia et Lithuania gestum in hunc vsque regem transmissum fuit. iamque Moscus ad sua redierat, abducto secum Alexandro Polubenscio Chodkeuicij legato aliisque Polonis Luioniae praefectis, ex itinere datis ad Stephanum literis, quibus superbe ei praescribebat, vt a Liuonia abstineret, literis ad absurdam vanitatem additum, maiores suos ad Prussum quendam Octauij Caesaris fratrem genus referre, qui Koinicij et Marieburgi quondam, et in reliqua Borussia late imperitasset, ac proinde imperij sui iura ad Prussiae vsque fineis extendebat. his nouis iniuriis ad veteres accedentibus a Stephano legatis mandatum, qui interea iter suum persequebantur, vt de damno induciarum ostentatione facto satisfieri postularent. missus et eodem tempore Romam Paullus Saionskouius, qui de Mosci frangenda potentia cum Pontifice ageret; et in annum sequentem indicta Varsauiam comitia, recepto interea Duneburgo a Borissio Saua, et Vilelmo Platero, qui Moscos missa officij ac comitatis specie amphora vini cremati cum ex eo praesidiarios ad ebrietatem bibituros, quod euenit, coniectarent, noctu ingressi loco pepulerunt. capta et Venda a Matthia Dembinio et Io. Buringio cum fabri cuiusdam industria cera clauibus oppidi impressa ad earum exemplum alias parauisset. dum comitia Varsauiae agerentur ineunte anno proximo, de Nisouiis seu Cosacis per incursiones loca Borystheni circumposita infestantib. allatae crebrae querellae. magis pupugit regis animum Ioannis Podikouae genere Valachi, eum tamen Polonum facit Io. Leunclaius, temeraria audacia, qui obscuro alioqui loco natus sola roboris fama nomen quaesiuerat, quod ferreas equorum soleas disrumpere diceretur. is sui similium manu contracta in Valachiam descendit, et Petrum Vaiuodam Stephani foederatum nihil tale expectantem occupat, et priusquam ad defensionem parare se posset, imperio exuit. eam iniuriam cum ad animum reuocaret nouus rex, continuo Christophorum fratrem Transsiluanae principem ad opem Petro ferendam per literas sollicitat. nec segniter res gesta. nam confluentib. vndique auxiliaribus Podikoua Nimirouam Poloniae oppidum recipere se coactus postremo in Nic. Sienauij Kamenecensis praefecti, qui finitimae in Russia militiae praeerat, promissa incolumitate manus venit, ab eoque ad regem missus est, tristi, vt mox dicemus, exitu. in comitiis rex sigillatim de Mosci et Tatari, qui post Henrici discessum tempore interregni Voliniam infestis excursionibus vastauerant, iniuriis ad Ordines tulit, bellumque cum his, an cum vtro horum velint, rogat. cum Mosco
bellum scitum; cum Tataro ad praesens dilatum. nam quem ex hoste inope et vago fructum sperari posse? potius eo bello arma Turcica prouocari, qui soli, in quo insisterent, ipsos fiduciarios possessores esse diceret. ex Mosco, quo maior eius potentiae fama, eo maiorem gloriam in praesens, nomen in futurum parari; vrbibus ac opibus florentissimam prouinciam, et cum aliis opportunitatibus, tum maris commodis abundantem victoriae praemium peti. secundum haec delecti a Senatu, qui quanto in bellum milite, quanto in militem stipendio opus esset, dispicerent. tum tributum in singula iugera et ceruisiam impositum maius, quam antehac vllus meminisset; in quod tamen omnes consenserunt, praeter Cracouiensem, Sandomiriensem, et Siradiensem delegatos, quod nulla huius tributi sciscendi mandata a suis habere dicerent. de iudiciis et actum, quorum hic olim ordo erat; vt iudiciis municipalibus ad conuentus Palatinatuum, ad quos quodque municipium pertineret, et inde ad regem in comitiis prouocatio esset. sed cum Sigismundus Augurtus ob incommodam valitudinem parum in iure dicendo assiduus esset, vt ex suo numero constituere sibi iudices liceret nobilitas petierat; quod tamen ab eo impetrare non potuerat. sed secuto mox interregno, priusquam Henricum in regem eligeret, inter alias hanc quoque de translatione iudiciorum condicionem ei tulerat, isque acceperat. rex igitur, qui magnum ex eo rerum perturbationem animaduerteret, in caussa minime integra pro re nata optimum ratus, si ad vnam formulam omnia reuocaret, summo temperamento sanxit, vt non per singulos Palatinatus iudicia haberentur, sed in singulis Palatinatibus maioribus bini, minoribus singuli tam ex Senatu quam ex reliqua nobilitate, quotannis delecti, primum a B. Martini festo ad Pascha Poloniae maioris nobilitati Petricouiae; minoris deinde a Paschatos celebritate vsque ad messem Lublini ius dicerent; sicque priuatarum caussarum iudicia penes nobilitatem deinceps essent: publica ac iuris regij fiscique in eo, quo antea statu fuerant, penes regem manerent. supererat certamen inter ordinem sacrum ac ciuilem, cum hic eodem, quo reliquam nobilitatem, ecclesiasticos iure vti vellet; illi iudicia haec nobilitatis, quae cum diuersae religionis hominibus communicari intelligebant, multis nominibus suspecta sibi, obligarique illis nolle confirmarent. tandem ex Io. Sarij Samoscij sententia res ita composita; vt quoties ecclesiastica res in iudicium veniret, ad VI ex nobilitate, totidem e sacro ordine, qui pari auctoritate de ea cognoscerent, adiungerentur; quorum si pares sententiae extitissent, ad regem in comitiis ampliaretur. quibus constitutis, nec prius, nobilitas in tributum impositum consensit. interea legati a Stephano missi in Moscouiam peruenerant, qui a Mosco ingenio per se feroci et successibus superbiente indignissime habiti sunt. cumque ex instituto vtriusque gentis lautia legatis praebere solita sint, emere ad victum necessaria nec moris sit, nec, si velint, in Moscouia possint, non nisi vilissima esculenta iis apponi mandabat. tandem cum de induciis triennalibus in colloquio conuenisset, etiam ea in re fraude vsus est. nam instrumentum ea de re confectum, quod legati obsignare debebant, sine vlla condicione perscribi iussit. tum aliud, quod legatis traditurus erat, sub sigillo suo subiicit, condicionibus hisce in eo adiectis; vt vniuersa Liuonia vna cum Riga ac Curlandia, quae minime in potestate Mosci erant, et quidquid ad fineis vsque Borussiae pertineret, rex sibi cederet; Liuonum nullum opem ac presidium suum implorantem nullamque ciuitatem iuuaret aut reciperet. hoc vero, cum ex more placita iureiurando confirmare deberet, solum profert, illo amoto, in quod legati prius iurauerant, in idque se sacramento obstringit, atque ita legatos non amplius ad colloquium admissos contumeliose dimittit. eodem tempore ad Vendam oppugnandam nouas copias mittit, sed irrito successu; quippe auxilio superueniente Matthia Dembinio: qui cum initio suis persuadere non posset, vt vrbem ingrederentur, tandem vt propius saltem secum accederent, si forte excubias et castra hostium turbare possent, impetrauit; eoque astu vsus cum eossilenti
agmine sub portis vrbis stitisset, iam illucescente die, cum ab hoste videri cepissent, ostendit facile a tanta multitudine circumueniri posse: itaque nullam aliam salutis viam superesse, quam si locum ingressi, virtute sua vrbem contra hostem et vrbe se tuerentur. captum ex necessitate consilium, vrbemque ingressi eam subitario opere muniunt, et Moscum iam vere appetente ab eius obsidione discedere cogunt. nec multo post Magnus iis, quas dixi, iniuriis alienatus, et quo dindicio resciuisset, Moscum de ipso bonis omnibus exuto in Scythiam deportando cogitare, ab eo deficiendi consilium cepit, paullatimque e potestate Mosci se subducens Lempsaliam et Rigam ac fineis regios propius accessit, et per Curlandiae ducem regem de voluntate sua certiorem facit. missus eo confestim Nic. Radeuillius Palatinus Vilnensis, qui quod in re praesenti e rep. esset cum perspexisset, cum eo constitueret. cum ille in Curlandiam venisset, Radeuillius eum cum omnibus ditionibus regio nomine recepit, et in regis verba sacramento adegit. quibus confectis Stephanus Georgium Haraburdam ad Moscum mittit, qui non aliter se induciis iis teneri velle renunciaret, quam si de Liuonia condicionem, quae nec a legatis accepta esset, remitteret. retento Haraburda Moscus legatos ad regem mittit, et pacta induciarum cum condicione confirmari petit, interim misso ad Vendam oppugnandam validiore quam antea exercitu. rex Varsauia digressus cum Leopolim tenderet, in itinere vt Cracouienses et Sandomirienses et Siradienses in tributum consentirent, quod non fecerant, habitis conuentibus effecit. vbi Leopolim venit, quo et vna Amurathis Zausium secum adduxerat, Tatari legatos audiuit, et amicitiam pacemque iisdem legibus quibus maiores sui eam coluissent, se obseruaturum, donatiuaque illis praestari solita daturum verbo respondit. cautum et de Nisouiorum excursionibus. ij genus hominum sunt, qui ad inferiorem Borysthenis partem, ad quam diuersarum gentium confinia pertinent, ad praedas confluunt, ita vt totus ille tradus incultus et ob latrocinia desertus iaceat. ex aliis gentibus, tum etiam Polonis et Lithuanis constat, vt quisque est egentissimus aut rerum capitalium damnatus, aut si quos ipsorum fortuna aut opimior aliunde ipes in patria esse non sinit. itaque a tot seculis inter tot nationum haut satis concordem colluuiem, quamuis annitentibus vicinis principibus, pax consistere nunquam potuit. reposcente tunc ob iniurias illatas Turcico legato Podokouam, quem modo ad regem missum diximus, altercatum fuit in Senatu; cum plures censerent, nequaquam hominem Christianum, strenuum ducem, et robore admirabili praestantem barbaro certam ad necem prodendum, Zausioque quam commodissimis rationibus fieri posset, respondendum; omni denique modo consulendum miseri saluti, qui salui comeatūs regij fide fretus Varsouiam venire non dubitasset. contra rex, sub fide quidem publica Podokouam arcessitum fateri; sed aliter eam datam non intelligi, nisi quatenus iustam caussam suam probare posset. nunc cum appareat eum contra foederis leges fecisse, quod indignissime Amurathes ferat, non debere foedifragum et publicae pacis violatorem salui comeatūs beneficio frui. quibus rationibus rex inductus, qui bello Moscouitico implicitus non tanti vitam Podokouae aestimaret, vt propterea nouas inimicitias cum potentissimo hoste sibi temere cumulandas censeret, Podokouam inspectante Zausio capite plecti iussit. quae dum fierent, ab Alexandro Podokouae fratre, quem Cosaci sibi ducem constituerant, rursus Petrus regno exactus fuerat, et statim a Turcis reductus capto ipso Alexandro, qui et palo suffixus est, Cosacis, qui capi potuerunt, ad remum addictis. nec propterea Petrus homo secors et ignauus regnum toties reciperatum seruare potuit, vel ob id eo indignus habitus, quod toties illud amisisset. itaque tandem post Mechemetis purpuratorum principis mortem ab Achmete, qui Mechmeti in primaria dignitate successit, principatu spoliatus est, Iancola quodam e Saxonibus Transsiluanis oriundo, sed qui non modo Valachicam nationem, verum etiam genus principum
Valachiae ementiebatur, in eius locum suffecto. Stephanus compositis in Russia Polonica rebus iam Cracouiam redierat, cum legati Mosci ad eum venerunt, qui fastu insolito ad regem admissi verbum se facturos negarunt, nisi prius rex aperto capite assurgens devaletudine principis sui ipsos interrogasset. id moris Mosco est, cum aliorum principum legatos excipit, ad quod faciendum et alios principes per legatos superbe adigere volebat. verum Stephanus et ipse elati animi vir, praeter rei indignitatem minime sibi committendum arbitratus, vt ad hostis barbari et tantos spiritus sibi sumentis, vt vix ferri posset, arrogantiam obsequio suo quidquam adderet, condicionem reiecit; et cum illi in sententia perstarent, inauditi dimissi, et re infecta lentis itineribus per Lithuaniam domum remissi sunt. cum vero rex putatis rationibus animaduerteret, tributum, de quo tandiu pugnatum fuerat, non solum praedicatione nonnullorum inferius, sed ipsi bello, quod instabat, par non fore, et serum esset, atque adeo difficile maiorum subsidiorum spe conuentus ordinum denuo indicere, legatos ad principes vicinos mittit, et arctiore cum iis amicitiae vinculo sociare se satagit, et ab Augusto Saxone ac Io. Georgio Brandeburgico VIIviris, vt in belli suscepti pro decore nominis Germanici ac Polonici et Liuonorum libertate contra barbarum hostem suscepti consilio perseueraret, confirmatus etiam a Brandeburgico tormenta accepit. ad Amurathem missos Mechmetes prudentissimus tot imperatorum consiliarius et benigne excepit, et laudato Stephani proposito, ei etiam belli fausta initia ac successus prosperos precatus est: ceterum rem magnam suscipi, neque secundum suum principem, vllum toto terrarum orbe Mosco potentiorem se existimare. sub id tempus nuncius partae ad Vendam victoriae allatus est. eam cum maioribus quam antea copiis Moscus insideret, missis ad exercitum summae auctoritatis IV Palatinis Petro Tatouo, Basilio Voroncio, Petro Choroscino, et Andrea Skolkanouo, nostris sui colligendi et cum Suecicae militiae praefecto Georgio Boio consilia communicandi spatium dederunt. ij Stropam, vbi tum erat Buringius, et Andreas Sapehea earum, quae tum in Liuonia erant, copiarum legatus, et Matthias Dembinius; ex Liuonis praeter Buringium Nic. Korfius, Platerus, alij conueniunt; quibus aliquot equitum turmae et Suecicae copiae ad Gouiam flumen inedio inter Volmariam et Vendam itinere se coniungunt, et recta ad hostem sub signis ad Vendam haerentem ducunt. ibi cum acerrime pugnaretur a Polonis, Lithuanis, ac Suecis ad vlciscendas hostis iniurias, Liuonis ad libertatem, cunctis ad gloriam se mutuo cohortantibus, postremo Moscicus equitatus pellitur, facto fugae a Tataris initio. sed cum sub noctem Palatini militem ex fuga colligere castrisque continere vellent, hortarenturque, vt pro inueterata gentis gloria, pro militari sacramenti religione extremam potius fortunam experirentur, quam castra apparatumque bellicum a principe fidei suae commissum desererent, metum periculo per tenebras augente, et nocte pudorem et flagitium tegente, nec iam se contineri patiente multitudine, Chorascinus et Scholkanouus cum equitatu, cui praeerant, in fugam se eiiciunt; reliqui duo, quibus tormenta commissa erant, ea amplexi mane, cum obsessi in munitiones inuaderent, viui cum castris apparatuque bellico ac XXX machinis in potestatem venerunt. insigne et fidei documentum pixidarij, qui exonerandis tormentis inseruiunt, dederunt, qui funibus, quos ad os tubi singulis tormentis in terra defossis ducta ante fossa aptauerant, collo insertis vltro sibi mortem consciuerunt. in omen rei feliciter gerendae accepta haec victoria, quam Moscus mox aliis copiis conscriptis et nouis tormentis conflatis sarciuit, ad potentiam suam ostentandam pertinere existimans, nihil sibi a fortuna ademptum videri, quod non breui a facultatibus suis vel cum insigni accessione expleri posset. Reualienses frumenti C oneribus a rege subleuati, cuius penuria laborabant, ob continua bella intra moenia sua compulsi a communi hoste, et commercio omni intercluso, cultuque agrorum neglecto iam a multo tempore in extremas angustias redacti.
cum vero Prorex legibus regni creari non posset, rex per suam in hostico absentiam si quid accidisset, cum primoribus regni communicaturum se pronunciauit. pacem item publicam seuere sanxit, maxime Cracouiae, ne quod aliis temporibus acciderat, inter dissidenteis de religione tumultus aliquis exoriretur. proxima fuit de summo duce deligendo cura. dictus a rege, Senatu prius consulto, cum Cracouia Varsauiam discederet, Nicolaus Mieletius Podoliae Palatinus, magnam superioribus annis cum a Turcis et Valachis circumuentus incolumem exercitum reduxisset, laudem adeptus; qui cum ob valetudinis tenuitatem initio se excusasset, tandem in eam tantum expeditionem imperium accepit. inde rex Grodunam venit, et cum aerarium belli sumptibus non sufficeret, pecuniam vndique mutuo sumit, et quam sepositam in priuatos vsus habebat, liberaliter confert. tum militem passim per Poloniam scribi iubet, et ad Christophorum fratrem Transsiluanum mittit, vt veteranorum per Pannoniam aliquot cohortes et alas equitum conscribat. idem Christophoro Rosdraseuio et Ernesto Veiero, vt per Germaniam facerent, mandatum. Lithuanici proceres voluntarium militem in id bellum obtulerunt, quotque singuli adducturi essent, ediderunt, quorum numerus ad X OIO fere accessit. dein Vilnam venit, et Nicolao Radeuillio Palatino Liuoniae praefecturam Ioanni Chodceuicio ademptam ad tempus demandat, et Christophoro eius filio exercitum, qui in Liuonia fuerat, tradit. is cum sub id tempus excursione ad Torpatum facta Kirempesium intercepisset, atque euertisset, vastato circum agro triumphabundus ad regem ac patrem Vilnam venit, quem mox exercitus stipendia flagitans secutus est, adnumerata aliqua pecunia a rege vtcunque placatus. tum fundendis tormentis modum, quem accommodatissimum experientia didicerat, praescribit, et Caunae pontem, quo in expeditionibus sequentibus vteretur, construi iubet, ea ratione, vt ex singulis nauibus componeretur, quae deinde tabulatis ita inter se coniungebantur, vt quoties opus esset, separari, curribusque singulis vna cum tabulatis impositae binis iumentorum iugis non incommode, in quemcunque locum transferri possent. cum vero frigus, quod intensissimum eo anno fuit, vix VII Kal. Vtil. remisisset, nec vllae herbae adhuc efflorerent, caussis Lithuaniae audiendis aliquandiu temporis interea insumptum est. missus dein ad Moscum Basilius Lopatinscius, qui bellum iustum ei denunciaret. caussae additae, quod induciarum ostentatione prouinciam Liuoniam ferro et igne vastasset, legatis suis contumeliose habitis ad extremum duplice confecto induciarum instrumento imposuisset; eodemque tempore, nouo in Liuoniam misso exercitu Vendam oppugnasset; sua legatione nouam ad priores iniurias contumeliam ac ludibrium adiunxisset. sub id remissus Haraburda, quem Moscus huc vsque retinuerat, nullo cum alio responso, quam quod paullo post hominem suum ad regem ablegaturus esset. is vbi venit, inducias pactas confirmari petiit, et si quid super Liuonia controuersiae esset, de eo per arbitros amice transigeretur. sed cum eas ludificationes non admitteret Stephanus, hominem remittit, et Tatari legatos audiuit, ex foedere, quo regibus Poloniae militare contra quosuis hosteis, vnico Turcorum imperatore exempto, tenentur, operam suam aduersus Moscum deferenteis, et donatiuum petenteis, ac de Nisouiorum iniuriis expostulanteis. ad quos responsum, quod operam suam contra Moscum Tatarus polliceretur, facere eum ex officio suo; donatiuum datum iri; Nisouios in regis potestate non esse, quippe ex colluuie omnium nationum collectos, quibus et Turci et Tatari se aggregare comperti sint. tum operam datum iri, vt quantum fieri possit, eorum incursiones prohibeantur. inde aliqua pecunia adnumerata et certus vestimentorum numerus; quibus acceptis non tamen Poloniae regi in hoc bello adfuit, Persico, de quo dixi, a Turco occupatus. Gotardus Ketlerus Curlandiae et Semigalliae dux et huc venerat, vt tanquam regni Polonici beneficiarius in fidem reciperetur; quem rex Disnae subsistere iussit, et de ea re interim ad Senatum retulit. iam peditatus ex Pannonia venerat a Christophoro
regis fratre missus, et Mieletius Polonicos delectus vrgebat, qui ob auctoramenta tardius accepta serius ad edictum comparuit. rex prid. Kal. Vtil. Vilna Suirum venit, vbi de belli ratione, et quo primum ducendus exercitus videretur, inter duces consultatum fuit. et Lithuani fere omnes Plescouiam per Liuoniam eundum censebant, vrbem amplissimam et magni nominis, et tamen contra vim parum munitam, muris vetustate neglectis, quod loco tutissimo et ab omni belli metu remoto procul sita esset, qua proinde rex haut magno periculo, et nihilominus magno laboris pretio potiturus esset. rex contra existimabat, et cum hoc vnum eo bello propositum esset, vt Liuonia in libertatem assereretur, si per terram Liuoniam bellis superioribus vastatam et comeatu omni exhaustam exercitus duceretur, sic iudicabat, magnis difficultatibus eum conflictaturum, et interea prouinciam eam, necnon Lithuaniam quae ad Borysthenem pertinet, longe a tergo relictam hostium furori expositum iri: nec si offenderet, facilem receptum, nec e propinquo paratum subsidium fore. contra si Polotiam in Liuoniae ingressu ad Dunam fluuium positam peteret, vtrumque se consecuturum prouidebat, vt et proximos ad Liuoniam et Lithuaniam aditus in potestate haberet, et deinceps intercluso ad eas hosti aditu vlterius in Moscouiam tuto progredi posset; nec longius a Lithuania discedens vtrique ad prohibendas hostium excursiones semper praesto esset. his accedebat et alia commoditas nauigationis Dunae fluminis, qua sola Rigensis portus continetur, et Liuonia vniuersa opportunis subuectionibus maxime subleuatur, ea belli ratione conseruandae; quod secundum recuperationem prouinciae vel maxime rex animo agitabat. eum vero situm et loci ingenium esse, vt ab eius praesidio Dunae magna pars infestetur, ex eo auxilia ac comeatus ad Kokenhausium, aliaque Liuoniae castella, quae Mosci tenent, summittantur, excursiones fiant, et Vilna ac Riga omni commercij libertate potiantur. itaque ea capta Lithuaniam fere libertati restitui; Liuoniam vero quasi totam recipi videri. sed rursus replicabatur, et difficultates in Polotiae omni re ad resistendum instructissimae obsidione futurae obiiciebantur, vt periculosum esset, a tam difficili rerum gerendarum initio bellum inchoari. nam plurimum in ipsis initiis ad famam momenti esse, quibus ad vtramuis partem fere homines impelluntur. ad haec rex, qui nihil non virtute superabile putaret, quo maiores difficultates propositas intelligebat, eo maius re bene gesta decus et feliciores deinde successus secuturos confidebat; et si quid inopinati accidisset, pacatis a tergo prouinciis minore cum periculo occursurum se sperabat. igitur edictum proponit IV Eid. Vtil. quo repetitis prolixe Mosci iniuriis, remissis insidiosis induciarum literis bellum Ioanni Basilij filio magno Moscorum duci denunciat; et vt ostendat se minime eorum, qui Mosco parent, Christianorum hominum aut calamitatem expetere, aut sanguinem sitire, declarat, se hoc in armis temperamento vsurum, vt iis, quantum fieri poterit, nequaquam ij violentur, qui non aut in praesidiis aut in acie contra se steterint. tum milites ad rem fortiter gerendam hortatur, certa hinc gloriae reportandae, hinc beniuolentiae, gratiae, ac munificentiae a principe consequendae spe. inde praemisso Nic. Radeuillio ac Christophoro filio cum Lithuanicis copiis, et Gasparis Bekesij Pannonico equitatu, qui vrbem corona cingeret, et retento in castris Mieletio Suiro Disnam versus mouet, ea incedendi ratione, vt cum a dextra viae imminerent Crasna, Susa, Turoulia Moscico praesidio insessa loca, Mieletius ab ea parte cum exercitu in primo agmine Ioanne Sbarasio praeire iusso tenderet; rex laeua iter faceret. Disnae censitus Polonicus exercitus, quem rex a Mieletio in aciem instructum et sub signis decurrentem magna cum oblectatione ac prosperi successūs omine vidit. eo Lithuanicae copiae conuenerunt, et delectus in Germania a Rosdraseuio et Veiero raptim et sine publica facultate habiti. heic quanquam alij rem differendam censerent, Curlandiae dux in fidem ac clientelam receptus est, cautumque, quantum ad iurisdictionem spectat, quam in suos
habet, vt ad conuentum Liuoniae, quem, si reliquam Liuoniam rex adiungeret, instituturus in ea esset, prouocaretur. interim Moscus Plescouiam profectus partem copiarum in Liuoniam praemiserat, quae Duna flumine ad Kokenhausium raptim transmisso, reiectis stationibus Seelburgensique ducis Curlandiae, ac Birsensi Christophori Radeuillij agro vastato propere trans Dunam se receperunt. vicissim a rege missi Io. Taluossius Samogitiae praefectus in Liuoniam, Philo Kmita, qui Orsae praeerat ad Borysthenem, qui excursiones hostium prohiberent. iamque Vilnensis Palatinus ponte Caunae ex nauibus strato ad Disnam transmiserat, nemine impediente; paullumque progressus cum siluae continuae eum aliquandiu moratae essent, arboribus passim agricolarum incuria enatis, quas per Pannonicum peditatum securibus caedi imperat, ad Polotiae conspectum venit. ea antiquitus suos duces habuit, et sub annum Christi IO CCCCLXXX, vel vt Russici annales putant annos, a conditu mundi CCCCLXXXVIII supra VI OIO Rochuoldo duci paruit, qui ab Vlodimiro Magno ob negatam in matrimonium filiam bello petitus imperium vitamque ac duos filios amisit. ab eo tempore Russi principes eam tenuerunt, donec eorum extincta stirpe Lithuanis, vt quaedam aliae Russiae ditiones, cessit. dein Iagellone Poloniae rege electo cum Andreas eius frater Polotiae dominatum arripuisset, recepta est, et inde vsque ad annum huius seculi LXIII in fide Regum Poloniae permansit, quo a Ioanne Moscorum duce capta fuit. solo iuxta amoeno ac fecundo sita est, et fluuios nauigabileis habet Dunam, qui in Moscouia haut longe a Turopecia ortus portum Rigensem efficit. secundum eum Drissam, Vsuiatam e Moscouia; e Lithuania Disnam, Vlam; a Smolensco Cusplam, qui omnes in Dunam influunt. territorium L passuum OIO in longitudinem ac totidem in latitudinem patet. antequam in Moscorum potestatem veniret, vna arce atque vrbe Polotia, a Polota cognomine amne sic dicta et Ieserisciae castro continebatur. Ieseriscia Moscouiam versus in lacu, ex quo Obola oritur, sita ab vna parte aditum angustissimum et ad quem vix expedito iter est, habet. postquam a Mosco capta est, vtrinque castella aliquot excitata et praesidiis firmata, partim ad locum muniendum, partim ad nauigationem tuendam. contra a Sigismundo Augusto Disna ad cognominis fluuij et Dunae confluentem; Voronecium ad flumen Vsaciam; Lepelium in insula lacūs, qui a Lepelio fluuio efficitur, Lithuaniam versus conditum fuit. per eam Lithuaniae partem duo fluuij nauigabiles, quorum fontes non plus V OIO passuum interuallo distant, in duo longe dissita maria tendunt. Lepelium in Vlam fluuium itidem nauigabilem influens cum eo in Dunam, indeque ad Rigam in mare Balticum exoneratur. alter Beresina in diuersam partem raptus cum Borysthene in pontum Euxinum effunditur; ita vt, si pacatae gentes essent, per quorum terras fluuij labuntur, in tanta eorum propinquitate transportandarumque ex vno in alterum mercium, coniungendorum denique eorundem facultate septentrio vniuersusque occidens facillime cum oriente commerciis iungi posset. ad ea loca Moscus castella quinque exstruxerat, Socolam in via Plescouiensi, Niscerdam ad lacum cognominem XXX a Souolocia passuum millibus; Sitnum in Lukensi via; Cossianum deinde loco ab Obola flumine velut circino circumducto et Vsuiatam ad fluuium cognominem, illud contra Vlam, hanc contra Vitepsciam et Surassum. cis Dunam Turoüliam ad cognominis amnis caput; Sussam denique Lithuaniam versus in lacu, qui Turoüliam emittit. his Crasnam adiunxerat, quam Cosaci Lithuani duce Francisco Suko ad belli suscepti famam ex improuiso scalis noctu admotis ceperunt. eodem successu et Cossianum trans Dunam arx repentina Cosacorum excursione capta ac deleta est. sub id Lithuani et Hungari, qui cum Vilnensi Palatino iam ad Polotiam venerant, via, quae Plescouiam ducit, excurrentes Sitnum repentina inuasione captum incendunt. cum vero rex incedens Socolam ad laeuam haberet, et metueret, ne inde summissis Plescouia subsidiis in Polotiae obsidione infestaretur, de eo in itinere
capiendo cogitauerat. verum moram susceptis rebus damnosam veritus consilium illud omisit, et tertiis castris Disna Polotiam peruenit, vbi plenum horroris et crudelitatis spectaculum obuiam habuit. nam Mosci captiuos Polonos, quos iamdiu in squalore et compedibus habuerant, per cruciatus interfectos et trabibus alligatos secundo Duna demiserant, ea re terrorem incutere se rati, qui contra in vltionis desiderium vertit. locum cum Ioanne Sario Samoscio et Gaspare Bekesio contemplatus rex, qua parte oppugnatio tentanda esset, deliberauit. Polotia duas arces habet, alteram editiore loco positam, eamque mediam; alteram Scloppetariam Moscorum lingua dictam, et oppidum Sapolotam, a meridie Dunam spectat. Polota a VIItrione versus ortum sub Scloppetaria arce tendens rursus inde ad Boream declinat, radicesque collis, cui superior arx insidet, complexa eandemque ab oppido separans meridiem versus paullo inferius cum Duna commiscetur. ita arx media a meridie Duna, a VIItrione et ortu Polota fluuio oppidoque Sopolota; ab occasu Scloppetaria arce; vndique monte, cui imminet, praerupto, altissimisque fossis ac vallo continebatur, muris et propugnaculis ex aliquot deuinctis validissimorum roborum ordinibus cincta. arx inferior decliui loco posita ponte cum superiore coniungebatur. oppidum subiacebat inter duas arces positu triangulari, ita vt latus vnum Duna, alterum versus summam arcem Polota fluuius, tertium fossae turresque tuerentur. ab arce superiore, in quam omnis comeatus ac bellicus apparatus comportatus fuerat, oppugnationem incipi placebat regi, quod ea capta alteram arcem et oppidum mox in potestatem venturum apparebat. nihilominus Bekesius Sapolotam ante tentandam censuit, quod secundum Dunam venientibus primo loco occurreret, qua capta commodis ad arcis obsidionem hospitiis miles vteretur. dum deliberatur, Germanus miles ducum iniussu Polotam transgressus locum ab oppido auersum ex aduerso arcium ad Dunam castris capit, ibique vt contra oppidum munitiones agerentur, rex tumultum ex nationum aemulatione veritus permisit. ita vero castra ordinata erant. Hungari ad Dunam versus Sapolotam consederant, loco ad subuectiones commodo, quippe pacata inferiore fluminis parte, quod et ponte stratum erat. infra Hungaros cis Polotam Nic. Radeuillius cum Christophoro filio et Lithuanicis copiis spatium omne compleuerat. vltra Polotam intra flumen et lacum quendam regia castra erant, in quibus Senatores ac equites Poloni, vt quisque potestate et honore antecedebat, ita proximum regi locum ceperat. haec cum terni tormentorum ordines ambientes binorum vicorum pari inter se spatio distantium seriem efficerent, binis etiam portis ad eos aditus relictus fuerat. totidem portae castrorum stationibus et excubiis militum firmatae erant. exterum castrorum latus currus circundati catenisque ferreis inter se colligati more gentis Polonicae muniebant, fossa etiam ad maiorem securitatem ducta. supra castra Germani eo, quo dixi, loco consederant, quibus et IO delecti superuenere a Georgio Friderico Borussiae duce summissi. superuenit et Constantinus Ostrogiae ducis F. e Podolia cum lecta equitum ala. cum Bekesius oppidum oppugnare pergeret, praesidiarij de defensione desperantes protinus exportatis, quae potuerunt, et illo incenso in superiorem arcem se recipiunt. capto seu deserto oppido productae munitiones praecipue Pannonici militis opera, qui labori ac tolerantiae assuetus diem nocti in opere assiduus continuabat. interea Bekesius arcem tormentis quatiebat; quod cum minus ex voto succederet, quod muri fere e materia constructi perforarentur potius aliquibus locis, quam tormentorum vi sternerentur, idem incendij e longinquo excitandi artificium, quo ante biennium regem in arce maritima Gedanensium exurenda vsum diximus, tunc et rege auctore institutum est, sed non eodem successu. nam superior murorum pars tantum a globis ignitis infestabatur; inferior, quae a cliuo prominenti defendebatur, ictus e castris regiis multo inferioribus directos frangebat, ita vt globi igniti quasi solo acciperentur. ad haec zephyro flante effusis
copiosis imbribus incendij minor vis erat, et Polota vbique prius pediti vadosus vix ab equite transmitti poterat, aquarum intumescentium vi disiectis passim pontibus, praeter vnicum a Ioanne Bornemissa subitario opere e sublicis et trabibus repertis constructum, qui molatrina obiecta ab infesta tormentorum ex arce displosorum fulminatione defendebatur. itaque tandem manu rem geri oportuit; hortante suos Bekesio viro impigro, vt in cliuum enixi incendium in munitiones eiacularentur, et fundamenta murorum, quae tormentis peti non poterant, exurerent. quod cum summa alacritate Polonorum et Lithuanorum certatim fieret, non minore studio obsessorum in defendenda arce resistebatur. ibi acriter et obstinate in eiaculando et restinguendo incendio ab vtraque parte certatum, adiuuance obsessorum virtutem pluuiosa maxime tunc tempestate. quod illi in supersticionem vertebant, qua, si praesens eos numen tueretur. desideratus in ea oppugnatione ex Polonis Michael Vadasius Hungarorum praefectus homo strenuus. nec imbrium sola in oppugnationibus incommoditas sentiebatur, sed et in annonae e longinquo comportatione maxime, cuius angustia iampridem in exercitu laborabatur. nam corruptis adeo itineribus iumenta vix luto se extricare poterant, et plerunque labori immoriebantur. et Mosci in praesidiis vicinis dispositi pabulationes ac frumentationes infestas reddebant, ita vt plerique equorum carnib. vesci cogerentur. in hac rerum omnium difficultate summa tamen bellatorum erat alacritas, praesertim Pannonicorum, quibus Bekesius alioqui natura imbecillus suo exemplo praeerat. nam ille semper apud tormenta esse, ibi cibum sumere, ibi quiescere, et media inter pericula quasi securus assidue versari. re ad consilium a rege relata, multis placebat, vt corona facta omnibus ex partibus vniuersi exercitūs iunctis viribus oppugnatio tentaretur. verum rex contra dicebat, quod vereretur, si id frustra susceptum esset, in quo cuncti spem extremam ponerent, vt tanquam omni exhausta vi ac potentia nihil praeter discessum reliquum postea videretur. itaque prius omnia tentanda ratus rursus delectos, et in his Hungaros praecipue hortatur maximis praemiis propositis, vt muros ad ignem immittendum, sicuti ante, subeant, neque prius se recipiant, quam incendium ignis conciperet. ita miles magno ardore sub moenia arcis tendit, quaeque in eos vsus iam ante praeparata erant, alia prae se ferens succedit; commodumque accidit, vt quasi inclinante fortuna pluuiae sub id momentum remitterent, quo factum vtignis fundamentis illatus, murorum inferius latus mox corripuerit, quod longe lateque amplexus totum eum diem cum illud depasceretur, frustraque obsessi restinguere conati essent, iam se a numine deseri cernentes de deditione agere ceperunt. rex vero, qui metueret, ne incendio passim excitato et longe collucente, hostes, qui Plescouiam cum magnis copiis venerant, quorum et partem ducibus Borisso Seino et Theodoro Seremeto Socolam praemiserant, incendij luce moniti auxilio laborantibus accurrerent, omneis copias in aciem instrui, et extra castra in campo sub signis consistere iubet. ipse ab ea parte, qua Socolam itur, cum aulico omni comitatu Polotam transmittit, relicto ad vallum seruandum idoneo militum numero. interim decem ex muris se deiiciunt de deditione cum rege acturi, quos Pannonij, qui spem tam opimae praedae iam animo deuorauerant, veriti ne tot laborum praemium sibi per deditionem eriperetur, tanquam transfugas trucidant, vt ceteros a deditione deterrerent; et cum propter incendium in ruinam ascensus periculosus videretur, in crastinum diem oppugnatione dilata Pannonij tamen praedae auidi iniussu ducum per medias flammas irrumpunt, et semiambusti in arcem euadunt. verum a Moscis, qui fossam intra pomerium duxerant, et tormenta ad latera disposuerant, repulsi, et quanquam Polonis aliquot succedentibus postremo cum damno deturbati sunt, quantumuis rex, qui cum Samoscio tunc extremum vitae periculum adiuit, omnem operam daret, vt Pannoniorum temeritate ceptus motus minore cum damno finiretur. is superueniente rege
tandem suppressus, sed insigni animorum conuersione, cum Mosci hoc successu elati pristinos animos resumentes spatio, quod ignis absumpserat, munito et lateribus propugnaculorum coniunctis se rursus ad defensionem pararent; Poloni alij in alios culpam reiicientes mutuae dissensioni propiores quam oppugnationi viderentur. Pannoniorum tandem virtute, quorum culpa casus interuenerat, damnum sarcitum, qui partem montis quem Mosci interim insederant, impetu capiunt, ab eaque deinde, quemadmodum iussi erant, secundum proximum latus munitiones proferunt, Petro Racio nobili Hungaro suis praeeunte; quo duce in propugnaculum, in quod primum incurrerant, rursus ignem iniiciunt, qui tota nocte grassatus est: mane cum non solum latera antea integra nudata, sed et munitiones intus ductae ad tormentorum ictus paterent, ita vt defensores in iis amplius consistere non possent, tandem per legatos deditio fit III Kal. VIIIbr. in has leges, vt vita salua cum singulis vestimentis milites dimitterentur. deditionem dissuaserunt Cyprianus episcopus et Palatini magis seueritatem principis sui veriti, quam Polonorum metu, obfirmatis ad insigne facinus animis; quippe ignem pulueri tormentario subiicere, communique incendio arcem seque omneis, qui in arce erant, absumere conati a milite prohibiti fuerunt, et ad extremum cum in deditionem consentire nollent, ad D. Sophiae se collegerunt non prius, quam inde vi abstraherentur, discessuri. rex retentis legatis mittit, qui episcopum et Palatinos ad se adducerent, qui vbi in conspectum venerunt, in faciem procidentes more patrio regem salutant, et mox Laurentio Voinae Lithuaniae quaestori custodiendi traduntur. missi dein delecti ex Hungaris ac Polonis, qui arcem accipiant, quam postridie post grateis Deo publice actas, rex quominus ingredi posset, foetore cadauerum in ea iacentium prohibitus fuit, quibus purgari eam ante omnia oportuit. inter illa reperta vnum et alterum Germanorum corpora tradit Reinoldus Heidenstenius, qui has res accuratissime descripsit, quos crure tenus lebeti impositos igne circumiecto aqua feruenti viuos coxerant, manibusque eorum fune per lacertos traiecto a tergo euinctis ventrem totumque corpus miserorum hominum crebris in longum per id factis vulneribus ad scissi thoracis modum foedissime laniauerant. qua re cum ad vltionem fremeret miles, rex tamen fidem semel datam nulla ratione violandam ratus dedititiis vitam incolumem seruauit, optione delata, et duplici assignato loco, in quorum alterum, qui in regis ditionem ac fidem venire, in alterum, qui in Moscouiam redire vellent, concedebat: vtrisque item potestate facta, vt de se commodisque suis ac facultatibus libere statuerent. pauci tamen manere apud regem voluerunt. maior pars reditum in patriam et ad principem suum eligebat, insigni in vtrumque fide ac perseuerantia, cum nemo eorum esset, qui non ad certissimam necem et exquisitos cruciatus proficisci se existimaret. tamen iis Moscus pepercit, seu quod extrema necessitate adactos deditionem fecisse crederet, seu quod aduersis rebus, vt de animo, ita de seueritate remiserat, eosque per vicina praesidia Lukos, Suuolociam, Vsuiatam, et Neuetam distribuere satis habuit, vbi Polotiae deditae ignominiam virtute delerent. fidei seruatae et humanitatis ac clementiae magnam in ea expugnatione laudem apud hosteis meruit Stephanus, quo magis ignotae eae virtutes inter Moscos durissima seruitute oppressos conspiciuntur, eo magis illas in rege hoste admiranteis. minor fama in arce reperta praeda, quae fere militi cessit, excepta bibliotheca libris ex Graeca in Slauicam linguam a Methodio et Constantino, sic Russorum annales ferunt, conuersis instructissima, e doctoribus fere Graecis. moris est apud eos, vt sacerdotes non ex ingenio publice populum adloquantur, sed conciones ex Patribus Graecis ex scripto lingua populari recitent; seu quod homines nullis literis eruditi proprio ingenio minus confidant, seu ne pro ingenij humani curiositate studio noua inueniendi ab antiquitate ac veritate recedatur. addunt, et ne concionatoribus facultate populum pro arbitrio alloquendi facta in principem
et magistratus dicendi, quod perniciosissimo exemplo apud nos inualuit, libertas concessa videatur. capta Polotia rex ad res prouinciae stabiliendas intentus a religione principium fecit, et templum in arce satis amplum et pro loci captu magnifice lapide exstructum, quod a Graeci ritūs hominibus tenebatur, magna et diuturnae possessionis praescriptione se tuentibus, eiusdem professionis episcopo Russo, qui ante iam templi illius titulum Vitepsciae ipse agens vsurpabat, permisit; ea maxime ratione, quod cum longius a domo bellum in Moscouiam inferre cogitaret, intelligeretque, quantum ad animos in omneis partes permouendos religio momentum haberet, verebatur prudentissimus princeps, ne Mosci religionis amore, si eam relinquendam existimarent, a deditionibus absterrerentur, ac Romanae ecclesiae cultoribus nouam attribuit, assignatis possessionibus, et Societatis IESV sacerdotibus, quibus impense fauebat, eius curam credidit, quorum opera multa in religione et in moribus, quae ab iis populis praue instructis peccabantur, emendaturum se sperabat; inprimis ad prohibendas vagas libidines, quarum etiam inter rusticos licentia inualuerat. postea munitiones ad oppugnationem factas dirui, fossas compleri, murorum deiectam partem instaurari iussit, pecunia in id assignata. tum praefectos designat, ac postremo Palatinatum Polotiae restituit, cum aliquanto tempore ante captam eam a Moscis tantum a legatis regiis, sicuti Kioua, regeretur. ita rebus ordinatis cum exercitus regius hostem pro tempore foris non haberet, inter se mutua pernicie pene concurrit, atque a iurgiis inter Polonos ac Pannonios ortis, quod illi ab his se contemni quererentur, res ad arma deuenit. rixa donatiuo a rege compressa longe perniciosiores simultates inter duces ipsos exarserunt. nam et Mieletius Polonus etsi cum Nic. Radeuillio Lithuano arctissima necessitudine coniunctus ex communione muneris nonnihil alienationis contraxerat, interque eundem et Samoscium subortae etiam simultates occultae erant, quod ille non satis auctoritatem suam ab hoc iuuari existimaret. nec minus ex aemulatione Bekesij angebatur Mieletius, a quo imperij militaris maiestatem sibi commissam imminui moleste ferebat. natus is in Transsiluania, ac in familia Petrouicij prouinciae reguli educatus adulta aetate Ioannis Sigismundi Transsiluaniae principis adeo gratiam demeruit, vt cum sine herede decederet, eum successorem designare non dubitaret. verum ab ordinibus prouinciae cum Stephanus ei praelatus fuisset, inde odiis exortis, dum statum publicum turbat, castellis aliquot ab eo exutus ad Maximilianum Caesarem se contulerat, coactisque in Germania aliquot copiis principatum vi Stephano eripere conatus fuerat; a quo profligatus rursus se in Germaniam receperat. postea cum Stephanum aemulum ad regnum Poloniae euectum, et extra omnem inuidiam in altiorem locum virtute conscendisse intellexisset, positis cum aemulatione odiis vnum eum, cuius magnitudinem animi perspectam habebat, elegit, cui et se crederet, et a quo ornamenta omnia et amplificationem fortunae exspectandam sibi statueret, eaque fiducia suam illi fidem ac operam detulerat. nec vero ille spe sua falsus est. nam rex, qui virtutem Bekesij vicissim cognitam haberet, non modo omnem erga ipsum offensionem ex animo deposuit, sed benigne susceptum opibus ac dignitate cumulauit. quod indigne ferebant Poloni, quos per otium tumultuanteis vt neg otio in officio contineret, rex ad castella vicina, quae adhuc hostium praesidiis tenebantur, recipienda mittit. Mieletius Polono et Germano peditatu assumpto Socolam ducit. Turoüliam cum Martinus Gurtius cum Cosacorum manu et Constantino Lucompscio peteret, praesidiarij restincto Polotiae incendio arcem deditam coniectantes locum iniussu ducum deserunt. Susam ad praesens omitti placuit: tormentis per Dunam ad Drissam cognominem fluuio arcem deuectis, indeque iumentorum ope Socolam deductis ponte Nicolai Vrouecij industria Drissae imposito exercitus a Mieletio traducitur. eodem tempore Io. Sbarasius Palatinus Braslauiensis cum parte equitatūs flumen tranat, et Plescouiam versus in excubiis considet, vt Mosci illac
excurrentis impetum remoraretur; qui contentus ad terrorem ostentare diuersarum nationum copias, vt Kasanorum et Astracanorum nuper a se subiugatorum, easque suo quasque nomine citare, nullum praeterea operae pretium fecit, tentoriis tantum fixis, non etiam castris munitis. cum Drobrossolouius, qui rei tormentariae praeerat, treis globos candenteis, quorum supra rationem explicauimus, periculi faciendi caussa eiaculatus esset; ex his duo cum incendium fecissent, a Moscis suppressi sunt; tertius imo fundamento adhaesit, qui non animaduersus haut multo post in muro ex abiete et arida materia constructo latissimum incendium sparsit. quo conspecto cum Mieletius quasi ad impetum faciendum tuba signum dedisset, pauidi defensores cum restinguere incendium non possent, tantumque repentini periculi obiiceretur, diuersis portis se eiiciunt. Seremetus cum parte equitatūs Plescouiam se recipiens in Sbarasium; Borissus Seinus ab altera parte in Germanos inciderunt. Seinus a Germanis vltione ardentibus et recenti crudelitatis Polotiensis exemplo efferatis interfectus est, et cum eo Andreas Palecius, Michael Lycus, Basilius Criuoborscius Palatini cecidere. qui in arce remanserant, cum supplices vitam rogarent, Germani irrumpunt, et cum promiscue cunctos caederent, Mosci desperata salute cataractam ferream demittunt, conclusosque intra arcem ad IO Germanos trucidant, antequam Rosdraseuius et Vierus porta effracta suis accurrere potuissent qua patefacta Germani quam antea efferaciores irruunt, et obuios quosque nulli gratia facta caedunt. multi in ignem se praecipitantes conflagrauerunt. saeuitum et in occisos, inter quos cum plerique obeso corpore essent, focariae Germanorum apertis corporibus ad notas vulnerum medicationes, ac in his Seino ipsi adipem detraxerunt, quod postea Moscorum princeps scripta epistola Polonorum regi exprobrauit. parta ingens praeda, militeque ex ea ditato Mieletius ad regem cum victore exercitu rediit, qui Polotia Disnam profectus est, vbi Adolfi Holsatiae ducis, et Henrici ordinis Teutonici magistri legatos auditos Vilnam reiecit. cum initio regni eae difficultates Stephanum excepissent, quae quo minus in tempore bello Liuonico occurreret, eum prohibiturae viderentur, Radeuillius Vilnensis Palatinus, qui totannos bellum in Liuonia magno sumptu ac sine vllo fructu geri videret, Adolfum suscitarat, qui beneficij titulo eam a rege peteret, bellumque contra Moscum suscepturum se polliceretur. huius aemulatione Ioannes Chodkeuicius paullo ante mortuus Henrico, vt idem faceret, auctor fuerat; quorum postea petitiones rex cum Varsauiae in comitiis esset, ex occasione petitae ab iis mutuae in hoc bellum pecuniae elusit. tunc vero conscenso Disnae nauigio secundo Duna, fluminis amoenitate delectatus Druinam, et inde per Braslauiam terrestri itinere Lithuanicam Vilnam venit, vbi obuium habuit legatum Pontificium Andream Caligarium cum pluribus ex nobilitate. ciuitas Vilnensis tota in gratulationem effusa et composita oratione Deum eius precata est, quod benignitate nuper capta Polotia fuisset, vt eos magna molestia liberaret, idem mox amoto a ceruicibus suis Raukenhausio ad publicam securitatem firmandam perficeret. postquam Moscus nuncium de capta Polotia et praelidio Socolae caeso accepit, Plescouia, quo venerat, in interiorem Moscouiam concessit, datis ad Susae praesidiarios, quibus Petrus Theodori F. Coliceus Palatinus praeerat, literis, quibus eos monebat, vt, quando captis vndique praesidiis auxiliorum spe omni interclusi essent, in tempore sibi consulant, corrupto ante omni instrumento bellico, et imaginibus ac sacris, ne a barbarorum, sic caeteros prae se habet, ludibrio obiiciantur, in terra defossis. id cum pluribus significasset, vnae ex iis in Mieletij manus peruenerunt, qui inde occasione capta eo ducit. Mosci imperata fecere, vitamque et singula vestimenta pacti locum cum omni instrumento bellico, quod supererat, tradiderunt prid. Non. VIIIbreis. Mieletius his actis exercitum in treis partes distributum in hiberna deducit, dato negotio Constantino Ostrogiae duci, vt in hosticum cum clientaribus copiis excurreret, qui Borysthenem transgressus cum Michaele
Visnouecio tota Seuerensi ditione vastata etiam populationibus Starodubam et circumposita loca passim infestauit. idem et a Philone Kimita Orsanensi. praefecto factitatum, qui praeda ingenti abacta ad Smolenscum vsque prouectus, et duobus pagorum millibus incensis praeter agri solum nihil iis in locis reliquum fecit. rex interim, qui bellum in sequentem annum pararet, cum Vratislauiae esset V Kal. VIIbr. comitia Varsauiam indixerat ad IX Kal. Xbr. tumque magistratus ac dignitates, quae per Ioannis Chodkeuicij mortem vacabant, inter proceres distribuit, iisque Radeuillios Lithuanos prae ceteris ornauit. quod non mediocrem illi apud Polonos inuidiam conflauit, vigente adhuc inter duas nationes quamuis sub idem imperium coniunctas aemulatione. inde Vilna Grodnam mouit, quo loco venationibus aliquandiu se oblectauit, quarum et praeteritorum laetitiam nonnihil turbauit Gasparis Bekesij, de quo modo dixi, obitus, qui moriens vxorem ac duos impuberes filios regi ac Samoscio multum commendauit. tandem ad comitia ventum, in quib. cum incommodis sermonibus criminationis specie se differri rex intellexisset, eos dilui, quam dissimulatione valescere maluit. plerique, quibus aut effusa regis liberalitas non satisfaciebat, aut qui cum regem suffragiis iuuissent, ab eo honoribus non affici ad iniuriam pertinere arbitrabantur, aut denique Mieletium, Samoscium, et Radeuillios solos honoribus participare non ferentes, in eo regno, in quo quod quisque sentit, pari libertate dicere potest, omnia dicta factaque regis secus interpretabantur. nam et cum initio Leopolim in Russia proficisceretur, eum taedio preasentium asportata omni Sigismundi Augusti gaza in Transsiluaniam cogitare; dein cum Suiri diem militi ad conueniendum dixisset, non bellum serio ab eo suscipi, cui gerendo impar esset, sed pecuniis colligendis et nouis tributis colorem quaeri agebant. quidam et altius prouecti reginae animum tentauerant, suspicione iniecta, quasi rex eius aetatem spernens diuortium meditaretur, eaque de caussa Petrum Volscium episcopum Ploscensem ad Pontificem misisset. addebant et minime satisfactum condicionibus in regno ineundo ab ipso iureiurando confirmatis, homines aduentitios ad honores ac dignitates prouehi, nec in accipiendo in fidem Curlandiae duce seruatum regni legibus praescriptum modum. quae omnia eo pertinebant, vt negato tributo belli persequendi facultas regi adimeretur. itaque turbidis initiis praeuertendum ratus Samoscius, primo, quo agi de rep. ceptum, comitiorum die luculentam ad Ordines orationem habuit, qua et victoriam de hoste partam in maius extulit, et belli persequendi, antequam Moscus vireis et animos colligat, necessitatem validis rationibus approbauit, et vniuersos ac singulos ad remp. tali in necessitate fortiter capessendam hortatus est, conscientiam pro solatio in praesens, ac regem beneficum, in posterum gloriam pro praemio habituros; sic autem omneis statuere debere, obtrectationibus ac praeposteris remp. turbandi studiis quae virtuti ac bonis artibus debentur, praemia sub bono principe sperari non posse. quod ex compacto cum rege a Samoscio dictum cum cuncti intelligerent, pristina querellarum libertas paullatim remisit. rex nihilominus, quae publice iactari inaudiuerat, diluere voluit. et cum Leopoliensem profectionem et Suirensem expeditionem vt pleraque alia iam tempus refutasset, et constaret, regem multa de priuatis commodis in publicos belli vsus contulisse, nihilque separatum a repub. in hoc bello habuisse, quantum ad militaris imperij imminutionem et exteros honoribus cumulatos, quod Bekesium hoc dicto notari videret, sic factum excusauit, vt diceret, Bekesium praefecisse se Hungaris, non vt sua auctoritate bellicarum quid rerum administraret, sed vt ducis Poloni imperio subesset, et quasi interpretis munere apud Hungaros fungeretur; externi porro militis vsum praecipue peditis ad hoc bellum fuisse necessarium, quippe cum hoc regnum prae ceteris equitatu, non perinde peditatu valeat, et re saepius in Senatu agitata tandem tenuisse, vt externae opes ad domesticum robur firmandum adscisci possent. neque enim esse sapientis, quod externorum
periculo consequi possis, ciuium sanguine quaerere velle. hac ratione maxima imperia coaluisse; hoc ipso in regno multas primarias familias se tempore insinuasse; inter alias clarissimam Tarnouiorum domum ad exteros originem suam referre. quibus verbis compressa murmura, silentiumque ea de re in posterum fuit, cum nemo esset, qui peditem externum necessarium negaret. de Curlandiae item duce ostensum, quod actum esset, nihil a legibus et maiorum exemplis alienum esse. purgati et coram de Plocensis episcopi legatione sinistri et ad inuidiam compositi rumores. itaque nullo repugnante tributum scitum est, clausula ne auctoritas praescriberetur, adiecta, vt rex per legatos bellum administraret. quod indignum magnitudine animi sua iudicans, non solum sibi decorum vt ipse bello interesset, sed etiam ad accendendos tot nationum animos, aemulationes tollendas et dissidia ducum componenda necessarium multis rationibus demonstrauit. sub exitum comitiorum de Niscerda capta allatum est, prodente Cossonio quodam non corpore solum, sed animo etiam supra agrestem valente, qui capta olim Polotia cum reliquis oppidanis in Moscouiam deportatus, dein cum amorem domini pristini exuisse putaretur, patriis sedibus cum filiis restitutus simulac de vrbe a rege recepta intellexit, quomodo cum aliquo operae pretio ad prius imperium rediret, cogitare cepit, Cosacisque Polotiensibus auctor fuit, vt ad locum perfectis nondum munitionibus debilem, eo citra negotium potituri, accederent. et promissis euentus respondit. at Cossonius, qui nihilominus inter Moscos fortuitum Cosacorum aduentum existimanteis impune versaretur, de Sauolocia eadem ratione occupanda cum iisdem Cosacis agere voluit. sed re detecta nec successus par fuit, et ipse nimiae apud hosteis morae poenas luit, cum duobus filiis in castelli conspectu palo suffixus. et haec quidem in Oriente ac VIItrione dum geruntur, res haut paullo quietiores ad Occidentem erant, suspensis in Hispania ac vicinis prouinciis de regno Lusitano in familiam externam breui transferendo animis. Comitiis ad Kal. April. indictis rex Cardinalis habitu et sceptrum manu gestans cum Bracantiae duce ac magno comitatu venit, et in pegmate ad id parato sub vranisco consedit. ibi coram delegatis Alfonsus Castroblancus sacerdos a rege dicere iussus orationem absurdae atque adeo impiae adulationis plenam habuit, et deplorata praeteritorum memoria laudatoque rege a caritate, iustitia, misericordia, et quasi se pro suis immolasset, cum rege caelorum comparato, etiam conuentum ordinum cum sacrosanctis Synodis comparauit, ac proinde illarum exemplo non posse errare impudenter affirmauit. tum cuius rei caussa conuenissent, exponit, seorsimque vt more maiorum de rep. consulerent, hortatur. variabant sententiae. nam alij, vt motibus praeuerteretur, nulla dilatione interposita inpraesentiarum de regni successione decernendum censebant. alij in eo negotio cautius progrediendum esse sentiebant, viamque iuris seruandam, vt qui ius in eo sibi arrogabant, citati audirentur, et omnium partium rationibus intellectis, instructaque rite et ordine lite mature de ea statueretur. alij rursus, quod litem in longum protelatum iri prouiderent, si quid interim humanitus contingeret, expeditum videri dicebant, quo tumultibus obuiam iretur, vt regni gubernatores crearentur. alij denique, qui turbas malebant, indecisa ac confusa omnia cupiebant. mediam viam elegit rex, vt nihil inpraesentiarum de successione decerneretur; sed qui in eo ius sibi competere contendebant, citati prius audirentur; interim gubernatores crearentur. secundum haec ab ordinibus nominati XV, ex quibus rex V delegit, quorum nomina secreta, sic enim post multas contentiones tenuit, in capsam coniecta sunt, Olissiponensis magistratūs custodiae traditam. nominati rursus XXII, ex quibus rex XI delegit, qui, si regem ante litem de regni successione terminatam mori contingeret, cum plena potestate eam diiudicaret, ridicula prorsus ratione; quippe cum constet, iurisdictionem regiam morte mandantis exspirare; eiusque rei in Castellae regno insigne exemplum perhibetur, vbi cum Isabella regina leges condidisset,
quas post mortem suam locum habere volebat, eae tamen defectu potestatis locum in eo regno non obtinuerunt. nihilominus a rege Bracantiae dux, ceterique proceres, antistites, ac ceteri ordines sacramento adacti, gubernatoribus a rege creatis, et ei, secundum quem delecti iudices pronuntiassent, tanquam legitimo regi se parituros Antonius ipse Crati prior, cum initio petito prius cum rege colloquio iurare detrectaret, tandem tactis S. S. Euangeliis ceterorum exemplo fidem obstrinxit. heic rursus pro plebeio ordine, qui a Philippi partibus admodum alienus erat, quidam consurgens suggillata obnoxiorum fide, qui decus et libertatem regni priuatis affectibus posthaberent, conuentum rogauit, vt ad honorem ac iura regni tuenda secum consilia, vireis, animos gnauiter sociarent, et quod idem iam factum fuerat, petulanti insolentia XV OIO hominum ad eos, quos designabant, in ordinem cogendos, et eorundem domos, si opus esset, incendendas ac euertendas sui ordinis nomine obtulit. id tamen a prudentioribus excusatum, qui plebis ingenio quam violento tam facile mutabili ignoscendum putabant. actum et de regis matrimonio, et gratiae a Pontifice impetrandae caussa missus Romam Eduardus Castroblancus. ipse rex multoties medicos super valitudine sua consuluit, an ea aetate liberorum procreationi habilis esset, et quanquam castitatem tota vita professus ad excludendum externum heredem de ducenda vxore cogitabat. quibus de rebus certior per oratores suos et inprimis per Christophorum Moram tunc ad eum oratorem factus Philippus, cum videret regem et ordines a se auersos esse, protinus ad oratorem suum, qui Romae erat, vt omni ratione Pontificem a gratia ducendae vxoris Henrico facienda dimoueat, scribit; eodemque tempore ad ipsum Henricum auunculum in occulto mittit Ferdinandum Castellium Dominicanum, qui eum a proposito ducendae vxoris reuocaret, vel ea maxime ratione, quam licet ineptissimam tamen apud hominem superstitiosum valituram putabat, quod veneno sectario passim pullulante periculum esset, si sacris addictus vxorem duceret, id in exemplum a perniciosis hominibus traheretur. verum Dominicanus ille non perinde ab Henrico, vt sibi Philippus persuaserat, acceptus est, sed statim cum offensionis specie dimittitur, suppressa tamen legationis caussa. iamque citatis competitoribus oratores eorum aderant: pro Philippo Petrus Giro Ossunae dux cum iis, quos dixi; pro Philiberto Sabaudiae duce Carolus Roboreus, pro Ranutio Farnesio Alexandri F. Ferdinandus Farnesius Parmae episcopus, qui re Patauij inter I. C. celeberrimae illius Academiae deliberata consultationem validissimis rationibus, vt sibi videbatur, confirmatam publicauerat. et Sabaudus quidem de iure suo Philippo concedebat, quippe ex Isabella grandiore natu Emanuelis regis filia progenito; tantum petebat, vt si contingeret Philippum ante Henricum communem auunculum decedere, eo casu iuris sui ratio haberetur. de cetero iisdem cum Philippo argumentis contra Bracantiae ducem, qui Catharinam Eduardi Henrici fratris filiam in vxorem duxerat, et Ranutium Eduardi nepotem ex Maria eius grandiore natu filia procreatum nitebatur. nam sublato repraesentationis beneficio, quod multis rursus argumentis conuellebant, tanquam gradu proximi et masculi, ceteris praeferri debere ambo contendebant. repraesentationis rursus beneficium vrgebatur a Bracantina, et Ranutio; qui Ranutius eandem rationem postea contra Catharinam materteram reflectebat, ipse ex grandiore natu Eduardi filia natus. in gratiam Bracantiae ducis, cui et in occulto fauere Henricum intelligebant, Conimbricae academiae I. C. scripserant, editaque consultatione multis argumentis Philippi et Sabaudi primum ac rursus Ranutij ius refutabant. vniuersi autem Antonium Crati priorem, qui et citatus aderat, tanquam spurium, et Ludouico quidem Henrici fratre, sed ex contubernio mulieris, quam nunquam vxorem duxisset, prognatum a successione reiiciebant. Catharinae Regum nostrorum parentis nomine quamuis minime citatae adfuit et Vrbanus Sangelasius Conuenarum episcopus Lud. Sangelasij Lansaci nothus F. qui post multas difficultates tandem ab Henrico
admissus est, eique permissum, vt per procuratorem in caussa ad probandum ius suum interuenire posset. sic autem affectus Henricus videbatur, vt in Bracantini gratiam cunctos exclusos vellet; rursus vt Philippum excluderet, omneis promiscue ad petitionem admitteret. Regina, origine longius petita ius suum referebat, vt supra iam diximus, ad Robertum Alfonsi III ex Mathilde Bononiae comite natum, a quo genus ducebat. nam ceteros Alfonsi liberos ex Beatrice Gusmana Mathilde superstite prognatos illegitimos fuisse. qua re non solum iniuriam tot Alfonsi successoribus regibus faciebat, sed Henrici ipsius tunc regnum tenentis ius quasi in dubium reuocabat: vt multi non immerito et Reginae et eorum, qui circa ipsam erant, prudentiam in ea legatione decernenda desiderauerint. nam quam gratiae ab eo consequendae spem, subesse, quem tam atroci iniuria laeseris? aut quam victoriam expectari posse contra tot litiganteis, qui ius suum ex proxima successione metienteis, si ratio iuris a Regina praetensi habita fuisset, statim a limine iudicij excludebantur? igitur cum eas rationes minime pondus habituras prouideret legatus noster, alias a Rege literas ad Olissiponensem cameram, scriptas profert, quibus Rex operam suam toti regno liberaliter deferebat, et ne se potentiorum iugo opprimi paterentur, maximopere Lusitanos hortabatur. quas literas, quo minus Camerae redderencur, et publice recitarentur, Henricus prohibuit. id aemulatione a Rege factum interpretati sunt Hispani, eumque per oratores suos et apud Pontificem et alios Christianos principes, et Amurathem adeo Turcorum imperatorem ac Fessanum regem egisse scribit Antonius Errera, vt auctoritatem aut arma sua interponerent, prohiberentque, ne Philippus tanta accessione imperium iam satis per se formidabile locupletaret. nec cessabat Philippus, qui per Petrum Vanegam Cordubensem statim post Sebastiani mortem Marochum missum arctissimam amicitiam cum nouo rege contraxerat. et quanquam Elisabetha Anglorum regina iamtum, quod euenit, animo praesagiens, vt infestissimum bellum cum Philippo haberet, omnem operam daret, ne Hametes tam potentem vicinum tunc domi turbatum, et quamprimum quietem in Hispania nancisci posset, contra ipsum arma versurum in otio relinqueret, tamen nihil impetrare potuerat, cum rex ab Andrea Gaspare Corso, quem dixi, persuasus tantum principem vltro bello lacessere nondum compositis in regno nouo rebus minime sibi tutum arbitraretur. apud Lusitanos Hispani iniurias a Gallis acceptas in maius extollebant; interceptam Petri Castroblanci Indicam nauem tot gemmis onustam, quas et in digitis Francisci I ipsius multi viderant; deinde sub Henrico II Francisco Pereirae Lusitano legato itidem gemmas furto ademptas, quas regina per summam contumeliam retinuerit. denique interceptas a Protestantibus Gallis naueis ab insula S. Thomae et Brasilia venienteis, idque impune fuisse piratis, qui postea in aula regis triumphantes visi sunt, frustraque de tanta iniuria questos Lusitanos nullam a Rege satisfactionem impetrare potuisse. haec et alia siue falsa siue ex vero trahentia in Gallici nominis inuidiam artificiose comminiscebantur Hispani, et per oratores suos passim disseminabant. ad oratores superiore anno missos Philippus adiunxerat Rodericum Vascum et Ludouicum Molinam iuris peritos, Ioanne Silua, qui olim apud Sebastianum regius orator proelio ipsi interfuerat, et captus ac multis vulneribus sauciatus ab Hamete in Philippi gratiam nuper dimissus fuerat, penes se retento, haut occulto eorum, qui circa regem erant, vt creditur, liuore, et Christophori Morae inprimis, qui negotij a se inchoati decus in alium transferri aegre patiebatur. is igitur commendatione aulicorum oratoris titulo, antea cubicularij regij dignitate ornatus, in Lusitaniam ablegatur. magno errore, ab Henrico vt pleraque alia in ciuili administratione peccauit, factum prudentiores existimant, quod plenam de successione cognitionem non sibi reseruauerit, sed eam doctorib. per scholas agitandam et ad extremum a iudicibus a regno deligendis decidendam permiserit. sic enim portam
ad turbas et factiones in regno apertam. atqui constare ipsi debuit, non iuris peritorum opinionibus dari aut adimi imperia. verum ea armis quaeri, et pasta iisdem armis aequabili iure temperatis conseruari. sed quid aliud expectari potuit ab homine vitae otiosae innutrito, iam sene, minime ad imperia nato, qui proprias sacrifici virtutes, nullas veri principis haberet, qui alieno potius, quam suo ingenio regeretur, et odiorum in cunctos semel conceptorum tenax, post regnum adeptum neque ea deponere, neque digne vlcisci sciret? itaque et in ipsum licentia grassante et ad odium accedente contemptu multa iactari cepta, quod quietem regni negligeret, per magistratus venaleis remp. administraret, in rebus nihili tempus tereret, necessarias aut non intelligeret, aut insuperhaberet. quod regni successionem, de qua motam quaestionem primo quoque tempore a se regia auctoritate nemine citato decisam oportuit, tot petitoribus ad ambiendum inuitatis ad seditiones domesticas et potentiorum inuasionem exposuerit. quod gubernatores intempestiue creauerit, et ita factionibus regnum ipse sciderit. in eam rem scripta sed suppresso auctoris nomine euulgata. quae cum ad regis notitiam venissent, cognitionem peruerso ordine institutam, quae lentius antea procedebat, vrgere cepit, eamque tandem in scenam, ipse fortunae ludibrio quasi rex in theatrum productus deduxit. primi incedebant Philippi oratores; dein Sabaudi; post Ranutij Farnesij; tum Bracantiae ducis procuratores: postremi omnium qui Antonij caussam defendebant. eum Henricus Almadae in vlteriore Tagi ripa ex aduerso vrbis degentem longius Cratum secedere iusserat, veritus, ne ex odiis, quae ipsi cum Bracantino intercedebant, si propius accederet, ad arma deueniretur. et cum esset auerso ab eo animo metuebat, ne ille in aula inter nobileis et praecipue apud plebem, cui odio externorum competitorum summopere acceptus erat, partes sereret. itaque quamuis citatus nunquam impetrare a rege potuit, vt ad vrbem veniret, coram ius suum disceptaturus. ius autem a regina praetensum etsi longius petitum, quia alios excludebat, illud ante omnia refutari placuit. sic autem argumentabantur Philippici doctores, ius illud longissimi temporis praescriptione intermortuum frustra nunc a Regina suscitari; de quo tot Bononiensium comitum, qui Mathildem exceperant, nemo hactenus controuersiam mouisset. et vero si penitius in veritatem rei inquiratur, cons...um, Mathildem nullos ex Alfonso III liberos suscepisse, ac magnopere falli aliosque in errorem secum ducere, qui scripsit ad S. Dominici Olissipone infantem filium Mathildis sepultum esse. nam vtin viuis fuerit, tamen apparere vel ex aetate vel ex habitatione nullos illum liberos reliquisse. et nullos quidem Mathildem liberos ex Alfonso sustulisse probari ex ipsius testamento, quod in publicis archiuis seruatur, inquo nulla mentio liberorum habetur. tum ex libello supplici Vrbano V a regni ordinibus oblato, quo post Mathildis mortem petebant, vt interdictum reuocaretur, et filij ex Beatrice ab Alfonso suscepti tauquam legitimi ad regni successionem admitterentur. quod proculdubio frultra petiissent, si qui ex Mathilde suscepti in viuis tunc fuissent. igitur inde sequi, Robertum illum, ad quem genus suum Regina referat, non Mathilde, sed Alisa Mathildis sorore prognatum esse. ita Reginae iure exploso, restabat Antonius, qui si probare ius suum potuisset, ceteros a limine iudicij repellebat. itaque Henricus impetrato a Pontifice diplomate, quod fecisse postea poenituit, de caussa ante omnia cognoscere voluit; et cum exquatuor testibus ab Antonio productis, et matrimonium Ludouico patri cum matre eius intercessisse affirmantibus, duo se ab illo subornatos et promissis ac pretio corruptos falsum testimonium dixisse confessi fuissent, alteri duo merito suspecti essent, quippe cum matris soror in testem allegata, nec consentanea cum tertio teste diceret, et alioqui Ludouicus pater eum tanquam spurium extremis tabulis nominasset, Henricus tandem auctoritatem suam interposuit, et Antonium non legitimum, sed illegitimum pronuntiauit, eique super foedere matrimonij et natalium quaestione
perpetuum silentium imposuit, saluo sibi contra falsos testeis, et ipsum, qui eos subornasset, persecutionis iure. qua re cognita Antonius non tamen quieuit, sed Alexandri Formenti Pontificij oratoris ei in occulto fauentis commendatione aliud diploma a Pontifice impetrat, quo prius diploma reuocabatur, et quasi mandatum egressus esset Henricus, qui sententiam pronunciasset, ei mandabatur, vt litis acta Romam transmitteret. qua re vltra modum iritatus sero errorem sensit, qui Pontificia ac non propria et regia auctoxitate de caussa cognouisset. itaque cum nouum diploma a Pontifice venisset, quo rei de integro cognitionem oratori suo et Georgio Almeidae archiepiscopo Olissiponensi attribuebatur, ita excanduit Henricus, vt ab oratore Pontificio vix placari potuerit. sed citato Antonio, vt ad perduellionis crimen responderet, cum non compareret, de cetero, quam honestis poterat, se rationibus excusaret, statim Eduardo Castroblanco lictorum praefecto negotium dederit, vt ipsum comprehenderet, et cum comprehendi non potuisset, in contumacem tanquam rebellem inobedientem et publicae tranquillitatis percurbatorem sententia non pontificia sed regia auctoritace fercur, qua dignitatibus, honoribus, titulis ac bonis priuatur et extra regnum deportatur. cessit irae impotentis senis Antonius, ne geminata contumacia se iure praetenso indignum redderet, et absencia sua maius sui desiderium apud plebem excitaret. restabat Philippus, Sabaudus, Ranutius, et Bracantinus, qui dum quisque contrariis rationibus se inuicem oppugnat, ius suum in dubium reuocabant. tandem post scenicas illas concertationes cum nihil decerneretur, singuli consultationes pro iure suo ad Pontificem et principes Christianos mittunt. inde occasione sumpta regni ordines et praecipue Olissiponenses quasi extincta mascula proie et incerto succedentium iure rem ad electionem deductam contendebant, idque sibi iuris arrogabant; nam sic olim post Ferdinandi obitum legitimis heredibus deficientibus Ioannem licet ipurium concordibus ordinum suffragiis in regem electum esse, ab eoque, qui regnum huc vsque tenuerint, genus ducere. contra replicabant Philippici, electioni nunquam locum esse, quandiu legitimi heredes existant; et vt detur, hereditatem iacere propter incerta partium iura, non propterea inde sequi, vt ipsi ius eligendi habeant. nam Portugalliae regnum ab initio ipsos Lusitanos minime constituisse; sed portionem eam Galeciae esse, ... Hispaniarum reges Henrico comiti concesserint, quamque successores e... postea multis accessionibus amplificauerint. itaque aequum esse, si res ad caduci caussam recidisse dicatur, vt Portugalliae regnum inspecta origine Legionensi regno accrescat, et tanquam membrum olim ab eo auulsum cum ipso nunc tandem conglutinetur. et ita quidem primus fabulae actus vtcunque transactus fuit. cetera serio acta sunt. nam Philippus, qui statuisset ius suum armis persequi, plusque momenti in potentia sua, quam in iure suo et I. C. sententiis poneret, iam satis famae, et hominum opinioni satis scenae et ineptae regis imperiti voluntati datum ratus, Henricum petita audientia per suos legacos adoritur, et Ossunae duce verba faciente orat eum, vt quando de suo iure adeo manifesto et ipsi et omnibus constare debeat, eum regni successorem designet, et in ipsius verba cunctos ordines iurare iubeat: id magno Lusitaniae bono cessurum, quae cum Hispaniarum pars sit, nulli melius, quam Hispaniarum regno conuenire queat, Philippum in Hispania et matre Lusitana natum, vxorem etiam ex Lusitania habuisse, vt nullum eorum, qui hoc regnum friuolis ex iure petitis rationibus ambiunt, maiore caritate ac beniuolentia Lusitanos complexurum appareat. Michaelem olim Emanuelis ex Isibella Ferdinandi Arragonij et Isabellae Castellensis maiore natu filia natum mascula prole deficiente in spem successionis tot regnorum educatum, et tanquam Hispaniarum Principem auis superstitibus designatum prono Hispanorum fauore acceptum culcumque; nunc vice versa, si Deus Philippo Lusitana matre orto regnum legitima successione deferat, aegre id Lusitanos minime ferre debere. cum vero omnium principum, tum vero S. M.
pietatis studiis semper a puero innutritae hanc praecipuam esse curam, vt omnia consilia sua, cogitationes, vota, conatus ad Dei gloriam, tanquam ad scopum, dirigat. ac longe maximam esse, quae ex Lusitaniae cum reliqua Hispania coniunctione ad nomen Christianum redundatura sit, vtilitatem; quippe cum vnitis vtriusque regni viribus et opibus in orientaleis ac occidentaleis Indias, adde his Africae oram maritimam, et tot munitiones in Africae faucibus a Castellensibus et Lusitanis quondam separatim excitatas, promiscue nunc Hispanis omnibus aditus pateat, quo Christi nomen in his longinquis et veri luce destitutis prouinciis facilius promulgetur, et firmiore cum robore barbarorum a vera religione alienorum impetus propulsari, piraticae depraedationes non solum in Oceano, sed etiam in mediterraneo mari prohiberi, et ad euertendas Turcorum Europae imminentium vireis, etiam in Asiam bellum inferri possit. tum Ossunae dux Philippi nomine promittit, si amice res transigatur, et ipse citra armorum necessitatem legitimus successor declaretur, fore, vt iura integra omnia, libertates, priuilegia, immunitates Lusitaniae saluae maneant, et a principe suo confirmentur. quod vtique facturus non sit, neque vero possit, si res ad arma deueniat. quapropter demisse et enixe, quam potest, regem obsecrat, vt in hoc negotio Christianae rei, regno, patriae, simul consulat, et non tantum veluti iudex inter partes sedeat, sed tanquam parens inter liberos ius dicat, ac Philippo tanquam primogenito filio regnum legitima successione, quandocunque ipsum Henricum decedere contigerit, delatum adiudicet. hac veluti honesta, vt sibi videbatur, belli denuntiatione praemissa Philippus cuncta ad id necessaria parat, et Inico Lupo Mendozae Mondeiaris marchioni regni Neapolitani, et M. Antonio Columnae Siciliae proregibus mandat, vt veteranos classi impositos cum apparatu bellico ad Baeticae litora quamprimum mittant. item marchioni Aiamontis Mediolani proregi negotium datur, vt copias, quas penes se habeat, Genuam versus tendere iubeat. per Petrum Medicem Francisci Etruriae ducis fratrem IX OIO peditum in Italia, ducibus Prospero Columna; Vincentio Carafa, et Carolo Spinellio; per Hieronymum Lodronij comitem VI OIO in Germania conscribi curat. missi mox diuersis itineribus delecti tribuni, qui aditus in Portugalliam omni ex parte diligenter obseruent, ciuitates, oppida, arces, situm earum, soli commoditatem, l... comeatūs subuectioni et castrorum metationi opportuna notent, et ad regem referant. ij fuere Franciscus Valentia, Alfonsus Varga, Petrus Bermudes Sanctius, Io. Baptista Antonellus locorum muniendorum valde gnarus. tum Francisco Alabae rei tormentariae praefecto mandatum, vt Hispalim profectus, quod sui muneris sit, expediat. comeatus per praefectos vicinos in plureis menseis prouisus. iussi et Gabriel Nonius, Ludouicus Enrices, Franciscus Valentia, Petrus Aiala, Martinus Argotes, Antonius Morenus, et Rodericus Sapata Legionensis singuli singulas legiones per Castellam conscribere. summaque omnia faciebat Philippus, ne quod sibi damno vertisse in bello Granatensi, et Guletae expugnatione nuper meminerat, imparatus opprimeretur, potiusque ducebat, vel cum immensis sumptibus periculo in tempore praeuertere, quam dum sumptibus parcitur, tantae occasioni deesse. cum tamen sciret, potentiam suam ceteris principibus formidolosam esse, nec speratam tanti regni accessionem parum inuidiae apud eos conciliaturam, colorem tantis apparatibus quaerebat, famamque spargi curauerat, sibi cum Hamete Cherifio optime conuenire, et coniunctis viribus ex compacto expeditionem Algerianam susceptam, vt deiectis Turcis ad commune bonum Hispaniae et Africae oram vtrinque pacatam redderent. et ita credi in Italia volebat, et saepius percontanti Pontifici, quorsum tanti appratus pertinerent, responsum a Philippico oratore fuerat, ad bellum in Africa contra Turcos gerendum destinatos esse. at Henricus, qui ex Ossunae verbis et apparatibus belli, quid sibi Philippus vellet, non ignoraret, et Antonio vltra modum ob ea, quae dixi, infestus esset; Catharinam vero Bracantini ducis
vxorem percaram sibi sed imparem contra Philippi potentiam animaduerteret, paullatim labare cepit, a Leone Enrice ex societate IESV, qui ei a sacris confessionibus erat, potius quam a legatis Philippicis, vt creditur, persuasus, qui caelos inde meritis suis apertos ostentans, si ad ecclesiae Romanae amplificationem Philippum sibi successorem designaret, et inde minas miscens, si tam potentis et coniuncti sibi principis preces negligeret, superstitiosum ac meticulosum senem toto affectu initio in Catharinam propendentem paullatim ab ea alienauit. is tamen animo aestuans, et in incerto cogitationum salo adhuc fluctuans, ne cogi videretur, vt maiestatem ad paucos dies tueretur, caussatus sibi ab Antonio insidias strui, et consilia eum contra puplicam quietem perniciosa agitare, nouas copias ad Palatij regij securitatem apposuit, haut satis fidens iis, quas Olissiponenses obtulerant, quos Antonio in occulto fauere cognouerat, ac proinde suspectos habebat. igitur instante Ossunensi et Christophoro Mora apud Henricum, vt Philippus successor declararetur, tandem manus dedit; sed in eo laborabat, qua ratione errorem re in iudicium publicum, quam sibi seruare debuerat, deducta admissum emendare posset. itaque in arcano plebis tumultum veritus cum Philippicis transegit, additis condicionibus de certis dignitatibus, quae in regno solis Lusitanis attribuerentur, petiitque tempus, dum indictis Almerini, nam in vrbe iam lues contagiosa grassari ceperat, comitiis tutius et maiore cum Ordinum approbatione declarationem euulgare posset. condiciones continuo Madritum perlatas etsi ratas habere prae se ferret Philippus, tamen probare Henrici consilium non poterat, qui declarationem in comitiis fieri volebat. nam sciebat auersos a se Lusitanorum animos; itaque frustra eorum voluntates ac vota exquiri. id auctoritate regia posse Henricum, cui si quid ab ordinum conuentu auctoritatis accedere debuit, id vltimis comitiis abunde factum esse. tantum superesse, vt ipse potestate ac iure suo vtatur. quae etsi crebro in aurem a Philippicis anxio seni insusurrarenrur, tamen in proposito mansit, et syndicos ciuitatum Almerinum conuenire iussit, ratus se eos seorsim compellatos in sententiam suam pertracturum. interea Pontifex, per Philippum Segam suum apud Philippum oratorem agit, et quanquam apparatus bellicos, quos faciat, ad bellum Africanum destinatos sciat, tamen prouidere ob controuersam regni Portugalliae successionem motus nouos suboriri posse itaque sui officij duxisse, eo in negotio auctoritatem suam interponere, ac petere sibi rei inter ipsum et Henricum componendae arbitrium deferatur. gratum in speciem sibi initio Pontificis officium esse simulauit Philippus Ioannis Siluae consilio vsus, et quousque cum cum Henrico transegisset, variis protelationibus vrgentem Segam ludificatus est. vbi vero cum Henrico transegit, tum renudata voluntate, respondit, in tam iusta ac clara caussa, cum propensa Henrici in caussae suae aequitate perspecta sit beniuolentia, non opus esse, vt S. S. partes suas interponat. ceterum pro tam egregia voluntate gratias illi agere, neque recusare, si quid inciderit, quod tanto vindice indigeat, quin offcium eius imploretur. suspecta regi erat Pontificis, vt et aliorum principum in eo negotio voluntas, et praeiudicium iuri suo in praesens, regiae maiestati in posterum fieri existimabat prudentissimus princeps, si de his rebus in Pontificem compromitteret, eoque exemplo illum regnorum arbitrum et quasi iudicem constitueret. itaque iam de Henrici voluntate certus, et potentiae suae, rebus in omnem euentum prouisis; confisus comitiorum, quae impedire non poterat, exitum exspectabat. interea ad loca exploranda missi ad Philippum redierant. Bermudes, qui per Galeciam in Lusitaniam descenderat, per Rodericiciuitatem exercitum commode Olissiponam versus incedere posse confirmabat. Varga, qui ab altera parte aditus lustraucrat, potentem exercitum secundum Tagi ripam per Badaios, Pacem Augustam olim dictam, immittendum censebat. Valentia ab Aiamonte per Turdetaniam hodie Algarbium ad vrbem vsque expeditum iter esse aiebat; et interim triremeis per Anam fluuium Mertolam, quam Iuliam Myrtilini fuisse
volunt, appulsuras, ita vt tam modico spatio interiecto, IX leucarum videlicet, exercitus terrestris a marino comeatu iuuari possit. postremo Antonellus tutissimum et carris ac tormentis trahendis accommodum iter per Pacem Augustamversus Setubalium olim Cetobrigam magna asseueratione confirmabat. alij per Galeciam exercitum in Lusitaniam immittendum suadebant. dissidentibus ducum sententiis, tandem placuit, vt Antonellus in Castellensium congfinibus aditus exploraret, et a Galecia Aiamontem vsque limitem lustraret, si quidem tutus ab ea parte in Portugalliam accessus esset. quae dum sedulo fiunt, casus incidit, qui gubernatorum ab Henrico nominatorum secreta hactenus nomina ante tempus reuelauit. nam cum rex Almerinum profectus exeunte IXbri in periculosum ex deliquio morbum incidisset, vt parum a mortuo abesse crederetur, missi protinus, qui capsam in maiore vrbis templo depositam afferrent. qua aperta, Gubernatorum nomina palam recitata sunt. ij erant Georgius Almeida vrbis archiepiscopus, Franciscus Sada cubiculariorum regiorum princeps, Ioannes Tellus, Ioannes Mascaregna, et Didacus Lupus Sosa Senatūs iuridici praeses; qui mox sacramento adacti, se iuxta regis mandata regnum administraturos. mox vt rex ad se rediit, iam de Philippo successore declarando certus Paullum Alfonsum Villam-viciosam ad Catharinam mittit, qui renunciaret, apud animum suum constituisse, Philippum, de cuius iure sibi plene constaret, regni successorem declarare. id illam scire voluisse, vt secundum hoc rebus suis vtile consilium capiat, et dum res adhuc integrae sunt, cum Philippo agat. appetente comitiorum die varij motus animorum erant. nam alij Antonio fauebant, et misericordia eius a patruo moroso indigne habiti tangebantur. eum solum ex regia familia masculum superare, et quamuis spurium, tamen ne regnum ad exteros deueniat, aliis praeferri debere; votis sacri ac plebeij ordinis eum subleuari; nec nobilitatem nisi metu aut spe reclamare, quae si euanuerint, facile in illum consensuram. tantum opus concordia esse, quae et sperari possit, si Antonius Catharinae Bracantinae filiam in vxorem ducat. sic enim vtrique satisfactum, et decori Lusitani nominis atque adeo libertari publicae consultum iri. sed prudentiores, qui ius ex potentia metiebantur, in Philippi partes propendebant, et nobilitas, quo magis de dignitatis ac fortunarum amissione periclitabatur, eo plus de successu sollicita ad eas inclinabat, multaque in vtramque partem disputabantur, quae cum a priuatis palam dici periculosum esset, per scripta sub incertis nominibus euulgabantur. Hispani praeter ius suum commoditates inde ad Christianum nomen, et priuatam Lusitani regni vtilitatem redituras in medium proponebant. contra, si recusarent, periculum, quod imminebat, multis extollentes. nam quam potentiam Hispanis parem? qui quoties arma mouerint, Franciam captiuam facere, proceres Germaniae in triumphum ducere, Turcum in fugam vertere, Melitam e barbarorum manibus eripere, exercitus hostileis dissipare, idque diuturno adeo bello Belgico occupati possint? quomodo illis resestere posse Lusitanos? et vt animum ad bellum sustinendum obstinauerint, quem exitum fore, nisi vt reguli Indiarum litora a Christianis insessa interea occupent; Mauri loca in Africae ora deuastent; Galli et Angli in Insulas inuadant, et tantum imperium misere in partes laceratum magno nominis Christiani dedecore ac iactura omnino dissoluatur? multa et in odium Gallici nominis addebantur, quippe Hifpanis nullam nos exagitandi occasionem pro more suo praetermittentibus. ad ea et contrariis scriptis respondebatur, et potentia adeo formidolosa Hispanorum eleuabatur; foris eos potenteis et in praesidiis seruandis occupatos esse; domi non perinde valere; vbi nec propter soli sterilitatem exercitus ali, neque ob asperitatem locorum commode deduci possunt. id bello Granatensi nuper: experimento insigni constitisse, quod contra exiguum hominum numerum susceptum vix externis opibus toto triennio, nec nisi per subornatos insidiatores prius occisis ducibus confici potuit. arma ad terrorem Philippum ostentare, quae si mouere
necesse sit, cogitaturum prudentissimum principem, quantum periculi ei hoc bello ad Belgium accedente occupato, inde a Mauris inde a Gallis et Anglis, ac postremo ab Italia, quae ad famam tantorum motuum fortasse rebellatura sit, eodem tempore impendeat. et haec ita ab vtraque parte in vulgum iactabantur, miraque erat affectuum in singulis ac sibi pugnans disparitas, cum nobilitas, quae confusione regnorum pristinam dignitatum praerogatiuam amittere, et ordinem cogi videbatur, tamen de futuro anxia Philippo studeret: plebeius et sacer ordo, qui magna ex parte ex plebeio constat, quique magnas commoditates et non incerta lucra ex ea vnione sperare poterat, praepostero externi dominatūs odio in Antonij partes infausto et inauspicato amore ferrentur. at Philippus, qui sibi cum clerico, sic Henricum vocabat Ioannes Silua, cum populis plus lingua quam facto ferocibus, de regno nullis munitionibus firmo, nec vllis belli apparatibus instructo et ob recentem calamitatem omni fere pecunia exhausto rem esse intelligere, declarationem clam promissam per legatos vrgebat, qua impetrata voti compos euadebat, negata, iustum armis, abunde praeparatis, colorem praetexebat. iamque iniuerat annus a salute humana supra millesimum et quingentesimum octogesimus, multis rebus gestis toto orbe memorabilis, sed Lusitaniae inprimis non solum bello funestissimo, sed sterilitate ac lue contagiosa, quae Olissiponae praecipue saeuiit, fatalis. correpti ea statim exanimabantur, et incerta fere remedia erant. tandem lenientia magno profectu adhibita, et salutarem vnicornis et lapidis Besuarij in potu vsum multi experti sunt. vrbs cadaueribus passim scatebat, adeovt coemeteriis passim plenis extra pomerium corpora exportari necesse fuerit. magna interim magistratūs socordia, qui nec ciuitate per se spurca vias purgari, neque domos suspectas notari, aut infectas mundari curabant. deserta vrbs, vili tantum et inopi plebe in ea relicta. cumque vere adolescens malum tota aestate magnas strages edidisset, sub autumnum remisit. Emanuel Portugallus et Didacus Salena a ciuitate ad comitia delecti fuerant, quos Henricus admittere noluit, tanquam seditiosos, eosque honoribus indignos pronunciauit. in quorum locum suffecti sunt Phoebus Munis et Emanuel Sosa Pacecus. Salenae regem interpellanti quasi de iure successionis inconsulto populo transegisset, cum rex respondisset, id captum populi superare, superbe replicauerat; atqui non de captu populi ita iudicabas, cum te in regem assumpsit. quam vocem non solum libertatis, sed arrogantiae plenam Henricus ad animum reuocauerat. Portugallorum autem omnem familiam rex summe suspectam habebat, ex Ioannis Gardae episcopi occasione hominis superbissimi, qui et Henricum, antequam rex esset, prae se contempserat, et ab eo minus honestae vitae conuictus cum Romam citatus esset, in viaque ad Philippi aulam deflectens ad regis conspectum admitti non potuisset, ideo contra vtrumque regem odium capitale conceperat, in partemque consiliorum contra ipsos initorum cum Alfonsum fratrem -pertrahere nequiuisset, Franciscum Vimiosi comitem filium eius et vniuersam familiam ab Henrico et Philippi partibus alienauerat, et vt Antonij caussam adiuuarent, magno suo infortunio persuaserat. tandem V Eid. Ianuar. factum comitiis initium ab Antonio Pinerio Leriensi episcopo, qui composita oratione coram delegatis, quamobrem eo rex venisset, aperuit, vt de successore in regem designando concordibus omnium votis ageretur. inde post gratias conuentūs nomine ab Emanuele Sosa Paceco actas discessum est, et ad fanum Ecrenes, olim Scalabim, seu Iulium praesidium dictum, in altera Tagi ripa assignatum delegatis hospitium. ij porro ad S. Francisci conueniebant, vt de rep. capita conferrent. cognito interim Henricum ad Philippi partes propendere, immane quantum multorum animi commoti sunt, ac praecipue Conimbricae, vbi de Antonij in regno iure iam licentius, quam par erat, plerique loquebantur. quam libertatem frustra per Martinum Corream Siluam eo missum refraenare rex conatus est, etiam Aria Consaluo
Macedonio vrbis syndico in carcerem ob id coniecto, qui mox dimissus est. post aliquot dierum spatium Leiriensis episcopus ad ciuitatum procuratores venit Henrici nomine et Philippum saepius eum interpellasse dicit, vtse regni successorem designaret: sed regem semper rem distulisse, donec de iure partium contendentium plene edoceretur. id eum sedulo ab eo tempore fecisse, et mature pensitatis et examinatis in medium vndecunque allatis rationibus, exploratisque peritiorum sententiis tandem comperisse, inter Philippum et Catharinam Bracantini ducis vxorem controuersiam remanere; quam sententia dirimere cum varias ob caussas periculosum sit, superesse, vt amice et pacata via res transigatur. proinde illos monere, vtin commune consulant, quo ex eorum sententia de re omni ad Dei gloriam et Lusitani regni decus ac tranquillitatem deinceps statuat. is inopinatus nuncius animos syndicorum summopere perculit; quippe qui rem integram esse rati hoc agi putabant, ad electionem necne admitterentur. itaque missus e suo numero Phoebus Munis regem rogauit, vt sui rationem in electione haberet. quod cum iracunde iuxta et arroganter fecisset, rex succensens iracundiam eius minus modestam increpuit, quam ille ingenue agnoscens, tanquam a iusta caussa profectam excusauit, quod ipsum videat constituisse, Castellensem non Lusitanum regem designare. id illos non solum ad iram, sed ad desperationem adigere; nam se expetere, vt regem, quem velit designet, modo Lusitanum, cui post ipsius mortem sint parituri. verum geminatus ab Henrico mox nuncius non solum hanc dubitationem discussit, sed maiore perturbatione commotos iam animos cumulauit. nam idem Leiriensis episcopus in eo res esse dixit, vt nisi transactione componerentur, rex primo quoque tempore pronunciaret. qua significatione commotiores quam antea alios ordines adeunt, et in re communi aduocationem poscunt. tandem rex, qui ita affectis animis pronuntiare intempestiuum existimaret, et syndicis, vt de re amice componenda cogitarent, neque persuadere, neque rem ad paucorum iudicium, sicuti tentauerat, adducere posset, petitioni procuratorum assensit, et vtipsis rationes, ob quas ad electionem admitti deberent, allegare intra triduum liceret, concessit. laeti ea gratia syndici, quod se regem arbitrio suo creaturos confiderent, regem adeunt, gratiisque actis instrumenta ex actis publicis vt sibi describere liceat, tempusque bidui produci petunt. de priore assensum, alterum negatum. vnde spe noua impleti Antonius et Bracantinus factiones per regnum renouant, et amicos quisque suos bono animo esse iubent. sed haut diu gaudio solido frui illis licuit, prid. Kal. Febr. Henrico extincto, qui sub mediam noctem hora et momento a se praedictis in deliquium incidit, cum eodem tempore Luna deliquium pati inciperet; quo deliquio Lunae desinente et ipse in viuis esse desiit, cum eadem hora ante LXVIII annos, sicuti a curiosis obseruatum fuit, ui lucem editus esset. is publica calamitate ad regnum vocatus regendo imperio minime par, et cum illud olim Sebastiano puero administraret, cunctis despectus, et quandiu illud tenuit, odiosus, tandem cum XLII menseis regnasset, regnum non tam legitimo successori adiudicandum, quam potentiori occupandum reliquit. post Henrici mortem statim apertae testamenti ante VIII menfeis conditi tabulae; quib. ille successionem regni ei deferebat, qui caussa in iure disceptata vinceret, nisi ipse ante mortem caussa plene cognita iam eum nominasset. recitata etiam quae gubernatorib. data fuerant mandata, vt interregni tempore Duces, comites, marchiones creare, archiepiscopos et episcopos instituere, commendas et alia beneficia, quae CXXV ducatorum annuorum reditum excederent, conferre, de aerario ob belli tantum necessitatem statuere possent. tum missus officij gratia ad Gubernatores a syndicis Martinus Consaluus Comara, qui olim sub Sebastiano rerum gubernaculis admotus, ob asperos mores et inexorabile ingenium postea loco motus fuerat; ceterum a Philippica factione alienus, ideoque plebi gratus. per eum a Gubernatoribus petitum, vt Almerino discederent, et Fanum Eirenes concederent; ad sumptus minuendos conducti ab Henrico stipatores dimitterentur; praesidia in limite firmarentur; legatio ad Pontificem
decerneretur, vt partes suas interponat, et Philippum, quo minus bello rem gerat, auctoritate sua impediat. altera item ad Philippum decernatur legatio, qua belli necessitatem deprecati ius ei suum saluum fore promittant; contra prensatores et suffragiorum corruptores seuere anquiratur. ad ea responsum a Gubernatoribus, se quamprimum Almerino discessuros, sed quo ituri sint, neque dum constituisse, et ne nunc euulgetur expedire. ceterum non posse dimittere militem ab Henrico conductum ad tutelam suam, et eorum, qui de regno contendunt, necessarium. de firmandis in limite praesidiis praecipuam curam fore; legationem iam ad Philippum decretam, delectosque Conimbricae episcopum, et Emanuelem Melonem: ad Pontificem non opus videri, vt legati pro tempore mittantur. ad vltimum in prensatores ac malis artibus suffragia captanteis seuere animaduersurosse recipiunt. petierat et Phoebus Munis, vt tres ex Gubernatorib. tanquam suspecti remouerentur, aliique in eorum locum deigerentur: sed contra instante legato et rem firmam moueri hoc rerum statu periculo minime carere dictitante, nihil innouari placuit. aderant Brabantinus, et episcopus Parmensis, et pro parte quisque sua negotium vrgebant. instabant et Philippi oratores, vt secundum regem suum quamprimum pronunciaretur. comparuit sub id tempus et Antonius, quiantea latebat Henrici iram veritus, et Olissipona, quo in occulto venerat, quod multos iam amicos ex plebe circase habere diceretur, a Gubernatoribus facessere iussus Almadam concessit. inde e Betlemitico monasterio ad comitia et Gubernatores dat litteras, et quod ad vrbem venerit, excusat, pietatis officium, vt patruo iusta redderet, caussatus. tum vt se commendatum habeant, enixe rogat, suamque operam pro regni tranquillitate, quam demisse potest, defert. ante Henrici mortem, cum Io. Bapt. Antonellus ad Philippum rediisset, tandem decretum fuit, vt per Pacem Augustam exercitus pedestris Cetobrigam duceretur, eodemque tempore maritimae copiae ad Olissiponam appellerent. eam vt regni caput, sic belli arcem ante omnia petendam; qua capramox alias ciuitates ac castella ad obsequium concessuras. per Beturiam, quae Estremadura hodie est, regionem comeatu abundantem tormenta et carri deducti, eius rei cura Teiadae et Villadarae Sarmiento praefectis attributatum procerib. mandatum, qui arces in Lusitaniae finib. habent, vt conscripto ex ditione sua quisque milite vndique in limitem hostiliter inuaderent. Petrus Castrensis Lemosij, Gaspar Fonseca Montis-regalis comites ex Galecia impetum facere; Garsias Sarmientus, Ferdinandus Montenegrius insulam in Minij ostio occupare; Ioannes Pimentellus Beneuenti, Didacus Toletanus Albae comites per montana ingredi; ex Carpetanis Beltramus Cueua Albuquercij dux, Ferrandus Enrices Villanouae marchio suos mittere iussi sunt. idem factum a Francisco Zunica Besarij, et Alfonso Gusmano Medinae Sidoniae ducibus, Aiamontio et Gibraleonio marchionibus, qui per Hispalensem agrum in Turdetaniam ingressi sunt. contra Beiram oppositus Ioannes Pacecus Seralui marchio. vbi vero de Henrici morte cognouit Philippus, statim ad Gubernatores, ordinum conuentus, et Cameram Olissiponensem dat literas, eodem fere exemplo, quibus petebat, vtse iuxta Henrici auunculi voluntatem, quando de iure suo cunctis abunde constaret, sine dilatione regem declararent. quod si facerent, paratum se priuilegia ac libertates ab Emanuele auo concessas confirmare, et nouas, si opus esset, his addere. si recusarent, armis ius suum persequi decreuisse. viderentigitur, et quod e re sua esset, eligerent. ad ea vniuersi respondent, et vim deprecati Philippum monent, tantisper sustineat consilium, dum legatiad eum missi auditi fuerint. rursus heic partes suas Pontifex interponere voluit per Philippum Segam, quem vt prius ludificatus Philippus eo magis sibi accelerandum duxit; et cum iam copiae ex Italia accersitae Gadeis venissent, quas Fabritius Columna, qui sub id tempus ex morbo decessit, et Ioannes Cardona adduxerant, Hispanis in Cordubensi agro, Germanis in Xerensi tractu, Italis inHispalensi territorio, et fossoribus iuxta Alcalam Flumentanam hospitium attribuit. tanto exercitui conscripto opus erat imperatore, quem rex cum animo suo diu luctatus
tandem esse voluit Ferdinandum Aluarum Toletanum Albae ducem, Vzedam, ob eas, quas supra dixi, caussas relegatum, cui per Gabrielem Saiam et Ioannem Delgaldum ab epistolis significauit vt ad Erenam in Baeturia ad exercitum se conferret, ibique mandata sua opperiretur. is tot rerum gestarum gloria famosus dux siue occulta inuidia, quae summis viris in illa aula pro virtutis praemio rependi solet, siue ob fastum et nimiam arrogantiam regi inuisus, (nam quod de Friderici filij culpa, cui pater participauit, memoratur, leuius est, quam vt aduersus tot merita praeualere potuerit) exilium suum impatienter admodum ferebat; et cum videret nec Pontificis aliorumque principum externorum, nec multarum Hispaniae ciuitatum preces apud iritatum principem hactenus valuisse, occasionem aliquam dari peroptabat, qua et libertatem consequeretur, et singulari aliquo facinore ad antiquas palmas addito intermortuam tanti nominis famam renouaret, simulque pristinum gratiae locum apud regem reciperaret. itaque ab initio statim post Sebastiani cladem non cessauerat per literas et amicos bellum vrgere, dicterio, cum de exequiis mortuo faciendis ageretur, addito, debere regem Sebastiano regi Olissiponaeiusta persoluere; deque belli necessitate et gerendi ratione diligenter perscripserat, hac spe ac fiducia, quam virtutis suae conscius ipse de se conceperat, vt cum rex prudentissimus ad hoc bellum summo duce opus haberet, non alium quam se tota Hispania deligere posset. nec opinione sua falsus est. cum tamen summae gratiae loco peteret, vt sibi in itinere ad regem adire, eiusque manum deosculari liceret, id minime a seuero principe impetrari potuit. itaque mox se ad exercitum, sicuti iussus erat, sine mora contulit. rex initio ad exercitum venire ipse decreuerat, et in id Ferrandus Silua Cifontis comes euocatus fuerat, qui pro ratione officij regium vexillum regi ad exercitum proficiscenti praeferret. sed postea mutauit, in Baeturia vicina subsistere contentus. itaque ordinatis Mantuae Carpetanorum negotiis, eorumque cura Antonio Perrenoto cardinali commissa, IV Non. Mart. cum vxore, Didaco filio, in cuius verba regnorum Hispaniae ordines paullo ante iureiurando adegerat, et duabus filiabus ad Aquas Lupias, hodie Guadalupem vocant, profectus, vbi iusta Henrico auunculo facere decreuerat, venit XI Kal. April. paullo ante a Catharina Bracantina sobrina exoratus libertatem Theodosio filio Barcellensi duci in proelio capto, ab Hamete Cherifio impetrauerat. eum Gadeis profectus Sidoniae dux non solum comiter, sed et magnifice excepit, et in suae ditionis castellis, quae plurima in illo tractu habet, inter ludos et conuiuia complures dies detinuit. quod studiose a Sidonio ita iusso fieri cum crederent parentes, vt specie hospitalitatis eum tantisper, dum rex eo venisset, in potestate haberet, filium per fidos monent, vt ad se nulla mora interiecta contendat, Omisso etiam salutandi regis bene meriti officio. quod postea illiapud Philippum id ad alieni a se animi signum referentem excusarunt, et impatienti filij visendi desiderio condonari petierunt. dum serio ad bellum se accingit Philippus, duobus potentissimis exercitibus terra marique incedentibus, tamen cum minime ignoraret, quam sinistri rumores de se passim non solum in Lusitania, sed etiam per Italiam spargerentus, aliquid famae dandum ratus, familiari sibi dissimulatione, quasi post tantos apparatus poenitentiae locus esset, totum negotium rursus ad conscientiae normam examinare voluit. quippe inde a Pontifice sollicitabatur, vt rem controuersam arbitrio suo committeret, inde opinione hominum praegrauari se sentiebat, quasi vi alienum regnum inuaderet, calcata iuris ratione, cui se infirmiores competitores subiecerant, atque adeo oppressa regni, quod ambiebat, libertate; cuius ordines ea in re ius suum eripi sibi conquerebantur, et alioquiiurisiurandi religione teneri se dicebant, quo minus dictis et imperio ipsiusaudientes essent. quibus difficultatib. vt citra difficultatem se expediret, rem theologis suis Complutensibus, Iesuitis Patribus, et Franciscanis, dum nullam bello inchoato moram interponit, per otium discutiendam permisit. itaque animi gratia quaerebatab iis, si cum sibi de iure suo in regni Portugalliae successione per mortem Henrici delata certo constaret, conscientia
obligaretur, alicui se tribunali submittere, quod illi regnum adiudicaret, et in eius possessionem ipsum mitteret. dein si Portugalliae regno recusante eum in regem admittere, antequam in iure cum aliis competitoribus re disceptata contrario iudicio obtinuerit, propria auctoritate regni possessionem sumptis contra resistenteis armis apprehendere possit; hoc posito, quod nullo scrupulo se teneri sentiat; et quia Gubernatores et ceteri Lusitaniae Ordines iurisiurandi religione prohiberi se dicebant, quo minus eum in regem admitterent, qui non in iure regni heres declaratus esset, maxime reclamantibus competitoribus, qui se iuris auctoritati offerebant. quaerebatur item, an praetensum iusiurandum excusationis loco, quod regem legitimum non reciperent, accipi deberet. ad quae theologi prorsus voto Philippi congruentia respondebant, et nullo eum conscientiae vinculo obligari affirmabant, ad subiiciendum se alterius iurisdictioni aut arbitrio, quippe cum propria auctoritate regnum sibi adiudicare et possessionem eius adipisci posset. nullas in eo esse partes Pontificis, cumres mere soli sit, neque quidquam admistum habeat, cuius respectu sacri fori debeat intercedereauctoritas; neque vero quidquam caussae esse, curse Ordinum Lusitaniae iudicio summittat: nam electis semel regibus, iis et in eos eorumque successores omne ius translatum intelligi, vt penes ipsos omnis sit iurisdictio, nec ab aliis iudicari possint. quando igitur constat Philippum verum ac legitimum regni heredem esse, et hoc verum esse, nullius alterius tribunalis, praeterquam proprij sui, iurisdictionem subire debere. delegatis autem illis XI viris ius nullum esse de caussa tanta cognoscendi; nam a se non habere iurisdictionem, verum a rege mandatam; eamque, vt ipso superstite valuerit, vna cum extincto expirasse; idque exiuris regula constare. neque enim iurisdictionem regum post mortem prorogari posse. denique quantum ad tertium caput, sic statuebant, nulla iurisiurandi relligione teneri Lusitanos, quo minus Philippum regem admitterent, cum ex supra dictis constaret, neminem esse vel dignitate vel potestate ac iure in hac caussa Philippo superiorem, qui de ea posset cognoscere. quae theologorum seu sententia siue censura postea publicata est, eiusque auctoritatem rex ad arma iam sumpta, quibus plus fidebat, etiam accedere voluit. vt exercitus terrestris Albano, sic classis imperium Aluaro Bassano Sanctae Crucis marchioni Hispanicarum triremium praefecto, et bello nuper contra Turcos multum laudis adepto commissum est. is cum ad S. Mariae, quem Menesthei portum fuisse credunt, classem appulisset, Erenam ad Albanum venit, vt simul de belli gerendi ratione in commune consulerent. colloquio habito coram Ludouico Barriento summo exercituum curatore placuit, vt rursus ad Cetobrigam conuenirent. inde assumptis secum Francisco Valentia, Roderico Sapata, Martino Argote legionum tribunis, qui in classe mirent, Sancta-crucius ad classem redit. ceteri tribuni penes Albanum remanserunt.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXX.
VENERAT iam Guadalupem Philippus, quo ad eum episcopus Conimbricensis et Emanuel Melo a regni Lusitaniae rectoribus missi fuerant. initio ambiguum fuit, an tanquam legati admitterentur, qui subditi essent. tandem auditi, vimque deprecati a rege petierunt, vt per rectores et XIviros Henrici beatae memoriae testamento ad id ordinatos, caussam de regni successione decidi pateretur; id enim ad tranquillitatem ac libertatem regni pertinere. quibus datum responsum XVI Kal. Maias, quando constaret de iure suo, nec legitimus ac competens iudex in hac caussa alius esset, nec ipsi iureiurando in praeiudicium maiestatis suae facto tenerentur, scirent, e duobus alterum eligendi necessitatem impositam esse, aut bellum habere, aut quod ipsorum caussa mallet, Philippum in regem admittere, et priuilegiorum, libertatum, immunitatum prolixe ac liberaliter concessam confirmationem a benignitate tanti regis accipere. cum hoc responso legaci ordinum perturbato animo ad suos redierunt. episcopus Conimbricensis iam ab Henrico antequam moreretur persuasus non ita alienus a Philippo putabatur. sed Ferdinandus Silua, qui in aula regis erat titulo oratoris, quod se sperni, neque ad publicas ceremonias admitti videret, indignationem summam animo conceperat. crescente interim popularis ordinis arrogantia et iam grassante licentia rectores confusarum rerum pertaesi potestatem suam ampliari ab ordinibus petunt; quo negato, comitia dimissa ac soluta pronunciant. quod. admodum aegre tulere Antonius, episcopus Parmensis, et Bracantinus, nihilque non fecerunt, vt ordinum delegati manerent, pecuniam in sumptus, et alia large polliciti, quod scirent solutis comitiis, quae a Philippi caussa auersa erant praeualente in eis plebeio ordine, omnia in Hispanorum potestate fore. tandem defectu potestatis cum syndici frustra se esse cernerent, prius protestati contra Rectorum decretum, ad sua quisque redierunt. horum discessu cum summa rerum penes Rectores esset, illi vt munus suum impleuisse viderentur, in speciem cuncta ad defensionem parabant, potius vt plebis sollemnia insanientis furorem ea diligentia placarent, quam quod vllum inde operae pretium sperarent. itaque missus Franciscus Baretus in Galliam ad Regem, qui delectum peditum auxiliarium ab eo peteret. is inde in Italiam transire, et cum nouo Sabaudiae duce Carolo Emanuele eodem officio defungi iussus est. Philibertus Emanuel
paullo ante III Kal. VIIbr. decesserat, cum aetatis annum LII ageret, princeps magni animi et sollertis ingenij, cuius parens Carolus cum omni ditione fere a Francisco I et Henrico II spoliatus esset, ipse virtute sua ac meritis eam pace anno huius seculi LIX inter Henricum et Philippum facta reciperauit, ducta Margarita Henrici sorore, ex qua Carolum suscepit; et cum initio principatūs praepostero obsequij sui Pontifici approbandi studio temere Conuallensibus populis suae ditioni subditis in religione dissidentibus bellum indixisset, re vtcunque vxoris lectissimae feminae, et Raconij comitis interuentu composita ab eo tempore semper pacem coluit, et Pinarolium ac Sauillianum suae ditionis oppida, quae cautionis loco Reges nostri retinuerant, occasione captata in Henrici ex Polonia aduentu recepit; dein animum ad maiora appellens et ex calamitatibus nostris et praua regni administratione, quae turbas exinde consecutas proculdubio secum trahebat, omen capiens iamtum perniciosa consilia contra nos agitare cepit, iniecta primum iuris, quod in Saluciano principatu sibi competere aiebat, alieno maxime rebus nostris tempore mentione, et sollicitata Bellogardij fide, cuius ministerio ad bellum contra nos excitandum vtebatur. verum ea pro tempore consilia discussit inopinata Bellogardij mors sub anni initium, cui haut diu post Philibertus superfuit, accedente ad dolorem ex tanti amici fato conceptumletali morbo, quem homo in voluptates effusior, cum ingruente aetate et calore vitali imminuto vires desiderio non satisfacerent, ex vini generosioris et ciborum potius ad incendendum, quam alendum calorem inseruientium copioso vsu contraxerat. moriens, quanquam haut magno suarum rerum sensu, consilia, quae Bellogardij et morte sua imperfecta reliquerat, ad filium transmisisse visus est; quae ille opportune, vt sibi videbatur, maiore nostro incommodo, quam in rem suam profectu postea resumpsit. igitur Baretus cum ad Carolum profectus esset, nullum ab eo, quippe qui Philippi gratiam captabat, et a Philippo iam spe nuptiarum sollicitabatur, responsum, quod ad gustum faceret, tulit; cum ille tanti regis de familia sua optime meriti magnitudinem ad excusationem praetexeret, et post Henrici et patris mortem nullum sibi in eo regno ius superesse animaduerteret. inde Baretus Romam perrexit, opem a spirituali Pontificis gladio contra Philippi arma imploraturus. sed Gregorius miti ac prudenti animo senex, quanquam aegre faceret, vt occasioni tantae deesset, et non auctoritatem Pontificiam tali negotio interponeret, tamen pertentata faepius Philippi voluntate, cum eum ad omnia sua monita obsurduisse cerneret, veritus, si ferri Apostolici aciem intempestiue distringeret, ne ea contra tantam Philippi potentiam irrito conatu hebesceret, se excusauit, et infirmitatis suae conscius cum ambiguo responso legatum dimisit. missus et ad Caesarem Eliseus Portugallus, qui Lusitaniae ordinum nomine aduocationem eius posceret. etiam cum Elisabetha Anglorum regina actum, vt opibus suis afflictos subleuaret, et in alieno periculo proprij admoneretur, daretque operam, ne tanti regni accessione locupletatus Philippus vireis suas aliquando contra ipsam verteret. in regno et a Rectoribus ad defensionem prouisa omnia. Ludouicus Caesarius curator cum amplissima potestate delectus est, Didaco Menesae limitis Baeturiae oppositi tuendi, Ioanni Basconcelo Mirandae et Berae quam Pacem Iuliam fuisse autumant. cura commissa; Emanueli Portugallo ostium Tagi seruandum datur. Georgio Menesae classis attributa. praeterea firmata in limite praesidia, et praecipue SanIuliana arx. verum omnia, vt in rep. duce destituta lente et confuse administrabantur, haut occulta Caesarij tergiuersatione, qui haut dubie Philippi partibus addictus erat. vt autem officio satisfecisse viderentur Rectores, vltimum defensionis telum adhibent, decreto ad episcopos, curiones, ac sacerdotes directo, quo mandabatur, vt in omnibus conuentibus, allocutionibus publicis, concionibus per ciuitates, oppida, municipia, pagos populum ad libertatem ac salutem regni tuendam hortarentur. quae res magnas offensiones et turbas peperit, dum plebs et sacer ordo,
qui fere ex plebe constat, satis per se concitati eo quasi libertate a magistratu facta concitatiores, soluta disciplina, et metu ac verecundia omni exuta, inde sacerdotalis modestiae obliti, inde calcata obsequij reuerentia nihil non dicere et facere audent, magistratu ipso spreto, qui libertatem semel factam et in ipsum ab insana multitudine retortam postea reuocare aut mocderari minime potuit. iamque passim caedes, furta, rapinae, latrocinia, impune erant, sacerdotibus ac concionatoribus publice in magistratus, qui maleficos in ius vocarent, aut castigarent, ex ambone inuehentibus. cuius rei mox insigne exemplum editum est, cum quidam Antonius Suares nomine ab Antonio Crati Priore, sicuti in tormentis confessus est, subornatus Ferdinandum Pinam praecipuae auctoritatis virum Olissipone in via publica interfecit. nam cum morti addictus a Damiano Aguiare ad supplicium duceretur, sacri collegij sodales cruce praelata ex proximo Magdalenae fano egressi obuiam lictoribus processerunt, dirisque ex libro publice recitatis inter cesserunt: inde a verbis ad manus ventum, ita vt patibulum sit deiectum. quo conspecto Damianus homo inuicti animi dumhinc inde circa patibulum lictores et sacrifici certantes occupantur, Suarem interea turbae seductum ad tignum proximarum aedium suspendi iussit. quod et sacro ordini probrosum fuit, et in magnam Antonij infamiam ac contemptum vertit, qui vltionis auidum animum morte hominis ira sua indigni expleuit, nec promissam percussori impunitatem prcestare potuit. Antonius Almerinum venerat, et a Rectoribus petierat, vt de statu suo amplius quaereretur, quem cum illi viderent populum passim ad seditiones concitare et partes in regno fouere, non aliter de eius iure cognituros se responderunt, quam si ab aula facesseret, neque propius X ad eam leucis accederet; veriti scilicet, ne si praesentem illum adesse paterentur, maiorem fauorem illi apud plebem concitarent, et motibus eius caussi excitandis caussam praeberent. ei studebat maxime Ioannes Tellus vnus ex Rectoribus, qui in summa rei pecuniariae penuria inde milite stipendium flagitante, inde peste per vrbem grassante gemmas regias vendendi auctor fuit. sed Christophoro Mora intercedente, et Philippi gemmas esse, eoque inconsulto vendi non posse clamitante, consilium Telli irritum fuit. in hoc salo fluctuantibus animis, qui ex Rectoribus Philippo fauebant, optimum factu censuerunt, vt condiciones, quas Philippus per oratores suos Vviris Ossunae manu subscriptas obtulerat, et ipsi admodum regno honestas et vtileis existimabant, a Philippicis publicarentur: sic enim iudicabant, et fidem Philippi publicatione illa obligari, et plebem ac sacrum ordinem iis cognitis placari posse. verum optimo consilio euentus defuit. nam Philippus condiciones non admissas postea reuocauit, et in ipus vix adulti mali initiis, cum nondum eius sensus ad vniuersos peruenisset, concitati imperitae multitudinis animi propterea mitigari non potuerunt. itaque Ossunae dux relicto Mora ac ceteris oratoribus, ad regem coram ipsum consulturus perrexit. rex Guadalupe Augustam Emeritam venerat, vbi ad eum salutandum vt Albanus accederet, tandem ab amicis eius exoratus, permisit. igitur cum venisset, magna beniuoli animi significatione acceptus, et tegere caput mox a rege, quod summi honoris loco illa in aula habetur; et quia ex podagra debilis erat, prope se sedere iussus est. post colloquium in arcano habitum, et res in exercitu ex Albani sententias ordinatas, ille ad exercitum, rex Pacem Augustam concessit XII Kal. Iun. vbi cum rursus ad eum legati Lusitani venissent, et Cetobrigam comitia indicere constituisse significarent, rex eos ad conspectum admittere noluit; sed responsum ad eos scriptum misit, quo pluribus verbis de eorum contumacia querebatur, et seditiosos, vt se respicerent, hortabatur: nam se venisse, non vt bellum Lusitanis amicis olim atque adeo Hispanis inferret, sed vt regni successione delati possessionem adipisceretur, et bonos ac obedienteis sibi subditos regia beniuolentia complecteretur; in eoque praecipue laborabat oratio, vt de comitiis conuocandis consilium sibi non placere ostenderet. nam comitiorum nullas partes esse,
vbi de legitimi successoris iure constaret. itaque instabat, vt omisso de comitiis consilio, quod non solum infructuosum, sed damnosum regno esse recenti exemplo eorum, qui Olissiponae nuper, dein Almerini habita sunt, pateat, aliud rebus suis magis vtile caperent, et nulla dilatione interposita se in regem acciperent; sic enim fore, vt praesenti armorum vi deuitata sanguini Hispano parcatur; quem, si pareant, glorioso magis conatu et exitu contra Christiani nominis hosteis anno proximo profundendum reseruare in animo habeat. hoc accepto responso Vviri cum ad belii necessitatem se redactos viderent, et Hispano milite ad portas sedente, intra muros Antonio plebem contra ipsos concitante, animi penderent, consultum visum est, vt grassante Almerini peste, quippe iam aestate adulta, locum nullis moenibus cinctum vt in festum nec satis tutum relinquerent, et Cetobrigam concederent, oppidum moenibus firmum et portu opportunum. qui Philippo fauebant, hanc et secretam rationem habebant, quod eo propiores Hispaniae classi portus Lusitaniae subeunti viam aperirent, et quasi e longinquo venienti manus porrigerent. dum deliberant, mors Ioannis Consalui Camarae comitis Calietae ex contagione extincti discessum accelerauit; et Vviri cum Bracantino et Parmensi episcopo, ceteroque comitatu Cetobrigam profecti sunt; quem locum custodibus ad portas appositis firmarunt. diuersa parte rex certus de vi tentanda exercitum ipse ad Cantillanam lustrare voluit, iam magna ex parte morbis imminutum, et pegmate in campo exstructo cum vxore ac liberis et Alberto Austrio cardinali quasi in solio sedens copias ordinate incedenteis spectauit, praeeunte Albano tot palmarum duce, qui licet admodum senex, tamen cruda ac viridi senectute et toto corporis habitu iuuenilem ardorem referebat, militique ad victoriam summa alacritate properanti animos exemplo suo faciebat, paludamento cyaneo argento trilici distincto ornatus et cristis plumarum supra caput nutantibus insignis. cum eo erant Ferdinandus Prior filius, Petrus et Ferdinandus Toletani gentiles, Sanctius Auila, et Ludouicus Ouara a Magno Etruriae duce missus. Albanum, cum pegma praeterueheretur, rex ad se vocat, et ascendere iussum infra se sedere voluit, vt ipse exercitum, cuius imperator esset, ex loco honorifico contemplaretur. heic agitum fuit, an rex ad expeditionem ipse proficisci deberet: et multa praesentiam regis requirere videbantur; magnitudo rei; quippe cum de regno opulento, vicino, et ad innumeras occasiones opportuno ageretur; spes certa successūs, qui humanis opibus ac rationibus, quibus et ius in regno competens addebant, res metienti certus et ineuitabilis videbatur; et per alium, quam per regem ipsum expediri negotium tantum posse haut facile apparebat. quippe cum Philippus in hac expeditione non tanquam ad hosteis debellandos, sed tanquam princeps ad subditos ad officium cogendos proficisceretur, qui praesentia sua ex amicis fidos subditos, ex neutris amicos, ex inimicis neutros effecturus esset: cum contra cuncti merito metuerent, ne Albanus vir bello praestans ceterum Lusitanae nationi multis nominibus inuisus, qui amici essent, neutros, qui neutri inimicos, qui denique inimici, ad desperationem obstinatos perduelleis redderet. coutra disputabatur, minore VI OIO bellatorum, quam putabatur, exercitu et difficili adeo per loca infesta comeatūs subuectione, non ita spem certam successūs esse. regem tunc interesse debere, cum praesentia eius sola statim posse debellari spes est. serum esse, vt veteranae copiae ex Belgio venturae expectentur. nam si paullum cessetur, nec in tempore Tagus transmittatur, in alterum annum expeditionem differri. itaque rem in eo esse, vt victoria non a regis praesentia, sed e proelio quamprimum committendo speranda sit: a cuius alea abesse eum, et rem per legatum tutius confici inter prudenteis non ambigi. itaque regem longius a periculo seponi placuit, vbi euentum in tuto opperiri posset. tum publicatur regis super bello suscepto declaratio, qua repetita praeteritorum memoria, necessitate, et pro communi nominis Christiani et Lusitaniae ipsius bono ad hoc bellum inclinasse se demonstrabat, vt
regni legitima successione delati possessione capta fidos sibi sub ditos ab iniuria in pace tueretur, et rebelleis in ordinem cogeret. secundum haec Ludouicum Molinam mittit, qui apud Antonium et Bracantinum ac Vviros de damnis in remp. et nomen Christianum ex eo bello secuturis protestoretur; a quibus vt se toto animo abhorrere cunctis approbaret, mox XVII Kal. Vtil. leges militareis per exercitum promulgari mandat, quibus deierationes et voces contra numen ac cultum diuinum offensionis plenae mortis addita poena interdicebantur, et res ac sacrae personae ab omni maleficio et iniuna, item feminarum pudor avi asserebantur, et in ceteris res ad veterem et adstrictam disciplinam reuocabantur. inde rex incedente Lusitaniam versus exercitu Pacem Augustam concedit, sollicitato interim per interpositos amicos Antonio, scriptis etiam a rege literis et per Ossunam in manus eius traditis, vt honorificis admodum condicionibus cum Philippo transigeret. et ille quidem initio caussae suae diffidens, cum Bracantinum, qui cum irreconciliabile illi odium erat, si res iudicio XIvirorum decideretur, obtenturum prouideret, assentiebatur. sed ab episcopo Gardensi et aliis familiae Portugalliae proceribus innata nominis vanitate Castellensi nomini infestis, magno suo et totius Lusitaniae malo mutauit. sollicitati et clam a Vviris Portugalli, vt se respicerent, neque se priuatis odiis et ambitione ac regnum simul in apertum exitium praecipitarent. promissis et tentati Didacus et Georgius Menesae. verum illi, qui ab initio animum ad decus nominis Lusitani tuendum obfirmassent, postea viribus suis confisi etiam magnam spem de successu concepissent, ad extremum spe illa euanes cente, et cum ea obstinatione remittente de gratia apud Philippum consequenda desperabant. nec homines elati animi, et qui contumeliam plus morte horrescerent, vt aliter crederent, ab amicis persuaderi poterant. aderat et Eduardus Castrensis, iuuenis strenuus, qui totis facultatibus quas amplissimas habebat, insana regis amici demerendi ambitione exhaustis ad summam egestatem redactus et de gratia desperans, vitam, quae superabat, pro Antonio profundere parui faciebat. his consiliariis siue impulsoribus Antonius, quo minus salutare sibi consilium caperet, impediebatur. inter Vviros vero assiduum inter pares discordiae malum et aemulatio regnabant. tres ex iis, qui Philippo fauebant, ita affecti erant, vt cum inde populi furorem auersarentur, inde Hispanorum violentiam metuerent, Philippum quidem ad regnum admitti, verum vt illud beneficio suo accipere videretur, praepostera ambitione cupiebant. alij desperata in praesens gratia quid agerent incerti, ex rerum euentu consilium capturi videbantur, satisque pro tempore habebant, si primum Hispanorum impetum frangerent. itaque Io. Tellus omnem operam dabat, vt pecuniam, a qua maxime aerarium laborabat, vndique corraderet. Emanuel Portugallus Tagi ostium festinatis operibus muniebat. Didacus Meneses cum Eluam initio muniendam suscepisset, difficultate deterritus ab incepto destitit, rebus in limite, quantum per angustias licebat, confuse ordinaris. interea Vviri comitia Cetobrigam, quo iam ipsi venerant, indixerant; sed quo minus ciuitatum syndici eo proficiscerentur, Antonius cum Portugallis impediebat, qui Iulium praesidium, quod tenebat, ab episcopo Gardensi homine turbidi ingenij persuasus munitione exstructa firmare institit. eo et cum illo venerat episcopus Parmensis a Bracantino, qui cum Vviris erat, alienatus. ea praefracti de Antonio rege creando consilij occasio quaesita. Gardensis, cui nulla nisi in publica perturbatione salus, homo inquietus proprium metum ac periculum. vniuersorum facere volebat, et compellato Antonio, apud quem nimium poterat, cum a Philippo et Bracantino, vter horum regnaret, aeque exitium imminere ostendisset, vtendum fortunae beneficio suasit, nec exspectandum comitiorum iudicium; cui nec stare Philippus velit. illum externis viribus spreta omni iuris actione alienum regnum inuadere; Antonio ad proprium tuendum ipsius regni opes, quae validiores sunt, contra iniustam vim opponendas esse, et regem cum rege componendum; ipsum fauore plebis subleuari, quo
flagrante, minime ei committendum, vt cunctatione fructum speratae gratiae amitteret. rege Lusitano aduersus externum hostem opus esse; quo semel constituto, longe aliam, quam nunc sit, rerum faciem fore. nam qui nunc incerto adhuc rege dissident, concordeis regis electi auspiciis coniunctas regni vireis ad communem hostem propulsandum opposituros; tantum auderet, et se ab amicis regem salutari pateretur ita vero compositum negotium. munitione iuxta delubrum designata et in eam consentientibus Petro Contino loci praefecto ac vrbis Decurionibus, et ipso episcopo Parmensi consilij ignaro, Gardensis sacro magna ceremonia in delubro celebrato orationem ad astanteis, qui magno numero erant, habuit, qua eos, de Vviris multa indigna praefatus vt fortiter defensionem patriae capesserent, hortatus est, et quod felix faustumque esset, munitioni decretae principium darent, eique tanquam regni archipraefecto, qui defensoris regni titulum sumeret, imponerent. id vero nulli melius conuenire, quam Antonio et dignatione praecipuo et caritate erga patriam, in qua et principatum iure successorio sibi arroget, praecellenti. ad quam vocem cum ex compacto ad delubri fores comparuisset Antonius, duo episcopi obuiam ei processerunt stolam manu gestantes, eaque honorifice delata ad locum consecrandum pergunt. dum inaugurationis ceremoniae peraguntur, Antonius Bracanus centurio stricto gladio et linteolo in aciem quasi vexillo sublato Antonium regem inclamauit. quo viso auditoque innumeri, qui aderant, siue vim prohibituri, siue exemplum secuti, et ipsi ferrum stringunt dissono rumore et propiore ad seditionem, quam ad laetitiam murmure. cumque Antonius initio siue modestia, siue metu regij nominis inuidiam a se amoliretur, Petrus Continus regis nomen vlterius inclamari prohibuit, et ita velle Antonium pronunciauit. verum Bracanus, qui acclamationi initium fecerat, a Gardensi stimulatus scloppetum contra Continum statim direxit, eumque turba excedere coegit eo discedente rursus Antonio tanquam regi acclamatum est; et ipse in equum insiliens, baculumque pro sceptro gerens titubante ad primum egressum equo paene concidit. quod sinistri ominis loco acceptum est. inde vix sibi credens, episcopo Gardensi, Emanuele Silua, Contino, Ludouico Portugallo, Emanuele Perera, qui aderant, animos facientibus et Emanuele Acosta vexillum quasi insigne regium praeferente ad maius templum tendit, ibique rex iterum salutatur. postea ad aedeis publicas pergit, quas clausas nactus effringi iussit, Contino, quem ad noxam vt alienum a se petebat, iam elapso, et fide de conseruandis regni iuribus, quae fora Portogallensia vulgo vocant, interposita statim ad ciuitates ac praefectos dat literas, quibus regis nomine subscripto mandabat, vt militem conscriberent, et imperata facerent. scripsit et ad Vviros et Bracantinum ac Villaeregalis marchionem, vt sibi tanquam regi pro defensione regni contra hosteis exercitum instruenti praesto essent. id actum XIII Kal. Vtil. quae dum fiunt, Albanus cum exercitu progressus per Petrum Velascum Iulij praesidij praefectum Eluam, ab Heluiis Gallis dictam, factionibus scissam, quae prima vrbs in limite occurrebat, tentandam curat. eam tenebat Antonius Melo a Philippo alienus, vt plerique e nobilitate. contrariae factionis, quae potentior erat, duces in vrbe erant Georgius et Ioannes Rodericus Passani fratres. Valascus ad Antonium, episcopum vrbis, ac nobilitatem literas attulerat, quae tandem post aliquot concertationes acceptae ac recitatae sunt. sed praefectus, qui se imparem videret, tergiuersari, ac se excusare quod iurisiurandi religione teneretur, accepto a Didaco Menese et Vviris loco tuendo; ac proinde petere tempus, vt eos consulat. contra instabatVelascus, et iam vicino exercitu moram interponi non posse citra vastati agri periculum ostendebat, et quo oppidanos iam tumultuanteis magris terreret, IC? equites sub muros vrbis excurrere iussit. quo viso tanquam ligno dato Philippicae factionis duces plebem incendunt, et Passani templum, in quo Ant. Melo cum episcopo consultabat, circunstant, ipsum egredientem interfecturi, nisi a nepote cognomine monitus et ab episcopo confirmatus
de deditione assensisset, scriptis a Decurionum collegio legibus de libertatibus ac immunitatibus nouis vrbi a Philippo concedendis, et Velasco, vt in eas iuraret, propositis. is vero ne alacritatem eorum remoraretur, hautquaquam potestatis defectum caussatus, quamuis nulla de ea re mandata haberet, pactus, fidem quam poterat interposuit. miserat interim ad Didacum Menesem Melo, qui auxilium peterent; sed iam Garsia Cardena a Philippo introducto missi a Menese auxiliares frustra fuerunt. inde missus Oliuentiam Velascus, oppidum ad Anam loco plano situm cum arce ac muris admodum debilibus, cuius praefectus Nonius Aluares comitis Tentuguelij filius, cum oppidanos ad Philippum inclinare cerneret, paullo ante discesserat. factionibus itidem scissa erat vrbs, eiusque rei ignorantia impegerat in hanc Velascus, quippe qui sibi hospitium in alterius factionis hominum aedibus sumpserat, literis regis in eius manus consignatis; quod alteri, qui non tam vnum ex competitoribus fouebant, quam alium ab eo, quem inimici elegissent, volebant, ex eo Velasco aduersari ceperunt. sed tandem minis seu promissis Fratini et M. Ant. Iustiniani Italorum interuentu placata factio aduersa, et iisdem condicionibus, quibus cum Eluensibus conuenerat, cum iis transegit. eodem rempore missus Campum-maiorem Hieronymus Mendoza oppidanos in fidem accepit. quorum exemplum secuti sunt mox Aruncani, Portalegrenses, Morani, Serpani, et vicini municipes. cumque ad Albanum allatum esset, a Cisnero centurione Vallam-viciosam Bracanrini primariam arcem per se infirmam admodum debili praesidio teneri, facileque intercipi posse, missi IO equites et CCC pedites duce Sanctio Auila, cui adiuncti Ferdinandus et Franciscus Toletani, Garsias Cardena, qui quasi Eluam profecti, vt magis fallerent, sub noctem loco iuxta oliuetum propinquant, admotaque scala cum nullas vigilias reperissent, vlterius prouecti Ioannem Touarem praefectum quasi in media pace securum, vixque iam capta arce se somno excitantem opprimunt. capta ingens ac pretiosa Bracantini supellex, et inter alia repertae IX capsae porcellana Indica plenae. plenique persuasum fuit, antea Cisnero in occulto cum praefecto spe praedae inter se diuidendae conuenisse; tamen rem coram Albano dissimulatam, cum Cisnerus sollertiae suae, et praefectus ignauiae ac incuriae potius, quam perfidiae id tribui mallet. quod si verum est, Sanctius Auila, qui supellectilem pretiosam in arce repertam iussu Ablani describi curauit, astute vtriusque dissimulationi imprudens illusit. impositus loco Gaspar Gomecius cum CXX praesidiariis. quo facto Auila ad exercitum redit. interea Vviri acceptis Antonij regis literis temeritatem eius mirati admodum commori sunt, statimque ad Ioannem Tellum, qui Bethlemi erat, scribunt; videat, ne qui ex eo motus Olissiponae oriantur. ille, qui Antonio in occulto faueret, et nihilominus intempestiue ab eo factum putaret, quod contempta rectorum et comitiorum auctoritate regia insignia sumpsisset, Petro Acuneae vrbis praefecto mandat, vt eius securitati consulat; auctorque fuit, vt Franciscus Meneses et Didacus Sosa ad eum mitterentur, rogarentque Telli nomine, vt defensoris nomine contentus regis nomine abstineret. verum is neglecto amici consilio stimulantibus Portogallis protinus Olissiponam contendit; quo illum Castellensium odio proculdubio receptum iri sui affirmabant. quod et euenit. nam Iulio praesidio profectus cum in comitatu legatorum venisset, Emanuelis Portogalli fauore, cui Tagi ostij seruandi cura commissa erat, populi gratiam pro eo captantis fauore, Io. Telli ignauia, et Petri Acuneae negligentia culpam in Tellum reiicientis, effectum est, vt citra certamen in vrbem admitterentur VIII Kal. Vtil. moxque admissus templum maius ad preces concipiendas ingreditur, et inde maiore plebis concursu facto ad aedeis regias perrexit; vbi laudatus est ab Emanuele Fonseca, quod tot aduersitatibus in vita conflictatus, tot periculis ereptus, nuper irae Henrici, antea Sebastiani odio, et e Maurorum postremo manibus exemptus, haut sine manifesto Dei, eum solum ex Lusitanorum regum familia superstitem post tot calamitates tantae felicitati reseruantis numine ad regnum
vocatus esset. id magno plebis lasciuientis plausu auditum, quae per vicos, et ex Palatio ab ipso Fonseca sublato per fenestras vexillo regio insanis clamoribus eum tanquam regem prosequebatur, ignara tam propinquo hostili exericitu, breui fore, vt quam laete cantasset, tam maeste ad Philippi aduentum recantaret. secundum haec Antonius rursus ad Bracantinum et eius vxorem, et ad Montis-regalis marchionem dat literas, quibus opimas condiciones eis offerebat, quas vterque melius consulti respuerunt. mali et ominis loco acceptum, quod cum in itinere esset iuxta Sacabemum VI ab vrbe leucis, dum cum Ftancisco Almeida percaro sibi ac maxime fido colloquitur, scloppeto, a quo disploso in certum, ipse Almeida interfectus est. post iuramentum sollemni more praestitum, cum rari ad eum magistratus, pauci ex nobilitate ad Palatium confluerent, nam fere omnes male praesagi aut diffugerant, aut per vrbem latebant, ille indignatus nouos magistratus ex fidis sibi sed vilibus fere et indignis creat, episcopatus ac commendas inter eos distribuit, Philippum hostem publicato diplomate pronunciat, et eos, qui illius partes sequerentur, tanquam perduelleis proscribit. Ioannes Tellus, qui haut longe hinc Bethlemi erat, cognito Antonium regem in vrbe declaratum, ab eoper literas sollicitatus spem ad ipsum adeundi dedit: sed mox clam cum Didaco Lupo Siquera trium triremium, quae in portu erant, praefecto pactus asportatis secum XL aureorum OIO, quae vndique corraserat, cum Leiriensi episcopo, Antonio Castrensi Cascaij domino, Martino Consaluo Camara, Emanuele Tele-Bareto, Francisco Menese, Eduardo Castroblanco, et Lud. Caesario Cetobrigam ad rectores contendit. verum portūs ingressu prohibitus cum exscensione facta per terram ad collegas venisset, et quod Olissiponae Antonius rex salutatus esset, quasi populari seditione factum excusaret, culpa in vrbis praefectum reiecta, qui vicissim se ea, Telli notata ignauia exonerabat, suas tamen excusationes apud rectores approbare non potuit, et quamuis vltro oblata pecunia magistratu ab iis motus est, ab eoque tempore priuati e nobilitate non VViri loco in Senatu sententiam dixit. ea in re sola magistratu vsos esse rectores ab Henrico institutos obseruatum est, cum huc vsque seu metu seu conniuentia, quae in extremis necessitatibus semper perniciosa est, dissimulatione cuncta transegissent; et tamen intempestiue; cum in eo essent, vt breui suprema auctoritate, quam male vtendo amiserant, prorsus exuerentur. obseruatum rursus ab eo id factum, qui haut diutius potestate, qua rectores spoliauerat, gauisus fuit; quippe qui repudiatis, quae a Philippo offerebantur, opimis adeo condicionibus, nihil esse, quam non regnum vel scenica ostentatione degustare, maluerit. interea Antonius elapso cum pecunia Tello, cum ab ea maxime laboraret, summa omnia faciebat, vt vel per vim pecuniam ab inuitis mercatoribus in vrbe extorqueret, et militem quem posset, conscriberet. aperti carceres, et maleficis in hoc bellum spe impunitatis arma concessa. Afri, Mauri, et AEthiopes serui, quorum plurimus in ea vrbe vsus, iugo dominorum soluti et ad militiam auctorati; iuuenes honestioris familiae fere tirones quantumuis detrectantes arma sumere coacti. quae omnia a sacrificis et monasticam vitam professis maiorene religiosi nominis dedecore, an impudentia, incertum, violenter administrabantur, quippe qui non prouiderent, in his omnibus ob rei militaris imperitiam et incertam fidem parum roboris aut fiduciae esse. et vero malefici et serui cuncti fere ad Albanum transfugerunt, adeoque omnium mentes furorinuaserat, vt postremo ipsi monachi ac sacrifici, qui alios in bellum incitabant, ad arma tractanda auctorati se belli huius saeuitiae miscuerint. missi et in Angliam et Galliam, qui Antonium regem electum et auxilia nouo regno firmando peterent, pecunia ad id in manus Petri Dorae consulis Galli, qui in vrbe sedem habet, consignata. ipse Antonius ad rectores scribit, et ad se tanquam regem vt veniant, iubet, Georgio Menese, qui ab illis sumnus exercitūs dux creatus fuerat, quod de eius fide dubitaret, capto, et paullum abfuit, plebe a monachis concitata interfecto. tum exercitus cura Didaco gentili
commissa est, quod illi paullo post in exitium verrit. furentem Antonium et turbide cuncta administrantem in cendebant monachi ac sacrifici furiis et ipsi accensi, plebsque eorum exemplo insaniens, et academiae Conimbricensis theologi vtrisque faces admouentes, ita vt cuncta sibi licere existimarent; et vt voti compotes euaderent, omnia diuina et humana iura summa sacri ordinis infamia miscebant. quorum fauore subnixus Antonius animi caecus et fortuna ebrius in perniciem ruebat. is et scripserat ad Tristanum Vaem Vegensem, qui San Iulianam arcem in ostio Tagi a rectoribus commissam seruabat, vt eam in ipsius manus consignaret. verum ille iusiurandum et contrarium imperium caussatus se excusauerat. itaque ex delectibus vrbanis ad OIO IO illuc sub ducibus inexpertis tumultuose missi. Cetobrigam vero ad literas cum non parerent rectores, missus Franciscus Portogallus Vimiosi comes; cuius aduentu id quod euenit coniectans Bracantiae dux, qui aderat, protinus inde discedit, et Portellam suae ditionis arcem confugit. at Vimiosus cum rectores ad Antonij partes pertrahere non posset, remedio, quo solo fortuna ac potentia Antonij nitebatur, vsus, per sacerdotes ac monachos plebem in vrbe ad seditionem excitat. occupatae repente portae stationibus passim deiectis; et cum rectores quasi regni proditores confuso vulgi clamore ad poenam poscerentur, illi, vt furorem populi deuitarent, huc illuc per domos ab amicis tecti dilabuntur, et tandem per funeis se ex moenibus in fossam demittunt; miserabili prorsus spectaculo, ita vt qui nuper regnum cum suprema potestate moderabantur, nunc ad omnem iniuriam vilissimi cuiusque arbitrio inferendam expositi essent. Tellus tamen et archiepiscopus vrbis Antonij amicitiae fiducia Cetobrigae remanserunt. Franciscus Sada, Ioannes Mascaregna, et Didacus Lupus Sosa trepidi Aiamontum Philippici iuris oppidum vsque confugerunt. mox ex pauore collectis animis cum ad Philippum recta profecturi crederentur, honestiore sibi et vtiliore rebus Philippi consilio Marini castrum in Turdetanis ditionis Lusitanae se contulerunt, vbi auctoritatem pristinam retinentes decreto facto Philippum legitimum Portugalliae regem, et Antonium hostem ac publicae quietis perturbatorem pronunciarunt. quo cognito pleraque oppida ad primum Albani imperium deditionem fecere. superabant Cetobrigae legati principum, et Philippi inprimis, ad quorum domos cum concursus a plebe fleret, Vimiosus iniuriam prohibuit, et eos vrbe dimissos in tutum deduxit. rectores abeunteis secuti fuerant Antonius Castrensis Cascaij dominus, Eduardus Castroblancus, Didacus Lupus Siguera, Ludouicus Caesarius, Ferdinandus Norogna, Petrus Meneses, alij ex praecipua nobilitate; qui continuo ad Philippum transierunt. hunc casum varijac longe diuersi motus secuti sunt. nam cum ex VViris tres Philippo regnum auctoritate sua detulissent, contra Tristanus Vaes, qui Saniulianam arcem Vvirorum stante tribunali tradere recusauerat, dissipato Senatu, et ita soluta eorundem, vt rebatur, potestate, cum Antonio pactus IV OIO aureorum acceptis locum in Sebastiani Britonis manus tradidit. mox et Cascaium, quod vxor Antonij Castrensis tenebat, cum ad discessūs mariti famam locum deseruisset, ab Antonio Enrice deditur. inde Cetobrigam profectus Antonius locum portu commodum et situ firmum ac ad res gerendas opportunum praesidio muniuit. ac Bracantinus, qui rem a iuris via ac ratione ad apertam vim deductam videret, et frustra iuris sui fiducia hactenus cum Philippo transigere ab vxore impotentis animi femina impeditus distulerat, tandem amissa Villa-viciosa sero errorem agnoscens, eum perinde emendare non potuit. nam misso ad Philippum, qui quod hactenus distulisset, petitis ex vero rationibus excusaret, et ius suum ei se cedere paratum aequis condicionibus ostenderet, Philippus Bracantini tarditatem increpuit; ea enim effectum esse, vt res ad arma deuenerint, sibi ob immodicos sumptus, Lusitaniae ob belli incommoda damnoso exitu, et cessione iuris sui, quo minime ad proprium firmandum opus haberet, eleuata: tamen vt se erga Catharinam proxima sibi cognatione coniunctam bene affectum, amplificandaeque
eius familiae cupidum ostenderet, vt de condicionibus ageretur, permisit. quae cum nimiae viderentur, et Philippus ante omnia peteret, vt Bracantina se regem agnosceret, conueniri pro tempore non potuit. Interea Albanus post ostentatum rursus Philippo in aciem instrudum exercitum, Caia riuulo transmisso, qui Castellam a Portugallia ab ea parte diuidit, in viam se dederat V Kal. Vtil. et tertiis castris Petro Manrice Padilla et Petro Aiala praemissis Eluam venit. inde Aluarum Lunam Estremosium mittit, ad cuius aduentum oppidani, Laudinis annitentibus primariae auctoritatis inter oppidanos et Philippi partibus addictis, confestim deditionem fecere. sed Ioannes Acebedus thalassiarchi Lusitaniae filius admodum adolescens cum praesidiariis et comeatu in arcem confugerat, eam tueri certus, donec a rectoribus, a quibus acceperat, iliam tradere iuberetur. frustra cum eo a Christophoro Mora et Ferdinando Toletano de deditione actum. tandem admotis tormentis cum milites aliquot se pes murum dimisissent, imperitus iuuenis cautione non petita et obsidibus minime acceptis, cum Ioannem Maldonatum quasi de deditione acturum intra arcem duxisset, ab eo circumuentus et captus est; paullumque ab ignominiosae mortis periculo abfuit, Albano monachorum quorundam precibus et Morae ipsius interuentu exorato, vt destinatam poenam aeti condonaret. itaque sub custodia Villam-viciosam missus est. Mons-maior mox venienti Albano patuit; quo exercitus prid. Non. Vtil. venit, relicta ad laeuam Ebora, quae et liberalitas Iulia peste admodum infestata; ad quam tamen missus Henricus Gusmanus, qui ciueis in fidem acciperet. quod magno concursu factum, Didaco Castrensi vrbis praefecto esuburbanis hortis, quo cum reliqua nobilitate ob contagionis metum concesserat, ad maius templum accedente, et ceteris exemplo suo praeeunte. confectum ea de re instrumentum Constantini Britonis vrbis ab epistolis manu subscriptum. inde quartis castris Albanus recepto in itinere a Ludouico Acosta Alcazasio Dosalio loco situ munito ad Cetobrigam castra metatur, nusquam comparente ad defensionem Didaco Menese; cuius tamen adeo magnum nomen inter suos erat, et qui Proregis Indiarum dignitatem, quam maxime omnium Lusitani proceres ambiunt, recusauerat, vt defensioni regni operam nauaret. verum ille rectorum tergiuersationes et incerta consilia, ac rei numariae penuriam pro excusatione praetexebat, quibus effectum esset, vt cum rebus dubiis militem dicto audientem sub signis non haberet, nec loca munire ac praesidio firmare, nec hosti occurrere potuerit. sub id Antonius Cetobriga in vrbem redierat, quam regia pompa tunc primum ingressus est, Cetobriga, Saniuliana arce, et locis circumpositis in potestatem redactis, ouans, et quasi omnino debellatum esset, inter pestem bellumque intempestiua licentia exultans. inter triumphaleis apparatus, quibus exceptus est, spectabilis inprimis fuit muliercularum merces in platea vendentium pompa, Amazonico cultu insignium, quarum quae dux erat hastilis loco palam gestabat, renouata per hoc Algibarotanae pugnae memoria, in qua Lusitani, Castellenseis vicerunt, et furnaria vna septem Castellenseis pala sua occidisse traditur. inter ludos et hastiludia cum de Albani aduentu nunciatum esset, Antonius Praesidio-Iulio metuens, eo copias auxiliareis, quas Cetobrigam potius missas oportuerat, male de summi imperatoris consiliis iudicans misit; et quo propius periculo, eo res magis confusae erant, Gardensi episcopo, Vimioso comite, Emanuele Portogallo, et Didaco Botello seniore cuncta licentiose administrantibus. nobilitas, quamuis restitans, militiae nomen dare coacta; qui arma ferre non poterant bonis spoliati. mundus regius omnis dilapidatus, et inprimis immanis pretij ad equum regium ex gemmis pretiosissimis et raro artificio in India elaboratus apparatus. ne quidem locis sacris parcitum. ipsis monachis ac sacrificis pecunias viduarum ac orphanorum apud se depositas prodentibus. a ministris regiis auaritia caecis et tanquam sub breui imperio festinantibus vexati ciues, quod cdictis regiis, quae cottidie noua ab iis cudebantur, non parerent, plerunque
legib. durissimis additis, et cum eas implere non possent, quasi in easdem commisisse conuidi grauius multabantur, ita vt iam conuersis voluntatibus Sebastiani tempora et ipsum Henricum nuper, dum viueret, adeo inuisum in his angustiis comparatione deterioris cuncti palam desiderarent. Albanus cum vicum, cui Aquae-albae nomen, venisset III a Cetobriga leucis, inde Ferdinandum Toletanum, Petrum Medicem, et Sanctium Auilam cum ipsorum copiis, Petrum Consaluum Mendozam cum XI Neapolitanis vexillis, et Petrum a Soto-maiore cum VII Siculis et Insubribus, et Ludouicum Enricem cum sua legione, profunda iam nocte, praemiserat; qui tenebris defensi hospitium citra periculum in hortis suburbanis ab ea parte, quae VIItrionem respicit, sibi sumplerunt. Albanus postridie cum reliquo exercitu aduenit, relictis aliquot copiis, quae impedimenta seruarent. oppido praeerat Franciscus Mascaregna, cum quo erat Didacus Botellus iunior, qui infirmitate loci perspecta cum videret ciueis male animatos et ad Hispanorum vineas passim caedentium et salinarum canaleis rumpentium conspectum dedere se paratos, et ipsi ad primam Albani cuncta salua, si parerent, pollicentis, si imperium detrectarent, extrema omnia interminantis denuntiationem misso Anglo milite de deditione agere ceperunt. discordi milite cum Simo Miranda omnem operam daret, vt cum Albano amice transigeretur, ipse vitae periculum adiit in fluuium subiectum a furiali multitudine praecipitatus, vixque scafa arrepta seruatus est. iamque tormenta aduecta erant, cum superueniente nocte duces de euentu veriti quisque saluti suae diuersi consulunt: capti inter fugiendum Botellus, et Didacus Salena a Philippi partibus maxime alienus, cum diu monachi veste tectus latuisset, postremo deprehensus. Mascaregna fuga ad Antonium euasit. oppidum in praedam militi cessit. Santacrucius cum ex Menesthei portu VIII Eid. Vtil. soluisset, Aiamontium venerat; vbi consilio cum Alfonso Gusmano Medinae Sidoniae et Pastranae ducibus, Gibraleonis marchione, Antonio Castrensi Cascaij domino, Eduardo Castroblanco et aliis Lusitanis equitibus habito placuit, vt aliquot naues armatae ad insulas Azoras mitterentur, quae classem ex India venientem exciperent. interim Santacrucius iter suum persequitur, et litus legens Turdetaniae loca maritima in potestatem redigit. accepta in fidem Tauila, Farum, Villanoua, Lagos, castra ab Anae ostio ad promontorium S. Vincentij. capto Cetobrigae oppido restabat Turris in faucibus portūs posita, et ad hodiernam muniendi rationem tribus propugnaculis egregie firmata; ad haec loco aspero, et vt credebatur a praesidiariis tormentis inaccesso sita. praeerat Mendus Mota, quem frustra iussum semel atque iterum arcem dedere, tertio datis ad ipsum literis per sobrinum suum tentat Albanus. cum nihilominus recusaret, postremo vis adhibita, et praeter opinionem Io. Bapt. Antonelli industria tormenta in arduum collem imposita sunt modico ab arce interuallo; moxque Siculiae et Langobardicae legiones duce Prospero Columna in opposito colle consederunt. arci, qua mare despicit, suberant tres triremes egregie instructae duce Ignatio Roderico Veloso, quae portum tuebantur; quarum vna, quae praeter naualeis socios XC milites et XXX ahenea tormenta, ad haec buccellati, carnis salitae, vini magnam vim et multos AEthiopes portabat, ad primum classis Hispanicae conspectum ventum secundum nacta portu se eiecit; et quamuis infesta displosione tormentorum ex arce facta, non mediocri damno accepto ad hosteis transfugit. superueniente dein classe aliae duae exemplum tertiae secutae sunt; in quibus reperta XXC tormenta maiorem partem ahenea et CXXX milites, quibus vita salua res et arma ademta sunt. quo animaduerso Mendus cum praeter spem admota iam tormenta, et ad teli iactum hostem succedere videret, postremo cum Prospero Columna agit, et vitam resque sibi ac suis saluas pactus arcem dedidit. non placuere Albano condiciones, iis indignum post admota tormenta Mendum iudicanti; quas tamen Columnae respectu ratas habuit, et loco Ioannem Molinam antea Pignonis Velezij praefectum imposuit. mox appulsa classe postquam portum subiit Santacrucius,
Ioannes Cardona, Alfonsus Leua, Ludouicus Barrientus ad Albanum salutandum exscensionem fecere. nec multo post Palmelenses, apud quos coenobium ordinis S. Iacobi nobile est, misere, qui se imperata facere paratos ostenderent. at Antonius, qui iam omnem trans Tagum Baeticam versus in potestate hostium Lusitaniam videret, vrbes intra Minium et Durium, praeter Conimbricam, paucas rebus suis studere, Portum nondum ad obsequium redactum; primarios ex nobilitate cottidie ad Philippum transfugere; Bracantinum in eo esse, vt cum Philippo transigeret; Villae-regalis marchionem toties inuitatum non adesse; adhaec discordeis ac turbatos suos; plebem iam nutare; sacrum ordinem, qui tantopere fauere videatur, non tam animos facere, quam cunctis offensionis caussam praebere; auxiliareis ex Gallia et Anglia speratas copias nusquam comparere; pecuniam belli neruum deesse, cuius expediendae non alia, quam per plebis oppressionem et iniuriam priuatorum, ratio supersit, sero errorem sensit, et regia insignia sumpsisse, cum defensoris titulo contentus esse debuisset, poenituit. verum quid ageret? ventosae plebis aura, et insanientium hominum impulsu non sponte ad summum fastigium enixus erat, ex quo non nisi per praecipitia descensus est: tum intra se cogitabat, regna maiore periculo amitti, quam quaeri: alios homines, vt vesteis, sic honores ac dignitates impune induere ac exuere; regna non nisi cum vita deponi. in solium intranteis caput inferre. inde nisi protractum pedibus, qui semel intrauerit, efferri non posse. qui circa eum erant, non tam anxium solabantur, quam desperata Philippi gratia ad extrema quaeque subeunda obfirmabant, et Gardensis episcopus inprimis, qui praefracta arrogantia alienum omne consilium respuebat, ex suo pendere ceteros volebat. is Albano iam ad portas sedente tamen sacrificos et monachos incendebat, qui per vicos plerunque strictis gladiis more bacchantium discurrentes cunctos ad militiam non tam hortabantur, quam inuitos cogebant. tum in templis ex ambone et pulpitis in Castellenseis absurda et ridicula multa effutiebant; gentem imbellem, neque cum Lusitana comparandam; decem Lusitanos contra centum Castellenseis componi posse, neque dubiam illorum de his victoriam fore; pro aris, focis, pro liberis coniugibusque certamen esse; parentibus iugum et exilium, resistentib. pro praemio libertatem proponi. tantum vellent; nam victoriam ex concordia et bona voluntate pendere. sed multo absurdiora coram Antonio episcopus ingerebat; non tantam, quam iactabatur, Philippi potentiam esse; nouos milites ac fere tirones circa se habere. nam veteranos in Italia remansisse, verito Philippo, ne per belli Lusitani occasionem in regno Neapolitano et Mediolanensi principatu tumultuetur. paucos Italos et Germanos in exercitu esse; nam numerum eorum infesta tempestate et grassante peste multum imminutum. iam vero ad famam huius belli Italiam, mox Arragoniam, et Nauarram proculdubio rebellaturas, et Turcum inde in Siciliam, inde in Salentinos exscensionem facturum. nec Castellam ipsam iampridem intolerandis tributis oppressam ad hos motus quieturam, in armis cunctos in Gallia, Anglia, ac Germania esse; qui simul audierint Antonium concordibus populi votis in regem electum, protinus auxilio aduolaturi sint, commune periculum, quod a principe ambitioso tanti regni accessione locupletato cunctorum ceruicibus immineat, communibus viribus propulsaturi. his et talibus somniis infatuato miseri regis animo superuenit Franciscus Baretus a Vviris legatus ad principes externos missus, qui verba ex Italia operae suae pretium ad Antonium attulit, tantumque legationi a Pontifice postea decretae, occasionem praebuit. is vero, cui pecunia ad conducendum apud nos militem numerata fuerat, eam in bellum inutile absumendam in suos vsus verterat. Vimiosus comes tanto in discrimine ambitione caecus et de publica salute securus tantum in id animum intendebat, quomodo summum armorum imperium ad se contrahere posset; cumque id vt hominis importune officiosi desiderio satisfaceret, summopere percuperet Antonius, tamen non videbat, qua honesta ratione eam dignitatem a Vviris Didaco
Menesae delatam et a se confirmatam citra iniuriam et inuidiosae leuitatis notam bene merito de se viro eriperet; cui malo si quam praesens remedium fortuna attulit, tam aliis longe grauionbus, quae regem ludibrio creatum circumstabant, inuenisset, multo cum illo felicius actum fuisset. hanc sollicitiudinem maior metus ex improuiso ortus discussit, incertum, fortuito an ex industria ad pertentandos ciuium animos, ecquid aduentante Albano resistere auderent. nam sub vesperam eius diei, quo Cetobriga dedita est, cum Castellenses institores, qui in vrbe erant, se parum tutos existimarent, et translatis in amicorum aedeis reb. suis de fuga cogitantes discursarent, sparsus rumor, quasi hostes adessent. itaque statim ad arma conclamatum, concursuque omnis sexūs et aetatis facto inter confusas percontantium et pauentium voces cum pars moraretur, pars tenebris metum augentibus festinaret, vniuersi se inuicem per vias angustas impedirent, tanta trepidatio fuit, vt cum nullae stationes ex disciplina militari institutae in tam populosa ciuitate dispositae essent, si hostis in eo tumultu ac strepitu superuenisset, citra magnum negotium vrbe potiturus credatur. vano terrore cum luce euanescente verus successit, periculo facto, quid Albano serio accedente futurum esset. itaque cum cubicularius quidam Antonij, cui Didaco Cercamo nomen, natione Castellensis hero fidus, sed qui accenso bello perduellionis crimen veritus petita ab Antonio venia et integra ei seruata fide patriam repetierat, se medium interposuisset, et iam ante captam ab Albano Cetobrigam cum hero permissu Philippi egisset, rursus spes ex eo concordiae excitata est. sub id tempus Alexander Riarius cardinalis per dispositos equos, nam res vrgebat, a Pontifice ad Philippum venit. nam Phihppi Segae ordinarij oratoris, cum parum auctoritas apud regem valuisse videretur, placuit, vt Cardinalis lateralis legati titulo ad eum mitteretur. huic in mandatis datum, vt si qua ratione posset, Philippo deponendi arma, et se iudicio S. S. summittendi consilium insinuaret. id si ratione a Philippo impetrari non posset, vt peritis rerum aestimatoribus verosimile fiebat, Riario subsidiarie mandatum erat, vt sibi ad regni Portogalliae ordines proficiscendi necessitatem a Pontifice impositam significaret. sic enim iudicabat Pontifex, si Philippus SS. obseruantissimus, consiliis suis acquiescere nollet, fore vt saltem reuerentia legati, quandiu is in Lusitania esset, a bello gerendo abstineret; et ita praecipitante aestate, cum classis, in qua praecipuum Philippici exercitus robur erat, haut diu citra ingens periculum in eo mari consistere posset, procedentis victoriae cursus illo anno interrumperetur, et in alterum reiiceretur. quod si contingebat, non parum se profecisse existimabat, quippe in praesens victricis Philippi fortunae impetum inhiberi, et hieme secutura tantundem Antonio temporis concedi, dum turbatos suorum animos componere, res confusas ordinare, cum principibus vicinis ex aemulatione Philippo infestis agere, et auxiliareis copias comparare posset, ac tandem eo res adducere, vt Philippus, qui nullas nunc condiciones viribus potior admittat, confirmata et aequata per eam moram aemuli potentia aleam proelij veritus S. S. arbitrium postremo subire cogatur. haec ita inter otiosos homineis et praecepta de prudentia propria opinione credulos Romae agitata fuerant. postquam legatus Pacem Augustam venit, assignatum ei fuit ad monasterium vicinum extra vrbem hospitium. inde Traianum Marium ad Philippum salutandum praemittit, qui cum iam legatum toto itinere summis passim a ciuitatibus delatis honoribus aliquantum distinuisset, rursus seu vero seu simulato morbo aliquam colloquio a legato tantopere expetito moram interposuit, dum interea Albanus rem conficeret. et sane longe alia, quam putarat Pontifex, rerum facies tunc in Hispania erat; quippe rebus non amplius integris; Antonio rege creato, et exercitu Philippico iam Lusitani regni dimidia parte potito. itaque legatus ad Pontificem scripserat, et noua mandata opperiebatur; intereaque colloquium vrgebat, quod tandem post multas affectatas moras concessum. et quia nondum solita pompa Cardinalis
vrbem de more ingressus erat, sub vesperam in curru velato ab Ossunae duce et Didaco Ferdinando Cabrera Bobadilla Chinconis comite ad Philippum in lecto decumbentem deducitur. ibi postquam legatus mandata exposuit, Philippus perhumane excusato morbo, quo factum esset, vt non ei obuiam processisset, quod Pontificis desiderio obsequi non posset, se excusare; optasse ab initio, vt res citra vim componerentur; sed Antonio creato rege, et calcata ac violata regni ordinum per illam vitiosam creationem auctoritate res amplius integras non esse; belli necessitatem sibi ab Antonio impositam; quod inchoatum intermittere, perinde esse, atque si victoriam, quam iam obtinet, hosti traderet. cum igitur Cardinalis prudentissimo principi nihil in rerum suarum praeiudicium persuaderi posse cerneret; ad alteram mandatorum partem descendit, et sibi in Portugalliam transire a Pontifice imperatum demonstrat; quo a consilio Philippus eum officiose dehortatus est; quippe cum minus ei honorificum esse diceret, hoc rerum statu ad populos proficisci, vt legitimo principe, sic omni rectore destitutos, vbi inter arma et turbidos seditiosae plebis clamores vox summi Pastoris exaudiri nequeat, eiusque sacrosancta maiestas tanquam inter indignos proiecta vilescat. quo responso cum satis intelligeret Cardinalis, nullo casu regem cordatum, neque tam iure suo quam virib. confisum arma depositurum esse, omissa omni rei conficiendae spe contrarium mandatum a Pontifice caussatus Romam reuertitur. interea Albanus capta Cetobriga cum Transtaganam omnem regionem quasi in potestatem redactam videret, de transmittendo fluuio consultare cepit. aliis ad Almerinum se Praesidium Iulium supra vrbem; aliis infra vrbem ad Cascaium transitus magis placebat; contra Ludouicus Douara classem ad Almadam arcessi, et eius ope in alteram ripam exercitum citra periculum transportari debere censebat; cumque in diuersis illis sententiis aut difficultatis ac morae, aut periculi ratio haberetur, Albanus de classead Almadam arcessenda consilium quamuis tutissimum vt tardius reiecit, et omne in celeritate momentum victoriae ratus, periculumque moriae antepones Cascaium versus Antonio Castrensi loci domino suadente transmittere statuit. temerarium plerisque id consilium visum, nec abnuit ipse Albanus; sed quod sibi cum inexpertis rem esse iudicaret, audendum ratus periculum, animi praesentia discussit, et nocte concubia magno silentio exercitum cum omni apparatu bellico V Kal. Vtil. classi imponit, totaque nocte cum vento contrario luctatus, suadente Santacrucio, vt violentiae cederetur, tamen peruicit, vt in vlteriorem ripam tenderetur; tandemque albescente die vento remittente classis appulit, et tantum singulis ex Cascaij et S. Antonij ac Saniuliana arcibus tormentorum ictibus displosis totus exercitus citra certamen in terram expositus est. collis oppositus erat, post quem Didacus Meneses latebat, cum collecta multitudine ex tironibus fere conflata, quae CCC equites III OIO peditum conficiebat, dispositis inter saxa ac vepreta minoribus tormentis, quibus exscensuros Hispanos infestaret. sed siue is non esset Didacus, qui putaretur, liberasitate potius in India quam virtute militari laudem meritus, siue suorum virtuti diffideret, Hispanos quamuis ex iactatione maris nocturna nauseanteis aggredi noluit; sed Cascaium post leuem admodum e longinquo velitationem se recepit. Albanus, cum primi in terram insiliissent Prosper Columna, Sanctius Auila, Rodericus Sapata, Petrus a Soto, Io. Bapt. Antonellus, sic suos instruit, vt angusta fronte paullatim forma triangulari se extendente collem versus incederetur; idque negotij datum Sapatae, vt aciem duceret; quem subsequebantur Germani sarissophori. recedente Didaco eo alacriores Hispani in collem euadunt, et relicta tormenta capiunt. quod rursus Didaco magno dedecori vertit. superato cum monte periculo, quod in exscensione, si Didacus occasione vsus esset, Hispani adierant, Ludouicus Barrientus veteranus dux et Albano perfamiliaris in aurem eius insusurrasse dicitur, et rogasse, ecquid sibi longo vsu experti summi docis an iuuenili feruore
incitati militis is conatus videretur. ad quem renidenti ore conuersus Albanus scite respondit, bono imperatori aliquando prudentia senili, aliquando iuuenili ardore vtendum esse. inde ad Cascaium posita castra, iussique dedere se praesidiarij cum initio recusassent, admotis duobus tormentis maioribus et mediocri vno paullo post sublato vexillo candido obsessi colloquium petierunt. verum iam Antonello fossa potito, cum verberatio non intermitteret, eo, qui vexillum sustulerat, a scloppetariis Hispanis interfecto rursus alterum, sed cautius sublatum est. sed cum nec sic a verberatione cessaretur, tandem praesidiarij, qui viderent muros prostratos, non expectaro vt de condicionibus ageretur, portas aperiunt. locus direptus, contra quam ab Albano promissum fuerat Antonio Castrensi loci domino, et Didacus Meneses in eo forte repertus, qui magna fiducia, cum se nihil peccasse crederet, petito cum Antonio Castrensi colloquio, vt secum belli iure ageretur, et vt coram Albano sisteretur, rogauit. sed recusante Albano et vt se ad extrema compararet, ad monente, ille nihilominus, qui Philippum opera sua egere existimaret, pristinos animos seruauit, donec postridie erecto pegmate ipse ad supplicium ductus, et cum Enrice Pereira arcis praefecto et aliquot aliis et ad terrorem ceteris incutiendum supremo supplicio affectus est. seueritas ea Albano peculiaris siue ad regij siue proprij nominis terrorem spargendum Philippo in Belgio detrimentosa fuit. se Albano ipsi eiusque filio perpetuam crudelitatis infamiam peperit, tantumque Hispani nominis odium excitauit, vt motibus licet obnoxij Belgae tamen principum suorum semper obseruantissimi ad extremum externos dominos sibi asciuerint. et sane multorum iudicio cum Didaco mitius agi potuit, viro illustri familia nato, ex qua ij, qui patriae liberatores apud Lusitanos appellantur, et Ioanni olim regnum conciliauerunt, propagati sunt. quod et illi ad Antonij caussam fouendam animos fecit, vt sicuti olim maiores sui regem in Lusitania constituissent, sic ipse regia familia deficiente regem, qui ipsi tantum beneficium deberet, in solio collocaret. addunt ad Albani seueritatem priuacas simultatum caussas, quod Didacus auditus esset, de ipso minus dignos sermones habuisse, cum contumeliose ac contemptim vulgo diceret, velle se suum ensem contra Albani ensem metiri, ac periculum cum eo facere, an perinde facile sit illi, vt Belgas, sic Lusitanos ad arbitrium circumagere. mortuo Didaco haut diu quaerendus fuit ei successor; quippe cum iamdiu Franciscus Portugallus Vimiosi comes huic praefecturae inhiaret. cumque in vrbe iam magistratus et plebs ipsa fremeret, haut occultis sermonibus tam vicino Albano Anconium stimulantibus, vc aut contra hostem se defenderet, aut cum eo pa-cisceretur, Antonius frustra petita a magistratu pecunia tandem Bethlemum progreditur. ibi dum deliberatur quid facto opus sit, censentibus plerisque, vt retro cederent, et bellum ducendo tempus extraherent, resque integras, si fieri posset, in anuum sequentem seruarent, Vimiosus audacia intempestiua insurgens manu capulo ensis admota, eo se interfecturum dixit, quicunque de receptu in posterum queretur. non plus VIII OIO hominum penes se habebat Antonius, ex omni numero, fere imbellium ab vrbe AEthiopum, et rusticorum; rari duces bello experti. ad belli famam ad eum ex Italia venerat Sfortia Vrsinus strenuus iuuenis, sed qui plus dextra quam consilio valeret. post tridui moram, cum nulli ad eum ex diuersis regni praefecturis quamuis repeticis edictis citati ad signa conuenirent, consultius quibusdam visum, vt ad Saniulianam arcem se conferret; quae vnicum regni propugnaculum superabat, quam et praesentia sua tueretur, et a qua ipse defenderetur. verum Vrsinus ad Alcantaram potius castra munienda censuit, Norbam Caesaream olim dictam, haut longe ab vrbe, et a via, per quam Albanus veniebat, torrente praealtis et praeruptis ripis cincto diuisam, vt et vrbem a tergo proximitate sua in fide contineret, et ripis torrentis tanquam vallo defenderetur. interea Albanus per Ferdinandum filium lustrata Saniuliana arce, quam Tristanus Vaes Vegensis CCCC hominum praesidio tenebat, ad eam expugnandam ducit. haut longe a Cascaio, quo classis Hispana appulerat,
sita est arx in citeriore Tagi ripa, in qua et vrbs, in tumulo IV exiguis propugnaculis distincta, et XXX machinis firmata. ad Bethlemum haut hinc longe classis Antoniana suberat, quae machinarum ictibus Hispanos initio infestabat; sed vallo ducto contra longinquos ictus ad arcem fossa producitur. IV Eid. VItil. cepta pulsatione auxilio suis superuenit Antonius, et post equestre aliquot horarum certamen se ad sua recepit, muniendis castris intentus, quae caesis arboribus et sepibus inter saxa interiectis ad instar murorum Gallicorum firmabat, de vrbe, quam ad seditionem spectare intelligebat, quam de hoste magis sollicitus. nam paullo ante Philippus, vt per transfugia bello periculoso finem imponeret, diploma per Lusitaniam publicari mandauerat, quo plenam praeteritorum gratiam faciebat iis, qui ad obsequium sibi debitum rediissent et Antonij partes desererent. exceptus a gratia Antonius, et ij, qui circa ipsum erant, qui seditionibus in vrbe, Cetobrigae, et ad Iulium praesidium excitatis caussam dederant. vt vero Philippus Lusitanorum proprios sibi reges expetentium ambitioni aliquid daret, titulos tantum regibus Portugalliae hactenus vsurpatos sibi sumpserat, omissis, quos vulgo in Hispania vsurpat; et cum actis publicis, EGO REX, scribere soleret, tantum regis nomen subscripsit, cum quinque signis, quae quinque plagas vocant, more Lusitaniae regum, vt vel in minimis rebus se Lusitanos mores, ritus, consuetudines induere velle significaret. haec anxium de vrbis fide Antonium tenebant, vt ad Didaci Cercami monita aures magis paterent; quas rursus obstruebant Gardensis episcopus, Emanuel Portugallus, Vimiosus, Emanuel Silua, et Botellus. tandem Antonius fiduciarias ad Philippum literas dedit Antonij tantum nomine subscriptas. datum autem negotium erat Cercamo, vt rogaret Philippum, postquam de condicionibus conuenisset, contentus esse vellet, vt ipse regni, quo honestius caderet, ordinib. significaret, se imparem contra Philippi potentiam esse; proinde ipsis liberum esse, vt rebus suis consulant. verum Philippus, qui iam successu inflatus condiciones nullas vellet, Cercamum ad Albanum remisit, qui variis ludificationibus miserum regem postremo ad proelij aleam ex desperatione adegit. nam cum Antonius Albani colloquium peteret, nunquam de loco colloquij conuenirepotuit, et cum in trireme conuenire deberent, rursus nouae difficultates inciderunt, cum Albanus ad Antonium scribendo ei Excellentiae nomen, qui Celsitudinis titulum apud suos sumpserat, attribuere recusaret, et Antonius Albani fidei haut satis fidens superbo responso contemptum eius vltus esset. nam renun ciari ei iussit, reges esse reges, et belli duces esse belli duces: ceterum Deum, qui vtrisque superior sit, victoriam, cui velit, dare. ita concordia desperata, quod cupiebat Albanus, vtrinque discessum est. iamque X tormentis et mox XX verberari cepta arce Saniuliana, in eo erant praefectus et praesidiarij, vt de deditione cogitarent: et Albanus, qui misso tubicine, et a praefecto non admisso, de exitu verebatur, occasionem colloquij expetebat, cum commodum accidit, vt vidua quaedam vicana, quae generum et filium in arce habebat ab Albano incitata siue caritate suorum, incertum, ab ipso petiit, vt sibi ad arcem ire, et inde filium ac generum educere liceret, et interea a pulsatione cessaretur; qua gratia impetrata ad arcem contendit, et, sicuti iussa erat, Albani nomine Tristanum monuit, se respiceret, nec temeritate obstinata se suosque perditum iret. quo nuncio laetior, quam vultu praeferebat, colloquium cum Albano petiit, et fide data ad eum venit, a quo iisdem condicionibus, quas ab Antonio sperabat, in arcano impetratis, se palam melius de Philippi iure instructum fingens ad suos redit, et fidem decusque vita et commodis sibi cariora praefatus cunctis auctor fuit, vt in Philippi, tanquam legitimi Portugalliae regis verba iurarent. Gabriel Ninius cum legione sua loco impositus. dedita Samiuliana arce Petrus Barba, qui munitionem alteri subiectam, cui Caput siccum nomen, praesidio tenebat, cum deditionem facere antea iussus recusasset, ad primum classis Hispanae conspectum consulto prius Antonio, et abductis secum tormentis locum deserit, et in castra ad
eum contendit. sub id tempus allatum est, naueis ex India mercibus ingentis pretij onustas ad Azoras appulisse, quae si a classe Hispana interceptae fuissent, plures in vrbe institorum nobilium familiae omnino bonis euertebantur. itaque commune votum erat, antequam inde Hispaniam versus vela facerent, vt fortuna de hoc bello pugna commissa decerneret. itaque instare magistratus apud Antonium, se et ciuitatem respiceret, et miseriis tandem finem imponeret: in propinquo esse exercitum, nec longe abesse Philippum: aut fortunae aleam, si expediret, aut concordiae viam tentaret. sed rursus belli incentores reclamabant, et monachi, qui non iam in confessionib. et ex ambone, sed ipsis militib. immisti in classe, in exercitu ridiculo prorsus habitu, inde cucullati crucem aut aliud templi donarium gestantes, inde semiermes et gladios strictos rotantes populum iam restitantem religione furori suo praetexta ad extrema subeunda animabant. Antonius, qui se nec cum Philippo conuenire posse, et ab omnibus deseri; in vrbe confusa, in castris pauida omnia videret, quid ageret ambiguus, ex metu in suspicionem proximorum venit, seque proditum in horas credens, grassante licentia in fidos aeque ac suspectos saeuiebat. se cum forte incendium haut longe a Palatio conceptum esset, in ea regione vrbis, in qua Belgae habitant minime omnium suspecti, tamen id insidiose ab iis ex compacto factum credens ex Emanuelis Suaris nuper in vrbis Senatum allecti delatione miseros homines magno suarum rerum detrimento hospitia mutare subegit, paullumque abfuit, quin a furenti plebe eorum aedes omnino direptae fuerint. id cum intelligeret Albanus huc vsque summa celeritate vsus. in castris sedebat, occasionem opperiens, qua eandem leuitatem, qua defecerant populi, fortuna Antonium deserente, contra ipsum rebellarent, atque ita citra certamen omnino debellari posset, tentatis interea Bethlemi praesidiariis, necnon classis Autonianae praefectis et consertis per octiduum a Sanctio Auila leuibus proeliis, exiguo vtriusque partis damno. tandem cum Petrus Bermudes, quem Cetobrigae reliquerat Albanus, cum equitatu aduenisset, lustrata Turre, quae Bethlemum tuetur, exiguo propugnaculo et fossa firmata, ad eam tria tormenta admouentur, infestatique praesidiarij, cum quibus iam conuenerat, mox locum dediderunt. Caparicaetiam turris, quae Bethlemiticae quasi frontem tegebat, dedita. quo facto Albanus ad monasterium Hieronymianorum sodalium, ab Emanuele magnis sumptibus exstructum, monumento etiam in eo sibi ac successoribus parato nobile hospitium sumpsit. tum ipse Antonij castra oculis lustrare voluit, instructaque acie cum ea praeterueheretur, aliquot tormentorum ictibus displosis, nec alio memorabili certamine facto in castra sua rediit, animaduerso interim locis aliquot non ita bene in vallo munitis vim inferri posse. aduersum Tagum classis Hispana subiens exercitum semper comitabatur, quae LXVI triremibus, XXVI onerariis nauibus et aliis minoribus constabat. in Antoniana erant IX maiora nauigia, quae remis agebantur, V triremes, et XXXVI naues onerariae egregie tormentis et omni alia re instructae, quae vrbem et castra tegebant, ita vt ab ea parte Antoniani citra periculum peti non possent. interiacebat et Alcantarae subiectus torrens praealtis ripis vallatus. cum igitur ab vna parte periculosa esset castrorum oppugnatio, ea diuersis partibus vno eodemque tempore tentari placuit. dicta dies ad VIII Kal. VIIbris, cum pridie ad vallum vsque Albanus excurrisset, pulsatis nocte media tympanis, vt Lusitani vigilia fatigati ad pugnae diurnae laborem debiliores essent. Alcantara vicus, a quo nomen torrenti, in ipso angulo situs est, quem torrens in Tagum influens facit, ibique ponte Iapideo iungitur. eum Lusitani seruabant, exercitu, in quo ad X OIO hominum erant, ita disposito, vt a meridie Tago et classe proxima; ab occasu, qua parte Albanus veniebat, torrente tegeretur; ducto introrsus vallo non ita munito. ceterum soli positus montuosus, etsi non aspero ascensu diuersis collibus distinguitur, qui hinc inde se ab vtraque torrentis ripa respiciunt. Albanus, qui dextrum tenebat, Francisco Alabae tormentorum
praefecto negotium dederat, vt tormentis apte per loca designata dispositis inde in lapideum pontem, inde in obiectam planiciem, in qua acies Lusitanorum stabat, inde in vallum infesta displosione fulminaret. tum Santacrucio significatum, attributis ei OIO IO scloppetariis Italis et totidem Hispanis, vt ad signum, quod sublato vexillo albo daturus esset Albanus, eodem tempore classem Antonianam inuaderet, quod aduerso vento nihilominus in tempore facere hautquaquam potuit. ipse totum exercitum in treis acies distribuerat, quarum duae peditatu, tertia equitatu constabat, quae non alia post aliam, sed aequata fere fronte, quantum locorum angustia patiebatur, incederent. in media erat Albanus ipse cum toto peditatu Hispano et parte sarissophorūm Germanorum, quae VI OIO complectebatur; quam rursus in quatuor agmina diuiserat, quae non seriatim, sed confertim et aequata fronte itidem incedebant. dextram aciem ducebat Prosper Columna fere Italis constantem et Germanis ac Hispanis, qui supererant, eodem numero fere et ordine. sinistra et vltima ex equitatu constabat, cui praeerat Ferdinandus Albani naturalis filius, qui supremam secundum patrem in exercitu potestatem exercebat; cui et singulis ducibus enixe iniunctum erat, vt quantum Philippo gratificari vellent, operam darent, si Deus victoriam annuisset, vt vrbem a direptione intactam seruarent. additum ab Albano, vt magis ducum animos inflecteret, si aliter contingeret, optare se, vt primo quoque scloppeti displosi ictu potius transuerberaretur, quam direptioni tantae vrbis superesset. non solum ordo in incedendo, sed in pugnae principium dando momenta singulis ducibus etiam scripto tradito ab Albano praeicripta erant, vt omnes intelligerent, in ordine illo ac momentis victoriam stare. diuersa parte Antonius, qui neque duces nec milites belli peritos circa se haberet, ad haec hesterno labore et proxima noctis vigilia fatigatos, quorum ob viciniam vrbis plerique ad domos proprias diuerterant, non mediocriter animi angebatur, inter vrbem, cui ne rebellaret, metuebat, et hostem medius, quod vnum poterat, aciem sed segniter instruebat, ratus, Albanum se in castris minime oppugna turum, sed tantum vt superiore die velitando lacessiturum. tandem ad Gardensem episcopum, qui dum ludibrio creatus rex sub dio et pellibus pernoctaret, interim in vrbe sub vranisco regnabat, mittit, vt cunctos ad signa redire cogeret. is fatigatis tota nocte assidua pulsatione tintinabulis cum miseram plebem insomnem tenuisset, mane ad strepitum tympanorum volenteis non volenteis ad exercitum quasi tot pecudes ad macellum cogebat, plerisque in itinere dilabentibus, ita vt propterea minime exercitus numero cresceret. iamque Albanus propinquabat, qui conspecto nondum vt putabat, Antonianos in aciem instructos esse, nec proinde Alabam infesta displosione adeo hosti, sicuti sibi persuaserat, incommodaturum, nihilominus consilio in re praesenti capto vlterius promoto exercitu proelij aleam tentare statuit, Columnaeque qui in dextra erat, imperat, vt per pontem impectm faceret, etquantum posset, progrederetur. tum Sanctio Auilae negotium datum, vt ab altera parte cum II OIO scloppetariorum ex media acie selectorum paullo supra, qua ripae humiliores erant, transmisso torrente in latus Antonianos aggrederetur. iussus et Ferdinandus superius torrentem superare, et eodem tempore Lusitanos transuersa oppugnatione ad certamen prolectare. verum Columna citius Auila ad pontem perueniens, siue quod longum et magis impeditum iter Auilae faciendum erat, siue decoris Hispanis praeripiendi ardore Italis gradum accelerantibus, imperium anteuertit, et impressione facta, cum ad eam partem Lusitani florem exercitus opposuissent, initio male multatus est, Albano ex tumulo in sella despectante et temeritatem Columnae increpante; cui statim Ludouicus Ouares impetratis ab Hieronymo Lodronio aliquot loricatis Germanis praesto fuit, eorumque ope Columna pontem superauit, et molatrina proxima praesidiarios amissis aliquot e suis deiecit; anxio interea Albano; quippe qui vereretur, ne Auila, homo ad iram promptus, Columnae
casu cognito non sicuti iussus erat, in latus, sed impatientia victus per frontem in hostem duceret. verum Auila dicto imperatoris audiens fuit, et cum Roderico Sapata et Petro Consaluo Mendoza, eosque mox insequente cum equitatu Ferdinando acrem impressionem fecit; vbi quanquam Antonius, qui antea ad pontem pugnabat, mox vireis vertisset, tamen Lusitani cognito iam pontem a Columna occupatum et hosteis eodem tempore castrorum latera inuadere, ad aciem mediam se contrahunt; atque ibi rursus displosione a Francisco Alaba instituta infestari ceperunt, a fronte ac lateribus circumuenti; cumque equitatu a Ferdinando praemisso, vt se medium inter eos et vrbem interponeret, etiam a tergo peti viderent, solutis ordinibus in fugam se coniiciunt. ipse Antonius cum Vimiosi comite, Emanuele Portugallo, Botello seniore, et Eduardo Castrensi sine vllo certamine fugientibus immistus ad vrbem tendit, et ab insequentibus in itinere ictu hasta in facie accepto sauciatus, ac parum abfuit ab Italis volonibus captus tandem euasit, et cum reliquiis exercitūs per vnam portam ingressus, per alteram mox egreditur, carceribus in transitu aperiri iussis, quasi post tantam hominum stragem in pauculis maleficis aliquid spei superesset; inter quos nihilominus multi erant, nullo alio crimine notati, quam quod Philippicis partibus fauere dicerentur. artifices et alij e plebe abiectis armis in vrbe remanserunt, et ad vxores suas ac liberos perfugium habuerunt; exteri ad templa se receperunt. magna strages in fuga edita, neque tamen pro numero. nam tantum OIO IO ex Lusitanis desiderati, haut amplius ex Philippicis C. Almadae in vlteriore Tagi ripa coenobium Dominicani sodalitij colli superstructum est, cui Franciscus Forerius Olissiponensis eundem ordinem professus praeerat, magnae eruditionis theologus, et non solum scriptis editis, sed Synodi Tridentinae, cuius pars magna fuit, actione clarus. is a Castellensium partibus maxime omnium alienus ex superiore loco tanquam ex specula commissas vtrinque acies anxie spectans, vbi suos partim caesos partim in fugam versos vidit, tam vehementi seu pauore seu moerore correptus est, vt sella, in qua sedebat, prae indignatione euersa retro auersus supino corpore corruerit, et defixis in coelum oculis obrigescens nulla voce emissa subito exspirauerit, haut multum sexagenario maior. Ferdinandus sicuti iussus erat, cum delectis e vestigio ad vrbem tendit, vt irrumpentem militem inhiberet; hostium globum adhuc superare et colligere se e longinquo inter eundum clamitans, donec moenia subiuit, et cum magistratu collocutus, vitamque saluam tantum pollicitus, cetera victoris arbitrio reseruans, ne a milite circumfuso obstreperetur, aliquos ex iis primarios funibus demissos ad Albanum patrem misit, qui ampliores condiciones ab eo impetrarunt. secundum haec ipsius iussu appositi ad S. Gatharinae portam veluti custodes primarij duces, qui auctoritate sua militem furentem reprimerent, Cetonae marchio, Ferdinandus Toletanus, Sanctius Auila, Iulius Spinola, Ambrosius Grimaldus, Garsias Cardena, Petrus Bermudes, Franciscus Landrianus, Cosmus Centurio, Franciscus et Didacus Toletani. in vrbem introducti Petrus Medices, Petrus Toletanus, et alij proceres, qui milites, si qui ingressi erant, praesentia sua a rapinis abstinerent. nec segniter rem mari gessere Santacrucius et Alfonsus Leua, et post festam tormentorum displosionem, Antoniana classis, cum fuga suorum conspecta vela fecisset, fere citra certamen in Hispanorum potestatem venit. quidam ex classiariis vrbem ingressi cum ad praedas discurrerent, a ducibus coerciti sunt, duobus ad ceterorum terrorem in furcam actis. negato vrbis ingressu militi, vis contra suburbium, quod meliorem vrbis partem conficit, versa, atque id per treis dies continuos crudeliter direptum, ingensque praeda in eo facta est, a mercatoribus, vt in talibus casibus fieri solet, vili pretio redempta, quippe classe propinqua, in quam pretiosa quaeque imposita, et in exteras oras iusto pretio vendenda transportata sunt. maior spe et opinione praeda fuit, quod plerique ex vrbanis mercatoribus merces pretiosiores ob luis grassantis periculum in suburbium transtulerant.
Teloneum ab Alfonso Leua seruatum. parcitum et religiosis locis ab Italis et Germanis, et cum ad Rochi fanum, quod erat sodalium Iesuitarum collegium, multi locum religione tutum fore sibi persuasissent, sua pretiosiora eorum fidei crediderant; quae tamen Hispani, qui Italos inde expulerant, specie amicitiae, quippe ad seruandum locum a ducibus missi, furto subrepta noctu in proximam classem auexerunt. quasdam etiam domos intra ipsam vrbem in praedam concessas scribit Errera, eorum, qui maxime a Philippi partibus alieni et seditioni caussam praebuisse arguebantur. Antonius curato ad Sacabenem vicum vulnere recta praesidium Iulium concessit; quo eum secuti sunt Gardensis episcopus, Vimiosi comes, et Simo Mascaregna Eborae decanus, cum XL circiter equitibus, vbi vix acceptus est adiecta condicione, vt quamprimum alio se conferret, insigni ac iuxta deplorando inconstantiae rerum humanarum exemplo, vt quo loco Antonio ante duos menseis tanto populi concursu ac fauore tanquam regi acclamatum erat, eidem vix priuato tutus receptus esset. multi in eo Albani diligentiam desiderarunt, qui fugientem insecutus non sit. sed post tantum successum et onusto praeda milite difficile fuit, imo periculosum, longius a tanta vrbe exercitum deducere, in qua et constans fama erat, Antonium alicubi latere. itaque vestigata omnia coenobiorum et religiosorum locorum latibula, et vestigationis illius colore rapinae ingentes factae. quod magnam rursus inuidiam Albano creauit, plerisque apud Philippum rei gestae magnitudinem eleuantibus, et contra errorem seu culpam eius in maius extollentibus. nam vana esse expugnatarum arcium, et vrbium, caesorum hostium, et nuper ad Alcantaram commissi proelij nomina; cum haec omnia nemine fere resistente confecta sint; illam vero Lusitanorum inconditam multitudinem hominibus fere ad signa vi coactis, et ex plebe a sacrificis ac monachis in sacris confessionibus et seditiosis concionibus decepta et quasi ad macellum ab insanis belli incentoribus, qui se etiam duces illi praebuerant, protracta constantem, non mereri exercitūs nomen. nec vicisse illum videri, qui vilia adeo capita aut trucidauerit, aut disturbauerit. itaque successum Philippi fortunae, non ducis virtuti imputandum. sed hanc propriam eius esse culpam, quod vrbem opulentissimam, et quae seruata non solum Philippo gloriam et summam erga Lusitanos beniuolentiam conciliabat, sed etiam magno vsui rebus suis esse poterat, per totum triduum militi depraedandam concesserit, vt militis gratiam magno principis sui damno iisdem artibus olim in Belgio quaesitam aucuparetur, et cognatorum ac amicorum, qui plus in vrbe expilanda, quam in victoria persequenda laborasse dicebantur, commodis seruiret. haec et alia huiusmodi, quae iustas ac legitimas excusationes suas habebant, ad obscurandam tanti viri laudem, et meritorum ipsius memoriam inducendam in aula iactabantur; quae pronis auribus vt ab inuidis et aemulis accipiebantur. praeter spem et tunc accidit, vt naues Indicae ex Azoris, ignarae quid in Lusitania ageretur, ad vrbem appulerint, non vtique fortasse venturae, si certiores de successu factae fuissent. quippe cum in victoree victoque aeque depraedationis periculum metueretur. sed tantam laetitiam inopinata tristitia succedens paene euertit, Philippo sub id tempus in periculosissimam aegritudinem prolapso, ita vt de eius salute a medicis desperaretur. quod rursus magna anxietate non solum Albanum, sed omneis etiam, quorum fortunae ex tanti fastigij imperio pendebant, adflixit. nam si contigisset tunc Philippum mori, filiis vix in infantia relictis, rebus Belgij turbatis, et inquietos nostrorum animos ad res nouas sollicitante Francisco Andium duce, nec recentem noui regni accessionem stabilem, nec a domesticis tumultibus tantum imperium tutum fore apparebat. constituerat cum animo suo Albanus, si ita casus tulisset, reginam ac Principem e vestigio Olissiponam arcessere, quorum praesentia fretus, et iis, quae penes se habebat, armis subnixus in officio reliqua regna se continere posse sperabat. interea adacti omnes in verba Philippi ritu sollemni III Eid. VIIbris, ac mox pulsatis
per vrbem tympanis praeeunte cum vexillo regio magistratu Philippi regis nomen inclamatum, red voce languida et tristitiam potius, quam laetitiam testante; ita vt gemitus, suspiria, ac lamenta inter clamores illos violentia extortos passim exaudirentur. Antonius, cui ad breue momentum ad fanum Eirenes consistere concessum erat, inde Conimbricam pergit, vbi nec diu manere sibi aut ciuibus, quantumuis erga se bene affectis, tutum cum videret, continuo Montem-maiorem concedit; vbi fama sparsa copias nouas ipsum parare, Albanus suas diuidere noluit, sed statim Sanctium Auilam contra eum mittere statuit. conualescente dein Philippo casus incidit, qui tristitia magna res cumulauit, et remoram rursus aliquam iis gerendis attulit. nam Anna regis vxor dolore et vigiliis ob viri morbum attenuata, accedente populari catarrho, sic enim is morbus in Hispania vocatus est, qui totum occidentem eo anno peruagatus pestem grassantem plerique locis praeiuit, vitam cum morte commutauit VI Kal. IXbr. relictis Didaco et Philippo filiis fere in cunis. occasione inde sumpta Antonius inter Durium et Minium tractūs illius incolas fatigabat, et sequacibus ad se contractis rursus noui exercitus speciem ostentare cepit, Conimbricamque iam cum fortuna nutantem tantisper eo metu continuit, ne legatos ad Albanum mitteret; quod iam post eius discessum fecerant Santarenenses, in fidem ab Albano accepti. iamque ad IX OIO omnis generis hominum ad Antonium confluxerant, cum quibus ille Auerum tendit, quod initio resistere ausum maiore quam vnquam alibi fecisset, vi oppugnauit, impetuque facto, cum frustra fuisset, postremo sequacium suorum interuentu ab oppidanis admissus est, cum Pantaleon Sada cum auxilo Portu profectus serius aduenisset. multi in oppido ab eo capti; multa auare et crudeliter gesta; nec multum res a direptione abfuit. quo successu plebs rustica tantum ligonibus, fustibus, ac marris armata tantos spiritus sumpsit, accedentibus de Philippi aegritudine non secundis rumoribus, vt nihil sibi imperuium putaret, et Olissiponam ipsam recepturam se sponderet. nec cessabant Philippici, et cum ante regis morbum in Africam et ad Fortunatas insulas vsque missi essent, qui praesidiarios et oppidanos illorum locorum in fidem acciperent, cuncti fere in Philippi verba iurauerunt. secundum haec iam praecipitante autumno Germani ab Albano Cetobrigam ablegati, et Itali ac Hispani per Olissiponae suburbia distributi sunt; dato negotio Sanctio Auilae, vt cum IV OIO et IO peditibus, et CCCC equitibus Conimbricam versus ad persequendas belli reliquias proficisceretur. quem secutus est Emanuel Sosa Pacecus cum duabus equitum alis, adiunctis OIO IO peditibus duce Didaco Cordubensi, qui Conimbricam ingressus ciueis ad obsequium adegit. at Antonius, qui Aueri erat, cognito Auilam aduentare, Portum versus tendit, vbi praeualente amica factione honorifice admissus est. Pantaleon Sada, Ferrandus Nonius Barretus, et Ioannes Rodericus Sada statim sub aduentum fuga dilapsi in Galeciam se receperunt. mox Antonius aduersarios in carcerem coniecit, eorum bona diripuit, naueis saccaro onustas capit, et in Galliam amandat; quosdam extremo supplicio affecit, ac postremo C aureorum OIO vrbi imperauit. in quorum exactione cum nullo non iniquitatis genere vteretur, et ciuibus ad desperationem adactis extrema omnia tentaturus esset, nuncius de Conimbrica et Monte-maiore, quem Didacus Botellus defensurum se receperat, in verba Philippi ab Auila adactis venit. quod Portuenseis periculo exemit. nam Antonius iam de salute propria sollicitus consilium vexandorum ciuium omisit, et Antonium Portugallum Gardae episcopum Vianam praemittit, qui milite vndiquaque ex proximis agris collecto Limae pontem insideret, et hostem aduenientem Durij, qui medius inter eos erat, transitu prohiberet. quae dum fiunt, Albanus Olissiponae magistratus ab Antonio creatos abdicat, nouos in eorum locum creat, et vetus castellum nouis operibus firmat, translatis eo tormentis ac bellico apparatu, ac praeterea praesidiariis Hispanis; qui dum ad portas ciuitatis stabant, crebris inter Lusitanos et Castellenseis rixis occasionem praebuerant. iamque Auila Auero propinquabat,
quo ad eum statim oppidani venere se et sua Philippo obsequiose offerentes. refecto milite in Durij transitu magnae difficultates occurrerunt, quod et flumen nusquam vadosum et rapidissimum esset, et rara in eo nauigia reperirentur: quas vero secum portauerat naueis plicatileis vectione carrorum solutae nullo vsui esse possent. rursus et illud incommodum accessit, quod cum ad vestiganda per flumen nauigia misisset, ab armatis Antonij nauigiis, huc illuc discurrentib. vis facta est, quo minus aut locus ad transitum opportunum notari, aut nauigia parari possent. verum illi fontes versus paullo superius, quo penetraturos Hispanos minime rebatur Antonius, progressi, nauigia diuersae formae repererunt; et Antonius Serranus ad id ab Auila missus ex insidiis quaedam intercepit. verum iis repertis, rursus temerarium ducib. videbatur tam vicino hoste rem periculi adeo plenam tentare, qui bellum sat cito si sat bene confectum iri dicebant. Auila contra instabat, et Eduardum Lemosium, Martinum Lupum Azeuedam, et Antonium Susam Contignum, ac alios Antonij sequaces militem passim cogenteis anteuertere cupiens, omnem in celeritate rei conficiendae spem reponebat, et oratione habita suos ad audendum confirmabat; omnem quippe moram in eo negotio damnosam esse, tam propinqua hieme, qua efficiatur, vt nec classis in eo mari tuto consistere, nec per eius discessum sublata comeatūs subuehendi commoditate terrestres copiae durare valeant. itaque praeuertendum, et Antonium, qui ad extremos Lusitaniae fineis confugerit, non solum omni regno controuerso, sed tota Hispania exturbandum esse; alioqui fore, vt si longior mora interponatur, hieme appetente, ipse exteras copias paret, et bellum, quod hoc anno confici oportuit, in alterum et sequentes dilatum dubio euentu instauret. nec periculo militem, qui ad decus veramque gloriam virtutis via grassetur, terreri debere: nullam quippe gloriosam in facili victoriam; cuncta ardua virtuti proposita; nihil fortibus inuium esse. neque tamen se adeo vani decoris aura transuersum agi, vt temeritate sua victoriam iam partam corrumpere velit; quin potius in eo laborare, ne tantisuccessus fructus, qui in celeritate omnis positus est, praepostera ac morosa prudentia amittatur; tantum velint, et virtute sua innixi, tum iustae caussae confisi cum iis sibi rem esse persuadeant, quos hoc eodem anno tot arcib. ac oppidis citra negotium expugnatis, et insigni nuper victoria ad Alcantaram parta deuicerint, et porro victuri sint, dum ne cunctatione intempestiua procedentis victoriae cursus interrumpatur. his verbis tum inprimis bello experti ducis auctoritate accenso milite de transmittendi ratione consultatur. disposita in ripa ciuitatis tormenta, quae totum illum tractum infestum defensoribus redderent. ipse Auila tertiam partem exercitūs Vintam versus ducit, cum qua ad locum superiorem conuectis illuc nauigiis fluuium transmisit, inde Lusitanos per latus petiturus. reliquus exercitus, qui ad Petram-salitam stabat, duce Roderico Sapata ad transmittendum in Lusitanorum conspectu fluuium se parare iussus, alligatis per capistra ad nauigia equis; ita tamen vt non prius remis impellerentur, quam Lusitani ab Hispanis ex superiore ripa iam transmissa venientibus per latus peterentur. haut plus negotij in Durij, quam in Tagi transitu fuit. nam cum primum Lusitani Hispanos per latus ruenteis viderunt, nemine ipsorum fere resistente protinus vix X e suo numero desideratis terga verterunt, atque ita Hispani incolumes citra certamen exscensionem fecere. quo cognito Antonius reb. desperatis amicos in consilium vocat, non tam vt ipsorum sententias exquireret aut voluntates periclitaretur, quam vt iis vale diceret, et discessionis suae ratione explicata melius in posterum sperare iuberet. igitur de duritia Philippi multa praefatus, qui de iure suo desperans vim ad Lusitanos in seruitutem redigendos attulerit, seque ab ordinibus regem creatum et publicae libertatis defensorem electum iniuriose regno spoliauerit, cedere ad tempus decreuisse ostendit, ne ipsos et se, si vlterius pertendat, in manifestum exitium praecipitet; imparatum se a viribus magnis subnixo et diu ante praeparato hoste oppressum. inde tot cladeis secutas, quas auxiliaribus acceptis breui sarcire speret, modo iidem sint, qui fuerunt. se quidem in proposito ad vltimum vsque vitae spiritum
perseuerare aduersus fortunae ictus inconcussum statuisse, nec vllis condicionibus cum tyranno et infesto Lusitani nominis hoste transacturum, quibus dictis cum lacrimas circumstantibus excussisset, cunctis prae maerore seu pauore silentio defixis ex consessu se proripuit, et Arucanense coenobium profectus per Barcellum obliquato itinere postremo Vianam tendit; quo ante Gardensem episcopum praemiserat. iamque Auila Portum venerat, ingressu initio ab oppidanis prohibitus. verum postquam illi copias omneis dissipatas intellexerunt, tandem vitam ac res saluas pacti in Philippi verba iurarunt. tum missi equites, qui Antonium fugientem insequerentur; quibus Vianae propinquantibus cum Antonius cum mari luctari, quam in Hispanorum manus incidere potius duceret, nauem conscendit; sed tempestate suborta in terram reiectus, quantumuis equites Hispani intra oppidum admissi ad eum comprehendendum summa celeritate accurrerent, tamen dum de condicionibus deliberatur, tantum temporis intercessit, dum ipse nautica veste sumpta ac barba rasa, praeterea distributa inter suos, quam exiguam habebat, pecunia, et asportatis secum maioris pretij gemmis se insequentium manibus eriperet. quaedam tamen maioris ponderis monilia et gemmis insignia ornamenta relinquere coactus est, quae a militibus redempta in Philippi potestatem venerunt. ipse per domos nobilium, ac coenobia tam virginum quam monachorum intra Durium et Minium diuersoria subinde mutans ab eo tempore vsque ad Maium insequentem latuit, tanta siue suorum caritate ac fide, siue Hispani nominis odio, vt nullius praemij spe proditus fuerit, et quamlibet diligenter a discurrente huc illuc milite peruestigatus nunquam reperiri potuerit, ac postremo saluus in Galliam nauigauerit. interea Philippus ex morbo conualuerat, et quamuis vxoris morte maestus, cuius corpus Laurentij regalis fanum deportandum per Ossunae ducem curauerat, Madritum etiam remisso principe filio et filiabus, curaque eorum Francisco Sapatae Cisnero Baraiae comiti, et Cordubensi episcopo attributa, Lusitaniam tandem ingressus Eluam venit Non. Xbr. in regni statim aditu pretio in caput Antonij tanquam perduellis et tranquillitatis publicae perturbatoris XXC ducatorum OIO constituto, ei qui autillum interfecisset, aut viuum stitisset, exsoluendo. cuius edicti siue seueritatem siue inuidiam vt mitigaret, eodem die altero edicto vectigal mercum, quae ex Castellensi agro in Lusitaniam et contra importabantur, cum regna diuisa essent, institutum, quod portum siccorum vulgo dicunt, quasi Lusitania cum ceteris Hispaniae regnis vnita et confusa, aboleuit, magnam ea re a popularibus gratiam se consecuturum ratus. exiguo admodum comitatu venerat in Lusitaniam cum Alberto cardinali et paucis proceribus Hispanis, vt laxius in ipsius aula Lusitani versarentur. cumque ad eum honoris caussa accessissent Ioannes Bracantiae et Theodosius filius Barcelli duces, eos et peramanter excepit, et dum res sacra fieret, intra cortinam seu velum, qui honos non nisi principibus viris defertur, admisit, et magistri equitum regni dignitatem a maioribus acceptam tanquam hereditariam confirmauit. quae vani honoris insignia plenioris remunerationis tantum pignora initio credita, pro omni satisfactione illi postremo cesserunt. inde indicta Tomarium regni comitia ad XVII Kal. Maias anni insequentis. iam ante literas starim post Henrici mortem Philippus dederat ad Ludouicum Ataidem Indiae orientalis proregem virum auctoritate et rei militaris scientia inter suos praecipuum, qui bello Africano dux a Sebastiano destinatus de exitu ob praeceps ac temerarium regis sui ingenium male auguratus praefecturam Indicam, quae eodem tempore deferebatur, praeoptauerat, ne ruentis in perniciem principis consiliis ac culpae participasse videretur. iis literis et iuris sui in regni successione rationes explicabantur, et multa insuper addebantur, minis et promissis simul admistis, quae prudentem virum, qui potentiam Philippi quam ius pluris aestimabat, permouerunt, vt ex fortuna consilium sibi capiendum existimaret. itaque cum eodem tempore Antonius per emissarios suos eum in partes
suas pertrahere tentasset, frustra fuit. tunc et missi ad alios Indiae praefectos, qui Philippum ab omnibus regni ordinibus prouinciis et ciuitatibus regem renunciatum significarent, et vt idem facerent, rogarent, iuberentque. magno errore a Philippicis ministris peccatum fuit, quod siue insita in explicandis negotiis tarditate, siue re male pensitata spretis Lusitanorum, qui Philippum initio adierant, monitis serius ad Azoras insulas miserunt; quas omneis praeter Sanmichaeliam a ceteris C passuum OIO Hispaniam versus disiunctam et episcopi. illorum locorum opera in Philippi obsequio conseruatam, Antonius in verba sua adegerat, misso a Vimioso ex domesticis Cypriano Figeredo, qui Tertiam longe situ et fertilitate ceteris superiorem curatoris titulo administraret. is literis excultus et rerum agendarum peritus Angram Tertiae primariam vrbem venerat, et ope Franciscanorum Antonio addictorum insulanos homines superstitiosos et stolide credulos ita fascinauerat, vt licet absurda et sibi pugnantia pleraque miscens tamen id efficeret, vt a Philippi partibus alieni, essent. nam et modo Sebastianum minime mortuum, aut e mortuis suscitatum breui ad eos venturum per homines ad id destinatos miserae plebi insusurrabat, modo Antonium in regem electum affirmabat. et quanquam ad Antonium missis Stephano Siluera et Melchiore Franciscano homine concitandis turbis idoneo, qui Insulanorum nomine obsequium ei tanquam principi suo deferrent, iam de Sebastiani morte certi esse debuissent, tamen apud rudem et superstitionibus innutritam plebem tantum aut Hispani nominis odium, aut contra Lusitani amor valuit, vt a vili fabro a Franciscanis impostoribus subornato et vaticinandi virtutem professo sibi persuaderi passi sint, Sebastianum intra VI Eid. Mart. compariturum. accendebat insulanorum insaniam Melchior ille, qui apud cordatiores cum ex legatione cum Siluera rediisset, cognito iam famam Alcantarensis pugnae ad eos peruenisse, eius casum artificiose eleuabat, Antoniumque intra Durium et Minium concessisse, et iam XXX OIO in armis circa se habere affirmabat. apud plebem vero ambiguis sermonibus sparsis opinionem de Sebastiano falso conceptam adiuuabat, et cum sacra faceret Blasius Camellus vnus ex eius emissariis pro Sebastiano coniunctim et Antonio preces publice concipiebat, rogantibusque ex plebe quibusdam de Sebastiano, eum et viuere et prid. Non. VItil. Angrae stiturum se confirmabat. ita plebe vesaniente et eius ingenio abutentibus Antonianis ac maxime omnium Franciscanis, superuenit Ambrosius Aguiar, a Philippo, sed sero, missus cum literis, quibus gratia praeteritorum fiebat, modo in regis verba iurarent. et plerique primo audiendum eum censebant, sed tumultuante plebe et legatum quidem admittendum, sed mox in carcerem coniiciendum clamitante, prudentiores, qui ad repulsae iniuriam carceris ignominiam addi neque honestum neque fas existimabant, Ambrosium non admittere contenti eum sine responso remiserunt. postea cum nauis in alto apparuisset, sublata mox per vrbem vox, quasi Sebastiuanus a fabro promissus adueniret, concursuque ad litus facto quanquam ab insula deflecteret nauis, oppidani siue insaniae suae blandientes, siue ab aliis decepti affirmabant, nauem quidem praeteruectam esse, ceterum per scafam e naue treis homineis demissos, qui ad insulam sub vesperam appulissent, et ad Franciscanorum coenobium diuertissent. eos autem esse Sebastianum ipsum, Christophorum Tauoram, et Cherifium credebant. tum Franciscani, vt fidem vulgi opinioni astruerent, in aurem credulo cuique obmurmurare, venisse hospites magni nominis, qui cognosci nolint; ad eos excipiendos stragula, lectos holosericos, supellectilem argenteam vndique conquirere; ianuas coenobij solito diligentius clausas tenere; denique omnia facere, quo suspicionem appulsi regis ac sociorum augerent. his Franciscanorum imposturis cum se Iesuitae Patres acerrimi semper Hispanicae dignitatis ac potentiae propugnatores opponerent, vetiti per vrbem vagari ac postremo in monasterium suum conclusi sunt. quae cuncta eo pertinebant, vt dum fatuae plebis animi vana spe lactantur, insulani a Philippi partibus
alienarentur. itaque vt sera, sic irrita Ambrosij Aguiaris legatio fuit. quod non mediocriter Philippi animum angebat, qui suorum tarditate effectum dolebat, vt bellum quod hoc anno in regno citra negotium fere confectum fuerat, deinceps extra Lusitaniam dubio euentu recrudesceret. interim siue vt querellis multorum satisfaceret, siue adfectata iuris seueritate gratiam a Lusitanis promereretur, et simul Albani hominis sibi inuisi, et cuius opera necessitate potius quam sponte in hoc bello vsus fuerat, superbiam nouo successu se efferentem comprimeret, Franciscum Villafagnam Senatūs Castellensis consiliarium Olissiponam, et Franciscum Tedaldium Galeciae tribunalis assessorem ad Auilae exercitum misit, qui de militis praeter disciplinam licentiose admissis inquirerent. id etsi non solum militem, sed et duces ipsos, in quorum caput haec fieri credebantur, vltra modum exacerbaret, tamen Albanus et Auila dolore prudenter dissimuiato rem militi iritato exagitandam reliquerunt. itaque passim per exercitum exaudiri voces; nouam iudicij formam constitui; nam aut exercitus contra ducem partes futuras, aut hostium contra exercitum; atqui neque exercitum contra ducem de se bene meritum, et quem merito parentis loco colat, audiendum, et hosteis victos contra exercitum ad accusandum admitti quis ferat? qui si admittuntur, eum iudicij exitum futurum, vt ipsi fidi habeantur, exercitus victor perduellionis crimine notetur. quod vero Albani crimen esse? aut enim imperatoris id esse, aut ducis? atenim imperatoris nullum crimen esse; quippe cum omnia ex ducum consilio decreta sint. si ducis id arguatur, iam nouas a iurisconsultis leges praescribi, et ius militare cum iure ciuili confundendum esse. verum non hoc agi. nam Albanum innocentia sua ac meritis satis tutum esse; militem peti, et occasionem quaeri, qua praemio pro re bene gesta debito fraudetur. has esse aulicorum artes, qui dum in principis comitatu per aestatem niuem vino admiscent, periculum aliorum in tuto vident, neque satis aequo iudicio militum ad ictus, vigilias, aestum expositorum labores aestimant. atqui apud se illos expendere debuisse, quanti militi et Italia in Hispaniam aduenientis fames in Hispania, immodici in Beturia calores, pestis in Lusitania, et supra omnia Albani adeo ipsis obvirtutem exosi seuera disciplina et ad omne leuissimum delictum parata furca constiterit, quibus effectum sit, vt regnum Lusitaniae intra LVIII dierum spatium quasi regnum caelorum ieiunio, et vita aqua et buccellato sine maleficio tolerata vicerint: quae in inuidiam Petri Gironi Ossunae ducis, et Christophori Morae iactabantur, Albani gloriae obtrectantium, qui extra pericula positi debita virtuti bello rem gerentium et sanguinis pretio regna Philippo quaerentium praemia inuidebant, et per calumnias sibi addicebant. nam tunc fama percrebuerat, reuocato Ioanne Mendoza Ossunae ducem regno Neapolitano Proregem designatum esse, et Moram in Camerae nobilium numerum a rege cooptatum, qui amplissimi honores sunt; ceteras dignitates inter literatos et baccalaureos, sic vulgo consiliarios regios vitam pacatam sectanteis vocabant, spretis militaribus viris diuidi. has incitati animi et seditioni proximas voces, nec omnino a vero abludentes expostulationes Villafagna et Tedaldius prudentia sua compresserunt, vterque ea moderatione vsus, vt nec Philippum consilij temere suscepti, et militem querimoniae quantumuis iustae poenituerit. ita Lusitania tota ad obsequium redacta cum copiae ex Belgio et Italia ante rem confectam euocatae serius aduenissent, occasionem ceperunt Pontificij ministri, vt cum Philippo agerent de bello in Britanniam transferendo. quod Angli exules maxime vrgebant. in id Pontifex thesauros ecclesiae, Cruciatam, quam vocant, suaque et aliena pollicebatur, et inprimis decies centies millia aureorum remissurum spondebat, quae ex archiepiscopatu Toletano pendente Bartholomaei Caranēae ob crimen sectarium postulati lite quaesita sibi deberi contendebat. verum prudentissimus princeps, qui de suo nil largiri Pontificem videree, et in Lusitania nuper parta non satis adhuc bene confirmatus, hoc est, in suo occupatus, in alieno temere bellum suscipere haut consultum existimaret, se excucsauit,
et Italos, quorum ad praesens opera minime indigebat, persoluta stipendiorum parte dimisit. Inchoatum fuerat hoc anno bellum in Hibernia, sed infelici successu a Pontifice, captum ante biennium consilium persequente. siquidem eodem, quo infeliciter in Africa pugnatum fuit, anno cum copiae Italorum ad bellum contra Elisabetham Anglorum reginam a Pontifice conductae ductore Thoma Stucleo marchione Anglo Olissiponam appulissent, Sebastianus seu vi seu precibus tantisper eas distinuit, dum expeditionem susceptam confecisset, sicuti supra demonstrauimus. postea desiderato in ea strage marchione, Italis tamen fere periculo elapsis, res omnis ad Sebastianum Saniosephum exercitūs curatorem redierat, qui rei militaris ignarus et tanto oneri impar tamen ambitiose ei expeditioni praefici affectauit, idque a Pontifice facile, qui copias illas dissipatas putaret, impetrauit; qui et cum oratore Philippico egit, vt supplemento aliquo Hispanorum iuuaretur. sed in apparatu totus annus sequens insumptus est, innata Hispanorum tarditate, et Philippo iam tum bello Lusitano intento. tandem acceptis VII ex Cantabrica legione cohortibus non prius mense VIIbri hoc anno soluit, et Pontificis auspiciis, cuius insignia in vexillo praeferebat, in Hiberniam appulit ad ostium Siunae maximi tota insula fluuij, qui occasum versus tendens in Oceanum iuxta Limbricum portum exoneratur. Hibernia Graecis Ierne dicta Britanniae ad occasum versus VIItrionem opposita, C milliaribus in longitudinem hoc est a Rendanicorum montium ora ad Columbae promontorium, L in latitudinem ab vrbe Dublino ad D. Patricij colleis porrigitur. cum intestinis dissensionib. olim vexaretur, in Henrici II Anglorum regis Penbrociae comite in ea bellum administrante potestatem concessit anno Chr. OIO CLXXII, vt scribit Siluester Giraldus Cambrensis ipsius Henrici contemporaneus, et ab eo cum Ioanne regis F. in Hiberniam missus. in praecipuas V prouincias, et hae singulae in comitatus distinguntur. Memonia ad Meridiem sita est, in qua Desmoniae comes a Pontifice Romano et Hispaniae rege stimulatus huic bello initium fecit. in ea Cassiliensis archiepiscopus, et sub eo IX suffraganei. Langenia ad ortum X comitatus sub se continet, habetque Dublinum metropolim, Proregis, supremi Senatus et archiepiscopi sedem. Vltonia omnium amplissima ad VIItrionem, olim a siluestribus tantum indigenis inhabitata, nunc coloniis Anglorum eo deductis sensim mansuescit, sub se X comitatus complectitur, archiepiscopique sedem Armacanae habet. in ea B. Patricij antrum diris et horrendis spectaculis famosum. Connactiae ad occasum metropolis Teutmonia. in vmbilico siue Media Leberi siue Cilari et Drogdae siti sunt, iuxta Limricum exscensione facta munitionem eo in loco excitari placuit, quae et situ firma et propugnaculis conuenienter distincta breui in eam altitudinem perducta est, vt contra magnas vireis defendi posset. spes facta fuerat a marchione, et a Iacobo Giraldino Scoto, qui stragi Africanae superfuerat, expeditionis huius auctoribus, simul ac copiae auxiliares in Hibernia comparuissent, protinus populareis in occidentali parte, vbi fere maiorum sacris addicti sunt, quippe a Britannia remotiores, arma sumpturos; idque Desmoniae comes confirmabat. sed fama rei sparsa iam Arturus Graius ab Elisabetha missus fuerat, insulae gubernator initio cum tantum OIO bellatoribus, numero nequaquam ad expugnandam munitionem satis valido. verum mox nouae a regina cum milite, comeatu ac bellico apparatu summissae; quibus confirmatus ille locum corona cingit V Non. IXbris, ductoque vallo tormenta locis idoneis disponit, quorum displosione Saniosephus territus statim de deditione cogitare cepit. initio Hercules Pisanus aliique ductores reclamabant, remque ignominiosam sibi, ac rei Christianae porro detrimentosam dicebant, si ad primam pulsationem attoniti locum munitum et omni re instructum dederent. nam socios in armis esse, ac breui, si deliberationem sustineant, comparituros. et vero rem se indignam facturos, si qui aliis et insulanis praecipue animos facturi venerint, ad primum hostium conspectum animis deficiant. igitur duraret, et se ad defensionem strenue
pararet. contra Saniosephus, ne potius ignauia quam consilio peccasse videretur, cum rationes idoneas non haberet, quibus optima iuxta et honesta ducum monita refutaret, per suos clam milites, quorum sibi salutem propria cariorem esse dicebat, sollicitat, et temeritate ducum eo rem adductam esse demonstrat, vt nisi contra ipsorum obstinatam peruicaciam vim opponant, de vniuersis actum sit. non se a Pontifice missum, tantisque copiis praefectum, vt se sociosque in manifestam perniciem induat. non parum ea expeditione profectum, si locis exploratis, et tentata popularium voluntate se secundis rebus reseruent, et opportuniorem rei gerendae occasionem opperiantur. quibus dictis miles sub duce strenuo alioqui fortior, mox animis concidit, et de salute sua sollicitus duces circumstat, vique seditiose intentata eos ad assensum compulit. itaque ex propugnaculo vexillum erigitur; quo conspecto Graius cum colloquium peti intelligeret, cautione data vnus ex ducibus emittitur, qui a Graio interrogatus, cuius imperio et auspiciis militarent, Pontificis nomen praetexuit, et sacrosanctam auctoritatem communis omnium parentis, cui a Deo vni commissum sit vt homines pia instructione in viam reducat, vel si eam non admittant, vi et armis ad obsequium subigat. tum Graius responso indignationem accendente, multa in Pontificem iniuriose tanquam dirum reip. Christianae tyrannum inuectus, qui aliena interdictis sibi a Deo armis inuadat, postremo hominem condicionibus ab eo propositis superbe reiectis intra munitionem suam remittit, et sine condicione, extrema cuncta, ni parerent, interminatus, locum dedi postulauit. quod cum obsessos rebus adhuc integris ad defensionem animare debuisset, tamen semel pudendo capto consilio cuncti adeo animis infracti sunt, vt Saniosepho liberum fuerit, de deditione cum Graio transigere. is ergo plus de salute, quam de decore sollicitus vitam sibi ac ducibus pactus miseros milites, quos deditionis auctores habere voluerat, arbitrio victoris permisit. Graius ex omnium dedittiiorum numero XX exemit, qui captiui retenti sunt. ceteri ad vnum, vt Itali scribunt, obuio furore trucidati, exceptis XVII, qui ad maiorem terrorem et exemplum in furcam acti sunt. ingens in munitione apparatus et copiosus in complures dies comeatus a Graio repertus, et quatriduo post aliquot naues in alto apparuerunt. Scotorum, vt creditum est, exulum auxilio obsessis venientium. quod eo magis probrosam Saniosephi idemque cum ipso sentientium ignauiam reddidit.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXI.
PROSPERVM in Hibernia Anglorum successum cumulauit Francisci Draki equitis Angli felix ac gloriosus post triennium circumnauigato toto terrarum orbe in Britanniam reditus. is anno OIO IO LXXVII siue rei faciendae, siue nominis propagandi caussa Plumena cum classe V nauium, quae CLXIV bellatores portabant, soluit Eid. Xbribus, et XVII dierum nauigatione ad Cantinum promontorium in Africa peruenit, et ad insulam Magadoram vulgo dictam tutam stationem habuit; vbi et ex materia ex Anglia comportata nauem aedificauit. inde exeunte Xbri soluens promontorium Album superauit XVI Kal. Febr. et quinto post die obuiam factam nauem Lusitanam, carauellam vulgo vocant, quae salem ex Viridi insula vehebat, capit. ad eandem insulam postea appulit V Kal. Febr. vbi maturas et dulcissimas vuas reperit. quod nostro coelo admirabile ob positum loci naturae assignari debet; quippe cum insula haut procul a Cancri tropico et linea aequinoctiali dissita aestu solis perpetuo incalescat. nascitur et in ea arbor ramis prorsus et foliis carens, sed in cacumine manipulos quosdam magnitudine instar capitis humani ferens, cuius extremum putamen multis fibris et serraturis distinctum est; eo perforato nucleus eruitur solidus dulcis et albus amygdalis non absimilis, quo indigenae non citra voluptatem vescuntur. pridie Kal. Febr. Drakus ad Saniacobinam insulam deflectit, in qua et nauem Lusitanam capit, eademque nocte insulam ardentem vulgo appellatam eiusdem cum AEoliis et Liparaeis in mari Siculo naturae accedit, de cetero fertilem et a Lusitanis frequentatam. huic adiacet insula Braccana fontium scaturiginibus irrigua et fluuiis magno se alueo in Oceanum proruentibus, tanta profunditate, vt ancorae in aestuario naueis fundare non possint. inde longo tempore mari iactatus, et nunc placidam nunc aduersam tempestatem nactus in Brasiliam deflexit sub gradu XXXIII polum Antarcticum versus sitam, et in eius conspectum Nonis Aprilibus venit, vbi aduersis procellis aliquandiu periculose conflictatus ad Laetitiae promontorium classem huc illuc disiectam collegit. littus insulis frequens et atagenibus, ceruis, et lupis marinis abundans magnas commoditates nauigantibus praebuit. XII Kal. Vtil. S. Iuliani portum ingressis et patibulum quoddam procul conspicientibus, Magellani memoria mentem subiit, quod eo loci olim Magellanus de quibusdam rebellibus supplicium sumpsisse
diceretur. seueritatis illius in talibus expeditionibus, si rem saluam duces cupiunt, contra imperia ducum detrectanteis necessariae memor Drakus, exemplum eius edere voluit in Thomam Duguthum nobilem Anglum; quem facta diligenti inquisitione ex ducum, qui aderant, consensu ad mortem damnauit, gratia facta, priusquam supplicio afficeretur, sacrae Synaxi more inter eos recepto participandi. postea XIII Kal. VIIbr. fretum Magellanicum subit specie curuum et sinuosum, ideoque ventis in dies mutantibus infestum, ita vt velorum nullus in eo vsus esset. terra ex vtraque parte aspicientibus tantae altitudinis est, vt nubium treis ordines se inuicem contingenteis referre videatur. ex altera parte tantum insulas esse quidam ex nauigantibus crediderunt, ex quibus vnam Elisabethae nomine Drakus insigniuit, scopulis praealtis vallatas, vt Alpium ningidarum nostrarum speciem e longinquo praebeant: et ita in tabulis tunc depictis locorum positus descriptus erat, vt nulla terra Australis ex aduerso appareret. tantum visi crebri ignes in insulis circumpositis, quae cum continentis speciem referrent, occasionem terrae igneae indigitandae dederunt. circa hoc litus diu iactati Angli, et inde in Austrum reiecti, tandem illinc discedentes versus VIItrionem cursum direxerunt, atque V Non. VIIIbr. treis insulas obuias habuerunt; quarum in vna notauerunt, Solem ad minimum VIII gradibus a Tropico Capricorni abesse, et noctem vltra duas horas non durare. inde cum Drakus Aquilonem versus tenderet, sperans hoc sese cursu Peruuanum regnum feliciter aditurum, toto caelo deerrare se sensit, deprehenditque recenteis tabulas geographicas ea in parte aut mutilatas aut non fideliter descriptas esse, erroremque ad minimum XII gradus excedere, et discriminis maximi credulis hominibus caussam praebere. persequenti iter suum postea Mucha insula occurrit III Kal. Xbris, vnde Chilem versus nauigauit, et nauem Hispanam in ancoris stantem cepit, haut longe a Iacobi fano, locoque ipso direpto, dum vlterius tendit, nauem captam scrutatus auri infecti ad XXXVII OIO aureorum pretium reperit. dein Tauropasam transmisit, atque inde Limam appulit Eid. Febr. anni OIO IO LXXIX; vbi in portu XII naueis stanteis diripuit; cognitoque haut hinc longe nauem Pyrobolum nomine in Paitae portum se recepisse, eo quam citissime contendit, et Panamam vsque eam fugientem insecutus est, capta in itinere naue Hispana; in qua XXCI auri librae erant, et aureum Christi cruci affixi signum pretiosis vnionibus ac smaragdis ornatum. tandem ad S. Francisci promontorium, quod CL leucis a Panama distat, Pyrobolum assecutus est. in ea pretiosissimas gemmas et vniones inprimis, XIII argenti facti arcas, optimi auri libras XXC cepit; fuitque non infacetum mediastini Hispani dicterium, qui ad Drakum conuersus, Non iam, inquit, nostra nauis Pyrobolos, sed argyrobolos quasi argentum spuens vocabitur; vestra autem Pyrobolos vt vocaretur, capta nostra meruit. tum occasum versus nauigans Drakus nauem linteaminibus bombycinis et patinis Chiniensibus onustam offendit; ex quib. quantum ipsi placuit, abstulit, dein Cratulcam petit, et exscensione facta iudicem ius in foro dicentem nactus eum cum aliis in naueis abduxit, indigenasque pago exire subegit, donec aquam sumpsisset. aquatione facta Cocledem insulam versus nauigans nauem ad Philippicas insulas tendentem cepit. quibus peractis cum apud se reputaret, per Magellanicum fretum, iritatis expeditione sua Hispanis, haut sibi tutum domum redire, ad Molucas nauigare, et postea superato Bonae spei promontorio via a Lusitanis trita in patriam cursum dirigere statuit. heic cum maximam ventorum tranquillitatem experiretur, VIItrionem versus cursum intendit leucasque IC? permensus in longitudinem a XVI Kal. Maias ad III Non. Iunij nauigauit, vt idoneum ventum nancisceretur, biduoque post, cum sub XLII gradu latitudinis Arcticum polum versus nauigaret, tantum frigus sensit, vt mari relicto terram petere cogeretur, tandemque vlterius progressus sub XXVIII gradum loco amoenissimo ancoras iecit, ab indigenis obuio fauore exceptus. rex ipse pompa magna ad eum venit, pellib. cuniculorum tectus,
quem sceptriger et post eum magna turba nudorum stipatorum facie variis coloribus fucata sequebatur cum numeroso mulierum comitatu, quae ex carminato iunco quasi ex carminata apud nos cannabe textis vestibus pendulis amictae erant, supra humeros pelle ceruina cruda reiecta. harum aliae ad conspectum Anglorum os distorquentes genas lacerantes et comis passis se affligentes incantationibus, quod grassante inter eos humani generis hoste sollemne est, operam dabant: aliae ad pulsum tympanorum insulsis gesticulationibus saltabant. Drakus ad radices montium tabernaculum exstruxerat, et suos quasi in aciem ordinauerat. ad eum salutandum cum rex ea pompa accessisset, Drakus regem quasi in solio circa se sedere iussit, colloquioque habito, et peracta saltatione conferti barbari ad Anglum properant, eumque corona imposita regem salutant. eam insulam Albionem ob candenteis scopulos, et quia olim Britannia ita ob eandem caussam appellabatur, Drakus vocauit, in appulsusque ad illam sui memoriam monumentum quoddam argenteum exstructum, cui reginae nomen, diem aduentūs, et spontaneam illam indigenarum obedientiam ac regni delationem inscripsit. eo in loco vix glebam terrae attingas, quae non aliquid auri aut argenti admistum habeat. inde soluens III Eid. VIIIbr. ad insulam quandam, quae VIII gradus a linea aequinoctiali Boream versus sita est, nauigauit; ex qua ad classem ex terra aduersa multi indigenae lembis monoxylis venerunt, longe diuerso a nostris cultu. nam praeter quam quod nudi erant, aurium inferiora in rotundum circumuoluunt, et carnes illas cum quibusdam reb. pendulis circa genas nutriunt; vngueis digitorum longitudine pollicis porrectos alunt, in eoque decorem adfectant, vt et in dentium, quos apud nos candificare praecipua cura est, nigredine. eos pice nigriores efficiunt, pigmento ex herbis idoneis confecto ad id adhibito. inde Taguldam, Zelonam, Zeuaram Lusitanae iurisdictionis insulas XV Kal. IXbr. praeteruectus longa nauigatione ad Molucas peruenit, admonitus a vicario regis Ternatensis obuio facto, vt Ternaten ante omnia peteret. is late iis locis imperitat, et LXXI insulas sibi parenteis habet. ad classem magno paratu et comptu accessit senioribus comitatus, et Symphoniacis, quos Drakus secum adduxerat admodum delectatus est. ibi acceptis ad vitam necessariis versus Austrum a latere insulae Celebes classis ad aliam insulam peruenit maximis et crassissimis arborib. conspicuam, quae nullos in summo cacumine ramos habebant. vermibus lucidis hinc inde noctu volitantibus arbores scatent, qui licet muscas vix magnitudine excedant, tantum radiosum lumen spargunt, vt totidem candelas ardere putes. vespertilionum heic praeterea haut gallinis minorum copia: cancri item tantae crassitudinis, vt singuli vel voracissimi cuiusque famem expleant. cum Drakus ad Molucas tenderet, tempestate immani in breuia abreptus extremum periculum adiit, et nauis praetoria ipsa V Eid. Ianuar. huius anni ad scopulum illisit, vixque ingenti mercium numero ad leuandam nauem, et VIII tormentis in mare proiectis vento paullatim adiuuante in altum se subduxit. demum VI Eid. Febr. ostium Baralenae insulae penetrauit, quae auro, argento, cupro, sulfure, nucibus odoratis, zingibere, pipere longo abundat; ex quibus quantum potuit in naueis imposuit Drakus, humanitatem summam indigenarum expertus. hi metallorum a se inuicem discutiendorum et operum fabrilium valde periti sunt. hinc progressus Iauam maiorem appulit, cui multae insulae circumpositae sunt, quibus quinque reges summa concordia inter se amicitiam colentes imperitant. ensibus, scutis, ac pugionibus miro artificio elaboratis heic homines armati incedunt; lue venerea valde infestantur, quam ea ratione curant. a decima hora diei vsque ad secundam pomeridianam ardentissimo soli se aegri exponunt, et ita peccantem ac malignum habitum desiccando exhauriunt. a Iaua maiore ad promontorium bonae spei classis prospero curiu peruenit, quod non solum citra periculum, sed etiam incommoditatem praeteruecta est, contra quam a Lusitanis rem aut ad admirationem, aut ad deterrendos a nauigatione alios in maius exaggerantib. proditur.
nam nusquam tota illa nauigatione aequos magis ventos expertus est Drakus, aquaque ibi ad anguillarum caput sumpta soluit XIV Kal. Iul. et XI Kal. VItil. ad insulam promontorio Africae Hannonis nauigatione, vt Lusitani volunt, olim cognito et nunc monti Leonino dicto oppositam appulit. inde postremo continuata nauigatione in Angliam post integrum triennium incolumis rediit III Non. IXbris, magna gratulatione et laetitia ab Elisabetha regina exceptus; quae et illum ob expeditionis tam feliciter susceptae gloriam laudatum equestrique honore decorauit, et praetoriam eius nauem in armamentario suo ad perpetuam rei memoriam insigni ceremonia consecrauit. Deliberabatur interea in Belgio de Francisco Andium duce in principem deligendo. nam res Ordinum per dissensiones profligatae omnino videbantur, partim Gandensium temeritate, partim procerum et Gallobelgicarum prouinciarum incogitantia, quibus vnitis spes certa de pace a principe suo aequis condicionibus impetranda affulgebat, separatis, necessitas alterutri parti non iam externi principis alicuius opem, vt antea, implorandi, sed dominationem accipiendi imponebatur. cum igitur adhuc Gandaui esset Arausionensis VIIbri proxime elapso super pacificatione, pecuniarum collatione, contractu cum Andino, et publica prouinciarum administratione consultus scripto responderat, inuidiamque ob pacis non acceptas condiciones his praecipue rationibus a se amoliebatur, quod iis receptae inter Protestanteis confessionis vsus interdiceretur, et libertatibus Belgij multum praeiudicaretur. nam alioqui neminem se pacis cupidiorem vnquam fuisse, aut esse debuisse, vt qui per bella tot incommoda iacturas clades et publice et priuatim acceperit. nam sua bona omnia ab hostibus occupari, nulla eorum compensatione accepta; toties carissimos his bellis fratres, quorum desiderium in dies magis crescat, interfectos; dilectissimum denique filium, cuius videndi ardore non mediocriter, vt par est, inflammetur, et morae interim impatientia torqueatur, contra ius fasque captum tot annos in Hispania detineri, quem nisi pace facta recipere desperet. sed contra haec omnia praeualuisse hactenus religionis et patriae libertatem, quib. si idonee caueatur, cui dubium relinqui, quin et quietis, ad quam iam vergente aetate propendeat, amore, et belli, a quo tot damna passus sit, detestatione, pacis aequas condiciones libentissime sit admissurus? quod ad pecuniarum collationem, totum negotium ad delegatos Vltraiecti congregatos remittere. de Andino sic statuere; si quidem pax secura a rege impetrari aut sperari nequeat, neminem omnium principum esse, quem, si externi alicuius patrocinium implorandum sit, siue potentia et opes non e longinquo petendae, siue ingenium viri et status temporum spectetur, ei anteferendum existimet. nam et optime ipsi cum serenissima Angliae regina conuenire, et Elisabetham per suos oratores ac literas hunc principem crebro commendare. quod ad prouinciarum gubernationem pertinet, ance omnia occurrendum exitiali malo, quod ab inobedientia proficiscatur; nam eo factum, vt dum pecuniae a prouinciis aut in alios vsus, quam in quem destinatae sunt, erogantur, aut denique fraudulenter retinentur, tot ac tam florentes exercitus nulla re gesta dissipati fuerint, potiusque damno, quam defensioni Belgio fuerint. neque vero se ignorare, eius rei culpam ab inuidis aut rerum imperitis summa ingratitudine sibi calumniose imputari; quod tamen hactenus pro caritate, qua vniuersos complectitur, quamuis acerrimo tantae iniuriae sensu dissimulauerit. nunc cum sibi summi per Belgium vicarij munus deferatur, quid sibi euenerit, memorem, non mediocriter animo angi, potiusque optare, vt quiuis alius tantae dignitati idoneus deligatur, ad quem promouendum ipse omnem operam sit adhibiturus. quod si in eo perseuerent, vt sibi oneris suscipiendi necessitatem imponant, nolle se quidem neque religionis neque patriae libertatis communi caussae deesse; ceterum sui officij ducere, illos quarundam rerum commonefacere, et inprimis, quod quaedam vrbes omnino praesidia nolint admittere: inde magnas importatas cladeis; id Mechliniae, Alosti, et Athae recentibus
exemplis constare; alias rursus esse, quae praesidia quidem admittant, sed exiguo adeo numero, vt eruptiones aduersus hostem ad portas vsque discurrentem et late omnia vastantem facere non audeant, sed muros intra conclusi delitescant, et armorum desuetudine torpescant. idem minora oppida et municipia praeposterae licentiae exemplo grassante facere; quo fiat, vt miseri per agros coloni ad praedas pateant, nullumque a tot copiis, quae tamen maximis impendiis constant, leuamentum sentiant. itaque consultum videri, vt in limite locis idoneis valida praesidia constituantur, quibus hostium depraedationes atque excursiones prohibeantur, et pacatae reliquae regiones ac securae a tergo relinquantur; militi in tempore stipendium repraesentetur, vt eius solutione in officio et disciplina contineatur. proinde petere, vt ad res in limite ordinandas sibi plena potestas fiat; introducere et educere praesidia per vrbes quocunque tempore arbitrio suo liceat. consultum item videri, ad vitandas in expediendis negotiis damnosas procrastinationes, vt ex ordinum decreto consilium instituatur cum plena potestate de omnibus in dies exorientibus negotiis vocum suffragiis decernendi, nisi si quae sibi prouinciae seruent, de quibus ad ipsas referri oporteat. petit postremo, quando rei pecuniariae penuria factum sit, vt tot copiae auxiliares et aliae sine vllo operae pretio dissipatae sint, collationes seuere exigantur, et quandocunque communi consensu decretae fuerint, in eos, qui partem suam non conferent, legibus agatur, resque absque vlla dilatione executioni demandetur. haec capita cum Arausionensis proximis comitiis ad conuentum, qui Antuerpiae habebatur, misisset, nihil tamen pro tempore definitum fuit. itaque cum rebus confusis et dissipata auctoritate eam quisque ad se traheret, et ita exercitus sine ducibus, consilia sine imperio essent, V Eid. Ianuar. rursum coram Ordinum delegatis caput de consilio instituendo vrget, demonstratque, nisi firmata auctoritate mature rebus prospiciatur, fore, vt ad incommoda, quae iam ob eum defectum Ordines passi sunt, alia longe periculosiora accedant. nam Tornacensem agrum et occidentalem Flandriam, ac Traiectum ad Mosam nuper amissa alias longe grauiores incommoditates secuturas. cui malo vt obuiam eatur, opus esse insigni exercitu, praeter praesidiarios, qui non nisi periculose educi possint. eum autem XII OIO peditum IV OIO equitum, II OIO fossorum et cuniculariorum constantem ex Germanis praecipue conscribi oportere; quanquam et aliae nationes admisceri possint; et militem sacramento adigendum, praescripta formula, ne aliud regi praestitum iusiurandum caussari queat. quatriduo post de re longe grauiore consultatio fuit, de obedientia Philippo, qui ob iniurias ab Hispanis Belgio antea illatas, et quas porro inferre in dies conatur, iure suo exciderit, renuncianda, et nouo principe in eius locum deligendo. eo autem res adductas his fere rationibus demonstrabant, qui consultationis auctores fuerant, quod scisso factionibus Belgio, et male conuenientibus procerum et plebis studiis bellum, quod tantum ad defensionem ob eas difficultates geri poterat, non nisi diuturnum et proinde dubij euentūs habendum esset, tractuque temporis exhausto aerario ac defectu stipendij tandem ad pacis rationes deuenire oporteret. quod si contingat, rursus iugum Hispanorum subeundum, et prouincias periculo, quod vitatum cupiebant, exponi. nam condiciones Coloniensi pacificarione propositas hanc admistam habere necessitatem. itaque ad excutiendum infesti adeo hostis iugum cum bellum confici potius, quam componi expediat; id vero per se ac propriis viribus Ordines non possint, ad externas opes confugiendum esse, et principis alicuius potentis et erga Ordines bene affecti auxilium et patrocinium implorandum, rebus adhuc stantibus et integris, antequam mora longiore deliberationi interposita opprimantur. alioqui fore, si diutius cunctentur, vt ne iniquis quidem condicionib. cum externo principe pacisci possint. ex omnib. vero, qui auxiliatores accersi possunt, Andinum regis Franciae fratrem primum occurrere, cui et ad bellum aduersus Hispanos gerendum potentia, Gallorum fauor ob successionis
spem, regi liberis nondum natis, et voluntas abunde suppetit, et a quo libertatum, quantum ad religionem attinet, priuilegiorum item iurium et immunitatum confirmationem ac securitatem certius sperare possint. quae omnia ab Hispanis quominus consequi valeant, multa obstare; arctam cum praesidibus plerisque prouinciarum Valentini Pardei Motae et aliorum astu foederationem initam; qua fiat, vt illi spe diuitiarum, qua iam corrupti fuerunt, et gratiae ab Hispanis ineundae, patriae iura ac libertatem prodituri, et contra Protestanteis etiam sint saeuituri. quam eandem potentiam, quam fex iam in Belgio habet, longo annorum spatio vix collecturus sit Andinus, vt eadem consilia subiugandi Belgij animo agitaturum cum minime vero simile fiat. Philippum opibus longe praepollere Lusitano regno, quod iam tenet, subnixum, qui facile ipsos, si defensore praepotenti destituantur, sub iugum sit missurus. illius vero infestum animum nemini occultum esse, post tot caedeis ac proscriptiones, et exempla cruoris ab Hispanis ad vltionem sparsi ex Granatensibus ac Mauris Baeticis, Indiis occidentalibus, Italia ipsa ob oculos passim versari. adhuc calere sanguinem tot procerum et aliorum, quos gladius, laqueus, et exquisita tormentorum atrocitas absumpsit. et haec innocentibus adhuc Belgis patrata. quid post iustae defensionis necessitate iritatos Hispanorum animos nunc expectandum? prudentissime a sapientissimo principe dictum esse, regis iram mortis nuntium esse, raroque ac fere nunquam accidere, vt praepotentes reges illatam a subditis iniuriam relinquant inultam, dissimulare eos aliquando, nunquam iniuriae sensum deponere. id exemplo Christierni Daniae regis probari posse, qui ob tyrannidem regno pulsus et certis condicionibus restitutus regnum aliquanto tempore mansuete administrauit; postea occasione captata proceres ad conuiuium vocatos inter sacra mensae oppressos carnificis manu obtruncari, trimos etiam quadrimosque infanteis crudelissime enecari iusserit. olim in Belgio Maximilianum Caroli V auum insigni iniuria a Brugensibus affectum cum supplicibus principum VII virorum interuentu transegisse, ipsosque in gratiam accepisse, instrumento ea de re confecto et iureiurando sollemni firmato; postea tam insigni vindicta animum nihilominus expleuisse, vt rei narratio nunc etiam horrorem audientibus incutiat. nec aliud in caussa fuisse, cur nuper Carolus rex Franciae tam atroci vltione in Colinium et ceteros Protestantium duces totque innocentium capita saeuierit, neque duorum annorum pace, arcium et oppidorum restitutione, non ipsis sororis cum rege Nauarrae nuptiis placari potuerit, quo minus conceptum ex fuga Meldensi dolorem vel cum Gallici nominis infamia princeps alioqui generosus exsatiaret. idem vero magis facturos Hispanos natura per se ad vltionem pronos, quod ita fore sperent, vt non adeo grauibus et insanis sumptibus ad Belgium seruandum opus habeant, destructis passim oppidorum munitionibus, sicuti a Carolo V in Gandaui seditione anno huius seculi XXXIX factum fuit. vt fidem contra interponat Philippus, et instrumentis ac sigillis promissa signet, cui dubium esse, quin Pontifex eum sacramento soluat? nam scitum esse in aula Romana, haereticis, quales Protestantes cuncti habentur, minime fidem seruari debere, idque scriptis suis passim vrget is, qui Cornelij Callidij Chrysopolitani nomine Santalgondani orationi nuper in Vormaciensib. comitiis habitae respondit; idem clamitare Ioannem Lensaeum, necnon et Cunerum Leouardiensem episcopum. nec Philippo, licet promissam fidem seruare in animum induxerit, liberum per Pontificem et sacri officij ministrosid fore; quinimo illos conscientiae scrupulum religioso principi iniecturos, eumque ad bellum contra sectarios gerendum tandem vel inuitum compulsuros. eodem quippe astu illos vsos, vt regem Christianissimum nuper contra datam fidem ad facinus Lutetiae, et exemplo grassante tota Gallia patratum impellerent, cuius ipsum postea poenituit. nam ingenium prouinciae non esse tale, vt in Gallos tam diri facinoris cogitatio cadat. id consilij in Italia praemeditatum et in Hispania recoctum
ad regem offensione iritatum aliunde transmissum fuisse. igitur in Philippo nullam sincerae reconciliationis et gratiae spem superesse. nam si natura talis est, vt tot caedium, exactionum, proscriptionum in Belgio auctor fuerit, proculdubio fieri, eum semper ad ingenium rediturum, et naturam vel furca expulsam vsque recursuram. quod si alieno instigatu neque sponte ad ea impulsus fuit, cui dubium relinqui, quin eorundem, quorum se astu transuersum agi siuerit, porro consilio sit vsurus, et Pontificis Inquisitorumque hortatu eadem, qua prius, immanitate contra Belgas saeuiturus? quam vero formidabilis ipsius potentia sit, documento esse posse Ioannis Austrij in Belgium aduentum, qui si tectius aliquantisper dissimulasset, neque literae, quibus de consiliis eius occultis constitit, interceptae fuissent, prudentiores ita iudicant eum tot ciuitatum iam potentem toto Belgio potiri potuisse: et cum Mechliniam peteret, si ad Antuerpiam deflexisset, vrbem cum arce in potestatem redacturum fuisse. contra in Andino multa esse, quae ipsi in principe eligendo optare debeant; nihil fere, quod prouincialibus formidinem incubere. possit. nam eum externum nullas priuatas cum indigenis inimicitias habere, itaque admissum vniuersos obuio fauore complexurum, extinctis factionibus, quae Belgium hodie lacerant. nullas illum arces aut munitiones habere, potiusque enixurum, vt animos bene merendo sibi deuinciat, quam vt vrbes, quae se illi vltro subiiciant, vi occupet. belli quaesitis prouinciis ad eas retinendas arcibus opus esse. at Andinum vltro accersitum nihil ab indigenis, tantum ab hostibus, quod metuat, habiturum. ceterum eius opes ad tuendum Belgium valde opportunas ob viciniam; et rege fratre non omnino iniquo, proculdubio esse, Gallicam nobilitatem decoris cupidam et otij natura impatientem ipsius castra ambitiose secuturam. quod ad religionem attinet, quod praecipuum est, constare, eum a Protestantibus minime alienum esse, aut saitem eorum caussae non ita infestum; quippe cum multos amicosin Gallia et extra regnum huic religioni addictos habeat; aegre lanienam Parisiensem spectauerit vt spes sit, eum vtramque religionem sub fratre rege domi ferre assuetum, de ea Protestantibus idonee cauturum esse. id spondere indolem regiam. nam eum mansuetum ac clementem praedicari, et a belli consiliis, quae contra Protestanteis in Gallia agitata sunt, quamuis iis ad tempus participauerit, alienum, vt non tam bellum gessisse, quam occasionem belli caussas praecidendi inde arripuisse appareat. et vt Protestantibus non ita aequus sit, tamen eum vel necessitate adactum, et metu factionis Hispanae semper Protestantibus patrocinaturum. igitur optime consultum videri, vt is in principem recipiatur. sic enim Galliam Hispanis clausam fore; ex qua constat comeatum, arma, ac alias belli commoditates eos hactenus habuisse, et in Traiecti obsidione offensuros fuisse, nisi e Gallia ad oppugnationem necessaria fuissent subministrata. praeterea Hannonios et Atrebates ad concordiam assumpto Andino redituros, quos nec illum ceteris praelaturum esse, si primi eum elegerint, metuere debeant, nec confidere multum amicum, si exspectent, dum is ab illis a reliquo corpore separatis prouinciis deiperata aliquando ab Hispanis salute in principem recipiatur. quod vero quidam obiiciunt, Andinum fortasse pacificationi Gandensi non subscripturum, neque aliter Belgas placatam Anglorum reginam habituros, nisi caput de foedere Burgundicae domūs cum Angliae regno seruetur; iis responderi posse; nihil caussie videri, cur Andinus pacificationem repudiet, quippe quae contra Hispanos inita sit. nam et Burgundiae duces ex eadem Franciae gente prognatos summa fidei commercia cum Anglis seruasse; et apparere, reginam Angliae ab Andino minime alienam esse, quippe iam tractatu de nuptiis cum ipso, rege fratre consentiente, habito; qui vt exitum non habeat, tamen proceres Angliae ob religionis caussam semper Andinum contra Hispanum optaturos, sicque iudicaturos, Gallum contra Hispanos occupatum nihil aut in suam aut religionis perniciem moliturum; eoque magis,
quod iam decretum sit, quemcunque Belgae in principem elegerint, vt condicionibus ei proponendis regina Angliae comprehendatur. quod vero de clandestino Philippi cum Andino foedere a suspiciosis iactatur, quasi is opeaut potius proditione Gallorum amissam Belgij dominationem recuperare constituerit, absurdum esse, neque vlla verosimili ratione niti: nam dicta factaque Andini contrarium arguere, neque quidquam caussae subesse, cur Philippus Belgium a Gallo grauioribus condicionibus, quam nunc ei offeratur, recipere velit. his rationibus contendebat Arausionensis e re communi videri, quando externi principis patrocinium necessario implorandum esset, Andinus in principem admitteretur, petebatque, vt quamprimum super ea re ab Ordinib. mature deliberaretur. dum Ordines consultant, Alexander Farnesius Prorex ope prouinciarum regi reconciliatarum Mortaniam in Hannonia obsidet, quae III Anglorum et Scotorum cohortibus tenebatur. ea vi expugnata Amandi fanum petit, quod Morgano tribuno deditionem faciente mox receptum est. ipse Morganus cum aliis militum praefectis captiuus retinetur. inde exercitus Tornacum versus tendit, nulla re memorabili gesta. tantum ager circa Insulas vastatus, suburbiis et malatrinis passim incensis. Hoscola praeterea et alij populosi vici exusti. reliqui paria veriti se grandi pretio ab incendio redemere. quo facto circa Traiectum ad Mosam et Limburgum Hispanorum copiae recensentur, et vt fidem suam Farnesius Hannoniis et Atrebatibus approbaret, e Belgio dimittuntur. Cameracum munitissimam ciuitatem in regni confinio tenebat Carolus Gaurus Incius, qui cum nullis rationibus a Montinio et Mota persua deri potuisser, vt Ordinum partes desereret, et tamen longe ab auxiliis positus, ne tota belli moles in se incumberet, merito vereretur, cum Andino paciscitur, et auxiliareis Gallorum equitum ac peditum copias summissas intra vrbem accipit; quae crebris excursionibus per Atrebates factis late sui terrorem sparserunt, et incendium vicinis interminatae grandem pecuniam ab iis extorserunt. eodem tempore Bruxellenses Niuellam astu intercipiunt, et Glimesium praefectum vinctum in vrbem abducunt. Sicambsi et ope vicinorum tentauerant arcem Bleienbekam, quam Martinus Schenkius strenuus bellator tenebat, et ex qua crebro erumpendo Mosae et Rheni nauigationem popularib. infestam reddebat sed superuenientib. a Farnesio summissis auxiliaribus obsidionem soluerunt. in Frisia ac locis circumpositis cum res ob dissidia intestina turbarent, Arausionensis de exitu veritus ad eas componendas eo iter intendit, Bredamque profectus Matthiam officij caussa eo vsque ipsum prosecutum perhonorifice excepit. Matthia inde per Bergas Antuerpiam reuertente, ipse Dordracum et Campenam petit, vt dissidia vbique componeret. nam Drentenses ac vicinirustici arma ceperant, vt se ab iniuriis militum et Casimirianorum equitum inprimis tuerentur, sumptaque ex numero et robore fiducia imperatas pecuniae collationes recusabant, et ad pacificationem Coloniensem inclinare videbantur. Georgius Lalanius Rennebergij comes prouinciae praeses Lingensibus et Oldenselensibus, ni pacem religionis admitterent, dira minabatur. Bertelus Entenssenius trans Rhenum Bergenseis et Monasterienseis rusticos hostilibus excursionibus vexabat. Philippus Hoghenlous comes Drentenseis et Transiselanos, cum nullas condiciones acciperent, vi armisque domuit. nec cessabant in Flandria et Atrebatibus nuper regi reconciliati, qui Politici et Male-contenti vulgo vocabantur, qui coniunctis cum Prorege viribus Curtracum frustra prius tentatum tandem astu ceperunt. praeerat loco Pottelbergius, qui cum III Scotorum cohortes penes se haberet, nec plures admittere vellent oppidani, secretis ad Ordines datis literis maiores copias summitti petierat, easque per campum, in quo candificantur lintea iuxta arcem accipere decreuerat. eae literae a Prorege interceptae loci capiendi commoditatem praebuerunt. nam condicta die et loco noctu regij habitu signisque mutatis amicos se simulantes venerunt; ad vrbemque summo silentio accedentes praectus admisit; quos non prius hosteis sensit, quam illi in loco
confirmati fuissent, adempta praesidiariis resistendi facultate. Scoti tamen in foro conglobati se quatuor horarum spatio gnauiter defenderunt. tandem victi numero ad vnum misere trucidantur, cum iisque magna oppidanorum multitudo. tum vrbs diripitur, ac valido praesidio munitur, imposito Pontio Noiella Bursio. mox alternauit fortuna, et dolorem ex Curtraco amisso leniuit successus nouus. Sub id cum Dunkerkam venissent e Gallia copiae, iis subnixus Franciscus Lanouius cognito Philippum Ecmundanum comitem cum vxore, socru, fratre Carolo, Noiellae regulo, aliisque proceribus Niniuae securius agere, id oppidulum est inter Geertbergam et Alostum, deloco intercipiendo cogitare cepit, praemissoque Tursio et Mortanio cum aliquot cohortibus, qui vadosa fossae loca percontarentur, nocte, quae XIII Kal. April. praecessit, admotis scalis muros superat, et vnam vrbis portam occupat; qua aperta equitatus, in quo erant aliquot Arausionensis turmae, introducitur. heic obuiis quibusque, et qui resistere, ausi, caesis Ecmundanus capitur, qui Gandaui in arce aliquandiu asseruatus, et postea in Ramekaua arce Mattiacorum, vix tandem post quinquennium libertati restitutus est. Carolus frater et Noiella cum toto gynaeceo statim dimittitur. nec multo post Mechlinia, quae anno superiore ab ordinibus defecerat, in eorum potestatem venit muserabili casu. orta inter praesidiarios ac ciueis discordia Matthiae et Arausionensi consultum visum fuerat, quo grauiori malo praeuerteretur, praesidiarios illos dimitti, aliosque Ordinum arbitrio in eorum locum substitui, dacis a Mechliniensibus obsidibus de fide Ordinibus seruanda. et opportuna fuit illa dimissio. nam praesidiarij sub illud tempus Bruxellas venerant, quo vrbem occupare conabatur Ecmundanus; vnde cum damno et dedecore; repulsus est, vt suo. loco diximus. sed postea Petro Lupo Carmelita incentore Mechlinienses fidem ordinibus datam parui fecerunt, et illius impulsu Alueringo ab vrbis praefectura remoto, spretisque Ioannis Caprealis ac postea Nicasij Sillae a Matthia et ordinibus, ad ipsos missorum precibus ac monitis, et Antuerpiensium ac Bruxellepsium vicinorum legatis iniuriose contemptis, cum vrgeri se sentirent, in Proregis fidem a concionatore illo persuasi concesserunt, a quo et quasdam pedestreis copias et Epirotarum equitum aliquot turmas acceperunt, quae in vicinum agrum effusae circa Alostum, Herentalam, Teneramundam diris populationibus grassatae sunt. Villenbrocana item munitio expugnatur. Bursius vero, qui in defectionem consenserat, statim ob leuitatem eius suspectus, quod is esset, qui Antuerpiensem arcem antea Ordinibus tradiderat, ob idque Mechliniae praepositus fuerat, ea praefectura exuitur, et in eius locum Rossignolius sufficitur. ne tamen omni publico munere spoliatus videretur, Curtraco nuper capto primum praefectus est, postea ob suspectam inconstantiam ignominiose inde amotus, suffecto ei Francisco Haleuuino Seuigemo. Mechlinienses, qui auctore Petro Lupo defecerant, eodem consultore etiam in re bellica vtebantur. is vero tum assiduis concionibus plebem ad bellum incendebat, tum etiam omnia munia militaria professionis suae oblitus impigre obibat. et cum a re pecuniaria, qua sine bellum geri non poterat, laboraret, oppidanis persuaserat, vt cimelia templorum pretiosa conflarent, neque vllis opibus tam sacris quam aliis parcerent, ad bellum tam iustum gerendum. itaque et in thecam S. Rumoldi magnae venerationis et ingentis pretij, quam et Hispani et ipse postea Arausionensis intactam reliquerant, manus iniecit tantoque auctore sacrilegium a Mechliniensibus excusatum est. quae dum magna confusione in vrbe agerentur, Ordines Antuerpiensium instigatu de ea capienda consilium ineunt, et quanquam regij iuxta oppidum continuo discursarent, et turma equitum Necerspoelae in suburbiis excubare non ignoraretur, tamen Angli Lira euocantur, qui. duce Ioanne Noritio viro strenuo, et qui postea apud nos militauit, tandem accepto stipendio rem susceperunt. et cum Oliuerius Templeus Bruxellensium praefectus cum suis et Viluordae praesidiariis, et Carolus Lieuinius Famarsius cumsua
equitum ala se coniunxisset, v Eid. April. primo diluculo ad vrbem conueniunt, consilioque inito partiti operas Angli sublato clamore et ingenti tumultu excitato ab vna parte ad arma proclamant; dum Templeus ex compacto ab altera prope Bruxellensem portam moenia scalis admotis scanderet. heic acriter pugnatum, antequam porta, qua equitatus introduceretur, aperiri posset; qua reserata postquam vlterius in vrbem peruentum est, magnus oppidano rum, sacerdotum, ac monachorum in forum fit concursus, quibus vniuers is, quem dixi, Petrus Lupus spretis extenis auxiliis praeerat. ij vt pro vita quanquam belli rudes post obstinatum potius quam acre certamen cum aliquandiu restitissent, fere cuncti caesi sunt. cecidit et ipse Petrus Lupus, postquam diu armis insignibus conspiciendus incredibili audacia ante alios suis animos faciens depugnauit. Rossignolius et praefectus vrbis aliique auxiliares, dum miseri sacerdotes ac monachi Anglos vitae periculo remorantur, cum Epirotarum equitum turma repagulis portarum effractis incolumes euadunt. ita expugnata vrbs, desideratis circiter in longo conflictu C praesidiariis, ex oppidanis maiore numero. tum Angli ad praedas versi, quanquam cum iis ab inntio promissis aliquot mensium stipendiis actum fuerat, si vrbem capi contingeret, ne eam diriperent. verum illi cum numero ceteros vincerent, erant quippe IO CCC delecti, nullam promissorum rationem habuerunt, maiore intemperie, quam vspiam toto Belgicorum bellorum tempore grassati. itaque vrbs direptione hac altera paene ad solitudinem redacta, cum nec miles praedandi finem faceret, nequicquam prohibentibus tribunis ac praefectis, nec templis ac locis religiosis et sepulcris ipsis parceretur. exorta inter haec inter Oliuerium Templeum, et Famarsium, qui vrbi praesectus design atus erat, cum Ioanne Noritio Auglorum tribuno contentio, quae postremo in acrem ac peracerbam rixam euasit, paullumque res a mutua pernicie abfuit, eique haut aliud remedium quaeri potuit, quam si interim miles in praedis agendis occuparetur, igitur non solum vrbs direpta, sed omnia pretiosa ab Anglis auecta, et in Angliam asportata. ingens pretium praeterea ex captiuis conflatum, idque totum paene mensem illis per ducum contentiones liberum fuit, quae vix tandem a Famarsio interuentu Antuerpiensium componi potuerunt, edicto proposito, vt a praedis abstineretur, et eodem tempore Angli per vnam portam, Templeus per alteram ad tintinnabuli pulsum emitterentur. id actum prid. Non. Maias quod et in caussa fuisse creditur, vt ingentem cladem sub id tempus Ordines acceperint, milite praeda onusto in castra, vti sperabatur, minime ad signa conueniente. Franciscus Lanouius summus militiae Ordinum imperator expedito exercitu collecto Anglos, qui Mechlinia discesserant, opperiens Engelmonsterum ad Manderam situm castellum a regiis occupatum obsidione cinxerat, valloque ducto et tormentis admotis ac pulsatione inchoata negotium omne Marqueto vicario commiserat. ipse occasionem nactus cum delecta peditum ett equitum manu ad Insulam ipe vrbis potiundae excurrerat. sed cognito, marchionem Risborgium, is erat Petrus Melodunus ante vicecomes Gandensis dictus, auxilio superuenisse cum XV Epirotarum equitum turmis, quem aliquot delectae peditum cohortes sequebantur, mature Engelmonsterum versus castra sua repetiturus tendit. quia vero trans Lisam erat, longo circuitu descendens et per inferiora loca, vbi Mandera in Lisam influit, ripam legens sub vesperam ad Vacanam pagum diuertit. quod vbi Risborgius resciuit, Lisa ad Curtracum transmisso via compendiosiore Engelmonsterum petit. festinabat in itinere Lanouius ad castra sua rediens, tandemque multa nocte, sed plerisque suorum ex itinere defessis Vacanae relictis, qui et ibi pernoctarunt. vbi in castra venit, mox Marqueto mandat, vt pontem Manderae impositum ocius abrumpat. verum ij quibus id negotij datum fuerat, rem segniter executi sunt, satisque habuerunt, pontem praesidio munire, quo a superueniente Risborgio deiecto confestim acris in castra fit impressio. Lanouius.
cum praeter spem accidisset, vt Risborgius pontem tam cito superasset, quippe qui abruptum eum, sicuti iusserat, putaret, tamen cum exiguo numero, quem circa se habebat, erant autem IO C pedites et II equitum turmae, dum ceteri, quos Vacanae reliquerat, aduenirent, fortiter initio hostium impetum sustinuit. is praeceperat Scotis quo diutius hostem remoraretur, et incursum aliquanto tempore auerteret, ne simul, sed sensim scloppetos disploderent; quod nequaquam illi fecere, sed celeriter emissis glandibus retro cessere; solaeque in vestigio circa imperatorem remansere veteranae aliquot Gallorum cohortes ad exiguum numerum redactae, quippe cum vix singulae X aut XII militibus constarent. (nam reliquae Vacanae substiterant) quae strenue admodum rem gesserunt, et post obstinatum certamen sine dedecore ac damno euaserunt, ceteris dissipatis ac caesis. Lanouius qui res deploratas videret, ne quid tamen in summo imperio indecorum admitteret, Odeto Telinio filio dimisso, qui cum veteranis Gallis incolumis se recepit, a cunctis desertus minime se deseruit; sed ad locum, in quo tormenta bellica erant, concessit, si forte eorum, qui Vacanae remanserant, superuentu proelium restituere posset, strenueque pugnans ad extremum capitur. captus et cum eo Marquetus, cuius praecipue culpae tanta clades imputata est, quod praesens pontem, vt iussus erat abrumpi non curasset, sed aliis id commisiiset. is tandem post longam in Hannonia captiuitatem effracto carcere libertatem reciperauit. at Lanouij iniquior condicio fuit, qui a Risborgio in Proregis manus traditus vix post multos annos et duris admodum dictis ab Hispanis legibus dimissus est. quo facto non leui inuidia apud complureis laborauit Risborgius, quod virum bonum et sibi adfinitate coniunctum non solum in miseram seruitutem abduci passus esset, sed et procerum ab Ordinibus captorum, quos nisi liberato Lanouio dimitti nulla spes erat, libertatem remoratus fuisset. ea clades, quae in VI Eid. Maias incidit, parui Ordinibus, si Lanouium captum excipias constitit. nam pauci admodum occisi, et exercitus tunc dissipatus statim recolligi cepit; cuius ope et accedentibus ad eum Herentalae, Bruxellarum, Mechliniae nuper captae praesidiariis Garda Gallo peditum et Alfonso Hispano equitatūs ducibus Diesta capitur. ea humili situ in paludoso loco posita est; ad quam cum summo mane VI Eid. Iun. venissent copiae, scalis admotis fit impetus, moenibusque superatis excubitores ad Sichemensem portam obuij trucidantur. mox refracta porta Alfonsus cum equitatu admittitur. aliquandiu tamen pugnatum, fortiter resistentibus II Belgarum cohortibus, III Germanicis, et Lodroniana inprimis, quae iam totos XIIII annos Philippo in Belgio militabat; quae omnes tandem in eodem, quo stabant, vestigio ad internecionem caesae sunt. nec incruenta Ordinibus victoria fuit, caesis non paucis eorum ducibus ac multis vulneratis. Sichemum deinde et Araschotum in Ordinum potestatem venere. Halenum item oppidulum a praesidiariis regiis desertum; sed mox discedente Ordinum exercitu receptum. paullo post IX Kal. Vtil. in nocte peruigilij B. Ioannis regij inito quorundam instigatu de Bruxellis intercipiendis consilio ex Hannonia ad designatam portam veniunt. instigatores illi Otho Bakerus, Iac. Curtius, et Arnoldus Prunius erant, qui et clauium illius portae formam cerae impressam Emanueli Lalanio Montinio, et Risborgio ipsi tradiderant; remque interea ad Arausionensem, Santalgondanum, et Templeum vrbis praefectum indicauerant. locis ob id idoneis dispositae machinae, et excubiae, quae hora ac momento condictis in venienteis impetum facere debebant. sed pluuiosa admodum ea nox fuit, ita vt scloppetarij extinctis funibus et ex via ac madore fessi rem non tentauerint, certo exitio, quod rem tentaturis imminebat, a coeli iniuria prohibito. eodem tempore Condaeus, qui ex Santonibus dissimulato habitu in Picardiam praefecturam suam venerat, et Faram Veromanduorum
occupauerat, imposito loco praesidio in Belgium descendit, et inde in Britanniam transmittit cum Scregelio Ioannis Casimiri VIIviri Palatini fratris legato; vbi cum Serenissima regina postquam diu de auxiliis egerunt, ambo in Belgium reuersi Slusas appulerunt, et inde Gandauum venerunt III Eid. Vtileis. quo cognito Risborgius successu elatus consilium de vrbe intercipienda iniuit, vt tanto hospite capta vrbe potiretur. nullum praeterquam oppidanorum in ea praesidium erat, et munitiones plerisque locis inchoatae potius quam perfectae, ita vt subita vi per eas perrumpi posse spes esset. cum igitur summo silentio ad portam vrbis venisset, validis copiis instructus, tamen strepitum praesensere oppidani, armisque in tempore correptis Risborgij conatum irritum reddiderunt. Condaeus honorifice dimissus Antuerpiam contendit, et inde per Dordracum facto itinere in Germaniam perrexit. tunc et Niuellam introductus a Bruxellensibus comeatus, qui in reditu XXX circiter Epirotas ad certamen egressos ceperunt. verum mox Niuella a Prorege recepta a Petri Ernesti Mansfeldij militib. crudeliter direpta est. tentatum et a regiis Buchainum, cui praeerat Iustus Soetius Villersius, qui Niuellae admodum egregie se gesserat, sed infelici successu; quippe prodente eos Grodenbachio praesidiario, cum quo de vna portarum tradenda pacti erant. is rem cum Villersio aperuisset, locus et hora condicuntur, et quo facilius in fraudem regij pertraherentur, Villersius partem praesidiariorum oppido emiserat, delectis penes se idoneo numero seruatis; quo maior spes de prospero successu regiis facta; qui armis egregie instructi cum venissent, intra vrbem, sicuti conuenerat, accepti, tanto numero, vt iis superandis praesidiarij pares essent, continuo cataracta demittitur, et qui simul intrare nitebantur, hastis, gladiis, ac glandibus repelluntur; iam intromissi a dispositis opprimuntur. pars interfecti, pars armis exuti; qui extra remanserant, ab emissis praesidiariis a tergo clauduntur, et intra tormenti iactum compelluntur; plurimi, qui socios iam oppido potitos existimabant, dum accurrunt, et ipsi capiuntur. inter captiuos fuit Ioannes Noercarmius Sellius fani Audemari praefectus, is qui nuper ex Hispania redierat, et nobilitati Belgicae cum Philippo reconciliandae auctor fuerat; aliquot praeterea ex nobilitate, multique ciues Duacenses et alij ex oppidis vicinis, qui spe certae praedae eo aduolauerant; quos Villersius loco diffisus, et veritus, ne ex ea occasione eius obsidendi regiis voluntas subiret, Cameracum in tutiorem custodiam misit. quidam ex iis minoris nominis pretio accepto, aut permutatione facta dimissi sunt. Sellius, Ecmundanus et Campaniacus pro Lanouio ab Ordinibus dimittendi offeruntur, magno humanitatis erga hominem externum exemplo, sed maiore opinionis de eius virtute conceptae testimonio; quae effecit, vt Philippus a Granuellano cardinali, sicuti creditur, persuasus de tantae existimationis duce liberando assentiri noluerit. quod rursus prouinciae nobilitatem non mediocriter exacerbauit, quae periculo se cottidie exponi exigua vitae, nulla libertatis, si caperetur, spe indignabatur. itaque Ecmundanus et Sellius in arcem Ramekensem sub arctiore et firmiore custodia amandantur; vbi Sellius quadriennio post ex maerore decessit, ingratitudinem subinde Hispanis exprobrans, et sua fratrisque merita tam paruo apud regem in pretio esse saepius ante conquestus. Ecmundanus cum prae desperatione paene ad amentiam vergeret, sororum enixe instanterque rogantium precibus in Batauiam ex Mattiacis auehitur, vbi paullo post cum Lanouio permutatur, sed duris admodum condicionibus, quemadmodum suo loco dicemus. inde ob infelicem Buchaini successum omnis irae moles ad locum versa; quodque astu regij nequiuerant, vi perficere aggrediuntur. castra ad oppidum posita, et admotis tormentis pulsari cepta moenia. tandem Villersius Nonis VIIbr. arce certis pactionibus dedita armatus exit, et ad Cameracum se recepit. sed cum non ita caute condiciones perscriptae essent, neque additum, vt sine fraude integra omnia in oppido manerent, Villersius funeis accensos conuenienti
mensura ac distantia a puluere tormentario latenter disposuerat, vt post suorum discessum consumptis funibus tandem concepto igne puluis violentam flammam spargeret. qua re cum non mediocri damno et oppidum et regij affecti essent, e vestigio abeunteis infestis animis insecuti sunt, qui tamen iam in tutum recepti regiorum iram euaserunt. verum Villersius iniuriam sibi factam et fidem datam eo facto violatam caussatus protinus insequentibus denuntiat, se pactis nequaquam vlterius teneri. sub id tempus cum diu de principe aliquo externo deligendo deliberatum esset, tandem in Franciscum Andium ducem regis fratrem, Arausionenli annitente et auctore, cuncti consenserunt, decretoque mense Iunio facto de transferendo in eum certis condicionibus prouinciarum imperio, delegati sunt prid. Eid. VItil. in conuentu Antuerpiae ab Ordinibus Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zelandiae, Mechliniae, Frisiae habito, Philippus Marnixius Sancalgondanus, Cornelius Charonius Franconatūs consul, Gaspar Vosbergius, alij, cum plenis mandatis, vt cum Andino agerent. ij in Galliam profecti ad Plessium in Turonibus altero a Caesaroduno lapide III Kal. VIIIbr. Andinum adsecuti sunt, et condicionibus inter partes conuentis transegerunt. quas post Flexianam collationem, de qua mox dicemus, Burdigalae quibusdam additis confirmarunt. cusi in rei memoriam in Brabantia, cuius insigne est leo, numi aerei, in quorum antica parte leo collari ad columnam alligatus visebatur, victoris statua superstante; collare rodebat mus, inscriptione circulo addita, ROSIS LEONEM LORIS MVS LIBERAT. in postica, Pontifex et Philippus facta sanctae paci spe leoni collare alligare satagebant, cuius inscriptio erat, LIBER REVINCIRI LEO PERNEGAT. cusi et alij Gandaui in quibus annuli duabus manibus iunctis colligari, cum hac ab antica parte inscriptione, PRO CHRISTO LEGE, GREGE ET PATRIA: in postica querna corona erat cum hac inscriptione, RELIGIONE ET IVSTITIA REDVCE, VOCATO EX GALLIA PACATA DVCE ANDIVM BELGICAE LIBERTATIS VINDICE. cum vero legibus de nauigation et commercio etiam cum Hispanis et Lusitanis latis ex Ordinum sententia Mattiacis populis et Batauis, quorum opes fere negotiatione constant, optime consultum esset, cusi etiam ex aere in Zelandia numi, quorum antica pars prouinciarum insignia praeferebat, videlicet leonem super aquas suspensum cum inscriptione, VOS TERRA, AT EGO EXCVBO PONTO. in postica visebatur arbusculorum putator, et a tergo pileus libertatis signum lanceae impositus cum inscriptione, SI NON NOBIS, SALTEM POSTERIS. his actis Matthias, qui videret se a Belgica siue Valonica nobilitate, a qua initio euocatus fuerat, desertum, neque pacificationem Gandensem seruari, in Caesare ac fratribus et ceteris Imperij principibus nihil opis aut subsidij esse, eoque fieri, vt Ordines extrema necessitate coacti ad externi principis patrocinium confugerent, frustra ante Caesare ac ceteris Imperij principibus praemonitis, nisi de Belgij suscipienda tutela cogitarent, fore, vt externi principis opem implorare cogerentur, tandem honeste e prouincia discedere statuit, abdicata in se ab ordinibus collata administratione. itaque iam ante XI Kal. VItil. scriptum ediderat, quod per Petrum Melodunum Espinoi principem ordinibus tradi curauit. eo se ab ordinibus euocatum, et port delatam communibus suffragiis administrationem, omnibus condicionibus appositis satisfecisse dicebat, et ad praesentem rerum statum se accommodasse, ac publicae tranquillitati nulla priuati commodi ratione, nec citra vitae periculum, semper studuisse; dolere sibi, quod tempestatis maiorem opesua vim auertere nequiuerit; ceterum, quantum in se fuerit, cunctos ad concordiam et vnionem hortatum esse. nunc quando audiat Ordines ac proceres conuentum celebrare, in quo de summa rerum deliberant, huic ne legem illis imponere velle videretur, interesse noluisse; tantum eos rogatos ac monitos cupere, ne externae dominationi se temere committant, neque sacrosancti foederis, quo Belgium cum Imperio coniunctum est, obliuiscantur, aut illustrissimae
gentis Austriacae, cuius ipse membrum sit, et a qua tot beneficiis cumulati sunt, partes deserant. petere insuper, vt quod de se ac familia sua statuerint, quo rebus suis in tempore consulere possit, declarent, sumptuumque a se factorum ac pensionis promissae rationem habeant. ad haec Ordines honestum aequumque reputantes Matthiam optime de se meritum honeste a se dimittere, ei gratias prolixe agunt, debitaque ab eo contracta ac promissa vt exsoluantur, decernunt, pensione item, qua se familiamque sustentet ampla attributa, ac episcopatus Vltraiectensis assignatis in posterum prouentibus. cum tamen lente ac serius haec ab Ordinibus administrarentur, discessus Matthiae in annum sequentem dilatus fuit. interea tentatum ab Arausionensi Traiectum ad Mosam, scalique comportatis alio superueniente negotio reuocatus: (nam praesens interesse cupiebat) inde discedere cogitur. at Espinoius Tornaci praefectus maiore successu Condaeum aggressus est, quod Stellae opera scalis admotis capit VIII Kal. IXbris. verum superuenientibus regiis, antequam milite et comeatu locum firmare posset, mox captum deseruit. venerat iam mense Augusto in Belgium Margarita Parmensis mater Proregis olim Belgij gubernatrix a Philippo fratre missa, vt contractui cum reconciliatis prouinciis inito satisfaceret. eam propter pristini agistratūs magna cum Belgarum fatisfactione gesti sanctam ac recentem adhuc memoriam huic negotio maxime idoncam frater iudicauerat, proceresque eius fidem secuturos, et sub eius imperio ad officium redicuros sperauerat. verum postquam Namurcum venit, et Alexander filius ad eam salutandam magno et militari comitatu accessit, dissidentibus vtriusque in rei expediendae ratione sententiis aemulationes inter matrem filiumque exortae sunt, quae postremo effecerunt, vt euulgato ordinum de nouo principe eligendo decreto, cum res potius ad bellum, quam ad pacem spectare videtentur, Hispanorum, qui turbas quam quietem in Belgio malebant, instigatu Philippus Margaritam reuocauerit, et filium in Belgio cum summa praefectura confirmauerit. erat inter proceres regi reconciliatos Gul. Hornius Hezaeus iuuenis supra condicionem superbus et elato ingenio praeditus, qui ante quadriennium Bruxellis consilij regij senatores in custodiam coniecerat, et ab eo tempore modo his modo illis partibus addictus potius magnum quam bonam de se famam toto Belgio excitauerat. is cum promissa a Montinio et Mota pro rege paciscentibus non repraesentarentur, innata leuitate protinus ab Ordinibus et Andino sollicitatus cum iis agit, et communicato cum Varruxio Tianae regulo, qui Casletum praesidio tenebat, consilio, de arcibus et oppidis aliquot tradendis fidem obligat. sed re detecta Varruxius mature aufugit. Hesaeus fiducia maiore seu potius temeritate cum remanere sustinuisset, a Risborgio et Montinio comprehenditur, et instante Prorege, qui proceres cum Ordinibus committere et omnem reconciliationis inter eos futurae spem praecidere satagebat, rei conuictus Quesnoiae, quod est Hannoniae oppidum, VI Eid. VIIIbr. securi percussus est. Haulsij regulus eidem coniurationi participasse creditus in tempore periculo praeuertit, et in arcem Liecercanam suam haut longe a Bruxellis confugit; quam et ab Oliuerio Templeo vrbis praefecto, qui ipsius sororem in matrimonio habebat, persuasus ad maiorem sui securitatem Ordinibus tradidit. sed postea vxore leuis et inconstantis ingenij fenmina cum ad multa eum stimulante suspicionem Ordinibus de se mouisset, in carcerem ab iisdem coniicitur, ex quo vix interuentu Templei, hoc meritis eius Ordinibus condonantibus, liber dimissus est, et in Franciam ad nos migrauit. tot rerum vario euentu gestarum et mutati tandem principis casum post tam longam et a seditionibus crebro repetitis ceptam defectionem portendisse plerisque visus est ingens terrae motus, quo non solum Belgium a Colonia vsque quassatum, sed ipsum mare quamuis nulla aura commoueretur, fluctibus praeter solitum ab imo in altum elatis concussum est in mediterraneis vero tanto fragore bis terra tremuit, vt templorum et turrium lapides diffisi
passim ac labefactati sint. nec motibus Frisia, cui Georgius Lalanius Rennebergij comes praeerat, et ceterae trans Rhenum prouinciae hoc anno caruerunt. nam initio anni cum Cornelia Rennebergij soror ad ipsum venisset, condiciones a Prorege afferens, hortatibus minas ac postremo blanditias, vt fratrem ab Ordinum partibus abstraheret, mira efficacia miscuit. nam quousque eius fidem, quam Deo et secundum Deum principi suo debet, desideraturos suos? quousque eum sectariis operam nauaturum? aut quandiu pellionibus, textoribus, cerdonibus, et ceteris plebeiis artificibus praeter gentis decus seruiturum? satis iam factionibus datum, et iustis in speciem pro libertate contentionibus; nunc eo rem deductam esse, vt religionis et fidei, non pro patria, sit certamen; in quo qui peccauerit, is diuinae legis transgressor non solum existimationis, quae in hac vita versatur, naufragium faciet, sed praeter infamiam de aeterna salute periclitatur. honores, opes, dignitates a rege sperare eum debere; a plebe ignominiam, contumelias, et pro ingrati laboris praemio seram poenitentiam. sapiat igitur tandem, et ceterorum procerum de religione bene sentientium exemplum sequatur. tum marchionatūs inaneis titulos, et incertas Mariae Brimeae Megensis, quae Ladislao Barlemontio nuper defuncto vidua erat, nuptias ostentare. ita Rennebergius paullatim infractus de deserendis Ordinum, hoc est, Protestantium partibus cogitare cepit. ne tamen id sine aliquo operae pretio faceret, rem ab initio celatam voluit. praesenserat, qua erat ingenij sagacitate rem Arausionensis. itaque iam tum in Frisiam proficisci statuerat, quasi ob alias caussas, ne Rennebergij consilia praecipitaret, quae ita se irrita redditurum sperabat, eademque ratione Rennebergium a proposito reuocaturum, si vocatis ad libertatem per Frisiam oppidanis arces vbique dirueret. sic enim fore, vt adempto freno, quo praefecti vrbes ad libidinem circumagebant, Frisia libertate reciperata in Ordinum potestate esset, et Rennebergius cum promissa Proregi praestare non posset, defectionem suadentibus minime aureis praeberet. multum autem et ad famam et ad res suas interesse existimabat Arausionensis, si primariae nobilitatis virum alioqui probum et strenuum, tunc in flore aetatis constitutum, vt facile spe et blandiciis transuersus ageretur, in officio contineret. nam ea indole esse, vt si tantula temerariis consiliis mora iniiceretur, subeunte poenitentia ad bonam mentem redire posset. itaque mobile viri ingenium tractandum et ducendum potius, quam cogendum ratus, sic cum eo agere statuit, vt non tanquam cum hoste declarato rem gereret; sed ei alienandi se ab Ordinibus materiam et facultatem praeriperet. principium a Leouardia factum, vbi arx ex improuiso per Bouingam et Feruonem militiae praefectos a tergo cingitur; oppidani frontem occupant, et sacerdotes, monachos et praesidiariorum arcis mulieres in primo agmine stare iubent; mox vallo producto atque aggeribus excitatis fossas complent. ita oppressus Scagenus, qui post Matenessae mortem arci praeerat, de exitu veritus locum dedidit, vitam et res saluas annuamque pensionem pactus. oppidani arcem citius ipe ingressi moenia vrbem versus destruunt, fossaque repleta reliqua moenia cum oppido coniungunt. ea anno OIO CCCC IC ab ipsis oppidanis exstructa propriis sumptibus fuerat, cum a Groeningensibus deserti et Villebordo Scouenbergio Alberti Saxoniae ducis praefecto victi, iugum liberis ceruicibus accipere coacti sunt. diruta arce Franciscani extra portas a milite lasciuiente cum tympanis ac tibiis ignominiose deducti et omnino vrbe exacti. id actum ineunte Februario; ac postridie Reinecus Caminga aliique praefecti cum IV peditum cohortibus Harlingam petunt, iussisque deditionem facere praesidiariis cum recusarent, et hostiliter resisterent, commodum accidit, vt Rennebergius, qui consilia sua latere sperauerat, Frisiorum motu attonitus, Ballium sibi fidum Leouardiam ablegaret, quasi rerum componendarum caussa. is subito comprehensus cum chartis puris tantum nomine et sigillo Rennebergij obsignatis, fraudi occasionem dedit, qua Harlingenses decepti sunt. nam Ballium
metu mortis intentato in harum chartarum vna scribere ad Vicarium Oiemburgi, qui tunc Groeningae erat, cogunt, vt arcem protinus traderet. nec homo incautus abnuit, nihilque de fraude suspicatus, nec exspectato alio mandato, quod cautiores faciunt, arcem tradit Non. Febr. quae olim a Groeningensibus cum toti Frisiae dominarentur, circa eadem tempora fere aedificata, postea a Frisiis diruta, et mox anno OIO IO ab Alberto Saxone instaurata, tunc demum a ciuibus, vt et Leouardiensis, versus oppidum diruitur. inde Sonoius cum aliis delegatis et IV item peditum cohortibus Staueram ducit, et arcem a praefecto deditam summa imprudentia protinus ab oppidanis dirui passus est, vrbe nondum munita. nam mox vrbem Rennebergius in potestatem redegit, eamque saeuum in modum vastauit. arx illa olim ab Alberto Baioaro Hollandiae comite anno salutis OIO CCC XCVI constructa fuerat, postea euersa rursus a Georgio Schenkio Caroli V iussu anno huius seculi XXII instaurata est. interea Rennebergius animi anxius, qui dissimulationem suam minime proficere videret, in ea tamen perseuerans querellam de violata pace religionis instituit, de Frisiorum rebellione contumeliaque ac iniuria sibi tanquam proditori illata contestatur, et commemoratis suis erga rempub. Mechliniae, Valencenis, Groeningae, Campenae egregie factis, fidamque praestitam Ordinibus pro patriae libertate operam summa ingratitudine remunerari indignatur. Popo Vfkensius et Ioannes Cornuptus primarij eius tribuni et Ordinibus maxime addicti quasi desperabundum solantur, et bono animo esse iubent, consiliumque dant, vt quamprimum Vltraiectum ad purgandas suspiciones se coram Arausionensi sistat. non esse quod de arcium demolitione tantopere angatur. id iam a multo tempore desiderasse populareis minime ipsum latere, et si vlterius de eo conqueratur, fore, vt suspicionem de se conceptam augeat, neque purgationi locum relinquat. potius Oiemburgi, Ballij, et huiusmodi prauorum ministrorum consilia defugiat, ac sororis inprimis, quae certa incertis posthabere, et Hispanorum vanis pollicitationibus fidem adhibere ipsum persuadeat. neque vero religionis aut potentiae regiae fuco sibi imponi patiatur. nam Philippum et Galliae regem, cum Protestanteis exterminare decreuissent, frustra fuisse; et regios, qui nunc mediterranea in Belgio possidere videntur, breui ad summas angustias redactum iri. illos exclusos portubus, qui ab Ordinibus tenentur, et qui vastatis agris semper ad militem alendum et commercium, quo vnico Belgij opes constant, sustentandum oportuni erunt. haec in bonam partem accipere initio visus Rennebergius, lacrimis etiam indignatione an poenitentia, incertum, obortis; iamque labascere et animo prorsus concidisse credebatur, cum rursus a sorore imperiosi animi femina erectus ac confirmatus est, fidem Proregi datam et conscientiae scrupulum identidem sratri obiectante. his accessere graues a popularibus contumeliae et Bertelij Entenssenij imperia eius detrectantis superbae voces, quibus animus generosus vltra modum iritatus Cornupti monitis minime inflecti potuit. rem tamen dissimulatione tegere institit, occasionem rei gerendae opperiens. sed non latuere Cornuptum consilia Rennebergij, qui mox Groeningenses Protestantium religioni addictos et inprimis Iacobam Hillebrandum vrbis Consulem, vt sibi ab eo cauerent, in tempore monuit: nam animum ipsius ad defectionem imclinare. verum Hillebrandus facile in vrbe princeps quo maiorem auctoritatem inter Protestanteis obtinebat, eo maiore infortunio ceteros idem secum sentienteis inuoluit. nam vt erat ingenio probo, Rennebergij, quicum magna familiaritas illi erat, blandicias et deierationes, vt omnem suspicionem amoliretur, crebro ingerentis fidem imprudenter secutus est; cumque ille sub vesperam, quae vrbem captam praecessit, cum Hillebrando cenasset, et dextram dextra prehendens credulum hominem nihil de coniuratione suspicantem a se dimisisset, et Arausionensi propediem venturo nullum amplius dissimulationi locum superesse cerneret, occupandum ratus, Hispano nomini in vrbe addictos conuocat, consilioque
exposito eos ad rem fortiter gerendam hortatur; qui periculo, ni praeuerterent, territi, sponte cum ipso ac militibus aliquot hactenus celatis arma cepere, et primo diluculo, cum excubiae se quieti dedissent, albam notam pro insigni in brachio sinistro gestantes ex hospitio ipsius prodeunt, et forum occupant, discurrente in equo Rennebergio, et gladio stricto ad omneis occursus frontem obuertente. ad strepitum mox miser Hillebrandus cum suis, quos maiore numero subsequi rebatur, accurrit, et in confertos ruens a quodam Rennebergij famulo ictu destinato petitus in terram proturbatur. quo conspecto socij huc illuc diffugiunt, et suis se aedibus aliquandiu tuentur. capti circiter CC, quos nomini Hispano magis infestos sciebat Rennebergius; quos ille ad extremum sine pretio dimisit. pnmo impetu represso nihil vlterius saeuitum, annitente Rennebergio, vt vicinas vrbes humanitatis exemplo ad suas partes pertraheret. tantum magistratus mutatus, et in verba foederis ab ipso cum Prorege initi ciues adacti, scriptis ad vicinos literis, quibus vt a turbidis Entissenij consiliis ac factione se separarent, hortabatur. id in V Non. Mart. incidit; quo eodem die et capta Groeninga, et a Cornupto obsessa est. nam vbi ex profugis res intellecta est, protinus Oltoffij, Dammae, Zuilarae, Vlietae, Schagae, et Vedae cohortes ad vrbem venerunt, si forte amicis adhuc integris quid subsidij ferre possent. inde frustra sollicitatae a Rennebergio per literas Transiselanae vrbes; ex quibus interceptis voluntate eius perspecta mox Sanoij diligentia Campena praesidio firmatur. Dauentrienses vero gliscente licentia non contenti se armis munire, bellum statuis, imaginibus, templis in factionis Hispanicae odium indicunt. idem Suuolenses faciunt, et eorum exemplo Vltraiectenses, et passim per Frisiam alij. Drentenses iam ante mensem cum simulacra deiicere et bona sacerdotum diuendere cepissent, vixque ab Arausionensi inuidiam verito cohibiti fuissent, capta Groeninga in omnem intemperiem effusi sunt. Oldensela, Stenuica, et Hassela initio in fide Rennebergij fuere; sed misso mox Hoghenloo comite cum exercitu ab Arausionensi IV Eid. April. recepta Oldensela; qui inde Lingam contendit. missi eodem tempore Sonoius cum Cornupti et Vingardeni cohortibus Coeuordam, qui munitiones inceptas perficerent, et locum sedulo munirent. iamque Bertelus Entenssenius ad obsidionem venerat cum XIII peditum signis et II equitum turmis, quae Rennebergio ante militauerant; cumque vt erat turbido ingenio et parum sibi constante, ad haec consortij cuiusquam impatienti, parum ex Arausionensis sententia res administraret, ab Ordinibus eo missus fuerat Hoghenlous cum VII cohortibus Christophori Iselstenij, et IX Ludouici Nassouij Ioannis comitis F. id vero impatientissime tulit Entenssenius, et Roldae forte cum iis conuiuatus, inde vino temulentus cum in castra rediisset, tribunos ac ductores quasi belli rudeis contumeliose appellat, et se ducem vt ocius sequantur, iubet; velle enim Schuitendiepae et suburbiorum munitiones, intra quas Groeningenses pecora pascenda libere agebant, euertere. tum operculum labri butiracei corripit, et multis eum insequentibus ad Schuitendiepam tendit; quam sine scalis superari non posse cum frustra sui monerent, et ille interea incaute ad fenestras iaculatorias feruidam dimicationem fixo prope corpore contemplaretur, scloppeti ictu in caput adacto sternitur, et Midelstumij, vbi natus erat, sepelitur, maiore Rennebergij laetitia, quam Ordinum dolore; qui homine in cunctos contumelioso ac sibi graui e medio sublato magna se molestia, quorum ille se rebus iniussus miscebat, leuatos sentiebant. laetitia et in sollicitudinem postea Rennebergij vertit, cum in hominis sibi inuisi, sed res temere gerentis locum duces strenuos ac belli peritos suffectos sensit. tandem obsessi e duobus propugnaculis depulsi, et amissa pascendorum pecorum commoditate non tamen animos desponderunt, auxiliorum spe per literas et internuncios crebro comeanteis a Prorege confirmati; quamuis multa aduersa incidissent. nam et sub id tempus de Mechlinia et Villenbroca ab Ordinibus capta allatum est, et auxiliares nuper summissae copiae
deletae. eas Prorex prope Carpam conscribi curauerat; quae circa Nouesium diu violenter grassatae equitibus aliquot adiunctis, cum in eo essent, vt Rhenum transmitterent, a vicinis regulis partim oppressae ac caesae sunt, partim vltra Nouesium fugatae; vbi rursus a Bergensibus et Marchensibus itinere praecluso cum in Coloniensis VIIviri ditione se effudissent, et populationibus late agros vastarent, duobus locis iuxta Linsium et Emdouiam VIII Eid. April. caeduntur ac dissipantur. reliquiae in Manderscheitensem comitatum se eiecerunt, vbi denuo resumptis viribus congregantur, sumptibusque Buchonis Aitae B. Bauonis Gandaui praepositi, ac diligentia instruuntur; adiunctis IV Germanorum cohortibus, quibus legioni Frisiae nomen fecere; eique Gaspar Robles Billius a nobis toties antea commemoratus praeerat, et per eius absentiam Martinus Schenkius. primarij duces legionis erant Io. Momius, Renitus Decama, Lollus Liaucama Camminga, Arentus Gemensis, Henricus Snaterus, Euertus Ensius, Vibbo Gotumius, Volfius Prengerus, Steph. Hallerus, Samso Pestellus. his accessit Schenkij equitatus, cum quo erat Thomas Epirota veteranus eques et sex proeliis secundis clarus cum aliquot cataphractis equitibus, ita vt omnes III OIO peditum, IO C equites conficerent, qui vnius tantum mensis stipendio accepto; et Rheno transmisso Lingam tendunt. his se opponere iussus a Frisiae Ordinibus Hoghenlous comes, qui cum ad Bocholtum cum attributis sibi copiis conuenisset, relicto in Groeningae obsidione Gulielmo Nassouio et Sonoio, rursus pedestreis copias summitti postulat: nam maiorem hostium numerum esse, quam vt iis cum exigua adeo manu aleam subire posset. Entenssenia legio huic destinata; sed licentiae sub Bertelo nuper occiso assueta cum imperium initio detrectaret, serius aduenit. interea Hoghenlous XVI Kal. Vtil. Vlsena discedit, et Coeuordam venit; vbi refecto milite de confligendo cum hoste consilium capit, eo magis, quod Oldensela et Suuola alioqui summo in periculo versarentur. Suuolae tumultuatum erat, oppidanis praesidium admittere recusantibus; et qui regiis partibus addicti erant, rusticis, qui maiorum sacra colebant, collectis Schenkio aduentanti, vt iter ad se dirigeret, significauerant. verum Protestantes anteuerterunt, et Olgeri atque aliorum ductorum auspiciis subito sumptis armis forum et B. Michaelis templum, Campensem portam, et Rubram turrim occupant, Dauentriaque et Campena auxiliareis copias euocant; quibus statim aduenientibus regij fugam capessunt, eorumque aedes mox a conciuibus diripiuntur. pagi, et vici Mastbroecae, quod rustici ab Ordinibus alieni essent, incenduntur. In Transiselanis item Gelmuida arx a Carolo V olim ad Vidri ostium in Germanici Oceani sinu translata exuritur et solo aequatur. quo successu cognito proceres, qui conserendi proelij Hoghenloo prius auctores fuerant, eidem, vt proelio deinceps abstineret, consulunt. nam occupatis itineribus, comeatu intercluso, et mora rebus interiecta hosteis comeatūs penuria, stipendij defectu, fame, seditione, aut alia necessitate cogente discessuros. congressum contra periculosum esse, cum neque peditatu, neque hastatis satis instructi essent; nihilominus Hoghenlous pergit, et Coeuorda per aestum diei inter ericeta et arida camporum aequora Hardenbergam tendit; quo iam Schenkius cum suis ante peruenerat, et trium horarum quiete aduectisque cibis suos in vmbra refecerat. vbi in hostium conspectum venit Hoghenlous exercitum adhuc de itinere fessum in aciem instruit. in dextro cornu Vingardi cohortem et partem cohortis Cornupti collocat, cum Nassouianis VII, Cunica vicario ductore. Iselstenium, qui VII cohortes itidem habebat, et Zeniscam cum Oldezelensi cohorte ad sinistrum pone campum arboribus consitum stare iubet. omnino pedites erant OIO IO CCC; ante aciem III turmae equitum scloppetariorum egregie instructae stabant; et haut hinc longe Hoghenlous ipse cum equitatu ac tormentis VII maioribus. aderat et Lubertus Remensis cum CCC equitibus. vniuersus equitatus OIO CCCC equitibus constabat. Herdenbergae pagus ad flumen
Vechtam positus vno a Coeuorda, IV a Suuola milliaribus distat. sub meridiem ceptum proelium, cum Schenkius astu militari solem auersum haberet, et Hoghenloo ab ortu venienti in oculos reiecisset. heic post conceptas preces pileis de more in altum iactatis, ac tormentis displosis signa inferuntur. primo a III Fri is turmis acri impressione facta Epirotarum equitum alae duae profligantur, Germanis fugienteis magna vi vrgentibus, ita vt regius peditatus iam pedem referret, et Hoghenlous se victoria potitum crederet. sed Frisiis equitibus post primum impetum palantibus cum Schenkiani cataphracti cum magno ferentariorum numero in Hoghenloensem peditatum equitatu nudatum et raris hastatis munitum incubuissent, statim versa fortuna; sensimque cedere pedites, et campum Herdenbergae subiectum, quem Vingardus frustra occupandum censuerat, versus tendere; sed cedentium vestigiis acriter insistentibus regiis post aliquod certamen pars trans Vechtam aufugiunt; pars per paludes Coeuordam petunt. equites peditatu fuso et ipsi fugam corripiunt, quos Schenkiani acriter insequuntur. capti Muelartus et Renoius tribuni. Vingardus consilij salutaris, si ab Hoghenloo auditus esset, auctor in conflictu fortiter pugnans occubuit. Popo Vfkensius pensili vehiculo cursim fugiens euerso curru ab insequentibus mactatur. ad OIO IO ex victis desiderati, cum vix L ex regiis periissent. Schenkius tormentis potitus est, neque multis praeterea sarcinis et impedimentis. nam maior pars Coeuordae relicta erat. Hoghenlous Oldenzelam locum seruaturus contendit. qui euasere, protinus Coeuordam non loci seruandi, sed equos ac sarcinas auehendi desiderio properant, vbi vt manerent, nullis precibus, minis, nec spe quidem facta a Cornupto et Stenselio Nausloo XIV signorum mox ad eos relicta Groeningae obsidione venturorum persuaderi potuerunt. verum locum infirmum caussati, et ob calores arescentibus riuis quaqua peruium, praeterea comeatūs et pulueris tormentarij penuriam, media nocte discedunt, et cum Cornupto Oldenzelam se ad Hoghenloum recipiunt. postridie Schenkius Coeuordam petit, quam milite et incolis vacuam reperit. qui adhuc in Groeningae obsidione haerebant, festos interea igneis accendebant, tormentisque displosis quasi victores publicam laetitiam significabant, hac fallacia Groeningenseis trium mensium et amplius obsidione ad summas angustias redactos deditionem facturos rati. sed cognito Schenkium Coeuordam venisse, nullis neque Nassouij neque Sonoij monitis ac precibus adduci potuerunt, vt diutius in castris manerent; quibus sine mora incensis et raptis signis Doccumam et Collumam tendunt. tum Stenuicam muniunt; et Opselaga Vigeboldi Euasumij arx contra Protestanteis tractus maritimi a Billio olim munita, et postea a Rennebergio solo aequata denuo instaurari cepit. variis inde ab vtraque parte, sed leuibus expeditionibus certatum. Schenkius triumphanti similis Groeningam ingreditur. at Delfizielam in canalis ostio, qua Amisus influit, sitam Rennebergius ducit, quae ab aliquot cohortibus ipsi addictis tenebatur, qua aggeribus circumdata Opselagam, antequam munitionibus et comeatu instrueretur, cingere festinat, et in itinere Rinsuodae et Escedae cohortes ab Ordinibus auxilio missas caedit, Rinsuoda ipso capto. nec multo post locus Rennebergio deditur. inde Collumam tendit, et Doccumam in litore positam in potestatem redigere statuit situ firmam, sed fere apertam et nullis moenibus munitam. anno quippe huius saeculi XXIII a Ioanne Goldenstenio Geldriae praefecto cum in Vassenari et Schenkij manus tradita esset, moenia et arx deiecta fuerant. eam Hoghenlous muniendam susceperat, magno militum numero illuc euocato. tum Ostmahornam milliare a Doccuma distantem instaurat, et Diepam e regione Collumae rusticorum bene erga Ordines animatorum custodiae committit, et Doccumerzielam vallo fossaque firmat. diuersa parte Entsius Coeuordae praefectus cum II signis et valido rusticorum agmine Meppelam munit, et vetera Kinchorstae moenia iuxta oppidum instaurat,
quae anno huius saeculi XXXVI tradito a Magerhenio loco diruta fuerant. verum superuenientes Campena ab Ordinibus missi auxiliares opera disturbant, et Meppelam Kinchorstamque denuo occupant. sub id tempas Ordines, vt excursiones regiorum prohiberent, et maxime eorum, qui per Rhenum nauigantes Groeningam petebant, complures naueis, quarum singulae X tormenta portabant, instruunt, et superiorem fluminis tractum ad Coloniam vsque occupant. verum cum inde principes Rheni accolae magnas incommoditates et grauissimas suorum querellas sentirent, contraria classe instructa eas retrocedere et per Rhenum descendere postremo subegerunt. interea Delfezielenses arctius in dies obsidebantur, portu aggeribus et fossa ita circumsepto, vt neque aditus, neque exitus pateret. frustra summissae ex Batauia auxilio naues, vt comeatu regios intercluderent; tandemque cum viribus impar Hoghenlous hosteis crebro lacessendo ab obsidione auertere frustra conatus esset, praesidiarij IV Kal. VItil. locum dedunt. inde Doccumam redit Hoghenlous, et Opselagam circumuallatam, ac mox Monincerzielam a Rennebergio aggeribus cinctam vicissim deditione capit. tum Ioannis Norritij X Anglorum signis in Frisiam ab Ordinibus Morgano duce missis, et equitum turma, praeterea Michaelis Cauelerij Belgicis VI cohortibus et aliquot Germanis adiunctis, qui spe Delfezielanae obsidionis soluendae venerat, fretus, contra Rennebergium, quatuor signis in itinere sub id tempus caesis exultantem ducit, recentique clade ad Herdenbergensem accedente exasperatus eum ad Herdenbergam ipsam adsecutus aciem instruit. verum Rennebergius caute se in tempore recipiens periculo eripuit, et Groeningam petiit; de qua obsidenda cum Hoghenlous cum ducibus consultaret, res periculi et dubij euentūs plena visa est. itaque castris ad Zuitlarum et Nortlarum positis Hoghenlous iter Ponterbrugense insedit. tunc et arx Verdenbrasa, quam Ezardus Embdensis comes Georgij Saxonis summus vicarius olim anno OIO IO V ad prohibendam frumenti ex Drentha Groeningam importationem exstruxerat, rursusque anno huius saeculi XVI Eueruinus comes Benthemius eiusdem principis legatus diruerat, a Cornupto instaurari cepta est. inde exercitus Coeuordam ducitur, et primo aduentu ab Iselstenio vrbs capta. mox arcem dedere praesidiarij iussi spatio ad deliberandum petito et concesso, tandem cum Hoghenloo transigunt. captus in ea Blommardus ille, qui Christophoro Mondragonio ante VIII annos Goesae oppidulo in Mattiacis suppetias laturo se viae per periculosa maris breuia ducem praebuerat. in ea obsidione Hoghenloo et Vvilelmo Nassouio sub vesperam ad pontem vsque Groeningae equitantibus, globus VI librarum tormento displosus in pedem laeuum Nassouij incubuit; qui protinus Suuolam et inde Campenam lectica delatus vix longo post tempore sanitati restitutus est. iamque inclinata tempestate per praesidia exercitus dimittitur. Hoghenlous tamen tot damnis iritatus, ne nihil ageret, Lingenam obsessurus tendit, ad quam relicta Anglorum legione cum reliquis copiis Veddenam petit. rursus praeter spem resistentibus praesidiariis Slocteram versus properat, ad Delfizielam reciperandam ea expeditione sibi viam, vt rebatur, muniens, tot locis magno errore diuisis copiis. nam eo cognito Rennebergius subito Opselagam ducit iam munitam, sed tironum praesidio firmatam, quam et deditione contra, quam rebatur Hoghenlous, Kal. VIIbrib. capit, et captam solo aequat. mox ad Slocteram quarto post die Nassouij et Cauelerij legiones sub diluculum adsecutus valido ferentariorum agmine immisso disiicit, paullumque abfuit, quin Cauelerius ipse caperetur, qui tamen summa prudentia ac virtute restitutis Ordinibus, acieque instructa sensim cedendo et per interualla dimicando Hilligerleum et Vinscotam, vbi Hoghenlous cum Germanorum agmine erat, incolumeis suos deduxit, et ita simul Veddenam praetergressi Burlangam vsque veniunt. sed ibi rursus violentius, quam antea, Rennebergianis incumbentibus tandem soluuntur ac caeduntur. VIII signa peditum capta, vexillum I equitum. tormenta quoque ante Veddenam deposita,
et omnia impedimenta amissa. quo successu dum securior Rennebergius in Anuarla magna ageret, Entenssij et Blanceuorti nouas copias opperiens, suique vicinum circa agrum licentiose populantur, Columae et Doccumae praesidiarij eos in ipso monasterio VI Eid. VIIbr. opprimunt, et aliquot interfectis ad CCC capiunt, moxque monasterium ipsum cum comeatu et sarcinis, quas asportare non potuerunt, incendunt. postea Rennebergius nouis viribus subnixus Coeuordam petit, qua itidem XII Kal. VIIIbr. aqua e fossis deriuata potitur, praesidiariis cum gladiis et sarcinis libere abire permissis. inde Oldenzelam petit, cuius in praesidio erant Suueteni et Vischeri Amsterodamensis cohortes CC peditum, cum Elerbonis equitum turma. loco praeerat Ekius adolescens strenuus. oppidum satis amplum, Coeuorda V milliaribus, Dauentria VI abest, alto muro turribus more veteri structis distincto, ac duplici fossa, vallo intermedio cinctum. aqua aggeribus continetur, quib. apertis induci et eiici potest. ab ea parte, qua Benthemum spectat, quod nullis fere propugnaculis munita sit, Rennebergius vim facit, et flammas portis admouet, sed amplius desideratis CCC ex suis cum in eo esset, vt ab obsidione discederet, in oppido exorta seditio res miscuit. nam regiis partibus addicti cum praesidiarios magna violentia repressissent, Rennebergium abeuntem reuocant, praesidiariis vitam ac res saluas pacti, dum ne intra trimestre contra regem mererent, intra vrbem accipiunt: id actum VIII Kal. VIIIbreis. arridente fortuna Rennebergius inde Suuolam ducit, et Ioannem Petemium Cauelerij vicarium, ac Cressonerium vrbem cum suis intrare properanteis praeuertit, capitque. sed cum de loco capiendo desperaret, et Hoghenloum auxilio suis laborantibus venturum prouideret, nouae legioni vltra Rhenum venienti coniungere se ante omnia statuit. ea quod Geldris, Vltraiectensibus, et Transiselanis domo profugis constaret, Geldrica seu Sicambrica legio vocabatur, cui cum summo imperio praeerat Ioannes Streufius Emericensis, sub eoque plures cohortium duces, et in his Batenborgius Anholtius filius, qui cum M. Skenkio, qui arcem Blienbekam proprio nomine tenebat, infestam Rheni et Mosae nauigationem negotiatoribus faciebant, capta nuper naue pretiosis mercibus onusta, quam ambo inter suos milites diuiserunt. quia vero Anholtius a Geldris, quorum partes initio sequebatur, defecerat, et in exercitu legio merebat, Hegemanus cum suis Neomago egressus Anholtam exiguum oppidum, vt defectionem et iniurias a loci domino acceptas vlcisceretur, quamuis in imperiali ditione situm, hostiliter inuadit, ac captum diripit. Geldrica legione accepta Rennebergius Dotinchemum ducit, quod parum munitum subito deditionem facturum sibi persuaserat. sed cum praeter spem ab Anglis, Doisborgensibus, et Mich. Cauelerij legione acriter resisteretur, ne tempus inutiliter tereret, Grollam praesidio firmat, et XV Kal. IXbr. Stenuicam ducit cum XXVIII signis, videlicet XIV legionis Frisicae, cui, Ioanne Momio in leui certamine forte occiso, Io. Bapt. Taxis summi vicarij loco praeerat; IX, nouae legionis Geldricae, V legionis Rennebergicae, quae omnes VI OIO peditum conficiebant. aderant praeterea equites circiter OIO CC. Stenuicam tenebat Oltoffius cum sua praesidiaria cohorte, cui et Cornuptana adiuncta, quam initio, qui in vrbe regiis partibus addicti erant, admittere recusauerant. sed Protestantium tandem ope cum vt admitterentur, conuenisset, non prius tamen Cornuptus vrbem ingredi voluit, quam oppidanis sacramento adactis, non ante de deditione acturum quemquam, quam ipse primus verba faciat; qui secus fecerit, eum occidere impune liceat. eo iuramento praestito pridie, quam obsideri cepta Stenuica est, Cornuptani introducuntur, qui decoris auidi statim duabus portis eruptionem faciunt, domos vicinitate vrbi incommodanteis incendunt, et comeatum ac puluerem tormentarium secum inuehunt. vrbs est ad Aam amnem sita, nomine compluribus aquis ex nigris paludibus tota regione profluentibus communi, non admodum spatiosa; quippe quae vix OIO LX passuum ambitu pateat, arcus specie. profunda fossa ac lata,
tenuibus muris, praealtis turribus, sed angustis cingitur. ad ortum et meridiem tribus portis Oslorda, Omringera, et Gaslusia intratur. iuxta Gaslusiam adhuc maceriae veteris arcis a Georgio Schenkio anno huius seculi XXIII exstructae, et postea Transiselana regione a Carolo V Belgio adiuncta dirutae visuntur. ad occidentem est porta Valtea, ad quam naues appellunt. Aquilonem versus prata subiacent, quae agger media diuidit; ponte ab ea parte amni imposito, tam prope, vt tantum scloppeti iactu ab vrbe absit. omnino IO C in vrbe bellatores erant, et CCC circiter oppidani armis instructi, sed fere belli rudes; nulli praeterea equites, nullaque tormenta maiora, nulli duces tanta dignatione, quorum imperia detrectare militi fraudi esset. itaque et multa seuere et ex disciplina militari decreta inter obsessos negligebantur, et cuncta fere confuse agebantur. cumque Rennebergius castra vallo ac fossa muniuisset obsessi fidei Cornupto datae immemores, ipsoque a pudendo et periculoso eos consilio dehortante, epistolam ad Ordines perferendam scribunt IX Kal. IXbr. cuius summa erat, nisi intra octo dies auxilia summitterentur, fore, vt vrbem hosti dederent. ad quam Ordines literis consolationis plenis rescribunt. cum vero neque scribendi, neque conquerendi finem facerent, Cornuptus contrario scripto ad intempestiuas adeo querellas respondet, quo neque necessitate nec vllis admodum grauibus incommoditatib. conflictari obsessos, adeoque cum ad VI amplius menseis cuncta abunde prouisa sint, frustra de auxiliis Ordinum aureis fatigari demonstrat. interea ad Kuderam Escedae et Rodulfi Langij cohortes dum securius agunt, a regiis Arnoldo Gemeno, Snatero, et aliis ducibus noctu opprimuntur, ac caeduntur. Esceda ipse capitur. vix Langius signo amisso fuga euasit. dein ad repagulum Gaslusae portae ignis ab hostibus immissus, cado pice liquida, stramine, et sulfure referto admoto. sed tantum periculum, quod inde vrbi imminebat, Arnoldus quidam, qui Cornupto militabat, opera sua vltro delata iuxta audaci ac laudando facinore discussit. nam e moenibus demissus fossam natatu superauit ore situlam coriaceam trahens, qua per otium haustis aquis incendium cado amoto restinxit, identidem sublata voce obsessos per militarem lasciuiam scelestos ac latrones vocitans, seque Arnoldum Groeningensem ceruisiarij filium esse alta voce proclamans. tandem Rennebergius VI Kal. IXbr. in castra venit, cum Proregis mandatis, vt non prius quam capta vrbe ab obsidione discederet, ac postridie deditionem imperat. recusantibus praesidiariis admota primo III tormenta. nec Cornuptus cessabat, qui expeditam muniendae vrbis rationem ostendebat, si vltra vrbis fossam, ad loricas exteriores viam opertam sternant; sic enim ampliari fossam, et tutiores eruptiones fore; ad haec commoditatem maiorem fossis gelu concretis glaciem frangendi, et hostium oppugnationes a transuersa et inferiore parte citra vllum discrimen propulsandi. sed nequaquam auditus ille, Conrado Theodoro, cuius Plateus et alij tribuni sententiam fere sequebantur, homine turbidi ac temerarij ingenij semper contradicente. interea cum prouinciae Ordines ad VII siluas, id loco nomen, IV cohortes misissent, vt populationes Rennebergiorum impedirent, Rennebergius mox eodem aliquot suorum melius instructas ablegat, quarum aduentu Iouini Botinae copiae et Bolsuertae praesidiarij ocius discedunt, et Fernonem aliamque cohortem cum aliquot equitibus deserunt, qui superuenientibus regiis post obstinatum certamen caesi sunt, Fernone ipso eiusque minimo natu fratre desideratis. inde regij Slotam petunt, quae a duobus signis tenebatur, quae diffugientibus praesidiariis, vt et Lemmera, illis patuit. mox Staueram ducunt, arcemque magno errore, antequam vrbs munita esset, a Frisiis nuper dirutam instaurant, ac Vorcumae propugnaculum construunt, ex quo cottidie infestis populationibus vsque sub Harlingae, Franikerae, et Bolsuertae portas excurrebant. spes ab inundatione aequoris camporum subiecti initio fuerat; sed sudo adeo ac sereno coelo et vento aduerso nihil ab obsessis hac ratione confici potuit. ineunte IXbri eruptione acri a praesidiariis
per Gaslusiam portam facta certatur, ad quam iam altum e cespite propugnaculum regij exstruxerant, ac gerras VII imposuerant, disturbatique stationarij et aliquot capti. nihilominus confuse in vrbe agebantur omnia, dum Cornuptus non auditur. tandem cum vehementi gelu fossis concretis rumpendae glaciei necessitas incumberet, communi consilio ad loricam exteriorem excauandam, sed serius, operas coniungunt. nec tamen a crebris et importunis auxiliorum flagitationibus interim cessabant, literis in eam rem ac nunciis crebro missis. quibus tandem effectum est, vt ordines Stuperum cum suo agmine in Slusam nigram ac VI praeterea Hegemani cohortes ad Ioannis fanum, quod est coenobium prope Vollenhouam, miserint, quae XV Kal. Xbr. a regiis statim inuaduntur, et post egregie nauatam ab Hegemanensibus operam caeduntur. capti militum ductores Ioannes Vianensis, Gedeua Pomeranus, et Io. Vicmanus. magna et vis pulueris capta, cuius subsidio postridie Rennebergius, cum alioqui antea penuria huius rei laboraret, Gaslusiam portam pulsare incipit, decussisque munitionibus post magnam stragem cum iam aedes extarent, regij globos feruenteis fusili ignita materia fartos in eas iaculantur, foeno fere et stramine plenas, quae subito incendium conceperunt, quod Euro flante vi tanta grassatum est, quamquam oppidanis ad flammas restinguendas, et militib. ad omnia accurrentibus, vt duodecima vrbis pars igne absumpta fuerit. sed commodum accidit, vt eadem venti violentia incendio extra vrbis moenia sparso glacies plerisque locis soluta sit; et regij, qui ad vim faciendam interim se comparabant, fumo et ignis vi infestati vallum relinquere cogerentur. itaque et incendium tandem per otium ab oppidanis restinctum, et oppugnationis paratae periculum vrbs euasit. his ignitis globis fusilibus Gedanenseis ante triennium contra Stephanum Poloniae regem vsos suo loco diximus, et iam ante anno huius seculi XXII itidem Xbri mense eundem casum haec ipsa vrbs passa fuerat, cum Geldri nocte ignitis suo more iaculis immissis eam vi ceperunt, ac crudeliter diripuerunt; et si quidem noctu id tentasset Rennebergius, de Stenuica rei militaris peritorum iudicio actum erat. cum hic conatus non successisset, Rennebergius rursus missis tubicinib. obsessos ad deditionem condicionib. aequissimis oblatis inuitat. verum generose admodum ab obsessis et Plateo inprimis responsum, qui tamen mox mutauit. nam cum inter praefectos conuenisset, quandiu in vrbe sit quod edatur, vt de deditione non ageretur, seditione exorta, ille ad seditiosorum partes inclinauit. nec propterea Cornuptus animum despondit, sed tumultuantib. oppidanis in forum imperterritus cum Berembrochio et Lazaro Austriaco Oltofij vicario venit, et imperiose plebe facessere iussa, cum quidam lanius restitans importune occineret, Quid nobis tandem fiet, cum nihil amplius erit, quod edatur, Cornuptus admodum grauiter; Atqui nondum, inquit, hoc tempus aduenit: quod si tamen continget, tunc te sceleste ac tui simileis omnium primos deuorabimus. qua ratione ad praesens compressa seditio, et ad restinguendum, si ab hostibus immitteretur, incendium prouisum, vt in vnaquaque platea ac domo excubiae nocturnae diurnaeque agerentur a feminis ac pueris, qui seruarent, ne quid ignitae materiae a regiis in aedeis immitteretur; quod si accideret, eam mox vncis ferreis amouerent, insuper manicis ex panno aqua madefacto confectis globum tollerent, quod citra laesionis periculum fieri poterat. inde ob monetae penuriam, et ex eo comeatūs auctum pretium rursus in vrbe tumultuatum. sed facta spe ab Ordinibus auxiliorum motus statim quieuit. id magna contentione in consilio agitatum; cum alij dicerent, tanti non esse Stenuicam, vt de ea vniuersarum rerum alea subiretur, quod in obsidionibus soluendis fere euenit; alij contra eam veluti Frisiae, Vollenhouae, et Drenthae clauem esse contenderent, qua si hostis potiretur, Frisia occupatis iam omnibus locis maritimis a ceteris prouinciis omnino diuideretur. et vicit eorum sententia; missusque Io. Norritius Anglus cum XXIV signis admodum numero deminutis, qui Slusam profectus nouam cohortem ductore Othone Sanctio recens conscriptam caecidit, pagumque incendit.
inde Slusae relictis III signis Meppelam tendit ibi cum Rennebergianis pugnatum, deteriore ipsorum condicione, quorum plerique caesi, multi rupta glacie aquis hausti, et in his Arnoldus Genensis strenuus Ordinum ductor. II signa capta et armorum magna vis. introductum in vrbem vnum signum comitantibus XL stipendiariis, qui IO CCL libras pulueris tormentarij saccis coriaceis vna secum tulerunt. dum haec aguntur, in eruptione quadam Plateus occubuit, haut magno obsessorum damno; quippe qui plebi tumultuanti semper adhaereret, et in eius locum substitutus Berenbrokius antea Stuperi cohortis legatus. missa et ab Ordinibus pecunia aurea, qua stipendiariis satisfieret. demum prid. Kal. Ianuar. Norritius impressionem trans paludem in regios facit; eodemque tempore praesidiarij erumpentes hostem in fugam vertunt, ac tormenta relicta ferreis malleis corrumpunt. sub id tentata a Rennebergio Hattuma, quae a XV haut amplius Ordinum stipendiariis tenebatur. id astu Vilelmi Monfortij vrbis praefecti filij actum, qui XL praesidiarios ex ar ce Blienbekana cum Fonkero militum ductore nocte in arcem intromittit, et praesidiarios Ordinum vino obrutos in conclaue concludit. tum e vestigio ope auxiliariorum in vrbem descendi, et Hegemanum, qui illac iter faciens Halumae pernoctabat, aliosque in loco oppressos in arcem ducit. quod oppidani Protestantes numero factioni aduersae impares cum silentio dissimulassent, Suuolenses ductu Iacobi Mechliniensis, cui Dauentrienses et Elborgenses suas copias iunxerunt, protinus Halumam ducunt, et ex vrbe VI tormentis admotis arcem pulsant, tandemque XV Kal. Ianuar. interuentu Hegemani captiui fit deditio ea condicione, vt praesidiarij incolumes dimitterentur; Ludouicus Monfortius vrbis praefectus et Vilelmus eius filius infidiarum machinator captiui retinerentur. ij postea ordinum Geldriae sententia, quod fidem Ordinibus datam fefellissent, securi percussi sunt, et in quatuor partes diffisi. ab eo tempore Stenuicana obsidio ad Februarium vsque sequentem continuata, sed irrito fere successu. Hoc anno Philippus adhuc in regni Lusitani finibus erat; quo tandem in potestatem redacto Antonium in regem a factionis suae proceribus et Ordinibus electum proscripsit, et Arausionensem proscribi mandauit. ea de re instrumentum Traiecti ad Mosam confectum est Eid. Mart. et adiunctis Alexandri Farnesij proregis, cum Montes Hannoniae venisset, XVII Kal. vtil. ad praefectos et consules vrbium literis publicatum; quo post exprobratorias beneficiorum a Carolo parente ac se acceptorum commemorationes, et acerbam eorum, quae contra regem machinatus erat, narrationem Arausionensis tanquam perduellis, sectarius, hypocrita, et exulceratae ac praefractae conscientiae alter Cainus, ac Iudas (haec nomina ad maiorem inuidiam addita) orbis Christiani pestis, et generis humani hostis diris deuouetur; et occisioni eius caput, bona praedae exponuntur; praemium insuper iis eorumve heredibus, qui illum seu viuum sistent, siue mortuum tradent, XX aureorum OIO proponuntur. eodem instrumento proscripti Arausionensis sectatores, fautores, et receptores. ad hoc programma postea Arausionensis amplissimo scripto Apologiae nomine respondit, quam et Eid. Xbr. typis excusam in conuentu Delfensi exhibuit. ea eleuatis beneficiis a patre filioque acceptis, et contra meritis propriis suorumque commemoratis, criminationes obiectas de machinationibus fuse diluit, et quia illi tertiae nuptiae exprobratae fuerant cum Carlota Borbonia Monpenserij ducis filia ante sexennium contractae, earum occasione in acerbam et immodicam contra Philippum accusationem rapitur, et cum Isabella Osoria contractas nuptias, antequam Lusitanicam infantem in vxorem duceret, ex iisque susceptos liberos obiicit, parario Roderico Gomesio Silua, et postea spe nuptiarum corruptam Eufrasiam, quam, vt erat, grauidam. A. Leuae Asculi principi in matrimonio collocauit: tum vxorem legitimam Isabellam regis Christianissimi sororem nefario scelere de medio sublatam regerit, quod et probationibus, quae penes fratrem regem sint, constare dicit, idque ab eo factum, vt vxore legitima extincta incestuosum cum sororis
filia coniugium contraheret, et quasi alter Iuppiter, qui Iunonem sororem duxit, detestando exemplo honestatem ac sanctimoniam nuptiarum nefaria coniunctione pollueret. postea Ordines apologiam, quantumuis moderatiores nimiam eam existimarent, recitari publice iusserunt, et auctoritate atque approbatione sua firmarunt, datisque ad Christianos principes literis Arausionensis prid. Non. Febr. eos rogat, vt iuxta Ordinum, quibus de fide ac sinceritate sua abunde tanquam idoneis actionum suarum testibus constet, approbationem et illam criminationum defensionem in bonam partem accipiant, nihilque de se sinistrum, aut familia illustrissima sua indignum sibi persuaderi patiantur. Hic annus et insigni diuinae contra fanaticam Anabaptistarum sectam vltionis exemplo memorabilis fuit. huius praeco primarius Melchior Hofmannus dicitur, qui complices ac conscios ab initio habuit Baltasarem Hubmoetum, Io. Hutum, Lud. Hetzerum, Melchiorem Rinkium, Ioannem Denkium, et Thomam Muncerum. rustici belli in Germania incentor Hofmannus principia venenatae doctrinae Emdae iecit, et relicto in ea vrbe Ioanne Tripenmarkero, qui vicem suam fungeretur, superbia inflatus Argentinam concessit, vt plures detestandae sux coniurationi addictos haberet, et latius toxicum eius spargeret. huius digressu non diu secretum Tripenmarkero commissum tegi Emdae potuit, reque per concionatores euulgata, ille sibi metuens Amsterodamum confugit; vbi rursus detectus et Hagam deductus vitam merito supplicio finiuit. interea Hofmannus astu occulto Argentinae et circa vrbem grassabatur, multosque sectatores sibi conciliauerat. tandem ex suspicione captus in squalore carceris periit, cum frustra suis de libertate breui insolito coeli fauore recuperanda spem fecisset, et se cum centum quadraginta quatuor apostolorum millibus quasi verum Eliam spiritualem Ierusalem et iustitiae regnum instauraturum religiosa asseueratione promisisset. ex eadem sentina interim exorti Leonardus Iooslenus et eius vxor Vrsula, quae eodem fanatico ipiritu incensa se vatem perhibebat, et post eos Ioannes Matthias pistor Harlemiensis, qui pertaesus legitimae vxoris iam prouectae aetatis, vt aliam iuniorem duceret, licentiosam sectam maiore quam quisquam peruicacia amplexus est, se Enochum dictitans, et baptismum, quod Hofmannus dum in carcere putresceret, ad tempus differendum censuerat, quemadmodum Zerubbabel et Haggaeus templi instaurationem distulerant, inter suos renouauit, et Ioannem Lugdunensem, qui postea tantam tragoediam Monasterij in Vestfalia excitauit, et Bernardum Rotmanum in Germaniam, ac postremo Gerardum Boekbinderum Amsterodamum ad pestiferam doctrinam disseminandam misit. ex sectatorum numero et fuere Bartholomaeus Boekbinderus Gerardi frater, Theodorus Cuperus, Ioannes Sherderus, Petrus Hautsagerus, Theodorus Philippus, Iacobus Campensis, Cornelius Brielensis, Nic. Alkmariensis, Meinardus Delfiensis, Obbo Philippus, qui postea recantauit, et ingenua ac libera confessione imposturas sociorum detexit. is etiam dum eodem errore detineretur, Dauidi Georgio Delfis, Theodoro Philippo Damae, et Menoni Simoni Groeningae manus imposuit. et quis exitus Dauidis Georgij fuerit, in superioribus abunde demonstrauimus. Theodorus Obbonis suasu postea resipuit. Meno dignum vita propudiosa exitum habuit. post Dauidem inter socios regnum arripuit Ioannes Cerdo, qui Bruxellis in furcam actus fuit. huic successit Cornelius Apelmanus, qui vltimo supplicio Vltraiecti adfectus est anno OIO IO LXX. maiore mole Ioannes Vvilelmus cum Iacobo fratre inter eos insurrexit, is Ruremundae in Sicambris Theodoro Vvilelmio sacrifico, vt fertur, patre natus collectis Monasteriensium tragoediae reliquiis sibi a Deo reuelatum dicebat, Anabaptistarum puriorem doctrinam esse, ad eamque promulgandam ac constituendam se praeconem designatum: nullum legitimum magistratum existimandum, nisi qui eandem doctrinam amplectatur. itaque Pontificiis, qui clarius se cernenteis opprimerent, minime parendum esse, ac fore adfirmabat, vt breui nouae Ierosolymae regno constituto
populus a Deo illuminatus et proceres terras ab aliis non recte de numine sentientibus possessas occuparent, sicuti olim Israelitae Chananaeos et AEgyptios bonis ac possessionibus deiecerunt. principium firmandae potentiae a libertate plures vxores habendi facta, exemplo Mahumetis; dein vt haberent et ipse ac sectatores eius, quo se sustentarent, latrocinium permisit, hoc colore, quod bona terrae Christi et eius discipulorum essent, quae quia per leges humanas iniquissime diuisa sint, ita Deum velle, vt ipse a Deo missus aequius inter suos illa distribuat, diuitibus, quod nimium erat, adempto, et egentibus ac benemeritis, hoc est secum coniuratis, applicaret. furtis et latrociniis libertate data aliquandiu noui regni asseclae vitas tolerarunt, in gladio Dei et Gedeonis iustitiam se diuinam exercere illaesa conscientia falso iactitantes. secundum haec multa nobilium castella atque aliae opulentiorum domus noctu direptae, ac plerique a grassatoribus fanaticis interfecti, et magna per Menapios et Sicambros etiam trans Rhenum late intemperie ac licentia infestati vbique populares per totum quinquennium, quo Vvilelmius regni imaginarij fundator, qui iam CCC grassatores in circumpositis pagis habebat, in Diuslakena ditionis Iuliacae arce detentus fuit, atque adeo vsque ad annum proxime elapsum ipse licet in vinculis in summa opulentia et otio degebat inter muliercularum greges, quas assidue circa se habebat, polygamia inter suos libro etiam edito confirmata; conniuentibus ad haec custodibus, quibus corrumpendis neque pecunia neque blanditiae deerant. tandem re a Catharina puella Vesaliae detecta, vna ex reguli vxoribus Elskena nomine, quae iam prouecta aetate Elisabetham filiam olido hirco iam captiuo vice sua substituerat, et Anna vetula LXX annorum, quae ex Monasteriensi obsidione euaserat, cum Simone Petri F. captae et rem confessae capite plectuntur. ex iis rescitum promiscuos concubitus inter eos haberi, dum procreationi liberorum hominem natum asserunt; itaque et plures feminas vxorum loco haberi posse, et sterileis libere dimitti. ipsos se fratrum et sororum ad caritatem mutuam testandam nominibus compellare, et societati post Apelmani mortem Vvilelmium captiuum praeesse, a Spiritu Dei ad regnum vocatum, et ita iurisdictionem inter eos exercere, vt alios ieiuniis et abstinentia coerceat, interdum et ferro in promeritos animaduertat; adulterium inter eos non nisi iussu et iniussu Regis discerni; nam quascunque licere habere vxores, modo ex Regis voluntate. furta et latrocinia non nisi inter ipsos admitti posse. nam intra alios furtum vel latrocinium non admitti, vt neque homicidium, quippe cum id tantum inter fratres vetitum sit. de cetero cuncta inter eos esse communia. haec exitiabilis doctrinae primaria dogmata. his ad mortem damnatis superabant ceterae reginae, quibus iudicum a Vvilelmo Cliviaeduce delegatorum sententia mortis graria facta, et poenitentiam agere iussae per Frisiam et Batauiam, vnde illae venerant, amandatae sunt. postremo Vvilelmius productus cum obfirmato ad pertinaciam animo obiecta praefracte negasset, ex confessionibus aliorum conuictus ad ignis supplicium damnatur. quod ille ad palum adligatus pari peruicacia nullo poenitentiae ac doloris signo edito pertulit, seque protinus prono capite in flammas immisit. extremo demum anno V Kal. Ianuar. Gerardus Grosbecus Leodicensium episcopus et nuper in collegium cardinalium cooptatus decessit, vulnere, quod inter venandum ex scloppeti ictu imprudenter disploso olim acceperat, dum cum Araschotano duce hospite suo liberalius genio indulget, forte aperto. quamquam alij id ad maerorem animi referant, ex eo contractum, quod homo Philippi partibus addictus ab Eburonibus suis haut quaquam ita bene erga Hispanos affectis in petenda exactione ad id bellum destinata repulsam tulerat! nec proinde Hispanis promissa repraesentare potuerat. Gerardo defuncto studiis in deligendo successore certatum fuit. nam Arausionensis ac Ordines prensationibus apud sacri collegij sodaleis, penes quos ius eligendi episcopi est, instabant, vt ea dignitas in Matthiam conferretur, praemium pro accepto in administratione inuidiosa a se suscepta beneficio relaturi, quo breui e Belgio discessurum
honestius dimitterent. sed Philippi infensi et Caesaris contra proprium fratrem pugnantis gratia praeualuit, tandemque eorum commendatione Ernestus episcopus Frisingensis Vvilelmi Baioariae ducis frater excluso Matthia eligitur, qui IX Kal. Febr. anno insequenti Leodicum venit, et magna pompa ac populi plausu septimo post die inauguratus est. paullo ante cardinalis Leodicensis mortem Romae Kal. Xbr. fratris concessit admodum senex annum septuagesimum primum quippe supergressus Ioannes Moronus Mediolanensis, episcopus Hostiensis et cardmalium collegij princeps, Hieronymi illius superiorum temporum monumentis clari, qui foederis contra Carolum V ineundi Francisco Sfortiae Mediolanensium duci et Clementi VII auctor et pararius fuerat, F. maximis tota vita negotiis pari moderationis et integritatis laude geslis et ipse clarus, ac inprimis composito Genuensium motu, nuper etiam ante biennium ad res Belgij componendas a Gregorio XIII legatus destinatus, eoque, si per Philippum licuisset, profecturus. ob religionem aliquando suspectus et a Paullo IV ad tempus Senatu motus, postea a Pio IV populari suo, qui fere acta omnia decessoris sui aut antiquauit aut elusit, dignitati pristinae et famae restitutus, sub quo et concilio Tridentino tot annis ante inchoato praefuit, et finem imposuit. his addentur literis viri insignes; et primus dicetur Hieronymus Volfius Oetingae in Raetia natus, exacta linguae Graecae cognitione clarus, qui perlustratis in adolescentia Galliae et Italiae academiis, cum se Augustam Vindelicorum tanquam in tutissimum studiorum nidum contulisset, eas maxime scriptis et industria sua illustrauit, Fuggerorum liberalitate subleuatus, quorum munificentiae Zonaram, Nicetam, Gregoram primarios historiae Constantinopolitanae scriptores ab illo summa fide latinitate donatos debemus, vbi et literas Graecas in Annaea schola magno auditorum concursu professus est, tandemque cum aetatis annum sexagesimum quartum ageret ex calculo literatis fere facali VII Eid. VIIIbr. intempestiua magis reip. quam sibi morte ad Deum migrauit. huic Hainzelij fratres Germani Vi Io. Baptistae filij egregio ad Dominicanorum monumento parentarunt. Volfium paullo post secutus est Immanuel Tremellius Ferrariae patre Hebraeo natus, linguae Hebraicae peritissimus, qui cum Lucam cum Petro Martyre Vermilio et aliis in occulto Protestantium doctrinae addictis concessisset, postremo Italia omnino relicta cum ipso Vermilio ac sociis in Germaniam venit, sicuti suo loco diximus, et Argentinae primo domicilium fixit, deinde in Britanniam potiente rerum Eduardo VI transmisit, quo mortuo Germaniam repetiit, et in schola Hornabachensi sub duce Volfango Bipontino, qui apud nos decessit, aliquandiu docuit, vnde Heidelbergam ad professionem Hebraeam euocatus est, vbi Syriacam noui Testamenti interpretationem latinitate donauit, et postea nouam veteris foederis ad Hebraicae veritatis fontes examinatam translationem molitus est, socio tanti laboris ascito Francisco Iunio Biturige, qui post Tremellij obitum eandem editionem in opere alieno plus iusto ingeniosus recensuit, et additis multis auctiorem potius quam meliorem iudicio multorum reddidit. relicta postremo Heidelberga Diuiodurum Mediomatricum, vbi olim cum ex Italia veniret, vxorem duxerat, concessit, vnde Sedanum Bullionij principum sedem euocatus, vt in Academia noua linguam Hebraicam profiteretur, septuagenario proximus tandem defecit. nec multo post III Non. IXbr. in Hispania Caesaraugustae, quae illi patria erat, Hieronymus Surita cum aetatis annum LXVII ageret, debitum naturae persoluit, vir ingenij omni doctrina instructi elegantia clarus, et prolixo ac laborioso patriae historiae opere a se edito, necnon Antonini itinerario variis lectionibus potius quam commentariis illustrato ac post mortem eius ab Andrea Schotto publicato de patria et literis optime meritus. ante Suritam Aluarus Gomecius Eulaliae sexto a Toleto lapide natus cum aetatis annum LXVI ageret, vitam cum morte commutauit XV Kal. VIIIbr. qui opere de vita Ximenij cardinalis, cui tantum non solum sua Hispania sed totus orbis Christianus debet ob Bibliorum luculentam illam in mediis ignorantiae tenebris
editionem suo sumptu procuratam, pari prudentia et elegantia scripto summam gratiam a studiosis iniuit. Hieronymus Osorius mihi, dum Lusitana enarrarem, paene exciderat, heic proprio magis loco commemorandus, qui adolescens cum literis operam in Italia dedisset cum Ant. Augustino et Ioanne Metello Metallario Sequano I C. in patriam reuersus primum Siluensis, dein Algarbiorum episcopus fuit, tum scriptis, quae multa et varia puriore ac florido stilo exarata, dum vixit, passim dedit, et post eius mortem Hier. ex fratre nepos Romae publicauit, tum vltae sanctioris exemplo non solum suis, sed toti Christiano orbi vtilis, atque ad extremum in munere suo assiduus placide ad Deum migrauit; eo felicior censendus, quod qui Castellensium arma Lusitaniae annus intulit, idem ipsum, ne patriae excidio superesse cogeretur, Lusitaniae abstulit. hoc anno mense Aprili Ferdinandus Austrius Ferdinandi Caesaris F. Annam Catharinam Gulielmi Mantuae ducis et Helionorae sororis ipsius filiam in vxorem duxit, sicuti iam antea Philippus familiae princeps Annam Maximiliani Caesaris patruelis et Mariae sororis filiam, prohibiti gradus gratia a Pontifice accepta in coniugem duxerat. is Philippinam Velseram ante XX annos eleganti ingenio et forma virginem patricia familia Augustae Vindelicorum natam sibi clam patre sociauerat; quam et quandiu illa vixit, legitimae vxoris loco habuit, et ex ea prolem suscepit. sed legib. Imperij et laudabili Germaniae instituto, quae maxime omnium nationum honestatem coniugiorum iuxta Dei praeceptum colit, cum nuptiae citra parentum, aut eorum, qui parentum loco sunt, consensum contractae minime legitimae censeantur, proinde neque Velsera legitima Ferdinandi vxor, neque liberi ex ea suscepti tantae successionis capaces ab Ordinibus prouinciarum, quas amplissimas Ferdinandus possidebat, habiti sunt. itaque Maximiliano Caesare fratre viuis exempto, cum de bonis inter eius filios, qui complures erant, diuidundis ageretur, ex Ordinum sententia etiam ditionum Ferdinandi ratio habita est, et illae per destinationem iamtum fratrum filiis assignatae sunt; cum ille aliam praeter Velseram se vxorem habere posse salua conscientia negaret; et Velsera ab Ordinibus pro legitima vxore, liberique ex ea suscepti paternae hereditatis capaces minime haberentur. ita viuo videnteque patruo fratris filij eius hereditatem creuerunt, vixque Ferdinandus ab Ordinibus impetrare potuit, vt exiguum castellum ex tam opulento patrimonio detraheretur, quo Carolum grandiorem natu filium ex Velsera natum cum marchionis titulo donauit. Anoreas alter filius vt in collegium Cardinalium cooptaretur a Gregorio XIII facile obtinuit, licet is honos non nisi ex legitimo matrimonio, procreatis attribui soleat. sed Romae, quod inter Germanos ducitur contubernium, pro legitimo matrimonio reputatum est, propterea quod accedente Ecclesiastici ritūs auctoritate id contractum esset. Ferdinandus, qui ex ea re non mediocriter offenderetur, tamen quandiu Velsera vixit, dolorem in sinu pressit; quem post illius mortem statim foris eduxit, et de secundis nuptiis serio cogitare cepit, ex quibus vir iam inclinata aetate, si non aliud commodum, saltem hoc se consecuturum sperabat, vt fratris filiis certam successionis suae, quam iam animo deuorauerant, spem e faucibus eriperet. quanquam secus accidit. nam cum ille nullos heredes masculos ex sororis filia reliquerit, potius suorum rationes in diuidunda Austriacae domūs hereditate initas ad tempus conturbauit, quam speratum ex ea emolumentum ademit.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXII.
APVD nos cum Protestantium res, sicuti superiore anno demonstrauimus, per Neracianam collationem compositae crederentur, executio tamen lente procederet, et, sicut ipsi rebantur, maligne eluderetur, quamuis quiescendum esse meliori parti viderentur; tamen instigatu quorundam, qui turbas quam pacem malebant, ne imparati, vt saepe alias, opprimerentur, ad bellum, si necessitas ingrueret, gerendum cuncta instrui placuerat. secundum haec missae, quas superiore anno dixi, tesserae ad Franciscum Colinium Castellionaeum, et Antonium Plexium Gremianum in Septimaniam; in Delfinatum ad Franciscum Bonam Diguierium per Aramontium Gabrielis Aramontij tot legationibus ad Portam Otomanicam obitis clari naturalem filium. sed Septimani, siue quod longius a periculo, cuius metu praesenti Aquitani ad bellum accendebantur, siue quod minus parati quietem, qua gaudebant, turbatam nollent, imperium detrectarunt. Diguierius cuncta ad condictum tempus instruxit, hoc est, ad mensem Aprilem. tum Nauarrus vnde bello principium faceret, consultat. Cadurcorum vt et Aginnensium praefecturae nuper Margaritae Nauarri vxori dotis nomine attributae suerant, nouo more. nam legibus nostris filiae regum pecunia tantum, nunquam rebus fundi donantur. eas vt honorificentius illa possideret, iura etiam regia et coronae, vt vocant, vnita ei priuato diplomate transcripta sunt, a fratre, qui pacem vel cum detrimento aucloritatis regiae quauis condicione redimere cupiebat: ita vt ad episcopatus et coenobia, quos vellet, nominare posset. Cancellarius etiam ei peculiaris datus; isque fuit Vidus Faber Pibracius Curiae Parisiensis praeses a me toties summa cumlaude appellatus. id Cadurci moleste admodum tulerant, et odio Protestantium, quos superioribus bellis semper insectati fuerant, eo se magisa Nauarro alienos ostendebant; et in ciuitate plerique erant, qui lanienae ante aliquot annos factae conscij ac complices vltionem metuebant. ciuitati praeerat Vezinius, de quo supra dixi homo, pugnax, qui oppidanos ad OIO IO egregie armis instructos semper penes se habebat. ab ea ciuitate belli initium fieri placuit, Nauarro satagente, vt vxori in dotalem ciuitatem recipi cupienti morem gereret, quae specie vindictae de oppidanis sumendae fratris iniurias vltum ibat; tum etiam vt capta tanti nominis vrbe res suas in Aquitania firmaret. ea Cadurcorum metropolis Diuona olim, vt quidam putant, appellata, Oltae imposita
est, qui in Gabalis ortus per Rutenos in Cadurcos descendit, et vrbem tribus partibus alluit; nam quarta tantum per terram et Barrensem portam aditur. fluuius autem tribus pontibus frenatur, vetere, Celandrio, et nouo; qui rursus portis duabus clauditur sine vllo ponte pensili: tantum in medio duobus propugnaculis se per latera inuicem spectantibus firmatur. per eum factus impetus admotis noui generis tormentis. ea sunt vasa XV aut XX librarum pulueris tormentarij capacia; quorum os decussatis trabibus ferreis inseritur: tum portae aut obiici perfringendo applicantur, admotoque e propinquo per funeis tractorios igne dilplosa, obuia cuncta immani violentia perrumpunt ac disiiciunt, fragmentis lapidum ac lignorum quaqua resilientibus, quibus ipsi plerunque tormentarij quantumuis cauti discerpuntur. ea crepitacula vulgo a fragore dicta. sic autem acies composita erat; post tormentarios, qui primi in huiusmodi expeditionibus aciem ducunt, Ioannes Guntaldus Bironus Salignacus cum suo agmine incedebat; quem sequebatur Carolus Clericus Sammartinus stipatorum Nauarri praefectus, Antonio Rupilaureo, qui nobilitatem ducebat, vltimum agmen claudente. post eum rursus spatio interposito incedebat Gordonius vicecomes Terrida cum OIO CC scloppetariis. disiecta priore in ingressu pontis porta, Salignacus protinus per foramen cum suis irrumpit, et dispositas in illis duobus propugnaculis, quae dixi, stationes proturbat. inde ad alteram portam moenibus coniunctam pergitur, quae et simili successu displosis crepitaculis sternitur. cum insolenti fragore, quem tonitru tum forte incidens terribiliorem reddidit, perculsi cuncti in vrbe arma capiunt, et se ad forum duce Vezinio, qui nudus in medios prosilit, contrahunt. ibi perrumpente Salignaco acriter certatur, Veziniusque aperto corpore dum ante alios pugnans vbique laborantibus suis accurrit, ictu scloppeti transfoditur; quo cadente oppidani quasi in fugam coniecti sunt; tuncque de ipsorum rebus actum fuisse creditur, nisi pari infortunio res Nauarri eodem momento afflictae fuissent, Salignaco et Rupilaureo grauiter vulneratis in conspectu oppidanorum, et Sammartino, qui egregiam admodum operam nauauerat, in illo conflictu desiderato. nam is casus rursus animos oppidanis fecit, et Nauarreis infregit; ita vt, quamuis Gordonius Terrida cum suis mox superuenisset, segnius rem gererent, et proculdubio vice versa post alterum certamen ipsi repulsi fuissent, nisi Petrus Chuppius vir strenuus ac veteranus dux ex Turenensi agro adducto milite in tempore adfuisset. is cum CC delectis per pontem nouum vrbem ingressus IO C scloppetarios obuios iam aggeres ex doliis per vicos struenteis primo impetu disiecit, eosque fugientes in aedeis vsque publicas insecutus est, in quibus III tormenta et I colubrina erant, quas et cepit, et captas praesidio firmauit. inde cogrnito oppidanos ad scholarum aedeis se contraxisse, et duas vrbis portas adhuc tenere, protinus illo contendit, et vallum XL passuum interuallo ante eas ducit; mox et vicinas aedeis occupat, haut citra certamen, crebro erumpentibus obsessis, et Nauarro ipso, nam ceteri fere duces aut interfecti aut sauciati fuerant, in medio discrimine versante, et exemplo suo cunctos ad rem fortiter gerendum hortante. inde ab hora IX ad vesperam vsque infesta vtrinque displosione certatum est: nocte incensa fuit Scholarum porta, non sine acri certamine. appetente die, cum ad Nauarrum allatum esset, auxiliareis magno numero aduenire per Barrensem portam ingressuros, consilio habito ex ducum sententia decretum fuit, vt Chupius cum Petro Pideo Neda strenuo ordinum ductore eos anteuerterent, et cum iis quauis condicione consfligerent; interim Nauarrus ad obsidionem maneret. ij cum C scloppetariis et XX ex delecta nobilitate protinus ad Celandrium pontem tendunt, et obuios auxiliareis primo impetu fundunt, XXX ex iis occisis. tum ad Nauarrum victores redeunt, cuius iussu scalis admotis tandem Scholas expugnant, oppidanis in ciuitatem se recipientibus. XIV locis aggeres ex doliis demum structi, iam fessis et qui obsidebant, et qui obsidebantur. verum obstinato in proposito Nauarro et a Chuppio VI superatis aggerib.
oppidani ad extremum cessere. vrbs capta et crudeliter direpta est, subeunte animos lanienae ante XX annos patratae memoria, et recenti tot ducum aut occisorum aut periculose sauciatorum sensu. nec aedibus sacris parcitum, et Carthusianum inprimis coenobium partim spoliatum, partim incensum est. id actum III Non. Maias. nuncio de Diuona capta in aulam allato, et in maius, vt e longinquo, re amplificata, immane quantum Rex Reginaque commoti sunt, eoque magis, quod cum paullo ante crebris ex Aquitania literis de Nauarri spectantibus ad bellum consiliis certior factus essec, sedulo ad sororem scripserat, virum in officio contineret; alioqui fore, vt et mariti et ipsius miserrima esset condicio. et illa, quo magis falleret, ad Regem rescripserat, et literis suis Regem, vt de Nauarro securus esset, iubebat, in eamque rem literas etiam ad Pibracium cancellarium suum dederat, quibus enixe rogabat illum, vt ad detergendas ex animo Regis molestias ex belli metu conceptas ad omneis rumores ei praesto esset, suaque fide illos asseueranter refutaret: nam cupere, vt regem hoc beneficio obstrictum haberet. quod et Pibracius studiose fecit, a stolidis aut turbulentis ingeniis profectos de bello nuncios tanta constantia affirmans, vt post rem confectam fraudi ipsi participasse plerisque, qui viri integerrimi candorem, et contra vafrum impotentis feminae ingenium ignorabant, crederetur. ipse Rex iram, quam in Nauarrum sororemque absenteis euomere non poterat, in miserum Pibracium subito euocatum et coram proceribus amare increpitum effudit; paullumque vir optimus a summo et capitis et existimationis periculo abfuit, nisi apud benignum principem plus perspectae ipsius olim probitatis opinio, quam acerrimus tam iusti doloris sensus valuisset. eodem tempore Montacutum in Pictonibus captum, et alia in Santonibus castella. extremo anno superiore Matthaeus Merula Mimatum Gabalorum metropolim astu interceperat in peruigilio Natalis Dominici media nocte, cum ad tintinnabuli pulsum, quod in maiore vrbis templo immensae magnitudinis erat, inter vicinos montes personante aere strepitus armatorum vix exaudiri posset. is Marologio cum delectis profectus condicta suis hora scalas admouet, per quas enixi XVII plateam occupant. superuenientibus mox sociis, antequam oppidani per templa sparsi conuenirent, ipso vrbis praefecto, qui primus accurrerat, occiso, Merula loco potitur, paucis ex defensoribus in turrim confugientibus, qui paullo post cum nulla auxiliorum spes esset, deditionem fecere. vastatum rapinis oppidum, et templa immani rabie destructa sunt. aliquot post mensibus cum plerique ex nobilitate vicina vndique ex Gabalis, Velaunis, Aruernis, ac Viuariensi pago collecta excursiones hostium pertaesi Canacum duabus ab vrbe leucis conuenissent, vt Mimatum vi reciperent, ducibus San-Vitali et Chr. Apcherio regulo, tubicinem ad Merulam mittunt, et Mimatum dedi minaciter petunt. tubicinem bene potum ad eos remittit Merula cum hoc responso; cupere se valde, vt quod toties verbis interminati sunt, re praestare conentur; ceterum hoc illos icire velle, nisi ad se veniant, fore, vt ad ipsos quamprimum ipse veniat. relponsum hoc, vt arrogantiae plenum, risu ab iis exceptum, qui numero confisi contrarias Merulae minas contempserunt. cumque ad diem condictam non venissent, ipse, vt dictis fidem faceret, nocte concubia cum C cataphractis et CC scloppetariis equitibus, Mimato profectus scloppetariis et aliquot ex cataphractis descendere in pedes iussis crepitacula ad suburbij, quod Marologium spectat, portam admouet, quorum vi deiecta porta et statione ac multis, qui conferti in maiore vico excubabant, interfectis ipse confestim irrumpit. sed milite ad praedam discurrente, quae copiosa passim ante oculos versabatur, cum frustra suos hortatus esset, vt omissa praeda ad homines ipsos in lecto iacenteis tenderent, quibus captis praeda maiore potituri essent, tandem ob moram interiectam de exitu veritus receptui cani iubet, et opima praeda onustus abductis secum circiter CC equis bellatoribus victor ac triumphabundus Mimatum reuertitur. haut diu post crescente ob prosperos successus Merulae et praesidiariorum eius licentia, Franciscus
Colinius Castellionaeus, qui Septimaniae a Nauarro praeesse iussus erat, iuuenis magni animi et iam in illa aetate paterno exemplo disciplinae militaris ante omnia seuerus obseruator nequicquam ipsum monuerat, vt a maleficiis, quibus adeo vicina nobilitas iritabatur, temperaret. cum nihil precibus ac minis proficeret, ex occasione Valsiegae arcis haut longe a Mimato obsidendae Merulam euocat cum meliore ipsius praesidij parte, qua denudato oppido facile potitur, quod et nouo praesidio firmat. quod pro castigatione accipere debuit, homo ferox et audax ad iniuriam reuocauit, quam tamen ad tempus pressit, et Bosco arce haut hinc longe occupata ac munita, quae suis praedae assuetis pro receptu esset, rursus per Castellionaei et suorum absentiam, cum tanquam ab expeditione militari rediens Mimatum praeterueheretur, corruptis aliquot praesidiariis, qui licentiam quam disciplinam malebant, conclamato Merulae nomine vrbem occupat, quam ab eo tempore tenuit, vixque nisi redempta grauissimis condicionibus ab oppidanis exulibus ciuitate, quanquam per edicta id facere iuberetur, restituit. sub id tempus Condaeus, qui post suum ex Fara discessum in Belgium ac Britanniam, et inde in Germaniam ad auxilia procuranda transierat, cum nihil in tempore obtinuisset, princeps magni animi, sed qui magnis consiliis semper fere aduersam fortunam expertus est, in Galliam redire statuit; cumque per Heluetios et Geneuam facto itinere ad Diguierium, obsoleto habitu et exiguo comitatu tenderet, in Sabaudiae limite captus et tantum spoliatus nec agnitus ad Diguierium incolumis peruenit, a quo pecunia, equis, et aliis rebus necessariis adiutus et instructus in Septimaniam descendit, summumque imperium prouinciae a Castellionaeo et allis Protestantium praefectis vltro delatum accepit. tum vt aliquo operae pretio praeteritorum infortuniorum memoriam induceret, consilio ducum Nemausi habito negotium dat Gondino legionis ex VIII signis conflatae praefecto, vt Mimatum recta tenderet, et cum Porcario et Merula quid facto opus esset, coram consuleret. in extremis Cebennis multa loca tenebant regij, quae ex Septimania Mimatum per montana tendentibus iter infestum reddebant. ad Molinas Gondinus, Porcarium et Merulam obuios habuit, placuitque vt ipse Spaniacum, quod haut hinc longe abest, duceret; Porcarius et Merula diuersi machinarum conuehendarum et pulueris nitrati comportandi curam susciperent. Merula ex tintinnabulo illo adeo famoso, quod Mimati captum conflauerat, duo tormenta et medium vnum fecerat, quae per abrupta XX boum paribus, ne in praeceps pondere laberentur in tergo alligatis, tandem praeter omnium spem in Spaniaci conspectum adduxit, et iuxta suburbij, quod Floracum spectat, domos sub vesperam collocauit. primo mane acri verberatione pulsati muri, et in turri, quae angulum oppidi claudebat, vi tormentorum deiecta sumptum eodem die hospitium, eo consilio, vt postridie redintegrata verberatione et ruina latiore edita oppugnatio fierer. verum praesidiarij celeritate hostium territi Lambrandam loci praefectum vi intentata adigunt, vt non exspectato die cum ipsis sibi fuga consuleret. itaque media nocte Tarni transmisso in montana opposita Cesacum versus enituntur. multi in itinere interfecti, et in iis Montulonus, alij capti; reliqui armis abiectis euaserunt. Spaniaco capto Cesacum postridie ducitur, admotisque tormentis post CC ictuum displosionem obsessi per foramen in arce factum noctu conferti erumpunt, et transmisso fluuio ad Hieremiae fanum in Rutenis confugiunt. his locis praesidio a Merula firmatis quatriduo post ad Beduam moenibus firmum oppidum admouentur copiae, pulsatoque loco cum CC amplius ictus displosi essent, et praesidiarij nihilominnus tempestati iam inclinatae confisi animum ad sustinendam obsidionem obfirmarent, inter duces conuentum fuit, vt Gondinus quamuis iam praealtis niuibus et intenso frigore ad obsidionem maneret, Porcarius et Merula ad comeatum, pilas et puluerem comportandum abirent. medio tempore Sanuitalis ab obsessis auxilio arcessitus cum OIO IO scloppetariis et CC equitibus venit. sed Gondino intra munitiones suas et suburbij
macerias se continente et hiemis asperitate suos fatigante frustra fuit; tantum XX delectos in arcem Stauerio, duce introduxit; de cetero re infecta discessit. Sanuitalis discessu territi praesidiarij duodecimo post die summa imprudentia deditionem fecere, de vitae incolumitate cautione neque petita neque a Gondino interposita. itaque multis ex iis gula laqueo fracta; capti qui ex sacro ordine erant, grandi pecunia vitam redemerunt. capta et in Septimania a Protestantibus Cauium, Capraria, et Laurentij fanum in Biterrensi dioecesi. in Laureacensi agro Gaianum, necnon Montiniacum, Felicis, Seuerini, Saluatoris, Huberti fana; Cornauelium, Lopianum, et alia, ex quibus crebrae excursiones magno prouincialium detrimento fiebant. eodem tempore Fanum Lezerij, quae est Conseranorum metropolis, astu a Lermontio strenuo ordinum ductore interceptum est. quae omnia loca pace mox inter Andinum et Nauarrum conuenta restituta sunt. nec Diguierius in Delfinatu cessabat; vbi cum rustici nobilitatis insolentium pertaesi arma sumpsissent, non minore et ipsi insolentia iniurias, a nobilitate acceptas contra alios ordines vlciscebantur. in eos duxerant Laurentius Mau gironus Delfinatūs, et Franciscus Mandelotus Lugdunensis prouinciae praefecti Regis iussu, qui haec intempestiua tuendae libertatis praeludia defectionum initia interpretabantur. principio Diguierius ante acceptum ab Aramontio imperium eam optimam belli inchoandi commoditatem existimauerat, si cum rusticis vireis sociaret. sed iniussu Nauarri nihil hactenus tentare ausus erat. nunc autem accepta ab Aramontio tessera, quamuis iam illi semel atque iterum ad Valentiam Cauarum et Romanium debellati essent, vtendum occasione ratus, cum copiis, quas paratas habebat, quamprimum ad eos tendere statuit, qui se ex vltima strage ad Morenam receperant. verum transmisso Kal. Aprilib. infra Gratianopolim Isara, cum in eo esset, vt ni Viennensi prouincia cum rusticis se coniungeret, cognito iam rusticos Morena a praefectis regiis inclusos vitam et res saluas pactos deditionem fecisse, nihilominus iter persequitur, et traductis ad Quintini fanum copiis quasdam regias cohortes post victoriam secure palanteis intercipit, et intra Tullinum compulsas admotis scalis medio die expugnat, ac caedit. quo facto ad montana deflexit, et Brigantionem, de quo intercipiendo consilia secreta cum aliquot oppidanis agitauerat, cum suis petit. ij consules oppidi fuerant, qui pecunia publica, dum magistratum gererent, interuersa peculatūs postulati, vt iudicium effugerent, de arce occupanda et in Diguierij manus tradenda fidem obstrinxerant. dies ad XVII Kal. Maias dicta, quam illi instante iudicij die ex desperatione rerum suarum temere anteuerterunt; moxque ab oppidanis et circumpositis populis obsessi comeatūs inopia dedere se coacti fuerunt, antequam Diguierius ad condictam diem venisset. is in itinere cum iam deditionem factam intellexisset, et dedititios securi percussos, retro cessit et de Mura, quam solam fere tota prouincia tenebat, munienda cogitare cepit. Iam anno superiore Condaeus Faram Veromanduorum quasi in praefecturam suam venerat, cuius ingressu hactenus prohibitus fuerat; et cum clandestinam suam profectionem apud Regem excusasset, videretque, eo ressuas redactas, vt nisi vi eam vrbem retinere non posset, praesidio in ea relicto Franciscum Personam loco praeficit; et quia de obsidione dubitabat, hoc anno mature in Germaniam ad auxilia accersenda euolauit, facto per Belgium itinere; huius discessu quam aduentu in Picardiam, Rex etsi eum moleste tulerat, magis sollicitus, cum videret eodem tempore in Aquitania et Delfinatu res turbare, et metueret, ne externum aliis accersitis in ipsis regni penetralibus bellum habere cogeretur, praeuertendum ratus, treis exercitus simul conscribit; et vni, qui in Aquitaniam destinabatur, Armanum Bironum equitum tribunum praeficit; alterius in Delfinatum ducendi curam Carolo Lotaringo Meduanae duci; tertium denique Iacobo Gobioni Matignono equitum tribuno ad Faram Veromanduorum obsidendam committit. verum serius res ab eo gesta. maturius Bironus, et Meduanius in prouincias quisque suas profecti
sunt. in exercitu Meduanij erant VII OIO peditum et OIO equites cum IO fossoribus, quib. copiis accessit prouinciae equitatus, et XVIII circiter tormenta in ea reperta. cum iis Muram, quam Diguierius festinatis operibus muniebat, Villario et Aspramontio ad id praepositis, recta ducit, ineunte VIIbri. oppidum est loco inaequali situm, cui superimposita est arx tumultuario opere a Diguierio munita; de cetero fossa profunda vallatum, et in angulo qui meridiem respiciebat, amplissimo propugnaculo firmatum. ad quod antequam ad suam altitudinem perductum esset, verberationem dirigi placuit. e regione eius hospitium sibi sumpserat Meduanius, et supra eum Poesius Passagius, et Heluetij. infra Mandelotus tentoria fixerat. tribus partibus verberatio instituta, et IV tormentorum Claromontio Montesonio; totidem Monlaurio comiti cura attributa est, quae porrecta verberatione locum pulsabant. duo alia tormenta inter Meduanij et Passagij hospitia directa erant; totidem ex altera vrbis parte colli arduo imposita, quae praesidiarios intus fossa anfractuosa ducta se defendenteis et ad regiorum impetus se opponenteis a tergo infestabant. alteri vrbis lateri, quod huic obiectum est, colles praealti imminent, in quibus Sacromorus Biragus legionem habebat, et III tormenta disposita erant, ex quibus transuersa verberatione arx infestabatur, rursus supra Heluetios Ioannes Darsius Liuarotus iuxta arcem cum sua legione erat; ita vt ab omni parte tam vrbs, quam arx arcta obsidione cincta videretur. displosis ad propugnaculum, quod dixi, amplius III OIO tormentorum ictibus, cum vna et altera oppugnatione regij repulsi essent, vi omissa, cuniculis agendis labor insumptus est; quibus ignem concipientib. et suffosso muro tantum profecit Meduanius, vt obsessi amissis CXX ex suis, et in vltima oppugnatione Sanioannio Diguierij sororis filio, qui propugnaculum tuebatur, locum deseruerint, et se intra fossam haut longe hinc exstructam receperint. Meduanius propugnaculo potitus, et statutis in eo aliquot signis, cum sibi redordiendam oppugnationem cerneret, iam praecipitante autumno, et niuibus, quae illis locis ingentes esse solent, imminentibus, paullum abfuit, quin ab obsidione discederet. verum per lixam ab Hercule Nigro Centalij Saluciae principatūs in Subalpina regione oppido nato et muniendorum locorum apprime perito monitus, si ad locum designatum verberationem transferret, fore, vt obsessorum munitiones citra fossam exstructae ipsis potius damno, quam tutamento essent, in obsidione permansit. igitur machinis translatis, obsessi, qui viderent, iam oppidum defendi non posse, eo deserto retro se in arcem receperunt. ea in cliuo oppido imminenti sita erat, quinque munimentis specie forcipum sese inuicem spectantium vallata; in quam ad OIO CC pedites et circiter C equites magno tumultu confugerunt, numerus loci commoditatib. maior. itaque post VI dierum spatium aqua cisternarum omnino exhausta, honestissimis tamen condicionib. a Meduanio impetratis dimissi obsessi, cum XL dies locum tenuissent, et duab. oppugnationibus repulsis, semel atque iterum ac singulis vicibus CL introductis auxiliaribus, ad summas angustias Meduanium redegissent, ita vt nisi aquae penuria obsessos ad deditionem coogente cum damno discessurus fuisse credatur. antequam in prouinciam veniret Meduanius, Rex vt Protestantium conatus eluderet, eorumque vireis ac consilia diuideret, diplomate III Non. Iun. promulgato edicta superiora, in ipsorum gratiam facta confirmauerat, sanctione addita, vt qui benefcio eorum vti vellent, domi pacate ab omni iniuria securi manere possent, quique illis qua in re vel verbo vel facto nocerent, in eos tanquam perduelleis a magistratu animaduerteretur. id multos in officio continuerat, domi euentum quasi in tuto opperienteis et sociorum periculum negligenteis: quos frustra Diguierius adiunctis Nauarri literis monuerat, vt omisso quietis fucatae pernicioso consilio secum vireis coniungerent; alioqui fore, vt diuisi facilius singuli carperentur, et ita profligatis rebus sera poenitentia esset. sed vera dicenti Diguierio minime auscultauit pleraque nobilium pars. multi ex iis occulto liuore Diguierium prosequebantur, quem in summa rerum praefectura a Nauarro post Monbrunij ante sexennium
supplicio affecti mortem praelatum dolebant. eas occultas procerum aemulationes et simultates cum Meduanius, qua erat sagacitate, praesensisset, obuia humanitate cunctos prensando et ingentibus pollicitis onerando mira arte in suum commodum vertit; captaque Mura Gratianopolim profectūs, confluente ad eum vndique Protestantium nobilitate, qua fere sola cinctus in cedebat, breui tempore prouinciam pacatam habuit, ita vt quod alij vix multis magna cum sanguinis iactura commissis proeliis efficere potuissent, prudentia et animi moderatione confecisse, non solum in prouincia, sed in aula ipsa iactaretur. igitur reliquum anni quod fuit, in conuiuiis, festis et hastiludiis impensum est; in quib. popularitate affectata omnium ordinum beniuolentiam mirum in modum sibi conciliaurt Meduanius, ita vt fides eius tanquam sinceri et ab omni fuco alieni principis in prouerbium tunc abierit. Diguierius ipse, cum de securitate ipsi caucum esset, ad eumvenit, summo in honore ac pretio habitus. verum aulicis artib. vir maior, cum frustra socios monuisset, ne se iis transuersos agi ac postremo decipi sinerent, instante Meduanio, vt secum transigeret, et illo Nauarri contrarium imperium caussante, postremo Serram cum paucis sententiae suae approbatoribus se contulit. quo ad eum mox Brigneus venit a Nauarro missus, et nuncium de colloquio Flexiae in Petrocoriis, de quo mox dicemus, instituto attulit, laudataque ipsius virtute ac constantia, porro vt in ea perseueraret, hortatus est. nam breui fore, vt manente inter suos concordia bellum iuxta necessarium ac periculosum honorificis condicionib. et maiore in posterum securitate Andini sororij interuentu componatur. vt Meduanius in Delfinatu, sic Bironus in Aquitania Protestantium res, atque adeo ipsius Nauarri in arctum redegerat, bello ob eas, quas diximus, caussas temere a Nauarro suscepto, quod et Rupellani primum et Fr. Lanouius dein consultus vt iniustum summopere detestarus fuerat, post Diuonam Cadurcorum captam, Viuantius, qui Vesunae Petracoriorum praeerat, Montiniacum obsedit; iamque obsessi in eo erant, vt se dederent, cum proelio fortuito cum nobilitare prouinciali commisso ipse admodum debilitatis copiis ab obsidione discedere coactus est. in eo conflictu ex regiis grauiter sauciatus iunior Lossius, ex vulneribus postea decessit. interea Bironus, cui per Aquitaniam summum armorum imperium attributum erat, Burdigalae cuncta ad bellum parat, et cum tormentis ac instructis copiis egressus facile hosteis antea per agrum incendenteis in praesidia compulit. ineunte Vtili ad Guntaldum in Aginnatib. exiguum oppidum, vnde gentlitium ipsi Birono nomen, promota castra, ruinaque edita cum ineo regij essent, vt oppugnationem tentarent, ictu tormenti a nostris displosi Lardimalius ex nobilitate Petrocoria vir strenuus discerptus est; quod consilio factum cum interpretaretur Bironus, captum tormentarium illicet in crucem agi iussit, factaque mox vi locus captus ac crudeliter direptus est, occisis obuiis et incendio in aedeis desertas immisso, quod totum fere oppidum depastum est, Canconis, qui in Regis castris erat, sola domo excepta. id actum III Eid. Vtil. aliquanto post VII Kal. VItil. iuxta Moncrabellum duabus a Neraco leucis infausto illuitrissimae tota Aquitania familiae fato pugnatum fuit, Gursonij et Flexij comitibus, ac Hierosolimitano equite Gastonis Foxij Tranij marchionis filiis, qui Nauarri, ob artam cum eo cognationem, partes sequebantur, quamuis alioqui a Protestantium doctrina alieni essent, in eo conflictu fortuito desideratis. impressio ab Hectore Pardallanio Gondrinio et Carolo Montispano eius filio facta proprias equitum alas cum aliquot delectis scloppetariis secum trahentibus. eodem tempore ante Flexianum conuentum res incidit, quae animos ad pacem spectanteis admodum turbauit. Bertrandus Balleolius Poiana ex prouinciae nobilitate vir strenuus, qui Aquas Tarbellicas praesidio tenebat, ad omneisque occasiones intentus Procestantium conatus in Nouempopulonia obseruabat, de Marsanimonte praecipuo Nauarri ditionis atque adeo regionis oppido intercipiendo, re cum Birono, qui ad Monrem-regalem in agro Condomensi X ab hinc leucis sedebat, communicata, consilium cepit; quod licet hosti detectum vitari
non potuit. loco praeerat A. Memmius ex eodem oppido primarius ciuis, qui pridie aduentūs regiorum, Castaneolam centurionem emiserat, vt de Poianas rebus cognosceret. is capto inter discurrendum milite, qui vitam saluam pactus rem detexerat, ad Memmium redit, qui frequentia huiusmodi in dicia quod negligeret, rem insuper habuit. at Poiana tentandi certus corrupto pistrinario ad tempus condictum XIV Kal. VIIIbr. paulio ante auroram per Balisam amnem, qui Neraco labens mediam vrbem diuidit, et inde ad Baionam in Oceanum influit, ad molatrinam cum XXX delectis deuehitur, et per scalam molatrinam intrat; cumque excubiae mutarentur, porta maioris vrbis, in qua arx est, a custodibus, qui ad molatrinam vinum sumpturi accedere sollemne habebant, forte aperta, irrumpunt, et a circiter CC, qui vadum transmiserant, subsequentibus ad strepitum turbatis praesidiariis vrbe potitur. XXV nec amplius interfecti fere nullius nominis; Poiana in manu dextra vulneratus. Haria ex hostibus primarius centurio in femore item vulnere accepto mutilatus. nulli praeterea iniuria illata, aut vltio in quenquam a Poiana alioqui infesto exercita. restabat arx, in quam Memmius se cum cetero praesidio recepcrat, discessu Podentij, qui paucisante diebus, quod minus bene ipsi cum Memmio conueniret, valde imminuto. Poiana quanquam vrbis potens, qui metueret, ne Memmius si obsidio diutius extraheretur, paucitate regiorum cognita animos ex pauore colligeret, subito ad Bironum mittit, qui intra biduum cum tormentis aduolauit; quibus admotis Memmius his condicionibus se dedidit, vt ipse equites ac tribuni cum omni impedimento, pedites cum gladio et scloppetis incolumes emitterentur. inde Bironus post quatriduum Neracum versus per Labretanum agrum iter intendit, vbi se Margarita Nauarri vxor cum delecta nobilitate incluserat. cum per vineas praeterueheretur exercitus, V Kal. VIIIbr. tres tormentorum ictus displosi iussu Bironi, quorum vnus Mercadoani portam, quo Margarita vsque venerat, vt eminus regios conspicaretur, pulsauit. quod quia sine alio operae pretio neque admotis ad oppidum copiis ex belli necessitate factum erat, generosa femina ad iniuriam reuocauit, iactabunda illa pulsatione contumeliose sibi illusum dictitans, conceptamque ex ea contra Bironum indignationem non nisi cum vltione postea deposuit. nec minus casum aegre tulit Nauarrus, quod Marsani-monte deiectus, vna et omni imperio, quod illis in regionibus vastis obtinebat, exutus sibi videbatur. itaque ab eonunquam destitit, donec post tentatum saepius astu locum, anno sequenti cum aliquandiu lacobo Matignoni E. T. recens in prouinciam misso per colloquium illusisset, tandem eum citra sanguinem recepit, eadem moderatione, qua Poiena vsus fuerat, seruata. inter haec seu vi seu metu pleraque castella et oppida, quae a transeunte milite occupata fuerant, in potestatem redacta famam Bironi successuum auxere. ipse cum ad Iordani-insulam, quod est validum haut longe a Tolosa Protestantium praesidium, accessisset, equi in lubrico lapsantis casu grauiter adflictatus est, eodem illo crure, ex quo iampridem claudicabac, duobus locis confracto, ita vt muniis militaribus obeundis vir alioqui impiger redderetur prorsus inutilis. itaque cum inter proceres ac belli duces, qui in exercitu erant, de summo imperio controuerteretur, scissisque animis, alij dignitati, alij meritis et aetati sibi ius in eo arrogarent, Bironus periculum veritus, cum alreri alteris cedere vllo modo recusarent, resque propemodum siue ad mutuam perniciem siue ad copiarum solutionem spectaret, eos ad concordiam hortatus postremo tenuit, vt Garolus filius XV tunc annos tantum natus summa praefectura interim fungeretur, quod paternis meritis ac nomini datum, cum quisque puero extra comparationem posico parere minime sibi dedecorosum existimaret. idque in omen imperatoriae olim dignitatis, quam virtute propria postea meruit, acceptum fuic. ab eo tempore nihil memorabile gestum, accedence ad Bironi inualitudinem populari morbo, quo correpti in vtroque exercitu milites in stationibus obeundis segniores erant, incerta adhuc eius caussa et remediis. accidit et eadem aestate res,
quae Nauarrum valde conturbauit. Regulam ad Garumnam coenobio nobile ac situ opportunum oppidum ante triennium securitatis caussa Prorestantibus a Rege concessum praesidio tenebat Dussacus ex Petrocoria nobilitate vir strenuus, qui antea Bergeracum tenuerat; in eoque summam fiduciam posuerat Nauarrus, quod doctrinae Protestantium addictus erat, et ob non vulgarem eruditionem etiam de pastorali munere obeundo cogitasse dicebatur. is nihilominus, cum regina Neraci cum Nauarro ageret, puellae cuiusdam ex gynaeceo eius illecebris captus, vt creditur, praeter omnium opinionem subito mutauit, et capta occasione oppidum arcemque in regiorum manus tradidit; quam postea eierat, quam profitebatur, religione Regis nomine tenuit, torquis conchiliati praeterea insigni a Rege donatus. quae dum in Aquitania geruntur, Rex de Fara Veromanduorum superiore anno capta sollicitus eo maiore cura angebatur, quod quanquam missa ad Condaeum regina parente, ei potestatem fecisset in oppido manendi cum prouinciae praesidis titulo, modo sine prouincialium incommodo, nihilque hostile moliretur, nihilominus intellexerat, ipsum sibi et loco metuentem repente discessisse, et in Belgium proximum siue Germaniam ad auxilia procuranda profectum esse. is siquidem ex quo in prouinciam venerat, et oppidum occupauerat, omnia summa ad locum operibus muniendum et comeatu ac praesidio firmandum fecerat, et relictis ad loci defensionem Francisco Persona et Arturo Valdraeo Moio in Belgium concesserat, iniecta Regi suspicione, quasi bellum ex Aquitania in loca aulae proxima transferre cogitaret. id tamen excusabat, et contra religiose affirmabat, non alia mente se in Picardiam descendisse, quam vt pacem regio beneficio concessam et pacificatoria edicta seruaret, et contra seditiosorum clancularia foedera ac coitiones regiam auctoritatem tueretur. quos seditiosorum nomine intelligeret, haut dubium Regi erat, qui sciret Carolum Lotaringum Aumaliae ducem ex occasione aduentūs Condaei foederationis factionem in prouincia renouare, et perniciosa contra Regem ipsum quasi Nauarro fauentem, ita enim ab emissariis iactabatur, consilia agitate. quo nomine cum Rex magnam inuidiam sustineret, et alioqui vereretur, ne bello inter Condaeum et Aumalium accenso otium suum voluptuarium per has turbas inde turbaretur, inde regij nominis maiestas labefactaretur, vbi de Condae in Germaniam discessu per ipsius literas cognouit, graueis et expostulationis plenas literas Lutetia dat VII Kal. Iun. quibus eum contra fidem datam in Picardiam venisse arguebat. nam conuenisse, vt intra sexennij tempus Fano Ioannis Angeriaci contentus esset, quo exacto libere praefectura Picardiae frueretur. nihilominus reginae parentis, quae ad ipsum proficiscendi molestiam susceperit, precib. condonasse, vt ipse in oppido quod occupauerat, cum CC rnilitum praesidio maneret, modo Ioannis fanum restitueret, et praesidium a Sanmemmio impositum inde deduceret. quod non solum ab ipso minime factum, sed multa hostiliter acta; imperatum vicinis comeatum, ad opera facienda; rusticos vi adactos; excursionibus late omnia infesta reddita; etiam Dorlanum insidiis tentatum, ita vt ad iniustam vim propulsandam magno tranquillitatis publicae detrimento nobilitas passim et oppidani arma capere coacti sint. et quanquam monuerit ipsum, Andino fratri datum negotium cum plenis mandatis, vt res cum Nauarro componeret, missoque Bellofontano Andinus ipse id ei significauerit, minime tamen ab incepto destiterit, sed nunc hostilia animo meditatus in Germaniam concesserit. quod vero de Aumalij insidiosis consiliis queratur, id immerito facere. nam sibi diligenti indagatione facta, missisque qui res coram inspicerent, constare, Aumalium domi priuatum sedere cum domestico nec alio maiore comitatu. quo magis muari ipsum rumoribus tam leuiter fidem adhibuisse, vt contra quam ab initio promiserat, nunc ad belli consilia subito reuolutus sit. proinde orare ac mandare, etiam atque etiam videat, quid decori suo, quid fidei, quid reip. magis expediat benignique potius ae coniunctissimi sanguine principis ad pacem hortantis imperiis
morigerum se praebeat, quam hominum turbulentorum dictis auscultet. secundum haec diploma Lutetiae promulgatur III Non. Iun. quo Rex praeteritorum edictorum in gratiam Protestantium conditorum auctoritatem sancit, eaque rata esse iubet, querellis admistis, quod contra Neraciani edicti praescriptum Protestantes oppida et vrbes fideisuae commissas tempore conuento non restituissent; multas alias interim in Septimania cepissent. his addebat Condaei iniussu suo in Picardiam aduentum, et magis suspectum aduentu ex ea discessum; coitiones ad Faram Veromanduorum, dum inibi esset, factas, et tentata circum per insidias oppida; pecuniam vicinis imperatam, et ab iis hostiliter extortam. hac iusta veluti belli denunciatione praemissa, Rex exercitum, quem interea conscribi curauerat, in Picardiam destinat, praeposito ei Iacobo Gobione Matignono paullo ante E. T. creato. missi cum eo Annas Iousa Arcuensis et Ioannes Ludouicus Nogaretius Valeta, qui tunc in flagranti Regis gratia florebant. Arcuensis in ea obsidione vulnus accepit, labro ex fragmenti lapidis dissilientis ictu leuiter perstricto. Nonis Vtilib. Fara corona cincta est, et ab ea die vsque ad XI Kal. VItil. qui B. Magdalenae sacer est, leuibus proeliis in suburbiorum oppugnarione certatum fuit, quae praesidiarij primum iacensa tandem deseruerunt, ac postridie per posticum oppidi ad Caluariae coenobium erupere, a Caroli Haluinij Piennae turma equitum postremo repulsi. biduo post rursus acri eruptione facta ex nostris Nicolaus Conanus et Ludouicus Huraltus Villusianus legionum tribuni grauiter vulnerati sunt; ac nocte insequenti, quo casu incertum, Florimundus Haluinius marchio Meneleius Piennae F. ictu scloppeti in tentorio suo sauciatus est; et paullo post Fontano Sercoto Aumalij legato tormenti ictu crus fractum. inde aliquot dierum mora interiecta ab obsessis acriore quam antea eruptione facta Franc. Quinquapodius Maius Vignorij comes virtute militari insignis dux in fronte scloppeto letaliter ictus est. Philibertus Grammontanus comes Vasconum regulus brachium ex tormenti ictu amisit, quibus ex vulneribus aliquot post diebus summo sui relicto desiderio ambo decesserunt. Guisius Lutetiae tunc erat, qui cognito Vignorij periculo confestim per dispositos equos illuc euolat, siue vt amicum sibi carissimum officiose inuiseret, siue veritus, ne homo omnium secretorum particeps in extremis agens aliquid per confessionem ad Regem deferendum mandaret; id praesentia sua impediturus, nec aliam ob caussam tanta celeritate eo venisse a multis creditus elt. tandem XVIII Kal. VIIbr. verberatio ad propugnaculum Lucemburgense directa; ac quarto post die cataractae vrbis et munitio opposita sine magna nostrorum iactura capta est. rursusque nutantibus in vrbe obsessorum animis, quod certo per exploratores cognouerat Matignonus, vir alioqui natura cunctator, dum cuncta ad extremam oppugnationem parat, aliquot dies elabi passus est, ac demum pridie Eid. VIIbr. qui in Lunae diem incidebat cum omnia ad vim faciendam instructa essent, obsessi tympanistam cum literis ad Matignonum mittunt, quibus colloquium poscebant. securitate accepta Gemellus et Lud. Harlaeus Monglassius oppido egressi sunt, qui in has condiciones cum Matignono conuenerunt: vt nobiles cum armis et equis, gregarij milites cum ense ac pugione incolumes dimitterentur, et in tutum libertate, quo ire vellent, facta deducerentur; multum reclamante Aumalio, qui seuerius contra eos agi debuisse clamitabat, ob idque indignatione concepta ab exercitu eodem die insalutato Matignono discessit. tulit et aegre colloquium Valeta, qui dum illud haberetur, verberationem, cui prae erat, nunquam intermisit, non sine occulta Matignoni offensione. postridie egressi praesidiarij et in tutum a Matignoni ipsius, Piennae, Ludouici Ogniae Cauniae comitis, Hadriani Tiercellini Brossij, et A. Borbonij Rubenprati equitum alis deducti, vix tamen postea rusticorum ob excursiones exasperatorum vltionem effugere. Boquininlla et Spinaeus cum valido praesidio oppido dedito impositi. primo placuerat, vt illud munitionibus nudaretur; fossoresque adopus faciendum conscripti vndique conuenerant. sed mox contrario mandato
id omissum est. ita bello vbique fere infeliciter Protestantibus succedente, Andinus praecipuus illius incentor, qui fidem sorori datam a Nauarro vn dique circumuento reposci videret, partes suas interponit, et cum Rege fratre per suos agit; et scisso factionibus regno ac XX annorum bellis tot hominibus armorum. licentiae insuetis non aliam quietis domi constituendae rationem esse ostendit, quam si per bellum exterum in visceribus haerens malum educatur, et foris eductum sanetur. remedium in manibus esse raro Dei miseriis Galliae veluti indolentis beneficio oblatum. nam Belgas intolerabili Hispanorum infestorum Gallici nominis hostium iugo pressos, Gallorum, in quorum ditione aliquando fuerint, opem implorare; proindeque Regem, qui supplicum obsecrationes, ne cum tam potenti principe bellum apertum habere cogeretur, hactenus neglexerit, moleste ferre non debere, si eorum ipse patrocinium suscipiat. igitur enixe rogare, vt se in eo persequendo adiuuet, quod et iustum et necessarium, et nominiGallico, cuius luminib. insolito fastu Hispani nuper exorti officere studeant, sit honorificum. nam eo res deuenisse, vt aut domi bellum habere, aut foris gerere oporteat; vtrum velit, eligat; se enim paratum, prout debeat, regi regnoque vtrobique inseruire. adhuc sibi cum Nauarro integra omnia esse; ac sperare, si sibi belli gerendi in Belgio commoditates suppeditentur, occupatis extra regnum praecipuis ipsius ducibus, vt in Gallia pax secura constituatur. his Andini rationibus Rex etsi ab initio prorsus a bello Belgico auersus, tamen pacis in regno habendae supra modum cupidus, se vinci facile passus est; et annitente matre fratri in id bellum non solum magnam pecuniae vim concessit; sed etiam ad delectus, quos per regnum habiturus esset, dissimulaturum se promisit, lege addita, ne sibi in bellum contra Hispanum in Aquitania proxima Nauarri ductu gerendum consentiendi necessitas imponeretur. id enim a Nauarro vrgeri sciebat. nam quod fratris dilectissimi contemplatione sit facturus, id se in Nauarri et gradu remotioris et religione dissentientis gratiam nolle facere. his condicionibus vt cumNauarro agat, permittit. hoc responso accepto laetus Andinus, postquam cum Belgij ordinum delegatis proximo VIIbri transegit, protinus in Petracorios euolat, et Flexiam Gastonis Foxij marchionis Tranij arcem petit. is locus ad colloquium condictus erat, quo et Regis nomine Ludouicus Borbonius Monpenserij dux, et postea Pomponius Belleureus venit, quos et Regis iussu mox subsecutus est exeunte VIIIbri Arturus Cossaeus E. T. in eo colloquio auditis Protestantium querellis, qui superiora edicta aut interpretationibus aut praefectorum dissimulatione violari aiebant, tandem post longas altercationes, in certa capita transactum est, eaque de re conditum edictum Flexianae collationis nomine, quo et edictum ante triennium factum, et collatio Neraciana confirmabatur, et alia quaedam ad carum amplificationem addebantur. inprimis loco Regulae oppidi et arcis nuper amissorum, Figeacum in Cadurcis et Monsegurium in Vasatensi agro securitatis caussa Nauarro concessa sunt. conuentum et in arcano creditur, id impotenti Margaritae irae datum, vt Bironus ob recentem iniuriam inuisus a praefectura Aquitaniae remoueretur, et alius ipsi Nauarroque gratiosior sufficeretur. Rex edictum ratum habuit mense Xbri Bloesis, quo paruo admodum comitatu excurrerat post periculum contagionis, quod dum ad Mauri fanum in Fossatensi castro altero ab vrbe lapide esset paene adiuerat, eoque se contulerat, vt et puriore aere procul a lue illa frueretur, et ad colloquium intentus inde propius euentum eius opperiretur. lues illa cum Iunio mense iam manifesto serpere Lutetiae cepisset, paullatim tanta vi grassata est, vt ab eo tempore XL capitum omnis generis OIO sed fere faecis plebeiae, absumpsisse credatur, vrbe paene ad solitudinem redacta; periculumque ingens domibus ditiorum desertis a latronibus fuit, qui armati noctu discurrebant, et cuncta impune diripiebant, vixque praesentia decurionum et praefecti mercatorum audacia eorum reprimi potuit. is tunc erat Augustinus Thuanus fisci in Senatu patronus ex muneris necessitate ad id obsigatus. sed longe maximum
momentum attulit auctoritas Christophori Thuani Senatūs principis, qui licet per iustitium ab vrbe abesse pollet, et vero ita facere solitus esset, tamen vir vtilitati publicae natus, et qui contra vrbis seruatae salutem parui vitam aestimaret, in ea manere sustinuit, in curru per vbrem se cottidie populo ostentans, vt cum ita periculum se negligere ostenderet, ceteris ad conitantiam exemplo suo praeiret. monentibus amicis, et Nicolao Carnutum episcopo fratre inprimis per crebras literas ab eo efflagitanti, vt rus ad vitandum contagionis periculum secederet, generose verbis Martialis respondit, nullo fata loco excludi posse, et in medio Tibure, cum mors venerit, Sardiniam esse. nec heic calamitas vrbis stetit; sed alio deplorando casu cumulata est, XIII Kal. Xbr. igne fortuito in Franciscanorum aede accenso, qui totum templum structura et pulcerrimis sacellis conlpiciendum breui tempore consumpsit, incendio vix a spatioso coenobio, quod templo contiguum erat, destructis intermediis aliquot aedificiis prohibito, et tandem cum templi ipsius ruina restincto. caussa tunc ignorata, et odio Protestantium, qui bellum nuper excitauerant, culpa in eos reiecta. sed postea constitit, id fraterculi culpa acadisse; qui in sacello S. Antonij Patauini tabulis ligneis exornaro et sub ambone ligneo posito, ad quod frequentes cerei accendebantur, plus solito potus excubabat, et conflagrante iam templo experrectus re celata in coenobium tacitus confugerat: idque ille cum moreretur, testamento confessus est. plerisque et aliis in oppidis circa Lutetiam pestis contagio saeuiit, ac praecipue Laodumm Veromauduis, quae in loco arduo sita ciuitas est; vbi ad VI OIO hominum extincta perhibentur. de cetero nusquam maior serenitas et vbertas frugum quam eo autumno fuit, vt potius ab astrorum impressione, quam aeris corrupti malignitate malum emanasse credatur. eam vero luem praecessit morbus nouus, veruecinus in Italia dictus, qui in oriente primum, dein in Italia, et Hispania letalis, (nam et ex eo Anna Phihppi regis vxor decessit, et Gregorius XIII periculose aegrotauit) postea etiam VII trionem peruagatus, apud nos incognita initio remediorum ratione multos adflixit; Coquelucam vulgo vocabant, verbo anno huius seculi X, feliciter apud nos imperante Ludouico XII, vsurpato, quae famam et pestilentiam ante biennium toto regno grassatam secuta fuerat, vt ex annalium nostrorum fide constat. erat id aegritudinis genus non tam mortifera vi timendum, quanquam et ex llio multi perierint, quam progressu et celeritate, qua proxima quaeque loca serpente contagione complecteoatur, admirabile, primo inferiorem dorsi spinam horrore plerunque occupabat, dein horrori grauedo capitis et languor membra eorum, quos corripuerat, resoluens succedebat, pectori inprimis grauis. quibus vero intra quartum vel quintum diem malum non decessisset, in febrim degenerans eos interimebat. id multis neglectum in bonum vertit, letale fere iis, qui medicamentis purgantibus aut venae sectione vtebantur. quae vtraque difficuiorem respirationem efficiebant; illa quod humorem omnem a capite in pectus trahebant; haec praeterquam quod corpus rcfrigeraret, etiam vireis debilitaret, quibus ad respirationem et vim morbi superandam validis opus erat. Ne vero a turbis annus hic et bello et aliis calamitatibus scelestus vacaret, exorta est inter primariae dignitatis viros rixa eiusmodi, quae totum regnum, si alias cessatum esset, commouere potuit. ante quinquennium cum Francicus Regis frater ab aula clam discessisset ad eum siue persequendum, siue transitu Ligeris prohibendum missus fuerat Monpenserius, et cum eo vireis coniungere iussus Ludouicus Gonzaga Niuernij dux. postea rebus compositis cum Monpenserius Andegaui cum Regis fratre esset, et sermone de ea re iniecto, Andinus vtrique, hoc est, Monpenserio et Niuernio non parum se debere profiteretur, qui maiorem gratiae inter ipsum Regemque sarcienda, quam mandatorum ad eum persequendum datorum rationem habuissent; Monpenserius, qui aegre ferret, se eodem gratiae ordine cum Niuernio apud Andinum haberi, subiecerat, siquidem Niuernij monitis obtemperasset, res se in summum discrimen adducturum
fuisse. nam Niuernium ad prohibendum Ligeris transitum vt copias, quas penes se habebat, festinare iuberet, hortatum esse, et ipsum vicissim suas sociaturum promisisse. haec ita inter Andinum et Monpenserium mense Martio proximo acta: additum ab iis, qui rem ad Niuernium detulerunt, ad res magis exacerbandas, ita tunc sermonem disseminatum fuisse, quasi Niuernius in caput vitamque Andini peculiari odio coniurasset. quod vbi resciuit Niuernius vir omnis iniuriae impatiens statim literis ad Andinum datis de iniuria auctoris nomine suppresso grauiter expostulauit. Monpenserius vicissim intellecta Niuernij querella, verborum, quae coram Andino protulisset, memor ea, cuiusmodi iam retulimus, literis ad ipsum missis et postea passim vulgatis publicauit: Niuernius igitur ne qua vel leuissima suspicionis scintilla de coniuratione contra ipsum inita in Andini animo haereret, Iacobum Launaeum alae equitum suae legatum ocius ad eum ablegat; qui de fide Niuernij et sincero obsequio multa praefatus se missum dixit, vt coram ipso petita venia calumniose mentiri illum declararet, quicunque Niuernium in caput eius vitamque coniurasse asseuerare ausus esset. verbo mentiendi cum vbivbique probroso, tum praecipue apud nos vel ij, quibus minor decoris cura, grauissime offenduntur; ne dum vt magnates et consanguinei regis principes, ipseque Monpenserius magnitudine animi nemini mortalium concedens id ferre posset. itaque vir generosus cum id ad se pertinere existimaret, in furialeis iras exarsit; cumque nec illum dignitas et aetas, corpusque vtriusque ex vulneribus debilitatum duelli aleam admitteret, quod inter alios fieri amat, statim rei fama euulgata, cognati, affines, amici, clientes non solum ex cunctis regni partibus, sed etiam extra Galliam operam vtrique suam detulerunt. Monpenserio, quod Catharinam Lotaringam in vxorem duxisset, Guisiani omnes praesto fuere: quanquam Guisius ipse sororem Niuernij vxoris in matrimonio haberet. tum regij sanguinis principes, et innumeri proceres, et Arausionensis e Belgio statim ad eum sedulo misit, ex eaque occasione cum socero, quod frustra hactenus tentatum fuerat, reconciliatus est. vicissim Gulielmus Mantuae dux Niuernij frater, qui cum alioqui haut ita bene conueniebat, et V vilelmus Iliacensis dux Cliuensium familiae, ex qua Niuernij vxor prognata erat, princeps, operam suam missis legatis honorifice Niuernio detulerat. Niuernius interim euulgato scripto rem, vt acta erat, complexus est, de illoque mentiri se intelligere, dixit, qui se de coniuratione praedicta cogitasse apud Andinum affirmare ausus esset. quae autem literis Monpenserij ad Andinum verba comprehenderentur, ea nec refutare, nec contradicere velle; quippe cum consentanea essent mandatis, quae a Rege habebat, neque proinde Monpenserium putare debuisse de illis se conquestum esse; sicut nec ipse velle debuerit, vt mentiendi verbum de iisdem dictum intelligatur. qua interpretatione et Niuernio honorifica, neque in Monpenserium iniuriosa, cum vtriusque decus saluum maneret, tandem interuentu Regis Reginaeque ad exemplum pertinere existimantium, si ob priuatas dissensiones factionibus regnum scindi paterentur, et regia mandata cuiquam fraudi essent, res composita est, et inter ciuileis motus tanti alioqui dissidij metus conquieuit. Susceptum contra Moscos, ob eas, quas diximus, caussas superiore anno et inchoatum bellum Stephanus Poloniae rex hoc anno persecutus est, et vbi Varsauia Grodnam rediit in re pecuniaria expedienda et delectibus habendis toto animo incubuit, pecuniaque partim priuata sua, partim a priuatis mutuo sumpta, quae ad certum diem solueretur, vtendum sibi censuit. de delectu cura Ioanni Sario Samoscio mandata est, qui regni Cancellarius quanquam in togato munere versaretur, quod patrem tamen exercitui praetoriano aliquando praefuisse, maioresque suos bellica laude claruisse meminisset, ne traditum a maioribus decus obliterari pateretur, semper antehac et in superiore expeditione militem aluerat. a Christophoro Transsiluano regis fratre et conscriptus in Pannonia miles. a peditatu maxime laborabatur, propterea quod nobilitas
fere equis merebat, et pedestrem militiam, quae plus laboris, minus in speciem dignitatis haberet, hactenus contempserat. itaque pedites fere ex vili plebe constabant, et belli rudes et vrbano otio torpentes; externus condici non nisi magno sumptu poterat. tandem excogitata in comitiis ratio parandi peditatus, et ex possessionum regiarum ascriptitiis vicesimus quisque in militiam receptus, qui ab oneribus operisque rusticanis ac posteri eius deinceps immunes essent. secundum haec missi per agros centuriones, qui robustissimum quemque et labori militari ferendo idoneum legerent. Vilnae tormenta reparari et noua conflari iussa. rex de Magnis Lukis oppugnandis cogitans, vt consilium suum diutius hostem celaret, diem exercitui Casniciam ad conueniendum edicit, locum secundum Vlam fluuium in capite duarum Lukensis et Smolenscensis viarum situm, paribus ab vtraque vrbe spatiis, cum inde Vsuiata, inde Kaspla fluuij occurrant, ad hostem ancipiti cura distinendum maxime opportunum. post Polotiam captam missus cum literis rei nuncius ad Moscum fuerat, qui humanius, quam quisquam ante eum habitus, mensae etiam adhibitus est. antequam dimitteretur, Moscus more suo, ne videretur pacem petere, per Ioannem Nouogardiae, Mikitam Micislauiae praefectos, et Romaniuicium Sacharinum ad Nic. Radiuillium Palatinum Vilnensem, et Eustochium Volouicium dari literas curat, quibus illi testabantur ad pedes se imperatoris sui proiecisse, oranteis, vt fundendo tot Christianorum sanguini parceret; vicissim vt idem apud suum regem faciant, hortabantur, eique persuadeant, vt cum milite regrediatur, neque maleficio vllo in Liuoniae et Lithuaniae finibus Moscos lacessat; idem facturos Moscos; interea de pace missis ab vtraque parte oratoribus agatur. tum quod Baltasar Lopatinscius, per quem Stephanus Mosco bellum denuntiarat, adhuc detineatur, excusant, breuique fore promittunt, vt cum mandatis de pace ad regem remittatur. ad ea a Lithuanis senatoribus responsum; sedulo se de pace regem appellasse, nec illum abnuere concordiae inter Christianos principes seruandae maxime omnium cupidum; sed bellum quod maximis iniuriis prouocatus susceperit, tantisper dum aequae pacis condiciones proponantur, sibi gerendum intelligere. legatos vero vt ad Moscum mittat, nullam caussam videri, ne quod hactenus factum sit, eos ludibrio et iniuriae obiiciat. si vero ille legatos mittat, patienter eos regem auditurum, atque aequo cum responso dimissurum. eiusdem argumenti literae et a Mosco postea ad regem datae, ad quas idem, quod a senatoribus, responsum fuit. nihilominus rursum missus Ioannes Nasciokinus ex aulicis, qui cum eadem postulata initio edidisset, cum eodem responso dimissus alia se mandata habere, quae priuatim exponat, dixit. ea erant, principem suum clade tot innocentium Christianorum commotum, praeter maiorum morem de dignitate aliquid remittere constituisse, idque publicae concordiae dare, vt legatos de pace ad regem mittat. interim postulare, vt induciae sint, neque rex vlterius cum exercitu progrediatur, sed legatos Vilnae exspectet. hoc enim Moscici nominis honori semper a Polonis regibus datum, vt non nisi in regni ipsius aut Lithuaniae principe sede legati audirentur. ad ea rex, qui videret id a Mosco agi, vt spe colloquij tempus extraheret, tamen respondit, si quos legatos mittat, dicendi quae velint potestatem facturum. quod vero certo loco legatos expectari velit, id nullo ceterorum principum exemplo peti. commune vbique esse ius legatorum, nec certo loco finiri. posse se vbicunque futurus sit, vel in castris ipsis, in quibus inter strepitum armorum vel maxime legatis opus est, audiri. ita dimissus Nasciokinus. detecta interim Gregorij Osciki claro loco nati cum Mosco occulta consiliorum communicatio. nam ad eum a Nasciokino allatae fuerant Mosci literae. id a Mireuio Osciki ministro enunciatum Martino Ribuno fuerat, qui rem ad magistratum, magistratus ad regem detulit. captus is cum Bartholomaeo quodam conscio; capta et cum
eo arca, in qua plerorumque Senatorum signa ad verum expressa erant, ac praeterea materia, mallei, et cetera cudendae monetae instrumenta. praescriptione fori initio se tuebatur reus, quippe cum ea sit nobilium praerogatiua, vt nisi legitime in ius vocati respondere non teneantur, neque in eos quaeri liceat. verum indignus ea gratia habitus fuit, et respondere iussus, libellum a se compositum recitari petiit; quo crimina obiecta confessus, etiam Mosco spem factam regis per occasionem interficiendi, eo tandem decurrebat, vt egestate et aeris alieni magnitudine oppressum se id spectasse diceret, vt ab hoste aliquam pecuniam hac ratione emungeret, veniamque supplex petebat. de ipso tandem ac Iudaeo quodam, in quem monetae crimen reiecerat, supplicium sumptum. iamque Vilnam venerat Pannonicus peditatus quem rex Postouam terrestri itinere ire iussum inde cum tormentis nauibus impositum secundo flumine Disnam, et rursus aduerso Duna cum aliis tormentis, quae Polotia rediens antea ibi reliquerat, Vitepsiam praemisit. dum rex Vilnae esset, Paullus Vchancsius ad Pontificem anno superiore missus ensem notis ceremoniis a Pontifice dedicatum ei obtulit. inde ad Scidutum villam V cis Ciasniciam millibus passuum VIII Eid. Iul. venit. ibi de belli gerendi ratione inter duces consultatum. alij Plescouiam, alij Smolenscam, alij denique Magnos Lukos eundum censebant. prima sententia iisdem, quibus anno praecedenti, cum Polotiam itum est, rationibus refutata est. qui Smolenscam ducendum censebant, loci celebritate, et rerum in eo gestarum fama, instituto denique belli res ablatas repetendi mouebantur, et quod eo praesidio adiuncto vna et Seueriensis ditio longe amplissima adiungeretur. at qui Lukos eundum suadebant, sic disserebant, a Duna flumine et L uodia, cuius liberandae caussa hoc bellum susceptum esset, si Smolenscam duceretur, longius recedi, nec cum Liuonia Seueriensem ditionem vrbium frequentia aut maris opportunitate comparandam. Lukos in Mosci praecordiis quasi positos loco ad hostem quaqua versum infestandum, et siue per Plescouiam Liuoniam, siue per Smolenscam Lithuaniam tentet, prohibendum opportunissimo; pares enim ad Smolenscam et Plescouiam aditus habere. et in hanc sententiam rex cum iam antea propenderet, facile assensum praebuit. igitur lustratus exercitus; primo equites Polonorum, qui ad Gedanum et Polotiam meruissent, et proxime in hibernis fuissent, recensiti. paucis equi adempti. post eos nouae copiae productae pedestres et equestres, in quibus erant Senatorij ordinis nonnulli; alij euocati, qui militiam intermissam repetierant, quique exercitus ipsi pro legatis rexerant; non pauci, qui magistratus praefecturasque, alij denique, qui munia et honores in aula gesserant. equitum duplex genus erat; Hussari grauioris armaturae; leuioris Kosaci, quibus coryti loco bicubitales scloppetos rex ad humeros aptarat; breuiores ex zona suspendendos dederat, acinace ad latus sinistrum et venabulo ex veteri instituto relictis. pedites magnam partem ex finitimis Pannoniae locis, Varadino item ac remotioribus prouinciis. pridie quam rex Casnicia moueret, praecipitata profectione nuncius a Mosco venit literis allatis, quarum haec summa erat; quando rex legatos nollet mittere, de iure suo et maiorum more Moscum publicae concordiae bono discedere, oratoresque ad XVIII Kal. VIIbr. aut altero post die ad summum viros primarios affore. sed id postulare, vt eos Vilnae rex exspectet. verum rex, sibi vt eos Vilnae expectaret, integrum non esse respondet, longius iam progresso exercitu. inde promota castra ad Lepelam et Vlam castella, ibique postremo de belli ratione consultatum fuit; et cum Velisium ad Dunam fluuium, Vsuiata ad cognominem item fluuium sita castella ad Lukos tendenti a tergo in hostis potestate minime relinquenda rex censeret, ante omnia ad Velisium vt firmius oppugnandum Samoscium cum iusta exercitūs parte mittit, attributis ei Germanorum equitum scloppetariorum copiis duce Georgio Farensbekio Daniae regis
tribuno, qui patriae Liuoniae operam nauandi studio nuper ad regem venerat. tormenta puluis et pabuli ac comeatūs iam magna copia comportata fuerat cura Samoscij e praefectura Knissinensi secundo Memela fluuio Kaunam atque inde aduerso Vilia Michaliscos, Michaliscis itinere terrestri Postouam, atque inde Disnam, mox et per Dunam Vitepsiam VI Kal. VItileis. eo vbi venit, bidui mora omnem militem eo contrahit: inde in hosticum ducit, ita instructa acie, vt primo agmini Lucas Osialinius, alteri Nic. Vroccius praeesset; ipse medius cum reliquo exercitu incedebat, Stanislao Solkeuio sibi legato sumpto, qui antea sub Nicolao Seniauio Russiae Palatino in Podolia pro-legato contra Tataros exercitum rexerat. illum impedimenta numerosa sequebantur, quibus in tanta agrorum vastitate exercitus carere non poterat. ea vero ne mutuo inter se implicata exercitum morarentur, in tria agmina diuidi placuit, quot erant acies, vt quo quaeque turmae aut cohortes ordine incederent, eodem impedimenta, vt quorumque essent, sequerentur, singulis carrorum et seruitiorum ordinibus a fronte et a tergo iusta peditum manu attributa. tum prouisum, vt matura iam messe partem ipse militi suo metendam permitteret, partem exercitui subsecuturo seruari iussit. iamque Surassum venerat extremum ditionis regiae oppidum, vbi subitario ponte Kasplam transmisit; quo Dunae imposita tormenta altero post die appulerunt. Velisium olim amplissima vrbs, vt ex fossarum ambitu nunc etiam patet, iuris Lituanici fuit; dein Polonis regibus alibi occupatis Mosci eam contra Vitepsiense praesidium munierunt. tum more suo agrum hosti vicinum per aliquot millia passim studiose incultum ac desertum reliquerunt, ita se maxime tutos existimantes, si vndique quam vastissimas solitudines sibi circumdent, et aduersus hostileis excursiones crebrarum arborum, quas in solo vacuo enasci necesse est, et siluarum densarum quasi vallum hosti obiiciant. Surassum temporibus Sigismundi Augusti Stephanus Sbarasius tunc Palatinus Vitepsiensis munierat, veritus, ne Vsuiatae et Kasplae, quae in Dunam influunt, capita munitione aliqua ad coniungendam Smolenscensem et Lukensem ditionem Mosci occuparent. inde ad Velisium duae omnino viae ducunt; altera Transdunana incedenti militi expeditior, sed periculosior et magis ad iniurias hostileis exposita. altera cis flumen, sed adeo impedita, vt exercitus neminem post Vitoldum ducem CLX annis ea duxisse conster. ea tamen ire cum constituisset, siluis se infert, et exploratis aditibus viam, per quam iter faciendum erat, immissis peditum aliquot cohortibus purgat, caesis arboribus, quae in vbere solo tot annorum spatio in immensum se effuderant. vno die per palustria loca ac praecipitia spatio XX OIO passum patefacta via pontibus strata vel virgultis et cratibus exaequata. itaque postridie illac ad Verscouinum vsque traductus exercitus, qui etiamnum hodie pons Vitoldi appellatur. inde per latissimam paludem celeriter ponte strato X a Velisio passuum OIO summo silentio castra metatur, nullo ne pabulandi quidem caussa excurrere permisso. postridie de loco obsidendo consultat. eum praesidiarij caesis ac transuersis et inter se traiectis arboribus per aliquot passuum spatium ita firmauerant, vt etiam media die ingredientibus nocturni horroris speciem praeberet. sed eadem militum diligentia haec noua difficultas superata, eodemque die Miscita et Birulla noti Kosacorum duces post excursionem in Smolenscensem ditionem factam ad exercitum reuersi longo ambitu trans Dunam ad insidendam viam, quae Lukos ducit, mittuntur. captus inter eundum ab iis Kudrauus nobilis Moscus, de quo in castra perducto cum cognitum esset, quali Velisium praesidio teneretur, aduentu adhuc eius incerto vltra pergit per siluam, si qua forte incustoditas portas perrumpere et imparatum praesidium opprimere posset. sed vix siluam egresso Samoscio signum tormento disploso datur, eodemque momento accolis omnibus in munitiones confugientibus quicquid circa eas aedificatum erat, incenditur. Velisium spatioso ambitu IX turribus munitum ab ortu et meridie Duna flumine, a VIItrione riuo, qui per lacum in Dunam infra castrum influit,
ab omnibus partibus maxime ab occasu profundissima fossa circundatur. castra a parte VIItrionali munita, vallum a superiore Dunae parte Hungaris agere iussis; infra quos medio loco Poloni. Vrouecius cum suis cohortibus, vltra Dunam, Lukos versus Kosaci collocati. perfecto intra paucos dies opere tormenta admouentur tanta felicitate displosa, vt nullus fere globus emitteretur, quin ex hostium tormentis aliquod corrumperet. missi et igniti a Bornemissa, qui Hungarorum munitionibus praeerat, globi, qui incendium in oppido excitarunt mox restinctum. eadem arte pars pontis interscissi, quae reliqua ad portam castelli erat, exuritur. quo casu territi praesidiarij, qui nullas auias Polonis siluas, nihil ab artificiosis illorum ignibus tutum viderent, tandem deditionem faciunt. comeatūs pabuli ac pulueris ingens vis in eo loco reperta. rei nuncio accepto rex, qui Surassi substiterat, dum pons nouus e lintribus in Duna componeretur, eo excurrit, locumque integrum deditum gaudens, e vestigio Surassum reuertitur, et quamuis acceptis a Mosco literis solito demissius loquente et intra triduum legatos suos affore dictitante, nihil de celeritate instituta remisit; ac tribus pontibus omnem exercitum in vlteriorem Dunae ripam traducit. sed Lukos tendentem obiecta siluarum, quae CXX passuum OIO spatio excreuerant, densitas morabatur, per quas vix singulis militibus incedere licebat, interiectis palustribus ac magna ex parte coenosis voraginibus, per quas aegre iumenta euasura apparebat. sic autem incedebat. primum agmen ducebat Palatinus Vilnensis Olicae dux cum Christophoro filio, quod ex limitaneo milite constabat. eum sequebatur Io. Sborouius aulici militis praefectus. post illum Pannonicus tam equitatus quam peditatus. tum rex cum robore exercitūs incedebat; quem sequebatur Io. Sbarasius Palatinus Braslauiensis cum Polono equitatu. vltimum agmen Nic. Seniauius Russicarum copiarum praefectus claudebat. apparatus bellicus per Vsuiatam aduerso fluuio subsequebatur. praemissi Hungari et Lithuani cum ferramentis ad viam aperiendam, qui XVIII Kal. VIIbr. Vsuiatam peruen erunt, et X abhinc passuum OIO rex statiua eodem die habuit. ea in modico tumulo intra duos lacus ac cognominem fluuium sita ab occasu Vsuiano lacu, ab ortu altero lacu itidem cognomine, a meridie flumine, quod per vtrumque lacum labens ad Surassum in Dunam influit, clauditur. iussu Palatini Vilnensis ad arcem producta fossa a Georgio Socolinscio opera Lithuanorum, et mox Hungarorum, qui sociatis operibus admirando labore intra vnius noctis spatium vallum sub portam vsque perduxerunt. quod tantum terrorem obsessis iniecit, vt statim deditionem non expectata verberatione fecerint. inde a via minus difficultatis solo aridiore ac arenoso, sed a comeatūs penuria laboratum fuit, tardius subsequentibus impedimentis, quae illum portabant. praemissus fuerat a Nic. Radeuillio Voloninscius, qui aliquot a Lukis passuum millibus cum stationibus Moscorum conserta pugna eos in fugam vertit, et quosdam ex iis cepit. interim Samoscius in exercitum venit, qui cum ponte, qui penes regem erat, destitueretur, rate, quali ad Socolum, traductis copiis viaque militari incessit, quae Smolensca Lukos ducit, vt dextrum regis latus tegeret. excubabant ad Lukos et prata Oranensia Tatarorum Nahaiensium turmae aliquot, quas Vlanecius e principum Tatarorum genere apud Moscos ortus ducebat. ij Samoscij aduentu cognito Toropeciam versus se recipientes, inde Polonorum agmen ex itinere obseruare instituerant: quod cum Samoscius a rege accelerare iussus ad laeuam conuertisset, illi pariter a fronte iam ad Polonam flumen reiecti iterum recurrerunt, si quos ex Polonis in extremo agmine carpere possent. sed et lectissimae turmae vltimum Samoscij agmen semper claudebant, et Kosaci post agmen ex more in insidiis per interualla sedentes incedentem tuebantur. in eas tandem praecipitauerunt Tatari, Vlanecio ipso, dum ardentius inuehitur, capto. Samoscius cum ad Oranensia prata consedisset, inde ad regem accessit VI Kal. VIIbres. eum mox rex praemissis Lukos versus Lituanis, cum recta ad arcem ducere statuisset,
set, vt loci situm naturamque e propinquo contemplaretur, progredi iussit. Vielkoluki, quasi magna prata dicas, ab amplitudine ac frequentia vrbis ac totius regionis circumpositae amoenitate culcuque nomen sortiti sunt. arcis in mitem cliuum subductae, qui vndique fere lacu altissimaque valle lacum cingente continetur, a meridie et ortu, a qua vna sola parte lacus non coit, imam partem Louatus fluuius supra Iserisciam ex lacu deriuatus ambit, qui inde aquilonem versus relicta arce, quam leniter perstringit, et vrbe in duas partes scissa recto cursu per lacum Ilmenum sub Nouogardia priori nomine amisso et iam Volcoua dictus in sinum Finlandicum exoneratur. atque hac opportunitate Lukos maxime locupletat, vrbem amplam et ab vtraque fluminis ripa latissime arci circumiectam moenibus ac turribus ligneis, et profundissimis fossis munitam. angusta admodum semita inter lacum et suas ripas relinquitur, quae eodem, quo arx ac flumen subiectum, flexu in longitudinem sinuatur. arci vallum circundederant Mosci tanta altitudine, vt non modo priuatorum aedificiorum, sed templorum, quae multa in oppido sunt, ac pinnaculorum conspectum accedentibus eriperet. ad has munitiones Germani turreis e materia excitauerant cespite contectas, vt ab incendio defenderentur. situ ab ea parte lustrato, quae ad Toropeciam atque vltenorem Moscouiam pertinet, Samoscius ad regem redit, in itinere paene a praesidiariis oppressus, Ioanne Bornemissa primario Hungarorumductore vix ex eorum manibus erepto. rex perspecta loci natura, qua a meridie fluuius arcem alluit, exercitum sub signis accedere iubet, Samoscio ab altera parte reliquas copias latissime expansas adducente, vt horrenda vniuersi exercitūs in tot acies explicati specie terrorem obsessis incuteret. Moscus, cum adhuc incertum esset, Poloni Smolenscam an Lukos peterent, ad Toropeciam exercitum Chilcouo duce conuenire iusserat, et Lukis Knesium Theodorum Obalenscium Lichouum cum summa auctoritate, secundum eum Michaelem Chassinum, et Oxachouum praefecerat, et quod iis non satis fideret, Ioannem Vicichouum primarium cubiculi ministrum, qui Lichouum ceterosque Lukis, Demetrium Ceremissam, vt Chilcouum, qui ad exercitum erat, obseruaret, miserat. ante munitiones a Polonis exstructas in castra venerunt legati Mosci, qui cum Surassum initio profecti mandata in principis sui ditione exponere recusarent, et a legatis Polonis id in ipsorum potestate fore responsum esset; et si ad principem suum redire vellent, neminem impediturum; illi qui re infecta aegre discederent, ridicula prorsus et absurda dissimulatione, vt mandatorum auctoritatem tuerentur, cogi se vi volebant. quod cum explosum esset, tandem Senatus iis prid Kal. VIIbr. datus, in quo cum eadem, quae prius, repeterent, et se vlla de re agere posse negarent, nisi vniuersus exercitus intra fineis reduceretur, rex repudiata legatione oppugnationem orditur, ea, qua cum Samoscio conuenerat, ratione; cui et in eam rem omnem peditatum tam Polonum quam Pannonicum attribuit. Pannonij Bornemissa, qui rei tormentariae praeerat, et Stephano Carolo, qui Michaeli Vadasio successerat, ductoribus flumen transmittunt, et locum versus occidentem castris deligunt. ipse ad inferiorem fluminis ripam, vbi vrbs antea fuerat, nonnullos disponit, qui fossas ac munitiones ab ea parte inchoarent. sed serius opinione accedente peditatu Polono, cum segnius opus administratum fuisset, eruptione ab obsessis facta tirones quidam in vallo relicti disturbati sunt, amisso signo, quod illi propere in arcem confugientes secum abstulerunt. id leue damnum et ad decus tantum pertinens mox confluentibus copiis facile sartum. nam et sequenti nocte tormenta disposita, et interuallum, quod Louatum et lacum versus ortum intercedebat, ex Samoscij sententia perfossum fuit, quo fossa desiccata commodius miles ad oppugnationem ire posset. inde eiaculationibus ignitis certatum, quibus incendium excitatum in oppidum; sed mox madore superiectorum cespitum restinctum est. collucente tamen incendio territi Mosci legati, qui adhuc in castris erant. iterum admitti petierunt, postridie admissi. cum incendium interim quieuisset,
iam metu soluti has condiciones proponunt, vt rex ab armis discedat, Curlandia et Riga acceptis; quibus et postea Polotia adiecta, et ad vltimum pro captiuis Ieseriscia; quorum omnium sola Ieseriscia in Mosci potestate erat. cum rex eas recusaret, legati aequiorum a principe suo impetrandarum spem faciunt, si tabellarij ad ipsum mittendi facultas detur, et tantisper, dum ille rediret, oppugnatio intermitteretur. nec Lithuani id aegre audiebant, in quos obsidionis incommoditates recidebant, quod apud ipsos belli sedes esset, et post captam vrbem eius seruandae onus pertinebat. rex igitur, qui id nollet, vt Lithuanorum vrgentium postulata eluderet, Samoscium accersi curat, qui de oppugnationis statu interrogatus, cum vt in re, quemadmodum omnia sint belli incerta, nihil certi promittere posset, tamen ita de regis fortuna ac virtute militum bene sperare se dicit, vt si oppugnatio non intermittatur, quin felicem exitum sit habitura, minime dubitet. igitur vt in oppugnatione perstaret, Samoscio mandatum. interim permissum legatis, vt ad principem suum scriberent. iussi Pannonij vallum subire et ab ima eius parte cuniculum aperire; quo facto et ponte ab eo loco, quo angustior lacus erat, subitario opere strato puluis submittitur antelucano tempore, qui turrim oppositam corripuit, cespiteque deiecto parietem propugnaculi nudauit. ibi vtrinque acriter certatum, Polonis ignem eiaculantibus, et Moscis incendium restinguentibus. pugnam nox diremit, quae et Polonis scloppetorum vsum, quibus praesidiarios infestabant, eripuit, et obsessis opprimendae flammae spatium dedit. ab altera parte munitiones Moscorum deiectae, et vineae, intra quas tormenta constituerant, magna vi de vallo proturbantur. dein ad propugnaculum maius fossa ducta Samoscij iussu, praemioque proposito, qui vellent ad rem ligone gerendam hortatur, Vibranouio cum idoneo delectorum scloppetariorum numero ad eruptiones prohibendas ad ripam fluminis collocato. rursus et ibi certatum iniquiore obsessborum condicione; quorum vnus nomme Sabinus Nassauus post operam fortiter nauatam grauiter vulneratus in Polonorum manus deuenit. hic de praesidij statu, vt fit, interrogatus res vero maiores fingens, omnia dicebat, quibus spem eius loci potiendi iis minueret; non eius generis arcem esse, quae cum ceteris iam expugnatis comparari posset: uallo crassissimo cingi, turreis latissimo cespite protectas nec tormentorum ictibus nec incendiis patere; propugnaculum illud vnum instar munitissimae arcis esse, ternis ingentis magnitudinis trabium ordinibus singula eius latera reuincta; pomerium altissimo cespite vestitum, nec cuniculis tentari posse, cum propter soli palustris humiditatem, tum quod fundamentum ex firmissimis palis ac ingentib. solidisque saxis habeat. quae omnia partim Samoscium instruebant, partim ad opus vrgendum confirmabant. nam ab initio cum cuniculis agendum multi censerent, id minus ipsi probabatur, propter easdem caussas; de cetero, quo maior lignorum vis in vnum locum coniecta esset, eo citius et incendium concipi posse, et tam copiosa materia maiores vireis sumpturum iudicabat. ergo ducta secundum flumen alia fossa, subsidiisque contra eruptiones in ea collocatis; tormentis item trans flumen contra auersam portam traductis, lignorum fasceis stuppa inuolutos et susfure ac pice oblitos comportari iubet, immittendique incendij negotium Stanislao Kostkae committit; praemissisque singulis cum ligonibus, qui cespitem deiicerent, et ad turrim aditum patefacerent, ex fenestra, quae hoc loco forte fuerat, antequam terra obtegeretur, vtrinque diu pugnatum fuit. tum taedae ad id paratae insigni studio Christophori Rosdraseuij praefecti Larciensis, qui per absentiam Samoscij rem gerebat, inferuntur; quibus Moscicoriis madefactis obiectis, et aliis, quibus poterant, reb. diligenter occurrebant. ita accurrente vbique Samoscio ad multam diem res stetere in ancipiti, antequam incendium appareret; Pannoniis interim ab altera parte impetum faciendi sibi potestatem fieri postulantibus. qua de re cum ad regem referri censeret Samoscius, Mosci de consilio Polonorum suspicati ad eam partem
tormenta collocant. inter haec materia ignem concipit, qui quo diutius suppressus, tanto maiore vi erupit, vt obsessi ad opprimendam flammam in turrim ingressi foetore atque fumo protinus exanimarentur. iamque incendio per cespitem grassante de secunda vigilia aedem Saluatoris, quae proxima propugnaculo erat, igni inuaserat, indeque per pinnacula templorum peruagatus culmina contiguorum aedificiorum populari incipiebat, cum Samoscius a propinquo hostili exercitu sibi metuens stationes firmat, praesidia equitum supra Pannoniorum et Polonorum munitiones disponit, et in mediis castris cunctos in aciem instruit. tum ne locus, et comeatūs ac apparatūs bellici tanta copia incendio periret, et praeda speratum militi debitum praemium corrumperetur, Moscos ad deditionem hortatur. et illi quidem non abnuebant, sed condiciones tanquam rebus integris proponebant, misso sacerdote, quo Samoscius penes se retento Paullum Iulanum cum Christophoro Diouio ad eos mittit, qui quo loco eorum res sint, doceat, nec aliam deditionis rationem esse, quam si se clementiae regis permittant. dum in eo sunt, iam illucescente die rex cum Senatoribus in castra venit, et cum eo innumera calonum ac lixarum colluuies praedae spe per vallum eniti conatur. quod conspicati Pannonij expertem laborum et periculorum turbam ad praedam conuolare frementes, de Moscisque iam tandem poenas exposcendas, et eorum sanguine tot commilitonum et aliorum exquisitis suppliciis excruciatorum mortibus parentandum alta voce clamitantes, in arcem irrumpunt, et promiscue omnes interficiunt; quorum exemplo incitati Poloni idem faciunt. periculo exempti praefecti tres, et Ioannes Vieichouius, qui vt principis sui secretorum particeps cum diligenter a Samoscio interrogatus esset, ille more patrio ad supplicium et cruciatum destinari se existimans, dum ad Georgium Ferensbekium, quem in Moscouia cognouerat, mortis deprecandae caussa se proripit, a Pannoniis fugam id interpretantibus imprudenter occisus est. iam ignis ad turrim, in qua puluis tormentarius asseruabatur, peruenerat, cuius restinguendi cura milite in praeda occupato negligebatur, cum subito fragore magna pars aedificiorum vicinorum disiecta est, et magna hominum strages edita, corruptis tormentis et magno armorum ex manubiis Liuonicis olim captorum et eo loco congestorum numero. id actum Non. VIIbribus. protinus mortui, qui per aceruos iacebant, a lixis sepeliri iussi. fossae, a quibus oppugnata arx fuerat, iussu regis complanatae. proxima cura fuit arcis instaurandae ac muniendae, quod sine ea agrum vicinum teneri non posse appareret, adhibito architecto Dominico Rodolfino Camerte, ex cuius sententia delineatione facta rex opus in Polonos, Pannonios, et Lituanos partitur, aemulatione nationum eo citius perfectum iri existimans. Moscicus exercitus ad Toropeciam sedebat cum mandatis, ne proelij aleam tentaret, sed hosteis, si qui frumentandi caussa excurrerent, interciperet, et eorum conatus impediret. in eos missi a rege Io. Sbarasius, adiuncto Georgio Barbelio, et Alberto Kiralio. ij cum delecta Polonorum et Pannoniorum manu, necnon Germanorum, quos ducebat Farensbekius, ad Toropeciam transmisso flumine cum Moscis conflixere, eosque in fugam vertere. IO interfecti, CC capti, et in iis Damianus Ceremissa, et Io. Nassokinus, quorum mentionem supra fecimus. eodem tempore Philo Kimita Palatinus Smolenscensis cum non exigua leuis armaturae manu in agrum Smolenscensem excurrebat; sed incumbente hostili exercitu, captiuis, quos habebat, interfectis, et corruptis tormentis Orsam se recipere coactus est. missus fuerat a rege, cum Vsuiatae esset, Nic. Dorohastaiscius Palatinus Polotiensis, vt Neuelam in potestatem redigeret, quod ea via a Lukis regredi constituisset. sita est Neuela supra Lukos Lituaniam versus in conspectu lacūs, ex quo eiusdem nominis fluuius promanat, olim pugna Sigismundi Augusti temporibus commissa nobilis. verum tirone fere milite Lituano ad eam obsidionem destinato segniter adhuc res gesta fuerat, captisque demum Lukis eo missus Bornemissa cum Pannoniorum
cohortibus et maioribus aliquot tormentis. is instituto a Lituano milite vallo et vlterius promoto ad fossam vsque, quae a continente castrum ambiebat, per cuneos progrediendo in validas contignationes transuersis lignis confibulatas incurrerat, quibus X pedes in latitudinem ab ima parte ad summum vsque superiniecta humo labrum fossae Mosci muniuerant, indefessoque labore open instans securibus materiam amouerat, tanto silentio, vt non prius ab hoste sentiretur, quam miles iam munitionibus proximus ad incendendum murum missus ignem subiiceret. qua re ita perculsi fuerunt praesidiarij, vt quantumuis reclamantibus praefectis protinus deditionem fecerint, atque ita arx statim restincto incendio integra in regis potestatem venit. discessuro inde regi duo maxime praesidia Toropiciense, et Sauolociense immiminebant, quae captae regionis possessionem ei turbare videbantur, plebe rustica, vt in nouo imperio, infida; et prouidebat, vastissimis Lituaniae solitudinibus interiectis, Toropecia et Sauolocia infestis relictis, praesidium Lukis impositum vndique obsessum, et omni subsidij spe interclusa maximis difficultatibus conflictaturum. tum cogitanti de futura omni expeditione Sauolocia in itinere occurrebat, quippe in insula lacūs, ex quo Velica fluuius descendens primo Opocam, dein Ostrouiam, ac recta Plescouiam, atque infra eam in lacum Pelbam influit, tanquam in capite viae Plescouiensis sita; et cum suscepti belli series postularet, vt Plescouiam duceretur, eo ituro non exiguam moram obiectura videbatur. sed multa ab ea expeditione dehortabantur, loci firmitas, et praecipitans iam tempestas, quae iis in locis mense iam VIIIbri appetente nimbosa, eo maiora a pluuiis incommoda allatura credebatur, quo minus imbrium proxima aestas habuisset. nihilominus Samoscium mittit cum mandatis, vt ex tempore consilium caperet, qui potiundae quidem eius spe oblata exercitum admoueat, ab omni spe deiectus itinere supra ad dextram capto in Lituaniam se recipiat. ei ad copias, quas habebat, IO pedites Pannonij adiuncti, et ala equitum, cui Gabriel Bekesius Gasparis anno superiore mortui frater praeerat. instaurata Lukensi arce, militeque comeatu, ac tormentis firmata, eique cum summo imperio Philone Kimita praeposito, tertiis castris iam Neuelam venerat, cum Mosci legati literas interim a principe suo acceptas V Eid. VIIIbr. protulerunt admodum verbosas, quibus superiorum omnium literarum argumento more suo longa oratione repetito, quia Liuoniam vniuersam a Polonis repeti intelligeret, vt quo a se iure possideretur, ostenderet, a Suentoslao quodam Micislai F. genus suum deducebat: eum, antequam sacro lauacro Christianis sacris initiatus esset, Iurgum vocatum, ab eoque Iurgo Horodum, quam arcem seu vrbem Germani Torpatum siue Derbentum vulgo appellant, conditum. inde cunctam Liuoniam ad se tanquam vnicum Micislai illius heredem longa, sed certa successione pertinere. cum vero priores Poloniae reges fratres appellare consuesset, Stephanum non nisi vicinum hactenus vocauerat. postea tamen inter alias condiciones fratris nomen ei detulerat. sed cum rex respondisset fraternum nomen se nihil morari; Liuoniam, pro qua bellum geratur, petere, his vltimis non solum hoc illi nomen tribuebat, sed etiam eo inuito nomen hoc ad illum semper deinceps vsurpaturum ostendebat. condiciones aliae erant, vt Moscus se Liuoniae titulum cum Polono communicaturum, IV praeterea castella eius, et in iis Kokenhausium se illi cessurum diceret, si ipse vicissim Lukos, Velisium, Neuelam vetustae ditionis suae oppida seu arces nuper ademptas restitueret. ampliorum mandatorum cum spem legati fecissent, postridie audiuntur, et ad IV castella, alia VI adiecerunt, et in iis Rumebergum. alia ignobilia erant. cum nulla alia mandata proferrent, neque ea satisfacerent, re infecta abruptum colloquium; tantum legaris permissum, vt in Lituaniam, et inde in Poloniam regem abeuntem sequerentur, dum noua a principe suo mandata acciperent. captis Lukis et Neuela, restabat Iseriscia XV a Neuela passuum OIO; ad quam missus Radeuillius Palatinus Vilnensis, qui praesidiarios, antequam
rex Neuela discederet, in deditionem accepit. interea Samoscius Sauolociam propius copias admouerat, ad cuius aduentum praesidiarij oppidum incendio deleuerunt, ponte, qui ab eo ad arcem pertinebat, abscisso. arx in lacu sita est, qui a Veliko fluuio efficitur, qui ab omnibus partibus restagnans latissimis aquis completur, ita vt, qua angustissimus est, CCC amplius passus pateat. eo profectus Samoscius, ambituque lustrato reperit, meridiem versus aliam in eodem lacu contra castrum insulam esse, quae a plerisque partibus lacu, ab aliis vliginoso amne, ac natiua fossa defenderetur; ceterum ex eadem breuissimum ad arcem traiectum esse. igitur si eo exercitum traduceret, vtrumque se consecuturum intelligebat, vt et loco munitissimo consideret, et inde maximam oppugnandae arcis facultatem haberet. itaque vt maioris exercitūs speciem hosti praeberet; signis latissime explicatis postridie in eam insulam transmisit, et castra in ea communiuit. tria propugnacula ab ea parte obiiciebantur, quae non cespite vestita, sed veteri more argilla tantum incrustata erant, eoque spem Samoscio fecerant, vt decussa argilla facillime materia arida ignem conciperet, et incensa tanta lignorum strue incendium latissime spargeretur. alebat spem eius Saburoui praefecti ac veterani ducis astus, qui quod puluerem frustra consumi, et militem fatigari nollet, summo silentio, quod non nisi in maximi metūs significatione fieri a Moscis solet, se suosque intra munitiones continebat, quanquam sub primum Polonorum aduenctum quosdam ex pabulatoribus, quos oppresserat, minutim concisos ex arce praecipitasset, terrorem militi ea immanitate incutere conatus. ad arcem vim facturus Samoscius ratem parauerat, eiusque iungendae curam Nicolao Vrouecio commiserat. tum tormenta ab ea parte lacūs, qua angustissimus erat, disponit, quae quaquauersum verberatione directa et eruptiones prohiberent, et defensores, ne in propugnaculis consistere possent, impedirent: quibus rebus administratis oppugnationem orditur. erat accliuis ad arcem ab imo ascensus, quem Mosci vna altissimorum palorum sepe, binisque ingentium et acutissimorum ceruorum ordinib. iusto inter singulos spatio relicto vallauerant. contra ea Samoscius ex centonib. stragulisque equorum vndique conquisitis saccos complet, atque ita instruit milites, vt cum in aduersam ripam transierint, saccos eos super ceruos iniiciant, sub iisque delitescentes ab ea parte fossas agerent, vnde repulso hoste ignem in propugnaculum iniicerent. tum contis adactaratis, quae quod breuior esset, quam vt eo pertingere posset, dum retrahitur, orto certamine, Christophorus Rosdraseuius globo supra dextrum oculum ictus concidit. refecta continuo rate eius agendae Vrouecius curam suscepit cum delectis, qui sacco tecti in vlteriorem ripam euadunt, et hostium stationem in ea excubantem proturbant. mox Pannonij pontem transgressi sepem a ripa obiectam securib. scindunt; quo facto morae impatientes ob aduersam anni tempestatem neque imperatoris mandatorum memores saccis in ceruos minime iniectis, ac nullis fossis ductis, nec dum argilla decussa, ignem in propugnacula ausu temerario iniiciunt; in quo dum segnius rem gerunt, Mosci initio Polonorum celeritate et audacia territi animos colligunt, et auersis portis vndique erumpunt, integrique oppugnatores frigore et gelu torpenteis circumueniunt, et hastis falcatis ac frameis propellunt. pars caeditur, pars in turba mutuo se implicans in subiectum lacum praecipitat ac mergitur. id quanquam praeter opinionem accidisset, et animos regiorum non mediocriter fregisset, non tamen Samoscius animum despondit, exemploque suo ceteros duces in proposito obsidionis persequendae confirmauit; continuoque ad regem literas dat per Georgium Sibricum, quib. rogabat, ne incommodo nimia militum festinatione accepto permoueretur, neve se ab obsidione propterea reuocaret: nam de euentu multa esse, quae ipsum ac ceteros belli duces bene sperare iubeant. nec vero quidquam caussae videri, cur ipse sua caussa diutius Neuelae subsistat. etsi rex aegerrime ferret, tam perniciose tamque alieno tempore a milite erratum esse, tamen ea aegritudine non mediocriter se leuatum sensit, cum intellexit, stare sententiam Samoscio oppugnationem persequi, neque longiore mora sua in iis regionibus
opus esse. nam ad ceteras anni incommoditates et contagij malum, de quo supra diximus, quod Italiam, Hispaniam, et Galliam adflixerat, accessit; quo non solum milites, sed rex ipse Polotiae tentatus fuerat. igitur Vilnam mouet, et inde OIO circiter equites Polonos, ac totidem pedites Pannonios ad Samoscium mittit ductor Stephano Carolo. mox refecta denuo rate ac duplicata, nauigioque XXC virorum capaci, quod monachorum loci erat, et quia rimarum plenum esset, neglectum fuerat, refecto, saccisque ab vtraque parte obiectis Samoscius ante omnia propugnacula tria aduersa tormentis quati iubet, quo argilla detersa ac materia discerpta, quasi venis apertis, celerius ignem raperent. cumque peditatus nec satis animorum nec virium habiturus videretur, nobilitas equis dimissis aemulatione duci se flagitat; cui se vltro coniunxerunt qui Ferensbekio militabant, nobiles Germani. imperator in media acie, qui cum facibus ad incendenda moenia expediti essent, collocatis, in dextro cornu, contra quod superius propugnaculum opponebatur, Polonos et Germanos, in laeuo ad alterum propugnaculum spectante Pannonios statuit, qui vtrinque medios ignem inferenteis tuerentur. Polonos Vrouecius, et ei substitutus Andreas Orechouius ducebant, Germanis Farensbekius Othonem Vxecelium praefecit. rate inter confertissimas hostium eiaculationes impulsa et aduersae ripae applicata, res incidit, quae animos maiores regiis fecit, caelo tum forte post continuos imbreis repente serenato. iamque cuncta ad vim faciendam parata erant, tormentis ac facib. vndique prouolantibus, cum subito obsessi regias literas conclamant. Samoscius paullo ante pro dignirate Cancellarij, qua fungebatur, literas ad obsessos dederat, hoc argumento, iussisse regem, Samoscium omni studio expugnandae Solociae incumbere; si tamen vltro in deditionem praesidiarij consentirent, pro clementia sua eos conseruandos statuisse, et ab omni iniuria prohibere; quae quo religiosius obseruentur, cubicularium suum misisse. sed eas literas Mosci initio reiecerant, quas tunc periculo territi, primum voce, dein missis aliquot scloppetariorum ductoribus flagitabant. datae ergo illis literae, et quo maiorem illis fidem imperator saceret, cum iis Io. Thomam Droieuium praefectum Premisliensem mittit, qui arcem acciperet, et Palatinos ad se adduceret, qui quantumuis reluctantes cogente milite adducti sunt. dedititiis fides seruata, matronaeque nonnullae, quae Lukis captae fuerant, libertati restitutae, verito Samoscio, ne pudicitiae eorum in tanta itineris longinquitate tantaque militum licentia iniuria fieret; mirantib. Moscis primo, cum caussam ignorarent, ac vltro fatentibus se eius aetatis ac formae mulieres Polonis reddituros non fuisse: vbi vero caussam intellexerunt, palam iactantibus, haut mirum videri debere, si in tanta morum diuersitate, dispar fortunae fauor esset. capta arce firmissima et aduerso maxime tempore Samoscius, qui prouideret, vt proximo anno per ea loca impressio in hosticum fieret, tormenta omnia in ea deponit, praesidioque Georgium Sibricum praeponit cum Pannonici militis parte. Ferensbekium cum OIO equitibus latiore circuitu Opocam versus proficisci, vt Velikae vada exploraret, conuersoque ad sinistrum per Nascerdam itinere ad Polotiam rursum occurrere sibi iubet. ipse exploratis Vsciae et Drissae lacūs, fluuiorumque ex iis profluentium cursib. Vilnam ad regem venit. sub id nuncius allatus, Ioannem Moscorum ducem vxore repudiata, quod quoties vultilli morib. patriis licet, sextum iam maritum nouam indicto puellarum publico delectu duxisse. id autem in hunc modum peragitur. proceres nobilesque cuncti, qui filias nubileis aliqua formae commendatione in potestate habent, edicto proposito eas ad diem dictam adducere iubentur. tum in domo spatiosa ad id parata conueniunt, vbi per caenacula XII lectos habentia totidem puellae distribuuntur, quae rex sene vno comitatus ordine omnia circumit, et vt quodque ingressus exstructo solio considet: puellae magno Principi suo placendi et ad eam fortunam perueniendi desiderio elegantissime quam possunt ornatae ad genua eius gestu composito cunctae ordine procumbunt sudarioque vnionib. gemmis et auro intertexto pedibus iniecto discedunt. quam ex his princeps probarit, ducit; ceteras agris vel pecunia donatas dimittit. rex Vilna Grodnam proficiscitur, et dum comitia celebrarentur, ne tempus interim
sibi periret, ad priuatas pecuniae mutuae rationes ineundas animum intendit: de qua rursus in hoc bellum commodanda Georgium Fridericum Borussiae ducem Polonici imperij beneficiarium, Augustum Saxonem et Ioannem Georgium Brandeburgicum VIIviros appellat. tum vbi Grodnam venit, Rigensium legatos audit. eorum ciuitas his condicionibus a Sigismundo Augusto in fidem recepta fuerat, quae ad regiae maiestatis ius eneruandum, magisque ad vanum vrbis splendorem, quam vtilitatem conuentae viderentur. cum rex eam sociam quam subiectam habere mallet, eae mollitae, missusque Io. Demetrius Solicouius, qui postea archiepiscopus Leopoliensis in Russia Polonica fuit, et Venceslaus Agrippa, qui honestiorib. obsequij legibus ciuitatem in fidem acciperent. portorium in ea institutum, et ita summa regis aequitate diuisum, vt eius prouentuum duae partes regi, tertia ciuitati in portūs ac stationum instaurationem cederet. maior contentio de vallo ante arcem exstructo, et archiepiscopi bonis fuit, ideoque in regis ad ea loca aduentum reiecta. non bona fide in eo negotio versatum Ioannem Tastium vnum ex Rigensium delegatis quidam scripsere, qui domum reuersus cum collegarum nomine de legatione ad Senatum referret, callide dissimulauit, templum a rege petitum, (nam oppidani vt nihil in religione moueretur ante omnia postulauerant) et vt Iesuitae reciperentur. tum de munitione vrbis, et bonis archiepiscopi consultationem in regis aduentum dilatam esse; quod postea magnis turbis caussam praebuit, et Tastio ipsi exitium attulit. inde rex Varsauiam ad comitia tendit, vbi ordines, vt successum vrgeant, et non tam laetentur victoria, quam vtantur, hortatus, vniuersum Moscorum imperium, quod illis fortuna in manus quasi dare videatur, eius praemium proponit. quod si non appetendum aut sperandum arbitrentur, ac eo vsque in armis maneant, dum Liuoniam, quae iusta belli suscepti caussa extiterit, insigne apud posteros virtutis suae monumentum imperio Polonico adiungant. ceterum magna incommoda ex eo sequi demonstrat, quod quotannis tributi caussa ad comitia obeunda in regnum reuocetur. nam militem continuis itineribus confici; hosti respirandi spatium concedi; et tardius exacto tributo multas rerum gerendarum occasiones ea mora corrumpi; quibus incommodis vt obuiam eatur, e re videri, vt biennale tributum sciscatur. quod vix tandem impetratum, ea lege, vt si pax interim conuenisset, tributa cessarent. quae tamen condicio tandem remissa est. venientem regem secuti fuerant Mosci legati per medium regnum quasi in triumpho traducti; qui rursus admissi cum Neuelenseis condiciones vrgerent; ac praeterea quaedam alia castella ad superiora adiungerent; rex contra nisi omni Liuonia Moscus decederet, conuenire non posse responderet, irritum fuit colloquium, reque infecta a colloquio, et comitiis discessum est. tantum decretum, vt sancito biennij tributo rex non prius pacem se facturum cum hoste polliceretur, quam is vniuersa Liuonia excessisset. his comitiis insigni exemplo intellectum est, quantum ad libertatem tuendam imperium regum intra certos limites coercitum momentum habet, tantum ea re potentiam et imperij robur ad externas expeditiones suscipiendas debilius reddi, dum rex nihil nisi consultis ordinibus decernere potest, et in multorum est potestate positum, quae vnius consilio recte instituta feliciter procederent, intercedente publica auctoritate peruertere. nam ex nobilitate plerique tum publice intercesserunt, regem rogantes, vt ea expeditione bellum finiret: siquidem nobilitatem, maximeque familias eius rusticas, quarum salutem sine suarum quisque rerum detrimento negligere non possit, tributis ita exhaustas, vt maioribus vlterius ferendis pares non sint futurae. ad quae rex licet bellum necessitate excusaret, illudque minime a se de industria ali diceret, multis verbis insuper demonstraret, otio et securitati, quae pace expetantur, non recte posse consuli, nisi ea cum dignitate ac publica regni vtilitate coniuncta sint; tamen emanante rei ad hostem fama creditum fuit, eo Moscum alioqui per se debilem in condicionibus se duriorem praebuisse, quod speraret, extracto bello, Polonos sumptuum pertaesos regem, quantum possent, ad pacem vel inuitum tandem coacturos. sub exitum anni Philo Lukensis praesidij
praefectus, vt militem exerceret, Chelmam Moscicam, quod castrum sup ra Louatum situm est, Martinum Curtium et Gabrilem Holubeconem duc ere iubet. ij cum ex captiuis cognouissent, Moscos oppidum more suo incendisse; tantum vnam domum ad agendas excubias relictam, noctu progressi station arios opprimunt, et intercluso a tergo receptu in arcem concedunt. idem Sibricus ex Sauolocia fecit, instaurato ad Voroneciam castro. ea est vrbs supra praesidium suum ad Soucam sita, propter fluuij opportunitatem, qui in Velicam, indeque sub Plescouia in lacum Pelbam ac Finlandicum sinum in fluit, commerciis et oppidanorum frequentia nobilis. mox coniunctis cum Kimita viribus priscam Russam, quae ad magnam Nouogardiam pertinet sal inarum vectigalibus et commercio amplissimum oppidum excurrunt, locumqu e nullo opere munitum facile capiunt, ac diripiunt; et inde domum praeda o nustum militem reducunt. Ioannes Sueciae rex paullo ante, dum Stephanus in hostico abesset, classem ad Naruam miserat; quae integris adhuc tunc rebus haut quidquam tentare ausa tantum aliquot aedificiis in litore exustis retro vela in patriam fecit. postea sub comitiorum tempus idem Ioannes, quibus partibus bellum anno sequenti Stephanus ordiretur, per literas vt sciret rogauit. et Polonus, quod ante ad hoc bellum Suecus se hortatus fuisset, pro mutua nec essitudine minime eum celare consilia sua debere censuit, et se Plescouiam iturum ostendit. hoc toto anno in Pannonia, Dacia, Moesia, et circumpositis imperio Otomanico regionibus quies fuit, et bello inter Polonos et Moscos accenso Temesueriensis purpuratus de tot apparatuum bellicorum exitu anxius legatum in regis castra mittit. is auditur Eid. IXbrib. et victoriam aduersus Moscos partam regi primum gratulatus subiecit, imperatorem suum a purpurato Budensi intellexisse, Romanorum Caesarem Norimbergae cum VIIviris deliberare, quomodo per occasionem bellum Turcis inferre possit. cupere Turcum, vt rex, quantum in ipso sit, ea consilia impediat. praeterea Kosacos dimissos ab excursionibus in Daciam et Valachiam abstineat. tum porrectis imperatoris sui literis propere more gentis retrogreditur. post eum admissus Tatari legatus veste bombicina in dutus, et a Mosco ad bellum contra Polonos imperatorem suum sollicitari praefatus, si tamen regi propositum sit, tertia vice in Moscos ducere, principem suum malle Polonorum, quam Moscorum castra sequi demonstrat. quibus dictis humerum sinistrum dextrae regis scapulae, quod obsequij et reuerentiae inter Tataros signum est, subiecit, et regi ocreas, arcus, sagittas, pharetramque deauratam; gradarios item equos duos mirae pulchritudinis donauit. Turci quod per totam Pannoniam belli fama peruagata erat, et passim miles scriberetur, ne alio, quam fama ferret, id erumperet, subueriti, legatos cum his, incertis mandatis ad Poloniae regem miserant, qui quid ageretur, specie legationis coram certius explorarent. nam vires Turcicae in orientem versae erant, bello Persico iam ante aliquot annos, inchoato occupatae, quae tamen mutato summo belli duce nihil maxime memorabile neque hoc anno neque sequenti gesserunt.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIII.
MVSTAFAS incusatus fuerat apud Amuratem, quod infructuosis expeditionibus farigato milite tempus comeatum ac pecuniam inutiliter consumpsisset, res in maius, vt e longinquo, augens, falsisque nunciis imperatoris sui aureis implens; de cetero cunctis grauis, et ob superbiam cum inaudita immanitate coniunctam inuisus. itaque crebris militum delationib. victus eum reuocauerat Amurates. cumque ille tergiuersaretur, misso Ianitorum praefecto vix tandem vt rationalis et quaestor exercitus, quibus praecipue ministris in interuertenda militari pecunia vsus erat, dederentur, impetrauerat, vt supra ostendimus. tandem placato nonnihil largitionibus, quae nihil non apud barbaros valent, si non ex animo, saltem per simulationem Sultano, Constantinopolim venit V Eid. April. vbi iterum largirionibus per gynaeceum effusis peruicit, vt sui illi homines rationalis et quaestor custodia soluerentur, et quanquam a conspectu et colloquio Amuratis arceretur, in aliquam pristinae gratiae partem receptus videretur. vetus illi et capitale odium erat cum Sinane purpurato, homine haut paullo mitioris ingenij aut moderatioris, certe maiore vanitate et arrogantia praedito, qui delationibus faces addens, quotiens nuncij rerum infeliciter in Persia succedentium ad Portam venirent, summa impudentia dictitare solebat, se si quidem belli dux cum amplissima potestate designaretur, penetraturum ad intimam vsque Persici imperij sedem Casminum, indeque regem viuum in potestatem redactum imperatori suo missurum. quibus vocibus ad Amuratem perlatis, non solum ille gauisus est, sed mox Sinani imperauit se pararet; nam breui fore, vt summo cum imperio contra Persas mitteretur. neque hoc contentus Sinan tantum Sultanae commendatione potuit, vt Amurates, si quidem id praestaret, quod toties se praestiturum recepisset, spem faceret, de suprema Portae consiliarij dignitate in ipsum conferenda. igitur post aduentum ad Portam Mustafae VII Kal. Maij Sinan post manus imperatoriae deosculationem, quod vale dicentibus facere sollemne est, cum magni pretij acinace cinctus vexillum praetorium cum equo generoso accepisset, Constantinopoli discessit, et per Amasiam facto itinere Sebastopolim, venit, quae Siuas hodie dicitur, tentoriis ibi fixis copias, quae vndique ad ipsum confluebant, vt loco commodo opperiturus. de cuius aduentu certior factus Mehemetes Hodabendes Persarum imperator, qui Casmini erat, cuncta pro tempore ad defensionem
parabat, homo quietis auidus, ideoque de belli exitu anxius, nec minus, quam de armis Turcicis, de turbulentis filij iunioris prope ad defectionem, vt rebatur, spectantis consiliis sollicitus. is erat Abas Mirises, qui tandem patri in imperio successit, tunc vero Cheriae regulus, quae amplissima prouincia est ad regni fineis Aracosiam versus posita, iuuenta ferox et viribus ac clientibus potens paterna imperia detrectabat, et ad delectus superioribus annis non responderat, neve ex illis remotis prouinciis ad militiam citati conuenirent, impediuerat. qua ex occasione Mirises Salmas Chanus siue procerum aulae princeps et Mirisae regio filio infestus, quod cum filiam Emirami grandiori natu Mahametis filio cum bona regis venia, apud quem nihil non poterat, despondisset vereretur, ne per minoris ambitionem legitima spe regni maior aliquando spoliaretur. itaque is patrem aduersus filium tanquam perduellem, et patre fracreque legitimo olim regni herede superstitibus iam imperio Persico inhiantem incendebat, et vt animum eius magis exacerbaret, in memoriam reuocabat, cum superiore anno Corani, ac Sasuarij Parthiae ciuitatum praefecti, qui Cheriae Satrapiae subsunt, Casminum citarentur, vt inde cum Emirame in Atropatenam transirent, respondisse, Merisae, quo minus parerent, imperio se prohiberi. id cum Mehemetes homo credulus et inter gynaeceorum septa fere degens ita habere certo sciret, eo fiebat, vt in ceteris, quorum Salmas Merisem insimulabat, ei fidem adhiberet, et de rebelli filio quamprimum poenas sumpturus fuisse videretur, nisi melius ab aliis purpuratis consultus domestica vulnera ad tempus tegenda, iustumque ex iis dolorem conceptum dissimulandum duxisset, in bellum Turcicum tota cogitatione reuolutus; ad quod dum necessaria parat, committere noluit, vt viam, si qua ratione miri posset, pacis conciliandae neglexisse videretur. id vt vehementer peroptaret, principem ab armis per se alienum stimulabat mali interni curandi desiderium, et Georgianorum ad Turcicas partes propendentium renudatae voluntates, et Leuentoglij, de quo supra diximus, qui se veluti neutrum hactenus gessisset, suspecta fides. ad id delectus e procerum numero Maxudes ex Salmae, qui bellum cum Aba Merise, quam cum Amurate malebat, ex Leuentoglij consilio; cui additus comes sacrificus quidam ex Leuentoglij ipsius familia. ei mandatum, vt ad Sinanem transiret, a quo et communicatis prius consiliis viae duces acciperet, et inde ad Portam Othomanicam tenderet. et cum Amurate, si Carsa et Teflisio contentus esse vellet, quamprimum transigeret. is igitur Casmino profectus per Sultaniam in Media, Zangam, Mianam in Armenia, ac Turcomaniam iter habuit, et Taurisium venit. inde ad laeuam Chiulfaliam, Nassiuano, quod Artaxata fuisse quidam putant, et Reiuano relictis, Coium et Vannum peruenit, acceptisque a Cicada purpurato Turcico viae ducibus Carsam tendit. vix credibile, quanta cum laetitia a Turcicis praesidiis aduentus legati intelledus sit, cuius mox per cursores dispositos Cicada Amuratem certiorem fecit. Maxudes Carsa per Hassanis castrum Erzirumum venit; acceptisque rursus viae ducibus Amasianum iter ingressus ad Sebastopolim Sinanem conuenit, et iisdem, quibus cum Amurate acturus erat, rationibus agit, et magna aequitate caussam suam niti demonstrat; quod cum ambo eiusdem religionis socij sint, pacem eos et concordiam inter se colere deceat, vt coniunctas vireis contra Christianos communeis hosteis, qui nobilissimas Europae ciuitates occupent, vertant, non mutua pernicie se conficere. nam quae inter eos in eadem religione dissidia sunt, ea non tanti esse, vt coniuratis odiis alteri alteros petant, totque populos ac prouincias belli tam funesti caussa deuastent. his rationibus aequas se pacis ab Amurate impetrare condiciones verum esse contendebat, Sinanisque operam ad id deposcebat. ad haec Sinan, quantum per agrestem eius naturam licuit, benigne legatum complexus, laudare se Mehemetis desiderium ac officium dixit, qui bello pacem praeferret, eamque petituros ad Amuratem mitteret; nec defuturum se officio, daturumque vltro, qui ipsum ad
Portam deducat. ceterum hoc illum scire velle, non nisi amplissimis condicionibus oblatis cum Amurate transigi posse; iuris Otomanici esse, quaecunque Amurates tribus abhinc annis virtute seruorum suorum quaesiuerit, per inaccessa perrumpens, superatis tot montibus arduis ac profundis vallibus, totque fluminibus per praecipitia incedendo vadatis, aestu ac frigore aeque infesto. itaque sic Persam statuere debere, tota Media et Iberia cedendum esse, si pacem habere velit, atque adeo totas illas regiones relinquendas quibus hoc bello Turci equi calces impresserint. his intellectis Maxudes paullum abfuit, quin de reditu potius quam de progrediendo vlterius cogitaret. cum tamen se in Sinanis potestate videret, et alias eum a pace minime alienum cognosceret, praeterea succensurum Mehemetem vereretur, si re intentata domum reuerteretur, acceptis a Purpurato viae comitibus iter persequitur, et per Caesaream Cappadociae, Iconio et Ancyra ad laeuam relictis, Nicaeam Bithyniae ad Ascaniam paludem positam venit, et Chalcedone in Europam atque adeo Byzantium transmisit, a purpuratis et Mustafa ipso perhonorifice exceptus. ad Amuratem admissus magna fiducia et maiore verborum delectu eadem, quae coram Sinane, disseruit, et Mehemetem, ex quo regnum ingressus est, nihil antiquius habuisse dixit, quam vt religionem a propheta Muhamede promulgatam propagaret; cuius misericordiam cum maxime a suorum sanguine spargendo abhorrere minime ignoret, eo maius studium ac curam adhibuisse, vt pacis inter Tecmasem et Solimanum ipsius auum factae leges religiose obseruaret, et cum eo amicitiam coleret. id misso antea Tocmace Sultano ad eum satis declarasse; neque vero aequum esse, vt quae Ismail, paucorum dierum, quod illi datum est, imperio in amicitiae leges peccauerit, quod Babylonem petere in animo habuerit, et res nouas moliri voluerit, ea insonti Mehemeti imputentur. fecisse Ismailem, quod iuuenes imperiti, quod captiui subito reciperata libertate ferocientes faciunt, vt potentia erga vicinos iniuriose abutantur; luisse illum temeritatis suae poenas breui vita, et properato a suis violenti imperij fine. Mehemetem cupere ac petere, vt pacis antiquae leges seruentur, et arma a propriis visceribus contra Christianos infestos vtriusque hostes vertantur. auditum legatum ad purpuratorum principem Amurates remisit, aduentu se eius laetari fingens. re agitata cum peterent Turci, vt Persae totis illis territoriis, quae iam Sinan praedixerat, cederent; aliter Amuratem pacem non daturum; Maxudes alia se mandata non habere dicebat, quam vt Turci quae intra Araxem hoc bello cepissent, ea retinerent. cumque ita nihil peragi posse cerneret, metueretque prudens senex, hoc enim sibi ex Purpurati verbis coniectare videbatur, ne si non conueniret, ipse non tanquam de pace legatus, sed vt explorator a principe suo missus retineretur, et indignum in modum more Turcis vsitato haberetur; mediam viam reperit, vt neque ampliora, quam posset, promitteret, et interim spem faceret, vt ad Mehemetem reuersus, eum a bello abhorrentem et interim filij iunioris motibus anxium ad pacem his, quas vellet Amurates, condicionibus inflectere posset. multi illum a Sinane corruptum, et iamtum de consilio, quod postea tanquam ex necessitate captum excusare voluit, certum, sincera parum fide in hoc negotio versatum esse credidere. is certe benigne dimissus, et sine iniuria vbique in reditu exceptus ac deductus suspicionem fecit, quasi in arcano ad principis sui res prodendas cum Turcis conuenisset; quod Persicos legatos, cum re infesta a Porta discedunt, non ita amice dimittere Turci soleant. quod vel ex alterius legati postea ad Amuratem missi et iniuriose cum vitae etiam discrimine diu retenti exemplo patuit. Maxudes dimissus eodem, quo venerat, itinere domum rediit, Sinanem, qui interim Erzirumum venerat, Carsam vsque prosecutus, et a Cicada Vanni purpurato perhonorificentissime ad fineis suos deductus. Sinanis consilium erat, dum pax conueniret, Tomanim in Armenia Georgianorum vrbem angustiis ad transitum in illas regiones opportunam munire, et Teflisium, quod miserabili fame vastato circum a Persis agro premebatur, nouo
milite et comeatu importato firmare; cupiebatque aliquo operae pretio facto quamprimum honesta occasione quaesita e prouincia deeedere, quam ambiuerat non tam spe rerum conficiendarum, quam vt aemulum Mustafam odio et inuidiae Sultani obiectum omni imperio et auctoritate hac ratione exueret. nec eo rerum statu cessabat Mehemetes, qui dum Maxudes reuerteretur, vocatis prouinciarum praefectis ad exercitum cum Emirame filio venire voluit, vt praesentia sua gratiam colligeret, et fama, qua bella constant, maiore sui sparsa, fauorem rebus suis conciliaret. is igitur Casmino profectus Sultaniam, maiorum mausolea lustrauit, et inde per Zangam ac Mianam iter habuit; dein ad laeuam Gurgio castello in lacu posito, et Ardouilio ad dextram Mediae vrbe Sophinorum antiqua sede relictis, Turcomanam, atque inde quartis statiuis Taurisium venit, quo delectus conuenire iussi erant. ibi inter duces consultatum, quid facto opus esset, et confuse sententiae dicebantur, quod regi non tam bellum gerere, quam bellicos Turcorum impetus sustinere animo sederet. itaque deliberatio ex consiliis Sinanis pendebat, de quibus vt incerta asferebantur, ita incertae sententiae erant. tandem placuit, vt robur exercitūs, qui numerosus tunc sub signis erat, et non tantum repellendae iniuriae, sed etiam inferendae, rebus item magnis tentandis, nisi dux defuisset, par, Taurisio Caracachen progrederetur; vbi loco commodo, et ad tegendum Taurisium et prohibendum hosti in Atropatenam ingressum opportuno castra munirentur. igitur delectae copiae Teflisium versus mittuntur, quae suppetias eo a Sinane necessario mittendas disturbarent. iis, quae X bellatorum OIO efficiebant, praefectus Tocmaces superioris anni expeditione clarus, et locorum illorum apprime gnarus; cui datum a Mehemete negotium, vt locum et tempus Simoni Georgiano, sed qui impiae sectae nomen nuper dederat, condiceret, quo vbi Carsa mouisse hostem intellexissent, se summo silentio coniungerent, et ne auxilia Teflisium introducerentur, omni ratione impedirent: quae interim de hostibus in horas cognoscerent, de iis se certiorem per literas ac nuncios facerent. rebus prouisis Tocmaces ad eas, quas habebat, copias III OIO Georgianorum adiunctis, vbi accepit Sinanem Erzirumo profectum Carsam versus tendere, iter Gengam versus intendit, via Turcis hactenus incognita, et tantum Tataris praedonibus trita. is locus latissimorum camporum in meditullio situs est, vndique oppidis et castellis, quae aut Persicae ditioni parent, aut foederatae sunt, Taurisium vsque cinctus. postquam Tocmaces Gengam venit, ad Simonem seribit, et de aduentu Sinanis ac itinere certiorem eum facit, mandatque Mehemetis nomine, vt per Grinum facto itinere ipse vireis secum iungat, quibus coniunctis consilia ex occasione simul capturi sint. iamque Maxudes ad Mehemetem redierat, et exposito quid cum Amurate egisset, nulla alia ratione cum ipso conuenire posse ostendit, quam si ipse Atropatena omni ad Demircapim vsque hosti cedat. nam ita illum dictitare, iuris Othomanici esse omnia, quae miles suis armis occupauerit. mandata vero se non excessisse, nec parum discriminis ipsum adiisse, quem, cum non conueniret, non pro legato sed pro exploratore habiturum imperatorem suum purpurati interminati erant. tandem vix precibus et spe facta, vt alia legatio ad eum mitteretur, veniam in Persiam redeundi obtinuisse. Maxudem auditum vt probe officio defunctum non illibenter reducem videre visus est initio Mehemetes, praefectura etiam sed exili in Reiuanensi satrapia vltro remunerationis loco delata, quam tamen ille vt imparem meritis suis honesta excusatione renunciauit, ampliora a principis liberalitate expectaturus, quibus sumptus in eam legationem factos farcire posset. itaque et mox quaestura Taurisiensi donatus est, quam ille, quidem acceptauit; verum inimicitias, quae sibi cum Emire Taurisij praefecto capitales intercedebant, caussatus per se non administrauit, et substituto procuratore, qui vice sua fungeretur, Cassangicum in Armenia suae ditionis municipium concessit. quod illius apud principem exagitandi Emiri ad omneis occasiones intento materiam
praebuit. nam quare illum praefecturam tam honorifice delatam recusasse? aut cur quaesturam amplissimae ciuitatis, praetextis inimicitiis, quas ille sibi somnians finxit, per se nolle administrare? quorsum denique pertinere secessum ab vrbe in confinio hostis aduentantis? nimirum eas suspicionum, quae de egregia adeo, vt ipse iactitat, eius legatione sparsae sunt, confessiones esse. nam aut iam fide data eum imperij Turcici mancipium effectum, ideoque dignitates et praefecturas in Persia delatas recusare; aut superba illa a publicis muneribus excusatione regem velle cogere, vt praefectura primaria aliqua ipsum donet, in Turcorum mox manus, a quibus corruptus domum rediit, consignanda. et hoc esse, quod vulgo iactatur, de Atropatena, quam Turci tantopere vrgeant, tradenda in legatione sua cum ipsis in occulto transegisse. hae voces etsi ab inimico homine profectae, quod tamen cum rumoribus vbique sparsis consentirent, alte in pectus Mehemetis descenderunt, iam iritati et ad iniuriam suam pertinere existimantis, quod praefecturam delatam recusasset. itaque vt ad crimina obiecta responderet, ipsum accersiri iussit, idque negotij Emiri ipsi dedit, Maxudem, vellet nollet, adductum coram sisteret. Maxudem Salmae fauore subleuari non ignorabat Emires, verebaturque, ne si se ille iudicio stitisset, dilutis criminibus calumniae paterent. itaque non aegre passus est, vt mandati sibi a Mehemete dati fama ad ipsum emanaret, ratus Maxudem desperatione rerum suarum ad hosteis continuo transiturum, et fuga sua fidem delationibus facturum. nec spe sua omnino falsus est Emires. nam re cognita Maxudes siue conscius eorum, quae obiiciebantur, siue indignatus tantum iuris inimico homini a Mehemete in se factum, omnia ad fugam composuit, eius tamen excusandae honestam occasionem quaerens. itaque cum XV ab Emire ad eum siue adducendum siue comprehendendum missi essent, ille quasi carissimorum hospitum aduentu laetus eos exquisitissimo conuiuio excepit, et vino somnoque sepultos cisterna tantisper inclusit, dum gynaeceo, filiis, seruis, et familia omni in iumenta imposita ipse cum gemmis, auro et argento in fugam se coniecit, Salmasiam nusquam intermisso itinere, et inde Vannum profectus, vbi nullo non laetitiae et honoris genere a Cicada purpurato acceptus est. pari honore dein a Sinane Erzirumi affectus; qui et eum ad Amuratem deducendum curauit. postea Frehalam et Osmanem purpuratos, qui Sinani in eo bello successerunt, secutus, ac tandem Alepi praefectura, quo familiam et larem transtulit, ab Amurate bello Persico confectodonatus in ea consenuit. iam Sinan Erzirumo Carsam cum exercitu venerat, vbi VIII dies commoratus, inde Tomanim tendens per Archelicam iter habuit, vbi tandiu expetitum ac speratum delati inter Purpuratos principatūs nuncium nactus est. quanquam alij hunc honorem Constantinopoli ad hoc bellum profecturo delatum, et imperiale sigillum per Ianitorum praefectum tunc ei missum scribant. eam dignitatem diu magna cum prudentiae ac fidei laude sub Solimano, Selimo II, et Amurate ipso, adde etiam praecipuae gratiae, quod rarum est inter illos barbaros, constantia tenuerat Mechemetes, cuius saepius supra mentionem fecimus, miserabili, sed maxime memorabili casu ante annum interfectus. is militem quendam pro summa, qua fungebatur, potestate, qua de caussa incertum, exauctorauerat, ademptoque stipendio et alij attributo miserum hominem, qui sibi cum stipendio decus et vitae sustinendae commoditatem ereptam maerebat, ad desperationem adegerat. quam iniuriam ille vlcisci certus stultitiam simulat, Deruisiumque professus, ita inter Turcos, qui apud nos eremitae sunt, vocantur, contemptum rerum humanarum, et solum caelestium sensum prae se ferebat. tum vsitato inter eos more, vt sacerdotes huiusmodi cottidie ad salutandos proceres in Diuanum, qui locus iuri dicundo destinatus est, veniant, et insusurratis detestando ritu suo precib. miseram stipem ab iis accipiant, ad Mechmetem ipsum mane adire solebat. qua re cum eo, et omni ipsius familia lapsu temporis tantam familiaritatem contraxerat, vt quamuis magno stipatu semper incederet, nemine prohibente, ad eum, cum vellet, admitteretur.
tandem venisse opportunam et vltionis et odij exsatiandi nullo tempore neque toties emendicata stipe mitigati occasionem ratus ferro intra manicam tecto in Diuanum venit, et coram omni corona post factas preces in Mechmetem stipem porrigentem insurgit, raptoque pugione et in pectus semel atque iterum, antequam quisquam succurrere posset, adacto senem humi exanimem sternit, statimque iniectis a circumstanti multitudine vinclis ante Amuratem, sic enim iusserat, sistitur: qui veritus ne purpuratorum coniuratione supremam dignitatem ambientium tantum facinus patratum esset, ex ipso reo caussas eius sciscitari voluit, cognitoque nullius impulsu, solo priuatae iniuriae vlciscendae desiderio, cuius sensum semper recentem constanter seruauerat, scelus admissum esse, Deruisium Mechemetis seruis, vt poenas de percussore dignas sumerent, tradi imperat, qui misero homine exquisitis cruciatibus excarnificato heri de se optime meriti manibus parentarunt. ei in tanto munere Achmetes dignitate proximus successerat, qui post paucos menseis cum ex infirmitate decessisset, vacuum locum inter aemulos purpuratos controuersum reliquit. ij erant Mustafas, et Sinan. et ille quidem olim Selimi II praeceptor, postea bello Cyprio ex voto confecto clarus aetati ac meritis suis eam dignitatem quasi debitam ambiebat. sed Sinan Mustafae merita suorum comparatione eleuabat, et Guletam inexpugnabilem Christianorum arcem Hispanorum tam valido praesidio firmatam et subsidiis accipiendis opportunam procul in Africa positam modica classe intra paucos menseis a se in potestatem redactam ingerebat; cum ille vix toto biennio ac tam magno exercitu fere consumpto duas vrbes in insula vndique Turcico imperio cincta cepisset. ad haec expeditionem nuper contra Arabas rebellanteis a se summa animi praesentia susceptam ac pari felicitate confectam in memoriam reuocabat, quam ille vt nimiis difficultatibus impeditam recusauerat. sed nihil aeque Mustafae nocuit, quam quod cum nuper ignominiose ex Persia reuocatus fuisset, parum Amurati consultum videbatur, eum summae rerum praeficere, quem ob rem male gestam summa belli, quod tunc instabat, praefectura indignum iudicauerat. his accedebant Sultanae Sinani fauentis importunae apud virum obnoxium flagitationes, quae Mustafae meritis, si quae essent, abunde satisfactum ostendebat, quod ille tot criminum postulatus, non solum caussam ex vinculis non dixisset; sed Rationalis et Quaestor eius nuper in ipsius gratiam sine caussae cognitione dimissi essent, interimque vacante primariae dignitatis sede, ipse aetatis praerogatiua principem in Porta locum teneret. itaque summam dignitatem ei seruandam, qui nulli culpae affinis hactenus rem bene gessisset, et porro tanquam feliciter gesturus ad bellum longe maximum missus esset. sed non diu maximopere expetiti et spe ante deuorati praemij repulsae superesse tulit Mustafas, qui siue ex maerore, siue conscientia terrente ob suppressas quasdam regis Persarum legationes VIII Eid. VItil. sibi ipsi mortem consciuisse creditur, accersito morbo ex auidiore melopeponum esu, quibus aquae saccaro dilutae nimiam copiam superinfuderat; cum constans in vrbe fama esset, nisi imperium Amuratis anteuertisset, futurum, vt iussu eius strangularetur. dignus profecto, qui sibi ipse carnifex esset, ob exercitam in Christianos capta Famagusta et praecipue in M. Ant. Bragadinum plus quam belluinam immanitatem. bona mortui fisco illata sunt, portione quadam nepotibus seruata, qui adhuc impuberes ad Portae ministeria traducti sunt. Sinan tanto honore delato laetus, et postea intellecta aemuli morte quasi de inuidia securus ad res gerendas se accingit, et Tomanis munitionem adhibitis peritis designat; quam tamen superuenientibus foedis imbribus, qui continui octo dierum spatio opera militum interturbarunt, vix inchoare potuit, et inde de auxilio Teflisium cum comeatu introducendo sollicitus eo tendit, Taloglio praetorianorum Damasci praefecto, et Homare Saffeti praetore ad excurrendum et praedas agendas praemissis, qui a Simone locorum gnaro intercepti ad vnum omnes caesi sunt, vix praetorianorum
praefecto velocis equi ope elapso. quo intellecto nihilominus Sinan iter persecutus est, et alteris castris Teflisium peruenit. heic ne morte quidem Mustafae exsatiato contra ipsum concepto odio, quo vanitatem hominis magis argueret, qui vt res a se gestas magnitudine commendaret, Teflisium Damasco ambitu murorum et populi frequentia par esse persuadere Amurati voluerat, duces lustrare locum voluit, et concilio habito testeis appellauit, vt de vrbis magnitudine coram Amurate aliquando veritatem perhiberent. secundum haec distributa inter milites pecunia, et comeatus in horrea illatus. tum praesidiarios aduocatos alloquitur, laudataque illorum constantia, qui famem diram canum muriumque carnibus tandiu tolerassent, melioris in posterum fortunae facta spe amice solatur, ipsorumque virtutis rationem habiturum Amuratem, seque commendatione apud ipsum minime defuturum pollicetur, vt digna tantis laboribus merces in tempore rependatur. cum illi acerba expostulatione de praefecto sibi imposito quererentur quod pecuniam regiam interuertisset, Sinan in eum inquiri iussit, et quaestione habita conuictum ad restitutionem pecuniae, quae mox militum commodo cessit, damnauit, et praefectura mouit, suffecto in eius locum Iosepho Georgianorum regulo, quem propter odium, quod illi cum Simone intercedebat, qua re maxime fidem suorum aestimant barbari, dignum existimauit, cuius curae munitionem tot hominum sanguine, vigiliis, laboribus, ac patientia extrema quaesitam ac defensam hactenus crederet. his peractis vasa conclamari iubet. cum in eo esset, venere ad eum Leuentis itidem Georgianorum reguli legati fidem et obsequium principis sui prolixe deferentes, perhonorifice ab eo excepti. is antea se semper medium inter Turcos et Persas gesserat, et vtrisque pacis auctor, cum potentiam Turcicam reformidaret, comeatu Teflisij praesidium et aliis rebus necessariis iuuerat, neque propterea a Mechemetis amicitia, quem ob viciniam colebat, discesserat. principis sui absentiam legari morbum et alia impedimenta caussati excusarunt. quae in bonam partem accipere visus est Sinan, et amico in speciem vultu laetus legatos vestibus auro intertextis donatos dimisit, cum munerib. ad dominum suum perferendis, massa aurea, et acinace auro et gemmis egregie ornato: insuper mandatis secretis, vt ipse qui se medium huc vsque gesserat, pacis negotium inter vtrosque principes gnauiter vrgeret, et assiduis officiis et hortatibus in eo se vinci non pateretur. inde digressus Sinan alteris castris angustias Tomanenseis superauit, vbi a Mustafsade Alepi praetore, quem ille summa beniuolentia prosequebatur, persuasus est, haut hinc longe magnam comeatūs, armentorum copiam, ac numerosos greges esse, qui a paucis Georgianis seruentur, magno in castris ac praesidiis vsui futuros; nec vero difficile eos in potestatem redigi posse, si delecti eo mittantur, quibus se ducem ille offerebat. Sinan occasionem non praemittendam duxit; sed casus Taloglij et Homaris adhuc memor maloiorem numerum amico attribuit, et X OIO armatorum cum lixis ac famulitio cum eo ire iussit. ea praeda studiose obiecta fuerat ex Tocmacis consilio, qui cum Simone coniunctis viribus in insidiis, locis iuxta idoneis consederat. postquam Turci iam praeda in iumenta imposita onusti magis occupati videbantur, ille inopinato apparens in confusos impetu facto magnam stragem citra certamen fere edidit, et principio fugae ab ipsomet Mustafsade facto ad VII OIO occidit, captis plerisque aliis, et mulis ac iumentis ad praedam conuehendam adductis. quo nuncio accepto Sinan perculsus statim eo Ciliciae purpuratum cum delectis mittit, quem et ipse cum toto exercitūs robore sequi constituit; sed serius, Persis recepta praeda iam in ardua montium et saltibus impedita loca dilapsis; quos nihilominus casu iritatus Sinan persecutus in montem praealtum tandem ascendit; ex quo copias Persicas ex itinere fessas ac locis tutis se munienteis procul conspicatus, vlterius progreditur; et dum illi proelij aleam refugere tutius existimantes se recipiunt, vltimum agmen carpit, occisis circiter L. eorum capita a trunco mox reuulsa Turci de
more contis affixa quasi in triumphum longo itineris spatio circumtulerunt. inde insidiis hostium vitatis Sinan Trialam venit Armeniae vrbem tot templis ritu Romano dedicatis famosam. ibi cum ad eum diuersis ex locis relatum esset, ipsum regem Persarum Taurisio egressum cum robore exercitūs cofligere paratum aduentare, edicto proposito iter Taurisium versus pronuntiat, missis Ardacanum impedimentis, et tantum seruatis, quae portando paucorum dierum viatico sufficerent. quod homo omnium vanissimus faciebat, ne potius peti, quam petere videretur: cum tamen eodem tempore, sed occulte Mehemeri, qui ad Caracacen castra habebat, significandum per cursores curasset, vt legatos de pace mitteret, ratus eo nuncio Mehemetis, quominus ad se cum exercitu veniret, impetum retardari posse. interim vt edicto fidem faceret, in Chielderenseis campos Mustafianorum recenti clade infaustos descendit, artificiose explicatis ad magnitudinem virium ostentandam copiis. tum lustrato exercitu, eum quasi ad pugnam instruit, eo ordine, vt IO minora tormenta in fronte collocaret, quae ternis praetorianorum ordinibus seruabantur; post quos sibi locum sumpserat Sinan, hinc inde disposito ad laeuam et dextram exercitu, qui lunari forma maximum campi aequor complectebatur, pediti equite immisto, et scloppetariis cum sagittariis et hastatis confusis. in vltimo agmine iumenta erant, et impedimenta ad vsus necessarios seposita, quae a duobus purpuratis seruabantur cum VIII OIO armatorum. ita instructo exercitu quosdam Turcos et collibus vicinis quasi hosteis impetum facturos concurrere iubet, ad quorum conspectum displosa tormenta; mox et scloppetarij et sagittarij armis quisque suis rem gerunt, tympanis, lituis, ac buccinis classicum tanquam serio certamine canentibus, strictisque gladiis ad solis radios e longinquo micantibus. hoc ludicro spectaculo inutiliter consumptus dies. idem iterum ac tertio sequentibus diebus eodem ordine repetitum in risum ac postremo in contemptum tanti imperatoris vertit, frementibus cunctis, cur non potius Taurisium se duceret, curve hoste tam propinquo, nihilominus quasi ad theatrum conuenissent, ludicra pugna strenuos bellatores occuparet. interim a Mehemete per Sinanem monito Haidares venit, et easdem, quas prius Maxudes, pacis condiciones proposuit; Carsa et Teflisio vltro regem cessurum, et amicitiam cum Amurate coliturum. daret operam Sinan, vt his legibus pax fieret, neque vltra inter eiusdem religionis soc os principes odiis in mutuam perniciem certaretur. Haidarem et perbenigne audiuit Sinan, et officio se defuncturum promisit; nec vero cariturum exitu officium, modo legatus prudens et auctoritatis eximiae tantoque negotio par mitteretur. ita Haidares ad regem, qui Taurisium iam reuerterat, remissus, quid cum Sinane egisset, ostendit; facere spem ipsum, si noua legatio adornetur, vt opera sua pax conuenire possit. quod et regi placuit, et postea Sinani significatum fuit. quibus actis Sinan omisso priore de Taurisiensi expeditione consilio, quasi ex alia occasione reuocatus, Carsam retro tendit, vbi totum mensem per otium segniter contriuit, mirantibus cunctis et stupentibus, ac si non pugnaturi, sed longinquas regiones lustraturi, et ludos aut spectaturi aut in scenam ipsi descensuri venissent. inde Erzirumum repetit, vbi adulta iam hieme exercitus dissoluitur, et singuli praefecti cum copiis in hiberna per praesidia sua missi sunt. ipse Ianitorum praefectum inde ad Amuratem ablegat, qui eum de auxilio Teflisium introducto, instituta ad Tomanim munitione, et successu rerum plenius edoceret, adderetque, cum Persa conuenisse, vt nouam legationem ad ipsum mitteret; ceterum eas huius belli aut difficultates aut incommoditates esse, quibus superandis maiore rerum apparatu, quam hactenus factum fuerat, opus sit; et si quidem Amurates in animo habeat Persarum imperium Otomanico adiungere, multa ad tantam expeditionem desiderari, de quibus non nisi coram ipso agi possit. sequens annus totus in expectatione legationis Persicae consumptus fuit, nulla re memorabili gesta, propter extremam in limitibus et castris inopiam,
militibus fere ab hoc bello alienis, et quacunque ratione possent, se subducentibus. ipse Sinan huius belli pertaesus, vt qui cogitationes in Europam vertisset, et redire in aulam cupiens, vbi summi honoris vberiora commoda percepturus esset, in id toto animo incumbebat, vt pax cum Persis conficeretur, et ex eius occasione cum bona Amuratis gratia e prouincia discederetur. itaque crebris literis et nunciis instabat, vt reuocaretur: nam multa se habere, quae Amuratem maxime scire intersit, quae nec per literas satis explicari, et nunciis tuto committi non possint. tandem eiusdem Sultanae, quae ipsi summam dignitatem conciliauerat, crebris apud Amuratem precibus tenuit, vt Constantinopolim euocaretur. is igitur duobus praefectis cum Quaestore et Rationali Sumachae et Batino institutis; quae tamen praefecturae non magno aestimandae veniunt, nulla praeterea re gesta, et vna atque altera clade accepta, quibusdam etiam machinis amissis, in viam se dat, et sub medium Iulium exquisita cum pompa prodeuntibus obuiam Portae proceribus vrbem ingressus est. Tumultuatum eodem tempore in Africa. Tunetani, vt sunt Maurorum ingenia ad quamuis rei nouae auram mobilia, siue Turcorum dominatum exosi, siue Amidae veteris domini, qui tunc Melitae erat, et a quo sollicitabantur, recipiendi cupidi, coniuratione facta praesidiarios Turcos inuadunt, et obtruncant. qua de revbi cognouit Amurates, mox Vluzalim rei maritimae praefectum cum LX triremibus eo mittit; qui inde occasione sumpta cum in freto Herculeo munitionem aedificare vellet, qua firmata non solum res in Tunetano regno turbatas componeret, sed iniecto veluti vtrique Mauritaniae freno maiora audendi omen e propinquo caperet; Amethes Marochi rex, qui tunc foederatus cum Philippo erat, periculum minime neglexit, et foedus illud caussatus legatis missis Vluzalim, vt ab incepto desisteret, enixe rogauit; alioqui fore, vt regi etiam cum Amurate per inducias nuper foederato, si quid molestiae ei in Africa Turci facesserent, praesto esse, et cum ipso vireis coniungere teneretur. igitur Vluzalis, qui se viribus inferiorem videret, quam vt se aduersus foederatos principes coniunctos, aut alterutrum eorum cum debili adeo classe tueri posset, ad discessūs ignominiam tegendam, fama sparsa, quasi ex alia caussa ad Portam reuocaretur, sine strepitu se recepit, postpuam Tunetem, vnde coniurati mox diffugerant, misso nouo praesidio firmauit. Iamque in Polonia bellum contra Moscum instaurabatur, et Stephanus rex Grodnam venerat, dato negotio Samoscio, vt militem scriberet. is vero, quo peditatum lectiorem haberet, ea ratione vsus est, vt Vrouecius missa, cui praeerat equitum ala, ex nobilitate sola peditem legeret Ferensbekius iussus delectum in Germania habere. scripserat et ad Christophorum fratrem Transsiluaniae principem rex de nouo peditum ac equitum delectu per Pannoniam habendo. magna omnium alacritas erat, ex prioribus successibus spe concepta, vt plerique nulla in auctoramentum accepta pecunia nihilominus ad diem conuenirent. minuit paullum communem laetitiam nuncius mortis Christophori Transsiluani, qui sub id cum diu arthritidis doloribus vexatus fuisset, tandem decessit, relicto Sigismundo filio, qui, antequam rex Varsauiam ad comitia iret, patri successor ordinum consensu designatus fuerat. quo minus regi laborandum fuit in imperio Sigismundo confirmando; tantum ad Portam Ioannem Thomam Droiouium legauit, cum mandatis, vt quando Transsiluania Turcorum stipendiaria esset, ab Amurate impetraret, vt quibus condicionibus priores principes Transsiluaniam tenuissent, iisdem huic eam permitteret; nec si quid contra ea fieret, regem patriae suisque deesse posse ostenderet. iniunctum et Droiouio, vt de Ianiculae Valachiae principis iniuriis quereretur, peteretque, vt amoto eo Petrus prior Palatinus pristinae dignitati restitueretur. nec enim regem Ianiculae viciniam aequo animo ferre, et suorum iniurias, sicuti nec debeat, haut diutius negligere posse. prius legationis caput facile in Stephani gratiam ab Amurate impetratum; alterum non negatum, sed in aliud tempus dilatum fuit.
is casus in eam sententiam Moscum adduxerat, vt Stephanus rebus Transsiluaniae ordinandis occupatus facile in condiciones pacis iam propositas consentiret, aut si minus, tantisper colligendi sui spatium sibi concederet. paullo ante per legatos se tota Liuonia, exceptis Narua, Neuschlossio, Torpato, Adseuio, Nouogrodeco Liuonico cessurum promiserat. rex contra pacis vllam mentionem fieri se passurum negabat, nisi vniuersam Liuoniam Moscus relinqueret; addebatque, neque Velisium vlla se condicione dimissurum; ac petere, vt Sebesium, quod id penitus intra ditionis regiae penetralia situm esset, quo pax firmior sanciretur, destrueretur, fide data, vt ipse vicissim ob eandem caussam Drissam demoliretur; insuper vt CCCC aureorum OIO in bellum insumpta refunderentur. sed postea nuncio mortis Transsiluani accepto mutauit Moscus, et literis a Christophoro Dirseco ad eum a rege misso allatis post longa oratione repetitam pacis actionem, multa in regis inuidiam addebat; quod Neuelensibus condicionibus stare noluisset; quod et Sebesium destrui et sumptuum nomine magnam vim pecuniae flagitaret. atqui scire eum velle, se tributarium eius esse nolle; impensas vero imputare, earumque ratione pecuniam petere, inter principes inauditum hactenus fuisse. Sebusium se puero conditum, dum Sigismundus rex Polonia et Lituania potiretur, etiam cum Polotiam reges Poloniae tenerent, et Russicae ditionis semper fuisse. insuper indignabatur, quod rex nullos ad se legatos misisset. itaque se quoque nec post quadragesimum aut quinquagesimum annum oratores vllos missurum affirmabat. postremo in regem multa acerbe inspersa; quod minime regio sanguine natus esset, et multa immaniter a suis patrata indulgentius tulisset, exemplumque de adipe e cadauere humano detracto afferebat; demumque, quod globis candentibus inusitata ratione Sokolam incendisset. rex literis hisce acceptis respondet legatis, etsi iure gentium eos hostium loco habere possit, qui non pacis faciendae, sed explorandi ac se circumueniendi caussa venissent, nolle se tamen ob eorum perfidiam a perpetua mansuetudine ac lenitate sua recedere. itaque ipsi domum reuerterentur; ad literas eius per suum hominem se rescripturum. iam ante Moscus legationem ad Rodolfum Caesarem, et ad Pontificem miserat; qua auxilia aduersus Turcum communem Christiani nominis hostem pollicebatur. id arte factum interpretabantur Poloni, vt Pontifex partes suas interponeret, quo pax inter Polonos et Moscos conficeretur. neque enim sperare posse Pontificem, vt Moscus vireis contra Turcos verteret, quandiu Polonos a tergo hosteis haberet. vix adduci potuere legati, quippe orientali ecclesiae addicti, vt ad Pontificis pedes osculum deferrent. discessuris adiunctus viae comes Antonius Posseuinus ex Iesuitarum sacerdotum numero, homo rerum agendarum peritus, et qui legationis illius pararius extiterat. is, cum legati per Polonicam ditionem iter se facturos negarent, sed eodem, quo venerant, itinere Lubecam tenderent, inde Naruam traiecturi; acceptis a Stephano literis, sic enim a Pontifice iubebatur, per Poloniam iter habuit, et in itinere a rege impetrata praefectis, qui Velesij capti fuerant, libertate, cum legatis in Moscouiam contendit. inde rex magna molestia penetratis siluis Sauolociam venit. heic consultatum, quo ducendum esset. et quanquam ordo rerum exigeret, vt Plescouiam iretur, non defuere tamen, qui Nouogardiam tentandam censerent, quod Lukis commoda per Louatum flumen Nouogardiam nauigatio esset. Torpatum et quidam ducendum aiebant, oppidum in Liuonia, quae petebatur, situm; quod praesidij illius magna pars Plescouiam, quo iturum regem Mosci credebant, translata esset. sed vicit sententia plurium, et quasi rerum gestarum series, quae exercitui victori Plescouiam obiiciebat. dubitatum tamen de castellis, quae a lateribus imminebant, tentandane eorum oppugnatio esset, antequam Plescouiam iretur. ex iis Krasnohorodam cum Mosci more suo incendissent, commodum accidit, vt Kosaci statim occupatam subitario opere munirent; quo fiebat, vt exercitus Plescouiam iturus ab excursionibus reliquorum castellorum,
ea erant Sebesium, Opoca, Ostroua, et Velia a Mosco itidem incensa, tegeretur. eodem tempore rex Philoni Kimitae negotium dat, vt se cum Tataris a Vitoldo olim duce agris in Lituania donatis, vt supra ad annum LXXIV diximus, quos Michael Haraburda ducebat, coniungeret, hostemque ancipiti metu distinens mutuis populationibus excursiones eorum vlcisceretur. tum ante quam Sauolocia discederet, tabellarium cum literis ad Moscum mittit: quibus etsi armatum hosti maledicere infra animi sui magnitudinem existimaret, ne tamen e silentio ipsius maiores spiritus sumeret, ad vltimas Mosci respondebat. quod Neuelensibus condicionibus stare noluerit, id fecisse, quod post Sauolociam captam res integrae non essent, et sumptus belli, quos non sponte sed iniuriis coactus fecerit, aliorum Christianorum principum more et exemplo repetiisse. quid enim aequius esse, quam vt a quo iniuria profecta fuerit, ab eodem omnis iniuriae caussa et damnum praestetur? Sebesium vero haut dubie in regia ditione, vtpote intra Dunam situm, ac proinde a Mosco in alieno solo exaedificatum esse. quod oratores ad eum non miserit, non esse, quod se accuset; neque enim legem vllam de mittendis oratoribus perlatam, nisi quam vel vsus vel voluntas cuiusque imponit, omninoque iudicij non necessitatis rem esse; et facile ei credi, quod se intra quadragesimum annum oratores non missurum minatur: nam id longissimum vitae spatium esse. non igitur post XL aut L annum, sed citius fortasse missurum. tum ad contumeliosa descendit; non se tam moleste ferre, regem non natum esse, quam gaudere, quod virtute sua dignus habitus sit, cui tot procerum suffragiis regnum amplissimum deferretur. neque vero inuidere illi, quod non plurimorum de eo hominum iudicium aut spectata virtus potius, quam mulieris Glinscij Sigismundi quondam regis proditoris filiae vterus Moscouiae ipsum dominum imposuisset. crudelitatem in detrahendo e cadaueribus adipe primum non a se profectam: deinde nihil in eo contra humanitatis et Christianae pietatis morem, qui vt viuis tanto rectius consulant, ex medicorum disciplina vel in minutissimas partes mortuos dissecant, admissum: ridiculam autem misericordiam ipsius esse, qui cum in viuos omnia cruciatuum exempla edat, mortuorum cura affici prae se ferat. tum Sokolae casum, qui ad fraudem inepte referatur, in inscitiam eius retorquet, quem tot praeclara rei militaris nupera inuenta fugiant. ad extremum eum ad singulare certamen prouocat. plenius haec et copiosius illa epistola edisseruntur, quae tunc et Latine et Russice euulgata est, et additus ad eam de ipsius Ioannis Basilidae vita vna cum epistola ad eum transmissus liber postea editus, qui potius criminosae accusationis, quam historicae narrationis occasione cum scriptus sit, eo minorem apud posteros fidem fortasse merebitur. Sauolocia rex Voroneciam progressus prioribus de disciplina militari legibus nouas ex procerum sententia addit; et rogatus, vt ad conseruandam disciplinam more maiorum summum exercitūs ducem crearet, eum dixit Samoscium. is quamuis illum magistratum maxime ambiret, tamen initio modeste se excusauit, et tandem multa honeste praefatus se regis imperio cogi libenter passus est. regem male habebat, quod dum in hostico bellum gerebat, a tergo a Ioanne Sueciae rege belli socio et hortatore premebatur. siquidem Suecus Pontium Gardiam ex Petrocoriana nobilitate virum strenuum, cui filiam naturalem in matrimonium dederat, cum exercitu interea in Liuoniam miserat, qui arma contra Moscum ex foedere destinata in Liuoniam ipsam verterat, et castella quaedam, quae ad Osiliam et maritimam regionem pertinent, occupauerat; frustra ante ad eum Ioanne Herburto Sanocensi praefecto et postea Laurentio Goslicio missis, qui, vt a Liuonia abstineret, eum hortarentur. quod tamen ad tempus dissimulare coactus est. interea Moscus Plescouiam muniebat, muris vetustate neglectis nouo opere instauratis, et nouis ad priora additis propugnaculis, praesidiisque ex arcibus vicinis detractis firmabat. Samoscius noua dignitate auctus ratione itineris cum rege constituta post lustratum exercitum ad dextram Lituanos
incedere iubet; milite aulico, qui ad Gedanum militauerat, et per absentiam Ioannis Sborouij a Christophoro Nisicio ducebatur, iis attributo. partem aliarum copiarum cum Stanislao Tarnouio Ioannis Tarnouij illius famosi ducis nepote, qui eandem, quam tunc Samoscius, olim potestatem in exercitu habuerat, Ostrouiam versus, vt castris locum deligeret, praemisit. quem mox subsecutus Samoscius castraque ab inferiori parte ad Velicam flumen ponit. sita est Ostrouia in insula, quam Velica efficit, indeque nomen lingua Slauica sumpsit. in ea castrum insignis magnitudinis, et ad hodiernum belli vsum propugnaculis optime dimensum, ita vt duo castri latera, vnum quod ad VII trionem, alterum, quod ad ortum spectat, defendat: sed obtusiore tertio, ad occasum vergente, quod ita modico flexu lunatum erat, vt nulli recti tormentorum ictus secundum id latus dirigi possent; nec proinde quidquam periculi ex eo militi a cormentis immineret. igitur ad propugnacula in meridiem spectantia verberatio instituta, quibus a defensoribus nudatis, et occidentali parte innoxia, citra discrimen miles in ruinam euasurus sperabatur. rei tormentariae praeerat Veierus; iamque magna muri strage edita Pannonij ad impetum faciendum se parabant, cum praesidiarij deditionem fecere. inde Plescouiam rex ipse progreditur. in primo agmine Baltazar Andreae regis fratris F. cum Pannonicis, Palatinus Braslauiensis cum Polonicis copiis incedebant; qui vbi ad Cerecham flumen, quod ab ortu in Velicam influit, peruenerunt, ex Pannoniis quidam in vlteriorem ripam transgressi copias suas tripartito diuidunt, et tribus locis insidias struunt. missi dein qui hostem in excubiis sedentem ad pugnam prolectarent. Mosci insidias veriti cum primis congressi, cum retro cedere vellent, secundos ex insidiis exiguo numero consurgenteis conspicati vlterius procedunt, quod vtrosque numero superarent, effuseque insecuti ad tertios protracti sunt, qui maiore numero inuecti Moscos postremo in fugam vertunt. capti ex iis III Boiarici generis, ita Mosci nobileis vocant, et in castra perducti, ex quibus quae vires in vrbe essent, quid praesidij animique hostibus esset, cognitum est. adducti et aliquot captiui a Sigismundo Rosnio veteranorum Polonorum ductore, ex quibus singillatim interrogatis idem intellectum. Plescouia loco amoenissimo sita, duorum amnium confluxu, patentibus campis, et crebris collibus leniter assurgentibus ac frequenti iunipero vestitis, qui a Voronecia vsque non secus, ac si de industria consiti essent, hortorum speciem praebent; tum maxime monasteriorum, quae vltra XL numero egregie ex lapide exstructa eo loco visuntur, ambitu veluti circumdatur. vrbs in longitudinem porrecta, qua ad occasum vergit, angustior; a meridie Velica flumine alluitur, qui multis iam acceptis amnibus magnus V infra passuum millibus in Pelbam lacum influit. a VII trione cognominem fluuium habet, qui non procul a Nouogardia ortus, mediam Plescouiam diuidit, quae triplex est, et tribus muris distincta, mediamque arcem habet, et ipsam in treis partes diuisam: in exteriorem, quae ad meridiem et Velicam spectat, Kersemnouiam, alteram Domantouam; tertiam mediam dictam, non ad arcem, sed vrbem ipsam, cuius quasi vmbilicum tenet, appellatione relata. VII trionale latus omnium longissimum ad VIII passuum OIO muro ex lapide facto protenditur, ad quem Moscus alium interiorem ex terra inter binos trabium ordines contentum adiecerat. propugnaculis ex eodem lapide firmissimis vndique cingitur; quae cum non ita aequali spatio dimensa mutuo se protegerent, ex angulis eorum noui parietes proiecti, altissimoque cespite vestiti fuerant, fenestris pari inter se spatio, vt prominerent, dispositis. additae ad propugnaculorum angustiam supplendam, et maiorem firmitatem turres ligneae, quibus tormenta, cum disploderentur, contineri possent. vrbis Plescouiensis in Russorum annalibus antiquissima mentio est circa annum ab orbe condito, vt ipsi numerant, VI millesimum CCCC XII, quo Thorium filium Rurici principis Russiae Olgam ex ciuitate ea vxorem accepisse, ex qua Suentoslaus filius natus sit, memorant. inde varia cum vicinis
bella ciuitati fuerunt, ac maxime cum Icolis populis, quorum nomen cum imperio periit: cum Sudetibus item, in quibus hodie Torpatum est, et cum Germanis Liuonensibus. postea Germanis captam vrbem iidem annales tradunt, anno ab illo priore CCCXXXVIII, ab Alexandro Iaroslai filio ex Monomachi stirpe haut multo post in libertatem assertam, qui profectus a Batti Tatarorum principe superatis Liuonis ex pacto vrbem recepit. ab eo tempore florentem fuisse, et Sen atūs amplitudine optimisque legibus temperatam late ditionem suam sparsisse, quippe ad quam magni Luki et Isborcum; eorumque territorium pertineret; quas prouincias per Palatinos Senatus regebat. vniuersis vero magistratibus principem finita cum potestate praefuisse, quem nouo et inaudito apud alios instituto a Russiae aut Lituaniae ducibus petebant. sic enim Timotheum a Lituanis, postquam sacris Christianis initiatus fuit, anno VI OIO IO CC LXXIV, ac filium eius Dauidem accepissc. dein ab Olgerdo filium eius, qui sacro lauacro ablutus Andreas dictus est. deindse cum Russiae ducibus conuenisse, vt eorum maiestatem certis condicionibus colerent, principesque, qui secundum patrias leges imperarent, deinceps accepisse. tandem anno VII millesimo XVIII a Basilio Ioannis, qui tunc regnabat, patre libertate prorsus spoliatum; quo ille Plescouiam IX KaL. Febr. die Oximae sacro venit; cui in rei bene gestae memoriam postea templum consecrauit, et ad templa primaria descendens per episcopum Columensem vrbem captam pronunciauit, eamque diripuit; Senatum omnem, maioremque nobilitatis partem in vincula coniecit, et immissis nouis coloniis in Moscouiam secum abduxit. arci praeerat Basilius, et fratris eius Petri ad Vlam flumen olim a Nic. Radeuilio caeli filius Ioannes Suiscij, e Susdaliensium ducum familia oriundi: Andreas item Coroscinius et Plesciouus. equitum invrbe VII OIO, peditum, iis connumeratis, qui ex oppidanis militareis operas inter milites obibant, L OIO; vrbanae multitudinis totidem hominum capita erant. Kosaci et duce Nic. Circassio operam suam addixerant, qui ex instituto militiae suae per agros palanteis excipiebant, praedisque agendis insidias ponebant, quos tamen Suikcius conuiuio ex occasione in vrbem acceptos intra moenia continuit. his cognitis, et loco diligenter lustrato tantam vrbem populis frequentem tot militum numero et tanta apparatus bellici vi munitam aggredi immensae molis opus merito visum est, adeo vt conatus primo poenituerit, et de oppugnatione aut Nouogardiam, aut ad alia proxima castella transferenda cogitatum fuerit. sed quia ad famam, quae de expeditione Plescouiensi sparsa fuerat, atque adeo regis existimationem pertinebat, ne frangi difficultatibus, aut fortunae suae ac militum virtuti diffidere videretur, in proposito persequendae oppugnationis permansum est, et ab orientali latere obsidio instituta; quo loco rex Cerecha transmisso castra metatus est; quod ab ea parte frequentes colles assurgentes a tormentorum ictibus frontem tutarentur, et angulus, in quem vrbs muris a parte illa coibat, maiorem rei bene gerendae facultatem dare videretur. eodem tempore Ferensbekius copias, quas promiserat, adduxit; sed ij pauci erant, ex iis fere, qui in Belgio militauerant; et quia Lubecenses parumse comeis in delectu concedendo, siue a Sueco persuasi, siue Mosci offensionem veriti praestiterant. reliqui tirones raptim scripti venerunt, et duce Bartholomaeo Budlero copiae a Gochardo duce Curlandiae missae; et voluntarij quidam; ex Borussia quidem Fabiano Donauo, qui postea auxiliarem exercitum in Galliam adduxit; ex Quadis Redero ducibus. Pannonij ad laeuam iuxta Velicam, Lituani in superiore parte ad Porcouiensem viam consederunt. medio inter hos spatio Poloni triplici carrorum ordine circumiecto ab vtraque riui illac labentis margine castra muniuerunt. Germanis, quod inter vtrosque relinquebatur, spatij attributum. sub id tempus ab Amurate legatus grauis aetate homo in castra venit ex ea occasione. Denletes Chiereius, qui nouissime Tataris Precopiensibus imperitarat, plureis liberos reliquerat, ex quibus Mahometes, qui nunc apud illos rerum potitur, ei successit; neque,
metu an misericordia, incertum, fecit, quod inter barbaros securitatis caussa vsurpari solet, vt ceteri principum liberi e medio tollantur. itaque fratrem Abdelem magni animi et magnae inter suos opinionis virum non solum non interfecit, sed Galgam, is est supremus inter Tataros magistratus, et quasi successor designatus, creauit; quo a Persis capto, et, vt supra diximus, coniuratione Purpuratorum interfecto, eandem dignitatem in Halim alterum fratrem contulit, eumque spe successionis sibi deuinxit. sed inter haec a dulto iam filio Sadito, quem fratre praediligebat, cum eum successorem in imperio relinquere cuperet, reiecto fratre Galgam dixit, veritusque, ne iniuria hac Halis cum Salomete iuniore fratre iritatus contra se conspiraret, ad paricidij crudelitatem, quam hactenus exhorruerat; necessitate adductus est, deque fratribus e medio tollendis cogitare cepit. at periculi metu territi illi profugiunt, et cum diu exagitati in finibus oberrassent, ex praedis hinc inde abactis victitantes, a Kosacis excepti ad Michaelem Visnouecium Circassiensem praefectum adducti fuerant, qui eos in aduentum regis, sicuti iussus erat, seruabat. eos ex foedere tanquam, perfugas reposciturus venerat Turcicus legatus; cui responsum, quianondum rexeos vidisset, vbi in Poloniam rediisset, caussa cognita, uod aequius esset facturum. ica dimissus legatus, postquam per exercicum egregie in aciem instructis vbique copiis traductus est. quaeomnia intentis et auidis oculis conspicatus barbarus, et equitum ornatum, equorumque praestantiam et vniuerli exercitus speciem admiratus, Faceret Deus, inquit, vt isti principes, regem ac imperatorem suum designans, coniuncti inter se animis essent; ne orbis quidem terrarum viribus eorum par ad resistendum foret. inde progressisad locum castris capiendum Pannoniis, eruptione a praesidiariis facta, et mox intra vrbem compuisis cercatum. exinde vallum Pannonij contra Porchouiensem turrim iuxta fluuium Velicam, nec longo hinc inceruallo Poloni ad Suiniensem itidem turrim promouent, doliis vimineis prius locis idoneis iusto interuallo statutis. quod exiguaiactura et vnius tantum Petri Kendij insigni virtuce iuuenis morte constitic. secundum haec verberantur omni ex parte muri; et Pannonij, quod ab eorum parte cicius murus apertus esset, irrumpere conabancur. sed Samoscio censente sustinendam oppugnationem, dum e Polonorum quoque munitionibus aditus in murum patefieret, aliquandiu deliberatum, tandemque cum sententiam quisque suam tueretur, ne mora interposita spatium sui muniendi, fossasque nouas obiiciendi hosti daretur, decretum fuit, vt oppugnatio tentaretur. igitur Samoscius ad munitiones profectus Polonis Germanos adiungit. Pannoniis Bornemissa praeerat; Germani ante alios ire, eosque Poloni sequi iussi. cum Germani ad fossam successissent, Ioanne Garonna Gallo admodum strenuo milite, qui primus progressus aditum tentauerat, casu ab hoste deturbato, ceteri angustiorem ruinam rati, quam vt per eam possent perrumpere, conferti ad fossam constiterunt. at Poloni locum minime sibi dari indignati per medios penetrant, et hostibus turri lignea obiecta deiectis, in turrim ipsi magno labore euadunt, principesque Vibranouius ac Sirneus in summa turri signa statuunt. idem a Pannoniis signo a rege, qui ex altera ripa euentum opperiebatur, accepto factum, signaque a Thoma Derceno et Matthia Kerekesio in summo fixa; eorumque aemulatione Gabriel Bekesius equitem, cui praeerat, secum trahens et ipse irruit. iamque obsessi suos e propugnaculis pulsos signa diuersis locis fixa cernentes fugam circunspectare ceperant, cum Suiscio passim equo saucio circumuolitante, et obuios precibus, minis, ac verbis ad misericordiam compositis hortante; insuper episcopo vrbis sacra et simulacra circum gestante, dum ad fossas intus obiectas oppugnatores paullum subsistunt, collectis ex pauore animis sistuntur; primoque saxis et tormentis subiectos petere, mox et puluerem turri subiicere ceperunt. at ignem Poloni ferre non valentes, et ex Velicano propugnaculo transuersa scloppetorum per latus verberatione infestari, tandem se recipere coacti sunt; quibus cedentib. omnis in Pannonios
versus impetus, qui munitiones obiectas superari posse desperantes; cum diu fortiter pugnando in vestigio mansissent, iamque nox immineret, postremo se receperunt, suis prius, qui caesi erant, sublatis. desiderati eo die ex nobilitate Polonica amplius XL; ex Pannoniis totidem, et in iis ipso Gabriele Bekesio. ex Moscis et multi occisi, et in iis Nic. Circassius Kosacorum ductor. hac clade accepta, vt militi reficiendi se ex casu aduerso spatium daret Samoscius, Georgium Mniscium Sanocensem praefectum, qui integer adhuc erat, cum suis excubiasobire iubet. inde mittuntur, qui militem et tormentarium puluerem vndique conquirant, quod interceptis literis obsessos casu concussos esse appareret, et modo in obsidione haererent, loci potiundi spes esset. interim consultum visum, vt castella circa vrbem ad impediendam comeatus importationem muniantur. cuniculis etiam res acta, sed exiguo prosectu. et quia auxilia per Pelbam, et inde per Velicam ventura nunciatum esset, Samoscius nauibus conquisitis continuas arbores vncis ferreis in singulas impactis, per eosque catenis transmissis ea, qua erat, flumen latitudine connectit; alias item e superiore fluminis parte, qua venturus hostis erat, secundum aduersam ripam alligat, ita vt cum hostiles naues transmisissent, regressu ab ea parte intercluderentur; alias postremo ab inferiori parte vrbem versus obiicit, vt cum in eum locum peruenissent, irretitis vtrinque nauibus in nullam partem effugium pateret. ita Germani nauibus impositi, vniuersieque rei praeficitur Vrouecius. nec successu res caruit. nam cum hostes silenti nocte per Velicam subirent, in insidias praecipitarunt, vixque post primum impetum in terram se eiiciunt, vbi palantes excepti et albescente iam die capti, ac CC circiter Boioarici generis in castra adducti sunt. aliud et a Torpato missum subsidium, quod mature, antequam in Germanos incidisset, se reccpit. Nicolaus Costouus aliud et terra in vrbem introducendum susceperat, isque per auia et solitarias siluas incedens, suis per noctem dilapsis, qui de intercepto priore subsidio intellexerant, herbis per aliquot horas contectus latuit. tandem a Lituanis animaduersus iuxta Suatohorensem viam, cui nobilissimum coenobium imminet, sub diei crepusculum captus est. Daniel Istenouius, qui primum agmen ducebat, euitatis iis locis, in quibus ignes cernebantur, in vrbem cum paucis euasit. caesi et paullo post CL qui ducente Theodoro Misceddouo incedebant, et capti circiter LX. dum Stephanus ad Plescouiam anxia cura distineretur, non minus animi ob Suecorum in Liuonia successus discruciabatur. Ioannes Sueciae rex quantumuis ab eo monitus, vt a Liuonia, quae iuris Polonici esset, abstineret, neque ex aliena victoria suam praedam faceret, exercitum in Liuoniam miserat. primo Viscuberga capta, Liuoniae borealis oppidum, Suecis per glaciem Finlandici maris incedentibus, et arx a Russis vitam et res, quas asportare possent, saluas pactis dedita IV Non. Mart. quorum exemplum secuti, qui Tolseburgm tenebant III a Vesberga milliaribus, quatriduo post deditionem fecere. recepta et de Russis Vichia duce Carolo Henrici filio, quae regio XI milliaribus in longitudinem, X in latitudinem patet. Loda et arx munitissima vix quatriduum obsessa celcrius opinione a Suecis in potestatem redacta est XI Kal. VItil. haut citra opinionem corrupti praefecti, qui ab eo tempore Suecis militauit. postea Vichelae arcis praesidiarij loco relicto et incenso Parnouiam se recipiunt. inde Sueci Lealam progrediuntur, quam candentibus iniectis in portam globis capiunt, et arcem deditione sui iuris faciunt. qui Habselensem arcem Mosci tenebant, cum se initio gnauiter defendissent, plerisque e Suecis occisis ad extremum pulsaco violenta verberacioneloco, et omni auxiliorum ipe praecisa V Eid. Vtil. eum dedunt. postea Naruam ductus exercitus duce Pontio Gardio. oppidum est ad Velicam situm, qui postquam in Pelbam lacum influit, inde egressus Narua dictus, vnde et oppido nomen, XXX circiter infra passuum OIO in mare exoneratur, tanto alueo, vt per eum maximae onerariae naues ad vrbem commode appellant, eaedemque aduerso flumine Plescouiam vsque agi possint; nisisupra Pelbam Plescouiam versus XX circiter cubitos altae cataractae
cursum earum interciperent. Naruae Liuonicae ex aduerso aliam Iuanogrodum de suo nomine appellatam in vlteriore ripa excitauit Ioannes Moscus tam propinquo ab altera spatio, vt ponte vtraque coniungi, et ab altero in alterum locum telum adigi posset. ex ea progressus cum alteram cepisset, in ea Germanorum et vltramarinarum ac aliarum occidentalium nationum emporium collocauerat, cum merces antea, dum Narua in Liuonorum equitum potestate esset, Torpatum deferrentur. eius praesidij maiorem partem, vt et Torpati, ad Plescouiam, cui magis metuebat, reuocauerat Moscus. itaque exiguo negotio Narua citerior capitur, in quam tormenta vlterioris praesidiarij transtulerant; quibus destituti illi, cum Sueci iam citeriore capta in vlteriorem transcenderent, duce Hieronymo Cagnolo, qui cum aliquot Italorum manu Ioanni Sueco militabat, itatim deditionem fecerunt. eadem praesidiariorum consternatione Iamorodum et Coporia vicina castella in potestatem eius venere. in penitiore prouincia per arces, quae a Moscis tenebantur, arma circumferentibus Veisenstenium castrum alioqui natura et opere munitusimum in deditionem acccptum. mox et castra ad Parnouiam admota. auipiciis Stephani eodem tempore recepta pleraque loca, a Magno duce. Kirempesium, et Fabianum subitario opere munitum; a Biringio Pirchelium, a Thoma Embdano Salium captum. a Dembinio Lenouardum et Ascherotum, quae vtraque Dunae fluuij ripae imminebant; peditatu a Rigensibus, quibus grauis hostilis praesidij vicinitas erat, accepto, et Scoto milite, qui in castra ibat, retento expugnata; admotisque ad Kokenhausium castris eodem victoriae cursu locum capturus credebatur. nec cessabat Nic. Radiuillius cum Philone Kimita et Tataris duce Haraburda in hosticum missis, qui vltra Toropeciam progressus ad Salesam ambiguo initio certamine conflixit, Bogdano Ognicio et mox Gabriele Holubecone rem fortiter gerentibus. tandem fusi Mosci, insequentibus eos ad XV OIO passuum Holubecanis. inde ad Resouam vsque pergit Radiuillius, castrisque ad Volgam positis Halimbecum cum Tataris, quos penes se habebat, versus Sturiciam, quo Ioannes ipse Russorum princeps euentum Plescouiae opperiturus venerat, per flumen contendere, et populationibus ac incendiis late sparsis Polonici nominis terrorem passim circumferre iusserat; quorum aliqui ad Ocomeciam a Moscis intercepti sunt. postea Daniele Mursa ex iis, qui Mosci mensae ministrant, ad Radeuillium transfugiente, et de exiguo hominum numero, quos princeps circa se tunc Sturiciae habebat, eum edocente, iis tamen viribus, quibus potentissimi principis vitam ac salutem septam esse credi debebat, minimese parem ratus Dunam, indeque Dubdam magnis itineris difficultatibus conflictatus se recepit, frustraque inter eundum tentata Toropecia, quam comeatus penuria laborare falso intellexerat, Chelmam recta, et inde priscam Russam versus contendit. pugnatum et ad Opocam a Kosacis, quos contra Nouogardiam oppositos initio obsidionis fuisse diximus. ex iis aliquot a Tataris, qui Mosco militabant, intercepti. rursus Radeuillio in castra reduce, regij Tatari Moscos reprimunt, et Obatinscicum atque aliquot Boiarici generis capiunt. Ant. Posseuinus tunc eMoscouia ad regem venit, et Moscum obfirmato ad id animo esse dicit, vt nullas condiciones praeter eas, quas Polotiae proposuerit, admittere velit. sic enim iudicare, propter hiemis saeuitiem, quae illis locis intensissima esse solet, militem in hiberna mox distributum iri; regem ipsum superiorum temporum consuetudine ad comitia obeunda in regnum reuersurum. interim vrbem obsidione, se metu solutum iri; aliamque quamuis postea protinus belli sustinendi rationem reperturum. sed contra rex, exercitum se prius ab vrbe minime deportaturum, quam vel ea potitus esset, vel Liuonia vniuersa Moscus excessisset; et obfirmato se ad eam rem animo contra hiemis et frigoris vel mortiferam vim perduraturum ostendebat. Posseuinus cum haec audiret, tempus, quo in Moscouiam scriberet, et legatos de pace mitti peteret, flagitauit, et impetrauit, literisque suis quid reiponsi a rege tulisset, et quam spe sua fallerentur
Mosci, mulis verbis ostendit, Moscumque, vt serio ad pacem animum applicaret, in eamque rem legatos ad locum, qui commodus ipsi videretur, mittceret, hortatur. nam a rege impetrasse, vt cum suis legatis de pace agi possit. acceptis Posseuini literis Moscus confestim nuncium remittit cum tabellario suo et literis ad Posseuinum, quibus Sapoliam pagum XC passuum OIO a Plescouia in diplomatum vsus, quae iter facientibus in Moscouia dari solent, constitutum ad conuentum delegit, eoque quamprimum legatos se missurum recipit, quibus publicis literis caueri petit. locus a rege accipitur, ad idque fidei publicae literae mittuntur, dum interim miles in Plescouiae obsidione haerens ingruente iam hieme frigoris incommoditatibus varie conflictaretur. nec deerant, qui odio expeditionis aliquid de Liuonia remittendum censerent, vt pax haberetur, et Posseuinum, vt partes suas interponeret, regemque ad aequiores condiciones nomine Pontificis inflecteret, hortarentur. et quia sciebat regem et Samoscium inprimis, cuius consilio fere vtebatur, maxime alienos esse, etiam instabat, vt Senatores coram Posseuino sententias dicerent. quod maxime regem pupugit, se cogi indigne supra quam dici potest ferentem, sparsis insuper rumoribus iritatum, quasi Liuoniam in Hungaros et fratrum filios diuidere in animo haberet, et ex qua nullus ad remp. fructus peruenturus esset, ad eam subiugandam vitam et sanguinem Polonorum in discrimen adduceret. his maxime se opponebat Samoscius, et nobilitatem voluntariam obtestatus, quae iam missionem petierat, ne discessu suo exploratae victoriae aut honestae pacis fructum corrumperet, rogabat, publiceque ostendebat, ad omnia prius se descensurum, quam infecta re, aut non tali pace, qualem rex proximis comitiis promisisset, inde discederet. vt vero Posseuinus in Senatum vocaretur, contramorem maiorum fieri, qui alteri cuiquam extero ius in negociis publicis aut auctoritatem aliquam tribuere nunquam tutum existimauerunt. habito super his consilio duae manendi rationes omnino proponebantur, vt aut ex castris iam munitis obsidio vrgeretur, aut castellis circum exstructis vrbs ad deditionem inopia comeatus adigeretur. vtramque hiemis saeuitia refutabat, quae necsub pellibus militem diutius in castris versari, nec solo frigoris duritie astricto opus ligonis patiebatur. itaque et confectus a Lituanis porrectusque regi libellus supplex, quo ad incommoda hibernorum vitanda, vt miles in hostico haberetur, petebant, et regi diem praefiniebant, intra quem, nisi pax fieret, liberum esset domum concedere. quae publice cum fierent et dicerentur, Moscum latere minime poterant, magnamque ad res seu vi seu condicionibus transigendas remoram afferebant. nec parua ob id inuidia flagrare se ignorabat Samoscius nuper ad summum militiae magistratum haut sine occulto procerum liuore euectus, cui tamen post eum adeptum se parem praebuit, quanquam id initio potius gratiae, quam meritis eius datum arege obnoxio videretur. sciebat quam incommodi de se sermones sererentur; hominem a puero literarum studiis deditum, atque in Italiae gymnasiis veluti educatum, vitaeque ex muneris necessitate togatae potius, quam militari innutritum, consiliis suis atque obstinatione vniuersum exercitum perditurum; legatum eum in hostico relicturum; ipsum extra belli periculum et immanis tempestatis incommoda ad comitia cum rege in Poloniam rediturum. hic ille est, qui ante octennium, pro ratione officij, quippe regni cancellarius, vnus ex legatis, qui regni Poloniae Henrico Andium tunc duci honorifice adeo ab ordinibus delati diploma in Galliam attulerunt, ipsumque Henricum publica ceremonia regem Lutetiae Parisiorum renuntiauit, magnam cum eruditionis ac eloquentiae, tum prudentiae et ingenij non Sarmatiae rigorem, sed Italici caeli clementiam referentis, et habitu motuque corporis Gallicos mores exprimentis laudem adeptus; ad quem et tunc de legatione illa librum scripsit Fr. Balduinus IC. quo illum tanquam librorum de Senatu Romano auctorem laudat; vt supra demonstrauimus. et vero vt ad proprij nominis celebritatem tunc aliena industria vti voluit, sic vt alieno nomine postea in propriis
laudib. publicandis vsus sit, subdubito. nam libri de Moscouitico hoc bello, qui nomine Reinoldi Heidestenij secretarij regij, circumferuntur, elegantissime et accuratissime scripti, nisi iudicij fallor, aut ab ipso Samoscio scripti sunt, aut potius ab homine latine scribendi peritussimo, qui eos vel ipso Samoscio dictante, aut saltem ex ipsius commentariis exscripserit. rex conuentus nobilitatis indixerat, ne si comitia indicerentur, aut exercitum reducere, aut ab obsidione discedere cogeretur; et nihilominus, si impetrari non posset, vt nobilitatis conuentib. ordines contenti non essent, in omneis casus literas, quibus comitia indiceret, miserat. quod cum rursus astu Samoscij fieri proceres interpretarentur, qui regis in castris praesentia praefractis consiliis auctoritatem astruere vellet, eo maiore in eum inuidia bacchati sunt, sparsis etiam carminibus, quibus ei vita in scholastico puluere, non in sudore militari acta exprobrabatur. augebat inuidiam disciplinae militaris tuendae studium, quam seuere admodum, vt auctoritatem libi conciliaret, a milite exigebat Samoscius, et ab iis iplis, quorum quod iliustrior fortuna esset, peccata etiam et peccatorum ad deterrendos alios poenas illustriores esse dicebat. quos rumores ille siue caritate patriae, siue prudentia, ne in supremi magistratus ingressu impotentis animi putaretur, si sub publica persona priuatas iniurias vlicsci vellet, generose contem psit, et publicae saluti posthabere credi voluit; interim factis, non verbis vt calumnias ab aemulorum maliuolentia profectas reuinceret, operam dabat. itaque cum veteranum militem, qui ad Gedanum fuerat, de stipendiis debitis cetus agitare comperisset, edixit mox, qui priuatas coitiones fecissent, contra disciplinam et imperium militare fecisse iudicaturum, legeque in eos animaduersurum; quod si quid de commodis suis agendum existimarent, vel se appellarent, vel coram se de iis agerent. cum igitur illi ad tentorium suum conuenissent, de angustia aerarij multa praefatus, vt amori patriae ac reip. decori hanc incommoditatem condonarent, rogauit, et se non legatum ad exercitum, sicuti ab inuidis ictabatur, relicturum, sed ipsum toto oblidionis tempore remansurum pronunciauit. cum moneretur ab amicis, videret, quam remsusciperet, cum periculi plenam, tum quae, si secus caderet, magna cum inuidia eius superiorum rerum gloriam omnem esset oblcuratura, iis vnum id respondebat, sic existimare, bonum imperatorem ac patriae amantem ciuem publicae potius dignitati, quam priuatae studere deberer: ac si re infecta discedendum sit, vt res commodius in publicum cedant, ad se peccati cius opinionem, quam in regem ac rempub. vniuesiam malle recidere. refectae interim a praesidiario milite ruinae, ac nouum munimentum exstructum tormentis grandioribus impositis, vt cum quaedam LXX et XXC pondo globos iacularentur, trium terra repletarum corbium, vt ex ordine positae erant, seriem vno ictu penetrarent. Hungari nihilominus et Poloni vallum seruauerunt; cum obsessi et oppugnatores varia artificiosorum ignium peste et aliis instrumentis bellicis hinc inde mutuo se infestarent, nullo alio praeterea profectu. tandem oppugnationis consilio omisso ad vicina loca vis conuersa. ac primum tentatum monasterium, quod XXX passuum OIO a Plescouia abest, in via, qua Liuoniam et Rigam itur, cui Pezzurae nomen, quasi sepulcretum dicas, magna veneratione a Moscis B. Virgini, cuius eo in loco enatam ex arbore effigiem repertam colunt, consecratum, magnisque prouentibus de Nouogroda Liuonica detractis locupletatum. huic praesidium validum impositum erat, a quo pabulatores Poloni frequentibus incursionibus infestabantur. eo missus Ferensbekius, qui secundo in itinere commisso cum hostibus proelio inuitatus rem suscipit, et aperta turri cum Vilelmus Ketlerus Curlandiae ducis fratris F. Gaspar et Reinoldus Tisenhausi scalis admotis irruissent, fractis scalis in imum demissi, neque succurrentibus sociis capti sunt. quo cognito rex ad Germanicas copias Pannonios IO adiungit duce ipso Bornemissa, et maiora tormenta aliquot, quorum displosione diruta muri parte, Thomas Solandius manu aliqua calonum et Kosacorum Polonorum auersam a Germanorum et
Pannoniorum munitionibus turrim, vbi hostem distinerent, scalis admotis petit, itidem, vt alij, cum damno repulsus. magna omnino res confusione administrabatur, ex quo summus militiae dux Samoscius creatus fuerat, non culpa ipsius, sed inuidia aemulorum, qui occasiones a castris discedendi alij aliam quaerebant, ita vt nusquam coniunctis viribus in vllum conatum incubitum sit. quo fiebat, vt dum singuli per se rem gerunt, interim defensoribus vireis suas omneis coniungendi facultas daretur, et oppugnatorum impetus imminueretur. demum hoc exemplo patuit, in leuioribus munitionibus haut minus saepe negligentia, quam in firmissimis dissicultate offendi, quod in hismagnitudo penculi, ac ex eo natus metus virtutem plerumque acuat; contra in illis exiguitas periculi fere curam animi ac contentionem remittat. antequam rex ad comitia prosicisceretur, nam de conuentibus nobilitatis fuit irritus conatus, legatos, qui de pace agant, nominauit Ianusium Sbarasium Palatinum Braslauiensem, qui pro Poloniae regno, Albertum Radiuillium Palatij Lituanici tribunum, qui pro Lituaniae principatu interessent. his adiunxit Michaelem Haraburdam rerum Moscicarum peritissimum, qui scribae munere defungeretur, pacis constituendae arbitrio Samoscio commisso, qui regis vices obiret. rex cum voluntariis et omni aulico comitatu, relicto in castris Baltazare Andreae fratris filio, transmisso ad Duneburgum Duna Vilnam venit. cum Samoscio Polonicus stipendiarius miles remanut, tam is, qui iam ab initio cum. eo ad Plescouiam accesserat, quam is, qui a Sturicensi excursione cum Radiuillio nuper in castra reuerterat, nulli praeterea. is vero per absentiam regis, ne quid negligentia in solutiore disciplina peccaretur, eo sibi diligentius enitendum videbat, quod aemulorum in se oculos intentos sciebat, et si quid peccatum esset, non haberet, cuius auctoritate se tueretur, aut in quem reiecta culpa se excusare posset. primum ex praefectis sex deligit, cum quibus de secretioribus negotiis capita conferret. ij erant Senatorij ordinis Ioannes Tarnouius, et Stephanus Grudscinscius; ex equestri Ernestus Veierus, Martinus Casanouius, Ioannes Lesnouolscius, et Sigismundus Rosnius. cognito autem ex captiuis, quid hominum, quid comeatus in vrbe esset, sic rationem inibat Samoscius, si subuectio comeatus in vrbem impediretur, intra Maium proximum obsessos fame victos ad deditionem necessario compulsum iri; interim captis circum castellis militem contineri et ab asperitate frigoris defendi posse. igitur dispositis insidiis aliquoties pugnatum, dum obsessi pabulatum exeunt, deteriore ipsorum semper condicione. tandem legati a Mosco Demetrius Petri F. Ilecius, Romanus Olfironius, proque scriba Nic. Bassorekus venere, quibus obuiam profecto Posseuino Poloni legati mox subsecuti sunt; initioque actioni facto, primum de Sueco pace comprehendendo actum; cui licet merito succenseret rex, quod ipso contra communem hostem occupato per Liuoniam quantumuis rogatus, vt ab ea abstineret, arma circumtulisset, tamen vxoris precibus exoratus, quae soror Sueci vxoris erat, vt comprehenderetur, assenserat. in mandatis habebant Mosci, sicuti ex transfuga cognitum est, vt si Pleicouia deductus esset exercitus, occasione quaesita colloquium abrumperent; sin minus de pace serio agerent; his autem condicionibus hanc postremo concluderent, vt si rex Lukos et cetera hoc bello capta restitueret, praeter Velisium et vniuersam ditionem Polotiensem vniuersa quoque Liuonia ei cederent. itaque cum viderent legati regem quidem discessisse, ceterum obsidionem adhuc vrgeri, quia tamen mussare multos intellexerant, et ob frigoris saeuitiam tandem obsidionem relictum iri sibi persuaserant, moras nectebant, et de leuissimis rebus tempus, vt ad principem suum scriberent, petebant. interim ex captiuis a Spitcone Iordano viro strenuo et Dersauiensi pugna claro oppressis de Ioannis maioris natu Principis F. morte cognitum est. eum, cum patri opum magnitudinem ac thesauros ostentanti virtutem potiorem thesauris esse respondisset, qua qui praeditus esset, aurum possidentem imperio exuere posset; siue quod obstinatius a patre, vt cum hoste dimicaret,
efflagitasset, scipione in capite ab ipso parente percussum, in epilepticos dolores incidisse, moxque ex iis decessisse captiui narrabant, eo maiore ipsius luctu, quod licet alterum Theodorum nomine filium haberet, tamen is mentis vitio ad regnum aut res alias inutilis haberetur. iamque tempus exeunte anno venerat, quo intensissima iis in locis frigora esse vulgari apud Moscos sermone ostenditur, qui Nicolai et Christi frigora appellant, cum maxima designare volunt. Moscouia quippe cum omnis sub ipsis fere trionibus posita sit, nuilibi in ea, quam in Plescouiensi agro, frigora vehementiora sunt. itaque animalia, quae aliis in locis nigro aut fusco sunt colore, vt corui, gallinae siluestres, perdices, lagopodes, vrsi, lepores, aliaque id generis seu caeli natura siue frigoris vi candida ibi conspiciuntur. noctium vero tanta longitudo est, cum longissimae sunt, vt diei spatium non amplius, quam V horarum sit; quo fiebat, vt excubiae difficilius, nec nisi cum mortis periculo plerunque obirentur. tanta quippe eius vis erat, vt vbi quis extra tabernaculum pedem extulisset, omnibus fere membris atque iis maxime, quae aeri patebant, naribus auribus ac facie tota gelu astrictus obtorpesceret, dein febri superueniente emoreretur. quod autem de illius caeli natura cum miraculo nonnulli prodiderunt, vt aquae ipsae, dum funduntur congelentur, id experimento multis constitit. itaque cum exeubiae exterius initio agerentur, plerisque membra emoriebantur. cuius rei exemplum ab eo, qui hanc historiam scripsit memorabile proditur, de equite quodam turmae Rosnianae, cui cum vtrumque crus plane iam frigore emortuum esset, isque inde in febrim, quam mentis alienatio secuta erat, incidisset, medicus ferro crura resecuit, adeo nullo sensu, vt postquam ad se rediit, non secus ac si aliquam ornatus partem requireret, de pedibus amissis astanteis interrogare ceperit. cuiincommodo hoc remediumpro tempore attulit Samoscius. quaternis vicibus excubias singulis permutabat, et paucos extra emittebat, atque ex eo numero fere, qui non hostiresistere, sed eruptionis hostium suos commonefacere possent; ceteros in armis paratos se ab iniuria aeris adeo infesti defensos sub tentoriis tenebat. Pertinet et ad res Polonicas collatio doctrinae inter Hieremiam Patriarcham Constantinopolitanum et scholae Tubingensis theologos diu ante habita hoc anno euulgata et postea variis scriptis agitata. ante octennium Iacobus Andreanus ecclesiae Tubingensis praepositus et Academiae cancellarius, hos enim titulos sibi sumit, et Martinus Crusius linguae Graecae Latinaeque in ea professor confessionis Augustanae praecipua capica in Graecam linguam pridem a Paullo Dolscio Plauensi versa ad Hieremiam Patriarcham Constantinopolitanum transmiserant, eo consilio, vt postea scripserunt, vt quia Lutheranos toto oriente quasi sectarios exagitari intellexerant, ab infamia, qua inuidiose onerabantur, se purgarent, et vt eorum verbis vtar, lucernam verbi diuini minime sub modium absconderent, sed supra candelabrum collocarent. ad eam benigne et humanissime a Patriarcha primo responsum die XV Maij an. OIO IO LXXVI; intcrim modeste impugnatis, quae receptae in ecclesia Graeca doctrinae aduersabantur. quo accepto Lucas Osiander Andreani nomine et M. Crusius nouum scriptum mittunt Kal. VIIIbribus anni sequentis, compendium scilicet thologiae Iacobi Herbrandi a Crusio in linguam Graecam conuersum, in quo praecipue de regula in S. scripturae interpretatione tenenda et S. Spiritus processione agitur. adillud denuo a Patriarcha responsum anno OIO IO LXXIX, cui rursus a Virtembergensibus tertium scriptum oppositum est anno sequenti die S. Ioannis Baptistae, et Constantinopoli transmissum. ad quod cum respondisset Hieremias VI Iunij, Virtembergenses postremo disceptationem officiosa gratiarum actione clauserunt. eius acta pro tempore a Virtembergensibus suppressa, partim, sicuti ipsi postea retulerunt, vt Patriarchae parcerent, quem tunc in summo discrimine, quippe qui dignitate ad tempus motus fuerit, versari intellexerant, partim, quod nullam ex editione illius vtilitatem ad ecclesiam Dei redundaturam existimarent. at Stanislaus Socolouius regis Poloniae theologus
cum de ea resciuisset, per archimandritam quendam, quem Leopoli Russiae Polonicae metropoli nactus fuerat, magnopere ab ipso contendit, vt quamprimum domum reuersus esset, collationis acta ad se transmitteret. quod et ille haut segniter fecit. igitur ea vbi accepit Socolouius in linguam Latinam vertit, et censurae orientalis Ecclesiae titulo cum annotationibus suis hoc anno publicauit, atque Gregorio XIII P. M. inscripsit, vt ostenderet, Virtembergenseis et eandem cum illis confessionem amplectenteis, cum nullum sibi in ecclesia catholica vsquam in occidente locum relictum viderent, ad antistites orientaleis confugisse, quod olim Pelagianis obiecit B. Augustinus, et nihilominus magnam in ipsorum doctrina discrepationem a sua reperisse. quod cum cognouulent Virtembergenses, eadem Graece et Latine Vitembergae edenda triennio post curarunt cum praefatione, aduersus quam anno post Io. Bapt. Fiklerus I. V. consultus Spongiam icripsit, et ipse Socolouius respondit, et sententiam definitiuam Hieremiae P. adiecit, cum antidoto vltimae responsionis Virtembergensium ad censuram Patriarchae de articulis confessionis Augustanae. sociam operam et commodauit Iacobus Gorscius animaduersione in id edita, cui Crusio nomen fecit. dum Stephanus contra Moscos feliater pugnaret, diuersa Europae parte Philippus Hispaniarum rex pari felicitate Lusitaniae res administrabat. iamque propinquabat tempus, quo Tomarum ad Curiarum procuratores audiendos profecturus erat; sed in itinere Catharinam Bracantini ducis vxorem, cuius praecipuum in regni Lusitaniae successione ius fuisse supra demonstrauimus, officiose inuisere voluit. illa Viciosa-villa Boinum venerat, vbi cum ea Philippus totum diem fuit, et familiare colloquium per horas complureis habuit. missus et Philippus Cordubensis Arragonius, qui nomine regis Bracantinum eius maritum salutaret. inde rex Eluam reuersus Tomarum versus iter intendit. magna erat expectatio noui principis aduentus. heic Philippus vultu sereno cunctos excipere, comiter affari, ad postulata benigne respondere, vt nihil in verbis et externa specie ad summam humanitatem et beniuolentiae significationem reliqui faceret. verum in concedendis gratiis, beneficiis, ac praemiis, quae promiscue petebantur, lente admodum res procedebat, regis facto an ministrorum culpa, petentiumve mutuo se concursu impedientium importuna festinatione, incertum. tantum Bracantino Comitis stabuli dignitas hereditaria confirmata, et velleris aurei insigne datum. ipse, dum sacrum perageretur, post cortinam iuxta regem admittebatur, omni honoris non vulgaris specie decoratus, nulla praeterea re, quae ad fortunarum ac potentiae amplificationem pertineret, cumulatus. antequam conuentus haberetur, iusiurandum a rege praestitum et acceptum est, eo maiore quam nuper Henrico rege, pompa et minore strepitu, quod in consessu Curiarum, nec simili popularium affectu res celebraretur. id ritu sollemni peractum, praesentibus Bracantino antistite, qui in Lusitania Hispaniarum primas habetur, Olissiponensi et Eborensi archiepiscopis, Conimbricensi, Portalegrensi et Leiriensi episcopis, ac regni proceribus, praeeunte in verba Michaele Mora, qui erat Ordinibus ab epistolis. Philippus tacta cruce iurauit. postea recitata iuramenti Ordinum a Mora formula. tum Bracantinus, et Theodosius Barcelli dux eius F. ac proceres; dein sacerdotes, et ciuitatum Syndici tactis S. S. Euangeliis in Philippi fidem addicti sunt. Philippus ipse per se spetie oris venerandus, composito ad humanitatem vultu, ita vt ex Castellensi mores Lusitanos induisse videretur, pallio inaurato conspiciendus, magnaque nobilium vndique confluentium corona cinctus insolitam actioni dignitatem conciliabat. ibi praeteritorum gratia tamdiu expetita tandem promulgata fuit. sed exspectationi minime exitus respondit, cum non solum Antonius Prior, Francicus Portugallus Vimiosi comes, et Ioannes Gardae episcopus Vimiosi frater cum L aliis factionis contrariae principibus, sed etiam cuncti monasticam vitam professi ab ea excluderentur, et ceteri, qui Antonij partes secuti essent, in posterum publicorum munerum administratione indigni haberentur.
id cum multos merito iritasset, qui praeteritorum memoriam sepultam cupiebant, et sperauerant, tamen post crebro repetitas deprecationes nihil impetrari potuit, continuoque qui a gratia excipiebantur, edidis citati, et seuere admodum in eos inquiri ceptum. actioni non interfuerunt Castellenses, ab ea, vt gratum faceret Lusitanis, a Philippo exclusi. quod vt illi patientius ferrent, Albertus cardinalis, quem Philippus secum adduxerat et postea regno praefecit, ab ea abesse, et cum Castellensibus proceribus publico abstinere iussus est. demum XIII Kal. Maias initium comitiis factum, vbi Antonius Pignerus Leiriensis episcopus coram Philippo pro conuentus auctoritate verba feoit, eum Spiritus sancti gratia regi in id institutum, vt rex cum subditis suis de repub. consilia communicaret; laudabilem hunc morem Philippum secutum ab ipsis petere, vt ea, qua hactenus fecerunt, prudentia, erga principem ac patriam amore, et fide, quae in commune profutura existiment, ex animisententia proferant. tum gratiam a rege factam multis verbis amplificat; eam clementiae et benignitatis regiae tantum primitias esse, quae de maioribus beneficiis deinceps consequendis, et ipsorum fidei ac obedientiae responsuris spem faciant. ad haec Damianus Aguiar vnus ex Olissiponae syndicis vrbis nomine gratias egit pro praeteritorum obliuione sancita, et Curiarum conuocatione. tum postulata quaedam protulit leuioris momenti, quae (ita ex compacto conuenerat) ad plebis aucupandam gratiam statim rex concessit: necnon et omnia fere, quae Ossunae dux regio nomine regni curatoribus promiserat, rata habuit, exceptis iis, quae praesidia, Americanam, et occidentalis Indiae nauigationem, et aequalem cum Castellensibus honorum participationem spectabant; de quibus spatium cum Castellensibus agendi rex sibi sumpsit. insuper et aliud breuiculum a syndicis porrectum Philippo de vxore Lusitana ducenda, principe in Lusitania educando, seperandis Lusitaniae a Castellensi ditione rebus, moneta peculiari in regno habenda, vectigalibus minuendis, praesidiis tollendis, iuris ordine constituendo. quae omnia aut rex omnino negauit, aut ambiguis responsis ad marginem appositis elusit. nobilium ordo XXX e suo numero delegauerat, qui meritis suis confisi amplissima sibi praemia deberi fingebant. ij petebant plenam in subditos iurisdictionem; vt qui magistratum gessissent, nonnisi nobilium censurae subiacerent; nullum rex nisi ob egregia merita nobilitatis praerogatiua ornaret, quae ad heredes nisi ob eadem merita non transmitteretur. primariae dignitates et administrationes publicae solis nobilibus committerentur. quae omnia rursus vt insolentia rex negauit, fremente raultum nobilitate. de schola Conimbricae abolenda cogitasse regem opinio fuit, idque iuxta prudentem et cautum principem facturum plerique rebantur, quod periculosum videretur, in noui regni auspiciis nondum constitutis rebus IV OIO iuuenum quasi iurisdictione regia solutorum libere in vrbe vagari, quorum effrenata libertate seditiones alioqui pacato regno cieri possent. nam veluti auctoratorum ad coniurationes contra remp. seminarium id fore. aboleta vero illa academia id boni consequi, vt iuuentus ad Castellensium academias transire necesse habeat, et ita a teneris cum Castellensibus consuescere, eorum mores imbuere, ac veteres simultates deponere paullatim discat. his accedebat, quod Iuris consulti in illa schola, dum initio Henricus cardinalis in Bracantini partes propenderet, eius caussam contra Philippum pertinaciter defenderant, detortis per falsas interpretationes, vt Philippici aiebant, non solum legibus imperialibus, sed etiam sacris canonibus; quae res insigne castigationis exemplum mereri videbatur. his rationibus ipsi etiam Lusitani, qui Philippo fauebant, inducti sic censebant, nunquam quieturam Lusitaniam, si iuuentus literis operam dare sub huiusmodi doctoribus permitteretur. contra tamen tenuit, et Philippus non solum Academiae antiqua iura, priuilegia, ac libertates seruauit; sed eos, qui contra ipsum scripserant, dissimulata generose iniuria fouit, et praecipuo fauore prosecutus est, confirmatis et auctis stipendiis. Pontifex qui initio suas partes, vt diximus, interponere voluerat,
re confecta, cuius arbitrium et gratiam frustra ambiuerat; oratorem suum misit, qui felicem successum Philippo gratularetur, excusaretque, quod belli internecini metu pro muneris sui necessitate fecerat. per eum Pontifex impetratis Iacobo Boncompagno filio naturali, quem principibus viris iam dignitate parem effecerat, et porro amplificatis honoribus cumulare non desinebat, nouis a rege titulis ac muneribus, vicissim ei permisit, vt per Georgium Taidam olim Visei episcopum de caussis perduellium adempto prouocationis beneficio cognosceret. ita que mox citati Antonius Crati Prior et Gardae episcopus, et cum minime comparerent, tanquam contumaces conuicti, et dignitatibus sacris priuati sunt. missi et a Senatu Veneto legati Hieronymus Lipomanus, et Vincentius Tronus, qui Philippo felicia noui regni auspicia gratularentur. inde Philippus in insulas Lusitanae ditionis in Atlantico mari Proregis titulo Franciscum Mascaregnam Eborensem equitem mittit, in locum com itis Togmae nuper defuncti, quo mortuo Ferdinandus Tellus Silua prouincia m summa fide ac prudentia, dum nouus Prorex adueniret, moderatus est, Antonius interim vbique vestigabatur: nam adhuc in Lusitania latebat, tanta popularium ac suorum fide seruatus, vt quamuis magnis propositis praemiis et per exploratores omnem operam Hieronymus Mendoza et Emanuel Portogallus Vimiosi patruus ad eum colloquio fallendum darent, nusquam reperiri potuerit. is Vimiosum comitem in Galliam et Angliam praemiserat, qui vicinorum principum opem contra communem hostem implorarent. miserat et Emanuelem Siluam Turris-viridis comitem, qui Andinum cum iam Camera cum venisset, conuenit. id male Philippum habebat, qui quo maiorem erga se Lusitanorum fidem experiebatur Antonius, tanto magis de nouis in regno nuper parto motibus sibi metuendum intelligebat. itaque et praesidia passim spargere, et classem inTagi aestuario tenere cogebatur, magna indigenarum offensione et incommodo, qui sero errore cognito cum se vndique a Castellensibus quasi obsessos viderent, mutuis se increpationibus incusabant, quod non coniunctis animis et viribus aut se initio strenue defendissent, aut pro libertate patriae honorificis condicionibus cum Philippo transegissent. Antonius fidei suorum confisus omnia in vrbe ad profectionem parauerat, neque eo venire dubitauit, quantumuis paullo ante Petrus Alpoes iuris peritus ob id Olisiponae comprehensus, et rem in parte confessus extremo supplicio affectus fuisset. cum vero is casus eius discessum retardasset, postremo Cetobrigam contendit, vbi naue Batauica portūs Enchusani, cuius nauarchus erat Cornelius Ecmundanus, IC? aureorum pretio conducta cum Franciscano quodam, Emanuele Silua, Thoma Cachiero, Didaco Roisio, Constantino Britone, Didaco Quaresma, et paucis aliis fidis suis conscensa Caletum versus cursum tenuit, cum ab VIIIbri anni superioris, quo Vianam reliquerat, ad Iunium vsque mensem impune in regno latuisset. mulieris cuiusdam nomine Beatricis Consaluae, cuius frater Dominicus cum Antonio in Galliam profectus est, fide et astu id factum postea scriptis prodidit ipse Antonius, cuius ob id effigiem, cum fuga sibi in tempore consuluisset, patibulo affigi iussit Philippus. iamque Curiae dimissae fuerant, et Philippus LXX dies Tomari commoratus Santarenum venit, et Almerinum palatio regali insignem locum. inde cum ad vrbem venire festinaret, nondum tamen fausti ingressūs festis apparatibus confectis Almadam in aduersa Tagi ripa deflexit, loco ad capiendum tantum comitatum valde incommodo, et tandem III Kal. Vtil. qui dies B. Petro sacer est, conscensis triremibus, quas Aluarus Bassanus Sanctae crucis marchio adduxerat, ad pontem ligneum paratum exscensionem fecit, nondum consummatis apparatibus, et ab Hectore Pina magistratūs Camerae primario viro nomine vniuersae ciuitatis salutatus est, habita oratione vanitatis ridiculae plena, qua orbis terrarum maximae ciuitati deberi potentissimum terrarum monarcham aiebat, excusataque ciuium in obsequio deferendo tarditate seu segnitie, tandem refricata Ferdinandi Pinae gentilis sui ab Antonio interfecti, vt supra diximus, memoria, eam vt regni principem, sic primam pro
side Philippo debita sanguinem fudisse contestabatur. demum excusata ob praeteritas calamitates apparatuum tenuitate, ad extremum subiiciebat, tantum sibi Lusitanos de Philippi benignitate polliceri, vt non hoc regnum deinceps Castellensi vnitum, sed cetera ipsius regna cum Portugallensi confusa censeantur. inde sub vranisco magna pompa ad primariam aedem deductus cum precibus ad Deum defunctus esset, ad Palatium perrexit, nobilitate pedibus pompam sequente, et plebe circumfusa, quae insita leuitate, vt nuper Antonium, sic nunc Philippum festis clamoribus et confuso plausu prosequebatur; prudentioribus interim vicem regni admirantibus siue deplorantibus, quod biennio quinque reges veluti habuisset, qua casuum varietate Deus miseros populos diuersa peste adflixisset, et Sebastiani temeritate, Henrici fluctuante imprudentia, Curatorum regni discordantibus studiis, Antonij tyrannide, et Philippi armis ac potentia quasi destinatis irae suae flagellis vsus eorum lasciuientem copiam ac petulantiam ad inopiam ac summas angustias adduxisset. vrgebant proceres, vt nouus rex titulos, commendas, quas vocant, ac praemia inter eos diuideret. sed cunctatione innata Philippus eorum flagitationes, quantum in se erat, frustrabatur; tamen vt in speciem aliquo modo eorum votis satisfacere videretur, Franciscum Sadam vnum ex regni Curatoribus, et Ferrandum Norognam comites creat; Christophorum Moram Camerarij titulo ornat; et Petrum Alcasouam, quem Henricus infesto adeo animo insectatus fuerat, honoribus restituit, et Camerarium item facit. de cetero, cum libellorum supplicum multitudine obrueretur, et rursus multitudine consiliariorum odio et amore in diuersa raptatorum fieret, vt negotia explicari non possent, eorum, qui mercedes petebant, caussas ad duorum concilium reuocauit. ij fuerunt Ant. Pignerus Leiriae episcopus, et Christophorus Mora. ille quidem morti proximus, sed mentis bene compos, quod nullis caritatibus tangeretur, eo maiorem citra amorem cuiusque meritorum rationem habiturus videbatur; hic quod a Philippo in aula sua educatus et probus haberetur. facta et spes Lusitanis ad componenda eorum iam non occulta murmura, vt Maria Augusta Philippi soror, quae e Germania hoc anno in Italiam venit, et Ioannis Andreae Auriae triremibus in Hispaniam deportata est, regno praeficeretur; quae et ob dignitatem personae, et quod matre Lusitana prognata esset, popularium beniuolentiam fratri conciliatura credebatur. rebus in Lusitania pro tempore constitutis Insularum cura Philippum anxium tenebat, merito veritum, ne copiis ex Gallia et Anglia ab Antonio summissis Insulani confirmati porro in rebellione pergerent, exemplumque ad ceteros regni eiusdem subditos emanaret. ad Tertiam missus fuerat Petrus Valdes cum amplissimis mandatis, qui appulsu prohibitus, spretisque ab eo propositis condicionibus se cum viribus, quas habebat, occasionem opperiens in vicinarum Insularum litoribus continebat. cum eo erant Lud. Bassanus, Io. Monsaluus, Didacus Castrensis, Valladares Sarmientus, Ludouicus Ribera, Didacus Valdes. postea Petro summissus cum nouis viribus Lupus Figeroa, vt coniunctis cum Petro copiis insulam vi in potestatem redigeret. dum Figeroa in itinere esset, Valdes aliquoties exscensione facta ad capiendas furto vuas cum negligenter stationes obiri cognouisset, ad haec metueret, ne si aduentum opperiretur, speratae gloriae fructum amitteret, conatum instigante Didaco Valde intempestiua vanitate praecipitauit, et S. Iacobi die ad Insulam fere scopulis nisi ab vna parte, quam Lusitani positis in tumulo IV ferreis tormentis muniuerant, vallatam, scaphas inter Angram et Praiam appellit, primoque impetu deiecta statione et occupatis tormentis, dum locum munire aggreditur, statim ad arma in vrbe conclamatur, et ad pulsum tintinnabulorum concursu facto statim circumfunditur. erat in vrbe Ioannes Betancurius primarius ciuis a Betancurio illo nostrate, qui primus Azoras lustrauit, easque Lusitanis vendidit, sicuti suo loco diximus, genus ducens, qui Philippi partibus addictus cum C oppidanis consciis Philippi nomine inclamato montanos mox concursuros, multosque nomen huic militiae datuoros temeraria fiducia sibi
persuaserat. is verba pro factis reputans sociorum promissis deceptus cum insigni hoc operae pretio facto magnam se gratiam a Philippo initurum speraret, de vrbe in potestatem redigenda consilium capit, sublataque voce et nomen Philippi vbique ciens, cum nemo arma caperet, a plebe circumdatur, magnique beneficij loco duxit, quod cum paucis, qui cum eo erant, male a furentibus multatus, ceterum vita salua in carcerem coniectus est. iamque bis mille amplius Lusitani ad tumultum conuenerant, quorum viribus fretus Cyprianus Figeredus, qui loco praeerat, contra Hispanos ducit; quorum de numero incertus, vt vicissim eos falleret, et tumultuario veluti vallo se defenderet, astu vsus est ex consilio Augustiniani cuiusdam eremitae, qui vt alij vitam monasticam professi tunc licentia grassante se rebus bellicis immiscebant. itaque boues, quorum magnus in insula numerus, vndique conquisiti et stimulis contra hosteis in citati tantum puluerem excitarunt, vt Hispani Lusitanos pone sequenteis dignoscere non possent, et consumpto prioribus cum insulanis velitationibus nitroso puluere et glandibus, fessi et fere inermes ad scaphas confugere coacti sint, iam iritato mari, ita vt cum ad litus appellere commode non possent, multi mare ingressi, et vix gutture aqua extantes, ac crebra insequentium displosione infestati misere perierint. multi interfecti, multi fluctibus hausti; nemini exacerbatis magis vetere odio, quam iniuria recenti animis gratia facta: CCCC amplius ex Hispanis desiderati. in iis Didacus Valdes temerarij conatūs incentor, et Lud. Bassanus. desideratus et Philippus Artaldus strenuus ordinum ductor, qui magnum robustae fortitudinis specimen eo die dedit, ac reliqui fere ordinum ductores. in mortuos etiam saeuitum, et a lixis, qua capite, qua brachiis, qua cruribus truncata cadauera, quae ad extremum immaniter lacerata quasi in triumphum ab insolenti victore in vrbem festo plausu et cum tripudiis relata sunt, prodeuntibus ad victoris occursum etiam sacrorum collegiorum sodalibus, qui non contenti tam crudeli spectaculo etiam mortuorum cruore se polluerunt, ferro et ipsi in eos saeuientes. fama fuit, quosdam corda nihil sentientibus extraxisse, et ex iis prae rabie degustasse. soli Iesuitae, qui, quod suspecti essent, se domi continebant, spectaculo abstinuerunt. Figeredus lectis spoliis et armis in currus impositis vrbem triumphabundus ingressus est, signis per vicos vbique pari lasciuia laceratis. Valdes pugna elapsus felicior nauarcha, quam belli ductor rei infeliciter gestae nuncium primus Olissiponam attulit; vbi Philippus dispositis per litus, et intra Durium et Minium praesidiis arci S. Iuliani muniendae intentus erat, nuncioque illo allato plane de reducendis ad sanitatem citra armorum vim insulanos desperare cepit, animi anxius, cum et populareis male affectos videret, et dimissis Italis Germanisque, et Hispanis varia peste multum deminutis vix circa se V OIO bellatorum haberet, quorum mille Figeroae ad Azoras nauiganti attribuerat. anxietatem augebat incerta de aduentu classis ex India Orientali, Brasiliensi regione, S. Thomae insula, et promontorio Viridi fama; quae si ad Tertiam appelleret, inde proculdubio in Angliam ad Antonium vela factura esset, et quanta spe Philippum frustratura, tantum adiumenti Antonij, qui in Anglia erat, rebus allatura. quantum ad Orientalem classem spectabat, cum constaret eam Olissipona tempore interregni post Henrici mortem profectam esse, verosimile fiebat, Ludouicum Ataidem Indiarum proregem nihil temere fortunae commissurum: sed qua erat prudentia, antequam classem remitteret, opperiturum, dum de compositis regni rebus aliquid certius cognosceret. contra alij disputabant, et Indias ceterasque ditionis Lusitanae insulas commoditate portuum Hispaniae carere non posse ostendebant; sic que colligebant, vbi classis duces et institores intellexissent, Lusitaniam in Philippi potestate esse, protinus ad vrbem venturos. nec opinione illi sua falsi sunt. nam Ataides per literas superiore anno, a Philippo missas cum de successu rerum cognouisset, protinus omissa omni deliberatione, et spretis Antonij per contrarias literas repetitis promissis, classem ad Philippum in Lusitaniam remisit, quae Tertiae propinqua,
cum nihil certi cognoscere potuisset, quantumuis ab insulanis, vt in portum subiret, inuitaretur, recta Olissiponam, vbi quisque vxores liberos ac fortunas relictas sciret, contendit, nusquam obuio facto Valde, qui post cladem acceptam propere se in Lusitaniam receperat. tantum Figeroam obuium habuerunt, qui classis praefectum de Philippi et regni rebus plene instructum ad persequendum iter confirmauit, et aqua ac rebus necessariis iuuit, multisque promissis oneratum dimisit. huius quo dubius magis, eo gratior aduentus fuit, cum multi putarent, et Philippus ipse, classem, quod serius appulisset, in Angliam transmisisse. interea Figeroa ad Tertiae conspectum venit, et cum male affectos insulanos videret, Angrensium tamen animos periclitari st atuit, ecquid in Philippi potestate esse vellent, plenae gratiae et priuilegiorum amplificationis spe facta. verum illi, qui non ex Philippi clementia, sed ex meritis propriis certitudinem promissorum metirentur, superbe responderunt, quacunque parte exscensionem facere parati essent Hispani, eam se illis aperituros. quo responso accepto iam inclinata tempestate Figeroa in Lusitaniam re infecta reuersus est, abducto secum Valde, quem in itinere tandem offenderat, qui mox Philippi iussu in carcerem coniectus est. sed prolatis mandatis, quibus minime ei pugnandi facultas adimebatur, postea libertati restitutus fuit. Antonius iam ex Anglia ineunte VIIIbri Dieppam appulerat, et inde per Rotomagum itinere facto Meduntam venit, vbi ab Anna Iousa, qui primarium gratiae locum in aula tenebat, regis nomine salutatus; ac postremo Lutetiae ad eum introductus, regina parente satagente, quae vanitate seu leuitate muliebri insita de nouo regno spes inaneis conceperat, multis promiss impletus fuerat. cumque sub id de Tertiae rebus nuncium a Figeredo missum accepisset, non mediocriter laetatus est, quod fama spes suas adiuuaret. mox et aliquot nauibus in insula interceptis merces omnes in Galliam transmissae sunt. quod et ille magnifice venditabat, quo fauorem rebus suis conciliaret, et quasi omnibus orientis gemmis onustus venisset, auidos harpyarum aulicarum oculos in se conuertebat, tandiuque illos delusit, donec aliquot ingentis pretij gemmis partim donatis, partim oppigneratis ipse se delusum sensit, ludibrio omnium expositus, et quam vniuersos initio erga se misericordes, tam multos ex iis perfidos et ingratos postea expertus. interea Tertiae conclusi intra domūs suae parietes Iesuitae concitatis in se ceterorum monachorum ac facerdotum odiis, cum nihilominus fidem suam Hispanis approbare insigni facinore peroptarent, reseratis templi valuis ad propriam contra furentem plebem tutelam, ciborium, in quo S. S. eucharisticum sacramentum religiose asseruari solet, in vestibulo statuunt, et quasi eruptionem minati tumultum in vrbe cient; ad quem mox accurrente magistratu et nouitatis caussas quaerente, cum illi audacter responderent, se paratos, si quid deliquissent, vt dignas poenas exigerent; sin suspecti essent, petere, vt in Lusitaniam abire permitterentur; plebs vltra modum commota est, cum alij in iure sistendos tanquam patriae proditores; alij sine mora tanquam perduelleis et Castellensibus addictos vna cum monasterio incendendos dicerent. tandem rursus inter parietes suos conclusi sunt; et mox fani Michaelis episcopi, cui Tertia insula subest, vicarius, qui episcopi vices in insula obibat, quod Castellensibus fauere crederetur, a munere suo depositus est, alio in eius locum, arbitrio magistratūs suffecto. quae omnia cum ad Philippum perferrentur, non mediocriter animi angebatur, eodem tempore tot difficultatibus se victrici eius fortunae obiicientibus. nam et in Belgio res ruere intelligebat, et annitente Arausionensi Ordines eierata priore fide Franciscum ducem Andium regis fratrem sibi in principem delegisse; ipsum vero Andinum cum Elisabetha Anglorum regina secretas nuptias contraxisse; quibus subnixus magnum ad res in Belgio turbandas momentum allaturus esset. Antonium et in Gallia perhumane acceptum minime ignorabat. qua de re cum apud regem per oratorem suum expostularet, sic Rex se excusabat, vt quantum ad matrimonium, cum Elisabetha
Anglorum regina ob religionis dissidentiam ab initio semper contradixisse diceret, et fratrem ab eo consilio semper dehortatum esse. cum vero impedire non posset, postremo assenssisse, et fratrem carissimum tanti regni subnixum opibus, amicum, quam hostem habere maluisse. ne vero in Belgium proficisceretur, aut condiciones ab Ordinibus delatas eorumve patrocinium acciperet, praecipue institisse, et crebris edictis prohibuisse, ne delectus per regnum haberentur, neu nobilitas extra regnum iniussu suo militaret. sed neque id a suis impetrari potuisse, tandemque eo rem per bella ciuilia et turbas praeteritas adductam experimento comperisse, vt aut domi bellum habere, aut foris militandi suis potestatem facere, quantumuis inuitus, cogeretur. quod autem Antonius electus rex Portugalliae in regno acceptus sit, id honoratissimae reginae parentis, cui nihil non debeat, voluntati ac iusto desiderio datum, quae cum ius sibi competere in regno Portugalliae contendat, saluo foedere, quod Gallis cum Hispanis intercedit, et iure suo se facere putat; praesertim cum vi, non iuris via ab eo exclusa sit, si cum iis, qui ius in eo sibi tribuunt, pari iniuria violatis consilia coniungat. his rationibus potius a rege Philippi expostulationibus responsum, quam satisfactum est; qui etsi intelligeret, vera esse, quae Rex diceret, Regemque otio gaudentem inuitum facere sciret, quo pacem in regno haberet, vt ad Andini fratris et reginae parentis immodica desideria conniueret, tamen ad famam pertinere existimans, ne tantam iniuriam inultam sineret, ad antiqua consilia de rebus apud nos turbandis odium irreconciliabile adiecit, quo tandem occasionem nactus ad florentissimi et potentiae suae aemuli regni perniciem defunctus est. Hoc anno Io. Bapt. Antonellus, de quo superioribus libris diximus, cum de Tagi nauigatione perducenda Toletum vsque spem fecisset, opere iuxta admirando et illis prouinciis vtili rem aggressus est; ita duorum regnorum vt antea semper animis, sic impedimentis a natura positis disiunctorum per mutuam subuectionis commoditatem coniunctione quodammodo tentata ac post decennium consumata.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIV.
QVAE dum apud Hispanos geruntur, longe alia rerum facies in Belgio et adiunctis prouinciis erat, vbi cepta superiore anno Stenuicae in Frisia obsidio a Georgio Lalanio Rennebergio vrgebatur, et obsessi iam licentia inter milites exorta pridem tumultuare ceperant; tandemque refragantibus Ioanne Cornupto et Io. Berenbroekio Conradum Theodorum facto decreto ad Ioannem Noritium Anglorum ducem miserant, cum mandatis, vt ipse cum suis hostem aggrederetur, aut si id commodum non videretur, in vrbem OIO delectos secreto immitteret, quorum ope subnixi oppidani in regios eruptionem facerent. sub idem tempus Theodoricus Sonoius ex aquilonari Batauia cum milite egregie instructo Blokezielam venit, vno a Stenuica milliari, et munitionem inibi magno ob viciniam obsessis vsui excitauit. tumultuatum et in castris regiis, vbi caelo frigido cum miles assiduis oppugnationibus vexatus stipendium seditiose reposceret, Rennebergius, vt periculo praeuerteret, aliquot diebus abesse cogitur, quibus collecta vndicunque pecunia ad suos reuersus tumultum vtcunque pro tempore placauit. misso dein aeneatore cum Martini Skenkij et Ioannis Strenfij literis obsessos ad deditionem sollicitat. cum illi recusarent per contumelias et conuicia res agi inter eos cepta; et cum regij obsessos saepius rogassent, an nondum equos suos deuorassent, illi se quibuscunque equis conscensis inarmis pro mcenibus ostentarunt, et eruptione facta castra hostilia proturbant, turmam se equitum habere, neque aut animum aut rerum copiam deesse sibi clamitantes, indeque incolumes ad suos reuertuntur. mutitandis inde vltro citroque literis tempus per Bacchanalia insumptum, et iis a Rennebergio adiecti libelli Gallice a Christophoro Assonuillio scriptis, quibus literae interceptae Arausionensis ad Andium ducem missae continebantur, cum appositis ad marginem notationibus. de quibus literis in Apologia sua Arausionensis se iam purgauerat. inter haec, plebs suspicata de condicionibus inter duces specie familiarium colloquiorumagi, tumultuare cepit, vixque nec sine ipsius Cornupti discrimine motus sedatus est. per has ludicras verborum con certationes tandem ad arma deuentum, et Thomas Epirotarum strenuus dux Ioannem Noritium Anglorum ducem ad duellum prouocat. id cum illi, vtpote supremo suorum duci per belli leges non liceret, Rogerius Vilelmus eius vicarius condicionem accipit, et iuxta dictas vtrinque in certamine leges
ambo exercitu vtroque in armis stante prodeunt, conflictuque facto post illatos ac repulsos vtrinque ictus neutro laeso disceditur, cum prius alter alteri post gratias comitate militari actas praebibisset. demum XVI Kal. Febr. Noritius instantibus oppidanis per Conradum Theodorum, qui apud ipsum Gretornae erat, de suppetiis ferendis serio cogitare cepit, et cum sua, Nassouij, et Mich. Caulerij legionibus, necnon aliquot Gualteri Hagemanni et Stuperi cohortibus Steuikeruolam inuadere statuit. sed conatus irritus fuit, quippe caelo ita obscuro, vt cum obsessi hora condicta erupissent, errantes huc illuc alij ab aliis deflecterent, non sine multorum pernicie. ipse Noritius a Rennebergio, qui de consilio cognouerat, tormentorum ictibus grauiter infestatus est, ac postremo re infecta discedere coactus, et Sennoiam, atque inde Blokezielam petit; vbi et ex Frisia aduentura auxilia opperiri consultum duxit. nam haut ita a comeatu, sicuti iactabatur, in vrbe laborari intellexerat. dum ad coenobium B. Ioannis Campensis haereret, a superueniente Rennebergio septimo post die obsessus et ad summas angustias redactus est, adeo vt obsessi equorum carnib. vesci cogerentur, vixque modico comeatu a Sonnoio Blokesiela summisso primum recreati, dein auxilio cum comeatu veniente Viboldo Euisumo Nieuortio cum VI ex suis et totidem Frisiis duce Hadriano Meningo Merodij vicario omnino liberati sunt. Rennebergius relicta copiosa annona et multis suorum sauciatis Gotornae pago incenso retro summo silentio abiit, fugae simili discessu, cum militum suorum seditionem iam paratam praesentiret, quam statim modica pecunia repraesentata sedauit. cum vero Noritius prid. Kal. Febr. Oldermarctam vno ab vrbe obsessa milliari venisset, Rennebergius tuguria et tentoria deserit, et ad munitiones iuxta exstructas suos contrahit, nouasque insuper aedificat. at oppidani, qui viderent, portas vrbis a regiis vallo obstructas, nouam aperiunt, inter Valtanam et Osteranam, eamque Cornuptanam vocant, quod ab initio Cornuptus vt inibi porta substrueretur, obsessis auctor fuisset. nec multo post tres perdices in forum vrbis aduolarunt, et seu fessae, seu superuolantis accipitris metu a discurrente plebe manu captae sunt. quod Cornuptus in omen accepit, et vt Israelitis olim in deserto laborantibus, sic Stenuicanis esca immissa subuenturum Deum interpretatus, tamen ex numero praedixit, non ante III septimanas id futurum, euentusque fidem verbis Cornupti fecit. nam interim prid. Non. Febr. Noritius, Nieuortius, Caulerius, Iselstenius, Hegemanus, et Stuperus cum XLVI cohortibus, in quib. pedites III OIO et IO erant, et VI equitum vexillis, in Stenuicana silua castra posuerunt, ad Hidingebergam vicum II OIO et CCCC ab vrbe passibus, vt ab obsessis conspicerentur; quippe cum tantum medio spatio plani campi, prata, ericeta, et paludes interiacerent. sed obstabat nouum propugnaculum a Rennebergio in meditullio nuper exstructum. heic aciem regij instruunt, et vi ab auxiliarib. facta ignaris munitionem ex curribus factam subesse, acriter pugnatum, Henrico Snatero exercitūs ductore desiderato. eodem tempore eruptionem obsessi feliciter faciunt, et opima praeda potiuntur. pluries ibidem postea certatum, dum Rennebergius interim nouas munitiones inter Noritij castra et vrbem obsessam festinatis operibus struit. in vrbe non tanta viatici penuria erat, quantum tumultūs ob penuriae metum; quippe cum lustratione et peruestigatione paullo ante diligenti facta in horreis alimenta ad duos menseis suffectura a ciuibus saluti propriae ac libertati insidiantibus celata essent reperta. nihilominus incerta auxilij spe res in vrbe turbabant. itaque Cornuptus homo ingeniosus hanc mittendarum et recipiendarum a suis literarum rationem commentus est; globos plombeos bilibreis biforatos fundi iubet, vnique epistolam, alteri ex foraminibus igneam materiam apte inserit, vt globi fumantes indicio inde facto facilius percipi possent. hoc artificio inter obsessos et auxiliareis cottidie literae comeabant, quib. cum Noritius significasset, intra decimum quintum mensis diem se comeatum in vrbem illaturum; interim ipse munitionib. contra Rennebergium exstruendis improbo labore incumberet; tamen ob intensissimum frigus indurata gelu terra, ita vt perfodi
non posset, operae minime ex voto procedebant, sed commodum resoluente se gelu biduo, quam condictum erat, serius, Noritius postridie nouum propugnaculum ad veteres Aae aquas molitur. ibi rursus acriter a Rennebergianis contra pugnatum ad disturbandas Noritianorum operas; interimque comeatus modicus ab auxiliarib. in vrbem infertur. Cornuptus vix tandem ab oppidanis tumultuantib. impetrauerat, vt ad plagam occidentalem aliquot propugnacula tumultuario opere excitarentur, et pontem Aae ab ea parte imponerent. Noritianae munitiones ab vrbanis tantum IO CCCXC passibus distabant, medio Rennebergio, qui propius ab vrbe IO CCLXX. passibus aberat. eo fiebat, vt tam vicini crebro decertarent. et iam regij de exitu veriti tormenta et apparatum ad loca magis idonea trans fluuium auehere conabantur, cum Noritius VII Kal. Mart. totis virib. Rennebergianos oppugnat; eodemque tempore obsessi erumpunt, et omni ex parte regios inuadunt, sine damno fere ab equitib. repulsi, quod resoluto gelu equi per paludosa loca insequi citra periculum se recipienteis non possent. post diuturnum certamen regius peditatus in ipso conflictu iam auerso a pugna animo tnmultuare cepit, et pecuniam intempestiue Rennebergium poscere, ac voce minaci sublata nequicquam equitib. eos retinere annixis e proelio discedunt. tum tertia pomeridiana hora, cum vix se fessi ad quietem et cibum sumendum composuissent, rursus erumpunt oppidani, vt auxiliaribus, quos ad se tendere e longinquo prospiciebant, praesto essent, ociusque crateis vltra pontem deferunt, et copiosum allatum comeatum intra vrbem accipiunt. nec cessabat Cornuptus, qui dum comeatus importatur, cum suis egressus medium illud Rennebergij propugnaculum oppugnabat, et ardenti stramine ac circulis candentib. emissis stationarios, quilocum gnauiter tuebantur, infestabat, certamine ad noctem vsque extracto; ex cuius cruento ac funesto exitu, Rennebergius pluribus amissis, cum suarum et hostilium virium abunde periculum decisse sibi videretur, mature de receptu cogitare cepit, tormentisque translatis nocte obscura vasa conclamari iubet, relictaque omni annona integra, quae mox in vrbem illata est, cum suis Vestuuicam tendit, tanto silentio, vt oppidani et auxiliares sentire discessum eius minime potuerint. luce iam clara Noritius cum abeunteis insequi statuisset, mox mutauit. tum comeatus allatus per otium introducitur, vrbe post treis septimanas a felici perdicum aduolantium omine a Cornupto praedictas liberata, et obsidione post quatuor mensium oppugnationem soluta. sed gaudium oppidanis minime solidum fuit, peste sub id inter eos grassante. nam aere et solo ob cadauerum foetorem infectis pleraque plebs misere periit, desertoque loco postea regij potiti bona, quae oppidani tanta cura seposuerant, et quib. salutem propriam posthabuerant, quasi in manus tradita citra periculum possessum iuerunt. parum digna Cornupto et Oltofio ob rem strenue et tanta fide in defensione Stenuicae gestam ab Ordinib. gratia repensa est; quippe nunquam impetrata, quod prouin ciales essent, stipendiorum solutione modica; tantum Stuperi et Berembroekij Germanicis copiis, quib. haut multum debebatur, satisfactum est. tempore obsidionis arx Volhouana a Rennebergio haut hinc procul munita deditione a Sonnoio recepta est, et templum itidem a regiis munitum a Gallis, Anglis, et Iselsteniensib. militib. in Kuinderam missis in potestatem redactum. dedita et Lemmera, et Slota post acrem tormentorum verberationem. inde Angli et Scoti per praesidia distributi. Nieuortius in Omelandes profectus, Vinsomensem munitionem a Groeningensibus obsessam aduentu suo liberat, et praesidiis Vinsumae et Varsumae aliisque locis impositis populareis violentis exactionibus diuexat; cumque aliquot ex iis, qui sub Renoio et Verceno militabant, discurrentes ad templum quoddam a se munitum haut longe a Mildestuma se recepissent, a Rennebergianis obsessi per tribunorum absentiam vitam et res saluas pacti deditionem loci fecere. Oienbrugius quoque, cui Rennebergij defectio imputabatur, eodem tempore in Salantam venit, arcemque Boxburganam capit, multaque praeda abacta Gooram et alia loca circumposita munit. sub id Arausionensis post pacatam Scotorum, qui Viluordamtenebant,
mense Martio seditionem, alios item praesidiarios, qui Villebrocae et Besgis ad Somam erant, vix tandem aduectis Antuerpia tormentis ad obsequium reductos, Amsterodamum venit, vbi Batauiae ordines de Andino in principem capiendo consultaturi conuenerant. Aprili dein mense in Frisiam venit, lustrataque prouincia Sanoio negotium dat, vt Stauerensem arcem, quam Reinetus Decama Rennebergij nomine cum circiter CLXX praesidiariis tenebat, obsideret. quod ille haut retractanter fecit, erectisque ad arcem propugnaculis, et superimpositis loricis propugnatores moenia relinquere coegit. tum admotis VI maioribus machinis opera Thomae Bothij loricas ac sepmienta arcis diruit; ac per cunicularios fossam complanat, et ad murum suffodiendum operas propius admouet. quo animaduerso obsessi colloquium poscunt, et reclamante Decama, quem cum XVIII aliis Frisiis hosti in potestatem tradunt, cum Sanoio paciscuntur. recepta arce moenia, quae oppido imminebant, demolitur victor, et vrbem festinatis operibus firmat. mense insequenti Rennebergiani ex magna Anuarta venientes Rediepam occupant, et munitionem ad Aquas, quo inde Nieuortium excluderent, moliuntur. sed superueniente Sanoio incauti et imparati opprimuntur, et captis aliquot signis caeduntur. quo facto Nieuortius accepto ab Ordinibus duorum mensium stipendio Anuartam corona cingit, et mox tormenta ad Monasterium admouet. id vt impedirent regij Midelstuma approperant, et haut procul a Groeninga Rediepam transeunt cum CCC equitibus. et cedendum censebat Nieuortius, sed a suis confirmatus ad defensionem se parat, et rusticos Frisios fere belli rudeis imprudenter inter milites in prima acie statuit; qui viso statim hoste, nulloque praeterea pretio facto, contis oblongis, quibus pro armis vti consueuerant, confisi fossas foueasque obiectas superant, et fuga sua ceteros secum fugienteis trahunt. Hansplombi et Berenbrocij signa militaria amissa. Stuperus et Vischerus duces capti; pauci de cetero caesi. reliqui fere ad Anuerdesielam perfugium habuere; quam regij fugientium vestigiis insistentes obsederunt. primum cum damno repulsi, mox tormenta admouent, et parte munitionis diruta tert a oppugnatione locum expugnant, obuiis cunctis trucidatis, et in iis Gaspare Iargeso tribuno homine strenuo, et quod rarum est, egregie literis instructo. ea clades confestim a Frisiis resarcita, armis pecuniaque Nieuortio popularium studio repraesentatis: quibus fretus ille statim Vinsumam, quam munuierat, rediit. verum ea rursus Rennebergio cum victricibus copiis aduentante dedita, et exemplo grassante cetera praesidia cum Rennebergio successum vrgente transegerunt, qui ad Documam vsque cunctis locis munitis citra sanguinem potitus est. dein Noritio cum Sanoij VIII et aliorum cohortibus ab Ordinibus misso paullum refrenatus victoriae Rennebergianae impetus, et cum Scullius Monicerselianam munitionem cepisset ac vastasset, et Rennebergiani necessitate adacti Gripcercam deseruissent, dum se recipiunt, Sanoij legione incumbente fit conflictus, et cedentes regij ad Groeningam receptum habuerunt, IO CC amplius ex suis desideratis. id actum VII Eid. Vtil. Noritius victor castra haut longe a Groeninga metatur, Anuartae magnae ac Seluertae coenobiis occupatis. nec multo post X Kal. VItil. ipse Rennebergius fatis concessit phtisi extenuatus, ex maerore, vt iactabatur, contracta, magnum que sui moriens vtrique parti desiderium reliquit. erat enim comis et humanus, disciplinae militaris studiosus, fortis, liberalis, ac potius magnificus supra quam vires ferebant, ab omni crudelitate, violentia et ebrietate, quam fere feritas ac superbia familiaria gentium vino deditarum vitia comitari consueuerunt, alienus; ad haec a pueritia egregie literis instructus. nam et Latinam et Graecam linguam callebat, et Mathematicarum artium ac Musicae inprimis studiis oblectabatur. Corneliae sororis, vt supra diximus, instinctu, quae Mariae Brimeae Megensis nuptiarum spem fecerat, a partibus Ordinum defecerat, poenitentiaque ductus paullo ante mortem auditus est, cum aduentūs ad Groeningam sui diem detestaretur, ab eoque tempore sororem auersatus, ne in
conspectum suum veniret, enixe prohibuit. in eius locum a Prorege praefectus est prouinciae Franciscus Verdugus Hispanus, qui P. Ernesti comitis Mansueldij filiam naturalem in vxorem pollea duxit, et multa egregia virtutis militaris documenta dedit. primus eius conatus ad Redingam fuit, e regione Emdae, pagum ad Amisum situm instar peninsulae, vnde paucos ante dies Egbertus Beuelantus cum IV cohortibus regios expulerat, quem soluta a Noritio Groeningensi obsidione XV Kal. VIIbr. haut magno negotio recepit, sed magna cum praefectorum infamia, qui locum ad summittenda per mare auxilia ac comeatum adeo opportunum nulla necessitate pressi turpiter deseruissent. itaque Isaacus Vieringus et Ioannes Cronius huius criminis postulati et damnati fuga mortis poenam euaserunt. Craterus munitionem dum obstinatius tuetur, in eo vitam reliquit. interea Iselstenius cum delectis Goram ducit, quam Simo Limburgus cum IO CCC peditum et CXX equitum praesidio tenebat, et altero propugnaculo capto, dum alterum quatere insistit, a Martino Skenkio cum magnis copiis insperato aduentante vndique arcte cingitur, et quanquam misso ab Arausionensi, quo inconsulto temeraria expeditio suscepta fuerat, subsidio comeatūs penuria tandem deditionem facere cogitur. captus ipse, Vermelous, et Esceda Conradus, et Dauentriae ac Transiselanae consules, qui expeditionis Iselstenio auctores fuerant, et Bliembecam sub custodia auecti. milites dimissi, fide data intra treis menseis contra Philippum non militaturos. sed nequaquam dedititiis fides sincere seruata. nam spoliati multi; quidam etiam interfecti, quanquam Skenkius omnem operam daret, quibusdam etiam ex suis propria manu interfectis, ne fidem datam violasse merito diceretur. inde conuentu Leouardiae habito VII Eid. VIIbr. Noritius ad Verdugi conatus impediendos rursus in Frisiam mittitur; isque cum XI Anglicanis cohortibus, quib. Morganus praeerat, IV Nassouianis, IX Sonoianis, VI Nieuortianis, quae vix III OIO peditum efficiebant, et IO circiter equitibus Goro, Ellerborno, et Henrico Ekio ductoribus prid. Kal. VIIIbr. castra mouet, et per Nieuelae munitiones itinere facto prope Northornam in conspectum regiorum venit. heic Verdugus, qui cum peste, fame, et aduersa tempestate periculose luctatus honestam discedendi hinc sine certamine occasionem praeberi optaret, ex necessitate consilium capit, et Deum magna animi demissione cum omnibus suis comprecatus, vt primis praefecturae suae auspiciis incepta prosperaret, aciem pro vallo egregie loricis munito instruit, eo ordine, vt legio Rennebergiana Monceano ductore et Rinsuordeo eius vicario; tum Billiana siue Frisica duce Io. Baptista Taxi in medio staret; Gallobelgicae suae legionis cohortibus ad latera dispositis. contra in Ordinum castris omnia confusa, et vt in certa victoria secure administrabantur. itaque promiscue cuiuscunque nationis pedites conglobati prodiere, signis in medio collocatis, et ferentariis alas et frontem tegentibus. Rogerius Viliclinus cum equitibus Anglis, et Elleborni vicarius cum suis duas equitum regiorum turmas magna vi inuadunt, caesasque et magna fugientium infamia vltra Nortornam pellunt. quo ex loco cum V regiorum cohortes in equitatum hostilem impressionem facere meditarentur, rursus superueniente in tempore Vingardeno tribuno et per media agmina perrumpente funduntur. et huc vsque fortuna Noritianis arrisit; quae mox discurrente huc illuc et insolenter grassante quasi victoria iam parta milite mutauit. nam dum in vias angustas fossisque crebris impeditas feruore inconsulto ruunt, pedite ad praedas auero, a Verdugo cum recentibus, quos ille in vallo ad extrema sepositos continuerat, nec opinato inuaduntur, et palantes nullo negotio in fugam vertuntur. fugienteis cum equitum turma victor vsque ad nouum Nieuezelae propugnaculum composito gradu in secutus omnino profligat ac dissipat. periere in eo proelio media peditum pars, et ingens equitum numerus; vexilla pleraque capta. primarij duces desiderati, et in iis Carolus Vingardus Sanoij legatus; cui suffectus est Ioannes Cornuptus; Georgius Robertus strenuus centurio, Scullius Nassouij vicarius,
Vinantius Omerus ordinum ductor. ex Nieuortianis Certius Gerritus Entensius, et Cornelius Leouescenus. ex Anglicano Cotonius, Biscopius, et Finnuillanus. praeterea Henricus Ekius, Bellenoinus Ellerborni vicarius, alij. capti Danauus Nieuortij legatus, Bruno Vilelmus Henricius, Petrus Berenstenius, Georgius Edimburgus, alij plerique strenui ordinum ductores. Noritius in dextra glandis penetrantis ictu sauciatus; Nassouius plerosque glandium ictus thorace auertit; Nibetsus ex vulnere immedicabili in capite accepto tandem interiit. ex Verdugianis pauci occubuere, nec clari nominis fere vlli; tantum Volfius Prengerus grauiter in capite ictus. hac victoria praeter spem parta inflatus Verdugus non vtique pari felicitate vti potuit. nam statim transmissa magno agmine palude cum ad Gripercam et Visflietam castra posuisset, exigua propugnacula iuxta alueum sub Nieuezelae moenibus moliri institit, alueo ipso catenis et cimbis praelongis terra saburratis clauso, ne comeatus in oppidum intromitti posset. sed serius id actum. nam Cnopius paullo ante cum annona et duobus fusilibus tormentis ab ordinibus eo missus fuerat. locum tenebant Steinij Malsenij Dani, Gerardi Cornelij Scheij, Reineri Ietseni et Scheltemae cohortes, et ad aduentum regiorum oppidam cataractis reuulsis et aggeribus perfossis aquam in subiectos campos Emmetrelem vsque immiserant, ita vt accedente copiosa pluuia Verdugi castra paene mergerentur. quibus incommoditatibus pressus modo victor victo similis obsidionem soluere coactus est X Kal. IXbr. eumque recedentem insecuti obsessi magna clade vltimum agmen carpentes affecerunt; paullum ipse Verdugus a periculo abfuit. Steinius Malasenus ob egregie nauatam operam torque aureo a Frisiis donatus est, et Ioannis Merodij supremi prouinciae rectoris vicarius constitutus. dum haec procul in Frisia geruntur, longe diuersi motus Bruxellis in Atuaticis erant, vbi recenti adhuc Ecmundani conspirationis, de qua superiore libro diximus, item Iodoci Buchensij, Andreae Anderlecheti, et Ioannis Cobij Angli nuper ob id in quatuor partes secti sensu, et praeualente Protestantium in vrbe potentia Auxius cum vxore Lietkerkij filia in carcerem coniicitur. is coniurationi Hesaei, ob quam et ille securi a Farnesio percussus est, participasse creditus, in arcem suam Liecercanam se receperat, haut longe ab vrbe, eamque Ordinibus ad maiorem securitatem tradiderat. sed postea cum instigatu vxoris homo obnoxius inconstantiae et leuitatis quaedam signa edidisset, ob id Ordinibus suspectus fuit, parumque a periculo abfuit; nisi Oliuarius Templeus vrbis gubernator, qui Auxij sororem in matrimonio habebat, eum protexisset; cuius gratiae id datum, vt liber dimitteretur, fide data, vt se in Galliam ad Andinum conferret. neque heic motus stetit. nam Ant. Riscenueldius professione Dominicanus, qui nuper Gandauo cum aliis exactus se Bruxellas contulerat, eundem casum veritus proprium metum vniuersorum religioni antiquae addictorum fecerat, eosque in concionibus ad propugnandam maiorum religionem hortatus ita animauerat, vt quadam die Templei gubernatoris aedeis circumstarent, confusa voce clamantes, nequaquam passuros Catholicos, immo vitae periculo prohibituros, ne concionator suus ex vrbe eiiceretur. inde capta occasione post tumultum sedatum a Senatu edictum conditur, quo post verbosam praefationem de abominabili reliquiarum et imaginum cultu, particulaque Eucharisticae hostiae sanguine falso manare creditae, vnde ab auaris sacerdotibus credulae plebi perniciose impositum sit, de Vaurensi et B. Antonij capsis, et huiusmodi nugamentis (ita verba edicti ferebant) concilio ipso Tridentino vetitis ac damnatis, de reliquiis S. S. quae contra Ecclesiae R. doctrinam populo obtruduntur, de particulis sepulcri B. Virginis, et B. Michaelis cranio, de statuarum quarundam capitibus perforatis, quibus impostores oleum aut alium liquorem instillabant, vt statuae lacrimas aut sudorem mittere viderentur; tandem vt tam detestandae superstitiones exstirparentur, et auaritiae fomes, qui fallaciis huiusmodi caussam praebeat, e faucibus. sacerdotum eripiatur, his de
caussis, et aliis, quas Senatus hoc rerum statu propalare nequaquam consultum existimat, ad publicam concordiam ac securitatem edicitur, vt Riscenueldius cum complicibus suis facessat; templa ac monasteria claudantur; imagines ac statuae ad vitandam offensionem tollantur, et optima quaeque idoneo loco seponantur, quaeque vendi poterunt, pretio quam fieri queat maximo distrahantur, vt ciuitati grandi aere alieno grauatae, et pauperibus subueniatur; ad haec Romanae religionis exercitium omnino sistatur, ac suspendatur, donec rebus magis pacatis difficultates ac simultates hac in vrbe et toto Belgio sedatae sint. id decretum et pro rostris ciuitatis promulgatum fuit Kal. Maij. idem Antuerpiae factitatum, vbi ab opificum XIII, et iuratorum VI collegiis oblato magistratui ex compacto libello decernitur, vt iuxta eorum petitionem altarium praestantiores summaque arte elab oratas tabulas ipsis tollere et auferre liceret, remanentibus primo altaribus; donec tandem trib uni ac ciuitatis ductores veriti, ne pars aduersa praetextu ad sacra conueniendi in alteram coniuraret, publicum religionis antiquae vsum intermitti postularunt. quod et ad extremum recusante initio Senatu obtinuerunt, edicto ea de re Kal. Vtil. condito, quo libertas tamen, quantum ad baptismi, matrimonij ritus, et consolationem aegrotorum, necnon et sepulturas defunctorum, modo sine pompa ac conuentu id fiat, ciuibus permittitur; non item extraneis; et duo sacella in vrbe ipsis in id assignabantur. VI item sacerdotes pacifici nominantur, sacrorum concessorum celebrationi destinati. eodem edicto ex sacro ordine, et alij, tam ex illa vrbe quam reliquis Belgij exacti, aut qui ante quatuor annos in vrbem migrauerint, exire ex ea iubentur, exceptis mercatorum nationibus; cuncti autem arma ponere iubentur. sub id tempus, cum vndique de turbis ac coniurationibus religionis caussa a sacerdotibus clam initis afferretur, eo diligentius in vicina Britannia, vbi de industria a Belgis Protestantibus ad leniendam facti proprij inuidiam res in maius extollebantur, in suspectos inquiri cepit. iam ante Elisabetha sibi a sicariis metuens homineis fidos miserat Durocortorum Remorum, vbi Seminarium Anglorum erat a cardinali Lotaringo studiose olim institutum, et a Ludouico, qui postea cardinalis Guisianus dictus est, in Mariae Scotorum reginae cum Lotaringis proxima cognatione coniunctae gratiam amplificatum. ij se ob religionem patria aut pulsos aut sponte exules simulantes arcana sociorum rimabantur, et reginam postea secretorum consiliorum certiorem faciebant, et nomina coniuratorum ac sociorum edebant. miserat et Romam alios, vbi maioris molis consilia contra ipsam coquebantur. eorum delatione captus Euerardus Hansius sacerdos prid. Kal. VItil. iam capite luerat. iisdem indicibus cum cognitum esset, Enimundum Campianum Londinensem, Radulfum Scheruinum, et Alexandrum Briantum, qui Iesuitico sodalitio nomen dederant, a Thoma Golduello Asaphensi episcopo, qui iam octogenarius Roma ob id in Galliam venerat, persuasos diuersis itineribus in Britanniam clam appulisse, missi qui latenteis vestigarent. prodente Georgio Elioto capitur Campianus; socij alio atque alio loco; eculeoque torti, postremo a XIIviris ad mortem tanquam perduelles damnati, et Kal. Xbribus summo supplicio affecti sunt; quod summa constantia pertulerunt. iis crimini datum, quod in transmarinis regionibus pestem ac perniciem reginae machinati essent, de ipsa regno sedibusque exturbanda cogitassent, populi ac quorundam e nobilitate fidem sollicitassent. producti contra eos testes Georgius ipse Eliotus, Crodocus, Sledaeus, Mundaeus, Hillaeus, qui de coniuratione fidem faciebant: nam sibi compertum dicebant, coniuratis constitutum esse, vt L delecti arma vestibus tegentes impetu facto reginam, et cum ea R. Dudleum Lecestriae comitem, magnum Thesaurarium, et Valsingamum secretarium interficerent, captata occasione, cum illa animi gratia regni partem aliquam viseret; tum facinore perpetuo primarius quidam vir, cuius nomen non edebatur, exclamaret, Viuat regina Maria. addebant consilia illa Durocortori, et Romae agitata esse. seorsim
interrogatus Campianus cum constanter obiecta pernegauit, tum quod ad Reginam spectaret, confirmauit, se pro illius salute atque incolumitate semper orasse, et nunc preces apud Deum fundere paratum. quod multis audientibus et varie affectis cum diceret reus, eum Carolus Hovvardus, qui aderat, interrogauit, quamnam Reginam intelligeret, Elisabetham, an aliam? et illo respondente de Elisabetha se loqui vtriusque regina, curru subducto faucibus laqueo, qui iam collo insertus erat, compressis exspirauit. ita tres viri, vt consiliorum socij, sic eundem vitae exitum habuerunt. capti et Lucas Chirbeus, Thomas Cottanus, Laurentius Ricarsonus, Robertus Iohansonus, Thomas Fordus, Ioannes Shertus, et Vvilelmus Filbius sacerdotes, qui tanquam conscij anno sequenti mense Maio suspendio vitam finiuerunt; et ante eos Ioannes Pamus, qui IV Non. April. capite plexus fuerat. cum vero se summa inuidia ob id apud multos flagrare intelligerent consiliorum conscij, Apologiam edunt, qua crimina obiecta multis verbis diluunt, et Ioannis Nicolai cuiusdam, qui Rotomagi postea comprehensus rem, vt habebat, confessus est, astu et calumniis factum dicunt, vt innocentis vitae homines et tantum ad consolationem conciuium eadem secum in vera religione sentientium in patriam profecti, de cetero, qui nihil vnquam tota vita contra reginae regnique incolumitatem aut salutem, sicuti aduersarij maligne comminiscebantur, attentarunt, comprehensi fuerint, et ignominiosa morte postremo perierint. has sectariorum artes esse, qui vt veram religionem opprimant, viros bonos sceleratorum consiliorum reos faciunt, quorum ipsi olim auctores Mariam et Elisabetham ipsam, quae nunc in Britannia regnat, de solio deturbare Eduardi VI temporibus conatisunt. secundum haec in Anglia edicta promulgantur contra Iesuitici sodalitij sacerdotes, et seminariorum alumnos, quibus non solum illi vt perduelles proscribuntur, sed Angli omnes, qui in eorum scholis degebant, reuocantur, grauissima addita poena in eos, qui lesuitas, seminarios, missificanteis sacerdotes, sic illi apellabantur, aut qui iam venerint, aut porro a Pontifice missi in regnum venturi sint, susceperint, hospitio fouerint, aut quocunque loco latenteis non detexerint. iam enim exemplo grassante in Hibernia ab emissariis illis turbare res ceperant. itaque cum edictis illis tanquam quietis publicae perturbatores proscinderentur, Gulielmus Alanus Lancastrensis, qui sexennio post in collegium Cardinalium a Sixto V cooptatus est, alteram Apologiam publicauit, qua suorum innocentiam tuetur; et quia vitio illis vertebatur, quod in externis regionibus ac praecipue Romae degerent, caussas illorum morae explicat, et cur Durocortori ac Romae seminaria a Gregorio XIII instituta sint, laudataque tam piorum cetuum disciplina, quare sacerdotes tam e Iesuitico sodalitio, quam alij in Angliam mittantur, aperit; nimirum vt ad vnionem ecclesiae deuios reducant, non vt publicam tranquillitatem turbent. addita insuper consolatio ad Catholicos, qui ob constantem verae religionis cultum in Anglia affliguntur. Quae dum in illo regno geruntur, Alexander Farnesius Belgij Prorex instigatu Bernardini Mendozae tunc Philippi apud Elisabetham Anglorum reginam oratoris de Vissingua intercipienda consilium iniit. sollicitati a Boccartio vrbis patrono et tunc exule praefecti fuerant, qui rem Arausionensi statim renunciarunt. is vero auctor illis fuit, vt cum Mendoza agerent, pecuniamque ab eo quam maximam possent, emungerent, et si opus esset, obsidem darent. itaque VI OIO florenorum a Boccartio praesenti pecunia numeratis datus vnus ex praefecti filiis obses, qui Londinum in aedibus Mendozae sistitur. condicta die praesidiarij aduentum regiorum exspectant, ipsis pro meritis gratulaturi. Arausionensis autem consilij auctor de periculo obsidis sollicitus in Angliam Christianum Huigensium ab epistolis miserat, qui obsidem e manibus volentis seu nolentis Mendozae eriperet. quod et opportune factum, iuuene, dum ante fores Mendozae staret, vi retracto, et in tutum subducto. verum Farnesius interim, qui apprehensa Auxij vxore facti consciarem detectam suspicaretur, milites in tempore minime summisit. diuersa parte regij
mense Iunio Barlense castrum iuxta Hochstratum, et Turnohutam in Campinia via, qua Bredam itur, satis firmum oppidum et aqua cinctum capiunt; cumque illud rusticorum operis munire cepissent, Stakenbrokius Bredae praefectus id impedire cupiens eo ducit, aduectisque tormentis locum pulsat, sed irrito conatu. missus postea ab Ordinibus eodem N. Garda Gallus militum tribunus, qui cum suis equitum turmis, et CCCC peditibus Turnohutam arcem cinxit, eamque ad deditionem compulit. dein Hocstratanam horrenda tormentorum displosione pulsatam itidem in fidem recipit. quo successu territi circum praesidiarij Barlense castrum prius incensum destruunt. inde Garda Tilburgum, Loontum arenosum, et Osterhontum occupat, locisque praesidio firmatis de Emdouia et Silua-ducis in potestatem redigenda cogitare cepit. cumque sub id tempus plebs in vrbe tumultuaret, eo missus a Prorege Claudius Barlemontius Altapennius, et M. Skenkius cum aliquot turmis, quorum aduentu cognito Garda retro cedit Turnohutam versus, leuibus proeliis cum hoste consertis. id secreto de Breda intercipienda consijio, vt procederet, commoditatem praebuit. nam Altapennius et Skenkius specie auertendi a Siluaducis periculi profecti cum nullam de se suspicionem hosti fecissent, protinus a via deflectunt, et Bredam hoc astu capiunt. Stakenbrokius loco ab Arausionensi impositus praeerat, et paucos praesidiarios in Arausionensis palatio proxime vrbem loco amoeno ad flumen sito habebat; quippe ea arx summa magnificentia a Nassouiis potius ad ornatum, quam ad firmitatem exstructa videbatur, duorum postremorum Arausionensium principum domicilium, armamentario praeter cetera inprimis insignis, in quo LII aenea admirandi operis tormenta a Ferdinando Caesare donata, vt inscriptiones docebant, visebantur, quae Albanus partim rapuit, partim alio transtulit. cum autem oppidani Nassouiis valde addicti essent, Arausionensis praefecto mandauerat, vt eorum in agendis excubiis opera praecipue vteretur, ipsisque palatij custodiam committeret. sed consilium salutare adeo neglexit Stakenbrokius, vt minime necessarium. Carolus Gaureus Fresinius captiuus in arce erat, Incij, qui Cameracensem arcem Andino ex Ordinum consilio tradiderat, frater, ac annoniae in Ordinum exercitu praefectus, sed postea ob literas interceptas suspectus, quibus inuitum se Ordinibus adhaerere, et in eorum castris manere significabat. eius astu factum putant, vt corruptis aliquot praesidiariis consilium de occupanda arce ab Altapennio tentaretur: qui IV Kal. Vtil. concubia nocte ad partem arcis, qua decliuior ascensus patebat, et tunc temporis ruinis paene complanata erat, cum delectis venit, et a consciis, qui socios Iusu aleae, vt fit, occupatos detinebant, introducitur, et ita oppressis praesidiariis arce potitus per portam eius summo mane in vrbem impetum facit. nec oppidani in tanto periculo se deserunt, qui quanquam nec opinato circumuenti quinque horas extracto certamine gnauiter se defenderunt, aggeribus et munimentis opere tumultuario contra hostium vim obiectis. sed muralium tormentorum violentia diu ex arce infestati tandem cesserunt, et caesi ac fugati sunt, cohorte iuuenum nondum coniugatorum, qui fortiter admodum rem gesserant, ad internecionem exceptis paucis deleta. Godofridus Montensius vrbis consul equo conscenso, Stakenbrokius item arcis praefectus suga euasit, vxore et filia relicta, quae indignis modis a regiis habitae patri mortis subitae ob maerorem et tanta iniuria conceptum caussam praebuisse creduntur. vrbs crudeliter direpta, tantoque silentio et celeritate res acta, vt Garda, qui Turnohuti erat, nihil nisi re confecta de ea resciscere potuerit. mox Ioannes Lindanus Ruremondae episcopus arcessitus, qui maiorum sacra in oppido instaurararet. inde Altapennius Gertrudis montem petit, et scalis admotis vim parat, sed cum damno repulsus. pari infelicitate Heusdam egregie munitam ac rebus necessariis instructam arcem tentat. Bredae astu interceptae casus admodum Arausionensem et Ordines commouit; et cum sub id tempus incidisset, quo de abolendis Romana in ecclesia vsurpari solitis sacrorum ritibus Antuerpiae
consultabatur, caussam dedisse creditur; vt Senatus, qui huc vsque collegiorum et opificum postulationes frustratus fuerat, postremo, cum aliam securitatis pro tempore rationem non videret, eorum petitionibus annueret. nec ipsi cessabant, sed de Silua-ducis rursus tentanda cogitant, instiogante Ioanne Iunio equite Antuerpiae tunc consule. rumoribus tamen imprudenter sparsis et equitum mora factum est, vt consilium exitu caruerit. ne tamen profectio ad eam expeditionem missorum sine aliquo operae pretio esset, cognito in via ex Eindouiensi obuio forte facto ciue vrbis statu, eo diuertunt, oppidoque capto, cum arcis praefectum in eo cepissent, minis et mortis metu intentato adigunt, vt praesidiarij arcem dederent. ibi III peditum cohortes, et vna Italorum caesae; pauci elapsi. Ordines dein Helmontem ducunt; sed capto oppido non vtique, sicuti Eindouiae, arce potiri potuerunt. mox Philippi Hoghenloi comitis cum auxiliis superuentu quaedam munitiones circa Siluam-ducis captae, et postremo distributi per vicina praesidia milites. nam consultissimum visum, vt Robertus Stuartus cum Scotis suis, et Garda cum Gallis in Flandriam contra Gallobelgas regios mitteretur, qui Andinum Cameracum venturum impedituri dicebantur. eorum e Campinia discessu continuo Altapennius et Carolus Mansfeldius Eindouiam rursus obsident, obsessosque, quibus de rebus necessariis minime prospectum fuerat, tandem extremo necessitate victos ad deditionem compellunt. in Flandria et res vario euentu ab Ordinibus gerebantur, vbi iam Aprili mense Villersius summus equitum praefectus iuxta Ipram et Dixmudam arma e longinquo ostentauerat, dum Prorex iuxta Cameracum exstructis Marconini, Crepacordiae, et Vauxellis munitionibus occasionem rei gerendae opperiretur. sed cognito, Andinum auxilio venturum, munitionem deseruit, et equitatu potentior cum Ordinum exercitu, cui Petrus Melodunus Espinoius marchionis Richeburgi grandior natu frater praeerat, conserto leui proelio quasdam copias caecidit. Espinoius vicissim ex Tornaco crebris excursionibus in Hannoniam proximam factis Proregem maximis damnis toto eo tempore affecit. is ad Altum-riuum inter Tornacum Aldenardam ad Scaldim situm pagum castra muniuerat, vnde crebris itidem excursionibus hosteis diuexabat; cumque Tornaco XC currus omni mercium genere onusti Curtracum, Gandauum, et Antuerpiam tenderent, exiguo admodum armatorum comitatu, LXX ex iis a regiis capti sunt, praeda in castra auecta. Ordinum exercitus, qui circiter III OIO peditum et IO CCC equitibus constabat, in Ambacto Verano loco commodo fossis ac vallis castra muniuerat. vnde cum regij, qui Roesbrugae contraria castra posuerant, eos expellere conarentur, variis velitationibus toto Iunio et Vtili inter eos certatum est, demumque magno suo cum damno amissis plus CCC castra mouent, atque Cameracum, vt subsidia ab Andino vrbi obsessae missa arcerent, tendunt. is post Flexianam collationem, et pacem in regno constitutam toto animo in bellum Belgicum intentus, cum multos siue Hispanicae potentiae metu, siue gratia suis partibus aduersari sciret, scriptum euulgat, idque adiunctis ad regni Curias, Parlamenta vulgo vocant, literis mittit. eo firmam, constantem, ac laudabilem suam in protegendis Belgij prouinciis et a crudeli externorum iugo liberandis sententiam multis verbis declarabat, et expeditionem ob id susceptam non solum sibi honorificam, sed regno nominique Gallico salutarem fore multis rationibus probabat. a Senatu Parisiensi minime acceptae literae, sed ad Regem non resignatae missae sunt, ex Christophori Thuani consilio, qui consultus ex maiorum instituto a quoquam alio, quam a Rege eiusve Cancellario literas in Senatu recitari nefas esse respondit. dum de nouo in Belgio principe deligendo ab Ordinibus consultatur, Ludouicus Gonzaga Niuernius, qui Henrietam Cliuiam ius in Brabantiae, Limburgi, Antuerpiae principatibus sibi competere iam a multo tempore contendentem in vxorem duxerat, ne iuri praetenso per silentium suum praeiudicium faceret, scriptum
ea de re edit a Ioanne Chandono Matisconensi libellorum supplicum magistro et sibi multis nominibus deuincto compositum; quod et mox publicandum curauit. his autem rationibus nitebatur. Philippum audacem vulgo dictum Ioannis regis, qui in Anglia decessit quartum numero filium patris beneficio Burgundiae, quae Philippi Burgundionis morte regi obuenerat, anno OIO CCCLXI ducem creatum; postea Caroli V fratris fauore subnixum etiam Margaritam Ludouici III Flandriae comitis et Margaritae Brabantinae, quae Ioannae amitae principatuum Brabantiae, Limburgi, et Antuerpiae dominae vnica heres erat, filiam, ac proinde fere vniuersi Belgij heredem ia vxorem duxisse, nuptiis summa magnificentia ac laetitia Gandaui anno octauo post, XIII Kal. Vtil. celebratis; quo ex coniugio tres filij nati sint, Ioannes, Antonius, et Philippus. sic autem amplissimam eam hereditatem postea inter filios ex vtriusque parentis voluntate diuisam esse, vt Ioannes grandior natu ditiones omneis a Ludouico III auo profectas cum paternis principatibus acciperet; Brabantiae, Limburgi, Lotherij et Antuerpiae principatus Antonio alteri filio cederent, ita vt si sine liberis masculis decederet, fideicommissi iure ad Philippum fratrem deuoluerentur. ea de re Bruxellis instrumentum publicum confectum fuisse III Kal. VIIIbr. anni OIO CCCCI; postea auctoritate Ordinum accedente roboratum. ab Ioanne autem illo Burgundiae duces propagatos; dein Mariam Caroli vltimi Burgundiae ducis F. Maximiliano Austrio nupsisse, ex quo Philippus natus sit, Caroli V et Ferdinandi Caesarum parens, et Philippi, qui nunc rerum potitur, auus. at Antonio postea et Ioanne ac Philippo eius filiis sine mascula prole defunctis Philippum Antonij fratrem ex vtriusque parentis voluntate successisse, et Carolum ac Ioannem filios reliquisse; Carolo autem sine liberis mortuo, rem omnem ad Ioannem deuenisse, eique ius in controuersis illis principatibus regio decreto adiudicatum fuisse. sed postea bello a Carolo Burgundiae duce gentili suo captum iuri illi, vt libertatem reciperaret, renunciasse, facta prius XI Kal. April. anni OIO CCCC LXV. a Ioanne Bertoldo regij sigilli custode et ipsi Ioanni ab epistolis protestatione, quam et auctoritate sua Ludouicus XI biennio post confirmauit, confecto ea de re Lutetiae et ad Senatum Parisiensem misso diplomate XVII. Kal. Iunias. Ioannem postremo illum duas filias reliquisse, Elisabetham, quae Ioanni Cliuio; Carlotam, quae Ioanni Labretano Oruallo nupserunt. inde ortas esse grauissimas inter sorores earumque liberos controuersias, quae tandem felici matrimonio compositae sunt, Maria Carlotae filia cum Carolo Cliuio Engelberti filio et Ioannis Cliuij et Elisabethae Burgundae nepote matrimonio coniuncta; ex quo Franciscus, et ex Francisco et Margarita Borbonia Antonij regis Nauarrae sorore, Franciscus Niuernius, Iacobus, Henrieta Ludouici Gonzagae vxor, Catharina, quae Henrico Lotaringo Guisiae duci, et Maria, quae Henrico Borbonio Condaeo nupserunt, natae sint. Francisco demum et Iacobo sine liberis defunctis ius omne ad Henrietam grandiorem natu filiam deuenisse, cui quanquam Ioannes captiuus renunciauerit, protestatione tamen a Bertoldo facta integra omnia mansisse; nec Madritiana pacificatione, cum Franciscus I supremo Flandriae dominio renunciauit, quidquam in praeiudicium tertij decerni potuisse. curasse quidem Carolum V, vt acta litis, quae in Senatu Parisiensi erant, Mechliniam, vbi supremum Flandriae tribunal instituerat, deferrentur. sed exempla prudenti Senatūs auctoritate confecta et in archiuis Curiae ad faciendam posteris fidem caute deposita fuisse. huius scripti publicationem Andinus, quanquam id Niuernius apud eum sedulo excusasset, cum aliquo offensionis sensu primum accepit, ac postremo contemtu elusit, cum diceret, inter duos potentiores de imperio contendenteis infirmiorem medium interponere se importunum et intempestiuum videri. is copiis suis diem, quo conuenirent, circa Theodorici-castrum condixerat, vnde profectus ad limitem venit XVIII Kal. VIIbr. cum IV OIO equitum ex nobilitate regni primaria, et iis etiam, qui regis stipendiis merebant, ac
X OIO peditum. exercitus summus vicarius erat Gulielmus Altamerius Feruacius; sub eo castrorum praefecti IV, Bellogardius, Bellofontanus, Trappelus, et Suranius. ferentariis equitibus praeerat Claudius Castreus, peditatui Ant. Sillius Rupipotius. cum eo praeterea erant Carolus Lotaringus Ellebouij dux, Vidus comes Lauallus, Claudius Bellouillerius fani Aniani comes, Iacobus Mongomerius comes, Henricus Turrius Turenae vicecomes, Gilbertus Leuius Voltae comes Gilberti Ventadurij ducis F. Georgius Villoclarus Guercaeus vicecomes, Drous, Malauisserius, Sandricurtius, Cameracum iam alongo tempore intercluso omni comeatu in summis angustiis versabatur, adeovt tantum equis, felium, et glirium carnibus in vrbe obsessi vescerentur; tanta vero erat caritas, vt vacca CC, ouis L florenis, libra butyri XXIV, casei XXX, ouum II, vncia salis VIII stuferis veniret. ac postremo cum nihil salis superaret, quiduis, vnde salsedo elici posset, elixabatur, et iterum atque iterum coquebatur, donec in muriam aut salsedinem verteretur. laborantibus cum exercitu praesto fuit Andinus, et dum iuuenili ardore et decoris auiditate prouecti Turenius et Voltanus sobrini vrbem ingredi praesentia sua obsessis animos facturi conarentur, cum noctu a viae ductoribus deerrassent, a Proregis copiis capti sunt. Voltanus custodiam fefellit, eoque diligentius Turenius asseruatus, qui misso a regina parente, quam proxima cognatione contingebat, Pomponio Belleureo vix tandem L aureorum OIO pretio exsoluto, altero post anno, dimissus est. aduentu Andini copias subito contraxit Prorex, et cum XVI Kal. VIIbr. ante vrbem in armis ambo exercitus aliquandiu constitissent, tandem castra mouet, et relictis propugnaculis et parte copiarum per vicina praesidia distributa Valencenas contendit. Andinus postridie armatus magna pompa vrbem ingreditur, festis populi tanquam patriae liberatori acclamantis vocibus exceptus. biduo post primum in aede B. Virginis, postea in ciuitatis Curia sollemni se sacramento obstrinxit, ciuitatem imperialem, ciueisque protecturum, ac iuxta priuilegia leges antiquas ac immunitates rem publicam administraturum. sparsa et missilia. postridie Arensium et Slusam contendit, hostibus inde depulsis; ac post aliquot dies castrum Cameracense, id oppido nomen, vbi Cameraci episcopi sedes est, obsidione cingit. locum tenebat cum praesidio Vordeus, quo deditionem facere iusso, ac recusante, tormenta admouentur, tandemque post aliquot ictuum displosiones oppidum arbitrio Andini traditum; CCC praesidiarij, qui in eo erant, liberi dimissi extinctis funibus, benignitate illa inuitatis ceteris, vt idem facerent. ea in obsidione Carolus Belnensis vicecomes Turonensis occisus. Io. Monlucius Balanius arci Cameraci ab Andino impositus in femore glande plombea ictus est. his actis cum ab Ordinibus et Arausionensi rogaretur Andinus, vt cum suis copiis agmina hostium perrumperet, et in Atuaticos veniret, ad idque paratum haberent in Flandria militem praemissis Garda et Stuarto cum suis legionibus, qui venienti occurrerent, ille se excusauit, et exercitu, qui ex voluntariis fere et regi merentibus constabat, ad haec exortis ob imperij praerogatiuam inter duces dissidiis sensim a signis dilabente, satius duxit, antequam vlterius in Belgium pergeret, in Britanniam deflectere; tum vt fidem de nuptiis datam, quantum in se esset, impleret, tum vt cum inde in Belgium veniret, non solum tantae reginae opibus subnixus, sed quasi petita ab ipsa venia eo venire videretur. quod ad capessendum nouum principatum popularium suffragiis tam honorifice delatum non mediocrem rebus suis dignitatem et auctoritatem conciliaturum prouidebat. interea copiae Ordinum in Flandria Voroingium ceperunt; arcem Lanoiam et Anelgemum incendiis deformarunt. inde Altariuum contendunt, quod cum capere diu nequicquam moliti essent, postremo Dunkerkam versus iter instituerunt, tanquam Andino obuiam processuri; quos recedenteis insecutus Prorex cum frustra fuisset, cognito Espinoium Tornaci gubernatorem cum maiore praesidiariorum parte abesse, et Estrellum vicarium cum Espinoij vxore in vrbe mansisse, eo ducit. diuersa parte Espinoius Gislenij
fanum subita inuasione occupat. sed cum praesidiarij loco impositi non satis temporis habuissent, quo se munirent, et necessaria ad defensionem pararent, superuenientibus regiis oppidum vi expugnatur. paullo ante Hagae comitis in Batauia conuentu Ordinum habito VII Kal. VItil. eieratio fidei et obedientiae Philippo debitae ritu sollemni facta ac promulgata fuit, scripto ea de re confecto, quo Ordines declarabant, non populos principis caussa natos, sed contra principes in vsum populorum a Deo datos. nam populos sine principe, principem sine populis stare non posse; principis autem munus esse, populos, vt pater filios, aut pastor oueis solet, sic diligere, et aequabili iure constituto gubernare; qui contra faciat, non principem illum, sed tyrannum habendum, eique populos minime fidei aut obsequij necessitate obligari. id sibi vsuvenisse, qui frustra votis, libellis supplicibus, expostulationibus iam a tot annis, de crudelitate Hispanorum in Belgium missorum conquesti aureis Philippi principis sui fatigauerint, neque quidquam ab eo impetrare potuerint, quominus Catholicae religionis, quam nunquam ipsi oppugnauerint, conseruandae praetextu saeuum de Belgio sub iugum mittendo consilium prosequeretur. id ex machinationibus et toties data fide cauillatorie ac summa perfidia ab ipsis ministris violata palam esse. his de caussis extrema necessitate adductos Ordines declarasse ac nunc declarare, Philippum omni iure ac dominio prouinciarum Belgicarum excidisse; ac proinde nolle se, vt magistratus, iudices, praefecti, beneficiarij, aut incolae prouinciarum eius nomen in actis publicis deinceps vsurpent, eumve pro supremo domino agnoscant; quos itidem a iureiurando fidei, quod ipsi debent, absoluunt, ita vt ipsis per iura diuina humanaque, quae toties Philippus et Hispani violauerint, liberum fuerit, alium principem sibi deligere, qui prouincias iuxta priuilegia, libertates, immunitates patrias et antiquas administret, ius aequabile inter Belgas dicat, et tanquam pater filios foueat, ab omnique iniuria potegat. itaque cum is delectus fuerit dux Andium, et Matthias iam administrationem Ordinum suffragiis delatam anno superiore a se abdicauerit, reliquum esse, vt per Andini absentiam res in Belgio constituantur. igitur placere, vt donec in prouinciam venerit, omnia concilij prouincialis nomine administrentur. in Zelandia vero et Hollandia eo vsque cuncta pariter acta publica sub nomine Arausionensis conficiantur. de sigillis, quorum in posterum vsus erit, et prospectum; decretumque, ne vlla posthac moneta in singulis prouinciis cudatur nomine, titulo, aut insignibus Philippi Hispaniarum regis. ad haec additum, vt magistratus ac praefecti se a iuramento fidei absolutos declarent, et nouum sacramentum coram Ordinibus aut ab iis delegatis dicant; quae eo vsque locum habitura sint, donec Celsitudo sua aduenerit. secundum haec cuncti imperio magistratus obedientiam Philippo renunciare per prouincias iubentur. ad quod plerique summopere, vt par erat, etiam ex iis, quibus Hispanicum nomen magis inuisum erat, exhorruerunt, reputantes in quos se cacalamitatum labyrinthos eo facto induerent. nam huc vsque cum principe suo bellum gessisse, idque non solum minime nouum esse, sed etiam excusari posse; neque enim carere exemplo; simileis in Belgio tumultus plerunque incidisse, sed populos semper in fide principum suorum mansisse; nunc cum cum excutiendum sit antiqui ac legitimi principis iugum, aliusque nouus asciscendus, merito metuendum esse, vt tanta mutatio citra perniciem prouinciarum, de quarum incolumitate laboratur, sequi nequeat. itaque conscientiae scrupulus hinc multis iniectus, et inter alios Ralda Frisiae delegatus homo industrius et prudens, cum nouum iusiurandum ei iuxta praescriptam formulam proponeretur, subito animi deliquium passus est, et paucos post dies, antequam iuraret, e vita demigrauit. praeter conscientiae scrupulum et alia accedebant, quae periculosam eam mutationem faciebant. nam prudentiores metuebant, ne Philippus ex ea occasione merces ac naueis Belgicas in Hispania retineret, quod iure suo facturum eum rebantur; tamen id, cum
posset; ne faceret, in caussa fuisse creditur, quod mercium in Belgio vendendarum commoditate adempta, et ita Indiarum nauigatione inutili reddita, opes Hispanae, quae his fere rebus constant, ad nihilum redactae videbantur. decreto promulgato Matthias, qui abdicata a se prouinciarum administratione, tamen huc vsque in Belgio remanserat, cum defectionem ab Austriaca familia honeste ferre non posset, petito ab Ordinibus comeatu Antuerpia IV Kal. IXbr. discessit: a quibus cum annua CXX florenorum OIO dum in Belgio esset, acciperet, etiam absenti L OIO promissa sunt. ille per Cliuensem ditionem ac Coloniam facto itinere ad sua perrexit, neque magnam gratiam ob delatam vltro operam suam ab Ordinibus consecutus, et aeternum ob id Philippi odium promeritus. interea Prorex, qui Tornacum duxerat, per gubernatoris absentiam vrbem obsidione cingit Kal. VIIIbr. ea Neruiorum metropolis ampla ac diues, et situ et arte satis munita, arcem adiunctam habet ab Henrico VIII Anglorum rege exstructam, cum vrbem Gallis ademisset; quae ab Anglo Gallis restituta, postea rursus ab Henrico Nassouio capta fuit. admotis XXIII tormentis cum muri magnavi aliquandiu pulsati essent, oppidani Protestantium religioni addicti aliquandiu fortissime restiterunt; quibus et pauci praesidiarij, qui in arce erant, ad vrbis defensionem se coniunxerunt. inde res suffossionibus et cuniculis acta, quos contrariis actis cuniculis obsessi euerterunt, crebris interim eruptionibus certantes; in quibus plerique e Philippicis cecidere, et in iis Glaionus iunior, Maximilianus Longauallus Vallius nuper a Philippo Bucoij comes creatus, Pontius Noiella Bursius, qui in Antuerpiana arce capienda primum operam Ordinibus nauauerat. multi et sauciati, in quibus Montinius, Varanbonus marchio, Billius. sed cum in vrbe adeo spatiosa minus esset copiarum, quam vt diurnis nocturnisque stationibus ac continuis pugnae laboribus sufficerent, alieni a Protestantium religione, instigante eos Gerio Franciscano, de deditione sermonem sensim iniicere ceperunt. nec mediocriter obsessorum animos infregit dilata auxiliorum et per procrastinationem praecisa omnino spes. nam cum Andinum subito aduenturum sibi persuasissent, cognito eum de transmittendo in Britanniam consilium cepisse, admodum conturbati sunt; et quanquam crebris Espinoij necnon Arausionensis literis confirmarentur, postquam Praestonius Scotus militum tribunus aduenisset, qui eos adductis secum copiis magis firmaturus credebatur, omnino animum desponderunt. is cum aliis, qui bellum suo arbitrio gerebant, neque ordinum et Arausionensis dictis satis audientes erant, consilium de Borborgo, quod est oppidum Nauarri ditionis haut longe a Grauelinga, intercipiendo ceperat. quod temere et spe praedae inconsultis Ordinib. susceptum infeliciter successit. cum Sala loci gubernatore Arausionensis de reconciliatione clam conuenerat, et dum commoditas rei exequendae quaeritur, volones illi, quos dixi, vadosum fluuij locum cum delectis transeunt, et scalis admotis non expectatis sociis, quos intensae tenebrae in vado reperiendo fefellerant, in vrbem penetrant. ibi fortiter a Sala rei ignaro pugnatur. idem a V. Pardeo Mota Grauelingae praefecto, qui tum forte in vrbe erat, factum. itaque sociis non aduenientibus, vt sibi persuaserant, oppugnatores quotquot in vrbem ingressi fuerant, caeduntur, capiuntur, et in fugam vertuntur. desideratus Buchardus ordinum ductor, et Sala ipse, cuius morte omnis recipiendae vrbis spes euanuit. Praestonius ex consciorum numero erat, qui vrbem minime ingressus, post infelicem successum cum CCC equitibus Meninga profectis excubias et agmina quaedam Germanorum perruperat, et equitum aliquot agminibus caesis, inter quos erat Cimaci principis turma, et XXX amplius ex iis captis victor Tornacum venerat. ex his auxiliaribus cognito Andinum non aduenturum, et rem infeliciter ad Borborgum gestam, plus huc sinistra fame labefactati obsessi, quam subsidij appulsu confirmati sunt. itaque Proregi, qui aduersa anni tempestate et ipse multa incommoda in exercitu patiebatur, condiciones satis aequas ob id offerenti aureis praebuere, de quibus
interuentu Rassengemi conuenit. eae fuerunt, vt ciuitas CC florenorum OIO depensis direptionem redimeret. Protestantibus et aliis quibuscunque liberum esset, abire et suas facultates secum deferre, aut si locis neutri parti addictis domicilium figere vellent, eas retinere, iisque frui, et per quem vellent Catholicum administrare. praesidiarij cum armis et signis explicatis exirent, et sua, quaecunque possent, asportarent, iisque ab oppidanis ante egressum XXX OIO florenorum pro stipendio adnumerarentur. permissum et Espinoij vxori Emanuelis Lalanij Montinij, qui regias partes sequebatur, sorori, vt cum omni sua familia, bonis, cimeliis, ac mundo omni muliebri abiret; cui quanquam omnia a fratre et Risborgij marchione mariti ipsius itidem germano perhumane deferrentur, rogareturque, vt in vrbe manere vellet, virilis animi femiua se excusauit, et summa constantia viri fortunam sequi maluit. ita deditum B. Andreae festo die Tornacum, quod mox Prorex firmissimo praesidio muniuit, episcopo vrbis imposito Maximiliano Morillono Ariae praeposito, Granuellani cardinalis, cuius antea vicarius fuerat, commendatione, qui et sub idem tempus archiepiscopatum Mechliniensem in Ioannis Anchini gratiam eierauit. Rupipotius cum delectis copiis ab Andino in Angliam nauigaturo missus fuerat, qui per maris sinum Caleto vltra Grauelingam aequore decrescente riuum transierat, et Dunkerkam vsque venerat: sed serius, iam Tornaco dedito. tunc et de Aldenarda, quae Tornaco proxima vrbs est, maiore praesidio munienda cogitatum; et Mansardus oppidi praefectus ea in re se morigerum Arausionensi praebebat. sed oppidani imprudentia, an quod in Proregis partes propenderent, incertum, praesidium admittere noluerunt, et tumultu excitato Mansardus parum apericulo abfuit, vrbe ignominiose a tumultuantib. exactus. quod vbi Prorex resciuit, equitum turmam ad eos misit, operam et opem suam vltro deferens; quam cum superbe rursus recusassent, Prorex iritatus re in commodam occasionem dilata de vrbe obsidione cingenda consilium cepit. interea Arausionensis, qui res cottidie in peius ruere in Flandria cerneret, magnaque se ob id inuidia flagrare intelligeret, cum Gandauo Antuerpiam rediisset, Senatum et magistratum pro more constituit, et Kal. Xbribus sententiam coram Ordinum delegatis scripto edit, et negligentia ac securitate ipsorum factum dicit, vt res infeliciter cedant. nam antea praedixisse, ad refrenandos hostium impetus externis copiis opus esse, et III equitum millia, duasque peditum egregie instructorum legiones conscribi debuisse. sed surdis, et re neglecta publica commodum priuatum tantum curantibus fabulam cecinisse. atqui cogitare eos oportuisse, in hoc bello, quod ad vniuersum Belgium pertinet, singulorum salutem, libertatem, ac omneis fortunas verti, et sine pecunia principe belli neruo bellum geri non posse. itaque imprudenter et inconsiderate eos fecisse, cum collationibus ad singularum prouinciarum imo singulorum vsus retentis publicum aerarium destituerint. quid enim prodesse publicum consilium nuper institutum, si nulla potestate et auctoritate praeditum ac munitum sit? si in milite stipendij defectu disciplina, in pecunia dispensanda modus, in iure dicendo aequitas, in publicae rei administratione ordo seruari non possit? hoc vero scire ipsos cupere, se nunquam pecuniarum publicarum administrationi immiscere, aut eas vlla ratione contrectare voluisse. hoc cunctis quanquam notissimum sit, non deesse tamen maliuolos, qui ipsum scientes prudentesque falso calumnientur. haec magnis calamitatibus, quarum recens sit memoria, et quae etiamnum ante oculos versentur, et caussam dedisse, et porro datura esse. iam enim Tornacum amissum, et nisi auspicato Andini, cui secundum Deum haec gratia debeatur, aduentu prohibiti fuissent Hispani, Cameracum eandem fortunam experturum fuisse. igitur moniti frustra saepius tandem sapiant, et in collationibus vltro suppeditandis ad delectus externos habendos in posterum minime morosi sint; alioqui Deum et ipsos obtestari, non culpae suae, quicquid aduersa sors feret, imputari debere; qui et in tempore officij sui cunctos admonuerit, et imperium, quod
Ianuario proximo exispiraturum sit, nisi meliore gerendarum rerum ordine constituto prorogari sibi minime velit. hoc Arausionensis publicato scripto in diuersa Ordinum sententiae scissae sunt, cum alij negotiorum summam ei committendam censerent, alij Andini in Belgium aduentum exspectandum dicerent. is Kal. IXbr. in Angliam appulerat in comitatu habens Franciscum Borbonium Delfinum principem, Vidum Lauallum, et Claudium Bellouillerium fani Aniani, Feruacium Grancei comites; ex equestri ordine Fr. Martellum Baccauillam, Bretonum, Odetum Telignium Lanouij captiui F. Rochum Sorberium Pruneum, alios. cum eo erat et Santalgondius, et Iustinus Nassouius, necnon et Incius nuper arci Cameracensi praefectus; quibus tunc summissi Ordinum decreto Dohainius, et Ioannes Iunius, qui reditum in Belgium Andini vrgerent. ipse Arausionensis cum Espinoio principe petita ab Ordinibus venia in Mattiacorum insulas proficiscitur, ibi noui principis aduentum praestolaturus, et necessaria in belli vsum paraturus. interea Altapennius Bredae praefectus Bergas ad Somam intercipere conatur, communicato prius cum Ioanne Viteno Borselo consilio, qui ducta in vxorem Merodij Petrosemij filia, coniugij iure Marchio Bergo-Somae factus fuerat. Petrosemius siquidem ille marchionis Bergensis, qui cum Florentio Momorantio Montinio in Hispaniam profectus ibidem supplicio ante XV annos affectus est, filiam et heredem in matrimonio habebat. Borselus autem Vodae hauta Bergis longe in arce sua neutri parti ad dictus se hactenus continuerat; qui ex compacio cum Altapennio Non. Xbribus ad CCCC milites Bergas per cataractae foramen summo silentio introducit, ita vt excubiae ad strepitum introeuntium obdormiscerent. tandem fragore exaudito ab vno ex stationariis ad arma conclamatur, interclusisque iis, qui sequebantur quique iam praecesserant, in forum progrediuntur instructa ad certamen summa animi praesentia acie, et inde ad Vodanam portam tendunt, eamque violentis ibictus remoliuntur. verum Garda, qui in praesidio erat, cum Gallis suis accurrente, inde Dalenio, Mekerkio, et Durando tribunis opem ferentibus repressus hostium impetus, et adducto ponte prohibiti, qui extra erant, ne a sociis iam ingressis intra vrbem acciperentur. tandem re desperata post aliquod certamen, in quo ex oppidanis Riuerius desideratus est, huc illuc regij sparguntur; pars ex moenibus se praecipites dedere; interfecti fere LXX; capti C, inter quos Paullus Boboca fuit. eo conatu quanquam irrito renudata voluntate Borselus ab Ordinum partibus ad regios defecit. Hoc anno res Aquisgrani ob religionem turbauerunt. vrbs est in Menapiorum finibus inter Rhenum et Mosam sita loco depresso et collibus fere cincto ob commoditatem medicarum aquarum, vnde et illi nomen, vt credibile est, condita. nam in ea praecipuae thermae sunt; regiae alterae; alterae Corneliae dictae, vt locorum intercapedine ita vi et facultatibus diuersae. eam Carolus rex Francorum, qui primus Imperium in Occidente fundauit, siue ob Germaniae viciniam, siue loci venationibus opportuni commoditate captus ab Hunnis primum vastatam instaurauit, palatio regia magnificentia exstructo, et inauguratione Caesarum, quippe in illa coronam ferream sum unt, et sepultura sua nobilitauit. Vetteram a Ptolomaeo memoratam quidam fuisse putant. in illa vrbe Protestantes Helueticae suae Geneuensi confessioni addicti iam conuenire ceperant, et hoc agebant, vt proximis comitiis ij consules eligerentur, qui ipsorum partibus fauerent. id cum praesensisset Rodolfus Caesar ad Aquenseis superiore anno literas dederat, eosque nouarum rerum insimulauerat. ad quas illi Eid. Xbribus responderunt, et Catholicam maiorum religionem se religiose seruaturos, et legationem amplioris fidei gratia missnros pollicebantur. datum interim negotium Ernesto Baioaro nuper in Leodicensem episcopum electo, et Gulielmo Cliuiae duci, vt cum iis agerent, efficerentque proximis comitiis, quae S. Vrbani die festo celebrari moris erat, vt ij consules crearentur, qui nihil in religionis caussa nouarent. nihil ominus tenuit, vt in suffragiis ferendis pares essent vtriusque partis
calculi; et duo quidem Catholici a delegatis confirmati; alij duo cum confirmationem peterent, nec a delegatis impetrarent, claueis vrbis retinuerunt. id initium seditionis fuit. Protestantes tum vicos catenis claudunt, et forum Curiamque armati occupant, portasque ac turreis vrbis, quas tcnebant, conuectis tormentis munire aggrediuntur, charta alba mutae tesserae loco galeris affixa. quibus cum Catholici se opponerent, fit concursus; sed leui vtriusque partis damno. tandem prid. Kal. Iun. conueniunt omnes in Senatum, et per delectos concordiae inter ciueis sanciendae rationes ineuntur. id vero vbi intellexit Caesar, ad Senatum dat literas XI Kal. Vtil. et oppidanis quidem ob tumultum excitatum noxam remittit, ea tamen condicione, vt deinceps pacem colant, nihil in religionis negotio innouent, concionatores ac seditiosos vrbe eiiciant, Catholicos bonis ac ciuitati restituant. diuersa parte Augustus Saxo VIIvir, et Ioannes Georgius Brandeburgicus apud Caesarem partes suas interposuerunt, non tam Protestantium Aquensium factum excusantes, quam Caesarem orantes, pro sua prudentia videret, ne ex tumultus illius caussa quidam occasionem arriperent, ciuitatem armis subiiciendi, magno Imperij detrimento; quibus verbis Hispanos proculdubio designabant, quorum conatibus auertendis vterque per literas IV Kal. VItil. ad Caesarem datas operam suam ei deferunt, summaque reuerentia petunt, id vt maiestas Caesarea non aliter, quam in bonam partem accipere velit. verum id secus, quam illi cupiebant, accepit Caesar, et literis VII Eid. VItil. ad eos datis Aquenseis acerbe perstringit, qui non contenti contra iurisiurandi formulam et creandi magistratus ritum hactenus vsurpatum res nouas in religione moliri, etiam re aliter, quam se habeat, passim euulgata ipsorum aduocationem in caussa iniquissima exposcant; proinde non acceptis Aquensium excusationibus, XVI Kal. VIIbr. mandat, vt decretis absque vlla mora ac subterfugiis satisfaciant, et debitae obedientiae documentum edant ad se quamprimum transmittendum. cum nihilominus quaedam imperiales ciuitates intercederent, nihil ab eo impetrari potuit, Catholicis apud ipsum instantibus, vt Gallici concionatores vrbe expellerentur; alioqui fore, vt Germanis coniuncti totam Germaniam conturbent. sub id tempus Iac. Elsius Treuirensis archiepiscopus VIIvir fatis concessit III Non. Iun. cum tantum octiduum decubuisset, cuius in locum Ioannes Scombergius suffectus est Iesuitici sodalitij fautor eximius. apud nos initio anni VII Kal. Februar. edictum Flexij in Petrocoriis interuentu Andini factum, de quo superiore libro diximus, in Senatu recitatum est, et cum multi imprudenter bellum, quod in Aquitania ardebat, ad se pertinere minime existimantes pertinaciter contradicerent, a Vido Fabro Pibracio praeside elegantissima oratione laudatum, instigante Christophoro Thuano Senatus principe, qui paci semper studebat, ac tandem promulgatum fuit. a quo tempore per quinquennium fere toto regno alta quies fuit, aut auerso bellis externis internecino malo, aut aula deliciis occupata; quibus tamen effectum est vt ignium ciuilium ignes, qui sopiti credebantur, vitiis in aula adultis et praua ignauorum consiliariorum dissimulatione in maius incendium tandem exarserint, et, paullum abfuit, totum regnum ad exitium vltimum postea sint depasti. nam Rex quiduis pati certus dum sibi in otio priuatis voluptatibus indulgere liceret, omneis iniurias dissimulare in animum induxerat, et fratri in Belgium profecturo, vt exercitum magno regni detrimento et maiore regij fastigij imminutione licentiose grassantem conscribere posset, concesserat, et Parenti postremo assensus fuerat, vt legatio in Angliam, ad matrimonij inter Elisabetham reginam et Andinum contrahendi negotium procurandum decerneretur. ptinceps legationis destinatus Franciscus Borbonius Delfinus princeps; cui adiuncti viri primarij auctoritate Arturus Cossaeus Secundinei comes E. T. Lud. Sangelasius Lansacus, Tanaquillius Venator Carrugius Rotomagi praefectus, Bertrandus Salignacus Motafenelonius, qui in Anglia prius orator fuerat, Barnabas Brissonius Curiae Parisiensis praeses
nuper in locum Pomponij Belleurei creatus Michael Castronouius Mauuisserius, Claudius Pinarius a secretis epistolis. hi regis nomine interueniebant. ab Andino cum iis missi Petrus Claussa Marcomontius, Iacobus Vraius a secretis ipsius epistolis; qui omnes mense Aprili profecti et Caleto soluentes in Angliam perrexerunt, vbi perhonorifice ab Elisabetha excepti sunt. pro regina interuenere in perscribendis matrimonij capitibus Gul. Caecilius magnus regni quaestor, Eduardus Clintonus Lincolniae, Thomas Radelippus Sussexiae, Franciscus Russellus Betfordiae, Robertus Dudleius Lecestriae comites ac periscelidis equites, Christophorus Hattonus et Franciscus Valsingamus. ab iis perscriptae tabulae his legibus, ne illustriss. dux ac domestici eius serenissimae reginae minime subditi contra conscientiam suam, quantum ad religionem, quidquam facere cogantur; sed liceat tam ipsi quam domesticis et iis, qui in eius comitatu erunt, cuiuscunque sint nationis, vbicunque in regno diuerterit, loco assignato sacra ritu inter ipsos vsurpato celebrare, dum ne ad ea Angli, Hiberni, aut insulani Anglicanae ditioni subditi admittantur. illustriss. dux post contractum et consummatum matrimonium titulo, honoribus, ac nomine regio, quandiu matrimonium durabit, fruatur, reseruata reginae vxori omnimoda beneficiorum, officiorum, terrarum, vectigalium, ac fructuum regnorum ac ditionum dispensatione, quae tantum in indigenas et oriundos Anglos, non etiam exteros, conferri poterunt. res regni tantum vernacula lingua et per Anglos indigenas explicentur, et administrentur. ab Ordinibus regni seu Parlamento reginae postulatu impetretur, vt illustriss. dux coronam regiam accipiat, et ea honorum participatione gaudeat tam constante matrimonio quam durante tempore gubernationis, si superesse eius vxori contingat extantibus ex eo coniugio liberis, quandiu illi in minore aetate constituti erunt. omnia diplomata et publica acta illustriss. ducis et Serenissimae reginae nominibus inscribantur, eo modo ac forma, quibus Philippi regis et reginae Mariae temporibus statutum fuit. pensio conueniens ex aerario Anglicano ad tuendam dignitatem et sumptus maiores faciendos illustriss. duci ex Ordinum seu Parlamenti consensu attribuatur. dotalitium ab illustriss. duce reginae assignetur XL OIO aureorum annuorum in Bituricensi principatu, idque ratum Rex habeat; qua veluti pensione viro priore decedente regina dum viuet, fruetur, et plenam beneficiorum, officiorum, fructuum, qualem dux ipse nunc habet, dispensationem habeat. ne controuersiae inter liberos ex eo coniugio prognatos oriantur, quae speratum pacis et concordiae inter duo regna fructum impediant, ita ex vtriusque regni ordinum consensu statuatur. primum quantum ad maternam hereditatem attinet, qui masculi seu feminae ex eo matrimonio nascentur, in eam succedant secundum regni iura, leges, ac consuetudines; si contingat, vt ius regni Franciae legitima successione ad illustriss. Ducem eiusve masculos liberos deuoluatur, eo casu si duo pluresve nati existant, grandior natu Francicum, secundo genitus Anglicanum aut liberi ex eo procreandi superstites possessum eant, tantumque liberi eius, aut deficientibus liberis fratres et sorores excluso grandiore natu filio eiusque sobole in illud ordine succedant. si vero vnus tantum ex eo matrimonio filius nascatur, quia iuxta regni vtriusque iura vtriusque regni heres futurus est, in vtrumque regnum tam paternum quam maternum succedat, ea lege, vt in Angliam venire ipse non recuset, in eaque morari ac secundum iura regni illud administrare, saltem singulis bienniis per VIII menseis; ei vero, qui in vtrumque regnum succedet, si plures liberi nascantur, secundo genitus semper Anglicanum regnum possessum eat, excluso grandiore natu filio. et si vnus tantum masculus ac praeterea filia seu filiae, filia filiaeque ordine secundum regni iura in illud succedant excluso fratre. si illustriss. dux vxori superstes fuerit extantibus ex eo matrimonio liberis, si quidem illi ad aetatem plenam non peruenerint, hoc est, masculi XVIII, feminae XV annos non expleuerint, neque viuente
matre regina in matrimonium viro non excedenti XVIII annos elocatae fuerint, eo casu regimen regnorum maternorum ac tutela liberorum et educatio patri deferatur. tempore autem suae administrationis illustriss. dux nullum extraneum aut non natum in ditione Anglicana ad vllam dignitatem seu sacram seu ciuilem admittat, nihilque faciat, quo aliquid in statu seu iure tam publico quam priuato ac consuetudinibus regni innouetur, aut praeiudicium vllum eis fiat. constante matrimonio illustriss. dux reginam vxorem extra regni fineis nisi ipsius rogatu non abducat, neque liberos ex se prognatos sed in regno in spem futurae successionis nutriri et educari sinat nisi de reginae consensu aut magnatum regni consilio aliter faciendum videatur. dissoluto matrimonio nullis extantibus liberis illustriss. dux nullum sibi in regno ius vindicet, sed eius successionem ad eos, ad quos iure et legibus pertinebit, peruenire citra vllum impedimentum permittat. extra regnum res pretiosas non asportet, aut quidquam ex eo alienet, aut alio transferat, aut per suos vsurpari patiatur. non occasione huius matrimonij regnum bellis externis misceat, sed pacem cum regni foederatis religiose seruet, neque eam violari aut turbari nisi aliqua iusta de caussa sinat. inter Franciae et Angliae regna firma pax et concordia sanciatur et maneat. pacta matrimonij huius ratione conuenta in vtriusque regni Curiis omnibus promulgentur, et in acta referantur. postremo cautum protestatione ab Andino interposita, ne quidquam propterea de iure suo tam in regno Franciae quam aliis ditionibus vbicunque terrarum sitis, quantum ad iura priuilegia, et actiones decedere intelligatur. confectis matrimonij tabulis nondum tamen subsignatis, quod eas a Rege ratas haberi prius oporteret, legati domum redierunt. nec multo post Andinus soluta Cameraci obsidione, quo cum exercitu profectus fuerat, in Angliam magno comitatu descendit, et arctiore fide pacta iam conuenta X Kal. Xbr. confirmauit, quae tamen plenum exitum minime sortita sunt. dati pro tempore ab vtraque parte pignoris loco annuli non sine magna procerum et nobilitatis, quae aderat, gratulatione et plausu; cuius rei nuncio in Belgium perlato Gandaui, Antuerpiae Bruxellis magna laetitiae publicae signa edita sunt, accensis passim ignibus et displosis vbique tormentis. nihil vlterius in matrimonij negotio peractum; tantum Andinus ad trimestre inter hastiludia et laetitiae spectacula totam hiemem apud Elisabetham summa familiaritate exegit, mitigato in speciem ob religionis contentiones vtrinque odio, cum coniugio illo non solum suspiciones veteres purgari, sed et viam concordiae aequabili ratione iniri posse multi existimarent. dum in Anglia esset Andinus legatum Lubecam misit, qui societatis maritimae foederatis ciuitatibus amicitiam ac beniuolentiam suam et operam in componendis cum Regina Anglorum sibi foederata, immo iam matrimonio destinata, controuersiis, deferret, qui et vicissim petiit, vt vnioni ac foederi inter ciuitates et regnum Angliae sancito se quoque adiungerent. quod si fiat, perpetuam fidem, promptissima auxilia, et magna quaeque prolixe pollicetur. cui reuerenter pro amica voluntate et promissis magnificis gratiae actae, et responsum, si quid in Angliae regina ciuitatibus concilianda et priuilegiorum iam XXII annos irrito euentu petita confirmatione, interuentu ac patrocinio suo tandem impetranda societati commodare, posset, pro tanto beneficio sempiterna grati animi memoria ciuitates obstrictas fore. conuentus IV societatis metropoleum et Vandalicarum ciuitatum ac Bremensis de Anglorum monopoliis in Germania prohibendis et pristina commercij libertate Londini reciperanda VIIIbri proximo inchoatus fuerat: verum Caesar ampliorem negotij cognitionem ad comitia Imperij reiecit. cum vero periculum esset in mora, legati ciuitatum decreta Luneburgi superiore anno contra Anglos facta executioni demandari, et per Fiscalem contra Ezardum Frisiae orientalis comitem iure agi vrgebant.
et Elisabetha quidem de edictorum suorum suspensione annuebat, modo foederatae ciuitates prius decreta sua aduersus Anglos in conuentu Lubecensi aboleuisse docerentur. inter has contentiones legatus Gallicus aduenit, qui suspensione vtrinque facta controuersias pro tempore composuit. interea moniti Elbingenses, ne contra societatis decreta Anglicis mercatoribus monopolium instituentibus sedem in vrbe sua cum priuilegiorum praerogatiua attribuerent. postea in conuentu actum de decuplice collatione a singulis ciuitatibus praestanda; alioqui societatis negotia explicari non posse; et Lubecenses ad OIO taleros conferendos se offerebant. sed cum legati nulla se a ciuitatibus mandata habere responderent, res ad frequentiorem societatis conuentum reiecta. tum legatio ad Stephanum Poloniae regem decreta, cui obeundae destinatae sunt Colonia, Gedanum, et Rostochium ciuitates. sed cum Colonienses se excusarent, aliae duae eo ire recusarunt. querentibus vero nautis in Lusitania praeter veterem morem grauioribus se exactionibus onerari, placuit auspiciis regni Philippi initiis tam perniciosis obuiam iri, missaeque ad societatis consulem, qui Olissiponae erat, ad Philippum literae, quibus et onerum grauitatem deprecabantur, et priuilegiorum suorum documenta in sacello quodam vrbis deposita ad se vel integra vel fide publica descripta transmitti petebant. interea Rex quasi omni cura solutus et tantum voluptatibus intentus nullum insanis sumptibus modum faciebat; quibus cum aerarium quamuis multiplicatis toties regni vectigalibus non sufficeret, ad exoticas artes et perniciosa Italorum et huiusmodi hominum in plebe excarnificanda ingeniosorum commenta conuersus cottidie nouos magistratus, noua officia, noua tributa excogitabat, conditis ea de re edictis, quorum publicationi semper intercedebat Senatus. itaque IV Non. Vtil. in Senatum venit, et XXVII edicta fiscalia vno die promulgauit, vnoque ex iis XX consiliarios creauit. qua re odium iam ante de publica administratione conceptum non mediocriter auctum est, fremente passim ob onera immodica plebe, et prudentissimis quibusque intra se tacite indignantibus, qui cum viderent illis edictis cunctos ordines in regno peruerti, et ingentem ex iis pecuniam conflatam luxu et in prauos vsus disperdi, turpissimam omnium rerum nundinationem, etiam praefecturarum pessimo exemplo institui, augeri in dies vectigalia, aerarium minui, regium fastigium labefactari prouectis ad honores adolescentulis, omnia gratiae foedissimis obsequiis quaesitae, nihil virtuti dari, de rege regisque rebus non poterant non male ominari. inter haec prima cogitatio fuit de maritandis Ioüsa et Valeta, et cum Ioüsa cum Margarita Helionori Cabotij Carnij comitis filia et herede principali sponsalia prius contraxisset, animis cum gratia crescentibus, pactis renunciat, et Rege annitente nuptiis illis quanquam perhonorificis sibi ac valde locupletibus repudiatis cum Margarita Aloisiae regis vxoris sorore matrimonio coniungitur, exorato per Henricum Memmium illuc per dispositos equos a rege missum Carolo Lotaringiae duce, nam parens Nicolaus ante quadriennium iam decesserat, vt in nuptias consentiret. paullo ante Rex, quo maiorem nuptiis tantis dignitatem conciliaret, eum ducem et Franciae Parem creauerat, condito edicto mense VItil. quod in Senatu recitatum est VII Eid. VIIbr. eo nobilitas vicecomitum Ioüsae recensebatur, quos adfinitate sua olim reges dignati essent. nam cum Ioanni Borbonio Vindocini comiti complures filiae essent, Ioanna grandior natu Ioanni duci Borbonio, et eo mortuo Ioanni Turrio Bononiae comiti, Catharina Gilberto Chabanio Curtonio, Ioanna altera Ludouico Iousae vicecomiti, et Carlota Engilberto Cliuio Niuernio nupserunt. ita vero ea dignitas in Iousam conferebatur, vt post regij sanguinis, quos vocant, principes, et IV familias (eae sunt Sabaudiae, Lotaringiae, Cliuiae, et Aurelianensium Longauillanorum) ceteros omnes pari dignitate ornatos quamuis tempore anteriores vbique in regum inaugurationibus, Senatu, et regio consistorio, aliisque publicis consessibus praecederet. eodem gratiarum cumulo et dotatus est eodem tempore Valeta.
festinata in id emptione Espernonium in Carnutib. Nauarrae ditionis oppidum comparatum, edictumque conditum eodem anno mense IXbri, quo iisdem condicionibus et pari secundum Ioüsam praerogatiua Valeta dux Espernonij creatur; quod in Senatu relatum est V Kal. Xbreis. quo eodem die et Valeta iusiurandum ritu sollemni praestitit. edicto illo nobilitas Ioannis Ludouici Nogaretij a Gulielmo Nogaretio illo repetitur, qui Philippi pulcri temporibus pro libertate regni Galliae insigni facinore Bonifacium VIII P. R. Franciae regnum Poncificiae: maiestatis beneficiarium asserentem, Anagniae ope Sarrae Columnae oppressit circa annum OIO CCC III; idque inter decora familiae tanquam illustre maiorum ipsius virtutis et meritorum erga remp. testimonium memoratur. demum XII Kal. Ianuar. Franciscus Lucemburgus, qui diploma ante Espernonium a rege impetrauerat, dux Pinei creatus et Par Franciae sacramento in Senatu adactus est. interea Rex fratre Andino in Belgium profecto securus, vt pacificatoriis edictis satisfaceret, et Nauarri eadem opera conatus impediret, Iacobum Gobionem Matignonum antea equitum tribunum creatum, qui Farae Veromanduorum superiore anno expugnatae obsidioni praefuerat, Birono amoto, in Aquitaniam titulo legati mittit, (nam prouinciae. Praeses Nauarrus erat) qui amplissimae regni prouinciae, ex qua bellorum procellae praecipue in ceteras prouincias incumbebant, motus praesentia sua ac prudentia componeret. paullo ante exeunte Iulio nobilitatis secreto consilio, quae ex Protestantium praesidiariorum excursionibus multum incommo dabatur, Vesuna prouinciae metropolis noctu intercepta est, longeque maxima intemperie grassati regij, quasi iniurias capta ante sexennij a Langorano vrbe acceptas vltum irent. qua de re cum quereretur apud Regem Nauarrus, nihil aliud quam excusationes ab eo pro responso tulit, cum sibi Rex minime integre esse diceret, vrbem a Catholicis occupatam post tamgraueis offensas Protestantibus restitui. itaque loco eius Pimirolium haut longe ab Aginno oppidulum illis securitatis caussa attributum est. missi et paullo post delecti iudices ex Senatu Parisiensi, Petro Seguierio praeside, qui loco Tripertitae decuriae ex Senatu Burdigalensi Aginni Nitiobrigum ante triennium institutae de Protestantium caussis iuxta XI caput collationis Flexianae cognoscerent, quorum ex numero tunc sacri ordinis Senator fui ij magna popularium gratulatione excepti in Dominicanorum fano anno sequenti conuenerunt, et posteaAginnij dein Vesunae Petrocoriorum; ac postremo Mediolani Santonuui magna cum integritatis laude toto triennio assidue ius dixerunt, pacata per id tempus prouincia; quod secundum Matignom prudentiam praecipue optimorum ac lectissimorum virorum aequitati attributum est, in Saluciano principatu a morte Bellogardij res adhuc turbabant, maiorque ex eo metus Regem incesserat, ne consilia cum Philippicis inita ab aliis resumerentur. missus initio in prouinciam Bernardus Nogaretus Valeta cum pleraque loca a reliquiis factionis occupata offen disset, per Carolum Emanuelem Sabaudiae ducem eserat, vt belli duces qui nutabant, honestis condicionibus placati ad obsequium reducerentur. cum frustra fuisset, et Iacobus Lafinius rem irrito conatu Andini nomine tentasset, Albertus Gondius Radesiarum comes E. T. cuius soror Pancallerij comitis vxor Sabaudi pueritiae admota erat, ob idque in illa aula plurimum posse credebatur, eodem mittitur, cum plenis mandatis. Petrus Fangerius Anselmius e Prouinciali nobilitate homo perditae audaciae ac Bellogardij arcanorum conscius Centalium festinatis operibus muniebat, ac Dragoneriam, fanum Damiani, Venascum circumposita castella valido praesidio tenebat. is quod per praeteritas turbas multorum in se concitata odia diceret, aegre se ad vitam priuatam retrahi patiebatur, petebatque tutum sibi recepcum dari, quo ab iniuria defensus Regi fidelem operam in posterum nauare posset. petere non iniqua viso a Radesiano, Regis atque adeo ipsius Andini nomine concessum Sabaudi interuentu, vt Tarascone pro receptu vteretur, quod est oppidum in ripa Rhodani supra Arelatum, cum II equitum alis
ad Rupi-Maurae siue Vallambergae custodiam destinatis, quibus ex Regis aerario stipendia procedant; modo id cum bona Momorantij vicinae Septimaniae praesidis gratia fiat. Maioris-montis coenobium insuper fratri Anselmij a rege donatum, et pro impensis Centalij factis bellicoque apparatu et annona copiosa locorum, quae traditurus est, X OIO aureorum promissa. dum haec a Rege rata haberentur, loca quae Anselmius tenebat, in Sabaudi manus consignata sunt. haec acta Kal. Februariis. Sabaudus, Valeta, et ipse Anselmius ad Momorautium literas in eam rem dedere, rogantes; vt aut Vallamberga aut Rupi-Maura equites suos recipi iuxta Regis mandatum pateretur. inde Anselmius Tarasconem concessit; cumque aliquanto post Aquas Sextias Venissetrixa suborta, iussu, vt creditur, Henrici Eugoulismensis Prouinciae praelidis interfectus est. hoc anno secretus aduersus Argentinam conatus, paullum abfuit, exitum habuit, tandemque ab iis, a quibus minus sperabatur, detectus omnino euanuit. erat Roberto Heuio Malaregio notae nobilitatis et militaris virtutis adolescenti, et quod. fauorem illi non mediocrem conciliabat, Claudij Antonij Viennensis Clarauantij sororio arta cum Francisco Quinquapodio Maio Vignorij comite ex militari contubernio amicitia, qua fiebat, vt ille nihil non tanto auctore et eius gratia ausurus facturusve esset. itaque sibi facile aVignorio magni animi duce, quique vastas cum Guisio spes coquebat, persuaderipassus est, vt ad aliquam vrbem in limite Germaniae occupandam operam suam addiceret; facta spe, vt aut ei praeficeretur, aut cum valido praesidio imponeretur. is facultates et clientelas in Mediomatricibus habebat, sub Germanici imperij ditione, eoque notior illo tractu ac minus suspectus ciuitatidus vicinis; et quia Protestantium doctrinam sequebatur, nihil tale moliturus credebatur. dum occasio rei conficiendae quaeritur, interea in Farae obsidione Vignorius occubuit. nec propterea consilium iam cum Guisio communicatum haut inscio, vt putatur, Carolo duce Lotaringiae intermissum est; sed quo magis retardatus conatus, eo maius in hominis ambitione iuueniliter ardentis ingenio accensum desiderium, cum Guisius per nuncios ac secretis notis scriptas literas igniculos assidue subiiceret, se cum voti compos effectus esset, nihil in religione se mutaturum religiose affirmaret. de vrbe ambigentibus, tandem inter eos conuenit, vt Argentina tentaretur, quae quo natura et arte munitior, eo indiligentius custodiebatur, insidiis proinde obnoxia; et quae semel capta propter eandem firmitudinem facile seruari posset, eo que situ esset, vt ad res gerendas maxime opportuna Rhenum veluti frenaret, et tanquam arx Germaniae ab illa parte imposita videretur. tunc Belgij ordines delectus per Germaniam habebant; iisque diribitorium in campis Argentinae subiectis assignatum erat; et Clarauantij apud Arausionensem commendatione facile ab iis impetratum, vt Malaregio IV OIO peditum per Alsatiam scribendorum negotium demandaretur. inde ad vrbem accedendi ad arma ceteraque militi necessaria emenda commoditas data. Malaregius ipse cottidie ad eam cum ducibus militaribus itare, crebro cum Consulibus agere; fossam, vallum, propugnacula in horas lustrare: et cum eodem tempore Guisius euentum opperiturus cum delecta amicorum manu ex primaria nobilitate ad Lotaringiae limitem venisset, aduentuque suo Argentinensibus noui motus suspicionem fecisset, continuo Senatus vltro Malaregium, tanta de eo fiducia erat, in consilium aduocare, et bona reipub. sorte factum dicere, vt vicino tam formidoloso principe ipse copias iuxta vrbem haberet. tum de securitate cum eodem consultare, et ex eius sententia stationes ordinari, Guisio interim ex propinquo vrgente, et omnem vlteriorem moramrei susceptae periculosam dictitante. id tamen aliquandiu conatum retardauit, eoque vsque, donec secreta a Rege mandata ex Gallia venere, quibus Argentinenses de insidiosis Guisij consiliis certiores fiebant, et vt militem vrbis ingressu prohiberent, ac finibus suis quamprimum excedere iuberent, sedulo admonebantur. Rex a pueritia Lotaringos obsequiosos erga se Carolo fratre rege superstite expertus insano amore
prosecutus fuerat, in eorumque gratiam Momorantios aemulos semper infestauerat, sed idem postquam regnum iniuit, statim mutauerat; quippe qui paci studens animaduerteret homines ad imperia natos, quod ipsis sors negabat, per occasiones quaerere, et belli caussas vndecunque sectari. itaque cum prouideret eos, si Argentina potirentur, protinus Pontifici et Hispanorum regi, cum quibus iam secreta consilia specioso religionis emen dicato praetextu agitabant, tanquam ex primaria Germaniae arce potentiam suam ostentaturos, et factiosis ac credulis populis in regno ad arma capienda signum daturos, publicae quietis interesse existimabat, vt efferenteis se nimias hominum ambitiosorum spes irrito conatu reddito compesceret. igitur Argentinenses quanquam nihil tale de Malaregio suspicarentur, tamen, consultum rati, si monita tanti Regis minime negligerent, statim Malaregio denuntiandum curant, de ipso ac fide eius quaedam honorifice primum praefati, vt militem ex finibus suis sine mora deduceret. postea ipsis ex iactabundis consciae nobilitatis vocibus, quae post detectas insidias de auctoribus secura eos nominare remque vbique in limite propalare sus deque habebat, constitit, Malaregium a Guisio persuasum rei exsequendae se ducem praebuisse. quod illum magna inuidia inter suos onerauit, et suspectum Germanis Gallisque Protestantibus reddidit, ob id acerbe a Clarauantio fratre increpitum, quem licet rei ignarum siue scelere suo siue temeritate paene nocentem fecerat. tantum sane de existimatione iuuenis inconsiderati eo facto decessit, vt vix post multa seriae poenitentiae documenta fidem suam Germanis approbare potuerit. et bello deinceps apud nos accenso, a Clarauantio vicem eius miserante Rupellam ad Nauarrum deductus hac fere ratione culpam excusauit, quod sibi iuueniac nimis credulo a veteratoribus impositum diceret, qui rem pro nominis Gallici amplificatione susceptam adseuerabant, non inscio Rege, sed qui, si conatus non succederet, hostilis animi significationem Germanis sine vllo operae pretio dare nollet. et Nauarrus Clarauantio pro fratre supplice deprecante excusationem in bonam partem visus accipere, Malaregium operam suam deferentem in Septimaniam longe a se ablegauit; vbi Henrico Momorantio prouinciae praesidi militans in exigui oppidi iuxta Spiritūs sanum obsidione, cum rei tormentariae praeesset, ex vulnere in sea accepto periit. Pertinet et ad res Gallicas motus eo anno quantumuis procul a Gallia in Melitensi insula Hispanorum factione exortus. nam foederatae coniurationis, quae quietem publicam in Gallia miscuit, iam scintillae ardere et in Italia ac remotioribus locis vireis concipere incipiebant, apud nos tandiu tectae, quandiu Andinus in viuis suit. Hispani vero illius incentores a Melita principium fecerunt, Mathurino Scuto Romegassio Hierosolimitano equite, cuius iam saepius honorificam mentionem fecimus, terribili adeo per totum Orientem rei maritimae duce in supremum Ordinis magistrum concitato, speque de summo magistratu in eum conferendo facta: quod non eo consilio faciebant, vt Gallo a summa dignitate abdicato eam in alterum Gallum transferrent; quod tamen Romegassio ambitione caeco imposuit; sed vt commissis inter se Gallis, et diuulsa eorum potentia, ipsi, qui bene secum conueniebant, in insula rerum potirentur. tunc princeps ordinis erat Ioannes Episcopius Casserius Aruernus meritis suis et pietatis ac prudentiae opinione eam dignitatem adeptus; cui tamen a factionis vitio datum, quod negligenter rempub. curaret, sacrum patrimonium dilapidaret; ac postremo summa calumnia et impudentia additum, illum cum Christiani nominis hostibus occulta consilia agitare. eo que audaciae siue insaniae factio excreuit, vt concursu facto ipsum circumsisterent, quos ille tumultuose aduersum se venienteis intrepido vultu excepit, neque adduci potuit, vt terrore ab inimicis artificiose iniecto quidquam indignum tanto fastigio admitteret; sed rebellionem ac perfidiam illis in os exprobrans, ad extremum sub custodia in S. Angeli arcem trusus est, et Romegassius summus ordinis legatus creatus. haut diu factum audaciae plenum latere potuit, quin
scisso factionibus equitum collegio fama eius Romam, et inde mox in Galliam emanaret, vbi Rex Romegassium ab Hispanis, vt id auderet, subornatum interpretatus, qui domestica mala tam secure negligebat, minime periculum summi ordinis magistri contempsit; sed misso AEmaro Casto eiusdem ordinis equite et Ioüsae proxima cognatione coniuncto, viro spectatae fidei et nominis Gallici perstudioso primum apud Pontificem egit, vt partes suas interponeret, com municatisque cum Aloisio Atestino cardinali vt dignitate sic fide ac moribus et praecipuo in Gallicum nomen affectu consiliis minas occultas spargit, ac fore dicit, si lentius in eo negotio procedatur, vt Rex Christianissimus omne sacrum patrimonium, quod equites Hierosolimitani in regno suo possident, ipse fisco addicat, et Commendatoribus B. Spiritūs nuper a se institutis attribuat. is stimulus opportune additus, vt tarditatem aulae Romanae excitaret, et Pontificem proprio periculo ad propulsandam alienam iniuriam cogeret. inde iter Melitam versus persequitur, minacia mandata a Rege ad Senatum equitum ferens. interim Ordinis princeps de perduellionis crimine contra seditiosos equites protestatus Poncificem de iniuria appellauerat. itaque equites intellecto regij legati aduentu magno consensu, etiam ij, qui factioni Hispanae nomen initio dederant, iam poenitentia subeunte ad capriuum adeunt, et supplices magistratus pristini insignia capiat, et praeteritorum obliuionem vt sanciat, petunt. verum ilie quam constantem se in iniuria patienda praebuerat, tam in publica eius vltione persequenda pertinax carcere exire recusauit, antequam Pontificius legatus, quem in itinere esse intellexerat, aduenisset. is erat Gaspar vicecomes Rotae auditor; qui vbi venit, prolatis Poncificis mandatis, quibus, sicuti ipse per literas petierat, Magister Romam citabatur, ille subito instructis IV trisemibus quamuis octo genarius se mari cum CCC equitibus commisit, et Neapolim prius, deinde Romam appulsus insigni vbique pompa excipitur. nam IO CCC equites in vrbem venienti obuiam processerant. ipse ad aedeis Aloisij Atestini cardinalis diuertit, vbi ipsi et CCC equitibus viae comitibus hospitium paratum erat; et obseruatum est a curiosis eo tempore plus OIO homines in magnificentissimi, qui hoc saeculo nati sunt, principis palatio diuersatos fuitse, qui pro condicione quisque sua, quandiu Magnus magister Romae vixit, per quam honorifice habiti sunt. inde in Vacicanum perrexit, eodem, quo venerat, comitatu, et ad eius spectaculum per vias passim occurrente plebe, vt triumphanti porius, quam reo similis per vrbem incedere videretur. ea pompa ad Pontificem ab hoipite suo deducitur, vbi cum in genua procumbens eius pedes deosculatus esset, Habeo, inquit, omnipotenti deo gratias, quod mihi, antequam viuis excederem, istuc aetatis, in qua beatissimorum Apostolorum limina adire nulla spes erat, huc incolumi venisse contigerit; quod tanquam reo, hoc animum meum angit; quamquam nemo reus est, nisi qui sibi male conscius iudicum conspectum reformidat. vt autem ad te venirem, statim ex quo insidiis meorum petitus sum, optaui et petij, et accepto mandato nulla mora interiecta neque valitudinis infirmae habita ratione, me in viam dedi, innocentiae meae lauream laturus; loquor ad te et ad homines, non crimina purgaturus. miles, eques, inculpate vixi, et omnibus honoratissimae toto Christiano orbe militix gradibus ac muneribus cum aliqua virtutis et integritatis laude decursis tandem merui, vt non prensationibus, sed legitimis suffragiis in ordinis principem electus sim. quod puero, adolescenti, viro et iam inclinata aetate minime improperarum est, id quomodo octogenario et propediem vitae rationem reddituro seni iuste imputari possit, tuae prudentiae et aequitatis erit considerare. sic est, beatissime pater, vita mea longa pro crimine est, quae mihi ipsi fortasse molesta, spes eorum, qui me accusant, nimis auidas remoratur. factione, non criminibus obruor. nam in hos canos vix eorum suspicio cadit. magistrum, non me petunt aduersarij, et quidem scelerate petunt, dum festinato ordine ad illum
peruenire cupiunt. cum vero id conantur, etiam hoc faciunt, vt nationem Gallicam semper bene concordem factionibus diuellant, et per discordias imminentibus Turcis viam non solum ad insulam inuadendam, sed Italiam proximam vastandam aperiant. haec apud supremum aequitatis tribunal pro me dixisse satis est. ad tuam porro prudentiam pertinet, concordiam in nostro ordine maxime necessariam sarcire, et publicam securitatem, quae in meo periculo vertitur, contra perniciosas factiosorum coniurationes asserere, meamque iniuriam cum tua ipsius et Christiani orbis salute coniunctam digna pastorali fastigio seueritate vindicare. interim hunc ex mea calamitate fructum capio, quod optatissimo conspectu tuo, quod alloquio, ac gratia praeter spem frui licet, vt mihi mors amplius molesta esse non possit, quando animam veluti in sinu tuo deponere datur. perorando ad extremum B. Symeonis canticum vsurpauit, quod de se dici Pontifex haut grauate tulisse visus est. tum ad eum conuersus perbenigno vultu respondic, et laetari se aduentu eius dixit, nec temere de criminibus obiectis cuiquam fidem adhibuisse; ac sperasse, vt non solum ea coram diluere facilius posset, sed conceptam de virtute ipsius ac probitate omnium opinionem praesentia sua confirmaret; solatusque eum bono animo esse, et in pedes a cubiculariis erectum honorifico loco post quatuor Gardinaleis (huic actioni duodecim interfuerant) sedere iussit. inde post varios et familiareis de itinere suo sermones Magister dimissus, et in hospitium eadem pompa reductus est. paullo ante Romegassius ad vrbem venerat, qui cum summam solitudinem, contra quam sperauerat, offendisset, factum eius non solum aula Romana, sed etiam populo detestante, demum post admissum facinus magnitudinem eius sensit, et priuatum hospitium sibi suisque conducere coactus, cum non amplius eum se esse, qui fuerat, videret, plebis mirabundae, cum ad vrbem antea itaret, occursu circumfundi solitus, in magnum maerorem incidit, ex eo auctum, quod Pontifex significari ei paullo post curauit, non prius eum ad colloquium admissurum, quam solita demissione in principe suo salutando officio defunctus esset. inde tanta animi aegritudine correptus est, vt nequicquam solantibus eum amicis paucis post diebus vitam cum morte mutauerit prid. Non. IXbr. maiore, quam venerat, pompa ad S. Trinitatis templum sepultus: quem altero post mense anno exeunte secutus est Magister ipse. et ita finis iuxta iniuriosae et temere susceptae accusationi impositus fuit, magnaque molestia in lite hac decidenda Curia Romana leuata est, praepotente in ea Hispanorum et mediam se interponente factione, quibus ne displiceret Pontifex ex animi sententia minime pronunciaturus credebatur. post mortem Magistri, ne scisso collegio in electione noui motus exorirentur, Pontifex quatuor equites nominauit, e quibus magno omnium consensu Hugo Lupus Verdala Vasco ordinis princeps electus est prid. Eid. Ianuar. sexennio post in Cardinalium collegium cooptatus. is vero summum honorem decessori suo habuit, nec prius magistratum inire voluit, quam ei, licet a factiosis depositus esset, insignia cum corona restituta essent, cum quibus ab Atestino cardinali eadem munificentia, qua viuum complexus erat, etiam mortuum prosequente cohonestatum corpus magno comitatu et honore ininsulam remittitur. Eodem hoc anno III Non. VIIbr. Lutetiae obiit immatura morte Iacobus Billius Prunaeus Sanmichaeliani coenobij in Eremo antistes vir non plus nobilitate, quam propria virtute ac vitae sanctimonia et doctrina ab omni fuco aliena, linguaeque Graecae exacta cognitione clarus, quam in veteribus Patribus illustrandis praecipue exercuit, qui arthritidis doloribus attenuato corpore fere in medio vitae curriculo, quippe vix XLVII annum ingressus, in eadem, qua vixerat, pia animi tranquillitate ad Deum migrauir. post quem commemorandus venit longe dispar et pietate et ingenio, sed fortasse haut minore fama Gulielmus Postellus Barentonio vico in Neustria loco ignobili natus, qui philosophiae et mathematicarum artium studia primum professus, et inde
longinquis peregrinationibus linguarum externarum ac maxime orientalium cognitionem adeptus innumera exotici gustūs scripta passim in Italia, Germania, et apud nos edidit, et cum Venetiis esset, virginis vetulae cuiusdam familiaritate vsus in errorem delirum iuxta ac deteltandum de feminei sexūs salutari reparatione nondum consummata incidit; quem domum reuersus inter praelegendum publicauit et defendit. verum accusatus a theologis, et a magistratu increpitus, tantum pro poena omni praelectionum vsu ad tempus interdictus est; sed cum rursus praelegendi pruritu tangeretur, retractationem libello ad Reginam parentem directo anno huius seculi LXIV complexus est, qua non tam errorem fatetur, quam interpretatione per fanaticos sensus detorta eludit, rursusque dum mathematica rudimenta, quod illi permissum erat, auditoribus publice interpretaretur, eandem quaestionern reposuit, ob quam interdicto plene in posterum publicarum praelectionum vsu in monasterium Sanmartinianum Lutetiae relegatus est, vbi centenario proximus, et vt ipse credi volebat, impollutam a congressu venerco naturam professus, cui robustae adeo sanitatis constantiam tribuebat, tandem quarto post Billium die decessit. nec praetermitti debet Hubertus Languetus Vicellij in AEduis natus, vir doctissimus et humanissimus ac rerum Germaniae, in qua fere totam vitam contriuit, et vbi mihi arcta cum eo amicitia fuit, peritissimus, et summus Ioachimi Camerarij amicus; qui cum Augusto Saxoni VIIviro operam suam addixisset, et praecipui consiliarij officio apud eum diu defunctus in suspicionem venisset, quasi epexegesis de caena Dominia Gaspare Peucero et aliis iuxta Helueticam confessionem disseminatae consilio participasset, ab ea aula discessic, et se ad Arausionensem contulit; apud quem dum grauissimis negotiis explicandis, quibus par illius animus erat, seduso incumbit, morbo correptus anno climacterico suo prid. Kal. VIIIbr. Antuerpiae decessit. ante Languetum Andreas Papius Gandensis vtriusque linguae ac musicae, poeticaeque peritissimus, quod pauca eius scripta apud posteritatem testabuntur, Laeuini Torrentij summi et dignitate et eruditione viri ex sorore nepos, Leodici dum per caniculae aestus nocte silenti corpus natatu in fluuio subiecto exercet, meando remeando tandem fatiscens admodum iuuenis defecit, triduo post ad B. Lamberti cuius collegij ille sodalis erat, sepultus, et a Iano Gulielmio collega veris lacrimis deploratus. post hos Petrus Ciaconius Toleti in Carpetanis natus Romae vltimum diem clausit VII Kal. IXbr. aetatis anno LVI in B. Iacobi aede, cui instructissimam bibliothecam legauit, sepultus, vir exquisita in omni scientiarum genere, antiquitatis et omnis politioris literaturae cognitione clarus, et quem vnum video ex omni literatorum, qui aeuo nostro innotuerunt, numero, qui AEmaro Ranconeto nostro comparari possit. nam nihil fere viuens scripsit; et pauca post mortem ab amicis edita exstant, sed crebra illius et honorifica in alienis scriptis mentio exactae et reconditae eius, vt et in Ranconeto, doctrinae apud posteros fidem facit. nunc ordine Italos recensebimus, ac primum inter eos Io. Baptistam Camocium Asulanum ex vetere in eo oppido familia ortum, qui linguarum etiam orientalium cognitione insignis, ac Graecae praealiis peritissimus cum medicinae operam dedisset, omissis eius experimentis sub Iulioi III Bononiae in schola Hispaniensi publice philosophiam professus est: dein sub Paullo IV Maceratae in Piceno eandem professiouem exercuit; postea a Pio IV Romam euocatus Patrum Graecorum scriptis interpretandis incubuit, ac tandem hoc anno XIII Kal. April. in vrbe anno aetatis LXVI e vita demigrauit, Timotheo filio superstite. multa scripsit, ex quibus tantum orationes sparsim variis temporibus habitae, dum vixit, editae; et commentarij Graeci in metaphysica Theophrasti, et translationes e Graeco pleraeque; plura non edita, quorum indicem ad me Italia transmissum longum esset et ad rem superfluum heic inserere. Romae paullo post decessit anno suo climacterico et ad S. Saluatoris Laureati sepultus est Hubertus Folieta Genuae natus, vir latine scribendi facultate praestans et in literario otio elati animi, qui exortis in sua repub. turbis nouam nec
aequiorum iudicio absurdam de nobilium et plebeiarum familiarum distinctione sententiam cum inuexisset, dialogis duobus ea de re lingua populari publicatis, immane quantum in se nobilium inuidiam concitauit; de cetero multa elegantissime et acri iudicio scripsit, partim ab ipso particulatim publicata, parrim post eius mortem a Paullo fratre edita, quae simul edi publice interest. is vnus nostro aeuo dignus fuit, qui sicutispem fecerat, historias sui temporis Paulli Iouij vestigiis insistens persequeretur. verum per particulas earum porius gustum dare, quam continuum opus pertexere eum in animo habuisse crediderim; quippe cum ea, quae dedit, tam diffusa sint, vt si eadem vbertate et copia cetera scripsisset, res procul dubio in immensum excreuisset. multa ex eo cum operi huic inseruerim, ac plerunque verba ipsa, nam qui meliora potuissem? non solum ingenue id profiteri, sed eius memoriam digna recordatione heic recolere officij mei esse duxi. post Folietam Lucas Paetus I. C. Roma honesto loco natus in patria denatus est VIII Eid. VIIIbr. ad S. Nicolai in carcere Tulliano sepultus in proprio sacello, cum annum aetatis LXIX attigisset. puriorem antiquitatem et meliorem literaturam ad iuris ciuilis interpretationem attulisse creditus, pauca tamen in eo genere praestitit, et hanc palmam nostris hominib. reliquit. professionis coniunctione Paeto accensebitur Ioannes Fichardus, qui Huldrico Zazio maxime illustri inter Germanos I C. Friburgi Brisgoiae operam dedit, dein Patauij et Bononiae eandem scientiam professus Francofurtum quae illi patria erat, reuersus, in eaque vrbe syndici munere XLIV annos magna fidei et industriae laude functus ibidem septuagenarius decessit, et a Bernardino Rutilio vitas veterum iuris sapientum descriptas ad ipsum Zazium vsque persecutus est; hoc certe facto meritus, vt qui tot clarorum virorum memoriam in occulto latere passus non est, silentio minime praetereatur. abstulit et hic annus Franciscum Portum Creta nobilissima mediterranei maris insula Venetae ditionis ortum, Graeciae suae magnum nostra aetare ornamentum, qui in Renatae Ludouici XII F. et Herculis II Ferrariensium ducis vxoris familia quasi educatus, etiam Ferrariae literas Graecas professus, post Herculis mortem Renata in Franciam reuersa, Italiam reliquit, et vt liberiorem doctrinae, quam in Renatae comitatu imbiberat, professionem haberet, Aureliam Allobrogum concessit, et voce ac scriptis Graecos auctores interpretatus ad septuagenarium annum vitam produxit, in eaque vrbe defecit, a Theodoro Beza cum quo coniunctissime vixerat, carmine epitaphio laudatus. annum clausit Franciscus Venerius patritius venetus, qui philosophicis studiis innutritus in adolescentia de voluntate, de anima, de fato vernacula lingua commentarios edidit, deinde in rep. sua honores magna integritatis et prudentiae laude gessit, et iam senex Patauinae academiae instaurandae praepositus editis postremo de generatione scriptis ad meliorem vitam migrauit.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXV.
ANNI sequentis alioqui variis casibus memorabilis initium funestum fuit morte Arturi Cossaei E. T. viri virtute militari, cuius primum periculum suo Brissaco fratre Subalpinis bellis famoso duce fecerat, et longa rerum experientia clari, qui Gonnorij in Andibus septuag enario maior VI Eid. Ianuar. mortalitatem exuit. is Aureliani, Bloesarum, Andium, Turonum, Caenomanorum, et Carnutum praefectus fuerat. et Turones quidem, Audes, et Caenomani, postquam eae prouinciae a Rege Francisco fratri ante quinquennium ad portionis hereditariae amplificationem assignatae sunt, ab ea praefectura auulsi fuerant, et singulis praefectis a Francisco attributae. post mortem vero Cossaei Aureliani et Bloesarum praefectura cum Carnutibus et Louioduno in Philippum Huraltum Ceuernium Procancellarium a Rege collata est. Belli reliquiae non dum in Delfinatu compositae erant, et metus erat, ne negligentia latius malum serperet. itaque deltinatus in eam prouinciam Carolus Lotaringus Meduanae dux, cuius moderationem Rex inter cunctos illius familiae proceres et aequitatem magis probabat. horum cum in bellis opera sibi necessario vtendum videret, spreto Henrico Guisio fratre, cuius ambitio ei suspecta erat, pro arcano Rex habebat Meduanium exercitibus praeponere. verum veritus ne ex eius in Delfinatum profeclioneres in aliis prouinciis turbarent, quasi ad edicta conuellenda, et non confirmanda potius Meduanius mitteretur, edictum proposuit, cum ad Mauri Fossatensis fanum esset IV Kal. Vtil. quo declarabat suae voluntatis esse, vt edicta in Protestantium gratiam facta seruarentur, cuncti iuxta ea pacate viuerent, nec vano metu proinde vllibi turbae excitarentur. inde Fontembellaqueum venit, dum conuentus sacri Ordinis permissu eius Lutetiae haberetur; a quo delegatus ad ipsum Reginaldus Belnensis archiepiscopus et Patriarcha Bituricensis Aquitaniae primas, qui in comitatu Arnoldi Pontaci Vasatensis, et Claudij Angenei Nouiodunensis episcoporum, gua erat facundia et doctrina praeditus, grauem orationem habuit XVI Kal. VItil. qua ante omnia sacrum Ordinem regi commendauit, et decessorum suorum exemplis eum ad pietatem hortatus est. nam tamdiu felices fore reges, quandiu in Deum pij, in Ecclesiam et Ecclesiae ministros munes essent. id Philippi Pulcri, qui priuilegia sacri Ordinis aut labefactauit, aut plerunque aboleuit, exitu patere, cuius posteritas absque masculis heredib. decesserit, translatae
in Valesiorum familiam regni successione, qui ob contrariam caussam, quod benefici erga Ecclesiam fuerunt, huc vsque felicissime regnauerint. tum Concilij Tridentini ad constituendam religionem et disciplinam in domo Dei sarciendam, publicationem vrget, quod praesentibus et instantibus Caesaris et omnis orbis Christiani principum oratoribus celebratum sit, et cui religiose seruando se Regis ipsius legati iureiurando obligauerint. nec vero bonas leges satis esse, nisi et magistratus pari probitate iis praesint. eos esse praesules, quos rursus non solum vitae sanctitate praestare oporteat, sed ad mores accedere debere doctrinam, prudentiam, linguarum scientiam, et dicendi facultatem, vt populum docere, et publice alloqui cum fructu valeant. purgandas item et abolendas nundinationes, turpia lucra, fiducias, illicitas pactiones, pensiones priuata auctoritate impositas, et quae plurima monstra prauo vsu ac saeculi seu bellorum licentia in ecclesiam irrepserunt. quod vt commode fiat, quam demisse possunt, regem cunctos orare, vt antiquam electionum libertatem in primariis sacri Ordinis dignitatibus restituat, abdicato a se nominationis iure. id Ladouicum IX optimum et sanctissimum principem vidisse, qui allato a Pontifice diplomate, quo ei nominandi ius in episcopatibus, quod maiores sui diu ante vsurpauerant, tribuebatur, non solum illud recusauit, sed diploma concerpi et exuri magno Pontificis dedecore iussit, addito, nolle suas in diiudicandis iis partes interponere, qui animae suae ac conscienuae iudices essent a Deo constituti, et in quos iudicium penes solum Deum et ecclesiam esset. tum deplorata sacri ordinis veluti in praedam expositi calamitate, nouum decimae nuper imperatae onus et solidariam eius exactionem deprecatur; alioqui fore dicit, vt contractui cum rege et Parisiensi ciuitate inito pro grandi illo vectigali annuo satisfieri non possit, et curiones greges suos et curam pastoralem deserere cogerentur. ad extremum rex oratur, ne viuorum beneficia, quae vocant, morbi aut alterius cuiuscunque caussae praetextu cuiquam concedat, ne mortis votum inducatur. haec monita siue postulata a viro in aula educato ac prudenti copiose et eleganter illustrata ac pronunciata non vtique consimiliter ab astantibus accepta sunt. nam alij actionem supra modum laudabant, cuius eum euentum sperabant, vt cum Rex petitionib. tam iustis nullo pacto satisfaceret, ex eo in inuidiam maiorem incurreret, opportunitasque res nouas molientibus ex repulsa illa ad sollicitandum sacrum ordinem praeberetur. contra quidam improbabant, quod in actione illa orbitatem Philippi Pulcri filiorum et infelicitatem ademptis ecclesiasticorum priuilegiis et immunitatibus assignaret: nam nullum prudentiorem regem, nullum pro libertate ecclesiae Gallicanae et nominis Francici dignitate magis strenue pugnasse. id vero non satis bona fide a Bituricensi additum ad suadendam Tridentini Concilij promulgationem, quod oratores regij ad id iureiurando se obligassent; cum contra constet, eos contra Concilium protestatos esse, et post protestationem cum Venetias secessissent, regem ratama ationem habuisse, nec ab eo tempore illos Tridentum reuertisse. interea Cardinalem Lotaringum, vt gratiam a praefestinante Pontifice iniret, pro aliquot capitibus a legatis Pontificiis in regis et ecclesiae Gallicanae praeiudicium directe propositis generalem clausulam interponi curasse, quae oblique idem complecteretur, et ita finem Concilio, minime tamen reuocata nostrorum oratorum protestatione impositam esse. inter hos pugnanteis animorum affectus et diueria de hac actione iudicia plures erant, qui non tam aut fidem et aequitatem in Bituricensi desiderarent, quam ex praescripto dicere coactum excusarent. Rex vero coram Regina parente, Borbonio, Guisiano, is erat Ludouicus Lotaringus nuper in collegium cooptatus, et Birago Cancellario cardinalibus, Monpenserio, Guisio, Meduanio, Mercuriano, Iousa ducibus; Ceuernio Procancellario, sacri ordinis sibi praecipuam curam, sicut antea semper fuerit, porro fore, et ad eorum postulata breui se responsurum dixit. itaque quinto post die admissis delegatis cum de aerarij angustia et regni necessitatibus
multa praefatus eo anno sibi necessariam Decimae exactionem ostenderet, et in posterum melius de benignitate sua eos sperare iussisset; quod ad Concilium, cum Senatu, cuius praecipua de ea re cognitio sit, se acturum recepit. de electionibus aliquandiu altercatum fuit, et cum excusante se Rege nihilominus delegati conuentūs nomine instarent, ille commotior; Atqui si electiones locum habuissent, inquit, multi eorum, qui tantopere pro iis pugnant, ea dignitate minime praediti nunc inter vos comparerent. ita dimissi delegati, rege nullas excusationes admittente, quominus Decima eo anno exigeretur; quae tamen cum sumptibus extraordinariis minime suffectura esset, inuentae et aliae rei numariae expediendae rationes, edictaque passim ad Senatum et Rationalium ac Vectigalium Curias missa, et iussionibus repetitis tandem eo anno promulgata sunt, magno plebis et omnium ordinum fremitu ac detrimento. nam Rex, qui priuatis affectibus studeret, et inde bello Belgico quamuis inuito se a fratre suscepto; necnon expeditione Reginae parentis instigatu pro Lusitano regno temere et tumultuose parata grauaretur, nihil satis esse poterat, vnde tot sumptibus satisfieret. de Lusitana expeditione, antequam vlterius progrediar, vt primum ditatur, rerum ordo exigere videtur. Philippus superiore anno Lusitani in Hispania regni possessionem vi, sed fere citra negotium, adeptus, in eo erat, vt res in prouincia ordinaret; et quia varia erant eius ordinum postulata, tum innumerae priuatorum flagitationes, duos, quos dixi, Liriensem episcopum et Christophorum Moram huic negotio praesecerat. plerique etiam ex nobilitate et iis, qui Philippo operam nauauerant, in magnam praemiorum et beneficiorum ac dignitatum a munificentissimo principe accipien dorum spem venerant, et importunis petitionibus noui regis aureis fatigabant, fidemque eius ac ministrorum prolatis eorum schedis appellabant. qua molestia vt se ille exoneraret, ad tribunal, quod conscientiae mensa vulgo appellatur, et in quo religionis negotia agitari solent, eos remisit, callidoque magis, quam tali fastigio digno commento auaras credulorum hominum et meritis temere fidentium preces elusit. sic enim iudices delegati ex compacto cum iis agebant. nam aut de iure Philippi in legitima Lusitani regni successione instructos ex animi sententia, et prout iure diuino et humano obligati erant, fidem et operam suam ei addixisse, aut contra animi sententiam, cum alios in iure successionis potiores putarent, tamen spe praemiorum aut metu eius potentiae eidem Philippo militasse, aut alia ratione opera sua inseruiisse. et priore casu, minime ex necessitate obligari regem ad promissa praestanda, praesertim cum exhausto superiorum temporum calamitatibus regno citra populi perniciem, cuius leuamento bonus princeps ante omnia studere teneatur, tanta pecunia exsolui nequeat, et impendente vndique ab hostibus periculo ea potius in belli quam priuatorum vsus seponi debeat. altero casu non solum non teneri regem, verumetiam ne promissa praestentur, religione prohiberi; quippe ipsos indignos esse, qui ea petant, vt qui contra animi sententiam et pretio corrupti, ei, quem legitimum regni heredem minime existimabant, fidem et operam suam summa perfidia contra patriam addixerint. ita miseri a conscientiariis illis iudicibus non solum delusi, sed contumeliose cum rapacitatis et proditionis nota dimissi sunt. fiduciariae tamen dignitates, beneficia, et alia eiusmodi praemia inter quosdam diuisa a Philippo iudicij per ea mitigati gratiam aucupante; quam tamen minime propterea consecutus est, quippe cum pauci essent, qui ea acciperent; sicque illi interpretarentur, non tam meritis ipsorum ea dari, quam id Castellensium astu agi ad alendam inter proceres aemulationem, et ex eius occasione partes in regno nouo fouendas. qui vero non acceperunt, qui plures erant, non tam se praemiorum spe fraudatos, quam alios sibi praelatos dolebant. nam ita est Lusitanorum ingenium, vt bonis alienis potius inuideant, quam damnis propriis tangantur. sed haec mala, quae tempore languescere et corrigi posse sperabat, rerum in Lusitania potitus facile contemnebat Philippus, de Insulis et Indicis prouinciis,
quibus fere regni Lusitani opes constant, magis sollicitus, ac de Assoris praecipue. eae a genere auium rapacium vocatae, quasi Accipitrarias dicas, et Cassiterides olim, vt quidam putant, cognominatae in mari Atlantico ab ortu occasum versus nauigantibus occurrunt, sub altitudine XXXIX, XXXVIII et XXXVII graduum, a Betencurio nostrate primum detectae, et Lusitanis venditae ante nouum orbem a Christophoro Columbo lustratum, sicuti alias diximus. numero sunt IX. prima S. Mariae nomine indigetatur admodum exigua, quae a S. Vincentij promontorio CC XLII leucis abest. supra eam XV leucarum distantia apparet S. Michaelis insula dicta, in qua omnium illarum insularum episcopi sedes est, omnium maxima, in longum porrecta XXXVII leucas ambitu complectitur, et LX OIO abhinc passuum spatio siue XXX leucarum occasum versus. Tertia inde dicta, quod tertia sit ordine ex Hispania venientibus, quae XVI leucas cum semi in circuitu habet, frumenti et fructuum admodum ferax, nec vini omnino sterilis; copiosa in ea rubia nascitur tingendis pannis idonea. primaria eius vrbs est Angra in sinu commodo sita, qui Brazilio promontorio tanquam propugnaculo firmissimo tegitur. Quarta S. Georgij nomen sortita est, a Tertia VIII leucis dissita, circa quam sunt ad VIItrionem Gratiosa, quae a Sangeorgiana VI leucis abest, ita ob amoenitatem dicta. ad occasum Fagina a faginis lucis appellata; et Pica a monte, qui III OIO passuum altitudine in ea assurgit, intus spelaeis excauatus, ac nonnunquam instar AEtnae Siculi flammas eiaculari conspicitur, sic dicta. minima omnium hinc longe XXXV leucarum spatio dissita Coruina; et vltima Florida; quae duae leucae et semi spatio a se inuicem distant, ad occasum magis vergunt. naues Indicis mercibus onustae fere ad has insulas in reditu solent appellere, priusquam Olissiponam aut Gadeis contendant, ideoque magnum ad nauigationes illas longinquas momentum habere creduntur. nauigantib. autem illac mirum quiddam accidere narratur, vt cum ex Hispania venientes et in Americam tendentes Accipitrarias a tergo reliquerint, continuo a cimicibus, pulicibus, pediculis, et huiusmodi homines infestante peste liberentur, quae postquam illas praeteruecti sunt, statim extinguntur. S. Michaelis insulam in Philippi fide seruauerat episcopus; Tertiam Antoniani tenebant; quibus duabus qui potitur, ceteras in potestate habet. post cladem ab Hispanis ad Tertiam ante aliquot menseis acceptam Cyprianus Figeredus, qui Antonij nomine Insulae cum summo imperio praeerat, quorsum plebis atque adeo sacerdotum et monachorum intemperies euaderet, dubius, res qua erat prudentia ad moderationem reducere satagebat. itaque auctor fuerat Angrensibus, vt cum Iesuitis, quos arcte intra claustra conclusos diximus, et cum Ioanne Betencurio mitius agerent. quae res turbidis ingeniis suspicionem fecit, quod tepidius in eo negotio versari videretur, quasi Philippi partibus in occulto faueret. proinde cum insulani minus eius dictis audientes essent, Figeredus insolentiae illorum, de qua male ominabatur, pertaesus, ad Antonium, qui in Gallia erat, dat literas, et quo statu res sint, eum edocet, additque prouidere se, nisi ipse quamprimum ad insulam iam paene desolatam veniat, vt res insania quorundam ex affectibus priuatis euentus metientium in peius ruant. eodem tempore seditiosi illi fraterculi, quos dixi, ad Antonium itidem scripserunt, et multa in Figeredi inuidiam per emissarios misero regi suo insusurrauerunt, quibus ei Figeredi fidem suspectam plane reddebant. itaque ille ab iis, qui circa ipsum erant, persuasus, confestim eo Emanuelem Siluam Turris viridis comitem nuper creatum mittit, hominem sibi gratiosum cum plenissimis mandatis, vt deposito Figeredo summum toto illo tractu imperium acciperet. iuuit turbidorum ingeniorum contra Figeredum coniecturam, quod antequam Silua in insulam venisset, nauis farina onusta in Brasiliam destinata cum Tertia soluisset, quasi ventis abrepta contrario cursu Olissiponam contenderit. itaque hinc secretorum cum Philippo consiliorum fide facta Figeredus, mox vt Silua venit, magistratu deponitur, et Silua, qui praeter Lusitanos
fere tirones tantum CCC Gallos duce N. Carlo Burdigalensi et totidem Anglos ab Antonio nuper missos circa se habebat, res ad insulanorum arbitrium administrare cepit. interea cuncta in Hispania ad bellum comparantur. diu in Philippi consilio altercatum fuit, an ad Tertiam in potestatem redigendam eo anno classis ducenda esset. nam alij rei difficultatem in praesens caussati famae insistendum sentiebant, et expectandum, dum tepentibus Gallorum, qui in armis esse nunciabantur, consiliis maiore mole atque adeo totis viribus res tutius postea tentaretur. alij contra censebant, et antequam Galli et Angli illis in insulis ad nauigationem Indicam adeo opportunis se muniuissent, expeditionem suscipiendam esse, nec citra magnum periculum differri posse ostendebant. quae sententia vicit. itaque datum negotium Ferdinando Toletano Priori Albani notho F. vt intra Durium et Minium delectus haberet. missus Santacrucius marchio Hispalim, qui classem instrueret, ad eum conuenire iussis ex Cantabria XVIII nauibus. mandatum et Neapolitano Proregi et Mediolanensis imperij gubernatori, vt VI OIO peditum Italorum conscriberent. conscripta et X OIO Germanorum, sparsa fama, quasi in Belgium Itali et Germani destinarentur. S. Michaelis insulam tenebat Ambrosius Aguiar cum maiore naui armata, cui subsidio a Philippo missus Petrus Pixotus cum V nauibus, quae ad ciuitatem insulae S. Michaelis paullo post appulerunt. Antonius a regina classem auxiliarem impetrauerat, huicque summus dux designatus Philippus Strozzius homo probus et Gallici nominis studiosissimus, qui a patre quasi traditum odium contra Hispanos seruabat, nondum extincto iniuriae grauissimae Philippi aui ab Hispanis indigne proditi morte olim acceptae sensu. plures et huic militiae ex primaria nobilitate et iuuentutis Gallicae flore nomen dederunt. dum classis Burdigalae instruitur, ne insulani interim animis deficerent, praemissus Reginae iussu Carolus Roaldus Landereus a nobis saepius commemoratus, peritia rei naualis clarus dux cum IX nauibus, quae IO CCC bellatores portabant. is cuncta maxime in insula confusa cum reperisset, et post Figeredum a Silua homine superbo imperio exutum res violenter administrari, nihil non plebi et insanientibus monachis ac sacrificis licere cerneret, de exitu veritus Siluam monere institerat, vt moderationem rebus adhiberet, et se ad defensionem in tempore pararet. nam mox cum ingenti classe venturum Hispanum, qui si tumultuanteis opprimat, quid spei in classe Gallica sero ventura superesse? nam amissa Tertia, quo eam appulsuram? igitur non solum ei muniendae attendendum esse, sed proximam S. Michaelis insulam, in qua robur Hispanorum consistat, tentandam. Silua haec monita non quasi ab amico profecta, sed veluti imperantis increpationes interpretatus, subiracundo vultu sibi quid muneris sui esset, abunde gnaro curae fore omnia respondit. vicissim Landereus sua curaret; diuersam quippe vtriusque rationem ac condicionem esse. Landereo in suos imperium attributum; ceterum sibi in vniuersos atque adeo in Landereum ipsum imperium esse. inde ortae inter eos simultates, quae calamitatibus postea secutis occasionem praebuisse creduntur. nam cum Silua vanitate insita Castellensium vireis impudenter in sermonibus cottidianis eleuaret, etiam famam spargi curauerat, S. Michaelis insulam, quae validis copiis firmata erat, exiguo et debili admodum praesidio teneri. itaque cum de Landereo potius perdendo, quam propria salute cogitaret, auide occasionem ex illius verbis arripuit, insulae S. Michaelis tentandae, non tam rei conficiendae spe, quam vt molestum sibi Landereum et Gallos suspectos aut manifesto exitio obiiceret, aut a se longius amoueret. Landereus expeditionem suscipit cum VI nauibus. nam III in insula retinuerat Silua, in tempore, sicuti receperat, summittendas. in ancoris stabat Pixotus, qui nuper ad insulam appulerat, qui treis Gallorum naueis in alto conspicatus, nam tres aliae latebant, tamen se caute continuit, donec Landereus Crenaeo legato praemisso cum Hispana naue acre certamen iniit. et quanquam Ambrosius Aguiar nihil proelij aleae committendum existimaret,
tamen cum in Pixoti et classis salute vniuersae insulae salutem verti videret, suppetias laboranti in tempore tulit, missisque circiter CC in locum fessorum certamen restituit, quod tandem aequato partis vtriusque damno diremptum est. nam multi ex Hispanis, nec pauci ex nostris perierunt, in iisque Crenaeus ipse, ac multi e nobilitate grauiter sauciati. ante Landerei appulsum Silua duas Anglicas naueis miserat, quae Hispanos deditionem facere iuberent; quod Galli maligne factum interpretati sunt, vt hostem de nostrorum aduentu certiorem facerent. vnde rursus magis exacerbata inter duces odia, quae eo vsque exarserunt, vt Landereus conuiciosis verbis Siluam palam accipere non dubitauerit, qui regis sui et amicorum caussam imprudentia ac rei militaris ignorantia siue perfidia proderet. Silua persoluto aliquot Gallorum ducibus stipendio inter Gallos hac arte industriose dissidiorum semina sparserat, rumore passim euulgato, quasi Landereani insulam direpturi venissent. itaque ex Gallis, qui huic culpae affines credi nolebant, eum deserebant; ipse cum iis, quos in officio retinere poterat, se locis munitis continebat, et ab insidiis Lusitanorum sibi cauebat, saepe ab immissis percussoribus, semel etiam veneno petitus. iamque XVIII Cantabricae Olissiponam appulerant, ex quibus IV ad Assoras missae, quae IO C circiter bellatores portabant, et paullo post conflictum, de quo modo dixi, cursum ad S. Michaelis insulam tenuerunt. adhuc dubitabatur in Philippi consilio, quo vires eo anno vertendae essent, quod incertum esset, quorsum apparatus, qui in Gallia proxima fiebat, pertineret. nam sic prudentiores iudicabant, Belgium, ex quo ad res in regno firmandas maius momentum allatum iri apparebat, peti, et Lusitanae expeditionis specie id dissimulari, vt Philippus diuisis copiis facilius opprimeretur. quod et in caussa fuit, vt serius classis instructa sit, quae tandem VI Eid. Vtil. ex S. Vincentij promontorio soluit, duce Aluaro Bassano. S. Crucis marchione, quae constabat XX nauibus Baeticis, et XII triremibus, et XXXI grandioribus nauibus, et V minoribus non ita bene instructis, quae ex Tagi aestuario soluerunt, in his comprehensis aliquot Cantabricis, quibus Michael Oquenda rei maritimae peritus dux praeerat, et Belgicis, quae via mercatoribus extortae ac conductae fuerant. vniuersae ad VI OIO Hispanorum portabant; quibus praeerant Lupus Figeroa, Franciscus Bouadilla, et Antonius Morenus, et IO Germanos ex Hieronymi Lodronij comitis legione. huic militiae plerique e nobilitate nomen dederant, Petrus Toletanus, Hugo Moncata, Fauorae marchio, et alij proceres alioqui sine vllo imperio. interea Burdigalae classis nostra instruebatur, quae LV circiter nauibus omnis generis constabat; in eamque V OIO bellatorum imposita erant. praeerat vniuersae Philippus Strozzius vir strenuus, sed parum futuri prouidus. secundum eum in ea principem locum tenebat Carolus Cossaeus Brissaci comes, Brissaci adeo bellis Subalpinis famosi F. iuuenis paterno et fraterno nomine clarus, et opibus potens. erant et in classe Bellomontius summus castrorum praefectus, et Iosephus Doinellus Sansolinus, Bordatus Aquensis, Leo Fumanus, Antonius Scalinus, alij e nobilitate belli duces, pluresque e iuuenilis nobilitatis flore. cum Strozzio nauigabat praecipuus expeditionis incentor et auctor Franciscus Portogallus Vimiosi comes homo superbus et insita vanitate periculorum contemptor, qui Strozzio alioqui naturae secordis, nec minus de hostibus securo, falsa comminiscendo imponebat; nusquam comparituros cum classe Hispanos, et insulanos ad primum Gallicae classis conspectum, quippe in occulto Antonio fauenteis, mox in potestatem venturos. itaque nostri non tanquam ad pugnam, sed quasi ad lustrandas nouas terras et ad amicos proficiscerentur, negligenter omnia administrabant. regina cuius auspiciis et auctoritate expeditio suscipiebatur, in mandatis Strozzio dederat, vt recta ad Insulas cursum dirigeret, neque cum hoste forte obuio, quippe quem viribus potiorem credebat, confligeret; sic enim saluo foedere, quod Gallis cum Hispanis intercedebat, expeditionem posse excusari; nam et ius sibi in regno Lusitano arrogabat, et licere sibi existimabat
Antonium foederatum principem ea in re auxilio iuuare. varie admodum erant affecti vtrinque in Gallia et Hispania animi. nam Castellenseis tanquam de Hispania solliciti et in suo bellum gerentes anxietate futuri multum discruciabantur; quippe qui re infeliciter gesta de regno Lusitano, quod tantopere ambiebant, et Indica classe, in qua summam spem reponebant, actum existimarent. non eadem nostrorum condicio erat, qui expeditionem animi gratia, neque vberiore quam decoris spe suscepisse, et qui proinde longe a domo bellum gerentes in pugnae alea tantum de fama periclitari videbantur. sic enim prudentiores iudicabant, in famae dispendio dispar vtriusque periculum esse. nam Hispanorum res fama stare; contra Gallos saepius aduersam fortunam expertos nusquam succubuisse, et post rem infeliciter gestam famae instaurandae semper se pares animis praebuisse. augebat Hispanorum anxietatem nostrorum alacritas, et in expediendis auxiliis, vt illi quidem existimabant, diligentia. tum repetita prisci temporis memoria sic disputabant; Alfonsum V Lusitaniae Regem olim in Galliam ad opem contra Ferdinandum Arragonium implorandam venisse, et post longioris temporis moram nihil auxiliorum a Ludouico XI impetrasse, et re infecta tristem domum rediisse. quo magis mirabantur, Andino tunc temporis ad bellum Belgicum tot copias secum trahente, tantam classem in Gallia Antonij auxilio instrui potuisse. inter haec classis nostra ad S. Michaelis insulam appulit Eid. Vtilibus, et ad Lacunam vicum iactis ancoris II OIO peditum in terram exposuit, vicoque direpto nostri vlterius ad praedam progrediuntur. insula XXXIII circiter leucas ambitu, vt iam dictum est, fere continet, crebris promontoriis vallata, in longum ab ortu in occasum porrecta spatio circiter XIV leucarum, qua latior vix IV leucas habet. praecipuae in ea vrbes Villa-franca, et Punta Gadana. paullo ante Ambrosius Aguiar insulae praefectus fatis concesserat, cuius cum priuignus imperium retinere vellet, Petrus Pixotus Silua intercessit, et illud meliore iure sibi vindicauit. Santacrucius, qui insulae metueret, et lente omnia, vt fit fere inter Hispanos, procedere doleret, iam ante Aguiaris mortem Michaeli Oquendae negotium dederat, vt ex numero nauium, quas ex Cantabrico litore adduxerat, IV seligeret, easque impositis IO C bellatoribus duce Ioanne Ochoa Arriola Deuensi Oquendae vicario in insulam mitteret, vt se cum Pixoto coniungeret. eae erant ipsius Ochoae, Thomae Alcolae Deuensis, Martini Arriolae Sansebastiani, et Dominici Adurriagae Oriensis; quae tam secundo vento vsae sunt, vt post nonum diem ad insulam incolumes appulerint. his viribus subnixi insulani circiter II OIO duce Laurentio Nogera, qui Hispanis praeerat, et Petro Pixoto Lusitano contra nostros ducunt. nostri initio, qui vrbem vacuam reperturos se sperauerant, quippe oppidanis in montana proxima diffugientibus, a via deflexerant. verum Nogera metuens ne Galli capta vrbe vacua sine certamine insula potirentur, instante Petro Castello episcopo et ipse a via deflexit, vt nostris occurreret, hortatusque suos cum iis ad manus deuenit, sed infelici exitu, quippe desertus ab insulanis, cum ipse strenue rem gessisset, amissis plerisque Hispanis, multis vulneribus confossus, ad arcem cum IO CCC circiter se recepit. Nogerae qui ex vulneribus statim obiit Ioannes Castellus Petri episcopi frater in praefectura successit. Pixotus strenuus dux hactenus creditus, cum de insula actum putaret, conscensa noctu naue ad classem subito contendit, et Olissiponam, antequam ea solueret, venit. sed felicia haec belli initia mox nostrorum siue securitas seu imprudentia corrupit, neglecta et omissa arce, qua capta Hispani insulae appulsu prohibebantur, neque receptum habebant; et contra nostri citra certaminis necessitatem insulis potiti classem Indicam, quod caput erat rerum, intercipere potuissent. Antonius in classe erat, qui post prosperum certamen cum ad vrbem venisset, ad S. Rochi iuxta arcem sumpto hospitio tanquam rex a cunctis salutatus, cum iam sibi insita vanitate in regnum plane restitutus videretur, cognito penuria aquae arcis praesidiarios laborare vim abstinendam censuit, et tantum
minis et inanibus verbis cum obsessis egit. ita sex dies nullo operae pretio facto elapsi, quibus et colligendi se ex pauore obsessis spatium datum, et auxiliorum expectandorum, quae praeter spem Antonianorum tandem septimo ab appulsu classis nostrae die comparuerunt. pridie Agirrem cum celoce Santacrucius ad insulam miserat cum literis ad Aguiarem, quem adhuc in viuis esse rebatur, et ad Pixotum, quem iam ad insulam remiserat, quibus de statu insulae et classis nostrae, vbi locorum esset, nam ad insulam iam esse persuadere sibi non poterat, certior fieri postulabat. nostri promontoriis et sinibus crebris intra retractis tecti Hispanos ex alto venienteis fallebant. itaque capta Aguiris celoce et Santacrucij literis, quibus significabatur, parcem classis, quae in Baetica instruebatur, nondum aduenisse, et quasdam naueis a via deerrasse, quasdam etiam interceptas esse, consultatum inter duces nostros, quid facto opus esset. magna erat comeatūs in Gallica classe penuria, quippe Antonio et Vimioso, vt profectionem nostrorum accelerarent, omnia ad primum conspectum patefactum iri, et annonam abunde ex Insulis subministratum iri spondentibus. quae cum spe longe minora comperisset Strozzius plus animis quam prudentia validus, tunc vero periculum in mora veritus consilium ex occasione capit, et certaminis sibi a Regina interdicti necessitatem impositam gaudens cunctos ad pugnam fortiter capessendam summa alacritate hortatur. ab aqua et laborabatur, quam toto octiduo, quo desides in insula sederant, in naueis comportare neglexerant. nec minus initio tumultūs in hostili classe erat, Santacrucio ad insperatum nostrorum aduentum perculso. itaque adhibitis in consilium Petro Toletano, Lupo Figeroa, Fauorae marchione, Christophoro Erasto, Petro Taxi exercitūs curatore, et Francisco Bouadilla, placuit, vt data occasione confligeretur. nam neque receptum tutum aut honestum esse; discessum fugae similem fore; nec expeditum esse, grauioribus nauibus Hispanis et contra Gallicis agilioribus locum superiorem sumi, ex quo venti fauore adiuti in nostros impetum facerent. ita vtrisque necessitate pugnandi iniecta, et magis instabant nostri, quod et multarum rerum egestate premerentur, et cognito, nondum omnem classem hostilem aduenisse, quo magis maturarent, tanto certiorem victoriam se adepturos sperarent, Santacrucius ad Morri promontorium ancoras iecerat, et postridie Villam-francam venerat XI Kal. VItil. vbi sumpto pugnae consilio sic aciem instruit, vt ad maioris nauis praetoriae IV OIO IO CCC amphorarum, cui S. Martino nomen, dextrum latus Lupus Figeroa cum sua grandiore naue, cui S. Matthaeo nomen; ad sinistrum Franciscus Bouadilla cum sua a S. Petro cognominata, itidem delectis bellatoribus munita starent; reliquae naues XXIV hinc inde ordine dispositae vtrumque latus tegerent; Christophorus Erastus cum grandiore naui nonnihil quassata in vltimo agmine remanere iussus. sed nihil eo die actum, tantum aliquot tormentorum ictus ab Hispanis quasi ad pugnam lacessentibus e longinquo displosi. postridie in conspectum vtrique venerunt, sed remittente vento et molli adeo, vt quantumuis nostri summam pugnandi, alacritatem prae se ferrent, neque hostes certamen detrectarent, nihil agi potuerit, cursu interim in insulam S. Mariae Austrum versus directo, quae XV leucis circiter a S. Michaelis insula abest. tandem cum nostri sequenti die pugnae aleam tentare decreuissent, X naueis, quae insulae litus legerent, sub vesperam miserunt, primo diluculo certare certi, ita vt cum a fronte impetum facerent, decem illis nauibus in tergum eodem tempore incumbentibus omni ex parte hostem cingerent. sed neque vento aduerso conatus exitum habere potuit, tantumque e longinquo eo die res tormentis acta, quorum ictibus Gallica vna quassata aquam hausit, vixque recipiente se in altum classe a pernicie asseri potuit. Santacrucius vero, cui cunctatione seu securitate nostrorum satis temporis datum esset ad res suas per otium caute instruendas, ad insulam S. Michaelis nauigare constituit, vt inde vento a tergo flante in nostros sequenti die, qui B. Iacobo sacer est, ac proinde Hispanis in summa
veneratione, totis viribus incumberet. id vt ad exitum perduceret, noctu vela facit, et ne nostri cursum eius obseruare possent, non ignem in praetoria, vt fit accendit, sed ceteris se sequi iussis, ad tormenti displosionem, quod signum media nocte dandum erat, vt ad praetoriam contenderent, mandauit. quod et summo silentio et pari diligentia factum. tantum II Belgicae naues, quae CCCC Germanos portabant, a reliquis aberrarunt. sed illucescente die cum res hactenus ex voto successisset, malo Erastianae nauis, de qua dixi, ex tormenti displosione rupto morae aliquantulum in sarciendo damno impensum est, et interea nostri astu hostium cognito eos anteuerterunt, ventique amissam commoditatem reciperarunt. tantum eo die tormentorum ictibus eminus certatum fuit. tandem VII Kal. VItil. qui dies B. Annae sacer est, cum vtraque classis in conspectum venisset, ita vt non amplius III OIO passuum intercederent, VII ab insula S. Michaelis leucis Strozzius pugnae auidus, vt commodius pugnae initium faceret, nauem praetoriam, vt sibi videbatur, grauiorem cum Bellomontana naue permutat, qua velociore fretus Hispanos insequitur, et X OIO passuum emensus cum totidem ab insula S. Michaelis abesset, adsequitur. cum Strozzio eadem naue portabatur Vimiosi comes, quem Brissaci comes et Strozzij vicarius cum sua sequebatur, et III Anglicae egregie instructae; pone veniebat reliqua classis. hostili classi praeibat Franciscus Bouadilla, quem sequebatur Sanmartinia praetoria, qua vehebatur Santacrucius, quae Erastianam remulco trahebat; dein ordine incedebat Sanmatthaeana, quam ducebat Figeroa; eae grandiores naues et tanquam arces in mari ceterae classi sequenti praetendebantur. primus in Figeroam, qui tardius incedebat, a praetoria nostra et Cossaeana ac III nauibus factus impetus: et praetoria quidem in proram hostilis nauis incubuit, obliquato latere ad vitandos tormentorum violentius ex Hispanis vtpote maioribus nauibus displosorum ictus, a quibus duae ex nostris infestatae postremo in altum concesserunt, ita vt tantum a praetoria et Cossaeana, et tertia Figeroa premeretur: sed cum scapharum ope noui in fessorum locum summitterentur, iamque ignis a nostris immissus multis in partibus arderet, magni animi vir non tamen se deseruit, et duarum horarum spatio magnis difficultatibus conflictatus se gnauiter defendit, donec Petro Garagarza Cantabro, qui duas Hispanorum cohortes naue sua portabat, auxilio superueniente animos collegit. nam Santacrucius, qui iam praecesserat, quamuis Figeroae periculo magnopere commoueretur, minime tamen se loco mouebat; quippe qui videret, retro aduerso vento nisi sensim et obliquato, modo in hanc modo in illam partem, cursu contendi non posse; quod citra periculum fieri non poterat; verebaturque prudentissimus dux, ne reliqua classis id fugam interpretata confusis ordinibus huc illuc dilaberetur. nec a pugnae periculo et ipse aberat, a duabus grandioribus nauibus nostris eodem tempore obsessus, sed quae violentia grandiorum tormentorum, non solum ex Sanmartiniana praetoria, sed ex Bouadillae naue displosorum pulsatione infestatae ipsae periculum adierunt, altera ex iis paene depressa. Bouadilla diu cum IV Gallicis conflixit, quas tandem crebra tormentorum grandine infestatas repulit, Bussio legionis vnius ductore grauiter sauciato; quo ex vulnere postea in insula Tertia obiit. tandem Santacrucius duabus Gallicis nauibus facessere coactis ad Sanmatthaeanam laborantem conuersa fronte contendit, ita vt qui in prima acie stabant, agmen ducerent. tum mutata cum ordine aciei rerum facies, primique Michael Oquenda, Villa-viciosa, Acacius Iera, et Michael Benesa in Cossaeanam impetum fecerunt, quae a Nipiuilla Harfloriensi rei maritimae iuxta perito et strenuo duce regebatur, et crebris tormentorum ictibus quassata iamque aquam hauriens vix tandem manibus ferreis extricata se recipiebat. Villa-viciosa iunior in proram incubuerat, vbi fortiter pugnans interfectus est. Oquenda feliciori successu per puppem militem immittit. iamque signis captis et aliquot e nostris, direptaque adeo nauis parte, rerum potiri sibi videbatur, cum ictu tormenti aperta
nani sua, et superueniente Gallorum auxilio abscedere coactus est, atque ita Cossaeana libere abire permissa; quae tamen dum ad S. Michaelis insulam contenderet, aquis postremo hausta est, vixque Brissacus ipse paruo nauigio conscenso periculum cum Nipiuilla euasit. inde tota belli moles in praetoriam incubuit, quasi ad spectaculum sedentibus nostris, quippe immanem hostilium tormentorum vim minime sustinentibus. tantum Cantabrica vna, qua Michael Cardona, et Petrus Pardus vehebantur, Gallicam iniecta manu ferrea inuasit, et superauit, quae tamen direpta postea aufugit. altera et Villa-viciosae senioris, qua Ludouici Geuarae cohors portabatur, cum Gallica altera conflixit, quae graui damno affecta, nec tamen capta est. duae ex nostris, quae Sanmatthaeanam aggressae fuerant, postremo tormentis quassatae ac depressae sunt. superabat praetoria, cum qua praetoria Hispana diu postea conflixit, quae vndique circumfusa a victrici classe iam dilabentibus nostris, cum iam Bastida et Io. Biuerus Cantaber, qui nauem, cui Catharinae nomen, ducebat, in eam exscendissent, et ad CCC primo appulsu trucidassent, tamen a nobilitate, quae cum Strozzio erat, aliquandiu generose et obstinata pugna certatum est, in eaque occisus Bellomontius vir spectatae virtutis. sed Santacrucio in omneis partes, vt militi suo animos faceret, cum Marcolino et Roderico Varga discurrente, tandem letalibus plagis confecto Strozzio, qui nullo non solum ducis, sed militis strenui munere eo die defunctus est, et Vimioso itidem vulneribus debilitato, capto etiam praetorio signo ab Antonio quodam Hispalensi cum brachij alterius ictu tormenti confracti iactura, milites ducibus destituti clamorem tollunt, quasi dedentium se; qui tamen ab Hispanis feritate insita et vltione ardentibus minime exauditus est. itaque obuij quique interfecti. nobiles, qui primum impetum euaserunt, aut ex vulneribus debiles iam a pugna discesserant, capti et peiori morti reseruati. Strozzius captus, et siue vulnerum atrocitate, siue, qua erat animi magnitudine, Hispanis supplex fieri non ferens, cum ad Santacrucium duceretur, non missa voce exspirauit, vir fide, integritate, liberalitate cum maximis principibus comparandus, ad haec fiducia virtutis periculorum contemptor, et quod merito in eo desiderasses, parum futuri prouidus, et interdum securus. fuit is Petri equitum tribuni filius, qui in Theodonis-villae obsidione ante XIV annos periit, viri, in quo sollertia ingenij, comitas, praesentia animi cum virtute militari ac singulari in expeditionibus diligentia certabant, ita vt maximus belli dux sua aetate haberi meruerit. Vimiosi comes et captus a Mondalero Cremonensi volone, et ad Santacrucium, quem adfinitate contingebat, ductus, atque vt scribunt Hispani, perhumane exceptus, biduo post ex vulneribus decessit. sed hanc rursus gloriam Hispani Italo homini inuiderunt, vt fere semper, vitio gentis, quae sola habere neque cum quoquam honores partiri solet. nam Alfonsus Peres ex Ioannis Gamboae, qui in Figeroae legione militabat, cohorte miles strenuus Vimiosi capti decus et praemium a Philippo tulisse memoratur. praecipuum certamen fuit praetoriae, Figeroanae, Bouadillanae, Erastianae, et Oquendiae nauium, in quibus praeter nauium duces maxime excelluit virtus Petri Toletani, qui puppis arcem in praetoria tuebatur, Michaelis Cardonae, Christophori Pacij, Petri Sanstephani, Ioannis Bolani, ac postremo Ioannis Biueri. desiderati ex Hispanis fere CC, vt Hispani scribunt, sauciati IO. ex nostris bis mille et amplius periere. amissae VIII naues, pluresque capi potuere, si nauclerorum copia Hispanis fuisset. hic exitus pugnae fuit, toto Oceano maxime omnium, quarum memoria exstet, famosae. nam quae in Belgico litore commissae XX abhinc annis memorantur, in aestuariis fluminum et canalibus tantum commissae sunt, cum in hac medio mari procul omni continenti inter duas bellicosissimas nationes de opulentissimo regno certamen fuerit. nam victoriae praemium propositum erat regnum Lusitanum, qua qui caderet et omni regni adipiscendi spe excidebat. eoque in maius victoriam illam extollunt Hispani, quod ea regnum nuper partum et
Indicarum opum possessionem, quae in vnius proelij alea vertebatur, firmatam existimarent. Sansolinius nulla conserta pugna in altum cum IX nauibus vela fecit, et ad Faginam, quam et sui milites diripuerunt, receptum habuit: quod leuibus iuxta ac credulis Antonianorum ingeniis suspicandi caussam praebuit, quasi ille ab Hispanis corruptus certamen detrectasset. itaque et postea Antonius ob id, Eduardum Castrensem tanquam proditionis auctorem et pararium securi percussisse creditur: quanquam alij alias caussas afferunt, quod post eam victoriam in occulto cum Philippo consilia communicasset, et Antonium Baracium Antonij intimum amicum et qui primus Antonium ante regem salutauerat, occidisse conuictus esset. certe Sansolinius a Brissaco, qui cum XVIII nauibus in Galliam primus tam tristem nuncium attulit, coram Regina, quae Strozzij casum aegerrime ferebat, accusatus, post reditum in Galliam, a latrunculatoribus ignominiose Augustoriti Pictonum captus et in aulam adductus est, vixque tandem interuentu amicorum condonata ignauiae culpa, vt proditionis crimen elueretur, non sine vitae discrimine dimissus est. errant Hispani, et qui eos secutus est Hieronymus Connestagius Francus, qui hanc historiam alioqui summa fide, et pari prudentia ac libertate descripsit, cum Landereum pro Sansolinio nominant. nam Landereus cui acreis cum Emanuele Silua inimicitias intercessisse iam supra retulimus, minime proelio interfuit, aeger adhuc ex veneno sibi, vt rebatur, ab inimicis propinato, et nauibus, quas secum adduxerat, ad Viride promontorium profectis. Antonius pridie, quam pugna commissa est, cum naue expedita ad Tertiam se contulerat, iam tum mali praesagus, et Angram profectus cum arcus triumphaleis et cetera ad pompam regiam parata offendisset, his omissis per pontem ligneum vrbem modico comitatu ingredi voluit; vbi cognito successu non mediocriter indoluit, accessu propterea prohibito Sansolinio, cum tamen XVIII naueis, quae cum Brissaco venerant, comiter excepisset, praesidio contra Santacrucium, si victoriae institisset, futuras. is non vlterius fugienteis insecutus ad S. Michaelis insulam se contulit, ac S. Mariae Floridae indigenas praeterita excusanteis in fidem accepit. tum per tubicinem captiuis sisti iussis, ex numero procerum XXVIII numerati sunt, ex nobilitate circiter L; ex omni numero CCC, quos omneis ad mortem damnauit, publicato elogio, quod pacem inter Christianissimum et Catholicum reges iuratam violassent; Antonio Crati Priori ad classem Indicam intercipiendam insidias struenti operam nauassent; insulas R. Catholici, vti iam ad S. Michaelis insulam fecerat, praedaturi venissent; conserta pugna Catholici classem oppugnassent. proinde tanquam publicae tranquillitatis ac commercij perturbatores erga maiestatem Catholicam perduelles ac piratae infames vtriusque regis bono, sic Santacrucij sententia ferebat, criminalium caussarum iudici capite plectendi traduntur. in id erectum Villa-francae in foro pegma, frementibus militibus, qui, siue paria veriti, siue spem ex redemptionis pretio conceptam eripi maerentes, conferti vitam captiuis petituri Santacrucium circumstetere. nam quid meruisse illos? cur quibus belli fortuna pepercisset, non vita incolumi dimitterentur? martem communem minime ipsum ignorare, qui plerunque victorem in victi manus tradere gaudeat: neque vero ita firmam inter vtrosque reges pacem vigere, quin dissimulatione bellum inter eos legitimum intercedat. quid in Belgio agatur, cunctos scire, vbi Andinus regis Galliae frater Gallicis opibus subnixus regem Catholicum oppugnet. et auctoritate ac nomine Reginae parentis bellum hoc defendi; etiam ex diplomatis hostium captis patere, regis auspiciis delectus actos, et expeditionem hanc susceptam esse. alioqui quanta apud omneis laboraturos inuidia Hispanos? proinde petebant, vt sententia contra captiuos lata mitigaretur, et belli iure in bello captos victor vteretur. contra Santacrucius inuidiam facti deprecari; scire id e re regis Christianissimi fore, et voluntate eius fieri, qui cunctos se spreto arma extra regnum ferenteis tanquam perduelleis plecti cupiat. habere se certa a rege mandata, et quanquam aegre faciat, vt in perspectae
virtutis viros tanquam in latrones animaduertat, tamen necessitatem sibi impositam, vt sententiam sine cunctatione exequatur. quibus dictis et placato milite, custodibus circa pegma per Bauidillam appositis, captiui producti in iisque Fabius Viuonus Castaneus et quaterni a Teutonicae nationis carnifice supplicio affecti sunt, contaminata tantae victoriae per immanitatem suppliciorum. gloria. saeuitum etiam eadem foeditate supplicij in Strozzium et Vimiosum mortuos quidam dixere: quod tamen Hispani tradere contenti quae celare non poterant, dissimulatione transegerunt. vt primum successūs fama in Hispaniam allata est, Ioannes Viuonus Sangoartius regis apud Philippum orator, vir non solum nobilitate, sed vsrtute ac meritis insignis, veritus quod erat, subito Madrito ad eum aduolauit, et cum pro captiuis instaret, cum ambiguo responso dimissus est. postea re euulgata Philippus factum ex cusauit, quasi ignoraretur, quali dignatione viri essent, qui supplicio affecti sunt. Emanuel Silua, qui Angrae erat, statim vbi de pugnae exitu cognouit, ad Santacrucium literas dederat, et benigne cum captiuis agi petierat, pretiumque in id obtulerat; qui postea crudelitatem victoris detestatus, vt erat elato et praecipiti ad iram animo, Antonio suadere voluit, vt totidem Castellenseis, quos in vinculis tenebat, pari seueritate plecteret. verum ille, qui licet Strozzij, Vimiosi, et ceterorum Gallorum indignam vicem doleret, plus tamen de securitate sua rebus iam deploratis, quam de vltione cogitaret, consilio Siluae minime auscultauit, et rei pecuniariae expediendae, a qua praecipue laborabat, intentus, ceteris rebus omissis in percutienda moneta noua, pretio eius augendo, mutuo a volentibus nolentibus sumenda pecunia, et iure siue iniuria vndiquaque emungenda occupabatur. qua in re eiusdem Emanuelis Siluae consilio, et Blasij Viualdi Genuensis praecipue industria vtebatur; sollemnia plusquam antea etiam post cladem acceptam insanientibus Antonianis, ac praecipue monachis et sacrificis, qui grauitatis ac modestiae obliti, cum nihil non sibi permitterent, et omnia Antonio regi suo licere volebant. interea ad insulam Io. Martines Recaldus peritus rei maritimae dux cum triremibus et reliqua classe Baetica appulit, de successu anxius; quippe qui infeliciter pugnatum in itinere intellexisset, et nihilominus rursus aleae proelij tentandae certus. huius aduentu laetus Santacrucius et magis confirmatus relicto in insula Augustino Inico Zarata cum II Hispanorum OIO et magna tormentorum ac bellici apparatus parte, classi ex India orientali venienti, quam tanquam victoriae praemium exspectabat, obuiam processit; quae cum Faginam praeterueheretur, quo Sansolinus post pugnam se receperat, aliquot tormentorum ictibus a nostris petita est. ei praeerat Ferdinandus Telles Silua, qui post Toquiae comitis mortem se pro Prorege Indiarum gesserat, et, quanquam ab Antonio sollicitatus, eas remotas prouincias in officio ac Philippi fide continuerat, atque vt fidem obsequij sui faceret, terrestri itinere Hieronymum Limam in Hispaniam miserat, quod maritimam nauigationem incertam et longiorem esse arbitraretur. Lima igitur Goa soluens Ormusium in sinu Persico appulerat Lusitanae ditionis prouinciam, et inde per Persiam camelorum magno comitatu, vt fit in illis regionibus, ad superanda deserta et vitandas latronum insidias incedentium ope magnis difficultatibus ac periculis conflictatus Bagdacum venerat, vbi transmisso Euphrate fluuio per Alepum, ac Damascum, et post traiectum Iordanem Hierosolimorum ciuitate religiose salutata Tripolim Phoeniciae venit, ibique naue conscensa Melitam ac Siciliam versus tendit, atque inde in Hispaniam ad Philippum profectus est, laetum insperato nuncio, ex eoque cognito, terrestri etiam itinere ad Indias orientaleis penetrari posse. tunc vero Telles obuius factus Santacrucio quanquam eo perhumane et comiter salutato, tamen aemulatione inter Lusitanos et Castellenseis adhuc vigente minime vexillum demisit. quod licet Santacrucius iniuriosum duceret, nihilominus dissimulauit, de iure suo aliquid remittendum ratus, ne hominem magnae dignationis et praecipui inter Lusitanos nominis primo congressu a Philippi
obsequio alienaret. post Indicae classis in Hispaniam tendentis discessum Santacrucius de Belgicis naucleris, qui nauibus suis Germanos portabant, et deerrantes a via proelio non interfuerant, castigandis consultauit. naues eorum fisco addictae; ipsi maiorem partem remo mancipati sunt. Germani milites arbitrio Hieronymi Lodronij eorum praefecti permissi sunt, qui dignas poenas de iis exigeret. mox per Tertiam traducta sub Antonij oculos classe non leuis metus misero principi iniectus; qui quanquam XVII Gallicas naueis ex proelio profugas penes se haberet, fidei tamen insulanorum diffisus, ne fortuna mutata mutarent, nauem expeditam ad fugam parauerat, nihil tamen vlterius a Santacrucio tentatum, qui inde ouans re bene gesta in Hispaniam perrexit, et Olissiponam IV Eid. VIIbr. cum classe incolumi appulit, a Philippo insolito fauore et honore exceptus, cum omnibus suis, quibus et ipsius commendatione praemia honorifica a prudentissimo principe distributa sunt. interea Antonius, cum Hispanae classis discessu pariter metus omnis euanuisset, non vtique quo debuit animo aduersam fortunam tulit, sed ad licentiam et voluptates reuolutus ei magno existimationis detrimento quasi illudere visus est, corruptis passim virginibus, et sollicitato matronarum pudore, quibusdam etiam, vt Hispani scribunt, vi intentata. nec a sacris ac velatis virginibus abstinuisse dicitur, cum iis familiarius, quam honestius conuersari solitus. tandem inclinata iam tempestate apud se et cum Emanuele Silua consultare cepit, tutum sibi esset in insula manere, an in Galliam rursus perfugeret. tandem consultius visum, vt insulam relinqueret. et quanquam contemptum post aduersum casum merito apud nos veritus, tamen reginae parentis ingenio confisus, quae impotentia muliebri ob carissimi sobrini ac tot procerum Gallorum indignam mortem proculdubio vltione arsura credebatur, in Galliam nauigare constituit. erat in insula adhuc Landereus, qui ab Antonio post cladem exoratus, vt praesidio insulae cum suis nauibus manere vellet, bimestre totum hactenus haeserat. tandem post Santacrucij discessum cum incertum esset, an diutius longiorem in insula moram faceret Antonius, petita ab eo venia cum suis in Galliam vela fecit, et vbi in Galliam venit, statim ad reginam scribit, et quod non ipse ad eam proficiscatur, morbi obtentu excusat, rationibus interim propositis, qua Strozzij et tot Gallorum indignam necem vlcisceretur, et res Lusitanas denuo conturbaret. verum excusationes nequaquam in bonam partem acceptae sunt, neque consultum visum, vt ei negotium, quod tam segniter curasset, quod tamen ille enixe petebat, committeretur. itaque annitente Anna Iousa maris praefecto expeditio in sequentem annum destinata AEmaro Casto sibi proxima cognatione coniuncto, viro probitate et fortitudine insigni, nec nisi semper honorifice nominando commissa est. interea Antonius relicto in insula Carlo, qui iam ante annum cum IV Gallorum cohortibus ad Tertiam venerat, et Baptista Florentino quodam ordinum ductore, cum aliquot Gallicis et Anglicis nauibus, insula soluit ineunte VIIIbri, eo consilio, vt in itinere Maderam tentaret. sed deerrantibus Anglicis nauibus omissa illa expeditione in Galliam recta perrexit, vbi quanquam accisis rebus perfugium miseris principibus semper paratum inuenit, spe etiam facta, vt anno sequenti Tertiae praesidiariis suppetiae mitterentur. iamque Ferdinandus Telles cum Indica classe appulerat, a Philippo perbenigne exceptus; et ad prosperae pugnae nuncium etiam Antonij Manricae literae accesserant, quibus significabat Peruuianam et Nouae Hispaniae classem, cui metuebat rex, saluam esse, cum de Didaci grandioris natu filij tunc nouennis XI. Kal. Xbr. extincti immatura morte allatum est; quod non mediocriter laetitiam tot successuum conturbauit, quippe familia tot regnorum quasi heredibus orbata. nam Philippus, qui supererat, admodum debili valetudine esse ferebatur. inter tristia numerari debeat Albani ducis mors, dubium fecit odium, quo rex eum semper prosecutus est, postquam Belgio deuicto potius quam pacato in Hispaniam rediit. is famosissimus sua aetate vel aemulorum confessione
belli dux patre Garsia, qui ad Lotophagitidem ante LXXII annos oppressus est, felicior, Friderico auo, qui Garsiae turbato naturae ordine superstes fuit, et biennio post regnum Nauarrae citra certamen occupauit, maior, maximis expeditionibus sub Carolo V Caesare et Philippo eius filio tota Europa in Germania, Italia, Belgio ac postremo in Lusitania praefuit: tamen ad plenam bellicae laudis gloriam hoc defuisse ipse aiebat, quod exercitum Turcicum in aciem instructum sibi videre non contigisset; bello quam pace melior; quippe meritorum fiducia summe ambitiosus, alienae virtutis obtrectator, et vitio gentis erga ceteras nationes contumeliosus et plus iusto imperiosus ac seuerus fuit, dum insita animi feritate terrorem potius, quam amorem Hispani nominis vbique spargi ad firmandam imperij magnitudinem consultum existimat. ita Philippi Hessorum principis contra fidem datam minus honeste retinendi; procerum in Belgio plectendorum; et Gallorum Villa-francae indigna morte afficiendorum auctor et suasor exstitisse creditur. quae consilia aut principibus suis damnosa fuerunt, aut ipsorum gloriam crudelitatis labe foedarunt. liuori et eius tribuitur, quod Carolus Caesar Ferdinandum Gonzagam multis nominibus de se optime meritum tam inhonesta missione a Mediolanensis principatūs praefectura remouerit, et omni imperio ac dignitate exutum desperatione gratiae ad mortem summa ingratitudine compulerit. nihilominus supremos honores sub vtroque meruit; sed minus Philippo gratus, ac leui de caussa domum relegatus; nec nisi extrema necessitate vrgente rex eius industria in vltima hac expeditione vsurus creditur, quae tot adoreis iam mactum extrema gloria cumulauit. nam in gratiam ex eius occasione cum rege rediit, et cum in palatio regio hospitium haberet, veluti inter amplexus eius animam exspirauit; ad alias felicitates hoc etiam accedente, quod Ludouicus Granatensis professione Dominicanus summo ingenio et eloquentia vere ad pietatem nata praeditus aegroto et morienti assedit, et consolator assiduus tandem supremi viatici beneficium impertiuit. vixit annos LXXVII. prid. Eid. Xbr. extinctus. sub eo et in eius familia puer educatus et militiae rudimentis instructus fuerat Sanctius Auila ab Auila ciuitate, vnde ortus erat, ita dictus, militari et ipse laude ac felicitate, quam natalibus clarior, qui herum optime de se meritum, sic enim Albanum appellare solitus erat, paullo post secutus est, deplorando exitu. nam qui ad ictus tot aditis periculis in proeliis et obsidionibus impenetrabili corpore fuerat, equi calce petitus, dum vulnus negligit et plus superstitiosis praestigiatorum epodis, quam naturalib. remediis tribuit, in letalem morbum incidit, ex quo aliquot post mensib. magno sui relicto desiderio periit. in locum Albani cum summo imperio regiis copiis praefectus est Carolus Borgia Candiae dux dispar successor, et moribus, quam rerum vsu aut virtute militari melior. interea cum rex insulas nondum in potestatem redactas videret, cuncta ad bellum insequenti anno instaurandum parat; et duas triremeis vastioris magnitudinis, quarum magnus est vsus in mediterraneo mari, ab Ossunae duce Neapolitani regni nuper constituto praeside missas, quod plano alueo essent, minus idoneas refici, et quo contra aestum et elatos Oceani fluctus durare possent, rotundiores carinas iis aptari iussit. inde de reditu in Castellam cogitans, ante quam Lusitania excederet, gratiam praeteritorum iam factam ampliauit, et exceptos, qui magno numero erant, ad X contraxit; nihilominus tamen sacras personas semper excepit, quibus adeo contra se animatis ipse vicissim exacerbatus nunquam ignoscere voluit, libertate cunctis eos occidendi et seuere animaduertendi facta. bello confecto constitit, ad bis mille ex sacro ordine in insulis aut Lusitania ferro aut alia peste ob belli huius caussam periisse; et gratiae breuiculo, quod Philippus ob id a Pontifice postea impetrauit, hic numerus expressus fuit. gratiae regiae diploma publice Tomarij recitatum ac publicatum est Xbri ineunte. postea celebratae fuerunt Sebastiani et Henrici Lusitaniae regum exequiae, corporibus eorum Almerino ad Betlemiticum coenobium translatis. modice laudatus Sebastianus, ad fastidium Henricus, cuius
mortis recordatione plus, quam Philippi laudum commemoratione, pierique adstantium laetatisunt. cum vero procuratores et syndici ciuitatxm ad iuramentum praestandum citati nondum aduenissent, conuentus in proximum Februarium reiectus fuit, et Philippi profectio eo vsque dilata: qui dum Antonium delato ab ordinib. regno spoliaret, ipse ab Andino antiquis et auitis in Belgio principatib. spoliabatur. Andinus totam hiemem in Britannia apud Elisabetnam inter hastiludia ac nocturnas pompas, nuptiarum fiducia, de quib. iam tabulis confectis conuenerat, moratus, postremo petita a regina venia et cum bona eius gratia Londino discessit Kal. Februariis. ipsa Cantuariam vsque abeuntem prosecuta est, et pecunia ac milite iuuit. inde Douera soluit VI Eid. Febr. etiam magno Anglorum comitatu. cum eo quippe erant Robertus Dudleus Lecestrix comes, Carolus Hovvardus maris praefectus, Hunsdonius periscelidis equites, et M. S. consiliarij; praeterea Villongbeius, Vindesorus, Scheffeldius: equestris ordinis Philippus Sidneus, Shirleius, Perrotus, Russellus, Drurius, Burcherus, Hovvardi fratres, et Hunsdonij ipsius III filij, et alij C circiter e nobilitate. biduo post Vlissisingam appulit Andinus, vbi apparatu triumphali exceptus, obuiam Arausionensi ipso cum principe Espinoio cum cimba profecto, et tanta ac toties reperita tormentorum displosione salutatus est, vt fragor Caleti in Gallia exaudiretur. heic Arausionensis summa animi demissione genu Andini complexus, aduentumque eius cum ceteris procerib. gratulatus gauderese dixit, illuxisse felicem eam tamdiuque optatam diem, qua Celsitudinem suam salutare, eique vitam, opes, industriam suam deferre posset. nam sperare se, vt ipsius praesentia, virtute, et ope Belgae a calamitatibus, quib. tot annos conflictantur, grauissimis respirare valeant, et prouinciae hae tota Europa olim potentissimae ac florentissimae, nunc attritae atque per bellorum saeuitiam ad solitudinem paene redactae, pristinum splendorem ac frequentiam recuperent, et cum bona tanti principis fortuna in tutam et formidolosam hostibus suis concordiam coalescant. ad quae Andinus breuiter et apte, vt erat composito et admirabili ingenio, protempore respondit, et ceteros proceres in genua procumbenteis humanissime complexus est. paratum ei fuerat in Curia hospitium, in quo pernoctauit, ac postridie Mildeburgum pedestri comitatu profectus est, quod propter glaciem et intensum frigus tuto aliter incedi vix posset. ante portam ordines Mattiacorum obuios habuit, aduentum nouo principi gratulanteis, eumque laudanteis ob pacem in Gallia ab eo nuper procuratam, Cameracum obsidione liberatum, et profectionem in Angliam pro Belgij salute susceptam. inde sub vesperam a porta vrbis ad hospitium designatum per sepimenta quatuor passuum spatio exstructa et facib. ardentibus quasi coronata deducitur, oppidanis sub X signis egregie armis instructis inter tubarum clangores, et tormentorum vbique ex nauib. et ex vrbe displosorum fragores semper praecedentibus. postea in vrbis basilica sumptuosissimo epulo exceptus, et dum apparatus Antuerpiae maturaretur, alioquot dierum moram facit, quibus magnitudinem vrbis plateis et aedificiis ad splendorem exstructis insignis praecipue miratus est, in tam exigua insula Valacrena scilicet sitae, et a tribus aliis haut contemnendis oppidis vno tantum milliare distantis. classem etiam LIV nauium, quae ad eum per Scaldim portandum in portu erat, lustrauit, ac demum XIII Kal. Mart. conscendit, et Lilloam postridie venit, propugnaculum loco commodo, qua anfractuosior et angustior fluuius contrahitur, situm; in quo pernoctauit, ac matutino tempore ad vrbem venit, qua iuxta arcem praeternauigata praesidiariarum nauium longo ordine praecedentium et vltimum agmen claudentium comitatu, et ad crepidines, ripas, passim armatis ad XX OIO se circumfundentibus. tandem inter tormentorum fragores ex classe et vrbe resalutantium praetoria exscendit, a Brabantiae Ordinib. et vrbis Senatu, quos aeneatores et ceteri ministri equis insignib. vecti comitabantur, magnifice admodum exceptus. in campo XX oppidanorum peditum cohortib. et aliquot equitum alis cincto tribunal cum sella aurea erectum erat, ad quod Dux deducitur. ibi coram ordinum proceribus, nobilitate ac delegatis prouinciarum Hesselius I. C. nomine omnium, qui aderant, habita oratione, D. O. M. et Celsitudini ducis gratias agit, aduentumque felicem gratulatur,
quem repudiato ob iustissimas caussas Philippo in patriae defensorem delegerint; proinde paratos cunctos ei cultum et obedientiam iusto ac legitimo more iurare ac praestare. ad haec conuenienter pro tempore Dux, gratias vicissim agere pro delato sibi tam honorifice prouinciarum patrocinio, vt eas ab Hispanorum tyrannide liberet, et iuxta legum ac consuetudinum normam, priuilegia et libertates antiquas gubernet. neque vero se sola aequitate caussae, quae maximum momentum apud se habuerit, sed honoris et beniuolentiae tam prolixe sibi ab ipsis exhibitae significatione permotum, vt hoc negotium susciperet, in quod se proprias, regis fratris, reginae Anglorum opes, vitam denique et sanguinem profundere paratum ostendit. secundum haec laeti introitūs, vt vocant, capita Teutonice cum Gallica interpretatione recitantur, in quae Dux praeeunte Theodoro Liesueldio Brabantiae cancellario et Euangeliorum codicem ad id paratum habente adigitur. alterum mox et iusiurandum proceribus nobilib. ac ciuitatib. prouinciae dicit; se nempe bonum aequumque principem fore, et rem publicam non ad arbitrium, sed iuxta iuris et libertatum formam administraturum. quib. peractis toga longa ex holoserico purpureo armellinis pellibus farta, pileus item Ducalis seu diadema proferuntur. dumque togam Arausionensis ei induit, Deum comprecatus, vt felix fortunataque inauguratio esset, Hoc principale pallium, quod sumis (inquit) arcta tibi fibula nectendum est, ne quis illud detrahere possit. mox et pileum sollemni ceremonia capiti imponit, eumque ducem Brabantiae primus salutat. post Arausionensem ordinum proceres nouo principi certa formula, Cancellario verba praeeunte, sacramentum dicunt. inde Verkeus vsbis patronus coram magistratu et eius iussu affatur populum, edicitque Ducem vrbi et sacri imperij marchionatui fidei iusiurandum paratum dicere. quae simulac Brabantica lingua dicta lectaque fuere, Dux iusiurandum in Stralenij vrbis Ammanni manus dicit; quo accepto Stralenius clauem deauratam in obsequij signum Duci tradit, quam ille acceptam Stralenio reddit, eamque fidei eius committit. tum faecialium praeconio dux Brabantiae, Limburgi, ac Loterij alta voce pronunciatur, personantib. tubis et festis acclamationibus praeconium publicum excipientibus. sparsa dein in vulgus missilia, in quib. numi aurei et argentei erant, Francisci tanquam Brabantiae ducis effigie in antica parte signati; in postica symbolum ipsius caelatum erat, Sol nempe nubeis discutiens et terram fouens, cum hac inscriptione, FOVET ET DISCVTIT. postea Dux equo stragulis pretiosissimis instrato vectus per portam Imperialem ingreditur vrbem. praecedebant praefectorum militiae vrbanae vicarij, viatores, aeneatores; tum institores diueriarum nationum, Germani, Angli. (nam Itali fere et Hispani antea excesserant) patrio habitu vestiti. sequebantur longo ordine ciuitatis publici ministri ac magistratus; post eos ordinum aeneatores, proceres ac delegati incedebant, quosrursus nobiles Brabantiae sequebantur; quos excipiebant Cancellarius prouinciae, et Lamorallus Ecmondanus comitis Ecmondani, qui ordines deseruerat, frater. dein Heluetij stipatores, et Galli ac Angli proceres. proxime ante Ducem incedebant praefectus vrbis, Margrauium vulgo vocant, aperto capite virgam iustitiae ferens, et Petersenius Merodius, qui tribuni equitum Brabantiae officio die illa fungens gladium districtum gestabat. Ducem cingebant stipatores Galli, et vrbis scloppetarij, ac balistarij, cuiusmodi armorum collegia in eavrbe plurima sunt. sub portam VIviri Antuerpiani cum vranisco ex panno aureo villoso occurrunt, sub quo Dux dum incedit, obuium habuit currum triumphalem, quo virgo Antuerpiana ciuitatem referens vehebatur. inde per arcus vbique summa magnificentia exstructos ad palatium tandem deducitur, iam inclinata die, ita vt passim funalia accendi oportuerit. quod tanta frequentia et ordine administratum fuit, vt in mediis tenebris clarissima dies illucescere videretur. ad reliquam pompam accessit, comitatus CCC circiter reorum ac damnatorum, qui nudis capitib. longae resti omnes annexi lamentabili voce nouum principem veniam admissorum poscentes sequebantur, quam et impetrarunt. ita dies inter ceremonias, tormentorum displosiones, festas acclamationes, spectacula exacta. dein VIII Kal. Mart. qui in diem Iouis incidebat, Dux in Basilicam vrbis venit, et in solio ad id parato consedit,
ac conceptis verbis Consulis manu prensa iusiurandum. vicissim Ammanno verba praeeunte magistratus vrbis coram populo crectis digitis eadem verba reddente obedientiae sacramento fidem Duci obstrinxit, sparsis interim vt prius in vulgus missilibus, et tubis passim clangentibus. tum magnificentissimo epulo Dux et nobilitas Gallica et Anglica in basilica ipsa parato excepta est. postridie Angli proceres commendata multifarie Belgicis prouinciis ac Duci Regina, et vicissim post gratias a Duce actas honorificentissime dimittuntur. dein Protestantium delegati seorsim ad Ducem per Arausionensem introducuntur, et post gratulationes solitas et caussam suam commendatam spe non dubia foueri se dicunt, cuncta noui principis auspiciis prospere afflictis his prouinciis obuentura, haut aliter atque olim sub Burgundiae ducibus ex eadem gente, hoc est, ex illustrissima toto orbe Gallorum regum gente prognatis, quorum insigneis virtutes vt imitari velit, rogant, et exemplo aui sui Francisci literas ac literarum professores in suam tutelam patrociniumque recipiat, et honorifice habeat, obsecrant. nam honorem artes alere, et cunctos accendi ad studia gloria. postremo fausta ei et pacata omnia precati, D. O. M. supremum regum ac principum Dominum orant, vt ipsum strenuum ac iustum instar Dauidis, sapientem instar Salomonis, gloriae diuinae studiosum instar Ezechiae praestet. ad haec Dux, cum modeste pro se respondisset, laudata populorum concordia, et Protestantium sibi praecipuam curam fore, et virorum doctorum patrocinium suscepturum se pollicetur, atque effecturum, vt spei de se conceptae exitus rerum porro respondeat, neque studium ac diligentiam suam in publica administratione desiderare possint. dimissis animo bene satisfacto Protestantibus, superabat, vt maiorum religionis cultoribus, quibus vsus sacrorum et conueniendi libertas paullo ante interdicta fuerat, satisfieret, eo magis, quod Dux eandem cum ipsis religionem profiteretur. ea de re iam cum Arausionensi egerat, qui qua erat prudentia et animi aequitate aequum duxit ad placandam mutati in Belgio rerum statūs inuidiam, vt Catholicis libertas pristina noui principis beneficio restitueretur. itaque diploma ea de re confectum, quo prius interdictum abrogatum est, ac Eidib. Martiis publice promulgatum fuit. eo templum B. Michaelis Catholicis libere ad conueniendum assignabatur, et sacerdotibus, qui a Duce deligerentur, in eo sacra peragendi facultas dabatur, ea lege, vt regi Hispaniarum Philippo obsequium renuncient, et obedientiam Celsitudini suae et Antuerpianae ciuitati iurent. quod ni prius fecerint, templi aditu prohibeantur. insuper ne extraneis in vrbem confluendi et religionis praetextu turbas excitandi occasio praebeatur, ex oppidanis ij tantum hoc beneficio fruantur, qui tribus ab hinc annis hac in vrbe larem fixerint. qui vero conuenient, sine armis in templum veniant. praeterea edicitur, ne quis ob religionis diuersitatem in vigiliis et excubiis agendis aut alibi iniuriam dicto vel facto inferat, addita capitis et bonorum amissionis poena. cum autem eo edicto Catholici, vt beneficio Ducis fruerentur, ipsi fidem addicere ex formula tenerentur, et in exedra templi ad conueniendum concessi ad id delegati starent, complures tam diu expetito sacrorum vsu carere, quam antiquum principem eierare, siue insito amore, siue periculum veriti maluerunt; ac nemo fere, praeter mulierculas, templo interesse conspectus est, donec alio edicto III Eid. April. promulgato poena CC florenorum in non parenteis prouinciata ad obedientiam praestandam a magistratu compellerentur. postremo cum ne sic quidem edicto satisfieret, cuncti coram praefecto quisque suo citati sunt, exilij poena sancita, nisi intra treis dies sacramentum dicerent. inde cum Ordinum delegatis agi ceptum, et prima de rep. consultatio fuit, qua ratione in hac rerum perturbatione et aerarij angustia, Duci CC florenorum OIO in singulos menseis promissa exsolui, et reliquis necessitatib. satisfieri posset, remediumque malis praesentib. tempestiuum adhiberi, ita vt hostium refraenatis conatib. pax tantopere optata ac securitas sperata toto Belgio constituatur. nam Brabantia hactenus aluerat praesidia Lirae, Mechliniae, Bruxellis, Herentalae, Diestae, Viluordae, Hochstratae, Vesterloij, Mergretae,
Villebrocae; partim etiam Bergis ad Somam. querebantur et Flandriae ordines se nimiopere grauari, quippe qui CXXX peditum cohortibus, XX turmis equitum stipendia pen derent: quae onera exolutis CC florenorum OIO promissis ni Ducem recidebant. quae cum dignitati re splendori principali tuendo et militi tot locis alendo non sufficeret, inde fiebat, vt bellum segniter et lentius, quam par erat, plerunque gereretur. in Flandria sub id Meningae praesidiarij haut longea Varcomio multos primarios viros ex regiis callide interceperunt, CC Epirotis equitib. fusis, quos equis, sarcinis et omni re spoliarunt. in Atrebatib. et feliciter a nostris Lentium tentatum ac captum duce Braueo. quod vbi nunciatum Emanueli Lalanio Montinio, statim eo accurrit, lustratumque locum cum equitibus obsidione cingit, ratus terrore subitae obsidionis iniecto Gallos nondum firmatis rebus inde discessuros. verum spe sua falsus est, et tardius, quam sperauerat, a dueniente peditatu ad obsidionem necessario, nostri eruptione facta cum damno ipsum repulerunt, et recedentem intra pomeria vsque Duaci caedendo insecuti sunt. postea obsessi cum haut satis muniti sibi viderentur, instante necessitate cum hoste denuo obsidionem moliente paciscuntur, et locum Kal. April. relinquunt. Prorex post captum anno superiore Tornacum militem indigenam, quem reliquum habebat, locis vicinis distribuerat, qui non contentus non ex disciplina militari magno hospitum incommodo delicate viuere, etiam a nolentibus ingentem pecuniam exigebat: vnde cum crebrae querellae non solum ad ipsum afferrentur, sed etiam ad Atrebatum et Hannoniae ordines, ille, qua erat prudentia et sagacitate, inde occasionem arripuit, militis externi, quem nuper in gratiam Ordinum dimiserat, reuocandi. nam vocatis in consilium Ordinibus demonstrat, quanto cum prouincialium onere ac detrimento bellum a voluntariis militibus licentiae assuetis neque ducum imperiis audientibus maximo suo cum dolore non geratur, sed cauponetur; neque vero modum aut eorum licentiae aut iustis prouinciarum querellis factum iri, donec externi milites dictis suorum ducum parentes et qui strenue rem gerant, reducantur. id ipsos exemplo Ordinum foederatorum discere debuisse, qui viribus propriis diffisi Gallorum veterum Belgij hostium opem implorauerunt. itaque consultum videri, vt legatio in Hispaniam quamprimum decernatur, mittanturque viri fidei exploratae ac prudentiae, qui de re pecuniaria cum rege agant, et necessaria in id bellum serio deinceps gerendum parent. in id facile a proceribus et ordinibus belli morae pertaesis assensum, mittiturque in Hispaniam Io. Saracenus S. Vadasti Abbas; cuius aduentus eo gratior Philippo exstitit, quod is maxime omnium in Hispanos initio debacchatus fuerat, habita etiam oratione, quae publicata est, et suscepta hac legatione errorem agnoscere et poenitentia ductus quasi recantare videbatur. auditus is perbenigne a Philippo, qui rursus Hispanorum in Belgium mittendorum apprime cupidus occasionem tam opportune a Farnesio captatam tacitus in sinu gaudebat. itaque duas Hisbanorum, totidem Italorum legiones sine mora in Belgium mitti placuit, in idque septingenta aureorum millia assignata sunt, insignes etiam tituli, vt nuper N. Meloduno Espinoij fratri, ita et aliis proceribus ad eorum promerendam gratiam indulgenter a Philippo concessi sunt. dum res ad vim apertam parantur, minime ab insidiosis consiliis cessatum fuit. post proscriptum a Philippo Arausionensem Ioannes Isonca Cantaber Bellica Camarica oriundus, et annonae olim in Belgio praefectus, cum rei conficiendae commoditatem circumspiceret, cognouit Gasparem Anastrum popularem suum Antuerpiae mensariam a longo tempore exercentem in eo esse, vt accisis rebus foro cedere cogeretur; eumque ex desperatione ad quoduis facinus patrandum facile impelli posse ratus, per literas ante decem menseis Olissipona datas, et postea per emissarios sollicitauerat, vt ad Dei gloriam, quam Arausionensis per sectarium virus oppugnaret, ad Belgij tranquillitatem, quam ille per defectiones turbaret, rem suspiceret, quae ipsi ad decus et priuatum commodum redundatura esset, in idque chirographum a rege miserat,
quo re confecta XXC ducatorum OIO prasenti pecunia, et insuper S. Iacobi, quam vocant, commendam, et fortunarum amplificationem prolixe promittebat. Anastrus periculum veritus diu suspensa mente deliberauerat, sed ad cladeis domesticas nouis cottidie superuenientibus oppressus, tandem ex desperatione consilium capit, et rem Antonio Venero Flauiobriga Vasconum nato, qui argentariam arcam apud ipsum seruabat, in arcano aperit, et renudatis vulneribus domesticis, quid Isunca secum egerit, demonstrat, profusis vbertim lacrimis, quas paribus lacrimis Venerus remunerat, heri sui vicem dolens, et tamen ad facinus siue ob periculum, siue conscientia exhorrescens. cum igitur videret Anastrus Venerum se facinori patrando minime offerre, ex ipso percontatur, an Ioannes Iaureguius, qui ipsi ad mensariam inseruiebat, iuuenis XX circiter annorum subtristi et obstinata natura, et vt sibi videbatur, constanti ad quoduis, quod patrandum suscepisset, animo praeditus facinus ausurus esset. verum ille conscientiae scrupulum iniicit, monetque videat, an imprudentem iuuenem manifesto exitio obiicere salua conscientia liceat. cum nihilominus instaret Anastrus, et postquam Arausionensis a principe, qui iuris vicem suppleat, perduellis pronunciatus et proscriptus esset, cuiuis licere ipsum interficere tanquam in iure ad mortem damnatum pertenderet, idque consultis in Hispania theologorum sententiis sibi ita constare affirmaret, facessere iusso Venero, Iaureguium euocat, et altum suspirium ducens, Nisi, inquit, fidem tuam et constantiam cum vera pietate coniunctam exploratam haberem, minine te hoc reipub. et rerum mearum statu compellarem. oculos meos rubenteis et turgidos vides, nec caussam, vt puto, ignoras. nam te principis nostri iniuriis, et publica calamitate huius prouinciae, quae nobis licet in Hispania natis altera patria est, pridem tangi animaduerti. meam autem priuatam vicem, qui aliorum calamitate et culpa non mea obruor, dolere te serio sensi. harum exitum iam diu frustra circumspicienti tandem occasio a Deo oblata se in manus dedit, qua principem, patriam, meque simul, si tibi tantum animi est, his turbarum et calamitatum labyrinthis extricare potes. illarum caput et ducem respice. is est Arausionensis, qui prima fide, quam Deo debebat, irrita facta, eam principi suo postea abnegauit, et iure merito ob id proscriptus contumelioso scripto detestanda audacia publicato principis nomen ac dignitatem petere ausus est, et postremo corruptis popularitate affectata Belgarum ingeniis exterum principem superinduxit. is supremi magistratūs sententia, hoc est, principis iudicio damnatus, si fidem erga Deum et secundum Deum erga principem et patriam liberare volumus, de medio tollendus est. magna in id rex pollicetur. sed neque tam promissorum magnitudine, quanquam et haec ad res priuatas meas ac tuas pertinent, quam conscientia moueor, quae ignauiam, imo et perfidiam nobis exprobrat, si Deo hominibusque inuisum tyrannum ad perniciem harum prouinciarum natum diutius viuere patiamur. desinenti obortae rursus lacrimae, et postquam iuuenem irretortis oculis et toto vultu, antequam vocem mitteret, scelus promittentem arcte complexus est, Iaureguius ore imperterrito retulit; Ecce me paratum vides; ad caedem iamdudum apud me meditatam auctoratus adsum, aeque de periculo, quam de condicionibus, nam nullas peto, securus; quippe mori certus. tantum vide, ferrone an scloppeto res tentanda sit; ego scloppeti insolens ferro certius feriam; vnum hoc te rogo, vt me apud Deum precibus tuis commendatum habeas, et apud regem efficias, vt patris iam senis rationem habeat, neque eum in egestatis squalore mori patiatur. dicentem heic interfatus Anastrius, Vtlaudo propositum et constantiam tuam, ita te melius de exitu sperare velim, gloriae, quae tibi ex recte facto parata est, superfuturo. hanc te fiduciam ex precum et votorum, quorum tibi exempla tradam, vi et efficacia capere iubeo. tum pugillares superstitiosis illis epodis deuotarum precationum specie conceptis implet, et ante omnia scripto fidem facit, quod qui pugillares caperet, legere necesse haberet, quo regis nomine promittebatur, si is, qui facinus patrasset, humaniter a
magistratu vrbis tractaretur, fore, vt quas vellet aequas a rege condiciones vrbs acciperet. ea spes caute ab Anastro iniecta furenti iuueni, ne calore primo remittente temerarij promissi poenitentia subiret; qua et effectum est, vt audaciam adiuuante impunitatis spe in proposito perseuerauerit, explorataque commoditate XV Kal. April., qui in Dominicam incidebat, facinus adgressus sit. Anastrus martis die praecedenti vrbe excesserat, et per Brugas facto itinere Dunkerkam ac Grauelingam, ac postremo Tornacum venerat. Iaureguius igitur die conuenta coram Antonio Timermanno olim Dominicano, qui in Anastri aedibus sacrum in arcano celebrare, et ipsum ac domesticos eius ad fidele colloquium admittere solitus erat, peccata pro more confessus postremo subiecit, sibi animum esse, ad liberandum tyrannide et prauitate sectaria Belgium, Arausionensem occidere. nec abnuit Timermannus, modo non spe lucri id faceret, sed omnia consilia sua ad Dei gloriam, regis et patriae commune bonum referret. ita expiationem delictorum ab eo impetrauit, et post sacrum peractum eucharistico mysterio participauit. inde cum Antonio Venero se rem confecturum rursus confirmasset, sumpto vini exotici haustu ad arcem tendit, in qua Arausionensis hospitium habebat, qui post matutinam concionem, cui interfuerat, iam prandebat cum Lauallo et Hoghenloo comitibus, ac propriis filiis, Ioanne Nassouio, Henrico Gufferio Bonniueto, Rocho Sorberio Prunaeo, aliis. remotis demum mensis, dum ille globo astantium circumfusus in cubiculum pergeret, Iaureguius turbae immistus scloppetum displodit; nam interim vt res scloppeto ageretur, conuenerat, cuius glans sub aurem dextram penetrans maxillam sinistram per palatum sub dentibus superioribus transuolauit. attonitus ictu Arausionensis, vt postea ipse testatus est, primo corruere aliquam aedium contignationem existimauit; mox in deliquium incidens a circumstantibus, ne caderet, subleuatus est. vbi paullatim ad se rediit, strepitum et confusas voces audiens, et ex igne iam ad crineis ardente, quod erat, coniiciens, rogare cepit, ne percussorem interficerent; aequo se animo quippe malefico ignoscere. sed iam a nobilibus primum irae impetum non cohibentibus aliquot ensium ictibus trafixus, et postremo a corporis stipatoribus ac satellitibus interfectus fuerat. cum in cubiculum duceretur Arausionensis, in proceres Gallos intuens saepius auditus est, cum diceret, Ducem in se fidum ministrum amittere. sparsa rei fama mox ingens in vrbe tumultus exoritur, paullumque res a seditione abfuit. nam populus passim discursare, arma quasi contra hosteis poscere. tum statim tenduntur catenae, et ad stationem suam cum armis sub praefectis quisque suis se confert. ita in turbata ciuitate vtcunque sedatus motus. maior in aedibus ipsius Arausionensis trepidatio fuit, vbi inter credula et leuia ingenia disseminato rumore, quasi consciis Gallis et stipatoribus ipsis scelus patratum esset, qui percussorem non irae impetu, sed de industria, ne auctor nosceretur, interfecerant, eoque magis vereri domestici, ne quod per vnum tentatum erat, conferta vi perficeretur. itaque prima cura fuit, Hoghenloo satagente, vt domūs ostia fidis custodibus munirentur, facessere iussa turba, et quibus minus fidebatur. Dux ad S. Michaelis coenobium hospitium habebat, eo die natalem suum celebraturus; ad idque paratae erant decursiones, ludi Troiani, hastiludia, et in vesperam pompae personatae. qui vbi de casu cognouit, perculsus animo, et quod iam spargebatur passim, veritus, ludicra illa spectacula omisit, et fidos mittit ad Arausionensem, qui quasi moriturus et Belgij et Ducis, cui tot difficultatibus conflictandum esse prouideret, vicem lamentabatur. interea Mauritius ex Anna Mauritij Saxonis VIIviri filia paullo ante mortua natus, adhuc puer, sed prudentia supra annos innata praeditus, corpus interfecti percussoris diligenter vestigat, scloppetumque primo reperit; mox schedulas quasdam et fasciculum literarum, tum pugillareis, quibus vota et epodae illae superstitiosae, quibus post patratam caedem se periculum elapsurum ab Anastro deceptus sperauerat, continebantur: quae omnia postea publicata, quia lingua Hispanica
conscripta erant, iamtum Gallos a suspicione de ipsis falso concepta absoluerunt, Santalgondano vltro citroque comeante, vt suspiciones purgaret; eoque maior in aedibus quies, et sola cura, vt veritas facti indagaretur. igitur cadauer occisi in pegmate erectum in foro statuitur, vt ab omnibus conspiceretur, cognitoque ex multorum consensu ex Gasparis Anastri domesticis fuisse, protinus ad eius aedeis itur, et Antonius Venerus, qui in iis euentum opperiens remanserat, comprehenditur. captus et Antonius Timermannus ex suspicione, quod ad Anastri aedeis crebro itare, et ex indicio etiam eo die sacrum in iis celebrasse dicebatur. primo negabat Venerus; sed interceptis Anastri literis, quas Brugis ad ipsum dederat, et prolatis conuictus rem, vt erat, confessus est; eiusque indicio Timermannus etiam conuictus rem itidem confessus est; ad extremumque addidit, putasse se post proscriptionem licuisse cuiuis impune et salua conscientia Arausionensem occidere. sed postea melius instructum, et re apud se diligentius perpensa nunc priorem sententiam retractare, et errorem ingenue agnoscere, eiusque veniam a Senatu implorare, ac petere, vt ad priorem confessionem haec declaratio addatur, et si quidem olim illa edatur, cum hac declaratione coniunctim publicetur. tandem vterque ad mortem damnatus, et rogante Arausionensi, si quidem morte digni iudicarentur, vt mitissimo supplicio afficerentur, in pegmate prius strangulati in quatuor partes secantur, et capita ac membra eorum pro portis et vrbis propugnaculis statuuntur: quae quadriennio post vrbe recepta inde ex quorundam P. consilio ablata, et summo cultu ac veneratione publice prius habita, postremo terrae mandata sunt. Arausionensis vt erat robusto ac optimo corporis habitu initio conualescere visus fuit, venis ex scloppeti ictu admoto propius igne contractis ac corrugatis, ita vt sanguis omnino sisteretur, donec post decimum a vulnere diem crustula vulneris decidente tam copiosus sanguis, tamque abundanter fluxit, vt sisti omnino non posse putaretur, frustraque tentatis remediis a medicis, tandem ex Leonardi Botalli Astensis regij medici, qui tum Andino operam nauabat, consilio homines adhibiti, qui assidui alij aliis succedentes pollice ad vulnus applicato profluuium, quod alia omnia remedia respuebat, stiterunt. et ita per aliquot dies continuato remedio praeter omnium spem contracto vulnere Arausionensis pristinam sanitatem reciperauit, et postridie Kal. Maij in templum, vt Deo gratias ageret, venit, cum superiore omni tempore, ex quo vulneratus fuerat, summa in vrbe maestitia et consternatio oppidanorum tanquam in patriae parentis et liberatoris funere fuissent, et assiduis precibus ac indictis saepius ieiuniis pro eius salute litatum esset, Catharina ipsius sorore Guntheri Schuarzenburgi comitis vxore nullum genus officij circa aegrotum praetermittente, et Carlota Borbonia coniuge inprimis, quae inopinato viri casu iam ab initio perculsa ad pauorem, et pauori dolorem superuenientem accedente vigiliarum incommodo in grauissimum morbum incidit, ex quo III Non. Maias tandem ingenti non solum marito carissimo, sed etiam omnibus desiderio sui relicto, decessit, et quatriduo post magno plusquam OIO CC atratorum funus prosequentium comitatu elata. et ad primarium vrbis templum in Circumcisionis sacello tumulata est. Arausionensi statim vulnerato Anastrus Tornacum ad Farnesium venerat, et ad primam rei famam Anastri instigatu rem confectam affirmantis Prorex ad Antuerpianos, Gandenseis, Brugenseis, Iprenseis, et alias ciuitates VIII Kal. April. literas dederat, quibus eos quasi per Arausionensis turbarum incentoris mortem sublata mali caussa, ad concordiam et obsequium regi suo, de cuius clementia spem faciebat, praestandum, enixe hortabatur. in eandemrem ipse Anastrus ad Dionysium et Laurentium Meursios, qui Gandaui erant, eodem die scripserat. sed contrariis literis ad vrbes scriptis, de bona Arausionensis valetudine spem facientibus cuncti in officio se continuerunt, eoque maioribus animis, facti indignitate ac prauo exemplo exacerbati ad bellum gerendum inflammati sunt. primum omnium a Gallis tentatum fuit Namurcum, vbi erat Margarita Proregis parens, expugnatu facile creditum per AEgidij comitis Barlemontij, qui
loco praeerat, absentiam. igitur comportatae scalae plicabiles nigro colose, vt magis fallerent, tinctae. sed dissidentibus ducum sententiis, et praepotenti Proregis equitatu vicino tantam rem aggredi minus tutum cum videretur, re infecta discessum est. contra Prorex Lentio Hannoniae oppidulo Kal. April. eo, quo diximus, modo a Montinio recepto in Flandriam exercitum deduxit, tanquam Meninas obsessurus. verum mox Aldenardam deflexit, vrbeculam situ munitam ad Scaldim positam a Neruiis antiquis, vt indigenae volunt, olim Neruium dictam. loco praeerat Fridericus Borcthius post Mansardum inde ab oppidanis, quod praesidium introducere conatus esset, expulsum. admotis XXIII maiorib. tormentis magna vi oppidum pulsatum; cui sustinendae cum intus pares non essent, seu praesidiarij seu oppidani, cataractis laxatis subiectam planiciem mergunt. sed Prorex belli prudentissimus et locorum naturae gnarus sic, castra muniuerat, vt relicto a tergo comeatūs, qui Tornaco sub vehebatur, libero accessu, minime ab inundatione incommodaretur, et contra per eam auxiliaribus ad obsessos aditus praecluderetur. nam planis cimbis ad id paratis discurrebant regij, et crebris oppugnationibus obsessos gnauiter se initio defendenteis fatigabant. maxima ad vnius portae propugnaculum fuit, in qua multi vtrinque interfecti, et ex defensoribus Bernouillius Antuerpianus; cuius morte infracti oppidanorum alioqui continuis vigiliis ac laboribus multum debilitatorum animi; tandemque discordantibus sententiis, cum nulla aut sera spes auxiliorum esset. obsessi cum Prorege paciscuntur, his condicionibus, vt praesidiarij, qui vix L erant, nam nusquam ab initio plures admittere voluerant, cum armis et signis exirent; oppidani XXXVI OIO Florenorum exsoluerent; Protestantibus spatium vnius anni concessum ad deliberandum, religionem suam eierare, an vrbem relinquere malint. paullo post regij Gauram quoque capiunt. dum Prorex castris se contineret, neque Dux viribus inferior eum aggredi par esset, vrbes circum tentatae. Rupipotius comes Curtracum; Antuerpiani Araschotum eodem tempore tendunt, quo pluribus locis hostium vireis auxilio venienteis distraherent. interea Tianus Niuellae, Oliuarius Templeus Bruxellarum praefecti, et Garda peditum tribunus euocatis vndique praesidiariis Aloistum hora intempesta noctis secunda aggrediuntur IX Kal. Maias. oppidum tenebat Mucronius, et cum aliquot militibus Likerkius; qui strepitu excitatus, cum ad arma cunctos vocasset, oppidani ad partem debiliorem accurrunt; nostri contra, quo defensores non venturos prouiderant, hoc est, per magis munitam partem iuxta Bruxellensem portam vim faciunt, et ope tabularum et carrorum propius accedentes treis scalas in fossa erigunt, ad quas plerique pectore tenus aqua extantes et ore scloppetos, funeis accensos, et puluerem introsum, ne aquae madore corrumperentur, gladios deinque strictos dextra gestantes transeunt, et in murum enituntur; et quanquam scloppeti ictu traiecto, qui primus nomine Regius strenuus miles ascenderat, ceteri nihilominus audacter pergunt, et ad CC murum superant, trucidatis primum excubitoribus. tum pulsata, quae de industria comportauerant tympana, vt maior oppidanis terror iniiceretur; qui ad strepitum subito accurrentes duo tormenta displodunt, sed exiguo Gallorum damno. secundum haec in platea a nostris insessa acriter pugnatur, qui bis repulsi tandem restituentibus certamen ducibus oppidanos loco pellunt, et portam Bruxellensem occupant; qua refracta Gallicus equitatus introducitur, eoque conspecto praesidiarij, qui C ac X circiter erant, et ciues armati se ad curiam vrbis recipiunt, per vias CC caesis et in iis XVII sacerdotibus; aliis noctis fauore defensis et per muros se demittentibus. ad extremum post semihorae spatium, quod mutua scloppetorum displosione extradum est, fit deditio. capti Mucronius et Aloisius Niuellae abbas, qui se cum aliquot monachis IV OIO florenorum se redemit. desiderati ex nostris XXV. Tianus Merodius cum Gallorum praesidio oppido capto a Duce imponitur. is casus a regiis arce Gaesbecana astu intercepta pensatus est. sic autem res gesta. aliquot cohortes alterae alteras fugant, propelluntque vsque sub ipsam arcem. fugientes praeda se onustos Alosto nuper
capto venire simulantes portam aperiri petunt; nimisque creduli praesidiarij hostem intra arcem accipiunt. haut multo post ineunte Maio Diestenses et Herentalenses diripiunt Thienas, tanto praesidiariorum terrore, vt ij se coenobio quodam vallis munito continuerint, quasi ad spectaculum sedentes, donec illi praeda auecta discessissent. sed id tempus Carolus Mansfeldius comes, qui nuper eierata nostra militia Philippo operam suam addixerat, cum OIO IO equitibus Germanis Dunkerkam venerat, et aliquot Gallorum cohortibus ope quorundam ex Guisianorum factione ductorum, Rege conniuente, ne Andino fratri nimis aperte fauere videretur, in limite conscriptis. contra eum Rupipotius aliquot copias mittit, adiunctis iis, quas ad soluendam Aldenardae obsidionem nuper miserat. quo cognito Prorex capta Aldenarda confestim aduolat Kal. VItil. et castra sub Bergarum fani Vinochi moenibus haut longe a Dunkerka metatur. ibi et Galli castra proxime muniuerunt, ita vt vterque exercitus riuo tantum interiacente dirimeretur. Rupipotius Bergis ex morbo decumbebat; qui tamen se in moenia portari iubet, ex quibus hostilium castrorum situm contemplatus ex omnibus copiis, quas penes se habebat, bis mille scloppetarios delectos et IO equites emittit III Non. VItileis, ceteris in castris manere iussis. hostes numero maiores iam fossas et sepes occupauerant, ita vt multis partibus superiores nostris viderentur. nostri tamen acri impressione facta amissam commoditatem reciperant. heic Balensonius regulus peditatum cum ferentariis suis equitibus ac scloppetariis iussu Proregis in peditatum impetum facit, ab Anglis hastatis fortiter exceptus, qui et ipsum et eius signiferum ceperunt. tandem post obstinatum certamen in neutram partem plena victoria inclinante, sed longe maximo hostium damno vtrinque disceditur. pridie illius conflictūs Lira III ab Antuerpia milliaribus exiguum, sed munitum admodum oppidum miro astu ex occasione a Prorege capitur. Etueldius patricius Antuerpianus loco praeerat, qui praeter alias cohortes praesidiarias vnam Scotorum duce Vilelmo Semplio secum habebat. Semplius, vt ipse postea ad eluendam proditionis infamiam publicauit, iniuriam ab Ordinibus sibi factam vlturus de oppido Proregi tradendo clam egerat; quod vt perficeret, Etueldio inter pocula nimis credulo neque quidquam de Semplio sinistri suspicanti persuadet, ad redimendum vnum ex militibus, quem vllo pretio regij libertati restituere recusabant, vt ex iis aliquot intercipiendi occasionem captare sibi liceret. itaque re prius cum fratre, quem in oppido reliquit, communicata, ipse cum XX delectis, VII praesidiariis, et tympanista, quos illi Etueldius attribuerat, per portam Louaniensem exit, et cum duo a Lira milliaria processisset, suos in pagi cuiusdam templum introductos quiescere iubet. tunc insidiae patuere. nam Scoti milites Semplij iussu praesidiarios ab Etueldio attributos hostiliter apprehensos vinciunt. demum ex vicinis praesidiis ex compacto delecti duce Claudio Barlemontio Altapennio adueniunt, vnaque cum Scotis quasi ab expeditione redeuntibus Liram tendunt, vinctosque praesidiarios in medio agmine statuunt. Scoti ceteri, qui in vrbe remanserant, cum fratre Semplij vicario ac signifero et duabus cohortib. excubias agentibus in planiciem summo mane ante horam tertiam conuenerunt, eodem tempore, quo Semplius cum hostium copiis ante portam oppidi comparuit, et intromitti petiit. ilicet frater in curiam pergit, et claueis a vigiliarum praefecto afferri postulat; nam Semplium ac socios re bene gesta et praeda onustos adesse. praefectus nihil doli suspicatus, is erat ea nocte Cornelius Criecardus, admittendum Semplium censet, et cum suis ad portam tendit. tranfeundae ad eam IV portulae erant, quas vt aliam post aliam transierant, subito qui intus remanserant, repagulis adductis claudebant. vbi Criecardus intra vallum Semplium admisit, mox ille, qui reliquas portulas clausas sciret, ostiarium, qui cum Criecardo venerat, transfodit; ipsum Criecardum grauiter vulnerat. in eo conflictu Antonius Craius quidam e numero vinctorum effugit, et ad Frasmanni turrim eos, qui in excubiis erant, ad arma vocat; quo intellecto Scoti conscij, qui huc vsque dissimulauerant, ocius accurrunt, clauibusque
oppidanis ereptis, portas instrumentis ad id paratis refringunt, et hosteis intus accipiunt. illi sine strepitu introducti cum iam pontem altum, quem vocant, superassent, ab Hadriano Binterno ciue principium fit tumultūs; qui quid rumoris esset, percontatus, cum multa inimici occursūs signa cernere sibi videretur, gladium stringit, mox a Semplio graui vulnere sauciatus; continuoque tubae clangunt, Altapennio superueniente, et hostes plateas, ne oppidani ad eas conuenire possent, occupant, diffugientib. passim praesidiariis ac oppidanis, qui muris sese demittentes fossas natatu superabant: tum ad praedas vertuntur, quid. mimine contenti in mulieres ac pueros mira intemperie saeuierunt. nam plus CC occisi; pleraeque etiam sacrae virgines et ipsa nosocomij antistita trucidatae sunt. Semplius patrato facinore postea Namurcum ad Parmensem salutandum venit, a quo praemium recepturus, siue vt securitati suae consuleret, in Hispaniam ad Philippum cum literis commendatitiis ablegatur. Lira capta perculsi Antuerpiani B. Bernardi sumptuosissimum coenobium, cui ob viciniam, ne ab hoste occuparetur, metuebant, statim demoliuntur, et nouas peditum ac equitum copias ad vrbem tuendam conscribunt. antea Dux, cum de rep. consultaret, ex Arausionensis et procerum sententia multa decreuerat, et ad euitandas fraudes ac imposturas de captiuis leges sanxerat, et commercium omne cum hostibus, quantum ad merces et annonam, interdixerat. quibus constitutis ipse in Flandriam profecturus, et possessionem amplissimae Belgij prouinciae adepturus cum Arausionensi, Espinoio, aulicoque omni comitatu Antuerpia discedit prid. Eid. Vtileis, et per Vlissingam facto itinere biduo post Slusas venit, ac postridie summa cum magnificentia Brugas per arcus triumphaleis sub vesperam ingreditur, et per vicos dispositis armatis et facibus tota vrbe collucente passim Flandriae comes festis acclamationibus salutatur. * * Sub id de Nicolao Salseda supplicium Luteriae sumtum. Christophorus Thuanus, qui iudicio praefuerat, cum reus torqueretur minime praesens fuit, neque sententiae quae ex breuiculo tantum recitata est subscribere potuit, morbo ingrauescente debilitatus, ex quo seprimo post die Kal. IXbribus decessit, cum annos LXXIV. m. III. d. V. exegisset, veris, non solum vrbis, sed procerum et omnium regni ordinum lacrimis defletus. cum extremum diem instare cerneret, qui tota vita intrepidus fuerat, summam constantiam seruauit, et multa de diuina prouidentia praefatus, post actas pro tot cumulatis in se a D. O. M. beneficiis demissa mente gratias, et commendatam Regi, qui crebro ad eum visendum miserat, vxorem et familiam, etiam vsurpata B. Martini oratione palam testatus, si quidem adhuc populo necessarius esset, nullum se laborem recusare, ad extremum de republica etiam sermonem habuit, et calamitosissima tempora animo praesagiens, eorum qui post se victuri essent, vicem se dolere dixit, ac merito vereri, ne idem, quod olim Cassandrae, et Salsedae fatum esset, vt cum vterque vera praedixisset, neutri a ciuibus suis, nisi postquam calamitatibus defuncti essent, de periculo fides habita fuisset. quae illi nouissima ad amicos verba fuere; post quae sumpto S. S. viatico ad tacitas preces conuersus in praeclaro animae cum corpore certamine placide defecit, vir praeter raram in rebus sacris et iuris prisci ac Gallici scientia eruditionem, vera pietate, prudentia, animi magnitudine, candore, grauitate minime fucata, caritate erga patriam, in omneis humanitate, et aequitate insigni praeditus, et extra omnem auaritiam, quam et maxime detestabatur, ac liuorem positus; hoc etiam aequali vitae tenore et innocentia consecutus, vt quanquam a superstitione et factionibus, quibus tanquam hamis homines ambitiosi vulgo auram popularem venantur, summopere alienus esset, maxima in veneratione apud populum fuerit, et ex eius nutu ac voluntate, omnes vrbis Ordines pendere crederentur. itaque eius auctoritate, quandiu vixit, plerique factum putant, vt consilia occulta, quae iam tum in arcano coquebantur, in apertam seditionem non eruperint, et eius memoriae hic honos a prudentissimis etiam hodie habetur, vt credant, si in viuis fuisset, cum ciuitas insano furore sex post annis in principem bacchata rebellauit,
eum praesentia sua motus sedare potuisse. nam virum regij nominis perstudiosum et patriae amantissimum, cui ex innocentia animus, ex animi magnitudine auctoritas apud plebem erat, vltro in publicum proditurum, et cum cuncti sibi priuatim metuentes in aedibus laterent, inter medios seditionis clamores pectore intrepido plebi tumultuanti occursurum fuisse. Rex qui viuum, vt asperum monitorem, defugerat, mortuum luxit et desiderauit, ex ipsiusque ore saepius post seditiones passim exortas auditum, cum Hospitalium et Franciscum Momorantium frustra itidem requireret, certam se fiduciam habere, Lutetiam, quandiu Thuanus principem in Senatu locum teneret, nunquam defecturam fuisse. tunc certe, siue inuidiam mortis illius, quae aulicis imputabatur, apud populum leniret, siue ex animo, poenitentia iam subeunte, Thuano magna pompa iusta persolui voluit, et cum is modicis exequiis, vt erat ab omni fastu et ostentatione alienus, sepeliri maluisset, et mors eius in id tempus incidisset, quo rebus prolatis a iure dicundo cessabatur, eas differri iussit, quo vsque Senatus post S. Martini festum coiisset. funus, quod ipse, cum interesse non posset, cum regina parente et vxore ex fenestris spectauit, duxit frequentissimus Senatus, et principes ac proceres omnes, qui in aula erant, atrati, cunctique vrbis ordines, clausis passim tabernis, qua incedebat, effusaque per vicos plebe summo silentio in publici maeroris indicium prosecuti sunt. mortuum laudauit Ioannes Pruotius magni nominis theologus S. Seuerini curio, et archipresbyter, et postea carminibus epitaphiis celebrarunt viri non solum in Gallia, sed etiam Italia et Germania doctissimi, quae monumento marmoreo, illi a Iacoba Tullia lectissima matrona, quae L totos annos cum eo concorditer sine vlla animi laesura vixerat, et heredibus, in proprio sacello ad S. Andreae aedem exstructo, potiora cum viri innocentissimi memoria ad aeternitatem victura sunt. in eius locum a rege suffectus est tanto magistratu dignissimus Achilles Harlaeus Curiae praeses, qui Catharinam defuncti filiam in vxorem duxerat, et tunc ad iuridicos dies peragendos, qui Claromontij in Aruernis eo anno celebrati sunt, aberat, vbi et perhonorifico funere et cenotaphio Thuani memoriae parentatum est. eius mortis nuncius nouum Brabantiae Ducem, cum iam Antuerpiam rediisset, oppressit, ex quo magnum dolorem sensit, quippe amico optimo orbatus, et in cuius fide, si quid regi fratri per absentiam suam humanitus contigisset, ad continendos in officio Parisienseis et Parisiensium exemplo ceteras regni ciuitates magnum momentum ponebat, eiusque loco Cancellarium dixit Vidum Fabrum, de quo saepius honorifice locutus sum, Thuano ipsi carissimum; qui tunc et ipse per iustitium absens in Pibracium suum haut longe a Tolosa concesserat.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXVI.
ANDINVS interea Burgis de more mutato Senatu Gandauum cum Arausionensi proficiscitur, vrbemque regali pompa ingressus est. ad eum mox exercitus Loa et Dunkerka venit VI Kal. VIIbr. multum imminutus. nam permulti Angli, quod cum Io. Noritio tribuno suo minus conueniret, ad hosteis transfugerant, neque plus IV armatorum OIO in Ducis castris erant. eos in pago quodam haut longe a Gandauo solutius agenteis cum aggredi in animo haberet Farnesius viribus potior, sarcinis relictis, quo expeditior esset, eo tendit. verum astus nostros non latuit, qui subito arma capiunt. Petreius castrorum praefectus relicto Sesseuallio, qui legioni praeerat, cum Ducis satellitio, qui hostem leui certamine, dum ceteri ad iter se accingerent, et sarcinae ac reliqua impedimenta in tutum subducerentur, distinerent, suos in aciem in tempore instruit, seruatisque semper ordinibus Gandauum versus iter intendit. fronti contra hostem praetendebatur Anglorum legio adiunctis Germanorum equitum turmis; quos Ioannis Bukij legio sequebatur, et ipse Noritius cum III Anglorum equitum et IV Gallorum ferentariorum alis, qui volonum et emissariorum loco procurrebant. post eos III equitum cataphractorum Gallorum turmae incedebant cum legione Foquerollij Petreij fratris, et Flandrorum ac Scotorum cohortibus; quae simul aciem conficiebant. vltimum agmen ducebat Sesseuallius cum Anglorum, quam dixi, legione et magno hastatorum numero. in prima hostium acie IV OIO peditum et OIO circiter equites erant, quos nostri dispositis per loca idonea a Bukio et Foquerollio insidiis crebro contra eos erumpentibus, non mediocri damno affecerunt, retardato ipsorum impetu, quo minus totis viribus incedenteis aggredi possent; qui tandem incolumes amissis tantum aliquot centurionibus in vrbem peruenerunt. tum Rupipotius licet nondum bene confirmatis ex morbo viribus vrbe exit, et contra hostem superbe aduentantem instruit aciem, colle et molatrinis, quae Liuinianae portae adiacent, occupatis. inde IV delectas cohortes cum Noritij equitibus et aliquo hastatorum Anglorum numero vim facere iubet, et hostem prolectare, ante praemonitas, vt incalescente certamine sensim cederent, et sub moenia cedendo se reciperent. nam tunc res tormentis agi debebat. sedebat ad spectaculum in pomerio Dux cum Arausionensi et Espinoio. heic acriter certatur, multis vtrinque caesis, pulsoque interdum hoste, dum nostri propius
moenia aciem solutam rursus instruunt: infesta tormentorum displosione interim e moenibus fulminatur, qua non parum incommodati hostes; superueniente tamen cum robore exercitūs Parmensi ad duas horas in procinctu steterunt, velitari pugna nequicquam nostros lacessentes. cum vero Dux ab Arausionensi monitus in suspicionem venisset, quasi hostis traiecto flumine in Vestiam regionem comeatu abundantem transire vellet, vt transitum impediret, statim omnem equitatum intra vrbem reuocat, exceptis tribus turmis, quas cum peditatu manere iubet. quo cognito Parmensis in peditatum iam exiguo equitatu defensum vim facit, acrique conserta pugna rursus multi vtrinque cadunt. Octauius Gonzaga grauiter vulneratur; equus Christophori Mondragonij, suffoditur; CC ex Hispanis desiderati, nec minor nostrorum numerus. sub vesperam Parmensis humo mandatis suorum corporibus, et sauriis in currus impositis cum exercitu discedit, plura si maiorem diligentiam adhibuisset, multorum iudicio praestiturus. postridie Dux relicto Gandaui Espinoio cum omnibus suis tam peditum quam equitum copiis Teneramundam proficiscitur; vbi et summa magnificentia excipitur; et inde IV Non. VIIbr. Antuerpiam eodem comitatu redit, dimisso per loca vicina ad vireis reficiendas milite. demum exeunte VIIbri Franciscus Spinaeus Sanlucius cum II OIO peditum et IO equitibus, cum Templeo item et Sesseuallio tribunis in hostem educit; et auectis Antuerpia tormentis Bruxellas primo iter intendit; tum a Bruxellensibus persuasus arcem Gaesbecanam, quae a cohorte foederatorum et dimidia equitum ala tenebatur, et ob propinquitatem multum vrbi incommodabat, aggreditur, translatisque magna cum temporis iactura alio atque alio tormentis, quod loricam arcis exteriorem altius spe exstructam comperisset, tandem praesidiarij ad colloquium adacti, qui cum guris baculis vita salua dimissi sunt. inde a Sanlucio missus Sesseuallius cum IV ferentariorum alis, qui Tolusam arcem dedi peteret, quae iisdem, quibus Gaesbecana, condicionibus tradita est. Rupipotius, qui Liranos infestare in animo haberet, Ekouam sesquimilliari a Lira sitam duobus admotis tormentis verberare constituit; sed vim veriti praesidiarij ante pulsationem locum dedunt, et cum puris baculis vita salua dimittuntur. mox et Rostum-castrum ad Demeram flumen iuxta Hactham oppugnat, quod a praesidiariis, cum per triduum restitissent, deditur. in ea obsidione sauciati Rupipotius, et Garda tribunus. postea Duflenses aliorum exemplum secuti in fidem a Duce recepti sunt. exspectabantur ab eo nouae in dies e Gallia copiae duce Monpenserio, ita Delfinus princeps Ludouico Borbonio patre Campiniaci in Turonibus IX Kal. VIIIbr. ex morbo defuncto iam vocabatur. quo cognito Parmensis limitem valido praedio munire constituit, et ingentem exercitum conscribere, cum quo se medium nostris, quo minus vireis iungere possent, interponeret. exeunte aestate venerant ad cum ex Italia XLI Hispanorum signa, quae circiter V OIO peditum conficiebant, sub duobus tribunis Mondragonio seniore, et Petro Paceco. totidem Itali sub XVI signis, quibus praeerant Marius Cardonius, et Camillus Montius. praeterea ingens Germanorum ac Burgundionum, et cuniculariorum e Boemia numerus. his accesserat noua Burgundionum legio sub marchione Varambonio tribuno; VI Germanorum, ducibus Roberto Simbergo, Carolo comite Arembergio, comite Barlemontio, Ioanne Manrice, Carolo Mansfeldio comite, Floro Barlemontio Floiono; IX Belgarum sub totidem tribunis Emanuele Lalanio Montinio, Philippo comite Ecmundano, Gabriele Liquesio, Pontio Noiella Bursio sub id vita functo, Albinio, et Manuio: praeterea Claudij Barlemontij Altapennij, et Valentini Pardaei Motae copiae ex omni natione collectae; Billij Roblesi item, Anholtij Frisiae reguli, et Francisci Verdugi legiones; XXVII Hispanorum et Italorum equitum alae; XII Belgarum, quae tantum VI OIO equitum conficiebant. recensito omni numero, in eo comprehensis limitum praesidiariis, numerata sunt armatorum LX OIO, et putata diligenter ratione deprehensum est tanti exercitūs stipendia quouis mense regi ac Belgicis prouinciis sexcentis septuaginta
vno millibus octingentis quinquaginta septem aureis constare, praeter expensas machinarum bellicarum, cuniculariorum, fossorum, ac similium, quae pro tertia iusti exercitūs parte vulgo aestimari solent. et tamen ex tam numeroso exercitu Parmensis saepe conquerebatur, vix XXX OIO in aciem educi posse, dimidia altera parte in praesidiis tot locorum occupata. cum iis quas penes se habebat, primo Clusam Cameraco vicinam, quam nostri munire ceperant, tentat, et admotis tormentis ad deditionem cogit. mox et Castrum Cameracense deditur, CL praesidiariis, qui in eo erant, cum armis dimissis. loca et complura in propinquo in fidem accepta. inde IXbri ineunte Ninouen Flandriae oppidum corona cingit, quae cum longius posita esset, quam vt suppetias laborantibus ferre posset Dux, ab oppidanis deditur. Likerka dein et Gaesbeca circa Bruxellas arces in fidem acceptae, quo successu Parmensis etiam Bruxellas tentare instituit, et si vi non posset, penuria ad deditionem cogere. sed cum comeatu virisque egregie munita esset, erant quippe in vrbe II OIO stipendiariorum Anglorum et Gallorum, duae peditum cohortes, et quatuor veteranorum equitum alae, tantum sparso e longinquo exercitu itinera insedit; sed irrito exitu. quippe illi vastata a tergo Hannonia et Atrebatibus, cum nihil e Gallia importaretur, summis angustiis conflictandum erat. itaque omisso hoc consilio in Vasiam, qua regio inter Antuerpiam, Bruxellas et Gandauum iacet, maxime abundantem et adhuc a direptionibus integram discedere statuit rursus infelici exitu. nam Dux venientem anteuertit, praeclusis itineribus, et perfossis aggeribus, ita vt accedente ad comeatūs penuriam asperitate hiemis, et inundationum incommodo regij morbo et miseria passim magno cum imperatoris dolore cottidie perirent. itaque exercitus in praesidia reducitur, cum IO CC amplius Itali siue Hispani toto illo tractu ac praecipue circa Bruxellas ex morbis languidi in aggeribus rusticorum seu saeuitiae seu misericordiae expositi ac relicti essent. nec minor in Ducis castris rerum omnium tota illa hieme angustia fuit, morbo populari inter milites grassante, et ad morbum accedente stipendij defectu, quo destituti milites turpiter stipem emendicare a praetereuntibus magna nominis Gallici infamia ac dedecore cogebantur. iamque auxiliares copiae in limite comparebant, quas sub Monpenserio ducebat Armannus Guntaldus Bironus E. T. praeteritis bellis tota Gallia clarissimus dux, et iis, quae mox secuta sunt, adhuc clarior, qui otij impatiens a Duce sollicitatus conniuente rege vltro hanc prouinciam sibi a regina demandatam suscepit, et III OIO Heluetiorum, IV OIO peditum Gallorum, et aliquot equitum alas secum adduxit. erant praeterea in exercitu Lauallus et Anianus comites, nuper in Galliam ad maturanda auxilia profecti, aliique plerique, e nobilitate Gallica. ij per Bononiensem agrum itinere facto, et Caletum ac Grauelingam praeteruecti Dunkerkam petunt. inde per vicina praesidia Teneramundae, Dismundae et aliis locis distributi. nonnulli vlterius tendere, et Ekeloae ac in regione Vasia manere iussi. conscripti praeterea a Duce Germani equites, quos Carolus Mansfeldius nuper dimiserat. quibus actis Monpenserius, Bironus, aliique belli duces Antuerpiam ad Ducem venerunt, cum eo de belli proximo anno gerendi rationibus coram consultaturi. tantis copiis subnixo Duce nihil virtuti Gallicae imperuium videbatur; nec euentus defuisset, nisi prauis eorum, qui circa ipsum erant, consiliis deceptus vireis ad fortunae suae amplificationem comparatas praepostera absoluti imperij ambitione in perniciem vertisset. Cum de Belgio in nominis Gallici tutelam ac patrocinium recepto fama Constantinopolim vsque emanasset, legati a Turco de mutuis inter Turcos et reliquas Europae gentes commerciis Antuerpiae instituendis acturi ad Ducem venerunt. ij XVIII mercatoribus Turcis in vrbe sedem praeberi petebant, ad quos merces Turcicas ex Asia et Graecia per mare mediterraneum et Massiliense in Gallia; inde terrestri itinere Burdigalam ad Garumnam, ac rursus per mare Gallicum ac Britannicum Antuerpiam deueherentur. re proposita potius quam confecta ac lautiis acceptis dimissi legati, qui Antuerpia digressi
per litoris Baltici ciuitates in Poloniam Lublinum, atque inde in patriam redierunt. nec in aliis Belgij remotioribus prouinciis interea cessabatur, nam Franciscus Verdugus Frisiae pro tempore praefectus, qui ex humili loco, cum comitis Mansfeldij primum stabularius fuisset, virtute bellica et comitate morum meruerat, vt summis hominibus par haberetur, et tandem a munifico hero filiam notham in vxorem impetrauit, IX Kal. Febr. Oldenbornum obsidione cinxit; verum crebris obsessorum eruptionibus non sine damno repulsus tandem ab ea discessit, neque heic damnum stetit, nam Nenortius postrema abeuntium agmina carpens multos ex iis caecidit, cepit, ac spoliauit. sed mox ea iactura Bronkorsta et Meppela ab Ordinibus deficientibus pensata est; ad quas cum diu Angli et Nienortij haesissent, tandem post longam obsidionem aquis intenso frigore concretis loca illa vi facta expugnata sunt. nec multo post Martinus Skenkius aetate vigens et rei militaris peritia pollens, qui Blienbekam, et alias circumpositas arces tenebat, ex iisque crebro excurrens Rheni nauigationem infestam Ordinibus reddebat, ab Hansaxeno vicini praesidij in Geldria praefecto astu delusus intercipitur prid. Non. April. et ex vrbe Santena captiuus abducitur. iam ante biennium eandem fortunam expertus fuerat, a Curtsbacchio captus; sed hostileis manus delusis custodibus euaserat. cum vero libertati restitui peteret, idque negligenter a regiis curari argre ferret, indignatione inde concepta homo generosus regias partes deseruit, et rursus Ordinum militiae nomen dedit. Verdugus interea Lochemum ad Bekelam amnem haut longe a Zutfania obsedit, iamque ad extremas angustias obsessos redegerat, cum Vilelmus Nassauvius Ioannis grandior natu filius cum aliquot copiis superuenit, et copiosum comeatum secum aduectum in oppidum inuexit; quem cum in complusculos dies suffecturum Verdugus prouideret, paullum ab arctiore obsidione discedit, et castra aliquot propugnaculis e terra exstructis haut longe ab oppido muniuit. inde cum crebris excursionibus prohibita comeatūs importatione rursus obsessos extrema necessitate premeret, Hoghenlous et Nassauvius comites tumultuario milite in Geldria conscripto, (II OIO peditum et OIO equites omnino secum trahebant;) assumptis praeterea aliquot machinis suppetias obsessis laturi iuerunt; tantaque alacritate res primo impetu ab auxiliarib. gesta, vt Verdugus quo saluti suae consuleret, in collem pone propugnacula confugere sit coactus; vbi cum se summa cura ac diligentia muniuisset, triduo post Alenius Gallus e nobilitate Arelatensi strenuus bello dux vnum ex castrorum propugnaculis inferioribus cum sua legione oppugnat: eodemque tempore obsessi eruptionem faciunt, et propugnaculum portae molatrinarum obiectum capiunt, trucidatis in eo XXC hostibus. dum acriter vtrinque pugnatur, ponte, quem illi diruerant, instaurato copiosus comeatus in oppidum rursus infertur. proxima nocte alia duo propugnacula vi superantur. sed dum solutius equitatus in hostem, quem in colle veluti indagine cinxerat, fertur, Verdugus interea animos colligit, et in palanteis obliqua impressione facta eos dissipat, ac turbatos in fugam multis occisis vertit. Alenij legio, et Bergensis comitis tres filij, ac reliqua Geldriae nobilitas ad Lochemum receptum habuit; complures Dauentriam profugerunt. hoc successu elatus Verdugus, qui videret tantae multitudini comeatum, qui exiguus in oppidum illatus fuerat, haut diu suffecturum, rursus obsidionem vrget; quam crebris eruptionibus infestam obsessi regiis fecere. itaque auxilio venere Carolus comes Mansfeldius et Altapennius cum IO equitibus et OIO IO peditibus; quorum viribus confirmatus Verdugus deditionem obsessis minacibus verbis imperat; qui licet extrema necessitate pressi, vt qui iam ab XX diebus tantum equorum carnibus victitauerant, tamen superbe responderunt. nec Hoghenlous periculum obsessorum neglexit, qui Zutfaniam profectus, et inde Antuerpiam, cum bis mille IO pedites OIO IO equites cum III Anglorum turmis duce Noritio a Duce impetrasset, tertio Lochemum venit. eius aduentu magna in castris regiis trepidatio fuit. ipse Mansfeldius, vt Verdugo
praesto esset, locum castris captum non citra tumultum relinquit, ac trans flumen euadit. Hoghenlous contra eodem, quem Mansfeldius prius ceperat, loco castra metatur. heic ad propugnaculum quoddam castrorum e regione oppidi acriter vtrinque pugnatum, multisque caesis superior Hoghenlous inter duo hostium propugnacula munitionem exstruit, eaque tectus pontem sternit, per quem in vrbe militi et pabulatoribus liber ingressus esset, et citra periculum et incommodum vltro citroque comeari posset. aliud et propugnaculum pontis munitioni imponit: quo facto hostes, qui oppidum comeatu in dies iuuari viderent, veriti ne a tergo tam lenta obsidione circumuenirentur, castra deserunt, et instructa acie IX Kal. VIIbr. ab obsidione discedunt. Verdugus Grollam, Mansfeldius et Altapennius in Atuaticos concedunt. postridie necessaria quaeque copiose in Lochemum inuehuntur, ac propugnacula in obsidione passim circum exstructa solo aequantur. in ea obsidione Anholtius Geldriae regulus, qui expeditionem illam suaserat et promouerat, glande ictus occubuit. Verdugus homo impiger, qui moram infeliciter susceptae expeditionis aliquo operae pretio purgare cuperet, Stenuicam toties iam aperta vi tentatam ad extremum astu aggressus est, opera cuiusdam rustici vsus, qui siue innato odio, siue ob non persolutam mercedem vltione incensus vadum quoddam in fossa, quod dum alueus profundior fodiebatur, relictum fuerat, Verdugo indicat, per quod, tempore seruato, quo praesidiarij maiorem partem contra hostem egressi fuerant, nocte intempesta regij euaserunt, et scalis admotis moenia superarunt, stationibus, quae in oppido manserant, crudeliter trucidatis. id actum XV Kal. Xbr. sed eo minor haec iactura aestimata fuit, quod oppidum lue grassante paene desertum, et munitis egregie, circumpositis locis eius amissio parum rebus Ordinum incommodare visa est. Dum haec procul a nobis geruntur, nam Lusitanas et Belgicas res huius anni vt coniunctas Gallicis miscuimus, Rex qui duobus grauissimis casibus conflictatus fuerat, tamen vt erat eius ingenium fere praeteriti securum, ad futura improuidum, et de praesentibus tantum sollicitum, post eos transactos se quoque omni periculo defunctum existimabat. nam sic de coniuratione a Salseda detecta iudicabat, eam maligne a fratre et iis, qui circa ipsum erant, confictam, vt proceribus regni ac primariis ministris in suspicionem adductis molestiam illis ac sibi facesseret, et amotis iis ab aula, fraterna opera vtendi necessitatem imponeret. Thuanus post dictam coram rege palam sententiam, in arcano eum monuerat, ne temere fidem de omnibus a Salseda nominatis haberet: sed ne propterea coniurationem omnino negligeret. nam eius auctores certos esse, et animos ac voluntatem minime deesse, ac verosimile fieri, multos ab iis Salsedae nominatos esse, qui alieni ab ea sunt: verum id ab iis de industria factum, partim vt illos suspectos Regi redderent, partim vt maiorem inde factioni suae apud homines gratiam ex fama conciliarent. nam fauorem hominum vulgo ad fortunam inclinare. Strozzianae autem cladis, cuius nuncius Regem fere eodem tempore oppressit, sensus non qualiter debuit, eum affecit, praeualente coniurationis Salsedianae in ipsius ingenio, quandiu durauit, metu, et discusso eo, obliterata statim tristissimi casūs ad Gallici nominis decus maxime pertinentis memoria. nam qui in aula erant partim priuatis reb. intenti rem dissimulabant, partim, dum turpissima adulatione regis praesentia tantum sectantis ingenio morigerantur, quae ad famam et existimationem spectabant, flagitioso silentio transigebant. nec sibi eo rerum statu factionis duces deerant, qui vt nouo metu veterem emouerent, per emissarios, quos iam dispositos vbique in regno per ciuitates, in aula, et inter nobilitatem habebant, rumusculos spargi curant, quasi Protestantes ciuile bellum denuo molirentur. inde concionatores, quod violentissimum ad ciendam plebem telum fuit, passim in virus sectarium quasi signo dato debacchari, ex eo perniciem religioni impendentem ominari; ex ambone, in scholis, in circulis, atque etiam secretis confessionibus credulas animas de periculo admonere; cunctos ad coitiones
hortari; principes religionis maiorum cultores ac defensores populo commendare, eorumque fidem et pietatem in maius extollere, ac plerumque ex illorum comparatione aliorum dissimulationem ac ignauiam oblique suggillare. quibus verbis et Lotaringos laudabant, et Regem regiique sanguinis principes manifeste in odium ac contemptum populi vocabant. quae tamen omnia Rex, ne otium suum omittere cogeretur, negligebat, et qui circa eum erant, sic existimabant, quiduis potius ei patiendum esse, quam committere, vt vel ex iusta occasione inter Catholicos dissidij serendi occasio praeberetur. regina parens, quae alienato a Nauarro animo erat, et in Lotaringiae ducem alterum generum numerosa ex Claudia vxore prole subnixum toto affectu propendebat, iamtum Lotaringis fauens Regi persuadebat, vt eam concionatorum libertatem contemneret. sibi idem olim, cum sub Carolo IX fratre regnum administraret, vsuvenisse, vt concionatorum linguis et vulgi sermonibus vbique proscinderetur. ceterum ea esse huiusmodi, vt spreta exolescant, quae si contra irascaris, agnita videantur. itaque Rex, quasi rebus in regno pacatis nullius motus nisi a Protestantibus metus subesset, libertate quiduis faciendi Lotaringis et concionatoribus in eorum gratiam loquendi potestate facta, vt religionis sibi praecipuam curam esse ostenderet, odium in Protestanteis vertit; quos astu ab eo tempore, cum vi aperta non posset, dignitatibus, auctoritate, et omni potentia euertere decreuit. et quia edicti ante quinquennium in gratiam eorum facti capite LIX, ad ipsorum securitatem octo vrbes assignatae erant, quas cum praesidio tenerent, et post sexennium restituere tenerentur, appetente restitutionis tempore, per delegatos ad Nauarrum hoc anno missos eas repetiit. proxima de anni a Pontifice emendati ratione et promulgatione cura fuit, de qua vt re maxime memorabili quaedam dicere prerium duxi. priscus Romanorum annus non X, vt voluerunt Iunius Gracchus, Fuluius, Varro, Ouidius, Suetonius; sed XII mensib. constabat; quae sententia fuit Licinij Macri, et postea L. Fenestellae, sicuti Censorinus scribit; quorum primus erat Martius, vltimus Februarius. Martius, Maius, Vtilis, VIIIber XXXI dierum erant singuli: reliqui XXIX praeter Februarium, cuius dies XXVIII tantum erant; vt summa esset anni prisci Romani, dies CCCLV, deficeretque ab AEgyptiaco diebus X. itaque opus fuit intercalatione; quae ita obibatur. singulis bienniis exactis intercalabantur inter Terminalia et Regifugium alternis XXII et XXIII dies. XXII quidem post vicesimum secundum Februarij; XXIII post vicesimum tertium; sicque fiebat, vt post intercalationem XXVIII relinquerentur, qui erat Februarius ordinarius. antecedentes XXII aut XXIII erant extra ordinem, et dicebantur Mercedonij vel Mercedonius mensis, vt scribit Plutarchus. ita post biennium celebrabatur intercalatio a Pontificibus in Curia Calabra sine interpellatione, praeterquam post duodecimum biennium, hoc est, post XXIV annos. tunc enim omittebatur Mercedonius XXIII dierum; quod putarent tunc iustam esse periodum, et annum in caput suum redire. vicesies enim quater trecenti quinquaginta quinque dies cum sexies viginti duobus et quinquies viginti tribus faciunt omnes octies mille septingentos sexaginta septem. sed vnus abundat, quod anni a C. Iulio Caesare postea emendati XXIV sint octies mille septingenti sexaginta sex. quare cum vitiosa esset illa intercalatio, creuit vitium per libidinem intercalandi; cum tota res esset arbitrij Pontificum, qui odio magistratuum nunc serius, nunc maturius intercalabant: atque eo res venit, vt XLV anno ante Christum natum caput anni prisci incideret in VIIIbrem Iulianum. quae res magnam perturbationem in ratione temporum et ciuilibus actibus adferebat: adeoque aberratum est, vt C. Caesar Pontifex Maximus suo III et M. AEmilij Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret, animum ad fastorum emendationem applicare coactus sit. et dum Alexandriae esset, vt scribit Dio libro XLIII, a rei peritis, quorum in ea vrbe magnus prouentus erat, plenius instructus; postea etiam Sosigenem in consilium adhibuit, ac tandem post multas vltro citroque velitationes, anni Solaris a Calippo Cyziceno et Aristarcho Samio dieb. CCCLXV cum quadrante
definiti forma accepta est. itaque quatuor quadrantes diei post quatuor annos fiunt vnus dies; et ideo annus quartus est dierum CCC LXVI. annus ergo confusionis, qui vocatur, erat quadragesimus quintus retro putatus ante epocham hodiernam Christi, quo cyclus Lunae erat tertius decimus, cyclus Solis vicesimus: habuitque ille annus confusionis dies CCCC XLIV, vt veteres scribunt. ex quibus si deducantur CCCLXV, hoc est, annus Iulianus, remanent LXXIX, qui retro putati desinunt in quarta decima VIIIbris. ita Kalendae Ianuarij prisci conueniebant in XIIII VIIIbris; quo tempore Caesar ad fastos corrigendos aggressus est. et quia eo anno dies XXIII intercalandi erant, ideo post vicesimum tertium Februarij collocarunt sedem intercalationis diei, qui quarto anno excrescit ex quatuor quadrantibus diei appendicibus. quare primus annus Iulianus incidit in cyclum Solis vicesimum primum, Lunae quartum decimum. Caesare dein secundo anno Iuliano interfecto, cum post quartum exactum dies vnus intercalandus esset, Pontifices mentem Caesaris et edictum eius non assecuti post XXIII diem Februarij quarti diem intercalarunt, cum deberent post XXIII Februarij quinti. itaque cum per XXXVI annos non IX, vt postulabat ratio, sed XII dies intercalati essent, anno Iuliano Augustus Caesar edicto proposito iussit XII annos sine intercalatione procedere a tricesimo septimo putandos, ad exitum quadragesimi octaui. igitur post vicesimam tertiam Februarij anni Iuliani quadragesimi noni, qui est quartus epochae Christi vulgaris, cepta est rite obiri intercalatio, quae sine interpellatione celebrata est, eaque vocata bissextum, quod vicesima quarta Februarij sit extra Kalendas Martij; et quia bis putatur propter intercalationem, dictum inde bissextum. prior vicesima quarta dicitur VI Kal. Martij priores: vicesima quarta posterior dicitur VI Kal. posteriores. hanc formam anni vt commodissimam omnes nationes imperij Romani acceperunt. quae tamen vitio non carere postea deprehensa est. nam centesimo trigesimo quarto anno dies vnus excrescit supra rationes Solis, quod non plene quadrans accipiendus sit, cum XII horariis scrupulis minus sit tempus illud, quam quadrans diei. magna siquidem veterum in naturali anno definiendo sententiarum discrepantia fuit, quas Claudius Ptolemaeus, qui CXXC circiter post Caesarem annis Alexandriae floruit, libro III magnae constructionis pluribus persequitur. itaque tractu temporis magna inde perturbatio secuta, accedente ad haec Solis eccentrico et Apogaei mobilitate. nam cum aequinoctium hodie deprehendatur in vndecima Martij Iuliani, necessario illud erat in vicesima tertia aut vicesima quarta eiusdem aetate Caesaris; temporibus autem Constantini magni in vicesima prima; et cum Pascha celebrandum esset dominica, quae proxime sequebatur plenilunium, quod proxime sequebatur aequinoctium, ideo Patres Nicaeni statuerunt, vt plenilunium, quod post vicesimam primam Martij sequebatur, illud esset terminus Paschatis, post quem terminum Dominica, quae proxime sequebatur, esset Pascha resurrectionis. a quo tempore rursus magna in aequinoctiis confusio secuta est. postea Dionysius abbas vulgo paruus dictus circa annum Christi IO XXVI, progresso iam aliquantum malo, noua ratione remedium, sed ad paucos annos, adhibuit. itaque iam ante C annos Ioannes Regiomontanus ab Innocentio VIII Pontifice ob artis praestantiam Romam euocatus fuerat, vt Kalendarij errorem corrigeret, a Georgij Trapezuntij, vt creditur, filiis, qui Germanum Graecis longe doctrina superiorem ferre non poterant, veneno extinctus, qui proinde Pontificis desiderio satisfacere ea in re non potuit, cum scriptis, quid praestare potuisset, abunde posteris testatum reliquerit. eodem tempore de recta anni ratione scripserunt Petrus Alliacensis Cameraci episcopus, ac postea Cardinalis, Ioannes item Cardinalis Cusanus; et aliquanto post Robertus Lincolniensis, et Paullus Mildeburgensis episcopus Foro semproniensis, qui ea de re opus magnum a se compositum Maximiliano I inscripsit. postea magna ingenia in eo se campo exercuerunt, postquam primum
Concilium Tridentinum indictum fuit, et in iis Io. Genesius Sepulueda Cordubensis, Io. Franciscus Spinola Mediolanensis, Benedictus Maiorinus, Lucas Gauricus Paulli III familiaris, et Petrus Pitatus Veronensis, qui peculiari libro quo Gaurici sententiam refutat, eam rem executus est. sed concilio Tridentino promulgato, cum emendatio illa toties agitata et expetita esset omissa Gregorius XIII ad eam conficiendam eo maiore cura incubuit, quod vereretur, ne idem in Germania Caesares molirentur, idque vt iuris imperialis negotium susciperent. itaque passim per Italiae academias peritos consuluit, datisque ad Senatum Venetum literis, vt a peritis Patauij super Kalendarij Christiani correctione consultaretur, petiit. id negotij datum Iosepho Moletio Messanensi, qui ante biennium tabulas Gregorianas edidit. consultis vero sententiis alij alia ob eas, quas dixi, caussas senserunt. nam initam a Caesare anni rationem aut non exacte factam, aut male a Pontificibus postea perceptam perturbationi inde secutae caussam praebuisse aiebant, ita vt aequinoctium vernum, quod Christi nati tempore in XXIV inciderit, Nicaenae Synodi tempore, per treis dies iam retrocesserit, in vicesimum secundum videlicet Martij relapium. id vero ex inaequali anni magnitudine non satis bene obseruata accidisse. nam post Ptolemaeum exacta magis ratione inita Muhamedem Albatenium Aractensem correcta et confutata Hipparchi et Ptolemaei allucinatione anni Solaris spatium CCC LXV diebus horis V, scrupulis XLVI, secundis XXIV definiuisse; iuxta quod vnus dies intercalaris in CVI omitti deberet. nam comperisse a temporibus Ptolemaei ad sua per annos IO CC XLII. aequinoctia gradum in anteriora fecisse dies septem fere. postea Alfonsum X Arragoniae regem ex astrologorum sui temporis sententia totidem dierum annum fecisse; sed in quadrantis spatio variasse. nam horas V, scrupulos XLIX, secundas XVI constituisse, adeo vt in annis CXXXIV fere vnus dies omittendus esset. denique Nicolaum Copernicum diligentissimum motuum caelestium obseruatorem, cum suas cum priscorum obseruationibus comparasset, deprehendisse Solaris anni magnitudinem inaequalem esse, ita vt quibusdam saeculis maxima, quibusdam minor, aliquibus minima sit. itaque variae sententiae fuerunt. nam Spero Speronius admodum iam senex sed acri iudicio praeditus tantum stata tempora in anno constituenda censebat, et vt aequinoctia ac solstitia certa esse debebant, sic Paschatis celebrandi certum definiendum tempus: eius autem deducendam esse perpetuo rationem a conceptu Christi, quae sollemniter in VIII Kal. April. incidit, ita vt die illa Dominica Pascha celebraretur, qui vel sit vicesimus quintus Martij, vel vicesimum quintum proxime antecedat, vel proxime consequatur. alij, et in iis Matthaeus Macinus, et ipse Moletius amplius remedium adhibendum censuerunt, vt vterque annus et naturalis et ciuilis corrigeretur, et cum aequinoctium vernum tempore Conceptūs Christi inciderit in VIII Kal. April. nunc vero sit inter decimum et vndecimum Martij, XIV dies detrahendos esse, diemque vicesimum quartum Martij ad dedecimum, et vicesimum quintum ad vndecimum reducendum. rursus in modo reducendi sententiis variatum fuit. nam quidam existimarunt, id spatio duorum annorum fieri debere, vt VII menses, qui in anno XXXI dies habent, in iis duobus annis tantum XXX dierum essent. alij eam substractionem commodius fieri posse dixerunt, si in LVI annis proximis intercalatio omitteretur. Moletius autem, cui praecipue huius disquisitionis Senatus negotium commiserat, censuit, vt vel principium Ianuarij inciperet a XVIII Xbris, vel XV Februarij primus dies Martij putaretur; de cetero in futurum peritum aliquem astrologum constituendum esse, qui aequinoctium vernum diligentissime obseruaret, vt dominica post plenilunium, quod proxime sequeretur, Pascha celebraretur; ac si dominica caderet in plenilunium, caueretur, ne Iudaeorum exemplo Pascha in plenilunio celebrantium tanti mysterij sollemnia peragerentur. Iunctinus a Pontifice consultus XI dies semel anno eximendos censebat, ac deinde singulis CXXX annis diem vnum itidem eximendum. Albertus
item Leoninus Vltraiectensis edito libello XI dierum abiectionem probauit: sed post CL annos exactos diem vnum eximendum contendit. consultus et eadem de re a Francisco Maria Vrbini duce in Pontificis gratiam Vidus Vbaldus ex illustri marchionum Montis familia, huius scientiae peritissimus, qui scripto edito sententiam suam complexus est, sed habita semper correctionis a Patribus Nicaenis olim institutae ratione. cum vero Pontifex ad Regem scripsisset, consultus ea dere fuit Franciscus Foxius Candala non plus splendore natalium, quibus arctissima cognatione principibus toto fere orbe coniunctus erat, quam regiarum harum scientiarum excellenti cognitione praestans, qui erroris initia ab ipsis fontibus repeti, et annum exacte putatis momentis ad cursum Solis dirigi debere certis aequinoctiorum terminis constitutis censebat. interea Pontifex, qui ad S. S. auctoritatem pertinere existimaret, ne quis alius hoc negotium susciperet, quanquam exquisitis aliorum principum sententiis in hoc inuigilabat, vt quicquid de ea re statueretur, a se non ab alio proficisci videretur. itaque Antonij Lilij medici suggestione rationem olim in Kalendarij emendatione ab Aloisio fratre initam et exiguo volumine comprehensam sibi amplectendam duxit, quam et ad Christianos principes ac celebriores Academias transmittendam curauit, vt res, quae communis omnium esse debet, communi etiam omnium consilio perficeretur. haec autem a Lilio ratio inita est, vt anno decem dies, qui excreuerant, eximerentur. cum autem annus Solaris sit CCC LXV, Lunaris CCC LIV dierum, differentia vtriusque est XI dierum, qui dicuntur Epactae primi anni. secundo anno erunt bis vndecim, hoc est, XXII. tertio debebunt esse XXXIII. sed auferendus mensis XXX dierum, et relinquentur III Epactae; et ita semper incremento XI dierum, et deminutione XXX, vbi opus erit, vsque ad XIX annos progrediendum erit. nam cyclus Lunae periodus est XIX annorum, vt cyclus Solis est periodus annorum quater septem, hoc est, XXVIII annorum; quae periodus XIX annorum aliter dicitur aureus numerus, et a Censorino annus Metonicus, quo interuallo putatur Luna redire in illud punctum cum Sole, a quo primum digressa erat. Lilius itaque auferendo X dies, qui supra Solis rationem excreuerant, exemit quoque totidem dies ex epactis. praeterea in ratione Solis cum in CCCC annis tria bissexta eximenda sint, ipse Lilius Pitatum secutus post primum centenarium vnum bissextum exemit, post secundum alterum, post tertium vltimum. postremum centenarium iubet sine bissexto transigi vltimo, ita vt a fine tertij ad finem quinti vnum tantum bissextum eximatur. quae ratio, quasi tam in Sole quam in Luna vitiosa, a multis postea reiecta est, nempe ex deprauato Solis et Lunae cyclo deducta, vnde sequi necesse sit, vt saepissime Pascha praepostere celebretur, et in errorem Quartodecimanorum aliquando incurratur, qui Pascha in plenilunio ex instituto celebrabant, sicuti pluribus disputauit literatorum huius saeculi princeps Iosephus Scaliger in illo admirando et ad omnem aeternitatem victuro opere, quod de emendatione temporum composuit. Lilianam et rationem impugnauit vno et altero commentario Michael Maestlinus Goepingensis in Tubingensi academia professor. contra quos Christophorus Clauius e sodalitio Iesuitico celeberrimus Romae professor prolixa apologia Rodolfo Caesari inscripta disseruit, et altero opere Iosephi Scaligeri elenchum anni Iuliani confutare conatus est. in eandem rem Hugolinus Marcellus episcopus Glandatensis Assertionem sacrorum temporum scripsit, et clauem Kalendarij Gregoriani etiam edidit. postea et apud nos Franciscus Vieta Fontenaiensis libellorum supplicum magister et harum rerum peritissimus longo tempore post Kalendarium Gregorianum receptum, Henrico IV rege, nouam rationem edidit, confectis etiam tabulis ad vsum Romanae ecclesiae accommodatis; neque tamen publicauit, quod eam prius cum legato Pontificio, qui tunc in Galliam destinabatur, et propediem venturus exspectabatur, communicare statuisset. tunc autem Gregorius, qui iam superiore anno VI Kal. Mart. Tusculi diploma de noui anni promulgatione
emiserat, Ludouicum Madrucium Tridentinum episcopum Cardinalem ad Caesarem allegauit. Caesar ad comitia, quae prima post Maximiliani parentis mortem Augustae Vindelicorum celebrata sunt V Kal. Vtil. venit, eique mox praesto fuerunt Augustus Saxo VIIvir, Vlricus Megalopolitanus dux, aliique Saxoniae principes. ibi de pecuniae collatione ad fineis contra Turcas tuendos actum, in quam delegati, ante quam de eorum querellis cognosceretur, assentiri recusarunt. iam ante Aprili mense Caesar Posonij in Pannonia conuentus regni habuerat, in quibus de vectigali trium Hungaricorum singulis ianuis seu domibus imposito; de collatione ad alendum in arcibus ac limite militem, et de Maximiliano fratre vicario Pannoniae praeficiendo retulit. contra proceres et Senatus regni alia a rege petierant, de quibus amice inter eos conuenit. sed male Protestanteis habebat, quod Carolus archidux Caesaris patruus cum prouincialibus Graecij templum ad conueniendum denuo concessisset, Senatui tamen et ciuibus, ne illuc accederent, interdixerat, et ex eis aliquos, quod mandatum spreuissent, in vincula coniectos grandi pecunia multauerat. in Augustanis comitiis Caesar principibus proposuerat, an non imperio detrimentosum videretur, nouum in Belgio principem ordinum auctoritate constitui, omnique ope enitebatur, vt iniuriam, quae ad Austriacam familiam tantum spectabat, totius Imperij propriam faceret. sed nihil ea super re aliisve multis decretum fuit. tandem sub exitum comitiorum de Kalendarij promulgatione agi cepit, de quo Augustus VIIvir cum antea actum iri intellexisset, diligenter ad Vilelmum Hessorum principem scripserat. is summae non solum od prudentiam et animi aequitatem inter Protestanteis auctoritatis, sed ob raram in tantae dignitatis viro harum rerum peritiam consultus responderat, non tam de re ipsa consultationem esse, quam de rei peragendae modo. nam in eo negotio Caesaris et sacri Imperij auctoritatem et existimationem verti, quam cum in dies Pontifex dolis ac machinis conuellere nitatur, non committendum esse, vt ipsi rem ad eius dignitatem atque adeo maiestatem tantopere pertinentem neglexisse videantur. anni, qui nunc ab omnibus nationibus obseruatur, rationem a C. Iulio Caesare institutam esse: dein Carolum Magnum Imperij in Occidente conditorem et Kalendarium ipsum et nomina mensium Teutonica lingua Germanis dedisse. canonem vero Concilij Nicaeni de Paschali celebratione non Pontificis Romani, qui ea potestate ac auctoritate, quam nunc sibi vindicat, minime tunc fuerit, sed communi Constantini Caesaris, qui Synodo praefuerit, et Patrum decreto conditum esse. Concilia vero ipsa non a Pontifice, sed ab imperatoribus R. indici solita, sicuti Constantiense Caesar Sigismundus recenti adhuc hominum memoria indixerit, et ius constituendi non solum episcopos in Germania, sed etiam Pontificem R. penes Caesarem ante et post Caroli Magni tempora vsque ad Othonem I, et deinceps vsque ad Gregorij VII P. P. aetatem fuisse. cauendum igitur, ne Kalendarij, quod correctione indigere minime inficias eat, emendandi praetextu nouam et inusitatam Pontifici in Imperij maiestatem ac Caesarem ipsum iurisdictionem et mandandi potestatem tribuant, praesertim cum inconsulto Caesare, et non requisito Imperij principum et Ordinum consensu res tanta a Pontifice susceptasit. placere igitur, vt ante omnia deliberetur, ad quem anni, quem ab omnibus nationibus eadem forma recipi publici commercij maxime interest, emendandi et passim promulgandi ius pertineat. tum de re ipsa, de qua minime cum Lilio conueniat, facilem fore disquisitionem. his rationibus ab Hesso instructus Saxo prolixa oratione habita intercessit, et cum nemo principum aut ciuitatum Augustanam confessionem amplectentium Kalendarium in Germania accipere vellet, Caesar negotium distulit, et veterem formam hactenus vsurpatam in Camerae iudiciis eo anno seruari mandauit. apud nos res minime a Rege harum rerum gnauiter securo eiusve consiliariis perpensa, Thuano nuper defuncto, qui dum in viuis esset, fuerat acerbe de eo cum rege ipso altercatus, si superuixisset, ne in Senatu promulgaretur,
auctoritate, qua in eo maxima pollebat, impediturus credebatur. verum eo mortuo, et Achille Harlaeo absente conditum a rege III Non. IXbr. ea de re edictum, quo post Martinalia allato in Senatum nemine contradicente anni noui emendatio promulgata est, exemptisque decem diebus sancitum, vt qui decimus dies Xbris erat, vicesimus numeraretur, et ita XV Xbris, Natalis Domini eo anno celebratus est. Regis aemulatione nouus Brabantiae Dux Franciscus, vt gratiam Pontificis ea re aucuparetur, etiam a Protestantibus in Belgio Arausionensis interuentu obtinuit, vt ea anni emendario reciperetur, et exemptis pariter X diebus XV Xbris XXV numeratus est, eoque die Natalis Domini celebratus fuit. quod in Batauis, Frisia occidentali, ac ceteris prouinciis locum habuit. tantum in Sicambris, et Vltraiecti adhuc vetus forma seruatur; quod ante Francisci obitum ab ordinibus ciuitatis et prouinciae promulgatio facta nondum fuisset. eodem fere tempore ac mense IXbri Synodus Prouincialis Burdigalae ab Antonio Preuotio archiepiscopo Sansaci famosi quondam ducis fratre celebrata est, cui interfuere ac subscripsere Aginnensis, Pictauiensis, Engolismensis, Santonensis, et Sarlatensis suffraganei episcopi. renouatum et eo anno foedus Helueticum, missis a rege procuratoribus Francisco Mandeloto prouinciae Lugdunensis praefecto, Ioanne Belleureo Altafortio Senatūs Gratianopolitani primario praeside, Henrico Claussa Floriano, qui tunc apud Heluetios regij oratoris munere fungebatur, et Ioanne Grangerio Liuerdio, qui apud Raetos res Regis procurabat. tabulae Soloturni confectae XI Kal. VItil. capitibus XXV distinctae, quibus eaedem fere condiciones, quae superiorum foederum instrumentis continebantur, repetuntur, et iidem tituli, qui Francisco I, qui primus foedus illud anno huius seculi XVI cum XIII pagis instituit, nimirum Mediolani ducis, Genuae domini, et comitis Astensis Regi tribuuntur. condiciones postea Rex ratas habuit, et Lutetiae IV Non. Xbreis publica ceremonia coram pagorum delegatis in maiore vrbis tempro tactis sacrosanctis Euangeliis sollemni sacramento confirmauit. eo anno res incidit quo magis mira, eo minus fidei apud posteros habitura, nisi certissimis veritatis testimoniis niteretur, quam quia pro comperta habemus, hoc loco, ne in dubium olim reuocetur, amplius asseri officij nostri et instituti esse duxi. mulier quaedam Agendici Senonum, quae Celticae nostrae metropolis est archiepiscopali dignitate ornata, Columba Charria nomine Ludouico Caritati sartori nupta cum ad annum XXXVIII valetudine integra peruenisset, neque adhuc vterum gestasset, certissima habuit concepti foetus indicia, menstruis purgationibus non iam vt antea statis temporibus erumpentibus, et frequenti vteri motu iam manifesto, ac tumore lumborum et abdominis paullatim succrescente mammisque lacte turgentibus. tandem decurso statae gestationis curriculo graueis puerperij labores et alui tormina experiri cepit, vrina ad aliquot dies suppressa, quae postea currente veluti alueo magna vi erupit, profuso illo ichore non tam ex vesicae meatu, vt medicis videbatur, quam ex muliebribus loculis scaturiente, et tunica disrupta vna cum serosis recrementis sanguinis coacti quasi rhombus emersit. ex eo mammae concidere visae, et motus infantis aut ignauus aut nullus, ac labores mulieris tolerabiliores fuere, quae a ludibrio illius foeturae totum triennium in lecto decubuit, semper de valetudine aduersa, de duritie, de tumore, de torminibus alui, ac de inutili illo pondere, quod per se mobile pro vario gestantis motu modo in hanc modo in illam partem procumbebat, quandiu vixit, conquesta. cum rideretur a vicinis, vt erat satis lepido ingenio, respondere solita erat, fore, vt foetus, quem vtero gestabat, cum parentis exitio aliquando prodiret. fato post XXVIII gestationis illius annum functae dissecto abdomine vterus rugosus apparuit et versicolor, tactu durus et veluti testaceus; sectoque rursus eo vix tandem renitente ad nouaculae aciem portentosa mole gypsea, eductus foetus bene conformatis membris ac eodem prorsus quo ceteri positu, de cetero paene lapideus, ita tamen vt ossa capitis quasi cornea interlucerent.
partes autem internae viscera, cor, cerebrum naturalem habitum seruauerant, nisi quod vltra modum induruerant, non tamen vt externae. hodie adhuc corpusculum illud Agendici a praetereuntibus miraculi instar visitur, expers putredinis et teredinis. de eo scripsere Io. Alibosius Augustodunensis, qui postea Henrici IV archiatros fuit, et Simo Prouencherius Lingonensis praestantes medici, caussas concretionis et post extinctum foetum duritiei contractae, cum potius putrefieri debuisset, ex arte rimati, quas rerum naturalium peritis amplius discutiendas relinquo. tantum addam huic gemellum fere naturae miraculum proximis annis Lutetiae in illustrissima femina visum; sed post quinquennium seu medicamentis seu ferramentis frustillatim eductus foetus fuit, eandem procul dubio exitum, si diutius in vtero haesisset, habiturus, quippe qui iam lapidescere incipiebat. Hic annus non solum variis ac tristibus casibus memorabilis, sed et virorum literis illustrium mortibus funestus Galliae fuit. nam Iacobus Pelletarius Caenomanus professione medicus, sed poetica et mathematicarum artium, quas editis plerisque scriptis illustrauit, exquisita scientia praecipue clarus Lutetiae, vbi vita per longinquas peregrinationes extra patriam acta senectuti tot laboribus fractae nidum posuerat, mense VItili decessit. quem mox secutus est Laurentius Iobertus professione item medicus Rondeletij famosi adeo in ea arte quondam discipulus. is cum Academiae Monpessulanae, in qua artis medicae celebris schola est, Cancellarij dignitate praeesset, in aulam euocatus fuerat a Margarita Nauarri vxore, vbi edito de erroribus popularibus insigni opere magnum nomen adeptus, cum patriam negotiorum quorundam caussa repetiisset, morbo letali correptus est, ex quo non ita senex, quippe vix LIII egressus, obiit IV Kal. IXbr. ante eum Georgius Buchananus IV Kal. VIIIbr. exacta aetate et LXXVI annum supergressus decesserat, vir ingenij felicitate et scribendi facultate, quod eius scripta ad omnem aeternitatem victura vel fatente inuidia testantur, nostra aetate incomparabilis, in Leuinia Scotiae prouincia ad Blanum amnem natus, sed adoptione nostras, qualis Antonius Goueanus Lusitanus summus et ipse Buchanani amicus dici et existimari volebat. nam post prima vtriusque linguae tirocinia apud suos facta omnem fere aetatem in Gallia exegit, Lutetiae literas humaniores primum professus, et postea Burdigalae in gymnasio Aquitano; vnde ab Andrea Goueano in Lusitaniam cum Nic. Gruchio, Gul. Guerentaeo, Iacobo Teuio, Elia Vineto, et Patricio fratre abductus Conimbricae iuuentuti erudiendae operam dedit, toto eo tempore insignem illam poeticam Psalmorum paraphrasim commentatus. dum in Lusitania esset, ob liberius carmen in Franciscanos scriptum exagitatus est, quamuis Iacobi V Scotorum regis iussu id fecisset, vltionem contra eos quaerentis, quod in coniuratione a quibusdam e nobilitate contra se inita minus sincere versatos illos persuasum haberet. inde in Galliam reuersus operam suam Timoleonti Cossaeo Brissaci equitum tribuni F. addixit, cum quo quinquennium totum haesic, et ad annum vsque huius seculi LX, quo bellorum ciuilium apud nos ardente incendio ad patriam antiquam, alumna et nutrice Gallia relicta, reuersus est. ibi Protestantium doctrinam palam amplexus, tandemque post regno exutam Mariam reginam erudiendo Iacobo VI eius F. appositus in senili otio patriam historiam aggressus est, quam tanta puritate, prudentia et acumine scripsit, quamuis interdum libertate genti innata contra regium fastigium acerbior, vt ea scriptio non hominem in puluere literario versatum, sed in media hominum luce et in tractandis reip. negotiis tota vita exercitatum redoleat; adeo ingenij felicitas et animi magnitudo omnia obscurae et humilis fortunae impedimenta ab eo remouerant, vt propterea non minus recte de maximis rebus iudicare et scribere prudenter posset. et sane memini Petrum Ronsardum virum acerrimi iudicij, qui licet in dispari fortuna constitutus tota vita scholastico otio oblectatus fuerat, cum de Buchanano, Hadriano Turnebo, Antonio Goueano, M. Antonio Mureto, quibus cum arcta amicitia coniunctus
fuerat, verba faceret, dicere solitum, illos homineis nihil paedagogicae praeter togam et pileum habuisse; et tamen de vulgo paedagogorum sic censere, nunquam incorrigibilis ineptiae ex paedagogica contractae characterem vel longissimi aeui curriculo deleri posse. In Germania ex occasione archiepiscopi Coloniensis hoc anno res turbauere. Colonia Vbiorum antiquitus Agrippina dicta, et in citerore ripa Rheni Augusti temporibus ad prohibendas Sueuorum, Vsipetum et Teuchterorum excursiones sita, paullatim sub Imperio R. creuit, donec eam Childericus Francorum imperij conditor Romanis eripuit circa annum Christi CCCC LXII. sed postea Otho I translato a Francis ad Germanos Imperio eam iuris Germanici fecit anno IO CCCCXLIX, a quo tempore Colonia liberis Imperij ciuitatibus annumeratur, et in comitiis ciuitatum inter eas principem locum tenens primarij quoque suffragij praerogatiuam obtinet. in ea est episcopalis sedes a B. Materno B. Petri discipulo primum fundata post natum Christum anno XCVI, vt Coloniensium annales memorant; a quo ad Agilolfum, qui primus archiepiscopus creatus est, intercesserunt anni IO CXLVII; et anno demum OIO III VIIviratus archiepiscopali dignitati accessit cum amplissima dioecesi; quam postea Fridericus I, deposito Henrico Leone, Vestphaliae principatu auxit. post Maternum circa annum CCCLVI Euphrata Photinianus a Gothis episcopus constitutus Arianae sectae virus in ea spargere voluit; sed conuocata episcoporum Germanorum Synodo sede motus est, cum Iulius I Romae sederet. ab eo tempore nullus ob religionem in ea ecclesia motus fuit. sed nostra memoria Hermannus e Vedensium comitum familia archiepiscopus, exortis ob Lutherum controuersiis, cum emendationem in ecclesia ardentissimis votis expetere prae se ferret, neque negotium hoc reipub. Christianae periclitanti adeo necessarium per quorundam ambitionem satis ex animo procedere putaret, a Martino Bucero persuasus in Protestantium partes inclinare visus est, ob idque postulatus cum se eandem caussam fouentium ope tueri posset, suorum quieti vel cum propria iactura consulens loco cedere maluit, et ipse se ad quietem composuit, sicuti suo loco diximus. Adolfus Scauenburgicus malam gratiam bene merito de se seni rependens huic suffectus; et post eum Antonius Adolfi frater. rursus Antonio Ioannes Gebbardus Mansfeldius, et eo mortuo Fridericus Hermanni gentilis, et post Fridericum Salentinus ex Isemburgicorum comitum familia ordine successerunt. verum Salentinus, qui et Paterbornensem episcopatum tenebat, cum X annis praefuisset, dignitate vtraque se sponte abdicauit, vt Antoniam Vilelmam Caroli Arenbergij comitis sororem praestanti forma virginem in vxorem duceret, nulla in religione mutatione facta aut tentata. itaque cum tantam dignitatem multi ambirent, et in iis Ernestus Alberti Baioariae ducis F. ei praelatus est a sacri collegij sodalibus, annitente Hermanno Nuenario comite, Gebbardus Truchesius ex illustri Valburgensium regulorum familia in Sueuia, et Othonis cardinalis Augustani ex fratre nepos, ac anno huius saeculi LXXVII VIII Eid. Maias inauguratus. is vero cum exemplo decessoris sui et vxorem ducere in animo haberet, non vtique eadem moderatione vsus est, sed ducta vxore etiam VIIviratum retineri posse sibi persuasit. in Agnetem Io. Georgij Mansfeldij comitis F. iam ante oculos coniecerat, quae pietatis exercitiis addicta in coenobio Girriseimio degebat: cumque illa in sororis Mariae, quae Petro Ernesto Crichingensi regulo coniux destinabatur, comitatu Coloniam venisset, immane quantum ex assiduo eius colloquio exarsit; dein cum illi in Thuringiam ad sua pergerent, et inde Coloniam crebro comearent, in itu et reditu in Gebbardi arcibus excepti nouis amoribus conciliandis occasionem praebuerunt. tandem cum instaret Petrus Ernestus Mansfeldius frater, vt promissis fidem publica nuptiarum celebratione faceret, et ita sermornibus, qui haut satis belli de familiaritate vtriusque passim per Germaniam spargebantur, materiam praecideret, ipse Bonnae coram fratre ac sorore sed in arcano Agnetem in vxorem duxit sub initium huius anni, et homo exiguis
facultatibus, vt occasionem retinendi amplissimi patrimonij haberet, ex Solmensis et Nuenarij comitum, quibuscum illi arctissima necessitudo intercedebat, consilio Protestanteis suscitat, qui liberam religionis suae professionem et vsum in Coloniensi ditione concedi a magistratu vrbis peterent. porrectus in eam rem libellus satis prolixus, quo gratiamlibere conueniendi sibi fieri poscebant, et ad ea quae contra obiici poterant, respondebant; Augustanae nimirum confessionis admittendae specie id agi, vt omnis generis sectae clam introducantur, et magistratūs auctoritas ea licentia imminuatur. nam gratia facta mox omnibus manifestum futurum, non aliam se quam Augustana confessione comprehensam doctrinam et M. Lutheri apologia explicatam in comitiis Imperij multoties approbatam amplecti, et eo maiorem tot animarum fame sitique verbi diuini tamdiu cruciatarum in magistratum, qualis Francofurti, Spirae, Vormatiae, Ratisponae, Augustae, et aliis in Imperij ciuitatibus visitur, obedientiam fore. ad eum libellum nihil pro temporea magistratu responsum; tantum qui ei subscripserant, in carcerem per apparitorem ire iussi. ita enim in ea vrbe mos est, nisi grauissima caussa subsit; vt ciues non inuiti in custodiam rapiantur. interea contrario libello a Melchiore Bruino collegij SS. Apostolorum pastore respondetur, quibus singula petitionis capita exagitantur, ac refelluntur; mittunturque vtrinque Augustam delegati; qui in comitiis, ad quae caussa Aquisgranensium antea reiecta fuerat, eandem caussam agitarent. sed non expectato Caesaris ac delegatorum responso ac reditu, Protestantes, qui porrecto libello obedientiae magistratui debitae officio se defunctos putarent, instigante Adolfo Nuenario, ad Mecterensem vicum ipsius ditionis Nonis Vtilibus conueniunt, Zacharia Vrsino Silesio concionatore in id a Io. Casimiro summisso. ea re commotus in vrbe magistratus cum portas proxima Dominica claudi iussisset, varie id a multis acceptum. nam alij id per leges Imperij Nuenario licere contendebant; vicum Mecterensem in eius iurisdictione situm; nec proinde religionis ab Imperio approbatae libertatem in ea interdici posse. alij contra dicebant, et villam iurisdictioni quidem Nuenarij esse non infitiabantur, sed superioris ditionis, nimirum in archiepiscopi territorio sitam ac beneficiariam, in qua proinde sine illius concessione quidquam in relligione innouare non posset. Gebbardus se inscio id ausum Nuenarium credi volebat, et Solmensis alter consiliarius quidquam de ea re resciuisse pernegabat. itaque post repetitos aliquoties conuentus magistratus vim adhibuit, et succisis arboribus, quae prospectum ex vrbe in villam impediebant, admotis ad locum conuentūs maioribus tormentis collimari mandat, tectoque perforato parum abfuit, quin Nuenarius ipse interfectus sit. ad eum Solmensis, qui purgatione a magistratu accepta in consilium admissus fuerat, cum plenis mandatis profectus erat, et ipse tunc cum Nuenario colloquebatur. eo re infecta reuerso cum res ad apertam seditionem spectaret, instante collegio delegati ab vtraque parte caussae disceptatores, quibus Mullemum conuenire iussis Gebbardus et ipse adfuit. ipse caussa agitata Nuenarius, Gebbardo hortante, vt a concionibus celebrandis abstineret, cum contra prolata in se emissa pila de iniuria expostularet, tandem cessit; id se non collegij, sed archiepiscopi gratiae ac precibus condonare testatus. inde cum Gebbardus profectionem ad comitia adornaret, sacri collegij sodales veriti, ne quid ille cum Protestantium principum legatis in suam perniciem agitaret, eo Fridericum Saxonem e suo numero ablegant. inde ortae inter Fridericum et Gebbardum damnosae vtrique simultates, ex quarum occasione Vvilelmus Cliuensium dux a Senatu et collegio sollicitatus fidem de auxiliis contra nouatores suppeditandis obstrinxit, necnon et Alexander Farnesius Philippi in Belgio supremus dux operam suam et vireis vltro detulit. quibus confirmatior Senatus edicto proposito decernit, quo seditiosis coitionibus et turbis in dies nascentibus occasio praecideretur, vt omnes, qui alteram a maiorum religione doctrinam amplecterentur,
ob scissuram ac sectarium virus ante XVI annos vrbe pulsi et postea admissi intra mensis spatium vrbe excederent. interea Protestantium delegati in comitiis ab Augustanae confessionis principum legatis commendatitias ad Senatum literas impetrant, quibus a principibus suis sibi mandatum dicebant, vt Protestantium, qui Coloniae erant, caussam susciperent, orarentque, in eos eadem benignitate, qua alij Imperio subditi fruebantur, conciues sui vterentur, nec tanquam honoribus ac dignitatibus indigni a consortio suo remouerentur, sed iuxta Imperij pacificationem ante annos XXVII promulgatam, quae firmissimum publicae tranquillitatis inter omneis vinculum esset, beneficium libertatis, quantum ad religionem, illis impertiretur. id enim ad concordiam, quae omni tempore, tum hoc maxime necessaria sit, pertinere. scripto eo ad Senatum allato Protestantes libellum non iam magistratui, sed Gebbardo, quem in occulto caussae suae fauere nouerant, ex compacto porrigunt XIV Kal. VIIIbreis; cui et accesserunt itidem legatorum ad eundem commendatitiae literae Augusta scriptae, quibus publice conueniendi libertatem Protestantibus ea in vrbe concedi petebant. iamque Gebbardus quasi ad comitia profecturus se in viam dederat, et in Hessiam vsque venerat; sed cum propter caussas necessarias comitia suspensa intellexisset, eique per Caesaris nuncios significatum esset, ne iter acceleraret, in Vestfaliam reuersus est. missi a collegio legati cum Gebbardum non venturum scirent, tamen eum mox adfuturum adfirmabant; sic enim promisisse, vt ex promissorum ludificatione ei inuidiam apud Imperij ordines crearent. tandem sub exitum comitiorum venerunt ab Gebbardo legati Adolfus Solmensis eiusdem collegij sodalis et Suartius, qui et absentiam eius excusarunt, et si quidem religionis libertas et ecclesiasticorum principum citra administrationis suae iacturam matrimonia impetrari possent, periculum facerent. vagi ea de re sed sine certo auctore et expresso mandato sermones sparsi aliter atque aliter, proutanimi varie affecti erant, excepti, nec alio praeterea pretio facto comitia exeunte VIIbri dimissa sunt. ipse Gebbardus iam collegium et magistratum contra se ad vim siue inferendam siue sustinendam cum videret instrui, copias cogit, specie defendendi limitis, qui Belgico bello ardente et discurrentib. regiis et Ordinum militib. periclitabatur. mox et apertius declarat sibi compertum esse, insidias aduersum se collegium moliri. ad quae aperte itidem collegij sodales respondent, nihil se indignum fide, quam ei debeant, animo cogitare; sed videndum ipsi, ne quid indignum condicione ac sacro fastigio moliatur. vbique spargi, eum de vxore ducenda cogitare, et statum religionis mutare velle; quae si vera sunt, frustra fidem suorum desiderare, aut ab ipsis auxilia expectare. cum ille collapsam ipsorum culpa disciplinam in sacro ordine contra regereret, et delectos theologos ad eam instaurandam propediem missurum, formulamque perscripturum promisisset, satis ad purgandas suspiciones pro tempore actum putans, Bonnam versus iter intendit, praemisso Gaspare Heieno satellitij domestici praefecto cum literis ad Ekium vrbis praetorem, qui apud Senatum ageret, vt non solum honorifice admitteretur, sed familiae suae diuersoria in vrbe commoda assignarentur. nam statuisse ad aliquot dies moram in ea facere. iam Siburgum processerat, ibique prandium sumpserat; vnde cum traiecto traus Rhenum milite ad portam Coloniensem venisset, initio tumultuatum ad insolitum armatorum conspectum, ita vt portae vrbis clauderentur. verum subito egressis obuiam fidis portae aperiuntur, et Gebbardus cum omni comitatu intra vrbem accipitur; continuoque per Ekium et Heienum coram Senatu aduentum suum armatum excusat, additque insidias sibi structas, et externum ac vicinum bellum, quousque melius de consiliis hostium ex euentu cognoscatur, militis conscribendi limitemque muniendi sibi necessitatem imposuisse. proinde ad aliquod tempus in vrbe manere decreuisse, ac velle, vt militi circa se commoda hospitia assignentur. his auditis Senatus aduentum sibi principis sui gratum esse renunciat, quanquam eum pacato habitu, quam militari venisse maluerit; militis in vrbe recipiendi onus deprecatur,
atque vt in pagos et castra vicina transferatur; petit; quod si Celsitudo sua eum dimittere non possit, per monasteria et ecclesiasticorum familias potius distribuatur; quae si non sufficiant, diuersoria publica esse, in quibus stipendiis suis ali possint. ita a. Senatu in sacrum ordinem reiectum onus, et a publico vrbis scriba hospitia in breuiculum referuntur; quod deinde mansori traditum est. interea vocati Consules ad prandium, quod Gebbardus in diuersorio apparari mandauerat, ac remotis mensis de militum hospitiis et clauibus vrbis actum, quas non tam initio absolute libi petebat, quam certos a se nominari volebat, qui communem cum Senatu vrbis et clauium custodiam essent habituri. sed Senatus intercessit, et sibi eas a tempore inaugurationis suae traditas ac creditas respondit, quarum proinde custodia citra totius populi consensionem priuari nec posset nec deberet. concursus sub id plebis factus, quae publicas aedeis circumsistens, si quid contra magistratum tentaretur, vim prohibitura videbatur; nihil tamen vlterius ausa, attemperato praesentia militis, qui nondum in hospitia distributus adhuc in armis in foro stabat, tumultuantium furore. inde sub vesperam Gebbardus in vallem Rosarum tendit; vbi tunc Agnes Mansfeldia cum Maria sorore Criekingij reguli vxore morabatur, vocatisque e Senatu, quos placuit, claueis quidem ipsis et cum clauibus etiam murorum et portarum custodiam creditam esse dixit; ceterum id minime principi praeiudicare, quo minus necessitate vrgente et tempore suspecto, in quo de capite ipse periclitetur, eas repetere possit. mandare igitur, vt eas sine mora in Palatium adferant, ampliora mandata ab eo accepturi. quibus dictis in Palatium pergit. nox inter ancipites metus et minas transacta, restitante Senatu, et Gebbardo vitra modum incandescente, vixque ab amicis, ne vim vltimam tentaret, cohibito. postridie, qui in Nonas IXbreis incidebat, Hermanus Adolfus Solmensis et alij in Senatum conueniunt, et summa moderatione agunt, repetitaque breuibus superioris diei de vrbis clauiumque custodia actione petunt, ne Gebbardi principis sui fidem suspectam habeant. nam non fuisse aliam illius mentem, cur claueis postulauerit, quam vt ciuium obedientiae ac voluntatis periculum faceret; si ad mandatum eius claues tradantur, ipsum eas statim Senatui restituere decreuisse, et nouo ritu oppidi custodiam Senatui denuo demandare, hac condicione, vt praecipui quidam ex suis Senatui adiungerentur, sicuti ab initio proposuerat. igitur petere, vt claues tradantur; ciues ab armis discedant, et Senatus edicto caueat, ne populus ad symposia conueniat. nam hoc rerum statu vino aestuantibus animis vix fieri posse, vt non multa seditiose interueniant. mandat insuper, vt in portarum custodia et stationibus obeundis, quis vsus sit et quae diligentia adhiberi soleat, scripto patefiat. ad ea a Senatu non pari moderatione responsum. nam de sua fide praefati clauium traditionis negotium ad collegium metropolitanum reiiciunt; quo inconsulto quidquam ea in re facere se non posse ostendunt. ciues vt arma deponant, non in sua potestate situm, quippe quae illi minime mandatu suo sumpserint. id autem ab iis facile impetrari posse, si vicissim ipse militem nuper introductum dimittat. huius responsi duritiam vt lenirent, multa de fide ac diligentia sua in portis seruandis, insuper ad corporis ipsius custodiam satellitium e numero oppidanorum pollicentur. tandem post multas altercationes conuentum, vt leges scriptis mandarentur; quarum praecipuae hae erant, claues et custodia portarum penes Senatum esset; vrbi Eikius praeesset; Gebbardus praesidium introductum nisi necessitate vrgente non augeret. cum Ekius vir moderato ingenio, dum vltro citroque res ad concordiam adducere conatur, in vtriusque partis offensionem incurrisset, ipse se sponte praefectura abdicauit; et Vernerus Skenkius in eius locum suffectus est. harum rerum passim euulgata fama cum scissis itudiis res in apertum bellum erupturae crederentur, Parmensis, qui Gebbardum Francisci Brabantiae ducis
opibus confisum bellum moliri putaret, collegij et magistratūs Coloniensis patrocinium opibus Philippi et opera sua vltro delatis suscipit, quanquam datis ad eum literis Gebbardus diligenter hortatus fuisset, ne quid de se ab officio suo alienum temere sibi persuaderi sineret. ne tamen interea imparatus opprimeretur Ludouico Rompio, et Hontselero negotium dat, vt militem in in propinquo scriberent; quo propius vrbi admoto cum passim trepidaretur, praesidia Ditcircenae, quod est coenobium virginum, Poppelesdorpio, Godesbercae, Cessemiae, quae sunt archiepiscopi arces, imponuntur. interea Solmensis, Vinnenbergius, et Cricingius Coloniam ad sacri collegij sodaleis profecti sunt, relicto in Gebbardi comitatu Nuenario comite; ex cuius consilio ille literas ad Tribus Colonienseis dat X Kal. Xbr. quibus et scriptum a se militem excusabat, et Senatum grauiter accusabat, quod arma contra se pararent, et impulsu quorundam res nouas molientium auctoritatem ac iura sua imminuere et labefactare conarentur, ex eaque caussa grauibus et inutilibus sumptibus plebem vexarent. his literis plebem aduersus Senatum cum se concitaturum speraret Gebbardus, longe aliter euenit. nam allatas mox ad Collegium et Senatum Tribus pertulerunt, qui Cliuensis et Parmensis opibus freti superbe admodum pro tribulibus suis ad eas responderunt. et cum obiecta de armis in ipsum paratis, de auctoritate ac iurisdictione VIIviralis dignitatis imminuta diluissent; contra de ipsius iniuriis contestabantur, qui iurisdictioni alienae subditos populos sollicitasset; eos inuito et inscio magistratu in suam tutelam recepisset; pacem publicam sparsis famosis libellis turbasset; simultates et occulta odia inter eos disseminasset; contra ius scriptum, aequitatem, communem reip. Germanicae salutem, decreta, ac constitutiones Imperij, pactiones et contractus inte se initos remp. administraret; hisque de rebus tanquam ad iniuriam, contemptum, et ignominiam sibi a VIIviro factam pertinentibus Consules, Senatores et XLIVviros optimates ciuitatis Coloniensis querellam apud Caesarem et Imperij ordines instituere paratos ostendebant. quo cognito Gebbardus, qui minime ignoraret, quantae molis negotium suscepisset, a pecunia, quae praecipuus belli neruus est, omnino imparatus, cum tamen longius prouectus esset, quam vt retro pedem ferre posset, in eam curam animum intendit: ac primum quidem Bruelam, quae est archiepiscopi arx, in qua donaria et cimelia pretiosa de more asseruabantur fidos, mittit, qui scriniis et apothecis reseratis omnem gazam secum Bonnam deueherent. eodem tempore exilis pecunia Theodoro Cnipenbergero adnumeratur vt conscripto milite tractum Recelniensem tueretur. his anxius curis Gebbardus circa se homines tantum militereis habebat, consiliariis facessere iussis; et episcopi Bremensis, Io. Casimiri, Arausionensis, et Nassouiorum gentilium legati frequentes in eius aula visebantur. interea a collegio secretis Romam missis eius rei nunciis mirum in modum Pontifex, vt debuit, commotus est, qui quanquam minime ignoraret, quantam ea res, si negligeretur, in religione per Germaniam mutationem esset allatura, tamen cardinalis Augustani patrui, cuius egregia erant in S. Romanam merita, reuerentia tenuit, vt nihil in eo negotio praecipitaretur. itaque decreta in Germaniam legatio, eique destinatus fuit Ludouicus Madrutius cardinalis, qui antequam in viam se daret, Minutium Minutianum a secretis cum Pontificis mandatis ad Moguntinum et Treuirensem VIIviros praemisit, qui per amicos, quos Coloniae habebat, certius de re omni cognosceret. nec multo post crebrescente fama de nouis Gebbardi consiliis Pontifex ad eum scribit Non. Xbr. et multa de claritudine generis ipsius, et Augustani cardinalis adeo gloriosa memoria praefetus monet, vt famae ac saluti suae in tempore consulat, et si fortasse longius, quam oportuit, sit progressus, pedem retro ferat, sin falsa sunt, quae obiiciuntur, animum ac sensum suum quamprimum aperiat, cogitetque, quid sedi apostolicae, quid patriae, quid Christiano nomini, quid sibi ipsi debeat; nec patiatur, ex maliuolorum sermonibus perpetuam ignominiae notam agnationi suae et sacro ordini inuri.
ad extremum post paterna monita significabatur, mandatum Treuirensi archiepiscopo datum, vt ad ipsum proficisceretur, et Pontificis nomine cum eo amplius ageret. rogatus et a Pontifice Rodolfus Caesar eodem officio apud Gebbardum per legatum defunctus est. interea a principibus Protestantibus vndique ad eum legati veniebant. venerunt et praeter legatos Ioannes Nassauvius Arausionensis frater cum filio cognomine; Albertus item Nassauvius Seruerdius, Hermannus Vedensis, et Carolus Mansfeldius comites; Conradus et Ernestus Solmenses, Hermannus Adolfus Solmensis sacri collegij sodalis, Adolsus Nuenarius, Carolus Truchesius Gebbardi pater, Ioannes Vinnenbergus, Brukius, Girolsecus, et Oberstenius comites; necnon et Ferdinandus Truchesius Gebbardi frater nuper in collegium sacrorum sodalium cooptatus, et Ludouicus Vitgenstenius, cuncti opes suas ad incendenda eius turbida consilia pollicentes. quibus fidens ille, quam nuper anxio vultu, tam hilari fronte ac plane securo animo deinceps in publico conspectus est, ita vt cum prius centurionibus, tribunis, et armorum fragore eius atria circumstreperent, nunc mutata facie choreis, tripudiis, ac ludicris spectaculis, succedente post tristitiam laetitia, omnia personarent. iamque renudata mente multa licentiose inP ontificem palam in sermonibus et inter pocula in ipsius aula iactabantur, vt nullus de eius voluntate ac consiliis dubitandi locus esset, cum a quibusdam ex suis monitus est, scrupulum plerisque inhaerere, qui alioqui caussae ipsius faueant, quasi archiepiscopatum ac dioecesim, quae ducta vxore et mutata religione retinere cuperet, etiam post obitum ad posteros et heredes transferre cogitaret. id validissimum ab aemulis eius telum in eum torqueri, quod in illos publico testimonio reflecti maxime rerum suarum intersit. itaque eodem mense edictum proponit, quo Deum hominesque testabatur, postquam benignissimus Deus ex tenebris Papatūs, haec verba edicti erant, in lucem et veram sancti ac salutiferi verbi sui cognitionem ipsum adseruisset, nihil aliud exoptasse, quam vt in vocatione et officio cum tranquilla conscientia viuere, et subditis sibi a Deo commendatis publicum incorruptae doctrinae ac sacramentorum vsum legitimum permittere liceret. interim se nullius conscientiae vim inferre velle; sed vtriusque tantum religionis in Imperio approbatae liberam professionem iuxta pacem in comitiis promulgatam instituere decreuisse. nec vero collegium metropolitanae ecclesiae electione sua fraudare statuisse, vel quidquam contra priuilegia immunitates, ac constitutiones moliri; ita vt si breui vel post multos annos mori se contingat, aut per occasionem dignitati renunciet, electio sine vlla controuersia ad collegium deuoluatur. ad literas a legatis Protestantium principum, de quibus diximus, ex Augustanis comitiis Coloniam missas nondum responderat Senatus. inde capta occasio, vt Ioannes Baioarus Bipontinus cum Ludouici VIIviri, Io. Casimiri, Richardi Palatinorum legatis Coloniam veniret, et coram cum Senatu et metropolitano collegio ageret; de cuius legatione, cum res anni sequentis exequemur, plenius dicemus. at Gebbardus, qui omni ratione Bonnam in potestate habere cupiebat, per absentiam Ekij prolatis collegii literis, vt putatur, suppositis, clauium tradionem frustra antea tentatam vrget, ac tandem impetrat. eas Consul ac XII viri a Senatu nominati ad eum detulerunt, sera poenitentia subeunte, cum de veris collegij literis, quibus ne id facerent, prohibebantur, postea constitit. clauibus a Gebbardo acceptis vigiliae oppidanis interdicuntur; custodiae ad portas ex milite externo constituuntur; statimque suspecti armis exuuntur, et quidquam ex vrbe exportari prohibetur, tantaque nouorum hospitum licentia fuit, vt plerique solum vertere coacti sint; Franciscanis etiam res suas alio transferre et coenobium suum deserere ob suspicionem iussis. scripserant ad nobilitatem circumpositam ac praefectos tam Senatus quam collegium, viderent, ne quid dioecesis horum motuum occasione detrimenti caperet. et cum per Moguntinum et Treuirensem VIIviros, qui legatos Bonnam ad Gebbardum miserant, nihil sibi obtinuisse viderentur,
etiam Rhenanorum consiliariorum aduocationem poscunt, qui per literas Gebbardum monuerunt, a rebus nouis abstineret, neque praecipiti consilio se in difficultates, ex quibus postea extricare se non posset, temere indueret. postremo et ad nobilitatem antea monitam scribunt, eique diem post Christi Natalem, vt Coloniam veniret, condicunt. quo cognito Gebbardus ad eos dat literas, et exagitata collegij audacia mandat, vt in hoc conuentu praeter iuris ordinem coacto tantum quod a sodalibus proponeretur, audiant; ceterum nihil, quod legitimo suo principi, aut archiepiscopatui praeiudicet, cum ipsis transigant. Illustrissima hoc anno comitum Hoiensium gens, quae CCCCL annos a Lotarij Caesaris Saxonis temporibus ad Visurgim floruerat, extincta est, Othone vltimo ex septem fratribus Iodoci II filiis viuis exempto, cum Ioannes patruelis Monasterij episcopus magnum tantae familiae ornamentum ante IX annos decessisset, vt suo loco diximus. hereditatem deficientibus masculis iacentem iure beneficij ad se reuersam Luneburgici, Iulius Brunsuicus, et Vvilelmus Hessorum princeps pro parte quisque sua creuerunt. Turbatis in Germania rebus laetiora apud Polonos erant, vbi pax inter eos et Moscos tandem conuenit sub initium huius anni, multum satagente Pontifice per Antonium Posseuinum, ne promissi a Mosco contra Turcos auxilij spes irrita caderet, et quod ipse tanto beneficio obstrictus ad vnio nem ecclesiae Romanae rediturus putaretur, interea ad Plescouiae obsidionem haerente et cum frigoris saeuitia ac aliis incommoditatibus luctante exercitu; quibus qua ratione supra diximus, cum Samoscius remedia pro tempore attulisset, raris exterioribus excubiis, et ex iis, qui bello minus vtiles erant, dispositis, Suiscius, qui vrbi praeerat, vt ad seruatae vrbis famam etiam captorum castrorum ac deleti exercitūs Poloni gloriam adiiceret, de iis oppugnandis consilium cepit pridie Non. IV Ianuar. in hunc vsum IO CC equos, quos obsidionis incommoda reliqua fecerant, tota vrbe conquirit, eosque promptissimo cuique e praesidiariis attribuit. duobus locis excubiae a Polonis habebantur, vltra Velicam flumen, qua Pezzuram itur, et in citeriore ripa supra castra. ex altera parte, qui ad Suantohoram erant, excubabant. CCC trans flumen contra eos, qui ad Pezzarensem viam stabant, destinat, quibus si qui in citeriore erant, suppetias per flumen glacie concretum ferrent, tum castra milite nudata eruptione delectorum facta inuaderent. Sborouiana turma, cui Thomas Orinscius praeerat, trans Velicam eo die excubabat in citeriore ripa. Laurentius Scarbecus stationes obibat. vniuersis imperatum erat, vt erumpenti hosti nulla pugnandi copia facta ambitu capto ad castra se reciperent, quo et auxilium illis e propinquiore loco facilius ferri posset, et hostis longius ab vrbe ad certaminis necessitatem pertraheretur. quod cum fecisset Orinscius, et Suiscius peditatūs partem emisisset, superueniente, vti iussus erat, Scarbeco, quem mox cum delectis Samoscius ipse subsecutus est, Suiscius castra omnino deserta ratus eruptionem ab vrbe in ea fieri iubet. sed latebant dispositi, quos alias diximus, delecti, qui ducibus Ioanne Cretcouio et Sarnacio Stanislai Erremscij, et Hieronymi Gostomcij legatis ex tentoriis quasi ex insidiosis latebris necopinato contraria eruptione in praesidiarios impetum facientes CCC ex iis sternunt, et LX circiter capiunt, reliquos intra vrbem compellunt, desideratis interim in prima eruptione ex suis Piontkouio, Orinscio ipso, et Petro Grudescio Polonis equitibus; ex Pannoniis Francisco Kobore et Barraba Balogo tribunis. cum ad cadauera suorum reportanda, quorum humandorum maximam curam habent Mosci, rursus venturi crederentur, dispositae insidiae fuerant. verum illi quod erat suspicati minime se commouerunt. itaque post biduum concessum illis, vt corpora suorum tollere possent. ex ea occasione cum Poloni egregie armis instructi quasi per indueias sub moenibus propius obequitarent, hostes scloppetis maioribus displosis eos tanquam ad explorandas munitiones venissent, petunt. Melchior Sauissa vix fortitudine armorum periculum euasit. Stanislaus Solkeuius praestantis ingenij iuuenis, et quo praecipue in
negotiis explicandis vtebatur Samoscius, conuersis subito equis cum suis in castra se recipit. quam iniuriam postea vt vlciscerentur Poloni indigno virtute militari astu vsi sunt, quem iam ante paratum a Ioanne Ostromeno Samoscius semper improbauerat; sed nunc, vt fraus fraude reuinceretur, eo vti permiserat. arcam ferream et in ea XII tubos scloppetarios de industria tenuatos, vt facilius rumperentur, parauarat Ostromenus, eosque cista lignea incluserat, alligatis ad fundum ac operculum eius funibus, qui ad scloppetos pertinebant, ita vt cum arca ferrea educeretur, attractis funibus rotam laxari, et igne e venis silicis dissiliente displodi scloppetos, qui confractis tubis circumstanteis discerperent, necesse esset. arca ad Suiscium perlata Ioannis Molleri nomine, qui simulato transfugio arcam illam quasi gemmis et auro ac pretiosissimis rebus sius plenam praemiserat. nec exitu omnino res caruit. sed cum abesset Suiscius, arca ab Andrea Chorostino altero Palatino et Suiscij aemulo praeproperanter aperta, ipse et Kosecius perierunt, compluribus aliis, qui ad rei nouitatem confluxerant, discerptis et tecti etiam conclauis parte conuulsa. qua de re contumeliosae postea literae a Suiscio contra Samolcium sparsae, ab iisque ad duelli prouocationem descensum est, sed maiore vtrinque strepitu, quam certaminis desiderio res transacta, dum interea ad Sapoliam legati de pace sedulo agerent. tandem de Liuonia arcibusque vtrinque reddendis serio agi cepit, de qua non parum controuersiae fuit; quippe cum durum videretur, vt prouinciam, quam XXIX annos tenuissent, et in qua tot Russici generis nati essent, desererent. ad extremum de Torpato et Nouogrodeco, cum de ceteris conuenirent, acriter pugnatum fuit. sed Posseuini interuentu cum res ad Plescouiam minus exvoto succederent, Mosci postremo assenserunt, pacti vt vasa sacra Torpato ac Nouogrodeco tollere sibi liceret; nec episcopus sacerdotesve eorum contumelia afficerentur; de cetero omni Liuoma, quam princeps eorum teneret, decederent. Stephani nomine contra Luki, Sauolocia, Neuela, aliaque castella, quae superioribus annis capta essent, Velisio ac Polotiensi agro penes Polonos remanente, restituta sunt. de Narua aliisque castellis, quae a Sueco tenebantur, vltima disceptatio fuit, Polonis ea tergiuersatione Moscorum in alienas manus venisse asserentibus; contra Moscis nihil ad se praestationem eorum pertinere contendentibus. dein saluo manente Polonis in ea iure de captiuis et bellico apparatu actum est, et pax decennalis facta; qua nec amissa reciperandi spem praecisam Moscus sibi persuadebat; et Poloni omni Liuonia, recepta ac tanta vastitate in hosticum illata, ad quam sarciendam longo tempore opus erat, maiora aliquando audendi, si Moscus olim bellum redintegraret, sibi facultatem datam gaudebant. postea missi vtrinque legati, qui principum iuramento interessent; et cum primi ad Moscum Poloni venissent, in literis foederis conscribendis aliquandiu controuersum fuit. nam Moscus praeter antiquos titulos vniuersae Russiae, dein Astracanensium et Casanensium Tatarorum, quae regna ille paternae ditioni adiecerat, Ciarium se nominari volebat. postremo tenuit, vt praeter maiorum titulos nulli alij noui ascriberentur. tandem VIII Eid. Febr. exercitus Plescouia deducitur, in quo vltimum agmen XXIV OIO equitum egregie instructorum et cum Moscorum admiratione incedentium claudebant, et cum eo Samoscius Seskelium venit, supra Torpatum distributo milite; qui si Mosci condicionibus non satisfacerent, faciliorem receptum haberet, et Parnouiae, si ab eius obsidione non cessasset Pontius Gardia, ad auxilia summittenda paratior esset. inde Nouogrodecum dissimulata persona ingreditur, et tradito castro praefectum excedere iubet. mox et Torpatum petit; et cum iumentorum inopiam praefectus caussaretur, in proximum monasterium diuertit. Torpatum dein traditum est, postquam XXIX annos in Moscorum potestate fuerat, non sine magno indigenarum et feminarum circa sepulcra discursantium planctu. nam ea gens supra alias in sepulcrorum et mortuorum cultu superstitiosa est, nec, vt alij, mortuos statim terrae mandant, sed annum in loculis conditos loco fornicato asseruant,
rati eo diutius eorum se vel muto consortio fruituros, aut non ita cito carituros. vicissim Ostrouia, Luki, Neuela, Sauolocia, Moscis restituta sunt; et ita bellum Moscicum desiit, minori quam pro priorum temporum aut sua fama a Ioanne Russorum principe gesti; vastato longe lateque Moscico agro a Borysthene Cernihouam vsque et a Duna fluuio Stariciam et Nouogardiam ac Lahodam vsque lacum; CCC hominum praeterea OIO absumptis, et ad XL OIO in captiuitatem abductis; quod solitudinem magnam in Lukensi, Sauolocensi, Plescouiensi, et Nouogardensi ditionibus secum traxit, iuuentute omni fere sublata et adultioribus sine prole decedentibus. illud et addunt Poloni sibi de tanta victoria blandientes, quod ea pace Moscus portubus cunctis Baltici maris amissis, et a Borysthenis nauigatione iamdudum a Turco, atque adeo a mari fere omni, praeterquam importuosissimo, quale glaciale est, ac periculosissimo, tum aliarum fere nationum Occidentalium et Australium commerciis exclusus, in interiorem Russiam tanquam iniectis compedibus, quominus libere vagari queat, relegatus videatur. controuersiae cum Mosco transactae noua cum Sueco successit, qui sparsis per Liuoniam rumoribus, quasi eam Stephanus rex inter Hungaros suos diuisurus esset, et proposito edicto, quo suorum cuique bonorum, et quas prioribus temporibus maiores cuiusque beneficiario iure tenuissent, possessionum restitutio promittebatur, Liuonos ad defectionem sollicitabat. iamque Parnouia arctius in dies premebatur, ita vt intra paucos dies deditionem obsessos facturos esse appareret. id tamen pro tempore dissimulatum. et cum Laurentius Cagnolus, qui egregiam adeo operam in Narua occupanda nauauerat, cum literis a Pontio Gardia Petrocorio ad Samoscium venisset, vt inde acceptis ab eo literis ad Moscum transiret, excusauit se Samoscius, et honesto responso postulata Sueci elusit, cum nulla se a Rege suo ea de re mandata habere diceret. post factam pacem Stephanus Rigam IV Eid. Mart. venerat, vbi Gotthardi Vellingisyndici vrbis et Ioannis Tastij opera templum Iesuitis a Senatu ad Iacobum impetrauit, licet intercederet Gotardus Curlandiae dux, et fidem regis oppidani appellarent, qui nihil in religionis negotio se innouaturum religiose promiserat. verum ad sedandam eorum querellam primarium vrbis templum vicissim concessit, et scripto publico postea sibi de populi consensu templa Iacobi et S. Magdalenae tradita declarauit. actum et cum Senatu et ciuibus de munitionibus inter vrbem et arcem belli Moscici tempore exstructis. et eorundem, hoc est, Syndici Tastij interuentu conuenit, vt aggere coniuncto ciuitatis moenibus integro manente, ipse vicissim alterum pari altitudine ad arcem propinquam excitaret, et portam vrbis versus arcem sibi ac praefectis suis ciuitatem etiam noctu ingredi volentibus, si ita res ferret, aperire, vel nouam portam e regione portae arcis, quae cum illa ponte iungeretur, in vallo patefacere liceret. pro tam egregie opera sibi ac Iesuitis nauata syndicus salarium annuum ex portorio, Tastius aliquot rusticorum familias dono a rege accepit. antequam vrbe discederet Stephanus, qui iniuriam, vt sibi videbatur, a Sueco acceptam huc vsque dissimulauerat, misso legato, is erat Dominicus Alamannius Florentinus Catharinae cum Ioanne Sueciae rege nuptiarum olim pararius, ob idque non ingratus ei fore creditus, Liuoniae partem ab eo nuper occupatam imperiose repetiit. ea XL amplius milliarium longitudine a Naruae fluminis ostio per Tolesburgum, Vesenbergam, Reualiam, Padisam, Vitensteinium, Hapselam secundum maris Baltici litus ad Parnouiam vsque porrigebatur. Alamannius graui de iniuriis initio instituta querella, quod dum Plescouiam nuper obsideret, Suecus a tergo Naruam et alias in Liuonia arces occupasset, postremo petitiones omneis ad vnam contraxerat, vt dum de iure partium communium amicorum interuentu decideretur, Narua, ob quam praecipue bellum susceptum fuerat, regi traderetur, fide data, vt si controuersiae componi non possent, rex eam Sueco redderet, aliaeque iuris sui persequendi rationes inirentur; alioqui periculum subesse, ne dum ipsi inter se de ea disceptarent, Moscusrem controuersam occuparet. ad quod iniquum, vt rebatur, postulatum
Suecus indignabundus respondit, cum sibi ac coniugi dilectissimae liberisque suis non dos tantum promissa, et ingens pecuniae summa mutuo a se Regi Sigismundo Augusto data, verum etiam portio hereditaria tam paterna quam materna, et alia bona mobilia ac soli ex regio Poloniae ac Lithuaniae patrimonio debeantur, quae totos iam XX annos magna cum molestia ac sumptibus nequicquam poposcerit, existimasse se, regem Poloniae ea, quae sibi deberentur, soluturum potius, quam Suecicam ditionem nullo iure ad ipsum pertinentem minacibus verbis petiturum fuisse. id praeter expectationem et contra adfinitatis et amicitiae, quae regibus Sueciae et Poloniae intercedit, iura accidisse. cum vero legatus plena mandata non habeat, et inter loquendum amicorum communium meminerit, quorum interueutu hoc negotium componi possit, minime se recusare, quo minus delegati ab vtraque parte de propositis a legato capitibus cognoscant et pronuntient. quod vero scribat rex Poloniae, dum ipse in Plescouiae obsidione haereret, Suecos a tergo Liuoniae partem occupasse; ad hoc respondere; se non a tergo, sed a fronte, non clandestino, sed aperto marte Moscos communeis hosteis inuasisse, ac saepe antea cum literis tum per legatos foederato regi significasse, omnia fore occupantium, et se retinere ac seruare velle, quae ab hoste recepisset, quippe qui multos annos, antequam Stephanus de bello petendis Moscis cogitaret, omnem belli tanti aduersus eos molem solus propriis sumptibus sustinuerit. cumque Polociam Poloni oppugnarent, se quoque Naruam, sicuti aliquoties antea, oppugnasse, neque tamen tunc vel literula Stephanum iurisdictionis suae mentionem fecisse. immo per epistolam, quam ipse penes se habeat, Pontio Gardiae de Vesenbergo et Tolseberga superiore anno receptis gratulatum esse. quantum ad arcem et praefecturam Vitensteinensem, scire ipsum, ea pignoris loco Sueciae Regi dotis nomine a Polonis obligata esse, et Vicchiam antea Suecis subiectam fuisse. quemadmodum autem rex Poloniae minime Suecum rogauit, quae Liuoniae aut Russiae maioris loco Poloni seruare deberent; ita nec sibi caussam vllam fuisse, ex Rege eorum caussam sciscitandi, quid in Liuonia sibi occupandum esset, praesertim cum rex Sueciae neminem secundum Deum agnoscat, cui rerum suarum rationem reddere teneatur. et tamen validis argumentis ac certis documentis demonstrare posse, non plus iuris in Sueciam Polono, quam Sueco competere. cum hoc responso Stocolmia dimissus Alamannius. quem Christophorus Varseuicius mox cum literis Annae reginae Catharinae sororis subsecutus est, qui Suecum Vpsaliae nactus ad eadem mandata, quae a Polono habebat, idem quoque responsum tulit. literarum Sueci VIII Eid. vtil. scriptarum haec summa fuit; de Estoniae principatu, quem Polonus reposcebat, assentiri non posse: cum vero videat Polonos parui Suecicum regnum facere, eos velle scire, breui fore, vt cognoscant, quam parui minas eorum ipse vicissim faciat. interim petere, vt sibi primo quoque tempore satisfiat, idque se facturum per literas aut nuncium rex Polonus denuntiet; ni faciat, non esse, quod quisquam miretur, si consilium dignitati suae conueniens ex necessitate capiat. ad has literas accessere Sueci vxoris etiam literae, quibus se excusabat, quod petitionibus Polonorum vt duris et iniquis apud maritum fauorem conciliare non posset, et Stephanum sororium suum ad aequiora consilia hortabatur. dum Rigae esset Stephanus, ad eum rediit e Moscouia Ant. Posseuinus multis difficultatibus in itinere conflictatus. is cum Mosco egerat, de scissura in religione tollenda, ipsoque ad ecclesiae vnionem reducendo. tum foederis contra Tataros cum Polonis pro communi reip. Christianae salute sanciendi mentionem iniecerat, quidque animi Moscus de bello contra Turcos suscipiendo haberet, explorauerat. sed ambigua fere responsa tulerat, et quantum ad Tataros iam pacem cum iis se fecisse Moscus ostendebat. cum Posseuino venerant a Mosco legati ad Rodolfum Caesarem et Pontificem missi; alter item Constantinopolim destinatus, qui vt Poloni scribunt, munerib. ad Patriarcham missis caedis
filij expiationem ab eo impetraret. venere et eodem tempore legati a Mahomete Chireio Tauricano. summa legationis eorum haec erat: Poloni donatiua persoluerent; de iniuriis Kosacorum circa Pontum Euxinum excurrentium satisfacerent, easque in posterum impedirent, exaggerata illorum de industria in maius incommoditate, quo domestici metūs ac vicini periculi simulatione a longinqua Persica militia, ad quam ab Amurathe euocabatur, se excusaret. verum arrogantiam legatorum minime ferens Stephanus magni animi princeps, ira iusta patientiam superante, ad suos conuersus, Nolo, inquit, huic bestiae amplius tributum pendere. mox tamen tempori accommodata oratione respondit, donatiua more maiorum datum iri, iisdemque, quibus antea fuisset, legibus pacem cum eo futuram. de Kosacorum iniuriis ostensum, manum eos hominum ex diuersarum gentium colluuie coactam, qui proinde nullius in potestate essent: tamen operam sedulo datum iri, vt eorum, quantum in se esset, depraedationes prohiberentur. inde rex relicto in arce Rigensi Georgio Radeuillio episcopo Vilnensi, Vilnam, et Vilna Grodnam concessit; vbi cum aliquandiu haesisset, VItili mense Varsauiam ad comitia celebranda venit. heic nuncius de Iancola Valachiae Palatino capto, a quo se grauissimis iniuriis affectum antea conquestus fuerat, eum oppressit. is e Saxonibus Transsiluanicis humili loco ortus, sed Valachiae despotarum genus, vt crebro in iis locis sit, ementitus fauore Achmetis purpuratorum principis Valachiae principatum adeptus fuerat, et iniuriosum se semper erga Polonos ostenderat. tunc vero post Achmetis mortem mutantibus rebus ad Portam successore ei summisso euocatus, expilata prouincia omnibusque rebus conuasatis cum manu hominum fida in proximam ditionis Caesareae Pannoniam confugere statuerat; quo tendens, dum vias a Transsiluanis, qua recta incedendum erat, obsessas existimat, ambitu capto ad Pokutiam Polonicae ditionis deflexit; quam dum perrumpere conatur, a Nicolao Sosleuicio Siniatinensi praefecto captus Leopolim perducitur, vbi iussu Stephani de eo supplicium sumptum est. publicata eius bona, et ab Hyancintho Melodseuio Palatij quaestore in aerarium redacta, parte eorum in alimenta annua liberis vxorique constituta. tandem comitiis initium factum, et Io. Sarius Samoscius regni Cancellarius pro ratione muneris Regis nomine orationem habuit, capitaque de quibus ad Ordines regni referri voluerat rex, proposuit; de certa eligendorum in posterum regum ratione constituenda; de concordia sarcienda; aequabili iure inter omneis constituendo, ita vt ius suum cuique tribuatur, ab iniuriis abstineatur, odiorum fomites extinguantur. in iure dicundo id seruetur, vt tricis ansa praecidatur, et a captionibus, in quibus nimis multi ingeniosi sunt, deinceps temperetur. tum conuerso ad Liuoniae res sermone, quomodo rex delegatos, qui prouinciam lustrarent, misisset, quid item cum Mosco egisset, exposuit, commemoratisque Sueci iniuriis, in id intendit, vt ordinibus persuadeat, nullum in ea vicinum maiores sumere vires patiantur; omnem quippe societatem Imperij infidam; nec prudentem quemque in nouam prouinciam eiusdem linguae ac nationis, dum nondum constitutis in ea rebus animi adhuc dubij adfectibus nutant, temere vicinum admisisse; aut qui admiserunt, non statim poenituisse. tum de Tatarorum minis ob Kosacorum incursiones relatum, de iurisdictione ordinaria ad tempus regi permissa, et stipendiis militi persoluendis: in eamque rem multa in operae tam strenue ab eo nauatae commendationem a Samoscio addita, non sine acerbitate et propria inuidia, quippe qui inhumanitatis nobilitatem insimulare, quae militi bene merito tam malam gratiam rependeret, et de se, qui militi praefuisset, militem laudando nimis honorifice loqui videretur. pupugit et Ordines, quod cum incommodos de rerum successu rumores sparsos caperet, videre se iam Petilios in rep. existere dixerat, ac vereri, ne mox Catilinae etiam existerent. quod ad iniuriam reuocantes illi diu mussarunt. tandem de electione ac ceceris a Cancellario propositis
capitibus deliberatum, neque fere quidquam dissidentibus sententiis constitutum. postea Stanislai Carncouij caussa magnis contentionibus a gitata fuit, cum rex eius cognitionem ad se traheret; ille contra se fori exceptione tueretur. mortua Sophia Sigismundi Augusti sorore, quae Henrico Brunsuico duci nupserat, cum Anna Poloniae, et Catharina Sueciae reginae de successione contenderent, postea compertum fuit, hereditatis illius non eam caussam esse, vt successorio iure peti deberet, sed ad regem Poloniae ac rempub. pactis et interposita stipulatione pertinere. quare missus in Germaniam a Sigismundo, dum viueret, Stanislaus Carncouius, qui quod instrumenta dotalitia ipsi tradita in thesaurum publicum non retulisset, postulatus fuerat. nam missus in Germaniam postea Laurentius Goslicius, cum instrumenta, sicuti iussus erat, ei restituere noluisset Carncouius, in eo fuerat, vt caussa paene caderet, quod non satis probare petitionem suam videretur. aliud et accusationis caput grauius erat, quod inscio rege et sequestribus externis aliquot principibus coadiutorem se Iacobo Vchanscio archiepiscopo Gnesnensi dari a Pontifice impetrasset, eiusque rei fiducia Suinum archiepiscopi oppidum violenta possessione inuasisset. tandem inter acreis animorum aestus lata in eum sententia, et caussae Brunsuicanae instrumenta restituere iussus, etiam coadiutoris iure, quod contra regni leges petierat, a Pontifice attributo excidit; de cetero violentae possessionis cognitione ad ordinaria nobilitatis iudicia remissi. ita tumultuario dimissa comitia, contra pugnante et obtestante Samoscio, qui regni dignitatem, et Liuoniae ac Russiae salutem Mosco et Tataro vtrique imminente hac praecipitata festinatione prodi inclamabat. venerantad comitia Moscilegati, vt sacramentum in pacem a rege acciperent. id magna omnium ordinum corona celebratum, ara in publico erecta, et archiepiscopo, postquam foederis tabulae lectae sunt, ei in verba praeeunte. actum et de captiuis permutandis, et in gratiam Liuonorum certus Boiarici generis numerus dimissus. postremo dimissis comitiis rex cum Liuoniae Senatu egit, et ordinandis prouinciae rebus aliquot dies impendit. inprimis Vendae vt episcopus institueretur ab Ordinibus impetrauit, qui Rigae ad abolendam veterum de principatu controuersiarum memoriam aboleto archiepiscopatu, prouinciae quantum ad sacram iurisdictionem, praeesset. alia et ad remp. pertinentia, sed contra ordinum votum pleraque constitutasunt. quibus actis cum crebri de Tatarorum Precopensium apparatu nuncij allati essent, rex Varsauia Cracouiam venit. venientem a Tataro legatio anteuertit, quae nisi condicionibus, quae ferebantur, a rege quamprimum satisfieret, bellum denunciabat. addiderat et Sinan purpuratus literas suas, quibus Turcorum imperatorem iniurias Tatari minime neglecturum significabat. in eos cum exercitu missus Samoscius; cui Constantinus Ostrogiae dux copias, quas non contemnendas e clientibus suis in limite coactas habebat, mox coniunxit. In proxima Borussia, quae iuris Polonici est, et quam Georgius Fridericus Brandeburgicus curatoris nomine administrabat, antea ordinum conuentus Regiomonte Aprili ineunte celebratus fuerat, in quo actum de Sambinensis episcopatūs vectigalibus non in fiscum redigendis, sed idoneo cuidam pastori iuxta formulam ante XVI annos praescriptam attribuendis; de Academia Regio-monte instauranda; de iure Culmensi, quo in prouincia ea vtuntur, recognoscendo et typis mandando; de rerum summa per Borussos solos administranda, et summo IV consiliariorum Senatui nullis exteris adiungendis; de iudicio aulico recte constituendo; de sumptibus in aula minuendis, de moneta, de nauigandi libertate, de vectigalibus in Lithuania et ad Vistulam contra Borussorum immunitates institutis denuo abolendis, et aliis in Hellesponto Danico principis interuentu tollendis. de quibus capitibus cum principem interpellassent, neque de iis conueniret, maior ex eo acerbatio inter partes secuta est, quae vix tandem temporis tractu mitigari ac componipotuit. In Pannonia hoc annores pene ad bellum apertum inclinarunt, ex ea occasione. Praetor Solnoccensis, qui deinceps Sasuarensis siue Zigetanus purpuratus dictus fuit, praedandi caussa cum VI OIO circiter Turcorum
celeritate quadam inexpectata regionem Cepisiensem inuaserat; Onodium, quod iis locis oppidulum est, direptum incenderat: multa Christianorum capita cum amplissima praeda secum abduxerat. quo cognito nostri, qui illorum reditum ad Agriam praestolabantur, iniuria iritati quamuis numero inferiores praeda onustum hostem aggrediuntur. et initio anceps pugna fuit; sed cum nostris destinata auxilia summitterentur, quae erant Pannonicorum equitum II OIO, restituitur praelium, numero Turcis, virtute Christianis fidentibus, rursusque cum nutaret victoria, superuenientes Germani scloppetarij eam nostris vindicarunt. nam in latus Turcorum incumbentes displosis scloppetis aciem hostilem soluerunt ac turbarunt. plures caesi, nec pauciores capti: praeda cum mancipiis omnis reciperata. caedis nuncio ad Portam allato immane quam Turcorum animi commoti sunt. Sinan, qui pro tempore inter purpuratos principem locum tenebat, infestus Christianorum hostis furenter fremere, ac terribilia minari, ac nisi mox ex praefectis Pannoniae quidam ad purpuratos deductus et de re interrogatus respondisset, suos nulla lacessitos iniuria regionem Christiani imperatoris violenter inuasisse, mancipia, praedamque maximam secum abegisse, qua onusti dum ad fineis suos properant, a Christianis caesi essent; iam purpuratorum animi in id propendebant, vt ruptis induciis bellum Christianis ab ea parte inferretur. verum his intellectis et in dies ab aliis confirmatis, Turcorum alio bello occupatorum irae nonnihil mitigatae sunt, et de renouandis ac prorogandis cum rege Hungariae induciis, quae anno sequenti exspiraturae essent, cogitatum fuit, quas impediturus credebatur Sinan; sed commodum interea dignitate principali motus est, sicuti suo loco dicemus.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXVII.
ET ita quidem res in Europa atque adeo Christiano orbe erant. in Asia vero bellum, quod missa a Persis legatione componi posse spes fuerat, pace non conuenta, maiore quam antea motu rursus inter potentissimos eiusdem sectae principes exarsit. Sinan praeparata anno superiore a Persa legatione ad Portam vt veniret impetrauerat, summo magistratu nuper delato coram pleniore cum potestate fruiturus. tandem missus Ebraimus Chanus magno et insigni comitatu plus quam CCC equitum Constantinopolim venit IV Kal. April. cum ei obuiam extra Chalcedonem Graeciae praetor et Vluzalis cum classe XXV triremium processissent. ibi a Sinane ad Amurathem introductus multa, de egregia Mechmetis Hodabendae erga ipsum voluntate et pacis studio praefatus, missum se dixit, vt aequis condicionibus cum eo concordiam aeternum duraturam sanciret; cuius is effectus esset, vt vtriusque Imperij citra alterutrius perniciem fines hinc inde producerentur, et vatis sui dogma longe lateque propagaretur. inde ad Sinanem, vt cum eo ageret, a Sultano remissus est. iam tempus celebritatis seculo nostro inauditae appetebat, qua Mechmetes Sultani filius XVI plus minus annorum adolescens sollemni ritu circum cidendus erat. circumcisionis ceremonia ex praecepto Dei prosecta et electo Iudaeorum populo tradita ad vicinos populos, qui alioqui rei mysterium ignorabant, puta, Syros, AEgyptios, Arabas, communicatione transiit, eamque apud illos populos suo tempore in vsu fuisse scribit Herodotus; ita vt Mahumetani, qui diu postea his in regionibus primum sedem habuerunt, et ex Hebraica et Christiana, quae Hebraicae successit, religione admistis detestandis superstitionibus suis satiram veluti confecerunt, circumcisionem retinuerint. aderant Rudolfi Caesaris, regis Galliarum, Poloniae, Senatūs Veneti, Persicus, Marochensis, Fessanus, Tataricus, Transsiluaniae, Moldauiae, et Valachiae principum legati. sed noster non interfuit, quod obtinere non potuisset, vt legati Poloniae regis excluderentur, quem pro rege non adgnoscebat. nam hos titulos rex Galliarum sibi sumebat. fasso, qui haec descripserunt, Gallicum legatum, quod secundo post legatos Caesareos loco sedere iussus esset, spectaculo abstinuisse aiunt. nam quamuis Rex vbique in orbe Christiano primas Caesari concedat, quia tamen ad Portam Othomanicam Caesaris legati non tanquam Caesaris, sed vt Hungariae regis, qui tributum Turco pendit, legati comparent,
qua simulatione vtcumque Imperij maiestati prinscipes et ordines consultum existimant, iccirco eo in loco nunquam controuersus fuit Regi primarius locus, quem inter reges principem locum tenere extra controuersiam est. ceterum tunc Regis nomine oratorem ad Portam agebat Germinius Germolaeus homo et sordidis natalibus et tanto munere indignus, qui Cardinalis Borbonij, in cuius familia non ita dignum locum tenuerat, commendatione reginae insinuatus, post Franciscum et AEgidium Noallios fratres, qui ordine hac legatione magna cum laude defundi sunt, in Orientem missus fuerat, cum nulli fere tunc temporis magnis rebus pares legationes obeundas susciperent quippe deficiente honorario sumptuum pertaesi. nam tunc regis immoderatis profusionibus et aulicorum ac eorum praecipue, qui in gratia regis florebant, auaritia ac rapacitate, ad eas angustias redactum erat aerarium, vt cum cuncta deuoranti luxui nihil satis esset, rebus ad regni salutem ac dignitatem necessariis omnia deessent; quo et factum, vt homo minus dignus post taleis viros tanta legatione honestatus sit, qui tunc ob eas, quas dixi, caussas, ne dignitati regis praeiudicium praesentia sua faceret, toto ceremoniae illius tempore se domi continuit. spectacula totos XL dies interdiu noctuque continuata, pergulis in hippodromo OIO IO CCC passus longo et OIO CC lato, et pyramidibus admirandi operis Constantini et Theodosij imperatorum distincto, vtrinque dispositis, in quibus in dextra purpurati et ceteri Portae proceres, in laeua Principum legati stabant distinctis veluti diuersoriis. ipse Amurathes in medio cum filio, vxore, ac sorore loco commodiore tentorium habebat, ex quo omnia, quae in theatro agerentur, spectare, a nemine spectari poterat. quo omni tempore epulum de publico innumeris hominibus, qui aderant, singillatim praebitum, maiore largitate, quam sumptu ac luxu, qui fere in conuiuiis hactenus Turcis incognitus est. nam tantum veruecina et gallinae appositae cum pisis, iusculis, et vili paratu bellariis, et pro potu aqua saccharo diluta propinabatur; vinum quippe inter Turcos prohibitum est, rixarum et tumultuum in publicis laetitiis fomes et incen tiuum. itaque summa modestia et sine strepitu in tanta hominum multitudine, quanta nunquam ad vllum spectaculum confluxerat, res peractae sunt. celebritati V Kal. Iun. initium factum, quo die Amurathes ingenti pompa et comitatu e Palatio prodiit, praecendente delirorum et lymphaticorum agmine, qui clauas ferreas, enseis strictos, galeas intra cutem peruulneratis lateribus ac temporibus gestantes, et in mortis contemptūs signum tripudiantes ante regem saltabant cum multa sanguinis effusione, quem spongiis abstergebant. inde ad pergulam suam se contulit, missilibus passim ab eo et filio, qua incedebant, in publicum sparsis, quae largitio singulis diebus maiore magnificentia continuata est, post mensas remotas etiam vasis aureis et argenteis in populum sparsis. ita autem spectaculorum distinctus ordo, vt antemeridianis, pomeridianis, et vespertinis horis diuersi ludi ederentur. principium a Sinane purpurato postridie factum, exhibita duorum castellorum oppugnatione, quae Cypri insulae ante XII annos a Mustafa sub iugum millae expugnationem repraesentabat, tam tenui tamque contemnendo apparatu, vt id ab eo de industria ac maligne factum cuncti interpretarentur, vt aemuli, quem praecipuo odio viuum semper prosecutus fuerat, etiam mortui gloriae obtrectaret. postea in theatrum introducti cuncti vrbis ordines et artifices munera quisque sua pretiosa quam maxime poterant et exquisita ad Sultanum afferentes, quae ille innata genti auaritia et morose pensitabat, et auide accipiebat. hos praecedebant Mahumetanae sectae sacerdotes longo ordine, et inter eos sacrorum princeps Mophtis camelo insidens, et in Corani sui foliis peruolutandis attenta contemplatione defixus. inter Turcos fortasse tolerandum fuit, vt sacerdotes eorum spectaculis interuenirent, quae rei sacrae occasione celebrabantur. sed prorsus lamentabile Christianis fuit, videre Patriarcham Constantinopolitanum, qui mox cum toto sacro ordine sequebatur, et post eum Antiochiae itidem Patriarcham,
palliis sacris indutos cum muneribus in scenam prodire, et fausta omnia Imperio Sultani precari, renouata per id spectaculum in piorum animis calamitosorum temporum memoria, quibus post Babylonicam migrationem electus Dei populus miseram seruitutem Assyriorum regibus seruiebat. pone sequebatur innumera ariolorum, circulatorum, agyrtarum, morionum, inconditae modulationis symphoniacorum colluuies, qui voce et distorto ore, gestu scurrili risum spectantibus mouebant. quidam ex iis praestigiatores a viperis et aliis serpentibus morderi se patiebantur, et mox tanquam alteri Psylli sanabantur. haec antemeridianis horis acta. pomeridianis exhibitae castrorum oppugnationes tanto numero armatorum, tanquam serio pugnantium, vt multi vtrinque caderent. producti dein pugiles, athletae, qui oleo vncti et puluere conspersi lucta certabant, sagittarij equites, qui exstructis tumultuario opere ex arena in hippodromo metis inter discurrendum a tergo et a fronte scopum mira felicitate petebant. post eos veniebant andabatae, qui magno astantium stupore inter currendum equos permutabant, et modo desiliebant, modo in sellam insihebant, plerumque bini; nunc in pedes ex sella erigebantur, nunc inuerso corpore pendebant, et lunatis arcubus in equorum currentium soleas ictus dirigebant. funambuli et producti cum grallis sacco induti; et acinacibus strictis ad pedes affixis per funeis saltantes; quod non solum admirationem, sed horrorem spectantibus plerunque incutiebat. admirationi et summae fuit homo incredibilis roboris, cuius specimen fuit, quod stipitem, quem vix duodecim homines humo totis viribus connixi sustollere poterant, ipse vna manu in altum tollebat, et non manibus sed humeris excipiebat. stratus humi et catenis per humeros et fempra traiectus praegrande saxum, quod vix decem homines prouoluebant, impositum, et quatuor homines ligna findentes supino ventre sustinere pro ludo ducebat. stans et ingenti lapidum mole coopertus non succumbebat; soleam ferream equi nuper fabricatam dentibus et manibus confringebat. ad vltimum vomerem tertio pugni ictu rumpebat, lingua exerta ferrum candens lingebat. quod tamen non tam robori, quam induratae naturae tribui debet. his nocturnae pompae succedebant, quae ad calcem et carcerem hippodromi dispositis facibus ac funalibus, et rota, quae suopte motu agebatur, igneas flammas iaculante illustrabatur. tum crebri et artificiosi ignes assidue iactabantur, et figurae Germanorum, Italorum, ac praecipue Persarum more indutae ac nitroso puluere repletae proponebantur, quae indito igne flammas spargebant, et tota nocte consumebantur. in Persarum, quos Turci summo odio habent, contumeliam, spectante ipso Persa legato, id factum; quam contumeliam longe maiore iniuriarum mole postea cumularunt, destructo legati diuersorio, et ipso in carcerem coniecto, vbi periculum mortis adiit. haee summa spectaculorum fuit, quae alij, quibus plus otij fuit, fusius descripserunt, sicuti Georgius Lebelscius Polonus, qui ipsis interfuit. demum VII Eid. Iulij edicto proposito citati pueri, qui circumcidendi venerant, singuli togam, tunicam et C asperos a rege accepturi; qui exigui lucelli spe potius, quam religione inducti tanto numero confluxerunt, vt vix XXX chirurgi continuata diei nocte operi faciendo sufficerent. qua eadem nocte peractis celebritatis sollemnibus Mechmetes Sultani filius a Mechemete qui olim Solimani tonsor fuerat, tunc inter purpuratos allecto, non publice, vt alij, sed in cubiculo patris circumcisus fuit. postea celebratae Sultanisororis nuptiae, quarum occasione prolatis ad V dies ludis, eo spatio, quod minime antea toto ceremoniae tempore acciderat, tumultus Praetorianorum interuenit, qui coram rege spreto Sinanis ac praefectorum suorum imperio ad mutuam perniciem certarunt, vixque VI ex iis interfectis motus sedari potuit. quo periculo defunctus Amurathes in Palatium rursus se abdidit, accepto prius tristi de rerum in Armenia gestarum nuncio. Osman purpuratus a Sinane Colchidi impositus collecta manu per inducias Siruanum inuaserat, quae est Media Atropatia, et praedis vbique abactis maximum damnum Persis intulerat. sed longius prouectus
vicissim ab iis caeditur, omni praeda reciperata. id cum necdum finita circumcisione resciuisset Amurathes, in furialeis iras exarsit, ac primum stationem Persici legati, vti diximus, ac sedem in Atmindane, ita platea hippodromi apud eos vocatur, dirui iubet, ipsumque in Mechemetis purpurati palatio cum suis includi, donec Osman Temircapi, quae portae ferreae olim dictae sunt, Constantinopolim venisset. fuit autem habitus eo loco tam stricta in custodia tamque inhumaniter, accedente ad reliquas iniurias vitae periculo, vt peste in vrbe grassante ac domesticis ea correptis, quorum ad C hac dira lue absumpti sunt, nullam ab infestis Turcis, qui Persam non vt legatum, sed veluti exploratorem, ad Sultanum ludificandum venisse caussabantur, relaxationem aut loci mutationem impetrare potuerit, ac postremo Erzirumum custodiendus missus sit. interim Teflisij magna omnium rerum inopia conflictabantur praesidiarij, quippe exiguo comeatu vere proximo subleuati, et ad extremas angustias tunc redacti. itaque Sinan auctor fuerat Amurathi vt nouas copias Vannum mitteret, impedimento futuras, ne citra has regiones Persae excurrerent; tum suppetiae Teflisium summitterentur, ad idque dux bello strenuus deligeretur. sententiam rogatus Sinan, quis tanto muneri idoneus videretur, cum multos nominasset, omnibus his reiectis Sultanus Mahametem purpuratum, qui proxima cognatione Mustafam Sinanis aemulum nuper mortuum contingebat, delegit, quamuis contra pertenderet Sinan, et minus eum tantae expeditioni parem multis rationibus euinceret. quod primum iam labentis gratiae apud Amurathem Sinani indicium fuit, a qua omnino breui post excidit. igitur statim Mahametes in viam se dedit, et Erzirumum reuocato Resuanio purpurato profectus est, missis ad purpuratos circumpositos praetores ac praefectos literis, vt secum copias iungerent, et sub ductu ac vexillo suo ad Teflisianam expeditionem se pararent. secundum haec Hassan eunuchus Amidae in Mesopotamia purpuratus, et Mustaphas copias suas instruunt. is erat Manuchiar Georgianus, qui detestanda ambitione, vt fratrem in regni auiti successione excluderet, fidem Christianam eierauerat, sicuti superius diximus. iussi Alepi et Maroniae in Cilicia purpurati Vannum cum suis item copiis progredi, vt Persarum excursiones prohiberent. ipse Mahametes comeatu ac annona quam Teflisium introducturus erat, praemissa; exeunte VItili cum Amidae purpurato et praetoribus euocatis ac vniuerso exercitu Erzirumo proficiscitur, et octauis castris Carsam venit. inde sine vllo impedimento Archelecam progreditur, vbi Mustafam viduae annosae filium, de quo dixi, cum suo comitatu obuiam habuit; qui postquam excusauit se, quod non Erzirumum vsque processisset, et muneribus solitis a purpurato donatus fuit, de ratione itineris consultus, cum alij per Tomanim viam minus periculosam dicerent, ipse vt per suam ditionem comeatu ac omni re necessaria abundantem exercitus duceretur, censuit; eiusque deducendi Mahamete permittente prouinciam in se suscepit. igitur per Altuncalam et Caracalam viduae illius oppida itinere facto ad Gorium tandem transierunt, Iosephi olim, qui ad Turcos itidem defecerat, castellum, et quod mortuo illo a Turcis tenebatur; quo ex loco in planicie subiecta copias hostileis Georgianorum Persis admistis et Georgianorum ritu vestitis primum conspexerunt. ij Taurisio a Mahamete Hodabenda missi fuerant, qui Turcos Teflisium suppetias ferenteis impedirent, dissimulato habitu, ne legato Constantinopoli manente primi inducias violasse dicerentur; et Georgianorum id non Persarum factum videri volebat Hodabenda. illi igitur per Gengem et Grinum profecti se cum Simone Chano Georgiano summo duce coniunxerant, qui vicissim conspecto exercitu Turcico statim missis fecialibus Turcos tantum de annona munitionibus suis inferenda, quod per inducias licebat, cogitanteis ad proelium denuntiatione facta prouocant. Mahametes nuncio perculsus tamen metum dissimulauit, et quasi condicionem acciperet, honorifice fecialeis dimisit, copiosoque imbre superueniente, qui quo minus eo die congrederentur, impedimento
fuit, pugnae dilationem vtcunque excusare potuit. sed nocte pluuiosa transacta cum sub auroram serenior dies illucesceret, tunc omni tergiuersandi honesta occasione ablata, vbi pugnae necessitatem impositam vidit Mahametes, aciem instruit, et in conspectu hostilis exercitūs medio amne interiecto vsque ad meridiem iter suum persecutus est. tandem vbi ad vadum amnis ventum est, deliberatum inter duces fuit, ante noctem intendentibus se iam tenebris, an proximo mane amnis transmittendus esset. et Mustafas noctem exspectandam censebat, interimque in vestigio manendum. non placuit Mahameti consilium, iam ex coniectura suspicione concepta, quasi Mustafas cum Georgianis hostibus occulta consilia agitaret, ob idque viam eam prae Tomanensi elegisset, vt Turcos in insidias a consciis paratas praecipitaret. itaque vt fraudes hostium et machinationes eluderet, praeuertendum ratus, amnem eo die transuadere statuit, vt traductis copiis locum idoneum, in quo pernoctaret, castris deligeret, et inde hostium conatus secure derideret. primus Mahametis vicarius Chicaia vulgo dictus, cum pecunia et sagmariis annona onustis vadum intrauit; in quo complures gurgitibus hausti sunt, potius equorum et camelorum calcibus protriti, quam rapiditate fluminis raptati. quod vbi Georgiani, qui in altera ripa erant, animaduertere, confusis adhuc Turcis incumbunt, eosque magno cum damno post aliquod certamen fundunt, et retro in flumen reiiciunt; vbi rursus ex iis, quos gladij acies reliquos fecerat, multi submersi sunt, adeo vt amnis tot hominum caesorum cruore passim ruberet. capta pecunia et annona, ac reliqua impedimenta in potestatem Georgianorum venerunt. qui superfuerunt ex clade Turci, postridie et damno attriti nec minus pudore confusi, tamen rerectis viribus etiam animos resumpsere, et cum modico, qui adhuc supererat, comeatu recta Teflisium contendunt, quo sub vesperam tandem magnis difficultatibus conflictati peruenerunt, aduentu suo maiorem praesidiariis desperationem, quam leuamentum afferentes. illi siquidem contra Mahametem, nisi subsidio necessario iuuarentur, de praesidio deserendo arroganter protestati sunt, exorto post protestationem tumultuantium propriore seditioni clamore; qui caussam dedit sparsae per Asiam et in Italiam vsque perlatae de Teflisio a Georgianis recepto famae. verum Mahametes qui maiore prudentia, quam virtute rem contra hostem gesserat, seditiosorum motus compressit. nam paullum remittente impetu primo mox purpuratos, praetores, curdos, praetorianos, ac centuriones primarios coacto Senatu vocat, et deplorato rei successu et in communem omnium, qui plus de fuga ac vita, quam de decore et imperij salute solliciti pecuniam et annonam hosti prodidissent, ignauiam reiecta culpa, indignationis Sultani vitandae et damni reparandi eam solam rationem esse ostendit, si quisque de peculio suo et priuata pecunia publicam iacturam sarciret; ipse ceteris exemplo suo praeiuit IV OIO ducatorum mox exsolutis, quem alij etiam, qui minus volebant, alij denique volentes secuti sunt, ita vt collatione ab vniuersis facta XXX OIO aureorum collecta sint. inde missi Zagenam ad Leuentolium, qui annonam, ouium carnes, et cetera ad comeatu firmandum locum compararent. quo facto, et recenti milite in locum mortuorum aut inutilium suffecto, Mahametes summo cum imperio Omarem purpuratum amoto Iosepho loco imposuit, ac post biduum praesidiariis in officio confirmatis Teflisio discessit, pronunciato per Tomanim itinere. quod ingressi cum essent praetores ac praefecti, statim mutante Mahamete reuocantur. verum illi nequaquam iubenti obtemperauere, se quoque bellicae rei peritos, et pueris quam viris mutabilia in horas consilia magis conuenire dictitantes. itaque persecuti per Tomanim inceptum iter Mahamete citius Carsam incolumes peruenerunt. is vero contumacia illorum iritatus, de ea cum Amidae et Altuncalae purpuratis in arcano expostulauit, et tamen vt in aduersis iniuria publice dissimulata, quam veniens tenuerat, viam institit,
et vbi Altuncalam venit, cum purpuratis et fidis consultare cepit, qua ratione accepti damni ignominiam ac dedecus apud Sultanum excusaret; et consultum visum, vt iniuriam sumpta de Mustapha Georgiano, qui Turcos in insidias praecipitasset, tanquam conscio, vltione tot suorum caedeis expiarent; sic enim fore, vt alienum scelus propriae culpae praetexeretur, et exacta veluti a proditore poena aliquo modo Sultanum placarent. itaque vocantur in consilium purpurati et praetores conscij, negotio dato Chicaiae, vt cum Mustafas ad tentorium venisset, specie officij eum cum delectis prosecutus manu iniecta sisteret et occiso caput amputaret. dolum sensit Mustafas, et cum honeste, quo minus ad Diuanum veniret, ita locus consessūs vocabatur, recusare non posset, ab amicis monitus fidos secum iuxta tentorium adducit, qui si quidem strepitum audirent, statim accurrentes obuium quemque trucidarent. cum igitur venisset, quid Mahametes sibi vellet sciscitatus, diploma Sultani, cuius intelligendi caussa proceres conuenerant, recitatur, stantibus Turcis, sic enim inter eos in reuerentiae signum consuetudo est, moxque sedere iussis, qui aderant, ipse Sultani imperiis obedire se paratum professus petita venia discedere voluit. cumque tentorio egrederetur, manica a stipatorum Mahametis praefecto prensus ac sedere iussus, vocem, quae sociis pro signo fuit, sustulit, strictoque protinus gladio Chicaiam tam valido ac destinato ictu, prius laeua pileo turbinato amoto, petiit, vt cum stupore astantium caput, collum, et pectus ad vmbilicum vsque diuiserit, humerique hinc inde brachiis solutis penderent. inde geminato ictu eunuchum purpuratum in capite sed pileo tecto percussit, tantumque auriculam et maxillam inferiorem strinxit. tumque vltione ardens in Mahametem ipsum ad tumultum consurgentem incubuit, eumque quinque plagis vulnerauit, ex quibus tamen chirurgorum exquisita cura et peritia conualuit. is casus cum accurrentibus suis magnum in castris motum excitasset, mox ne ex eo hostes aliquid moliendi occasionem arriperent, vasa conclamantur, et exercitus Carsam cum duobus purpuratis sauciatis ducitur. Mustafas praesenti periculo virtute propria discusso cum se nihilominus magna apud Portam inuidia flagraturum minime ignoraret, statim probationes colligit, et quam immerito Mahametes falsas de se suspiciones animo concepisset, insidiasque vitae suae struxisset, apud Sultanum demonstrat, qui successu Teflisiano aeque maestus ac iritatus, tamen hoc rerum statu indignationem contra Georgianum conceptam caute dissimulauit, eumque quasi omni crimine purgato de nomine Otomanico bene meritum veste et massa aurea donauit. vicissim Mahametes querellas suas de Mustafae siue proditione siue contumacia diligenter ad Sultanum deferendas curauit. ceterum Sultanus iram, quam in eos, qui longe aberant, exerere non poterat, in Portae purpuratos euomuit, vocatoque Sinane homine iuxta vano ac superbo aduersos belli euentus ei improperauit, cuius obstinata ambitione factum esset, vt exercitus sine summo duce in hostico mansisset, dum ipse interim ad Portam tanquam in solio rex sedens aliorum pericula e longinquo spectaret. ad quae Sinan arrogantiae pleno responso retulit, si quidem consiliis suis auscultatum esset, et dux idoneus tali numeri delectus fuisset, neque de clade accepta doliturum Sultanum, neque praesidiarios, qui nunc Teflisij sunt, tanta rerum inopia laboraturos fuisse. nam tum praedixisse, Mahametem nequaquam tantae expeditioni parem esse, et belli rationem a Mustafa, qui primus vltimo hoc bello signa in Persiam intulit, institutam minime sibi placere, vt nimirum munitiones in hostico excitentur, et validis praesidiis firmentur, ac deinde lente et per otium modicis copiis res per legatos gerantur. nam summittendorum e longinquo auxiliorum et comeatūs importandi negotium summis difficultatibus implicitum semper futurum. potius bellum more maiorum et digna Otomanico fastigio ratione aperte totis viribus ac veluti vno ictu vt geratur, consultum videri. cum autem contra Persas totum imperij robur vertendum sit, sic censere, non alium quam
ipsum imperatorem tanto bello praeesse debere, et Schacco Schaccum opponendum esse. haec ciemum esse, quae nunc coactus dicat; quorumque caussa explicandorum Constantinopolim tantopere venire expetiuerit, non vt in Porta regnet, aut priuatae ambitioni seruiat; verum vt Sultanus citra fucum intelligat, qua ratione bellum contra Persas ceptum deinceps persequi, et quid de eo, nisi ratio instituta mutetur, in posterum sperare debeat hoc responso exasperatus Amurathes, et alioqui a matre persuasus de Sinane a supremi magistratūs munere remouendo cogitare cepit. sic enim Sultana mentionem ad exercitum proficiscendi a Sinane iniectam interpretabatur, vt Sultanum a parente et vxore longe faceret, et solus in potestate haberet, atque a deo res per absentiam turbaret, filiumque successorem designatum, cui in arcano fauebat, viuo videnteque patre regio solio imponeret. id cum ex interceptis principis ad Sinanem literis beniuolentiae vltra modum plenis filio probasset, ille adeo magnifica promissa Sinanis reposcere, quibus se Casminum ad intimam Persarum regiam capiendi Hodabendae caussa iturum pollicitus fuerat; nunc increpare, quod mutato consilio auctor esset, vt ipse ad hoc bellum proficisceretur. tandem ex matris consilio eum mansulem pronunciauit, hoc est, omnibus honoribus ac supremi purpurati inprimis dignitate exuit, parumque abfuit, quin occideretur. vita salua fisco bona applicata sunt. ipse Demoticam primum relegatus haut longe ab Hadrianopoli; dein summae gratiae loco impetrauit, vt transferretur Malagram, quod est oppidum Macedoniae iuxta Selymbriam in itinere, quo Constantinopoli Raguziam itur. in eius locum suffectus est commendatione Sultanae Siauses purpuratus, qui Amurathis sororem in vxorem duxerat, natione Pannonius, homo specie oris et comitate praestans; ceterum venalis ac summus fumorum aulicorum venditator, et nihilominus pacis cum Christianis, a qua tantopere Sinan abhorrebat, colendae semper auctor. diuersa parte Casmini longe diuersi motus animorum erant, vbi signis Turcorum allatis, et cognito Mustafae cum Mahamete cruento dissidio, mirum quantum Persae gauisi sunt; et quanquam nuncium de Sinane a summa negotiorum remoto acceptum aegerrime ferrent, quod eum paci Persicae studere perspectum haberent, et legatum suum indignis modis habitum dolerent, tamen sic disserebant, antequam nouus bello imperator delectus esset, necessariis rebus ad nouum bellum sub nouo duce gerendum comparandis tantum temporis elapsurum, vt nihil magni momenti eo anno moliri possent, idque vt sibi persuaderent, maxime confirmabantur, Mustafae Manucciaris dissidio, quo ipsi necessitatem impositam existimabant, si se saluum vellet, vt Turcorum partibus desertis cum Simone, cuius sororem vxorem duxerat, opes contra communem hostem coniungeret, et vterque qui coniunctos limites habebant, ipsi suis opib. Armeniae ingressu Turcos prohiberent. interea Mahametes Hodabenda ne tempus illud sibi fortunae beneficio concessum perire sineret, bello quod ad filium minorem natu ad officium reducendum iam pridem gerendum destinauerat, impendere statuit, a Merize Salma inter purpuratos suos principe, et qui filiam Emiri grandiori filio in matrimonium elocauerat, praecipue incitatus. Abas Merizes, id erat nomen alteri filio, in Herianam praefecturam a patre quasi relegatus fuerat ad mare Caspium sitam et Tatarorum excursionibus oppositam, in qua non se pro regis filio aut praeside gerebat, sed regiis sumptis titulis cuncta pro animi libidine moderabatur; et vltimo bello Turcico cum ad regni delectus citaretur, contumaciter venire recusauerat, et quo minus praefecti suae Satrapiae subditi ad signa comparerent, auctoritate sua vetuerat. haec ei crimini ab infestis inimicis tribuebantur, ac inprimis a Merize Salma, qui regnandi olim sub genero ad insaniam cupidus omnia impedimenta praeceptae animo potentiae suae obiecta remouere satagebat. is igitur expeditionis contra Abam Merizem suscipiendae auctor patri existitit; quae postremo ipsi fatalis fuit. ad eam profecturus Hodabenda res ante domi ordinat, et contra Turcorum conatus, si
quid per absentiam suam molirentur, limitem firmat. Osmani purpurato, qui Derbento occupato ad Iberiae fauces in Caucasi radicibus Pylas ferreas valido praesidio tenebat, Emangulem Chanum, cuius virtuti multum fidebat, cum delecta manu opposuerat, vt Siruanum siue Mediam Atropatenam ab excursionibus Turcorum tueretur. Emiri filio itidem commiserat, vt Taurisium, Nassiuanum, Reiuanum et circumposita Ioca propriis viribus, et si opus esset, Turcomannorum opibus, quas in propinquo paratas ostendebat, defenderet; idque negotij Emir, potius, vt auctoritatem tueretur, et patri morem gereret, susceperat, quam quod se tantae belli moli sustinendae parem existimaret. itaque nihilominus et ipse patrem ad expeditionem secutus est. his actis Hodabenda Casminum versus tendit, cum circiter XX bellatorum OIO, et Geilano ac mari Caspio ad laeuam relicto, ad dextram Sira et Cassano, per Terracanensem viam venit Sibranam, et inde Sasuarium quae prima Heriensis Satrapiae vrbs venientibus ab ea parte occurrit. clausis a praefecto portis aliquandiu restitatum, dum moram irae regis interponi et purgandis suspicionibus ac criminibus spatium concedi consultum ducit. sed vim faciente Menze Salma, qui omnem moram consiliis suis perniciosam iudicabat, scalis admotis oppidum postremo expugnatur, tanta celeritate, vt praefectus fuga periculum anteuertere nequiuerit; qui captus mox in ipso expugnationis calore securi percussus est. inde terrore sui sparso Hodabenda vlterius pergit, et vicinorum locorum praesidiis secum assumptis, ac plerisque praefectis, quod Abae consiliis turbulentis participasse dicerentur, eadem praecipiti ira supplicio affectis, per Tursim, Durbatum, et Coranum iter habuit, ac tandem ad Herim peruenit. vrbs est situ et moenibus firma, profundis aquarum canalibus vndique circumdata, olim a Tamerlane famoso orientis vastatore instaurata. eius oppugnationem cum diuturnam fore appareret, Emire, si vim pati cogeretur, ad extrema obstinato, et praefectis, qui circa eum erant, ex desperatione animos sumentibus; Hodabenda haec animo reputans in diuersa rapiebatur, iam poenitentia subeunte, quod externo cum tam potenti hoste bello domesticum, instigante Salma, temere miscuisset. his accedebat naturalis affectūs vis, quae contra omnem quantumuis iustae vltionis impetum valebat. itaque ad primum vrbis, qua inclusum filium sciebat, conspectum, paterna viscera commota sunt, ac domesticis, qui ingenium principis nouerant, statim manifestum fuit, patrem vel minima satisfactione placari posse. idque clam Abae Merizae a fidis significatum, qui Salmae tot clarorum virorum recenti cruore nondum satiati, et adhuc regio sanguini inhiantis immanitatem detestabantur. nec salutaria amicorum monita neglexit Abas; sed continuo datis ad patrem et Emirem fratrem literis, vim deprecatur, verbisque ad omne obsequium demissis ostendit, si quidem ad se ditione omni et imperio spoliandum venissent, posse melius aliorsum imperij vireis verti; patere victoriis Bactrianos, et felicissimas Indiae proximae regiones, quas imperio proximo adiungi, quam innocentem Persici nominis principem, qui et ipse aliquid ad amplificandos Mahometani imperij fineis conferre possit, opprimi magis intersit. si vero aliquid peccasse, aut contra patris maiestatem, aut eam, quam fratri natu grandiori debet, reuerentiam admisisse arguant, paratum se castigationem, quam vterque velit, subire, et vel Satrapia cedere, aut denique vitam ipsam pro satisfactione offerre. saepius repetita in consessu literarum tanta reuerentia scriptarum lectione varie animi affecti sunt. nam continuo ira patris deferuere, ac fratris ipsius querellae languescere; tum vbique in castris et inter proceres murmura exaudiri Salmam incusantium, qui ambitione caecior an vltione truculentior, incertum, omisso bello Turcico patrem contra filium armasset, et ciuilibus dissidiis, cum maxime concordia contra externum hostem opus esset, regnum Persicum implicuisset. ad literas vero Abae responsum; non vt eum imperio spoliarent, patrem filiumque huc cum exercitu venisse, sed vt mali exempli contumaciam coercerent, qui calamitosis regni temporibus cum a potentissimo
hoste peterentur, regem se Persarum impia audacia inter suos vocare non dubitasset, et ad delectus citatus non solum non comparuisset, sed praefectis sibi subditis, ne venirent, enixe vetuisset; quae vbi in se dici intellexit Abas, paratum purgare se a criminibus obiectis ostendit, et si quidem fides de non violandis legatis interponatur, missurum delectos, qui innocentiam patri fratrique firmis rationibus ac documentis approbent. fide data et accepta, missi duo ex primariis Abae consiliariis, qui et aetate et prudentia insignes benigne ab Hodabenda excepti, more suo per coeli conditorem, qui aerem circumfundit, terram in imo fundauit, et cuncta ex nihilo creauit, per Halim sectae Persicae auctorem, et legem ipsam a vate suo promulgatam iurarunt, nunquam quidquam de criminibus obiectis Abae in mentem venisse, prolatisque literis et instrumentis eum regios titulos nequaquam sumpsisse, aut quidquam in regni perniciem animo agitasse; quinimo pro felicibus contra Turcos successibus et Deum orasse, et vt supplicationes per totam Heriensem Satrapiam publice haberentur, sedulo mandasse. quod vero auxilia ad bellum Turcicum exsua Satrapia non miserit, non id contumacia, sed necessitate factum, quippe ingruentibus ab ea parte Tataris Zagataiensibus et Iesselbassis, a quibus non minus, quam a Turcis, Persico imperio periculum immineat. his se rationibus Abam, cum ad delectus citaretur, apud Salmam per literas, quarum exempla proferebantur, saepius excusasse; quas ille maligne, vt patrem contra filium accenderet, suppresserit, et quasi imperia paterna detrectaret, vt perduellem apud ipsum insimulauerit. proinde orare Abae nomine, vt si criminum obiectorum reus comperiretur, ei libertas et Satrapia adimeretur, in idque se obsides venisse testabantur, subinde terram in signum deuotissimae seruitutis ac fidelis obsequij coram Hodabenda deosculantes; sin vero innocentiam suam Abas regi approbaret, petere, vt poena tahonis in accusatores statueretur, qui patrem cum filio committere, et tam alieno tempore exercitum e limite deducere regem per calumnias inductum coegissent. earum vero architectum esse Salmam, qui principis ingenio abutens, vt priuatae ambitioni seruiret, limitem praesidiis vacuare, et regnum manifesto periculo obiicere non dubitauerit. et vero putare Abam, harum fraudum fratrem Salmae generum ignarum esse, et inscio illo has calumnias contra se structas, ac confidere pro animi aequitate, qua praeditum Emirem sciat, vtiis detectis potius generis et fraternae coniunctionis, quam soceri et adfinitatis rationem sit habiturus. audita seniorum oratione Hodabenda paucis respondit; si vera essent, quae dicerentur, digno seueritatis in calumniatores exemplo constituto se effecturum, vt omnes intelligerent, non minus sibi filij, quam aliorum subditorum salutem curae esse. itaque vocati prouinciae proceres praefecti, Senatores, rationales, quos modo coniunctim, modo singillatim interrogatos cum consentanea legatorum dictis dicere animaduerteret, tandem Abam innocentem pronuntiauit, idemque Emiri, pertentato prius eius animo, vt crederet, persuasit. cumque ab eo postea quaereret, quibus rationibus et indiciis inductus tam sinistram de fratris consiliis opinionem concepisset, ille ingenue se a socero suo Salma, cuius fidem et prudentiam semper perspectam habuisset, plene persuasum fuisse, respondit; nec putasse vana, quae ille tam bene, vt sibi videbatur, erga regem regnumque affectus tanquam vera affirmaret. inde exortae contra Salmam procerum ac praefectorum querellae iam audacter post detectam tantam calumniam illum, tanquam seditiosum, nouarum rerum cupidum, crudelem et iniquum accusantium; qui cum non ignoraret veras caussas, cur Abas auxilia patri non summitteret, eas de industria patrem celasset, et intempestiue suscipiendae expeditionis, ac tot procerum praeter ius ex ea occasione interficiendorum auctor exstitisset. igitur omisso bello tota irarum tempestas in miserum Salmam incubuit, genero ipso eius patrocinium deserente, apud quem imperij salus et fraternae concordiae vtilitas contra soceri importune ambitiosi caritatem praeualuit. ita Abas in gratiam a parente receptus et cum fratre reconciliatus;
Salmas, vt damnosae expeditionis pericula et incommoda lueret, capite plexus est: egregio aulicis exemplo, ne potentiorum atque adeo proximitate coniunctorum simultates per calumnias alant, et exacerbent. nam fere vsuuenire, vt ij reconcilientur, et depositas iras in ministros primarios vertant, ac veluti ex pacto alteri ab alteris inuisos sibi ad poenam deposcant, hic exitus expeditionis Herianae fuit, longe alio ac feliciore, quam speratum fuerat, successu confectae. inde Hodabenda Casminum cum exercitu reuersus, summa suorum laetitia exceptus est, quam nonnihil turbauerunt allati sub id de nouis Turcorum apparatibus et nouo delecto imperatore nuncij. de Osmane initio cogitauerat Amurathes, quem ad bellum in Atropatia gerendum destinauerat; sed postea mutauit et in praesens Ferhatem purpuratum matura aetate, sed fortitudine iuuenili praestantem, animo ferocem, propositi tenacissimum et ad casus inopinatos imperterritum, ac sibi maxime fidum delegit, cum mandatis, vt Teflisium comeatu milite ac nouis munitionibus firmaret, et damna ac iniurias a Manucciare Mustafa acceptas vastata eius regione vlcisceretur. postea cum per Maxudem Persam, quem relicto principe suo ad Turcos transfugisse superiore anno diximus, de profectione Hodabendae contra filium cognouisset, alia mandata Ferhatae dedit, vt Reiuanum in potestate redactum firmaret, et viam, quae Carsa Reiuanum ducit, tutam praestaret. sic enim insidias, in quas Turci tam saepe praecipitent, vitari, et ad Taurisium inuadendum, quod vnice exoptabat, aditum patefieri. interea placere, vt odium contra Manucciarem dissimuletur, eiusque opera ad comeatum Teflisio inferendum vtili purpuratus pro prudentia sua vtatur. secundum haec ineunte anno proximo, qui fuit Salutis XXCIII supra millesimum quingentesimum, pronunciato Ferhatae summo belli contra Persas gerendi duce mandata ad prouincias Otomanico imperio subiectas mittuntur, vt condicta die militares copiae Erzirumum conuenirent. igitur Tripoli Syriae, Damasco, Alepo; ex Iudaea vniuersa, Palaestina, Mesopotamia, Babylonica, Bassara; et in Asia minore, ex Sebastopoli, Maronia, Bithyniae prouincia, Capadocia, Cilicia; in Europa Graecia et Pannonia copiae euocatae sub ducibus suis iter ingressae sunt. ipse Ferhates accepto ab Amurathe vexillo Constantinopoli Chalcedonem, factoque per Amasiam itinere Erzirumum venit. tum comeatu sagmatariis iumentis imposito, et tormentis ac omni bellico apparatu instructo Carsam versus cum vniuerso exercitu et magno fabrorum numero tendit, quo octauis castris venit. inde Reiuanum versus iter persequitur, et inter eundum in scopulo munitionem erexit, trium dierum itinere a Reiuano, quam impositis tormentis et CCCC bellatorum praesidio firmauit. Reiuanum Tocmacis ditionis oppidum in Armenia dorso montis adiacet, tanta altitudine, vt caelum inter nubeis abscondere videatur, ideoque niuibus aeternis et glacie rigeat; monti subiecti sunt campi omnium frugum feracissimi, riuis ex vicinis collibus scaturientibus, qui in Araxem exonerantur, irrigui, et pascendis pecoribus et armentis maxime opportuni. oppidum VIII dierum itinere a Taurisio abest, Nassiuano, quod quidam Artaxata fuisse volunt, Marancio et Sophiano interpositis, amoenitate hortorum conspicuis; ad quae loca per montes horridos et confragosis vallibus distinctos impedito ad copias deducendas itinere peruenitur. sic autem positum Reiuanum, vt a VIItrione Teflisium, ab Austro Calderanos campos respiciat, Vannum ad ortum habeat obiectum. oppido citra certamen occupato, consultatum inter duces de loco munitioni exstruendae deligendo, et placuit, vt in aedibus ipsius Tocmacis arx fabricaretur, quae ambitu suo Palatium et hortos amplissimos complecteretur. ea XV dierum spatio ad eam altitudinem perducta fuit, vt muris ac fossa amne in eam deriuato cincta contra impetus hostileis tuta esset. praererea arx interior in ea erecta, quae emineret, et in subiectos campos late despiceret, additis magno numero tormentis, et valido VIII OIO siue militum siue mancipiorum praesidio, cui a Ferhate impositus Sinan purpuratus Cicadae
illius famosi adeo toto mediterraneo mari ducis F. qui in prima pueritia captus et in Selimi II conspectum perductus oris ac totius corporis pulcritudine et virtutis innatae indole tantam apud eum gratiam meruit, vt vix ex ephebis egressus Praetorianorum praefectus constitutus sit. Tocmaces constructa a Turcis ad Reiuanum arce vltra modum turbatus et iritatus fuit, quod id ei praeter spem accidisset, nec vllis ab Emire, qui Taurisij interea quasi ad spectaculum sedebat, subsidiis, quamuis eum enixe rogasset, adiutus esset. itaque ad Hodabendam, qui Corasani erat, literas acerbitatis plenas dederat, quibus periculum suum perfidiosa dissimulatione neglectum conquerebatur, et oblique Emirem perstringebat, quasi occulta ad Ferhatae conatus conniuentia se pro salute communi excubantem, ac foederatos Georgianos tam necessario tempore deseruisset. interea ab amicis Georgianis vndique copias, quas potest, cogit, quarum ope fretus continuis contra Turcos excursionibus, et modo C, modo plures carpendo et crudeliter interficiendo animum vltione ardentem vtcunque explebat. Ferhates imposito nouae munitioni praesidio discedit, et facto per castellum nuper a se in via exstructum itinere Carsam versus exercitum reducit. Ossainus cum Cicada relictus Giambulati supra commemorati filius, cuius ea fecunditas fuisse perhibetur, vt antequam moreretur, ex se genitos seu descendenteis XXCVI heredeis videre potuerit. post Turcici exercitūs discessum Cicada semel atque iterum cum Tocmace conflixit, totiesque victus, atque aliquando vulneratus tantum non in hostium potestatemvenit. postquam Carsam rediit Ferhates, multa inciderunt, quae prosperum rerum cursum interbarunt. nam exortae mox suspiciones, quasi belli pertaesi in limite reguli cum Persa coniurassent; ob idque quidam Curdus reuinctis post terga manibus coram purpurato sistitur, qui statim eius iussu non edita caussa ad terrorem, vt creditur, ceteris iniiciendum securi percussus est. allatus sub id et nuncius de Manucciaris Mustafae defectione. is superiore anno a Mahamete insimulatus apud Amurathem, quasi cum Georgianis occulta consilia agitans in insidias Turcos auxiliareis praecipitasset, et poenam a Mahamete paratam geminata aduersus Mahametem ipsum iniuria generose vltus esset, ab eo tempore animi anxius fuerat. et quanquam Sultanus, qui Teflisium quauis ratione sibi nouo praesidio firmandum proposuerat, non solum iniuriam dissimulasset, sed auxilij per Mustafam introducendi consilium cepisset, ille nihilominus propius res respiciens occasionem ab eius obsequio discedendi quaerebat, quam tum fortuna ei obtulit. nam nouum subsidium Teflisium introducere iussus, accepta a duobus ianitorum praefectis ac totidem regiis cubiculariis pecunia ac comeatu cum se in viam cum IO delectis ex suis dedisset, in Simonem, cuius sororem, sicuti dixi, vxorem duxerat, siue casu siue ex compacto incidit, qui iuxta pia ac vehementi oratione cognatum increpitum, quod aeternae vitae bonis fluxae ac falsae huius interusurij felicitati posthabitis Christiano nomini renunciasset, vt veri Dei, qui vnus et trinus est, iuratos hosteis sequeretur, pudore et morsu simul conscientiae iniecto, ad haec proprio periculo monitum perpulit, vt impia superstitione abiecta errorem agnosceret, et quamprimum se cum fortibus verae fidei propugnatoribus ad exstirpandam Mahumetanam sectam coniungeret. itaque mox mutata religione, quo fidem suam magis Simoni approbaret, duos praefectos ac cubicularios regios comprehendi iussit, et nouum foedus cum Simone, diuisa cum eo Turcica pecunia, ictum captiuorum, quos securi percussit, sanguine obsignauit. quo nuncio accepto in furialeis iras exarsit Ferhates, et fidem sollemni iureiurando obstrinxit, Mustafae iniuriam Othomanico nomini factam minime inultam fore, sed antequam e prouincia decederet, ferro flammaque se eius ditionem vastaturum. interim cum praesidiarij, qui Teflisij erant, comeatūs penuria periclitarentur, iis subueniendum ante omnia ratus, Hassani purpurato, qui primus, cum Mustafas summae rerum praeesset, auxilium in oppidum feliciter intulerat, et Aliculim Chanum Persam ceperat, negotium dat, vt
nouo subsidio locum firmaret, in id consignatis in eius manus XL OIO ducatorum et copiosa annona, cui deducendae attributa XV OIO delectorum manus. decem dierum spatio susceptum et feliciter confectum negotium, in itu et reditu leuibus proeliis tantum consertis, et amissis aliquod sagmatariis iumentis. mox et missus Resuanus purpuratus cum V OIO delectis, vt fidem a Ferhate datam liberaret, qui ferro flammaque Altuncalam, Carachalam, et alia Manucciaris ditionis loca haut minore, quam imperatum fuerat, immanitate vastauit, armentis et gregibus abactis, ac innumeris capitibus in miseram captiuitatem abductis; tantaque Turcorum intemperies fuit, vt quaecunque loca pedibus calcarent, non vestigiis humanis, sed fulmine tacta viderentur. inde reuerso ad Ferhatem, qui iam Ardacanum processerat, Resuano, per Oltianam viam Erzirumum iam inclinata tempestate reditum est, ac statim dimittitur exercitus, datis de successu rerum ad Amurathem a Ferhate literis, quibus et impetrauit, vt Hassan ob rem bene gestam veste, hasta et scuto inauratis donaretur. ipse Erzirumi mandata Sultani in sequentem annum opperiens, reliquum hiemis exegit. diuersa parte Osman, qui ad Pylas ferreas haerebat, fidos ad Portam ablegauerat, qui mitti peterent praetorianos scloppetarios, artifices fundendarum machinarum peritos, architectos fabricandis tam minoribus quam maioribus triremibus, socios item naualeis, cum eorum praefectis. praeterea rogabat, vt pecunia iuuaretur, et aliqui ex Graeciae et Asiae minoris, necnon Sebastiae praefectis summitterentur. nec abnuit Amurathes. igitur cum ij ad Osmanem venissent, fabricandis triremibus aliquandiu temporis insumptum, quibus Caspij maris litora crudeliter infestata sunt. ablegatae et terrestres copiae, vt tam Atropatensium, quam finitimorum agros non minus amicorum, quam hostium rapinis dirum in modum agerent ferrentque; quae plerunque magno suo cum detrimento ab excursionibus illis reuertebantur. capta in Atropatia Sumachia, in eaque praefectus et rationalis constitutus fuit. nec longe a Portis ferreis Tabbassara et Cabba in potestatem Turcorum venerunt; quibus locis praefectos cum idoneis praesidiis, machinis bellicis, ac annonis Osman imposuit. Vt in Asia et apud Turcos, sic et in Christiano orbe variis casibus hic annus insignis fuit. Romae magna annonae penuria fuit laboratum, ex qua maxima caritas secuta, ita vt tenuiores, qui parum obsonij comedunt, sed solo pane aluntur, octo baiocis, id monetae genus est, in panem cottidie ad vescendum consumerent. quae incommoditas ad duos menseis durauit. postea quod Pontificiorum ministrorum siueauaritia siue negligentia peccatum fuerat, Pontificis cura ac benignitate resarcitum est. tristior ex quorundam nobilium et satellitum dissidio casus incidit, qui Pontificis animum non mediocriter perculit. caritati praeter caeli intemperiem caussam dare exules creditum erat, qui nimium quam multi toto Latio erant, ad portas vsque vrbis frequenter excurrentes, et infestas latrociniis vias facientes frumenti importationem impediebant. in eos proinde minacibus edictis propositis, vt seuerius animaduerteretur, mandatum fuerat. et quia fauore nobilium confisos eos etiam intra vrbem recipi et latere compertum erat, negotium datum Io. Baptistae Bozellae Asisinati latrunculatorum in vrbe praefecto, vt latenteis vbicunque diligenter conquireret, et coram iudicibus sisteret. is cognito, in aedibus Vrsinorum, quae ob splendorem familiae iure asyli ab antiquo gaudent, et, quamuis sublatis illis a Pontificibus immunitatibus, id iuris quantum possunt, retinent, per absentiam dominorum cum comitatu suo aedeis in Senensi platea init, et post exiguum paucorum hominum, qui reliqui in iis erant, non tam certamen, quam dissensum, cum in eo esset, vt captiuos secum adduceret, superuenit Raimundus Vrsinus, Iordani Vrsini, qui sub Henrico II diu honorifice militauit F. cum Silla Sauello, et Octauio Rusticio, praefectumque allocutus, rogat eum, vt captiuos dimitteret, nec loci siue religionem siue immunitatem violaret. cum praefectus recusaret, exacerbatus Vrsinus in verba contumeliosa prorupit, vicissimque
contumeliis petitus cum iniuriam non ferret, neque tamen e dignitate sua existimaret, hominem, vt rebatur, sua ira indignum ferro percutere, virga, quam equitans gestabat, humerum praefecti strinxit. quam iniuriam ille non qua debuit moderatione tulit, sed ad suos, qui scloppetis, bipennibus, et gladiis armati erant, conuersus imperat, arma expedirent, et manus in percutientem iniicerent. nec segniter praecipiti mandato parent satellites, displosisque scloppetis Rusticucius primus sternitur; Vrsinus et Sabellus tam grauiter sauciantur, vt ex vulneribus post biduum obierint. ea re mirum quantum animi in vrbe commoti sunt. nam mox clientes familiae Vrsinorum mussare; plebs Vrsinis fere addicta factum detestari, nobilitas vniuersa, etiam quae Vrsinis minime fauebat, tamen suam caussam agi rata, seque in ordinem cogi indignata, fremere, tumque occasione capta Vrsini cum amicis passim discursare, vias insidere, percussores vbique vestigare. ex iis reperti quidam statim festinata vltione confossi. Bozella post facinus patratum sero magnitudinem eius agnoscens vrbem deseruit. Pontifex vir miti ac timido ingenio, qui factum nollet, et tamen infectum reddere non posset, in tanto tumultu pro remedio dissimulationem adhibuit, ac primo plebs furori paullum indulgendum censuit, ratus mox eam, vbi impetus resedisset, poenitentia subeunte ad officium sponte redituram. interim capti quidam ex satellitibus, qui aliorum criminum praetextu ad placandum tumultum capite luerunt. siquidem ad auctoritatem suam pertinere existimabat Pontifex, ne propterea plecti viderentur. ex fuga et retractus Bosella, qui temeritate sua caedibus caussam dederat, et paullo post ob aliam caussam securi percussus est. nec tamen heic malum stetit. nam Ludouicus Raimundi frater homo peruicaci audacia, et qui vitam eripi sibi quam illustrissimae familiae decus calcari patientius ferret, iniuriae tantae impatiens Vincentium Vitellium Iacobi Boncompagni Pontificis F. et Ecclesiae gubernatoris vicarium, cuius mandato id factum sibi persuaserat, dum sub vesperam in cisio sedens domum rediret, aggressus interfecit. quamobrem solum vertere coactus aliquandiu exulibus se ducem praebuit, magno sui per totum Latium terrore sparso, et ad extremum in Veneta ditione, de qua maiores sui tam bene meriti erant, receptum habuit, infelici tamen exitu, vt in sequentibus videbimus. missi interim in Picenum et Vmbriam Sanflorianus et Christophorus Boncompagnus Rauennae archiepiscopus Cardinales, qui exules licentiose grassanteis compescerent, et in receptatores seuere animaduerterent. Nec paullo quietiores apud nos res erant, vbi Regem quamlibet otio et priuatis affectibus intentum multa discruciabant, aeque de fratris vtraque fortuna sollicitum. nam si res ei ex voto succederent, ne Belgij opes in se olim verteret, metuebat; et ad securitatem regni ac famam, qua imperia constant, pertinere existimabat, ne frater non solum fortunarum suarum, sed nominis Gallici, si secus quid accideret, iacturam faceret. eo fiebat, vt neque auxilia ei omnino negarentur; sed neque satis valida, et in tempore submitterentur. nam prudentiores circa Regem ita censebant; quando res eo deuenisset, vt Belgium antiquum ac legitimum dominum eierasset, omni ratione enitendum esse Regi, vt membrum a reliquo regni corpore auulsum data occasione cum ipso conglutinaretur. sic enim optime securitati eius consuli tanta accessione facta. neque vero patiendum esse, vt alter quiuis occasionem hanc in vsum suum arripiat, ne in Belgio vt alias constituta belli arce inde, cum volet, publicam regni quietem conturbet. vt autem, quam minimo sumptu ac negotio fieri posset, eam Belgij quam Andinus nunc tenet, partem nanciscatur Rex, consultum videri, ne fratri opem vllam ferat; sed eum ad summas angustias, quod breui eueniet, redigi sinat, vt tandem Regis se arbitrio permittere cogatur, condicionesque, quas velit Rex, accipiat; sic enim futorum, consumptis Ordinum et Andini opibus, postquam Philippus iam eleuata apud mercatores ob non persolutas superioribus temporibus vsuras fide ab omni externo auxilio inops proprias pecunias ac facultates consumpserit,
vt Ordines et Andinus ad opem Regis implorandam adigantur: illi quidem, quod desperata cum Philippo post tantam iniuriam reconciliatione alium quempiam principem sibi necessario asciscendum intelligant: hic, quod honestius ducat, se fidei Regis ac fratris summittere, quam parta tanto labore ac sumptibus summa cum nominis sui infamia hostib. aut aliis relinquere. interea, aiebant, Rex quasi in specula sedens et ad omnes occasiones intentus pecuniam, militem, ac cetera ad futurum bellum necessaria comparabit, et quid Imperium, Caesar, Austriaci in Germania, ac denique Hispani molientur, quasie longinquo explorabit, et pro temporum conditione negotia. sua ordinabit. tum dispositis rebus Regi ad apertum contra Philippum bellum veniendum erit, hac ratione, vt ante omnia impediat comeatūs in Belgium importationem. id autem perfacile erit, classe in portubus, quos optimos circum habet, instructa, cum contra nullos idoneos Hispanus habeat; rursus copiae adMosae et Rheni confluentem mittendae erunt, et in Lucemburgensi agro exercitus alendus, ac si fieri possit, Lucemburgum, Theodonis-villa, et Monmedium in potestatem redigenda. quae si fiant, excluso ab omni parte in Belgium aditu, florentissimae illae regiones paruo negotio ac fere citra sanguinem sub manum regis venient; qua in re cauendum summopere erit, ne res proelij aleae committantur, sed Galli contenti excursionib. infestis praedas agere et interdum messem corrumpere, commodis locis castra muniantj; de cetero a proelio abstineant, exipectentque, dum obfirmatiores populi vltro necessitate vrgeate deditionem faciant, neque vero si adeo commoda proelij occasio detur, iis omnino pugnandi libertate interdici debebit, ne animorum vis et impetus, quo Galli plurimum valent, nimia patientia retundatur, et cum opus erit, ad pericula hebescat. quod tamen raro nec nisi opportunitate summa inuitatis faciendum erit, eo minore periculo, quod si, vt saepe accidit, euentus non reipondeat, paratiores habeant in limite copias, quibus damnum acceptum sarcire possint. hostibus autem semel victis, vno proelio debelletur. hae rationes et commoditates Belgij in potestatem redigendi ab illis Regi proponebantur. quam ad expeditionem vt eum magis incitarent, nisi condicionem acciperet, belli in Gallia habendi necessitatem ipsi impositam obtendebant, sicque disserebant, fratre opibus ac facultatibus destituto ac belli vlterius pertaeso, mox inter eum et Ordines mutuas querellas, ex querellis contemptum ac discordias exorituras, cum neutri omni re exhausti in alterius fide aut opibus sibi quidquam praesidij esse sentient, ac proculdubio fore, vt Andinus, pactorum oblitus, loca quae poterit, securitatis ae defensionis suae caussa occupet, eoque facto in Galliam reuersurus sit, iniuria tanta accepta iritatus, et de fratre querellam apud omnes ordines facturus; tunc; repetitum iri rationes ad Senatum Parisiensem initio huius belli et ad alias regni Curias transmissas, se id negotij maiorum suorum, inprimis parentis et aui exemplo suscepisse, qui cum vnius oppidi aut loci muniti caussa tam damnosis bellis se implicare minime dubitauerint, eo sibi maiorem habendam gratiam, qui non vnum oppidum aut propugnaculum, sed integras prouincias oppidis et opibus florenteis sui iuris fecerit; quas tamen Rege auxilia denegante maxima cum nominis Gallici infamia deserere cogatur. tum ad fratris inuidiam multa additurum; negligi commodissimas opportunitates regni limites proferendi, ac contra hostileis impetus muniendi, vnde non solum magnumdecus ad regnum redeat, sed hoc proculdubio commodum sit subsecuturum, vt populus tot intoleradis tributis grauatus, olim omni onere leueturquae si ad commouendos regni Ordines parum valitura sunt, ad extrema remedia eum descensurum, et incusata ciuili administratione postulaturum, vt conquentus Ordinum celebrentur, quorum exsententia res confusae ordinentur, regni securitati ac dignitati prospiciatur, populus tributis leuetur, aulicis mancipiis, quae nihil aliud quam gratiam vilib. obsequiis et questum consectentur, facessere iussis, consilia rep. digna capiantur. ita enim fore, vt quando nihil praeter amplitudinem, decus, ac salutem regni ambiant, Ordines vel inuito rege sibi suppetias
decernant. si ergo quod Deus auertat, ex desperatione eo Andinus deueniat, videndum Regi, quanto cum vniuersi regni detrimento ac regiae maiestatis imminutione id secuturum sit. proinde periculo in tempore praeuertendum, spretaque Hispanorum amicitia quamprimum de rebus Belgicis serio cogitandum, et consilia non solum regno vtilia sed necessaria capienda esse. his rationibus victus potius quam persuasus Rex, quanquam ab omni consilio generoso alienus, atque adeo futuri securus praesentibus voluptatibus decus et securitatem regni posthaberet, tamen cum nutare videretur, qui circa eum erant siue insita ignauia, siue rebus Hispani in occulto fauentes cum contradicere aperte non auderent, viam mediam institerunt, qua honestioris consilij rationem eluderent, et his condicionibus, quas Ordines Belgij minime admissuros norant, Regem cum iis pacisci paratum ostendunt, si caueatur fratre sine prole decedente, regem Galliae ac posteros eius in Belgij hereditatem successuros; alioqui durum videri, vt se tanto bello temere implicet, grauibusque sumptibus se regnumque oneret, nulla emolumenti exeo obuenturi aut refundendorum sumptuum in posterum spe. vix tandem his condicionibus cum regina a Rege impetrasset, vt fratri ad bellum Belgicum suppetiae e Gallia darentur, reiectis ab ordinibus condicionibus, negotium omnino omissum est, Rege occasionem a generosis consiliis discedendi quaerente, et repertam auide arripiente. at Andinus, qui quid in aula ageretur, per parentem et alios certior factus minime ignoraret, iam futuri anxius animo agitare cepit, qua ratione angustiis ac calamitatibus, de quibus ab amicis, quos in Gallia habebat, admonebatur, quasque iam mente concipiebat, se extricare, et effugium in tempore parare posset. nullum autem commodius remedium visum, quam si praecipua Belgij loca sui iuris faceret, eaque cum plena potestate armis teneret. nam Beigas natura feroces deficientibus auxiliis subito mutaturos, et fastidio sui subeunte cum Philippo veteri domino reconciliationem tentaturos, eoque magis, quod se expulso pro tanto beneficio aliquid gratiae in religionis caussa, quae eos hactenus remorata sit, se ab Hispanis impetraturos sperent. alioqui instabilem ac parum firmam esse spem, quae in plebis ad quamuis auram mutabilis et religionum diuersitatibus scissae ingenio collocatur. his accedebant hominum, qui circa ipsum erant, rebus propriis magis intentorum, quam de fide et existimatione principis sollicitorum voces et veluti expostulationes; vsque quo tandem suae potentiae illudi pateretur? suos cum miseria, egestate, inedia inter iurgia et contumelias assidue conflictari. militi stipendium, et quae ad vitam necessaria sunt, denegari. vulneribus, morbis, quasi inter hosteis versentur, cottidie perire. haec praemia pro tot exanclatis laboribus, ac periculis superatis rependi. in Ducem titulos inaneis et vmbram imperij collatam; penes alios summam rerum potestatem esse. iam tandem expergiscatur, et dignitatis suae memor potestatem iure delatam armis tueatur. igitur re deliberata inter conscios, condicta dies ad XIII Kal. Febr. qua Brugae, Antuerpia, Dunkerka et alia munita circum loca occuparentur. id clam Monpenserio, Vido. Lauallo, Rupifulcaudio comitibus et Auantinio actum, quos si res ex voto succederet, fortunam secuturos, et consilium post successum laudaturos sibi peruaserant. dum omnia instruuntur, Dux ne nihil ageret, Henricum Guferium Bonniuetum Eindouiam versus, haut longe a Silua-ducis mittit, qui Henrici Schermerij, qui oppidi situm apprime nouerat, opera locum noctu inuadit; ipse Schermerius primus moenia superauit, et post exiguum certamen, quo L circiter Epirotae in praesidio relicti caesisunt, oppido potitur VII Eid. Ianuar. reliqui praesidiarij, qui in munitionem proximam confugerant, vitam saluam pacti mox deditionem fecere. paullo post Helmonta, Horsta, et alia loca firma in potestatem venere, ita vt Silua-ducenses, et Bredani tam vicinis Gallis sibi metuere Geldriae ciuitates, quae Parmensis praesidiis non tenebantur, iam de condicionibus cum Duce agere inciperent. appetente demum tempore negotium
datum tribunis, qui in praesidiis vicinis erant, vt loca, quibus impositi erant, occuparent. ipse Dux Antuerpiam sibi sumpsit. principium a Dunkerka ob portus commoditatem factum, in qua cum legione sua erat Chamosius. is per Trelonij maris et Flandriae orientalis profecti absentiam rixa de industria excitata ob praedam a nautis praesidiariis factam arma contra oppidanos capit, nonnullisque interfectis, dum illi de iniuria conquesturi ad Ducem profecti essent, rursus vim facit, et simulato a Belgis praesidiariis metu eos oppido pellit, et vrbem in potestatem redigit. Dismunda item excitato incendio, dum oppidani ad illud restinguendum accurrunt, a nostris intercipitur. idem Teneramundae factitatum, Viluordae, et Vinocibergae, vbi Galli Belgas numero vincebant. Alosti, Neoportu, Ostendae cum idem tentatum esset, conatus non successit. Brugis paullum res a periculo abfuit. V cohortes Gallorum praesidio vrbis impositae erant, quarum metu Brugenses, cum adhuc esset oblcurus et incertus de Dunkerkae successu rumor, V aliis, quae Meninga ex compacto veniebant, transitum per vrbem permittunt. cumque hae ad forum vsque peruenissent, vlterius pergere recusant, ciueisque aliquot instanteis displosis scloppetis interficiunt. quo dato signo tribunus aliarum V cohortium suos arma capere imperat, et in curiam ciuitatis venit: quem mox Senatus ope stipendiariorum, qui arcem satis munitam tenebant, comprehendi iubet. ac dum vrbis ductores sub suo quisque vexillo conueniunt, ad cohortium duces scribit, eosque vt in Curiam euocat. qui vbi venerunt, et ipsi e vestigio comprehenduntur. ea re territae V cohortes, quae Meninga venerant, forum delerunt, et in aream Branbergam tendunt, atque inde per Cruceiam portam exeunt. Senatus interrogatis singillatim ordinum ductoribus ex iis cognoscit, Gallos Ducis iussu idem, quod Brugis tentauerant, et Antuerpiae ausuros; quapropter illos quamprimum vrbe emittit, ac postridie quid Antuerpiae actum esset plenius cognoscit. resautem in hunc modum accidit. Dux ante biduum omneis copias ad suburbia vrbis admouerat, quasi exercitum in vrbis conspectu lustraturus, ex eaque occasione plerique e nobilitate, qua fere Gallicae copiae constabant, ad Ducem venerant, quasi salutandi caussa, quibus mandatum, vt proxima nocte Croneburgam portam palatio principis vicinam cum armis occuparent, et per eam militem in vrbem immitterent. sed cum rumore sinistro iam tum de Gallis, quasi praedae vrbis inhiarent, sparso, et per Petrum Alostanunum vrbis consulem ad Ducem ipsum perlato catenas tendi, candelas passim per vicos accendi placuisset, mutata consilij ratio, et in crastinum. hoc est, in XVI Kal. Febr. dilatus conatus. eo die summo mane Dux in cubiculum Arausionensis per speciem honoris et officij venit, ire se ad exercitum praesentia aspecturum, comitemque optare ipsum Arausionensem significans. ille, qui de rumoribus iam cognouisset, et a quibusdam Gallis Protestantium religioni addictis ante monitus esset, qua erat animi moderatione, ob firmam minus valitudinem se excusare, coelum imbribus turbidum caussari, tum super suspicaci gentis ingenio praemissis quibusdam Ducem hortari, vt in vrbe manere vellet. Dux quidem assensu pro tempore simulato digreditur; sed moxre inter suos agitata, cum non diu tardaturos de successibus in aliis vrbibus nuncios prouideret, quamuis poenitentia fortasse subeunte iam rebus non integris ad destinata pergit. igitur mittit ad Arausionensem, qui vt coelum, ita consilium mutatum referrent; simul mature pransus vrbe cum suis proficiscitur. profecturo eo catenae et repagula platearum, quae ad duasportas ducunt, aperta solutaque fuerant, cum incertum dicerent stipatores, per vtram portam exire vellet, eaque de caussa tribuni ciuium Iacobus Falia Rubrae, et Iacobus Vierendelius Kipdorpiae portae astabant paucis comitati, quippe sub prandij horam dilapsis in domos suas ciuibus; et vici illius ac Kipdorpianae portae inquilini aliis in vrbis locis stationes agebant. honori abscedentis suum Philippus Schonouius vrbis Consul comitatum adiunxisse dicitur: quidam etiam scripsere, cum non multum processissent, Ducem quasi iam re confecta exultantem
minime iactationi temperasse, et humero Consulis ter percusso subiecisse; haec illa dies erit, quae vana principatūs imagine deceptum adhuc me deinceps verum rei Belgicae summumque Ducem imponet. tamen quo minus credam, facit perspectum Ducis ingenium secreti tenacissimum, et quod proinde minime verosimile fit, in iactationes tam intempestiuas iuueniliter erupisse. dum circiter cum CC equitibus Kipdorpiam portam versus equitaret, iuxta pontem sublicuim a stationibus perhonorifice salutatus est. heic re primum cum Monpenserio et Lauallo ac Rupifulcaudio comitibus communicata, cum et ipsi in partem vocarentur, Monpenserius facti atrocitate perculsus, et pro se pauca ac fide erga ipsum sua prolocutus, gentis decus, ex qua prognatus esset, non pati respondit, vt claritudini eius tam foedam labem inferret. itaque parendi necessitatem deprecatus, vt se excusatum haberet, Ducem rogauit. idem a Lauallo et Rupifulcaudio responsum. continuo quidam Gallus ad id destinatus, cuius nomen, vtinam et cum eo facti infamia, obliteratum est, ad stationem procedit, male habitum se ex equi calce assimulans, qui a Keiserio praefecto stationis perhumaniter compellatus e vestigio ipsum lorica forte defensum irrito pugionis ictu petit. id signum et principium patrandi facinoris fuit. confestim Galli comites ingruunt, ferroque stricto Hadrianum Vierendelium tribunum obtruncant, et statione deiecta loco potiuntur. inde in vrbem versus impetus, quem primi CC aulici equites, qui Ducem comitabantur, eius mandatu ingressi sunt, totusque repente exercitus conuersis signis sequi visus; Missam pro tessera, et sua in manu vrbem partamque victoriam clamitans. Dux ipse extra vrbem festinanteis stimulabat, et Heluetios, vt propere venirent, vrgebat, identidem vt a praeda abstinerent, rogans. primi circumposita hinc inde portae moenia occupant; alij vsque ad portam Caesaream sparguntur, potitique tormentis ea contra ciuitatem vertunt; alij per plateam Kipdorpianam ad pontem vsque vinearum; asij denique per plateam nouam ad ipsam vsque mercatorum basilicam, Bursam vulgo vocant, armati ac confusis clamoribus excurrebant, modo se amicos clamantes, modo caedem et exitium interminantes. contra atrocissimus ciuium clamor intra vrbem oritur, arma poscentium et sumentium. ignari quidam; alij praeuiderant, et quamuis diuersitate religionum scissi, tamen coniunctis animis pro vita, liberis, vxoribus in communi caussa miscent iras, et gnauiter se conatibus nostrorum opponunt. primum se turbatis ducem praebuit Reinerus Michaldus, dein Gaspar Pileo primarius centurio, vulgo Sergentum maiorem vocant, qui in Philippi Schonouij, qui interim se nostrorum manibus explicauerat, et in vrbem non citra vitae periculum reuersus fuerat, legione militabat. is tendi catenas prius solutas curaucrat. confirmatis tam praesenti defensorum virtute omnium animis crebrescit certamen. hinc ambitio et praedae sanguinisque sitis nostros vltione ob iniurias, vt sibi. videbantur, acceptas ardenteis; hinc vera virtus ciueis et pietatis ac suorum amor pro aris et focis. pugnanteis acrius accendebant. Arausionensis, qui in arce in extrema vrbe sita longe diuersabatur, ad tumultum tandem prosilit vix primo rumori fidem tribuens, donec ex pomerio rem serio agi incredibili animi maerore conspexit, et contra tendentem Feruacium cum iis, qui in vrbe remanserant, disturbat, captoque vincula iniici iubet. duce capto non paullum infractus Gallorum impetus. tandem caussa certamen diremit, quae nisi iusta subsit, pudore et conscientia terrente arma militi excutit. igitur nostris paullatim animi labascere; contra defensoribus crescere; omnis fexus, omnis aetas pugnam inter eos ciere, mirumque dictu conglobata mulierum multitudo atque imbellis plebs mutuis hortatibus tormenta admouere, quorum displosione inclusi catenarum repagulo equites disturbati sunt. languente demum primo Gallorum impetu tantus ciuium ardor memoratur, vt quibus glandes plombeae deessent, animis industriam facientibus numos marsupiis promptos et dentibus mansos protinus scloppetis indiderint et exploserint. itaque post horam mutata rerum facies;
ingens in porta mutuo se occursu impedientium strages edita; cruore et strue corporum oppletae passim viae, diro vbique ac deformi spectaculo. augebant horrorem spectantibus inter aceruos eminentia mortuorum aut spiritum adhuc inter gemitus ac cruciatus trahentium capita. multi cum portam cadauerum mole obstructam viderent, cum aliud effugium non haberent, se in equis e pomerio praecipites in fossam dederunt; inter quos fuit Tianius e Merodana familia vir nobilis Alosti praefectus, qui cum post desultationem enatasset, glande in caput adacta enectus est. Dux inter haec extra portam euentum opperiens, confluentibus ad eum primariis ducibus, et in iis Birono, qui maxime factum detestabatur, cum nemo porta, quam a suis teneri sciebat, egredi, multos per moenia in fossam praecipitari e longinquo cerneret, rem confectam putabat, iam frequentibus adulatorum gratulationibus. verum vbi suos esse, qui praecipitabantur, et in se suaque agmina ex vrbe tormenta explodi vidit, poenitentia sera ductus retro in castra concessit. iam cum nulli Gallorum se amplius defenderent, quidam e collegio sagittariorum, qui se in domuncula speculatoria supra pontem incluserant, ad portam venerunt, et transcensis cadaueribus cataractam demiserunt. inde vacuando loco labor impensus, in quo plus temporis fuit, quam in ipso conflictu. ex ciuibus circiter C cec dere; nec minor numerus postea ex vulneribus periit. in iis fuere clarioris nominis is, quem dixi, Hadrianus Vierendelius, Baltasar Thassius vigilum praefectus, Michaldus et Pileo, qui ad latus Schonouij pugnaus glandis ictu occisus est. ex Gallis OIO CC, et iu iis Claudius Bellouillarius Fani Aniani comes, et eius filius, Io. Turrius Landrius Castrorufus, Sanblancartius Bironi F. Sesseuallius Viluordae praefectus, Gedeo Pontius Vigeanus Francisci Pontij Mirambelli F. Iacobus Brilacus Argius Fonpertusius homo pugnax et ob egestatem audax, haut satis memor mandati Ducis, qui praedas prohibuerat, praematura auiditate, non exspectato euentu in domum locupletis argentarij inuaserat, et tanquam humanitate ductus imminentis exitij monet, nihil spei amplius superare ostendens, quam si aequis condicionibus ac praemiis amici officium demereatur. ille plenus fiduciae securitatem hominis admirans, nam iam ciueis in vrbe dominari intellexerat, vultu ad metum, dein ad modestiam composito gratias agit, simul hospitem quasi opibus recludendis in cubiculum ducit, vbi seruilibus plagis ipse comitesque conficiuntur. multis etiam ex iis, qui Protestantium doctrinae addicti erant, his immisti aut caesi aut capti sunt. Iustinus Nassauvius, qui cum Ducis aulicis venerat, perfugium in quadam domo habuit ac seruatus est. captus in vrbe praeter Feruacium et Arturus Cossaeus Constantiensis episcopus magnus Ducis eleemosynarius et complures alij, post modo fere sine pretio dimissi. Dux in Berchemia arce pernoctauit, loco incommodo sine comeatu et omni necessaria supellectile. inde Philippum Lantmeterum et Schorellium ciueis Antuerpianos forte extra vrbem repertos cum literis ad Ordinum delegatos mittit, quibus de beniuolentia sua erga Belgij ordines, de opera a se suisque tot aditis periculis pro ipsorum salute nauata quaedam praesatus postremo subiicit, se indignis adeo modis habitum, ex eoque exacerbatum, vt id hodiernae sedirioni occasionem praebuerit, non sine ingenti animi sui dolore ac poenitentia. cum vero in eadem propensa erga Belgas voluntate perseueret, se haec ipsis voluisse significare, vt certior redatur, quidde S. C. statuerint. id se scire cupere, ante quamq uae animo proposuit, exequatur, quod vt per Lantmeterium et Scorelium rescribant, rogat; petit insuper, vt Volradus Mansfeldius, is Duci cum aliquot equitum Germanorum vexillis militabat, ad se mittatur, cum supellectile sua et procerum, qui in suo comitatu sunt, praeterea chartis et scriniis Quinzaei, qui ipsi a secretis epistolis ert et aulico omni famulitio, et Constantiensi episcopo. ad haec nihil a Senatu vrbis responsum, sed res ad Ordinum proceres et Arausionensem remittitur. huius humanitati ac prudentiae debetur, quod in captiuos post primum calorem certaminis a furente plebe vlterius saeuitum non sit; quamuis
non deessent, qui proprio periculo eum terrerent; et non solum vrbem; sed ipsum ea coniuratione peti affirmarent. sed vir insita animi magnitudine supra omnem priuatae iniuriae sensum positus vere se parem moderandis ferocium populorum ingeniis ostendit, qui in tam iusto dolore sibi ipsi moderari potuit. nam et Senatui et delegatis dum deliberant, mox auctor fuit, vt comeatum in castra mitterent. quod tamen non nisi quarto post die factum. interea Dux inopia pressus Bernardinum coenobiumversus iter institerat, inde Scaldi transmisso Teneramundam petiturus. sed Antuerpia missis praesidiariis nauibus transitu prohibitus est, et misso Noritio cum XXIII Anglorum et Scotorum signis Vasia occupata, et laxatis cataractismagna Teneramundani territorij pars aquis mersa. vnde ad extremas angustias redactus exercitus, et equitatus Mansfeldianus a Duce ad Parmensem defecit. tandem necessitate vrgente Netae flumen iuxta Dusflam superauit, et vltra Dilam exercitus Rimenantum versus iter habuit, inde per Viluordam Teneramundam perrecturus. sed rursus Mechlinienses in totum illum tractum aquas effuderant. itaque vix tandem summo cum discrimine Dux multis ex suis submersis per incerta vada in tutum euasit. dum Dusflae esset, tertio post tumultum die ad Oliuarium Templeum Bruxellarum praefectum dat literas, quibus de grauibus iniuriis sibi nuper illatis, et quae turbis Antuerpiae nuper magno suo cum dolore exortis caussam dedissent, querebatur. neque tamen primam suam in has prouincias voluntatem mutatam testabatur, hortabaturque, vt in fide sa cramento confirmata perseueraret, comeatum cum nauigiis aliquotsummitteret, persuaderetque sibi nullam in promissa solutione difficultatem fore: rationem autem tam acris iniuriae sensus in tempore amplius declaraturum se dicebat. ex quibus literis et similibus ad alios scriptis et ad se missis Antuerpiani cum intelligerent tumultūs culpam sibi imputari, scriptum publicant, quo se suo officio, sicut bonos ac fidos subditos decebat, defunctos ostendebant; in collationibus pecuniarum non solum pro rata parte, sed multo ampliora dependisse; paullo ante hunc hostilem conatum plus quam LXX OIO florenorum adnumerata fuifse. ea vero non veteribus stipendiariis, sed tironibus ad inuadendam vrbem a prauis circa principem suum consiliariis data. quod autem facti inuidiain se reiiciatur, id non iure fieri. nam contrarium liquido apparere ex eo, quod eodem die idem Brugis, Teneramundae, Alosti, Dismundae, Neoporti, Ostendae, Viluordae tentatum sit. ac gratias Deo merito agendas, quod non praecipuis locis conatus successerit, quem et nunc toto pectore orent, meliorem mentem Duci det, vt prouincias suae fidei commissas ad aequitatis et iustitiae normam, sicuti sollemni iuramento pollicitus est, non pro animi libidine administret. inde capta occasione foederati, qui alias Male-contenti initio dicti fuerant, et ab Ordinum partibus ante quadriennium discesserant, Hallam haut procul a Bruxellis veniunt, et nomine sociorum Robertus Melodunius Risborgij marchio, Emanuel Lalanius Montinius, et Maximilianus Haluinius Rassingemius ad Ordinum proceres, qui Antuerpiae erant, dant literas XI Kal. Febr. quae tantum decimo tertio post die ad eos allatae sunt. alias et eodem exemplo fere Bruxellasac Mechliniam mittunt. iis ciuitates hortabantur, se respicerent, nec diutius in erroris tenebris, quibus tandiu occaecatae fuerant, versarentur. tumultum Antuerpiensem satis ipsis fidem facere, quid animi sit iis, quos praetextu libertatis tuendae auxilio aduocauerintiam tandem ad se redeant, et rationes concordiae ineant, quibus et idonee ipsis caueatur, et pax firma in Belgio constituatur. ad eam rem se pro caritate erga patriam, fide in regem, amore in omneis vltro operam suam deferre. neque Parmensem officio defuturum, qui regis nomine paratus sit idonee vniuersis cauere. proinde veteribus simultatum suspicionum et odiorum nubeculis ex animis deletis, delegatos quamprimum mittant, neque tam commodam et veluti a Deo oblatam reconciliationis cum rege occasionem sibi peruicaci pertinacia e manibus eripi patiantur. dederat et Leodico in eandem sententiam literas marchio Bergensis, delegatos inprimis mitti cupiens. sed neque ad has
aut illas ab Ordinibus quidquam responsum fuit. plus ponderis habuere Parmensis literae eodem tempore ad Gandenseis scriptae, quibus permoti quidam, qui semper antea partibus Gallicis aduersati fuerant, ante quam animum renudarent, peruicerunt, vt quatuor, quae vocant, Flandriae membra delegatis suis, qui Antuerpiae erant, mandarent, ne adsentirentur, vt cum Duce vlla ratione ageretur, nisi prius restitutis, quas Galli contra fidem datam occupauerant, prouinciarum oppidis. quod non mediocriter concordiae sarciendae rationes turbauit ac retardauit: animaduersumque fuit, non solum priscis temporibus, sed his vltimis bellis, ex quo Gandenses per turbas libertatem a Carolo V olim sublatam et robur pristinum reciperarunt, nullos toto Belgio rerum nouarum cupidiores, nullos violentius mutasse, et in vtraque fortuna ad rerum inclinationem maxima momenta attulisse. nec inter haec Ducis cum Ordinibus dissidia a bello cessabat Parmensis, qui mox Carolo Mansfeldio cum copiis misso Eindouiam oppidum quod aliquot Gallorum et Scotorum cohortibus tenebatur, corona cingit, et omni auxiliorum spe obsessis adempta ad extremas angustias redegit. apud nos nuncio de casu Antuerpiensi et strage Gallorum accepto, non solum in aula, sed toto regno animi maxime commoti ac varie affecti sunt, cum alij iniuriam tantum animo reputarent, et Belgas, qui in Galliis erant, male verbis ac paene facto acciperent: alij ob iniuriam quidem indignabantur, sed ignominiam inde in nomen Gallorum redundaturam magis extimescebant; alij denique iniuriam et ignominiam sentiebant, sed in diuinam prouidentiam profundius intuentes iusto Dei iudicio id tribuebant, cui perperam dominantium vindicta, et salus bonorum aeque curae esset. Rex, qui Guisianos casu in occulto laetari sciret, siue Andini ipsorum familiae infesti odio, siue quod Hispanis iamtum fauerent, et sensim Gallici nominis dignitate in dies apud exteros vilescentemetueret, ne nouis intra et extra regnum motibus ex ea occasione porta aperiretur, rem minime negligendam statuit. itaque statim instigatu parentis Franciscum Pontium Mirambellum, cuius filius in strage desideratus fuerat, Protestantium religioni addictum, eoque gratiosiorem futurum ad Ordines et Arausionensem mittit, eique Matthaeum Brulartum ab epistolis adiungit; quibus Antuerpiam profectis Senatus datus est VII Eid. Febr. ibi cum multa de egregia Regis erga ipsos voluntate et ingenti, quem ex tumultu inopinato accepisset, dolore praemisisset Mirambellus, eo se summa festinatione missum dixit, vt Regis nomine eos rogaret, malo curando lenia remedia adhibeant, neque vnius errati caussa Ducem fratrem, qui vitam et facultates suas tam propenso animo pro ipsorum salute antea exposuerit, deserendum censeant. scire culpam non ab optima eius indole, sed a praecipiti consilio et inconsulta ira profectam; eius sepeliendam quamprimum memoriam, rationesque reconciliationis ineundas, quibus diuulsa hoc casu concordia seruetur; alioqui fore, vt hostis hinc ansam arripiat singulos et diuisos, quos coniunctos nequaquam possit, opprimendi. in id Regem opes suas deferre, contra quoscunque hosteis prouincias sibi foederatas tueri, nullisque sumptibus, quo eae pristinam quietem saluis libertatibus priuilegiis et immunitatibus reciperent, parcere certum. gratiae Mirambello ab Ordinibus actae, palamque testati minime se recusare, quo minus Rex partes suas interponeret, inde de repub. capita conferre ceperunt; et inprimis Arausionensis sententiam dicere rogatus eam scripto, sicuti antea semper consueuerat, complexus est, principio a querella et expostulatione facto, quod maliuolorum hominum sermonibus proscinderetur, quasi motibus inter Ducem et ordines exortis caussam praebuerit. scire ipsos quam mature post complures deliberationes et expensas temporum et instantis belli necessitates decretum fuerit, vt cum Andino conueniretur. postea missos in Galliam delegatos, qui Burdigalam eum vsque prosecuti, postremo cum eo confectis tabulis pacti sunt. ex eo, quae secuta sint commoda neminem latere. nam cum Parmensis duos potentissimos exercitus conscripsisset, alterum in
Cameraci obsidione paene ad nihilum redactum. alterum aestate insequenti instructum nulla re memorabili gesta itidem dissipatum fuisse. praeterea Lochemum nuper Gallorum ope seruatum, eoque seruato Geldriam in fide Ordinum mansisse. dum autem Dux bellum gereret, duos filios regi Hispanorum mortuos, ac multa aduersa accidisse, quae et Hispanorum feroces animos non parum labefactarunt, et contra Belgas in spem secundarum rerum erexerunt. Ducis praeterea auctoritate et opera factum, vt nomen et insignia Hispanica omnino in Belgio abolita et extincta sint. quod tractu temporis quantum momentum ad religionem et res in prouinciis constituendas habere possit, prudentissimum quemque satis perspicere. praeterea omnibus constare, Ecclesias Gallicanas, quarum caussam secum communem ipsi existimare debeant, ei pacem et quietem, qua nunc in regno fruuntur, debere. quae tamen minime eo dicat, vt quod nuper Antuerpiae accidit, vllo modo excusare velit; quinimo sic censere, eam fuisse et consilij peruersitatem ac violentiam, vt Dux ob tentatum facinus iure omni, quod Burdigalensi foedere quaesierit, prorsus exciderit. sed cum de rep. praesens sit consultatio, et tres condiciones omnino proponantur, vt aut cum Hispanis reconcilientur, aut cum Duce nouas concordiae rationes ineant, aut denique opibus ac viribus propriis strenue rem gerant; de singulis ordine dispiciendum esse, quae in rem communem conducibilior videatur. quod ad primum caput, cum Philippo reconciliationem omnino absurdam et intempestiuam videri, nomine et insignibus Hispaniae semel extinctis. nec magis ad propositum esse, quod foederatorum interuentu id commode fieri posse dicatur. nam meminisse ipsos debere, eadem ratione tempore pacificationis Coloniensis multos sollicitatos nuper ab Ordinibus defecisse. idque ad religionis, quam plerique profiteantur, exstirpationem, et prouinciarum ac bonorum omnium perniciem pertinere. nam quem exitum eius reconciliationis fuisse, nisi vt exteri, pro quibus Belgio expellendis tantopere et tanto consensu cuncti pugnauerant, rursus in prouincias introducerentur? nec meliora a Gallobelgis quam a Gallis aut Hispanis ipsis exspectari posse; quorum ea sit impotensambitio, ea iniquitas, vt cunctis muneribus publicis ad se contractis, cum plena potestate nuper rerum potirentur, propterea minime quiescere potuerint. et vero metum subesse, si Hispanis aut foederatis Hispanorum emissariis aureis praebeant, ne Dux iure succenseat, si dum pro salute publica laborat, cum communi et ipsius et prouinciarum hoste agi intelligat. nam sic fore, vt caussam suam et Angliae reginae ac ceteris foederatis principibus approbare, ipsosque cunctis inuisos eo nomine reddere queat. non ignorare se, multos Gallorum odio, in occulto Hispanis partibus fauenteis multa in medium afferre, ac inprimis negotiationis commoditatem, quo reconciliationem cum Philippo promoueant. nec speciosum desideriis suis praetextum deesse, nempe Hispanis longe a Belgio dissitis Belgium non tam facile opprimi, quama Gallis vicinioribus posse. quod fortasse admitti possit, sieadem omnium voluntas et studiorum consensio esset. sed cum longe aliter res habeat, aliter de ea existimandum esse. nam certissimum esse, si Galli viciniores quid contra pacta moliantur, nullos fautores, cunctos aduersarios habituros. Hispanos contra multos iam a longo tempore passim toto Belgio obstrictos habere, quorum ope populareis suos opprimere, religionis libertatem adimere, eiusque loco formidabilem omnibus bonis Inquisitionem rursus introducere nullo negotio etiam sine praesidiis possint; ac merito propterea dici posse, Hispanos ita in visceribus Belgij haerenteis et in meditullio prouinciarum positos ac prouincialib. communione consiliorum permistos Gallis longe viciniores esse. his de caussis minime consultum videri, vt cum Huspanis agatur, aut a foederatis literae accipiantur; si secus fiat, subito exules, fugitiuos, fidei fluxae homineis cultus diuini ac patriae hosteis infestissimos huc confluxuros, omnique astu, machinis, ac dolis enixuros, vt discordiarum semina inter ciuitates spargant, quibus turbata quiete, et separatis bene conuenientium consiliis miseros prouincialeis negato ad deliberandum aut sibi prospiciendum spatio crudeliter
inuadant, ad dira quaeque perpetienda compellant, et postremo in seruitutem morte peiorem abducant, quod ad Ducem attinet, eum et iure suo, sicuti iam dixerit, excidisse, et si quidem prauis consiliis insistat, metuendum esse, ne se et exercitum perditum eat, et porro maiora illatis damna Belgio inferat; quippe cum suorum clade iritatus, et decoris iactura exasperatus extrema quaeque ex desperatione tentaturus videatur. multa in eam rem dici posse. sapientis non esse bis ad eundem scopulum impingere. et vt nihil periculi subsit, si cum Duce rursus paciscantur, tamen suspiciones inter duas nationes non ita cito purgari posse, vt sincera et solida gratia inter eas, quod maxime optandum sit, coire queat. praeterea vero simile fieri, eos, qui circa ipsum sunt, et prauorum consiliorum ei auctores fuerunt, semper religionem oppugnaturos, et materiem odiorum aduersus Protestanteis ei assidue suggesturos. multos eriam sic censere, nefas esse cum iis foederis societatem inire, qui alterius aut diuersae sunt religionis. at contra ita se existimare, nisi cum Duce agant, proculdubio esse, eas quas nunc in potestate hahet, quasque subsidio destitutas minime tueri potest, illum hosti traditurum. at id quanto cum totius Belgij damno? quid enim Bruxellis, Alosti, Hipris, Meningae, Gandauo, Antuerpiae denique, iis amissis, fiet? quid si hostis horum locorum potens agro circumposito late potiatur? quantis in periculis Eindouia, quae iam nunc arcta obsidione premitur, quantis in angustiis Diestemum, Hocstrata, Mechlinia, imo totius Geldriae et Zutphaniae tractus versabitur? ad haec perpendendum esse, si condiciones cum Duce recusent Ordines, non solum ipsum Ducem, sed regem Galliae acerrimos hosteis habituros. atqui ex Galliis omnem comeatūs, quo sine exercitus consistere non possunt, commoditatem et spem pendere. adempto autem cum Hispanis et Gallis commercio, quid spei Belgis superesse? neque vero satis ipsis aequam futuram Anglorum reginam. nam vt quod Antuerpiae actum sit, minime probet, imo summopere detestetur, cui dubium relinqui, cum intelliget per Ordines stare, quo minus concordiae instaurandae ratio ineatur; quin grauissime ferat, communi hosti ad has prouincias inuadendas interim per intempestiuas dissensiones aditum patefieri? quas ad angustias non solum ciuitates singulae, sed vniuersi Ordines redacti sint, neminem non videre, et quod maxime dolendum est, etiam hosteis scire. vndique nuncios afferri, collationes recusari, et tamen commune omnium votum esse, vt vrbes, quae in Ducis potestate sunt, quamprimum, reciperentur. at quas in eam rem opeis, quas vireis e suo suppetere? igitur eo res deuenisse, vt nisi cum bona Ducis gratia id inpraesentiarum obtineri nequeat. proinde cum eo amice transigendum videri. quod quidam dicant cum eo ob religionis dissidium transigi non posse, Theologi, non suas partes esse, de hac quaestione pronunciare. ceterum scire, cunctas fere orbis Christiani ecclesias minime eo scrupulo teneri. Gallicanas ecclesias quantumuis procerum Gallorum et principum Germanorum opibus fretas nihilominus cum Rege saepius pepigisse. Heluetiorum ciuitatem, quamuis praecipui eius pagi religione dissideant, cum eodem rege nuper foedus renouasse. quin et Geneuenseis eodem tempore nouum cum ipso foedus ad sui tutelam icisse, et proxima aestate praesentem potentissimi Regis opem magno suo bono sensisse. Anglos, cum Belgio, cum nulla alia quam Romana religio in eo locum haberet, soedus vtrisque vtile seruasse. similiter Anglos Danosque mutuam amicitiam colere. Scotos vero cum Gallis antiquum foedusante IO CCC annos magno vtriusqueregni bono et honestamento contractum summa fide, quanquam mutata interea religione, etiam nunc retinere. has prouincias cum Imperio, et Imperium cum his prouinciis in mutuo foedere perseuerare. Imperij principes et Ordines alterius religionis imperatorem sibi delegisse. ecclesias Protestantium in Polonia in Regem a sua religione alienum nuper consensisse. et si vetera repetantur, Valdensium olim cum rege Boemiae, et vallis Angroniae accolas non ita pridem cum Sabaudiae duce transegisse. itaque nec se posse damnare eorum consilia, qui tot exemplis confirmati cum principib. diuersae religionis paciscuntur.
haec mature vt apud se perpendant, orare. nam prouidere se, diuersas prouinciarum fore sententias, et si quidem cum Duce conueniatur, quasdam ciuitates proculdubio ab aliis dissensuras ac discessuras, si non conueniatur, nonnullas sibi priuatim prospecturas, ne ab aliis deserantur, et parti, cui maxime fident, et quam commodius nancisci poterunt se adiuncturas. quod si neque cum Hispanis, neque cum Gallis transigi tutum videatur, superesse, vt se propriis viribus et opibus tueantur, quam ad rem multis rebus opus esse, quorum magna inter ipsos sit penuria. nam ex indigenis raros militiae praefectos ac tribunos belli vim reliquos fecisse; multos ab ordinibus ad Hispanos defecisse. igitur extraneum militem magno conscribendum, qui tamen tam male hactenus acceptus vix ac magno negotio retineri poterit. sed inprimis pecunia opus esse, vnico belli et rerum agendarum neruo, sine qua nec disciplina inter milites seruari, et sine seditione bellum geri non potest. qui vero, summae rerum praesint, vnum aut plureis viros primarios deligendos esse, cum plena potestate, quorum fidei ceteri, qui interim in opere suo occupabuntur, se salutemque suam committant, neque se negotiis publicis aut rebus bellicis immisceant. de quibus si concorditer et enixa ac constanti parendi voluntate conueniat, et milites ac belli duces adsint, et pecunia ad alendum exercitum nccessaria in tempore suppeditetur, tertiam viam sibi eligendam videri, quam et ab initio proposuerit, et suaserit. et si quidem ante quadriennium ea iniri potuisset, Ioannem Austrium Belgij ingressu prohiberi potuisse. sed cum ob exorta dissidia ordinum proceres nequaquam sibi vireis ad resistendum esse significarent, captum tandem ex necessitate consilium de principe externo asciscendo, reque tandem multoties agitata ac mature deliberata in Andinum omneis corsensisse. nunc videndum esse, an priora consilia repeti debeant, et quae tunc deerant, et quorum ob penuriam externas opes implorari placuit, aliunde nunc suppleri valeant. neque vero se de praesenti Dei patrocinio, qui bonam caussam nunquam deserturus sit, desperare, eorumque pium et religiosum propositum, qui omnem in in eo spem reponant, non laudare; sed enim sic existimare; rem arduam ac periculosam suscipere non inita ratione facultatum, aut eas praeualente auaritia aut intempestiua parsimonia supprimere et omittere, id neutiquam esse, Deo fidere, sed per ea Dei patientiam proculdubio tentari. contra vero occasionibus ac facultatibus a D. O. M. oblatis vti, eundemque, vt incepta prosperet orare, id demum esse in Deo spem ac fiduciam collocare. nunc quid ex iis maxime probent et sibi sequendum existiment, decernere arbitrij eorum esse. orare interim, vt quae proposuerit, aequi bonique consulant; ac inprimis Antuerpianos obsecrare, ne consilia sua a ceteris ciuitatibus separent, nec priuatae iniuriae sensum aduersus publicam vtilitatem praeualere patiantur. quicquid statuant, se salua et integra religione id sequi paratum, ac porro in fide et obsequio Ordinum et ciuitatis Antuerpianae futurum. venerat a Rcge post Mirambellum Pomponius Belleureus, qui re prius cum Arausionensi, sicuci iussus erat, communicata, grauem orationem in consessu Ordinum habuit, qua promissa ingentia afferebat, sed minis, ni cum Duce conuenirent, additis, ita enim conuenerat, vt conuenientia cum Arausionensis sententia diceret. venerunt et a Duce legati Ordinibus comprimis grati, et inter eos Lauallius comes adolescens insigni probitate ac virtute, qui cum Elberto Leonino Frisiae praeside et Adolfo Mekerketo et aliis delegatis agere iussi sunt. sic autem vtrinque affecti et animati erant, vt Dux suos, qui Antuerpiae captiui attinebantur, libertati ante omnia restitui cuperet. cum vero a comeatūs penuria et re numaria maxime laboraret, et locis, quae occupabat, ad ea defendenda res fere necessarias deesse cerneret, aequis condicionibus cum Ordinibus transigere quamprimum exoptabat. vicissim ordines, qui in vicinis Anglis et Germanis parum praesidij viderent, proprias autem vireis debiliores sentirent, quam vt se suosque grauissimis belli difficultatibus
explicare possent, ad haec suas vrbes accipere auerent, metuerentque, quod monuerat Arausionensis, ne si Ducis condiciones recusarent, eae in manus Parmensis traderentur, in eandem sententiam ex necessitate pertracti sunt. his accedebat, quod sperarent Ducis exercitum, si cum eo conuenirent, Eindouiae obsidionem soluturum. itaque tandem de condicionibus agi ceptum; quarum haec praecipua initio fuit, vt Dux cum idoneo praesidiariorum numero Bruxellas aut Mechliniam veniret; interim vulnus adhuc crudum recensque sanesceret, animique commoti tractu temporis componerentur. mox fiduciario contractu hae leges perscriptae: vt Dux Dunkerkam cum CCCC peditibus, et CCC equitibus ad tempus concedat, quo ad eum venturi sint Ordinum legati. omnes Belgae eorumque bona in Gallia et Dunkerkae retenta soluantur ac restituantur. his pactis Dux subscribat, et dum legati aduenient, Viluordam Ordinibus reddat. exercitum item II OIO IO Heluetiorum et III OIO Gallorum cum reliquo equitatu Villebrocam versus mittat, vbi eis Ordinum nomine XC florenorum OIO Ducis arbitrio distribuenda numerabuntur. ipse fidem interponat, et milites iureiurando se obstringant, Ordinibus fideliter militaturos, neque quidquam contra prouincias molituros. addicti et sacramento Scoti Anglique, vt Vasiana regione relicta Rupelmundam veniant, et Scaldi traiecto coniunctis cum Gallis copiis ad Eindouiam obsidione liberandam festinent. interea ad Ducem obsides venirent Philippus Schonouius Consul Antuerpianus, Ioannes Stratenus vrbis Ammannus, et Rogerius Kefdalius Senator. pro ciuitate Brugensi Natalis Caronius Consul Franconatum insuper tres delegati Medchercerus Flandriae praeses, Henricus Bloierus Bruxellarum Consul, et Vvilelmus Euerardus Antuerpiae sindicus; qui simul vbi se in Ducis manus tradiderint, praesidiarij Galli Teneramunda excedant. vicissim Ordines omneis Gallos captiuos, S. C. ministros aulicos dimittant, cistas, scrinia, literas, ac omnia bona mobilia, sicuti ea VI Eid. Mart. inuenientur, bona fide reddant. quibus peractis Dux Dixmundam Ordinibus restituat. captiui praecipui fuere Constantiensis episcopus, Feruacius, Stampensis Firmitimbaldus, Philippus Angeneus Fargisius, Bertrandus Petrobufferius Genissacus, Caluimontius, Lauernius, Lignerisius, Belsius, Riussius, Torsacus, Remigianus, Sarceualus, alij. additum, vt his actis Dux praesidiariis, qui Vinoci-bergae haerebant, enixe mandaret, vt quamprimum loco relicto in castra discederent; ac clausulae extremae loco, vt offensionibus vtrinque condonatis foedus Burdigalense ante biennium IX Kal. Febr. initum seruaretur. haec fiduciaria pacificatio Teneramundae subsignata fuit XV Kal. Aprileis, et IV Non. April. postea Antuerpiae promulgata. continuo Dux Dunkerkam venit; sed serius aduenientibus delegatis multa incommode vtrisque acciderunt. nam cum eo tardius Gallorum, Anglorum et Scotorum copiae vndique conuocatae in Brabantiam conuenissent, Bironus, qui vniuersis copiis praeerat, Vierselam arcem obsederat, vbi Garda tribunus rei tormentariae praefectus multis egregie factis antea de Ordinibus et Arausionensi optime meritus disrupti tormenti aenei ictu interiit, veris lacrimis cunctorum defletus et perhonorifice Antuerpiae sepultus. interea Eindouia ad extremas angustias redacta erat, a Carolo Mansfeldio fossis ac munitionibus vndique tam arcte circumdata, vt nullus ad eam intrandi aut propius accedendi aditus pateret. in ea erant Boniuetus, Allenius, et Foquerollius cum aliquot Gallicis et Scoticis cohortibus, qui cum nullum egregiae virtutis, nullum non extremae patientiae specimen dedissent, postquam feles, canes, equos consumpto omni comeatu comedissent, tandem post trimestrem obsidionem cum Mansfeldio pacti sunt, et asportatis armis ac sarcinis oppidum hosti dediderunt IX Kal. Maias. loco potitus Parmensis mox munitiones dirui imperat. Bironus Viersela capta Rosendalam venerat, vnde Vouam arcem optime munitam non procul a Bergis ad Somam ditioni marchionis Bergensis subiectam,
quam CL Itali cum rusticorum cohorte tuebantur, tendit. tormentis admotis cum post OIO IO amplius ictuum displosionem exigua admodum murorum strages edita fuisset, tamen praesidiarij metu percussi vitam pacti et vt cum gladio et pugione exire possent libertate facta, locum dedidere VI Eid. Maias. diuersa parte Mansfeldius Eindouia capta, dum Bironus Vouam obsideret, Tornohutum, Hocstratam, Lenohutum et Vierselam recepit. inde Diestam ducit, quae nullo nostrorum praesidio, tantum Belgarum IV cohortibus, Anglorum II, quae vix CCC bellatores efficiebant, tenebatur. vrbi vastae nullis fere munimentis firmatae ob debilitatem vno eodemque anno pluries captae et receptae Paullus Doekerus praeerat, quem oppidani direptionem metuentes adueniente Mansfeldio ad deditionem faciendam compulerunt. nihil ominus ipse ob id postea accusatus et in carcerem coniectus est. in milites etiam rarum in bellis ciuilibus editum seueritatis exemplum. nam omnes exceptis Anglis magna cum infamia tanquam militia indigni armis ademptis exauctorati sunt. postea publicato libello Doekerus se purgauit, et loci debilitatem, ciuium diffidentiam, ac potentiorum maliuolentiam caussatus vtcunque factum excusauit. Mansfeldius dein rusticis deducentibus ad arcem Vesterloam loco valde munito in Brabantiae planicie ad Netham flumen sitam castra admouet; monstratoque loco, in quem ex fossa aqua deriuari poterat, foditur locus in valle subiecta, deriuataque aqua et facta pulsatione Vlietius loco praefectus, cui praeter spem accidisset, vt pede sicco ad arcem miles accedere posset, locum dedidit Nonis Iunij, ob id et ipse Antuerpiae ignominiose carceri mancipatus; ex quo tamen adprobata sua innocentia et decoris laesi satisfactione accepta dimissus est. interea Bironus ad Rosendalam castris munitis se continebat, quae Parmensis, cognito parum bene inter milites diuersae nationis et praecipue inter Gallos et Anglos conuenire, aggredi statuit. nec conatus omnino successu caruit. nam Angli, qui contemptu siue diffidentia longius a loco assignato diuerterant, caesi sunt. ipse Bironus dum auxilio suis aduenit, in pede ictu scloppeti leuiter perstrictus est. paruo conatus hic damno nostris constitit, periculoque virtutis nostrorum facto Parmensis, qui rem sibi esse cum veterano duce videret, inde discedit, et Herentalam mense insequenti obsidet irrito successu. ita pessum euntibus Ordinum rebus, cum licet fiduciaria pace firmato foedere multa inuidiosa in nomen Gallicum iactarentur, et astu Hispanorum, qui facto in occulto laetabantur, facinus Antuerpiae patratum vltra modum conuiciosis sermonibus vbique exagitaretur, Dux inuidiae cedere et in Galliam se conferre statuit, quo per suam absentiam desiderium sui excitaret. Arausionensis ipse, qui facti inuidia onerabatur, quod Gallis vltra modum faueret, de relinquenda vrbe ac secessu in Zelandiam cogitare cepit. is post pacem conuentam Antuerpiae prid. Eid. April. Aloisiam Coliniam Gasparis Castellionaei maris praefecti et famosi adeo partium in Gallia ducis filiam, Caroli Telinij in tumultu Parisiensi ante XI annos curo socero interfecti viduam, patris virtutem olim admiratus sine alia dote, petita a Rege venia, e Gallia euocatam in vxorem paullo ante duxerat. quod propensi eius vltra modum in Gallorum partes animi suspicionem apud populos leueis et religione discordeis auxit. exacerbatum et Hispanorum aduersus ipsum odium ob reconciliationem Ordinum cum Duce ab eo procuratam, ac maturatae propterea coniurationes. iam ante mense Martio Petrus Dordognius captus fuerat Antuerpiae, qui se interficiendi Arausionensis caussa ex Hispania venisse, atque de caede perpetranda cum Rege ipso egisse, et cum Grauelingam pertransiret, cum Valentino Pardeo Mota loci praefecto egisse confessus est. is natione Hispanus initio se in Croatia natum asseruerat, et diuersarum linguarum peritia facile ea in re cuiuis imponebat. igitur conuictus et qupd in direptione vrbis ante octo annos cum Hispanis hostibus declaratis fuisset, ad mortem damnatus, et in quatuor
Partes dissectus est. repetitae et saepius contra eum coniurationes, donec tandem anno insequenti Delfis interfectus est. eodem tempore sumptum supplicium de quodam nomine Cornelio Hogeo homine vaecordis audaciae, qui se Caroli V Caesaris filium nothum, et Hagae natum profitebatur. is per Ioannem Ratallerum Frisium in Hispaniam missum cum Philippo ad turbandas prouincias egisse conuictus, et CC talerorum millia ab eo ad conscribendum militem pactus libellos sollicitandis ciuitatum animis Coloniae edendos curauerat. tandem Dux siue poenitentia ductus, siue rumorum, qui astu Hispanorum et foederatorum de eo inter suos sinistri spargebantur, pertaesus e Belgio discessit, et relicto Dunkerkae Chamosio cum IO peditibus, ipse cum reliquis copiis ac comitatu aulico et familia classem conscendit, et Caletum appulit IV Kal. Vtil. inde capta occasione foederati, qui occultis consiliis Neoportum intercipere destinauerant, conuerso statim itinere copias Dunkerkae admouent, et portu insesso catenis nauium malis repagulis et aggere excitato ingressum obstruunt. oppidum est in Flandrico litore VI a Caleto, III a Grauelinga milliaribus dissitum, mercatu et piscatu locuples, Lucemburgicae olim ditionis; dein successionis iure ad regem Nauarrae deuolutum, et nihilominus anno huius seculi LVIII incendiis a Gallis deformatum; postea maiore aedificiorum elegantia quam antea instauratum, de cetero parum munitum; quippe incumbentibus vndique arenariis collibus varij riuuli sabulum se cum trahentes locum circumfluunt, et portum nauium maiorum, quae recedente aestu plerunque in sicco destituuntur, minime patientem efficiunt. Montinius et Mota necopinato locum tam arcte cingunt, cum praecipui nautae, quibus fere robur oppidi constat, abessent, vt praesidiarij Vinocibergae, quod oppidulum haut amplius milliari inde abest, auxilio admitti non potuerint. norant alioqui foederati tam male inter Ordines et Gallos conuenire, vt nulla spes aliunde suppetiarum obsessis summittendarum esset. quod Gandensium praecipue facto accidit, quibus tunc praeerat Carolus Croius Cimaci princeps Araschotani ducis F. homo leuis, et cuius ingenium a turbidis et sui similibus hominibus facile huc illuc impelli posset. ij initio cum primiauctores fuissent Ordinibus, vt renunciata Philippo obedientia Andinus in principem ascisceretur, tunc noua religione leueis animos subeunte, scrupulo se teneri dicebant, quo minus ipsi, qui alienus a sua religion esset, parerent, aut eius auspiciis ac copiis in Flandria res geri paterentur. quod astu eorum, qui in occulto Hispanis fauebant fiebat, qui recusatis Gallorum auxiliis, quae sola Philippicis opponi poterant, prouidebant fore, vt rebus Ordinum in extremas angustias ad ductis, Gandenses tandem cum Parmensi pacisci cogerentur. et quanquam nihilominus instarent Brugenses, vt Bironus cum suis copiis Neoportum veniret, vt reliquam occidentalis Flandriae oram tueretur, in eamque rem panes vbique in comeatum conquerentur, aggeres etiam prope Neoportum foderentur, tamen obfirmatis Gandensibus et a foedere se discedere paratos ostendentibus, si Galli auxiliares intra Flandriam acciperentur, Arausionensis perspecta eorum pertinacia maiorem motum veritus cedendum statuit, et XX militum indigenarum cohortes Flandriae ad tuendam prouinciam immittere pro tempore satis habuit. sed cum inter has contentiones multum iam temporis periisset, seriusque auxilia aduenirent, Parmensis soluta Herentalae obsidione ad foederatos protinus aduolat, et praesentia sua non solum suis, sed etiam oppidanis erga Gallos male affectis audaciam fecit, ita vt Chamosius non minus ab iis, quam ab externo hoste sibi metueret. itaque ad extremum necessitate victus cum nulla vlterius auxiliorum spes esset, cum Parmensi de deditione transegit XVII Kal. VItil. his condicionibus, vt ipse cum suis vita salua gladiis tantum accinctis vrbe exiret. capta Dunkerka mox Neoportus deditione in Parmensis potestatem venit, et inde assiduis per mare excursionibus Ordinum ciuitates non mediocriter vexatae sunt. ad Vinoci-bergam cum diu magna virtute nostri restitissent, tandem praecisa omni auxiliorum ob dissensiones intestinas spe et ipsi deditionem fecere,
sed honestioribus condicionibus, stipendiis antea meritis a Parmensi persolutis. his successibus inflatus victor ad Ostendam castra admouet, vrbem ad mare sitam in litore Flandrico et portu opportunam, quam propterea Arausionensis dum Dunkerka periclitaretur, milite et comeatu muniendam curauerat. cum praesidiarios ad defensionem obfirmatos videret, vi tentata et aliquot. suorum amissis re infecta discedit, et Verna atque Dismunda in mediterraneo circircumpositis oppidis citra sanguinem potitur. quibus casibus territi Brugenses Meninam, quae Scotorum praesidio tenebatur, deserere consultum rati, praesidiarios vrbi defendendae reuocant, annitente Cimaci principe, qui vt creditum fuit, cum Gandensibus consciis iam tum de transfugio ad Hispanorum partes cogitabat. interim Hiprae vna ex IV Flandriae ciuitatibus vallo et fossa optime munita Parmensis iussu arcte cingitur. in ea erant delecti praesidiarij circiter IO, qui longam ac difficilem oppugnationem Philippicis fecerunt. labefactatis vbique Ordinum rebus, animi populis antea feruentibus tepescere, et cum fortuna fauor, quo apud eos proceres valebant, sensim labare; ipse Arausionensis suspicionibus variis inter suos laborare. itaque cum eo tempore Antuerpiae in vasta planicie, quae ante arcem iacebat, designandis aliquot priuatorum aedificiis limites positi essent, fama sparsa, quasi ille aream illam Gallis occupandam dare decreuisset, ad arma in vrbe concursum fuit, tanta plebis intemperie, recenti adhuc incendij ad mercatorum basilicam fortuito excitati casu, quem Gallis nulla verosimili de caussa imputabant, exasperatae, vt quanquam vbi in rem praesentem venerunt, ex loci aspectu famae vanitas cunctis appareret, tamen inconditae vbique voces seditiosorum exaudirentur, eum tanquam patriae desertorem iniuriose lacessentium. quod vbi impune fieri vidit vir prudentissimus, ex eo peiora ominatus cum frustra magistratum monuisset, vt effrenatam plebis alioqui in suam perniciem breui ruiturae licentiam iuris auctoritate compesceret, vrbe excessit XI Kal. VItileis, et in Zelandiam, sicuti apud animum suum iam constituerat, cum aulica omni familia contendit, dicta die proceribus Ordinum, qua de rep. consultaturi adessent. antequam discederet, rationem magistratui praescripsit, qua se in vrbis administratione dirigeret, et Philippum Marnixium Santalgondianum, cuius fidei et prudentiae plurimum tribuebat, in proximum annum Consulem designauit, Praetoris, quem Margrauium vulgo vocant, etiam dignitate, quam ille recusauit, delata. vbi in Zelandiam appulit, omni ratione ciuitatibus per literas ac per nuncios persuadere conatus est, interposita etiam procerum auctoritate, vt ad tuendam prouinciam Bironus cum Gallorum et Heluetiorum copiis in Belgio maneret. et Bruxellae ac vicinae ciuitates magis hosti vicinae obsidionem metuentes assentiebantur. sed pertinacia Gandensium ceteras odio Gallorum concitantium nihil obtineri potuit, tandemque decreto facto, vt Galli discederent, Bironus cum exercitu in Insulam Bierulietam transportatur, conscensisque nauibus ad Ducem, qui in limite iuxta Cameracum militem colligebat, exeunte VItili venit. diuersa parte Parmensis validis praesidiis limitem ab ea parte muniebat, contra excursiones, quae inde in Hannoniam et Atrebates fiebant, necnon a Bruxellarum praesidiariis, qui Branam-comitis sub id tempus spoliauerant, et alia Hannoniae oppida infestabant. excurrebat et eodem tempore per Brabantiam Philippus Hoghenlous; Herentalae item praesidiarij Verdam ditionis Leodicensis oppidum diripuerant; et paullo ante a Bredae praesidiariis Steeberga scalis admotis capta ac direpta fuerat.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIIX.
NVTANTIBVS in Belgio rebus spes e longinquo Hispanis affulsit, nouis in occidentali India atque adeo noua Hispania terris seu repertis seu lustratis. ante triennium Augustinus Ruisius ex S. Francisci sodalitio, qui in S. Bartholomaei valle in noua Hispania vitam religiosam colebat, cognito septentrionem versus in continenti Conchos populos cum Passaguatis commercia agitare, et complures supra terras frugib. et metallorum prouentu diuites porrigi, laudabili fidei Christianae propagandae desiderio incensus ad eas proficisci statuit, assumptis ex eodem sodalitio duob. viae comitib. et octo militibus. igitur ex S. Barbarae fodinis profecti, et CCL leucas emensi ad Tiguas peruenerunt; occisoque ab indigenis ex duob. comitib. altero, veriti milites procul a domo peiora, relicto Ruisio ac collega, ad fodinas, vnde digressi fuerant redeunt, protinusque ad Mexicanam ciuitatem, quae CLX leucis hinc distat, miserunt qui Coronae comitem Indiarum proregem, cuius permissu Ruisium comitati fuerant, de successu certiorem facerent. fama excitus eodemque pio ardore incensus ex illo sodalitio Bernardinus Beltramus ad collegas contendere ftatuit, et Antonio Espeio Cordubensi opulento institori, qui ad fodinas domicilium habebat, auctor fuit, vt opes suas in tam laudabilem expeditionem conferret. quod et ille libentissime fecit, et assumpto Ioanne Antiuaro nouae Cantabriae, quae LXX leucis a fodinis ab est, praefecto, qui militibus, quos secum ducebat, praeesset, rebus cunctis ad profectionem egregie comparatis, ipse in viam se dat IV Eid. IX breis superioris anni. Conchos vbi venere, amice excepti sunt a Cacicis, sic regionum praefectos vocant. regio est tritici ferax, ac frugiferarum arborum; melonibus et cucumeribus abundat, fluuiis compluribus irrigatur, in iisque pisces optimi saporis. venatu indigenae vitam tolerant seminudi et arcubus armati. multa ad adorandum sigilla cum haberent, facile ab Hispanis exorati sunt, vt venerandae Crucis signa in solo suo erigi paterentur. vlterius a Cacicis deducti ad Passaguatas descendere, quorum iidem qui Conchorum mores ac victus. argenti fodinae apud eos esse creduntur. Passaguatis Tobosi succedunt, et Tobosis Iumani, quos Hispani Patarabuies vocant. regio hominibus frequens, et oppidis e lapide quadrato. os, brachia, crura tam viri quam feminae fuco inficiunt, corpore praegrandi et cultioribus quam vicini moribus. rebus ad victum necessariis abundant, accedente ad has commoditates nauigabili fluuio, quem Baeti suo Hispani non
minorem adfirmabant. plures apud eos lacus aquae salsae ex qua congelata sal optimum colligitur. inde secundum flumen illud ad Cacicis duodecim dierum spatio deducti obuios habuerunt homines, qui verae religionis notitiam aliquam gestu prae se ferebant. interrogati per interpretem a Pamphilo Neruesio, qui petatis studio inductus, per Floridam Conibam et adiacentes regiones totum nouennium in summa rerum omnium penuria deerrauerat, se salutaris doctrinae rudimentis initiatos significabant, ij a B. Beltramo confirmati; eorumque exemplo complures ex vicinis regionibus agmine facto ad Antonium confluxere, sindones ex cotonea tela optime concinnatas varij coloris ac fere cyanei, quales ex Sinarum prouincia vulgo aduehuntur, deferentes. rupicaprae apud eos frequentes, quarum pellibus pulcre concinnatis vestiuntur. specimen et metalli optimi oblatum, cuius fodinas XV ab hinc dierum itinere abesse significabant, quae illi per vastas solitudines emensi semper oram fluminis legentes regionem domibus frequentem ingressi sunt, in qua indigenae coriis qualiter in Flandria concinnantur, et sale albo abundant. ripa fluminis fere albis populis coronatur et nucibus ac vitibus vt in Castella. eam prouinciam Mexicanam nouam Antonius indigetauit. decem oppidis pluribusque pagis ac decem hominum millibus habitatur. domus apud eos quatuor contignationum, in quibus et balnea habent, et vestibus ac coriis bene praeparatis vtuntur. in bello item clypeis ex crudo vaccae corio arcubus validis ac sagittis, quibus acies ex silice igniuomo, tanta siue dexteritate siue vi directis vt annulatam loricam penetrent. post quatridui moram Tiguas transitum, quo ab initio Ruisius venerat regio sedecim vrbibus habitatur, quarum princeps Poala dicta. conscij indigenae caedis Francisci Lupi, qui Ruisium comitatus fuerat, in auia relictis domibus confugerant, a quibus vix vnquam promissis et veniae spe facta vtredirent adduci potuere. metallorum locum feracem esse Hispanis constit; qui cum in Cantabriam vnde venerant redire cogitarent, Antonius annitente Beltramo tenuit, vt iter persequerentur, ac biduo post regionem ortum versus Cibolae vicinam maxime omnium fertilem ingressi sunt. vndecim oppidis et ab quadraginta circiter hominum millibus habitatur. his proximi, Quires ad triginta septem graduum altitudinem, apud quos quinque oppida, quae fere quindecim millib. hominum habitantur. inde quatuordecim leucas emensi ad Cunamos accesserunt, qui quinque oppida item habent, inter quae vrbs ampla octo plateis distincta et viginti hominum millibus frequens, qui domos egregie structas ac foris pictas habitant. opibus illi abundant et fodinas haud hinc procul ostendebant. inde conuerso ad septentrionem ortum versus itinere Amies occurrunt, qui septem oppidis habitantes XXX hominum OIO in speciem efficiebant. quindecim abhinc leucis ad occasum Acoma vrbs in praealto colle sita est a sex hominum millibus habita, ad quam per scalam in saxo incisam aditur. oppidani aquam ex cisternis bibunt, superstitioni gentilium addicti. inde viginti quatuor leucarum spatio dissita Zunia, quam Cibolam Hispani dicunt, ad quam cum ante XL annos Marcus Nicaeensis Franciscanus penetrasset et multa de regionis foecunditate ac septem-ciuitatum regione ad Antonium Mendozam prouinciae Mexicanae proregem retulisset, missus ab eo Fr. Vasques Coronatus cum quadringentis equitibus. plerique equi in itinere ob intensum frigus amissi. ipse Coronatus prouinciam, quam magni adeo fecerat Marcus, vix quadringentis incolis habitari comperit, tantumque pro diuitiis quas animo praeceperat, niuium illic abundantiam, famem, omniumque rerum penuriam inueniens infaustum iter detestatus est, et cum ad Quiuiram sub CCCC graduum altitudine deflexisset, nullum auri vestigium, quod falso sibi persuaserat, in ea reperit. tantum vaccarum genus gibbosum instar camelorum illis pro omni viatico fuit. nec felicior Antonij credulitate sua delusi fuit successus, qui duodecim dierum amplius iter per deuia et siti damnatas solitudines emensus pro thesauris carbones ad suos retulit. inde lustrata vallis, cui Zaguatae nomen, cuius Cacici obuiam progressi in laetitiae signum, masij
id frumenti apud eos genus, farinam per vias spergebant. ab iis confirmata de lacu sexaginta abhinc dierum itinere fama, cuius incolae auri copia abundabant. lustrati et Serrani ad mare Septentrionem versus proiecti, et ortum versus Hubates; apud quos crebrae metallorum fodinae. regio viginti quinque hominum millibus habitatur, cotoneis indusiis optime vestitorum, qui domos ex cedro et pinu plerunque structas quatuor ac quinque contignationum habent. vltimi lustrati Tomosi vbi Antonius perhumaniter ab indigenis acceptus, qui tandem ineunte Vtili hoc anno ad vallem S. Bartholomaei rediit, et iis quae toto itinere notauerat aut ab Indis acceperat, confectam relationem ad proregem qui Mexici erat misit. haec biennij per nouam Mexicanam discursatio, non plus fidei propagandae, quam opum quaerendarum caussa facta, an maiore in posterum emolumento Hispanis cesserit, nondum ab eo tempore constitit; quam eo diligentius enarrandam censui, quod in tabulis hactenus editis fere omissa sit, et Cornelius Vvitfliecius, qui occidentis notitiam tanquam augmentum ad Ptolemaicam descriptionem adiecit, eam tantum in dicare contentus amplius describere insuperhabuerit. Apud nos Rex vt tributorum odium leniret, cum adfectata vbique pietatis opinione, plebi satisfactum putaret, vt etiam populi leuandi et querellas eius audiendi curam prae se ferret, recensito sacri consistorij Senatu, delegatos proximo anno miserat, e sacro ordine et nobilitate singulos, et Philippum Becum episcopum Namnetensem cum Ludouico Castaneo Abennio non plus nobilitate quam eruditione et legatione nuper Romana illustri equite in Lugdunensem prouinciam, Delfinatum ac Prouinciam destinauerat; Petrum Villarium archiepiscopum Viennensem cum Ioanne Angeneo Poignio in Aquitaniam et Septimaniam; Petrum Espinacum archiepiscopum Lugdunensem cum Michaele Seureo equite Melitensi in Neustriam et Armoricam, alios; qui multa de egregia Regis erga populum voluntate praefati, beniuolentiam sibi galeata prooemio conciliatam atque adeo totam actionem uno verbo euertebant, cum necessitatibus regni propositis collatione de publico facta regi subueniri ad extremum petebant; praui oratores nec meliores consiliarij, qui vt regi placerent, in iis etiam, quae ei odium pariebant, praepostero obsequio morigerabantur. cum ex prouinciis rediissent, Rex conuentum ad Germani fanum indicit, ad quem principes regni proceres, ac sacri consistorij consiliarij; ex Curia Parisiensi etiam delecti, iussu Regis venerunt. Senatus delegatis datus. et sumpta ex iis quae retulerunt occasione, scena generalem Ordinum regni conuentum referens instruitur, in qua post datum actioni principium in certas classeis, quibus regij sanguinis principes praeerant, delegati distribuuntur, qui ad certa capita sacrum ordinem, nobilitatem, iustitiam ac magistratus, ciuilem administrationem et aerarium spectantia, et post Ordinum decretum legis vim habitura responderent, et sententiam suam scripto comprehensam ad Regem deferrent. igitur IXber totus ac sequens mensis vsque ad exitum anni his deliberationibus insumptus est, in quibus infausto augurio renouati ac propositi varij de maiestatis lege articuli, qui in rep. bene ordinata seruantur potius, quam discuntur. de iuribus item regiis actum, quae aut obsoluerunt, aut in contemptum abierunt; in quibus cum illud in deliberationem adductum esset, Regem regiosve magistratus officio suo defungenteis ratione muneris sui non posse diris deuoueri et extra ecclesiae communionem poni, licere item regi prohibere, ne diplomata huiusmodi contra episcopos aut magistratus regios decreta executioni demandentur, praesules conscientiae scrupulo attineri se responderunt, et quo minus super eo capite sententiam dicerent, se excusarunt. id initae iam tum aduersus Regem regnumque coniurationis certissimum indicium fuit, quod praeuisum Rex neque cauit, et summa imprudentia dissimulauit. paullo ante XII Kal. Febr. Rex diro ac maxime memorabili somnio perculsus est; nam visus sibi fuit per somnum a leonibus laniari; quod ille de leonibus, quos more inter Reges vsurpato in area Luparae subiecta alebat, interpretatus, statim eos a stationariis,
suppresso nihilominus somnio, scloppetorum ictibus interfici iussit. id mirati initio plerique, qui caussam ignorantes, vbi ex amicis in arcano resciuerint, somnium longe aliter ac fortasse verius interpretati sunt, cum Regem a miseris leonibus, quos caueis conclusos tenebat, securum degere, in factionis iam adultae duces, qui iamtum Regis lanienae multorum iudicio fatis destinabantur, inspicere potius debuisse palam dicerent. aliud et incidit, quod si laeua mens non fuisset, plenam coniurationis fidem iamtum faciebat, eadem nihilominus siue caecitate siue securitate transactum. in eo conuentu Io. Gueslaeus Parisiensis praeses orationem de iudiciario ordine instaurando habuit, in qua, vbi ad impunitatem criminum ventum est, cum multa in feretrum seu capsam S. Romani Rotomagensis contra abominandum eius vsum dixisset, Cardinalis Borbonius Rotomagensis archiepiscopus, qui aderat, iam foederatione occulta cum Henoticis coniunctus ita exarsit, vt quasi de dignitate ac fortunis, atque adeo salute aeterna ageretur, statim in genua coram Rege supplex procubuerit a Gueslaeo sibi ecclesiaeque suae Rotomagensi de tanta iniuria satisfieri enixe petens, quem Rex actione illa tragica nonnihil commotus, tamen surgere ac quiescere pro tempore iussisse satis habuit. de S. Romani famosa capsa, quoniam nunc primum sermo incidit, addere quaedam pretium videtur. hunc aiunt temporibus Dagoberti, qui circa annum Christi IO CXXXII Francorum regnum tenuit, floruisse vitae sanctitate archiepiscopum Rotomagensem, et ipsius Regis Cancellarium fuisse, qui, cum belua quaedam incognitae formae et saeuitiae vicinam oram vastaret, infelici exitu cum ea congressis plerisque vltro ad illam innocentia sua et praesenti Dei auxilio fretus accessit, et sacris carminibus excantatam iniecta etiam in collum stola innoxiam stitit, et maleficio cuidam quem e carcere productum comitem sibi sumpserat ducendam Rotomagum tradidit. inde inualuisse perhibent, vt in festo Ascensionis ad celebrandam facti memoriam maleficus quotannis aliquis mortem commeritus sacri collegij Rotomagensis ecclesiae arbitrio deligendus producatur, qui feretrum S. Romani sollemni supplicatione ac pompa per vrbem circumgestet, ac remisso crimine dimittatur. tanti miraculi nullus fide dignus scriptor vetus mentionem facit, cum multa alia memorent, qui res illius aeui scripsere. nam is, qui Gregorij Turonensi historiam pertexuit, siue Fredegarius, siue Itacius fuit, prorsus de eo silet, et pariter Aimoinus, qui multa de Dagoberti pietate libro IV memorat, inter alia morienti astitisse Burgundiae et Neustriae pontifices dicit, nulla de S. Romano mentione neque tunc neque in superioribus facta. habeo penes me fragmentum ex antiquo martyrologio ante CCCC annos vt apparet, manu scriptum, ex Britannia allatum, quo vita inserta est S. Romani archiepiscopi Rotomagensis, qui circa annum IO LX eam ecclesiam summ a sanctitatis opinione rexit sub Lothario siue potius Clotario Suessionum rege, nam ita eum nominant nostri annales, Lodouij siue rursus Clodouij et Clothildis filio. is cum Rotomagi ciuium et prouincialium vota in archiepiscopo deligendo dissiderent, ieiunio indicto et conceptis ad Deum precibus, vt variantibus suffragiis concordiam adspiraret, omnium vnanimi consensu electus, et assentiente rege ac baculo pastorali ab ipso accepto in dignitate confirmatus dicitur. illudque primum ab eo diuina gratia freto pie siue mire factum memoratur, quod cum tota vicinia a spiritibus immundis, qui circa delubrum antiqua gentilium superstitione Veneri sacrum oberrabant, vexaretur, sacello euerso locum purgauerit; inundationis item ad alta vsque vrbis moenia intumescentis periculo saepius antea recurrenti fusis indesinenter ad Deum precibus oppidanos exemerit; ac postremo aliis dioecesis locis fana Mercurij, Iouis, Apollinis demolitus fuerit, et noua abolito impio falsorum Deorum cultu deuotione Christiana consecrarit; nullo interim tota illa narratione, quae non inculto omnino sermone scripta est, de belluae, quam vulgo Draconem vocant, adeo formidandae fabula verbo adiecto. itaque alij, qui melius sentire se putant, alium a Cancellario Dagoberti, siue Clotarij regis familiari Romanum faciunt, cuius feretrum hodie tanta
in veneratione Rotomagi est, eumque diu post sub Carolo Simplice Rollonem primum Normaniae ducem sacra lotione tinxisse dicunt; quanquam eum Franconem nominant nostri annales, idque in annum salutis IO CCCCXII coniiciunt: de quo tamen nihil tale vspiam memoratur. quod si verum est, fabula miraculi, et cum fabula priuilegium asyli, ac dimittendi malefici prorsus euanescit. quod tamen Caroli VIII, qui Normanos impenso fauore complectebatur, nam antiquiorem eius mentionem in annalibus nostris minime reperio, diplomate Alenconij in Aulercis dato, et postea a Ludouico XII, repetita illius e prisco aeuo memoria, renouatum est, exceptis ab ea gratia criminibus laesae maiestatis, falsae monetae, aliis quibusdam. quod ab eo tempore toleratum fuit, Senatu ipso vrbis religioni et plebis opinioni id condonante. verum exortis in regno factionibus, ac praecipue his vltimis temporibus in immensam ac abominandam impunitatem priuilegium excreuit, eius beneficio, quod prouinciae tantum indigenis et iurisdictioni eius subiectis indultum erat, ad totius regni maleficos et complices, omneis etiam eos, qui se minime in iure sisterent, sed a reo nominarentur, ac postremo ad detestanda quaeuis crimina porrecto. itaque scelestissimi quique toto regno, qui de gratia ac clementia regia desperabant, ad asylum illud certatim confugiebant, in quod vt reciperentur, cardinalis Borbonij gratiam ambiebant; qui iam tum a factiosis spe regni fascinatus, eam non nisi eorum arbitrio largiebatur. ita piaculares illi scelere iam obligati, per hoc beneficium nouo sceleri facile obligabantur, hoc est, coniurationi contra Regem regnumque initae nomen dabant. id prouinciae Curia cum aegre ferebat, tum crebris querellis apud regem, vt grassanti impunitati tempestiuum remedium adhiberetur, saepius institerat. Parisiensis etiam Senatus contagione mali cum infici vicinos doleret, saepius expostulauerat, et in illo conuentu hinc sumpta occasione Gueslaeus nihil minus cogitans, quam vt cardinalem Borbonium offenderet, in Rotomagensis feretri mentionem impegerat. quod ille adeo impatienter tulit, non solum ad iniuriam id reuocans, sed commoditatem sibi sublato illo asylo dolens homines perditos, sic a seditiosis e sacro ordine persuasus dicere solebat, in viam reducendi et sacrae foederationi nomen dandi. maiorem longe nomini ac genti propriae factam iniuriam patientius tulit imprudens senex, iam alienato per factiones a suis animo, cum cardinalem Guisianum, qui conuentui aderat, de principe loco in consessu cum Carolo Borbonio fratris filio sacris destinato controuersiam moueri non solum passus est, sed etiam ipsi succensuit, quod iuuenis adhuc solutus de sedendi praerogatiua cum Cardinali ac presbytero contenderet, nulla interim regij sanguinis dignitatis habita ratione, cuius praecipua semper regni legibus etiam contra sacrum Ordinem auctoritas esse consueuit. secundum quam et iuxta regni leges Rex pronunciauit, et necessitatem post Carolum sedendi Guisiano cardinali, si in conuentu manere vellet, ac ceteris praesulibus imposuit. quod ille indignissime tulit, et summa arrogantia ob id conuentu abstinuit, et cum quidam praesules nihilominus mansissent, et decreto Regis obtemperassent, superbo dicterio eis succensuit, alios esse dictitans, qui sacram dignitatem ornarent, alios, quibus ea dignitas ornamento esset. Antea eodem anno mense Maio prouincialis Synodus celebrata fuerat Durocorti Remorum a Ludouico cardinali Guisiano, cui interfuerunt Suessionensis, Laodunensis, Bellouacensis, Catalaunensis, Nouiodunensis, Ambianensis, episcopi, et Siluanectensis, qui aberat, vicarius. nulla Bononiensis in eo mentio, qui Taruennensi successit, nulla Tornacensis item et Cameracensis, qui duo olim Remensi archiepiscopo subiecti ab eo diuulsi sunt noua illa episcoporum institutione in Belgio a Paullo IV facta, cui Cardinalis Lotaringus, dum rerum in Gallia Francisco II Rege potiretur, damnosa regno dissimulatione subscripsit. eodem mense et Caesaroduni Turonum altera Synodus inchoata, et VIIbri proximo Andegaui peracta fuit, a Simone Mallio prouinciae praesule, vt natalibus, sic rara eruditione insigni; cui interfuerunt Andegauensis, Namnetensis, Leonensis, Briocensis, Redonensis, Corisopitensis,
Dolensis, ac Venetensis episcopi; Maclouiensis, et Caenoma nensis episcoporum, qui aberant, vicarij; pro Trecorensi, quoniam sedes vacabat, a collegio delegati. quarum Synodorum decreta a Pontifice postea confirmata, et auctoritate Regis publicata sunt. iuridici et dies indicti, regio diplomate in Curia promulgato Eid. VItil. et Augustobonae Tricassium in Campania celebrati sunt, Bernardo Preuotio Morsano praeside, multaque seueritatis in nobilitatem licentiose grassantem exempla edita. eodem mense VII Eid. Iuo Alegrius Antonij Milialdi ante decennium a Gulielmo Pratensi Vitelliano Lutetiae interfecti F. sicuti in superioribus demonstrauimus, ipso Vitelliano ad singulare certamen prouocato et interfecto mortem paternam vltus est; cum eodem die Anna Alegria propior Iuonis sobrina et Christophori Alegrij ac Antoniae Vitelliani sororis filia Vido XIX huius nominis Laualli comiti, qui e Belgio interea redierat, nupsisset. sub id Antonia Borbonia valde annosa, quippe quae annum XXCVIII attigerat, Ionuillae placide ad Deum migrauit XIII Kal. Febr. antiqui moris et probitatis femina ac tot liberorum parens, quos ex Claudio Lotaringo Guisio ante XXXIII annos mortuo suscepit, forma et virtute praestanteis, et regni bono, certe magno ornamento natos, nisi illos posterosve seu socordia nostra, siue regni ad exitium vergentis fortuna in periculi partem praecipitasset. annum clausit mors Renati Biragi Cardinalis Franciae Cancellarij illustri in Insubribus familia orti, cuius maiores fortunam Gallorum semper in Italia secuti fuerant, quorum et ipse aemulatione fidam operam tota vita, quae illi longissima fuit, regib. nostris nauauit, primum in Parisiensi Curia Senator, et inde quasi ad honores gradu facto summis dignitatibus ac legationibus, et saepius militaribus muneribus, quae ille fere prae vita togata adfectauit, defunctus, post restitutam Sabaudiae principi Subalpinam prouinciam Lugdunensi praefectura donatus, ac postremo ad summum honorum fastigium, hoc est, ad Cancellarij dignitatem euectus, vir generosus ac prudens, ingenio candido et liberali praeditus, sed vt externus parum iuris Gallici sciens. ideoque minus tanto magistratu dignus habitus, cum quauis alia maxima dignitate, siue fidem, siue prudentiam et rerum aliarum vsum spectes, esset dignissimus. tandem cum LXXVI annum vitae ageret, Lutetiae decessit VIII Eid. Xbreis, magna pompa et Senatu toto prosequente funeratus, et in B. Catharinae templo, odeo ad id summa magnificentia antea exstructo, in quo et Valentiae Balbianae vxori monumentum posuerat, conditus. ei in munere suffectus est Philippus Huraltus Ceuernij comes, iam successor designatus, in quem ante quinquennium, cum iam affecta aetate senex laboriosa sigillorum ad ministratione leuari cuperet, eorum procuratio translata fuerat. et vt ad litteris clauos viros deueniam, longe maximam resp. Christiana iacturam fecit in morte Ioannis Maldonati loco nobili in Baetica Hispaniae nati e sodalitio Iesuitico, egregie a teneris annis omni literarum genere exculti, qui ad exactum philosophiae et theologiae studium singularem pietatem, morum candorem et acerrimum iudicium cum attulisset, magna cum laude et frequenti omnium Ordinum concursu totos X annos Lutetiae Parisiorum, vbi et eum pueri audiuimus, in Claromontana schola professus est; vnusque in caussa exstitisse merito creditur, vt sodalitium illud toti Academiae valde inuisum, et alioqui iam prudentioribus suspectum, ob tanti viri gratiam ac commendationem a Senatu, apud quem lis adhuc indecisa pendebat, tamdiu toleraretur, et eo vsque dum reb. sodalium in vrbe confirmatis Maldonatus post conciliatam insigni sua vnius eruditione nouo ordini celebritatem a Gregorio XIII Pontifice Romam euocatus est, vbi vir assiduus in studiis et lucubrationibus suis exacte digerendis intentus ex nimiis vigiliis contracto morbo decessit VIII Eid. Ian. cum paullum LVI annum supergressus esset. nihil viuens publicauit. post mortem eius, opera ac cura Clementis Puteani ex eodem sodalitio viri doctissimi prodierunt eruditissima commentaria in IV Euangelistas Mussiponti edita, meliora et integriora multorum iudicio futura, si superstite auctore edita fuissent, quib. tamen si pari diligentia elaboratae in acta Apostolorum et Apostolicas epistolas interpretationes, quas scripsisse illum constat, olim accedant, habebunt
profecto omnes docti et pij opus paucis in hoc genere comparandum, et quod vnum multorum instar esse possit. Maldonatum paullo post secutus est Hubertus Golthzius patre Virsburgensi Franco Venloae in Sicambris natus, cui antiquitas Graeca ac Romana secundum O. Panuinum, Antonium Augustinum, Fuluium Vrsinum debet plurimum, et qui arte caelandi ac scriptis propriis ad vtramque multum contulit, haut ita senex, vixque annum LVIII egressus Brugis Flandrorum, vbi larem fixerat, IX Kal. April. denatus est. annum clausit mors Thomae Erasti Badenis in Heluetiis nati, qui philosophiae et medicinae studiis hac aetate claruit, solidis, veris, atque adeo a veteribus proditis vtriusque scientiae primordiis constanter insistens. itaque et astrologiam, quae ex positu astrorum de fortunis hominum decernit, validis argumentis confutauit, et Paracelsiam medicinam, quae seu nouitate seu vanitate sua in Germania ac alibi tot ingenia illexit, validis itidem argumentis confutatam acerrime insectatus est. ad vltimum etiam humanas scientias egressus theologica tractauit, et quaestionem de disciplina ac censuris non omnino ex suorum sententia agitauit, vnde graues in Heluetiorum ecclesiis exortae contentiones. tandem sexagenario maior hoc anno Basileae, vbi sicuti Hedelbergae diu antea docuerat, qui naturam tot dictissimis scriptis illustrauerat, naturae debitum persoluit prid. Kal. Ianuar. ad B. Martini sepultus. Antequam Romam proficisceretur Ioüsa pro ratione muneris, quippe maris praefectus et Antonio Lusitaniae regi electo promissis obligatus, a Rege obtinuerat, vt Gallis, qui post cladem Stozzianam in Tertia relicti fuerant, suppetiae ferrentur. quae prouinciae, cum eam Carolus Roaldus Landereus ambiret, Ioüsa ipso annitente, AEmaro Castro proxima cognatione sibi coniuncto demandata fuerat, de qua dicturo ab anni initio res Lusitanae repetendae sunt. Philippus in Castellam quamprimum redire cupiens, vocatis regni Lusitani ordinibus, VII Kal. Febr. initium Olissiponae per Alfonsum Castroblancum Algarbiorum antistitem fecit, et deplorata Didaci filij morte, voluntatis suae esse dixit, vt in Philippi noui principis verba iurarent, assensumque praebentibus per Melchiorem Almaratum cunctis, Barcelli dux ceteris praeiuit, dum Bracantiae dux parens eius Comestabilis officio fungeretur, gladium strictum Philippo praeferens. Barcelli deinde exemplo proceres et alij delegati in genua procumbentes fidem sacramento obligarunt. studiose cauerat rex, ne sicuti Tomarij, ita hic ordinum conuentus comitiorum nomen et auctoritatem sibi sumeret, ne delegati vnde noua postulata faciendi, aut vetera renouandi occasionem caperent, curaueratque, vt mandata tantum de iuramento praestando, non etiam aliis negotiis a suis Curiis haberent. nihilominus delegati institere, vt gratia iam facta ampliaretur; quod tamen nequaquam impetrarunt. nec vero aut Bracantinus aut Monris-regalis marchio sperata a rege nouo praemia ac dignitates obtinuerunt; vnde vterque cum maximum dolorem cepisset, ille ex eo paullo post decessit, missam sub Castellensium iugum patriam, neque promissa a rege praemia repraesentari maerens. tandem constitutis pro tempore in regno rebus, legibus nouis conditis, et loco gratiae Lusitanis concesso, vt serico liberius, quam antea licebat, vti possent, Albertum Austrium cardinalem cum summa potestate regno imposuit, eique assessores dedit Georgium Almedam Olissiponaea archiepiscopum, Petrum Alcasouam, et Michaelem Moram olim ab epistolis regni, tunc vero creatum Puritatis scribam; qui magistratus longe maximae in Lusitania auctoritatis diu ante obsoluerat, in neminem a temporibus Ioannis III post Michaelis Siluae Visaei episcopi ac Cardinalis mortem collatus. impetrauerat Alberto a Pontifice Philippus, quo ei maiorem dignitatem et gratiam apud Lusitanos conciliaret, vtis, sicuti nuper Henricus, in regno legatus Pontificius crearetur. verum id tantum ad biennium concessum, ita vt populi non tam dignitate et commoditate ex ea nascente laetarentur, quam finitam tempore potestatem in eum collatam indignarentur, sic fore iudicantes, vt post biennium exactum Albertus e Lusitania reuocaretur, et tandem regnum in prouinciam coronae
Castellensi subiectam redigeretur. Augusta Philippi soror, specie visendi Sanctorum monasterij, in quo puellae, quas nihilominus ad legitimum matrimonium optare licet, religiosam vitam degunt, Iulianam Lancastrensem Aueri principatūs heredem vix decenni maiorem secum duxit, frementibus Lusitanis, qui se eo exemplo quasi in miseram captiuitatem a Castellensibus rapi interpretabantur. vrebat et Lusitanos, quod regni aerario non indigena, sed Franciscus Villafagna Castellensis praefentus fuerat. Rex tandem III Eid. Febr. vrbe discessit, nobilitate vtcunque siue praesentium necessitate, siue futuri spe placata, sed adhuc tumentibus plebis animis, quae per absentiam Regis in Lusitania, et occasione Gallorum, qui insulas tenebant, res in regno mutaturas sibi persuaserat, eaque in opinione confirmabatur vana Belgicorum successuum exspectatione, quod tot locis distractae Philippi eodem tempore vires minus ad singulis occurrendum valiturae viderentur. sed ea spes mox in parte euanuit, nuncio de Antuerpiensi motu allato; vbi Andinus dum res suas magis firmare nititur, prauo ac temerario consilio bene procedentia fortunae initiis arridentis incepta euertit. itaque post eum casum sola in insulis spes restabat, quas Philippus cum classem auxiliarem in Gallia ad sugpetias ferendas parari intellexisset, in potestatem eo anno redigere omnino necessarium sibi existimabat. Tertiam tenebat cum IO CC Gallorum praesidio, vna Anglorum cohorte, et III circiter indigenarum armatorum OIO Emanuel Silua, homo maiore animo, quam rerum vsu aut prudentia praeditus, qui odio Hispanorum caecus nullum superbis imperiis, et per delationes popularium vexationibus, pecuniarum denique exactionibus modum faciebat. ad haec insulam ita exstructis vbique munitionibus, eae XXX amplius numero erant, et aggeribus artificiose ductis firmauerat, vt accessu impenetrabilis crederetur. contra eam Philippus maiorem quam superiore anno classem instruit, ei praeposito cum summo imperio Aluaro Bassano S. Crucis marchione, ad quem adiunxit XII triremeis, et IV maioris formae nauigia triremium specie, aptatis ad antemnas velis quadratis, et tertia malo, vt Oceani aestum facilius ferre possent. nec omnino apud nos cessabatur. nam Ioüsa instante et regina parente Dieppae auxiliaris classis instruitur, quae IO C circiter bellatores portabat, minus spe et opinione concepta subsidium, tepescente iam apud nostrorum aulicorum animos post aduersam fortunam Antonij gratia, et subeunte fastidio. classi praefectus est is, quem dixi, AEmarus Castus, qui cum Antonij et Regis Christianissimi ac reginae parentis mandatis Angram III Eid. Iun. appulit. Antonius per literas magistratūs constantiam laudabat, et vt in ea perseueraret, hortabatur. nam in in insularum fide ac salute omnem recuperandi regni spem repositam esse. Rex in gratiam parentis multa et magna pollicebatur, et eadem fere reginae matris literis repetebantur. exceptus magna laetitia et honoris specie ab insulanis et a Silua ipso Castus. cum inutilem plebem cum mulieribus et imbelli sexu ac pretiosiore supellectile ad montana seponi consultum visum esset, loca insulae, munitiones, et aggeres lustrati, dispositis vbique locis idoneis machinis, quae ad CCC omnis formae repertae sunt. cum vero videret Castus comeatum admodum exiguum suppetere, et vireis insulanorum spe et opinione longe minores, quam vt classis Hispanae robur sustinere possent, Siluam in arcano seducit, et demonstrata imbecillitate insulae et apparatuum bellicorum ac bellatorum exiguo numero, de consilio et fiducia sua hominem superbum percontatur, a quo non aliud responsum tulit, quam tantam esse Lusitanorum virtutem, vt omneis alios defectus ipsi per se supplere possent. nihilominus Castus vrgebat, vt comeatus intra primariae vrbis arcem contraheretur, vt si Hispani impediri non possent, quominus copias in terram exponerent, vniuersae militares copiae ad arcem illam tutum receptum haberent, eamque tamdiu defenderent, quo vsque hieme appetente hostes vela facere et insulam relinquere cogerentur. sed contradicebat Silua, et si id fieret, militem, qui alterum se receptum interiorem habere sciret, munitiones in litore seruandas protinus
desesturum palam affirmabat. sed aliae caussae occultae suberant, propter quas salutare Casti consilium sequi detreclabat, quod minorem comeatum haberet, quam vt tanto militum numero ad longum tempus sufficere posset, nec mediterraneo vllo loco includi volebat, iam tum de fuga cogitans, parumque Gallis fidebat, quos magno proinde numero in locum munitum recipere minime tutum arbitrabatur. vnde dissidia. inter duces orta, ipsis, sed inprimis Siluae, ad extremum exitiosa. Castus, lustrata insula cum ad eam partem, quae ortum et VIItrionem spectat, haut longe a Serrae promontorio stationem notasset, plus II OIO nauium capacem, ad quam hieme ipsa naues tuto poterant adpellere, Plagam-villam stationi imminentem tueri statuit. locum tenebat Michael Cantus primarius municipij ciuis, qui aduentu Casti laetusse ad eius imperia paratum praebuit, magnoque ei ad necessaria comparanda adiumento fuit. missi tamen e numero Gallorum CCC circiter Faginam, ductore Carlo, qui eam ad inopinata in officio continerent. cum bimestre ita transactum esset, classis Hispania XIII Kal. VItil. ex alto longe apparuit, cum IX Kal. Vtil. hoc est, in peruigilio B. Ioannis Baptistae Olissipona soluisset, LX nauibus omnis generis constans, praeter triremeis, et XXX circiter maioris formae nau eis a mercatoribus diuersarum nationum conductas, aliasque minores, quae necessariis ad exercitum alendum rebus portandis inseruiebant. classe vehebantur circiter X OIO Hispanorum, quibus praeerant Lupus Figeroa, Franciscus Bouadilla, et Ioannes Sandoualius, OIO IO Germani, quos ducebat Hieronymus Lodronius comes, II Italorum cohortes duce Lucio Pignatello, vna Lusitanorum volonum, cui praepositus erat Felix Arragonius, omnes bello spectati duces: nec minus delecti milites erant, quippe qui iam in Iralia et Belgio fuissent, et maior pars bello foederatorum interfuerat. ad S. Michaelis insulam primus appulsus fuit, vbi Augustinus Inicus cum II OIO Hispanorum superiore anno relictus fuerat, quos in triremeis imponi cum aliquot tormentis iussit Santacrucius, et inde ad Tertiae sinum, in quo Angra iacet, cum tota classe venit. lustrara insula et missis, qui gratiae a Philippo Insulanis et praesidiariis exteris concessae diploma publicarent, cum id Emanuel Silua impediisset, et mortem nunciis, ni abstinerent, interminatus esset, tandem ad Molium portum haut longe a Sebastiani fano natura potius, quam aut Insulanorum aut nostrorum arte munitum, scopulis plenum ac propterea fere neglectum exscensionem fecit, B. Annae sacro die, quo antea anno vertente feuciter pugnauerant. dum exscensio fit, ab omni parte delectae naues insulam circumeunt quasi vim facturae, vt dum incertum esset, qua parte hostes irrupturi essent, praesidiariorum vires pluribus locis distraherentur. Plagam tuebatur Castus, et in opere assiduus militem imperiis audientem ad omnia intentum habebat, decernere certus, si occasio se offerret. longe Siluae aliud erat consilium, quamuis id dissimularet, qui nauigio instructo fugae occasionem periculo ingruente captabat. ad Molium portum tantum tres munitiones opere tumultuario excitatae fuerant, quae a II Lusitanorum, I Gallorum signo tenebantur. ex superiore loco displosa a nostris initio tormenta, et ex triremibus displosione contraria certatum. interim praemissa cum lembis et minoribus nauigiis circiter IV OIO bellatorum ex Italis Germanis et Hispanis delectorum, ducibus Figeroa, et Augustino Inico, qui post displosionem vtrimque factam, quamuis reflante vento, animose in terram descendunt, et munitiones oppositas aggrediuntur. ibi acriter certatum, et a nostris praecipue, qui ex hostibus vnum et alterum centurionem et praeterea XXX milites prima impressione ceciderunt, tironibus turpiter fugam capessentibus. sed numero inferiores, amisso primario centurione suo, et iam recedente altera Lusicanorum cohorte, in vallum tandem se recipere, ac mox illud deserere coacti sunt, auxiliaribus, qui tintinuabulorum in collibus per certa spatia dispositorum pulsu moniti, sed difficultate itinerum retardati fuerant, serius aduentantibus; qui tamen in colle haut longe a Sebastiani fano consistentes, cum munitiones ab
Hispanis iam captas intellexissent, aciem instruunt. obstinato certamine diu pugnatum fuit, cum Galli Casto ipso inter primos pugnante et in medio discrimine versante, licet numero vincerentur, ducis sui exemplo incitati vnum et alterum vallum Hispanorum iam recepissent, sed ad extremum calore dici, nocturni itineris labore, et fame victi ad sua se recepere. indigenae ad OIO amplius boues in castra adduxerant, quos contra hostem promouere, et ita ordines turbare decreuerant: qui astus superiore anno contra Petrum Baldum feliciter successerat. sed non probauit consilium Castus, quippe qui exoleto iam astu contra tantum hostem vti minime tutum existimaret, et confluentibus interim vndique insulanis confligere quamprimum cupiebat, quod tempore suis animos, Lusitanis clam a Santacrucio sollicitatis, fidem labare prouideret. et quanquam iam inclinata die copias promouet, eo ordine, vt Lusitani dextrum, ipse cum Gallis laeuum cornu duceret. verum Silua pro imperio summo, quod in insula atque adeo in exercitu habebat, impetum inhibuit, iam tum de fuga cogitans, emisso nauigio ad id parato, quod tamen commode exequi non potuit. ita res in crastinum dilata, Casto reclamante, et Dei hominumque fidem obtestante, prodi caussam communem, et procrastinatione hosti numero potiori animos addi, suis demi quiritante. nec obtestarioni Casti exitus defuit. nam ea nocte Lusitanorum maior pars per auia in montana proxima dilapsa est; ipse Silua Guadalupem cum iis, quos penes se retinere potuit, animi anxius contendit, vnde cum rursus ad Gratiosam insulam fugere destinasset, a mulieribus loci prohibitus est, quae nauigium paratum corruperunt. at Castus a Silua et milite Lusitano desertus minime se deseruit, sed ordinibus seruatis versus Guadalupem incedens Lusitanorum equitum delecta manu comitatus tendit, quo se loco munire et aduersos Hispanorum impetus sustinere tamdiu statuerat, quo vsque ipsi praecipitante autumno retro in Hispaniam vela facere cogerentur. Santacrucius, qui de discessu nostrorum cognouerat, protinus se in viam cum toto exercitu dat, et vltimum agmen carpit, occupato in itinere fano Sebastiani, quod nostri in receptu frustra munire tentauerant. inde Angrum recta ducit, aestu diei et siti ita confecto milite, vt cum per arida diu iter fecisset, tandem reperta aqua multi prae ingurgitatione ac praecipue Germani suffocati sint. vrbs ab ea parte, quae mediterranea spectat, debilis, facile ab Hispanis capta est, eoque magis, quod oppidani fere omnes in montana aufugerant, et soli ij, qui carceribus attinebantur, in ea reperti ac soluti sunt. praesidiarij quoque arcem reliquerant. per triduum praeda, militi concessa, et cum triremes Hispaniae sub id ad sinum appulissent, classem quoque nostram et insulanorum depraedatae sunt, haut magno, si machinas et captiuos excipias, emolumento. quibus actis cum cetera praesidia ad successūs famam desererentur, Santacrucius antequam vlterius. progrederetur, ceteras insulas in potestatem redigere statuit, vt praecisa insulanis Tertiae, et Gallis ad illas receptūs spe, eos ad deditionem citra certaminis periculum adigeret. secundum haec missus Petrus Toletanus Ferrandinae dux ad Faginam, triremibus et aliquot nauibus ei attributis. cum eo erant Augustinus Inicus et Michael Oquendus, qui ex nauibus Cantabricis IO C delectos secum assumpserant. vbi ad insulam appulit Toletanus, Consaluum Pereram Lusitanum, qui vxorem et liberos in ea habebat, praemittit, vt indigenas ad aequas dedicionis condiciones inclinaret. eam tenebat Antonij nomine Antonius Guedes Sosa, qui non solum Pereram non audiuit, sed iniuriose habitum ad extremum etiam venabulo interfecit. ex mora coniectans id quod erat Toletanus, lustrata insula cum eam minus Tertia inaccessam ac parum munitam comperisset, copias IV Kalcnd. VItil. in terram fere citra certamen exponit, statimque CCCC Gallos obuios habuit et aliquot Lusitanos, quos maiori numero cedenteis retro auertit; cumque ad exiguam praesidiarij arcem, cui Ortae nomen, receptum habuissent, vbi machinas et: comeatum
militarem contraxerant, Toletanus eo ducit, et locum corona cingit, quem obsessi mox certis condicionibus dedidere. Sosa in eo ab Antonio Cea, et Puebla, qui Io. Ferdinando Lunae militabant, capti; sed hic ob interfectum Pereram diro supplicio affectus est. nam truncatis primum manibus ad patibulum altero brachio affixus, inter immaneis cruciatus vitam finiuit; mirantibus cunctis, quo animi furore simul et caecitate impulsi Lusitani tot crudelia facinora perpetrarent, tamque facile neque tentatis prius extremis se passim victoris iritati arbitrio dederent. sed ita ingenium est illius nationis, vt inexperti pericula non visa quam audacter contemnunt, tam viliter visa expauescant. direpta insula impositus cum CC praesidio Antonius Portogallus. vicinorum exitio commonefacti insulani, Pica, Sangeorgiana, Coruina, et Gratiosa legatos ad Toletanum mittunt, qui eos in fidem accepit. interea nostris ad extremas angustias in Tertia redactis, Castus vir decoris et incorruptae fidei tenacissimus, ne suae potius quam sociorum salutis rationem habuisse videretur, ad Siluam et insulanos per montana huc illuc dilapsos mittit, monetque per literas, vireis secum sociarent, vna pro decore et vira certaturi, ac si certare non liceat, fide religiose obstricta, non aliter se cum hoste transacturum, quam Silua ipse ac ceteri Lusitani iisdem incolumitatis, quas suis paciscetur, condicionibus comprehendantur. sed literae a Santacrucio interceptae cum nihilominus ad Siluam per indigenam perlatae essent, homo vaecors et natura superbus, vt in medio periculo ac metu intem pestiuam securitatem ostentaret, condicionem recusauit, et quia de deditione facta erat mentio, addit, Gallis licere, quando de deditione iam cogitarent, se ad Hispanorum partes, vt vitam seruarent, applicare; quod si facerent, se ac Lusitanos vtrisque debellandis pares fore. eodem tempore quo tam superbe ad optimi viri literas respondebatur, Silua perpararios literas sine subscriptione ad Santacrucium ferri curat, quibus significabatur, si Siluae et Lusitanis gratiam vitae faceret, fore, vt illi Gallos ei in manus traderent. quasliteras cum priore reiponso, quod per suppositum tabellarium receperat, Santacrucius statim ad Castum resignatas misit, et per Petrum Padillam vnum ex castrorum praefectis et Casto ipsi, cum vna in Melita insula essent, olim notum denuntiat, si se suosque saluos cupit, quamprimum transigat. nam dcditionis aequas condiciones datum iri. neque vero vani decoris religione praepediatur, quo minus rebus suis in tempore. prospiciat, praesertim in eorum caussa, quos non solum ingratos et contumeliosos erga se sit expertus, sed ad contumeliam etiam proditionem addere voluisse cognoscat. secundum haec haut diu cunctatum est ab vtraque parte, habitoque colloquio in has condiciones transactum, vt vita salua Galli arma et signa traderent, tantum singuli gladios retinerent, et nauigiis commodatis in Galliam transportarentur. condicionibus subscripsere Santacrucius, Figeroa, Bouadilla, Lodronius comes, Padilla, Christophorus Erastus, IoannesVrbinus, Georgius Manrices, Ioannes Martinus Ricaldes. id humanitati Santacrucij ad superioris anni inuidiam, qua ob crudelitatem in captiuos patratam flagrabat, leniendam Hispani tribuunt; cum alij potius censeant Santacrucium, qui Gallorum semper antea virtutem expertus esset, noluisse cum iis ad desperationem adactis confligere, incerto euentu, et maluisse rem pactis quam plena victoria conficere, praesertim iam inclinata aestate, et periculosa deinceps in Hispaniam nauigatione. igitur prid. non. VItil. Galli ex montanis descenderunt, et iuxta pacta XIIX signa et arma tradiderunt, non medij inter hostilem exercitum in aciem instructum ac lituis tympanisque pulsantibus, sicuti pactis perscriptum fuerat, hoc enim enixe voluerat Santacrucius, sed loco condicto, sicuti in arcano, contra quam scriptum erat, promiserat. inde Castus et Iacobus a S. Columba, Escarauacus ad Santacrucium Angram venerunt perhumane ab eo excepti, et Castus quidem apud Figeroam, Escarauacus apud Bouadillam hospitium habuit; Gallis, qui CCCC omnino erant, ex proeliis et morbis superstites in vrbis semota parte diuersoria attributa sunt. quibus actis omnis cura in Emanuale Silua indagando
consumpta est, qui cum nauigia ad fugam parata ab insulanis confracta cerneret, praeclusa omni euadendi spe, dissimulato habitu per montana aliquot dies errauit, sed tandem a serua Maura proditus a Spinosa et Lazaro Insulano Angram ad Santacrucium ductus est, vbi interrogatus et in triremi grauiter tortus tandem ad mortem damnatus est, et in platea vrbis Germanis in aciem instructis a Teutone carnifice decollatus, multis viri e primaria nobilitate forma conspicui, sed stolide fedrocis vicem dolentibus; pluribus tamen iustam numinis vindictam in eo agnoscentibus, qui Insulanos imprudentia sua in tot calamitates induisset, et multos priuatim variis iniuriis affecisset. nam paullo ante cum Melchiorem Alfonsum, quod Philippo faueret, securi percussisset, et affines peterent, vt caput eius in platea patibulo affixum sibi tollere liceret, responderat, tunc Alfonsi caput inde sublatum iri, cum suum ipsius eo loci affixum esset; quod inhumanum responsum in omen vertit. nam eodem loco caput eius, sublato Alfonsi capite, iussu Santacrucij assixum est. pari supplicio affecti Emanuel Serrada, is qui promontorij Viridis insulas depraedatus fuerat, nec non et Amator Vietra, qui a Philippo missus secreti oratoris titulo, vt oppidanorum fidem sollicitaret, quosdam exiis eo nomine apud Siluam nefando scelere detulerat, et participato cum illo pretio miseris exitium maturauerat. quidam laqueo suspensi, Petrus Contius, Antonius Ferdinandus Barosus, Arrias Porres, Matthias Diazius Pilatus, Consaluus Pita, Bernardus Touar, alij seditioni caussam dedisse comperti. Baltazar Mulatus, Antonius et Thomas Gomecij, Emanuel Acosta ad triremeis damnati. Blasius Viualdus Genuensis fabricandae et adulterandae monetae Antonio regi auctor ignominiose tractus et ad remum pariter addictus est. omnis item moneta ad abolendum in insula Antonij nomen publice conflata est. multi monachi, quorum prae aliis summa intemperies fuerat, indecenti habitu capti, et in iis Simo Dominicanus, qui in Gallos ad maturanda auxilia venisse, cum regina matre et Ioüsa ea de re egisse, ac denique in Angliam ob eandem caussam etiam transmisisse confessus est, necnon et plerique sacerdotes vincti et varia peste in occulto absumpti sunt. Galli ante pacta capti insito in gentem aemulam odio remo mancipati sunt. inde relicto in insula Ioanne Vrbinate cum II OIO Hispanorum praesidio Santacrucius, sparsa ad vanitatem fama, quasi Laraciam aut Algeriam tentaturus esset, eoque maturius insula discederet, cum classe in Hispaniam tendit, iam praemissis de re feliciter gesta nunciis, ob quam in publicae laetitiae signum passim ignes in Lusitania ac reliqua Hispania accensi sunt, Antonianis contra, qui in insularum conseruatione, si Antonium Philippo superesse contingeret, recuperandi olim regni; spem reposuerant, in occulto maerentibus. post bellum confectum Philippus a Pontifice diploma per oratores suos impetrasse dicitur, quo II OIO religiosae vitae addictorum in Lusitania siue insulis interfectorum gratia ficbat. tanto sanguine constitit noui regni quaesiti victoria, quod CCCC LXX, postquam a reliqua Hispania separatum est, annis cum eo veluti coaluit, CCC XIII, ex quo Algarbium a Castellensi regno auulsum Portugalliae regib. cessit; quo tempore, nec multo post, Dionysio obsequij cultum, quem Reges Lusitaniae veluti beneficiarij Castellensib. et Legionensib. debebant, ab Alfonso Sapiente Castellae rege Dionysij ipsius auo remissus est. ita tota Hispania, quod vix CC annorum spatio Romani consequi potuerant, in Philippi vnius potestatem venit. praeter memorata seueritatis in singulos perduellionis a iudicibus delegatis conuictos exempla, insigne illud fuit, quo vniuersa non solum Tertianorum, sed etiam ceterorum insulanorum bona fisco addicta sunt. quod non tam seueritati, quam gentis ingenio tributum est, quae innata dominandi cupiditate ad firmandam potentiam nullum auaritiae et crudelitati modum facit. Santacrucius XVII Kl. VIIIbr. ad Gadeis appulit, cum IV Kal. VIIbr. Tertia soluisset, praemissis ante triremibus, quas tam longe in Oceanum penetrasse nunquam antea fama fuit, et tunc pro miraculo habitum est. inde in aulam pergit, magna honoris specie exceptus et inter proceres allectus, quos vulgo in Hispania grandeis vocant, et quos tecto capite singulari
honoris praerogatiua coram Rege apparere ius est, ac postremo summus maris Oceani praefectus creatus est. Huius successūs fama ad tumultūs Antuerpiani casum accedente res Ordinum in Belgio multum perturbatae sunt. Arausionensis in Mattiacorum insulas secesserat, vt supra diximus, et conuentus Ordinum Mildeburgi indixerat, vbi Rochus Sorberius Prunaeus Brabantiae Ducis nomine, re prius cum Arausionensi communicata, multa deinceps et maiora promissis pollicetur, potentiam eius in maius exaggerando, quippe qui a Rege generalis vicarius nuper constitutus loca omnia regni munita in potestate, commoditatesque inde eos iuuandi maximas haberet. addit et minas. Ducem nunquam iuri suo renunciaturum, nec e manib. dimissurum, quod sibi datum aut virtute sua partum esset. heic et repetita egregia Ducis erga Belgas merita; Cameracum nuper e faucibus Hispanorum ereptum, et Lochemi quoque obsidionem a Gallis solutam. quid autem futurum, si patrocinium eius recusent? quanta se in pericula induent? nam exig uum ex prouinciis militem suppetere, et confusa fere esse inter eas omnia, et metum subesse, ne Ducem regemque Ducis fratrem hosteis habeant. quod si accidat, actum esse de negotiatione et commercio; et proculdubio fore, vt adempta pecuniae vspiam cogendae facultate, ipsi imparati a duobus potentissimis principibus aeque infestis animis simul oppugnentur. nec Germanos placatos habituros, quippe ob archiducem Matthiam parum honeste dimissum iritatos. Reginam vero Angliae satis declarasse, nequaquam sibi placere, quod prouinciae Ducem repudient. quem vero iis exceptis prouinciarum patrocinium suscepturum? quin excusari posse Ducis erratum. nam talia et sapientissimos ac mansuetissimos olim principes aut praecipiti ira aut iniuria iritatos saepius peccasse. exemplo esse optimos Burgundiae Duces, et Maximilianum insuper Caesarem. et hoc statu rerum non solum propter prouinciarum diuersitatem, sed maxime ob vicinorum principum suspectam potentiam Principe in Belgio opus esse, cuius potentia certis limitibus coerceatur, aliisque pactionibus, quam quae Burdigalensi transactione continentur, et condicionibus frenetur; quae si ratio ineatur, spem subesse vt rex Franciae bellum apertum Hispanis indicat, et ita breui finis bello Belgico internecino imponatur. eo vero induci posse regem, si, quod hactenus negatum fuit, spes fiat, vt Duce fratre sine liberis decedente, prouinciae ipsi tanquam hereditariae obueniant, idque Burdigalensi pacto et aliis condicionibus postea ab Ordinibus, cum Dux Antuerpiae inauguratus est, praescriptis addatur, ac de cetero in religionis caussa idonee caueatur. his vltro citroque iactatis parum profectum, recenti adhuc sensu conatūs Antuerpiani, et odio aduersus publicam vtilitatem praeualente, maxime aduersis Gandensibus; qui quanquam initio primi omnium noui principis asciscendi auctores fuissent, siue leuitate insita, siue quod iam de defectione cogitarent, nullam concordiae inter Ducem et Ordines sarciendae rationem admittebant, et ad principes Germaniae, a quibus auxilia certa exspectarent, se misisse caussabantur. quod ab iis eo consilio factum, vt interea tempus ducerent; nec enim pecuniam miserant, aut obtulerant. itaque noua legatio in eo conuentu decreta fuit, et missi ad Ioannem Casimirum, qui, si bello Coloniensi finito copias Rhenum traiiceret, L florenorum OIO, IV naueis maiores, II minores, milite et comeatu egregie instructas in singulos IV menseis proximos offerrent. postquam vero Mosam traiecisset CL florenorum OIO, cataphractos equites OIO, et II OIO scloppetariorum obuiam missuros se pollicerentur: quae condiciones et Gandensium malignitate ac principis Cimaci, quod postea iactanter gloriatus est, praepostero astu minime acceptae, aut exitum sortitae sunt. cum in eo conuentu de concordia nihil, aduersis Gandensibus, et propter Gueldrensium, Vltraiectensium, et Transiselanorum absentiam agi potuisset, ex Arausionensis consilio rursus comitia Dordracum indicuntur. heic quia Steneberga capta Atuaticis, Batauis, et Mattiacis periculum imminebat, ante omnia decernitur, vt Bergae ad Somam bis mille peditum et duarum turmarum equestrium praesidio ob viciniam
munirentur, in quod XXXV OIO florenorum singulis mensibus constituta: Herentalae item OIO CC pedites, CC equites collocarentur. de Mechlinia quoque et Bruxellis defendendis in eo conuentu actum. dum in conuentibus Ordines discordantib. studiis tempus inutiliter terunt, minime Hispani sibi deerant. nam Io. Baptista Taxis Zutfaniam astu militari capit IX Kal. VIIIbreis, delectis prope vrbis portam in insidiis collocatis, qui e latebris erumpentes portam inuadunt, trucidataque statione occupant, donec sociae copiae, quae haut hinc longe euentum praestolabantur, aduenirent; quibus aduenientibus vim in oppidum faciunt, ac crudeliter diripiunt, grandi pro redemptionis pretio aere ab oppidanis extorto. horum vt conatus impedirent Bataui, propugnaculum vltra Isalam construxerant; sed perfosso ab hostibus aggere, nestagnantibus aquis paene obruti praesidiarij locum deseruerunt, quem mox Hispani, vbi aquae resedere, denuo occupant, et inde infestis excursionibus Veluam vastant. munitionem amissam saepius recipere conati Bataui cum frustra fuissent, loca circumposita validis praesidiis muniunt, ac tandem Zutfaniam corona cingunt. in agro Groeningensi eodem tempore Nienortius et Asingus Entissenius Ferusum et Oterdamum ad Amasum amnem capiunt; Oterdamum vallo et milite muniunt, aggeres perfodiunt maximo indigenarum damno, vt Groeningenseis angustia pressos ad condiciones accipien das adigerent. Reedam etiam machinis admotis sed irrito exitu quatiunt. haut multo post Nouembri mense ineunte Bergensis comes Arausionensis sororius cum vxore liberis et Thoma Gramaio, qui illi erat ab epistolis, Arnhemij ex suspicione capitur, quasi cum hostibus secreta consilia agitaret: famuli quidam eius cognitione habita rei peracti sunt; tandemque compertum, ex impotentia vxoris Arausionensis sororis, cuicum fratre non ita bene conueniebat, occasionem ab Hispanis captam, vt Bergensis hominis leuis fidem sollicitarent. nec indicium exitu caruit. nam ille commendatione Arausionensis libertati restitutus statim ad Philippicos transiit, et filij eius Hispanorum militiae pariter nomen dederunt. quod tamen illum iniuria iritatum nec ante praemeditato consilio fecisse plerique existimauerunt. in his angustiis cum cuncti effugium malis non solum praesentibus, sed quae impendere prudentissimus quisque prouidebat, quaererent, alij ad alios principes, in quorum patrocinio acquiescerent, respiciebant, et multi de Batauia et Mattiacorum insulis Arausionensi tradendi assentiebantur, et viro bene merito et vita, fortunis, opibus pro libertate patriaetam propensa voluntate expositis hoc deberi aiebant. verum ille siue infirmitatis et suarum virium tenuitatis ad tantum onus sustinendum conscius, siue modestia se excusauit, tandemque tenuit, vt in Franciam Mullerius et Ioannes Asseliersius ordinum nomine de concordia cum Duce sarcienda acturi ad regem proficiscerentur. sed omnem de repub. consultationem turbarunt noui in Flandria motus, ac praecipue Gandaui, vbi iis, qui in occulto Hispanorum partibus fauebant, annitentibus omnia confuse agebantur, et praetextu Casimiri accersendi, aut alterius opis implorandae eo interim res adducebantur, vt cum Hispanis transigendi necessitas imponeretur. quod vt fieri posset, primum omnium Ioannes Imbisius, de quo supra diximus, homo turbulentus et iuxta Gallis et Arausionensi infestus ab exilio reuocatur, qui dum in Palatini VIIviri aula degeret, cum Ioanne Groppero de pactione cum hoste ineunda consilia agitasse dicebatur. eadem facilitate siue dissimulatione in manus Seruatij Stelandi Vastianae praefecti cunctas regionis illius arces ac munitiones tradunt, ac potestatem faciunt collationes ab agrestibus exigendi, militem conscribendi, vrbem absque consueto tintinnabuli signo quauis hora intrandi, ac treis naueis armatas in Scaldis aestuario instruendi. cumque exeunte VIIIbri ostium Gandense Parmensis iussu occupatum esset, mox eiusdem Stelandi clandestina machinatione Axela et Hulsta vicinae vrbeculae capiuntur, ac demum V Kal. IXbr. Rupelmondae castrum ad Scaldim iuxta Antuerpiam hosti patuit. ita Parmensis Vastiana potitus Deinsam et alia vicina loca muniri curat. quo
facto cum tantum naues illae praesidiariae, de quibus dixi, superarent, easque in Parmensis itidem potestatem consignare percuperet Stelandus, nautae ac praesidiarij a Stelando frustra sollicitati ab eo tandem deficiunt, et contra Atuaticos, Batauos, Mattiacos bellum gerere detrectant. amissa Rupelmunda Antuerpiani, qui negotiationem impeditam maerebant, eam irrito conatu recuperare aggrediuntur. cum aliud non possent, vicinum aggerem perfodiunt, et aquas Borchtam et Callaüm vsque restagnanteis inducunt. tum Borchti propugnaculum excitant, et Traiectum Flandriae ex aduerso Antuerpiae muniunt, decretis in eos sumptus e publico Ordidum decreto CCC florenorum millibus. moxque eorum auspiciis Philippus Hoghenlous comes cum XIX peditum signis in Flandriam descendit, et ad Neüsam Mattiacorum insulis oppositum castellum, vt amnem in potestate haberet, munitionem struit, ac crebris excursionibus hostem infestat, perfossis passim aggeribus. sed Gandensibus Cimaco duce resistentibus conatus eius ad extremum frustra fuere. restabat in Flandria Alostum, quod Anglorum praesidio tenebatur. id vt in Hispanorum potestatem concederet, praetextu indigenas introducendi, Anglos loco educere statuunt. verum excitato inter Anglos ob stipendia non persoluta tumultu consilium non successit. Teneramunda vero, quo Riouium loci praefectum ipsorum consiliis aduersantem dimouerent, legatos miserunt Iustum Triestum, Antonium Heimanum, et Iacobum Somerum. verum Riouius, qui tunc Gandaui erat, re cognita, vt eorum consiliis praeuerteret, statim pernicem equum conscendit, portaque qua exire destinarat a coniuratis clausa, circum equitans, fortuna in portam Minanam tantum pessulo clausam incidit, quo reuulso summo celeritate euadit, et Teneramundam venit, legatisque comprehensis commentarios eripit, vrbe tunc pro tempore seruata. Somero consilij praecipuo incentori parum abfuit quin gula frangeretur. eo ipso die Imbisius ab exilio reuocatus Gandauum venit, Consulque factus plenam potestatem accepit, annitente Adolfo Mekerkero, qui homini odio exterorum caritatem patriae prae se ferenti imprudenter morigerabatur. ille vero vt plebis auram initio magistratūs aucuparetur, aliquot ciueis Hispanorum fautores creditos, quibus Vastianae regionis amissio imputabatur, confestim in carcerem tradi iubet: inter quos praecipui fuere Bokeleus, Carolus Rimus, Philippus Corteuilla, Blaserius fluminum praefectus. qua re cum magnam sibi apud plebem auctoritatem conciliasset, mox interuentu Friderici Perrenoti Campaniaci, qui tunc adhuc Gandaui captiuus atinebatur, cum captiuis reconciliatus est, eosque vinculis exemit. tum gratiae popularis fiducia id sibi impune licere existimans, etiam literas ad Riouium Teneramundae praefectum dat, quibus petebat, vt treis captiuos, quos habebat, dimitteret. quod nequaquam ille facere voluit. tandem cum nulla a Germanis spes auxilij esset, et Casimirus bello Coloniensi occupatus ad eorum preces minime ex voto responderet, a Cimaci principe, qui tunc Brugis erat, et prouinciae praesidis nomen vsurpabat, sollicitatus Imbisius ad Hispanorum partes inclinare cepit. et cum Alostani praesidiarij, qui fere Angli erant, ob non numerata stipendia tumultuarent, eo instigante a Gandensibus collatione denegata miseri homines ad eas angustias postremo redacti sunt, vt non expectato Io. Noritij tribuni aduentu, serius aduenientibus Ordinum delegatis, vt de stipendio cum ipsis agerent, cum hoste transegerint, Pigoto, Vincentio, Veltzio, et aliis centurionibus auctoribus. itaque Xbri mense numeratis XXX florenorum OIO oppidum deditur, et Gallo-belgae a foederatis immissi introducuntur. Angli plerique ignominiam a suis veriti in Hispanorum exercitus transierunt; sed cum promissa minime repraesentarentur, inde sensim diffugerunt. Parmensis Ekeloae castra muniuerat, Brugis et Gandauo imminens, ex eoque occasio nata, vt qui Hispanorum partibus fauebant, magis audacter de reconciliatione loquerentur et agerent, et editis passim libellis etiam Protestantium nomine eam vrgerent. nam quem miseriarum finem futurum? quid propriis, quid externis visibus contra hostem possent, satis iam expertos esse; in altero
multum imbecillitatis, in altero parum fidei reperisse, vt hostem, quem aperta vi debellare non possunt, alia ratione tollant. iampridem Gallo-belgas foederatos manus ipsis porrigere. nec Hispani nominis odium obtendi contra debere. nam si per reconciliationem bellum habere desinant, communi consensu Hispanos Belgio excessuros: clementiorem principem hoc rerum statu spondere, qui prudentia summa praeditus periculo suo didicerit, religionem a Deo inspirari, hominibus imperari non posse. eo consilia omnia, remediis ceteris omissis, quae tam infeliciter hactenus ceciderint, vertenda, et quauis ratione pacem, quando bellum geri non possit, habendam esse, haec Gandaui a Bucleo, Imbisio, Buclinto, Brugis a Cimaci principe artificiose in vulgus initio spargebantur; dein et in concilio agitata sunt, tandemque pertentatis plebis animis ex ea occasione decreta ad vrbes vicinas de pace legatio. verum haec ad annum sequentem pertinent. Interim in vicina Germania bellum maiore mole, quam exitu gerebatur. extremo anno superiore Ioannes Baioarus Bipontinus dux Coloniam venerat, cum Senatu et sacri collegij sodalibus de pacis ineundae condicionibus acturus; auditusque, sine responso dimissus fuerat, in aliud tempus reiecta, quo frequentiores ex singulis ordinibus adessent. tandem IV Non. Ianuar. ad Bipontini legationem responsum est, non esse quod de procrastinatione aut tergiuersatione Senantūs queratur, qui perhonorifice, vt debet, legatos principum semper exceperit, et benigne audiuerit, ac diligenter ad eorum postulata responderit. sed putare sibi per religionis pacem hoc licere, vt quemadmodum Protestanteis in caussa religionis ipsos consulunt, quod ex literis nuper Augusta missis appareat, sic et ipsi Caesarem principes ac reliquos imperij ordines maiorum religioni addictos, antequam quidquam decernatur, in eadem caussa consulant. interim sperare, vt constitutionum imperialium ac publicae tranquillitatis respectu neque ipse Bipontinus ac ceteri principes Augustanae confessionis socij in aliena rep. curiosi esse velint, neque quenquam ad alienam a sua religionem vrgeant, aut subditos inuito magistratu in suam tutelam et patrocinium recipiant. ad haec Bipontinus postridie replicauit, et repetita toties missarum, neque ad illas dati responsi memoria, necessitatem legationis obeundae sibi impositam dixit, petiitque, vt tandem diserte responderetur. nam vt non diffiteatur, licere ipsis, Caesarem ac reliquos imperij principes consulere, ita durum et inhumanum videri, affectatis protelationibus tot captiuorum et verbum Dei sitientium libertatem ac vota remorari. quod autem a Senatu vrgeantur constitutiones imperiales, praesertim in ea caussa, vbi agitur de alterius principis aut magistratus subditis illo inuito in tutelam non recipiendis, id sibi molestum auditu fuisse; nam suggillari ea re existimationem suam, tanquam contra imperij leges aliquid ausus fuerit, cum contra viua voce et scriptis longe diuersam sibi mentem fuisse, semper testatus sit, nimirum vt caritate Christiana sibi coniunctis fratribus atque idem in religione sentientibus aliquam a seueris decretis relaxationem impetraret. hoc denuo petere, et vt non expectato Caesaris responso, suis concedat, enixe rogare; praeterea, vt concionatorum vociferationibus contra Protestanteis ex ambone debacchantium, exemploque carnificinae Parisiensis cunctos ad caedeis incitantium modum faciant; alioqui fore, vt pax summo imperij bono olim sancita longe perniciosissimo ciuili bello misceatur. hoc intellecto Senatus, habita cum XLIVviris matura deliberatione, denuo respondet, nihil aliud inpraesentiarum videre aut habere, quominus in priore responso perseueret, latiusque explicatis, quae in priore responsione Bipontinus ostenderat, C. S. plurimum obsecrat, vt responsum candide interpretetur; eorum, quae hactenus in confessionis Augustanae socios decreta erant, rationem magistratum paratum reddere, nec recusare, quin ab imperij Ordinibus cognitio habeatur, si quidquam contra imperialeis constitutiones deliquerint. ceterum opportunitate data, consultique iis, quorum interest, amplius se responsurum. hoc vltimo responso accepto cum
parum se proficere videret Bipontinus, Colonia discedit, et ad Gebbardum, qui Bonnae erat, reuertitur. at Fridericus Saxo Louenburgus collegij sodalis ac facile princeps iuuenis impiger, et summus ab initio Gebbardi, spe, vt putatur, dignitatis VIIviralis adipiscendae aduersarius minime interea cessabat, qui vt gratiam sibi apud pobulareis conciliaret, pecuniam ex telonio Berkensi collectam statim inter ciueis, quibus annuae pensiones debebant, neque ab aliquot annis a Gebbardo persolutae fuerant, affectata liberalitate distribuit, cognitoque Gebbardum, ne a comeatu laboraret, IO CCC auenae modios, pannos lineos, petasones, et quicquid in Vestphaliae castellis annonae erat, in actuarium nauigium imponi, et Bonnam subuehi praecepisse, illud insidiis dispositis intercipit, et omnem praedam in Zontinam arcem comportari iussit. his angustiis pressus Gebbardus, et accedente tumultūs Antuerpiani incommodo, quo fiebat, vt rebus Ordinum turbatis nihil spei e Belgio superesset, principum Protestantium aduocationem apud Caesarem et imperij ordines exposcit. nec defuere officio Ludouicus Palatinus; Augustus Saxo, et Io. Georgius Brandeburgicus VIIviri, qui prolixas ad Caesarem literas dederunt, orantes, ne ob religionem Gebbardo aut suis eandem caussam fouentibus vis fieret. Palatinus in eandem rem ad Moguntinum et Treuirensem VIIviros scripsit. Caesar vero iam frustra tentato Gebbardi animo per Andream Gailium, denuo ad eum mittit Iacobum Curtium, et quid suae voluntatis sit, vt palam et aperte declaret, petit. tunc iterum porrectus libellus nobilium nomine, quo religionis libertatem iuxta Augustanae confessionis normam petebant. vnde capta occasione Gebbardus XVII Kal. Febr. scripto publicato et typis mandato testatur, se non solum de ciuili administratione, sed etiam de gloria Dei promouenda sollicitum supplicibus libellis suorum religionis libertatem iuxta imperij leges deposcentium acquiescere decreuisse. proinde praefectis ac magistratibus cunctis suae ditionis enixe inhibere, ne cui religionis caussa molestiam facessant. quod si contingat se de matrimonio contrahendo cogitare, scire omneis cupere, ita se velle iubere, vt post mortem suam aut abdicationem spontaneam libera sint collegij sodalium in eligendo successore susfragia. biduo post leges militares pro Bonnae securitate et munitionibus in ea instaurandis promulgantur, ac sequenti die ad Caesareum legatum respondet Gebbardus, nihilque se aliud velle declarat, quam vt pax in dioecesi sua iuxta imperij leges constituantur; obiterque Fridericum Saxonem incusat, quod per eum stet, quo minus tam laudabilis conatus procedat. quod ad explicatam magis consiliorum suorum rationem attinet, quod vrgebat Curtius, proximis comitiis se plenius responsurum, et Caesari, principibus, ac ceteri imperij ordinibus plene satisfacturum dicit. nec multo post Henricus Saxo Bremensis archiepiscopus Friderici fratrer, sed in religione summe dissentiens a Truchesianis diu exspectatus aduenit cum insigni et numeroso equitatu, cum quo cum non admitteretur, indignabundus inde discedit, et extra vrbem Tuitij apud comitem Solmensem diuertit. interposuere et suas partes Augustus Saxo, et Brandeburgicus VIIviri, scriptis ad Ordines dioecesis Coloniensis literis, quibus eos orabant, ne Gebbardo principi suo et confessionis Augustanae socio propterea periculum crearent; alioqui fore, vt vnius iniuria, cum ad plures pertineat, eius quoque vlciscendae aut propulsandae necessitas multos ab bellum ipsis postremo exitiosum adigat. vrgebat semper Curtius vt Gebbardus explicatius ad Caesaris postulata responderet, qui se tunc demun Augustanae confessioni addictum palam professus est, et quoniam coelibatum a Pontifice contra Dei verbum sacerdotibus indictum minime probare possit, se quoque de vxore ducenda cogitare, nec proinde dignitati VIIvirali, quod iure sibi licere putet, renunciare velle. interea Fridericus collegas in proposito contra Gebbardi conatus constanter vt perseuerarent, exemplo suo incitabat, eoque auctore, quantumuis ipsum Saxo VIIvir gentilis per literas dehortaretur, sollemnia comitia in V Kal. Febr. indicuntur, tentato interim frustra a Carolo Truchesio
VIIviri fratre Lintzio; quod est oppidum in Rheni ripa positum. nec Adolfus Nuenarius comes cessabat, sollicitata Coloniae Traianae, quam Verdam Caesaris hodie vocant, oppidanorum et Quempinatum fide, et cum Sicambris proximis societate inita, a quibus vltro citroque comeando auxihis ad tempus iuuaabatur. diuersa parte Vvilelmus Cliuensis dux, qui propter viciniam et a bello et nouae religionis contagione sibi metuebat, legationem ad Senatum decernit, ad quem a Senatu et collegio Fridericus Saxo remissus est, qui ob propensam erga eos voluntatem gratias ageret, et de transitu ac comeatu hosti prohibendo cum ipso ageret. Gebbardus appetente comitiorum a Friderico indictorum die, vt ea conturbaret, contraria in perendinum indicit. ibi capita nobilitati proponen da concipiuntur. tentatum eo dem tempore Zontium, quod a Friderico tenebatur, subuectis clam aduerso Rheno nauibus. verum astus non successit. iamque comitiorum tempus instabat, ad quae Bipontinus rursus, et cum eo Ludouicus Vitgenstenij comes, necnon Ioannis Nassauvij filius venerunt. verum neque Bremensis archiepiscopus, neque alij comitiis, in quibus peiorem Gebbardi caussam futuram videbant, interesse voluerunt. Vestphaliae item ordines se excusarunt, veriti, ne per suam absentiam aliquid motus a nouatoribus in finibus suis excitaretur. comitia ad Dominicanorum habebantur, vbi proposita in Gebbardum multa accusationum capita; quod inconsultis Ordinibus copias militareis conscripsisset, pensiones debitas non soluisset, magnum aes alienum contraxisset, gazam omnem dioecesis diripuisset, nouam religionem professus esset, eiusque libertatem subditis suis permisisset, de matrimonio contrahendo fidem obligasset, cum Andino et ceteris Belgij perduellibus occulta consilia iniisset, externos consiliarios in ditionem suam introducere statuisset, Coloniam Traianam nuper praesidio externo muniuisset. his de causis comites, nobileis, ac ciuitates eius dioecesi subditas minime sacramento ipsi praestito teneri, sed iuxta patriae leges se cum collegio coniungere, eique, non autem Dioecetae, parere debere. ad haec pacis Augustanae caput a Io. Sleidano lib. XXVI comment. commemoratum vrgebatur, quo decretum fuit, si quis archiepiscopus, episcopus, antistes, aut alius ordinis sacri a veteri religione deficiat, vt is continuo de iure omni in episcopatu suo, simul omnibus fructibus, quos inde percipit, excidat et collegio, siue iis, ad quos ea res iure vel consuetudine pertinet, in eius locum eligere aliumque constituere ius sit. his propositis, multorum legati petierunt, vt postridie audirentur. pro Gebbardo A dolsus Solmensis longam orationem habuit, addiditque, non consulto agere collegium, quod principis sui studiis ac voluntati tam audacter tantaque contentione reluctetur: quod si ita pergat, maximos non solum in Coloniensi prouincia, sed in toto Imperio tumultus exitatum iri; inde ad protestationem, mox ad acerbitatem verborum descendit, sententiamque collegij tam in suum principem iniquam, et a Papis quibusdam, ita presbyteros contumeliose vocabat, fabricatam ratam habiturum negat; neque vero esse, cur huius auctores sese in hoc negotio superiores fore iactitent: nam quib. haec displicent, et auctoritate ac numero cum ipsis posse contendere. Solmensi perorante, mussare multi, se circumspicere, labare plerique et cunctanter in eo negotio agere, donec post auditum itidem Bipontinum et alios Protestantium principum legatos, Oresbacius Cliuensis ducis Cancellarius et orator nutanteis erexit, hortatus prouinciae ordines, vt perniciosis Gebbardi conatibus generose se opponerent, nihilque quod ad religionis defensionem et patriae leges ac libertatem spectaret, praetermitterent; nec mouerentur Bipontini generi, is Mag dalenam filiam Cliuensis in vxorem duxerat, auctoritate, quippe iam multoties a se moniti, vt ab iniqua caussa tuen da abstineret. id si saciant, perpetuam sibi cum ipsis amicitiam fore; sin minus, non tamen se maiorum religionis periculum neglecturum. haesitanteis et confirmauit libera et ingenua Antonij Schauenburgici comitis ecclesiae metropolitanae decani professio, qui cum in occulto Gebbardo fauere crederetur, tamen se a statutis, pactis conuentis a prouincia tota conceptis et approbatis nunquam recessurum palam testatus est. mox et superuenit Carolus
Ligneus Arenbergius comes a Parmensi missus, qui aduentu suo facta auxiliorum spe animos collegij sodalibus et Senatui addidit; quantumuis Nuenarius comes, et Holtmanus I. C. contra protestarentur; quibus ab Arenbergio palam increpitis, tot legatorum contrariae parti fauentium praesentia os veluti compressum est. sed maximum omnium momentum attulerunt Caesarei legati, qui etiam non expectato Caesaris et Pontificis responso seu sententia, nihil nisi iure tam a collegio quam a Senatu contra Gebbardum factum pronun ciarunt. cum pridie Kalend. Febr. Malaspina orator Pontificius Coloniam venisset, Car dinalem legatum breui affore affirmans, ipsis Kalendis ad colloquium reditum est, in quo a trib. Ordinibus, comitibus, nobilibus et oppidanis contra pacta conuenta aduersus Gebbardum tanquam res nouas in Imperio molientem decretum factum est. laudata eorum a Senatu voluntate, exercitus communibus suffragiis Friderico Sax oni tribuitur, cum quo arces ab archiepiscopo occupatas reciperet. intercessit Friderici frater archiepiscopus Bremensis, palam protestatus, se collegij decreto nequaquam posse subscribere, neque videre, qua ratione tanta sodalium in principem suum legitimum contumacia excusari possit. proinde se aduersariorum studiis sine iustiore caussa minime assentiri, aut violentis illorum conatib. participare velle. his actis Bremensis cum suo equitatu discessit. Bipontinus Bonnam rediit. ceteri proceres ac nobiles ad sua quisque se receperunt. interea Gebbardus, quo auctore incertum, archiuum Bonnense spoliat; partemque instrumentorum Nuenarius intempesta nocte secundo Rheno discedens secum abstulit. eo ipso die, quo comitia soluta sunt, Gebbardus, qui cum Agnete Mansfeldia occultarum nuptiarum beneficio vsus erat, eas in valle Rosarum publice celebrauit. vxor in praetorium magna pompa deducta et festis plebis clamoribus excepta est, dumque nuptiali laetitiae indulget, Fridericus Saxo copias Coloniae Traianae admouet, quod est in vlteriore Rheni ripa situm oppidum arce munitum inter Duiseldorpium et Teutoburgum. cum intra oppidum sine certamine admissus esset Saxo, recta ad arcem tendit, et literas se a collegio ad praefectum habere significans pontem demitti, atque accessum praeberi rogat. quod non segniter fecere praesidiarij, sed exorta forte inter ipsos dissensione, literae recipiendae aut reiiciendae essent, interim accelerato gradu Lauenburgici milites Saxonis iussu propinquant, et pugna cum resistentibus commissa, vnoque ex praesidiariis caeso, ceteri metu exterriti cedunt, et arcem dedunt; quae magnum ad res gerendas Saxoni momentum attulit. ante quam de ea deditione cognouisset Gebbardus, cum Bipontino, et noua nupta Bonna, praeposito ei Carolo fratre cum valido praesidio, exierat, et ad Ioannem Nassauvium Arausionensis fratrem Dillenburgi tunc commorantem venerat, vt de communib. negotiis cum eo capita conferret. scribit interim collegium ad praesidiarios, qui Bonnae erant, necnon ipsos oppidanos, et his quidem vt claueis repetant, illis, vt vrbe excedant, mandat. sed neutri paruerunt; milites quod sacramento obligati, oppidani quod aduersus praesidium impares essent, Carolo Gebbardi fratre omnem diligentiam adhibente, vt vrbs muniretur, et copioso comeatu, qui vndique Solmensis et Nuenarij cura e vicinis locis comportabatur, ad sustinendam obsidionem instrueretur. Berka a Nuenario tunc frustra tentata, Lima ab Hontselero Gebbardi aulico intercepta est. contra Arnoldus Manderschitius comes collegij scholasticus in Belgium mittitur, vt Arenbergij cum auxiliaribus copiis aduentum vrgeret. ipse Fridericus Saxo Bruelam petit, eamque audacter cum quodam Gebbardi emissario ingressus, statim cognito praesidiarios arcis inter se dissidere, ope rusticorum, qui belli a Gebbardo excitati pertaesi magno numero confluxerant, locum cingit, et deditione recipit. cum vero sub id ad collegij sodaleis Cliuensis scripsisset, et fidem de impediendis in ditione sua contra ipsos delectib. interposuisset, illi post gratias actas inde occasionem capiunt ad Moguntinum et Treuirum VIIviros scribendi, rogandique vt idem in ditione quisque sua faceret. at Gebbardus cognito Caesarem datis ad Saxonem literis, eum pro re bene gesta laudasse, et porro vt in cepto perseueret, hortatum esse, datis vicissim ad eum literis se purgauit, orans, interuentu suo
efficiat vt a violentia vtrinque abstineatur, resque amice componantur. instat et apud ciuitates Imperij Augustanae confessioni addictas, vt in communi caussa partes suas interponant. itaque colloquium Halbrunum, quod est ad Nicrum oppidum, indicitur, vbi ad V Non. Mart. Coloniae, Argentinae, Vormatiae, Spirae, Francofurti, Augustae, Norimbergae, Vlmae, Eselingae, ac Norlingae delegati conuenerunt. misit et suos legatos Ludouicus Palatinus VIIvir, questusque de externo milite introducto, auctor fuit, vt pecunia ad vsus Imperij collecta ad tuendos imperij fineis seponeretur. decreta et a principibus tertia ad Caesarem ob eadem caussam legatio, qui veritus motum intestinum et ipse expostulationi principum ac ciuitatum accessit, et legationem ad Parmensem decreuit, cum mandatis, vt ab Imperij ingressu militem abstineret. in eandem rem Palatinus VIIvir ex necessitate muneris ac dignitatis, tractūs Rhenani curam sibi commissam caussatus, ad Arenbergium literas Heidelberga dedit per Henricum Mauenhemium, quibus adiunxerat et Volfangi Moguntini VIIviri pariter literas, qui pro libertate Germaniae consilia cum Protestantibus in ea caussa coniungere non dubitauerat. sed collegium rem excusabat, et contra Imperij constitutiones minime fieri contendebat, si rex Catholicus legitimus Belgicarum prouin ciarum princeps et membrum ea ratione non infimum Imperij auxilio aduocaretur. nam et Coloniensib. semper cum domo Burgundica foedus intercessisse, nec id vllis Imperij legibus sibi interdictum fuisse. Arembergium vero exercitūs auxiliaris ducem dioecesis Coloniensis archipincernam, et Vernerum Riffeschitium, qui primarium locum in exercitu ab Arembergio obtinet, praetorij summum praefectum esse, quib. proinde ex necessitate officij incumbat, collegio suppetias ferre. potius in Gebbardum culpam motuum reiiciendam, qui cum Andino iniustis armis Belgium inuadente consilia agitauerit, et Gallos, Anglos, Scotos, ac denique Heluetios in Imperij limitem immiserit. neque praematurum armorum apparatum a collegio instructum censeri, aut in inuidiam trahi debere, quasi Gebbardo nondum hoste declarato. nam ante XXIV annos Augustae in comitiis decretum esse, vt siquis collecto milite pacem Imperij conturbet, periculumque sit in mora, in eum non exspectata sententia procedatur. interea Nuenarius cum Belgico milite, quo tanquam suo tebatur, ditionem vicinam late vastabat, auxiliarem exercitum Ioanne Casimiro duce venturum in dies opperiens; de quo vbi Caesar cognouit, cum neutros in armis esse cuperet, vt prius ad Parmensem, ita et literas ad eum dat, et vt omissis armis rem pacate componi patiatur, monet. missi eodem tempore a collegio delegati, qui militem Lintzium, cui oppido a Gebbardi insidiis metuebat, introducerent. ij et Salentinum Isemburgensem comitem quondam archiepiscopum Coloniensem adeunt, cuius ob remp. bene administratam dulcis ac iucunda erat apud cunctos prouinciae ordines memoria, eumque vt opib. et consilio collegij caussam adiuuaret rogant. is ergo cum delegatis Andernacum profectus, cui itidem metuebatur, oppidanos in obsequio confirmauit, ita vt cum Gulielmus Raba a Gebbardo cum IO peditibus missus vrbi propinquaret, cum damno repulsus sit, et ipse a rustico ictu glandis sauciatus paullo post Bonnae decessit. interea Ernestus Baioarius Leodicensium episcopus, qui iampridem VII virali dignitati inhiabat, siue spe incitatus, siue a collegij sodalibus, qui ei fauebant, muitatus Coloniam venit. ad quem statim Io. Casimirus gentilis dat literas, eumque rogat, vt consilium de summouendo dignitate Gebbardo omitteret. nam fama percrebuisse, venisse eum, vt abdicato a se episcopatu Leodicensi in archiepiscopum Coloniensem eligeretur, quod si faciat, ambitionis inuidia id minime cariturum, et internecinum proculdubio bellum in Germania exortum iri patriae exitiosum et ipsi damnosum; ac fore, vt canis AEsopici fortunam expertus, opimioris spe praedae vtramque et quam habebat, et quam captabat, amitteret. itaque cogitandum ipsi amplius esse, quantae molis negotium aggrediatur, in quo principes et ciuitates Augustanae confessioni addictos aduersarios sit habiturus, ac III VIIviros inprimis, quos certo sciat, non solum Gebbardo in ea caussa minime defuturos, sed etiam eum,
qui amoto Gebbardo eligetur, nec pro fratre nec pro VIIviro recepturos. proinde orare, haec apud se mature perpendat, seque intra condicionis suae limites contineat, potiusque de trium episcopatuum, quos iam obtineat, disciplina emendanda, quam de alieno inuadendo cogitet. his literis acerbitatis plenis iritatus potius quam persuasus Ernestus eo maiore studio in id incumbit, vt collegij suffragiis in praesulem eligeretur, et dum Gebbardus publicata per id tempus apologia caussam suam tuetur, multisque verbis demonstrat, nihil se in auream bullam, decretum de religione, Christianam fraternamque foederationem, pacta dioecesis aliaque promissa ac iuramenta peccasse, interea Arensbergij celebrata ordinum Vestfaliae comitia, in quibus non solum Gebbardi apologia recitata est, sed etiam ad capita collegij a delegatis eius responsum fuit. praeterea de Bonna occupata, clauibus captis, et pensionibus persolutis obiecta crimina diluuntur. tum caussae mutatae religionis, et matrimonij contracti amplius explicantur, tandemque post varias altercationes, vincente numero Protestantium, decretum est, vt gratiae D. O. M. agerentur, quod archiepiscopum luce verbi sui irradiasset, itidemque Deus obsecratur, vt perseuerantiam archiepiscopo largiatur. tum Gebbardo insuper gratiae agerentur, quod subditorum rationem habuisset, ac rogaretur, vt nullis se difficultatibus fragi pateretur, quo minus ope ceterorum principum libertatem Vestfaliae partam conseruaret. additum, vt missa ad Caesarem legatione enixe caueretur, ne ad arma deuenirerur, neve aduenae et peregrinae nationes in Imperium intromitterentur. haec postea rata habuit Gebbardus, contradicentibus plerisque et inprimis Eberardo comite generali prouinciae praefecto. eodem tempore Coloniae, annitente Eberardo Rekio, conuentu ad S. Nicolai habito, supplex libellus Senatui porrigitur, quo publicus Augustanae confessionis vsus in templo parochiali petebatur. cum petionem eluderet Senatus, rursus socij ad S. Nicolai sacellum conueniunt, et ex multitudine animos sumentes Senatum circumsident, et velit nolit satisfieri sibi petunt. secundum haec primum Verlae concionari cepit Valentinus Schonecius a Gebbarbo missus. interea Fridericus Saxo rem ad Hulcraedum castrum gerebat, et per incilia aqua exfossa deriuata arctius locum premebat. tum acceptis a Cliuensi duce tormentis eum pulsat, tandemque, cum nulla subsidij spes esset, praesidiarij certis condicionibus vitam et res saluas pacti deditionem faciunt. eodem tempore Salentinus Isenburgicus Linsenseis, Arulerenseis, et praefecturam Aldenrodensem in collegij fidem accipit, dum interim Riffercheitius tanquam equitum per ditionem tribunus nouum militem collegij mandatu scriberet; vnde occasione sumpta Carolus Truchesius, qui Bonnae praeerat, Alsteram Riffercheitij arcem in propinquo capit ac diripit. ab eodem coenobium nobilium virginum Dietchirceum vulgo dictum amplis vectigalibus a Coloniensibus praesulibus olim dotatum et magnifice instructum, quod ab eo Bonnae metueretur, fundamentis destructum est. diuersa parte Nuenarius Berkam ad Rhenum frustra antea tentatam astu intercipit, locoque potitus in templa vim facit, supellectilem omnem sacram expilat, confractis passim imaginibus, et pulsis iniuriose sacerdotibus. itaque Caesar, qui videret nihil hactenus legatis missis profectum, sed res in dies exacerbari, tertio Ioannem Premerum Stubingi regulum ad Gebbardum mittit, et omissa de noua religionis professione ac matrimonio eius quaestione, de quibus tam coram Deo, quam vniuersis Imperij principibus caussam aliquando dicturus sit, hoc vnum vrget, vt iuxta Imperij decretum in pace religionis sancitum, quando a religione maiorum defecerit, dignitate cedat. nam ferendum sibi non esse, vt ipse eierata Catholica religione alteriusque facta professione, archiepiscopatūs ac VIIviratūs dignitatem retineat, propositumque illud iniquum suum opibus ac sanguine propugnare nitatur. proinde eum hortatur, vt dioecesim absolutis a iureiurando sibi praestito populis, omneisque eius prouentus tanquam suae maiestatis ac sacri R. Imperij beneficia resignet, et
arma deponat, nec conscientiam suam violenta atque iniusta bonorum possessione, quae ad eum minime pertineant, oneret, pertinaciaque sua et intempestiua contumacia bellum funestum sibi et patriae in Germania excitet. quibus Caesaris petitionibus cum Gebbardus se satisfacere salua conscientia non posse postridie respondisset, legatosque ad apologiam suam, qua fusius argumenta caussae suae, quantum ad religionem ac matrimonium, excutientur, remisisset, vicissim a Caesare petit, vt auctoritate sua interposita Friderici Saxonis iniuriosos erga se conatus coerceat, mandetque tam ipsi, quam ceteris collegij sodalibus, vt a maleficio in posterum abstineant, archiepiscopum in laudabili dioecesis administratione minime impediant, arces et oppida ei erepta restituant, et motibus aduersus eum concitatis finem imponant. interea Pontifex post praemissos suos, quos supra diximus, oratores tandem Andream Austrium cardinalem legauit, qui cum per Io. Casimiri ditionem literas salui comeatūs impetrare non potuisset, facto per Alsatiam, Lotaringiam, et Lucemburgensem agrum itinere summis difficultatibus conflictatus est, eaque de re per literas ad Casimirum datas Caesar Andreae patruelis peracerbe conquestus est, additis etiam minis, nifi captos ex Cardinalis familia sine pretio dimitteret. capta sub id a Gebbardo arx Hoienburgensis egregie instructa in Vestfalia, et mox Verlense oppidum in fidem adactum. Casimirus vero iam conscripto milite, quo maiorem armis suis auctoritatem conciliaret, Vormatiae indicta ad VI Kal. April. comitia vrget, vbi principum Protestantium suffragiis decretum fuit, VIIviro Coloniensi opitulandum esse. praeter duorum mensium stipendia vltimo conuentu Augustano decreta, alia VI mensium conferenda, quae Magdeburgi vel Francofurti intra trium hebdomadum spatium repraesententur. tum datis ad collegium literis factum Gebbardi et suum excusat, qui inimicorum iniuriis coacti ad arma deuenerint, inprimisque caput Augustanae pacificationis impugnat, quo Caesar ceterisque Gebbardi caussae aduersi contendebant, praesules in Imperio, qui a veteri religione desciscerent, continuo dignitate priuari, eaque cedere debere. nam caput illud ab omnibus Imperij ordinibus minime probatum esse: et Augustanae confessionibus socios illo minime se obligari tunc protestatos fuisse, nec vt insereretur, assensum praebuisse. quod et postea pluribus verbis, etiam prolatis in eam rem aliquot comitiorum imperialium ab eo tempore habitorum capitibus confirmare voluit. mox et Ludouicus Palatinus VIIvir in eandem rem ad collegium scripsit, et periculi tam ipsi quam vniuerso Imperio impendentis magnitudine proposita sodaleis a bello contra Gebbardum suscepto dehortatus est. cum vero neque Andreae cardinalis aduentu, qui statim re infecta facto per Hagenoam, Brisacum itinere Oenipontem ad sua reuersus est, res componi posse viderentur, tandem diploma Romae Kal. April. datum publicatur, quo Pontifex multa de potestate et pastorali cura sibi commissa praefatus, Gebbardum sectarium publicum et innumeris prope criminibus contaminatum, ac periurum, ecclesiaeque Romanae perduellem, et a communione Christiana separatum tanquam putridum membrum ab eius vnione amputat, eique ius omne, quod in Coloniensi archiepiscopatu obtinebat, adimit, eadem auctoritate collegij sodaleis ac reliquos subditos sacramento soluit, mandatque, vt cum primum istius sententiae notiria ad eos peruenerit, alium idoneum in Gebardi iure et sacto archiepiscopatu priuati locum ritu et more solito eligant. dum Salentinus cum Arenbergio vxoris suae fratre coniunctis copiis bellum in superiori dioecesi gereret, Fridericus Saxo in inferiori minime cessabat, qui Linsam obsessam, et ab Hontselero post Hameli Hoensaxij discessum desertam ipso Paschali die recepit. mox et Salentinus in vrbem venit, et collegij concordibus susfragiis summus imperator deligitur. iamque Casimiri exercitus in procinctu erat, stipendij defectu nonnihil cunctabundus, cum Gebbardus, qui omnem spem in eo ponebat, quo omnem morae caussam graecideret, vltro Casimiro petenti pro impensis in bellum illud factis dioecesim suam Coloniensem,
cunctas illius ciuitates, arces, pagos, vectigalia, ac portoria oppignerauit, et ad maiorem securitatem etiam promittit, se Casimiro iis arcibus et oppidis cessurum, quas adhuc in Rheni ripa possidebat. eae erant Bonna et Orlinga. quod statim euulgatum magnam Gebbardo inuidiam conflauit, et de nouo praesule eligendo consilium praecipitauit. sub id Engelbertus Lippius Nuenarij legatus copias in suburbia Rechelineusi oppidi duxit. recusabant initio oppidani praesidium admittere; verum annitente Henrico Surlandro, quantumuis repugnante factione contraria, L praesidiarij tandem admissi sunt, quorum ope audaciores redditi Protestantes, qui in vrbe erant, summa intemperie bacchati sunt, templis direptis, et imaginibus passim deiectis. euulgata Pontificiae proscriptionis fama, missoque eius ad Caesarem exemplo, cum VIIviri Protestantes instarent, vt Caesar auctoritatem suam interponeret, neque rem ad internecinum bellum adduci, aut externum militem in imperium introduci pateretur, ille scripto prid. Eid. Aprileis, cum Posonij in Pannonia inferiori esset, respondet, et postulatis abunde se satisfecisse dicit, incusata obiter Gebbardi audacia et pertinacia, qui non contentus nouo more religionem mutasse, etiam VIIviralem dignitatem, eierata maiorum religione, armis retinere in animum induxerit, dioecesim spoliauerit, ab Andino atque etiam Francorum Rege auxilia emendicauerit; nihilominus optasse semper antea, et nunc etiam cupere, vt res amice componatur. verum obstare, quod heri tantum se comperisse ait, quod Gebbardus a Pontifice proscriptus et dignitate ecclesiastica omnino sit priuatus, ita vt eius acta in posterum sint irrita. nec ignorare ipsos, quid Imperij constitutiones, quid nationis Germaniae pacta cum S. Romana in huiusmodi caussis statuant: confultum tamen sibi videri, vt quamprimum coram S. M. delegatis aliisque pari numero VIIviris et Imperij principibus res disceptetur, et quod aequum iustumque fuerit, decernatur. interim excusat Pontificis sententiam in Gebbardum latam, quasi ea non VIIviralem dignitatem, sed ecclesiasticum munus spectaret, cuius rei cognitio iuxta commemorata pacta ad Pontificem pertineret. ad haec triduo post legati principum respondent, et hoc maxime vrgent, quod de Gebbardo a Pontifice ecclesiastica dignitate moto dixerat; id enim si locum habeat, proculdubio funestissimum bellum in Germania excitaturum. nam nouum hoc et nusquam auditum in Imperio exemplum, vt Pontifex ignaro Caesare, inconsultis tam ecclesiasticis, quam ceteris VIIviris, pro sua libidine archiepiscopum ac VIIvirum inauditum loco ac dignitate summoueat. in tali caussa petenti auxilia se sine flagitio deesse non posse. itaque orare tertio, vt Caesar partes suas interponat, archiepiscopum per vim spoliatum restitui iubeat, vim hostilem vtrinque prohibeat, ne nouus malo more in eius locum deligatur, impediat. nihil ad hoc caput Caesar, quod tanquam scopulum praeteruectus est, respondit, sed amicum colloquium, vtin superioribus literis, rursus inculcauit, dum interim omnia ad nouam electionem instigantibus ipsius legatis Coloniae parabantur. quo cum Andreas Austrius cardinalis venire non potuisset, Io. Franciscus Vercellensis episcopus eius vice functus est. moris est vt in maiori templo quot praesul annos praefuerit, tot baculi suspendantur, vnus nimirum singulis annis. tunc vero illi omnes, quasi sedes vacaret, vno tantum excepto, qui tempore interregni relinquitur, iniuriose amoti sunt et Gebbardi insignia passim in vrbe abolita. id actum exeunte Aprili. triduo post Friderico Saxone referente electioni nouae dies condicitur ad XI Kal. Iun. idque per Ernestum Baioarum Senatui significatum fuit, vt ipse daret operam, conscripto ex oppidanorum delectibus milite, ne qui motus in vrbe tempore electionis excitarentur. quod sedulo a Petro Stenuico administratum est. ea re cognita Gebbardus, qui Rudenae, in Vestfalia erat, statim ad collegium dat literas, eosque precibus et minis additis a consilio noui praesulis deligendi maxime dehortatur. scribunt et eodem tempore Saxo et Brandeburgicus VIIviri ad Caesarem, et sibi quidem de colloquio placere dicunt. ceterum vereri, ne propter interdictum Pontificiumid
minus ex voto procedat. nam rescuisse se, omnia interim Coloniae ad nouam electionem instrui, eamque summis partium studiis vrgeri. ea vero re maximam iniuriam Imperio et cum S. M. contemptu coniunctam fieri, si tantum Pontifici R. tribuatur, vt indicta caussa pro arbitrio suo VIIviros creet aut destituat. non ignorare se antiqua nationis Germaniae cum R. S. pacta, sed longe aliam rerum faciem extitiffe, postquam Augustae Vindelicorum pax religionis sancita est. orare igitur, vt suspensa electione conuentus indicatur, in quo non obstante interdicto Gebbardus tanquam praesul et VIIvir admittatur et audiatur. renouata et iisdem literis de milite externo querella, instabantque maxime principes, Caesar curaret, vt Parmensis copias duce Arenbergio in Germanicum limitem missas reuocaret. haec dum missis vltro citroque literis inter Caesarem et principes Protestantes agerentur, collegij sodales euulgatis scriptis caussam suam tuebantur, petitis in primis ex ipsa ecclesia Coloniensi exemplis. nam ita circiter annum Christi IO CCCLXI Guntarium archiepiscopum Coloniensem vna cum Tetgaudo Treuirensi a Nicolao I extra ecclesiae communionem positum, et sede pulsum esse, quod Lotarij Lotaringiae ducis, qui Tibergam vxorem suam repudiauerat, et Vastradam Coloniensis sororem induxerat, facinus approbassent. Adolsum item ab Altena, quod scissurae in Imperio auctor perhiberetur, Innocentij III mandatu per Sifridum Moguntinum archiepiscopum et Cameracensem episcopum coram Othone rege Coloniae a dignitate depositum esse, circa annum OIO CCV nec multo post Theodoricum Montensem, quod Othonis a Pontifice proscripti partes secutus esset, ab eodem Pontifice fulmine percussum per eundem Sifridum eadem dignitate exutum esse. nuper et Hermannum Vedensem comitem ob eandem caussam dignitate motum. itaque prudentius fecisse alios eiusdem ecclesiae praesules, qui vxoribus ductis sponte se dignitate abdicarint: ita Adolfum Marcianum comitem tempore Caroli IV Caesaris et Vrbani V. cum Margaritam Cliuensis filiam in vxorem accepisset, et nuper Salentinum Isenburgicum, qui nunc felicibus auspiciis imperator exercitūs in ea caussa a collegio delectus est, archiepiscopatu cessisse. his exemplis, et iure suo vti Pontificem, et inique facere Gebbardum, contendebant, qui eierata maiorum religione, et ducta vxore armis dignitatem eam retinere conaretur. tandem conuentus electioni tantopere ab oratore Pontificio expetitae indicti tempus appetiit, quo post sacrnm peractum concordibus sodalium suffragiis Ernestus Baioarus iam Frisingensis, Hildesemiensis, et Leodicensis episcopus in Coloniensem praesulem delectus est, cunctisque e numero sodalium et Friderico ipsi Saxoni praelatus, quod hoc rerum statu principe opibus et adfinitatibus praepotenti ad remp. administrandam opus esset, quae in Ernesto concurrebant, hinc proprij generis tota Germania illustrissimi, inde materni Austriaci praerogatiua insigni. is post electionem statim a Senatu in pacta inter ipsum et collegium olim conuenta iureiurando adactus est, et in publicum prodiens praesul ac VIIvir praeconis voce renunciatur. moxque post epulum sollemne instigante Pontificio oratore Adolfus Solmensis et Vinnebergi regulus collegij sodales citantur, instrumento valuis maioris templi affixo, ac tertio post electionem die nouus praesul paludatus generoso insidens equo Colonia magno comitatu exit, ac primo Bruelam proficiscitur, vt ibi ac ceteris ditionis suae locis ritu sollemni inauguraretur. id cum Casimirus, Bipontinus, Nuenarius, et Carolus Truchesius nequicquam scriptis ad Senatum literis minarum plenis impedire tentassent, Gebbardus, qui in Vestfalia erat, Verlicensem arcem Cartausio praefecto, cui minus fidebat, ademptam Vinnebergio attribuit, Verlae plerosque promiscue ob suspiciones in carcerem iniuriose coniecit, Casimiriani exercitūs aduentum opperiens. ipso vero profectionis eius die Ludouicus Palatinus VIIvir cognito post Pontificis interdictum, in praesulem Ernestum electum esse, literas acerbitatis plenas ad Caesarem dat, quibus dolere sibi testatur, occasione interdicti illius, colloquij pro componendo
motu Coloniensi instituti, spem praecisam esse, Caesaremque censuram Romanam tam indignam ratam habere, et in Imperio ad propriae aliorumque principum et Ordinum dignitatis imminutionem et contemptum ei locum dare. Pontificem falcem in alienam messem immittere, et indicta caussa membrum clarissimi VIIvirorum collegij sua dignitate spoliare. id paucorum coniuratione factum, quod nunc, pro dolor! Caesaris auctoritate perniciosissimo in posterum exemplo confirmetur. iam armis Parmensis circumstrepere limitem; Francos contra, qui in Lotaringia conuenerant, ad mandatum Caesareum, retrocessisse. interea Pontificem Romae tanquam ex altissima specula caedeis et Germanorum effusum cruorem, vt nuper in sanguineo Parisiorum balneo fecerit, spectaturum. ad extremum orat Caesarem, vt Pontificis conatibus obuiam eat, neque suis temporibus Germanos libertatis suae iacturam facere, aut vim eo Augustanae confessionis sociis eorumve conscientiis afferri patiatur. dum Casimirus veniret, pars copiarum Ioanne Bernardo Valbruno, quem ille E. M. creauerat, ad suppetias ferendas praemittitur V Eid. Iunias. sub id nouus praesul Nouaesium venit, vbi licet contradicentibus aduersae factionis aliquot oppidanis more solito magistratūs insignia capit. venit et eodem Vvilelmus Cliuensium dux, vt eum tanquam vxoris suae e sorore nepotem salutaret, et de lite ob Rheni alluuionem, quae illi cum Nouaesianis erat, amice cum Ernesto transigeret. mox Solmensis et Vinnebergius a Pontificio oratore citati, post elapsos IX dies dignitate sacra eiusdem sententia priuantur. sententiae antiqui, quem vocant, stili, et noui Kalendarij Gregoriani, quod nondum in Imperio promulgatum erat, nota apposita est. eiusdem oratoris schedula Georgius Seinus Vitgensteinij comes collegij sodalis ac praepositus in ius vocatur; quae cum ad manus eius venisset, arrepto statim calamo respondit, et de citatione tanquam illegitima et violenta protestatus ad futurum concilium generale vel nationale legitimum appellat. protestatio per Adolfum Steinum et Ioannem Auenium Vercellensi exhibita est, qua ille accepta nihilominus eum dignitate sententia sua XVIII Kal. Iul. mouit. restabat ex collegij sodalibus, qui Gebbardi partes fouebant, Thomas Crechingij regulus Gebbardum affinitate contingens, cui ob eandem caussam diesa Vercellensi dicta; ad quam cum non compareret, simili, qua ceteri, sententia dignitate motus est. is statim Vasconum copiis, quae in propinquo erant, collectis, iisque praefecto Petro Butrico, Bonnam venit. interea Senatus, vt Bipontino, quiad eum superiore anno venerat, et sine responso dimissusfuerat, satisfaceret, serius et postrem peractam communicato cum Caesare consilio literas ad eum dat, quibus repetita praeteritorum memoria multa dereuerentia et bene affecta erga eum voluntate praefatus rem potius excusabat, quam tuebatur, collegij eas partes esse iudicans, satisque sibi esse existimans, si pristinae amicitiae iura cum vicinis et antiqua foederatione coniunctis principibus coleret.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXIX.
GEBBARDVS circa id tempus Attendorhum Vestphaliae oppidum venit, quod et ei mox patuit, magna licentia, ob stipendii defectum soluto milite vbique grassante. cum iam in itinere esset Casimirus, ad eum Caesar literas dat V Kal. Vtileis, iubetque, omissa omni dilatione ab incepto non tantum Imperii constitutionibus, sed proprio ipsius scripto repugnante se abstineat; copias, quas sub signis habet, dimittat. cui mandato si parere nolit, et res in Imperio miscere pergat, S. M. iis remediis vsuram, quae iuxta Imperii iura ad existimationem et auctoritatem suam conducibilia ac necessaria videbuntur. ad quas Casimirus confestim rescripsit, et huc vsque se vim abstinuisse dicit, quandiu spes promissi a Caesare conuentus adhuc aliqua superfuit; nunc postquam publicato Pontificisinterdicto et omni legitima agendi facultate adempta pacificandarum per conuentum illum rerum spes omnino euanuit, se iniuria non solum Imperij publica commotum, sed VIIvirorum et aliorum principum expostulationibus incitatum suppetias in communi caussa Gebbardo promissas denegare non potuisse. id moleste Caesarem minime ferre debuisse, sed potiuscogitare, Germanos rem ad Imperij ignominiam ipsiusque Caesareae maiestatis contemptum pertinentem, tolerare non posse, neque passuros, vtiugum ceruicibus liberis non ferendum inaudita iuxta et iniqua Pontificis audacia imponatur. postquam Criecingiani Bonnam venerunt, prima expeditio fuit aduersus Vnkelium, quod est municipium in superiori dioecesi vltra Rhenum, ab ortu et meridie Montes, ab occasu et VIItrione Rhenum habens. municipes Lintzio finitimo oppido foederati erant, vt paribus viribus Gebbardo resisterent. eo missus Butricus cum delecta manu. nec Vnkeliani sibi desunt, et foederatorum ope implorata hostiaduentanti fortiter se opponunt, acriterque defensis munitionib. suis eum retro pedem ferre cum damno cogunt. auxilio euocati Arpelenses fuerant, in quos, quod proelium detrectassent, Vnkeliani victoria elati iram vertunt, et excursione in agros illorum facta populareis male multant. altera maioris molis expeditio ad Tuitium coenobium fuit, in Agrippinae conspectu, quod olim Diuitense munimentum dictum rudera quaedam et antiquae inscriptiones testantur. ad hoc munimentum olim a Constantino Constantini F. exstructum et ponte la pideo Rheno imposito tunc firmatum, postea anno Christi IO XL Herbertus praesul Coloniensis coenobium exstruxit, et magnis prouentibus dotauit.
id quod in praesulum potestate esset et propter viciniam vrbi belli temporibus incommodaret, semper Senatui suspectum fuerat, cupiebantque a longo tempore Colonienses, occasionem dari, qua se hoc impedimento expedirent. quod illis tunc fortuna obtulit. nam cum nouus praesul centurionem Florentinum quendam Ranucinum nomine loco cum CCL delectis praefecisset, veriti illi ne locum muniret, in vrbe tumultuare ceperunt, mittuntque protinus eo delegatosa Senatu, qui cepta opera ac munitiones disturbarent. quo cognito Bonnenses praesidiarij eo ducunt, et primo impetu occupatae popularium vicinae aedes, quae igne iniecto statim conflagrarunt. inde primo repulsi Mullemum in ripa Rheni infra Tuitium concedunt. sexto post die, hoc est, pridie Eid. VItileis, iniuria noua iritati, nam interea Ranucinus insigne praetorium, quod Hermano Adolfo Solmensi hereditario iure obuenerat, siue quod coenobio nimis vicinum esset, siue ipsius Solmensis odio incenderat, Tuitium redeunt, et comportatis machinis locum denuo corona cingunt. tormentis displosis oppugnatio tentatur, sed irito primo successu. itaque pulsatio rursus ad gerras ex vasis vinariis ac praetenturis instauratur, iterumque fit impetus, in quo repulsi quidem Bonnenses, sed occupatis vicinioribus locis, ex quibus sub vesperam iam deiectis munitionibus ad peristylium accurrunt, eoque incenso ignis in coenobium plumbo contectum peruadit, nequicquam restinguere illum annitentibus praesidiariis; qui ad extremum fumo flammaque strangulati cesserunt, et fortiter pugnando cuncti fere in vestigio perierunt. pauci qui superfuerunt, cum Ranucino in Bonnensium potestatem venerunt. coenobium totum cum templo et alio parochiali vicino per totam noctem conflagrauit, collucentibus passim flammis, ita vt Coloniae ad horrendum illud spectaculum ciues excitarentur, et vt in media luce cernerent. postquam incendium tectum omne depastum est, remanente e lapide quadrato tanti aedificij illaesa mole, veriti Colonienses, ne si illam occuparent hostes, impositis inde tormentis vrbem infestarent, cum coenobij praesule agunt, et certis condicionibus, promissaque in vrbe habitatione, vt ruinas illas demoliretur, impetrarunt. id mox a IO C caementariis peractum, et septem dierum spatio ingentes illae ruinae ad aream complanatae sunt. interea Casimirus diu non solum Gebbardo, sed etiam Belgij Ordinibus exoptatus cum exercitu Bonnam venit, et inde valde familiareis ad Senatum literas dedit, quibus petito comeatu legationem se quamprimum ad vrbem missurum pollicebatur. sed siue ille a milite veterano, nam tantum tirones circa se habebat, siue a pecunia et aliis ad bellum necessariis imparatus, nihil fere dignum tanta expectatione gessit. erat in vrbe Stephanus quidam concionator facundus, sed ob religionem suspectus Ioannis Isaaci grammatici Iudaei scriptis suis satis noti filius. eum Gebbardus per literas et Vigdenstenius sollicitant, vt in concionib. plebem ad moderationem adduceret, praesulis ac principis auctoritatem tueretur, seque persecretas literas de statu rerum edoceret. quo cognito, is postea a concionandi munere a collegio suspensus fuit. sub id mandata Caesaris prid. Kal. VIIbr. Viennae data ad Casimirum, Iacobum marchionem Badensem, Adolfum Nuenarium, Ioannem Nassauvium, Hermanum Adolfum Solmensem, Ioannem Vedensem comites, Thomam Crechingium, Carolum Truchesium, Fridericum Vernerum, Bernardum Valbrunum allata sunt, quib. imperabatur, poena Imperij legib. constituta in recusanteis sancita, vt sine vlla prorogatione scriptum militem sacramento soluerent, signa militaria deponerent, exercitum per decurias sine vicinorum principum incommodo dimitterent. erant tunc illi omnes cum Gebbardo in arce Lusdorfiana in Montensi principatu, haut longe a Montis veteris coenobio Cisterciensis ordinis circa annum Christi OIO CXXVI ab Adolfo I comite ab Altena constructo, et Montensium ducum sepulcris nobili, quod a milite Truchesiano tunc grassante licentia expilatum est. inde medio Rheno Truchesiani et Baioarici aliquot velitationibus conflixerunt. nam Ernestus nouus praesul suos in pago Vesselingensi in citeriore fluuij ripa ex aduerso Lusdorfiae collocauerat.
inde Gebbardus ad Consules, Senatum, ciueis, tribus, dat literas prid. Non VIIbreis, quibus in Pontificem, vt erga se iniurium, debacchatur, quem et abominationem in vrbe Roma, non Dei, sed Diaboli vicarium vocat, latronem, et conscientiarum tyrannum. tum quantum sibi ab Hispanis et Isemburgico metuere debeant, multis verbis ostendit. eum esse Isemburgicum, cui Albanus olim in Montium Hannoniae expugnatione promiserit, si sibi auscultare vellet, fore, vtipsum Coloniae nomine tantum archiepiscopum, in ipsa Colonia dominum constitueret; sibi ab iisdem Hispanis, cum ex leui occasione cum ciuibus controuersia suborta esset, itidem promissum, si vindictam cogitaret, cum omnibus, quas habebant, copiis praesto futuros, eoque vsque, dum constructa in vrbe arce potentiam suam in ea firmasset, Coloniae mansuros. proinde Hispanos, Isenburgicum, et eorum emissarios Iesuitas, suspectos, si sibi consultum vellent, in posterum haberent, potiusque legitimo praesuli, qui pro liberis et VXorib. eorum ac publica salute arma sumpsisset, operam fidam nauarent. harum literarum duo exempla missa, quorum prius in primarij Consulis manus consignatum est, alterum, si prius suppressum fuisset, in forum proiectum, vt ab omnibus legi posset. qua re tamen parum profectum, debilitata Gebbardi in vrbe factione. igitur Casimirus legationem promissam adornat, quam obiuit Fabianus Donouij regulus, et multa de egregia Casimiri erga ipsos voluntate praefatus, eum iniuriae a Gebbardo prohibendae caussa, et vt VIIvirum, quem inique Pontifex contra Imperij iura ac libertates spoliauerit, restitueret, consilio cum VIIviris communicato venisse dixit; ceterum non ignorare, quam sinistros de ipso sermones Ernestus Baioarus gentilis suus spargi curauerit, vt eum in inuidiam apud Senatum adduceret. et quanquam minime dubitet, quin magistratus de ipso optime sentiat, tamen vt calumniis huiusmodi via praecludatur, petere, vt quo loco ipse apud Senatum sit, quaque in existimatione in Senatorum collegio habeatur, ipse benigne ac breuiter declaret. ad haec Senatus per Stenuicum respondet, non latere Senatum huius tumultūs exordia, et quae ei caussam dederunt; ceterum se neque antea, neque nunc huic negotio implicare voluisse, eo quod magistratus hic separatum a dioecesi membrum peculiare Imperij constituat. calumniis, si quae de ipso sparsae sunt, minime fidem habuisse; proinde candide et aperte, sicuti rogentur, declarare se eam de S. C. exstimationem habere, quam de principe S. R. Imperij vrbs et membrum eiusdem habere debet. eodem tempore Vvilelmus Cliuensium dux ad Casimirum mittit, qui rogarent suo nomine, vt militem a Montensi territorio, quod suae ditionis est, abstineret. Casimirus, vt ei gratificaretur, et aliquod operae pretium aduentu suo faceret, copias inde abductas Vnkelium versus ducit; in itinere, ne quid a tergo relinqueret, frustra tentatis duobus castellis, a quorum obsidione cum damno repulsus est; quo et factum, vt Vnkelium obsidere supersederit. itaque Tuitium inde reditum, quo ad eum venit mox Badensis marchio, Nuenarius, et Solmensis comites, Ferdinandus Gebbardi frater, et Creicingius. interea Moguntiae conuentus indicitur, si qua ratione motus ob Coloniense negotium excitati componi possent. inde fama spargitur, quasi belli omisso Rheni tractu duces in Vestfaliam ducturi essent. igitur cum frustra missis vltro citroque legatis Casimirus a Senatu comeatum benigne suppeditari petiisset, primo castra Tuitio Mullemum traslata, vbi ad aliquod dies haeserunt, quod Bonnenses praesidiarij defectu stipendij tumultuari nunciarentur. itaque eo confestim profectus Casimirus exigua pecunia et spe amplioris numerationis vtcunque facta seditionem sedauit. postea cum Lintzium obsessurus castra promouisset, in itinere a Baioaris vltimum agmen carpentibus infestatus amissis aliquot e suis consilium de obsidione Lintzij omisit, et ad Engriam castra muniuit Kal. VIIIbr. quo die cum equites Casimiriani ob stipendij item defectum tumultuarentur, superuenerunt a Caesare missi feciales, qui non solum Casimiro, sed Badensi, Nuenario, aliisque belli ducibus proscriptionis poenam denuntiarent, nisi ab armis quamprimum discederent. id non mediocriter tumultum in castris auxit. itaque Casimirus
ad Gebbardum scribit, et promissa stipendia repraesentari enixe petit. eodemque tempore affertur, eruptione a Coloniae Traianae praesidiariis facta Truchestanos aliquot equitum turmas, quae ad Bottorpium pagum laxiora hospitia habebant, caesas, et armis et equis exutas. conuentus Moguntiam primo indictus; inde communi consensu Francosurtum ad Moenum translatus fuit, quo conuenerunt Moguntini, Treuirensis, Palatini, Saxonis, Brandeburgici VIIvirorum legati. venit eo Salentinus Isenburgicus a nouo praesule missus cum Gotardo Gropero, Michaele Glasero, aliis. ibi caussa agitata. et primum nomine Gebbardi a VIIvirorum legatis propositum est, vt quando legitimis collegij suffragiis olim electus esset, et VIIviratūs possessionem, ex qua vi deiectus esset, pacifice sine vlla controuersia diu tenuisset, ante omnia restitueretur: tum se Caesaris et VIIvirorum iudicio sisteret, vt de caussa sua secundum Imperij leges pronunciarent. id actum VI Eid. VIIIbreis. postridie Baioarici respondent, et mandatis suis interdictum sibi dicunt, ne cum Gebbardo actionem vllam instituant, quippe iure et facto magistratu summotum, eoque indignum pronunciatum: nam electum quidem eum olim, verum his condicionibus, vt a summo Pontifice confirmationem impetraret, deinde sacerdotio initiaretur, et vitam dignitati sacrae conuenientem duceret, ac postremo in Catholica atque adeo maiorum religione, quam et tueri teneretur, tota vita perseueraret. eas condiciones cum initio implesset, in dignitatis possessione mansisse; postquam easdem violauerit, ea iure ab eo, a quo confirmationem petierit, priuatum esse. nam eiusdem esse et instituere et destituere. cum vero dignitate ecclesiastica a competenti iudice quasi indignus priuatus sit, et VIIvirali dignitate pariter excidisse. nam hanc ita illi annexam, vt alterius amissione alteram amitti necesse sit. priuato autem ea Gebbardo liberum fuisse collegio, tam per sacras quam Imperii atque adeo pacis pro religione sancitae leges, alium praesulem deligere. cum ergo in Ernestum consenserint, iure fecisse, ac iure facere ipsum Ernestum, si dignitatem in se collatam et iniustis armis oppugnatam tueatur; frustra inuidia onerari eum a maleuolis, quod externis opibus vtatur. nam licuisse et licere semper vnicuique ius suum, quando rationi locus non est, auxiliis vndecunque accersitis tueri, et notum esse, quod toties iam dictum sit, foedus quod Coloniensibus praesulibus cum illustrissima domo Burgundica illustrissimo Francorum regum sanguine prognata intercedit, in quo et definitum est, si vna pars laboraret, quantis equitum peditumve copiis altera alteri subuenire teneretur. notum et pactum esse, quod inter Imperium et Belgi prouincias, quae nunc Philippo parent, anno huius saeculi XLVIII sancitum est. petere igitur Ernestum a delegatis, vt eum tanquam legitimum praesulem et VIIviralis collegii membrum amplectantur et agnoscant; Gebbardum pro iuste dignitate exuto habeant; operamque dent, vt miles ab eo in Vestfaliam et Rhenanum tractum introductus aut dimittatur, aut communibus opibus profligetur; pacta antiqua dioccesis Coloniensis sarta recta seruentur: damna occasione belli tam vniuersae ditioni, quam singulis illata sarciantur. agitata et summis animorum studiis discussa caussa, a Treuirensis, Saxonis, et Brandeburgici VIIvirorum legatis via media inuenta est, qua vtrique parti satisfieret; vt nimirum Gebbardus depositis armis dignitate Baioaro cederet, et pensionem honestam, qua se suosque aleret, ex vectigalibus dioecesis annuam ab eodem acciperet. de condicionibus his ad Gebbardum se relaturos cum Truchesiani respondissent, negotium intermissum est. Isenburgicus Francofurto Herbipolim profectus ad Iulium nouum episcopum salutandum, et auxilia, si opus esset, ab eo exigenda, inde Ascenburgum, vbi Moguntini praesules sedem habent, contendit, et Volfangum VIIvirum odio Hispanorum minus aequum inuisit. Casimirus inter haec, cum magnam de se exspectationem concepisset, neque, siue rei numariae, quam semper vrgebat, aut militis penuria laboraret, quidquam exspectatione dignum gereret, suamque existimationem, vt prius in Gallia et Belgio, sic et in
patria vilescere doleret, dum bello tot difficultatibus implicato exitum quaerit, exercitum in Vestfaliam transferre decreuerat. in ea deliberatione haerenti fortuna praesto fuit, quae Ludouico Palatino VIIviro fratre tunc mortuo, honestam expeditionis deserendae ei occasionem praebuit. is amissa priore vxore Elisabetha Vvilelmi Hessorum principis filia, ex qua Fridericum et duas filias suscepit, Gustaui Sueciae regis ex filia Catharina Ezardi Frisiae principis coniuge neptem Annam XVI annorum puellam nuper in vxorem Heideibergae magna pompa, praesente Carolo Finlandiae duce patruo duxerat VI Non. Vtileis, cum qua dum intemperantius amoribus indulget, lento morbo tentari cepit, quo tandem IV Eid. VIIIbr. viuis exemptus est. ante eum XV Kal. April. Magnus Holsatiae dux Friderici II Damiae regis frater, quem Liuoniae regema Ioanne Mosco dictum, et affinitate illius honestatum diximus, tandemque ab eodem iniuriis compluribus acceptis discedentem in dioecesim suam Curonensem concessisse, ad Deum migrauit. eo mortuo pars nobilitatis Polono, pars Dano dioecesim deferebat. Ioannes Beherus, qui Danicarum partium erat, eoque nomine ad Daniae regem legatus fuerat, a quibusdam Polonissui regis, vt iactabatur, mandato obsessus gnauiter se deffendit. tandem duo reges, ne res armorum violentia exacerbaretur, in Fridericum Borussiae ducem de caussa amice transigenda consenserunt. paullo post Catharina Sigismundi I Poloniae regis et Bonae Sfortiae F. Sigismundi Augusti soror, et Ioannis III Sueciae regis vxor fatis concessit XV Kal. VIIIbreis, relicto vnico filio Sigismundo, qui postea rex Poloniae electus est, reddita quodammodo per eam vagi et incerti Imperij Iagellonicae familiae, in qua tamdiu illud fuerat, possessione. hoc et anno Georgius Ernestus Hennebergae princeps Vvilelmi IV F. cum nullos ex Elisabetha Erici Brunsuici senioris filia priore, et Elisabetha Ludouici Virtenbergici sorore altera coniunge prolem suscepisset, admodum senex, quippe iam aetatis annum LXXIII supergressus, vitam cum morte commutauit. ante eum Poppo frater cum ex duarum item coniugum matrimonio nullos liberos haberet, fatis concesserat, et ita cum iis perillustris familia, quae iam CCLXX amplius annis a Bertoldo, qui primus ab Henrico VII Caesare princeps Hennebergae creatus est, in Germania floruerat, omnino extincta est. eius bona tanquam ratione beneficij ad se deuoluta, inde Saxonica, inde Hessica familia creuerunt. intellecta Ludouici Palatini VIIviri fratris morte Casimirus statim publicato scripto, quo necessitatem domum redeundi sibi impositam ostendebat, numeratis militi aliquot mensium stipendiis protinus se in viam dat, et XIV Kal. IXbr. Heidelbergam venit. eum in itinere insecutus Arenbergicus, cui animos tanti hostis discessus fecerat, quosdam cecidit, et inde Bonnae artius obsidendae, in qua omne fortunarum Gebbardi robur collocatum erat, occasionem cepit. interea Ferdinandus Baioarus Ernesti noui praesulis frater iunior in castra venerat cum delectis copiis, qui mox cedente vltro Isenburgico summus exercitūs imperator a fratre creatus est. nec multo post Vvilelmus vtriusque Baioariae dux fratri suppetias laturus exercitum per Noricum conscribit, et V Eid. IXbr. Monaco profectus ad diribitorium, quod inter Argentinam et Nanceum militi designatum erat, mouit. eodem tempore Caesar, qui superiore anno impetrare non potuerat, vt Kalendarium Gregorianum ob eas, quas memoraui, caussas ab Imperij ordinibus reciperetur, inter maiorum religioni addictos vt locum haberet, tenuit, et Ernestus cum ob belli molem exacto iam VIIIbri id exequi non potuisset, ex consilio Henrici Scorenburgij, a secundo die IXbris, reiectis X intermediis ad XIII transcendit, quo die B. Martini festum celebratum est, in eum diem propterea translatum, ne tantae celebritatis; quae in XI incidebat, memoria eo anno oblitteraretur. conuentus Srancosurti continuabatur, ad quem Truchesiani reucrsi, Gebbardi nomine renunciarunt, eum condiciones propositas accipere non posse; quippe fixum Angariae et Vestfaliae ordinibus stare, alium quam se principem non agnoscere. itaque et ipsum decreuisse, in proposito constanter perseuerare, nec
sine eorum consensu quidquam in eo negotio agere, contra Baioarici decretum Augustanum anni LV vrgebant, et cum Truchesius vllas pacis condiciones accepturum se negaret, contra eum, vt quietis publicae per Germaniam perturbatorem bellum publice decerni petebant, nequicquam Brandeburgici, Moguntini, ac Treuirensis legatis annitentibus vt pax coiret. sed nec cedere dignitate Gebbardus volebat, neque si cederet, Ernestus in pensionem annuam consensurus credebatur. itaque tandem dissoluitur conuentus. discessu Casimiri exercitus Truchesianus valde imminutus, dilapsis passim Gallis, quibus se ducem praebuit P. Butricus. suspicio et iniecta Lazari Mulleri ad Francofurtum mora, quasi Truchesiani maioris molis aliquid molituri essent. sed cum milites sensim a Butrico et Mollero stipendij defectu discederent, Ernestus ad Poppelidorfium castrum copias admouer, et tormentis directis quati imperat. iamque ad summas angustias res obsessorum redactae erant, cum casus interuenit, qui prosperos hactenus Ernesti conatus aliquantum infregit, et animos Truchesianis omni spe destitutis fecit. Hulstanus pagus, siue Alostum dicas, ab oppido Muersensi OIO circiter passibus distat, arce et duobus coenobiis conspicuus. eum Alpensis comes ad oppidum Campense infestandum munierat, impositoque CCC equitum et CCCC peditum praesidio late praedas per circumiacentem regionem agebat. Fridericus Saxo, ne nihil ageret, locum corona cingit. cum eo erat Sibrandus Ayta Hulrici Vigilij Zuichemi, de quo saepiushonorifice locuti sumus, ex sorore nepos, et quanquam sacris addictus, toga et bello clarus; cui et propterea Coloniae Traianae custodiam Ernestus commiserat praetensuris vallisque erectis aliquoties a praesidiariis eruptionibus pugnatum est vario euentu. plus XX dieb. protracta obsidione cum obsessi, quamuis comeatus penuria laborarent, minime animis frangerentur, et statuis templorum ad ludibrium e munitionibus deiectis hosti insultarent, Gebbardus eos minime deserendos censuit, sed ex vicinis praesidiis modico numero in iis relicto omneis delectos deducit, et flumine traiecto iter accelerat, diuisisque, vt magis lateret, copiis, cum parte ad Berkam Rhenum traduxit, partem Henrico Brunsuici ducis notho traducendam alio loco commisit, tanta celeritate, vt prius Truchesiani in conspectu fuerint, quam de eorum aduentu fama in castris Louenburgicis percrebruerit. Ernestus de exitu metuens nouas copias Schuartsemburgio ad Saxonem deducendas dederat, quae in tempore aduenire non potuerunt. habebat Saxo Hispanos aliquot, quibus praeerat Petrus Pazius, sed fere robur eius exercitūs Eburonibus constabat, quorum dux erat Kessenoius. illi Truchesianos initio regios esse rati non se mouerunt; mox vt hosteis esse cognouerunt, inopinato eorum aduentu perterrefacti retro cedunt, vt se cum Germanis, qui in acie stabant, coniungerent; ceterum id tanto tumultu factum, vt Germani, qui Eburones iam in fugam versos putabant, solutis ordinibus et ipsi fugam arripuerint: in quos Truchesiani equites impetu facto magnam stragem ediderunt. Eburones vbi se vndique cinctos viderunt, in desperatione salutem reponentes cuncti fortiter pugnando paene in vestigio trucidati sunt. Germani fuga sibi consuluerunt. Fridericus celeri equo in vicinam arcem; Ayta, qui postremus in proelio fuit, ad Campense oppidum receptum habuit. Rifferschetus comes et alij, qua quisque potuit, dilapsi sunt. Kessenoius grauiter sauciatus in Truchesianorum manus deuenit. plus OIO CC ex Baioaricis desiderati, et opima praeda capta, ac inprimis CCC carri comeatu onusti, quibus Alostum introductis, Brunsuicus statim in Vestfaliam cum suis redire iussus est. magnam eo successu Alpensis gloriam meruit, et Gebbardus laetitiam insolito tormentorum in castrisdisplosorum fragore testatus est, quam subsecuti mox casus multum infregerunt. nam Ferdinandus Ernesti frater, vt aliquo operae pretio cladem penfaret, arcem haut longe a Bonna in montis fastigio positam et fere inaccessam, quae Bonnae obsidionem difficilem reddebat, expugnare statuit. mons is praeceps et totus fere petrosus, cum neque tormentorum subuectionis nec cuniculorum, sicuti primo putabatur, patiens
esset, ad eum e longinquo directa initio tormenta, quae continuo cum aliquot dierum contra muros pulsatione parum proficerent, cunicularij postremo adhibiti sunt ad eam partem, qua petrae minus, plus terrae erat; quorum diligentia breui operae eo perductae sunt, vt suffoso muro et puluere nitrato subiecto, propugnacula magno fragore loco suo mota in altum disiecta sint, arce tam late aperta, vt ad eam accedendi magna opportunitas militi data fuerit. neque tamen praesidiarij in tanto casu se deserunt, sed comportatis in ruinam tormentis in densos irrumpentium globos ea displodunt, cumque sese fortiter aliquandiu defendissent, ad extremum numero impares cessere, et Baioarici vi loco potiti sunt, omneisque ad vnum praesidiarios, nulli gratia facta, sic enim Ferdinandus iusserat, interfecerunt. id in XII Kal. Ianuar. incidit. Heisterbacensis abbas, qui a praesidiariis paullo ante captus fuerat, in arce repertus vitam hospiti suo ab imperatore impetrauit. Ranucinus libertati restitutus est, is qui in Tuitij coenobij excidio captus fuerat. his actis de Bonna arctius obsidenda deliberatum in castris, eoque totus exercitus deductus est. Gebbardus sub id ad Ketuicum vicum ad Roueram positum aliquot turmas equitum et peditum cohortes miserat, vt pontem lapideum, qui vtramque fluminis ripam coniungit, abrumperent, quo tutiores a Baioarieorum excursionibus essent. verum praesul Verdenus, in cuius ditione vicus situs est, ope rusticorum conata Truchesianorum impediuit. Iam Kalend. VItil. Henricus Borbonius Nauarrae rex, qui Regis ingenium a Protestantibus alienum nosset, pace in Gallia res Protestantium, bello in Belgio post tumultum Antuerpianum labefactari in dies doleret, communi caussae pro parte sua subueniendum, neque amplius expectandum ratus, amplissimam legationem in Angliam, Belgium, et ad Germaniae principes decreucrat, eique Iacobum Segurium Pardallanium praefecerat, e praecipua Aquitaniae nobilitate, hominem Caluinisticae confessioni addictum et enixe propensa erga se voluntate praeditum, cui et adiunxerat Sofredum Calignonem iuuenem doctissimum et ingenij sollertia praestantem. Segurius homo probo et viuaci, nec inerudito ingenio, ceterum credulo, ante aliquot annos, dum in Belgio esset, arctam familiaritatem cum Iacobo Brocardo Subalpino coluerat vaticinationum argutias ad insaniam sectante, cuius et scripta huiusmodi vanitatis plena ille postea sumptibus suis publicanda curauit. ab eo cum accepisset, locis scripturae, vt dictis fidem faceret, ad id detortis, fore, vt non ita multos post annos Pontifex a principe Protestante de sede deturbaretur, isque princeps caput concordiae Christianae futurus esset, eum principem insito erga herum suum asfectu protinus Nauarrum fore sibi persuaserat, eoque maiore studio et ardore pro auctoritate, qua in aula Nauarri pollebat, legationem eam, cui et obeundae se obtulit, promouit, quae alioqui absque hoc secreto ridiculo, quod tandem emanauit, et ab aduersariis postea in Germania illi improperatum est, tanquam in speciem vtilis et necessaria multis probabatur. summa literarum Nauarri et mandatorum erat, vt ostenderet, ex quo ab eunte aetate purioris doctrinae rudimentis imbutus esset, incredibili cupiditate flagrasse se, visendi eos principes, quorum opera Deus ad propagandam nominis sui gloriam vsus esset, itaque in Germaniam proficisci statuisse: sed cum metus esset, ne per eius absentiam detrimenti aliquid reciperent ecclesiae in Gallia, domi subsistere coactum, vt malum regno imminens, quantum auctoritate apud omneis ordines, gratia apud Regem pollet, a Galliae ceruicibus auerteret. et si enim de regis Christianiss. propensa ad tranquillitatem voluntate, eiusque erga se beniuolentia dubitare nefas putet, suspectam tamen merito esse, cum multorum principum, qui salutem suam in aliarum gentium excidio locant, procliuem ad res turbandas libidinem, tum maxime R. Pontificis animum, qui nullum ad hoc vsque tempus lapidem non mouit, vt regni florentissimi quietem perturbaret, in easque cunctos eius ordines angustias coniiceret, ex quibus nunquam eluctari possent. ea de caussa Segurium a se missum virum
e praecipua nobilitate et sanctioris sui consilij moderatorem, cui proinde de mandatis, quae ipsi dederit, vt fidem habeant, rogat. mandatis autem miserabilis Protestantium status vbique terrarum proponebatur. nam in Hispania et Italia quotquot in suspicionem emendatae religionis veniunt, eos cruci subiectos Antichristi tyrannidem et Inquisitionis atrocitatem ac saeuitiam cottidie experiri. in Gallia Tridentini concilij promulgationem, et per eam Inquisitionis institutionem a legatis Pontificiis aduersus amplissimi ordinis intercessionem et ecclesiae Gallicanae libertatem vrgeri. in Anglia Iesuitarum astu animos populorum ad defectionem sollicitari, ac nisi faces illae reginae sapientissimae prudentia extinctae essent, clandestinos coetus et nefarias coniurationes iam pridem in ipsius caput et regni perniciem erupturas fuisse. in Scotia eam nuper Pontificiorum artibus ac calliditate mutationem contigisse, optimis quibusque per procerum discordiam et regis adolescentiam aula exactis, vt nisi mature prospiciatur, ecclesia in discrimen ventura videatur. quantum ad Belgium attinet, in eo res profligatas, et ab omni exterorum auxilio imparatissimas proculdubio breui collapsuras esse, ac sub Pontificiae crudelitatis iugum venturas. apud Heluetios vero portenti illius Romani largitionibus ac vafritie turbulentissimisque Iesuitarum concionibus belli ciuilis incendia propemodum hoc biennio excitata esse, vt Bernates emendatae religionis cultores Caroli Sabaudiae ducis in eos ex composito irrupturi armis obruerentur. Suecorum denique ecclesias retibus Pontificiis in vltima aulae penetralia iactis in assiduo metu ac dubitatione versari, ne alienatus Regis animus aliquid tandem grauius in se statuat. in Germania autem, ex quo pax decreto Ordinum ecclesiis concessa est, nunquam ab eo tempore cessasse Pontificios, vt tranquillitatem et alcedonia conturbarent. et nuper quid contra illustriss. Coloniensem VIIvirum moliti sint, bello ob eam causam passim accenso, cunctis notum esse. haec diuturna cogitatione versanti Nauarro tandem expeditum visum, vt legationem ad illustriss. Germaniae principes mitteret, eosque hortaretur, vt quod reip. Christianae ac totius ecclesiae amplificationi cedat, coniunctionem aliquam animorum inter se ac consiliorum, cum Sereniss. Angliae regina, ac Daniae rege constituant, et si res ita ferat, societatem auxiliorum contrahant, non ad inferendum R. Pontifici aut ipsius fautoribus bellum, sed ad propulsandam collatis opibus et communicatis consiliis publicum iniuriam; ne si separatis, quod hactenus factum est, copiis congrediantur, alij post alios aduersariorum mole conglobata obruantur; dumque singuli pugnant, vincantur vniuersi. huic societati Dei caussa et ad eius gloriam ita institutae Nauarrum fortunas omneis, clientelas, vitam denique impensurum. cum vero nostra aetate raro Dei beneficio duo VIIviri Colonienses ex errorum tenebris emergentes emendatae doctrinae nomen dederint, Hermannum Vedensem siue calamitate publica territum, siue ita infirmitas Protestantium ferret, dignitate ac fortunis exutum in optima caussa succubuisse, eoque magis enitendum esse Imperij principibus, ne in eadem caussa Gebbardum deserant; hocque inprimis cogitare debere, totius Germaniae in se oculos coniectos esse, et animos ab euentu huius belli suspensos augurium ex huius successu in vtrunque capturos. rogare praeterea, vt apud se matura cogitatione perpendant, quanti referat, florentissimas Galliae Belgicae prouincias et ecclesias confirmari; alioqui nisi maiore celeritate, quam hactenus factum sit, suppetiae ferantur, aut insperato Dei auxilio aliunde prospiciatur, breui futurum, vt insigni aliqua calamitate conflictentur. se quamuis a turbis remotiorem, cum in otio et tranquillitate vitam degere possit, tamen caritate in communi caussa tangi, eamque ob rem non solum ad principes excitandos Segurium misisse, sed eidem quicquid gemmarum, pecuniarum, et repositae a longis annis pretiosae supellectilis habeat, vim magnam absportandam commisisse, vt ea distracta et oppignerata caussae tam piae ac iustae subleuandae exemplo suo ceteris praeiret. vicissim petere, vt principes in foederis illius
consortium et consiliorum societatem veniant, et vnusquisque pro facultatib. suis symbolam conferant. quibus de rebus quo matura deliberatione prospiciatur, petere, vt aliquis conuentus in Germania a principibus indicatur, praestituta die, ad quam sereniss. Daniae regis legati cum illustriss. principum et sui ipsius legatis adesse possint. interea de summa legationis inter se agant, ac pro se quisque Segurium ad caussam promouendam consilio et commendatitiis literis iuuent. alteris mandatis componendorum religionis inter diuersae confessionis ecclesias dissidiorum negotium vrgebatur. eius autem expediendi optimam rationem videri, si more maiorum vniuersalis omnium instauratarum totius Europae ecclesiarum synodus habeatur, de cuius forma, tempore, modo, loco, antequam cogatur, matura deliberatione inter eas conueniat, ad quam communi omnium consensu controuersiae iudicandae referantur, neque cuiquam priuatim in aliorum fraudem ac praeiudicium quidquam interea statuere liceat: caueatur insuper ad mitigandas, quae ex contentionib. ortae sunt, acerbitates, vt a verbis asperis ac scriptis, quibus hactenus inter sese rixati sunt vtriusque partis theologi, temperetur, et explosis huiusmodi disputationibus earum loco Christiana caritas et fraterna animorum coniunctio reuocetur. quod pro Gallicis ecclesiis bona fide praestitum iri Nauarrus spondeat. tertiis denique mandatis, quae secretiora erant, caput de coena, quod tot contentionibus ac offensionibus caussam inter Lutheranos et Caluinianos siue Zuinglianos praebuit, plenius instruebatur, spesque iis fiebat, vt de eo conueniret; neque enim Gallos ea peruicacia aut in tuendis suis opinionibus tenacitate esse, vt si Concilium habeatur, meliora monentibus ac docentibus fidem abrogare velint; imo paratos esse omnium animos ad ea dogmata amplectenda, quae Dei verbo sint consentanea. immerito eos Zuinglianos, Caluinistas, ac sacramentarios vocari, quippe qui in Christi solius verba iurauerint, nullius sententiae addicti, nisi quatenus veteris et noui foederis doctrinae congruit. quod si ab vllius mortalis nomine adoptanda Gallis esset appellatio, potiore vtique iure eos Lutheranos vocatum iri. nam huius nominis inuidia et odio cum laboraretur in Gallia, innumeros prope per LX annos caesos, exustos, equuleis admotos, praeclarum doctrinae, quam a Luthero primum acceperant, testimonium sanguine suo obsignasse, neque plures martyres, quos vocant, ceteras omneis Europae regiones, quam Galliam vnam dedisse. Lutherum ab ecclesiis Gallicis vt ipsarum in Christo parentem coli ac suspici; quod illius ministerio veritas primum eruta sit. eius vero doctrinam tanti ab illis fieri, vt vnum illum repetita ab Apostolorum saeculo memoria fuisse existiment, qui scriptis suis et laboribus plurimum ecclesiae Dei contulerit. non diffiteri Nauarrum, eos, qui Helueticam seu Gallicam confessionem hodie tuentur, acerbius et odiosius, quam par fuit, infelicissimam de coena Domini disputationem pertractasse: sed et alios plerosque hac etiam culpa minime carere. verum non decere, propter vnius aut alterius acerbitatem, integras ecclesias perpetuis dissensionibus flagrare. multis in Germania, sic de Gallis persuasum esse, quasi erroneam et qualibet secta vel etiam Pontificia detestabiliorem doctrinam amplectantur: quo magis desiderare ipsos, vt palam, quales sint, publica actione testentur, et si errent, ex Dei verbo doceantur. controuersiam de coena Dominica non adeo difficilem, vt Synodo dirimi non possit, duobus potissimum argumentis colligi. priore, quod cum tria sint, quae in hoc negotio spectentur, symbola, res exhibitae, et fructus qui inde percipitur, de his fere inter partes conueniat. nam fateri omneis panem et vinum esse symbola, corpus et sanguinem res exhibitas, earum vero fructum hinc cum B. Paullo statui, vt fractio panis et vini sumptio sit corporis et sanguinis Christi communio: perceptionis autem modum, in quo haeretur, supra naturam et spiritualem esse cunctos agnoscere. sed enim in arcano illo et ineffabili modo indagando dum multi nimis laborant, plagas illas disputationum et controuersiarum inextricabileis pertexuisse. ceterum hac de re minus sollicitos nos esse debere, vel ipsius Lutheri testimonio admoneri, qui in epistola ad Helueticas
ciuitates se de modo laborare negat, dum de praesentia constet. alterum argumentum facilis concordiae esse, quod nunquam ea serio quaesita sit, quin Deus conatum prosperauerit, vt ex colloquio Lutheri et Zuinglij anno OIO IO XXVIIIinstituto, et triennali illo Marpurgensi apparet, quorum vtroque inter primarios vtriusque partis theologos de coenae negotio conuenisse, formula de eo perscripta et vtrinque subscriptione comprobata constat. quod vero importuna quorumdam acerbitate ab ea postea discessum sit, id repugnante Luthero et bonis omnibus factum esse. itaque si denuo, quod a Dei benignitate sperandum sit, conciliatio iniri queat, ne rursus ab ea discedatur, magistratūs auctoritatem interponi debere. proinde rogare Nauarrum, vt in eam cogitationem serio incumbatur, sicque illustriss. principes existiment, latissimum quidem esse virtutis ac pietatis suae campum; vberiorem vero religionis et pietatis excolendae materiam ac segetem nullam esse, quam in hoc negotio; et principum ipsorum, qui repurgatam a superstitionibus religionem sectantur, maxime interesse, vt quo arctioribus religionis vinculis sunt obligati, eo firmior inter eos amicitiae necessitudo ac nexus coalescat. cum his man datis legati VIIbri ineunte Rupella soluerunt, et in Angliam paucis post diebus appulerunt. in de in Batauos transeunt, et Dordraci, quo indicta comitia fuerant, Arausionensem conueniant; et quoniam praecipuum legationis caput ad concordiam inter Protestanteis sarciendam pertinebat, cum eo vt prudentissimo negotiorum moderatore et cecclesiarum Gallicarum confessioni addicto agunt, a quo instructi, facto per Reterodamum, Lugdunum et Amstero damum itinere Enchusa postremo soluentes, ac circumnauigata vtraque Frisia Hamburgam et Bremam hieme admodum aspera appellunt. inde ad Lunaeburgicoi duces dant literas, et Volfenbutelum ad Iulium Brunsuicum ducem veniunt, cum quo de religionis negotio aliquandiu capita contulerunt. cumque Ioannes Molzius primarius consiliarius Ducis minus aequus petitionibus legatorum videretur, ille rem ad Io. Georgium marchionem Brandeburgicum VIIvirum et Vvilelmum Hessorum principem reiecit, eosque antequam explicatius ad postulata responderet, consulere statuit. secundum haec ad Hessum, ad Halae administratorem siue archiepiscopum Magdeburgensem Brandeburgici VIIviri F. et Brandeburgicum ipsum scribit. Brandeburgicus vero, qui tentatis saepius cum aduersae partis pastoribus colloquiis nihil profectum meminisset, cum paullum alienior ab eo remedio esset, tamen vt erat miti et pacis studioso animo Martinum Chemnitium summi nominis inter Protestanteis theologum per literas XIII Kal. Febr. Coloniae ad Spream datas consulit, et recordatione praeteritorum terreri se dicit, quo minus de generali Augustanae confessionis sociorum et Caluinianorum Synodo a Nauarro expetita bene sperare possit; tamen ne concordiae spes omnino abrupta, eiusve sarciendae ratio denegata videatur, censere optimum factu futurum, quando articulus de coena Nauarri legatis propositus a recepta in Germaniae ecclesiis sententia haut multum differat, vt cum paucis VI vel ad summum VIII pacis studiosis ecclesiae Gallicanae theologis colloquium ineatur, ex quo intelligi possit, ecclesias Germaniae ac Galliae non ita, vt vulgi opinio est, in hoc capite inter se dissidere. igitur vt super ea re sententiam suam aperiat, rogat. ad has Chemnitius quarto post die Brunsvica, vbi docebat, respondet, et placere sibi ob easdem caussas Brandeburgici consilium significat, et vt colloquium cum paucis ineatur, probat, cautione habita, ne in explicatione capitis de coena, quod vti proponitur, fortasse absque vtriusque partis offensione admitti possit, Caluiniani ad antiquas et toties damnatas interpretationes reuoluantur, et quod Germani profitentur in coenae actu cum exteriorib. panis et vini signis verum corpus et verum sanguinem ac praesentiam Christi, secundum eius institutionem, porrigi ac percipi, id de absente Christi corpore se intelligere dicant, quod certo loco circumscriptum sit, et maneat, neque alio in loco esse possit; tantum fideleis ipsum sua fide praesens facere, ac spiritali ratione percipere: et inde concludant, indignos nihil praeter panem et vinum sumere, non autem verum corpus et sanguinem Christi. idem, cum a Vvilelmo. Hesso consuleretur, Chemnitius respondit. a Brunsuico ad Augustum Saxonem VIIvirum
transierunt legati, cum quo maius negotium fore putabatur, quippe Caluinianis summe infesto ob acrem de epexegesi, de qua supra diximus, clam per suam ditionem publicata sensum, ob quem et Cracum cancellarium suum securi percusserat, et Gasparem Peucerum virum in Mathematicis doctissimum Melanchthonis generum in molestum carcerem coniecerat. is tamen ex compacto communicata cum sociis principibus re benigne ad postulata res pondit, et sibi ea tam quantum ad colloquium, quam ad cetera in communi causa subidia curae fore confirmauit. ita legati dimissi facto per Magdeburgum, Megalopolim et Rostochium itinere Lubecam veniunt, et inde ad Fridericum Daniae regem, qui Hafniae erat, transmittunt, cum quo iisdem de rebus egerunt. cum autem Verdam venissent, cognito Caesarem legatione illa, quam per totum trimestre iam in Germania obiuerant, summo pere iritatum de ipsis legatis comprehendendis Baioariae Duci et Solmensi comiti mandatum dedisse, Segurius VIII Eid. April. ad Caesarem scribit, et tria, quae illi a calumniatoribus per Germaniam obiiciebantur, diluit, quod sine fide publica homo peregrinus limites Imperij ingressus esset, quod insalutata maiestate Caesarea cum Imperij principibus ageret, postremo quod res nouas in Imperio moliretur. et quod ad primum, id iuris ac libertatis in Imperio esse dicit, vt absque fide publica per pacem cuiuis in Germania agere liceat. quod vero non ante salutata Caesarea maiestate id fecerit, id sibi diserte a Nauarro iniunctum esse, cum prouideret fore, vt in varias reprehensiones haec legatio incurreret, ideoque mandasse, primordium ab illustriss. Saxone et Brandeburgico VIIviris duceretur, vt eorum testimonio deinceps, si opus esset, de totius negotij sinceritate melius Caesareae maiestati constaret. cum postea Dresenae de profectione ad Caesarem cogitaret, monitum ab amicis fuisse, vt sibi ab insidiis caueret. eo factum, vt profectionem suam in aliud tempus distulerit, quod futurum speraret, vt criminationes illae, ob quas in Caesaris odium incurrerat, tempore diluerentur. quod vero rebus nouis in Germania studeat, testeis appellare Imperij principes ac ciuitates, cum quibus egerit. non diffiteri de illustriss. Truchesio VIIviro actum, sed hactenus tantum, ne desereretur, et ne qua illi Pontificis seu tyrannide seu libidine iniuria infligeretur. id autem Caesaris ipsius exemplo factum, qui ne Truchesium quidem deserendum censuerit, edicto proposito, vt vtrinque ab armis discederetur. nam et inde indicta Rotenburgi comitia. neque tunc de Ernesto Baioaro Coloniensem archiepiscopatum ambiente cogitatum fuisse, quippe de quo, cum ipse a Nauarro missus est, nondum fama in Galliam peruolare potuerit. monuisse quidem Imperij principes, vt sibi a R. Pontificis astu et insidiis cauerent, et si quid ille moliretur, communibus consiliis ac subsidiis rem agerent, et pro salute ac dignitate Imperij aduersus illius fraudes vigilarent. cum his literis exemplum literarum et mandatorum, quea Nauarro ad Caesarem habebat, mittit. literis idem, quod aliis ad ceteros principes missis, significabat, decreuisse se superiori anno post promulgatam in Gallia pacificationem in Germaniam proficisci ad inuisendos principes bene de repub. Christiana meritos, ac inprimis vt coram Caesaream maiestatem compellare posset; sed difficultatibus suborientibus hactenus retardatum fuisse, ac tandem coactum. cum ipse ire non posset, legatum, qui suam vicem fungeretur, mittere; eum se Iacobum Segurium delegisse, cui plena mandata dederit. eorum autem haec summa erat, vt miserum Christiani orbis statum deploraret, qui ob religionis dissidium iam XX totos annos periculosissimis iuxta et calamitosissimis bellis concussus sit, eo exitu, vt attritis vtrinque viribus potentissimo simul et impotentissimo Turcorum tyranno ad internecionem Christiani nominis via aperiatur. huius mali fontem ac fomitem non alium esse, quam R. P. ambitionem, qui vt labantem auctoritatem suam quauis ratione fulciat, principum Christianorum animos alioqui pacis cupidos contra Protestanteis accendit, eorumque ope conscientiis laqueum iniicece immani crudelitate meditatur. cum enim in tranquillitate ecclesiarum multum
ad Dei gloriam amplificandam praesidij ac momenti esse videat, bellorum incendia in illos spargit, et regnorum euersiones flocci pendit, modo sanguinarium illum animum vltione expleat, et eadem ruina tum in Germania tum in Gallia Protestantium ecclesias inuoluat. porro quanta fuerit semper Pontificum ambitio et inexhausta dominandi cupiditas, quam incredibili aduersus imperatores odio illi flagrauerint, testari diuturna bella tot saeculis in Italia et Germania gesta, quorum is finis fuit, vt Caesares censurarum laruis exterriti, dum imperitae plebis animis praetextu religionis imponitur, postremo Italia pulsi sint, et Pontificia potestas longe lateque toto orbe propagata. quid item in Gallia et Anglia moliti sint, vt regna illa turpi obsequio sibi beneficiaria redderent; qua denique constantia ac virtute reges Christianissimi crescenti illorum tyrannidi restiterint, ex annalium fide constare. nunc erudito hoc seculo detectis eorum praestigiis et superstitionis, quem ambitioni praetexunt, fuco, cum non iam de Imperio, sed de salute propria dimicent, haut mirum esse, si tot tragoedias per orbem Christianum excitent, vt principum pacificorum animos ad arma contra suos vertenda religionis caussa impellant. hoc enim ipsorum ambitioni insitum esse, vt florentissima regna in extremum discrimen adducere minime vereantur, ne quid potentiae decedat, quam malis artibus quaesitam peioribus seruare student. ex hoc fonte manasse bella in Gallia et Belgio, et nuper in Germania in caussa Coloniensi excitata. proinde Nauarrum Caesaream maiestatem, quantum potest, enixe rogare, vt de componendis tam perniciosis dissidiis pro summa dignitate sua cum ceteris Christianis principibus in commune consulat, et reiectis Pontificum consiliis pacis ineundae rationes amplectatur, permissa subditis suis verae ac rectae religionis professione. sic enim existimare debere, animam hominis nobilissimam partem et diuinae aurae particulam verae religionis luce illustratam nullis bellorum aerumnis premi, nullo fidicularum aut equleorum metu aut cruciatu cogi posse ad ea in religione suscipienda, quae vel a ratione, vel a diuini verbi norma aliena iudicet. nam neque pretio vllo aut tormentorum violentia veritatem erui, sed amica ac beniuola collatione aliqua, et eiusmodi colloquiis ac synodis, qualeis vetus ecclesia plerasque nouit, nostra aetas hactenus desiderat. quod si Caesarea maiestas fecerit, non solum gratiam de vniuerso Christiano orbe merebit, sed Maximiliani Caesaris optimi parentis vestigiis insistet, qui cum subditis suis imperij initio religionis libertatem concessisset, Christianissimo Regi e Polonia redeunti auctor fuit, vt pacem in regno coleret, neque suis indicto ob eam caussam bello regnum rursus in exitiale periculum adduceret. alterum mandatorum caput erat, vt legationem ob id institutam ostenderet, quo interea dum concordia vniuersis sarciretur, controuersia inter Augustanae confessionis socios et Helueticas ac Gallicanas ecclesias in vno articulo dissidenteis exorta amice componeretur. id saepius tentasse ipsius parentem Maximilianum, atque inprimis in comitiis anno OIO IO LXVI celebratis; neque proinde id nouum et insolens videri debere. quae omnia cum nihil habeant, quod non ad Imperij pacem ac tranquillitatem spectet, orare Caesaream maiestatem, vt quod a Nauarro ea in parte actum est, id tanquam a principe sinceri ac candidi pectoris pleno et pacis in ecclesia constituendae ac Imperij dignitatis studioso profectum aequi bonique consulat. his literis et mandatis ad Caesarem missis legati cum Henricum Saxonem Laoburgensem Francisci F. Bremensem archiepiscopum confessioni Augustanae addictum Paterbornae, quem episcopatum et ipse administrabat, super eadem re conuenissent, iter diuidunt; et Segurius quidem eodem, quo venerat, itinere ad nos rediit: Caligno aduerso Rheno Argentinam deuehitur, et ad Heluetiorum pagos Protestanteis transiit, et quid in communi caussa egisset, exponit, ac de auxiliis, si necessitas ingrueret, fidem interponi curat. quibus vtrinque actis vterque legatus diuerso itinere ad Nauarrum reuertitur. postea disseminata legationis fama pars literarum et mandatorum etiam Ingolstadij, quae
vrbs est Baioaricae ditionis, publicatur, titulo Incendij Caluinistici a Nauarri legatis apud quosdam Imperij ordines ad certam religionis ac reip. conturbationem procurati, cum praefatione et adiecta narratione, ac praeterea quodam responso a societatis Iesuiticae, vt putatur, sodalibus artificiose conficto, quorundam delegatorum praecipuae inter Protestanteis auctoritatis nomine, quo duo capita inprimis excutiuntur, de legatione ab Imperij et Ordinum delegatis ad regem in Protestantium gratiam decernenda, et Synodo generali ad componendas religionis inter Protestanteis controuersias instituenda, eaque omnia Nauarro ab Arausionensi insinuata dicuntur, huius telae textore, quo cladem, quam rebus suis pertimescebat, excitato in Gallia et Germania motu a se auerteret. itaque neque auxilia Gallis a Germanis speranda esse, et quae iam habuerint, semper infausta et infortunata extitisse. tum victoriae Regis, cum Caroli IX fratris auspiciis exercitum duceret, contra Protestanteis rebelleis partae exaggerantur, et Colinij, cuius vestigiis Arausionensis in Belgio insistat, perniciosae contra publicam tranquillitatem machinationes reponuntur: atque ex occasione dissensiones inter ipsos Augustanae confessionis socios proponuntur, renouata etiam collationis ante aliquot annos cum Hieremia Patriarcha Constantinopolitano habitae memoria, qua ille XXX confessionis Augustanae capita damnauit, et erroribus Protestantium ex eo agnitis in Kalendarium a Pontifice emendatum postea consensit. inde oratio contra Gebbardum Truchesium vertitur, hominem ad Imperij dedecus natum et malorum spirituum praestigiis ac magicis superstitionibus amentem, eiusque scelera multis verbis exagitantur; multa denique in Nauarrum, vt ingratum, in religione in constantem, in Segurium denique contumeliosa iactantur. Premebatur arctius in dies Bonna iam anno superiori exeunte obsessa, quam maioribus animis, quam viribus tuebatur Carolus Truchesius Gebbardi frater. nam quamuis a frumento et vino minime laborarent praesidiarij, tamen ceterarum rerum ad vitam necessariarum summa paenuria in oppido erat, ac ligni inprimis, ita vt tigna, canterios, aliamque materiam igni nutriendo idoneam disturbatis passim ad foeditatem domibus per vim rapere cogerentur. erant in castris Ernesti IV lectae Sequanorum equitum turmae ductore Torasio, IV Italorum, quibus Nic. Basta praeerat, et V Eburonum, peditum signa XL, Germanorum, Boemorum, et Eburonum egregie instructorum. ex aduerso vrbis trans Rhenum exstrui curauerat munimentum Baioarus ad prohibendam comeatetūs in vrbem subuectionem, in quod maioribus tormentis comportatis nauem praetoriam, quae ante oppidum erat, crebris ictibus perforatam postremo depressit. multa et inde damna obsessis illata. hoc oppidi statu omnis spes Gebbardi ab externis auxiliis pendebat. iis accersendis Adolfus Nuenarius comes, et Edelus Henricus Brunsuicus nothus inuigilabant. et Nuenarius quidem ex Sicambris copias euocat, Brunsuicus XXX peditum signa, VIII equitum turmas, quae ad V OIO bellatorum efficiebant, e diuersis locis, vbi in hiberna dimissi erant, tumultuario cogit, et magnis itineribus cum hoc agmine Bonnam tendit, ea spe, vt aduentu suo famam anteuerteret, et allato in oppidum comeatu Baioaricos castris exueret. verum astus minime hosteis latuit, qui re per exploratores cognita, XIII equitum delectorum turmas, et X vexilla peditum castris educunt, et cum iis obuiam Brunsuico procedunt. is inter arbusta et amnem, qui ab indigenis Ager dicitur, vndique, vt ipse rebatur, tectus recta Siegburgum versus tendebat. in itinere cum ad pontem ligneum, per quem transmittere copias decreuerat, venisset, substitit; praemissaque parte, iam diussis copiis, Baioarici cum rusticis, qui in vlteriore fluminis ripa in insidiis latebant, opacitate siluae vicinae defensi necopinato erumpunt, horrendoque strepitu ac clamore hostili Truchesianos inuadunt, qui se vndique cireumuentos cernentes pauore correpti ad pontem accurrunt, in altera fluminis ripa reuulso ponte se in tuto fore sperantes. verum dum se mutuo concursu, vt fit, impediunt, pons oneri impar, contignationibus iuncturisque a
rusticis ante, vt putatur, incisis, dissoluitur, hominesque passim cum equis in fluuium reuulsis tabulis praecipitantur, et aquis hauriuntur. qui ad pontem peruenire non potuerunt, partim caesi, partim abiectis armis huc illuc dispersi, et insequente hoste in vicino flumine, cui Siego nomen, vnde et Siegburgum dictum est, submersi perierunt. qui in aduersa fluminis margine remanserant, suorum cladem conspicientes inde propere relictis impedimentis Tuitium et Mulemum nihil hiemis et corruptorum itinerum incommoda morati se contulerunt. praeter spolia et tot hominum stragem, capti XLV carri annona et armis onusti. hoc casu cum omnem spem de defendenda Bonna Gebbardus amisisset, et tantum de Carolo fratre periculo subducendo cogitaret, tamen mittit, qui obsessos spe stipendij et auxiliorum breui venturorum ad durandum hortarentur. interea Brielae ordines Vestfaliae cogit, vbi coram Georgio Vitgenstenio et Adolfo Solmensi comitibus, Ioanne Vinnebergi regulo, duo ab iis petit, bimestre stipendium, et vt delectus per prouinciam haberentur, et ad signa conuenirent. de vtroque certis condicionibus assensum. sed plus a seditione interna militari, quam ab externa vi metūs in oppido obsesso erat. nam segniter a Baioaricis res gerebatur; et cum obsessorum socordia negligenter locus munitus esset, et ab ea parte, qua aditus a terra est, nam Rheno ab aliis partibus fere alluitur, fossa non admodum profunda et vallo exiguo defenderetur, tamen hostis nusquam hactenus vim fecerat, spe tumultūs, vt ferebatur, inter obsessos excitandi; cuius iam rumores in vrbe exaudiebantur. quos vt compesceret Carolus Fridericum quendam Spitium, qui de deditione loci mentionem iniecerat, in carcerem coniicit, et ne obsessi ab hoste literas acciperent, mortis poena proposita interdicit. paullo ante tympanistem in vrbem missum, ne audiretur, prohibuerat. at Arenbergius comes et Ekenbergeri regulus primarij hostilis exercitūs duces, qui maius in astu, quam in vi aperta momentum ponebant, cum neminem ad excitandam seditionem intra oppidum immittere possent, tam interdiu quam noctu moenia subeuntes, excubitores appellabant, et proscriptionem Caesaris contra eos, qui huic militiae nomen dedissent, latam ingerebant; eam maligne a ducibus suppressam, vt eos inextricabili exitio inuoluerent: cogitarent serio, quam capitale sit, quantaeque temeritatis, Caesari atque adeo Imperio reluctari, et praefracta contumacia extrema periclitari; meminissent, sociorum Poppeldorfij et Godesbergae nuper ob eandem caussam interfectorum. iam tandem se respicerent. nullam auxilij spem subesse; Brunsuicum nuper deletum esse. neque vero Gebbardi vrbem esse, quam tam obstinate tuentur, quippe ab vtroque magistratu damnati, Caesare et Pontifice, sed Baioarici recens inaugurati; proinde vrbem dedant; quod si mature faciant, non stipendium, non digna praemia a liberali principe Ernesto defutura. hae voces inter milites sparsae, annitentibus, qui in occulto Ernesto fauebant, immane quantum ad concitandos animos pondus habuerunt. nam ex ea occasione centuriones Carolum perpulerunt, vt in Vestfaliam mitteret, qui certiora de promissis auxiliis afferrent. ex iis vnus nomine Nic. Seilerus Nemetensis, cum frustra auxilia exspectari renunciasset, Michael Pirclerus ab Arenbergio corruptus factionis aduersae se pricipem praebuit, et capta ex iurgio cum quodam Caroli domestico occasione cum XXX armatis in forum venit, prodi se et vrbem ciueisque, ac commilitones, praepostera quorundam obfirmatione manifesto exitio exponi vociferans; ita vt Carolus in publicum prodire et orationem ad milites habere coactus sit, qua eos a tam foedo proposito dehortabatur: nihil quippe illis ab annona ac ceteris vitae commoditatibus deesse, cum contra hostis sub dio continuis pluuiis madidus, frigore intolerabili torpidus, fame vndiquaque pallidus, in luto ac coeno dormiens extremis incommoditatibus conflictetur: auxilia tantuui desiderari, quae cum intra XX dies promissa sint, nec plus VII ex iis effluxerint, non esse, quod ante tempus de iis desperent; alioqui summam ignominiam nomini Germanico inuri. nam neque
oppidum adhuc vi tormentorum apertum, neque hostem tam vicinum, vt certum periculum impendere dici possit; omnia adhuc integra et salua esse, fidem modo et constantiam praestent; non diu fore, vt vtriusque digna praemia, gloriamque ac laudem ad posteritatem nunquam intermorituram pro vberi patientiae suae fructu ferant. quibus verbis cum sibi seditionem sedasse videretur, et concionem dimittere vellet, Piclerus factionis suae praepotentis fiducia consurgit, et Seileri de auxiliis testimonium in medium adducit, et amplius speciosis Caroli verbis fidem habendam citra certam perniciem negat; potius condiciones a Baioaricis propositas amplectendas esse. tum Caesareae proscriptionis exemplum hactenus suppressum publice recitari iubet; quo lecto fremere miles, tumultuari ciues, passim omnia strepitu misceri. contra Carolus, proscriptionem impugnare, vt a Caesare solo profectam, nec communi Ordinum consensu decretam. de promissis stipendiis nec in tempore repraesentatis quod obiicitur, culpam eius rei in tempus ipsum, non in fratrem reiiciendam esse, exundanteis passim amneis obstitisse, et nunc obstare, quo minus auxilia aduentare, et cum iis pecunia afferri potuerit. maiorem longe omnium rerum in castris hostium paenuriam esse; iamque audiuisse, Arenbergij et Ioannis Manricis Larae copias tumultuari. rogare interim ne deditionem moliantur, sed ad XIV dies obdurent. quibus verbis minime mitigati militum animi cum in tumultu perstarent, Piclerus ne poenitentia mora subiret, arreptis gladiis praefectos singulos foro summouet; mox ad arma conclamatur, et Fridericus Spitius cum consciis carcere eductus libertati restituitur. tum milites signa rapiunt, et spreto ducum Imperio in Curiam deferunt, claueis oppidi a Carolo poscunt, ipsumque intra Curiam sub custodia retinent. insuper Christophorum Bruinum et Baltazarem Cochernum cum optione, legato, ac tribus signiferis in Curiam ducunt, et in libera custodia asseruarunt. inde petitis ab Ernesto induciis ratio colloquij initur; delegati Bonnensium iis legibus se locum dedituros ostendunt, si de Caesaris proscriptione certius edoceantur, item iure abdicatum dignitate Gebbardum, et in eius locum legitimis collegij suffragiis Ernestum Baioarum electum esse. in eam rem dati obsides. delegati Bonnensium accepta a militibus fide de Carolo tradendo, si opus esset, ac reliquis praefectis et centurionibus a Caesare proscriptis, ad colloquium tandem cum Ferdinando Baioaro, Ioanne Ligneo Arenbergij comite, Ioanne Manrice, aliisque descendunt, et post aliquot horarum disceptationem in has condiciones de dedendo oppido conuenit, vt Bonna a praesidiariis Ernesto tanquam legitimo non solum oppidi, sed totius ditionis domino cum omni bellico apparatu integro sine fraude restitueretur, qui IV OIO coronatorum militi numerare teneretur, de iisque persoluendis obsides daret. Carolus et alij captiui in eius manus tradantur; gregarij milites cum armis, vxoribus, liberis, omni re sua, modo non ex templorum direptionibus aut oppidanorum proueniat, incolumes dimittantur, et in tutum deducantur. haec V Kal. Febr. transacta, qui dies B. Carolo Imperij apud nos atque adeo in occidente fundatori sacer est. postea captiui traditi sunt, et Carolus Poppelfium, vbi tunc praesul commorabatur, ceteri praefecti ac centuriones Bruelam deducti sunt. vrbs demum Kal. Febr. Manricae et Paullo Stouio cubiculariorum principi dedita est, potius astu et pecunia, quam vi militari expugnata; quam vim multo sanguine constituram prudentissime Arenbergius vili prepretio redemit. biduo post descriptam tota, vrbe annonam et restitutum antiquum sacrorum ordinem, Ernestus Bonnam triumphanti similis ingressus est, Carolo secum adducto, et archiuo ei, quod nuper spoliauerat, pro carcere attributo, ex quo postea Hussum Leodicensis territorij arcem translatus est. Gebbardus interim in Vestfalia conuentu Rudenam indicto rei numariae explicandae et disciplinae sacrae iuxta Augustanam confessionem instaurandae incumbebat, tunc publicata eius formula; ea praecipiebatur, vt baptismi, coniugalis copulae, et coenae Dominicae ceremoniae vernacula lingua
administrarentur; in baptismo exorcismus, chrisma, exsufflationes, aliique maiorum ritus omitterentur; extrema vnctio, ac puerperarum purificatio interdiceretur; catechismus in templis doceretur. in sacrificio hic ordo seruaretur; initium a psalmo fieret; dein caput e nouo testamento recitaretur, cui collecta subiiceretur; postea caput e veteri testamento praelegeretur, et psalmus decantaretur, cui statim symbolum annecteretur. inde concio fieret, sub cuius finem publica fidei confessio recitaretur. quibus peractis et psalmo decantato explicatio coenae Dominicae ex M. Lutheri catechismo proponeretur; oratio Dominica, et verba consecrationis recitarentur, addito breui hymno. tum participaturis eucharistia administraretur, ac tandem post collectam et benedictionem populus dimitteretur. perscripta et sacramentorum singulorum ratio et typis mandata ab ea, quam ante triennium publicauerat, valde dissidens. diuersa parte Ernestus Ioanni Nopelo theologo erudito negotium dat, videret, ne formulae nouae occasione in Vestfalia res turbarent, sed popularium animos in maiorum religione contineret. Ferdinandus vero ordinatis Bonnae rebus minime cessandum ratus Bebergam ducit, Nuenarij ditionis oppidulum ad Erfium fluuium natura magis, quam arte munitum, quod a quodam Screkio Siluaducensi centurione fidei suae a Nuenario commissum defendebatur. capto sine negotio oppido arx restabat, in quam cum praefectus ingenteis praedas comportasset, earum patiendarum spe non mediocriter Baioarici accendebantur. igitur admouentur tormenta, quorum displosione cum muri late disiecti essent, tamen Screkius vltro se defensioni obtulit, nullo pauentis animi edito signo. tandem per Baioaricos sollicitatus, cum nulla spes superesset, in deditionem consensit, his legibus, vt milites incolumes gladiis accincti dimitterentur, cetera arma traderentur, fide obligata, vt intra VI menseis Gebbardo non militarent. praesidiarij fere Sicambri domum reuersi sunt; ceteri qui voluerunt, operam suam Ernesto addixerunt. Screkius, quod summa humanitate erga hostem vsus esset, magna cum grati animi significatione libere abire permissus est. id actum VII Eid. Mart. quatriduo post Io. Manrices suas copias et aliquot hastatos equites trans Rhenum Coloniam Traianam ducit, inde Recelineusense oppidum recepturus. cum ad Buerum pagum castra metatus esset, Gebbardus cum toto exercitu subito aduolat, et hostem retrocedere coegit, qui ad Mullemum ad Roueram castra transtulit. interea superuenit Ferdinandus Baioarus cum reliquo exercitūs robore, qui Dorstenij hospitium sumpsit, eodem quo a Truchesianis insidiae haut longe hinc a Manrice structae fuerant, die; quod irritum illorum conatum reddidit. inde Gebbardus Vesaliam Cliuiae oppidum concedit, et coenobium Carthusianorum haut longe situm militi praedae auido diripiendum permittit. eo Hoghenlous et Nuenarius comites ad ipsum venere, et de milite nouo in Germania conscribendo agunt, monentque, hosti iam numerosiori tamdiu cederet, donec copiae speratae coniungi possent. tam salutare consilium, quo minus eo vteretur, fortuna inuidit; insequentibus Baioaricis tanta celeritate et silentio, vt primum ad manus ventum sit, quam de eorum aduentu cognosceretur. prid. Kal. April. iuxta pagum Isalae cognominem hostes apparuerunt. Ferdinandus ita aciem instruit, vt in prima acie CCC Gallo-belgae, scloppetarij equites, et leuis armatura duce Nicolao Basta, et Arconato; cum Montinij vicario starent. Manrices Lara mediam duceret Ferdinandus ipse et aulici se miscuerant, quos V signa nuper ab Ernesto conscripta subsequebantur. Torasius Sequanus, et Ionas ordinum ductor, qui Erlacio militabant, cum signis suis vltimum agmen claudebant. exspectabatur et Franciscus Verdugus nuper vtrique Frisiae Transiselanae et Zutfaniae praepositus cum VIII delectorum signis Baioaro suppetias laturus. Ferdinandus eo ordine Burgam venit, quod est in Zutfania iuxta Doetechemum municipium, vbi Brunsuicus nothus cum IO C equitibus et CC peditibus castra habebat; qui statim suos in aciem instruit. prima impressio a Basta facta,
quem Arconatus subsequebatur. Gallo-belgae in silua vicina a via deerrauerant, ideoque serius comparuerunt. primo pulsi ac visi fugere Baioarici, donec Gallorum, qui CCC omnino erant, superuentu proelium redintegratum est. disiecta trabium transuersarum, quae iter impediebant, mole Galli in latus incumbunt, et signa iam conuersa fortiter inferunt. diu accipiti pugna certatum. tandem victoria ad Baioaros numero potiores inclinauit, cedentibus primo Truchesianis, et mox soluto ordine in fugam versis, loco adeo angusto, vt pauci perniciem effugerint. nam caesi fere omnes, aut in Isalam proximum mersi; desiderati amplius IO; tantum superfuerunt XXC, qui palantes in proxima per siluas dilapsi sunt: capti ceteri. ex Baioaricis vix XX occubuerunt, plures vulnerati, inter quos fuere Arconatus, et duo nobiles, quorum alter Montinio, alter Verdugo operam nauabat: Horatius item Ordinum ductor. ipse Brunsuicus cum ardore pugnandi vlterius prouectus esset, signiferumque suum ex hostium manibus eripere vellet, cum eo captus, et ad Ferdinandum ductus est, atque Traianam Coloniam sub custodia missus. ingens praeda capta, et quod plus praeda aestimatum est, praetorium vexillum, in quo Truchesianorum insignia depicta erant. confecto proelio in castra venit Thomas Epirota a Parmensi missus cum VII lectissimis leuis armaturae alis. his auctus copiis Ferdinandus contra Gebbardum ducit, qui OIO equites adhuc penes se integros habebat. verum is cognito hostium aduentu Isalam primum, dein et Rhenum traiecit, et in Batauorum insula inter Leccam et Vahalim se muniuit. igitur Ferdinandus conuerso itinere per pontem iuxta Dorstenum copias in Recelineusense territorium reducit, et ipsum oppidum corona cingit VII Eid. Aprileis. per fecialem locum dedere iussi praesidiarij cum recusarent, vna et altera oppugnatio tentata est, nec tertia felicior fuit. tandem omni spe auxilij abiecta, deditio facta est IIII Non. Maias. dum in obsidione haerent Baioarici, qui Horenbergam arcem tenebant, tam propinquo hoste locum deserunt, cum prius omnem apparatum bellicum et comeatum corrupissent. Vesterholtium et mox deditum, et centurio, qui illud tuebatur, in fidem receptus est. quibus successibus infractus Gebbardus dilabentibus suis tandem Delfos ad Arausionensem principem se contulit, qui Hagae aliquandiu hospitium exuli cum vxore attribuit. Nuenarius comes in Sicambris bellum porro contra Hispanos gerere non destitit. eius discessu mox Arenberga, Verla, et ceterae arces in Ernesti potestatem citra certamen venerunt. inde Gersecenae Vestfaliae ordines ineunte Iunio conuocantur, vbi nouus praesul de nobilitate, quae Gebbardi partes fouerat, et literis ac decretis illius contra se subscripserat, querella instituta, belli sumptus in hoc bellum ad recuperationem prouinciae factos restitui, ac de praesidiis et iure aequabili constituendo agi postulauit. excusata praeteritorum memoria post veniam petitam et impetratam nobiles ac ciues in fidem et gratiam recepti. insuper conuentum, vt in belli sumptus XXXIII Ioachimicorum OIO dependerent, et praesidia de suo Brielae, Oesecenae et Attendorni alerent. Theodoricus Bocholtius item et Christophorus Plettenbergus tribuni dicti, qui cum opus esset, pedites ac equites in prouincia scriberent. de iurisdictione etiam archiepiscopi et collegij nomine iuxta veteris vnionis leges renouanda actum. Ioannes Mopelus, theologus ab Ernesto in prouinciam missus, qui maiorum religionem bello intermissam per ea loca instauraret. inde Ernestus Leodicum venit, vbi et Treuirensem summa magnificentia accepit, atque ab eo ceremoniis ac ritu recepto in VII virum sacramento sollemni adactus est. nec multo post Ordinga ditionis Coloniensis ad Rhenum oppidum, quod a Truchesianis adhuc tenebatur, Blancarti Leodicensis astu interceptum est. is secreto cum captiuo consilio habito cum propius locum accessisset, eius ope in penuarium arcis noctu per fenestram introductus est, primaque statione disturbata loco potitus XXC circiter praesidiarios, qui in eo erant,
oppressos ad vnum omneis trucidauit. interea Rotenburgi ad Tuberum conuentus celebratus, vbi a Caesaris et VII virorum, nec non et Ludouici Virtenbergici Ducis legatis de pace religionis ac reipub. in Imperio constituenda, de Coloniensium praesulum dissidio componendo, sed sero actum, iam profligatis Gebbardi rebus. itaque re fere infecta discessum est. renouata et de Kalendario Gregoriano contentio; quod cum Caesar iam superiore anno, ac ceteri principes maiorum religionis addicti per suas ditiones promulgassent, Augustae Vindelicorum a Protestantibus nondum receptus fuerat. ij siquidem, cum illud ab aduersa Senatūs parte vrgeretur, mandatum a Camera Spirensi impetrauerant, quo veteris Kalendarij vsus exemplo ceterarum Augustanae confessionis sociarum ecclesiarum ipsis relinquebatur. instabat nihilominus Senatus; et nihil se contra religionis pacem moliri protestatus, tantum incommoda ac lites ex diuersitate illa in eadem ciuitate exorituras caussabatur, ad quas vitandas Kalendarium communi omnium bono recipi debere contendebat. itaque et contrarium superiori iudicium a Camera Maio proximo impetrarunt, quo in vrbe promulgato Protestantes intercesserunt, et Georgius Milius theologus Pastorum vrbis praeses porrecto Senatui scripto ostendit, in ciuilibus decretis se parere vbique paratos, in iis, quae ad religionem spectant, se nullam obedientiae Pontifici R. praestandae significationem praebere posse, et vt facto id probarent Pastores, die XXIV Maij pro concione festum Ascensionis quatriduo post celebrandum auditoribus suis denunciarunt; quod vno mense ante alij iam peregerant; qua denunciatione exasperatus Senatus, Milio non audito officium ac stipendium circa meridiem renunciat, eumque extra vrbem educi iubet. decretum, vt aduersae parti videbatur, violentum contraria violentia impeditum est, Protestantibus per vrbem tumultuarie arma corripientibus et ad portam accurrentibus, vbi Milium currui impositum lictoribus eripiunt. crescente tumultu Pastores ipsi Senatūs iam poenitentis rogatu vim inhibent, tandemque Virtenbergici vicini ac foederati principes et Vlmensis Senatūs legatorum interuentu ita res composita est, vt abolita vtrinque praeteritorum memoria et salua religionis pace Kalendarium ab vtraque parte ad vitanda commercij publici incommoda reciperetur, quod ne praeiudicium caussae Protestantium faceret, liceret eorum Pastoribus ex ambone sollemnem protestationem praelegere, qua in Euangelij doctrina, quam hactenus professi essent, nihil mutare, aut porro mutaturos esse, nec vt Pontifici R. sed vt Caesareae maiestati et ciuili magistratui obtemperent, Kalendarium se cum aliis ciuibus in eadem vrbe seruaturos esse testarentur. Eodem hoc anno noui belli incendium, quasi ex Coloniensis cineribus excitatum ardere cepit, eodem auspice Friderico Saxone Lauenburgico, qui Gebbardo dignitate VIIvirali exuto, etiam eum decani minore dignitate, quam ille, in Argentinensi metropolitana ecclesia obtinebat, spoliare voluit. nam post cladem ad Alostum acceptam cum spe VIIviratūs adipiscendi deiectum se etiam existimationis iacturam fecisse maereret, quod vnum supererat, Argentinam venit, et in locum Gebbardi a communione ecclesiae Pontificia fulminatione separati, vt sufficeretur, pensationibus apud collegij sodaleis obtinuit, multum renitente Ernesto Mansfeldio, et aliis, qui Augustanae confessioni addicti erant, collegij sodalibus; quorum cum in electione illa ratio non habita fuisset, ipsi quasi loco moti vt iniuriam acceptam vlciscerentur, Senatūs gratia freti, cum pensiones sibi debitas denegari caussarentur, publicas collegij aedeis adhibito notario et testibus adeunt, iisque reseratis de frumento in iis recondito, sibi ipsis, quod deberi aiebant, soluunt. vnde ortae alterius partis graues querellae et coram Senatu agitatae, qui cum Gebbardi et Mansfeldij partibus oblique fauere alteris videretur, tandem sodaleis ad competentes iudices remisit. initio episcopus, is erat Io. Manderscheidus,
a caussae cognitione se excusauit; postea conuocatis ditionis suae ordinibus, vt partes suas interponerent, petiit, et delegatos e suo numero mitterent, qui cum suis et Senatūs delegatis de ratione dissidij componendi capita conferrent. verum Senatus, qui si delegatos nominasset, numero se vinci videret, ne iudicium approbare videretur, condicionem recusauit. nobilitas item in iudicium consentire noluit. Senatus vero, qui se hoc facto quasi in ordinem cogi videret, mox ad X ciuitates imperialeis vicinas mittit, et Alsatiae nobilitatem in vrbem vocat, concilioque habito de rationibus consultatur, quibus obuiam Pontificiorum tyrannidi, vt aiebant, si bellum molirentur, iri posset. Inclinantibus vbique per Germaniam Protestantium rebus, in Belgio proximo valde confusa erant omnia, Gandensium praecipue, siue leuitate innata, siue contumacia, qui ordinum decreta et salutaria Arausionensis consilia de industria eludebant, sparsis passim libellis popularium animos sollicitantes. et quanquam Antuerpiani et Bruxellenses contrariis scriptis ostenderent, pactionem cum Gallo-belgis, quam illi vrgebant, damnosam ac dolosam esse, neque Philippum in eam consensurum, nihilominus in proposito perseuerabant. primus huius anni conatus contra Liram susceptus fuit a Santaldegondio Antuerpiae praefecto, pactione clam inita cum quodam vrbis praefecto, qui se a Parmensi offensum, et ab eius gubernatione alienum fingebat. is rem cum suis aperuisset, dispositae intra et extra vrbem a praesidiariis insidiae, in quas Santaldegondius cum serius ob obscuram et aduersam anni tempestatem, quippe Ianuario mense, niuibus ac frigore horrido cum suis venisset, minime praecipitauit. appetentente demum die Lirani, qui dolum non successisse maererent, eruptionem in Antuerpianos faciunt, et eos cum Santadelgondio loco pellunt. qui mox latiore campi aequore occupato aciem instruit, et post aliquod certamen peiore hostium condicione commissum incolumis inde discedit, desiderato in eo conflictu ex Liranis N. Leonino Egelberti. I. C. filio militiae strenuo ductore. postea in Ordinum consilio agitatum fuit summa contentione, an vectigalia pro euectione armorum ac comeatūs pendi solita permitterentur aut prohiberentur. nec deerant vtrinque summi momenti rationes. vrbes atque adeo prouincias maritimas ex negotiatione praecipue quaestum facere, et pecunias ex vectigalibus collectas maxime ad belli sumptus necessarias esse; fructus terrae, butyrum, caseum, pisceis, et similia ab indigenis omnino non consumi, et ex huiusmodi superfluarum Belgio mercium subuectione magnam pecuniam, sine qua bellum geri non posset, conflari, maiore indigenarum lucro, quam eorum, ad quos importarentur, commodo. contra disserebatur, et plebs odio caeca huic parti suffragabatur, piaculum magnumque probrum esse, priuati commodi caussa publicum hostem alere; qui si subuectio illa prohibeatur, breui fame et rerum necessariarum penuria periturus, sublata se sustentandi et vrbes obsidendi facultate, et proculdubio extrema necessitate victus ad defectionem sit inclinaturus. his rationibus, quanquam multa in contrarium asferrentur, tenuere plebeiis addicti, vt edictum conderetur, quo poena proscriptionis addita comeatūs et armorum, ac ceterarum mercium ad hostes et ab hostibus ad prouincias vnitas subuectio prohibebatur. interdictum praeterea, ne merces vllae in vllos Galliae portus propiorex, quam Rotomagum, vllosve vspiam occidentem versus, neque in Angliam, aut per Amasum et Mosam vltra loca designata exportarentur. missis et legatis a Rege et serenissima Anglorum regina petunt, ne comeatu prouincias Hispano subiectas iuuent. verum cum edictum stricte a prouinciis Ordinibus subiectis seruaretur, Galli et Angli ex eo lucri faciendi occasionem captantes, conniuentibus praefectis vt putatur corruptis, Caleto et vicinis locis copiosiorem comeatum in Parmensis castra intulerunt, qui, absque hoc esset, nunquam obstruendi Scaldis et Antuerpiae obsidendae consilium aut cepisset, aut ad
exitum perduxisset. interea Emanuel Lalanius Montinius inter Teneramundam et Gandauum Vetterae Scaldim obstruit, et vtrinque munitionibus erectis nauigationem impedit. quod Ioannis Imbisij astu nuper ab exilio reuocati fiebat, vt necessitate adacti Gandenses cum foederatis agere compellerentur. missi itaque Tornacum delegati, et pactae induciae; missi vicissim Gandauum Siguera Hispanus, et Manuinus Aldenardae praefectus, ambo ab Imbisio summa magnificentia excepti, qui negotio cum Friderico Perrenoto Campaniaco, qui adhuc carcere attinebatur, communicato, Imbisium stolide ferocem et ambitiosum promissis ingentibus oneratum eo perducunt, vt consilia cum ipsis clanculum coniungeret. igitur ab iis persuasus IX Kalend. April. nautarum praefecto praecipit, vt tabulas, ligna, perticas abiegnas, scalas, crateis minoribus nauigiis ac pontonibus Scaldim transuehi curaret. frementibus quibusdam superbe ab eo responsum, scire se quid sui muneris esset. quibus verbis cum plebs in suspicionem coniurationis adduceretur, noctu naues retentae sunt, et postridie Senatus cogitur; cumque ad basilicam eadem audacia Imbisius venisset, eamque suae cohortis militibus cinxisset, quidam ex Senatoribus bipennem satelliti cohortis vi e manibus extorquet, et ciueis ad arma vocat: quo veluti signo cuncti excitati arma corripiunt. catenae mox per vicos tenduntur, plateae praesidiariis muniuntur, suspecti comprehenduntur, et in iis ipse Imbisius, cui mox magistratus et militum praesectura abrogatur, ademptis etiam stipatoribus, et tribus tormentis, quae domi ad terrorem habebat. auxit conceptam de eo suspicionem, quod eodem die literae a Montinio Vettera ad ipsum et Sigueram scriptae interceptae sunt, quibus Montinius significabat, mirari se summopere, quod pontones et reliqua lignea materia in tempore missa non esset. nam profunditatem fossarum iam exploratam, compertumque esse, latitudinem CCC pedes non excedere: praeterea praesidij Teneramundani centurionem quendam spem facere, vt conatus succedat. captus et Rolandus Eboracensis militum Anglorum praesectus, qui omnes torti coniurationem fatentur. itaque statim Ioannes Catellus Rihouius Teneramundae praefectus monetur, vt Setonum Scotorum vicarium comprehendat, qui captus Parmensi se operam suam addixisse confessus est; ob quod crimen aliquot diebus post capite plectitur. Rihouius vero vlterius sibi metuens VI cohortes ab Oliuario Templeo Bruxellarum praefecto summissas intra vrbem ad maiorem securitatem recipit. Gandaui in Imbisij locum consul substituitur Carolus Vtenhouius homo doctus et ab Hispanorum partibus alienus, sed fere securus, cuius et eius similium negligentia effectum, vt nihilominus ab occultis cum foederatis consiliis minime cessatum fuerit, quae factione iam adulta tandem exitum sortita sunt. nam cum post reditum delegatorum, qui cum pacis capitibus a Parmensi subscriptis Tornaco veniebant, multi dissiderent, in forum plerique armati comparuere, pacem alta voce inclamantes, et vbi essent, qui contradicerent, minaciter quaerentes. verum hi ea vice a Senatu et optimatibus repressi sunt, captique seditionis auctores capite poenas luerunt; tandemque decernitur, publicum foedus seruandum, mussique qui auxilia ab Antuerpianis et Bruxellensibus peterent. secundum haec mussi Bruxellis IO C pedites et C equites, qui paullo post quasi vrbi graues Bruxellas reuertuntur, Rolando Eboracensi secum abducto, qui capitis damnatus iudicij executione contra Arausionensis sententiam dilata poenam euasit, captis postmodum Bruxellis a Parmensi libertati restitutus. postea Imbisius ipse plurium facinorum postulatus III Non. VItil. ad mortem damnatus et securi percussus est, eademque poena plerique Gandaui affecti. interea ad Hipram superiore anno VIIbri mense obsessam res a regiis gerebatur, tanto tempore arctissima obsidione cinctam. vbi cum nulla auxiliorum spes esset, iamque bis subsidiis frustra missis et profligatis, omnium rerum penuria in vrbe laboraretur, ad extremum Marquetus loci praefectus
et praesidiarij cum Verpo Curtracensi praefecto, qui obsidioni per Parmensis absentiam praeerat, transegerunt prid. Eid. April. his condicionibus, vt exteri cum armis vita salua, indigenae gladiis et pugionibus accincti dimittantur. priuilegia salua maneant, Protestantium religionis libertate adempta. oppidani L florenorum OIO dependant, et IV e suo numero Parmensi tradant, de quibus ille arbitrio suo statuat. (ij cum in occulto spes vitae fuisset facta, postea exsolutis XX florenorum OIO se redemerunt.) Itali praesidiarij loco imponuntur. episcopus, vbi in vrbem venit, templa quasi prosanata denuo consecrauit, et vbique corpora Protestantium ante duos aut treis annos terrae mandata effodi, et ad patibula auehi iussit, coemeteriis ab immundis cadaueribus tanquam sectariorum spirituum receptaculis passim repurgatis. Hipra recepta Brugenses haut diu tardarunt, quin simul cum Franconatibus de deditione cogitarent. iis praeerat Carolus Croius Cimaci princeps Araschotani ducis F. qui summa dissimulatione vsus, vt putabatur, siue potius ea leuitas fuit, in ordinum gratiam se insinuauerat, vt Flandriae praeses crearetur, affectata etiam Protestantium religione itaque et Arausionensis filiae nuptias ambiuerat, sed aduersa matre ex Haluina gente femina imperiosa a Protestantibus summe aliena, et Nassauviis alioqui infesta, de Maria Brimaea Caroli comitis Megensis herede, et defuncto nuper Ladislao Barlemontio vidua cogitare cepit. ea post mariti mortem Sedanum ad Franciscam Borboniam Bullionij ducis viduam, vt liberam religionis professionem haberet, se contulerat; quo ad eam venit Cimacus, et in vxorem postea infelicibus auspiciis ipsam ante quadriennium duxit. nam et nullos liberos ex ea suscepit, et siue ob religionis dissidium, nam postea mutauit Cimacus, siue ob mores vxor, vt vitae consuleret, a viro diuertit, et in Batauis receptum habuit. dum Cimacus Sedani esset, publicato ante biennium scripto, quo Philippum impium, tyrannum, alterum Roboamum, Achabum, Tarquinium superbum, atque adeo Turcam contumeliose nominabat; contra Andinum nouum Brabantiae Ducem tanquam legitimum principem suum miris laudibus extollebat, eam apud Ordines de se opinionem concitauerat, vt cum de eius fide minime dubitaretur, nihil non ei tuto committi posse persuasum haberent. itaque Flandria Belgij primaria prouincia ei attributa est. Brugis autem popularitate tantam sibi per concionatores gratiam conciliauerat, vt omnia ex eius arbitrio penderent. erat in vrbe Franciscus Harenus Valencenis ortus ecclesiastes Gallicus, qui Albano duce res moderante cum recantasset, postea poenitentia ductus Protestantium doctrinam rursus professus, et in numerum concionatorum receptus fuerat. eius ope Cimacus apud Protestanteis pristinam de se conceptam opinionem tuebatur, dum interim clam cum Hispanorum partibus addictis ageret. cum nimium cunctari videretur, qui consilia eius praecipitari volebant, librum Dusseldorpiae edunt; quo illius prudentiam, pietatem, et fidem summopere commendabant, eique imputabant quaecunque in perniciem Ordinum, et contra quae in Gallo-belgarum gratiam diuersis locis et temporibus gesta erant. nam eius opera et calliditate factum, vt praesidiarij Ordinibus fidi ex Flandriae oppidis deducerentur, Slusis, et Dammae praefecti sibi addicti imponerentur, vt coniuratis animis Galli e prouincia eiicerentur, et ita Dismunda eiecto Birono et Heluetiis, Neoportus, Vinoci-berga, ac postremo Dunkerka in Parmensis potestatem venerint. haec et similia eo libro egregia Cimaci facinora praedicabantur: cuius occasione Brugis cum aduersa pars in suspicionem eius venisset, monente Arausionensi, Iacobus Griseus, Cassenbrodius consul, Maximilianus Hornanus, Brisanus, alij, consilia contra Cimacum agitant, quibus vrbis securitati consulere possent. ea vero cum fidei et integritatis fiducia Bodio Scotorum praesidiariorum tribuno aperuissent, ille fidem fefellit, et rem omnem Cimaco detegit, qui mox Griseo euocato grauiter conqueritur, et Hornanum tanquam alienigenam contumeliose interpellatum in carcerem
coniecit. Griseus socij periculo admonitus vrbe exit, et acceptis ab Ordinibus IO delectis statim Brugas redit, si forte rebus in vrbe turbatis subuenire posset. sed non admissus fuit, ex eiusque aduentu suspicione concepta, alios in vrbe cum illo conspirare, Gronneueldum, quem Slusis imposuerat, et alios conscios in vincula duci iubet. tum simulata huc vsque religione, et frequentata saepius synaxi, missis denique in Angliam legatis, qui factum apud reginam excusarent, magistratum coram populo accusat, eumque dignitate summouet, nouum magistratum ex hominibus aduersae factionis creat, auctorque Franconatibus et Dammensibus fuit, vt consilia cum Gandensibus sociarent. quo facto cum Protestantes sibi Brugis metuerent, Ostendam et Slusas inde commigrant. iamque omnia in vrbe ad pacis rationes cum Hispanis ineundas inclinabant; sed Parmensis, qui rem antea vrgebat, tunc vt executio suspenderetur, auctor Cimaco fuit, quo vsque Ostendam et Slusas, quae a Protestantibus vndique confluentibus quasi teneri videbantur, in potestatem redigeret. quod cum pro tempore non posset, tandem interuentu Araschotani ipsius a Parmensi ad filium missi Brugenses Philippo condicionibus satis aequis reconciliantur, quae festis tubarum clangoribus in vrbe promulgatae sunt VIII Kal. Iunias. per eas liberum erat Scotis praesidiariis, quibus praeerat Balfurius, aut vrbe excedere, aut fide Philippo addicta eius stipendiis merere. sed pauci ad Hispanos defecerunt: ipse Bodius sibi metuens Ordinibus se committere minime ausus fuit, et apud Parmensem, quamuis despectui haberetur, manere optauit. Franconates et Dammenses eadem pactione sunt comprehensi, hisque leges dictae, vFt bona sacro ordini adempta restituerent, libera religionis professione sublata, tantumque in occulto conscientiis libertate citra publicam professionem permissa. Brugis Crosillius ex illustri Momorantiana familia sine praesidio imponitur, Cimaco, vt caussae proditae crimen a se remoueret, praepostero decoris studio in priore dissimulatione perseuerante. nam Brugis cum Hareno concionatore suo quasi adhuc Protestantium religioni addictus discessit, atque in praetoria sua rus priuatus abiit. et cum postea mutasset, ordinibus summe propterea inuisus, alteri parti, quam imprudenter iuuerat, contemptibilis, se tandem, sed sero, delusum sensit, interea Montinius obstructo iam Scaldi, Gandauum maioribus in dies angustiis premit, obsessis circumquaque. viis Sassam, siue nauium stationem, Deinsam, et Ekeloam, aliaque loca vicina militum copiis occupat. contra Atuatici Tholae, et Sastingae ad Scaldim propugnacula iaciunt; dum Parmensis ex aduerso Borchtae prope Antuerpiam in ripa fluminis vallum erigeret, quo conspecto Ordinum copiae aggerem Borchtae oppositum perfodiunt, et aquas in agros effundunt, ne hostis munitiones aut vallum in ripis exstruere posset. quae dum fiunt, nouus Brabantiae Dux post casum Antuerpianum tandem in Galliam venerat, et castrum Theodorici ad Matronam, quod erat eius ditionis oppidum, concesserat, vnde citatis equis in aulam venit exiguo comitatu III Eid. Febr. et reconciliationem iam matris interuentu factam praesentia sua sanciuit, decimoque post die domum, vnde venerat, reuertitur. ibi dum esset, ex Arausionensis consilio Schonevallius cum aliis delegatis Ordinum nomine ad ipsum venit, et Ordines paratos ostendit, aequis condicionibus rursus eius se obsequio summittere, spe auxilij scilicet a Rege impetrandi. qua re ille vltra modum gauisus est. quo minus tamen laetitia plena frui potuerit, morbo fatali prohibitus fuit, iam matris interuentu ita reconciliatis inter se fratribus, vt de subsidiis in Belgium mittendis Rex fidem interponeret. verum Dux animo iampridem aeger, et praeteritorum poenitentia maestus, Kal. Maij sanguine ex omnibus corporis meatibus profluente afflictari cepit, quasi venis equitando ruptis. qua re debilitatus cum nihil cibi amplius sumeret, quadragesimo, postquam aegrotare cepit, die, hoc est, IV Eid. Iunias ad Deum migrauit, magna constantia, quippe praemeditata diu ante morte, et summa pietatis significatione, cum omnem
spem in crucis merito et effusione sanguinis IESVS Christi collocare se identidem repeteret. fuit corpore breui, sed bene compacto, facie fusca et paullum tumida et variolis in pueritia deformata; ceterum vario ingenio praeditus, acer, comis, magnanimus, eloquens, magnificus, ambitiosus, inquietus, celer. huic superstiti pacem debuit Gallia bis ab eo sancitam, mortuoque eo mox inextricabili bello implicata est, quo et Rex periit, et regnum ipsum florentissimum euersioni proximum misere laceratam fuit. antequam moreretur, testamenti factione a Rege impetrata, per codicillum eum rogauit, vt molitionum a se in regno inceptarum obliuisceretur, earumque gratiam morituro faceret: id se non priuati lucri ac commodi caussa, sed vt regnum inde ab externis armis, inde a motibus internis securum praestaret, fecisse. tum pro amplissima hereditaria portione sibi Regis benignitate concessa prolixe gratias egit, ac sibi dolere testatur, quod multi e nobilitate, aliique, quorum fida industria et opibus vsus esset, ad summam inopiam caussa sua redacti essent, nec facultates suppeterent, quibus bene meritos de se homines remuneraret: CCC aureorum OIO se circiter debere, de quibus exsoluendis et fide sua liberanda, si Rex fidem interponat, quod vt faciat, matris aduocationem implorare, se iucundius ex hac vita discessurum, ne facultates, lacrimas, et miserorum hominum, quibus debeat, suspiria secum in sepulcrum asportare dicatur. non petere superbas exsequias, potius hoc a benignissimo fratre flagitare, vt immanes sumptus, qui in illas expendi solent, aeri alieno suo exsoluendo dependantur. neque enim sumptuosam aut magnificam sepulturam, sed potius monumentum in animis suorum permansurum exoptare. magno sibi regnoque Belgarum amicitiam, magno Ducis ac Comitis titulos constitisse; eoque nomine Belgas multum sibi adhuc debere. se certe Regi ac successoribus eius relinquere ac donare ius omne, quod sibi ob sollemneis pactiones et contractus cum Belgis initos debetur. cupere, vt Cameracum, quod suppeditatis a Rege opibus ceperit, ac defenderit, Regi regnoque propugnaculi vice sit, et ciuibus, qui tam paratis animis se suo patrocinio commisennt, satisfiat. vicifsim Rex, quicquid auctoritatis ac iuris in ciuitatem ipse habeat, sibi sumat, et ciueis auctoritate sua ac opibus in posterum tueatur. sepeliri voluerat tanquam Brabantiae Dux ac Belgij dominus cum insignibus illarum prouinciarum. verum regij consiliarij nequaquam consultum existimarunt, et offensionem regis Hispaniarum veriti ab illis titulis abstinuerunt, satisque habuit Rex iusta fratri alioqui summa magnificentia persoluere. eandem ob caussam patrocinium Cameraci, quod frater voluerat, suscipere noluit. quod tamen ad securitatem limitis illius maxime opportunum cum relinquere nollet, dissimulatione eadem matri, quae sibi in regno Portugalliae ius competere, et per violentiam Hispanorum ereptum querebatur, Cameraci retentione, dum ei de occupato regno satisfieret, vti permisit. corpus magna pompa deducente tota familia Castro-Theodorici Lutetiam deportatum fuit XI Kal. Vtileis, et in suburbio S. Iacobi aliquandiu ad ceremonias peragendas cum effigie depositum, vbi ad corpus aqua lustrali aspergendum Rex reginaque vxor insolita funebri pompa, nam alioqui reges apud nos funerib. interesse non solent, Rex quidem equo vectus, regina in lectica aperta, ingenti procerum et matronarum illustrium comitatu accesserunt. inde corpus cum effigie per vrbem circumgestatum, et in maiori vrbis templo rursus depositum, ac postridie IV Non. Iul. peractis sacris Fanum Dionysij deportatum et in monumentum maiorum illatum est. mortuum laudauit vir summa facundia et eruditione Reginaldus Belnensis archiep. Bituricensis olim ipsius Cancellarius, qui res eius in Belgio gestas a Rege monitus tanquam scopulum praeteruectus est, magnitudinem familiae, et solas de mortalitatis condicione querimonias multis verborum pigmentis exornatas, quasi sollemne carmen addere contentus. vixit annos XXX M. II. D. XXIII. suspicione veneni ea mors minime caruit, et secto corpore
erosiones et notas huiusmodi intus repertas chirurgi retulerunt. rarae siue felicitatis siue occultae Hispanorum machinationis exemplum indiciumve fuit, quod paullo post Arausionensis acerrimus itidem nominis Hispani hostis ex insidiis a percussore interfectus est, et eodem tempore coniuratio in Anglia ad reginam de medio tollendam, quae veluti obex ad potentiam Hispanam late se effundentem intra limites coercendam nostris temporibus posita videbatur, detecta fuit, de quibus ordine dicemus. Baltasar Gerardus Villaforensi in Sequanis oppido natus annum circiter XXVI supergressus, iuuenis breui statura, et illiberali facie ad Arausionensem, qui Delfis in Batauis erat, ineunte Maio venit, seque Petri Guionij Vesontione nati, qui olim ob religionem morte in patria multatus fuerat, filium mentitus, et religionis repurgatae, ita de industria loquebatur, acerrimum studium prae se ferens in eius notitiam ac familiaritatem se paullatim insinuauit, et vt opinioni fidem astrueret, frequens concionibus et vespertinis precibus intererat, psalmos et noui testamenti libros semper manibus versans, in itinere se per Lucemburgum transisse, et a quodam cognato suo, qui Petro Ernesto Mansfeldio comiti prouinciae praesidi ab epistolis erat, subsignationes aliquot in pura charta accepisse dicebat, quas et penes se habebat; quas inspectas Arausionensis, cum parui initio fecisset, mox Gerardo in Galliam cum Schoneuallio ad Ducem misso eas vt ad Bironum, qui Cameraci praefectus fore putabatur, perferre iussus est, vsui in illis forte locis futuras. inde reuersus cum literis de morte Ducis, ad Arausionensem in lecto adhuc iacentem admissus est, et cum pecuniam quasi rediturus ab eo accepisset, VI Eid. Iulias post prandium rursus ad ipsum venit, quasi comeatum petiturus, et ad ianuam aulae stans, quasi comeatūs literas posceret, exeuntem disploso scloppeto tribus glandibus onerato ferit. quo vulnere accepto Arausionensis non aliam vocem misit, quam orare Deum, vt animae suae et populi adflicti misereretur; nam se grauiter vulneratum esse. cum vacillaret, in gradu proximo iam voce amissa a famulis collocatur, et Catharina sorore Schuarztemburgici comitis vxore, quae aderat, instante vt ipse animam Deo commendaret, ille annuit, et statim in conclaue, vbi pransus fuerat, relatus, lectoque impositus vitam finiuit, astante Aloisia vltima vxore, quae patrem virumque eodem mortis genere sibi ereptum maerens animi mirum in modum discruciabatur, et nihilominus constantiam a Deo, qua haec mala Christiane perferret, enixis precibus implorabat. sicarius patrato facinore per posticum fugit, cumque abiecto altero scloppeto iam plateam pertransiisset, et in eo esset, vt superato murorum aggere in fossam aquis plenam desiliret, ad quam rem duas vesicas secum attulerat, a stipatoribus insequentibus captus est, moxque in nauicularij proximi domo sistitur, coactoque Senatu interrogatus chartam et calamum poscit, rem vt erat se perscripturum professus. se videlicet ante sex annos Arausionensis a Philippo proscripti caedem animo destinasse; quam cum a Cantabro quodam patratam intellexisset, operam suam Ioanni Depreo, qui Mansfeldio comiti ab epistolis erat, addixisse. postea cum principem adhuc viuere resciuisset, consilium omissum resumpsisse, et cum subsignationibus ac sigillis, quae dixi, Mansfeldij domo discessisse, ac mense Martio proximo Augustam Treuirorum venisse, in eaque vrbe cum Iesuita quodam de hoc consilio egisse. illum autem haerentem non solum confirmauisse, sed si ob id morte multaretur, beatum fore et in martyrum numero collocatum iri recepisse, et vt rem Parmensi indicaret, ad extremum peruasisse. idem consilium cum Gerione Franciscano Tornaci, et Treuiris cum tribus aliis Iesuitis, qui factum probauerint, communicasse. tormentis subiectus, se quod tenuis fortunae esset, spe opum inde parandarum facinus aggressum dixit, idque Parmensi significasse, qui ipsum ad Christophorum Assonuillium primarium consiliarium remiserit, et magna spe promissisque ingentibus oneratum postremo dimiserit. inde cum
Mansfeldij subsignationibus ad Arausionensem venisse, et cum in Galliam cum Schoneualho missus post Ducis mortem primum ad Arausionensem admissus est, de facinore patrando cogitasse; sed metu deterritum fuisse, quod nullam effugiendi commoditatem haberet. demum eo, quo rem exsecutus est, die animum omni metu deposito pertinacissime obfirmasse, et principem vel L hominum OIO stipatum occidere decreuisse. tertio post tormenta die cum nullum poenitentiae signum ederet; et contra se principem, si viudret, trucidare, vel si mille mortibus periturus esset, paratum diceret, sententia lata ad mortem damnatur pridie Eid. Iul. statuiturque, vt in pegma ante vrbis basilicam exstructum sistatur, ac primo dextra, qua facinus nefarium persidumque patrauit, ferro candenti comburatur; deinde candentibus forcipibus per partes corporis carnosas stringatur, postea viuum corpus in quatuor partes ab imo incipiendo findatur, venter prosecetur, et corde euulso rei facies eo diuerberetur; postremo caput amputetur, et praepilatae hastae in turri Scholari retro post principis hospitium imponatur: reliquae quatuor cadaueris partes in quatuor vrbis propugnaculis statuantur. cum sententia ei significata fuit, primo expauit, et profeisionem forensem exsecratus est, praestitisse inquiens, vt opificium aliquod manuarium didicisset, vnde se in tenui fortuna aleret, neque per pragmaticam in magnatum amicitiam se insinuasset, et lucri spe tantum facinus aggressus esset. postea constantiam vultu et animo prae se ferens, se firmissima persuasione inductum dixit, vt crederet, se tanquam strenuum E. R. pugilem caelum meruisse: poenas et tormenta propter peccata olim admissa pati; ceterum se hac caede nihil peccasse, sed potius ea meruisse, vt recta in caelum tenderet, vbi pro omnibus preces apud Deum funderet. ita facto in speciem exultans et glorians, etiam verba a Pilato prolata, cum e praetorio exiens Christum vibicibus sectum populo ostenderet, de se impia scurrilitate quasi ridens pronunciauit. postridie tandem ad supplicium productus eundem imperterritum vultum prae se tulit, et inter supplicij cruciatus cum manus exureretur, et forcipibus candentibus stringeretur, nullum doloris per eiulatus aut vultūs conuulsiones signum dedit; ita vt praecedentium tormentorum cruciatibus omnem exteriorem doloris sensum amisisse plerisque crederetur; tantum se cruce signasse visus est, ac postremo inter cruciatus vitam finiuit. constantiam eius sacer ordo per totum Belgium miris laudibus extulit, et signa laetitiae vbique in vrbibus regiis edita. alij factum admirati, plures detestati sunt. sane morte Arausionensis alieno adeo tempore sibi erepti Ordines, vt par fuit, summopere indoluerunt, eius prudentiam, constantiam, magnanimitatem, aequitatem, patientiam, ac moderationem, quae virtutes vix fortasse in vllo mortalium tantae simul fuerunt, necessariis temporibus experti. eique, vt dolorem, meritis honoribus delatis, testarentur, ingenti ac regia prope pompa parentarunt. Delfis celebratae exsequiae III Eid. VItileis, quibus fere cuncti gentiles sui, proceres, nobiles, ciuitatum, quae Ordinibus suberant, delegati atrati interfuerunt, et in maiore vrbis templo conditus est. vixit annos LI. M. XI. D. XXV, Protestantium doctrinae, cuius ad exitum tenacissimus fuit, caussa, et desperatione gratiae ab Hispanis obtinendae turbis ac bellis ciuilibus tota fere vita conflictatus, magnoque sui desiderio Ordinibus foederatis relicto decessit; cum prudentissimo rerum moderatore adempto plane de suis rebus actum putarent, et quod hucusque quantumuis ab illo saepius moniti distulerant, ad Regis patrocinium confugere necessitatem sibi impositam existimarent. Arausionensi pater fuit Vvilelmus comes Nassauvius Henrici frater, Ioannes auus, et rursus Ioannes alter abauus. Vvilelmus ex Iuliana ex Stolbergensium comitum familia V filios suscepit, quorum natu grandior Arausionensis fuit. Ludouicus, Adolfus, et Henricus his bellis Belgicis occubuerunt, sicuti suo loco diximus. Ioannes adhuc degit Dillinburgae. complures et filias habuit illustrib. familiis in matrimonium elocatas, et rara foecunditate nobilitatas, ita vt eorum
parens cum LXXV annos vixisset, natos ex se aut ex filiis nepotes circiter CXXIII sibi superstites videre potuerit. ipse Arausionensis IV vxores habuit, Annam Maximiliani Ecmondani comitis Burani heredem, ex qua Philippum nunc principem Arausionem suscepit, qui octennis puer Louanij, vbiliteris operam dabat, ab Albano captus et in Hispaniam missus est, et Mariam, quae postea Philippo Hoghenloo comiti nupsit. secunda illi vxor fuit Anna Saxonica Mauritij Saxonis VIIviri filia, ex qua natus Mauritius, qui post patris mortem Hollandiae, Zelandiae, Frisiae, Vltraiecti adhuc puer gubernator ac summus maris praefectus constitutus, dignitatem patris memoriae tunc datam postea virtute sua meruit, eique se parem tot rebus fortiter bello gestis praebuit. natae et ex eo duae filiae, Anna, quae Vvilelmo Nassauvio Ioannis F. et Amelia, quae nuper Emanueli Antonij Lusitani infaustis auspiciis regno illi inaugurati naturali filio nupsit. dein tertiam duxit, Carlotam Borboniam Monpenserij ducis filiam olim Iouariensis coenobij antistitam, ex qua VI insigni virtute filias suscepit, quarum Aloisia Iuliana Friderico IV Palatino VIIviro, Elisabetha Henrico Turrio Bullionij duci, Catharina Philippo Ludouico comiti Hanouiensi, Carlota Brabantina Claudio Tremollio Thoarsij duci ac Franciae pari nupsit; Flandrina Iouariensis coenobij antistita designata, Amelia. postremam denique vxorem eam, quam dixi, Aloisiam, ex qua Henricum Fridericum sustulit, Franciae et Daniae regum, qui pro eo in sacro lauacro fideiusserunt, fausta nomina ferentem. reliquit et Iustinum Nassauvium ex contubernio natum, qui Zelandici maris praefecturam sub Mauritio fratre postea magna cum laude exercuit. haut multo ante Eid. April. Vlissingae Ioannes Iansenius institor diues odio in Arausionensem concepto, re prius cum oratore Philippico Lutetiae communicata, ipsum et omneis, qui ei aderant, perdere conatus fuerat, puluere nitrato in cellario iuxta principis hospitium ad id parato, quam ob caussam ex indicio comprehensus remque confessus capite luit. praeterea Gallus quidam strenuus Ordinum ductor nomine Gutta, dum a marchione Risburgio captiuus attineretur, tentatus fuerat, quo se redimeret, num aliquod Neusae propugnaculum, vbi cohortis praesidiariae praefectus erat, tradere posset. quod cum facere se posse pernegaret, rogatus est, an vitae Arausionensis insidiari vellet. quam condicionem Gutta accepit, facilem miscendi veneni rationem ostendens in iusculo anguillarum maiorum, quo cibo libenter princeps vescebatur. id a Risburgio statim Parmensi significatum, qui et consilium probauit, et vt Gutta sine pretio dimitteretur, mandauit. verum ille libertati restitutus ac Neusam reuersus rem loci praefecto ac ceteris centurionibus aperuit, et postea fidam semper operam Ordinibus nauauit, in Lilloanae munitionis propugnatione mense Iulio proximo grauiter vulneratus, et ex vulnere tandem Antuerpiae mortuus. Paullo ante in Anglia coniuratio contra Reginam iam diu inita mense Februario detecta fuit, delatione Edmondi Nuellij, qui Gulielmum Parrium cognatum suum conspirationis auctorem accusauit. is Parrius obscuro loco natus, sed animo supra fortunam elatus, iuris scientiae operam in pueritia dederat, et cum totum decennium in Reginae familia fuisset, ante triennium rixa cum Hugone Hara nobili viro suborta ipsum intra domesticos parietes interficere molitus fuerat; ob idque cum periclitaretur, voluntarium sibi exilium indixerat. itaque venia petita a regina in Galliam proximam primo venit, et Lutetiae maiorum religioni initiatus est. cum tamen videret se ceteris Anglis, qui in regno ob religionem exulabant, suspectum esse, quasi explorator a Regina missus esset, Lugdunum tendit, vbi rursus ob exterorum nimis frequentem concursum cum se in multorum sermones incurrere doleret, latebras quaerens Mediolanum diuertit, et inde Venetias perrexit, familiarique in colloquio cum Benedicto Palmio Iesuita cum miserae Anglorum condicionis mentio incidisset, valde cupere se iniri rationem dixit, qua laborantibus in patria Catholicis subueniri posset, et Angliae regnum ad S. R. obedientiam reduceretur, deque ea cum illo egit,
cumque Palmius eius laudabile propositum multum multis verbis laudasset, et accessuram, quod Parrius ad conscientiae suae securitatem petebat, Pontificis auctoritatem pollicitus esset, iamtum de motibus in patria contra reginam excitandis cogitare cepit, in eamque rem literas ad Pontificem dat, et suam operam defert, literas tam ad exonerandam conscientiam, quam salui comeatūs, quasi Romam petiturus, ab eo petens; sed cum eae serius aduenissent, et ipse interea Lutetiam reuersus esset, vt se magis in proposito confirmaret, cum Gulielmo Alano magni nominis theologo Anglo agere voluit. cum ille non adesset, Vatis doctissimi Iesuitae contraria sententia victus paene a sua priore discessit. is salua conscientia contra publicam tranquillitatem principemve, ne religionis quidem in causa, quidquam nouari posse pernegabat, idque multis e sacra scriptura et Patrum auctoritate petitis testimoniis confirmabat, ac complures e Iesuitico etiam sodalitio adstipulatores habebat. sed starim mutauit a Thoma Morgano nobili Anglo ob religionem apud nos exulante persuasus, et libri ab eo porrecti, qui responsionem ad scriptum de Iusticia Anglicana in Reginae defensionem editum continebat, lectione confirmatus priorem sententiam resumpsit, et vbi de Pontificis voluntate et gratia; theologorumque consentiente sententia sibi constaret, paratum se rem aggredi professus est, in idque fidele colloquium cum Hannibale Codreto Iesuita petiit et postea cum Vindocino et Ioüsa cardinalibus rei ignaris in ipso Iesuitarum sacello sacrae Dominicae coenae participauit, qua de re literas, vt certiorem consilij sui et constantis ad patranda ea, quae promiserat, voluntatis fidem Pontifici faceret, a collegio petiit, et inclusas cum literis, quas ad Pontificem scribebat, Iacobo Ragazonio Pontificis apud Regem oratori Romam mittendas dedit. inde profectionem eius Morganus vrget, qui Ferneherstum limitis Scotici regulum, qui tunc Lutetiae erat, inde statim in Scotiam transmissurum, et vbi de Reginae morte cognouisset, cum XXX OIO popularium veteri religioni addictorum in limite, vt Reginae Scotorum, quanquam facti huius ignarae praesto essent, appariturum affirmabat. itaque non exspectato Pontificis responso in Angliam traiicit mense Ianuario anni praecedentis, vbi quo se in familiaritatem Reginae rursus insinuaret, et ex eo patrandi citra periculum facinoris commoditatem captaret, per proceres aditum ad eam sibi parat; habere se res magni momenti, de quibus cum illa ageret, dictitans. ita ad colloquium secretum admissus de coniuratione ab exulibus Anglis in Gallia se sollicitatum, et quod faciendum ipse susceperat, alios moliri dicit, vt illam e medio tollerent, et ea sublata Scotorum reginam maiorum religioni addictam in solio collocarent. hac delatione simulata cum se tutum putaret, eo maiore fiducia rem postea cum Edmondo Nuellio cognato suo ex occasione communicat, quod eum maiorum religioni addictum sciebat. itaque eius asserendae rationem inire cum sibi persuasum esse diceret, nihilominus consilium tam atrox primo dissimulauit, et de locis in regno occupandis, externisque copiis in Angliam introducendis verba sparsit. haec ante prandium inter eos acta; mensis remotis idem sermo repetitur, et postremo siue incalescente Parrij pectore, siue praemeditato ante consilio eius detegendi occasionem quaereret, etiam de Regina occidenda loqui cepit, quod non solum per se gloriosum, sed eius, qui tantum facinus patrasset, meritum magni apud Deum momenti futurum multis verbis ostendebat. cum non tam reclamaret Nuellius, quam difficultatibus rei exequendae propositis moram iniiceret, allatae sunt a Ptolomaeo Gallio cardinali Nouocomensi literae prid. Kal. Febr. Roma ad Parrium scriptae, quibus ille nomine Pontificis benedictionem Parrio impertiebatur, et eum, vt in laudabili proposito perseueraret, enixe hortabatur. id cum nutantem impulisset, tamen exortis nouis difficultatibus cum rursus haesitaret, allatus est Durocortoro Remorum Gulielmi Alani liber, cuius lectione ad facinus patrandum omnino animum obfirmauit. eo argumentis studiose collectis probabatur, Reges ab Ecclesiae communione separari, deponi, et ad officium cogi
posse; bella siue externa siue ciuilia religionis caussa iure et legitime suscipi. quem librum et Nuellio legendum porrexit, ratus eosdem illum in Nuellij animo, quam in suo, impetus et vltionis igniculos excitaturum. verum longe aliter euenit. nam eo magis consilium deteltatus Nuellius, cum vereretur, ne si per alium detegeretur, ex conscientia in criminis partem veniret, praeuertendum censuit, et coram Roberto Dudleio Lecestriae comite, Henrico Hunsdono Vvaruici praefecto, Christophoro Hattono vicecamerario, et Francisco Valsingamo ab epistolis se coniurationis indicem obtulit, quam et scripto complexus est, postquam Parrius in Londinensem arcem coniectus fuit. ibi interrogatus cum factum initio pernegaret, et quae colloquio cum Regina habito dixerat, tantum fateretur, Nuellius cum ipso committitur, cuius praesentia victus rem, sicuti habebat, nisi quod Nuellium vt facti incentorem inculpabat, tandem confessus est, conuentumque inter se et Nuellium dixit, vt Reginam, dum in hortis, aut ad Iacobi fanum seorsim a turba spatiaretur, aggrederentur dispositis haut hinc longe delectis, qui ad strepitum accurrerent, et rem etiam stipatoribus inuitis confectam darent; tum paratam nauem ad fugam conscenderent, et re confecta Catholicos passim ad libertatem toto regno vocarent. postea literas ad Reginam dat XVII Kal. Mart. petitque, vt detestando consilio, quod ab minus aequo animo profectum sit, ignoscat. paullo ante, cum S. Catharinae praefecturam ambiret, a Regina repuliam tulerat, eamque rem maxime ad animum reuocauerat, id consilij cum accedente Pontificis et theologorum auctoritate, fidei in Deum ardentis, caritatis erga patriam, virtutis apud omneis aeternum monumentum futurum sibi persuasisset, se cunctis coniurationibus hactenus initis participasse, praeterquam ei, quae de Agni Dei nomine vocata est. postremo monet Reginam, vt reginam Scotiae humaniter tractet, ceterum diligenter custodiat, neque in rege Francorum religiosis peregrinationibus intento multum praesidij ponat, ac proinde sibi regnique tranquillitati caute consulat. quarto post die ad quosdam e iudicibus dat literas, et publicani euangelio celebrati crimen ingenue fatentis, non Caini de salute desperantis vicem sustinere se professus, misericordiam eorum implorat, et duo emendandae culpaesuae proposita dicit, poenam et gratiam, quorum alterum deprecatur, tanquam clementia sereniss. Reginae minus dignum, et exemplo ad posteritatem periculosum; quippenouum et hactenus inauditum, in hoc regno, vt ex ea caussa et tali fideiussore quisquam quidquam tale erga principem suum in Anglia molitus sit. alterum vt honorificum, sic misericordia tantae Reginae dignissimum esse. quod si minus tutum videatur, petere saltem, vt antequam in se sententia feratur, coram iudicibus denuo audiatur. tum ex indicio Gulielmus Critonius Scotus professione Iesuita, qui dissimulato habitu in Angliam venerat, comprehensus cum a Valsingamo interrogatus esset, an de coniuratione Parrius cum ipso communicasset, et ad exonerandam conscientiam consilium rogasset, ille initio rem infitiatus postridie per literas respondit, meminisse se ea de re Parrium aliquando secum egisse, cumque ad ea respondisset, omnino non licere, illum multis rationibus contra disputasse; rem magno Catholicorum bono cessuram, et alio qui ad regni miserabili seruitute oppressi libertatem pertinere. tum replicasse se, non facienda mala, vt inde eueniant bona; hoc insuper addito, Deum magis aduerbiis, quam nominibus gaudere, et magis ei placere, bene et legitime, quam bonum et legitimum, ita vt nullum bonum liceat facere, nisi bene et legitime. qui aliter sentiant, hac fere ratione niti, quod vnius animae perditione multas animas seruare expediat. sed neque hoc sine expresso Dei mandato aut certa diuina inspiratione tentari debere, et ita tunc se censuisse, et nunc censere. prolatae et in reum Cardinalis Nouocomensis literae, de quibus dixi, Italice scriptae. tum caussa publice more in Anglia recepto agitata in Vestmonasteriensi Curia coram Henrico Hunsdono, Francisco Knolle, Iacoco Crosto, Christophoro Hattono, Christophoro Veraio Iustitiae Anglicanae principe, Gilberto Gerardo, Edmundo Andersono, Rogerio Manlibodo, et
Thoma Henage equitibus, cum Parrius longa oratione habita coniurationem ingenue fateretur, ceterum de Regina interficienda consilium iniuisse pernegaret, ex literis et confessionibus randem conuictus ac perduellionis reus peractus est. inde per fluuium in Turrim reducitur, et VI Non. Mart. crati impositus ac per Londinensem vrbem traductus ad locum supplicij trahitur. ibi cum in priore denegatione perseueraret, patibulo suspenditur, moxque inciso fune pudenda seminamini adhuc exsecta et cum visceribus ventre aperto extractis in ignem subiectum coniecta. postea caput praecisum, et corpus in quatuor partes sectum fuit. hic exitus primae ad interficendam Reginam initae coniurationis fuit, cuius publica vltio incusso talia molituris terrore non tam profuit, quam exemplo nocuit, aliis confertim eadem ausis, et sacrosancta principum maiestate per censuras ac proscriptiones ad priuatorum iniurias et furorem semel exposita.
IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LXXX.
MORTE Brabantini Ducis, quam Arausionensis caedesproxime secuta est, nec non Anglae periculo res Hispanorum cum in Belgio confirmatae sunt, tum apud nos Rex otij desiderio impotenter ardens, qui fratris semper res nouas molientis mortem inter prospera ducebat, ad priuatas voluptates et adfectus pristinos omnino reuolutus est, monitorum seu confessionum Salsedae immemor, nec cogitans, sublato fratre, quod vnice et Hispani et coniurati in regno cupiebant, sublatum et vna obstaculum, quod quo minus vtrique res ad libidinem in regno miscere possent, hactenus impedimento fuerat. nam fere nobilitas et iuuentus beilicosa Brabantinum, quandiu vixit, assectabatur, quae mortuo illo rerum nouarum cupida, nec satis erga Regem per otium et voluptates apud suos vilescentem bene animata protinus in Guisianorum partes transiit. nec diu fuit, quin erroris sui admoneretur, serius tamen, quam vt coniuratorum conatibus obuiam ire, et tanto periculo in tempore praeuertere potuerit, prauorum consiliariorum siue astu, siue ignauia, qui principis desidia marcentis ingenio languidis et ad naturam ipsius, vt aiebant, accommodatis consiliis perniciose blandiebantur. tunc igitur cum sibi praecipue cum Protestantibus negotium esse crederet, ex morte Brabantini proculdubio rerum nouarum occasionem capturis, sicuti ipsi a parente persuasum fuerat, statim ad Nauarrum tanquam ipsorum caput, mittit, qui suo nomine libertatem eis conueniendi, et de rebus suis in commune consultandi potestatem faceret. Montalbani in Cadurcis conuentus celebratus fuit, cui Pomponius Belleureus a Rege missus interfuit. de Guisianis, quanquam sollicitus esset, et eorum ambitionem admodum suspectam haberet, tamen ab iis, qui circa ipsum erant, deceptus ita sibi persuaserat, eos, quandiu se in officio Protestantes continerent, nihil contra regiam auctoritatem aut publicam tran quillitatem molituros. itaque in id omne studium ponebat, vt Nauarti et Protestantium consilia et vitae rationes obseruaret, ab Anna Ioüsa, et Ioanne Ludouico Nogaretio Espernonio, qui non solum in eius aula sed etiam ingenio regnabant, in contrarias partes misere raptatus. nam Ioüsa odio Protestantium, Guisianorum caussam, quibuscum arcta adfinitate coniunctus erat, amplecti putabatur. contra Espernonius, licet hautaequior doctrinae Protestantium, tamen siue vt ab aemulo dissideret, siue quod Nauarri caussam iustiorem existimaret, in partes
Protestantium, quorum opibus nitebatur Nauarrus, propendere videbatur et inde occasionem sumpsit ad Nauarrum proficiscendi, colore quaesito, vt matrem diu non ante visam, ex quo ad tantam fortunam subito fauore euectus fuerat, salutaret. mandata ei data, vt Nauarro, si posset, ad maiorum sacra redire et in aulam venire, persuaderet, idque ei non solum vtile, qui proximus morte Brabantini ad regni successionem vocabatur, sed tranquillitati regni necessarium ostenderet. sic enim Guisianorum ex religionis dissidio res in regno miscendi commoditatem captantium consilia infringi, et; omnem popularis aurae, qua praecipue nitantur, gratiam adimi. quod si faceret, amplissimae condiciones a Rege offerebantur. postquam Espernonius ad Nauarrum venit, et occulta mandata aperuit, additis etiam priuatis monitis, quaevtab homine Nauarri fortunae amplificandae studiosissimo profecta accipi cupiebat, in illa aula inter Antonium Rupilaureum maiorum religioni addictum et N. Marmetum pastorem acerrime disputatum fuit, coram Arnoldo Ferrerio viro doctrina aeque et integritate praestanti, qui legatione Veneta permultos annossumma cum prudentiae laude defunctus, cum indignam meritis suis gratiam in aula rependi videret, in patriam iam senex concesserat, et a Nauarro virtutis fama euocatus Cancellarij munus in familia eius exercebat, vtrum Nauarro expediret ad Galliae pacem seruandam in aulam ad Regem venire, et condiciones a Rege propositas accipere, idque rationibus tam ex sacra scriptura, quam ciuili prudentia petitis agitatum est. tandem Ferrerius a Nauarro sententiam rogatus, cum initio se excusasset, de profectione in aulam placere sibi dixit, ad purgandas sua praesentia suspiciones, sed nequaquam consultum videri, vt Nauarrus in aula diutius moraretur, ne ex eo alteri alterius fastidium subiret. quantum ad religionem, si mutaret Nauarrus, cum nequaquam id ad concordiam inter regem Nauarrumque firmandam, aut pacem in regno tuendam, quod optimus quisque exoptet, denique ad Ordinum regni gratiam Nauarro conciliandam valiturum multis verbis, sed non vtique pari rationum pondere, ostendisset, colloquium secretum solutum est, et Espernonius re infecta in aulam rediit. ea dissertatio statim a Philippo Mornaeo Plessio viro raris ingenij dotibus praedito literis elegantissime mandata et ambitiose inter Protestanteis publicata ad sanciendam inter suos concordiam, quae diuulso a membris capite non mediocriter labefactabatur, longe aliter in aula et apud nos accepta est, factiosis praeoccupato vulgi ingenio omnia in deteriorem partem detorquentibas, et Espernonij, quem praecipuo odio prosequebantur, profectionem non pacis constituendae ergo, aut Nauarri ad maiorum sacra reducendi, atque adeo Protestantium in officio continendorum caussa institutam interpretantibus, sed vt in Catholicorum perniciem occultum cum Nauarro et sectariorum factione foedus iceret. ita vero dissertationem illam populo insinuabant, vt ostenderent, Nauarrum obfirmatum in sectario veneno perseuerare, sicque fore, cum Nauarrus proximus regni successor putaretur, si Regem sine liberis decedere contingeret, vt rerum summa in sectariorum potestatem veniret, et maiorum religio summopere periclitaretur. id in vrbibus per emissarios euulgatum, et in agris inter nobilitatem sparsum, mirum quantum ad ciendos animos momentum habuit. nam statim plebs fremere, concionatores ex ambone vanis terroribus audientium animos implere; coitiones passim fieri; in agris clam legi miles, duces muti destinari, qui cum opus esset, ad signa conuenirent. huius rei crebris vndique nunciis in regiam allatis cum Rex non iam cum Protestantibus, sed cum Guisianis sibi negotium esse videret, et in occulto consiliariis, qui contra initio senserant, succenseret, tamen reperti sunt a Regina parente subornati quidam, qui non a praemeditato consilio hos motus, sed ob Espernonij in Aquitaniam profectionem secus, quam oportuerit, acceptam et Montalbanensem conuentum excitatos affirmarent. proinde non debere adeo commoueri Regem; veritatem mox aduersus rumusculos praeualituram, et eos
ipsos, qui his caussam praebuisse dicuntur, subito quieturos, cum religio ni et sbi consultum videbunt. religionem magnum et potentissimum in animis hominum telum esse, idque exemplo Protestantium patere, qui nihil non pertulerint, tentauerint, fecerint, vt vel cum manifesto suo exitio libertatem conscientiarum tuerentur; quo minus mirandum sit, Catholicos qui veram rectamque religionem colunt, de ea tantopere laborare, et ad minimas suspiciones commoueri, his rationibus Rex, etsi sagaci ingenio suo non omnino satisfiebat, tamen quod ad otium toto affectu propenderet, facile sibi imponi a matre eiusque asseclis patiebatur. ita persuasus primos coniuratorum conatus praepostera dissimulatione transegit, satisque pro tempore habuit, omneis secretas foederationes, societates, delectus prohibere, poena in eos, qui haec facerent, aut alios ad ea facienda sollicitarent, laesae maiestatis sancita. in eam rem Rex, cum ad Germani fanum esset, diploma III Eid. IXbr. ad Senatum misit, quod in eo recitatum fuit pridie Non. Xbreis, tristi omnium silentio potiusquam assensu, cum prudentissimi quique ita iudicarent, sera haec esse remedia, et non tantum verbis, iam adulta factione, sed facto aduersus tantam coniurationem opus esse. postea idem diploma in Rationalium et Vectigalium Curiis publicatum itidem fuit. paullo ante Rex, qui male consultus facta impunita sineret, dictorum impatiens ex delatione quendam e Belsiana seu Perticensi nobilitate nomine Petrum Bella-villam Protestantium religioni addictum per Franciscum Plessium Richelium magnum hospitij praefectum comprehendi iusserat, qui arthritide vexatus, cum arma ferre non posset, stilum in Regem eiusque secretas libidines et praecipuos consistorjj consiliarios mordaciter strinxerat, edita satira maledicentiae plena, quae et inter eius chartas reperta est. is Luteriam adductus et facti conuictus ad mortem damnatus fuit, et quasi nobilitatis praerogatiuam per criminis atrocitatem amisisset, plaustro impositus laqueo ad collum inserto in platea vrbis ante aedeis publicas patibulo suspensus. corpus eius cum chartis et litis probationibus in ignem coniectum est, bonis fisco addictis. id actum Kal. Xbribus. eodem mense Rex Espernonij dignitatem auxit, et summam peditum praefecturam in Coronae, quod vocant, officium transformauit, ampliata eius vltra, quam decessores habuerant, potestate ac iurisdictione, et vitae necisque in milites attributo summo imperio. ea de re diploma in Senatu allatum XI Kal. Februar. anni sequentis in Curiae acta relatum est, ea lege, vt iurisdictio tantum ad militares viros porrigeretur, et nullum ea iurisdictioni bus ordinariis praeiudicium fieret. eodem tempore Rex, vt se a contemptu vindicaret, et vilescenti maiestati vel per externa spectacula dignitatem conciliaret, intempestiua et malo minora remedia adhibuit. nam cum ex Eduardi Stafordiae comitis tunc Sereniss. Anglorum reginae in Gallia oratoris vxore in familiari colloquio didicisset, quanta ceremonia, cultu, ac reuerentia, quot conclauibus et procoetonibus apud Anglos princeps adiretur, eundem cultum et pompam in se adeundo obseruari voluit, et superiorum temporum licentia disciplinam aulicam corruptam caussatus, statuta quaedam ex matris consilio, vt fert pro oemium condidit, quibus ante omnia deierationes in Deum et res sacras contumeliosa prohibentur, ad episcopatus ac coenobia nominationes iuxta Bloesensium comitiorum decretum reformantur; reseruationes, vt quae mortis capitandae votum inducunt, reuocantur, equitatus ordinarius, qui ex nobilitate conflari solitus erat, ad antiquam disciplinam instauratur, caussarum a tribunalibus ordinariis euocationes in posterum vetantur, rixae in regio hospitio prohibentur, earumque cognitio ad regni curias remittitur, de iis iuxta constitutionem, quam super nobilium huiusmodi contentionibus Rex promulgaturus est, pronun ciaturas. dona, liberalitates, gratiae iuxta certam formam ad moderationem reducuntur; insuper prohibetur, ne quis ex regiis domesticis ab aliis seu principibus, siue quibuslibet stipendium accipiat: ne quis excepta Regina parente et Augusta, pro gratia alteri impetranda
intercedat, sed omnes a mera principis voluntate gratiam exspectent, eique foli debeant. tum horae singulis officiis destinantur, conclauia certis personis assignantur, vltra quae progredi non liceat; solis Ioüsae et Espernonio ad Regem adire quibuslibet horis sine licentia permittitur, quod saepius illis statutis inuidiose repetitur. Consistoriales etiam dies consilio priuato, consilio statūs, et consilio, in quo de regni quaestura agitur, per singulas hebdomadas designantur, quibus intererunt XXXIII. Senatores, ecclesiastici VI, et togati totidem, viri militares XXI. Ecclesiastici autem et togati vestibus ex holoserico violacei coloris, viri militares palliis ex eodem holoserico induentur, et per anni quadrantem consilio assidebunt, II quidem ecclesiastici, totidem togati, ac VII militares viri singulis anni quadrantibus. distincta et scrupulose anni tempora. nam hieme ex villoso serico, aestate ex raso vestes iis a Rege donatae. quae statuta aliter atque aliter saepius immutata fastidientis et nunquam sibi satisfacientis ingenij non solum indicium praebebant, sed ad contemptum, quem Rex, quo magis vitatam cupiebat, ea ratione augebat, etiam odium adiiciebant, plerisque nouitios homines non solum principibus viris aequari, sed anteferri indignantibus, ac cunctis fere ex eo regi regnoque male augurantibus. Hoc anno Ludouicus Foxius Lutetiae natus sed Fuxensi comitatu oriundus, vnde et nomen ducebat, homo industrius et operum publicorum ingeniosus architectus, qui olim Philippo in Hispania operam egregiam nauauerat, turrem iuxta alterius rudera, cui Corduanae nomen, in aestuarij Garumnae faucibus, Phari Alexandrinae aemulatione, ad nauigationis securitatem exstruendam suscepit; quod opus bellis et variis incommodis retardatum tandem immensis sumptib. nec minore architecti industria et operariorum labore consummatum est. idem Foxius antea purgandum et excauandum susceperat portum Baionae, qui in mare recta ducit, sed arena oppletus huc vsque nauigationi et oppidanis inutilis fuerat, alueo Atyri et aliorum illuc confluentium amnium curuato ad dextram flexu ad Britonum promontorium aquas secum rapiente. quod vt impediret, duplici palorum ordine intus saxis et arena ingesta firmato canalem obliquum obstruxerat, ita vt aquae cum recta fluere cogerentur, viam sibi per oppositas arenas in mare facerent. id cum semel atque iterum tentatum minime successisset, palis illis contumacia aquarum in antiquum alueum semper deflectentium deiectis, tandem sepimento illo ligneo instaurato rursus tanta aquarum diluuies ex proximo Pyrenaeo incubuit, vt paene ciuitatem merserit, et inde violento cursu delabens egesta hinc inde arena portum aperuerit, relicto ad dextram canali obstructo, qui sensim ex eo arena repleri cepit. id quia in V Kal. IXbr. incidit, qui dies B. B. Simoni et Iudae sacer est, anno OIO IO LXXIX, eo die quotannis in posterum institutae Baionae supplicationes, quasi liberatae ciuitatis, et non tam Foxij industria, quam fortunae beneficio portūs tandium expetita commoditate donatae. hoc et anno Auarici Biturigum Concilium prouinciale celebratum est, XLVI capitibus comprehensum, cui praefuit Reginaldus Belnensis vir doctrina, rerum vsu, facundia et comitate insignis, tanquam archiepiscopus, patriarcha Bituricensis, et Aquitaniae primas, hos enim titulos sibi sumit. celebrationi interfuere Petrus Balma Fani Flori, Antonius Ebrardus Sansulpitius Cadurcensis, Ioannes Albaspineus Lemouicensis, Adamus Vrtalupius Mimatensis episcopi. Claromontensi et Castrensi sedibus vacantibus sacrum collegium delegatos e suo numero misit. Rutenensis, Tutelensis, Albiensis, Vabrensis episcopi per vicarios officio defuncti sunt. moniti ac vocati Burdigalensis, Narbonensis, Auxitanus et Tolosanus archiepiscopi tanquam huic Patriarchali et Primatiali ecclesiae subiecti, qui exemptos ab eius iurisdictione se caussati non comparuerunt. indictum in triennium proximum itidem prouinciale Concilium, quod in Rutenensi ecclesia ceclesia celebraretur, et a Nonis VItilib. inciperet. huius Concilij decreta auctoritati et iudicio S. Romanae ecclesiae subiecta postea a delegatis Cardinalib. expensa et emendata sunt, et cum diplomate Pontificio, accedente Regis auctoritate, anno insequenti publicata. In Polonia Stephanus rex cum Gedanensib. hoc anno de
plerisque adhuc indecisis controuersiis, ac inprimis de portorij negotio certis condicionib. transegit, binumali, quam vocant, auctione accepta, cuius dimidia pars suo, altera Senatūs commodo cederet; et ita cetera onera olim ciuitati imposita regis consensu abolentur, priuilegia a Casimiro ante CXXXVII annos concessa confirmantur. quibus Grodnae transactis, Ioannes Tarnouius mittitur, qui a portorij praefectis de auctione persoluenda iusiurandum exigeret. tunc et Samuelis alij Solomonem vocant Sborouij illustri familia nati, et Petri, Ioannis, Andreae, ac Christophori, quorum fideli opera ac sufftragiis in regno adipiscendo Stephanus praecipue adiutus fuerat, fratris caussa agitata fuit. is Vapouium Premisliensem castellanum ante decennium sub tempus Henrici inaugurationis in arce interfecerat, ob idque exilio perpetuo, sed vt nobilissimae familiae decori parceretur, citra infamiae notam multatus fuerat. inde cum diu in Dacia, Moesia superiore cum Nizouiis Cosacis ex praeda viuentibus versatus esset, interdum etiam in Poloniam fratrum et amicorum potentia fretus veniret, querella a Vapouianis ea de re instituta, in comitiis decretum fuerat, ne praefecti eum deinceps in Polonia morari paterentur. secundum haec Ioannes Sarius Samoscius regni cancellarius et nuper Cracouiensem praefecturam adeptus fratres Samuelis monuerat, ne in legum contemptum fratrem ad se reciperent, alioqui se pro muneris ratione officio deesse non posse. quod cum cum ille licentiosae vitae assuetus contempsisset, et priuato odio Samoscium tangi caussatus, ipsi etiam ob id periculum creare constituisset, Samoscius contemptūs aeque atque iniuriae impatiens per exploratores cognito Samuelem circa Sendomiriam vagari, eum tandem adsecutus Pressouiae noctu exeunte Aprili comprehendit, et captiuum Cracouiam secum adduxit. inde literas ad Regem et Senatum mittit, quibus facti rationem reddebat. diuersa parte fratres fremere, et gentiles ac affines passim conuenire, apud Samoscium instare, si qua ratione Samuelem periculo eximere possent. non eum a repub. et Senatu, sed a rege, qui postea regnum fuga reliquerit, praeter Senatorum voluntatem et consensum proscriptum esse. quod vero Vapouium interfecerit, id iustae defensionis necessitate fecisse. nec vero legum contemptu, sed regia potius auctoritate et consensu in Polonia mansisse, et cum praecipuis regni proceribus ac rege ipso familiariter versatum esse; proinde patriae libertatis iure implorato, petere, ne de vita et existimatione viri primariae nobilitatis extra comitia decideretur, neu priuata Samoscij aemulatione et inuidia familiae perillustri nota infamiae, quae ipsius procriptionis formula excepta fuerat, praecipitaco iudicio inureretur. nec vero Palatinatūs Cracouiensis nobilitas Samuelis periculum contempsit, sed a Sborouiis sollicitata aduocationem praebuit, et apud ordinarios iudices, qui Lublini ius dicebant, institit, vt caussa ad comitia, aut saltem ad Regem ipsum remitteretur. hac studiorum contentione cum aliquot dies insumpti essent, Samoscius mandato regio accepto Eid. Maiis Samueli significandum curat, in crastinum ad mortem se pararet; nam sibi a rege mandatum esse, vt legibus in eum ageret. dein et rogatus a Samuele, ad ipsum sub vesperam venit, et mandatum regis legendum porrexit. postridie ad locum supplicij summo mane ductus, L Heidonibus stipatus, substrato de more rubeo panno capite plectitur. arce mox aperta ad triste spectaculum concurritur, et aliquot post horis socrus Samuelis in arcem venit, et corpus generi sibi traditum et currui impositum ad aedeis Franciscanorum coenobio proximas transtulit, vbi lotum et assuto capite denuo more militari ornatum in toga purpurea serica cum claua biduo publice conspiciundum illud exhibuit, ac demum quarto post die Andreas frater aulae regiae tribunus in vrbem venit, neque vlla protestatione interposita corpus fratris secum asportauit. post supplicium scissis magis, quam antea, in regno nobilitatis studiis, et Sborouiis passim ad libertatem prouocantibus, et nobilitatis fidem vbique contra regem sollicitantibus, rex vt quod iussu suo factum erat, publica auctoritate tueretur, comitiis Varsauiae indictis Andream et Christophorum
defuncti fratres citat, et cum non comparerent, Senatus regni Samuelem Sborouium iure supplicio affectum pronunciauit, et Christophorum tanquam conspirationis aduersus Regem initae ducem et auctorem proscripsit; ceteri supplices in gratiam accepti sunt. dum Rex adhuc Grodnae esset, venit ad eum Mustafas cubicularius ab Amurathe missus, qui Podolouij a Stephano ad equos generosos in Asia minore comparandos missi et cum comeatūs literis in patriam redeuntis necem excusaret, adductis secum, vt aiebat, caedis auctoribus, nihili hominibus et mortem aliunde promeritis, de quibus ad arbitrium Stephanus poenas sumeret. et quia haut diu ante Cosaci magnum damnum Turcicis finibus dederant, vicissim petebat Amurathes, vt eorum dux ad poenam dederetur. venerat is hoc tempore ad Regem eadem fraudulentorum verborum esca illectus, quo Potocauam supra circumuentum narrauimus, vir bellicosus, et qui Turcos insolentius se gerenteis aliquoties ceciderat. cum instaret cubicularius, intercedentibus pro incolumitate eius apud Regem praecipuis regni proceribus, non ille quidem Turcis deditus, ceterum quo deportatus, incertum, ex illo tempore nusquam comparuit. praeda tantum cum captiuis restituta, quam Mustafas triumphanti similis et multum de Christianorum ignauia glorians Constantinopolim secum attulit. Paullo ante Ioannes Basilides magnus Moscorum princeps ob immanitates inauditas a Paullo Oderbornio et Alexandro Guagnino studiosius fortasse quam veracius descriptas infamis vltimum diem clausit VII Kal. April. cum LVI annos vixisset, XXXIX regno praefuisset. ex Anastasia prima vxore duos filios susceperat, Ioannem cognominem sibi, quem ex occasione supra a nobis loco suo commemorata casu interfecit, et Theodorum regni heredem, quem moriturus proceribus conuocatis valde commendauit, curatoribus ei attributis, quorum ex consilio remp. administraret. monita insuper addidit, vt a bello semper abhorrerent, et pacem cum vicinis principibus colerent; praeterea ob suorum continuis bellis attritorum inopiam certa tributa in decennium remisit, et captiuis aut in Russia manendi aut libere abeundi potestatem fecit. tum more inter eos recepto tonsus et monachorum sumpto amictu mori voluit. antequam moreretur, de Tataris Cassanensibus, qui superiore anno rebellauerant, cum poenas sumere cuperet, ingentem exercitum conscripserat, colore quaesito, quasi contra Suecum ducturus esset; dein versa in Orientem fronte aliam famam sparsit, quasi Cassanensium metropoli bellis exhaustae de comeatu prospecturus esset, quo securus et huc illuc dispersos Tataros improuisus opprimeret. verum illi, quibus de fraude suboluerat, Russos agminatim, vt magis fallerent, incedenteis conferti aggrediuntur, et soleis ligneis oblongis, quibus feras et equos velocissimos cursu anteuertere solent, innitentes Russos fessos et propter asperitatem niuium vix vestigia in solido figenteis adorti, cum effugere non possent, ad vnum omneis trucidant; quae tanta iniuria morte Ioannis inulta fuit. Theodorus parenti superstes Irenen Theodori Godouij filiam statim in vxorem duxit, et cum ea IV Kal. Vtil. inauguratus est. Hoc anno sancita est induciarum inter Rodolfum Caesarem et Turcum prorogatio, quae a Kal. Ianuariis inciperent, et in nonum vsque annum durarent. ad eam prorogationem firmandam missus a Caesare Henricus Lichtensteinij regulus cum muneribus, vt fieri assolet, qui Vienna cum V nauibus secundo Danubio discessit exeunte VItili, et Budam feliciter Nonis VIIbribus appulit, et cum Sinane purpurato patria Florentino, quamuis eum alij Mediolanensem faciant ex Vicecomitum familia, de negotiis commissis transegit. inde Taurunum deuectus currus paratos conscendit, et terrestri itinere per Bulgariam, Seruiam, Macedoniae partem, et Thraciam Constantinopolim venit. in legati comitatu erat Ioannes Leunclauius vir doctissimus et iuris Graeci Romanique peritissimus, cui ex huius profectionis occasione veram annalium Turcicorum atque adeo recentis Orientalis historiae, quam luculentis scriptis illustrauit, cognitionem debemus. sub id aliquot Turcici praetores cum suis
copiis, quae ad X OIO bellatorum efficiebant, Carniolae fineis ingressi multum damni passim dederunt, direptis pagis ac vicis, et magna mancipiorum multitudine secum in miseram seruitutem abducta. quo cognito nostri tumultuariam manum II OIO circiter cogunt, Iusto Iosepho comite Turriano, et Thoma Erdendio prouinciae regulo ducibus, nullaque interposita mora hostium tergis inhaerentes ad Slunum Croatiae oppidum eos tandem adsecuti XII Kal. IXbr. adoriuntur, ac caedunt. soluti captiui, et praeda recepta fuit, IV OIO Turcorum circiter interfectis; quod a tam exiguo numero contra tam numerosum hostem fieri potuisse fidem superaret, nisi militis praeda onusti ac se recipientis et insequentium longe imparem esse condicionem experientia saepius comprobasset. ea re audita commotus initio Amurathes, postquam iniuriae principium a suis factum intellexit, iras statim posuit, ac iure caesos Turcos pronunciauit, nolle se inquiens, quidquam a suis contra induciarum leges in Pannoniae finibus ad turbandam pacem tentari, ac metuens scilicet, ne ex ea caussa bellum illo in limite recrudesceret, quod quandiu rem in oriente contra Persas gereret, per inducias sopitum cupiebar. mox paullo Eintzingani regulo Caesaris apud ipsum oratori exemplar suarum ad Budensem et Temesuarensem purpuratos literarum exhiberi iussit, quibus seuere mandabat, vt militem limitaneum in officio continerent, idemque vt a nostris praestaretur, vicissim imperari petebat. Iamque tempus appetebat, quo copiae ad Persicum bellum destinatae conuenirent, et Ferahates purpuratus tributis impositis ac decimis collectis, magno etiam fossorum et fabrorum numero vndique coacto magnam rerum eo anno gerendarum spem fecerat, fama sparsa, quasi Nassiuanum petiturus esset. Perae contra foedere ac reconciliatione Simonis et Manucciaris, sic eum deinceps iam abiurata impia superstitione Christianis sacris restitutum appellabimus, laeti in spem venerant, vt illi coniunctis viribus viam, qua Tomanim itur, tueri et Turcorum illac conatum impedire possent. Hodabendes vero, qui de munitionibus ad Reiuanum et Agiacalassium, quantumuis id sui impedire conati essent, exstructis intellexerat, veritus ne Turci idem in locis proximis tentarent, et ita sibi viam ad Taurisium aut saltem Nassiuanum aperirent, in id totos animi neruos intendebat, vt Turcos accessu prohiberet, et munitiones illas in Persici imperij excidium institutas vel proelij aleae re commissa disturbaret. itaque et copias, quas penes se habebat, retinuit, et ex subiectis ciuitatibus quantas potuit accersiuit, imperauitque singulis Satrapis, addita capitis poena, vt se Taurisium sequerentur. ita eodem tempore, quo Ferahates Erzirumum, ipse magno stipatu Taurisium venit, late iparsa aduentūs sui fama, ita vt in Italiam vique peruolauerit, et eximia felicium aduersus Turcos successuum ipe suspensos Christianorum animos impleuerit. at Ferahates, cui Nassiuanum petere propositum erat, tamen cognito Hodabendae aduentu et consilio, a Maxude exule monitus ad Amurathem statim scribit, et sibi quidem animo fixum stare dicit, iuxta eiusmandatum Nassiuanum petere, et iussam munitionem in eo exstruere, quo securum iter Taurisium tendentibus praestetur. ceterum cum ex fidis intellexerit Persam numeroso exercitu conscripto aduentare, certo pugnandi proposito, noluisse id ipsum celare, vt quid suae voluntatis sit, diserte imperet. ad haec Amurathes statim rescribit, et quando Persae id, quod scribat, consilij sit, iubet, vt in id tantum incumbat, vt angustiis inter Tomanim et Lorium occupatis securam illac viam reddat, ne anno insequenti ad Taurisij expeditionem nouo exercitu opus esset. nam Manucciaris defectione prouidebat fore, vt Teflisium maioribus quam antea praesidiis egeret. hoc mandato accepto Ferahates continuata semper de petendo Nassiuano fama, Erzirumo cum toto exercitu mouet, et citra impedimentum vllum Carsam venit, vbi ad res de integro ordinandas, et nouas copias accipiendas totos decem dies commoratus viam, quae Lorium ducit, insedit, praemisso Hassane purpurato cum V OIO expeditorum bellatorum, qui per circumpositam regionem excurrens
Tomanim vsque penetraret, et de Georgianorum consiliis in itinere cognosceret. is imperatoris iussa sedulo exsequitur, et cum Lorium primo venisset, inde Tomanim tendit, siluis et impeditis locis circum lustratis, neque vlla re praeterea gesta, nisi quod latrones quosdam obuios, Cosacos etiam illis in regionibus vocant, cecidit, et capita praepilatis hastis imposuit; cum quibus Lorium rediens obuium imperatorem cum toto exercitu quasi victor salutauit, et de hostium consiliis, quae cognouerat, retulit. ad Lorium Ferahates tentoria fixit, olim Simonis ditionis oppidum, quod a Teflisio duorum dierum itinere abest, arce praecelsa, profundis fossis, et crasissimis muris, sed vetustate aliquibus partibus collapsis cincta spatio circiter milliaris defensum. eos ante omnia instaurari et partes debiles firmari iussit Ferahates, et VIII OIO bellatorum praesidio imposito, ac statutis per interualla locis commodis circiter CC minoris formae machinis, loco Halim purpuratum praefecit, negotio ei dato, vt opportunitate data Agiachalassium castellum X adhinc millia ribus dissitum in potestatem redigeret, et milite ac tormentis muniret. inde quartis castris Tomanim venit, tot enim dies praedis et incendiis vastando circum agro insumere voluit, cum vnius diei tantum iter esset. Tomanis olim arce firmata fuit, ad quam Simo bellis ardentibus receptum habebat; itaque et saepe inter Georgianos de ea destruenda actum fuerat, veritos, ne Turci illam occuparent, ad res gerendas ipsis opportunam, quae alioqui indigenis ob tormentorum penuriam omnino inutilis erat. ibi de munitione exstruenda consultatum, et magis e re visum, vt vlterius in ipsis angustiis aedificaretur. itaque aliquot milliaria progressi in faucibus angustiarum iuxta semidiruti castelli macerias castra metati sunt. id vndique arboribus et lucis cinctum et prospectum defensoribus, et accessum commodum oppugnatoribus praebebat. itaque Ferahates mox imperat, vt excisis ilicibus pinis, abietibus, ornis, quibus locus consitus opacabatur, lux castello redderetur. tum designatus munitioni locus spatio OIO IO CC vlnarum, et in medio turris vastae magnitudinis erecta, ac circum hospitia militibus accommodata, et totidem, quot Lorij, machinae iusto interuallo per muros dispositae. cum vero pabulatores vndique ad comportandum comeatum missi non reuerterentur, veritus imperator, ne ij aut a Georgianis intercepti, aut obsessis aditibus reditus intercluderetur, Hassanem purpuratum cum VIII OIO bellatorum expeditorum mittit, qui eos praeda copiosa onustos in itinere repertos in castra saluos reduxit, magna iam a comeatu laborantis exercitus laetitia exceptus. inde datum Resuano Asiae minoris, et Mesopotamiae purpuratis negotium, vt comeatum Teflisium portarent, attributo iis XX OIO exercitu; cum quo vnius diei spatio ad locum destinatum peruenerunt, et annona illata, in locum pristini praefecti Balium nunc dictum purpuratum cum summo imperio Teflisio praeposuerunt. ibi ad Resuanum Dauid satrapa Simonis frater, quem initio belli aduentu Mustafae territum arcem deseruisse supra diximus, venit cum omni familia, fidem et operam suam Amurathi deferens, petensque a Resuano, vt honestis condicionibus in imperij Othomanici fidem reciperetur. quod et illi prolixe a purpurato promissum est. sub id Simo, qui ab indicibus deceptus cum exiguo numero Resuanum Teflisium venisse intellexerat, cum delecta VI OIO manu, quorum partem a Manucciare acceperat, eo ducit. dum in itinere esset, Ferahates coniectans id quod erat, Georgianos in Resuanum impetum facturos, non monito eo Ciliciae et Maroniae, ea primaria Ciliciae ciuitas est, purpuratos cum X OIO delectis subsidio mittit, qui sub id tempus castris Turcicis propinquarunt, cum iam Simon ad manus cum Turcis inaequali certamine venisset. is siquidem iam ab exploratoribus delusus et postquam Resuano proximior factus est, colle obiecto conspectum eripiente deceptus temere cum validis Turcorum copiis congressus fuerat, seroque errorem agnoscens eum virtute emendare conabatur, cum numero tandem victus, et equo suffosso, insignique capitis aureo amisso praecipitatus paene in manus hostium venit, tandemque rebus
suis in extremam desperationem adductis, quod illum perdere debuerat, ei salutem attulit. nam Resuanus conspectis procul auxiliaribus a Ferahate missis eos Persas esse falso coniectans impetum sustinuit, et spatium Simoni cum suis elabendi concessit; qui postquam in tutum venit, errorem suum, et exploratorum seu culpam seu perfidiam incusans, et cladem suorum partim caesorum partim in miseram seruitutem abductorum maerens, inter haec gratias pro reliquiis exercitūs saluis Deo agebat, quodque insperato beneficio se tanto periculo subduxisset. contra Resuanus vbi eos, quos hosteis putabat, auxilio sibi ab imperatore missos cognouit, ipsi sibi succensuit, quod cautior, quam oportuerat, Georgianos, quos quasi indagine cinctos tenebat, sibi e manibus eripi passus esset. inde Tomanim ad Ferahatem triumphanti similis venit, signa capta et Georgianorum capita hastis affixa afferens, et Dauidem Satrapam ei prolixe in speciem commendatum obtulit, qui priorem fidem olim irritam fecerat, sacris Christianorum relictis, et Persarum impiae superstitioni nomen dederat, tunc vero Turcico imperio libertatem turpi obsequio mancipabat. cum iam tempestas inclinaret, Ferahates Hassane ad Tomanis praesidium cum VIII OIO delectorum relicto, iniurias a Manucciare, qui pecunia Amurathis accepta defecerat, et primarios eius ministros interfecerat, acceptas ad animum reuocans non prius Carsam aut Erzirumum redire statuit, quam insigni damno Georgianis illato eas vltus esset. itaque tertiis castris Trialam venit, vbi tantam rerum omnium caritatem reperit, vt nulla pecunia ad necessaria victui comparando satis cuiquam suppeteret. cum inde in Manucciaris ditionem penetrare decreuisset, intercessit Veisa Alepi purpuratus, et cum tribus hostibus maxime formidolosis, si illac iter persequeretur, ipsi rem fore praedixit, cum niuibus ac frigore, quod illis regionibus intensissimum esse solet, cum penuria et fame, cum Georgianis denique, qui locorum gnari cum Persis coniuncti multum damni victori exercitui daturi essent. Veisae monita aspera admodum increpatione excepit Ferahates, ignauiam et natalium sordeis subinde exprobrans, indignumque eum purpurati dignitate pronuncians, qui parere, non dicta imperatoris interpretari deberet. itaque contemptis illis monitis. Archelecum tendit, late vastatis et incensis agris, quamuis Turcico imperio subditis, quorum coloni in montana vicina cum vxoribus ac liberis diffugerant. ibi quatuor dierum spatio moratus cum incredibili omnium rerum penuria premeretur, nec pabulum iumentis, aut necessaria ad victum militi sufficerent, postremo ad tantas miserias accessit niuis plus solito copiosae incommoditas, quam non ferentes praetoriani ac ceteri centuriones Ferahatae tentorium circumsistunt, confusa et seditioni propiori voce clamantes, Quousque tandem sub iniquo duri et rustici ducis imperio durabimus? vbi pietas et mutua, qua erga heri nostri mancipia vti debes, in omneis caritas? putasne nos perinde, ac tu, sub tentoriis ab iniuria caeli defensos inter meretricum greges otiari, exquisitis cibis fartos, et in alienis miseriis bene valenteis? credis nobis perinde suppetere copiose saccharum, aromata, et delicata huiusmodi edulia, quibus nos his in calamitatibus restaurata natura oblectemus? autadeo vinum abundare, quod siue a ministris sedulo paratum siue aliunde curiose ad te transmissum cum limpidis aquis non ad sitim sedandam, sed ad iritandam voluptatem nimia copia languescentem misces? iam non amplius famem et frigus ferre miles potest, non in nuda humo iacere; proinde vasa conclamari iube, et Erzirumum versus iter intende; nisi nos ex desperatione ad ea facienda cogere vis, quae magis tibi quam nobis olim molesta sint futura. vocibus his turbatus Ferahates Senatum cogit, et dissimulato dolore, postridie sagmaria omnia iumenta praemittit Ardachanum versus; ipse iter ad Viduae, de qua supra diximus, ditionem, quo cunctos sequi iubet, pronunciat. nec abnuit miles praedae, et Altunchalae diripiendae ac aliorum Manucciaris ditionis locorum vastandorum cum spe incensus, perque conualleis et abrupta, qualia in Periadri radicibus passim occurrunt, praecipitia facto itinere summis vbique incommoditatibus conflictatus tandem Cliscam
peruenit, ab oppidanis desertam, qui pretiosa supellectile secum asportata cum caritatibus, dum victoris ira deferueret, se in tutum subduxerant. ibi satis copioso comeatu reperto cum se aliquantum recreasset miles, Ferahates ne tempus illud sibi periret, interim Cliscam munire institit, et Resuano ac Ciliciae purpurato imperat, vt statuto in summa. turri vexillo, quod Lorij et ad Tomanim fecerat, idem et Cliscae faceret, munitionemque ad regionis circumpositae securitatem in ea exstrueret. iussa illi sedulo exsequuntur. sed cum vexilla extulissent, conspectis illis rursus praetoriani ac reliqui centuriones tumultuari, illudi sibi et patientia abuti sua imperatorem quiritantes, vltroque progressi vexilla e turri rapiunt, et reluctantem Resuanum contumeliose pulsant. cumque Ferahates ad tumultum accurrisset, nihilo plus mitigati in ipsum iniuriosa multa iactant, protestati, se non tanquam fabros seu cementarios, sed milites pro decore, gloria, et imperij Othomanici amplificatione certaturos venisse, ob idque stipendium ab hero suo accipere; proinde si se saluum cuperent, nec arma ad hostium vlciscendas iniurias destinata in se versa mallet, nouas illas munitiones et intempestiua consilia omitteret, et tempestati cedendo mature exercitum in hiberna reduceret. inter has voces non defuere, qui vim ipsi inferre tentauerint, quam accepto a Ciliciae purpurato equo veloci vix vitauit. nec heic stetit seditio, sed recedentem imperatorem ad tentorium vsque insequuntur, iterumque protestantur, nisi exercitum extemplo reduceret, fore vt de vita periclitaretur. at Ferahates, qui minas militum impatienter ferret, et imperare non parere didicisset, intrepida fronte ad ea respondet, sibi stare eo loco consistere, donec munitio ad iustam altitudinem perducta sit, licere iis, qui velint, discedere; sibi manendi necessitatem Amurathis mandato impositam, quod decore et vita salua detrectare non possit. quibus dictis exacerbati magis milites, non iam verbis, sed deierationibus cum imperatore agunt, et confuso tumultu arma rapiunt. primo deiecta incisis funibus purpuratorum tentoria, moxque ouium greges et armenta, quae quisque penes se ad vsus necessarios seposita habebat, a fremente milite abacta: inde ad imperatorem postremo conuersi tertio protestantur, nisi Erzirumum versus exercitum reduceret, fore vt valles et campi subiecti Purpuratis pro sepulcro futuri sint, funestam huius diei memoriam in aeternum seruaturi. tantum tumultum exigua pecunia in tempore exoluta sedari potuisse creditum fuit; quod cum Ferahates innata animi contumacia non fecerit, errorem sero agnitum perinde emendare non potuit, et qui iustis militum querellis initio aureis clauserat, ferocem ipsorum excitata semel seditione arrogantiam pati necesse habuit. itaque pudore confusus postridie Ardachanum tendit, quo per aspera semper incedens et celerius quam militareis copias decebat, eodem die peruenit, dumque ita vlcisci militem putat, vltionis in se vim vertit, amissis in itinere carrucis, quibus gynaeceum vehebatur, Georgianorumve insidiis, an praetorianorum ipsorum insolentia ad publicam iniuriam etiam priuatam contra eum addentium, incertum, magno certe suo cum dolore, nec minore apud omneis infamia, et maxima longe in Porta inuidia, cum Amurathes nihil dignum exspectatione ad vlciscendas Georgianorum iniurias ab eo gestum, et Aliculim satrapam Persam, qui Erzirumi captiuus attinebatur, summa imprudentia e manibus eius elapsum palam indignaretur. Ferahates cum initio de Nassiuano petendo cogitaret, et per aspera et impedita loca exercitum sibi ducendum prouideret, Aliculis, tanquam viae ducis, opera vti decreuerat. itaque Erzirumo eum ad se euocauerat, et sub libera custodia honorifice penes sehabebat, stipatoribus attributis, qui eum obseruarent, ne sibi captiuus videretur. verum homo generosus, quem non lateret fucata Ferahatae beniuolentia, vanos honores libertati posthabuit, et cum se pro viae duce atque adeo exploratore contra principem suum haberi a Turcis pati non posset, captata occasione, cum exercitus ad Tomanim esset, fuga elapsus est. conniuente id Ferahate factum quidam existimarunt, qui fidem captiuo obstrinxisset,
fore, vt cum eius opera fida aliquandiu vsus esset, ipsum liberum dimitteret; quod cum palam facere non auderet, elabendi facultatem dedisse. alij ingentibus promissis corruptum Ferahatem id fecisse malunt; sed neutrum fit probabile iis, qui nec Turcos in tali re fidem seruare, nec temere promissis hominis omnibus bonis per captiuitatem spoliati fidem habere norunt; vt magis verosimile sit, captiui sollertiae ac curae, quae custodum vigilantia remittente plerunque intenditur, fugam eam tribuendam esse. Ferahates, vbi Ardachanum venit, exercitum dimittit, et Erzirumum concedit. interea Alis, quem Lorio ab eo impositum diximus, mandatis eius obsecutus Satanchalasium, quod Diaboli castrum possis dicere, captata occasione occupatum summa diligentia munitum OIO hominum praesidio, quibus et praetorem praefecit, et L machinis firmauit, ita vt via, quae Reiuano Carsam, et Carsa Teflisium ducit, ab insidiis secura reddita sit. Hodabenda vero, qui Taurisium vsque Nassiuano metuens cum exercitu venerat, cognito Turcorum discessu et ipse copias dimittit, et nihilominus ad animum reuocans iniuriam in munitione Reiuani anno superiore a Turcis citra impedimentum exstructa acceptam, eiusque culpam in Emirem Taurisij satrapam reiiciens, cuius seu ignauia seu perfidia suppetiae ad opus impediendum in tempore Tomaci minime summissae essent, Emirem ad se vocat, et contra fidem Heriae nuper datam factum dicit, vt Tomaci cum Turcomannis ad disturbandos Turcorum conatus praesto non fuerit, et alioqui citra fidei datae vinculum ratione muneris eam illi necessitatem impositam ostendit, vt in tali occasione deesse citra manifestum flagitium nequiuerit. ad haec cum friuolas excusationes allegaret Emir, tantaeque Turcorum multitudini, et in opere perficiendo celeritati, nullas sat vireis, aut diligentiam in cogendis Turcomannorum et aliorum copiis satis esse potuisse diceret, nec satraparum iudicio his rationibus innocentiam suam approbaret, Hodabenda alioqui in occulto iam a morte Ismaelis ei infestus occasionem arripuit viri primaria dignitate perdendi, eumque candenti ferro ad oculos admoto lumine priuatum et facultatibus omnibus exutum in vincula coniecit, vbi paullo post ex maerore animi decessit, maiore Persici imperij detrimento, quam in posterum exemplo, Turcomannis, inter quos magna in auctoritate erat, ex eo occasionem a Persis deficiendi captantibus, auctaque inde indignatione, quod Aliculis, qui recens ex fuga in aulam illam venerat, alioqui meritis insignis, sed aetate et multis rebus impar, tantae Satrapiae ab Hodabenda praepositus fuit. diuersa parte Ferahates, postquam Erzirumum venit, ad Amurathem dat literas, et seditione militum, quam nulla ratione aut prudentia placare potuerit, factum dicit, vt progressus maiores in Persia non fecerit, et tamen inter tot difficultates eo res sua prudentia deductas. esse, vt viis vbique apertis, et securitate itinerum constituta, Taurisij expeditio anno insequenti facile tentari possit, eiusque rationes pluribus verbis explicat. minus gratae fuere Amurathi hae literae, quod eas iam plerique nunciis de infelici rerum successu ad Portam missis, et inprimis Veisa purpuratus acri iniuria nuper a Ferahate affectus anteuerterant, quibus eius superbia et inhumana pertinacia factum dicebant, vt miles extrema desperatione adactus minus dictis ducum obediens fuisset; et ita rei melius gerendae occasio e manibus elapsa esset. Amurathes igitur, qui videret, iam omnia ad Taurisianam expeditionem bene praeparata, et tamen timeret, si Ferahatem militi adeo inuisum ei praeficeret, ne odio imperatoris conatus per se facilis minime ex voto succederet, de alio imperatore creando cogitare cepit. in ea cogitatione haerenti Osman occurrit purpuratus et natalium splendore, natus quippe patre Circassorum regulo, ac Damasci purpurato, ac matre purpurati Babylonij filia, et propria virtute insignis, qui Sumachiae et Derbenti initio huius belli a Mustafa praefectus rem feliciter in illis locis gesserat, eoque Amurathi auaro principi acceptior erat, quod nullos ex publico aerario sumptus fecisset, sed bellum ex belli praeda aluisset. eum bello Persico cum imperatorem destinasset Amurathes, etiam purpuratorum principem ex ea caussa creauit. suprema illa dignitate
in Porta fungebatur Siauses forma corporis et ingenij astutia, quam virtute, melior, merueratque, vt Selimi filiam Sultani sororem in matrimonio haberet, ceterum arctam cum Muchmete Keraiorum Tatarorum rege amicitiam colebat, qui summa impietate olim Turcicis opib. fretus patrem imperio exuerat, minus ob senium gubernationi idoneum eum caussatus, idque mox in se transtulerat, Tataris Islanem potius eius fratrem, cui pater fauebat, sibi regem dep oscentibus. Islan vero fraternae crudelitatis metu cum alio fratre natu minore ad Stephanum Poloniae regem se contulit; cumque ex foedere fugitiuosa Polono reposceret Sultanus, Stephanus, qui propterea foedus violatum nollet, Paullum Marchatium quendam, qui res in Transsiluania turbauerat, vicissim dedi sibi petiit. cuius rei spe facta, Tataros fratres Amurathi mittit; qui tamen ipsum ludificatus nequaquam promisso stetit, sed Marchatio dedendo auctor fuit, vt si vitam saluam cuperet, eieratis Christianorum sacris Musulmanissaret. quod cum Marchatius, qui vitae huic omnia posthaberet, fecisset, Amurathes religione se prohiberi Polono respondit, quo minus Musulmanum Christiano ad poenam dederet, et ita Marchatius supplicium euasit, Babotzae postea in Pannonia haut procul a Sigetho praefectus, et Ibraimus praetor appellatus; Sultanus vero se fide Polono data solutum existimauit. Tataris autem fratrib. Byzantij degentibus in domo euiusdam cubicularij Turcici natione Pannonij iam senis, minor natu captiuitatem indignam pertaesus fuga ad Persas elabitur. cuius exemplum ne Islan imitaretur, Rh. odum primo triremib. deportatur, et inde postea Iconium, quae Lycaoniae ciuitas est, transsertur, opimiori, quam tunc putabat, fortunae reseruatus. cum horum fratre Muchamete Siausesarcta necessitudine coniunctus auctor Amurathi fuerat superiore anno mittendae ad eum pecuniae. nam cum Osman a Sultano petiisset, vt ipsummet Tatariae regem ferre sibi suppetias iuberet, accepto mandato Tatarus per suos homines ad Portam ablegatos libere responderat, se Sultani iussu superiorib. annis duos fratres suos cum multis hominum millib. ad Pylas ferreas, Temircapim hodie vocant, misisse, quorum nemo cum saluus redierit, et alter caesus, alter in carcere apud hosteis mortuus sit, videri sibi nouum et insolens, se quoque iuberi ipsum ad hoc bellum proficisci, quod per legatos geri possit. nihilo tamen secius se, quando ita Sultanus pro sui auctoritate imperij praecipiat, suscepturum hanc expeditionem, modo sibi arma mitti curet, pecuniam in militum stipendia, et ceteras res necessarias. hoc responso accepto Amurathes Siausae et iuridico Graeciae praesecto consultis C iumenta sagmaria argenteis numulis onusta misit, qui summam CXXC talerorum OIO conficiebant; donatiua item alia, et omnis generis arma. praeter hanc tunc extra ordinem missam pecuniam Tatarus quotannis pro se suisque ducib. a Turco accipit plus minusve CC Sultaninorum, OIO praeter impensas diurnas, quarum nomine ei more Turcico in singulos dies aspri OIO numerantur, quo veluti stipendio obligatus ad educendas mittendasve domo copias, in quem visum Turco fuerit, hostem, et quocumque tempore tenetur. ceterum illa pecunia accepta Muchemetes Crimio, quae ciuitas ac regia sua est, discedit instructis copiis, et Temircapim versus iter pronuntiat. verum aliquanto spatio progressus quasi ex inopinata caussa domum repente reuertitur, modo aduersas anni tempestates caussatus, modo suspiciones, quas de fratribus concepisset, modo propter Cosacorum motus, qui contemni non possent, cum non ita dudum Potocoua Polono duce finitimam sibi Benderiam Turcicae ditionis oppidum ad Euxinum mare situm ceperint ac diripuerint. his de caussis Muchemetes a Siause, vt creditur, monitus, strui illi in occulto per absentiam insidias, a profectione se excusauit, ne dum alienis conseruandis et augendis intentus esset, propriis exueretur. at Amurathes aegerrime ferens delusum se tantam pecuniae et aliarum rerum iacturam fecisse, in exitialeis contra Tatarum iras exarsit, confestimque ad Osmanem mandatum mittit, iubetque, vt quamprimum mandatum ipsi offerretur, istic loco suo Giaferem purpuratum Temesuari olim in Pannonia praetorem relinqueret, atque ipse qua celeritate posset maxima Theodosiam veniret. quod et ille sedulo fecit, totamque hiemem istic summa dissimulatione transegit, donec adulta iam aestate Islan, quem Iconium relegatum diximus, inde carcere
eductus ab Vluzali triremib. portatus eodem venit cum valido praetorianorum praesidio. Muchemetes sero ipsidias sentiens statim a suis, in quorum odium ob asperitatem morum ac crudelitatem incurrerat, deseritur, et ab ipso Curiae suae praefecto, Kihaiam vulgo vocant, proditus in Turcorum manus traditur, a quib. cum duobus filiis eliso gutture necatus fuit, locoque eius Islan Keraüs Tataris princeps datus. repertae inter pretiosa Tatari literae Siausae perhibentur, quibus de secretis vtriusque consiliis fides fiebat, quae studiose ab Osmane ad Amurathem perlatae perniciem Siausae, ipsi dignitatis incrementum attulerunt. alij aliter rem narrant. Siausem ab Osmane sibi metuentem, ne gratia eius aduersus se apud Amurathem praepolleret, monuisse Muchmetem, vt reditum eius Constantinopolim omni ratione impediret, alioqui fore, vt ille vtrique infestissimus et ipsum suscitatis fratribus imperio patrio euertat, et se principe loco summoto tanti amici patrocinio simul exuat. haec monita alte in pectus Muchmetis descenderunt, et amici et proprio periculo territi, qui cum intellexisset Osmanem per cubicularios et ostiarios ad Portam euocatum, insidias profecturo struit, et XII OIO ex suis instruit, qui vestitu Cosacorum ipsum inter Colchidem et Iberiam in itinere ex improuiso aggressi occiderent, ea spe, vt insidiarum auctor ignoraretur, et Nomadibus Tataris aut Megrellis aut denique Moscis potius ea clades quam sibi attribueretur. cum igitur accepto Amurathis mandato Osman, relictis in prouincia Derbenti et Sumachiae duobus purpuratis cum idoneo praesidio se in viam dedisset, et Caucasi niuibus aeternum canescentis radices praeteruectus, ad laeuam Media, Iberia, et Colchide, ad dextram Volga et Tanai fluminibus relictis ad proximum Euxini Ponti litus peruenisset, incumbente Tatarorum quasi procella vndique circumfusus est. habebat is penes se IV OIO delectorum qui ad inopinatum occursum minime se deseruerunt, sed immoti obuersa fronte fortiter impetum sustinuere, mox in palanteis densatis ordinib. inuecti partem caedunt, partem capiunt; alios turpi fuga sibi consulere cogunt, fraudulentumque consilium in ipsorum perniciem vertunt. tanta potitus victoria Osman captiuorum praecipuos in conspectum suum adduci iubet, ex iisque per interrogationes et tormenta insidiarum auctores cognoscit; tum rei probationes diligenter perscriptas per viam tutissimam ad Amurathem mittit, qui facti indignitate exacerbatus, continuo Osmani mandat, vt inde omisso priore itinere Theodosiam tenderet, et de perfido Tataro poenas sumeret. quod ille ea qua dixi ratione postea exsecutus est. rebus ex animi sententia confectis Osman et Vluzalis triumphabundi Constantinopolim reuertuntur. ipse Osman, cum manum Sultano pro more deosculatus esset, eidem XVIII plus minusve claueis argenteas obtulisse dicitur; singulisque clauib. nomen erat inscriptum certae ciuitatis aut castelli ab ipso in potestatem redacti. quod tamen iam tunc rerum gnaris propius vanitati visum fuit, cum potius ea pagorum, quam castellorum aut oppidorum nomina esse iudicarent. nec multo post Siauses occultorum cum Muchmete consiliorum conuictus publice dignitate primaria nouo apud Turcos more exauctoratus est; quippe quib. hominem potentem semel e medio tollere, quam ad priuatam vitam ignominiose reducere vltionis metu tutius videtur. id tamen adfinitati et precib. vxoris Sultani datum, quae apud fratrem cum suppliciter pro marito intercederet, Amurathes respondit, beatum illum, quod eam coniugem haberet. nam absque hoc fuisset, se eum sine vlla commiseratione in medio Diuano interfici iussurum fuisse. alias et caussas secretiores exauctorationis quidam referunt, quod Amurathis animum contra Mechemetem proprium filium exacerbasset, quiaille Kihaiam suum siue praefectum indigne tractasset; quod cum aegre ferret Sultani principis parens maritum in suspicionem adduxit, quasi Siauses aemulationis ac dissidiorum inter partem filiumque sparsis familiam principalem euertere, et imperium postea liberis suis ex Sultani sorore natis quaerere in animo haberet. amissa dignitate, saluis annonis et vectigali II OIO sultaninorum in hortos, quos in litore Asiatico proximos exstruxerat, concessit; nec diu postea quaerendus fuit, quis ei in prtncipe dignitate sufficeretur: nam statim occurrit Osman bello Persico summus dux destinatus, vt Turcorum nobilissimus, sic principe loco dignissimus, qui Amurathi Taurisianae expeditionis, quod ill
vnice expetebat, tentandae auctor fuit, et felicis successus certam spem fecit. cum vero sub id nuncius venisset Mechemitis strangulati filium, qui se post patris mortem ad Nogaiorum Tatarorum principem receperat, magnis ab eo subsidiis acceptis profectum contra patruum Islanem, eo tam ciuitate Crimio, quam ditione omni paterna eiecto pleraque amissa recuperasse, Islanemque fuga sibi consulentem Theodosiam contendisse, vt nouis motibus in illis regionib. mature obuiam iret, Osmanem eo cum summo terrestrium copiarum imperio ablegauit, qui Chalcedonem profectus cum LX OIO exercitu, et per Asiam minorem facto itinere Sinopen venit, vt inde per Euxinum mare Theodosiam transiisset. sed frigore plus illis locis intenso, maluit ad oppidum Castamonam subsistere, quod non procul a Sinope abest, et XVIII circiter dierum itinere ab vrbe distat, vt istic ad proximi veris initium hibernaret, triremibus interea ab Vluzali summo maris praefecto in Sinopensem portum subductis, vt Osmanis, siue Theodosiam pergeret, siue recta ad bellum Persicum proficisceretur, ibi aduentum opperiretur. nam incertum erat adhuc, quo Osman tenderet, idque diu suspensos multorum animos tenuit. anno exeunte Turcus quidam ad vrbem appulit nuncius caedis Ramadanis viduae et suorum, e qua solus, vt ipse aiebat, cuiusdam chirurgi Cretensis antea sibi noti beneficio euaserat. Ramadanes is Tripolitanus purpuratus fuerat, qui cum bellum contra Caruennae regem gereret, cum alios milites tum missos a Sultano praetorianos Portae scloppetarios secum in hosticum duxerat. sed cum neque rerum ad victum necessariarum, quarum per illas solitudines magna penuria est, neque itinerum duces, qui illis locis desertis et niuiis maxime requiruntur, sibi ante profectionem comparasset, in eas tam annonae quam viarum difficultates incidit, vt neque progredi posset vlterius, nec sine iactura militum pedem referre. tandem non sine suorum caede ac praesenti cum periculo amittendi totius exercitūs domum reuersus est. at praetoriani quanquam periculo defuncti minime iram aduersus purpuratum deposuerunt; sed furore perciti, nulla nec viri dignitatis aut Sultani, qui eum prouinciae praefecissec, habita ratione intra aedeis suas oppressum obtruncant. id cum multum sineret Amurathes, vidua eius asportata omni pretiosa supellectile, quae IO CCC aureorum Ci? excedere credebatur, vt securitati prospiceret, Constantinopolim proficisci statuit. itaque trireme in Africa instructa cum filio, familia, mancipiis vtriusque sexūs soluit, et alias duas triremis comites secum duxit. cum ostium sinūs Hadriatici haut procula Corcyra praeterlegeret, ingens subito coorta tempestas triremeis vel inuitas in sinum reiicit. eius tuendi cura tunc temporis demandata erat Gabrieli Emo patritio Veneto, cui iuuenum suffragiis id muneris obuenerat. is vbi Turcos sinum ingressos accepit, mox in eos cum triremibus, quas penes se habebat, longe numero superior inuehitur, et citra certamen omneis in potestatem redigit. tum inaudito furore in captiuos saeuitum, tam mares quam feminas. mares CCL occisi, et in iis ipse Ramadanis filius in complexu et gremio matris confossus; feminae circiter XL prius nefariis stupris contaminatae, vberibus dein mutilatae, quae viuis spirantibusque adhuc misellis in aquas proiecta prohibentur, tandemque atrociter dissectae ad vnam omneis in mare praecipitantur. inter eas quaedam eximiae pulcritudinis puella fuit, in quam ipsius Emi fratris filius incidit, quae cum iuuenem vim suae pudicitiae illaturum conspiceret, se Christianam profitetur virginem et in Cypro natam nobilissima Cornelia familia, quae ad Venetos Cornelios originem suam referret. captam se nimirum ante XIV annos. cum insula iuris Veneti sub iugum Turcicum missa est, ex illo miseram seruitutem apud barbaros seruiisse. nunc quando post tot annos et aerumnas in hominis Christiani pudoris virginei vindicis, nobilis denique Veneti manus venisset, obtestari se per immortalem Deum, ne Christianae faceret iniuriam, virginemve incestaret, nec Veneto nomini tam foedam labem aspergeret, sed potius in optatum hunc diem, quo Christiana ad sacra quasi postliminio rediret, diuina quadam prouidentia seruatam saluo pudore
libertati restitueret. nihil apud crudelem animum prodigioseque salacem tam piae preces valuere, quo minus violatam et cum ceteris mancipiis Turcicis suffocatam eam perderet. tantam immanitatem nomine Veneto indignam exercuisse illi creduntur, ne quis superstes vel amplitudinem praedae, vel scelerum admissorum foeditatem proderet, quae tamen per eum, quem dixi, nuncium Constantinopoli euulgata est. facinoris fama in crebrescente, immane quantum Turcorum animi commoti sunt. nam minas passim exaudiri, extrema quaeque ad excidium Veneti nominis parari. vix a Bailo, id magistratus Veneti, qui inter suos ius istic dicit, nomen est, temperatum, quin manus in eum iniicerent, ac foede salem in os ei exspuerent. is erat tunc Io. Franciscus Morocenus vir summa prudentia praeditus, qui postea orator Pontificius apud nos, et regis ipsius commendatione Cardinalis et alatere legatus fuit. ille cubicularium Venetias iturum tandiu detinuit, dum de re omni certior fieret. in tanti facinoris auctores animaduerti volebat Amurathes, et mancipia ablata ac res omneis restitui; quod si fieret, ab iniuria et vi temperaturus videbatur. ad ea Senatus per Bailum respondit, et initio se purgat, Ramadanis Tripolitani purpurati familiam ad insulam Veneti iuris Zacynthum primum appulisse, neque solum ab insulanis humaniter exceptam, sed etiam munusculis et honorariis adfectam esse; postea malam gratiam rependisse. nam Cephalleniam alteram iuris Veneti insulam haut hinc longe sitam hostiliter inuasisse, ac praeter pacis leges armentis abactis diripuisse: praefectum vero Hadriatici sinūs certiorem de hac ipsorum insolentia factum eos e vestigio persecutum, non modo armatos intra sinum reperisse, verum etiam ab eis, cum propius accederet, minime pro more salutatum, nec demissis velis, vt assolet, summissionis editum signum. horum vtrumque pactis conuentis aduersari, quibus armatae naues sinum ingredi vetentur, et omnes praefecto sinūs debitum honorem exhibere certo demissionis genere iubeantur: his de causis iritatum praefectum fortasse acerbius, quam par fuit, in eos animaduertisse; nihilominus in hac caussa se facturos, quidquid homines aequi iustique obseruantes facere debeant. hoc responsum pro excusatione in speciem accepit Amurathes, eoque sibi satisfactum ostendit, cum metueret, vt verosimile fit, nondum bello Persico defunctus, ne se nouis aduersus praepotentem mari remp. inimicitiis alieno tempore implicaret. postea Emus capite plexus, et triremis cum omni instrumento bellico totidemque mancipiis, quot in ea Veneti reperissent, nam ante capta libertatem recuperauerant, restituta fuit, et in Orani Begi manus Corcyrae consignata. Iam tum in Hispania classis illa ingens, quae tamen non nisi quarto post anno soluit, immensis sumptibus instruebatur, cui Phidippus summum ducem destinauerat M. Antonium Columnam Paliani ducem, bello in Latio olim ante XXVIII annos gesto, et postea victoria ad Echinadas parta, in qua classi Pontificiae praeerat, et secundas a Ioanne Austrio tenebat, clarum. is tunc Siciliam Proregis titulo administrabat, vnde euocatus cum X triremibus Neapoli, aliquandiu commoratus Romam venit, ordinatisque in vrbe priuatis negotiis, inde Cetumcellas petit, vbi vltra eas triremeis, quas secum ex prouincia adduxerat, II Neapolitas, quibus Gusmanus curatorpraeerat, IV Melitenseis et totidem Florentinas reperit, cumquibus Liburnum primo tendit, in eoque portu Melitensibus et Florentinis triremibus relictis Genuam perrexit; cumque Saonam praeterueheretur, minime demissis velis Ioannem Andream Auriam nuper summum maris praefectum creatum salutauit, non sine occulta Auriae offensione. inde Barcinonam appulit, vbi exscensione facta iam tum aegrotare cepit, aerisque mutandi gratia cum Medinam-caeli concessisset, tandem acerrimis doloribus conflictatus IV Non. VItil. non sine suspicione veneni vitam cum morte commutauit, aliusque quaerendi tantae expeditioni, quae tunc adhuc celabatur, idonei ducis Philippo, qui eam mortem grauissime tulit, necessitatem imposuit. nec multo post pridie Eid. IXbr. Mantuae Carpetanorum Philippus coram Maria Augusta sorore et duabus filiis, magnoque procerum conuentu,
faciente sacra Gaspare Quiroga archiepiscopo Toletano cardinali, Philippum filium principem heredem declarauit, et in eius. verba ordines regni sollemni ceremonia adegit. aderant cardinalis Granuellanus, et Placentiae, Salmanticae, Zamorrae, Auilae, Segouiae, Concae, Sagunti, et Osunae episcopi. sacris peractis Rex et Augusta tanquam Infans Castelae, non tanquam regina Romanorum, ita enim oratore Caesareo postulante cautum fuerat, tactis Euangeliis, quibus super imposita crux erat, sacramentum dixere; cumque Augusta more recepto nepotis manum deosculari vellet, princeps modeste recusauit, et frontem amitae basiandam praebuit. tum ceteri ordine proceres, ac postremi omnium Agilarae marchio et cardinalis Toletanus ad manūs osculum admissi sunt. tantam ceremoniam publica laetitia populorum vbique toto regno secuta est, accensis passim ignibus. eodem tempore de Caroli Emanuelis Sabaudiae ducis cum Catharina altera Philippi filia nuptiis Amadei fratris naturalis, qui tunc in eam aulam venit, interuentu, agi cepit; quae demum insequenti anno magna pompa celebratae sunt. Iam ante in Italia Vincentius Mantuae princeps, qui prius Margaritam Alexandri Farnesij filiam, postea vitam monasticam Placentiae professam, in vxorem duxerat, et propter impedimentum naturale repudiauerat, Helionoram Francisci magni Etruriae ducis filiam duxit; summo apparatu nuptiae Aprili exeunte Mantuae celebratae ac consummatae sunt, easque praesentia sua honestarunt Augustinus Valerius cardinalis Veronensis, et Ferdinandus Medices cardinalis sponsae patruus. aliquanto post Papiae in Insubribus Ericus Brunsuicus, qui totam paene vitam extra patriam in Belgio, Gallia, Hispania consumpserat, terribilis suis, neque tamen re vlla memorabili gesta admodum clarus obiit XV Kal. X breis, cuius morte, nam nullos ex Sidonia Saxonixa priore vxore, et altera Dorothea Lotaringica liberos suscepit, non solum amplissima auita hereditas, sed etiam Hildesemiensis episcopi ditio a patre Erico olim occupata, et quae extincta Hoiensium comitum familia nuper accesserant, ad Iulium Brunsuicum ducem tertio gradu agnatum peruenerunt. In Belgio interim post Ducis et Arausionensis mortem res Ordinum admodum perturbatae erant, Brugensibus nuper Cimaci principis siue astu siue ignauia reconciliatis, et Gandensibus iam diu nutantibus: ad quos Brugenses et Franconates, ea est ditio peculiaris, quae intra et extra vrbem priuatam iurisdictionem habet, luculentam epistolam Non. V tilibus datam, triduo ante Arausionensis caedem, mittunt, typis, vt ab omnibus vbique legeretur, excusam. ea ostendebant non amplius differendam reconciliationem; Gandenseis vnum ex IV Flandriae membris esse, quod proinde ceteris se accommodare debeat, praesertim cum de conscientiarum libertate et externi militis dimissione, quae iustae belli caussae obtendantur, abunde cautum sit: nullum religionis caussa contra principem suumlegitime bellum suscipi; id illos saepius monuisse ipsam Anglorum reginam, et ita summae auctoritatis viros sentire ac iudicare, neutiquam sacri verbi testimonio probari posse, religionis caussam vi et armis promouendam. quem vero belli adeo iam plebi miserae damnosi exitum sperari? pecuniam praecipuum eius neruum deesse, nihil in Arausionensi, nihil in Batauis, qui belli pondere paene ipsi obruuntur, subsidij esse. nuper Iprenseis ea spe diu lactacos, postremo deditionem facere coactos exemplo ceteris esse, quid ab illis in posterum exspectari possit. et Ducis Brabantini conatum nunquam in Belgarum animis olitterandum pro experimento esse, quid in Gallis fiduciae aut praesidij reponere debeant. a Rege vero, qui maiorum sacris addictus sit, neque sectarios salua conscientia iuuare possit, ac praeterea Philippi coniunctissimi sibi ac praepotentis principis offensionem vereatur, quid sperari posse? reginam Angliae, quo animo erga Ordines sit, satis declarasse, cum nuper mutuo datam pecuniam tam seuere ac morose ab ipsis exegerit. scire omneis, Scotiae regem ad futuram Angliae successionem iam nunc respicientem Philippi gratiam aucupari. Gallicanas ecclesias Ordinibus quidem Belgicis ex animo bene velle: sed nec sufficere iis opes, quibus
se per se debileis sustentare, et alienae simul necessitati subuenire queant. nec plus in Heluetiis praesididij esse, quos certum sit nemini sine stipendio militare. quid ergo superesse, nisi vt se respiciant, et vxorum, liberorum, fortunarumque suarum aliquando rationem habeant? potiusque in regis clementia, quam in alienis praesidiis, quae in certa et cum periculo coniuncta sunt, spem reponant? aequas condiciones proponi, quas si recusent, seram olim fore poenitentiam, cum nec victi gratiam sperare, nec victor dare poterit. se pro caritate exga patriam et ipsos sibi coniunctissimos vltro operam suam defferre, legatos ad Parmensem de pace mittere, et pro reconciliatione apud ipsum in tercedere paratos. contra Atuatici, Bataui et Matriaci missis ad Gandenseis legatis demonstrabant, si exemplo Brugensium cum Hispano transigerent, ea pactione non sibi pacem; sed perniciem quaesituros. nam aliis prouinciis contra Flan dros bellum continuantibus, amnibus circum clausis, agro vastato, regione Vastana ageribus perruptis submersa, quaestu denique et commercio vndique intercluso, quid miserae prouinciae futurum? nam neque Gallos neque Anglos passuros, vt Hispani vtrisque infestissimi radices altius in tam vicino solo agant. praeterea quid in Hispanorum promissis certi esse? quos constet non prius quieturos, quam suis partibus aduersanteis tam nobileis quam plebeios aut occiderint, aut solum mutare coegerint, neque vero aliter eosse pacem Belgio reddidisse existimaturos, quam si arces tota regione construant, praesidia constituant, priuilegia aboleant, prouin cias aeterna stipendiorum persolutione onerent. addebant legati, vt pacisi cationem inchoatam interrumperent, breui Ordines, simul ac Zutfaniam in potestatem redegissent, iustum exercitum in Flandriam missuros. his rationibus dilata ad tempus pacificatio, quamuis medio tempore Arausionensis mors interuenisset, plerisque de plebe tumultuantibus, qui vt omnem reconciliationis spem adimerent, a saeuitia minime in hostem temperabant, tribus Hispanis, qui in manus ipsorum venerant, naso et auribus mutilatis, Germano etiam pede truncato, et ita ad suos remisso, quod pari saeuitia Hispani remunerarunt, quatuor Gandensibus crudeliter interfectis et tabulae impositis, et ita ad suos secundo flumine remissis, cum elogio, quando Gandenseis terrestri itinere captiu os remisissent, vicissim se illis suos per aquam remittere. idem cum Bruxellenses fecissent, ad tempus exarcebati vtrinque animi, ita vt pacis mentio aliquanto tempore sit intermissa. Verdugus superiore anno Zutfaniam interceperat, quam vt commodius tueretur, et in Veluuam liberius excurreret, trans Isalam munitionem extruxerat. quod opus vt impedirent Ordines, iam ante Santaldegondio negotium dederant, vt tam Zutfaniam, quam illum locum obsidione cingeret. quod et ille sedulo fecit, illuc cum VIII OIO peditum profectus, et aliquot munitionibus circumstructis eum in summas angustias redegit. nec obsessorum periculum neglexit Parmensis, moxque Arenbergium comitem et Io. Manricum Laram, Tarasium cum delectis misit, qui Verdugo praesto essent, et hostium vim auerterent; eorumque aduentu, et IO CC recentium praesidio et comeatu locus firmatus fuit. nihilominus Philippus Hoghenlous comes, qui obsidioni praeerat, in ea perseuerat, et Lochemum et alia circumposita loca praesidiis munit, aggeres, quibus propugnaculum in Verdugo exstructum coerceat, iacit. diuersa parte Nuenarius comes in castra Ordinum venit, et res confusas pro tempore in meliorem statum ordinauit. sed cum tirone milite nihil magni momenti contra veteranos aggredi ausus postremo cum intellexisset obsessos magna eruptionem facere ecreuisse, de exitu veritus auctor suis fuit, vt praeuerterent, et subductis mature in tutum tormentis ab obsidione discederent. igitur rebus conuasatis, cum minus putabatur, tutius quam honestius Nuenarij consilium secuti mense VIIbri tandem discedunt, et per Dauentriam ac Hatumam facto itinere a rusticis interdum infestati maritimam regionem versus concesserunt. obstinata illa ad Zutfaniam mora plerique factum existimant, vt tot vrbes interea omni auxilio destitutae cum Hispanis pepigerint. nec cessabat interim Parmensis, qui omnem vim contra Flandriam vertit, vt Gandenseis ad leges
accipiendas adigeret. et primo Calloae ad Scaldim vallum construit. ipse ex Flandria cum numeroso exercitu Callebecam ad Scaldim haut procul a B. Bernardi coenobio tendit, et vtrinque in amnis ripa machinas disponit, ita vt naueis Antuerpianas praesidio impositas Zelandiam versus descendere coegerit, leui de cetero damno affectas. inde amne traiecto Christophorus Mondragonius cum suis copiis vltra Antuerpiam inter ingressus IO currus et X tormenta secum vehens Lilloam petit; quem locum III ab vrbe miliaribus aggere exstructo Antuerpiani muniuerant, vt nauigationem per Scaldim tutam praestarent, eique munitioni delectos ex vrbe ciueis imposuerant. eregione item eius in altera fluminis ripa in Flandria alterum munimentum, cui Liekfenhoekae nomen, excitauerant; quod cum nondum ad eam altitudinem perductum esset, vt defendi posset, Parmensis eo mature Risborgium marchionem cum VI OIO peditum mittit. praesidiarij locum dedere iussi cum ad defensionem se pararent; mox displosis circiter CCC tormentorum ictibus vna et altera oppugnatio tentata. primo repulsi regij, dein astu vsi Itali, qui Gasparino Lucensi duce vim faciebant, currus foeno onustos ad id paratos incendunt, et fumo praesidiarios strangulante eos loco pellunt, atque ita Parmensi, qui forte superuenerat, animos militi faciente, munitione potiuntur; deprehensi in ea omnes trucidantur, et Ioannes Pettinus Atrebas, qui praeerat, fide et rei militaris peritia clarus post certamen ab ipso Risborgio interficitur, multum succensente Parmensi, qui iniuriam sibi Pettini caede factam reputans, de ea sibi a Risborgio satisfieri voluit. multi in flumen praecipites se dedere; pars aquis hausti, pars natando euaserunt. id in eundem, quo Arausionensis caedes, diem incidit. casus is Antuerpianorum studium acuit, qui Lilloae metuentes, quae tantum CXXX praesidio tenebatur, cohortem ex vrbana iuuentute eo mittunt, ac XXC delectos ex sagittariorum collegio; cumque Teneramundae et Neüsae praesidiarij auxilia summitti peterent, Gouinus Aquitanus eo cum cohorte Gallorum missus, qui strenue rem initio gessit, eruptione facta caesis V Sequanorum signis, et duobus ductoribus captis. Lilloam deinde missus cum Gallorum cohorte Odetus Lanouius Telinius Lanouij captiui dignissimus filius, qui iam iq illa aetate magnum paternae virtutis specimen ea obsidione edidit. nam cum ante eius aduentum excubiae tantum in pomerio agerentur, ille vlterius stationes ad labrum vsque fossae aduersum disposuit, et locum obstinatis animis diu defendit, donec superuenientibus IIII Scotorum ex Zelandia cohortibus duce Iacobo Balfurio, cum a tormentis a Mondragonio in aggere Mattiacos spectante directis infestarentur defensores, ipse acrem eruptionem fecit, et nisi aggerum hostilium angustiis et viarum difficultatibus prohibitus fuisset, etiam tormenta capere potuisse creditur. caesi ex hostibus circiter CCC. captus cuniculariorum praefectus, qui incolumis Lilloam perductus fuit, et indicatis cuniculis ab hoste suffossis impetum eorum auertit, ac fidam operam deinceps obsessis nauauit. inde tormentis res geri a regiis cepta; ruinaque edita, cum subtus eam praesidiarij cuniculos fodissent, impetus ab hoste factus, sed praefestinata eius, cui ignem mittendi negotium commissum erat, impatientia res exitu caruit. nam cum obsessi fugam simularent, et hostis instaret, antequam ad locum vsque cuniculo superpositum venissent, cuniculus ignem concepit, et XXV ex obsessis, qui nondum vltra locum insidiis destinatum fuga se receperant, neminem ex hostibus interfecit. tantum a tormentis grandioribus ij infestati, et tormenta etiam hostilia graue damnum acceperunt, confractis verberatione contraria rotis: inde mutata obsidionis ratio, et hostis vt libere exeundi et introeundi commoditatem obsessis adimeret, ex munitione nuper capta tormenta in portum dirigit, et cum ne hac quidem ratione proficere se multum sentiret, tormenta trans Colloani aggeris fossam comportari curat, animis multum ea translatione infractis, et Mondragonij seu segnitiem siue consiliorum fluctuationem incusantibus. quapropter Parmensis eam moram pertaesus eo venit, et lustrato loco, ac perspectis obsessorum rationibus, Telinij inprimis virtute et exemplo animos in dies sumentium,
mature ab obsidione discessit, praemissis tormentis; tantum ad Lillo am Kouenteinam, Ordamum, et Blangarendi aggerem aliquot delectos reliquit, qui in iis se vallo munierunt. nusquam maiore tormentorum vi, quam ad Lilloam fulminatum, et praecipue ab obsessis, qui quadragies mille nitrati pulueris libras insumpsisse prohibentur, non irritis omnino ictibus, quippe plus bis mille hostibus in ea obsidione desideratis. magnam laudem non solum fortissimi, sed experti ducis iam tum in illa aetate, vel Hispanorum et Italorum iudicio, meruit Telinius. sed non diu solida hac laetitia frui potuit, tumultuante mox ob non soluta stipendia milite, et loco pulsis ipso Telinio, Pluketo, et aliis tribunis ac centurionibus; quae seditio tandem persoluto ab ordinibus aliquot mensium stipendio vtcunque pro tempore placata est. at Antuerpiani, qui viderent Parmensem in Scaldis aggeribus muniendis toto animo incumbere, eum de obsidenda vrbe cogitare certi, et ipsi de subsidiis vndique comparandis cogitare ceperunt, et ex consensu et auctoritate ordinum Brabantiae Griseum in Angliam mittunt, qui OIO IO duce Morgano, ac in Galliam, qui totidem Alemio Arelatensi strenuo et virtutis perspectae duce scriberet. Angli vt viciniores in tempore aduenerunt; Galli non item, in quibus colligendis longior mora fuit. conscripta interim ab Ordinibus XXC peditum signa, XVI equitum turmae, in quorum stipendium ingens collatio facta ab Atuaticis ciuitatibus, ita vt ditiores ciues et Arausionensis morte et munitionis Liefkenhoekae defensorum ignauia amissae casu territi, et nimium onus grauati vrbem rclinquere coacti sint; qui mox graui poena edicto sancita reuocantur. Parmensis munitis circa vrbem aggeribus Teneramundam, quae Flandriae vrbs est, situ quam arte munitiorem tendit, vbi sciebat et paucos praesidiarios esse, et magnam partem ob stipendij defectum militiam pertaesos: praeterea Io. Rihouium abesse, ad rem pecuniariam expediendam in Hollandiam profectum, relicto Montanio vicario. vallo iacto prope portam Bruxellensem mox fossae aquas alio deriuat; dein cataractis rupti, et amne obstructo per Carolum Mansfeldium, qui rei tormentariae praeerat, XVIII machinis muros quatit iuxta portam Alostensem, editaque ingenti ruina CXC pedes lata, et deriuata aqua, quod erat praecipuum vrbis robur ac praesidium, ad vetus propugnaculum verberatione illa semidirutum fit impetus ab Hispanis primum, dein a Gallo belgis, quod tandem a regiis post trium horarum certamen fuit captum, magno defensorum damno, qui partim inter certandum, partim post proelium, dum se nimis propere recipiunt, aquis hausti perierunt, maiore vtique numero, quam regij, ex quibus Petrus Pacensis castrorum praefectus, et Petrus Taxis exercitus curator desiderati sunt. capto propugnaculo restabant munitiones summa sollertia a Rihouio intus exstructae; sed aberat Rihouius, per cuius absentiam animus defendendi se obsessis defuit. itaque oppidanis, qui in occulto regiis partibus fauebant, annitentibus de deditionis condicionibus agi ceptum, ac postridie tandem conuenit, exoluta LX florenorum OIO multa. fides pactis constitit, nisi quod duo concionatores aprehensi capite luerunt. ita Teneramunda XVI Kal. VIIbr. in manus Parmensis venit, septimo, postquam obsessa fuerat, die, quae ob situs commoditatem magnum ad vicinas ciuitates in potestatem redigendas momentum attulit. Herentalo praesidia deduxerant Antuerpiani, oppidanorum fidei oppido commisso: quod mox Nicolao comite Caesio, qui in eo captiuus occulta cum aliquot ciuibus consilia agitauerat, sollicitante, itidem Parmensi patuit, et praesidium accepit. inde Parmensi exercitum Grimbergam versus ducit, et propugnaculo iuxta Villebrocam occupato Viluordam tendit, quae et statim VII Eid. VIIbr. praefecti ignauia summo Antuerpianorum detrimento dedita est, quippe ita nauigatione inter Antuerpiam et Bruxellas interclusa quibus successibus infracti Gandenses alioqui a Vetteranae munitionis vicinae praesidiariis, quibus Oliuera praeerat, continuis excursionibus infestati, cum animos feroces paullatim deponere inciperent, qui regias partes in vrbe tuebantur, a Campaniaco captiuo instigati condiciones iamdudum a Parmensi
propositas vrgent, et cum Antuerpianos in suo occupatos, Batauos obstinatis animis ad Zutfaniae obsidionem sedenteis ostenderent, nihilque praesidij in iis esse, tandem decimo post Viluordam deditam die Beuerae transigunt, his condicionibus, vt priuilegia antiqua et immunitates, quas ante hos tumultus habuerant, retinerent; rex antiquis iuribus ac vectigalibus frueretur; sacer ordo in pristinam bonorum possessionem restitueretur; Protestantium religioni addicti duobus annis in vrbe manere possent; quo tempore vis eorum conscientiae non afferretur, et eo exacto de facultatibus pro animi arbitrio statuere ipsis permittebatur. ob delicta a seditiosis non ciuibus sed extraneis in vrbe perpetrata VI ex eo numero arbitrio Parmensis puniendi dederentur. quibus tandem, vt clementiae regiae specimine ea re edito melius eos in posterum sperare iuberet, vitam largitus est. nihilominus Ant. Heimanus, et Lucas Maiartus syndicus vrbis, qui captiui attinebantur, supplicium veriti effictis clauibus reserato carceris ostio aufugerunt. Leuinus Meinkerus abiurata Protestantium confessione libertatem recuperauit; Pesterus, Barbianus, et Lanius grandi exsoluta pecunia se redemerunt. Campaniacius cum Gallo-belgarum praesidio vrbi praeficitur, arxque ante diruta continuo instauratur, cuius metu dilapsi statim optimates et opulentiores ciues in Batauiam et Zelandiam commigrarunt, vix media populi parte in vrbe remanente. dissidia ac partium studia et innatus tumultuandi ad quasuis leuissimas occasiones feruor in caussa fuisse creditur, vt vrbs potentissima nullis angustiis adhuc pressa, sed procul tantum agminibus cincta, ceterum fossis, vallis, loricis ac propugna culis ad stupendum terrorem egregie munita, in qua nihil ad victum, nihil ad apparatum bellicum deerat, in potestatem Hispanorum, quos tanto odio prius detestati fuerant, citra certamen deuenerit. Parmensis tota Flandria potitus excepta Ostenda, Slusis, et Neüsena munitione Beueram redit, et tormenta maiora Gandauo et aliis locis Melsam pagum Beuerae vicinum, comeatum item et annonam in arcem Beuerensem, materiamque et instrumenta nauibus fabricandis et ponti ad claudendum Scaldim construendo idonea in Calloae templum comportari imperat. IO C circiter fossores adhibiti, qui alueum foderent, per per quem amnis a Stakena IV fere milliaribus Calloam vsque deriuatus est de Parmae dictus nomine, eaque commoditate deinceps comeatus, armamentorum, ac rerum ceterarum ad obsidionem necessariarum facillima a Gandauo in castra subuectio fuit. secundum haec distributae copiae; maior pars exercitus Stabrocakae, qui pagus est in extrema Brabantia Flandriam versus sub Petro Ernesto comite Mansfeldio, qui secundas partes a Parmensi in exercitu tenebat, mansit. a Stabroeka haut longe agger in praedium Cauenstenium excurrit, et vltra pratis ac profundis vallibus interiectis Scaldim versus porrectus vasto Scaldis aggeri tandem coniungitur. heic Mondragonius munitionem forte struxerat, inter castra et fluuium quatuor ingentibus vallis excitatis, quibus minora iungebantur. inter ipsa quoque valla spatio medij milliaris sepes ac palos continua serie duxerat, eo consilio, vt nauigatio e Zelandia Antuerpiam transuerso illo Cauenstenij aggere impediretur. nam alioqui metus suberat, ne aggeribus Berenbrectae perfossis cum agri humiliores passim Stabroekam, Vilmeredonkam, et Orderenam vsque ad vrbem inundarentur, medio Lilloae propugnaculo; Zelanbi Antuerpiampossent appellere. qui vt hosti incommodarent, sub id Satfingae in Flandria aggerem ingentem exteriorem ac multos interiores euertunt, et aquas extra alueum ab Hulsta Beueram et Borchtam vsque inducunt; Doela tantum et aliquot Calloae aggeribus ab inundatione seruatis, qui ad Beueram vsque pertinebant. Parmensis etsi mersis passim agris, nihilominus inde occasione capta naueis planas Teneramunda per aggerem ruptum Borchtam aduehit, non citra periculum; quippe Santaldegondio insequente aliquandiu certatum fuit, in eoque conflictu Ioannes Cocus strenuus ordinum ductor occubuit. cum vero rursus ante ora Antuerpianorum praeternauigare periculosum existimaretur, non eo dem itinere,
sed agros Calloae mersos in Scaldim reditum; neque tamen sine nouo conflictu, in quo itidem Petrus Bakerus nauis actuariae praefectus desideratus est. hoc iter per aquas vt impedirent Antuerpiani, ex consilio Telinij munitionem in extremo aggere perfosso Borcthae excitant, de eius nomine Telinianam dictam. haec VIIIbri mense acta; quo eodem Parmensis ponti ad obstruendum Scaldim instituto initium fecit, qui quamuis omnia ad eius constructionem necessaria affatim suppeterent, magna operum vi inchoatum vix assidua diligentia post septimum mensem consummari potuit. tanta autem de opere ac munitionibus fiducia Parmensis fuit, vt cum sub haec initia explorator in castris captus fuisset, eum ad se adductum et de vita metuentem per singula loca, vt ea diligenter inspiceret deduci, et ad se reuersum hostibus, quae vidisset, renunciare iusserit, et insuper suo nomine referre, Alexandro Farnesio constitutum esse, aut istic generose oppetere, aut istinc ad certissimam victoriam viam sibi parare. occupato in pontis structura Parmensi, diuersa parte Hoghenlous comes et Villersius exercitum circa Bergas ad Somam scribunt, et cum peditum cohortibus XXVI, equitum VII turmis Steenbergam inuadere nequicquam tentant. nam ita vallis ac propugnaculis vndique castra in Brabantia muniuerat Parmensis, vt neque vi neque astu ab vlla parte adiri posset? Tserartius Cauensteinij dominus, qui loci situm nouerat, ab initio conciuib. suis auctor fuerat, vt agger Cauenstenius perfoderetur, et in quadriuio, quo magno Scaldis aggeri iungitur, propugnaculum construeretur; quod laniis, qui his in locis praedia habebant, reclamantibus cum probari non poslet, perniciem postremo vrbi attulit. pro tempore vero tam salutare consilium adeo auctorem inuisum reddidict, vt quo vitae consuleret, contumeliis non ferendis victus ad Parmensem confugere necesse habuerit; cui tanto ad capiendam vrbem adiumento fuit, vt margrauiatus Antuerpiensis dignitate, quae inter Arausionensis titulos recensetur, ab ipso donari meruerit. inter haec Parmensis rusticorum propugnaculum, quod Antuerpiani in Brabantia munierant, capit; quo mox ab illis recepto aliud ex aduerso itidem rusticorum dictum struit. Austreuela dein, quod erat alterum Antuerpianorum munimentum, crematur, acri conflictu prius edito, in quo Gordonius Scotus et aliquot alij ex vrbanis caesi, inde ad auxilia accersenda vndique missi legati, ac praecipue in Galliam, vnde II OIO peditum duce Alenio frustra exspectabantur. sub id quidam ex ditioribus ac potentioribus vrbis ciuibus N. Liesfeltium Cancellarium de exitu veriti adeunt, et supplicem libellum L aut LX nomine e suo numero ordinum proceribus porrigendum ab ipso conscribi petunt, vt de pace agere cum Parmensi liceret; vnde ortus ingens tumultus, magnoque in periculo optimates illi versati sunt, plebis conuiciis excepti, vixque pecuniaria multa irrogata iis parcitum est. mox et edicto sancitum, vt cuncti vrbem se defensuros religiose iurarent, nec de pace clam aut seorsim a rep. agerent; qui secus facerent, capitis poena multarentur. magna erat Antuerpiae non solum animorum, sed rerum in reip. administratione confusio ac perturbatio, cum imperium, quod penes vnum aut paucos esse debuit, in plura collegia atque adeo plebem studiis consiliis ac factionibus diuisum esset; vnde continuae contentiones et dissidentes de rep. sententiae, ita vt in commune nihil in tempore decerni aut constitui posset, magistratu et ipso Santaldegondio consule, quem plerique obseruabant, frustra surdos monentibus, et omnia summa, vt insanienteis ad bonam mentem reducerent, impigre facientibus. cum vero ille crebro missis in Zelandiam nunciis ostenderet, magnas hiemis proximae commoditates esse propter noctium obscuritatem, ventorum validam vim, ac procellarum ad hostem infestandum violentiam, quas ne elabi inutiliter sinerent, enixe rogabat, minime tamen auditus est, cum alij certiori maiorique auxilio opus esse dicerent, nec quae Antuerpiani peterent, a rei naualis peritis probari causarentur. itaque Santaldegondius ad Ordines Telinium ipsum ablegat, qui coram eos de statu rerum certius edo ceret. is et virtute praestans et supra annos futuri prouidus, sic censebat, Cauenstenium aggerem, nisi mature ab obsessis
oppugnaretur, vrbi extremum exitium allaturum, itaque saepius institerat, vt Ordines vel exiguis copiis obuiam ingentibus conatibus irent, et si quidem milites suos periculis nollent obiicere, saltem aliquos mitterent, qui simulata ac leui impressione praesidium Ordamense perterrefacerent, dum Lilloani praesidiarij interea serio Cauenstenium aggerem inuaderent. verum Telinius, qui studio rei promouendae infra dignitatem id muneris susceperat, vt ipse Ordines conueniret, in itinere, dum vnico nauigio actuario veheretur, a Gaspare Roblesio Billio circumuentus ac captus fuit, et inde Gandauum ductus, ac postea arce Tornacensi inclusus diuturnam ac molestam sub Hispanorum iugo seruitutem seruiuit. tam strenuo duce amoto ordinum res iam confusae in peius, deinceps semper inclinarunt. nam frustra post eum missus Proppus militiae praefectus, qui nihil ab Ordinibus impetrare potuit. nec proinde Antuerpiani se deserunt, nam dum pons strui inciperet, naui actuaria, pontonibus, ac cimbis armatis eum oppugnant, et III naueis planas hosti eripiunt, militibus, qui in iis reperti sunt, interfectis; quod idem cum maiore nauium vi tentare aggressus esset Santaldegondius, nautae iam familiari omnibus iussa ducum interpretandi et imperia detrectandi exemplo naueis conscendere recusarunt. nec interea a nauigatione cessabatur, sed plerumque perruptis regiorum stationibus huc illuc comeabatur. nam VII Eid. VIIIbreis, et XVI Kal. Xbr. naues CL ac rursus VIII Kal. Ianuar. CLXX praeternauigarunt, quarum quaedam captae, quaedam tormentis quassatae sunt. sed postquam compertum est quasdam comeatu et aliis rebus bello necessariis onustas in hostium potestatem venisse, et mox a Parmensi ad munimenta tuenda instructas fuisse, edicto prohibitum est, ne vllae nisi numero idoneo ad hosti resistendum hoc iter postea susciperent, et ita per hiemem plerunque praetermissae bene rei gerendae occasiones, spatio pontis construendi interea Parmensi concesso. ex ea occasione cum plebs in Terlonum maris praefectum exacerbata esset, ipse a Zelandis capitur, et grauissimorum criminum postulatur; neque tamen post longum carcerem aut testibus aut indiciis conuinci potuit: tandemque reginae Anglorum interuentu libertati restitutus fuit, sed non pristinae dignitati, quae in Iustinum Nassouium naturalem Arausionensis F. collata est. eousque et vaesaniae plebs in vrbe prouecta est, vt ex quorundam imperitorum consilio repugnante nequicquam magistratu machinam quandam vastae molis fabricare aggressa sit, cui tormenta muralia, armamenta, et magnam hominum multitu dinem imposuit: ea connexa trabium compago constabat vndique lorica XIII pedes lata ex foeno et stramine contortis instar valli munita, et tanquam arx ad globorum ictus impenetrabilis propugnacula amni vicina ipsumque pontem disturbatura credebatur ab id finis belli vulgo dicta: et qui secus sentiebat, tanquam suspectus habebatur. nec videbant homines rerum ignari, quo maior machinae firmitas esset, eo minus illam ad nauarchorum nutus dirigi posse, et proinde omnino inutilem ad certamina futuram. opus tandem insanis sumptibus constructum ob vastitatem et pondus nimium non solum inutile, sicuti saniores monuerant, sed etiam damnosum fuit. nam cum in fundum demersa haereret ratis, ab hoste tandem occupata est. licentiae plebeiae exemplo grassante, paullatim et militaris disciplina labefactari cepit, moxque crebrae inter milites et nautas ortae seditiones. Anglicana legio, cui cum summo imperio Morganus praeerat, ab ipsis praefectis Richardo, Laeo et Pouelo instigata, cum importunius stipendium flagitaret, militaria munia omnino obire recusauit, ac postremo diploma tuti in patriam per Flandriam reditūs a Parmensi petiit; cumque repraesentatis XX OIO florenorum et fide interposita aeris alieni, quod ab ipsis debebatur, exsoluendi Hoghenlous, ne ad hostem transirent, eos per Bergas ad Somam in Angliam transuehendi onus suscepisset, seditiosi homines condicionem accipere noluerunt, tandemque detecta conspiratio fuit praefectorum qui seditioni occasionem dederant, et Richardus ipse Morgani iussu ob id capite luit. inter haec prospectum annonae, et leges de ea constitutae; et Fridericus Iambelius Mantuanus;
qui ducta in Belgio vxore et liberis susceptis complurium annorum domicilium Antuerpiae contraxerat, in consilium iam tum adhibitus rationem proposuit frumenti a vicinis commodo pretio emendi et ita inter ciueis diuidendi, vt cum impensae ex aerario publico luerentur, magnum leuamentum inde plebs sentiret. interea Parmensis, qui vrbanos motus et dissidentium animorum aestus minime ignoraret, dum opus inchoatum semper procederet, tempus verbis ducendum ratus ad Antuerpianos ex castris Stabroekae Eid. IXbr. scribit, culpaque praeteritorum in Arausionensem et Ducem, qui Arausionensis factione ab Ordinibus male consultis accersitus sit, reiecta, iusto Dei iudicio factum dicit, vt vterque eodem fere tempore vita priuatus sit, vt hinc et de prouinciarum imbecillitate et contra de Philippi potentia ac diuinini patrocinij gratia constet. tempus proinde venisse, vt se respiciant, et aequas condiciones mature amplectantur; se bene affecto semper erga ipsos animo fuisse, quippe Belgio oriundum et semper beniuolos erga se Belgas a prima adolescentia expertum; ea mente se literis condiciones saepius praescripsisse; verum eas maligne a quietis publicae hostibus hactenus suppressas nunc denuo retractare voluisse, atque orare et obtestari, vt vxorum liberorumque rationem habeant, ac sui aliquando misereantur: oculos mentis in illud tempus reiiciant, quo dum obedientes legitimo principi suo erant, omni bonorum copia, et tranquillitate tantopere expetita beati fruebantur; contra nunc intueantur, in quas calamitates se induerint, ex quo eiusdem imperium excusserint. tandem ex errore in viam redeant, et clementiae regis se subiiciant, qui obliuionem praeteritorum sancire, et aequis condicionibus eos in gratiam recipere paratus sit. ad hanc reconciliationem ipse operam suam vltro defert; non quod de felici armorum suorum successu desperet, sed quod eos saluos cum rege reconciliari, quam de victis triumphare malit. ad haec decimo post die respondent Antuerpiani, et gratias pro tam bene affecto erga ipsos animo agunt; ceterum quod ad horum motuum originem, non eam satis S. C. perspectam dicunt. nam caussas tanti mali ab eorum seu ambitione siue malignitate repetendas, qui legitimo principi suo auctores fuerint, vt contra prouinciarum iura, statuta, libertates, priuilegia et immunitates falsarum inquisitionum, cognitionum, ac denunciationum praetextu in Belgas, qui fidem semper maiestati regiae antea religiosissime seruassent, inaudito crudelitatis genere saeuiretur per proscriptiones, exilia, supplicia; ac postremo etiam conscientiis vis inferretur; iura diuina humanaque confunderentur, et contra pactiones, edicta, constitutiones ab illustrissima parente ipsius Margarita factas libertas, dignitas, auctoritas cum vita plerunque non tantum plebeis verum etiam primariis prouinciarum praefectis, proceribus, ac nobilibus adempta sit, violatis publice legibus, et collegiis ac vniuersitatibus per noua iura ab Hispanis allata euersis; praeterea magistratibus munere suo iniuriose summotis, et nouis hominibus in eorum locum suffectis. Belgas iis iniuriis, quas sub Albani tyrannide et eius successoribus tot annos pertulerint, victos, inuitis animis, non sponte et petulanter, sicuti calumniose ipsis improperatur, arma sumpsisse, proinde horum motuum caussam in Arausionensem minime reiiciendam, qui cum vt priuatae tutelae consuleret in Germaniam initio confugisset, in has prouincias, non nisi rogatu ordinum, antistitum, nobilium ac ciuitatum rediit, neque quidquam auctoritatis nisi vltro ab omnibus delatae sibi sumpsit: ita extrema et ineuitabili necessitate coactos Belgas ad arma, quod minime, si vita, conscientia ac libertate salua licuisset, voluissent, ac aegre deuenisse. haec vt apud se C. S. pro prudentia et aequitate sua perpendat, maximopere orare, interimque gratias pro tam beneuola voluntate ipsi agere, qui virtutis suae tot experimentis periculo facto, quam et ipsi maiorem quam vllorum decessorum suorum senserint, tam obuia nihilominus humanitate pacis condiciones offerat, ad quam firmandam vltro operam suam polliceatur. nec vero dubitare, si in potestate sua sit, remedia malo inueterato necessaria adhibere, quin facile conueniri possit. ea autem quae sint minime ipsum
ignorare, nimirum illa ipsa, quae sapientissimi et aequissimi princeps Carolus V, Ferdinandus I, et Maximilianus II Caesares in imperio, Rex Franciae, et Poloniae in ditionibus suis ad quietem constituendam adhibuerint, subditis suis libertate permissa religionis, cuius rationem coram aequis iudicibus non suspectis aut omnino aduersariis in liberis ac legitimis Synodis reddere tenerentur. verum cum ex pluribus regiis mandatis ac testimoniis didicerint, minime id in S. C. potestate esse, de religione quidquam statuere, quinimo Philippum ipsum Hispaniensi inquisitioni et Pontificis imperio tam arctis nodis obligatum esse, vt quod Itali multi principes, et ipse Iudaeis permittit, id Christianis suis subditis indulgere non possit, via conciliationis desperata bello hoc funestissimo, quod ipsi agnoscant, se implicuisse, quod defensionis necessitate inchoatum, nunc ob eandem necessitatem continuare cogantur, quo se a vi et intolerandi iugi seueritate tueantur. huius vero belli exitum fuisse, vt post tot condiciones a se Philippo oblatas, toties per vicinorum principum intercessionem XX abhinc annis frustra tentatam conciliationem, abiecta omni gratiae ab Hispanis impetrandae spe ad externorum principum patrocinium confugere coacti fuerint; cumque viderent, qua moderatione rex Franciae erga suos in religionis caussa vtatur, omneis foederatas prouincias communi et concordi decreto, quod S. C. celatum nolunt, decreuisse eius se patrocinio subiicere, eaque de re cum ipso iam egisse; regiam autem maiestatem admodum clementer respondisse, et auxilij expetiti spem fecisse, eoque perductum negotium, vt regi Christianissimo sollemni pactione obligati sint, nec sibi integrum esse qualecunque aliud foedus pactis cum eo conuentis contrarium inire; et si contra faciant ab omnibus merito leuitatis et ingratitudinis insimulatum iri. praeterea cum vnicum tantum totius Belgij membrum sint, nihil se contra vniuersorumconsensum tentare aut condiciones vllas accipere, nisi petita a foederatis ciuitatibus ipsoque rege Christianiss. venia posse. proinde rogare has excusationes boni consulat, neque moleste ferat, si antequam cum eo agant, S. C. literas ad foederatas prouincias primum, et deinde ex earum voluntate ad regem Christianiss. mittant, qui ipsorum preces passim alibi cum ignominia ac contumelia reiectas exaudire sit dignatus, quique proinde ipsos, si quidquam sine eius consensu ea in re faciant, tanquam impostores et ingratos merito culpare possit. hoc accepto responso Parmensis minime quieuit, sed rursus IV Eid. Xbr. replicat, praefatusque gratum sibi esse, quod de se tam magnifice sentiant, monet, ne priuatum periculum suum, quod instet, cum vniuersorum caussa, quae procul a periculo sit, coniungant; eorumve consensum exspectent, qui dum obstinatum animi propositum tueantur, parum alienis damnis commouentur. auxilia a rege Franciae frustra exspectari, qui pacem firmam ac sinceram cum Philippo colat, quemque verosimile non fiat, tam iniustam caussam aduersus potentissimum principem ac sibi foederatum defensurum. de capite religionis, quod vnum tanquam caussae suae fundamentum statuant, se disputare nolle, quippe in theologicis studiis minime versatum: ceterum hoc se certo scire, nequaquam aut verbis aut exemplo Christi posse probari aut demonstrari, licere salua conscientia conrta legitimum principem religionis caussa arma sumere, incendia moliri, furari, praedas agere, aggeres rumpere, patriam submergere, omnia denique miserandum in modum miscere ac deuastare. postremo addebat protestationem, qua sanguinolenti adeo belli ex ea rebellione secuturi ac vastationis prouinciarum culpam ac piaculum in eorum, qui pacem nollent, capita reiiciebat. has Parmensis literas Calloae datas Antuerpiani ad ordines Hollandiae mittunt, vt inde ad regem in Galliam perferrentur, neque aliud praeterea ad Parmensem responsum dederunt, veriti, ne ex ea frequentium literarum hinc inde tumultus in vrbe exoriretur. sparsa foederis cum rege initi fama Parmensis, dum contrarium in Gallia vrgeret, vt interea tantisper moram negotio interponeret, Malroium ad Batauiae ordines mittendum curat, qui nomine Coloniensis ac
Treuirensis antistitum VII virorum eos moneret hortareturque, vt a consilio Gallici patrocinij implorandi desisterent, alioqui fore, vt Germani principes tantam domui Austriacae et origine et foedere arctis adeo cum Imperio vinculis coniunctae factam iniuriam non negligant. parum monita seu Parmensis siue VII virorum a Parmensi suscitatorum aduersus odium Hispanorum apud Ordines valuerunt, qui inter haec de patrocinio alicuius praepotentis principis implorando post Ducis mortem serio consultabant. in ea deliberatione fluctuantibus occurrebat inde rex Christianissimus, inde Serenissima Anglorum regina, quibus aeque inuisum et suspectum Hispanorum nomen erat, quippe cum uterque post reconciliationem infestissimos hostes Hispanos ad portas habiturus esset; sed ipsi sibi inuicem suspecti erant. nam rex veterem hostem Belgij accessione Galliae imminentem reformidabat, et Angli nostros Belgij potenteis minus aequos foederi, quod Angliae cum Burgundica domo intercedit, atque adeo commercio futuros verebantur. hoc negotium pro Rege Ordinibusque procurabat Rochus Sorberius Prunaeus homo bonus et pacis publicae ac Gallici nominis studiosus, qui Duci a consiliis arcanis fuerat, sed minus ingenio et gratia in aula validus, vbi principe priuatis affectibus intento, vt quisque plus gratia valebat, ita priuatis commodis studebat, neglecta reip. cura. et sane luminibus illis Galliae, de quibus dixi, Paullo Foxio et Pibracio extinctis, et ceteris, qui extra factiones positi generosi consilij auctores Regi esse poterant, aula exactis, nemo fere erat, qui vel mali impendentis, vel occasionis amplificandi imperij captandae, quae duo in hoc negotio vertebantur, Regem admonere vellet aut auderet. multi contra vel probroso Hispanae potentiae metu vel occulto fauore Regem natura segnem et securum ab eo consilio non tam dehortabantur, quam iniectis difficultatibus tempus terentes remorabantur, et ita rei gerendae opportunitatem turpi praeuaricatione elabi sinebant. hi tamen odio Anglorum, quos si condiciones oblatas Rex recusaret, Belgij patrocinium suscepturos non ignorabant, foedissima dissimulatione in hoc negotio versabantur, cum spem omnino non adimerent Belgis, vt rex patrocinium eorum susciperet, et in occulto Philippi ministros monerent, quod Belgis aureis praeberet, non serio facere regem, sed vt eos a foedere cum Anglis iungendo auerteret, et per auxiliorum spem mora interiecta tantisper eorum conatus retardaret, dum poenitentia subeunte cum Philippo reconciliarentur. quae non tanquam vere dicta interpreta bantur Hispani natura suspicaces, sed pro metūs confessione accipiebant, quasi Galli aperte Hispanis bellum inferre non auderent; sicque eam ob caussam iudicabant occasione tam pulcra a fortuna oblata nequaquam eos bene vsuros. quod illis concepto ex eo nostri contemptu non solum maiora aduersus Regem audendi, sed etiam tentandi animos fecit. his accedebat, quod regina parens, quae impotentia muliebri ereptam sibi pristinam auctoritatem indignissime ferebat, cum eam quauis ratione vel cum regni pernicie recuperare cuperet, motus internos, quam externa arma malebat, sicque disserebat; in bello externo summam potestatem penes belli duces esse; in motibus autem ciuilibus, quod iam totos XX annos fecisset, rerum arbitrium se sumpturam. itaque a bello contra Hispanos abhorrebat, et cum filio Francisco nuper amisso res Belgarum promouendi desiderium euanuerat. iamque vasti animi femina, quae Regem ex numerosa prole solum superesse maerebat orbum et sine spe successionis, spes de regni successione intempestiua meditatione anticipabat. nam Nauarrus proximus regni heres non solum nullos ex Margarita liberos habebat, sed et ab ea diuerterat; diuortioque caussam ipse Rex praebuerat, qui sororem ante annum ob alias caussas sibi inuisam ignominiose aula exegerat, et ad maritum tanta iniuria adfectam remiserat; quam cum ille recipere nollet, nisi prius se purgasset, alio qui iniuriam sibi non vxori factam se interpretaturum, Rex partes suas interposuit, et culpam pxaecipiti ira admissam emendaturus Pomponium Belleureum ad eum legat, qui tamen nihil
a Nauarro impetrare potuit. his mota regina alieno a Nauarro erat animo, et vt orbitatem suam vel contra regni leges solaretur, de Claudiae alterius filiae, quae Carolo Lotaringiae duci nupserat, liberis ad spem regni euehen dis intra se cogitabat, eoque magis Guisianis, alioqui olim sibi ob ambitionem suspectis, in praesens fauebat, quod eorum ope spes iniquas de nepotibus, quorum Guisiani gentiles erant, conceptas non parum iuuari posse speraret. itaque quae cottidie de molitionibus Guisianorum et popularibus motibus passim eorum instigatu per ciuitates excitatis, de occultis item cum externis principibus consiliis ad regem afferebantur, ipsa artificiose eleuabat, et primarij consiliarij, qui tunc in aula erant, vt reginae gratificarentur, ea flagitiose dissimulabant. ita fiebat vt negotium de foedere Belgico lente et segniter in aula procederet. aemulatione tamen Anglorum potius, quam Hispanorum odio fiebat, vt qui circa Regem erant condiciones Belgarum aperte non reiicerent, sed rem in longum extrahendo sensim eluderent. Prunaeus nihilominus, qui vltro citroque comeabat, speciosiora veris ad Ordines a Rege semper afferebat, quasi de re Belgica magis, quam erat, sollicito. haec secreta Anglos minime latebant, qui et ambitioni suae blandientes falso sibi persuadebant, Belgas ob veteres cum Gallis inimicitias et recentem casūs Antuerpiani memoriam, quam ad Gallici nominis infamiam crebris sermonibus vsurpabant, potius se Elisabethae, quam regis Christianissimi fidei permissuros, eoque duriores se in condicionibus dandis et accipiendis praebebant, cum contra aequissimas Prunaeus Regis nomine proponeret. nam vrbes et arces sibi securitatis caussa tradi petebant, ita vt Belgae, si assentirentur, non vindicari in libertatem, cuius caussa bellum ab initio susceptum fuerat, et tunc patrocinium alicuius principis quaerebatur, sed in seruitutem priori haut multum absimilem abduci sibi viderentur. itaque sic prudentiores inter eos disserebant, Anglorum mari dissitorum superbam semper dominationem fuisse, ob idque Gallia olim pulsos, et nunc in Hibernia intolerandum eorum iugum bello irreconciliabili caussam obtendi. tum et hoc videndum esse, Elisabetha extincta regnum legitima successione ad Mariam Scotorum reginam captiuam deuolui, quae cum Catholicae religioni addicta sit, vt pacem habeat, Catholico regi quin olim Belgium restituat, minime dubium relinqui. nec maiorem in Iacobo Scotorum rege Mariae filio praesidij fiduciam; quippe qui amicitia tanti principis ad nouum regnum olim firmandum opus habiturus sit. contra apud Gallos omnia esse, quae in Anglis desiderentur; ad summittenda auxilia maiorem opportunitatem, regis clementissimi aequitatem, et certam successionem. nam eo sublato ad regnum ordine vocari Nauarrum fortissimum et aequissimum principem, eique religioni, pro qua pugnant, addictum. his rationibus a prouinciis, ciuitatibus, ac conuentibus varie discussis, tandem contra Anglorum spem, certe praeter Regis exspectationem, et suorum voluntatem Ordinibus placuit, vt Belgium regno Galliae summitteretur, condicionibus, quam fieri posset, commodissimis, idque absolute fieret, absque vllis in futurum pactionibus secretis, quas literas reuersaleis vulgo vocant, quod in Zelandiae et Hollandiae traditione Arausionensi ante XII annos oblata, a qua ille se tunc modeste excusauit, et nuper foedere Burdigalensi cum Andium Duce inito, factum fuerat; quod tumultūs Antuerpiani, aliarumque in Belgij ciuitates machinationum caussam fuisse plerique existimabant. igitur post longas deliberationes et procrastinationes decreta ad Regem legatio, cui obeundae a Brabantiae ordinibus delecti Orscotus, Io. Iunius I. C. Quintinus Tafinus Pratensis; Geldriae nomine Oienus, Egelbertus Leoninus Longolius prouinciae Cancellarius; ab Hollandiae ordinibus Arnoldus Dorpeus Maesdamius; a Frisiae Volgarus Feisma, Hesselius Aysma praeses; ab Vltraiecti N. Meinerus, et Rengerus; ab Zelandiae Iacobus Valkius Goesae fyndicus; a Flandriae, quanquam ab hostib. fere occupatae, Natalis Charonius Sconuallius; a Bruxellis denique magna tunc angustia pressis Arsentius amanuensis; quibus
a singulis prouinciis nominatis ordines generales addiderunt Mouillerium. legationis princeps eodem decreto Petrus Melodunus Espinoi princeps marchionis Risborgij Ordinum caussae adeo infesti frater, qui aegre ferens Cimaci principem sibi in Flandriae praefectura praelatum, Ducem e Belgio in Galliam abeuntem secutus larem apud nos fixerat, ducta etiam vxore ex Momorantiorum Bursiorum familia, ex qua liberos suscepit. hi acceptis ab Ordinib. mandatis ineunte Ianuario proximo Briela soluunt octo nauibus praesidiariis egregie instructis magno comitatu, eodemque mense incolumes in Galliam appulerunt. hospitium venientibus Siluanecti assignatum X ab vrbe leucis, vbi manerent, et regem venturum opperirentur, iam tum eo facto praepostera eorum, qui circa regem erant, prudentia, expressa metūs confessione, qui a negotio, quod non nisi aperte tractari et publica declaratione recte confici poterat, abesse debuit. legatorum aduentus pauido silentio potius, quam publica laetitia exceptus sanioribus in caussa fuisse creditur, vt coniuratio iampridem ab Hispanis in regno inita maiore vi ac audacia ad foedus illud disturbandum eruperit, emissariis illorum fortasse impetum inhibituris, si ignauia aut discordia suorum rex minime retardatus maiores animos in tam pulcra occasione obuiis vlnis amplectenda prae se tulisset. Fuit et hic annus clarorum virorum morte funestus quorum princeps commemorandus venit Paullus Foxius Ioannis Carmanij comitis F. archiepiscopus Tolosanus saepius a me honorifice, sicuti par fuit, appellatus, olim in Parisiensi Curia Senator, postea Anglicana et Veneta, dein et aliis legationibus summa cum prudentiae laude felicissime defunctus, vltimis Henrici II temporibus in illa tot innocentum virorum calamitate inuolutus, sed mox absolutus ac dignitati pristinae restitutus, sicuti suo loco diximus; ex eo tamen Pontifici cum suspectus esset, vix tandem ei innocentiam suam assiduo obsequio approbauit, et cum oratorem regium Romae ageret, inter sacra morbo repentino correptus optime meritam de patria et rege animam Deo exeunte Maio reddidit aetatis anno LVI. defuncto ad B. Ludouici magna pompa parentatum fuit IV Kal. Iun. et M. Antonius Muretus, magnum non solum Galliae nostrae, sed ipsius Romae lumen, qui viuum coluerat, mortuum habita publice oratione laudauit. Foxium secutus est Vidus Faber Pibracius Senatus Parisiensis praeses VI Kal. Iun. viuis exemptus paucis ante Brabantinum, cuius Cancellarius erat, diebus, elegantia et amoenitate ingenij, quod ingenuis artibus a pueritia gnauiter non solum tinxerat, sed plane imbuerat, et exquisita Latine loquendi ac scribendi peritia, quam sub Petro Bunello imbiberat, clarus; ad quam etiam versus Gallicos pangendi raram felicitatem adiunxerat, tota vita maximis negotiis domi et extra regnum exercitatus, ac praecipue cum Arnoldo Ferrerio comes concilij Tridentini celebrationi interfuit, et Henricum regem in Poloniam melioribus quam rediit auspiciis euntem comitatus est. tandem is haut paullo Foxio aetate minor morbo ex maerore, vt par erat, ex praua reipub. administratione, ac Antuerpiano casu contracto diu conflictatus Lutetiae inter Arnoldi Casanouae fratris et amicorum amplexus obiit, in Augustinianorum proximo coenobio sepultus. Foxium et Fabrum optimos viros et Gallici nominis studiosissimos eodem mense quanquam longe dissitis locis amisisse cum reip. nostrae luctuosum fuit, tum mihi inprimis, qui eorum amicitia semper familiarissime vsus sum, et quibus secundum parentes plurimum debebam nam me ambo praecipuo amore ac tanquam filium prosecuti sunt, et quicquid doctrina ac rerum vsu valeo, si quid valeo, id vtrique libentissime acceptum fero, idque pro non ingrati animi monumento apud posteritatem testatum volo. Vido morienti, cum me saepius requisiuisset, quominus assidere potuerim, grauissima tertiana, qua tunc vexabar, prohibitus fui, qua et effectum, vt chartae eius, quas fidei meae committere decreuerat, huc illuc disiectae magno rei literariae damno perierint. apud nos et pridie Eid. VIIbr. optime meritam de re Christiana ac literaria animam Deo reddidit Durocortori Remorum Gentianus Heruetus Oliueti pago iuxta Aurelianum natus anno S. OIO CCCCXCIX,
qui a puero optimis artibus et vtriusque linguae cognitione instructus primum tirocinium fecit in erudiendo Claudio Albaspineo, qui postea vnus e IV viris ab epistolis secretis Francisco I, Henrico II, Francisco II, et Carolo IX fuit. inde Lutetiam profectus Eduardo Lupseto Anglo in excudendo Galeno a Thoma Linacro Latine verso desudanti operam addixit, eumque in Angliam redeuntem secutus, Arturo Polo institueudo a Sarisberiensi matre appositus est; et postea a Reginaldo Polo cardinali communis matris permissu in Italiam euocatus est, vt Graecis auctoribus in Latinam linguam vertendis operam daret, vbi ille in tanti viri familia, quae virtutum et omnis ciuilis cultūs veluti officina erat, diu fuit, Polo ipsi carissimus, et summorum in Italia virorum amicitiam ob raram eruditionem et morum suauitatem promeritus. deinde in patriam rediit et in Burdigalensi gymnasio tota tunc Gallia celeberrimo publice praelegendo industriam exercuit; rursusque in Italiam profectus a Polo munificentissimo patrono in clientelam Marcello Ceruino, qui postea summus Pontifex fuit, id enixe postulanti datus est, vbi et multa illius siue hortatu seu iussu e Patribus Graecis in Latinum transtulit, Marcellum ipsum ad Concilium secutus, in quo etiam plerasque orationes habuit, et inter eas eruditissimam ac commen datissimam pro honestate matrimoniorum, quae sanctionibus contra clandestina coniugia postea factis occasionem praebuisse creditur. sacris dein initiatus Ioannis Hangesti Nouiodunensis episcopi primum, dein Ioannis Moruillerij Aurelianensis vicarius sacris ad populum concionibus vacauit, et Carolum cardinalem Lotaringum ad Concilium Tridentinum proficiscentem postremo secutus est, ab eoque in sacri collegij Remensis sodalitium cooptatus, quod reliquum fuit, in studiis assiduus exegit. huius vita longa et nunquam otiosa meruit, vt ei longiore elogio parentarem. extremo demum anno duo magna collegij Cardinalium lumina extincta sunt Carolus Borromaeus Gilberti Aronae comitis et Margaritae Medicinae Pij IV sororis F. qui admodum iuuenis cum auunculi fortuna creuit, et in collegium Cardinalium cooptatus ac amplissimis sacerdotiis auctus cum summae rerum in altissimo orbis theatro praeesset, praematura Friderici fratris morte condicionis suae mature admonitus sacris illis diuitiis quamprimum raro modestiae exemplo renunciauit, et ad ecclesiam Mediolanensem, cui praefectus fuerat, superstite et multum reclamante auunculo se contulit, et optimi Pastoris officio defungens oueis suas ab eo tempore verbo Dominico et vitae sanctimonia insigni exemplo pauit, in munere suo assiduus, contemptu rerum humanarum, diuinarum desiderio, humilitate, continua corporis castigatione, caritate in omneis, indesinentibus per preces cum Deo colloquiis supra humanae infirmitatis modum positus, nonnunquam nimia vitae austeritate in increpationibus acerbior, vt cum a Farinata percussore petitus est, sicuti suo loco diximus, quae et ei supremum vitas diem accelerasse creditur; nam XLVI anno aetatis decessit III Non. IXbr. Mediolani humili sepulero, quod sibi parauerat, conditus. mortuum laudauit elegantissima oratione Franciscus Panigarola Astensis episcopus. vitam eius descripsere singularibus libris Augustinus Valerius cardinalis episcopus Veronensis summus Borromaei virtutum imitator; Carolus a Basilica Petri; et Carolus Biscapus. annum clausit mors Ioannis Francisci Commendoni Venetiis nati, qui in dispari vitae ratione, quippe summis negotiis et maxime insignibus legationibus passim a nobis commemoratus et felicissime obitis exercitatus, summam prudentiae et acuti ingenij sollertiae laudem meruit, vt quantum Borromaeus raris pietatis nostro aeuo inauditae exemplis, tantum ille ciuilis sapientiae gloria amplissimum Cardinalium collegium illustrasse credatur. tandem tot pro rep. Christiana laboribus defunctus Patauium haut longe aloco natali concessit, et VII Kal. Ianuar. Peruigiliae malo diu vexatus ad Deum migrauit, cum aetatis annum LXI exegisset. paullo ante vitam in morte commutauit Franciscus Turrianus, XI Kal. Xbr. vico Errera in dioecesi Valentina Hispaniae natus, vir in theologica antiquitate et linguae Graecae et Hebraeae peritia clarus,
cuius quo plura eruditi ingenij momenta exstat, eo pauciora mihi de ipso dicenda sunt. post multa tum a se, tum ex antiquis Patribus Graecis edita iam senior Iesuitico sodalitio nomen dedit, et in Germaniam profectus, Ingolstadij multa etiam commentatus est, ac contra Ant. Saduelem praecipue stilum exercuit; denique Romam reuocatus in schola lesuitica octogenario paullo minor defecit. his annumerabo par hominum, qui rem literariam summopere iuuerunt. prior occurrit Huldricus Fuggerus Augusta Vindelicorum natus, et gente inter Germanos clara notus, Paulli III olim cubicularius, et postea Protestantium doctrinam amplexus, qui veterum scriptis liberali sumptu comparandis et euulgandis intentus, eaque in re Henrici Scrimgeri et doctissimi typographi Henrici Stephani industria vsus, cum rem domesticam negligere a gentilibus argueretur, patrimonij auiti amplissimi administratione deiectus est, vnde maerore contracto in melancholiae morbum incidit, quo fere tota vita conflictatus est. apud Fridericum III Palatinum VII virum Heidelbergae receptum sibi delegerat, cui et bibliothecam fidam exilij sui comitem moriens legauit. XVIII Kal Vtil. Anno aetatis LVIII. hunc praecessit vno die, cum LIII annos exegisset, loannes Sambucus Tirnauia in Pannonia natus, et Viennae placide mortuus, professione medicus, cuius ea fuit in veteribus libris colligendis diligentia, liberalitas in publicandis, vt principibus viris, qui hac re laudem consecuti sunt, quamuis in dispari fortuna aequari debeat, quod Nonus Dionysiacon in the print with a Greek letter: Dionysiacw=n scriptor, Aristaenetus, Eunapius, Hesychius Illustrius, alij eius beneficio editi abunde testantur, alioqui aliena quam sua industria clarior. eodem mense Ianus Gulielmius adolescens cultissimiingenij Lubeca natus, Auarici Biturigum, quo ad magnum Cuiacium audiendum profectus fuerat, contracto ex nimiis caloribus morbo vix salutata vrbe decessit, cum nondum XXX vitae annum attigisset; eo magis deploranda morte, quod multa, et inter ea nouam Ciceronis operum ad M. S. exemplaria diligentissime collatorum et amplius sexcentis clausulis suppletorum editionem paratam haberet, quam et ego vidi, hactenus magna rei literariae iactura aut disperditam aut suppressam. cuius familiaritate dum Lutetiae esset, diu magna cum animi oblectatione vsus, hoc vere profiteri possum, me semper ab amicissimi iuuenis colloquio meliorem ac doctiorem discessisse, tanta erat in eo morum probitas, tantum in literis iudicium, tanta in sermocinando suauitas, vt alium vix meminerim, multos autem audiui, qui Latine simili cum facilitate et puritate loqueretur; vt omittam raram in poetica felicitatem, siue Graeca verteret, siue versus ex ingenio faceret. amicitiam non tam aetatis similitudine, quam studiorum consensione contractam immatura mors diremit, non tamen omnino soluit, cuius hoc qualecunque monumentum ad posteritatem extare volui.