11/2007 Reinhard Gruhl
text typed (without the marginalia) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization (but note: OIO = 1000 [!], IO = 500 [!], IO C = 600, OIO OIO = 2000; III OIO = 3000; OOIOO = 10000, etc.)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

IAC. AVG. THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS LIBRI CXX.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

IAC. AVG. THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS. Tomus primus. Cum priuilegio Regis. M. DC. VI. PARISIIS, Apud AMBROSIVM et HIERONYMVM DROVART, sub scuto Solari, via Iacobaea.



image: as004

[Gap desc: praliminaria; lib. I-XV.]

page 438, image: s438

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER DECIMVSSEXTVS.

FAMA de Turcicae classis, quae iam Apulia et Calabria decursa fretum Mamertinum enauigauerat, aduentu sparsa, Cosmus omnem operam dabat, vt Plombinensis ora, qua parte Turci impetum facturi credebantur, milite et rebus ad propugnationem necessarijs muniretur. promota itaque castra Plombinum versus, et Caparbio in itinere et Telamonis turre capta, et relicto ad latus Grosseto, quod diuturnioris obsidionis esse apparebat, Castellionem Piscariae admotis tormentis capit. insuper Liliorum insula haut longe ab Herculis portu, et insulae arx a Marco Centurione triremium praefecto sub potestatem redacta est. nostri ne nihil interea agerent, Clusio et locis vicinis IO circiter peditibus et L equitibus coactis et superindutis interulis Politianum aggrediuntur, sed irrito successu. contra missae ab hostibus III equitum Neapolitanorum alae Clantianum cum aliquot cohortibus, quae circumiacentem ad Ilcinimontem regionem vastarent, eiusque rei cura commissa Hier. Albitio. missi et magno numero fossores, qui Casseri-podium haut longe a Plombino propugnaculis aliquot excitatis munirent, Liburno, Herculis portu, ac Ferrato portu ad id subministratis machinis et reliquo apparatu bellico. summae rei praefectus Lucas Antonius Cupanus, cui adiunctus Petrus Montius cum CC peditibus, et Symeon Roserminius, et Alfonsus Antianus Pisani cum singulis peditum vexillis. arcessitur et Volaterris Dominicus Rinucinus, Plombinoque cum CC peditibus imponitur. exercitui terrestri praeerat Vitellius, cui adiuncti denuo Io. Bapt. Martinius et Vincentius Lignacus cum C leuis armaturae equitibus. iamque Turcica classis, quae LXXX triremium erat, Pontiis egressa ex aduerso Terracinae secundo vento vsa ad Stephani Fanum appulerat, cum paullo ante Cupanus cum suis in Iluam traiecisset: atque inde IIII Eid. Vtil. in Plombini conspectum venit, quo se nuper Chapinus Vitellius cum II Germanorum vexillis, praeter Italorum praesidium, quod iam in oppido erat, de obsidione metuens incluserat. dum classis ante Plombinum staret, XX nauigia, quae Algerio venerant, ad Populoniam deflectunt, ciuitatem olim frequentem, nunc fere desertam: cuius oppidani cognito Turcorum aduentu relictis domibus huc illuc sparsis, statim in arcem confugiunt, et vrbem hosti diripiendam permittunt. dum arxa Turcis obsidetur, reliqua classis ad portum Faresum iuxta Plombinum descenderat, et in terram III OIO praetorianorum et aliorum Turcorum exposuerat: quod vbi animaduertit Leo Sanctius, cum equitatu progreditur, vt in Populouiae arce obsessis suppetias ferret. nec ceciditin vanum conatus; nam


page 439, image: s439

Turci equitatu adueniente territi, ab obsidione discedunt, et amissis aliquot ex suis ad nauigia sua propere confugiunt. interea inter Plombinum et Faresum acriter pugnatur; neque enim plus OIO passuum interuallum est; egressusque Vitellius et euocatis Germanis, praemisso Salae comite Madrucij legato, ipse cum tota acie superueniens violentam in Turcos impressionem facit, sarissophorûm praecipue opera vsus, et Turcorum ordines soluit: quibus dissipatis cum Germani instarent, displosis aliquanto tempore ex classe tormentis, insequentium impetus retardatus est: sed accensi successu Germani eo animosius inuecti, non prius a pugna destiterunt, quam recedenteis Turcos in clasem vsque compulerunt, CCCC circiter ex ijs occisis, in ijsque praetorianorum duce, ac paucis admodum ex suis desideratis. cum inde duas horas continuas classis Turcica in Christianorum conspectu in anchoris stetisset, versis proris in Iluam cursum dirigit, et Longonis-portum petit, vastato que circum a gro et praedis factis atque abductis more suo captiuis, nullo alio praeterea operaepretio, post leuia aliquot certamina in Corsicam, vtse cum nostris coniungeret, perrexit. eo iam Massilia appulerat classis Gallica XXVIII trirwmium, duce Polinio Garda, quibus impositi erant OIO IO delecti cum copioso comeatu ac cetero instrumento bellico. tum rursus Caluium obsideri placuit, quo capto tota insulae possessione Genuenseis deijci posse sperabatur. oppidum illud paullo ante a Paullo Iordano frustra tentatum fuerat, et post introducta ab Andrea Auria auxilia ipse locis munitis se continuerat dum Turci aduenirent: qui postquam a Corso promontorio littus infesto milite percurrerunt, III OIO circiter suorum in terram exponunt, ac totidem nostri; productisque machinis XI ex aduerso portae oppidi eas statuunt, et III alias ad arcem verberandam eodem tempore educunt; ab ea parte, quae mare spectat, VI dispositae et II colubrinae, quae obliqua pulsatione defensores infestabant. IIII Eid. VItil. magna murorum edita strage admotae scalae et impetus a Vasconibus nostris factus, terque redintegrato certamine ter nostri repulsi, multum indignante Vrsino, qui nullum non strenui ducis ac militis munus ea die impleuit, CCC fere ex nostris desiderati sunt. amissa praeterea III signa. postridie Turci qui spectatores sederant, quasi ad impetum faciendum se parant; sed contenti coufusis vocum stridotibus aureis praesidiariorum impleuisse et ctebra scloppetorum displosione caelum miscuisse, a certamine abstinuere. continuo re desperata machinae reductae et triremibus vna cum milite impositae, vlteriusque progressi nostri ad Bastiam castra ponunt, optime ab Auria antea munitam; cumque Vrsinus admoueri tormenta iussisset, Turcis recusantibus vireis conferre, neque per se ipse rem conficere posset, res exitum non habuit. ita sub finem Sextilis inde Turcica classis orientem versus, postquam Sardiniae oram peruagata est, ad sua reuertitur; nostra vero Massiliam, vnde venerat, paullo post se contulit. horum discessu securior Cosmus, qui veritus ne nostri a Turcis adiuti rursus Etruriae oram tentarent, Plombinum festinatis operibus muniebat, impositoque Leonida Malatesta cum nouo praesidio locum firmauerat, ad cogitationem antiquam de vastando circa Ilcini-montem agro animum adiecit. sed consilium illud interturbauerunt Senensium, qui ad Ilcini-montem remp. ordinauerant, et nostrorum in Etruria conatus. nam missis vltro citroque litteris et qui Senis remanserant, et qui libertatem fortunis omnibus praeferentes ad Ilcini-montem conuenerant, sese inuicem confirmabant: et quamuis Senatus in vrbe a Cosmo ex Angeli Nicolini sententia institutus publicis litteris Senenseis exules, vt in ciuitatem redirent, inuitaret, id coacte non sponte fieri apparebat. itaque Caesariani, vt securitati suae consulerent, omnibus armis oppidanos exuerant, etiam ijs, quae sui defendendi caussa, non ad vim inferendam inseruiunt, ac loricis praeterea annulatis, quarum frequens vsus in Italia promiscue permittitur. suspicionem augebat, quod occupato in maritima ora Cosmi milite, Corn. Bentiuolius emissis aliquot peditibus cum equitatu Bonconuentum vsque excurrerat, et Kyriaci Fanum non bene praesidio firmatum occupauerat, Creuolium praeterea praefecti ignauia deditum in fidem acceperat. Claromontius vero in ora maritima consimiliter Castellionem Piscariae receperat, paullo ante a Vitellio captum, vltro etiam arce dedita; et cottidie Petiliano


page 440, image: s440

nouus miles Grossetum conueniebat. itaque Cosmus qui Senis metueret, III Hispanorum vexilla, quae inde deducere constituerat; minime loco mouenda pro tempore existimauit, sed praemisso Hier. Pisano, qui Italis illuc propediem mittendis praeesset, Sanflorianum ad exercitum euocauerat; insuper et nouos delectus in Arretino agro et per Vmbriam haberi mandauerat. IO CC delecti, qui sub Chapino Monte-veterano, Antonio Maria Perusino, et Thoma Theodulio Foroliuiensi militarent; ac Politiano quidem Io. Baptistam Boniaminum Arretinum, Casolio vero Thomam Salatiae comitem cum singulis signis, ac postremo Corsiniano, a quo sibi plus timebat, Sigismundum Roscium ex nobili Sansecundorum comitum familia imposuit. dum haec fiunt, et Chapinus Vitellius molatrinis, quae circa Campiliam sunt, in ora maritima sub potestatem redigendis occupatur, nostri rursus egressi pridie Kal. VItil. Lucinianum, quod a Concepto tenebatur, scalis admotis aggrediuntur; sed praesidiarijs gnauiter se defendentibus, et oppidanis, ne praedae victori essent, praesidiarios adiuuantibus. frustra fuêre. ad hunc motum Sanflorianus Cosmi iussu Senis cum parte Germanorum et Hispanorum exierat, et Lucinianelli haut longe a Bonconuento consederat: sed nostri inde Corsinianum, ne re omnino infecta redirent, deflectunt, et Sigismundum Rossium, qui loco praeerat, antequam Sanflo rianus auxilio accurreret, eo adigunt, vt honestis condicionibus deditionem faceret, vitam et res saluas suis pactus, et vt ijs liceret signis explicatis exire; hac lege tamen, ne intra VI menseis contra regem ac Senensium, qui ad Ilcini-montem erant, remp. arma ferrent. cum Cosmus male animatos non solum Senenseis, sed et populareis videret, et tam crebras oppidanorum, qui se sponte debebant, defectiones necessario consequi indignaretur, de diruendis castellis et solo aequandisoppidorum moenibus, ijs tantum exceptis, quae limiti contra nostros defendendo necessaria erant, consilium secreto inierat, idque Caesarianis approbauerat: ded quo minus id executioni demandaretur, obstabat, quantum poterat, Senatus, qui senis erat, qui libertatis seu reip. vmbram sub Caesaris nomine tuebatur, a pecunia quoque laborabatur, nec stipendia a Caesare et Philippo F. ex regno Neapolitano et Sicilia promissa repraesentabantur, frementibus Hispanis, et eorum exemplo Germanis, qui duorum mensium stipendium, ac tertium praeterea pro re bene ad Plombinum gesta superbis ac seditioni proximis verbis flagitabant. quo fiebat, vt Senarum vrbs nondum bene confirmata in periculo versari videretur. itaque Cosmi rogatu a Caesare Franc. Toletanus missus fuerat, qui vrbi cum summo imperio praeesset, is iam exarmatos ciueis nactus, cum rem, si non omnino confectam, saltem bene ceptam iudicaret, vlteriora sibi tentanda existimauit, et contra pacta ac fidem datam non solum nouam reip. formam instituit, sed omnem libertatis speciem prorsus sustulit. cum enim magno applausu exceptus esset, et praefectus populi ad eum salutandum adijsset, ac nupero ciuitatis statu multis verbis deplorato, ciuium promptissimum ad omnia studium Caesari et Philippo F. detulisset, Toletanus laudata eorum adeo propensa voluntate subiecit, non alium tantarum calamitatum se videre exitum, quam si se et omnia sua optimorum principum arbitrio ac voluntati sine condicione et exceptione permitterent. in quem sententiam, quae vim blandis hortatibus admistam habebat, consensit populus, et mox senatus: et quamuis Caesar, ne Cosmo offensionis caussam praeberet, pacta ab eo facta, quae non satis considerate Toletanus approbauerat, rata habuisset, nouum denuo instrumentum ea de re confici mandauit, quo ditionem Senensem iure Imperij ad se deuolutam Philippo F. concessit, et resciscis pactis a Cosmo conuentis supremum ac merum in eam rempub. imperium a ciuibus ipsis in se translatum eidem attribuit, et aedificandarum arcium et quarumuis aliarum rerum, etiam citra senatûs ac populi consensum, ordinandarum potestatem fecit. ius insuper ciuis Toletano specialiter concessum, et vt in senatim, cum vellet, veniret, et quod sibi videretur, in medium proponeret, atque in omnibus negotijs Prioris, sicuti vulgo vocant, auctoritatem obtineret. id facere pronum fuit Caesari, insessa a praesidiarijs ciuitate; nec deerant etiam ex ciuib. qui libertatem mallent, qui non aliter Florentiuorum ac Cosmi iugum, quod summopere exhorrescebant, executi posse


page 441, image: s441

dicerent, et oppida ac castella suae ditionis a Cosmo possessa recuperari, quam si resp., quae se defendere per se non posset, in Philippi potentissimi principis manus se sponte traderet, qui et a Cosmo occupata reposcere, et eos constitutis in Italia reb. aliquando in antiquam libertatem suo beneficio vindicare posset. quod cum in suam perniciem fieri videret Cosmus, tamen id prudenter dissimulabat, occasionem rei conficiendae opperiens, et quantum in se erat, res Caesaris et Philippi eius F., quorum partes sequebatur, ope consilio ac viribus adiuuabat. his difficultatibus cum Cosmus in Etruria et apud Caesarem conflictabatur, tum longe maioribus Romae distinebatur. nam statim vbi Paullus III inauguratus fuit, non pacifici patris, sed indulgentissimi in suos patrui specimen dedit, et rerum nouarum suspicionem Caesari atque ijs, qui Caesaris partibus addicti erant, non exiguam iniecit. itaque et moxa Cosmo Matthaeum Stendardum Caroli Carafae sororis F. qui tanquam exul Neapolitanus cum alijs Florentinis captiuus iam longo tempore detinebatur, superbe reposcit: cum que eum facile a Cosmo ac Toletano, qui tunc Caesaris negotia in Etruria administrabat, obtinuisset, et Carolum ipsum Carafam, qui nostras partes sequebatur, et diu sub Strozzio militauerat, ac nuper Herculis portum defenderat, mox cardinalem creauit; superbo et alieno a quiete ingenio hominem, et belli potius quam pacis artibus innutritum. euocauerat et Alfonsum Carafam Montorij comitem Caroli fratrem, mitiori quidem ingenio virum, sed non minus propagandae familiae vel cum aliena iactura cupidum: quem paullo post remoto ab ecclesiae oubernaculis Vrbinatium duce, traditis sollemni pompa insignibus ac scipione, summae rerum praefecit. tunc et Camertium principatus, quem Iulius III Balduino fratri ac Fabiano eius F. destinato Cosmi genero concesserat, ei adem ptus et ecclesiae patrimonio restitutus, pro missis eiusdem reditûs possessionibus. accidit et tunc vt admodum exulceraretur Pontificis animus ex hac occasione, quod Io. Franciscus Iunius exul Florentinus indigne per conductos sicarios occisus Romae fuerat; de qua caede cum quaereretur, culpa seu suspicio in Auerardum Serristorium Cosmi apud Pontificem oratorem recidebat: quem vero simile fiebat, curasse, vt generosus vir ac libero ingenio praeditus ciuis, proindeque Cosmo hero formidolosus, de medio tolleretur. cum igitur Cosmus cum Pontifice egisset, vt Rodolphi Baleoni in agro Perusino possessiones ab Hadriano fratre, dum sedes vacaret, occupatae Rodolphi filijs, quorum tutelam susceperat, restituerentur; id quidem ab eo impetrauerat, sed nihilo minus cardinalis Carafa postea contradicente res confici non potuit: nec contentus ille beneficium a patruo concessum denegasse, vltro etiam Cosmum monuit, vt archiepiscopatûs Florentiae vectigalia, quae propter Antonij Altouiti archiepiscopi exulis crimen ptochotrophio addicta fuerant, ipsi Altouito restituerentur. lis etiam mota Io. Francisco Balnei comiti ex nobili Vidorum familia, qui semper Cosmo militauerat, propter pecuniam in Caesenate agro Pontificiae ditionis Gallis adem ptam, et ipse Romam citatus est; qui cum ad vadimonium non responderet, neque ad diem dictam compareret, etiam proscriptus est: ob idque postea Ascanio Corneo, qui Clusij, vti diximus, captus nuper cum Lansaco Florentiae captiuo permutatus fuerat, negotium datum, vt cum X peditum vexillis proscripti castella occuparet. missus et cum eo i Antonius Carafa Pontificis agnatus, cui bona illa donata erant, qui per Picenum profectus, Ancona Ariminum machinas per mare deportandas curauerat. suspicio erat Cosmum clam Balnei comitem adiuuare, Castro caro, quod in vtriusque confinibus est, nouo milite firmato. quod cum pernegaret Cosmus, tum captis aliquot nullo negotio comitis locis, constitit, Cosmum Pontificis metu medium se eo in bello gessisse. postremo Montis-belli oppidum et mox arxa Pontificijs capta diffugientibus praesidiarijs, et ita omni bonorum possessione exutus Balnei comes, dissimulante iniuriam Cosmo, ne se intem pestiuo bello immisceret. cumque Pontifex seueris admodum edictis propositis vetuisset, ne quis suae ditionis alteri principi nisi impetrata a se licentia militaret, Leonidas Malatesta et Iacobus eius F. ac plerique alij proscriptionem veriti Caesarem et Cosmum deferuerunt; solus M. Ant. Reatinus, qui Castrocaro cum delectorum vexillo praeerat, Pontificis edicta


page 442, image: s442

contempsit, et in Cosmi fide constanter permansit. haec leuia in speciem initia cum suspectam Carafarum ambitionem Caesari et Cosmo reddebant, tum vero noui motus repente in vrbe exorti omnia miscuerant. horum haec origo fuit. Sanflorianus comes Sfortiae gentis princeps, qui cum Guidone Ascanio Cardinali, et Alexandro Camerae, vti vulgo appellant, clerico fratribus partes Caesarianas semper secutus fuerat, sedulo cum Carolo Hierosolymitanae militiae per Langobardiam praefecto et Mario nuper capto alteris fratribus egerat, vt regem desererent, et tutiori fortunae fortunas suas crederent; idque ipsis facile persuaserat, postquam captis Senis maiorem Sfortiae gentis bonorum partem in Caesaris potestatem venire necesse erat. sed Carolus, qui sub Henrico merebat, et III triremeis optime instructas Massiliae habebat, ante omnia petebat, vt priusquam a regis obsequio discederet, duas saltem triremeis in Caesaris portum aliquem posset subducere, ne nudus et inermis ad eum transijsse videretur. id quo sine suspicione perficeret, Centumcellas Pontificiae ditionis oppidum eas euocauerat, quae eo mox regis permissu et Nicolai Alamanni ductu, cui illas rex commendauerat, appulere. statimque Alexander Caroli frater, cum triremeis a fratre emisse diceret, deiectis inde Gallis et spoliato omni imperio ipso Alamanno sui iuris illas fecit; neque tamen eas inde deducere potuit, quod excitato tumultu P. Capuanus arcis praefectus, expostulante de iniuria apud ipsum Alemanno, ne inde exiret, portu clauso prohibuerat. verum interea rei certior factus cardinalis frater, antequam de ea Pontifex quidquam resciret, per Io. Franciscum Lottinum, qui ei ab epistolis erat, hominem fidum ac diligentem a Io. Montorij comite diploma ad Centumcellensis arcis praefectum impetrat, quo ille iubebatur Alexandrum cum triremibus libere dimittere, qui propere a ccepta a praefecto licentia, cum ijs Caietam, atque inde Neapolim ad Bernardum Mendozam profectus est. id vbi per oratorem regium Pontifex cognouit, immane quam commotus est imperiosus senex, qui pro illustriss. familiae decore, cui iniuriam factam existimabat, pro innata animi magnitudine, et dignitate ac potentia sibi ab IESV CHRISTO credita, statim cardinali Sanfloriano sub seuera interminatione mandauit, vt triremeis quamprimum reducendas et Alamanno restituendas curaret: Alexandrum vero citari iussit, vt tam audacis facti rationem redderet. hoc veluti classico, quasi iam bellum Pontifex denuntiasset, excitati exules Neapolitani ac Florentini et ex alijs Italiae partib. magno numero Romam momento confluxere, inuitante eos cardinali Carafa, homine inquieti ingenij, et qui alio qui inueterato odio Hispanos prosequebatur. is siquidem cum Caesari belli Germanico militaret, suborta de captiuo quodam controuersia ab Hispano iniuria lacessitus, cum apud Albanum expostularet, et vt sibi honorifica duelli ratione satis fieret, ab eo peteret, non solum non auditus est, sed et ignominiose repulsus; cumque ob id in Italiam relicto exercitu se reciperet; Tridenti Caesaris iussu retentus fuit, nec prius dimissus, quam postquam idonee cauisset de non prouocando ad certamen aduersario, professus plene sibi ab eo satisfactum. ab eo tempore semper a Caesaris partibus alieno animo fuerat, et contracta cum P. Strozzio arctissima amicitia, quantum poterat, patrui animum natura per se praecipitem suspicionib. implebat, et contra Hispanos instigabat, his accedebant et priuatae ipsius Pontificis iniuriae, dum priuatus esst, a Caesare acceptae. eae erant, quod dum archiepiscopus Theatinus esset, et postea Brundusinus, atque in publico regni consilio Senator, inde missus a Pontifice in Angliam legotus, igno miniose Senatoria illa dignitate a Caesare nulla iusta de caussa spoliatus fuerat: quod in cardinalium collegium allectus a cubiculario suo Hispano venenum sibi paratum deprehendisset: quod dum libere more suo in consistorio sententiam diceret, Caesarem vt ad Protestantium caussam conniuentem, atque adeo tanquam haereticorum fautorem perstrinxisset. id namque Caesar ad animum reuocauerat; factumque ex ea re fuerat, vt ipse archiepiscopatu Neapolitano donatus, longo tempore a Caesaris ministris, quo minus in possessionem mitteretur, et libera eius iurisdictione vti posset, prohiberetur. recens etiam adhuc erat memoria intercessionis Caesarianorum, qui hihil non fecerant, vt electionem eius impedirent, haec ille animo repetens, nec


page 443, image: s443

satis perpendens quam a pecunia, milite, ac ceteris rebus ad bellum necessarijs imparatus intempestiue arma sumeret, dum suis plus nimis auscultat, damnoso se iuxta atque iniusto bello et amicos suos implicuit. et quamuis Marius Sfortia cardinalis fratris iussu, vt quoquo modo iritatum Pontificis animum placaret, ad Mendozam profectus esset, et periculum fratris veritus, eum vrgeret, vt triremes ab Alexandro fratre abductae Centumcellas reducerentur, quod et factum est: nihilominus cardinalis Carafa, vt omnem conciliandarum rerum rationem tolleret, fama sparsa de coniuratione contra Pontificem in Camerarij aedibus inita, eum ad se Pontificis nomine vocatum, statim currui impositum in Hadriani molem sub custodia misit. eodem tempore et comprehensus Camillus Columna, in speciem quod cum Sarriae marchione oratore Caesareo, et Cincioni comite, qui Philippi nomine ad obsequium pro more deferendum paullo ante in vrbem venerat, frequentia ac secreta collo quia habere diceretur; revera, quod licet eum omnium rerum, quas in se patratas dicebat, ignarum sciret: quia tamen verebatur, ne cum vir strenuus esset, et praecipuum Columniae familiae columen, Pontificibus semper infestae, aliquid in Caesaris gratiam nouaret, iccirco illum Gabijs dolo accitum et captum in artam custodiam coniecit. Iulianum item Caesarianum et Ascanium Corneum ob easdem suspiciones sibi inuisos vadibus datis vrbe discedere prohibuit. Carafarum voluntati contradicebat Iosephus Cantelmus Popolij comes proxima Pontifici cognatione iunctus, et siue consilio siue suarum rerum, quas ipse in Caesarea ditione possidebat, cura inductus, eos a bello dehortabatur, ob idquea cardinali Carafa iniuriose increpitus, petita a Pontifice venia in regnum ad sua reuersus est. nec multo post Mutius Tuttauilla praetorianorum praefcctus, et cum eo IIII cubicularij a munere suo remoti sunt, quod in suspicionem venissent, quasi contrariae parti fauerent. interea delectus passim per Vmbriam optimo milite fecundam et Picenum haberi cepti et datum negotium Vrbinatum duci, misso ad eum Laurentio Vascone XVI Kal. Septembr. vt VI OIO peditum, CCC, equites in Vmbria conscriberet, quos, cum opus esset, Romam secum adduceret. iussus et vrbe excedere Hippolytus Atestinus Cardinalis, qui regis negotia Romae administrabat, quod sicuti a Carafis iactabatur, luxuriosius Romae viueret; re vera ob aemulationem, quod Pontifici in adipiscenda suprema dignitate aduersatus fuisset. aliam tamen ignominiosae adeo missionis caussam commentus est Cardinalis Carafa, cum factum apud Herculem Ferrariensem fratrem et ipsum Hippolytum excusaret. nam aduersariorum artibus, quas ipse nondum detegere aut anteuertere potuerit, persuasum Pontifici dicebat, ipsum iusto maiora animo consilia agitare: idque, vti coniectari se aiebat, Pij Carpensis cardinalis astu factum, qui veteres inimicitias cum Ferrariensi exerceat, et ne ad potiorem fortunam olim perueniat maxime reformidet, quod ex Caesarianorum litteris constet; ipsum vero Carpensem ea de re cum Io. Bellaio cardinali communicasse, homine ambitioso, qui amoto Ferrariensi, duorum alterum aut etiam vtrumque consecuturum se speret; vt aut rerum Gallicarum summam ad se contrahat, aut aliquando summum pontificatum adipiscatur, cuius spem ei fecerit Carpensis. Bellaium Gallici nominis studio sissimum summo odio prosequebatur cardinalis Lotaringus, eoque instigante cardinalis Carafa illum; quod arcta cum Carpensi familiaritate viueret, apud regem traduxerat, ac suspectum postremo reddiderat, adeo vt regij procuratores ipsius opera non amplius vterentur, et omnia regis negotia Romae clam eo peragerentur. captus et tunc Carafarum iussu a Bononiae vicario Bresigni Abbas Hispanus qui Philippo inseruiebat, cum dispositis equis Medioland Neapolim tenderet, et iniuriose reseratae Albani litterae, quibus iactabant Carafae palam fieri fidem coniurationis ab Hispanis contra Pontificem Sfortianorum ope initae. Romam et vocatus M. Antonius Columna Ascanij F., verum a Ioanna Arragonia matre monitus, quae ad eum binos nuntios diuersis vijs Marinum miserat, non comparuit, sed ad muniendum Pallianum animum appulit. quod tamen mox munitionibus nondum in eam altitudinem exstructis, vt locus defendi posset, discedente Columna Carafis ab oppidanis deditum est. captum continuo Neptunum Columniae itidem ditionis


page 444, image: s444

ad mare oppidum. interpellatus et in carcere Sanflorianus cardinalis Paulli Iordani Vrsini auunculus ac tutor, vt Bracianum arcem in Pontificis manu consignaret et auctor fuit Vrsino Cosmus, qui ei sub id tempus Isabellam alteram ex filiabus in matrimonium dederat, vt accepta a Carafis cautione arcem traderet, et qua posset ratione Pontificem sibi placatum haberet. haec funesti non solum Italiae, sed praecipue rebus nostris belli initia fuere, in cuius societatem cum frustra Carafae Senatum Venetum pertrahere tentassent, re Romae cum Io. Auansono oratore regio et Georgio Armeniaco cardinali communicata et pactis confectis Hannibalem Oricellarium, cuius auunculus Io. Casa ab epistolis et arcanis Pontifici erat, in Galliam ad regem mittunt, qui eum de rebus omnibus edoceret, et ad foedus cum Pontifice percutiendum sollicitaret. iamque III OIO peditum Romam conuenerant, et regis procuratores Carafis concesserant, vt, dum ampliora mandata a rege haberent, interim equitatu Gallico, qui sub Octauij Farnesij ductu Parmae et Mirandulae erat, ad praesentem belli necessitatem vti possent. quod consilia Cosmi in Etruria magno pere conturbabat, qui nihilo minus apud Toletanum instabat, vt educto exercitu Creuolium nuper captum, et vnde infestis excursionibus nostri cottidie praedas agebant, quamprimum reciperetur. VIX Germani induci potuere, vt Senis exirent. tandem cum III Hispanorum vexillis, stipendiorum breui persoluendorum certa spe, vt sibi videbantur, pleni eo profecti sunt, Sanfloriano exercitûs duce. impetus ad oppidum factus post violentam verberationem cum acriter a nostris repulsus esset, amissis plus L ex optimis quibusque, tandem praesidiarij qui nullam auxiliorum spem viderent, inde se noctu proripiunt, et oppidum vacuum hosti relinquunt, qui eius moenia mox solo aequari iussit. inde Sanflorianus adhuc fratrem cardinalem ob non restitutas triremeis in carcere detineri, frustraque fuisse Marium fratrem, qui eas a Mendoza reposciturus Neapolim profectus fuerat, ipse ad Albanum bello Subalpino occupatum, et tunc ad Sturae-pontem cum Io. Baptista Castaldo et Meleniano de belli ratione consultantem, dum Volpianum a nostris obsidebatur, contendit, et triremeis ab eo impetrauit, quibus Centumcellas reductis, Pontifexa Cardinalium collegio exoratus Camerarium, postquam CC OIO aureorum depositis, idonec Carafis cauit, carcere emitti iussit. interea Cosmus per Sanfloriani absentiam, ne Clanij vallem praesidijs nostris exhauriret, et securiorem ad vrbem summa omnium rerum inopia laborantem accessum redderet, Chapino Vitellio mandauerat, vt educto exercitu Clusium adoriretur, et inde Sarteanum peteret. in itinere occupatum Corsinianum, quod toties captum ac receptum, ne rursus in nostrorum potestatem deueniret, moenibus omnino nudatur. interceptae tunc et a Radosio comite Epirota litterae a Senensi quodam, qui Radicofanij erat, seu verae, seu de industria scriptae Cosmi consilia interpellauerunt. ijs significabatur, Radico fanium non ita munitum esse, quin si hostis vireis illuc verteret, loco facile potiri posset. fides habita litteris, et quoniam non minoris momenti oppidum illud videbatur, quam si Clusium aut Sarteanum peteretur, quippe quo capto montanus tractus, qui ad Montem-Ilcini pertinet, et Petiliano a Castro in Etruriam ingressus obstrueretur, ex Cosmi consilio Vitellius exercitum eo duxit. per salebrosos amfractus cum VIX IIII tormenta Arretio deduci potuissent, ruina edita impetus factus, sed ita lento pede Italis et Hispanis in murum enitentibus, vt facile repulsi sint, frustra ducibus praeeuntibus, et eos ad virtutem exemplo, vocibus, ac postremo minis incitantibus: bis tentatum oppidum: cum tertio Vitellius impetum a diuersa parte facere instituisset, Germanis operam suam spondentibus, hinc exercitum deduci Cosmo placuit, praecipitante iam Octobri, et crebris superuenientibus pluuijs. tunc pulcerrimam nostris oblatam occasionem ferunt rerum Etruscarum scriptores, qui Senas eo angustiae redactas memorant, vt quamuis summa diligentia ac magnis sumptib. annonam Apulia et Sicilia per mare Liburnum aduectam in vrbem cottidie comportari curaret Cosmus, VIX XV dierum comeatus in ea superesset; vt nulli dubium fuerit, si copiae, quas nostri ab Octauio Farnesio ac vicinis in Etruria praesidijs cogere poterant, quasque in eam rem Pontifex, qui iam tum cum rege consentiebat, commo daturus


page 445, image: s445

credebatur, eo conuenissent; quin Senas longe maiori facilitate, quam captae fuerant, in potestatem redacturi fuissent. tunc B. Mendoza, qui dum Albanus aduentaret, summae rerum in regno praeerat, ad Pontificij limitis fineis cum VIII OIO peditum et OIO IO equitibus venerat, vt terrorem pontifici ac Carafis, antequam bellum Philippo denunciassent, intentaret, et eos a consilijs iam captis, sed nondum patefactis, hac ratione auerteret. et quidem initio Pontifex siue taedio, siue poenitentia duci visus est, delectisque ex cardinalium collegio negotium dedit, vt viam concordiae inter duos potentiss. principes sarciendae inirent: ac ne quam interea Albano de se quicquam inclementius cogitandi ansam praeberet, seuere edixerat, ne quis in sua ditione delectus haberet, atque Octauio Farnesio, qui regi adhuc militabat, mandauerat, vt copias quas Castri et Petiliani habebat, quamprimum dimitteret, qua re ille indignatus, qui alio qui iam dudum regi succensebat, quod bello Etrusco minime praefectus fuisset, Parmam concessit, et deserto rege cum Caesare ac Philippo Albani interuentu postea transegit. cum in eo esset Pontifex, vt ambigeret, bellumne susciperet, an pacis rationes sequeretur, cardinalis Carafa, qui nihil aeque ac quietem oderat, nostros incitat, vt renouata iniuriarum memoria, quarum Pontifex tenacissimus erat, et periculi magnitudine proposita, leuem ac nutantem senis animum impellerent. ita igitur factum sane non difficile, vt Pontifex aliena a pace consilia mallet: quam ad rem aptissimo instrumento vsus est Carafa, pertentata iampridem cardinalis Lotaringi, quem familiariter nouerat, voluntate, itaque repost Hannibalis Oricellarij in Galliam aduentum in regis consilio deliberata, Annas Momorantius matura aetate vir, et proinde ab omni vanitate alienus, ad haec similium fraudum non ignarus, id sibi intempestiuum videri et a rerum praesenti statu abhorrere dicebat; quipperes ita se habere, vt aut pax, aut induciae cum Caesare et eius filio propediem fiant, quas aut violari, aut non citra culpae nostrae inuidiam solui necesse sit, si arma protegendi Pontificis colore, in Italiam, vbi cum Philippo pax conuenerit, transferantur; itaque sustinendam deliberatio nem, dum constet, quem exitum negotium de pace cum Caesare Anglorum interuentu facienda sit habiturum: siquidem illud multo maioris ponderis esse, et maius ad res Gallicas firmandas momentum habere. heic Lotaringus cardinalis homo inquieto ac rerum nouarum cupido ingenio, et si ferociam bellicam demas, Carafae ipsi non absimilis, cum iamdudum transcripto in suam familiam Andegauensium nomine, vna quoque spem de rebus in regno Neapolitano ad priuatae familiae suae amplificationem stabiliendis concepisset, et si bellum in ijs partibus susciperetur, eius summae praefectum iri Guisium fratrem certo sciret, multis verbis adeo propensam Pontificis voluntatem laudauit, nec occasionem tam pulcram omittendam esse censuit, propagandi in Italia imperij, quod olim Pontificum beneficio acceptum, Galli facile recuperaturi essent eodem fauore adiuti, atque inprimis Pontificis illius, qui summo loco in eo regno natus, intermortuas Andegauensium factiones vel sua auctoritate esset suscitaturus. quod de pace cum Caesare et eius filio facienda obijciatur, non tanti esse, vt incerta pro certis amplecti ij debeant, quos dignitati ac nominis Gallici amplitudini studere potius, quam hominum opinionibus inseruire par sit. addita ad haec adulatoria permulta, quae regis rerum successu elati animum a Guisio et aliis Guisio fauentibus circumsessum facile impellerent, haut multum renitente Momorantio quamuis rem minime probaret, qui et ipse aulicae adulationi assuetus pessima aemulatione, cum de infelici eius belli exitu, quâ erat prudentia, vere ominatus eius inuidiam in Guisianos aliquando deriuatum iri speraret, regi contradicere noluit. cuius consilij astutioris quam melioris postea eum poenituit, cum bello induciis ruptis et potiore Gallicarum virium parte a Guisio in Italiam traducta, ipse infeliciter ad Quintini Fanum pugnauit, et ob id maiore, quam qua aemulum onerare voluerat, inuidia conflagrauit, vulgo facta ex rerum euentu magis, quam ex veris caussis metiente. missus itaque ad Pontificem Lotaringus, qui assumpto Lugduni Cardinali Turnonio Romam profectus est mense VIIIbri, vbi Turnonium potius negotij participem, quam suasorem aut adstipulatorem habuit, qui


page 452, image: s446

eadem de funesto hoc bello auguratus non eodem, quo Monmorantius, animo id dissimulauit, sed profusis vbertim lacrimis Galliae futuram calamitatem iam tum deplorauit, Deum contestatus, culpaque in Lotaringi seu vanitatem seu ambitionem reiecta, ac factum postea apud plerosque magnos viros et fide dignos saepius ex cusauit. sub id tempus diploma euulgauerat Pontifex, quo decernebatur, vt cui iure episcopatus Ostiensis obuenisset, is collegij decanus esset, ob eamque dignitatem ceteros etiam se antiquiores Cardinaleis anteiret. eo fiebat vt Turnonius salua dignitate Romam venire se non posse existimaret, ne infra Bellaium, cui ea dignitas obuenerat, quem ordine praecedebat, sederet. propterea diu Lugduni haeserat, donec crebris Carafarum litteris expugnatus rex Turnonio, vt nihilominus se in viam daret, enixe mandauit. tandem percussum foedus, sed secreto, ita vt cum Lotaringus Roma abiret, re infecta discedere videretur. missus mox Lud. Sangelasius Lansacus, qui foederis conuentiones ad regem perferret, vt eas approbaret, et interposito decreto ratas haberet. Lotaringus vero per Ferrariam iter habuit, et Herculem affinem suum de ijs omnibus, quae Romae egerat, diligenter edocuit, quippe quem iam eadem vanitate, qua regem impulerat, et ipsum licet iam affecta aetate in perniciosissimi belli societatem pertraxerat. inde Venetias profectus cum eadem de re in Senatu egisset, suppressa semper foederis iam icti veritate, ibi demum sibi rem cum viris esse sensit, qui contenti bonam erga regem voluntatem suam testari, de cetero ab omni belli ratione se prorsus alienos esse ostenderunt. capita autem foederis, quod penes me integrum habeo, haec praecipua fuere. rex Christianiss. fidem obliget, protecturum se Paullum IIII et S. S. contra omneis vim inferenteis, cuiuscunque conditionis sint, etiam supremae, et hanc praecipuam in belli per Italiam gerendi aut suscipiendi ratione curam sibi fore promittat: cardinalem Carafam, Io. Montorij comitem, et Antonium Carafam ac eorum heredes in clientelam suam suscipiat, et loco bonorum ijs ob huius belli caussam ademptorum, idoneas possessiones in Italia aut Francia attribuat. foedus perpetuum sit inter regem, Pontificem et R. S. tam ad inferendum quam ad sustinendum bellum per totam Italiam, excepta Subalpina regione, quae his pactis comprehensa non intelligatur. Romae aut Venetijs quingenta aureorum OIO deponantur, a rege quidem CCCL, a Pontifice vero CL intra mensem Februarium proximum in belli sumptus? in cuius vsum X aut XII OIO peditum externorum, cum opus erit, in Italiam rex summittat, cum IO cataphractis ac totidem leuis armaturae equitibus, quibus vniuersis aliquis principali dignitate praeditus, a rege praeficiatur: quibus verbis designa batur Guisius cardinalis Lotaringi frater. vicissim Pontifex X OIO peditum, aut minorem numerum, prout belli necessitas exiget, et OIO equites suppeditet, qui ex deposita pecunia alantur; comeatum et liberum transitum regijs copijs praebeat. tormenta instructa, et cetera ad belli vsum necessaria, quam multa et quotiescunque necesse erit et poterit, subministret. belli initium a regno Neapolitano aut Etruria, prout commodius videbitur, fiat, et si res exigat, in Galliam etiam Cisalpinam transferatur. Cosmo bellum inferatur, ad id, vt Florentinorum resp. in libertatem antiquam vindicetur. nemo exfoe deratis cum communibus vtriusque aut alterutrius partis hostib. pacem faciat inscio altero et non consentiente. Venetus senatus hoc foedere comprehendatur, et alij quicunque principes, qui pro libertate Italiae foederi subscrpiserint. conuentum item, vt recuperato Neapolitano regno Pontifex vni ex liberis regijs, excepto Delfino, illud vniuersum attribuat, praeter Beneuentum, et eius territorium, quod Pontifex sibi sumet. ditionis Pontificiae limes ad Germani Fanum ab vna parte, ab altera ad Lirim vsque porrigatur, et trans Apenninum ad Piscariae vsque flumen, ita vt om nia loca, quae citra fineis illos in Samnio et Campania iacent, et in ijs Caieta ciuitas ad Pontificiam ditionem in posterum pertinere intelligantur. census, qui quotannis horum regnorum ratione Pontifici penditur, vsque ad XX OIO aureorum augeatur: is qui beneficiarium a Pontifice regnum accipiet, omnia tributa, onera, angarias, et cetera huiusmodi a Caesarianis et Hispanis imposita reuocet, et res ad antiquam pensitationum rationem reducat. proceres regni, nobiles, ac ceteros, quod Gallicas partes secuti sunt, bonis, priuilegijs et immunitatibus priuatos restituat,


page 447, image: s447

nullum in rebus sacris sibi ius vindicet, nisi in ijs, quae ad ipsum tanquam patronum pertinere iudicabuntur. iurisdictionem ecclesiasticam edictis, appellationibus, aut alia quauis ratione non interpellet; nec quominus annona libere Romam importetur, prohibeat. obediens sit, et fidem Pontifici seruet, atque in vsum belli CCCC cataphractos equites et II triremeis omni re instructas suppeditet. exules Pontificiae ditionis in beneficiario regno non receptet, vt nec pariter regiae ditionis exules Pontifex in suo territorio, excepta Roma, quae communis omnium patria est. S. R. possessiones XV OIO aureorum annui reditûs in Sicilia attribuantur: Montorij comiti vsque ad XXV OIO aureorum annui reditûs bona in regno assignentur, quae libere ac pleno iure possideat, et de quibus ipse ac heredes libere testari, contrahere, et quouis modo vti frui possint. Antonio item Carafae possessiones XXV OIO aureorum annui reditûs concedantur. primo quoque tempore rex Christianiss. filium in regnum mittat, vt in eo educetur, et donec adoleuerit, et ad legitimam aetatem, qua rebus suis superesse queat, peruenerit, deligantur a rege ac Pontifice viri idonei, qui regnum administrent. rex beneficiarius aut eius heredes ac successores in Caesarem, regem Romanorum, in Galliae Cisalpinae principem et Etruriae aut denique in Franciae regem assumi non possit: quod si contigerit, regnis ac dominijs huiusmodi quamprimum renunciare teneatur; et si renunciare nolit, omni horum beneficiariorum regnorum iure excidat, et ipso facto priuetur. si vero is propter aetatis imbecillitatem non ita cito in regnum miti possit, interea res publicae per homines a rege ac Pontifice deligendos regis pueri nomine administrentur, qui regi ac Pontifici iusiurandum praestent, se omnia sincere ac fideliter ex eorum voluntate gesturos. si per aetatem puer rex fidei iusiurandum Pontifici praestare non possit, rex pater filij nomine illud praestet, ea forma, qua nuper Iulio III praestitum est; quod postea, cum ad legitimam aetatem peruenerit, rex beneficiarius ratum habeat, et ipse denuo, si opus sit, iuret. liceat Pontifici ad annonam subleuandam in Sicilia ad X OIO mensuras frumenti omni onere ac tributo liberas, cum volet, emere, et Romam transportare; caueatque rex, vt nulla mora a praefectis aut impedimentum interponatur, quominus ad primum postulatum id citra fraudem confici possit. haec per Lotaringum et Carafas Romae acta XVII Kalend. Ianuar. cum Ferrariensi vero iam ante XVII Kalend. Xbr. conuenerat, vt foedere cum Pontifice icto, ei exercituum imperium committeretur per omnem Italiam, praeterquam in Subalpina regione; et ipse amicos regis pro amicis, hosteis pro hostibus sine exceptione habere teneretur. si vero regi ita videatur, aliquem principali dignitate praeditum ex Gallia mittere, is per Ferrariensis absentiam exereitibus praesit. liberum regio militi transitum praebeat Ferrariensis per suae ditionis loca, et comeatu iuuet; contra hosti transitum neget, nec comeatum praebeat; in singulos menseis II OIO aureorum pensio ei a rege dependatur. rex in clientelam Ferrariensem et eius loca omnia, quae nunc possidet, quaeque porro possessurus sit, accipiat, et vt sua protegere teneatur; in eam rem C cataphractos equites, quorum Ferrariensis imperium habeat, more in regno recepto, rex alat; insuper CC leuis armaturae equites, et II OIO peditum. praeterea CCC aureorum millia deponantur; quae si ex pecunia regia minime repraesentari possint, a mensariis mutua sumantur: recuperato XX OIO aureorum annui reditûs, Etruria vero in potestatem redacta XV OIO, si Mediolanense imperium recipiatur, L OIO possessiones ei attribuantur, et Cremona pignoris loco in eius manus consignetur: ipse vicissim tormenta instructa, puluerem ac pilas subministrare teneatur: liberumque sit ei Camillum Columnam ad regis parteis pertrahere, et eius opera in eo. bello vti, rexque ei CCC aureorum in singulos menseis pensionem eo casu persoluere teneatur. dum haec Ferrariae ac Romae agerentur, Cor. Bentiuolius Ilcim monte egressus Otterium et Montalionem Sinolfi patricij Senensis castella, qui nuper a Fr. Toletano persuasus a rege defecerat, necopinato intereipit, eoque facto cum ingressus ex Latio in Etruriam aperiretur, opinionem conceperat Cosmus, non omnino vana esse, quae de Senarum obsidione Romae et inter Gallos iactabantur, ciuitate praecipue ita afflicta ob


page 448, image: s448

paenuriam et praesidiariorum insolentiam, vt exiguo negotio expugnari posse videretur. itaque centum aureorum millia mutua a Philip. Angliae rege petierat in huius belli vsus: et cum sub id tempus Toletanus Senis ex morbo decessisset, Franc. Mendoza cardinalis Burgensis vrbi a Philippo praepositus est, qui eius nomine LX OIO aureorem numerari iussit, ex quibus XX OIO ad paupertatem ciuium subleuandam erogarentur, reliqua in belli praesentis sumptus expenderentur. ea ratione, tum etiam ob pietatis opinionem cum sibi miserorum ciuium beniuolentiam aduentu suo conciliasset Burgensis, longe aliam consiliorum cum Cosmo viam iniuit quam qua vsus fuerat Toletanus Cosmo affinis, et qui eius rebus haut dubie fauebat. verum eas difficultates, quae inde nascebantur Cosmus eadem, qua hactenus vti consueuerat, dissimulandi prudentia superauit. post Volpianum captum et Sturae-pontem frustra a nostris tentatum, Albanus dissoluto Gallico exercitu per praesidia suos distribuerat, et Bernadinus Mendoza, quem ad Pontificium limitem venisse diximus, cum suis recesserat, ac Philippus sub id tempus Carcilassum Vegam ad Pontificem miserat cum litteris prolixae beniuolentiae plenis, vt omnem suspicioso seni res nouas moliendi caussam praecideret. Pontifex quoque, quod hiems instabat, militem suum in hiberna distribuerat, et Paliano, Neptuno, et Anagniae muniendis intentus se continebat; cum Cosmus quamuis intem pestiuo tempore, ne nihil agere videretur, accepta a Philippo ea, quam dixi, pecunia, vt illatam in Sinolfanorum castellorum occupatione iniuriam vlcisceretur, exercitum educit Sanfloriano duce, qui Serris in itinere receptis, Clusium versus procedit, ac Sarteanum primum aggreditur. id a Gallo duce et Faustino Camerte homine strenuo tenebatur. deditionem facere iussi cum recusassent, admota VI tormenta, quorum displosione deiectis oppidi muris praesidiarij et oppidani quidam in arcem confugerunt, et locum vacuum hosti reliquere; quo direpto maius negotium in arce capienda fuit: quae si in nostrorum potestate remaneret, nullum operaepretium factum videbatur. difficultatem faciebat, quod ab ea solum parte, quae intra oppidum est, verberari arx poterat, quippe ceteris partibus, quae extra erant, ab impetu hostili ob situm securis. itaque domibus, quae ex arcis aduerso intro sunt, terra oppletis, Sanflorianus continuo in eas tormenta imponi iubet, et inde displosionem in arcem fieri: quo animaduerso nostri munimentum cum fossa post murum excitant. edita ruina et facto impetu hostes magno cum damno repulsi sunt; neque propterea ab obsidione discessum est; sed conscripto nouo milite, et Politiano ac Luciniano deductis tormentis, Hispanis item Orbitello atque Herculis portu euocatis, cunei acti sub maiore propugnaculo, egregiam operam nauante Friderico Montacuto, qui Italis praeerat. tandem cum nulla auxiliorum spes obsessis affulgeret, et iam annona deficeret, nostri ad deditionis condiciones descenderunt, cum prius intellexissent Io. Gallardum, qui cum delectis hostium castra continuis excursionibus infestabat, cum suis caesum, et ipsum ab hoste captum. igitur vitam ac res saluas pacti, cum ijs Faustinus et aliquot e suis comprehendi nollent, conuentum, vt reliqui incolumes exirent, Faustinus cum suis in arce remaneret. CCCC omnino dimissi sunt, optime armis instructi. Faustinus nocte insequenti, vbi constantia sua socios retinere non posse se vidit, cum suis exit, et per media hostium castra, caesa Germanorum statione, Clusium incolumis peruenit. ita deserta arx Bombalino Arretino custodienda traditur, qui impetu ad eam facto mortis periculum adierat. capta mox Cetona, et alia vicina castella. dum Sarteanum oppugnatur, inter Clantianum et Clusium quoque pugnatum est, et Ioan. Bapt. Martinus suffoso equo captus cum duobus ordinum ductoribus, ac praeterea Philippus Alamannus in nostrorum manus deuenere. capti et ex nostris aliquot, sed nullius nominis. Clusium iam fere exacto [reading uncertain: page damaged] Xbri minime peti placuit, quod maioris difficultatis et dubij euentûs obsidio plena videretur, ijs, qui Sarteano dimissi fuerant, illuc profectis. sub id tempus Io. Iacobus Medicinus Meleniani marchio, cum paullo ante ex Subalpina regione Mediolanum redijsset, morbo ex longis vigilijs ac diuturnis laborib. contracto correptus VI Eid. IXbr. decessit, et XI Kal. Xbr. postea honorifice magna pompa et comitatu, cui Albanus ipse et primaria prouinciae nobilitas interfuit,


page 449, image: s449

funeratus est. is humili atque ignobili loco natus Bernardo patre, qui vectigalium, Mediolani redemptor fuerat, ex allusione mentito nomine se in Mediceam familiam insinuauit, et suae ac fratris Io. Angeli, qui Pontifex postea creatus est, fortunae faber exstitit, his fere initijs. cum in adulescentia magnum promptae ad quoduis facinus audaciae specimen dedisset, eoque nomine in Hieronym. Moroni familia non infimum locum teneret, Franciscus Sfortia vltimus Mediolani dux, cui nimia Monsignorini Vicecomitis apud populum gratia ac potentia merito suspecta esset, suggerente Morono ad ipsum Vicecomitem de medio tollendum eius et Ponzini ordinum ductoris opera vti voluit. patrata caede, vt facti inuidiam a se amoliretur Sfortia, Ponzinum, ne rei veritas vestigaretur, secreto interficiendum curauit, idem de Medicino facturus, nisi ille astum contrario astu elusisset. n am cum Moronus ei litteras ad Mussi munitissimae in Nouocomensis lacûs ripa, qua Heluetios spectat, arcis praefectum dedisset, specie vt eum in arcem reciperet, re vera, vt ipsum de medio tolleret, ille dolum praesentiens suppressis litteris alias summa arte confinxit, quibus tanquam Sfortiae mandatu scriptis praefectus ille in manus Medicini arcem tradere, et Mediolanum quamprimum proficisci iubebatur. hoc astu cum Mussiana arce potitus esset Medicinus, necessitatem Sfortiae iniecit, ne factum euulgaretur, autrem dissimulandi, aut aequis condicionibus cum eo transigendi. postea icto inter Regem, Venetos ac Pontificem clandestino foedere, ipse ob loci commoditatem de conducendis VI OIO Heluetiorum, foederatorum nomine, prouinciam suscepit anno huius seculi XXVI; quo in negotio auare eum versatum esse tradit Fr. Guicciardinus. biennio post ab Antonio Leua sollicitatus in Caesaris parteis transijt, et accepto pro Mussiana arce compensationis titulo Meleniano, vnde Meleniani marchio dictus est, ab eo tempore summis ac continuis in re bellica muneribus praepositus fuit. bello Pannonico peditatûs Italici praefectura, ac mox expeditione contra Geneuam a Carolo Sabaudiae duce suscepta, dein Germanico omnium maximo bello magnus tormentorum praefectus fuit. Parmensi item bello, et Etrusco, atque in Senarum expugnatione magnum nomen adeptus: quamuis eius mora ac lentitudine non mediocriter Caesat et Cosmus offendebantur, et Melenianum tanquam bellum illud cauponantem per litteras ac nuncios saepius interpella bant. fuit vir ingenio acri, sed subdolo, munijs belli obeundis impiger, robustissimo corpore, vigiliae et laborum admodum pa tiens, et si ferinam atque ad crudelitatem pronam naturam, inex plebilem denique alieni cupiditatem demas, cum maximis sui seculi ducibus comparandus. sed quamuis rapacitate vltra modum gauderet, rapto tamen honeste vtebatur; in exstruendis videlicet aedificijs, et domesticis sumptibus. idem plerunque aleae ludo dies noctibus continuabat: quod fortasse vituperandum magis ducerem, nisi militaribus viris hoc familiare esset vitium. cum corpus eius primo Melenianum deportatum esset, postea Pij IIII ipsius fratris iussu Mediolanum translatum, et regia magnificentia exstructo monumento honestatum, magnis sumptibus eo Roma ex monte Caelio aduectis stupendi operis columnis. mortuo Meleniano, et decedente ex prouincia Albano, Philippus ex Io. Bapt. Castaldi consilio Christophorum Madrucium Card. Tridentinum summae rerum praefecit, liberali et amoeno ingenio virum, qui VIIvirorum ac reliquorum Imperij principum etiam protestantium amicitia florens, magnum ad res in Germania gerendas momentum attulerat, et in maximis negotijs fidam operam Caesari nauauerat. huic attributus Piscariae marchio, qui rei bellicae sub ipso preaesset. constitutis igitur in Insubria et Subalpina regione rebus Albanus Genuam venit, et inde Liburnum delatus obuiam Cosmum et cardinalem Burgensem habuit, cum quibus aliquanto tempore collocutus, iam de foedere nobiscum icto certior, inde Neapolim deuectus est. antea nouus miles in Hispania conscriptus fuerat, et V OIO ex eo numero imposita nauibus in Italiam tendebant, cum Polinius Garda X triremium ductor, qui Lotaringum ac Turnonium cardinaleis Centumcellas portauerat, tempestate suborta abreptus in Corsicam ad Florentij Fanum defertur, vbi itidem haut longe a loco, in quem nostri successerant, Hispanica classis, quae nouos illos delectus Genuam deportabat,


page 450, image: s450

cum eadem tempestate abrepta cursum tenere non potuisset, appulerat. quorum de aduentu postquam cognouit Polinius, se aliquandiu continuit, tempus colligendis viribus sumens: inde impetu in necopinanteis facto, qui praedatorias Turcorum biremeis esse rebantur, facile eos in fugam vertit. depressae II naueis onerariae, quae quod grauiores essent, ceteras insequi non valuerunt. in ijs OIO fere Hispani erant, quorum maris hausta, pars in catenas coniecta est. eodem tempore Bona Sfortia Sigismundi Augusti Poloniae regis parens et Isabellae Ioannis Transiluani matris, filij pertaesa, Sarmatia relicta in Italiam venit, et honorifice Venetijs excepta est. obuiam frequens Senatus et C nobilissimae matronae in Bucentauro prodiere, ipsa inter Hippolytum Ferrariensem et Othonem Truchesium Augustanum cardinaleis media in Atestinas aedeis magna pompa deducta est: vnde paratam triremem conscendens in Apuliam ad Barium nauigauit; cuius vrbis possessio gentilitio Arragoniae gentis iure dotale et hereditarium illi erat. ibi solute et dissentiente a priore vita ratione postea vixit, consuetudine cuiusdam Papacaudae non satis honeste vsa, cui et omnia bona testamento praeteritis liberis reliquit, et ita fama ac bonis decoctis haut multo post in summa egestare et infamia decessit. mox et Franciscus Donatus Venetiarum princeps, cum annum et XI menseis dignitatem tenuisset, imbecillo admodum corpore morbi saeuitia extinctus est eum, quod in re frumentaria male versatus esset, et priuato commodo publicum posthabuisset, loco remotum scripsit Sleidanus, ex falsa relatione. quod condonandum ei alioqui diligentissimo scriptori, qui hoc in his schedis, quas paullo ante mortem congesserat, nec publicauerat, prodidit, certiora vtique proditurus, si longius ipsi vitae tempus Deus dedisset. nec tamen adeo a vero abludit; nam ob rem frumentariam male curatam, quod ex tribus capitibus in principum Venetorum iurisiurandi formula comprehensis praecipuum est, in summum populi odium eum venisse, at non dignitate motum esse, scripsit Ludouicus Guicciardinus. eius corpus ad Seruatoris condicum, cui Petri fratris pietate magnificum admodum monumentum erectum fuit. in demortui locum suffectus est Laurentius Priulus vir prudentia, ac morum probitate conspicuus, et litteris non mediocriter ornatus. Sub exitum anni stato tempore Pontifex creat cardinaleis Io. Siliceum Archiep. Toletanum, Bernardum Scotum Sabinum, Diomedem Carafam, Scipionem Rebibam, Io. Suauium Reumanum Vasconem, Io. Ant. Capisuccum, et Io. Gropperum Germanurn, de quo nonnihil supra diximus, qui dignitatem vltro oblatam, quam ceteri mortales plerunque ardentissimis votis ambiunt, rara hoc aeuo modestia et animi magnitudine, repudiauit. qua eadem modestia alter Germanus olim Episcopus Eistetensis, nomen non apponit Onufrius Panuinus, neque Alfonsus Ciaconus, ante XCIII annos a Pio II cardinalis creatus, beneficio remisso se excusasse proditur. etiam de Claudio Espencaeo Parisiensi theologo, et Io. Casa, qui Pontifici ab epistolis erat, in cardinalium collegium cooptandis tunc actum. vtrumque commendabat generis nobilitas et doctrina, quamuis diuersa. nam alter theologicis studijs innutritus, in professione sua consenuerat; alter eloquentia atque eleganter Etrusce ac Latine scribendi peritia vel cum antiquis comparandus, magna negotia sub Pontificibus summa sollertia gesserat, sed longe dispares vtriusque mores erant, cum ille sanctitate vitae ac morum castitate praestaret; hic seculi licentia ac loci, in quo degebat, libertate vsus libidinose fere vitam egisset. itaque ab aemulis vterque apud Pontificem delatus, Espencaeus quidem, quod quaedam perperam inter [corrected by hand, in the print: iter] concionandum de aurea, quam vulgo appellant, legenda locutus, cum ferream potius vocandam esse contenderet, postea publice recantare coactus fuisset, quod et a Ioanne Sleidano memoriae proditum est; alter, quod etiam carmine rem nefandam in iuuentute laudasse diceretur: sicque ob diuersas longe caussas vterque ab eadem dignitate summotus est. atque haec quidem in Italia eo anno acta. In Gallia vero antequam ceptum de pace colloquium solueretur, Rex post lustratum mense Aprili exercitum de exitu veritus copias omneis per Campaniae ac Picardiae limitem distribuerat, negotiumque dederat prouinciarum praefectis, vt quid consilij hostibus esset, per indicia et exploratores cognoscerent. cum igitur nunciaretur


page 451, image: s451

iam hosteis in armis esse, et ad XVIII OIO peditum, magnam partem ex indigenis, et ad III equitum, fama vero maiores res fingente, Giuacum conuenisse, duce Martino Cliuensium equitum tribuno, vt in limitem nostrum excurrerent; Niuernius diuersa parte et Bordillonius eius legatus omnem operam dabant, ne imparati opprimerentur. atque hic quidem, quantum poterat, munitiones Mezeriae ceptas vrgebat. iactabatur inter hosteis Giuacum nostros oppugnare decreuisse, eoque maiore diligentia illi locum muniebant, ne et ipsi opprimerentur. quod tamen arte confictum plerique interpretabantur, vt Hispani, qui Namurcum excitata ob non soluta stipendia more sollemni seditione iam multos menseis in misera seruitute detinebant, ex ea occasione oppido educerentur. inde crebrae vtrinque excursiones, atque hostium quidem in Retelensem agrum, cum quibus Mariaburgi praesidiarij saepius confligebant. iamque Iunius inire ceperat, neque dum de colloquij exitu constabat. itaque rex in dies certior factus a suis de rebus quae a delegatis proponebantur, cum non conuenire posse prouideret, Niuernio negotium dat, vt quam maxima possit diligentia Mariaburgum comeatu ac rebus necessarijs firmet: huicque propterea atrributi CCCC equites cataphracti et peditum cohortes aliquot praeter eos, qui limiti custodiendo inseruiebant. is vbi Quercum-populosam venit, Borrano annonae in eo limite praefecto imperat, vt quantum farinarum ac vini possit, in carros imponi curet intra biduum aut triduum; quod periculum esset, tam vicino hoste, ne si diuturnior mora interponeretur, aut eundo per impedita loca cum carris et impedimentis, aut in reditu damnum a nostris acciperetur. id vt iam prouisum summa diligentia ac silentio executus est Borranus, et IO circiter carros per agrum Retelensem conquisitos confestim rebus praeparatis onerat, eodemque die, qui fuit XVIII Kal. Vtil. Mauberti-fontem deduci iubet; quo loci iam XX vexilla ex veteranis et nouis delectibus conflata conuenerant. capto ibi cibo neque plus duarum horarum spatio consumpto, sub noctem Niuernius, quicarros subsequebatur, digreditur, ita instructa acie, quasi pugnaturus in hostem vaderet. Sansacus cum circiter CCC equitibus scloppetarijs partim Gallis, partim Anglis ac Scotis praecedebat, quem subsequebatur Ellebouij marchio cum leui armatura, cui praeerat, in qua circiter erant IO CCC equites. primam aciem post eum ducebat Bordillonius, in qua erant CC cataphracti equites, et in extremo agmine VIII peditum vexilla, ex quib. sarissophori cataphracti deni in singulos ordines incedebant, quos scloppetarij ab vtroque latere tegebant, reliqua II vexilla carros vtrinque claudebant, in singulos carros sarissophoris duobus et totidem scloppetariis attributis. insuper addita II peditum signa ex ijs, quos penes se habebat Niuernius, qui aciem ducebat, cum CCC cataphractis equitibus et VIII itidem peditum vexillis, quae carros longo ordine vtpote singulos incedenteis hinc inde cingebant. vltimum agmen claudebat Ioannes Marcianus Iametius tot bellis spectatus dux et iam senex, pone se XXX equitibus subsequi iussis, qui lixis et impedimentis aliis ad omnes occasiones praesto essent. eo ordine VIII leucarum longissimarum spatio per amfractuosos ac praecipites saltus facto itinere, ita vt ab hostium incursionibus vndique tuti essent, tandem Mariaburgum peruenerunt, quo illato comeatu et Niuernius ipse venit, vt oppidum lustraret, cui Fumetius post Gonnorium praepositus fuerat, qui secum Rupimanij filij et Firmitani alas equitum leuis armaturae habebat. inde eodem ordine, sed alia via reditum est, mirantibus nostrorum diligentiam hostibus. Niuernius in itinere Rupe-regia, cui Landa ordinum ductor praeerat, lustrata, confirmatisque praesidiariorum animis, dimisso Bordillonio, qui inde Mezeriam contendit, Mauberti-fontem sub vesperam venit, et Retelij ac per castrum Porcianum et vicina praesidia militem distribuit. eodem tempore magna diligentia Bullionij arx muniebatur a Lobio Marciani Bullionij ducis signifero, qui cum L delectis equitibus continuas in hostico excursiones faciebat, et paullo ante VII Eid. April. plus CCC ex hostibus, qui vt Iuodij praesidiarios pabulatum eunteis interciperent, insidias struxerant, fuderat, ceciderat, ceperat. vbi vero post delegatorum discessum irritam de pace spem fuisse apparuit, tum vero omnia ad bellum aperte praeparata, et IO CCC circiter cataphracti equites in limitem Belgio vicinum ac totidem


page 452, image: s452

in Campaniam missi; et quia fama erat, Albanum in Insubreis venisse; et comeatum Volpianum introducere, decreuisse, eo missa a rege IIII OIO Heluetiorum, et aliquot Germanorum signa, CCCC item cataphracti equites, qui Brissaco praesto essent, de cuius belli successib. iam supra diximus. dum haec fiunt, hostes magno numero dies noctesque muniendo Giuaco impendebant. oppidum ad Mosam supra Dionantum vltra citraque flumen sparsum est, et in citeriore ripa mons imminet, cui iam olim Agimontij comes arcem superstruere aggressus fuerat; sed operib. a Caesare interpellatis imperfecta remanserat, quod demum instaurabatur, et inde crebrae Maubertifontem versus et Albentonum ab hoste excursiones fiebant; atque vt in confusa multitudi ne, iam ad XXOIO Teutonum, Menapiorum, Tungrorum, Eburonum, Pleumosiorum, atque etiam Hispanorum, praeterea IIII OIO equitum Germanorum in castris esse nunciabantur. primo Germani tumultuari, quod indigne ferrent, Hispanis stipendia persolui, et sui rationem non haberi; deinde etiam omnes ob annonae inopiam, vtpote non ita abundante solo, murmurare; postremo ex inopia morbo pestilenti grassante multi sensim disperire, plerique a signis discedere, praecipue postquam Rossemus ipse contagiosa illa luce correptus est, ex qua Antuerpiam delatus mox decessit. is magnae et fortis industriae dux olim sub Francisco I stipendia fecerat, sicuti I libro diximus, et memorabili illa expeditione anno huius seculi XLII cum Longauallo suscepta totum Belgium concusserat, Antuerpia ipsa, paullo minus, occupata; dein pacificato Cliuensi cum Caesare et ipse in gratiam a Caesare ob summam bellicae virtutis opinionem acceptusest, cui postea vsque ad obitum constanter militauit. huius de morte et hostium statu postquam cognitum est, nostri consilium de ijs ad Giuacum in ipsis castris opprimendis iniere; quod vt commodius confici ac tutius posset. condicta dies, ad quam omnes copiae ex Belgij et Campaniae limite certo loco conuenirent, et inde ad hostem simul contenderent, itaque Santandreanus ex Picardi a cum IO CCC cataphractis ac totidem leuis armaturae equitibus, ac praeterea VIII OIO peditum, praemisso Ringrauio cum suis, Corneti-montem, et inde Retelium ad Niuernium venit, vt de belli rationibus cum eo ageret, tandem ad Mauberti-fontem conuenere omnes III Non. Vtil. in quibus erant omnino II OIO equitum, XXXII Gallorum peditum vexilla, et XX veteranorum Germanorum signa, quibus Ringrauius praeerat. praeterea ex primaria nobilitate aduolauerant praeter Ne morosium et Ellebouium, Sansacus, Ioannes Annebaldus praefecti maris F. Franciscus Rupifulcaudij comes, Carolus Randanus frater, Marsilius Sipetra, Crussolius, Mompesatus, Negropellius, Susaeus, alij. postridie Couinium semidirutum castellum haut longe a Mariaburgo promota castra, quo et Bordillonius cum sua equitum ala venit, et carros puluere, pilis tormentarijs, et rebus alijs necessarijs onustos secum aduexit. traductus inde ante Mariaburgum exercicus, et comeatus modicus illatus. heic Rupimanij filius et Firmitanus cum singulis equitum leui s armaturae alis, ac praeterea V peditum signis, quae in oppido erant, nostris se adiunxere. tunc demum coactis in vnum cunctis copijs exercitus in aciem instructus cepit incedere, Sansacus cum leuis armaturae equitibus, Anglis ac Scotis praemissus, qui itinera exploraret, et de hostium consilijs cognosceret. hunc sequebatur Nemorosius et Ellebouius cum leui armatura. primum agmen ducebat Santandreanus cum peditatu Gallico et IO cataphractis equitibus et aciem cum to tidem equitibus et peditatu Germanico Niuernius, qui vniuerso exercitui praeerat. ita summa alacritate quasi ad certam victoriam profecti, cum ad Fagnolium castellum processissent, venit ad eos Iacobus Bucardus cum mandatis a rege ad Niuernium, vt densatis ordinibus et caute incederent, neque proelij aleae rem temere committerent, tantum hostem suspensum tenere contenti essent. iam Ellebouius ad Santandreanum IO equites ex hostibus a Sansaco visos renuntiauerat. itaque nostri, qui aestu fessi in siluae ora substiterant, armis mox sumptis ad iter se accingunt, et cum Germinium II a Giuaco milliaribus venissent, obuia habuere XVII peditum signa et OIO IO C circiter equites, qui Giuaco exierant, et per collem aduersum porrecti nostros tanquam in insidiis silua tecti expectabant. heic acre certamen exoritur; sed cum hostes silua


page 453, image: s453

egredi nollent, et satis haberent, si nostros destinato hospitio prohiberent, Ellebouius a Niuernio, qui haut longe aberat, OIO CC delectos pedites, ac CCC equites, qui pedites sequerentur, summitti petit; qui vbi venere, Bordillonio eodem ac III praeterea equitum alis subsequi iussis, tum demum acrius certari cepit: sed impressionem faciente leui armatura a scloppetarijs adiuta, hostes veriti, ne vndique circumuenirentur, paullatim cedere, et dimicando semper nec solutis ordinibus in collem eniti cepere; vbi insequentibus scloppetarijs et equitatu iam latius explicato impressionem faciente rursus acrius vtrinque certamen integratum est. cum retro cederent hostes semper seruatis ordinibus, apparebat eos id astu facere, vt nostros fatigatos sensim in locum iniquum ad pugnam necessariam cogerent; et ita Niuernio ac Santandreano videbatur, qui proinde accelerato peditatu et equitatu mox eo summa alacritate perrexere, suos ad pugnam fortiter capessendam hortati. verum hostes, postquam ex colle nostros quasi ad certamen per subiectam vallem properanteis despexere, tunc demum per saltum retro pedem ferre, et inde per conualleis nostros insequenteis eludere, donec ita semper cedendo seruatis ordinibus ad suos se recepere. in eo conflictu, qui nocte diremptus fuit, pauci vtrinque perierunt. nostri in colle ab hoste nuper insesso in victoriae signum pernoctauere, loco admodum incommodo, praecipue equitibus, sed victori non inglorio. nox ea diligenter ordinatis stationibus insomnis fuit, sed ab omni motu quieta. explorata per eam a nostris ducibus itinera, et ad hostem accessus notati. postridie, qui fuit XVII Kal. Vtil. eductus in aciem exercitus in summa collis planicie, qui a Nemauso vico incipiens et inde iam latior in valleis complureis quasi ramos funditur, atque eam inprimis, per quam nostris ad Giuacum iter fuit, vbi demum contrahitur, cubitumque efficit latitudine IO passuum, in quo munimentum illud nouum quadrata forma excitauerant hostes, atque inde in confragosa praecipitia desinit, quorum radices per Mosam aduersum porriguntur. ab eo munimento ducta fuerat fossa ad propugnaculum iam ad idoneam altitudinem perductum in media valle, quae citerius Giuacum subiectum habet. et inde ad aliud propugnaculum inferius porrigitur, quod vtrumque Giuacum et medium amnem despicit, atque alia ducta fossa ipsum cingit, lateribus vtriusque propugnaculi superiorem et inferiorem aggerem vtrinque egregie tegentibus; munimento autem illi Carlomontio nomen imposuere. ceterum ex colle illo elius obliqua sinuatione panditur silua caedua consitus, qui ad laeuam Agimontium versus et occidentem solem decliui descensu paullatim extenditur in vallem illa parte angustiorem, et riuulo, qui eam diuidit, se in crebros sinus curuante fete vndique clausam, atque ob id irriguam et restagnante plerunque aqua paludosam, verum per mediam vallem, quae colleis interiacet, per quam expeditius iter est, equitatus incedere iussus est, quod per superiorem viam anfractibus ac saltibus impeditam, quae recta Giuacum ducir, equitatus commode transire non posset. per summum collem duo peditum agmina aequali fronte, sed modico interuallo incedebant; tertium ad seruandum aditum locatum est. scloppetarij subtus in valle dispositi, directis in tumulo II colubrinis, quae in montis latus et in imam vsque vallem ictus disploderent. rursus inter colleis illos et citerius Giuacum alius collis eminet, qui ex maiore altero forma triangulari CC circiter passuum spatio panditur, in cuius meditullio alius conica figura assurgit CC cubitorum altitudine, in cuius apice hostes maiores scloppetos disposuerant, post quem latebat equitatus hostilis a tormentorum ictibus securus, neque ad eos adiri poterat, nisi transmisso riuo; eo superato in altum militi nostro enitendum erat, qui ita ad omneis hostilium munimentorum et hostium ipsorum imperus exponebatur. igitur postquam per mediam vallem primus equitatus vsque ad riuum transuersum processit, obuios ibi habuit scloppetarios aliquot, cum quibus conflixit: cum scloppetarijs Germani equitessuperuent, diuersa parte Bordillonius cum aliquot alis equitum alijs itidem nostris superuenit; cumque rursus densum scloppetariorum agmen in nostros impetum fecisset, et equitatus hostilis in summo colle constitisset, Niuernius ex Gallis et Germanis OIO CC ferme deligit, qui proelium restituerent, et eo hostem adducerent, vt de summa eo die decerneretur. ij


page 454, image: s454

vbi ad riuum venere, incredibili ardore eum superant, vt hostem comminus aggrederentur; quo facto iam calente proelio immanis strepitus exortus est sclopperorum et tormentorum ictibus et vociferantium vtrinque clamoribus inter conualleis personante aere: ad haec fumo flammaque, et inter haec coruscante armorum fulgore, puluere item sublato horribile vbique occurrebat spectaculum. cum cedentibus hostibus scloppetarij et Germani equites, vt eos sustinerent, de colle tandem descendissent, Nemorosio, Ellebouio, ac Randano a parte nostra mox transmisso riuo incurrentibus repulsi sunt, et post displosionem more suo conuersis ordinibus rursus in collem euaserunt; quos insecuti nostri ad dimidium vsque collem, tandem ibi substiterunt, vltro hostem ad dimicandum prouocantes, qui frustra scloppetos illos maiores in superiore colle destitutos in nostros displodere conati, cum puluis tormentarius, qui in dolio prope erat, forte ignem concepisset, eoque casu milites, qui aderant, absumpti fuissent, tandem retro pedem tulere. ne vlterius nostri eos insequerentur, in caussa fuit regis mandatum, cui dum obsequitur Niuernius, tampulcram occasionem elabi passus est. statim tamen Giuacum ad Carolum Barlemontij comitem, qui loco a Caesare impositus fuerat, tubicen missus, qui si ipse proelio vellet decernere, paratos nostros diceret; sed is cum minis, et sine responso dimissus est. hac vana nostrarum virium ostentatione. nec alio praeterea profectu insignis Giuacena expeditio fuit. paucis vtrinque desideratis, nostri iam inclinante die Nemausum rediere. ibi cum Solturium ac Cimacum, antequam redirent hostes, capienda decreuissent, missi delecti equites Tiercellino Rupimanij F. duce, qui Solturianos deditionem facere iuberent. cum illi, tam propinquo exercitu non ausi recusare, paratos se aequis condicionibus deditionem facere respondissent, ijs temere fide habita Tiercellinus responsum statim ad Niuernium deferendum curat, qui iam conclamatis vasis in eo erat, vt Nemauso discederet, is igitur, qui iam deficiente comeatu et sesso milite illuc cum toto exercitu deflectere summopere incommodum iudicaret, nuncium laetus accipit, et iam de Solturio securus recta Cimacum tendit, quod sine defensoribus et ab hoste desertum esse fibi persuaserat. vbi aliam viam institisse nostros Solturiani intellexere, iam audaciores redditi post longas altercationes postremo non prius de deditione se acturos respondent, quam tormenta in conspectum fuissent adducta. iam Nemorosius ad Cimacum processerat, cum de vltimo Solturianorum responso cognitum est; quod cum, contra quam sperauerant, nostri egregie praesidio munitum offendissent, erant quippe in eo II peditum vexilla et vna equitum ala; ad extremum ingruentibus imbribus inde re infecta discedere coacti sunt, neutro potiti, dum vtrunque se consecuturos temeraria spe confiderent. insecuti nostros praesidiarij dispositis insidijs, cum praemature e silua exijssent, aliquot e suis amissis ac XV captis in siluam compulsi sunt; hoc damnum postea vlti, Venturij cohorte, quae pabulatum longius processerat, sub vespera intercepta et caesa. superuenientibus dein pluuijs et fessum militem supra modum infestantibus Niuernius Albentonum, et inde Cornetimontem proficiscitur, praemissisque Germanis, et equitatu, quem Santandrea nus adduxerat, in Picardiam remisso, tandem vbi Retelium venit, exercitum dissoluit, non exiturum mensem apparebat, quin holtes iniuriam in speciem Giuaci acceptam contraria expeditione vlciscerentur; tamen leuibus tantum excursionibus vtrinque in limite certatum est. Sub id tempus nostri in oceano cum Belgicis nauibus ingenti ac furiali proelio pugnauere, cum enim naueis aliquot maiores Batauicas omni Indicarum et aliarum pretiosarum mercium genere onustas ex Hispania renauigare allatum esset, Dieppensibus, penes quos praecipua rei nauticae gloria semper apud nos fuit a rege negotium datur, vt Caletensi pago et Ebroicano tractu conquisitas naueis instruerent ad hostium classeis intercipiendas, et prohibendas piratarum excursiones, illi igitur cum XIX nauibus bellicis et catascopijs VI, duce Spinauilla Harfloriensi rei naualis peritissimo, in Douerae Britanniae emporij conspectu Batauicas nacti infestis virib. inuadunt, sed confuso initio ordine, quod cum de pugnae adhuc ratione deliberaretur, variatum fuerat sententijs. nam plerique sentiebant, omissis priorib. in nouissimas hostium naueis


page 455, image: s455

impetum faciendum esse: sic enim priores se a periculo longius abesse existimaturos, ac proinde statim fugam arrepturos, et in lucro posituros, si tanti pretij mercium partem conseruare possint: si vero cum vniuersis pugnetur, contra euenturum, vt ex periculo animi hostibus crescant. in hoc diuersa sentientium tumultu Spinauilla naueis incitat, et praetoriam aggreditur. naues hostium erant omnino XXII, quas vrcas vulgo vocant, quae quamuis ad merceis portandas destinatae, omni tamen re ad defensionem necessaria instrustissimae erant. cum praetoria Spinauilla pugnante ceteri duces XV hostileis manibus ferreis et harpagonib. iniectis ad certamen cogunt. quattuor horarum spatio certatum acri admodum et cruenta pugna, nutante vtrinque victoria, quod licet nostri militum numero vincerent hostes nauigiorum magnitudine, grauitate ac firmitate superiores ex iis, tanquam ex superstructis turribus, crebris machinarum quibus abundabant, displosionibus in nostros fuminarent et pugnandi necessitate auctis animis nostrorum virtutem aequarent: tandem fatiscentibus ab vtraque parte viribus ad extrema deuentum est; cumque crebri artificiosi ignes, quorum accendendorum peritia Belgae supra omneis praestant, vtrinque inter certandum immitterentur, tandem nauis vna ex nostris ignem concepit, quo ipsa mox et aliae V itidem ex nostris conflagrauerunt, et ab ijs rursus in hostileis totidem serpente flamma incendium tanta celeritate grassatum est, vt iam vtrique plus de eo restinguendo quam de victoria cogitarent. Caesariani scribunt nostros tantam hostium virtutem praeter expectationem expertos a proelio voluisse discedere, et signo edito inducias poposcisse; sed inter clangores et strepitum non exauditos, consilium ex desperatione cepisse, et immisso in proprias naueis igne periculum incendiopropulsare conatos. vt vt sit, accenso igne, siue a nostris facto initio, siue ab hostib., quod vero propius est, magna rerum mutatio secuta est. nam nostri, vt incendio se eriperent, protinus in hostium naueis spreto periculo insiliunt, et cum numero vincerent, hosteis plus iam de mercib. quam de pugna sollicitos inuadunt, et nauibus potiuntur, non sine magna iactura. tandem nox proelium, quod VIhor. continuatum est, diremit, captae V hostium naues cum multis captiuis, quae tormentorum ictib. quassatae et flammis paene consumptae ad ostentationem potuis quam ad vsum nostris fuere in victoriae signum Dieppam perductae. periere exhostibus partim ferro et flamma, partim fluctibus hausti ad OIO, ex nostris circiter CCCC, et in ijs Spinauilla dux, quod eam victoriam luctuosam et regi damnosam effecit. hoc actum extremo VItili; quo eodem mense intellectum est, Arausiensem principem aucto nouis Germanorum auxilijs exercitu in castra cum summo imperio a Caesare missum venisse, qui ante omnia ceptas Carlomontij munitiones latius pandi, et vsque ad vallem, in qua nostri repulsis hostibus substiterant, porrigi iussit. inde educto medio fere VIIbri exercitu, quasi Mariaburgum petiturus effet, Fagnolium castellum, quod a nostris tenebatur, recepit, humanitate summa erga praesidiarios vsus: cui vt se opponeret Niuernius, statim Rozatum in Tiracensi agro Campaniae copias conuenire iubet. capto Fagnolio Arausiensis et traducto ante Mariaburgum exercitu Conuinium venit, vbi Niuernius aliquot praesidiarios reliquerat, quibus discedentibus turrem inibi munitam dirui iussit, et inde ad Solturium castra promouit, vbi cum omni exercitu eo vsque substitit, dum castrum, quod Philippopolim nominauit, muniret, et aduersus nostrorum impetus tutum praestaret. eodem tempore rex pudendum potius, quam detrimentosum damnum in Belgij limite accepit, regni delectibus caesis, multisque ex nobilibus, et ijs, qui se ob immunitates pro talibus venditant, ab hoste captis. nam generosior quisque ne non vltro aut coactus militiae nomen dedisse videatur, aut sub regio vexillo militat, aut alicui cataphractorum equitum alae adscribi mauult. id autem in hunc modum accidit. cum delectus illi ex CCCC peditibus et OIO CC equitibus conflati, quorum dux erat Iallius ex primaria in Andibus nobilitate vir, in hosticum excurrissent et magnas praedas abegissent, dum redirent solutis ordinib. homines vt plurimum militiae ignari, inter Rigiacum Atrebatum et Bapahmam ab Alsimontio loci illius praefecto secus viam et oppositam siluam ac subiectum riuum insidiis excepti sunt, et ab exiguo numero caesi, ac maiorem partem


page 456, image: s456

cum effugium non esset, capti, non sine verborum ludibrio, nimirum nobileis Galliae non appensos a Belgis capi. quod dicebatur allusione facta ad monetae aurea: Anglicanae genus, quae vulgo nobilium nomine indigetatur. id fama quam re maius animos hostibus fecit ad maiora audenda. statim igitur sparsus est rumor, Guisam eos oppugnare velle; ideoque illud oppidum nouis praesidijs abunde firmatum est. verum aliam hostium mentem fuisse mox compertum, quippe qui munitiones Carlomontij et Philippopoli ceptas perficere in animo haberent, et si occasio ferret, cum iam in armis essent, nostri autem copias dimisissent, Mariaburgum et Rupem-regiam loca comeatu destituta, quamuis intempesta hieme aggredi. paullo ante Henricus Labretanus Nauarrae rex et Aquitaniae praeses Podij in Benearnensi pago decesserat, cuius parenti regnum iniqua Iulij II proscriptione in praedam datum Ferdinandus Arragonius Caesaris maternus auus eripuerat: princeps magno animo et frugali splendore, cui sua et nostra fortuna defuit, quo minus quae caussa nostra amiserat, ope nostra recuperaret: sed tantum id effecit, vt in pacificationib. inter Caesarem ac reges Galliae ab eo tempore factis, suppressa eius rei mentione ius integrum penes se et heredes suos remaneret. huic non solum in Nauarrae regni titulum, et in opulentissimas, quas in Gallia habebat, possessiones Antonius Borbonius Vindocinus Picardiae praeses, qui Ioannam eius vnicam filiam olim Vilelmo Cliuensi, vti diximus, desponsatam, in vxorem duxerat, successit, sed etiam in Aquitaniae praefectura, quae totius Galliae amplissima merito censetur. eo e prouincia decedente, Picardiae praefectura Gaspari Colinio maris praefecto a rege attributa est, qui vt hostium consilia irrita redderet, de copiosiore comeatu Mariaburgum et Rupem-regiam inferendo, re cum Niuernio communicata, statim cogitauit. id quo minus tam cito, quam conuenerat, fieret, in caussa fuit quod Belli-iocus Sequanus Theodonis-villae praefectus corrupto quodam milite Emerium, quod Choeselius Lancus cum XXV praesidiarijs tenebat, prope Metim magni momenti ad regionis securitatem castellum occupauerat, quod Sansacus Veteris-villae legatus eductis, quam celerrime potuit, Viroduno, Tullo, Iuodio et Monmedio praesidijs et admotis tormentis post: CXX ictuum displosionem sub initium VIIIbris recepit. inde annonae conquirendae, quod non ita facile erat, regionibus vicinis continuo militum itu et reditu exhaustis, et cogendis copijs, quae Arausiensibus pares essent, si ille se opposuisset, totus VIIIber insumptus est. tandem X Kal. IXbreis Colinius cum IO C circiter cataphractis equitibus Porciani-castellumvenit, et Ringrauius cum XX veteranorum Germanorum vexillis Cornetimontem, Sansacus cum Rabodangio, Altacuriano, Villerio Depotio, et veteranorum Gallorum XXV signis, omnesque prid. Kal. Xbr. Maubertum conuenere, equitatuique Scalae, Albinij et per vicinos vicos assignato hospitio, Colinius qui primum agmenducebat, eodem die Rupem regiam profectus est. inde praemissus Sansacus cum leui armatura et CCC circiter scloppetarijs, quem mox subsequi iussus Bordillonius, cum equitum agmine, qui tota nocte incederent, et itinerib. exploratis de hostium consilijs cognoscerent. postridie Colinius Ruperegia progreditur, quo mox Niuernius venit, cum IO cataphractis equitibus, et Ringrauius cum Germanorum vexillis, eo carri conuenere vlterius progredi veriti, donec nostri Conuinium venissent, quod medio itinere hosteis impetum facturos conijcerent. cum tamen se hostis loco non mouisset. et sine certamine nostri incolumes eo peruenissent, ibi dispositis hospitiis et fixis tentoriis tantum XV carri annona onusti Mariaburgum ea die illati sunt, ac sequentibus III diebus reliqui omnes in oppidum magna difficultate introducti, itineribus continuo imbre partim lubricatis, partim omnino corruptis, vt equi fere inter eundum deficerent; quorum ingentem numerum per vias passim iacentium videre erat: ad haec equitatus noster a niue et frigore vehementer infestabatur, equis ipsis papulo deficiente, quod Cimaco non citra periculum petendum erat, frigore et fame in rabiem versis, adeo vt equisonum foenum aut pabulum porrigentium crura aut brachia plerunque appeterent. intrea crebris excursionibus vtrinque certabatur hoste in carros per impedita et saltuosa loca, quorum gnarus erat, impetum feliciter faciente, nostris vero etiam in


page 457, image: s457

hostium castra inuadentibus; nam Paulus Baptista Fulgosius per media hostium castra perruptis stationibus Giuacum vsque penetrauit, et in reditu quosdam obuios equites cecidit, captisque ex ijs aliquot, ac vix Trelonio et Auenarum praefecto fuga elapsis, incolumis ad suos reuersus est. illato comeatu nostri eodem ordine quo venerant, Maubertum rediere, collocatis in medio carris iam vacuis. intercepti tamen qui ob itinerum angustiorum incommoditatem maturius se in viam dederant. venit et in hostium potestatem Dasparrus veteranus miles, cuius praecipua industria fuerat in annona comparanda: is deprehensus cum Niuernij ea de re mandato, et interrogatus ab Arausiensi de comeatu illato, cum pleno fiducia vultu maiora vero respondisset, omnem spem hosti de Mariaburgo ac Rupe-regia ten tandis sustulit. itaque Arausiensis impositis Carlomontio ac Philippopoli praesidijs et distributo in hiberna milite Bruxellas ad Caesarem contendit, qui iam abdicato a se Imperij et omnium regnorum iure de profectione in Hispaniam cogitabat, qua de re mox plenius dicemus, si prius domestica quaedam explicaucrimus. XV Kalend. Apr. regiae sobolis V ac. postremus filius Henrico nascitur Hercules dictus Alenconiorum dux destinatus, qui postea mutato nomine Franciscus appellatus est, et bellum in Belgio gessit. iam antea XV Kal. Mart. edictum in Senatu promulgatum fuerat, quo in singulis curijs praesidialibus et quibusdam alijs minoribus Quaestor criminum institutus est attributo ei annuo IO C Francicûm honorario, eidemque legatus militaris adiunctus cum CCC Francicûm stipendio, insuper lictores seu accensi seni quaternive cuique attributi: latrunculatorib. vero, exceptis ijs qui in X primarijs regni prouincijs merent, munus abrogatur. nec mulro post in sin gulis regni curijs Quaestorum leganti militares cum IIII accensis creantur, quod nouum et hactenus insolens primo repudiatum, postea temporis successu obtinuit. prid. Eid. Iunias lex in Senatu recitata est, qua in aedificijs vrbanis quicquid in vias promineret, et publico officeret, Lutetiae euerti iubebatur, quod idem postea altera lege in ceteris regni ciuitatibus et maioribus oppidis vt locum haberet, rex edixit. cum vero ante quadriennium in Senatu edictum promulgatum fuisset, vti iam suo loco diximus, quo rex plenam et integram de secta Lutherana cognitionem sibi seruabat, et iudicibus suis attribuebat, sine vlla cxceptione, nisi aut declarationem aliquam haeresis requireret, aut de ijs pronunciandum esset qui sacris ini tiati sunt; hoc anno Carolo Cardinali Lotaringo initigante, qui iam de expeditione Neapolitana cogitans ea in re nouo Pontifici gratificari vellet, rex contrariam iussionem emisit, qua praefectis omnibus mandabat, vt quos ecclesiastici iudices ac fidei quaesitores vt prauae opinionis conuictos damnassent, pro delicti, magnitudine, nulla interposita mora, nec vlla prouocationis habita ratione punirent. quod vt persuaderet iudicibus, ipse cardinalis in Senatum venit, et edi ctum multis rationibus confirmatum proposuit. eo audito Senatus spatium ad deliberandum poposcit, et post deliberationem missis e suo numero legatis in haec verba ad regem rescripsit XVII Kal. IXbreis. Quod misso nuper ad nos edicto, Rex, supreme Domine, omnino pugnante cum altero ante aliquot annos in hoc tuo Senatu promulgato statuisti, id cum minime aequum censeret Senatus, suarum partium esse duxit, vt ad te de rationbus referretur, quibus adductus fuit, quominus ei subscriberet. regni legibus ita constitutum est, vt regib. plena sit et absoluta in suos potestas, et qui ei parent, non aliunde quam ab ipsis ius petere debeant. nam licet sacrorum penes ipsos non sit omnino arbitrium, cum tamen iam a multo tempore se relligionis ac sacerdotalis dignitatis vindices acerrimos praestiterint, in iis merito sibi ius quaesierunt: adeo vt cum de rerum sacrarum soli possessione controuersia est, non nisi apud regios iudices lis institui possit. atqui personas ipsas, in quas tibi vitae necisque ius est, alienae potestati hoc edicto subijcis, qua re dignitatem et auctoritatem tuam laedi et infringi magno pere dolemus: quippe cum tuos lege scripta deseras, quorum famam, existimationem, fortunas, salutem denique externis, hoc est ecclesiasticis iudicib., permittis, et adempto prouo cationis beneficio, quod vnicum innocentiae praesidium est, eos illegitimae potestati atque adeo superbiae et arrogantiae hominum potestate regia in se transmissa abutentium obijcis. itaque aequius


page 458, image: s458

esse censemus, vt magistratibus tuis de hoc crimine quaestionem et iudicium mandes; et cum quaeretur, sententiane quaepiam haeresim redoleat, ea de re sacerdotes statuere decernas, quibus et in suos iurisdictionem exercere per te liceat. inprimis tibi rogandus Pontifex, vt de his appellationibus tuos iudices cognoscere permittat, et a Senatoribus, qui sacris initiati sunt, haec vltima appellationum iudicia fiant; qui si numero idoneo non sint, in eorum locum viri pietate, integritate et vitae innocentia conspicui sufficiantur. Quaesitor vero legatos in singulis prouincijs viros sanctitate ac probitate praecellenteis instituat, et episcopi, non autem rei sumptus quaestioni habendae necessarios faciant, de quibus, si res postulabit, iudicio facto statuatur. haec sunt, quae ad edictum pertinere existimauimus, quibus et hoc ad dendum duximus, quando quidem miserorum, qui cottidie ob relligionem plectuntur, supplicijs id tantum hactenus effectum est, vt crimen potius detestabile esset, quam errores ipsi corrigerentur; aequum videri, vt potius veteris ecclesiae vestigijs insistatur. quae non ferro et flammis in relligione constituenda ac pro paganda, sed puriore doctrina et honestis vitae antistitum exemplis rem confecit. igitur in id tibi toto animo incumbendum censemus, vt, quod in tua vnius potestate positum est, quibus rationibus olim relligio constituta est, ijsdem nunc conseruetur ac retineatur: antistes, sicut fidos ouium pastores decet, ouile quisque suum praesentes gubernent: idem faciant, qui ijs subsunt, hoc est, pie viuant, et sincere Dei verbum doceant, aut saltem per ministros idoneos doceri curent. in posterum vero ij praeficiantur, qui possint ipsi, quod sui muneris est, per se exequi, hoc est, docere populum, neque vicaria ad id opera indigeant. haec est radix, quam excolere, hoc fundamentum, cui superstrui oportet. hac enim ratione minime dubitamus fore, vt venienti morbo, antequam latius serpat, in tempore occurratur, et prauarum de relligione opinionum in dies pullulantium luxuries coerceatur. contra, haec remedia si spernantur, nullae leges, nulla edicta, quaecunque tandem fiant, huic malo curando satis erunt. hoc et anno inter regem et Ioannem Brossium Stamparum ducem Britanniae Gallicae in Armoricano tractu praesidem, transactum fuit. is a Carolo Bloesensi genus ducebat, qui cum de Britanniae principatu contenderet, opibus nostris fretus a Ioann. Drocensi Monfortij comite memorabili proelio anno OIO CCC LXV, III Kalend. VIIIbr. in Namnetibus caesus est. ab eo tempore Monfortiani in ea regione rerum potiti sunt, vsque ad Annam Francisci ducis vnicam F., quae Carolo VIII primum, dein Ludouico XII nupsit: quo ex matrimonio prognata Claudia primogenita Francisci I vxor fuit, sub quo Britannia coronae regiae ex ordinum prouinciae decreto ita vnita est, vt nullo casu ab ea in posterum alienari possit. quaedam ea transactione Brossio a rege compensationis titulo concessa sunt, et in ijs Penteuriae comitatus: quibus acceptis vicissim ille et nomini Britanniae, quod maiores ipsius vsurpauerant, et vniuerso iuri in illo principatu renunciauit. Tunc et Geneuae ad Lemanum lacum tumultus quidam nocturnus excitatus fuit a quibusdam senatorij ordinis, qui rerum summam ad se suaeque factionis homines contrahere in animo habebant. ij Ioannem Caluinum Nouiodunensem, qui iam complureis annos in vrbe docebat, summopere oderant, atque illos inprimis, qui ob relligionem, vt se suppliciorum periculo eriperent, eo e Gallia migrauerant, quorum plerosque in ciuium numerum allectos dolebant, eoque factum, vt alterius partis multiplicato numero alterius robur et auctoritas labefactaretur. igitur vt illos eijcerent, hoc astu vsi sunt. noctu concursatione diuersis locis facta, quasi signo dato, Gallos in armis esse passim clamitatum, et vrbem proditam, sed cum aduenae se domi continerent, plebs quoque quam coniurati se in eos hac ratione armaturos sperauerant, se continuit. et ita fraus coniuratorum frustra fuit. horum quidam supplicio affecti, quidam fuga salu ti consuluerunt. Lucarnenses quoque, quorum pagus ad communem Heluetiorum citutatem pertinet, eo Cempore sibi puriorem, vt aiebant, verbi Dominici vsum permitti postulabant. cum pluraque pars eorum in quorum ditione erant, antiquam relligionem tueretur, sententijs variatum fuit, et res ad bellum intestinum spectare videbatur, donec sententia ea vicit, qua decretum est, vt in maiorum relligione


page 459, image: s459

permanerent: qui parere nollent, ijs liberum esset, alio commigrare. itaque quamplurimi eorum ad Tigurinos se contulerunt, apud quos hospitio liberaliter excepti sunt. hoc anno viuis exemptus est Volfangus Lazius Viennae Austriacae in patria fere quin quagenarius, rerum Graecarum, simul Romanarum et Germanicarum non indiligens scriptor, quod praeclara eius monimenta apud posteritatem testantur, patriae suae illustrator, et antiquitatis sollers indagator, ex medico Caesareo a Ferdinando non solum in consilium, sed etiam ob egregia erga se ac rempub. litterariam merita, in ordinem equestrem allectus. Conradus item Pellicunus Rubeaquo in Alsatia natus et diu Hebraicas litteras Tiguri magna cum laude professus, qui innumera fere Rabinorum commentaria non solum in S. Scripturam, sed etiam de arcanis Iudaicae doctrinae ritibus scripta ex Hebraicis Latina fecit, hoc anno valde senex naturae debitum persoluit, his annumerabo Georgium Agricolam, qui de re metallica fossilibus et subterraneis animantibus ita accurate hoc seculo scripsit, vt omneis antiquos in eo genere longe superauerauerit, et exacta non solum eorum, quae a veteribus prodita sunt, explicatione, sed et multarum rerum, quae veniens aetas indagauit, vestigatione eam historiae naturalis partem illustrauerit: addita post Gulielmum Budaeum, Leonardum Portium, et Andream Alciatum de ponderibus, mensuris, de pretijs metallorum et monetarum diligentissima tractatione: ac tandem hoc anno Chemnicij Hermun durorum haut longe a maxime famo sis hoc aeuo Saxonum VIIvirorum argenti-fodinis, vbi multa ipse coram priscis incognita propriis oculis explorauit et obseruauit, vltimum vitae diem clausit XI Kal. Xbr., cum annum aetatis LXI ageret. ante Agricolam fatis concessit VIII Kalen. Iun. Gemma a patria Frisius vulgo dictus, Louanij medicinam publice professus, mathematicarum seientiarum, quas domi docebat, rara scientia longe illustrior fuit, quas etiam instrumentis summo artificio elaboratis cumprimis illustrauit; et in aulam Caroli V saepe euo catus cum se modeste excusaret, otium sibi gratia principum potius esse insigni exemplo docuit, in quo et defecit, calculi malo extinctus, cum tantum XL VII annos exegisset, Cornelio Gemma filio relicto, qui easdem arteis magna cum laude Louanij professus intermortuam patris gloriam sollertia propria ac doctissimis scriptis editis renouauit. aliquanto post III Non. VIIIbrib. Eduardus Vottonus Oxonij natus et apud suos medicinam professus, editoque de differentiis animalium commentario clarum inter litteratos adeptus nomen, anno climacterico suo, relicta numerosa subole, Londini decessit, ad S. Albani sepultus. Isidorus Clarius patria Brixianus, professione Benedictinus etiam commemorandus venit, qui Fulginij ecclesiae per septennium praefuit, vir trib. linguis doctissimus, qui ad doctrinam Christianam mores castissimos, vitam integerrimam, animum nihil praeter caritatem et ecclesiae emendationem ac vnionem spirantem attulit, tanta in pauperes largitate et in omneis benignitate vsus, tantaque sanctitatis opinione inde conciliata, vt post mortem turba ingruente et inuitis custo dibus aedeis perrumpente totis XLhoris ad deosculationem patuerit, nullo foetore emisso. vixit LX annos et febre violentissima correptus V Kalend. Iunij placide ad Deum migrauit, in ecclesia sua Fulginij sepultus. quo et eodem anno immatura morte erepta est Olympia Fuluia Morata Ferrariensis morum sanctimonia, ingenio et eruditione cum quauis prisci aeui comparanda femina. huic parens fuit Fuluius Peregrinus Moratus Mantuanus homo doctus. qui filiam in litteris instituit, in quibus tantum profecit, vsa etiam Chiliano Sinapio praeceptore, vt Graece et Latine scribere eleganter, et versus vtraque lingua pangere didicerit. dein in Renatae Herculis II Ferrariensis vxoris familia cum Protestantium doctrinam hausisset; vbi et in comitatu atque adeo amicitia Annae Atestinae, quae postea Francisco Lotaringo Guisae duci nupsit, principem locum tenuit, totam se theologicis studijs mancipauit. postremo ob relligionem natale solum vertere coacta cum AEemilio fratre in Germaniam venit, et Andreae Gruntlero medico nupsit, cum quo coniunctissime, sed paucis annis vixit, et Heidelbergae, vbi larem fixerat, VII Kal. IXbrib. ex hac vita excessit, cum vix totos XXIX ann. exegisset: eam mox AEmilius frater et Andreas maritus secuti sunt in eodem tumulo ad D. Petri conditi. huius miscellanea coegit


page 460, image: s460

et publicauit Caelius Secundus Curio ob relligionem et ipse Italia profugus, quae faeminae omni laude dignissimae mores et raram eruditionem exprimunt, et quid a tam excellenti ingenio expectari potuisset, nisi praemature adeo in viuis esse desijtset clare ostendunt. praecessit hos omneis M. Antonius Maioragius a Maioragio vico, in quo Iulianus comes eius pater habitabat, ita vocatus, cum ante Antonius Maria comes diceretur, ob idque a Fabio Lupo et Maximo Nigro accusatus, a quo se crimine ille luculenta in Senatu Mediolanensi habita oratione purgauit, et non sine exemplo factum ostendit, vt nomen mutaret. multum eloquentia valuit, et Aristotelis et Ciceronis de ea arte libros maxime illustrauit. hunc etiam aduersus Carlij Calcagnini calumnias defendit: et cum post egregie nauatam totos XIII annos in erudienda iuuentute Mediolanensi operam ad sacrae doctinae studia se demum contulisset, in Deo obdormiuit, pridie Non. April. Mediolani in maiore templo, tumulo a se viuo exstructo a Bartholomaeo comite vxoris fratre conditus. apud nos Orontius Fineus Delfinas patre medico Brigantione natus prid. Non. VIIIbr. paullo sexagenario maior vltimum vitae diem clausit. is primus secundum Iacobum Fabrum Stapulensem, qui scientiarum orbem in Gallia a multis seculis incognitum aut intermortuum excitauit, sed principia sola tradere contentus cum ad maiora pergeret, tantum fontes indicauit; Lutetiae Parisiorum magna frequentia machematicas scientias a Francisco praemijs inuitatus docuit, et scriptis pro tempore eruditissimis illustrauit. ex nostris et hoc anno Romae decessit Petrus Gillius Albiensis, qui ad exactam vtriusque linguae, antiquitatis, veterum scriptorum, bonarum disciplinarum ac praecipue rei naturalis cognitionem indefatigabile longinquas regiones lustrandi studium attulerat: quo incitatus per XL amplius annos instituta per Graeciam, Asiam vtramque, et maiorem Africae partem diligenti peregrinatione, partim vt Graecos libros, sic enim a Francisco I iussus erat, vndique colligeret, partim vt multorum locorum positum describeret, mortuo eo diu vagatus, cum raro Dei beneficio ex Gerbensium piratarum manibus elapsus esset, tandem in familiam munificentissimi literarum patroni Georgij Armeniaci cardinalis, qui Romae regis negotia procurabat, tanquam in tutissimum portum se contulit, vbi dum ordinandis ac recolligendis, quas tanto tempore sparsim congesserat, narrationibus dies noctibus continuat, ardentissima febre correptus diem supremum clausit annos natus LXV, et ad B. Marcelli fune ratus est. sctipta eius neperirent, eiusdem Armeniaci cardinalis in clientem amor, et propensum ad rem litterariam iuuandam studium prohibuit, qui partem maiorem eorum in Galliam adferri iussit, et publicanda curauit. pars tamen eorum a Petro Belono Caenomano amanuensi et peregrinationum per aliquot annos comite subrepta creditur, qui licet ea suo, non Gillij, nomine postea euulgauerit, tamen vel plagiarius non mediocrem a litteratis gratiam iniuit, cum, quod multi faciunt, illa publico minime inuidit. In hunc etiam annum incidit Americana expeditio a Nicolao Durando Villagagnone Hierosolimitani ordinis equite suscepta, de quo soepius iam a nobis facta mentio est, homine strenuo et magnis negotijs atque expeditionibus exercitato, et quod rarum est in eiusmodi condicionis hominibus, non vulgaribus litteris erudito. is gloriae studio, et vt quidam addunt, ingenti parandarum diuitiarum ardore incitatus, a rege, Gasp. Colinij maris praefecti interuentu impetrauerat, vt sibi classem adornare et in nouum orbem eius auspicijs Gallica signa liceret inferre. sic enim eadem opera Francici nominis dignitati consuli, ac simul hostium vireis distrahi ac debilitari, qui magnas ex secura illarum regionum possessione opes in belli vsus corraderent; et Gallorum exemplo ad illas aperiri externis gentibus ingressum, vt scilicet libertate Americanis restituta, commune omnium ac publicum ibi statuatur commercium, quod intolerabili populis ijs iugo imposito Hispani sibi solis arrogant. haec ita palam dicebantur. cum Colinio vero clam egerat, et quod eum Helueticae atque adeo Geneuensis confessionis socijs, qui iam tum in Gallia nimium quam mul ti erant, in occulto fauere sciret, de illa in occupandis a se regionibus propaganda spem fecerat. ita Villagagno instructisregis iussu II magnis nauib. quorum singulae CC


page 461, image: s461

doliorum capaces erant, et tormentis idoneo numero in eas impositis, oneraria praeterea naue C amphorarum, quae annonam ac cetera necessaria portaret, comitibus insuper permultis nobilibus viris, nautis et artificibus Franciscopoli IIII Eid. Vtileis soluit, sed tempestate suborta in Dieppae portum reiectus, ibique expositis aliquot e suis, qui maris pertaesi heic nauigandi finem fecere, Franciscopolim redit; vnde XIX Kalend. VIIbreis rursus soluens superatis angustiis inter vtramque Britanniam XX post die in conspectum Tenarifae venit vnius ac praecipuae inter Fortunatas insulas, iam OIO IO leucas a loco, vnde discesserat, emensus ab aequinoctiali linea XXVIII gradibus VIItrionem versus. inde Africae oram legendo Ligerim flumen praeternauigat, et promontorio Albo, quod sub cancri tropico est, decur so, ad promontorium AEthiopicum, quod XIIII gradibus a torrida zona abest peruenit VI Eid; VIIbreis, a quo ad Tenarifam CCC retro leucae numerantur. inde ad torridam vsque zonam Guineae litus legit, quam adeo temperatam expertus est contra veterum opinionem, vt qui vestem induisset eam ob aestum minime deponere, neque qui careret ob frigus sumere cogeretur. tandem VI Eid. VIIIbreis apud insulam de B. Thomae nomine dictam punctum perpendicularem subijt, ex qua Euroaustro flante in occidentem reuolutus XVIII Kal. IXbreis insulam Ascensionis vulgo dictam obuiam habuit, quae VIII gradibus cum semisse ab aequatore distat, et IO leucis a continente abest, demumque Eidib. IXbrib. Genabarae fluuij a similitudine lacus sic appellati, qui vulgo Ianuarius Lusitanis dicitur, aestuarium ingreditur XXIII gradibus vltra aequinoctialem lineam sub ipso Capricorni tropico. ibi exscensione facta IO circiter ex indigenis obuiam venere arcubus sagittisque armati, nostris aduentum gratulantes, et suis facultatib. vltro oblatis, atque in laetitiae signum sollemnibus accensis ignibus gaudere se dixerunt, quod eos hospites haberent, qui se aduersus Lusitanos aliosque infestos hostes propugnaturi essent. Genabarae autem lacus tanta latitudine est, vt scripserint qui eo appulerunt, eum totius orbis nauib. tutam ac commodam praebere stationem posse. quia vero relicto oceano trium incultarum insularum oras scopulis vndique cinctas legere oportebat, naues ingredientes, ne ad illos alliderentur, summopere periclitatae sunt. deinde praeternauigandum fretum fuit, quod cum non amplius CCC passus pateat, sinistrorsum monte constringitur, ac rupe praealta conicam figuram exprimente adeo exacta rotunditate a natura elaborata, vt manu facta eminus spectantibus videatur. vlterius progredientibus rupes plana occurrit, quae CXX circiter passus ambitu suo complectitur, in quam primo Villagagno supellectilem omnem et impedimenta imposuerat; sed fluctuum vi repulsus III OIO passuum vltra procedit, et aliam insulam antea desertam OIO passuum capacem longitudine latitudinem sexeis superante insedit, quae scopulis vndique summa aqua exstantibus cingitur, ideo vel nauigiolis inaccessa, nisi ex aduersa portûs parte, qua oceanus in ostium influit. ab vtroque latere rupes prominent, in quibus Villagagno tuguria tanquam speculas excitari iussit; in medio, in quo rupes alia LX pedes lata porri gebatur, praetorium fixit; munimentum vero illud totum de praefecti maris nomine Colinium appellauit; domiciliis in eo constructis, quae connumerata omni Villagagnonis familia LXXX homines incolebant. ibi tormenta disposita. vltra munimentum X fere milliaribus in eodem aestuario pulcerrima et fertilissima insula iacet XII miliarium ambitu, ob idque magnae insulae nomen ceterarum comparatione a Gallis illuc tunc profectis sortita. inde nostri farinam ac cetera ad victum necessaria frequenter comeantes exportabant. vbi apulit Villagagno, statim ad Colinium scribit, eumque de nauigatione, aduentu in Brasilianam regionem, loci natura, populorum moribus breuiter instruit, et quo ipsum in posterum aequiorem haberet, spem de puriore relligione, ita vocabant, ijs locis instauranda factam confirmat, petitque vt sibi cum bona eius venia theologos Geneua accersere liceat. ea de caussa ad Ioann. Caluinum dedit litteras anno sequenti, quibus acceptis, ille symmystis rem communicat, habitaque super ea re deliberatione duo ex ipsorum numero deliguntur, qui ad Villagagnonis et Colinij preces profectionem suscipiunt Petrus Richerius iam quinquagenarius, et Gulielmus Quadrigarius. quib. se comites


page 462, image: s462

addidere complures, et in ijs Ioannes Lerius Heduus. omnibus ducem se praebuit Philippus Corquillerius Pontius, qui se ob relligionis caussam Geneuam contulerat, homo Colinio notus, ob idque a Colinio ipso, vt hanc prouinciam, quae ad Dei gloriam vt ipse aiebat, pertineret, suscipere non grauaretur, per litteras sollicitatus. cum ij Castellionem ad Loniam Colinium in Gallia conuenissent, acceptis ab eo litteris Honflorium profecti sunt, vbi a Bosio Villagagnonis sororis F. in eam rem ab auunculo misso, humaniter accepti cum III nauigijs egregie instructis XIII Kal. Xbreis soluerunt, et eadem, qua Villagagno, via IIII Non. Mart. promontorium venerunt, ac triduo post sinum Ianuarium ingressi Colinium munimentum incolumes petiere. vbi appulere, mox Villagagnone praecunte ecclesiae forma constituta ritu Geneuae recepto; etiam celebrata coena, cui Villagagno ipse interfuit XII Kal. April. sed cum postea controuersia super ea re inter eos incidisset, remissus in Galliam Quadrigarius, qui Caluini sententiam exquireret. interea ex controuersia illa ortis simultatibus Villagagno a cardinali Lotaringo, vti creditur, per litteras monitus, Geneuenseis ministros male a se habitos dimisit, et Pontius cum Richerio ac socijs et Io. Lerio inprimis, quibus se comites postea adiunxere Capella et Bosius, in continentem relicto Colinio munimento migrauit sub exitum VIIIbreis, octauo, postquam in Brassiliam appulerat, mense; demum prid. Non. Ianuar. anni sequentis, nauigio Martini Balduini suos imponit, qui varia fortuna iactati ac famem extremam in itinere passi tandem extremo Maio in Britanniam nostram exscenderunt. hanc nauigationem is, quem dixi, Lerius simul et regionis naturam ac mores gentis summa fide ac simplicitate descripsit; quam et eandem Andreas Theuetus, qui cum ipso Villagogne illuc profectus trimestre tantum in Brasilia commoratus est, peculiari libro, cui Franciae Antarcticae nomen fecit, pariter descripsit, cui non tam in ea narratione fidem derogari velim, quam, quoniam eius mentio incidit, de homine qualis quantusque fuerit, eos qui illum ignorant, commonefacere. fuit igitur patria Engolismensis, professione primo Franciscanus, dein cum vix litteras sciret; abiecto cucullo ex monacho celeberrimus planus relligiosis et alijs peregrinationibus primam aetatem contriuit, ex quibus fama contracta, animum ad libros scribendos inepta ambitione applicuit, quos alieno calamo plerunque exaratos et ex itinerarijs vulgaribus atque huiusmodi de plebe scripturis consarcinatos, miseris librariis pro suis vendicabat. nam alioqui litterarum, antiquitacis, atque omnis temporum rationis supra omnem fidem fuit imperitus: vt fere incerta pro certis, falsa pro veris et absurda semper scriberet. equidem memini cum, amici quidam mei viri docti et emunctae naris ad eum animi gratia ventitarent, me praesente tam absurda quaedam, tam ridicula, quae pueri vix crederent, illi persuasisse, vt ipse risum non tenerem. vt me hodie misereat multorum, qui cum in litteris multum videant, agyrtae tamen illius fucos non solum non peruideant, sed eius nomen cottidie in libris suis honorifice appellent, mirarique saepius subijt, qui fieri potuerit, vt homo, cui tam facile imponeretur, tanti nominis viris tam turpiter imponat: quos ideo nunc monitos cupio, vt in posterum insciti et inepti nebulonis nomine ac testimonio praeclara scripta sua contaminare desinant. Bello per omnem fere Italiam et Belgij ac Campaniae limitem ardente res in Germania quietiores fuêre. Caesar anno superiore comitia Vlmam indixerat, dein Augustam Vindelicorum transtulerat, atque vt principes et Imperij ordines sub Eid. IXbr. praesto essent, mandauerat, postremo valetudine praepeditus cum ipse interesse non posset, per Ferdinandum fratrem Non. Febr. huius anni actionis initium fecit. ibi ille, cum pauci admodum principes interessent, multa de Caesaris ac sua egregia erga ipsos voluntate et in relligionis ac publicae tranquillitatis negotio praecipua cura praefatus, id in primis Caesarem cupere dixit, vt quicquid ad Dei gloriam et Imperij pacem pertinet, id de communi ipsorum consilio statuatur; ipsum omni diligentia hactenus enixum esse, vt sublatis offensionibus relligio et otium publicum firmaretur, et quae duobus postremis conuentibus decreta sint, quaeque in se receperit, facto abunde praestitisse; sed ea tempora incidisse, eos motus intestinos nulla sua culpa excitatos, qui tam laudabileis conatus interpellauerint; nunc cum primum


page 463, image: s463

malo ingrauescenti medicina adhiberi potuit, negotium amplius differti noluisse, ac vicarium se cum plena agendi potestate constituisse, cui per eius absentiam cum ipsis rationes reip. tum honestas tum vtileis ineat, hominesque delectos in eam rem sibi attribuisse. igitur a relligione ducendum videri principium, cuius dissidium tot mala non Germaniae solum, sed toti Europae importauerit, et Turco communi Christianorum hosti portam ad inuadendas Pannonias aperuerit. id enim summe lamentabile ac Deo inuisum spectaculum, quorumdam nouis opinionibus imbutorum obstinata contumacia fieri, vt qui eiusdem lauacri, nominis, imperij, linguae denique sacris ac coniunctione initiati sunt, ad hunc modum diuellantur; eoque grauius id merito videri, quod non vna aut altera, sed ad libidinem cuiusque nouae cottidiae sectae exoriantur, quam qui velit, licentiose amplectatur. dubitare neminem posse, quin id ad Dei contumeliam spectet, et caritatis vinculum soluat; promiscuaeque multitudinis conscientias misere discruciet, quid statuere aut credere debeat, prorsus ignorantis. iam malum adeo late grassatum esse, vt adolescentibus sensim singulorum animis illud quoque vna coalescat, ac plerosque reperiri, qui omnium rerum securi iam nihil credant, neque respiciant, quid ratio, quid honestas, quid conscientia ipsa praescribat. qua in re opus esse magistratûs officio, qui relligionis negotium, quo Dei honos et omnis vitae honestas continetur, commendatum habeat. his dissidiis componendis Caesarem totis viribus iam a multo tempore incubuisse, ipsorumque rogatu a Pontificibus oecumenici concilij celebrationem im petrasse. quod cum non semel indictum et iam aliquoties inchoatum sit, quominus ex eo fructus vllus ad remp. redierit, eius rei caussas ipsos scire; ac proinde supersedere se illarum commemoratione. si expedire videbitur, curaturum se, vt illud rursus indicatur; sin propter bellicos tumultus in aliud tempus transferri placeat, videndum esse, an alia ratio tolerabilis concordiae sarciendae iniri possit. de concilio nationali mentionem aliquoties iniectam esse; sed vereri, ne res ea, vt pote vsu minus recepta, temporibus his parum accommodata; sit: placere potius, vt per colloquia negotium peragatur; qua in re pium Caesaris studium, ersi aliter superioribus annis acceptum sit, atque vtrique parti ingratum fuerit, sperare tamen futurum, vt seposito vtrinque omni affectu priuato, optime inter eos conueniri possit. quod ad publicam tranquillitatem spectet, sancitas quidem esse leges superioribus comitiis, quibus communi otio optime prospectum sit: verum cum ijs contineatur, seditiosos ac perduelleis condemnare ac proscribere non licere, nisi prius in ius vocati et seruato iudiciorum ordine conuicti fuerint; ita anfractuoso sufflamine caussas eas protelari, et occasionem interim dari seditiosis multa nequiter audendi. cautum item esse, vt ei, qui vim patitur, finitimi subuenire teneantur; quod cum non fiat, alia remedia adhibenda esse. proinde in commune consulant, quo modo haec duo legis capita corrigi debeant, quo publicae quietis hostium audacia coerceatur, et ij, qui in Imperij fide permanent, sibi contra vim non defutura auxilia esse intelligant. de constituendo item iudicio, de collatione publica, de moneta, deque ceteris rebus ad Imperij statum pertinentibus, mature deliberent. haec diffusa oratione comprehensa stacim per Germaniam euulgantur; quae quominus perinde in bonam partem acciperentur, praecipue a Protestantibus, multa impedimento fuêre: atque illud maxime, quod eodem tempore ex diuersis locis perscriptum est, ipsum Ferdinandum ex Boemia CC circiter Ecclesiae ministros migrare iussisse, eosque inde Vitembergam atque in Misniam se contulisse; et quia ad comitia Hieronymus Moronus Cardinalis a Iulio Pontifice legatus fuerat, ita eius aduentum illi interpretabantur, quasi idem in Germania Moronus a Caesare euocatus, quod Polus in Anglia sub Philippo eius F., moliturus esset; nam id palam iactare Pontificem. inter haec nihil agebatur in comitijs: nam inde foederati belli contra Albertum suscepti relliquias persequebantur; et cum priore anno Blasseburgum primariam totius regionis arcem cepissent, eam hoc tempore, ne forte recuperata maioribus damnis occasionem aliquando praeberet, a fundamentis euertunt, non sine manifesta Brandeburgicae domûs ac propinquorum offensione. inde Augustus VIIvir a Ferdinandosaepius ad comitia


page 464, image: s464

euovcatus. quominus tunc iret, parum tranquillum Saxoniae statum per legatos excusat, et de periculo, quod a Turco impendet, mentione iniecta, demonstrat, quam necessarium sit concordiam sarciri, vt sublatis offensionibus atque omni diffidentia extincta, coniunctis animis et viribus, perniciosis communis hostis conatibus mature obuiam eatur: qua in re grauissime ab vtraque parte peccetur. nam ex Protestantibus plerosque minus aequos esse, quibus quaedam a Mauritio fratre paullo ante mortem in relligionis ceremonijs constituta minime placeant; nimis vero duros esse, qui confessionem Augustanam oppugnant, nec interim cogitant de iusta pia ac legitima disciplina et emendatione in ecclesia constituenda. proinde orare vehementer, ne librum illum, qui ante XXV annos Caesari fuit in hac ipsa Augustae vrbe exhibitus, habeat pro malo et impio; et interea pax ecclesiae concedatur, neque propter relligionem vlli periculum creetur. nam nuper Passauii a Mauritio hanc conditionem fuisse positam, quae quamuis a Caesare ad vniuersos Imperij ordines reiecta sit, ipsum tamen tum illam minime improbasse, et tranfactioni dissertis verbis adiecisse, curaturum se diligenter, vt in comitijs res aequabiliter ageretur, neque suffragijs de relligione vlla inesset captio. haec a legatis coram Ferdinando acta pridie quam ipse verba faceret. paullo post ipse Augustus et Ioachimus Brandeburgicus VIIviri, Io. Friderici fillj, Hessus, et alij Saxoniae principes Numburgum ad Salam conueniunt prid. Non. Mart., et foedus ante C annos inter Saxonicam, Brandeburgicam, et Hessicam familiam initum renouant, simulque declarant, velle se constanter confessioni Augustanae inhaerere; ac ne quam occulti conuentûs aut consilij suspicionem praeberent, quinto post die ad Caesarem scribunt, adduntque, quoniam tempore haud satis pacato in suis fidibus maneant, legatos ad comitia misisse, quibus mandata dederint, vt ad concordiam omneis actiones suas et consilia referant; ne videlicet propter relligionem vel causam aliquam ciuilem vlla sit extimescenda vis aut periculum. eodem die et ad Ferdinandum dant litteras in eandem sententiam, et inprimis Passauiensis transactionis caput illud, de quo diximus, vrgent. mox ad Eid. Mart. Moguntinus archiepiscopus ab Alberto tam male habitus e vita demigrauit, cui Daniel Brendelus suffectus est. cumque sub id tempus de Iulij Pontificis morte allatum esset, Moronus, qui ab eo missus in Germaniam venerat, statim conuerso itinere Romam, vt noui Pontificis electioni interesset, redit, cum Othone Truchesio cardinali Augustano, qui antequam proficisceretur, per litteras ad Senatum principum et legatorum missas cupere se quidem pacem significauit, sed vt consilium vllum suscipiat, quo S. S. dignitati aut antiquae relligioni praeiudicetur, non commissurum. tunc et actum de controuersia iam toties agitata inter Hessum et Vilelmum Nassouium super Catorum ditione; cui vt finis imponeretur, neve grauius aliquod malum inde nasceretur, principes aliquot parteis suas interponunt. ij erant Palatinus VIIvir, Christophorus Virtembergicus, et Vilelmus Cliuensis, qui tanquam arbitri honorarij ad Kalend. Iulias partibus diem Vormatiae constituunt. eo missus fuit ab Hesso Vilelmus filiorum natu maximus. propositis condicionibus aliquandiu inter parteis disceptatum fuit; postremo vt de ijs amplius deliberaretur, decretum, ad eamque rem certum tempus praefinitur: cumque postea Bacheraci ac nouissime rursus Vormatiae ob aduersam Palatini valetudinem conuenissent, transactione finita lis fuit, et definita certa pecunia, quam Hessus Nassouio exsolueret, et ita in Catorum possessione maneret. sed cum Nassouius, nisi pecunia praestituto tempore dependeretur, irritam esse transactionem iusque integrum vellet, Hessus autem hanc condicionem reijceret, re infecta inde discessum est. rumor quoque de Danica classe ad VIItriones nauigante suspensos principum animos tenuit, cum alij Caesaris consilio id fieri dicerent, qui regis filium aut fratrem in Scotorum regni possessionem mittere cogitaret, alij in Galliae regis vsum comparatam, alij denique, quod vero propius erat, ad hoc destinatam, vt si forte Caesar aut Philippus F., quorum iam potentia propter Angliae accessionem Septentrionalibus principibus formidabilis esse ceperat, longius euagarentur, coerceri possent, ideoque maritimae ciuitates sumptus in eam classem sumministrare vulgo credebantur.


page 465, image: s465

post longam et incertam expectationem omnis hic rumor tandem euanuit, et Daniae rex, qui nihil sibi ea opus fuisse aduersus Austriacos videret, ad piratas persequendos instructam illam dicebat. haec in caussa fuere, cur in comitijs Februario mense ceptis, tam lente ageretur. cum vero legati tandem assensissent, vt relligionis negotium explicaretur, postremo placuit, relligioni dandam esse pacem; sed hoc addebant Protestantes, liberum esse debere omnibus sine vlla exceptione confessionem Augustanam amplecti, etiam ecclesiasticis. contra contendebatur, neque ciuitatibus, quae decretum Augustanum de relligione ante septimum annum recepissent, neque toti ordini sacro id permittendum esse; quinimo, si quis episcopus aut in sacerdotali dignitate constitutus a recepta relligione deficiat, eum loco moueri, aliumque in ipsius locum substitui debere. cum inter eos non conueniret, ab vtraque parte rationes scripto comprehensae Ferdinando exhibitae sunt. deinceps euulgatur extra ordinem scriptum, quo Protestantium postulatum vt iniquum et pietati ac publicae honestati damnosum reijciebatur: nam ita omnem disciplinam solui, si promiscue omnib. mutandae relligionis libertas concedatur; morem hunc iam ab Apostolorum tempore in ecclesia fuisse IIII oecumenicis synodis confirmatum, vt qui Dei domui praesunt, non vllam damnatam relligionem permittant, sed praesules, immo etiam priuatos ad defectionem inclinanteis placide moneant, et ab errore deterreant, ac postremo huic immoranteis ad ecclesiam deferant alioqui libertatis specie pessimam licentiam inuehi, quam fidei disspationem consequi necesse sit. tum Ferdinandus datis ad Imperij VIIviros ac reliquos principes VItili ineunte litteris, eorum absentia factum dicit, quominus conueniri potuerit; nam opinione sua, si comitijs interfuissent, rem ad optimum finem potuisse perduci. quod cum Deus non concesserit, consultum videri, vt in hunc modum fiat decretum. quia per principum absentiam nihil decerni possit, placere, vt in proximum conuentum differatur actio, cuius initium Ratisponae circa Kal. Mart. fieri debeat, cuique interesse omnes teneantur. Ratisponae vero locum se comitiis delegisse, quoniam propter imminens a Turcorum impetu periculum longius a suis finibus abesse non possit. ad haec principes, minime consultum videri, si ante pacem firmatam discederetur; in magna siquidem expectatione totam Germaniam esse, et sententiis vtrobique melius quam vnquam antea conuenire, ac proinde orare, vt finis huic controuersiae, antequam discedatur, imponatur: sic enim fore, vt in altero conuentu de rebus Turcicis et aliis expeditius statui possit. igitur Ferdinandus vbi vidit rem amplius differri non posse, pridie Kal. VIIbr. quid de contrariis vtriusque patris scriptis sibi videatur, ostendit, et hoc vrget, vt Protestantes exceptionem propositam admittant, nimirum, vt ecclesiastici, qui relligionem mutauerint, locomoueantur; id enim aequum videri: alioqui merito conquesturos esse, qui antiquam relligionem retinent, iniquo iure secum agi, quippe quib. praescribatur, quae ratio in praefecturarum, collegiorum, ac beneficiorum administratione seruanda sit, cum ipsi Protestantib., quomodo cum suae ditionis eccles. ministris agere debeant, minime praescribant: ad haec, exinde necessario sequi, vt praefecturae dissipentur, et si licentiosa illa et in Deum contumeliosa libertas concedatur, mutata natura et conditorum instituto fiant ciuiles ac prosus profanae. rursus ad haec principes, minime id sibi consilij esse, vt sacrum patrimonium dilapidetur, sed id tantum spectare, nevis fiat conscientiis, aut cuiquam fraudi ac dedecori sit relligionis professio, quam vt veram et verbo Dei ac veterum Patrum scitis consentientem amplectantur: itaque orare, vt haec exceptio omittatur. tum Ferdinandus eos hortatur, vt adsentiantur; nam alioqui periculum esse, ne re infecta discedatur, neque enim amplius rem differri posse. ad assensum postremo compulit, tandemque decretum fit, quod palam more solito VII Kal. VIIIbr. recitatur. huius haec praecipua capita fuere, vt libera permittatur quibuscunque Augustanae confessionis professio, neminique propter eam vis fiat; simulque bonis, facultatibus, vectigalibus, ac possessionib., quas habent, pacate vti frui liceat; relligionis dissidium non aliis quam amicis rationib. componatur. vicissim confessionis Augustanae socij erga ecclesiasticos se moderate gerant, eisque relligionem suam, ceremonias, leges, possessiones, vectigalia ac iura libera


page 466, image: s466

concedant; nec vlla ratione impediant, quo minus ijs vti frui pacate possint. qui non sunt alterutrius relligionis, hoc decreto non comprehendantur. si quis antistes alia dignitate in ecclesia praeditus a relligione veteri deciscat, is continuo dignitate ac iure excidat, fructibusque, quos inde percepit, priuetur: quod ipsum tamen sine vlla eius infamia fiat; iusque sit collegio, aut ijs, ad quos iure vel consuetudine id pertinet, alium in illius locum sufficere. quia vero nonnulli Imperij ordines eorumque maiores quasdam Ecclesiasticas praefecturas, collegia, coenobia, et alia id genus bona sacra sibi sumpserunt, eaque in ministerij scholarum et alios vtileis vsus conuerterunt, ij ne hoc nomine interpellentur, nec in ius vocentur; neque Camerae iudicibus ob id quicquam aduersus illos statuere liceat: quod de ijs bonis intelligatur, quae minime ad imperium aut alios Imperio subiectos ordines pertineant, et quae alienata vel vsurpata fuerint ante Passauiensem pacificationem. item vt iurisdictio sacra non exerceatur contra Augustanae confessionis socios, sed suspendatur, donec sublatum erit dissidium. scholae, eleemosynae, xenodochia, vti olim constituta sunt, ita nunc maneant, et in ijs admittantur ac foueantur omnes pauperes et adflicti, non habita ratione vtrius illi sint relligionis, in quorum vsus ac subsidium alimonia confertur; eaque de caussa si lis oriatur, de partium consensu arbitri deligantur, qui cognita caussa intra semestre tempus pronuncient. eodem tempore pace in Protestantium Germaniae ecclelijs constituta, dissidium, quod totos XXX annos de dominicae coenae veritate fuerat, inter ipsos recruduit, in eamque rem Bremensium et Hamburgensium ministrorum libri prodierunt, quibus praecipue Io. Caluinus et Io. Lascus, de quo superius diximus, perstringebantur; ad quos mox Caluinus et Henricus Bullingerus respo nderunt. Lascus vero inscripto ad Sigismundum Augustum Poloniae regem libello queritur, nulla cognitione caussae per colloquium aut amicam suffragiorum collationem habita, sed praeiudicio tantum ipsorum sententiam damnari. id et in caussa fuit, vt anno sequenti, cum Conradus Pellicanus in Hebraicis litteris doctissimus decessisset, Tigurini datis ad Senatum Argentinensem litteris enixe rogarent, vt P. Martyr Vermilius, qui nuper illuc ex Anglia venerat, ad se mitteretur. nam et is a Saxonicis ministris oppugnabatur; nec inuitus fecit ille, vt Argentina discederet, quo argumentum illud Tiguri liberius tractaret, et ad aduersariorum argumenta responderet. paullo ante Ioanna Arragonia Caesaris ac Ferdinandi parens Mantuae Carpetanorum decesserat, ex zelotypia olim contracto animi morbo post Philippi mariti mortem, qui in apertam ac sollemnem insaniam euasit, et ab eo tempore turre inclusa cumque felibus colluctans ad extremam senectutem peruenit, seruatis regnorum Hispaniae titulis, quos coniunctim cum filio, siue id sua voluntate, siue ex ordinum decreto fieret, quamdiu vixit, in omnibus actib. publicis semper vsurpauit. huic funus Bruxellis Caesar, Ferdinandus Augustae fecit. matris morte Caesar siue admonitus, siue aduersam fortunam pertaesus, vrgente ingrauescentis valetudinis incommodo, de secessu in Hispaniam serio cogitare cepit. ad eum iam Philippus F. ex Anglia venerat, iniuriose dicterijs ac libellis in dotali regno ante appetitus, in quib. multa erant, quae multitudinem acuere contra Hispanos, multa quae reginae mentem poterant a marito alienam reddere, verum in auctores inquisitione diligenti facta, nihil deprehendi potuit. incitabatur praecipue Caesar rerum suarum taedio, quas cottidie secum vna senescere cum doleret, in Hispaniam procul ab omni administratione secedere decreuerat, vt et valetudini non iam recurrenti, sed continuis doloribus adflictae, consuleret, et renouata in filio iuuene fortuna, eam contra florentem potentiss. regis atque hactenus felicissimi fortunam opponeret. nec deerant exempla illustrium virorum, qui in eodem fastigio constituti eandem vitae clausulam fecerant, quae in ea deliberatione haerenti occurrebant: atque inprimis Diocletiani longe optimi principis, si ea excipias, quae ille Gentilium errore deceptus in Christianos peccauit, qui post administratum virtute summa ac prudentia totos XX annos imperium, Nicomediae cum Maximiano collega, eo se abdicauit, ann. Christi CCC VIII et Salonae in Dalmatia vitam hortorum cultura oblectans priuatus transegit. deinceps scisso imperio Anastasius II et mox Theodosius III Christiani deposito imperio


page 467, image: s467

Anastasius II et mox Theodosius III Christiani deposito imperio in monasterio vitam finierunt. Isacius item Comnenus, qui Michaelem Stratiotam imperio deiecit, siue spectro territus, ex quo letalem morbum contraxerat, siue vt adfectati imperij inuidiam declinaret, mortua coniuge Constantino Ducae imperio cessit, et in Studiense siue Anthemij coenobium a se exaedificatum tonsa coma, a qua nobilissimae familiae nomen, sponte transijt. Michael item Rangabe dictus in insula Proto post gestum II annos imperium consenuit: et post eum Michael Ducae F. cum imperium VI annos et totidem menseis tenuisset, in Studij secessum trusus est; cui Nicephorus Botoniates successit, qui rursus Comnenorum factione pulsus abiectis purpureis calceis Peribleptae monasterium, cuius post Romanum Argyrum alter conditor vocabatur, ingressus est, comaque rasa ac mutata veste monasticam lacernam sumpsit. denique Manuel Comnenus, postquam imperium XXXVIII annos administrauit, lacernam ciliciam sumpsit, et in ea exspirauit; et post eum Ioannes Cantacuzenus Ioannis Palaeologi in imperio consors dignitatem postremo deposuit, et vitae quod supererat priuatus exegit. sed plerique ex ijs inuiti et accepta fide, nihil incommodi aut iniuriae passuros, se imperio abdicarunt. verum inter omneis maxime memorabile Lotarij Ludouici Pij F. factum fuit, qui cum Ludouicum F. imperij consortem asciuisset, XV anno post in Prumiense coenobium a se constructum et amplissimis possessionibus dotatum anno Christi IO CCC LV sponte concessit. his et aliis exemplis confirmatus Caesar, cum se imperio ac regnis omnib. abdicare decreuisset, diploma Eid. VIIIbr. confici iubet, manu sua subscriptum, et sigillo firmatum, quo Philippo F. iam Neapolis et Siciliae regi a se declarato, omnib. regnis ditionib. ac possessionibus cedit: conuentuque Bruxellas indicto ad VIII Kal. IXbrib. vbi dies aduenit, mane Philippum sodalitij velleris aurei equitum ritu sollemni principem creat, ac post meridiem in amplissima palatij aula frequenti Senatu magnaque nobilium et omnium ordinum corona medius inter ipsum Philippum et Mariam sororem Hungariae reginam cum consedisset, diploma latine conscriptum per Bruxellam consiliarium publice recitari iubet. eo se decreuisse significabat quamprimum in Hispaniam nauigare, ibique quod vitae supererat tranquille et pacate transigere, Belgicarum regionum iure, dominio ac possessione in carissimum filium iam aetate ad res gerendas idonea principem translatis, cui iccirco iubeat omneis ditioni Belgicae subditos vt legitimo principi ac domino parere, et fidem sacramento obstringere, remisso, quo sibi obligati sint, obsequij iureiurando: ea lege, vt is alienum aes omne a se aut suo nomine per alios in ijs rebus, quae ad Belgium spectant, contractum dissoluat, fidemque suam liberet. recitato diplomate ipse orationem ex scripto, vt memoriam subleuaret, lingua Gallica habuit, qua totius vitae superioris repetita serie, ad reipub. Christianae compendium iam a prima aetate collimasse, eoque actiones omneis suas ac consilia direxisse, neque otio aut priuatis voluptatibus vel minimum temporis spatium dedisse demonstrat; praecipitante demum senectute pacatis prouincijs secedere statuisse, et quod annorum restat, Deo et sibi viuere; petere igitur, ac mandare, vt filio, quem vicem suam functurum relinquat, honorem, obseruantiam, fidem quam sibi hactenus exhibuerint, vti debeant, praestent. tum Philippus F. assurgens capite detecto circumstanteis salutat, progressusque seni parenti tactam dexteram venerabundus et in genua procumbens deosculatur. vicissim pater eum peramanter complexus manu capiti imposita Belgij principem pronunciat, ipsique conceptis verbis et communi salutis omnium Christianorum edito signo, nominibusque S. Trinitatis expressis, tanquam fausto recte gerendi principatûs auspicio, bene precatus est, praecepitque ante omnia, cultum et timorem numinis vt nunquam abijceret, praecipuam relligionis conseruandae rationem haberet, legum ac iuris auctoritatem tueretur: has esse bene ac feliciter regnandi artes. heic cum Philippus se D. O. M. ope fretum et amantissimi patris monitis egregie instructum, quae mandata erant, diligenter curaturum demissa admodum oratione confirmaret, visus est illacrimasse Caesar, suoque exemplo a circumstantibus proceribus lacrimas expressisse; cum diceret, misereri se filij carissimi vicem. cuius humeris tam graue pondus incumberet. tum Philippus, se quidem


page 468, image: s468

Gallice intelligere, sed non ita loqui explicate posse testatus, per Antonium Perrenotum Atrebatum episcopum longa oratione, quid suae mentis sit, aperit, et Gallis, qui aequas pacis condiciones nuper Grauelingae oblatas repudiauerint, inuidioso atque iniurioso sermone perstrictis, astanteis ad bellum coniunctis animis et collatis viribus faciendum hortatur: obiterque vt a prauarum de relligione opinionum vbique serpentium monstris caueant, monet, et magistratibus in omni re obedienteis se praebeant, concordiaque ac fideli obsequio et conspiran tib. animis in commune consulant: sic enim fore, vt rebus domi pacatis, foris hosti bus terrori sint. perorante Atrebatensi, Iacobus Masius regis consiliarius Belgarum nomine assurgens, gratias Philippo agit, fidemque, vitam, opes, vti patri fecerint, ita filio obligat, cumque Philippus consedisset, Maria regina Belgij moderatrix ea prouincia, quam per XXXIII annos Caesaris fratris mandatu summa fide et diligentia rexerat, se pariter abdicat, in cuius locum statim a Philippo Philibertus Emanuel Sabaudiae dux substituitur. renunciationis peracta ceremonia Caesar Vilelmi Nassouij Arausiensis principis ac Burae comitis, hos ille titulos sibi sumebat, humeris innixus ex aula se subducit, ac mense post interiecto, in eodem loco coram vicariis ac regnorum, et prouinciarum suarum rectoribus, quos ob id euo cauerat, Hispania, Sardinia, Gymnesijs insulis, Americae ac noui orbis dominatu filio cedit, seruata tantum, vbi ad locum destinatum peruenisset, C aureorum OIO pensione, qua se ac familiam alere posset. iam ante saepius Caesar cum Ferdinando fratre egerat, vti diximus, si qua ratione ei et Maximiliano F. persuadere posset, vt Imperium accepta idonea compensatione Philippo restitueret. cum id impetrare non posset, illud postremo petierat, vt saltem eum Imperij per Italiam et Belgium cum plena potestate vicarium constitueret. sed neque illi assensere, quod dicerent, tantum de Caesarea dignitate ac maiestate quam integram et illibatam tueri recepissent, decessurum, quantum ex ea alteri concessissent. itaque Caesar, qui nihil ab iis obtineri posse cerneret, legatos ad fratrem hoc tempore Oeniponte agentem miserat, per quos eum de instituto suo certiorem factum ad capessendam Imperij administrationem cohortabatur, rogabatque, vt Philippum filium Germanis principib. ac ciuitatum ordinibus conciliaret et commendaret. constitutus mox profectioni dies ad Eid. IXbr.: verum ea, siue ob hiemis asperitatem, siue quod prudens pater nondum compositis inter nos et nouum regem rebus tam cito filium adhuc publicae administrationis rudem nollet deserere in annum sequentem dilata est. ita Philippus paternis regnis inauguratus, vt suorum beneuolentiam sibi conciliaret, per Belgij primarias vrbes peregrinationem suscipit, atque Antuerpiam magna pompa anni sequentis initio XV Kal. Feb. ingressus est.



page 469, image: s469

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER DECIMVSSEPTIMVS.

IN Anglia sub Ianuarij principium hoc anno statim soluta sunt comitia, quibus et Poli Cardinalis restitutio, vti iam diximus, litteris mandata est, et renouata priscorum regum de puniendis prauae opinionis fectariis edicta. expectabatur et vt de diademate Philippo imponendo a Maria ageretur: verum pertentatis procerum animis, cum eos minime assensuros videret, ab hoc consilio destitit. mox sub Februarij initium Londini ob relligionis caussam capitis damnati Io. Hopperus episcopus Clocestrensis, Laurentius Sanderus, Rolandus Talerus, Io. Bratfordus I. C. et Io. Rogertius: et hic quidem Londini, vbi diu docuerat, flammis vstulatus est; Bratfordus vero post sententiam captiuus in carcere asseruatus est aliquanto tempore, donec tandem mense Maio insequenti crematus est; ceteri statim domum quisque suam deportati Glocestriam, Lencastriam, Conuentricum, Hadelam, eadem poena afficiuntur: nec multo post Dauidensis episcopus damnatur, et domum, vt de eo supplicium sumeretur, amandatur. vbi vero Romae sub exitum superioris anni prid. Nat. Christi de Angliae regno ad ecclesiae vnitatem Poli opera conuerso allatum est, ingenti laetitia omnia per vrbem personauere. nam et supplicationes mox factae et displosa tormenta, ignesque passim excitati. tunc et diploma euulgatur, quo Pontifex repetito filij perditi exemplo non solum se priuatim de Anglia ad S. R. obedientiam reducta animo gaudium capere testabatur, sed more indulgentis illius parentis etiam alios ad epulum et communem laetitiam inuitare velle: proinde vsu recepto apertis ecclesiae thesauris plenam delictorum omnium remissionem certis condicionib. concedere ijs omnibus, qui corde pio contriti, quae illo mandato continentur, relligiose ac sincere executi essent. praeterea Pontifex, cui de cetero satisfactum erat, sedulo vrgebat, vt bona ecclesiae adempta restituerentnr, idque summopere legatis ad se missis, quisub hoc tempus domum reuersi sunt, insinuauerat: quod in proximos conuentus reiectum est. interea vt Pontifici aliquo modo satisfieret, Ridlaeus et Hugo Latimerus admodum senex, qui Oxonium abducti fuerant, flammis traduntur. productus et cum ijs Cantuariensis archiepiscopus; sed postquam veniam ac Dei misericordiam palam implorauit, in carcerem reductus est. peracti demum regni conuentus VIIIbri et IXbri mensibus; quibus cum rursus de diademate Philippo imponendo mentio iniecta esset, et id frustra fuit. de bonis ecclesiae restituendis ibi quoque a regina actum; sed cum pleraque eorum a proceribus ac primaria nobilitate iam a multis annis occupata essent,


page 470, image: s470

nihil impetrari potuit: tantum decretum, vt primi fructus et decimae eccleasiasticis in posterum persoluerentur. sub comitiorum finem Stephanus Gardinerus Vintoniensis episcopus a Maria regni cancellarius creatus hydropisi extinguitur; in cuius locum Thomas Hetus tunc Eboracensis archiepiscopus suffectus est, is nimirum qui cum Cantuariensi aliquando in Germania commoratus, postea Ioann. Dudleio Nortumbrio, cum ad supplicium duceretur, praesto fuerat. antequam Britannia egrediamur, ratio exigit vt Scotica percurramus. Regina vidua, vbi domum e Gallia redljt, id vnum agebat, vti diximus, vt ex proregis consensu imperij summam ad se transferret. tandem post longas tergiuersationes id partim astu, partim vi a stolido homine extorsit. nam Sterlini transactum est, et prolata condicionum approbatio, quibus regina et curatores subcripserant: ijsque condicionib. haec adiecta est, vt Britannoduni custodia penes Proregem esset. indictis inde Edimburgum conuentibus IIII Eid. April. rursus pacta publice lecta sunt, quibus lectis prorex assurgens se magistratu abdicauit, traditis imperij insignibus Henrico Clutinio Oisellio reginae procuratori, qui ea reginae absentis nomine recepta, mox et eiusdem mandatu in reginae parentis manus consignauit; quae illa statim magno adstantium plausu suscepit, et publica pompa per vrbem in palatium suburbanum deducta est assumpto Regentis nomine. prorex autem, qui magno procerum comitatu comitium ingressus fuerat, ense, sceptro et corona de more prolatis, tunc in ordinem redactus se turbae immiscuit; nouumque prorsus et inauditum in hanc diem spectaculum illud fuisse Scoti scribunt, femina ex concilij sententia ad regni gubernacula admota. id Gallorum gratiae ac potentiae tributum est; quibus tamen vt arcem Edinburgensem traderent, Scoti nunquam adduci potuerunt, veriti scilicet ne si regina sine liberis decederet, eam sibi Galli retinerent. igitur ea Ioann. Areskino velut sequestro datur, quam ille nemini nisi ex ordinum decreto redderet. latrocinijs infestabatur vicina regio duce praecipuo Ioan. Muderaco Reginaldinae gentis principe homine facinoroso. ad eum comprehendendum a Regente mittitur Georgius Gordonius Huntileae comes homo vafer, qui cum ex publica calamitate voluptatem, ex damno lucrum captaret, parum sincera fide hanc expeditionem administrauit. itaque vbi redijt, vsque ad caussae dicendae diem in custodia retentus est. onerabat eum et Vilelmi Caianae familiae principis, qui ex Iacobi Morauiae principis sorore natus erat, mors, quem ille in Morauij odium, et quod se in clientelam eius dedere recusaret, per vxorem de medio tollendum curauerat. variae dictae de eius poena sententiae, cum alij capite multandum censerent, alij ad aliquot annos in Galliam relegandum. obtinuit tandem Gilberti Cassiliae comitis inimicorum Gordonij principis sententia, qui cum prouideret non diu coalituram inter nos ac Scotos concordiam, minime tutum existimabat, hominem turbis assuetum bello facem ac ducem praeberi, multo minus supplicio afficiendum: nullum enim malum domesticum tam graue esse, ut [reading uncertain: corrected by hand] vindictam eius tanti putandam, vt externos fundendo Scotorum procerum sanguini assuefacere deberent. itaque censuit, vt cum Gordonio pecunia decideretur, tamdiuque in carcere fuit, donec iuribus ac vectigalibus in regno amplissimis, quae sibi vsurpauerat, cederet, et praefecturis aliquot iuridicijs abstineret, quorum omnium fructus regio patrimonio addicti sunt. his condicionibus dimissus rursus se in Regentis familiaritatem insinuauit, et ad intima consilia admissus est. ab eo tempore pacatiores res in regno fuere vsque admensem Vtilem anni OIO IO LVI, quo Regens Ennenernesum profecta, et conuentibus more solito habitis summa seueritate de plerisque publicae tranquillitatis perturbatoribus supplicia sumpsit; missoque contra Muderacum Ioanne Atholiae comite, constantiae ac fortitudinis eximiae viro, eum cum omni familia deditum recepit, et ad Regentem deduxit. verum ille postea, seu deceptis seu corruptis custodibus elapsus, rursus ad animum redijt, et omnia ferro ac sanguine miscuit. inde domum reuersa Regens, vt procerum gratiam sibi conciliaret, quosdam ex Santandreani cardinalis interfectorib. a Prorege in exilium pulsos restituit. quo facto quicquid beneuolentiae contraxerat, id odiosa pecuniae conficiendae ad alendum, vti iactabatur, externum militem excogitatione


page 471, image: s471

amisit. huius commenti ratio haec fuit: vt censu facto tabulae conficerentur, in quib. omnium bona perscriberentur, ac singuli pro rata quotannis in belli sumptus portiunculam in thesaurum publicum ad hunc vsum destinatum reponerent. etsi rei inuidia in nostros reijciebatur, Oisellium puta, Rubeum et paucos alios, penes quos Regentis ingenium erat, tamen qui rem verius indagabant, Dauidem Panitarium Rossensem episcopum eius auctorem fuisse existimabant, hominem summo ingenio ac doctrina praeditum, Hamiltonijs obnoxium et ab eorum genere et consilijs minime alienum. nec id inconsulto Gordonio factum putabatur, qui cum videret Regentem in id vnum intentam, vt Scotos tributis assuefaceret, veritus ne aucta eius in maius potentia nobilitatis vireis et auctoritatem infringeret, omniumque rerum arbitrium mulier peregrina et innato genti vitio supra modum ambitiosa ad se reuo caret, consilium hoc dedisse creditur, non abhorrens ab ipsius ingenio, sed plane hostile, gnarus nimirum neque Scotos tributa soluturos, neque tam facile in posterum ei, quam adhuc fecerant, parituros. id consilium quo minus exitum haberet, per nobilitatem factum est: quae missis ad Regentem Iacobo Sandelandio et Ioann. Vemio, in tributo soluendo ignominiam, et in censu conficiendo paupertatis publicae ac priuatae confessionem deprecata est. nam quod ad mercenarium militem attinet, rem esse periculi plenam, imperij summam, siue re, siue spe quiduis ausuris committere, quorum inexplebilem auaritiam. incendat ad noua molienda occasio, et fortuna secum fidem circumagat: et vt nihil inde periculi sit, illique patriae caritatis magis quam suae conditionis meminerint, cuiquamne credibile fore, mercenarios fortius pro alienis, quam dominos pro se suisque proeliaturos, maioresve stimulos addere posse vulgi ignobilis animis exiguam stipem mox in pace casuram, quam nobilitati fortunas, liberos, arasque ac focos? his et alijs rationibus persuasa regina vidua, cum multum vereretur, si perseueraret, censum remisit, subinde dictitans, non se quidem, sed Scotorum non obscurissimos huius consilij fuisse auctores, quibus verbis Huntilaeum innui plerique aiebant. In Anglia. Thomas Crammerus Cantuariensis archiepiscopus iampridem damnatus et post Ridleum et Lacimerum supplicio affectos in carcerem reductus XII Kal. April. Oxonij carcere educitur, obsoleta ad ludibrium veste indutus, quod fieri sacerdotali charactere adempto vsus est. dies aliquot ante mortem cum vitae spes ei facta fuisset, suasu quorundam multa doctrinae, quam profitebatur, capita reuocauerat, et confessioni ab illis propositae, qua ecclesiae ... [reading uncertain: page damaged] auctoritas et doctrina confirmabatur, subscripserat. vbi vero nihilominus sibi necessario moriendum vidit, poenitentia ductus, luculenta ad populum habita oratione multa de morum ac vitae emendatione, quo sibi audientiam conciliaret, praefatus, postremo quantopere Deum veritatis abnegatione offenderit, demonstrat, et praecipua doctrinae capita repetens, quid sentiret, breuiter explicat, atque Pontificis potentia Antichristi regnum contineri et stabiliri dicit: cum in haec verba desineret, vix exauditus, statim contumeliose exagitatur, et illinc ad supplicij locum rapitur; quo vbi peruenit, protensa dextra, Haec, inquit, nefarie peccauit, quippe quae impie a veritatis aduersarijs propositae doctrinae subscripsit; merito igitur prima omnium poenas luat. ita ad palum alligatus, vbi primum ignis inflammari cepit, dextram longissime protensam in eum coniecit, vt prima cruciatum sentiret. nec multo post ingentis tumultûs in eo regno suspicio fuit, multique propter id ex primaria nobilitate comprehensi et in carcerem trusi sunt. quidam capite luerunt; nonnulli in Galliam fugerunt, et in his Nortumbrij frater Andreas Dudleus. capti etiam ex Elisabethae Mariae reginae sororis familiaribus Vdallus et Brogmortonus, qui proditi a conscijs e plebe hominibus, quasi bellum intestinum machinati essent, capitis supplicio affecti sunt. mox et Petrus Carrus, qui propter seditionem ante annum in Galliam traiecerat, vti diximus, et postea regi Philippo reconciliatus fuerat, et cum eo Ioann. Checus Eduardi regis quondam praeceptore Germania in Belgium, vt vxorem duceret, reuersus, cum Bruxellis ambo Antuerpiam redirent, regis iussu capiuntur, et capti Londinum perducuntur. denique post Thomae Crammeri mortem vsque ad Mariae obitum,


page 472, image: s472

ob relligionem qui supplicio affecti sunt aut damnati in carcere perierunt per varias regni ciuitates, oppida, castella, numerati sunt a curiosis vsque ad CLXXVI: quanquam inuitus faceret Polus cardinalis, cui relligionis negotium commissum erat, vt in eos, quorum salutem tanto studio quaereret, durius animaduertere cogeretur; quippe qui cogitabat, quod etiam saepius dicere auditus est, se ac ceteros episcopos non solum iudices aduersus praue de relligione sentienteis, sed patres iudices esse constitutos. is triennio fere, postquam in Angliam venerat, ad emendationem academiae Cantabrigiensis animum adiecit, parum scilicet profectum existimans, si constituta relligione scholae atque adeo institutionis puerilis disciplina in qua primum lac pietatis bibitur, negligeretur. delecti ad id Cudbertus Scotus Cestrensis episcopus, et Nic. Ormanetus Veronensis Iulio III percarus, qui ex Italia cum Polo venerat, Thomas Vatsonus electus Lincolnensis, Io. Christophorsonus Cicestrensis pariter electus, et Henricus Colus collegij Etonensis praepositus. ij datis ad Andream Pernum, qui eo anno academiae curam vice cancellarij gerebat, vt ad III Eid. Ianuar. in B. Mariae aede omnes academiae ordines adessent, litteris, se viae dant. vbi venere, magna gratulatione accepti, prima die B. Mariae et Michaelis fana, in quibus Martini Buceri et Paulli Fagij corpora ante quadriennium humata fuerant, claudi iubent. postero die ad Trinitatis scholam habetur conuentus, ibique longa oratione Ioannes Stocsus reginae ac Poli cardinalis pietatem laudat, nomineque academiae petit, vt praeteritorum facta gratia in posterum relligioni et disciplinae scholasticae prospiciatur, vt qui aut male consulti aberrarunt, aut aestu et violentia abrepti a recta institutione deflexerunt, sensim in viam reducantur. tum Cestrensis, cum laetitiam se magnam ex tam prolixa bonae voluntatis significatione capere testatus esset, Polique erga academiam pupillam suam studium et egregiam voluntatem laudasset, ita quod cupiant, rite confici posse dicit, si qui errassent errorem eierarent, et in viam redirent; permagnum siquidem ad sanitatem progressum videri fecisse, qui se deliquisse agnoscerent et faterentur. se quidem magis ad clementiam, quam ad seueritatem inclinare; ceterum eam morbi grauitatem esse, vt acrioribus remedijs indigeat. si tamen, qui errarunt, moniti salutaribus consilijs acquiescerent, non commissuros se, vt vllum humanitaris et beneuolentiae officium tam in ijs, quae ad caussam publicam, quam priuatos cuiusque vsus pertinent, aut ipsi, aut academiae ordines in se possint desiderare. inde profecti ad scholam regiam sollemne sacrum magna frequentia celebrant, posteaque in B. Mariae templo licet interdicto concio habetur; moxque de exhumatione Buceri et Fagij cadauerum agitur: ac quoniam vterque dum viueret, non solum perniciosam et erroneam doctrinam sparsissent, sed familiam inter sectarios ambo duxissent, nec solum ipsi ab ecclesia catholica aberrassent, sed et aliis exemplum ab ea deficiendi dedissent, decretum, vt demortuorum cadauera quam primum exhumarentur; esse enim contra sacra decreta ac disciplinam, vt eorum, qui tales sint, corpora ecclesiasticae sepulturae tradantur, et pertinere ad manifestam diuini numinis contumeliam sacrarumque legum violationem; idque cum nonnullo animarum periculo et fidelium offensione coniunctum esse, vt ij, qui legibus moribusque ab alijs essent seiuncti, communem cum ceteris sepulturae relligionem participarent: ex piandum igitur locum, nihilque relinquendum, quo etiam elementis ipsis iniuria fieret, et concedendum hoc, quicquid esset, infirmorum conscientiis. porrecto legatis libello rem iuris forma tractari placuit. citari mortui primo atque altero edicto, productique contra illos semel atque iterum testes. cum nemo compareret, qui eorum defensionem suscipere auderet, tandem tanquam contumaces damnati sunt, dieque dicta coram academiae ordinibus, postquam Cestrensis oratione habita iudicij seueritatem excusauit, neque iustum esse dixit, permittere, vt infirmorum animi ob inexpiatum nefas diutius torqueantur, sententia pronunciatur, et mortuorum cadauera effodi, ac magistratui regio, quandoquidem sanguinis poenam infligere sacerdotibus non licet, tradi iubentur. aliquot dierum spatium intercessit, dum Londinum missa sententia, a magistratu regio mandatum veniret,


page 473, image: s473

quo poena infligebatur. interea Pernus in Bucerum, quem familiariter cognouerat, maxime virulentam orationem habuit, illiusque exemplo plerique ex iuuentute per lasciuiam in demortui contumeliam multa carminibus luserunt. tandem VIII Eid. Febr. cadauera effodiuntur, et parata ad id in foro area palus magni ponderis in terram defigitur, cui corpora quasi viuorum alligantur, comportara magna ligni strue, qua exurerentur. tum tabulata eriguntur inclusis cadaueribus, et vtraque ex parte sudes defixae circumdata longa catena ferrea, iniectique libri Protestantium vndique conquisiti magno numero, qui flamma diffundente se vna concremati sunt. in eam rem Valsonus concionem habuit, moxque restitutus sacrorum vsus in ijs templis, quae interdicta diximus: demum et quidam ex academiae ministris multati, partim adempto suffragij iure, partim alijs in ipsorum locum suffectis. postremo publicata inquisitorum de academiae institutione decreta. nec multo post Oxonij a Broco Glocestrensi episcopo eadem ratione cum Catharina P. Martyris Vermilij vxore actum est, quae ante quadriennium itidem defuncta in aede Christi iuxta B. Frisuidae, quae illis locis in summa veneratione erat, condita fuerat. nam conuicta, quod mariti doctrinam amplexa esset, damnatur, eiusque cadauer effossum baiuli humeris impositum apud Marsallum illius templi decanum in sterquilinium deijcitur. verum post Mariae mortem Matthaeo Packero Cantuariensi archiepiscopo, Edmondo Grindallo Londini et Ricardo Glocestriae episcopis suggerentibus, Elisabethae iussu semesa ossa a Marsalli stabulo eruta et cum Frisuidae ossibus rursus permista terrae mandata sunt III Eid. Ianuar. anni OIO IO LXI, cum XI Kalend. VItileis ante Cantabrigiensis academiae ordinum decreto gradus et honoris tituli Bucero et Fagio adempti in integrum restituti fuissent, omnibus, quae contra eos eorumque doctrinam ac memoriam acta erant, rescissis. quoque res dignius conficeretur, III Kalend Sexti. publicus conuentus indicitur ad B. Virginis, vbi Achuvortus academiae nomine rationem in demortuorum laudem habuit, superiorum temporum crudelitate, quae non solum in viuos sed etiam in mortuos saeuijsset, multis verbis exagitata. in eandem sententiam et a Iacobo Pilkintono multa verba facta sunt, et in memoriam reuocatum Stephani VI et Sergij III R. P. exemplum, qui ob priuatas iniurias in Formosum mortuum exquisita immanitate olim grassati memorantur. nunc ex Britannia in continentem redeundum est. Caesar vbi se imperio ac regnis abdicauit in Hispaniam nauigaturus, cum valetudine impeditus et iam inclinata tempestate profectionem in annum sequentem distulisset, ne sibi interim tempus periret, rebus filij constituendis ac firmandis totum illud impendit. cum igitur merito vereretur ne primis regni auspicijs ab omnibus rebus imparatus filius praecipiti aetatis feruore belli aleam infeliciter tentaret, respirandi spatium aliquod ei necessarium iudicauit, quo in imperio confirmatior, et rebus ad bellum necessarijs instructior, si opus esset, antiquas denuo cum rege controuersias armis persequeretur. ob idque interuentu Poli cardinalis, qui Mariae Anglicae nomine quasi sequester de pace egerat, vrgebat, vt si pax fieri non posset, induciae in aliquot annos pangerentur. igitur missi vtrinque delegati, regis nomine Gaspar Colinius maris praefectus et Sebastianus Albaspineus libellorum supplicum magister: Caesaris et Philippi nomine Carolus Lalanius comes, Simo Renardus, Carolus Tisnacus, Philippus Bruxellensis, et Ioann. Baptist. Schiccius I. C. Cremonensis, qui sub anni initium iuxta Cameracum in coenobio, cui Valucellis nomen, congressi post longas altercationes tandem in haec pacta conuenere: vt terra marique tam in Belgio quam per Italiam et alia loca vtriusque regis ditioni subiecta induciae in V annos essent, quibus ab armis vtrinque abstineretur: possessionem interea quisque eorum, quae belli tempore occupauerat, tetineret. his comprehensus ab vtraquae parte Pontifex: exclusi a Caesare Neapolitani ac Siculi exules. comprehensus et fuerat a rege Albertus marchio Brandeburgicus, sed postea conuenit, vt eius mentio induceretur, quod citra Imperij praeiudicium, quod ab vtraque parte comprehensum fuerat, induciarum beneficio vti non posset, nisi prius reuocata proscriptione ipse Imperio reconciliatus esset. conuentum item, vt Eporediae et Augustanae vallis a nostris


page 474, image: s474

hoc vltimo bello occupatae loco rex Sabaudiae duci certam summam singulis annis numerari iuberet, quae Lugduni duabus pensionibus persolueretur. id Non. Febr. actum. quatriduo post de captiuis inter parteis transactum fuit, conuentumque, vt vtrinque dimitterentur, milites quidem trimestri stipendio exsoluto, nobiles vero vnius anni suorum bonorum reditum dependerent, quod praestito sacramento citra fraudem fieret. excepti ex nostris Bullionius et Fr. Momorantius, quorum hic Taruennae, ille Hedini captus fuerat: ex hostibus Philippus Croius Arascotij dux proelio in Ambianis commisso, cum se vili rustici veste dissimulasset, captus, qui in Vicenarum castro asseruabatur. postea tamen placuit, vt vtrinque etiam illi dimitterentur accepto pretio, de quo intra treis menseis conueniretur. sed re in longum extracta Arascotius medio tempore euasit, vulgari Caesaris dicterio ob id notatus, quod cum tanquam mendicus in Belgio captus fuissent, e Gallia tanquam fur aufugisset. id cum non nisi conscijs et fugae adiutoribus factum appareret, quaestio de Francisca Ambosia Caroli Croij Senigani comitis agnati sui vidua ac proinde suspecta admodum seuere habita est a Ioanne Munerio praetoris Parisiensis legato, quem nuper vt vitio creatum Senatus reiecerat, et post crebras iussiones A. Momorantij commendatione vix tandem ad hoc munus admiserat. quaestionem vrgebat Momorantius, quod cum eo elapso filij, qui cum Arascotio permutari debebat, redhibendi spem amisisset, iacturam in illius fuga factam ex Senigani agnati bonis sarcire cuperet. nihil non actum, vt rei per se verae vel per falsos testeis probatio erueretur, et Ambosia ipsa in carcerem coniecta et ignominiose in iure vexata est. quae omnia tandem in exitium Munerio calumniosae accusationis auctori ac iudici verterunt, et occultarum antea, tunc vero ex ea occasione in apertum prorumpentium simultatum inter potentissimas regni familias, Momorantios et Guisianos dico, initia fuêre, vti postea plenius dicemus. pactis inducijs haut multo post Bruxellas Colinius ad Caesarem, Bloesas ad regem Lalanius profecti sunt, vt eas vterque iureiurando firmaret. hae citius a rege etiam Meti publicatae sunt; a Caesare in Belgio aliquanto tempore post; quod Philippus in pauciores annos inducias contrahi vellet: in Italia vero serius, siue Caesarianorum negligentia, siue astu, qui tamen in eorum damnum recidit. nam cum illi interea in Subalpina regione Gattinaram occupassent, praesidium que imposuissent, vlterius progredientibus superuenit statim Lud. Biragus cum prouinciali milite et II Heluetiorum vexillis, et ignauia praefecti deditum oppidum non admotis tormentis recepit, ac IX militum praesidio firmauit. inde cum conijceret Caesarianos mox eodem reuersuros, finxit se Iacobi Fanum contendere, et haut ita longe locis idoneis suos occulte disposuit; nec spe sua falsus est. nam eo digresso hostes subito aduol ant cum VIII Italorum signis, I Germanorum, C leuis armaturae equitibus ac III machinis; cumque nostri oppidum deseruissent, illi arcem oppugnant. nocte appetente Biragus cum suis superuenit, et dum in parte, quasi ad illam in oppidum impetum facturus, hostem distinet, alia parte Heluetios mittit, qui antequam hostis aduerteret, introducti sunt. ita interclusi inter arcem et oppidum facile caesi sunt. capta signa et tormenta, maiorque pars in nostrorum manus deuenere, serius aduentante Manfredo Torniello, qui auxilio missus fuerat. interceptum et a nostris in ea regione Vinalium, quod Italorum maioris nominis praesidio tenebatur; nam inibi erant OIO IO pedites sub X centurionibus, quorum IIII occisi, VI capti sunt; milites armis exuti; frustra annitente Piscariae marchione, vt obsessis suppetias ferret. in Etruriae vero ora maritima praesidiarij Grosseto et Monte Pescalio egressi Iuncaricum, Columnam, Rabum, et alia castella in potestatem redegerunt, quae mox magna ex parte a Luca Antonio Cupano recepta sunt. Corsinianum etiam a nostris occupatum, quamuis moenib. nudatum, quod item a Sanfloriano superueniente receptum, et aliquot milites, quiin templi turrem confugerant; laqueo suspensi sunt. Kyriaci fanum praesidiarij deseruere. Gamprianum penes nostros remansit. Cosmus autem, qui inducias iam pactas sciret, quod et a Parthenaeo Subiza, qui ad Montem-Ilcini nomine regis cum summo imperio praeerat, passim iactabatur, diligenter Turritam, Asinam-longam, Montem


page 479, image: s475

Fellonicum et vicina loca muniuerat. accidit et sub id tempus, vt longe periculo sissimo naufragio Auriana classis conflictarentur. nam cum Io. Andreas Auria in spem adductus de Bonifacio astu capiendo cum XII triremib. in Corsicam descendisset, prope Iluam tempestate subita abreptus, vnius e triremibus iacturam focit, in qua amplius CC homines periêre. et cum inde cum reliquis in sinum Corsicae quendam nauigasset, Portum veterem, vti sperabat, subiturus, foeda tempestate rursus iactatus concurrentibus inter se triremibus et ad scopulos illisis, maximum heic hominum et rerum damnum accepit. vixque ipse cum praetoria periculum euasit, amisso ingenti captiuorum, machinarum, instrumentorum bellicorum et militum numero: qui effugere, inter fluctus in terram enatauere. promulgatis tandem vtrinque inducijs et decretis passim supplicationibus, Turnonius, cardinalis qui Romae erat, cum oratore regio Pontificem regis nomine adit, et quid actum sit, ostendit; nihilominus regem in foedere secreto perseuerare testatus. id etsi Pontifex et qui eius partes sequebantur palam improbate non audebant, moleste tamen ferebant, regem minime monito Pontifice in inducias consensisse; quod cum toti in belli cogitationem propenderent, eo minus illum consilijs suis propitium fore arbitrabantur. itaque limitem suum diligenter munire instituunt. ac Tiferno quidem Flaminium Stabiam Vrsinum Strozzij cognatum imponunt, atque ipsum Strozzium Antipoli, vbi se post Marcianam cladem receperat Momorantio M. E. et alijs propterea apud regem traductus, permissu regis euocant, vt eius opera in bello, quod animo agitabant, vterentur. diuersa parte Cosmus limiti suo prospicere tempestiuum ratus, Burgo ad S. Sepulcrum, quod Tiferno oppositum est, Petrum Montium cum peditum vexillo praefecit, cui et Pandolfum Ricasolium cum altero attribuit. praeterea Castrocarum, quod in Vmbriae confinibus est, et Cortonam ac Politianum contra Montis-Ilcini praesidiarios muniuit; quod etsi in speciem omnia a Pontifice pacata essent, tamen cum nuper in archiepiscopatu Pisano, quem Ioanni secundo ex filijs, destinatum iam ante petebat Cosmus, repulsam tulisset, id tanquam certissimum alienati a se Pontificis animi signum interpretabatur. sub id tempus Cosmi interuentu et Hieronymi Corregiensis opera, Octauius Farnesius Parmae dux cum Caesare socero reconciliatus est accepta Placentiae, Nouarae, ac Nouariensis territorij, et castellorum in Parmensi agro a Caesarianis occupatorum possessione. hae vero leges genero a Caesare dictae, vt Placentiae arcibus praesidium Hispanorum accipere, et illud stipendio suo alere teneretur. manerent Imperio et Romanae S. saluae rationes, quas in Parmensi ditione habent. Nouarae arx in Caesaris potestate esset. bona quae Octauius et Margarita naturalis filia in regno Neapolitano et in Etruria, quae item Alexander cardinalis ftater in Sicilia habet, eis restituantur; de fructibus tamen a Camera Caesarea perceptis litem instruere non possint. coniuratorum, qui iam decesserint, filij in bonorum suorum possessione non inquietentur, sed ijs libere vtantur, fruantur. in coniuratorum, qui supersint, caussa nihil intra VI menseis innouetur: interimque liceat illis, quibus velint personis, bona sua vendere et oppignerare. Octauius in fidem Sansecundi comitem et Io. Franciscum Sanseuerinum accipiat, quos Caesaris nomine commendatos habeat. qui si deinceps fidem datam violent, in eos animaduertendi ipsi ius sit. Therella, Rupes-alba, et Turricellae moenibus nudentur. Fanum Antonini municipium, vti a Caesare munitum est, in Octauij manus consignetur. eo tempore, quo Placentiae possessio tradetur, Alexander maior natu Octauij et Margaritae F. tanquam obses Mediolani maneat, et inde ad regem Philippum transeat, atque in eius aula commoretur. id momentum maximum Caesaris ac Cosmi reb. in Italia attulit, firmato ita imperij Mediolanensis statu, et intercluso nostris illac transitu, ne in Etruriam aut ad regnum tam commode itinere terrestri in posterum comeare possent. idem et Corregij ac Nugarolae comites ea mutatione confirmatiores reddidit, qui eo se animosius ab eo tempore Ferrariae duci, qui ipsis imminebat, opposuerunt. secundum haec Carafa cardinalis nihil non agebat, vt nos ad bellum contra Hispanos gerendum impelleret, misso iam ante pactas inducias in Galliam, vti diximus.


page 476, image: s476

Hannibale Oricellario, et crebris Pontificis nomine scriptis ad regem litteris, ad Annam Momorantium, atque adeo, ne quid intentatum relinqueret, ad Valentinam illam strigem, quae sibi veneficijs regis animum, alioqui gloriae cupidi et prosperis successibus elati, fecerat obnoxium: dein et Somae regulo, vt promissa auxilia acceleraret. post pactas vero inducias per eundem Somae regulum, qui iam in aula erat, grauiter apud regem conquestus est, contra foedus initum inscijs socijs proditam Pontificis caussam et desertos Carafas, regem que obtestatus est, ne condicionibus subscriberet. mox et alteris III Non. Mart. ad eum datis cum de eadem re expostulasset, postremo petit, vt si rex seruare inducias constituisset, saltem in Pontificis manus oppida, quae in Etruria tenebat, consignaret; cuius rei spem Lotaringus cardinalis fecerat; sic enim fore, vt Caesariani ac Cosmus ipse Gallorum metu soluti nihil contra Pontificem moueant, sed etiam Senas et quae in Senensium ditione hoc bello occupauere, quo Pontificem placatum habeant, restituant: nam in confesso esse, nec dubitare Hispanos, quin in generosi ac constantis Pontificis potestate situm sit, regnorum in Italia possessiones, ad quem velit, arbitrio suo transferre, et in quamcunque partem propendeat, maximum momentum habere. ipse vt hoc negotium conficeret, iam tum Galliam proficisci honorificae legationis praetextu decreuerat, sed a Turnonio retentus fuit, quod diceret, res Pontificis atque adeo regis Romae praesentia ipsius egere: hoc ille praetexebat, nam revera vir prudens, qui foedus illud et negotium omne vt regno detrimentosum semper ab initio detestatus fuerat, pro innato in patriam amore verebatur, ne inquieti animi homo res inducijs compositas interturbaret, et fauore in aula sperato adiutus nos funesto bello implicaret. vbi vero neque hoc impetrari potuit, vt rex quae in Senensi ditione tenebat, Pontifici traderet, tum demum nihil Turnonij monita moratus Carafa ad legationem obeundam se comparat; quod a patruo facile obtinuit, alioqui solius inquisitionis negotio, quam relligionis aut saltem Pontificiae potentiae arcanum existimabat, intento, et sumptuoso ac plus quam regio fastu dignitatem ostentare gaudenti, atque adeo raro principum oratores admittenti: nam hoc quoque ad tuendam maiestatem pertinere ducebat persuasus a suis, qui, vt moroso fastidiosi ac iam deliri senis ingenio facilius ad libidinem abuterentur, ei omnium colloquio hac arte interdixerant. nec defuit fortuna Carafae consilijs; nam sub id tempus res incidit, quae animum vltionis auidum et iniuriae impatientem maxime exulcerauit. Caesareus orator is, quem diximus, Sarriae marchio ad venationem animi gratia proficisci plerunque assuetus, a Montorio, penes quem armorum imperium erat, impetrauerat, vt quauis hora etiam intempestiua cum suis armatis vrbe, quae tunc clausa a praesidiarijs tenebatur, sibi egredi liceret. itaque summo mane profectus, cum ad vrbis portam venisset, eamque praefectus rei ignarus, qui nuper permutatis excubijs aderat, aperire recusaret, Sarrianus id ad suam et personae, quam sustinebat, dignitatem pertinere existimans, vim facit, et repulsa statione portam effringit. grauissime id Carafa ac patruus tulere, deque iniuria, qua violatam maiestatem querebantur, apud regem per Somae regulum expostulauere. cum factum excusaturus Sarrianus ad colloquium admitti a Pontifice peteret, ille recusauit; cumque nihilominus in palatium venisset, non admissus est, sed a Carafa monitus, cum diceret patruum de eo in arcem conijciendo aut etiam seuerius puniendo cogitasse, tandem recessit. occasionem hanctam bonam nactus Carafa in Galliam ad regem proficiscendi, a Pontifice vix tandem impetrauit, vt sibi temperaret. et quo res tutius confici posset, dissimulata iniuria eius vltionem incommodius tempus differret. itaque Pontifex Sarrianum tandem ad colloquium admisit, et quam conciliationi principum studeret, palam declarauit; eo se consilio legationem ad Caesarem ac regem adornare, et Carafam quidem ad regem, ad Caesarem vero et Angliae regem Scipionem Rebibam episcopum Motulensem nuper in cardinalium collegium a se cooptatum in Belgium mittere decreuisse. hoc colore Carafa quasi de pace acturus magno et superbo admodum comitatu in Galliam contendit. antequam in viam se daret, Pontifex publice in consistorio in Columnios vt impios multa


page 477, image: s477

debacchatus, quorum maiores Pontificijs partib. adeo infesti fuerint, tum in Ascanium eo tempore Neapoli captiuum, qui Clementem VII olim in arce oppugnauerit, et cum Hispanis vrbem diripuerit, postremo in M. Antonium eius F. acerrime inuehitur, qui paternis vestigiis insistens scelerate grassandi principium ab ipso parente fecerit, eum que tam impie spoliauerit, quam nunc sacrilega et detestanda in Pontificis ac S. S. perniciem consilia agitet; ac proinde ipsum beneficijs Pontificum gratia concessis indignum pronuntiat; et bona vtriusque, parentis ac filij proscribit, euulgato diplomate admodum acerbo, quo eos diris deuotos sacrae censurae subijciebat. nec multo post Ioannem grandiorem natu ex fratris filijs Paliani ducem sollemni ritu creat, facto ea de re itidem diplomate, cui cardinaleis subscribere voluit; et amoto a gubernatione Vrbini duce, eum ecclesiae gubernatorem tradito insigni magistratûs baculo declarat: filioque eius adhuc puero Cauium, quod est oppidum Columniae ditionis, marchionis titulo, attribuit. inde cardinalis cum nouo Duce et Petro Strozzio Palianum adit, adductisque secum muniendorum locorum peritis architectis propugnacula locis opportunis designat, et comeatu vino farina salitis carnibus ad oppugnationem sustinendam Palianum firmat. quo facto se ad iter accingit cum numerosa nobilitate, Centumcellasque profectus inde per mare Massiliam contendit, deducente eum Paullo Iordano Vrsinae familiae principe cum VIII triremibus partim regiis, partim suis. interea Cosmus, qui inducijs non satis fideret, et de regis ac Pontificis amicitia desperaret, omnia ad bellum necessaria in Etruria parabat, et consilio, quantum poterat, atque opibus suis res Albani subleuabat. inprimis loca hosti opposita muniebat, et in his Lucinianum, quod nuper nostris ereptum, longe maximum damnum a caelesti fulgure acceperat, turre arcis, in qua puluis tormentarius asseruabatur, incendium concipiente, et XL amplius hominibus ex familia ac militibus Donati Ambrosij Arretini absumptis: quod eo diligentius a Cosmo procurabatur, quod Galli, qui Folianum tenebant, haut longe inde aberant. Cortona item et Castrocarum, a quo haut procul dissita sunt Liuij et Cornelij fora, ac Cesena pontificiae ditionis oppida et milite et tormentis egregie firmabantur, ad terrorem Pontifici incutiendum, quem ita a belli consilijs ad aequiores condiciones adduci posse sperabat: astu vero id interim agebat, vt cardinalis Burgensis, qui rei Senensi Philippi nomine praeerat, cum militem alendi siue a stipendio siue a comeatu facultatem non haberet, quo ciuitatem nihilominus in Philippi fide retineret, praesidiariis inde exactis ipsum fidei suae committere cogeretur. verum contrario astu id aliquanto tempore Burgensis elusit, qui facile Senensibus Cosmi dominationem perosis persuasit, quando tam numeroso militi, quanto ad tantae amplitudinis vrbem tuendam opus erat, alendo par non esset, vt arx, cui seruandae exigua manus sufficeret, denuo exstrueretur, itaque rursus muro cincta arx, et custodia introducta, prouisumque, quando ex ora maritima nihil aduehebatur, vt ex Sicilia et Apulia annona in vrbem comportaretur. quod tamen non ita commode fieri poterat, quin extremis miseriis interea ciuitas conflictaretur. quam occasionem minime negligendum duxit Cosmus, qui apud Philippum per Alfonsum Tornabonum Burgi in Etruria episcopum vrgebat, vt promissa de Plombinensi ditione tandem implerentur: quod itidem ab Hispanis rem in longum extrahentibus eludebatur. cum tamen in dies annonae angustia premerentur Senenses, inuidiamque rei Burgensis ob eas, quas dixi, caussas in Cosmum reijceret, eoque nomine illum apud Philippum traduceret, Cosmus vt se purgaret, cogebatur omnia consilia cum eo communicare: acciditque sub id tempus, vt secreto inita sit coniuratio de Monte-Ilcini intercipiendo; insuper et facta spes de tradendo Grofseto praecipuo in maritima ora oppido. quod consilium Burgensi a Cosmo patefactum, cum ille, qui sinistre omnia in Cosmo interpretaretur, id ab eo fieri existimaret, non rerum Philippi commodo, sed sua caussa, quo paulatim tota ditione Senensi potitus Philippum ad tradendam Senarum possessionem adigeret, arcanum illud seu socordia neglectum, seu leuitate temere communicatum prodidit, conscijque a nostris capti et re detecta digno supplicio affecti sunt, magno rerum Cosmi


page 478, image: s478

et existimationis dispendio. nec multo post Caldora quidam nomine homo Neapolitanus, qui longo tempore in Gallia fuerat, cum a Cosmi oratore Roma Florentiam missus esset, et a Monlucio vtpote induciarum tempore comeatus diploma accepisset, cum Senas pertransiret, a Burgensi, qui illum a Carafis missum suspicabatur, comprehensus et tormentis subiectus est in Monlucij et Cosmi caput. quo facto parum abfuit, quin nostri, qui ius gentium violatum caussabantur, ad arma deuenirent, et Cosmus, qui fidem suam in dubium vocari indignabatur, aliena a se ac tempore consilia ex hac occasione arriperet. Romae interea res calebant, reuerso nuper re infecta Fabritio Sanguineo, quem Pontifex ad Philippum legauerat, et detectis nuper coniurationibus in vrbe, seu veris, seu falsis, ille iritatior Siluestro Aldobrandino, cui plurimum tribuebat, et Fisci procuratori negotium dederat, vt de Neapolis ac Siciliae regnis, ita vulgo vocant, S. S. beneficiariis, et quorum directum dominium ad ecclesiam pertinet, lis Caesari ac Philippo F. moueretur, quos tanquam rebellium fautores atque adeo rebelleis in commissi crimen incidisse caussabatur. iamque cardinalis Carafa in Galliam profectus Fontembellaqueum venerat, aula factionibus diuisa: nam Momorantius iam senex innata prudentia, cum de belli exitu sinistre ominaretur, ad pacem inclinabat, eoque consilio, dum Lotaringus cardina. Romam profectus superiore anno abesset, res ad concordiam per inducias adduxerat, adiutus in eo negotio maxime a Gaspare Colinio maris praefecto sororis F. Guisiani contra iuuenili aetate feruentes, dum imperij vltra modum cupidi per nouos motus armorum potentiam ad se contrahere conantur, consilia pacis respuebant, et tam pulcram occasionem regi auide arripiendam suadebant. anceps erat regis animus alioqui ob felices successus ad belli consilia propendentis: sed Momorantius gratia, auctoritate et prudentia praeponderabat. haerentem tandem Henricum impulit regina vxor, quae P. Strozzio cognatione proximo bellum Italicum, in quo cum aliquo imperio esset, affectanti fauebat: sed praecipue Diana illa Valentina longe maximum momentum attulisse creditur, quae quod iam adfinitatem cum Guisianis contraxisset, et alioqui seruiliter a cardin. Lotaringo colebatur, eorum libidini ancillabatur. hac fiducia fretus Carafa regem aggreditur, et gladio sacrato Pontificis nomine ei vt ecclesiae R. defensori magna pompa ac ceremonia porrecto, ad priuatum collo quium admissus, quo in statu res Romana ac familiae suae fortuna sit, demonstrat: Ex quo, inquit, post patruum in summum Pontificem electum gubernaculis admotus sum (Christianiss. rex) nihil antiquius habui, quam vt qui tibi fidam operam antea bello Parmensi et Etrusco nauaueram, demum tibi Pontificem conciliarem, et efficerem, vt te is, spreto Caesare et Angliae rege, S. S. et familiae nostrae vindicem adscisceret. testeis appello Lansacum tuum Romae tunc oratorem, et nuper Io. Auansonium, qui me currentem quidem incitabant. et quamuis amplissima cuncta maiestatis tuae nomine et Sedi et priuatim mihi pollicerentur, nulla praemiorum spe impulsus aut vlla condicione accepta, quae quidem priuatum meum commodum spectaret, sed sola in nomen Francicum propensione inductus Pontifici auctor fui, vt S. S. dignitatem et se suaeque familiae opes ac fortunas fidei tuae commiteret. nam et hoc honorificum Pontifici ac S. R. E., tibi vero gloriosum, nobis denique tutissimum perfugium visum est. itaque foedus inter vos initum est, in quo vt nihil aliud spectaui, quam vt Pontifici ac S. S. dignitati et familiae nostrae securitati prospiceretur, atque vna Francicae domûs magnitudo ex ea occasione amplificaretur, ita nihil in eo appositum, quod ad priuatam vtilitatem meam pertineat. verum vt hominum consilia plerunque in contrarium vertunt, accidit, vt cum interim inducias pepigeris, foedus si non violatum, certe omnino irritum redditum sit, ex euentuque tam perniciosum nobis, quam fructuosum et vtile illud fore mihi persuaseram. nam cum eo summopere irritatatos Hispanorum animos constet, procul dubio est homines vltionis auidos, vt vicem reddant, nullam occasionem praetermissuros; quae nunc illis vitro per inducias conceditur. cum enim nunc in Belgij limite, Insubribus, Subalpina regione, atque Etruria a belli metu vacui sint, quin vireis omneis copias ac robur in


page 479, image: s479

nos conuertant, inter prudentes minime ambigitur, eoque consilio Albanum summum belli in Italia ducem Neapolim venisse, atque ibi quam maximum potuit exer citum, quo nos imparatos opprimeret, coegisse magno nostro cum dolore scimus. ad quod bellum non tantum inimicitiae, quas iam antea capitaleis, nunc vero post percussum tecum foedus ex noua offensione exacerbatas cum nostra gente exercent, eos inuitant, sed belli gerendi facilitas, quae maximum momentum, vt scis, inter ambitiosos principes, etiamsi nulla offensio aut iusta caussa subsit, habet. nam infirma fere cuncta Pontificiae ditionis oppida sunt, satisque habuere prisci Pontifices, si reuerentiam et obsequium sibi debitum conseruarent: his enim praesidijs se abunde tutos et securos esse existimauere. praeterea nulla in limite munita loca, et inde ab Asculo et Terracina a rege Angliae cingimur, et ab altera parte hinc ad Ariminum et Montem-altum Etruria; et rursus inde ad Ariminum et Bononiam Florentia ditio, hoc est, infestissimus hostis Cosmus opponitur. aerario denique superioribus bellis et vltimi Pontificis incuria exhausto, nulla in milite, licet optimo abundet Vmbria, nulla in locorum firmitate spes est, quae ad tanti hostis omneis contra Pontificem opes colligentis impetus sustinendos par sit. quo ergo nobis foedus nuper ictum, quo tibi? nisi vt nos infestissimis Hispanis si non ad praedam, faltem ad ludibrium exponeremur, et magno tuo damno, certe dedecore, nam hoc Pontifici, cuius parteis heic sustineo, apud te liceat, S. S. auctoritas et illustris familiae, quae se tibi vltro in clientelam dedit, salus hosti proderetur? atqui de prolixa tua erga Pontificem et vniuersam illius domum beniuolentia et inuicta ad pericula animi magnitudine nihil tale cogitari, nedum suspicari fas est, nec te nisi de rebus nostris atque adeo tuis male instructum in inducias tam alieno tempore consensisse mihi persuadere vnquam potui: quo maiorem in spem adducor, fore, vt cum res, vti se habent, pro prudentia tua diligenter et mature consideraueris, consilium et tibi honorificum et nobis salutare, vtrisque denique necessarium, tandem sumas. sed multos, vt audio, qui apud te plurimum possunt, fidei datae ac iurisiurandi pactis interpositi relligio mouet, qua vt nihil principi antiquius esse debere minime inficias ierim, ita eos, qui pietatem suae opinioni praetexunt, videre etiam atque etiam oportet, ne, dum rigidi relligionis auctores haberi volunt, relligionem ipsam in discrimen adducant. quod proculdubio accidet, si Pontificem tam necessario tempore deseras, ad cuius defensionem et maiorum exemplum, et fides nuper data, et tua denique te pietas obligat; quae omnia prius violes, et diuina atque humana iura confundas necesse est, si induciarum pactis stare velis. quid enim, quaeso, magis ab omni iure et ratione alienum, quam si quod hostis impius in inferenda iniuria sibi licere existimat, id tibi in propulsanda non liceat? aut quid magis aequitati consentaneum, quam vt si Hispanis bello Pontificem oppugnare inducijs manenribus licet, tibi eum tueri et ab omni damno protegere saluo iure induciarum liberum sit? adde quod, quae tua pietas est, tabulis etiam Pontificem comprehendi voluisti, cuius proinde periculum negligere non potes. absit enim, vt quidquam de tua clementia et magnanimitate non omni laude dignum existimemus, aut nobis persuadere possimus: vt quod solius gloriae ergo et animi gratia, qui beneficijs de hominum genere bene mereri gaudet, saepius fecisti, id in caussa Pontificis, quae cum tua existimatione atque adeo periculo coniuncta est, non facias. tu Parmam nuper, tu Mirandulam, tu denique Senensium ciuitatem ac libertatem contra communem Italiae hostem texisti. Franciscus vero augustissimae memoriae parens tuus in caussa longe dissimili; quae nec inuidia apud Catholicos principes caruit, Germaniae principibus ac ciuitatibus praesto fuit, cum iure vereretur prudentissimus rex, ne debellata Germania victricia arma in Galliam. verteret; et quod ille vel serius inchoata re vel morte praepeditus exequi non potuit, id tu dignus tanto patre filius icto nuper cum Mauritio VIIviro foedere felicissime perfecisti. quod si in Protestantium caussa, quae tanta inuidia et odio flagrabat, aequi ac periti rerum aestimarores prudentet te fecisse iudicarunt, quod periculo tuo eorum defensione suscepta in tempore praeuertisti, quid in Pontificis caussa te facere debere existimas, quae et relligionis caussam annexam habet, nec minore cum tuo


page 480, image: s480

periculo et existimatione coniuncta est? nam minime dubitare debes, si Pontificem deseras, cuius caussa semper et vbique praecipua apud te esse debet, quin ceteri Italiae principes, qui in tuae clientelae vmbra hactenus acquieuerunt, exemplo eo territi protinus a tuis partibus defecturi sint: vt nemo quisquam deinceps reperiatur, qui in tuis opib. aut denique in tua misericordia praesidium collocare audeat. quod quantopere ad existimationem tuam et Gallici nominis dignitatem pertineat, et ipse scis, et omneis tui intelligunt. erit igitur prudentiae tuae, clementiss. ac sapientiss rex, videre, ne gloriam a maioribus quasi per manus traditam praepostera relligione, aut vt verius dicam, intempestiua patientia amittas; neque committere, vt tutissimum semper Pontificibus et adflictis principibus apud Galliae reges perfugium quod fuit, illuc nunc ab hostibus tuis illi a te deserti miseris precibus emendicare, et eorum misericordiam implorare cogantur. his et alijs rationibus cum sensim flecti regis animum iam a strige illa et Guisianis praeoccupatum videret Carafa, vt principi laudis auido et numerosae prolis parenti stimulum adderet, mentionem de regno Neapolitano ad maiorem illecebram renouauit, quo in bello eum Pontifex milite optimo, comeatu copioso, commodissimo in prouinciam aditu, ac denique portuum ad exponendum externum militem commoditate adiuturus esset; non quod de ea expeditione tot difficultatibus impedita bene speraret, vti Guisianis persuaserat, sed quod commissis rursus inter se Gallis et Hispanis eum belli funesti euentum fore confideret, vt vtrique tandem bello fessi ciuitatibus et oppidis, quae in Etruria tenebant, cederent, et ea in Pontificis ac suorum manus deuenire paterentur. nam de Senarum ciuitate Caesarem non ita obstinate pugnaturum apparebat, modo reliqua Etruria Galli abscederent; et Galli, qui non nisi damnosis sumptibus bellum in Etruria ali posse animaduerterent, eam pacificationis rationem libenter amplexuri videbantur, qua Senensibus restituta in speciem libertate ab ingratis armis, quae pro ipsorum rep. cepissent, honestius discederent. addit Alexander Andreas harum rerum diligens scriptor et inspector, factam praeterea a Carafa spem de Bononia, Ancona, Paliano, Centumcellis, atque ipsa Romae arce, quae S, Angeli vulgo appellatur, pignoris loco regi tradendis. tandem bellum pro Pontificis defensione decretum, postquam Carafa regem iurisiurandi induciarum pactis interpositi relligione, potestate sibi a Pontifice tradita, soluit, libertatemque ei fecit, in Caesarem et eius F. etiam sine praecedenti belli denunciatione impetum facere. delecti ad id gerendum in Italia regis nomine P. Strozzius et Blasius Monlucius, Senensium rogatu, Subizae, qui ad Ilcini-montem erat, successor designatus, tantisper dum exercitus in Italiam duce Guisio Pontificis et Carafarum auxilio mitteretur. inde Carafa Lutetiam regni metropolim tanquam Pontificis legatus solita pompa ingreditur, vbi cum signum crucis, vt fit, ederet, verborum, quae proferri mos est, loco, ferunt eum, vt erat securo de numine animo et summus relligionis derisor, occursante passim populo et in genua ad ipsius conspectum procumbente, saepius secreta murmuratione haec verba ingeminasse, Quando quidem populus iste vult decipi, decipiatur. dein Conuenarum etiam episcopatu, quo se in eius gratiam Ioannes Bertrandus Franciae procancellarius vltro abdicauerat, a rege donatus est: cumque mense Iunio proximo regina vno partu duas filias enixa esset, pro vna Carafa rogatus fideiussit, eique Victoriae superbum nomen indidit, siue ob prosperos et indesinenteis fere praeteritorum annorum successus, siue ob spem temere ab omni ipsius familia de futuris triumphis conceptam, quae mox cum infantis vita ipsiusque sororis, quae Ioanna dicta est, breui euanuit. dum haec fiunt, Motulensis legatus ad Caesarem missus, cum ad Mosae traiectum venisset, antequam eum conuenisset, a Carafa in Galliam reuocatur, quod Caesarianos iam antea nihil de Pontificis consilijs pacificum expectanteis, atque ex eo praecipue tempore, quo Palianum muniri ceperat, in opinione praecepta confirmauit, nimirum res ad bellum in Latio spectare. itaque Albano statim a Philippo rege mandatum, vt non expectato, dum auxiliares copiae nostrae aduenirent, ipse exercitum educeret, et hostili manu munitiones Paliani ceptas interpellaret. sic enim iudicabat, si mature exercitus egrederetur, et castra ad vrbis vsque portas promouerentur, fore,


page 481, image: s481

vt Pontificem viribus imparem suscepti temere a suis belli poeniteret, et antequam auxilia nostra conuen issent, soluto foedere aequis et honestis condicionibus transigeretur. eo consilio Albanus, quo imparatiores Pontificios opprimeret, Pyrrhum Loffredum ex clara Triuici marchionum familia ad Pontificem legauerat, si qua ratione res componi possent, vt hac specie eum ludificaret; sed contraria ludificatione vsus Pontifex, cum putaret, non prius ad arma descensurum Albanum, quam re infecta Loffredus redijsset, ipse qui cardinalis Carafae e Gallia reditum, quem crebris litteris interea vrgebat, in dies praesto labatur, legatum ad proximum semper consistorium remitebat. igitur Albanus non expectato Loffredi reditu castra promouet. qua re praeter modum iritatus Pontifex, qui verba ab Albano, quem fallere in animo habebat, sibi dari querebatur, legatum nulla iuris gentium habita ratione, in carcerem conijci iussit, ex quo non prius dimissus est, quam pax inter Philippum et Pontificem anno sequenti conuenit. in Albani exercitu erant VIII OIO Italorum, ex regni delectibus duce Vespasiano Gonzaga, III OIO Hispanorum quibus praeerat Sanctius Mardones sub Garsia Toletano, VI equitum vexilla duce M. Antonio Columna, et OIO CC leuis armaturae equites duce Iosepho Cantelmo Popolij comite, qui nuper relicto Pontifice, ad Albanum transierat: XII denique machinae bellicae, quibus praefectus fuerat Bernardus Aldana, is qui ignominiosam mortem paullo ante Viennae Austriae elapsus honorificum hoc munus sub Albano plus aequo genti suae fauente meruerat. praefectus annonae constitutus est Lopezius Mardones, castrorum Ascanius Corneus. is initio ob nimiam libertatem Pontifici in suspicionem venerat: sed cum in bello, quod Antonius Carafa cum Balnei comite gessit, fidam admodum operam nauasset, tantam suae probitatis ac virtutis opinionem apud Carafas excitauit, vt ei Velitras praecipuum ditionis Pontificiae propugnaculum custodiendum crederent. sed rursus obtrectatorum maleuolentia effectum est, vt suspectus esse inciperet: et Hispani, qui tanti momenti ducem Carafis eripere satagebant, quo eum magis suspectum redderent, litteras artificiose confictas, quib. eum ad defectionem sollicitabant, in Carafarum manus tradi curauere. his accessere et aliae litterae notis scriptae Roma a Garcilasso Vega, quibus Cornei mentio fiebat, missae, et a Carafis interceptae, ob quas Vega Pontificis iussu in carcerem coniectus fuit, captus et cum eo Io. Ant. Taxius paraueredariorum Philippi praefectus; qui seuere admodum interrogatus cum multa confiteretur, quae conceptam prius de Corneo suspicionem augerent, morosus senex qui omnia ad relligionis caussam referret, clam per inquisitores in Corneum decerni iubet, moxque mittitur ad eum comprehendendum Papirius Capisuccus, et Fuluius cardinalis Perusinus ipsius frater in arcem truditur, vtrique ademptis omnibus bonis, quae illi amplissima in possessionibus ac praesenti pecunia Romae et Perusiae habebant, ob eandem caussam plerisque ex ipsorum amicis et cognatione proximis in arctissimam custodiam Perusiae coniectis. nec multo post Camillus Columna et ipsius frater sacris addictus, necnon Iulianus Caesarinus pariter in arcem trusi. vnde indignatione merito contracta Albanus Iulium Tolfam Sanvalentinum comitem ad Pontificem legat conquestum, quod non solum exules Neapolitanos ac Florentinos receptaret, sed etiam iure gentium violato Philippi ministros, dum per dispositos equos per Italiam discurrunt, cepisset, et regis litteras resignasset, ac Romae nuper Vegam regis oratorem, cuius persona apud eum sacro-sancta esse debuerit, in carcerem iniuriose coniecisset: earum iniuriarum, quae dissimulari non possin, nisi satisfieret, vltorem fore Philippum. ad quae Pontifex, cum ad cardinalium collegium relaturum se promisisset, postremo hoc responsum dedit, pleraque, de quibus ab Albano querella instituta esset, inficiatione sola dilui; ceterum se liberum principem esse, qui propterea actionum suarum rationem nemini reddere teneatur: immo sibi ius in omneis terrae principes vtpote se inferiores ac sibi subiectos esse, qui proinde rationem sibi reddere teneantur. ad Vegam quod attinet, fineis mandati egressum illum et muneris sui oblitum esse, quippe seditionum, machinationum, consiliorum clam in S. S. et se initorum participem: ob id ius illud inuiolabile, quod ad defensionem obtendat, culpa sua amisisse: vt


page 482, image: s482

meruerit, sic habitum esse, et nunc etiam haberi, proindeque male et inique factnrum Philippum, si se iniustae caussae vltorem praebeat, verum se minis minime terreri, quo minus ad vltimum vsque vitae spiritum, quod iustum et dignitati suae ac S. S. conueniens sit, constanter tueatur. ita remissus Sanualentinus, et cum eo missus Dominicus Niger nobilis Romanus, qui haec mandata a Pontifice ad Albanum deferret. firmata interea nouis praesidijs vrbs, eiusque custodiae impositus Camillus Vrsinus Nomentanus. Senatus Venetus in eo negotio se medium gerebat, cum inde a Philippi ministris sollicitaretur, vt se crescenti in dies Gallorum per Italiam potentiae opponeret, inde a Pontifice inuitaretur vt foederi se adiungeret, misso etiam Antonio Carafa, et promissis ingentibus praemijs ex Hispanorum exuuijs, si communi ipsorum opera externo iugo Italia liberari posset. cum ergo vrgeret Carafa, hoc responsum a Senatu, qui neutri parti fauens ab vtriusque armis liberatam Italiam mallet, post crebras super ea re habitas consultationes tulit, debere Pontificem, sicuti communem parentem decet, pacis consilia sectari, neque committere, vt Italia rursus accensis in ea bellorum incendijs nouo milite impleatur, et externis armis ad praedam patear: periculo vnumquemque proprio admoneri: hinc etiam Turcum imminere, qui per Christianorum discordias noua cottidie incrementa sumat; hinc manifestam Dei iram ob oculos obuersari, saeuientibus vbique per Italiam antea incognitis morbis, quo tot mortalium corpora singulis diebus depascantur. quod non sine caussa dicebatur: nam eo anno purpuratae febres passim in Italia ac Florentiae praecipue et locis vicinis primum grassatae sunt. sed nihil mouebatur Pontifex, qui id vnum agebat, vt Corneum, a quo sibi metuebat, in potestatem redigeret. missus igitur, vt dixi, Papirius Capisuccus cum litteris fiduciarijs ac tesseris ad singulos ordinum ductores, vt eum in suas manus traderent. verum ille ab amicis monitus et innata sagacitate periculum subodoratus auersa porta clam cum paucis aufugit, et vix deiecto ex equo equite, qui ad eum comprehendendum missus fuerat, Neptunum incolumis peruenit, sparsoque ibi rumore se ob seditionem a militibus excitatam Velitris aufugisse, id tantisper praesidiarijs persuasit, donec conscensa liburnica se periculo eripuit, et Caietam atque inde Neapolim ad Albanum se contulit, a quo honorifice susceptus et praecipua hac militiae dignitate ornatus est. expectabantur et OIO IO veterani Hispani ex Insubribus, et euocata IIII OIO Germanorum: sed cum aduentus eorum serior esset, Albanus cum eo, quem dixi, exercitu progressus pridie Non. VIIbreis Germani Fanum venit, quo iussi omnes conuenire, et postridie Fregellas ad Lirim Pontificiae ditionis municipium. ibi cum resciuisset Iulium Vrsinum Frusinonam IIII vexilla intromisisse, prouideretque, si tempus muniendi loci illi concederetur, fore vt inde commode in regnum impetum facerent, praeuertendum ratus, ad Insulam copias conuenire iubet, haut procula Ciprano. praemissus Garsias Toletanus cum Hispano peditatu et aliquot equitum alis, cuius aduentu opinione citius cognito praesidiarij noctu discedunt et locum deserunt. Albanus ibi et Posij per triduum commoratus inde vicina aliquot castella in fidem accepit, Faluaterram, Castrum, ac postremo Ripium, cuius oppidani Columnijs addicti, vbi sensere Albanum appropinquare, sumptis armis ipsi Pontificios praesidiarios ceciderunt, et Trentacostam eorum ducem ceperunt. inibi copioso reperto comeatu et refecto milite Albanus vlterius procedit, ac Verulum Garsiam praemittit, vbi Baricellus Fabrianensis et Laurentius Perusinus cum II Italorum vexillis erant, admotisque tormentis, nam praesidiarij deditionem facere recusabant, capta ciuitas et spoliati milites. Baucum vero missus Vespasianus Gonzaga, Ioann. Vasconem Florentinum, et Thomam Camertem cum cohortibus suis oppressit. mox promoto Anagniam versus exercitu Priuernum, Terracina Acutium, Fumonium Ferentium, et Aletrium vltro deditione facta in Albani potestatem venere. manis in Anagnia capienda negotium fuit, in quam Carafa cardinalis, qui sub id tempus e Gallia redierat, Camilli Vrsini, qui rem bellicam per eius absentiam administrauerat, pertaesus, Torquatum Contium cum IO CCC peditib. Italis immiserat. admota ad eam partem quae occasum spectat IIII maiora tormenta et II colubrinae, vbi


page 483, image: s483

Garsias cum Hispano peditatu hospitium habebat: ex aduersa, quae ad Francisci Fanum opposita erat, Gonzaga cum III tormentis verberationem instituere iussus; qua per triduum continuata, et parte muri deiecta, quidam milites immissi in ruinam insiliêre, sed irrito conatu; non tamen sine vehementi praesidiariorum terrore, qui nocte insequenti, quae in XVII Kalen. VIIIbreis incidebat, clam elapsi cum duce suo per vallem, quae Acutium ducit, summa celeritate paucis amissis, nam per hostilis equitatûs metata transeundum erat, pars Palianum, alij Tibur et inde Romam contenderunt. mane vero, cum hostes vacua defensoribus moenia conspicerent, iniussi irrumpunt, et oppidum diripiunt. ingruentibus demum, vt fit, per autumnum pluuijs admodum molestis, cum luto corruptis itineribus tormenta commode duci non possent, ne nihil interea ageretur, per Thomam Manricem Dominicanum natalium splendore et vitae sanctitate conspicuum Roma a delectis VI cardinalibus missum, et mox per Franc. Pacecum ab Albano cum Manrice Romam remissum de concordiae ineundae ratione agi cepit, tandemque conuenit, vt Albanus cum cardinali Carafa ad coenobium, cui Cryptae-ferratae nomen, inter Marinum et Tusculum colloqueretur. secundum haec Didaco Velesio negotium datur, vt Frusinonam muniret, et Sarni come cum IO Italis et C equitibus Anagniae imponitur. ipse Albanus Labicum cum exercitu Paliano ad laeuam relicto proficiscitur, quod Io. Bapt. Contius ex consilio Aurelij Fulgosij, qui eo Roma venerat, vt locum lustraret, et eum commode defendi non posse iudicabat, ac Seguinum pariter in Albani manus honestis condicionibus tradidit. sub id tempus Ioannes Luna arcis Mediolanensis praefectus, qui in Belgium superiore anno ad Caesarem vrgentibus Ferd. Gonzagae amicis cum Francisco Ibarra profectus fuerat, vt de criminibus Gonzagae obiectis rationem redderet, (nam is praecipue illum administratae male prouinciae insimulauerat, sicuti supra diximus) indignam gratiam meritis suis reddi indignatus, et nuper egregie nauatae bello Senensi operae memoriam calumniosis inimicorum delationibus tam facile oblitterari, ad regem relicto Caesare transijt, datis ad filium, quem in arce Mediolanensi reliquerat, litteris, quibus eum de consilio certiorem faciebat, et vt arcem in Proregis manus traderet, mandabat. id aliquandiu suspensos in Insubribus Hispanorum animos tenuit, quod eam defectionem maioris molis initium esse vererentur, donec cardinalis Tridentinus, qui prouinciae cum summo imperio praeerat, arcem a Lunae filio, quamuis tesseram non haberet, recepit, et ei Alfonsum Pescionem imposuit, accepto a praesidiarijs iuramento. haut multo post Franciscus Taberna Senatûs Mediolanensis cancellarius, accusationis Gonzagae et ipse particeps, qui Bruxellas ire noluerat, et valetudinem caussatus se excusauerat, Mediolani in carcerem conijcitur. his actis, quamuis omnia pacata in speciem essent, tamen commotis adhuc animis Tridentinus et Piscarius marchio, quo adiutore et consiliario praecipue ille vtebatur, minus aequo animo ferebant milite prouinciam nudari: itaque Albano, cuius alioqui gloriae non ita fauebant, aegre auxilia summittebant. accidit et tunc nouus in Africa motus, qui auxilia Albano promissa retardauit. nam Turci eodem tempore Oranum inde terrestribus copijs Caesarea euocatis, inde classe expedita oppugnabant, et Lusitana princeps Hispaniarum regens Auriae mandauerat, vt triremeis huc illuc sparsas colligeret, atque obsessis suppetias ferret. verum obsessorum virtute effectum est, vt sine vllis auxilijs res conficeretur. siquidem Alcaudetus comes, qui loco praeerat, eruptione facta multos ex hostibus cecidit, atque ipsos ab obsidione discedere coegit. parte alia M. Antonius Columna media nocte cum IO CCC cataphractis equitibus castris egressus ad portas vsque vrbis excurrit, et frustra insidias molitus, si forte incogitanteis Pontificios intercipere posset, multis gregibus et armentis abactis retro cessit. id magnum terrorem vrbi iniecit: nec tamen ad condictam diem comparuere cardinales nec eorum nomine quisquam; cum Albanus magno comitatu eo venisset; quod ille ita interpreta batur, quasi Carafarum consilium fuisset, ipsum, si eo cum paucis venisset, intercipere; quod cum facere se non posse viderent, noluisse eo venire. sed vero similius fit, id eo consilio a Carafa factum, vt colloquij negotio in longum extracto


page 484, image: s484

interea tempus suis daretur Velitras et Palianum muniendi; et II OIO Gallorum Vasconum, quos ipse secum ex Gallia et in itinere ex Corsica aduexerat ducibus Charrio et M. Antonio Monlucio Blasij F., quibus Bonifacius Mola cum summo imperio praeerat, commode per vicina praesidia distribuendi atque in omnem euentum, quid hosti facturus esset, circumspiciendi. nam in eorum castris militum numerus in dies minuebatur, et allatum erat Germanos e Gallia Cisalpina euocatos non venturos. cum frustra fuisset colloquium, Albanus copias Tibur ducit, de quo antea et de Velitris deliberatum fuerat, vtrum [reading uncertain: corrected by hand] prius tentandum esset. tandem Velitris omissis, quae optimo milite ac concordi populo firmatae et alioqui situ egregie munitae erant, Tibur iter instituit, quo se Franciscus Vrsinus cum CCCC Italis incluserat. sed cum locum contra tam potentem exercitum defendi non posse appareret, Carafa eo B. Monlucium mittit, cum II alis leuis armaturae, quae Pontificis custodiae inseruiebant, et II alijs cataphractorum equitum, qui sub Paliano ducibus Ambrosio et Bartholomaeo Epirotis merebant, CCCC etiam scloppetarijs, ducibus M. Antonio Monlucio et Charrio. is noctu summa celeritate profectus cum Tibur venisset, Vrsinum nihil de hostium aduentu cogitantum periculi admonet, et breui ad cibum capiendum concesso spacio statim vasa conclamari iubet. vix oppido cum suis exierat Vrsinus, medio inter se atque hostem fluuio, quem vado transiri non posse affirmauerat Carafa, cum Hispani superuenere, quos aliquanto tempore remoratus Monlucius est, qui vltimum agmen claudebat, dum pons interea amni mediam vrbem intersecanti impositus abrumperetur: in quo certatum aliquandiu. tandem egressi nostri omnes non citra ingens periculum, sine damno tamen, incolumes se Romam recepere, Ascanio Corneo, qui eos insequebatur, subito ab Albano reuocato. dedito Tibure Albanus recta vicum Valerium ditionis Vrsinae oppidum tendit, quo Vrsinus Tibure discedens cum suis profectus fuerat. locus est in Anienis ripa exigua arce firmus, quem dum Vrsinus munire deproperat, pluuijs ingruentibus impeditus, mox superueniente hostili exercitu deserere coactus fuit, in Ascanij Cornei manus deditione facta; quod viam ad comeatum Taliacotio importandum, et liberum ex Aprutina regione transitum hosti aperuit. arx a L circiter praesidiarijs adhuc tenebatur, quorum dux a Corneo ad colloquium euocatus, cum imprudenter egressus esset, ab eo retentus est, nec prius dimissus, quam dedita arce Hispani in eam accepti sunt. interea Romae omnia valde confusa erant, tam propinquo hoste, neque Pontificijs exire ausis: nam Camillus Vrsinus, penes quem armorum summa in vrbe erat, destructis plerisque domibus ac templis ad Flaminiam portam intra pomerium munitiones excitabat, ac domi militem continebat: quod populo non solum molestiam, sed magnam animi consternationem afferebat, quasi de reliquo actum esset et sola spes in vrbis moenibus superaret, contra sentiente B. Monlucio, qui ad famam, qua plerunque bella constant, et vt terror ex populi otio et delitijs assueti animis eximeretur, necessarium essedicebat, vt extra vrbem castra munirentur. cum itaque Pontificis permissu in Ioann. Auansonij regij oratoris aedibus conuentu facto ad populum militarem orationem habuisset Monlucius, et eum recenti Senensium exemplo ad virtutem hortatus esset, Velitras, a quibus metuebatur, vt auxiliareis introduceret, mittitur; quo ille familiari sibi celeritate perfecit, immissisque in oppidum II cataphractorum equitum alis, nec mora ibi vlla facta, ne in reditu interciperetur, ad suos incolumis peruenit, XL circiter milliaria emensus nusquam intermisso itinere. Monlucij sagacitatem approbauit exitus. nam vbi de eius profectione cognitum est, IO circiter equites ab Albano emittuntur, qui duarum horatum spatio serius Marinum conuenere, et praeteruecto iam cum suis Mon lucio frustra fuêre. Neptunum Antij ruinis superstructum municipium, quod Columniorum est, iuxta mare fossa ac propugnaculis, quae ipso mari alluuntur, firmum prominet. huius municipes caritate erga dominum incitati sub id tempus rebellauerant, male multatis praesidiarijs et eorum duce a Carafis imposito: quo cognito Albanus eo statim auxiliareis miserat duce Moreto Calabro, qui locum aduersus Pontificious superuenienteis magna virtute defendit. eodem Albanusnauigia aliquot subuehi


page 471, image: s485

curauerat, quibus pontem sterneret, et Tiberim iuxta Ostiam copias traduceret. id vbi Polinius, qui Centumcellis erat, resciuit, ad Strozzium scribit, et si quidem pedites idoneo numero summittantur, fore dicit, vt eos triremibus suis acceptos ad Neptunum exponat, quorum ope parata illa nauigia incensurus sit. eo profecti M. Antonius Monlucius et Charrius cum CCCC delectis scloppetarijs. sed consilium frustra fuit, quod hostes nauigia vallo tecta in littus subduxissent, ita vt ijs artificiosi nostrorum ignes nocere non possent, Moreto egregiam in eo operam nauante. Albanus vero, qui de eo consilio cognouerat, statim eo Ascanium Corneum cum OIO CC equitibus et XII peditum signis miserat, qui nauigijs incendium defenderet, et nostrorum conatus impediret. cum per Marinum iter haberet, quo M. Antonius Columna, vtpote in suo diuerterat, forte accidit, vt Monlucius parens, qui de Columna intercipiendo spem conceperat, cum rapta manu ex Paliani, et Aurelij Fulgosij equitum alis, adducto praeterea secum Bonifacio Mola Strozzij permissu illuc profectus in insidijs iuxta municipium lateret, praemissis aliquot qui hostem ad certamen elicerent; sic enim fore iudicabat, vt Columna decoris bellici desiderio, quod in iuuenili aetate efferuescit, prouectus subito egrederetur, et in insidias praecipitaret, tantaque fiducia id sibi persuaserat, vt iam captiuum tenere sibi videretur, et redemptionis pretij, quod ad XXC aureorum OIO aestimabat, ratione diligenter putata, quid in socios erogaturus, quid sibi sumpturus esset, amplissimas possessiones, quas ex ea pecunia iuxta Lutetiam empturus esset, iam animo imaginaretur. sed cum superuentu Cornei conatus fuisset impeditus, et in eius caput periculum conuersum qui alteri parabat, spes de repentinis illis diuitijs euanuit, euentuque at non risu caruit; quod malo exipsius Monlucij commentarijs, quam ex ridicula praeter rem narratione heic discas. fama tamen de ea tanquam ingenti victoria ab Hispanis sparsa, quasi CC equites caesi fuissent, sic enim scribit Alexander Andreas, etiam ad regis aureis peruenit, qui hoc nuncio primum turbatus est, mox vbi rem, vti habebat, intellexit, tristitia in risum vertit. iam Pontificiae omnes copiae conuenerant, et Alexander quidem Columna ad VI OIO peditum ex Latij delectibus coegerat, et circiter IO C leuis armaturae equites-Aurelius vero Fulgosius OIO IO ex Vmbria optimos milites adduxerat. Ioann. Antonius Tiraldus eodem tempore Perusiae et Asculi delectus habuerat, eandemque ob caussam Antonius Carafa Bononiam profectus fuerat, sed ob rei nummariae penuriam frustra. erant et in castris II OIO circiter Vasconum, ita vt totus exercitus X OIO peditum, et OIO CC leuis armaturae equitibus constaret, cum quibus si initiao buiam Albano prodijssent, neque se vrbis moenibus inclusisset, proculdubio non solum hostium impetus prohibuissent, sed ijs repulsis ac retrocedere coactis populos in regno rerum nouarum cupidos ad seditionem excitassent. qui error summus Pontificiorum fuit, Camillo Vrsino attributus, qui iam senex, ac proinde in rebus gerendis cautior, tutiora fere quam generosiora consilia sectabatur. inter omnia loca, quae tenebant Carafae, Palianum firmis admodum praesidijs muniuerant, cui Iulius Vrsinus, et Velitras, quibus Hadrianus Baleonus praeerat, in locum ducis Somae nuper suffectus; et inde vicinis adeo praesidijs crebro certabatur, dum Pontificij annonae transitum impedire conantur, quae copiosior ex Insula, municipio ex eo quod in aquis Fibreni iuxta Lirim positum sit cognominato in hostium castra comportabatur. nam Vespasianus Gonzaga ab Albano propterea Labico cum IO CCC peditibus et CCC equitibus impositus fuerat, vt comeatum importantibus praesto esset, et Pontificiorum excurfiones prohiberet. cumque Iulius Vrsinus incenso Serra vico III milliarium spacio a Paliano dissito, qui hostibus ibi saepius insidias struentibus Paliano summopere incommodabat, cum V signis peditum et IIII machinis exijsset, vt Pilium ditionis Columniae castellum occuparet, superueniente Sarni comite, qui Anagniam praesidio tenebat, non solum interpellatus, sed post acre certamen retro cedere coactus est. interea Antonius Carafa Bononia profectus cum exigua manu Asculum venit, Truenti amni impositum, qui Picenum et ditionem Pontificiam a Samnio et regno ab ea parte diuidit; vbi ex Montoriensi agro collectis militibus iuxta mare superum in regnum


page 486, image: s486

descendit, et Curteguerram capit, impositaque in eam cohorte Corropolim aggreditur, sed irrito successu. nam oppidani seu virtute propria, seu minis Triuici marchionis, qui Aprutino limiti ab Albano praefectus fuerat, et periculo suo territi, ne mox capti reciperentur, et seueram castigationem experirentur, in fide permansere: dum interim Carolus Loffredus marchionis F. cum ala equitum in Pontificiam ditionem euagatus magnis praedis abactis ad montem S. Paulli vsque iuxta Aquauiuam excurreret. marchioni Albanus, cum Tibure esset, OIO IO summiserat, cum is iam ex regni delectib. circiter II OIO, et OIO Neapoli nuper missos in castris haberet: ad haec Aquila Samnij castello II mediocria tormenta per loca aspera et inaequalia cura ac diligentia Bartholomaei Ruecae Hispani machinarum praefecti Popolium et Piscariam deduxerat, cum Carafa signa collaturus, nisi se ille propere Asculum recepisset. rei pecuniariae angustia laborabant Pontificij aerario superiorum annorum bellis exhausto, quod vt sarcirent, centesima instituta est, et noua subinde imposita tributa, quae quantumuis grauia praesentis belli necessitas excusabat. recedente Carafa hanc occasionem nactus Triuicus Ancaranum copias ducit, locum comeatu et situ commodum; statimque oppidanis deditionem facere recusantibus, tormenta admoueri iubet: cumque facta verberatione milites iam in eo essent, vt impetum in ruinam facerent, Triuicus suos reuocat, et deductis inde tormentis retro Ciuitellam contendit, quod Asculo Pontificios auxilio venire intellexisset. sed dum in via esset, cognito auxiliareis illos, qui CC tantum pedites delecti erant, obuijs forte suis Malinianum compulsos esse, illuc iter conuertit, nullaque interiecta mora admotis tormentis et post VI nec amplius ictuum displosionem edita ingenti ruina, vtpote muris infirmis et vetustate paene collabentibus, qui in municipio erant, arbitrio se Triuici permittunt. direpto loco et spoliatis praesidiarijs Triuicus Ciuitellam, quo primum iter instituerat, se contulit. M. Antonius Columna cum equitatu et III Italorum peditum signis Palestrinae, Popolij comes, cum leui armatura ad S. Angeli castellum subsederat. Albanus vero cum Hispano peditatu adhuc Tibure haerebat, vt militem labore et autumni intemperie fractum reficeret. tandem collectis viribus de bello persequendo deliberare cepit, et dubitabatur, vtrum Reate versus tenderet, et ad Eretum Tiberim transmitteret, atque ab ea parte limitem regni firmaret, vt iam ab altera, munitis Frusinona et Anagnia fecerat: an vero Ostiam tentaret, ibique transmisso amne Tiberij castrum, quod hodie Cornetum vocant, occuparet, sicque comeatum, qui inde Romam copiosius comportatur, intercluderet. dum deliberatur, Senatus Venetus Phoebum Capellam reip. ab epistolis de pace legatum ad Albanum mittit, publicoque nomine rogat, ut Pontificiam ditionem, quam ex foedere et laudabili instituto maiores sui exteris armis peti nunquam passi essent, bello infestare desineret. ad ea ab Albano responsum, belli initium a Pontifice factum, iniuriose Columniis ab eo habitis, quibus vtpote clientibus suis Caesar et Angliae rex in tam iusta caussa et tali tempore deesse non possint. sub id tempus Albanus Palumbaram mittit, qui cohorti hospitium designaret. inter oppidanos praecipui duo fratres erant, quorum maior natu, dum deliberatur, an praesidium accipi debeat, auctoritate sua peruicit, ne acciperetur, frustra reclamante altero fratre, qui, nisi admitteretur, miles, vitae et omnium fortunarum periculum imminere prouidebat. id cum ad iniuriam suam pertinere existimaret Albanus, statim eo Vesp. Gonzagam cum delectis mittit, atque in iis Octauij Albenantij cohortem, qui municipium vi cepit, omni saeuitiae ac licentiae genere in eo vsus. heic vero ille, qui militem admittendum censuerat, et fratris peruicaciam flectere non potuerat, post obstinatum certamen cum augurium suum nimis verum fuisse videret, prudentiae in optime consilio dando laudem non minus insigni facinore cumulauit, et minime Deus sinat, inquit, vt patriae, quam salutati consilio meo ab interitu vindicare frustra conatus sum, excidio supersim, aut vitam, quam pro patriae defensione impendere non quiui, hostis ludibrio seruem. quibus dictis scloppeto ad pectus apposito ac disploso seipsum interfecit. iamque Albanus positis Tusculi castris per Cryptam-ferratam ac Marinum exercitui hospita distribuerat, quo ex vicinis locis ac Tibure praecipue cottidie comeatus


page 487, image: s487

importabatur, nullo plerunque comitante milite; vnde coniectans Albanus Pontificios proculdubio tam pulcram occasionem non omissuros esse, Popolio negotium dat, vt cum leui armatura loco commodo insidias strueret, et impetum facturos Pontificios interciperet. nec sagacitati Albani euentus defuit, nam cum Baltasar Rangonius cum CL equitibus vrbe sub vesperam exijsset, mane in insidias a Popolio dispositas incidit, et post aliquod certamen ignorantia locorum cum in decliue et vndique fossa circumcisum dumetum praecipitasset, caesus et ipse cum suis fere omnibus captus est, frustra annitente cardinali Carafa, qui cum suis auxilio superuenerat, vt Popolio eam victoriam eriperet. namille licet viribus inserior cedendo et violentam impressionem eludendo sensim se in tutum cum praeda recepit, magna laetitia et gratulatione a suis acceptus: Carafa re infecta domum reuersus est. eandem fortunam est expertus paullo post Bartholomaeus Montius, dum negligentius agmen ducit, a CCC circiter equitibus circumdatus et captus, passim eius milite diffugiente, et impedimentis amissis. eo casu vltra modum consternatis Pontificiorum animis atque ipso Pontifice inprimis, omnes sic iudicabant, fore, vt Albanus victoria vsus recta Romam cum toto exercitu tenderet, qua potiturus haut dubie credebatur; sed ille aduersam anni tempestatem caussatus, rem summis difficultatibus impeditam aggredi verebatur, cum prouideret, si euentus consilium comprobaret, res citra sanguinem confici non posse, ac fore, si vrbe potiretur, vt amissis in certamine multis ex suis, ceteris praeda onustis, ac proinde in posterum certamen detrectaturis, exercitus totus dissiparetur. itaque de Ostia capienda consilium repetit, et excitato ad Tiberis fauceis munimento, eodem loco, quo quondam C. Marius calamitosissimis reip. temporibus castra metatus fuerat, vrbem omni comeatu prohibere iam obstructa Tiburtina via, et ita Pontificem, antequam auxiliares copiae e Gallia aduenirent, ad pacem aequis condionibus faciendam statuit adigere. eo consilio impositis Tibure, Tusculo, et Pontificiae-arci, ac per vicina loca idoneis praesidijs Ostiam tendit: ac ne ipse, qui comeatûs inopia Pontificem vexare cogitabat, annonae penuria premeretur, suos omneis tantum tertiam lixarum et impedimentorum partem retinere iubet, et ita expeditos ad iter se accingere. igitur Kal. IXbrib. cum Albam versus Albanus incederet, quasi ante oculos victricis vrbis exercitus traductus est, et egressi inde aliquot equites leuib. proelijs cum Hispanis certauere. inde Feroniam ad Soractum montem tertiis castris ventum, praemisso Ascanio Corneo, qui Porcilianum et Ardeam in potestatem redigeret. Ardea statim deditionem fecit. ad Porcilianum amissis vno et altero ex ordinum ductoribus, cum oppidani initio deditionem facere recusarent, tandem Ascanio imperata se facturos ostendunt. ita aperta annonae via, quae Neptuno et Marino ad alendum militem comportabatur. moxa Carafa dux Somae eo missus, vt locum hosti adeo commodum eriperet, frustra fuit, et cum suorum iactura inde discessit. tandem Tiberis ponte stratus nauigiis in eam rem Caieta comportatis, quae annulis et catenis ferreis iuncta et secundo flumine disposita desuper tabulis instratis pediti equiti ac tormentis transmittendis vsum praebuere. rebus ita ordinatis Albanus tertiis castris Ostiam venit; cumque praesidiarij ad defensionem se compararent, Albenantius legionis dux cum Mario filio inibi sauciatus est, continuoque a Vesp. Gonzaga datum negotium Francisco Tolfae, Octauio Albenantio, Io. Francisco Carafae, vt portam vrbis incenderent; sed cum propugnaculo munitam eam offendissent, res maioribus tormentis egere visa est, ijsque admotis valuae refractae; quo facto praesidiarij vrbe deserta in arcem se receperunt. vrbe mox potitus Gonzaga et dispositis per eam stationtbus in insulam, in qua machinae bellicae erant, concedit. Albanus paullo infra cum Hispano peditatu et vniuerso equitatu castra ponit, ac pontem sterni iubet transmissis in vlteriorem ripam maioribus tormentis, et rursus vno inferius milliari, IO C a Tiberis faucibus circiter passibus, propugnaculum tumultuaria opera erigit. inde totus impetus in arcem versus, verberatione directa ad eam partem, quae Tiberim respicit, firmo muro ac duabus turribus tectam; quarum altera, quae ad VIItrionem spectat, rotunda est fluuio impendens, quadrata altera; vltraque fossam haut admodum profundam


page 488, image: s488

habet. ex insula, quae in fluuio est, VI maioribus tormentis pulsati muri ex aduerso arcis, quam Horatius Sbirrus cum CXIIII delectis praesidiarijs tenebat, qui ducta intus fossa et erectis ad latera tumultuarijs ex terra aggesta propugnaculis, locum summa alacritate defendendum susceperat. huic vt animos adderet P. Strozzius, cum III OIO peditum et CCC leuis armaturae equitibus vrbe exierat, vt si hostes ab oppugnatione repellerentur, ad omnem occasionem erumpentibus suis praesto esset. is ergo in amnis Tiberim influentis margine ducta fossa castra munit, haut longe inde cepto propugnaculo, vt Hispanorum excursiones impediret. per VII dies verberatione continuata cum frustra hortante Corneo praesidiarij deditionem facere recusarent, Vespasianus Gonzaga ab Albano impetrat, vt cum suis in ruinam quamuis ascensu difficilem primus impetum faceret: tum XV Kal. Xbr. iactis inter duces sortib. primae partes Io. Francisco Tolfae sunt delatae: hunc Dominicus Maximus proxime sequebatur, ac deinceps V alij. Albanus interea transmisso ponte equitatûs partem in insula reliquerat, altera M. Ant. Columnae et Popolio tradita quibus negotium datum, vt Romam vsque excurrerent, quo Pontificios auxiliareis tantisper distinerent, dum in arcem impetus fieret. dato signo cum iam cum suis propinquaret Tolfa, in fossam exscensurus in crure graue vulnus accipit, cumque Dominicum Maximum fere solum ac paucos alios subsequi videret, et nihilominus Vesp. Gonzagam retro cum omnibus suis in armis esse animaduerteret, vlterius progreditur ad turrem vsque obuiam; cumque iam Gonzaga prope esset, et omneis ad pugnam fortiter capessendam hortaretur, accepto in superiore labro vulnere inde asportatus est: quo facto retusa prima illa alacritate segnior miles ad impetum faciendum fuit, quamuis Tolfa, qui etiam saucius turri successerat, nullum non strenui militis officium eo die praestitisset, tandem residente militum ardore Albanus, qui haut longe spectator aberat, Aluaro Acostae duci impigro imperat, vt cum delectis ex Hispano peditatu CCC ipse ad Italos proficisceretur, et certamen restitueret. id ille summa celeritate executus, vbi ad eos venit, praemissis II tormentis campestribus; quibus propugnatores repelleret, statim in fossam se demittit, et inde eadem alacritate in ruinam insilit; cumque per foramen ipse cum aliquot amicis ingressus esset, ibi interceptus a defensoribus male cum suis multatur, acceptoque ingenti vulnere, ex eo haut multo post decessit. ad haec aliud accessit incommodum, vt displosis tormentis Hispani, qui iam insilierant, cum incertum esset, qua in parte essent, a suis contrucidarentur. ita cum foris et intus Hispani infestarentur, iam sole ad occasum vrgente, Albanus receptui cani iubet. desiderati eo die praeter Acostam XC circiter Hispani: sauciati ex Italis Gonzaga, Tolfa, Leo Massacanus, dum V cohortes ad impetum faciendum destinatas, quae tardius incedebant, vrget, et Marcellus Mormilius, qui ante alios in murum euaserat, et summa virtute praesidiariorum vim sustinuerat, capti Octauius Mormilius, Iulius Longus, et L circiter milites. sed repulsi Hispani tantum nihilo minus sui terrorem obsessis reliquere, vt postridie petito cum Corneo colloquio vitam pacti deditionem fecerint, decimo, postquam arx obsideri ceperat, die. mox induciae Sanfloriani cardinalis interuentu inter Albanum et Pontificem factae sunt, quae in III Kalen. Xbr. exibant. sed cum biduo post Albanus et Carafa cardinalis in insula, quae media inter duos exercitus erat, conuenissent, post amicum in speciem colloquium in XL dies rursus prorogatae sunt, intra quod tempus condiciones a Pontifice et Carafis propositae ad regem Angliae perferrentur, et accedente ipsius consensu pax inter eum et Pontificem firmaretur. eius supra modum desiderio flagrabat Albanus, quod e re principis sui esse cerneret, pace cum Pontifice facta res ea parte tranquillas relinquere, vt, si induciae inter vtrumque principem factae rumperentur, quod propediem factum iri apparebat, a tergo securus totas vireis in Insubres et Subalpinam regionem immitteret, et oppida his in prouincijs a nostris nuper capta recuperaret. quod si intra id tempus cum Pontifice transigi non posset, tantisper temporis lucrifaceret, quo militem continuo militiae labore fessum et rerum omnium inopia laborantem reficere, munimenta cepta exaedificare, ac res in regno constituere posset. nec ingratae Carafis induciae fuere, ab omni re imparatis, et in dies Guisij auxiliareis


page 489, image: s489

copias praestolantibus. Albanus vero tempus illud sibi perire minime passus, extemplo munitionem ceptam festinatis operibus vrget, et alteram ad Neptunum instituit, quod is locus ad comeatum conuehendum valde opportunus videretur. tum Ostiae arci impositis IO CCC peditibus Hispanis cum VIII machinis, ducibus Iuliano Vasco Auila, et Francisco Hurtado Mendoza prid. Kal. Xbrib. castris motis Anagniam versus proficiscitur. inde relicto in ijs locis Popolio cum leui armatura, qui per absentiam eius summae rerum praeesset, dimisso Italo peditatu et distributis in hiberna Hispanis, ipse Neapolim magnis itineribus contendit; dato negotio Lopezio Mardoni, vt Caieta et Neapoli comeatum abundantem Neptunum, et inde in munimentum ceptum et Ostiae arcem inferendum curaret; quod ille summa diligentia praestitit. neque tamen nauiculariorum fraudem euitare potuit, qui vt furtum celarent, arenam farinae admiscebant, ita pondere, ad quod farinam admetiebantur, aequato. quod vbi animaduersum, paucorum poena fraudi obuiam itum est. postquam Neapolim venit Albanus, et de Pontificiorum in annum sequentem belli apparatibus cognouit, conuocato regni procerum concilio eos in tanto periculo ad vireis iungendas et pecuniam conferendam hortatur. in eo decretum, vt XXX OIO peditum Italorum conscriberentur, quorum pars per praesidia maritima ad propulsandos classis Turcicae impetus distribueretur, pars in limite, qui Pontificiam ditionem attingit, collocaretur, pars in exercitu esset, quem ille rursus in Latium mitteret. in Germania VI OIO peditum item conscripta, quae per Croatiam et Istriam ac Iulij forum deducta ad Tergestum nauibus imponerentur, et inde transmisso Hadriatico sinu iuxta Aternum, quae hodie Piscaria est, in regno exponerentur. iam ad exercitum venerant II OIO Germani duce Gaspare Felsio veterani milites, quos Albanus statim Caietae nauibus impositos ad Popolium quem in Latio reliquerat, misit. euocati et ex Gallia Cispadana IIII OIO Germani, quibus Albericus Lodronius homo bellis superioribus exercitatus praeerat. expectabantur et ex Hispania III OIO peditum, qui iam Barcinonam venerant. equitatus etiam nouis delectibus auctus vsque ad OIO IO equitum numerum. tum deliberatum de ratione tuendi limitis: et initio quidem placebat, vt superior limes deductis inde praesidiis omnino desereretur, et annona, quae exportari non posset, in agro incenderetur, reliqua in munitiora loca recoderetur: omnes vires circa Neapolim contraherentur, qua parte si Galli impetum facerent, resistendo pares essent; sin per Samnium et nudatas praesidiis regiones iter haberent, comeatûs penuria deficerent. in hanc sententiam Albanus propendebat. Ferdinandus vero Gonzaga, quem post iudicium a Caesare in Belgio acceptum non ita bene affectum animo in Italia priuatum venisse diximus, post amplissimas a Senatu Veneto propositas condiciones, si reip. stipendiis militare vellet, quas ille valetudinem caussatus honeste recusauit, cum in regnum, vbi locupletes admodum possessiones ex vxoris Isabellae Capuanae dote habebat, venisset, quid super ea re sibi videretur ab Albano per litteras rogatus, ipse Neapolim ire voluit; vt coram auditis aliorum belli ductorum sententiis, suam expromeret. heic in concilio, Qui Neapolim solam, inquit, deserto limite defendendam censent, eos angustiis temporis et copiarum exiguo numero potius, quam periculi magnitudine consiliuum suum metiri existimo; quippe cum summopere verendum sit, si limes praesidiis nudetur, ne Galli occupatis regni vectigalibus, sine quibus belli sumptus diu sustinere non possumus, et prouincialium fauore adiuti, qui felices successus fere consequi solet, adhaec recenti vsque milite firmiores, breui citra sanguinem tota regione potiantur. itaque longe tutius videtur, vt Galli primo statim ingressu prohibeantur, et antequam vireis colligant. frangantur, ac debilitentur: sic enim fiet, vt retuso primo illo impetu mox eorum vires ac consilia dissipentur. nam id fere vsuvenire cernimus, et in Gallis verissimum esse confirmat antiquitas, quae illorum impetus initio plus quam vitileis, ad extremum minus quam foemineos esse prodidit. proximum est, vt annona in munita loca recondatur; quod si omnino perfici nequeat, trusatilia saltem pistrina, quae in regno passim obuia sunt, tollantur, ne venienti hosti vsui esse possint. nam si e longinquo annona comportetur, in multos dies superesse non poterit; vnde necessario


page 490, image: s490

sequetur, vt aut Galli statim in limine regni consistant, aut si in prouinciam cum numeroso exercitu ingrediantur, tanto citius penuriam sentiant et conficiantur; quod et bene affectis popularium animis alacritatem addet, et contra inimicis audaciam ac nocendi voluntatem adimet: plures item arces et munita loca a tergo relinquantur, quae in tempore necessariis omnibus rebus abunde instructa, progredientem hostem distineant, vt in singulis hospitiis necessarium habeat pugnare, et cottidie nullo nostro damno periclitari. est enim vix dictu credibile quantas commoditates domi sedentibus afferat, bellum protelare, quam contra damnosum sit, venienti e longinquo hosti procul ab auxilijs in hostico cum omnium rerum penuria, locorum difficultatibus, aeris ac caeli insueti intemperie in horas conflictari: vnde plerunque euenire videas, vt qui amici erant et socij foederati, si bellum in ipsorum agro diutius trahatur, consilia mutent, et alienatis animis in contrarias parteis transeant. quod et breui de Pontificiae ditionis populis, de Carafis ac Pontifice ipso futurum anguror, quos Gallorum insolentiae pertaesos mox satietas, ac denique poenitentia capiet. haec est optima ac tutissima belli gerendi et salutis publicae expediendae ratio, qua peritus rei militaris dux gloriam ac victoriam reportare, sin fortuna consilijs non respondeat, honeste ac sine dedecore cadere queat. igitur mea sententia est, vt limes defendatur, et valida praesidia Ciuitellae, Aterno ad Truentum, tum Theatinae ciuitati, Ariano, Artemisio Apuliam versus, ac denique Capuae et Nolae iuxta Neapolim imponantur. in quam sententiam statim Albanus et post eum omnes iêre, et Nolae quidem muniendae ac custodiendae cura Vespasiano Gonzagae, Capuae vero Sanfloriano commissa est. Garsias Toletanus Venusium, Artemesium, quod nunc Agathae Fanum appellant, et Arianum seruare iussus. Triuicio negotium datum, vt cum copijs, quas habebat, in Apulia se contineret, atque ibi aditus insideret, ad defendendum telonium, quod longe amplissimum regni vectigal petituros primum nostros apparebat. nam ea parte Odetum Fuxium Lautrecum ante XXX annos in regnum impressionem fecisse recens adhuc hominum memoria erat. exeuntibus inducijs Sermoneta, Priuernum, Sonninum, Sinuessa rebellauere; cumque Algidi, siue arcis Pontificiae municipes, quibus praeerat Samso Taliacotius, vim a Pontificijs metuerent, a Pompeio Columna, qui per Popolij absentiam summae rerum praeerat, auxilia petiere. is igitur cum L delectis Italis ex Torraluae cohorte, ac totidem Hispanis ex Ferrandi Gomezij itidem cohorte cum Pompeio Tuttavilla iuuene strenuo, ac CC alijs Hispanis Tibure profectus noctu. cum forte obuium habuisset Alex. Columnam et Cincium Capisuccum, qui Roma Zagarolum cum suis tendebant, interceptos in fugam vertit. XXX circiter occisi, CC Tibur deducti sunt, atque inde armis ademptis postea dimissi. quo facto C auxilires illi, qui in arcem Pontificiam a Pompeio Columna introducti fuerant, cum improuisi Velitras vsque excurrissent, magnas praedas abegerunt: Velitrenses spem de arce Pontificia occupanda, cuiusdam ex primarijs ciuibus ope, conceperant, resque agebatur Galli huc illuc comeantis interuentu. cum igitur ad condictam diem exijssent, et idoneo loco, vt ipsis videbatur, insidias abdidissent, ex quibus signo dato impetum facerent, re cognita Alexander Androcius, qui loco praeerat, comprehensis summo silentio conscijs, moxque strangulatis, illico delectos emittit, qui angustias, per quas Velitrensibus redeuntibus transeundum erat, seruarent. nec Androcij astus frustra fuit; nam cum Velitrenses nusquam signum dari ex oppido viderent, et ita re infecta discederent, dum redeunt, ab insidiatoribus intercepti ac caesi sunt: LXX fere ex ijs capti. secundum haec Strozzius ac Paliani dux cum VI OIO peditum, IO CCC equitibus ac VI machinis vrbe exeunt, et cum a munitione in Tiberi ab Hispanis instituta et ab Ostia multum damni Romanos accipere viderent, audirique passim non occulta ciuium murmura, quae alienatos animos proderent, eo ante omnia conuertendas vireis duxerunt, prius quam munitio illa perficeretur, et ruinae in arce Ostiae et oppido nuper factae sarciri, possent. cum igitur Ostiam oppugnare decreuissent, nec adhuc certo de loci situ, fossae altitudine, atque an aquam teneret, cognoscere potuissent, M. Antonius Monlucius, qui cum Benaci regulo et Charrio peditatui praeerat, studio


page 491, image: s491

gloriae prouectus, cum in statione esset, id faciendum suscepit. verum loco diligenter considerato, dum redit, sclopeti ictu in pectus accepto vulneratus est, vixque inde in Strozij hospitium illatus et lecto impositus satis temporis habuit, antequam exspiraret, quo plene ac vere Strozzium de re omni certiorem redderet. hic exitus fuit Monlucij strenui ac supra aetatem sagacis adolescentis in maximum ducem proculdubio euasuri, si diutius superfuisset; cuius praematuram mortem cum Blasius parens tanto pere in commentarijs suis deploret, ei quoque honesto hoc elogio parentare volui. deinceps in capienda Ostia exiguum negotium fuit: nam statim ad primum Strozzij aduentum praesidiarij Hispani arcem deserunt, et in munitionem confugiunt, quae mox admotis tormentis dedita est a Io. Vasco Auila, Fr. Hurtado Mendoza, et Oartizio Vera magnae auctoritatis apud Albanum duce, quod Orbitelli tormentorum praefectus et alijs locis strenuam operam nauasset. dimissi incolumes praesidiarij, et Neptunum vti conuenerat, deducti sunt. tam facilis deditio Auilae postea culpae tributa est; ac rumor fuit, eum a nostris corruptum; sed siue ignauia, siue perfidi a in caussa fuerit, ob id biennio post ille Bruxellis capite plexus est: plerisque factum excusantibus, quod nondum refectis ruinis, et vndante passim ob pluuiosam coeli constitutionem regione metus erat, ne obstructo Tiberis ostio aquis fluuij regurgitantib. obsessi haurirentur. capta Ostia, misso Cincio Capisucco mox Palestrina et S. Angeli-castrum; nec multo post Tusculum a Francisco Villa et Hier. Frangipane recepta; Cryptaferrata item et Marinum et Gandulfi-castrum; quorum locorum custodia Io. Thomae Epiphanio Narniensi credita fuerat, qui spectatus alias bello dux, cum summam virtutem ac diligentiam in Gandulfi-castro seruando, quo se cum suis receperat, osten disset, ac postremo a milite deditionem facere coactus esset, ob id tamen a Popolio non sine nota reprehensus Venetias secessit, vbi spretis amplissimis condicionibus se priuatum continuit, ne fides sua ob ea, quae acciderant, in suspicionem olim vocari posset. mox et Paulli-Fanum, quod cum dimidia Hispanorum cohorte tenebatur, pariter receptum est, municipibus in semisomneis praesidiarios tanta immanitate saeuientibus, vt vix cladis nuncius superfuerit. receptis vndique oppidis, Popolius, qui nuper cum II peditum Hispanorum signis et equitatu e Samnio Tibur redierat, cum locum vastum citra periculum teneri non posse animaduerteret tam vicinis nostris, veritus, ne si diutius ibi commoraretur, angustijs occupatis intercluderetur, inde discedit, et Valerij vicum petit; quo iam Gaspar Felsius cum Germanis suis venerat. ibi treis dies commoratus, quos muniendo loco impendit, et relictis II Hispanorum signis sub Gomesio Turrio et Petro Castellano, ipse cum Germanis Arzicolium et Otriculum se contulit, vt inde rerum euentum opperiretur. ibi dum esset, intellecto nostros iam Valerij-vicum obsedisse, reique certiore facto per litteras Albano, cum responsum hoc ab eo tulisset, ne Germanos incassum fatigaret, sed Anagniae et Frusinonae maioris momenti oppidis custodiendis seruaret, se continuit, dum interea Valerij-vicus V dierum continua verberatione aperto muro a nostris impetus captus est, diffugientibus praesidiarijs, qui in arcem recepti mox deditionem fecere. occisi inibi CC circiter Hispani; vix Vasconum et Heluetiorum furori temperante Paliano, qui ipse ordines circumiens efferatum militem ad humanitatem hortabatur. eo successu territus Popolius Tibure digressus Ferentinum tendit; nec dubitabatur, quin si Strozzius ad Fucinum lacum castra promouisset, non solum commeatûs ingentem copiam nactus esset, sed et res hostium in extremum discrimen adduxisset: verum contentus Anticulum Corradi diripuisse, et Sabiacum vsque excursiones fecisse, nullo praeterea operaepretio facto Romam redierat. eodem tempore Cauium et Gennazanum a Francisco Columna recepta; cui mox et Monsfortinus deserente locum Francisco Brancatio Popolij iussu patuit, a nostris postea exustus. tunc et Ludouicus Sabellus Collalti regulus et Io. Antonius Manerius ambo II cohortium duces deserto Albano in Pontificis castra transiere, frustra dissuadente Gabriele, qui eos, vt regi Angliae, sub quo merebant, fidem seruarent, hortabatur. Cellae quoque a Sabello tentatae, sed irrito successu, egregiam operam in earum defensione nauante Molesio, qui Sabellianos


page 492, image: s492

saepius inde cum damno repulit. interea Albanus M. Antonio Columnae imperat, vt cum IIII OIO Italorum et VI machinis in Latium descendat, et Popolio, vt equitatum ad Germani Fanum reducat, et Germanos atque Hispanos pedites Verulo, Bauco, Aletrio, ac Ferentino deducat, et Venafrum petere iubeat, vbi ipse exercitum cogere decreuerat. iam enim de Guisij aduentu audierat. verum antequam vlterius progrediamur, res exigit, vt quae apud nos, in Germania, et alijs locis hoc anno acta sunt, prius explicentur. vt in Anglia sic et in Gallia seuere in Protestanteis animaduersum est. nam Ioannes Rabecus Cerisiaco in inferiore Neustria natus professione Franciscanus, Io. Rufus in Andibus, qui eam doctrinam Geneuae et Lausanae imbiberat, sacris olim initiatus, ambo Andegaui VIII Kal. Maij summo supplicio affecti sunt. Ioannes item Bertrandus Montorio in agro Vindocino natus Bloesis, Bartholomaeus Hector Augustoriti Pictonum natus Augustae Taurinorum, Hier. Casaubonus Benearnensis Burdigalae flammis vstulati sunt. quo eodem loco Arnoldus Monerius AEmiliani fano natus XXV annorum iuuenis et Ioannes Casa Liburnensis XXVII, eiusdem criminis postulati sunt. verum inter iudices variatum sententijs, cum alij eos capitis poena plectendos esse dicerent, alij cum ijs mitius agi debere censerent, et in coenobium aliquod ad bimestre paullove longius tempus relegandos, si forte eo spatio melius consulti auta theologis moniti et lectis veterum Patrum libris instructiores resipiscere vellent: neque enim sacris aut profanis libris traditum esse, eos qui vspiam a relligionis scitis aberrarint, protinus summo supplicio afficiendos esse; quod proximis demum XL annis vsurpari cepisset; haberi hoc tempore oecumenicum concilium, cuius decreta propediem in vulgus exitura sint; iis promulgatis in posterum de controuersis relligionis capitibus citra manifestum scelus amplius dubitari non posse. cum igitur in ea classe, quae iudicijs criminalibus praeest, inter iudices non conueniret, paribus ab vtraque parte sententiis, non in mitiorem, vti moris est apud nos in caussis capitalibus, absolutionis fauore, verum, vt in ciuilibus res a principe classe dirempta est, et consentientibus omnium calculis rei nulla aetatis habita ratione ad mortem damnati sunt, et vt clausis portis custodiae per vrbem disponerentur, dum supplicium sumeretur, a Senatu decretum. postquam flammae arserunt, tantus terror astanteis inuasit, vt quasi hoste persequente omnes diffugerent, et accensi ac ceteri ministri, qui aderant, in proximas aedeis dilaberentur, et vt absconderentur, et vitae parceretur, obuios rogarent. itidem a Senatu Camberitano in Allobrogibus in Io. Trigaletum, Antonium Laboriam, Io. Vernullum animaduersum est Geneua missos, vt clanculum relligionem regiis legibus damnatam edocerent; et quamuis Bernates, qui eos inlitterarum studiis Lausanae aluerant, pro foedere per oratores poenam apud regem deprecarentur, nihil impetrare potuerunt, quod rex eam licentiam ad regni perniciem pertinere existimaret. Senatûs Camberitani mentio me admonet, vt de memorabili iudicio, quod in Raimundum Pelissonem curiae illius praesidem, Io. Boessonum sacris initiatum, Lud. Rozetum, et Crafinium consiliarios Iuliano Taboetio cognitore regio instigante a Senatu Diuionensi latum est, et postea hoc anno a Parisiensi Senatu retractatum paucis agam; quoniam ea res magna contentione inter aulae proceres agitata fuit. Taboetius, cum a Pelissone verbis acrioribus Senatûs iussu castigatus fuisset, homo impotens animi vltra modum discruciabatur, et tempus commodum opperiebatur, quo iniuriam sibi, vti rebatur, ea correctione illatam vlcisceretur. nondum aperta per fraudes ac licentiam ad expilandum regis aerarium via, proceres, qui ad rem faciendam attentiores erant, ad sumptus necessarios in aula sustinendos, ex delationibus et eiusmodi odiosis criminibus lucrum captabant, emissariosque per prouincias habebant, quorum ope ad auaritiam explendam vtebantur. igitur Taboetius ante quadriennium cum Guisio, ad quem damnatorum bona ex regis dono recasura erant, pactus, cum instituta accusatione Pelissonis et aliorum nomina de repetundis detulisset, quaestio Senatui Diuionensi, in quo Guisius, vtpote prouinciae praeses, praecipuam auctoritatem habebat, demandatur. eam magna seueritate Senatus exercuit, et Crafinium quidem magistratu annum abstinere


page 493, image: s493

iubet, Pelissonem vero infamia notatum traductumque in foro deportandum censet, et Boessono ac Rozeto magistratum omnino abrogat, irrogata singulis grandi pecuniaria multa. haec acta VI Non. Maij, V Kalend. Vtil. et pridie Non. VItil. verum ij postea Momorantij E. M. Guisianorum aemuli commendatione a rege impetrauere, vt rem iudicatam Senatus Parisiensis recognosceret: qui decretis illis anno superiore XVII Kalend. Iun. inductis cum litem Taboetio calumniae nomine aestimari, et quaestionem de tota re diligentius ac plenius haberi decreuisset, curia Diuionensis, quae hoc ad iniuriam suam pertinere arbitrabatur, Guisij fauore hac in re fulta, per legatos e suo ordine ad regem missos contra morem factum esse demonstrat, vt supremarum curiarum iudicia recognoscantur. igitur rex plus aequo facilis, qui saepe ab aulae suae proceribus, quos diligebat, huc illuc impellebatur, vt Guisio satisfaceret, Christo phorum Thuanum praesidem, et Claudium Anjoranum, ac Iacobum Violam consiliarios, qui iudicio interfuerant, in aulam euocat, Thuanoque audito, per procancellarium, Senatum quidem Diuionensem ex animi sententia, ceterum Parisiensem recte ac iuridice decreuisse pronunciat; proinde eius decretum confirmat, et pari numero ex vtraque Curia iudices ac VI praeterea libellorum supplicum magistros delegat, qui de Taboetij accusationibus cognoscerent. ijque hoc demum anno IIII Eid. VIIIbr. Pelissonem, Boesso num et Crafinium absoluunt, et ingenti pecunia singulorum nomine litem Taboetio aestimant; ipsum praeterea veste exutum, nudo capite ac pedibus et fune ad collum alligato taedam manu praeferentem, ante ora vulgi per vrbis plateas, tum etiam Camberiti traduci iubent. hoc iudicium vt magnam inuidiam Guisianis conflauit, ita occultas simultates cum Momorantio iam a multo tempore contractas, quae in regni exitium postremo euasere, vehementer exacerbauit. In Germania hoc anno fere res pacatae fuere, nisi quod in Pannonia superiore, quae nunc Austria dicitur, et Vindelicia ob relligionem serpente iam sociorum Augustanae confessionis exemplo, popularium animi aliquantum commoti sunt. ac sub exitum quidem anni praecedentis Ferdinandus rex Germaniae primores de auxilijs in Turcum, qui Transsiluaniam fertilissimam et equitatu abundantem regionem reposcebat, decernendis per legatos sollicitauerat, eaque de caussa conuentus in Austria habuerat, in quibus inferiores Austriaci liberam sibi relligionem concedi postulabant; sed rex eos ad Ratisponae comitia reiecit: simulque constituit, vt quando praesens a Turco imminebat periculum, sibi ad Eeid. Ianuar. Viennae praesto essent. quo tempore cum conuenissent, rege auxilia contra Turcum vrgente, illi pridie Kalend. Febr. ante omnia de relligione agendum esse respondent: iam se ante XIIII annos eadem de re saepius apud ipsum egisse, nec precibus eorum satisfactum esse, sed contra durissima proposita edicta, quibus ipsorum conscientijs vis afferatur; frustra de bello externo cogitari, nisi pax domi constituatur, hoc est, restituta puriore doctrina mentibus quies paretur, qua deficiente et Dei iram prouocari, et dissidentib. animis de collatione in communem hostem facienda haut facile conueniri posse. orant igitur, quod alijs suis prouincijs largitus sit, id ipsum ne Austriacis deneget, et ecclesiae ministris ac ludimagistris, qui puriorem doctrinam profiteantur, nulla ob eam caussam fiat molestia. ad haec Ferdinandus, sibi non integrum esse dicit catholicae relligionis a maioribus traditae praeceptis ab ineunte aetate imbuto et innutrito quidquam in ea mutare, aut ei vlla ratione praeiudicare. sed cum non ignoret, quantis calamitatibus caussam haec scissura dederit, cum Caesare fratre coniunctis studijs in id incubuisse, vt sarciendi illius dissidij ratio iniretur, hac propter Tridentinum concilium Germanorum principum rogatu indictum esse, in quo si res hactenus componi non potuere, id vero non ipsorum culpae, sed temporibus, quae inciderunt, tribuendum esse. quo tamen omnibus manifestum fiat, quantopere suis gratificari cupiat, decretum, quod de coena Dominica sub vtraque specie sumenda fecerit, in eorum gratiam remittere, modo in ceteris repudiata om ni secta nihil mutent. insuper pollicetur nullam ministris ac ludimagistris molestiam factum iri, modo se intra moderationis cancellos contineant, et formulam hanc ser uent, decretumque comitiorum super ea re expectent. cum illi in petitione perstarent,


page 494, image: s494

et rex contra Augustanum decretum obijceret, ac proinde iis, quae concederentur, vt contenti essent, contenderet, legati se postremo desistere non posse dicunt; nullum enim habere mandatum, vt quidquam promittant, nisi prius de relligione ipsis ac ministris et ludimagistris idonee caueatur. ita re infecta discessum. rex peractis in Austria conuentibus in Boemiam tendit, et finitimis prouincijs Pragam euocatis, aduersus Turcum pecuniam poscit, et impetrat, datisque ad eos, qui iam Ratisponae erant, litteris moram excusat, et quando ipsi Viennam ad expedienda contra Turcum auxilia confestim reuertendum sit, Imperij conuentus ad Ralend. Iunias edicit. Austriacorum exemplo et Baioari cum Alberto principe suo regis genero egerunt, ab eoque, qui pecuniam ab ipsis exigere in animo haberet, ad tempus impetrant, vt coenam integram perciperent, et vetitis diebus, si necessitas vrgeat, carnibus vescerentur. idem Albertus ante professus maiorum relligionem nolle se propterea deserere, curaturum promittit, et vt Salisburgensis antistes ac reliqui episcopi hanc gratiam approbent et auctoritate sua firment, effecturum. cum vero in Borussia propter Andreae Osiandri de iustitia in nobis insita errorem ab omnibus damnatum prius res turbassent, Albertus Borussiae dux ab Alberto Megalopolensi genero litteris elegantioribus tincto principe persuasus edito scripto amplecti se Augustanam confessionem declarauit, mandauitque ecclesiae ministris, vt secundum eam docerent, impunitate promissa si pareant. idem Megaloponensis adhibitis viris doctis effecit, vt Ioannes Funccius, is qui editis chronologicis tabulis ad exactissimum calculum putatis magnam a studiosis gratiam iniuit, et inter Osiandricos familiam ducebat, errorem agnitum palam detestaretur, ac deinceps velle se iuxta confessionem Augustanam docere confirmaret. eodem anno et Spirae Nemetum Senatus vnum et alterum pastores, qui secundum eam doctrinam docerent, in ciuitatem assumpsit: et Carol. Badensis marchio eandem doctrinam suscepit mutuatus a vicinis ministros qui ecclesias in sua ditione instituerent. inter hos aestus, Protestantes, qui antea a foedere nobiscum icto caute magis quam honeste discesserant, regis offensionem veriti, postquam de inducijs cognouerunt, sic eas accipiebant, quasi in caput ac perniciem suam principes inter se coniurassent, et cardinalis Augustani infestissimi sibi, vti rebantur, hostis in Italiam profectionem sic interpretabantur, quasi Romam iuisset, vt rem cum Pontifice, qui cum Caesare inimicitias fingebat, occulte communicaret: et eo consilio per occasionem thermarum VIIviros Moguntinum, Coloniensem, et Treuirensem (is autem erat Ioann. Laienus, qui in Ioann. Isenburgi locum mense Februario mortui suffectus fuerat) nuper collocutos esse. nam decreto Augustanis comitijs superiore anno facto, quo Protestantibus cautum fuit, vltra modum iritatos, hoc vnum moliri, vt illud antiquetur, et iurisdictio sacra per Germaniam restituatur: eaque de re Pontificem cum Augustano saepius egisse, et Caesarem a fide interposita absoluisse; in hoc vero bellum magna auxilia et ingentem pecuniam pollicitum esse, regem insuper Angliae, qui bello dux destinatus sit, VIII OIO peditum conscripturum ex Germano praecipue milite, quo res occultior sit, et cum omneis principes ex Ratisponensium comitiorum occasione domo aberunt, impressionem cum totis viribus necopinato facturum. has suspiciones vt dilueret Augustanus, qui totum annum Romae commoratus fuerat, et nuper inde reuersus, in eo iam erat vt rursus illuc proficisceretur, libello lingua populari scripto sub Maij exitum se purgat, et meram esse calumniam dicit a publicae quietis perturbatoribus excogitatam, haut multum illi absimilem, quae ab Othone Paccio Georgij Saxonis cancellario anno huius seculi XXVIII de coniuratione contra Hessum et Saxonem VIIvirum conficta fuit; quae proinde, vt tunc illa in auctorem, qui postea ob id Antuerpiae capite luit, sic in ipsos machinatores tandem recasura sit. nam nullatenus de decreto illo a Pontifice, nec de bello Protestantibus inferendo, toto illo tempore, quo Romae fuerit, actum esse; longe alia principum consilia atque aliam Pontificis mentem esse, qui emendationis ecclesiae nunc serio negotium tractet, et cum delectos ad id ex omni natione viros adhibeat: se quoque licet tantae prouinciae imparem in eorum numero esse voluisse, ob idque diuturniorem, quam sperauerat,


page 495, image: s495

Romae moram fecisse: de cetero, se licet relligionis, quam a maioribus acceperit, inprimis studiosum, a belli tamen cogitatione summopere abhorrere; neque vero vllum beniuolentiae officium Imperij principes, ac ne ipsum quidem Albertum marchionem antea a se requisiuisse, nec Palatinum VIIvirum, Christophorum Virtemberg., quem semper virum bonum prudentem et pacis amantem expertus sit et palam laudauerit, aut Hessum denique, quibuscum architecti illi calumniarum se conentur committere, esse desideraturos. iam ante IIII Kal. Mart. Fridericus Pulatinus VIIvir, qui Dorotheam Christierni Dani captiui filiam vxorem duxerat, aetate grauis Altzemij sine liberis decesserat, cui Otho Henricus Ruperti fratris F. successit, is qui olim, cum Augustanam confessionem audacter amplexus esset, de capite ac fortunis periclitatus est. nec multo post ineunte Martio principum et ordinum legati Ratisponae conueniunt, ac de Alberti marchionis caussa agunt, reiectis in Aprilem proximum ceteris Imperij negotiis. huic propinquorum interuentu, cum anno superiore aduersarij auxilia contra illum implorarent, decreto cautum fuerat, vt libere posset in Germaniam redire, ac de eius caussa cognosceretur. tandem ad Eid. Vtileis comitia inchoantur, quibus cum Ferdinandus propter motus in Transsiluania excitatos, de quibus mox dicemus, interesse non posset, per Albertum Baioariae ducem initium fecit, qui excusata soceri absentia, et propositis, quae de belli Turcici apparatibus cottidie afferantur, petit, vt quamprimum de ferendis auxiliis deliberetur, quo commune periculum non solum Austriae et Pannoniae reliquiis, sed etiam toti Germaniae imminens arceatur; item de conferenda pecunia, quae certis locis asseruetur, et in hoc bellum a publicis quaestoribus, cum opus erit, depromatur. et quia vltimo conuentu decretum sit, vt in his comitiis relligionis componendae rationes ineantur, regem enixe hortari, vt in id vnanimiter incumbant, et qua via id fieri possit inuestigent: item de moneta, vt consultent, de qua crebrae popularium voces audiantur, quasi ea variis modis et artibus adulteretur, magno suo detrimento conquerentium. De rebus Pannonicis iniecta mentio postulat, vt quae iis in regionibus gesta sunt, exponamus. In Dacia hoc anno tumultuatum est, idque in caussa fuit, cur Ferdinandus ad comitia Ratisponae indicta venire non potuerit. auctore siquidem Petro Petrouicio Turcis de subsidio ab ipso sollicitatis Transsiluania tota ob eas, quas diximus, caussas, quod pacta videlicet a Ferdinando non seruarentur, et inducto externo milite atque adeo Hispanis prouincia vastaretur, ad Ioannem defecit. nec multo post Franciscus Beuecus et Georgius eius F. excitata per Pannoniam defectione quasdam arces et oppida, Moesorum, qui hodie Valachi dicuntur, opibus freti inuaserunt. hanc nacti occasionem Turci, quibus sollemne est ex discordijs alienis proprium lucrum facere, in Pannoniam impetum fecere, a qua bello Persico et domestico occupati triennium amplius abstinuerant. nam post irritam et omnium maxime memorabilem Agriae obsidionem, de qua superioribus libris diximus, Ferdinandus Hungariae rex Antonium Verancium episcopum Agriensem et Franciscum Zaium Cassouiae praefectum de pace internuncios Byzantium miserat: qui biennium in ea aula frustra contriuerunt, dum interea res in Persia conficeretur. tandem post frequenteis de nostrorum excursionibus querellas, Tuigon purpuratus, quasi Ciconiam dicas, qui Budae praeerat, iniuriam armis vlcisci decreuit. nec erant iniustae omnino Turcorum querellae; quippe Heidones genus hominum latrocinijs deditum, qui nullo stipendio merent, crebras excursiones iuxta Zigethum ac Babozam, et vicina Quinquecclesijs loca faciebant, ac plerunque hostium nauiculas depraedabantur. quod Ferdinandus minime prohibere poterat, vt qui eos a se alienare nollet, et alioqui nullo stipendio aut sacramento addictos haberet. igitur Tuigon contracto OOIOO exercitu Caposuiuarum sociorum defectione proditum capit, et mox Babozam ipsam, quae quod sponte deditionem fecisset, nihil grauius experta est. vlterius progressus terrore de se passim iniecto Zigethum, quod a Ladislao Kerezenio tenebatur, eadem fiducia aggreditur, et ad colubrinae iactum castra ponit: sed accepto per medium tentorium ingentis globi ictu retro cessit, et quasi iam obsidionem solueret, auctis ex eo praesidiariorum


page 496, image: s496

riorum animis, bis cum ijs infeliciter pugnauit, amissis CCC circiter ex suis. cum iniuria iritatus tormenta admouere vellet, obsessorum constantia territus et de exitu monentibus suis veritus, iam hieme appetente a Zigetho omnino discedit. haec superiore anno acta. ineunte vere Solimanus Halim purpuratum Epirotam ex Persia euocatum in Pannoniam mittit, cum mandatis, ne Budam prouinciae caput, nisi prius Zigetho capto, ingredi auderet. ille Sirmium vbi venit, ad Ferdinandum mittit, qui Zigethi obsidionem nunciaret. ad haec rex, minime eum iure facturum respondet, quippe cum suos legatos adhuc Byzantij habeat, nec vllius iniuriae a se profectae sibi conscius sit; proinde vim deprecatur; quae tamen si inseratur, ad defensionem se quamuis inuitum paratum significat. igitur purpuratus euocatis Deruisio Amethe, Nazufo Quin quecclesiarum, Babozae ac Copanij praefectis, iuxta Zigethum ad milliaris interuallum castra metatur. oppido praeerat Marcus Horuathus Kerezenio suffectus, qui praesidiariosiureiurando adegerat, extrema quaeque vel mortem etiam pro patriae libertate passuros. ij OIO OIO pedites, ducibus Benedicto Topardo et Iacobo Radouaida, equites CLXXX duce Sebastiano Vilakio erant. Zigethum positu quam arte firmius ab Antemo quodam, sicut Hungariae annales testantur, genere ac opibus illustri regulo conditum in planicie paludosa, vnde loco nomen, iacet, et a VIItrione locum adiunctum habet, ex quo in fossam triplicem aqua commode corriuatur. arci oppidum ad occasum subest hominum frequentia celebre, propter soli naturam cuniculis imperuium; propugnaculis duobus arx vallata est et aggeribus ex virgultis et terra exstructis, vti in subitarijs operibus fit. exercitu accedente interdictum vicinis colonis, ne quid comeatûs in oppidum importarent. ac primo eruptionibus crebris Turci repulsi, multis ex suis amissis. tandem IIII Eid. Iun. Halis ipse cum toto exercitu venit, oppidoque lustrato, missis litteris praesidiarios deditionem facere iubet; qui concerptis iis neque lectis statim eruptione facta et manibus consertis a meridie in noctem proelium extraxere. tertio post die ab ea parte, quae Austrum spectat, admota contra arcem IX tormenta muralia, ac nocte sequenti permunita castra. tum propugnaculum obiectum verberari ceptum est, multis interea ex hostibus interfectis a Rodouano, qui cum L scloppetarijs oppido exierat. inde Halis immissis per globos ignem artificialem continenteis in oppidum flammis aedeis plerasque incendit, et murorum ex luto acerato contextorum partem exussit. tum arcis portam et exteriorem murum, qui ortum respicit, quatit. demum expugnato et solo aequato propugnaculo, in quo desiderati Michael et Gregorius Biksithij, XI Kal. V til. noctu lunae beneficio vsus ab occasu iuxta molas frumentarias pluteos ex cratibus vimineis et terra limosa ad vsum tormentorum exstruit, quae mane frustra remoliri nostri conati sunt. tum completis ingenti lignorum strue fossis post longam verberationem, qua immanis ruina in oppido edita est, totis viribus impetum facit, quaterque eodem die repulsus est, non sine obsessorum iactura; qui tamen igne iniecto materiam in fossam ab hostibus comportatam, quam vix decem plaustrorum millia exportare potuissent, succenderunt. ad quintum impetum oppido descrto obsessi in arcem se recipiunt: hostes loco potiti vexilla contra arcem statuunt, et fossam vndique circumdant. verum praesidiarij cum oppidanis permisti, qui se tanto numero cum exiguo loco diu haerere non posse cernerent, supplicationibus rite factis, cum se et sua Deo commendassent, occulta parte in hosteis incogitanteis summa virtute et felicitate erumpunt, expulsisque et ad LXXX ex iis occisis rursus recuperato oppido potiuntur. in eo certamine Nazufus Copanij praefectus immanis proceritatis nec minus ferini animi homo, dum vasto corpore nostris terribilis caedibus auidius arridente fortuna indulget, ab Heidone quodam accepto per medium abdomen incurui gladij ictu, cum gladius violentius educeretur, extractis quasi vnco intestinis exanimatus est. cecidit et scloppeti ictu Amethes. Aga viuus in nostrorum manus venit. praecipuis ex interfectis ad XXIX adempta capita, et ad terrorem arci illata, ac pro muri pinnis erecta. nec incruenta ea victoria fuit, Ioanne Hagmasio, Georgio Paladio, Ioanne Hosthotio, Georgio Zecheto, et Macedonio strenuis viris desideratis; ordinum praeterea non


page 497, image: s497

paucis ductoribus: sauciatus etiam Rodouanus, sed ex vulnere mox conualuit. se quenti die Halis nihil accepta clade motus ingentib. IIII machinis munitiones ad occasum quatit, ac sub noctem prope Haneiam molem dictam extra oppidum aggerem ducit, et mox admotis minoribus tormentis turrim obiectam et portam lapideam cum intergerino pariete prosternere ac solo aequare nititur, et oppidum vndique circum vallat, relictis tantum duobus locis apertis, quibus impetum facere et se recipere posset, altero quidem ad occasum molas frumentarias versus sub aggere, quo aqua ex palude circumfusa velut alueo in oppidi et arcis fossas deriuanda continebatur; ad molem Haneiam altero; intra quae loca materiam continuato labore ad fossam complendam congerebat. in eo opere V dies insumpti, dum fossa in sicco destitueretur; quo facto e regione arcis excitato vallo verberationem denuo redintegrat; certatumque aliquandiu: inibi ex nostris desiderati Georgius Kisdesius, Demetrius Thessenius, et P. Petrudius. tum hostes viginti plaustrorum millibus conuectam materiam in fossam arci fubiectam exonerantea parte, quae orientem respicit, quae mox flammam a nostris iniectam concepit, et omnino absumpta est. ibi, dum hostis ad restinguendum accurrit, acerrime pugnatum; desiderati ex hostibus circiter IO CC, ex nostris quoque plerique, et in ijs Nic. Czernelus eques, Balogus decurio, et Franciscus Kesa sauciatus, qui ex vulnere paullo post decessit, idem et aduersa parte, quae ad occasum vergit, noctu tentatum, conuectaque materia statim igne pariter concepto conflagrauit; atque ex hostibus CCCC interfecti; ex nostris periere Lazarus Nagus, Martinus Rodouanus, et Valentinus Thotus. cum vis non succederet, Halis astu obsessos aggreditur, et promissis beniuolentiae plenis ad deditionem hortatur. ijs condiciones detrectantibus vim parat, fossisque denuo terra comportata impletis, et ab vtraque parte in aduerso margine destitutis cor...ibus [reading uncertain: print blotted] terra plenis, et ordine triplicato pluteis excitatis, ac super saccos terra itidem oppletos impositis, praetoriani scloppetarij quasi ex editiore loco in oppidum iaculantur, et pluteis ac cratibus tecti impune nostros infestant, inibique Gaspar Bathasegius grauiter vulneratus est. tandem IIII Eid. V til. excitati tumuli contra arcem, vnde omni tormentorum genere in defensores totos V dies ram furialiter facta displosio, vt obsessi prope de salute desperarent, missoque nuncio a Ferdinando et Thoma Nadasdio palatij comite auxilia implorarent. verum cum contraria verberatione tumulum ad portam erectum deiecissent, resumunt animos, et eruptione facta ingentem illam lignorum struem, qua fossa oppleta erat, flammis repentinis cremant. ab eo tempore tormentorum et scloppetorum vtrinque displosis ictibus res geritur, vsque ad XII Kal. VItil., quo Halis, qui obsessorum pertinaciam nulla vi expugnari posse cerneret, ex occasione Babozensis obsidionis tormenta Quinquecclesias versus noctu moueri iubet, dum sarciendis interea ruinis defensores incumbunt, quasi soluta obsidione. Nadasdius vt hostem a Zigetho auerteret ad Babozam castra posuerat, quod est castellum Rhymmiae amni impositum, vbi acriter certatum fuit, ingentique clade Turci caesi: desiderati ex nostris Franciscus Steinenbrunnius castro rum praefectus, et Christophorus Polleuillerius Nicolai famosi illius ducis frater, qui et ipse expeditio ni interfuit, eoque egregias copias in Sequanis et per Alsatiam scripras adduxit. post conflictum cum nostri recedentes Camsam versus iter haberent, ad Drauum rursus CC ex suis amiserunt, in iisque Nadasdij ipsius fratrem. inde captata occasione Halis conuerso itinere ad Zigethi obsidionem redit, et prope Hazerduam siluam eastra ponit; vbi leuibus aliquot proelijs hostium vires a praesidiarijs labefactae: in quibus praecipue Marci Horuathi virtus spectata est, qui singulari certamine cum Turco iactabundo congressus caput a ceruice aduersario recisum victor ad suos reportauit. nec cessabat hostis, sed insidijs interea grassabatur, irrito semper successu. inde castra ad arcem transfert, sed effusis repente defensoribus repellitur; nihilominus quasi obsidionem continuaturus aggeres ad eam partem erigit, et verberationem rursus repetit, et nunc minis, ostentatis a cadauerib. resectis nostrorum capitibus, nunc proposita Solimani elementia praesidiariorum animos sollicitat.


page 498, image: s498

obsessi pro responso impetum faciunt, et hosteis cum damno semper reijciunt. altero die rursus vndique facta impressione VIII horis continuis pugnatum, nostrique acerrime resistentes oppido quamuis se midiruto deturbari et in arcem compelli nequaquam potuere. itaque spe omni potiundi oppidi abiecta purpuratus IIII Kal. VItil. ab obsidione fugienti similis discedit, praemissis Quinquecclesias tormentis ac cetero bellico apparatu. II OIO hostium illa expeditione perijsse memorantur, ex nostris CXVI, exacte inita ratione; collecta plus quam OOIOO globorum, et in belli vsum seposita. Halis ne nihil egisse videretur, obsidione soluta antequam se reciperet, Babozam, Martini Fanum, Geresgalum, Sallium, Laurentij Fanum, et Calamanciam partim flammis absumpsit, partim solo aequauit. tantos conatus fregit aduentus Ferdinandi a parente Caesare cum Sfortia Pallauicino ac delecto equitatu laborantibus suis auxilio missi. is cum exiguo armatorum numero contra ingenteis Turcorum copias aciem instruxit, loco commodo, interia cente inter vtrumque exercitum paludoso solo, qua transiri sine discrimine non poterat. audaciam nostrorum indignatus Halis, qui aut turpis recessûs aut periculosi receptûs necessitatem a fortuna sibi impositam videret, rei summam in proelij aleam dare decreuerat: iam que equo flexo in eo erat, vt se in locum illum impeditum demitteret, cum praetor quidam equo desilit, et freno equi purpurati manu iniecta, eum insolenti constantia tam opportune reuocat, vt praetoris consilio seruatum exercitum cuncti exercitûs Turcici duces faterentur. fama eius rei Byzantium perlata, purpurati, qui etsi in occulto fidem et prudentiam praetoris laudabant, cum tamen impunitatis tam audacis facti memoriam superesse nollent, et exemplum licentiae, vtvt successerat, sine animaduersione debita ad posteros transmitti alienum a disciplina existimarent, hominem loco motum domum reuocant, et inter abactos versari cogunt, donec purgato quoad visum est flagitio haud paullo meliore praefectura rursus donatus est: vt appareret, disci plinae magis conseruandae caussa, quam delicti ratione eas poenas dedisse. erat Halis eunuchus, sed corporis defectum animo pensabat, de cetero statura breui, sufflato corpore, colore buxeo, subtristi vultu, toruis oculis, et inter latos et eminenteis humeros depresso capite, ac prominentibus ex ore duobus veluti aprugnis dentibus deformis. dum ad Zigethum adhuc haereret, nostri ex improuiso scalis admotis Strigonium vrbem eiusdem cum vicina arce nominis cepere, praeda pueris ac mulieribus inde abactis. eius rei cum trepidus nuncius ad eum venisset, ipsa vultûs consternatione magnum aliquod malum professus, purpuratus non sine circunstantium risu consternationi nuncij illudens, et Strigonij, quod nullo negotio recuperari posset, amissionem eleuans, his verbis eum excepisse dicitur, Quam tu mihi cladem ingentem, fatue, quod tantum incom modum narras? ea demum mihi clades deploranda contigit, cum hinc (genitalium sedem ostentans) ea membra adempta sunt, quibus vir eram. postea is amissa in reditu insidijs atque incursu Hungarorum bona exercitûs parte, fractus ac inglorius Budam se contulit, vbi dux, qui tantam de se initio expectationem excitauerat, dolore atque ignominia expeditionis inauspicatae inuisam vitam cum morte commutauit, Iam antea pridie Non. Mart. ingens et lucidum sidus sinuoso flexu flammiferum crinem trahens in octauo Librae gradu per XII dies continuos arsit; quo viso Caesar mortem sibi portendi ratus omnia ad profectionem necessaria comparari iusserat; nec multo post ad Ioannem Hoiam Osnaburgensem episcopum, qui Camerae Spirensi praeerat, et assessores dat litteras admodum beniuolas, quibus eos voluntatis suae certiores facit, ac sub VItilis exitum Sudeburgi arcem a se in Mattiacis aedificatam contendit, inde propediem vela in Hispaniam daturus, sed prius ad Imperij ordines VII Eid. VIIbrib. dat litteras, quibus significabat Imperij negotia Ferdinando a se commissa, et ad obedientiam ipst in posterum praestandam eos hortabatut. sed cum minime ignoraret secundum Deum penes VII viros, a quibus in Caesarem electus esset, eligendi, cessionis et abdicationis accipiendae omne ius residere, idque citra eorum consensum et auctoritatem fieri non posse sciret, honorificam legationem ad ipsos adornauerat, cui praeesse iussi Vilelmus Nassouius Arausiensis princeps,


page 499, image: s499

Georg. Sigismundus Seldus Augustalis vicecancellarius, et Volfangus Halerus ab epistolis. verum ij non nisi biennio post profecti mandata peregerunt, siue quod post Caroli e Belgio discessum inter regem ac Philippum ruptis induciis omnium animi de belli exitu suspensi essent, siue quod interim III ex VIIviris mortuis noui successerant, ac proinde tempus a comitiorum celebratione alienum videbatur. siquidem Fridericus Palatinus nuper decesserat, vti diximus, eique Otho Henricus successerat, Austriacis ob praeteritorum memoriam haut satis aequus: Ioanni vero Treuirensi archiepiscopo ex Isenburgensium comitum familia orto paullo post decedenti suffectus fuit Ioannes Laienus; Adolfo item Coloniensi mortuo Antonius frater in eius locum electus est, qui omnes noua aucti dignitate rebus domi componendis distinebantur. igitur non expectata legatorum profectione Carolus dimisso Philippo F. et Sabaudiae duce, qui eo vsque venerant, XV Kal. VIIIbr. Sole in Libra, Luna in piscibus versante, hora VII paullo post Solis occasum, id enim curiose obseruatum est, Sudeburgo soluit, cum Helionora Franciae, et Maria Hungariae reginis sororibus. in classe erant Cantabricae naues XVI, Belgicae XX, omnes militares, cum praetoria, quae ipse vehebatur, et complures holcades et Batauicae minores, quibus in Britannico freto primum VII armatae, ad Prosenmanum VII, et rursus ad Vectim insulam aliae VII Britannicae omnes se adiunxerunt. inde euro propitio prouectus sine vlla nausea in Hispaniam traijciens Lareduni in Cantabria portum appulit. quo loco magna procerum opperientium, nobilitatis ac ciuitatum legatorum felicem reditum gratulantium turba exceptus est. vbi terram tetigit, id Caesariani scriptores prodidere, prostratus osculum fixit, et Salue, inquit, mihi optatissima mater; nudus ex vtero matris exiui, nudus ad te tanquam alteram matrem redeo; et quod vnum possum, pro tam multis in me meritis corpusculum hoc et ossa mea do dedicoque: continuoque de abdicatione iam facta ritu sollem ni denuo celebranda cogitare cepit. id ea ceremonia peragitur. in ciuitatibus, quae ius publici consilij habent, feciales duo gentilitijs regni insignibus ac vostibus induti in suggestu ad id parato stantes inter se aduersi de more, alter dat, alter accipit sceptrum, ensem et galeam, conceptisque verbis prior sic infit: Quod felix fortunatumque sit vniuersae Hispaniae, ac ceteris prouincijs, Carolus V imperator, Hispaniarum rex legitimo iure factus sponte libentique animo se omni porestate abdicat, regemque esseiubet, ac heredem suum instituit Philippum F., ita vt in illum omnia iura regnandi, possidendi, atque in alios transferendi translata sint, ritu legeque antiqua et eo iure translata, quo iure optimo omnia publica et priuata transferri solent. quibus dictis, et traditis, quae gestabat, insignibus, ille discedit, statimque alter accepto sceptro, ense et galea populum solus alloquitur, spondetque regis nomine omnia facturum eum, quae ad regui et populorum incolumitatem pertinent. id summis acclamationibus passim per ciuitates celebratum et peractum est. inde ad Pinciam in valle Oliuetana regiam, vbi Carolus nepos educabatur, lectica deuectus est, vbi biduum cum puero commoratus, postquam praeceptis ad gloriam et virtutem idoneis eum informasse satis visus est, in aliam vallem in Lusitaniae finibus summa caeli temperie et collium amoenitate delectabilem fontibusque ac riuulis irriguam descendit, inqua Q. Sertorium fortissimum ducem ob proscriptionem Syllanam patria exulantem resedisse fama est, atque ibi suorum fraude interfectum esse. in ea nunc coenobium est Hieronymiani sodalitij Castellae VIII a Placentia ciuitate lapide iuxta Scaradillam municipium montibus altissimis cinctum. eo se Carolus contulit nullo satellitio stipatus praeter quam XII ministris, vno equo, quo propter imbecillitatem vehebatur, contentus. ibi cum esset, de induciis ruptis accepit, quod aegre admodum tulit, spe tamen hac se solatus, quod deliri Pontificis temeritatem et Carafarum perfidiam nostris rebus hactenus prosperis breui detrimentosam fore auguraretur. Sub exitum VIIIbris, cum historiam huc vsque exacta fide et diligentia pertexuisset, scribendi et vitae finem fecit Ioannes Sleidanus lue populari correptus, anno aetatis LI, a cognomine vico in Belgio ita vocatus, vir eruditione et rerum agendarum peritia hoc saeculo clarus, qui adolescentiam apud nos fere egerat, et in Bellaiorum familia diu versatus res magnas


page 500, image: s500

sub Ioanne Bellaio cardinali gesserat ac didicerat: inde incasescente per Galliam in Lutheranismi suspectos animaduersione in Germaniam secessit, et Argentinensi reip. suam operam addixit, in eaque vrbe totrerum quas gesserat, auta fide dignis acceperat, notitia fretus commentarios scribere aggressus est. nec multo post Io. Forsterus Augustanus vir linguae Hebraicae scientia clarus, quam et scriptis luculentis illustrauit, cum longo tempore Vitembergae docuisset, pridie Eid. Xbreis e viuis excessit, annos natus LXI. nec praetermittendus videtur Ioannes GelidaValentiae, quae Ludouico Viui viro doctissimo anno huius seculi XII Louanij, vbi profitebatur, defuncto. patria fuit, natus, qui cum sub barbaris doctoribus apud suos philo sophiae operam dedisset, Lutetiam iam famosum toto orbe litterarum emporium venit, vbi sophistices illius et inutilium quaestionum, quae ex ea nascuntur, pertaesus, longe diuersam studiorum rationem, quo erat ingenio acri et acuto, sibi mox ineundam sensit, et Iacobi Fabri Stapulensis litteris renascentibus facem praeferentis doctrina ac praeceptis melius instructus, etiam vtriusque linguae puriorem cognitionem iam grandior natu praecepit, et animum ad Aristotelem suum illustrandum adiecit, quem et magna auditorum frequentia in Cardinalitia schola interpretatus est: inde Burdigalam euocatus ludo Aquitanico praefuit, Andrea Goueano gymnasiarcha interea ad Ioannem Lusitanorum regem in patriam profecto, vt Conimbricae ludum aperiret, quo et secum cum Gelidam ipsum cum Patritio et Georgio Bucananis Scotis, Nic. Gruchio, Gul. Guerenta Rotomagensibus, Elia Vineto Santone, Arnoldo Fabritio Vasatensi, alijs, ducere vellet, nunquam potuit persuadere homini Gallicanis moribus assueto, vt ad suos Hispanos redire vellet. itaque Burdigalae remansit, reditum Goueani opperiens; quo ante constitutum biennium in Lusitania mortuo, Gelida in precaria ludi praefectura, quam per Goueani absentiam veluti apud se depositam summa cura administrauerat, a Senatu populoque Burdigalensi confirmatus est, eamque pari laude totum septennium tenuit, ac tandem hoc anno XI Kal. Mart. sexagenario maior in summa rei familiaris angustia decessit, supetstite vxore et filiola; et cum multa domi affecta, quae publico daturus esset, habere crederetur, nullis ingenij sui monumentis relictis; tantum paucas eius epistolas cum alijs aliquot Arnoldi Fabricij Iacobus Businus longo post tempore Rupellae publicandas curauit, hoc veluti vltimo pietatis officio bene merito de se praeceptori gratiam potius rependens, quam quod eas expectationi de tanto viro conceptae respondere existimaret. Gelida mortuo scholae Aquitanicae cura Eliae Vineto et iam tum et postea non solum de sua schola, sed de vniuersa re litteraria optime merito demandata est, quam ille longo post tempore ad summam senectutem, ceterum integris animi et corporis ad extremum vsque spiritum viribus summa cum laude rexit.



page 501, image: s501

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER DECIMVSOCTAVVS.

NVNC ingredimur annum LVII supra quingentesimum et millesimum, iuxta Caroli sapien tissimi principis augurium, Galliae funestissimum; quo res nostrae per inducias in tuto collocatae, improba Carafarum suggestione et ambitiosa quorumdam leuitate in manifestum exitium praecipitatae sunt, et regnum hoc hactenus florentissimum ab eo tempore bellis ciuilibus diu iactatum, tandem per illos ipsos belli auctores Hispanorum praedae et ludibrio patuit. rex a Carafis sollicitatus, postquam oratores ad Caesarem, qui adhuc in Belgio erat, et Philippum iniuriam a Pontifice deprecaturos misit, Franciscum Lotaringum Guisium familiae suae apud nos principem cum exercitu in Italiam exeunte anno ablegauerat, vt secundum nuper initum foedus Pontifici aduersus Albanum, qui iam in Latio bellum gerebat, praesto esset: cumque animo prouideret Guisij in Italiam profectione inducias ruptum iri, ne sine aliquo operae pretio bellum rursus recrudesceret, negotium dederat Colinio maris praefecto et Picardiae praesidi, vt in hostico ex improuiso aliquid conaretur. mensarius quidam Lucensis vitae perditae homo, cum nepotatu substantiam et pudorem omnem decoxisset, ex desperatione ad vitam solitariam, vt plerunque fit, confugerat conscientiae latebras quaerens, et in colle, qui Duaco imminet, religioso cilicio tectus domicilium fixerat; inde cum in oppidum ad emendicandam stipem cottidie descenderet, natura fortunam ac vitae votum superante, curiose situm, pomerium, ac fossam vrbis contemplatus fuerat, et loca infirmiora notauerat; eaque de re cum Colinio egerat, qui quanquam inuitus faceret, vt inducias, quas sollemni iureiurando ipse firmauerat, violaret, tamen cum res eo deductas videret, vt bello inter Hispanos et Pontificem exardescente reges necessario ad arma descensuri essent, anteuertendum duxit, et insigni aliquo facinore hostem praeueniendum. itaque noctu cum prope oppidum VIII Eid. Ianu. marcentibus vino oppidanis insidias struxisset, a vetula tamen insomni proditus est, quae vix tandem improbo clamore excitatis vigilijs conatum nostrorum irritum reddidit. inde Colinius Lentium, cum medium inter Insulam et Rigiacum Atrebatum municipium, quod Nimetacum olim fuisse autumant, vi capit, diripit, et licentiose habitum postremo incendit, ingentique praeda abacta cum plusculos dies in limite excurrisset, ad suos reuertitur. hoc ruptarum induciarum initium fuit, cuius rei culpam cum Caesariani in nostros reijcerent, Duacum insidijs tentatum et Lentium crudeliter direptum dictitantes, nostri contra


page 502, image: s502

bellum a Philippo contra Pontificem, qui foedere comprehensus sit, susceptum armis caussam dedisse replicabant, aliasque insuper rationes addebant, publicato ea de re libello a Carolo Marillaco archiepisco Viennensi conscripto: quo inter cetera et illud habetur, Marciano Sedanio E. T. ante aliquot annos captiuo, prius quam dimitteretur, venenum propinatum esse, ex quo mox domum reuersus decesserit; tentatam insidijs Metim ope Franciscanorum, vti diximus, qui a Carolo Brimaeo Megae comite Lucemburgensis principatûs praeside, et a Sabaudiae regulo subornati fuerant; de Burdigala item intercipienda a Barlemontio aerarij praefecto occulta consilia inita fuisse; nuper vero prope Faram Veromanduorum ad Esiam quendam Iacobum Flectiam nomine muniendorum locorum peritum captum esse, qui tormentis adhibitis confessus sit, a Sabaudo pecunia accepta in id missum se, vt munita Gallici limitis loca inspiceret. atque inprimis Monstrolium, Durlanium, Quintini et Spiritûs fana, ac Mezeriam, et positum eorum exacte describeret: nefanda item fraude corruptum quendam Subalpinum Gallum, qui puteos et aquas omneis Mariamburgi veneno inficeret: denique nuper Menilij praesidiarios, quasi in suo viuere non possent, ad Abbatis vsque villam, et Spiritûs fanum; Cimacenseis vero et Auenenseis Capellam versus et Rozaeum et Albentonum in agro Tiracensi excurrisse, si se occasio dedisset, proculdubio hostili animo in oppida illa inuasuros. his vtrinque rationibus se quisque excusabat. iamque Guisij exercitus Alpeis asperrima hieme superauerat, et per Augustam Taurinorum, Clauasium et Iacobi Fanum cum maiore copiarum parte Tricerrum inter Vercellas ac Trinum venit, et inde ad Casalium Monferratense Padum transmittit: pars altera nauigijs, quae reperiri potuere, imposita secundo flumine ad Sturae pontem delata est, oppidum ante annum post Volpianum a nostris captum, magna cura Albani munitum et valido praesidio, cui Emanuel Luna praeerat, firmatum. ibi egredientibus praesidiarijs aliquandiu certatum, meliore semper nostrorum condicione, qui numero vincebant. in exercitu Guisij erant omnino XII OIO peditum, videlicet VII OIO Gallorum, Heluetiorum ac Raetorum V OIO CCCC cataphracti, IO CCC circiter leuis armaturae equites, quibus praeerat Cl. Lotaringus Aumalius Guisij frater ac legatus. praecipui duces erant Iacobus Sabaudus Nemorosij dux peditatûs Gallici, Renatus Lotaringus Ellebouius Guisij item frater Heluetiorum ac Raetorum praefectus, Franciscus Cliuensis, Fr. Vindocinus Carnutum vicedominus, et alij ex primaria nobilitate. Philibertus Marsilius Sipetra, Gaspar Saulius Tauanius, et Bonifacius Mola praefecti castrorum erant. inde a Fuluij foro, quod et Valentium olim dictum et adhuc hodie nomen retinet, petitus comeatus; quo a municipibus negato, et addito superbo responso a praesidiarijs, scloppetorum insuper ictibus aliquot displosis, et quibusdam ex nostris vulneratis, iritatus Guisius iniuriam vlcisci statuit, statimque excitato tumultuario opere tumulo, vnde in oppidum despici poterat, tormenta admouet, et per V dies continuata verberatione murum aperit. erat in oppido Alexander Carpiniae comes et Horatius Spoluerinus Veronensis cum III Italorum, et II Raetorum signis; qui iussi deditionem facere postquam recusarunt, a Vasconibus fit impetus, relictis in castris cum equitatu Heluetijs, qui tormenta seruarent. primo impetu captum oppidum a nostris subinde Pontificis nomen inclamantib., et post exiguum certamen qui in eo erant omnes in potestatem deuenere. id actum XIII Kal. Febr. arx superabat, quae ab Hispanis tenebatur, qui et mox deditionem fecere: milites omnes armis exuti et dimissi, aequatis solo oppidi muris, et arce seruata Pontificis interuentu, cuius nomine res administrabatur. nondum de tentato Duaco et direpto Lentio fama percrebuerat; itaque cardinalis Tridentinus ad Guisium mittit, qui Valentium per inducias captum repeterent. ad haec Guisius, ruptas a Caesarianis inducias dicere, displosis contra suos scloppetis ac plerisque sauciatis; praeterea Pontificias has non regis copias esse, et licuisse Pontifici, qui iniquo bello in Latio ab Hispanis opprimatur, cum ijs hostiliter agere; proinde cum Pontifice ipsum agere debere. amissi oppidi cum in Alexandrum Carpiniae comitem quamuis in eo sauciatum et captum culpa conferretur, et alios duces, de quibus a Piscario


page 503, image: s503

marchione quaestio habita et extremum supplicium sumptum est, ille contra culpam in Raetos reijciebat, quorum plerique ad Gallos transfugerant, et Italos quosdam, qui metu correpti sine certamine vltro se e muris praecipites dederant. postquam Guisius per aliquot dies Valentij commoratus est, castra promouet, et Placentiam versus contendit, relicto in Subalpina regione Brissaco cum exiguis copiis, et Ludouico Birago, qui Iacobi Fanum valido praesidio tenebat. is vrgebat, vt quando semel induciae ruptae erant, recta Cremonam iretur, quam raris Hispanorum signis firmatam spes erat facile occupari posse; eaque capta Abduae fauceis insideri debere a IIIIOIO Raetorum, qui vicini sint; ita transitum Germanis auxiliaribus, qui a Philippo conducebantur, intercludi; quo facto, ac mox reducto in Insubreis exercitu, florentissimam illam regionem omnem praesidiis fere nudatam ac Mediolanum ipsum, vbi tunc Tridentinus summis difficultatibus conflictabatur, nullo negotio in potestatem redigi posse: eam tutissimam belli gerendi rationem esse, vt finitima ea prouincia cum Subalpina, quam iam nostri tenebant, vnita vlterius procedatur, quae non nisi periculosissimo errore vltra tendentibus atergo relinqui possit. ac memini quidem ipsum Tridentinum Cardinalem, cum ille Paullum Foxium Carmanium V. C. nobilitate eruditione ac rara morum probitate aeuo hoc nostro cum paucis comparandum, Romam tunc Henrici III nomine proficiscentem, in cuius comitatu eramus, Suriani loco amoenissimo extra vrbem excepisset, qua erat humanitate et animi candore, palam ac me praesente dicere, se summas omnipotenti Deo gratias habere, quod tot ac tantis iuxta honorificis et arduis bello ac pace tota vita commissis negotiis se feliciter explicuisset; sed ob id maxime, quod cum ipse Valentio capto, ac terrore Gallorum per omnem regionem sparso, a milite pecunia et omni re necessaria imparatus esset, Guisius contra se arma minime vertisset; neque enim dubium esse, quin seu vi, seu rerum inclinatione totam momento prouinciam Gallici iuris facturus fuisset. verum cardinalis Lotaringi fratris suggestiones, qui ob spes temere conceptas sibi monstra finxerat, et Carafae cardinalis, qui vltione et ambitione caecus omni alia posthabita ratione arma quamprimum in regnum transferre festinabat, in caussa fuêre, quominus Guisius sanioribus consilijs acquieuerit. itaque Tanaro transmisso Dertonam versus facto itinere in Placentinum et Parmensem agrum descendit, sine iniuria traducto exercitu, quod quamuis Octauius iam Caesari ac Philippo reconciliatus esset, nullum tamen hostilis animi signum hactenus edidisset, et vltro oppidani passim in eius ditione comeatum abunde nostris praebuissent. ita per viam AEmiliam incedens ad Ferrariensem ducem contendit, qui eum cum copijs ad Niciae-pontem, quem hodie Lenzam vocant, in agro Regiensi opperiebatur sub Februarij principium. in Ferrariensis exercitu erant omnino VI OIO peditum, IO CCC equites optime armati et in aciem instructi: ipse paludamento ac galero ingentis pretij gemmis, quae plus decies centenis millibus aureorum aestimabantur, distincto, ad ostentationem ornatus, ante alios cum primaria nobilitate relucentibus vndique ad Solis radios circumfusorum equitum armis stabat. vt Guisius in conspectum venit, statim in pedes descendit, et scipionem supremi imperij insigne ei vltro regis nomine defert, ille in equo sedens venientem Guisium excepit, credo, vt socer generum, non vt primarium a rege missum ducem. inde Regium Lepidi ambo simul profecti sunt, vbi rursus de belli gerendi ratione actum, praesentibus Carafa cardinali a Pontifice ad Ferrariae ducem legato et Ioanne Capra Lodeuensi episcopo apud senatum Venetum regis oratore. Ferrariensi placebat, vt non longe a domo bellum gereretur, atque vt Cremonam exercitus duceretur, quae ex foedere in eius manus consignari debebat; quod idem Brissacus et Biragus faciendum censuerant. alij dicebant Parmam petendam esse, quod et Ferrariensi placebat, sed repugnabat Guisius, quod Octauius regium adhuc torquem retineret, neque amicitiam regi renunciasset. aderat Furcouallius, is qui auxiliareis Germanos in Etruriam ante pugnam Marcianam adduxerat; ille Senas petendas censebat, quae debili admodum praesidio tenebantur, et dissidentibus Burgensi ac Cosmo capi facile possent, quibus captis et libertate reip. restituta non solum res nostras in Italia confirmari,


page 504, image: s504

sed magnum momentum afferri ad bellum deinceps in regno gerendum. verum Guisius seu fratris praestigiis, seu vanis Carafarum promissis fascinato animo neminem audiebat, sed in sententia cum Carafa perstabat, et omni mora omissa ad regnum recta properandum esse contendebat. cum igitur Ferrariensis de ambitiosis iuxta et temerariis eorum consiliis male auguraretur, ipse quamuis ex foedere supremi belli dux, veritus, ne secum longius abducto milite interea inde ab Octauio Farnesio et Mediolanensibus praesidiarijs, inde a Cosmo domi opprimeretur, frustra de foedere cum ipso contestante Carafa Cardinali, in suo manere statuit, tormentis, puluere et reliquo belli apparatu vltro, vti tenebatur, praebitis. Guisius relicto socero cum Carafa Bononiam proficiscitur, vbi magna in speciem vulgi laetitia exceptus cum videret, nihil eorum, quae promissa fuerant, praestari, et peditatum nondum conuenisse, grauiter cum Carafa conquestus est, qui factum excusans temporis angustias causabatur: et tamen a Io. Antonio Tiraldo XII OIO pediditum in Piceno conscribi affirmabat. Ferrariensis vero relicto in exercitu Alfonso F. Venetias perrexit, vbi a Senatu vltro obuiam cum Bucentauro prodeunte VIII Eid. Mart. honorifice exceptus et in aedeis suas deductus est. ter in colloquium secretum admissus, cum principe et delectis Senatoribus egit, et quibus rationibus inductus foederi subscripsisset, apud eos pluribus explicauit: nimirum ob fidem, qua Pontifici, qui nunc bello petatur, praesto esse teneatur, et iniurias a Philippo rege acceptas, ob arctam denique cum rege Galliae adfinitatem. cum super ea re consilium ipsorum exposceret, nullum responsum aliud tulit, quam satis ipsum innata prudentia et longo rerum vsu instructum videre quid e re sua sit, nec consultoribus egere; se in amicitia, quam cum ipso et parente eius hactenus coluerint, constanter permansuros. inde Ferrariam redijt, et ne nihil ageret, cum copiis, quas habebat, filio negotium dat, vt Martini Fanum, quod Sigismundo Gonzaga Mediolanum profecto a quibusdam Hispanis tenebatur, in potestatem redigeret. Martini Fano ac praeterea Nugarolla ac Rollo captis ac praesidio firmatis Alfonsus Corregium tendit, et vastato circum agro, quod eius loci reguli, aliquot nuper Hispanorum cohortes, cum neutri esse potuissent, accepissent, Guastallam Ferdinandi Gonzagae oppidum aggreditur, verum a patre reuocatus vim abstinuit. consultantibus Bononiae Guisio et Carafa, qua parte in regnum impetus fieret, quattuor viae proponebantur; prima quidem per Germani Fanum olim temporibus Consalui magni a Gallis infeliciter tentata, nunc vero periculosa ob Frusinonam et Anagniam, praeter quas transeundum erat, egregie ab Albano munitas; altera per Taliacotium Columniae ditionis frequens castellum, (quod in dextra Fucini lacûs ripa ex Samnio venientibus occurrit,) Valerij vicum, siue, vt alij, Varronis, M. Ant. Coccij Sabellici cunis nobile item castellum, et Sublacense coenobium, difficilis admodum prop ter montium et conuallium asperitatem; vt et tertia, quae per ciuitatem-Ducalem Reate ducit; itaque tutior secundum eam visa est, quae superi maris littus legentibus per Firmum Asculum, Ciuitellam, ac Iuliam-nouam Truentum tendit, quod et planior esset, et milites a Tiraldo conscripti iam per ea loca conuenissent. his accedebat, quod illac euntib. expeditior via in Apuliam pateret, regionem fertilem et omni rerum copia abundantem. eam viam cum tentari placuisset, Guisius Bononia cum Carafa digressus Forum Cornelij et Rauennam venit; et inde per Picenum itinere facto Fauentiam, Liuij forum, Caesenam, ac postremo Ariminum peruenit, vbi Paullus Iordanus Vrsinae familiae princeps ac Cosmi gener Pontificis iussu se cum ipso coniunxit. praemisso inde Essim exercitu ipse Pisaurum, vt cum Vrbinatium duce ageret, profectus est. vnde mox per dispositos equos Romam ad salutandum Pontificem cum Carafa contendit. interea ad Guisij aduentûs famam Alban us misso Ascanio Corneo, qui loca, quae circa Neapolim muniri iusserat, inspiceret, Hispanos et Germanos, quos in Latio reliquerat, reuocat, et per Samnij praesidia distribuit. ipse III Eid. April. magnis itineribus cum paruo comitatu Sulmonem tendit, et inde Theate et Atrium profectus confirmatis popularium animis, et Sanfloriano Ciuitellam, qui eam defendendam susceperat, ire iusso, Sulmonem redit, vt copias tam pedestreis quam equestreis huc illuc dispersas colligeret.


page 505, image: s505

erat Ciuitellae Carolus Loffredus magni animi iuuenis ab Alfonso Triuici marchione patre in ea relictus cum OIO CC Italis et II po pularium signis, sed nutantibus ad obsidionis famam oppidanorum animis commodum superuenit, Sanflorianus cum Francisco Portio, et XXX leuis armaturae equitibus, qui continuato diem ac noctem itinere VIX nostrorum manus effugit. iam enim nostri Firmum et Asculum praeteruecti se cum copijs Pontificijs couiunxerant. vbi omnes conuenere, Tiraldus penes quem summa armorum erat, XV Kalend. Maias cum OIO IO ex suis et IO circiter ex nostris Camplium petit, tripartitum oppidum III a Ciuitella milliaribus iussi a Guisio oppidani dedere se, qui non solum eorum, sed totius regni in libertatem asserendi ergo missus esset: cum recusarent et hostilem animum ostenderent, statim admotis scalis nostri impetum faciunt ab ea parte, quae arcem nouam respicit, vnde cum damno repulsi eo iritatiores certamen restituunt, et concurrentibus vndique socijs tandem foro potiuntur, et omnia ferro, sanguine ac libidine, nullo aetatis ac sexûs discrimine miscent. ne virginibus quidem Deo sacris parcitum. pauci, qui in Nocellam confugerant, sic tertiam oppidi partem vulgo appellant, cum primum impetum euasissent, humanius habiti sunt. ingens praeda, vt quam CC aureorum OIO excessisse scribit Alexander Andreas, a nostris facta, euersis aedibus et suffossis muris, in quibus magnae diuitiae iam a longo tempore congestae et ab inquilinis ignoratae sunt repertae. magnus praeterea et copiosus ad reficiendum militem comeatus. capto Camplio nostri ad portas vsque Ciuitellae excurrerunt, sub id fere tempus, quo Sanflorianus ab Albano missus in eam ingressus est. deditum mox Teramum, nostrique continuis populationibus Sicilianam vallem, Columnellam, Curteguerram, Corropolim, et Iuliam-nouam infestabant. ad Ciuitellam crebris velitationibus certabatur, erumpentibus ductore Carolo. Loffredo praesidiarijs. tandem VIII Kalend. Maias, superueniente Guisio, qui diu in agro Firmano substiterat Pontificias copias opperiens, et Montis-belli marchione vrbs obsidione cincta est, quod ad existimationem pertinere existimarent potius in hostico exercitum tenere magno sociorum leuamento, quam cum famae iactura in suo inutiliter sedere. octo dies lustrando loco et conuehendis machinis ac ceteris rebus ad verberationem faciendam necessarijs insumpti sunt, quibus exactis admota tormenta ad eam partem, quae inter orientem et meridiem prominet. Ciuitella in Caracenis arduo colli imposita est ab ea parte praerupto, qua VIItrionem spectat, et per vnam portam Hadriaticum mare despicit. in imo colle olim habebat arcem quinque propugnaculis munitam ab oppidanis sub Caroli VIII in Italiam aduentum destructam, ne praesidiariorum insolentiae ad praedam exponerentur. ad occasum, vbi decliuior est, Viperatam fluuium subiectum habet haut longe ex Apennino iuxta Cercetum scatentem, qui flexuosis amfractibus vallem intersecat, vnde illi nomen, et ad AEgidij Fanum in mare exoneratur. paullo inferius Salinus est, qui relicto ad laeuam Turtureto prope Iuliam-nouam decurrit. admotae ad eam partem machinae, quae orientem et meridiem spectat, et verberatione continuata cum ingens ruina edita fuisset, in eam enitendi summa difficultas occurrebat, quia et ascensus arduus esset, et ob immodicos imbreis admodum lubricus, quod vt difficultatem nostris afferebat, ita obsessis magnae commoditati fuit, qui penuria aquae laborabant, et praeter vnicum fontem, quem Triuici marchio pomerio producto intra oppidum claudi curauerat, ac paucas cisternas, nihil fere aquae habebant. cunctante Guisio in impetu faciendo, interea ab obsessis non cessabatur, qui sarciendae ruinae dies noctesque animose incumbebant: feminae inprimis, quae nihil periculo territae animis viros aequabant, et quamuis pleraeque ex ijs interficerentur, eo tamen ceterae alacriores aduolabant, et sumptis etiam virorum armis, quo maior praesidiariorum numerus appareret, vltro in nostrorum conspectum prodibant. erant in op pido quaedam minora tormenta, quae Triuicus illuc Aquila comportari ante obsidionem curauerat. ea Sanflorianus modo in hanc modo in illam partem transferebat tanta celeritate, quod leuia essent, vt totum oppidum tormentis intus cinctum esse videretur. horum contraria verberatione nostri admodum infestabantur,


page 506, image: s506

confractis plerunque machinarum rotis, et fabris tormentarijs, ipsis interfectis cui incommodo vt occurreret Guifius, mutata verberatione, et tormentis eam partem quae montes respicit, et in qua arx erat, reductis, duos pluteos ex trabibus compactos et transuersis asseribus stratos fabricari iubet, qui rotis subiectis impellebantur, catos vulgus indigetat, ad instar eorum, quae operiendis tormentis, ne pluuijs corrumpantur, fieri solent. ita II OIO scloppetarij quasi testudine facta tecti sub primam vigiliam muro succedunt. verum ab illa parte hostes fossam intus duxerant loco arduo et prominentibus vtrinque propugnaculis munito. displosis contra arcem tormentis cum Sanflorianus accurrisset, media fere nocte Guisius ad eam partem, qua fossa ducta erat, impetum facit, strenue locum defendentibus Angelo Morro, Virgilio Floro, et Tullio Ciuitellensi iuuentutis duce. eorum consilium erat citra pomerium se continere, et Gallos irrumpenteis intra fossam ac ruinam admittere, atque ibi loco iniquo vndique circumuentos excipere, non tulit Sanflorianus, veritus, ne si semel nostri pedem in vrbe ponerent, propugnarores. territi fatiscerent, Gallique ex eo alacriores redditi animos sumerent, et quod vi sua consequi non possent, aliena culpa adipiscerentur; itaque misso Riccio Curdinio imperat, vt contra ad prohibendos ruinae ingressu nostros se com pararent. is cum LX circiter scloppetarijs, dum reliqui deliberant, ad ruinam, quo iam vnus e nostris euaserat, descendit; eoque sarissa in pectus adacta deturbato, suis exemplo fuit, vt se viros ostenderent. ibi acriter vtrinque pugnatum, sed iniquiore nostrorum condicione, qui hostem ex editiore loco pugnantem, et artificiosos igneis atque immanis ponderis saxa emittentem non sustinuere, iam oppressis etiam ijs, qui sub pluteis enitebantur. itaque ingenti accepto damno Guisius receptui cani iubet, et suos reuocat. CC amplius ex Gallis desiderati: totidem vulnerati, in ijsque Cupinius, qui fracto crure inter ruinas paene sepultus ex clamore ab obsessis agnitus et intra vrbem acceptus est. hoc casu siue stupefactus, siue ex indignatione contra Carafas concepta, quod promissa minime repraesentarentur, iritatus Guisius grauiter cum Montis-belli marchione de Pontifice expostulauit, et ex querellis in iurgia ambo prolapsi post acerbas vtrinque exprobrationes parum amici discessere; et Antonius quidem Carafa Romam per dispositos equos, relicto in castris Guisio, perrexit, vt re cum Cardinali agnato communicata, quid spei ac praesidij in nostris esset iam certiores rebus suis in tempore consulerent. sub id tempus Antonius Auria vir scientiae militaris ac maritimae apprime gnarus Sulmonem venit, et inde cum Albano Theate profectus est, vt copias ijs locis conuenire iussas lustraret. III OIO Hispanorum veteranorum inibi erant, quorum praefectus Sanctius Mardones; OIO IO CCC Germani, ductore Gaspare Felsio; IIII OIO item Germanorum, qui nuper e Gallia Transpadana venerant quibus praeerat Albericus Lodronius; VIII OIO circiter magnam partem Calabrorum ac Siculorum, ducibus Hannibale Ianuario, Nicolerae ac Seminarae comitibus, Saluatore Spinello, et Cicco Loffredo; III item OIO aliorum Italorum, quos sub XXX Neapolitanis equitibus, tanquam sub centurionibus, Albanus ordinauerat; praeterea VI OIO peditum, quos per Samnium distribuerat, et Theate, Atrij, ac Ciuitellae imposuerat. in leui armatura, cui praeerat Iosephus Cantelmus Popolij comes, erant OIO IO equites, et IO CC cataphracti sub Ioann. Portocarrero castrorum praefecto. his subnixus copijs Albanus, qui initio ad Piscariae ripam abruptis pontibus castra munire decreuerat, postquam vidit Guisium in Ciuitellae obsidione haerere, vltro obuiam nostris ire statuit, quippe peditatu superior, nec equitatu infirmior; cumque relictis a tergo Theate et Atrio, eas vrbes non magno egere praesidio videret, Bucianici marchionem et Matalonis comitem, quod fortasse ijs parum fideret, cum suis inde educit, eorumque loco, Theate Ion. Baptistam Tolfam Francisci, qui in Ostiae oppugnatione grauiter sauciatus fuerat, partem iam Lotreci temporib. fidei ac virtutis spectatae ducem, Atrio Tiberium Brancatium praefecit. igitur VI Eid. Maias Piscaria, quo magnum tormentorum ac reliqui apparatûs bel lici numerum conuehi per mare ex Apulia curauerat, secundis castris prope Atrium consedit, et postridie ad Fumani fluuij ripam castra muniuit, ita instructo exercitu,


page 507, image: s507

vt Hispani in fronte starent et Felsiani Germani, in medio Italicus peditatus incederet, Lodronius cum suis vltimum agmen clauderet. leuis armatura partim in fronte, partim ad latera vtrinque obequitabat; cataphracti equites in extrema acie erant. quorum sic instructorum animos vt periclitaretur Albanus subito ad arma, quasi hostis adesset, conclamari iubet, probataque suorum alacritate, eo ipse alacrius ad soluendam Ciuitellae obsidionem se accingit. diuersa parte Guisius, vt hostis aduentum anteuerteret, ceptam obsidionem vrgebat, et turre antiqui ac solidi operis, quae ex arce diruta supererat, vix tandem deiecta, ac LX amplius passuum ruina muri facta, ad illam partem propugnaculis prominentibus omnino nudatam quamuis summe arduam impetum facere statuit; et quia sibi persuaserat hosteis ab ea parte intra pomerium fossa ducta receptum parasse, IO scloppetarios saccis grandioribus lana oppletis tectos praemittit, qui collis cacumen occuparent, ibique se opere tumultuario communirent, eo consilio, vt continua scloppetorum dies noctesque displosione praesidiarios fatigaret, ac tandem ad deditionem compelleret. sed irritus fuit conatus, saxorum grandine ac machinarum diro pondere, ad haec crebra tormentorum iaculatione, quibus et ipse Guisius, cum ex equo descenderet, vitae discrimen adierat, nostris prohibitis, quo minus in collis fastigium euaderent. his aliud incommoduin accessit, quod facta sub id tempus noctua Sanfloriano eruptione ex nostris plerique interfecti ac vulnerati sunt, capti insuper ab hostibus sacci ad tegendos nostros parati, marae, ligones, mallei, ac cetera instrumenta ad impetum faciendum necessaria. fama interim de Albani aduentu sparsa, quae vero maiorem eius exercitum fingebat, Guisius CCC leuis armaturae et C cataphractos equites mittit qui de hoste certius ac plenius cognoscerent cataphracti equites nostri hospitium Turtureti habebant, leuis armatura Iuliae-nouae haut longe a littore maris X milliarium spatio in ripa Fumani loco edito sitae, lignorum et comeatûs copia regione abundanti. Albanus ex eo coniectans oppidum illud a Guisio delectum, quo si a Ciuitella discederet, cum toto exercitu se reciperet, praeuertendum duxit, et Popolium ac Garsiam Toletanum cum III OIO Hispanorum peditum, CC caraphractis et IO C leuis armaturae equitibus mittit, qui nostros interciperent. ij summo silentio eadem nocte, qua de nostrorum aduentu cognitum est, profecti, transmisso Fumano ad ripam Tordiniamnis, qui haut longe a Iulia-noua in mare exoneratur, veniunt, et partitis ibi copijs Popolius ex compacto cum leui armatura longo circuitu ad laeuam instituto itinere ad locum insidijs aptum contendit: Toletanus adextra Turturetum versus pergit, vim ad illam partem in oppidum facturus eo dem tempore, quo Popolium ad locum destinatum iam peruenisse verisimile erat, eo consilio, vt si nostri ad primum hostium impetum excitati se postico ad suos recipere conarentur, in insidias a Popolio structas praecipitarent. sed consilium hostium frustra fuit, accelerato nimis Toletani aduentu; quo a speculatoribus cognito nostri statim arma expediunt, et XXXX ex ijs, dum ceteri armantur, oppido egressi totidem Popolianos, qui nondum ad locum insidijs destinatum peruenerant, obuios forte habuere, cum quibus angusto loco consertis manibus superiores primo euasere, capto Petro Henrice equitatûs Hispanici praefecto, Georgio Lanoio vnius alae equitum duce, Io. Baptista Capuano, et Andrea Roberto, quo facto ceteri iam terga vertebant, eo minus fugae ignominiam veriti, quod opacitate noctis defenderentur: sed superueniente Popolio restituitur certamen, verum ita, vt interea nostri, qui in oppido remanserant, satis temporis habuerint, quo sumptis armis citra periculum ad suos se reciperent. Gallis abeuntibus Hispani albescente iam die Iuliam-nouam desertam hostiliter ingressi diripuere: eo que mox Albanus, qui putaret Guisium, vt suis auxiliaretur, mox aduolaturum, cum toto exercitu in aciem ordinato venit, ibique aliquot dies consumpsit. hoc successu, quem nostri apud Ciuitellenseis magnopere ac supra veritatem extollebant, cum nihilominus obsessi minime terrerentur. sed in incepto perseuerarent, Guisius ex P. Strozzij, qui nuper cum Paliani duce in castra venerat, consilio, iam dimidiato fere exercitu, cum Albano virib. impar esset, obsidionem soluendam censuit, biduoque ante machinis praemissis


page 508, image: s508

et maiore impedimentorum parte, Eid. Maij vasa conclamari iubet. ipse, vt suis tutum receptum daret, in postrema acie cum delecto equitum agmine remansit insidijs loco idoneo dispositis, vt si forte, quod accidit, obsessi eruptionem facerent, ab ijs exciperentur. nec falsum fuit Guisij augurium. nam illi cum damno egressi primo Sanfloriani iniussu, dein et Sanflorianus ipse in eandem decipulam incidit, amissis XXV ex suis, maiorem ea eruptione, quam toto obsidionis tempore iacturam passus. ita a Ciuitella discessum XXII, postquam obsideri ceperat, die displosis contra vrbem toto illo tempore IO CCC tormentorum ictibus; totenim a curiosis numerati sunt. Dum res lente et infeliciter a nostris et a Pontificijs in regno Neapolitano geruntur, diuersa parte in Etruria et Gallia Cispadana minime cessabatur. nam Cosmus, qui prouideret bello quamuis Pontificis caussa suscepto non diu duraturas esse inducias, in Germaniam iam initio miserat Bernardum Crassinium cum pecunia, vt III OIO peditum Ioann. Baptist. Arcuensi ductore conduceret, cui et iam negotium a Philippo datum fuerat IIII OIO conscribendi, vt eos in Insubriam adduceret. II OIO item peregrinorum militum Cosmus coegerat, quos per praesidia Prati, Pistorij, Mugelli, et Arretij disposuerat, discurrentibus per limitem indesinenter Chapino Vitellio et Gabriele Serbellono, vt si quid nostri molirentur, ad omneis casus praesto essent. iamque Germani Casalium maius venerant, vix paucorum dierum viatico a cardinali Tridentino impetrato; inde stipendio accepto per Tarrensem vallem Pontremolium et Petramsanctam venturi. Burgensis vero cardinalis Senensium praeses per Aluarum Sandaeum, penes quem rei bellicae summa erat, IO C pedites Cremona, ac Portu-Herculis et vicinis locis euocauerat. cum vero B. Monlucius, qui post tristeis filij exequias et captam a Strozzio Ostiam Roma Ilcini-montem venerat, vt Subizaee prouincia decedenti succederet, secretum a cardinali Burgensi de oppido intercipiendo consilium initum esse cognouisset, nec rationem eius intelligeret, omnem operam dabat, vt illud detegeret. in ea cogitatione haerenti superuenit Senensis quidam, qui eum clam admonet, hosteis loco indicato impetum facere decreuisse; proinde ab eo sibi caueret. loco per Hieronymum Spanocium explorato et aedibus vicinis diligenter vestigatis, in casula, quae a nemine iam longo tempore incolebatur, repertae magno numero scalae optime fabricatae. ac sub id tempus Phoebus Turcus homo duplex ad Monlucium venit, et de tempore, quo hostes venturi sunt, eum moniturum pollicetur. cum igitur Monlucius Grosseto, vbi adhunc Claromontius erat, mox inde Senensium rogatu in castra a Guisio reuocatus, in eius locum suffecto Bonifacio Mola, Clusio, ac Monticello praesidiarijs euocatis diem dixisset, vt hostem impetum facientem a tergo inuaderent, dum ipse eruptione ex vrbe facta eum a fronte adoriretur, Phoebi indicis vanitas detecta est, qui comprehensus postea muro perrupto ex arce aufugit, et Senas ad Burgensem profectus detectum consilium esse renunciauit. ita reb. bene, vt quidem ip si putabant, prouisis, hostes de nobis securi erant, cum Moretus Calaber, qui Montem-Pescalium in ora maritima tenebat, Clusinum intercipit, et summissis Grosseto auxiliaribus Asdrubale Medice ductore vtcunque firmat. eo mox Sandaeus cum XXX peditum signis, IO equitibus, ac III machinis aeneis tendit: quo et statim cum ra pta manu profectus est Monlucius, si qua ratione posset, suppetias obsessis laturus. qui postquam Montem-Pescalium venit, VI a Clusinio milliaribus, propius oppidum accedens Sangenium Auansonium cohortis legatum cum XXX scloppetarijs et totidem cataphractis puluere tormentario onustis mittit, qui, dum ipse diuersa parte hostem leui certamine distinet, duce Charrio intra oppidum fere omnes exceptis V cataphractis accepti sunt. inde Monlucius summa diligentia Ilcini-montem redit; vnde postridie, dum Sandaeus adhuc Clusinij haereret, educto maiore tor mento et colubrina turrem in propinquo LX praesidiarijs firmatam aggreditur. hi post verberationem pacti vitam sub vesperam deditionem fecere. altero dein die vi cina aliquot castella, quae nostris incommodabant, in potestatem redacta. his actis belli duces in ea sententia erant, vt Bonconuentum adorirentur, quod existimarent Clusinio capto Sandaeum Montem-Pescalium iturum. verum cum eo profectus fuisset


page 509, image: s509

Monlutius, vt locum contemplaretur, misso interim Mario Sanfloriano, qui nuper cum fratre Langobardiae priore regi reconciliatus fuerat, et Serrano Monlucij legato, qui Senas vsque excurrerent, forte accidit, vt obuiam haberent peditum cohortem, qua caesa tantus terror Burgensi, qui de ciuium fide dubitabat, iniectus, vt statim ad Sandaeum fcriberet, vt quamprimum in vrbem omnire postposita reuerteretur. quod in caussa fuit, vt Moreti legatus et Sangenius, quamuis nulla spes defendendi Clusinij esset, honestissimis condicionibus a Sandaeo dimissi sunt. is inde, vti iussus erat, tanta diligentia digressus est; vt vix reducendorum domum tormentorum spatium Monlucio concesserit, qui in commentarijs suis gloriatur, quod periculo in tempore praeuerterit, nec ducibus, qui Bonconuentum petendum esse censebant, obtemperauerit. iam ante Sandaeus Corsinianum receperat, vix extremam perniciem euadentibus nostris, quibus Faustus Perusinus praeerat, dum M. Sanflorianus, vt praesidiarijs discedendi tempus daret, nimis serio cum hoste confligit. nam capti inibi XXX circiter leuis armaturae equites ex ipsius Monlucij et Nic. Vrsini Petiliani alis, atque in his Gurgius homo strenuus et postea expeditione in Indicis suscepta magnam laudem adeptus; reliqui Monticellum a Bartholomaeo Pisauriensi protecti se contulerunt. inde cum Sandaeus obscura nocte praelatis facibus Baldoci rupem versus tenderet, Monlucius rem coniectans consilium eius praeuenit, et prior in oppidum cum Sanfloriano Priore venit, Tricastino cum sua cohorte sine impedimentis subsequi iusso. ita spe falsus Sandaeus ab incepto destitit; capti interim a nostris Mantillus et Carillius Herculis-portûs et Bonconuenti praefecti, et cum ijs XX alij milites; de quibus cum captiuis nostris, qui Corsiniano detinebantur, permutandis cum frustra saepius actum fuisset, Monlucius indignatione inde concepta de Corsiniano capiendo consilium capit, in cuius muro ex Faustino Perusino, qui antea oppidum tenuerat, locum esse didicerat, per quem cloaca influebat, ascensu scalis admotis facilem, quo superato retro alium murum superare, in quem itidem appositis scalis progrediens miles facile eniti posset. eo igitur noctu suos ducit cum Auausonij, Tricastini, et Lussani, qui paullo postex morbo decessit, cohortibus, certus, si astu non succederet, vi rem conficere. Clusio CCC summissi a Somae duce, qui nuper ex Guisianis castris redierat Carafarum superbiam et perfidiam perosus. Bartholomaeus vero Pisauriensis Monticello C adduxerat. missi Blaco et Claromontius cum parte alae Petiliani, qui viam inter oppidum et Politianum insiderent, et auxiliareis a Cosmo venienteis interciperent. praesidiarij, qui rem resoinerant, summo silentio intus se continebant, in nostros, cum opus esset, inuolaturi. dum cunctarentur nostri, Trapa, Castro-sacratus, Ausillius, Cossenius, Bidonetus, Mola cum paucis ingressi, scalis ruptis repulsi, inter geminum murum nullo operaepretio facto remansere. albescente iam die Monlucius, qui aegre ferret expeditionem pro captiuorum libertate susceptam aliorum amittendorum occasionem dedisse, vim parat, et ad propugnaculum cum suis accedit, portaeque succedens murum infirmum, plinthi vnius tantum crassitudine, proprijs manibus reuellit, scalisque comportari iussis, ad impetum faciendum se instruit, territisque praesidiarijs, quod captiui intus arma corripuissent, et passim diffugientius, oppido potitur. capti in eo Petrus Iacobus Stafa equitum ductor, eiusque vicarius ac signifer, cum aliquot praesidiarijs. id actum III Kalend. Vtil. supra modum extollit factum illud Monlucius, et magnam sui famam per Italiam excitasse dicit; Hadrianius contra eleuat, et locum infirmum situ ac milite fuisse dicit, quippe eo tempore captum, quo deductis inde praesidiarijs iam Hispani omnia negligenter agebant, Senensium imperium in Cosmum a Philippo translatum maerentes, qua de re mox dicemus. diuersa parte Ferrariensis cum ijs quas habebat copijs, et nostrorum fauore subnixus, metum vicinis intentauerat; et Corregiensibus regulis praecipue, quib. vt Caesarianis partibus addictis ille imminebat: tandem eos adegit, vt foedere icto obsidib. datis ipsi cauerent. verum cum Hieronymus vnus ex fratrib. foederi non subscripsisset, nec fratres sine consensu suo pacisci potuisse contenderet, Corregio ipso ope Piscarij occupato, et obsidib. quifide data domum redieranr, ex


page 510, image: s510

compacto retentis, vt perfidia eorum excusaretur, rursus ad arma ventum est. loco praeerat Ludouicus Borgus Mediolanensis cum IO CCC circiter peditibus. igitur Alfonsus F. cum manu armata in eorum fineis ingressus longe lateque vastat omnia, et cum II OIO Heluetiorum Ancona nuper et OIO Vasconibus e Latio a Guisio summissis, assumpto secum Corn. Bentiuolio, et eductis Brixello praesidiariis ac machinis, Nugarollam primum Francisci Gonzagae municipium, ipso tradente in fidem accipit; mox Luzzarum Gonzagarum item castellum capit; ac Guastallam postremo aggreditur, a qua antea a patre monitus abstinuerat: sed medio tempore cum Tridentinus et Piscarius eam praesidio firmassent, et consentiente ipso Ferdinando Gonzaga locum per se firmum munire inciperent, Alfonsus eo pergit, occupatisque et obstructis Padi aditib. oppidum arcta obsidione cingit, intromisso tamen interim a comite Brocardo auxilio, cum puluere, cuius penuria obsessi laborabant. tum arctius cinctis admota tormenta, sed imperitia ducum sine profectu: mutata tandem saepius verberatione cum obsessi ad extremas angustias redacti in eo essent vt se dederent, Alfonsus aduentum proximum Piscarij, de quo fama sparsa erat, veritus, tormenta reducit, et ab obsidione non citra existimationis iacturam discedit, culpa temporis inutiliter consumpti in Bentiuolium reiecta. nec cessabat interea Brissacus, qui post Valentium a Guisio captum educto exercitu de Valfenera oppugnanda ineunte Aprili consilium ceperat, munitione in agro Astensi inter Villam-nouam et Carmaniolam olim a Ferdinando Gonzaga cepta, et postea ab Aluaro Sandaeo magna vi operum et valido admodum praesidio firmata. erant in ea IIII Italorum, III Germanorum, et II Hispanorum vexilla. sed cum accidisset omnibus ad obsidionem paratis, vt Brissacus arthritico familiari sibi morbo acerrime corriperetur, ille qui nollet tam pulcram occasionem elabi, negotium dat Paullo Thermo, vt cum ijs, quas habebat, copijs, eae erant VIII OIO peditum, et IO C equites, magnus praeterea fossorum numerus qui tormenta XVI necessariis rebus instructa comitabantur, expeditionem susciperet. is ergo cum vallum ad fossam vsque promouisset, post violentam verberationem impetum facit, et quamuis repulsus, ita tamen militem in tuto collocat, vt ex superiore parte infestari non posset. tum cuneum agit, tantumque terrorem diligentia sua obsessis iniecit, vt quamuis Piscarius qui in exstruendo ad Lomellinam vallem defendendam munimento tunc occupabatur, ad fortiter resistendum eos hortaretur, breui ad eos venturus; Germanis tamen iam an tea ob non soluta stipendia male animatis, tunc vero aperte tumultuantibus, Hispani coacti sint minus honestas condiciones accipere: nam armis exuti dimissi omnes, relictis signis, tormentis ac reliquo omni bellico apparatu. locus mox, quod rebus nostris summopere incommodaret, et commercium inter praesidia, quae Sandamiani et Cisternae erant, impediret, Brissaci iussu dirutus. eodem que successu sub Maij initium Brissacus Clarascum in confinio fere Sturae et Zanari arduo loco, sed allioqui commodo situm oppidum, quod a CCCC praesidiariis tenebatur, numero loco defendendo impare, aggreditur. id mox pulsatum et post rertium impetum, cum oppidani Hispanorum iugum pertaesi arma sumere nollent, vi postremo captum: quod statim summa diligentia muniendum curauit Brissacus, non eadem fortuna vsus, in Cunij oppugnatione, cui Menico strenuus dux cum valido praesidio praeerat. situ illud et milite aduentitio inprimis firmum, ad haec oppidanorum concordia. ab vna parte Sauilianum et argentarium montem respicit, ab altera Salassos habet. admotis tormentis et dies noctesque continuata verberatione impetu etiam pluries a nostris non sine iactura facto, cum patum proficeretur, defendentibus se nauiter praesidiarijs atque oppidanis, mutata obsidionis ratio, et cunei acti, et fossores magno numero adhibiti, quorum opera muri magnam partem deiecti sunt et euersa propugnacula, sed cum nihilominus animose resisterent praesidiarij, et certatim eorum exemplo oppidani feminarum, quae ad ruinas sarciendas et necessaria munia obeunda intrepidae cum filijs summa alacritate concurrebant, praesentia confirmati, Brissacus aliam rursus rationem init, et vndique cincto oppido obsessos victûs paenuria ad deditionem compellere statuit. verum superueniente Piscario cum V OIO peditum, et recentis equitatûs magno


page 511, image: s511

numero, qui Asta profectus per impeditum iter relicta ad laeuam Carmaniola incedebat, et intromisso comeatu, Brissacus qui minui in dies exercitum videret, tandem obsidionem soluit, et domum reuertitur. dum redit, cognito nouas hostium copias cum pleraque nobilitate Piscarium subsequi et iuxta consedisse, continuo illuc tendit, et structis in silua, per quam illis transeundum erat, insidiis, incautos intercipit et armis exuit, aut capit, elapso Francisco Gonzaga Nugarollae comite, qui Iuliani Carnauaialis Hispani ope seruatus est. magna praeda inibi a nostris facta. Piscarius vero sartis Cunij ruinis et imposito validiore praesidio Fossanum venit, vbi cum Brissaco virib. superiore congressus acri ac periculoso admodum proelio certauit; tandem inde per auia, vt nostrorum insidias falleret, Astam cum suis incolumis se recepit. dein et Fossanum, quod a Io. Francisco Costa Trinitatis comite ac firmo Hispanorum praesidio tenebatur, a Brissaco tentatum: sed irrito conatu, contra loci situm et munitiones nuper exstructas ac militum robur inferioribus nostris. tunc temporis magna accessio ad Cosmi Florentinorum ducis fortunam facta est, translata in eum a Philippo Hispanorum ingratijs, et quod magis mirum est, inuito ipso qui dabat, Senensis ditionis, vti a Caesare parente in Philippum F. collata fuerat, possessione. quo in negotio incertum prudentiam magis et ingenium Cosmi admirari liceat, an felicitatem, qua noui imperij in Etruria nuper cepti res prosperae quidem, sed vario sortis aestu huc vsque iactatae, hoc demum incremento simul auctae et confirmatae sunt, longe summoto, quod in visceribus erat, bello, et momento quasi sopito. nam induciae inter nos ac Cosmum adhuc manebant, et Monlucius, ne violarentur, diligenter cauebat. tantum inter Hispanos, qui Senas et loca maritima tenebant, et nostros bellum gerebatur, quod tunc Senarum traditione compositum et procul a Florentinae ditionis finibus in oram maritimam relegatum est, vbi Hispani, propter loca quae in ea retinuerant, et nostri continuis excursionibus confligebant. ea res quomodo confecta sit, quoniam summe memorabilis est, operaepretium est vt pluribus explicetur. iam ante saepius Cosmus cum Caesarianis egerat, vt pecunia in Caesaris rem commodata sibi restitueretur, aut loco eius Plombinensis ditionis possessio traderetur; id semel factum, moxque retractatum, ablato etiam contumeliose Plombino, vti diximus, moleste quidem tulerat, tamen pro tempore dissimulauerat. verum ab eo tempore semper per suos apud Caesarem et postea Philippum egerat, vt sibi satisfieret, ingentibusque deinde sumptib. in bellum Senense factis spem non solum de Plombinensi territorio, sed Senensium vniuersa ditione ab ijs obtinenda conceperat; quam tamen cogitationem ille, ne fidem suam et officia suspecta Hispanis redderet, prudenter dissimulabat, petitionib. suis crebro renouatis et de Plombino tantum facta mentione, tempus scilicetidoneum opperiens, quo drclarandae occultae voluntatis et consequendi eius, quod adeo cupiebat, occasio se offerret. eam vndique circumspicienti et futuri euentûs omen captanti, commodum accidit, vt cum Bonianus Bonfiliacius eius Romae orator in sermonem cum Pontifice de pacificanda Italia incidisset, Pontifex non aliam se rationem videre diceret, quam si ex communi consensu Senensis ditionis possessio sibi traderetur; nam Gallos sumptuum pertaesos facile assensuros, nec Hispanum pertinaciter pugnaturum, dum Galli Etruria excedant; iamque sibi a Philippi ministris spem eius factam, modo id cum bona Cosmi gratia fiat, et ei de belli sumptibus atque omni aere alieno, quod ab Hispanis debetur, satisfiat. haec cum Bonfiliacius, quamuis Cosmi consilia optime nosset, attente excepisset, nihil replicauit, sed statim ad Cosmum diligenter perscribit, qui ea re, vt par etat, commotus, tamen, vt erat summus dissimulandi artifex, Bonfiliacio mandat; ne quod commoti animi signum edat, sed eundem sermonem cum Pontifice persequatur, et secretum eius, quoad fieri posset, per colloquium expiscetur. sub id tempus Frariciscus Pacecus, qui ad Philippum in Angliam de pacis condicionib. missus fuerat, ad Albanum rediit, et inter alia mandata, quae a rege habebat, hoc etiam erat; vt si alia concordiae ratio iniri non posset; quando ab armis cum Pontifice discedere omnino cuperet, ipsi ac Carasis optimis condicionibus de ditione Senensi gratia fieret; sed operam daret, vt Cosmi consensus accederet. sic enim iudicabat,


page 512, image: s512

si Senarum dominatum retinere non posset, expedire rebus suis, vt potius beneficium in nouos clientes, quam in Florentinorum ducem iam satis potentem et sibi obstrictum conferretur, quo distributis in plureis singulis Italiae portionib., summum in vniuerso imperium sibi seruaret. id cum per Albanum affinem suum Cosmus resciuisset, cum eo agit, vt negotium minime praecipitet, sed propositis rei difficultatibus tantum sibi temporis concedi petit, quo res eas apud Philippum per oratores suos explicaret, vt eum a consilio rebus Italiae pernicioso, suis vero damnosissimo demouere poaaet: quod facile ab homine dignitati suae fauente impetrauit. itaque statim ad Alfonsum Tornabonum, qui in Anglia erat, de tota re perscribit, et breui ad Philippum se Ludouicum Toletanum sororium suum missurum significat. interim mandat, vt Philippum, quo sibi de grandi pecunia illa caueat, crebro sollicitet; quod eo studiosius faciebat, quod tempore illo maxime Philippum opera sua et amicitia indigere cerneret, hinc Brissaco in Subalpina regione progressus in dies faciente, hinc Guisio in regnum motibus obnoxium magna vi irrum pente, ob idque rebus Hispanorum in Italia nutantibus, quibus seu fulciendis siue destruendis momentum magnum Cosmus, in vtram partem propenderet, afferebat. quam occasionem auide arripuit, missoque Lud. Toletano ad Philippum mandata dat, vt artificiose deplorato Italiae statu, postquam explicauerit, quam in arcto res in Insubribus et Etruria sint, ignosci Cosmo et sibi petat, si eius nomine apud regiam maiestatem expostulet, et indignam meritis suis gratiam referri queratur. nihil illum, quod in se fuerit, praetermisisse, in quo non sedulo et officiose elaborauerit, vt Philippi ac parentis eius maiestas inconcussa per vniuersam Italiam ac praecipue in Etruria maneret, et ab omnibus fideli obsequio coleretur. inde grandi aere alieno eum paene mersum, et suos a quibus mutuo sumpsetit, vna mersos cottidie fidem ipsius appellate, quos citra certissimam fortunarum suarum perniciem, aut si periculum abesset, certe sine summo flagitio deserere non possit. itaque Philippum mirari non debere, si importunus flagitator saepius eius aureis pulset, et sibi satisfieri poscat: eo enim res suas redactas esse, vt non iam verbis. quod hactenus factum sit, sed re sibi satisfieri necesse sit, nisi se et Philippi res vna perditum ire velit. nam dissimulationi amplius locum non esse; audire tamenCosmum nulla habita sui ratione neque meritorum ac debitorum, quae ad res eius in Etruria subleuandas contraxerit, de tradenda Carafis Senensi ditione in regio consistorio actum esse, eaque de re mandatum Albano datum: quod etsi vix credat Philippum serio fecisse, vereri tamen, ne quod demulcendorum fortasse Carafarum gratia nunc in speciem fit, tandem necessitatis vim annexam habeat; itaque quam demisse potest, rogare, vt Philippus videat, quam male in posterum rebus suis sit consultutus, si homines natura feroceis ac superbos, et ob iniuriam, vti iactatur, infestos, quodque plus est, exules et vltionis auidos, ad hoc fastigium euehebat, vt principes eos in florentissima Etruriae particula constituat: neque enim dubium csse, quin Carafae non tam recentis beneficij, quod ab inuito per vim extorsisse sibi persuadebunt, si hoc tempore concedatur, quam antiquae iniuriae memores, quicquid ad suam fortunam ex hoc incremento accesserit, id totum in iniuriae vltionem impensuri sint. Cosmum certe, qui Caesarianas partes semper secutus sit, ob idque regem Galliae inimicum habeat, in partem quoque illatae, vt ipsi putant, iniuriae venisse: vt metuere iute dcbeat, ne, quod fortasse Philippus potentiae fiducia negligat, illi hac accessione audaciores de se, vt minus potenti, poenas sumere velint, et vim, quam contra Philippum aut non audeant aut non possint, in se vertant quem vero scire, an non et illi aliquando apud ipsum per calumnias tantum sint valituri, vt Cosmum ab eius gratia alienent? quod cum iam multi, cum propter fortunarum coniunctionem minor suspicioni locus esse potest, non dubitent facere, quid illum sperare in posterum debere, cum pulsis Etruria Gallis priscae necessitudinis ac coniunctionis illius caussa cessabit? itaque etsi Philippus vt maior tantum periculum contemnat, suum negligere Cosmum infirmiorem non posse, cui etiam exsoluta omni pecunia, quae ipsi debeatur, haut abunde caueri nunc queat, si cogatur vicinos eos habere, quos vt Philippi rebus inseruirer, tanquam hosteis hactenus persecutus sit.


page 513, image: s513

proinde non posse eum tuto, quae in ditione Senensi teneat, restituere, vt Carasis tradantur, quae eadem tamen restituere nunc et semper paratus sit, exsoluta pecunia, quae debetur, modo ea in Philippi potestate maneant, et ita eum vicinum habeat, quem vt patronum semper coluerit: id cupere Cosmum summopere. quod si Philippus sumptuum pertaesus Senensem rem a se abdicare decreuerit, non posse sine contumelia et maxima sua iniuria in alium, quam in se beneficium hoc conferri. nam si aliter fiat, inde sequi, vt aut fidem suam suspectam maximus rex habeat, aut tam parui opes et obsequium Cosmi faciat, vt eius offensione incertam hominum infirmorum gratiam potiorem ducat. id eius animum haut mediocriter angere. propterea petere, vt quando res suae non amplius ferant, vt diutius in incerto dubij euentûs salo fluctuet, quid suae voluntatis sit, aperte ac plane Philippus declaret, an Cosmo in posterum amico vti velit, et qua ratione, si eum amicum cupit, ipsi cauere velit; nam ex eius responso consilium, quod reb. suis vtile sit, capturum. eodem tempore, quo Lud. Toletanus ad Philippum festinabat, per Bonfiliacium Cosmus Pontificem sollicitabat, vt ad concordiam animum inflecteret; se non recusare condiciones, quaecunque proponantur. modo a rege Galliae sibi idonee caueatur, ac securitati imperij sui prospiciatur. id autem qui fieri a rege possit, quem sibi infestum merito credat, Pontificem melius intelligere, neque suum esse rem pluribus explicare. tum Pontifex, Quid sibi haec verba velint, inquit, satis capio; cumque mihi abunde de Christianissimi regis erga Cosimum beniuolentia ac voluntate constet, pro eo spondere non dubitabo, et amplissimas condiciones honorifico adfinitatis vinculo firmatas offerre. ad haec Bonfiliacius a Cosmo ita instrusibi vero herum suum vnice exoptare, sed rem esse huiusimodi, vt de ea antequam sibi certo constet, decernere minime possit: circumsusos quippe Philippi vndique emissarios, ac vix fieri posse, vt non aliquid subodorentur. proinde opus silentio esse atque celeritate, vt tantae molis negotium non per interualla, sed confestim atque vno veluti ictu conficiatur. id vt interuentu Pontificis fiat, Cosmum cupere, vt cui iam plurimum debet, ei quoque hoc beneficium debeat. id vbi per Pontificem intellexere qui regis negotia Romae procurabant, statim in Galliam scribunt, et quid cum Cosmo actum sit ostendunt; eum a Caesarianis iampridem delusum, nunca Philippo et eius ministris indigne haberi; nam vix comeatum Germanis conductitijs in Insubribus a Tridentino nuper impetrasse, cottidie vero cardinalem Burgensem Senarum praesidem verbis ac re contumeliosum erga se experiri. itaque regis amicitiam expetere, sed honorificis condicionibus; Pontificem ei spem fecisse de vna ex regis filiabus Francisco eius grandiori aeuo F, in matrimonium tradenda; quod si regi placeat, minime dubium esse, quin extemplo Philippum deserat, et ad regis parteis transeat. cupere Pontificem, cuius interuentu res geri debeat (sic enim Cosmum, quo res secretior sit, voluisse) vt rex irum idoneum mittat cum plenis mandatis, qui eorum, quae Pontifex iam promiserit et porro promissurus sit, sponsor sit. non diu in aula deliberatum fuit, statimque delectus a rege Carolus Marillacus archiepiscopus Viennensis iam legatione Byzantina et magnis necotiis gestis clarus, qui fauore cardinalis Lotaringi subleuabatur, quique non perinde postea patrono suo suffragatus est, vt deinceps videbimus. is Romam mox profectus litteras a rege ad Pontificem perfert, quib. gratias agebat et plenam ei potestatem faciebat conficiendi negotij, cuius caussa archiepiscopum Viennensem legauerat: cui mandatum, vt quicquid ei a Pontifice perscriberetur, regis nomine faceret. nec mora, lasciuientibus vana laetitia nostris fama per vrbem spargitur, Cosmum interuentu Pontificis cum rege Christianiss. conuenisse; id accelerando negotio credebant prodesse nostri; nam re detecta Cosmum non amplius tergiuersari posse, quin se statim, Philippo deserto, ne vtrinque patrocinio destitueretur, regi addiceret. nec id aegre audiebat Cosmus, quanquam celari rem in speciem cuperc se fingebat, quod ad negotium suum in aula Philippi conficiendum maiores ex eo additum iri stimulos speraret. neque aliter accidit: nam Philippus auditis L. Toletani mandatis, quae ille post prolixam excusationem apud eum exposuit, insolita eorum libertate initio perculsus est; moxque ibi sub idem tempus de rumore Romae sparso


page 514, image: s514

allatum est, singula apud se animo reputans, in eam cogitationem venit, id serio agi, vt Cosmus ab amicitia ipsius abduceretur: quod si fieret, hoc rerum statu, maximum in discrimen res suas in Italia adduci. in ea opinione illum confirmabat per sonae condicio ac dignitas, cuius interuentu res geri dicebatur. tum ex ambiguis eius ac Toletani praecipue sermonibus coniecturam faciebat, Cosmum honestam occasionem quaerere ab amicitia sua discedendi. nam quorsum illa verba pertinere, res suas non amplius ferre, vt diutius in incerto dubij euentûs salo fluctuet; petere, vt manifesto, re non verbis declarem, an amico eo vti velim, et si amico eo vti velim, quibus condicionibus ipsi cauere paratus sim? denique vltima illa, se ex responso meo consilium rebus suis vtile sumpturum, quid nisi animum in diuersa raptatum et iam ad defectionem spectantem arguunt? his rationibus non tam inductus Philippus quam coactus, cum tam alieno tempore Cosmum a se alienare nollet, tandem contradicentibus fere omnibus suis de tradenda ipsi Senensi ditione consilium cepit. condiciones initio duriores a Io. Figueroa propositae, quib. a Cosmo vt parum honestis elato animo, vt videbatur, repudiatis, eo maior suspicio Philippo iniecta, Cosmum a se velle desciscere. itaque cum id ante prouidisset Figueroae mandauerat, vt cum Florentiam venisset, propositis condicionibus, si eas Cosmus non admitteret, non statim discederet, sed ibi subsisteret, vt eum interim obseruaret, donec alia mandata a se acciperet. tandem in eas leges conuentum, vt Cosmus ac liberi eius Philippi beneficio Senensem ditionem acciperent, vti eam ipse a Caesare parente acceperat, exceptis Herculis portu, Telamone, Monte-argentario, Orbitello et Plombini arce, quam sibi Philippus seruabat, et ita aes omne alienum tam Caesari olim a Cosmo commodatum, quam in belli sumptus factum, quod ipsi a Philippo F. debebatur, dissolutum intelligatur; icto item foedere, quo vterque vicissim hinc ad principatûs Mediolanensis ac regni Neapolitani, inde ad Etruriae defensionem, Cosmus quidem CCCC equites et IIII OIO peditum, Philippus vero CCCC cataphractos, IO C leuis armaturae equites Italos, X OIO peditum, atque impraesentiarum ad recuperanda, quae a Gallis tenebantur, loca IIII OIO peditum et CCCC equites eum VI mensium stipendio subministrare teneatur. additum ab Hispanis impudenter, quo miseris Senensibus illuderetur, vt reipubl. libera administratio ac magistratibus eius relinqueretur, quasi vel Philippus de Senarum libertate cogitaret, aut eam condicionem locum habituram speraret, ita deluso rege ac Pontifice Cosmus ex credulitate nostra, Hispanorum odio, et vtriusque gentis aemulatione post longam patientiam captata occasione Senense imperium singularis prudentiae suae praemium tulit. id cardinalis Burgensis admodum aegre tulit, quo inconsulto negotium cofectum erat, tamen Philippo imperanti, vt sine mora Senis excederet; contradicere non ausus, cum aliam negotium conturbandi rationem non videret, Hispanos suscitat, quiob non soluta stipendia tumultuantes se, nisi accepta pecunia, non excessuros minabantur. tandem post longas ad difficileis altercationes, Philippus vt rei ingratiis factae gratiam a Cosmo iniret, repetitis saepius mandatis Burgensi vt pareret, ac Figueroae, vt rem exequeretur, imperat, et XIIII Kal. VItil. discedentibus inde praesidiarijs Hispanis, a Io. Figueroa vrbs traditur Ludouico Toletano, qui eam Cosmi nomine praestito secundum pacta sollemni fidei sacramento accepit, statimque introductus Chapinus Vitellius cum IIII Germanorum signis, et arx Friderici Montalti fidei est commissa. missus mox Ferdin. Sastrius cum Hispanorum cohorte, quae Cosmo militabat, vt Bonconuenti ad Ilcini-montem oppositi possessionem Cosmi item nomine acciperet. statim induciae, quas Monlucius cum Cosmo seruabat, ad ea loca, in quorum possessionem Cosmus ingressus est, prorogatae sunt, vt tantum nobis bellum cum locis maritimis, quae Hispani adhuc tenebant, superesset. missus vicissim Carolus Dezza cum aliquot Hispanis, qui arcem Plombinensem a Cosmo instauratam reciperet, qua excepta, et vrbe ex suo nomine in Ilua a Cosmo aedificata ac portu eius, quae ex pactis in potestate ipsius remanebat, tota ditio Plombinensis Iacobo Apiano eius domino a Bernardo Bolea Albani iussu restituta est. Senis potitus Cosmus, vt impudentis Hispanorum consilij, qui tradita in vnius potestatem rep. eam tamen saluam cupere videri


page 515, image: s515

volebant, in speciem rationem haberet; sic in illa initio magistratus ordinari curauit, quasi adhuc in libera ciuitate degerent, seruata magistratuum supremorum electione, et ablatis rursus armis, quorum exacta admodum facta perquisitio est. tum permisti Senenses cum Florentinis, et eadem priuilegia concessa antiquis Senensium familijs, si quae adempta libertate Senis remanserant, quae Florentinis, vt sic paullatim in vnum coalescerent, et eiusdem heri iugum ferre in posterum assuescerent. his actis Philippus, cum sibi a Cosmo securus videretur, totus in bellum contra nos reuolutus, id agebat, vt Pontificem placatum haberet, et de Ferrariensi, qui sumptis taminiquo tempore contra se armis foederatos etiam suos bello pertinaciter persecutus esset, vltionem caperet. itaque Cosmi interuentu res saepius apud Pontificem tentata; sed obstante Carafa Cardinali, qui a pacis consiliis semper alienum animum gerebat, restabat, vt arma in Ferrariensem verterentur, quorum dux summus con stitutus Octauius Farnesius, cui parcendum initio censuerat Guisius, ad quod bellum Cosmus recenti beneficio obligatus auxiliareis copias collaturus erat. sub id tempus Io. Valterus VI OIO peditum dux, quos Albanum in Germania conscribi iussisse diximus. Neapolim appulit, cum per Tridentinas Alpeis in Italiam descendisset, et inde Genuae triremeis conscendisset, frustra illos Mediolani retinere conati Tridentinus cardinalis, Piscariae marchio ac Castaldus, qui Corregio a Ferrariensi, vt diximus, vndique cincto metuebant. nam Ludouicus Barientus et Io. Paullus Beuetus, quos Albanus ad eos deducendos miserat, nunquam exorari potuere, quin continuato semper itinere quamprimum in regnum contenderent. ex XV signis, in quae Germani distributi erant, VIII in castris manere voluit Albanus, VII reliqua M. Antonio Columnae attribuit, qui cum IIII OIO Italorum et VI tormentis ad bellum in Latio gerendum missus fuerat. primo aduentu ab eo in potestatem redacta Pratica Friderici Contij castellum, inter Frusinonam et Supinum situm, post leue certamen, in quo Hispani aliquot desiderati sunt, deditionem facientibus Georgio Interamnate et Octauiano Ausculano, qui cum II Italorum signis locum tenebant. inde Columna imposito Praticae C peditum praesidio Anagniam reuertitur, cui et Frusinonae muniendis tempus impendit, quando reuocato ab Albano exercitu ipse impar Pontificijs remanserat. itaque distributo per oppida vicina, Anagniam, Frusinonam, Fumonem, Acutium, Montem-fortinum, Praticam, Terracinam, Iulianum, et Somninum peditatu, IIII tantum signa penes se ad subitos casus retinuit, quae Veruli et Aletrij collocauit. cum interea ad summam omnium rerumm inopiam redacti essent arcis Pontificiae praesidiarij, et longius abessent, quam vt eos auxilio aut comeatu iuuare posset Columna, quippe cum inter Anagniam et Labicum locus situs sit, quae oppida Io. Bapt. Contius nuper a Philippo deficiens secum traxerat, ad haec Cauium et Genazanum a Pontificiis tenerentur, et a Velitrensibus praesidiarijs ipsi cottidie infestarentur, postremo deditionem fecere. eamque occasionem arripiens Iulius Vrsinus, qui videret hosteis intra praesidia se continere, cum exercitu egreditur, in quo erant III OIO Italorum peditum, II Germanorum veteranorum signa nuper Ilcini-monte euocata, et equitatus Pontificius cum VII tormentis, ac recta Montem-fortinum copias ducit, vnde Franciscus Brancatius a Popolio nuper eductus fuerat, et in eius locum Io. Antonius Placentinus a Columna substitutus cum Io. Celcollela homine oppidanis gratioso. primo ab oppidanis animose resistentibus reiecti Pontificij, desideratis ex ijs Cicco Contio Io. Baptistae F. et Georgio Interamnate, sed discordia inter praesidiarios, vt fit, et oppidanos orta, hi summa imprudentia arbitrio se Pontificiorum permisere, qui cladis a Velitrensibus eorum fxaude nuper acceptae memores ferro et igni nullo aetatis ac sexûs discrimine in deditos saeuierunt templo etiam succenso, in quo feminae ac pueri se receperant. ij paullo ante missis ad Velitrenseis legatis, cum se paratos Pontificij obsequium, quod deberent, praestare dicerent, Vicini Vrsini cohortem illuc ipsorum ro gatu profectam structis insidijs perfidiose interfecerant; quo factum est, vt seuerius in ipsos a victoribus animaduersum sit. melior condicio praesidiariorum fuit, qui cum armis, explicatis signis ac tympana pulsantes dimissi sunt. inde Iulius Vrsinus successûs fiducia


page 516, image: s516

Pilium, quod antea infeliciter tentauerat, rursus aggreditur, id ad famam pertinere existimans, et quod eo capto Aletrium, Verulum, et Baucum praesidiis nudata oppida se in potestatem redacturum nullo negotio putaret. quod vbi M. A. Columna cognouit, cum optime videret, quanto in periculo Pilio occupato, Anagnia, Florentinum, ac Frusmona versarentur, id omni ratione impediendum ratus imposito Anagniae Georgio Dria ipse Acutium proficiscitur loco munito situm castellum inter Pilium et Anagniam. Pilium per angustam vallem porrigitur, ab ea parte, qua Acutium spectat, aspero iuxta et difficili accessu monte tectum: ab aduersa arduo admodum colli subiectum, cui clinus humilis subest; ex quo Pontificijs, cum commodiorem locum non haberent, verberationem facere necesse erat. eodem die, quo viribus castraa d Pilium metatus est, M. Ant. Columna collem illum ascensu difficilem occupat, et plerolque ex Vrsinianis de hoste securos intercipit. quod cum Vrsinus a circumiacentium pagorum vicinis accolis, fiducia locorum fretis factum putaret, nihil casu commotus postridie Io. Carolum Cuccarum, qui oppido cum sua cohorte et CCC circiter ex Columniorum municipalib. praeerat, deditionem facere iubet: quo recusante tormenta VII admota, cum quib. continuata magno impetu vcrberatio, donec Columna ex colle arduo cum omnibus copiis, quae vero maiores e longinquo apparebant, se ostendit, et obsessis praesentia sua animos faciens, Pontificijs terrorem iniecit. tum redintegrata verberatio et magna muri strages edita. sed cum per Pompeium Columnam et Marium Albenatium, quos M. Antonius ad obsessos miserat, cognouisset locum defendi posse, si auxilia introducerentur, CC delectos Tasso Genuensi duce mittit. ita confirmatis obsessorum animis, cum nulla spes oppidi capiendi superesset, Vrsinus postridie tormenta loco moueri imperat, et eorum reducendorum Germanis cura commissa, ipse ab obsidione discedit, frustra tormenta intercipere tentantibus Columnijs, quos Germani summa virtute exceptos repulere, et inde Paliam depositis tormentis Vrsinus nulla alia re gesta in vrbem reuertitur. Coliunna vero Valteri cohortibus ab Albano summissis auctior, ac II praeterea Italorum signis et CL equitibus, machinisque VII instructus, Anagnia, quo se receperat, vicissim exit, et primo impetu turrem, quae Paliano subiacet, et Gauinianum deditione capit. cui vt se opponeret Matthaeus Stendardus cum peditatu et parte equitatûs obuiam progreditur; cumque Palaestrinae esset, praemisso Leonardo Roboreo cum C equitibus et CL peditibus, acre certamen cum Pompeio Columna illuc a M. Antonio misso committitur: sed sauciato grauiter Roboreo a Io. Bapt. Regiensi, dum cum Vincentio Ligornio colluctatur, et capto Cicco Vrbinate Roborei legato a Gabriele Molesio, ac praeterea XII equitibus et plerisque peditibus, Pontificij ducibus fere destituti a proelio discessere. desideratus ex hostibus Antonius Capuanus, et aliquot vulnerati. inde Stendardus Labicum se recipit, vbi relictis III cohortib. Francisco Columna, Papirio Capisucco, et Angelo Spoletino ducibus Palaestrinam cum peditatu proficiscitur. eo mox M. Antonius Columna cum exercitu venit, ac postridie ab ea parte, quae Anagniam spectat, tormenta admoueri iubet. verberatione cepta mox praesidiarij de salute desperantes deditionem fecere. sub vesperam Monfortinenses, qui in castris hostium erant, vltionis auidi, dum diripitur a milite oppidum, ignem in domos conijciunt, et quantumuis Columna omnem operam daret, vt incendium restingueretur, totum oppidum arsit. inde Palaertrinam promota castra, quo IO milites Labico dimissos et armis exutos introduxerat Stendardus Romam inde abiens cum reliquo peditatu et equitatu, et arcem arcique coniunctum municipium custodiendum commiserat. sed ad primum hostium aduentum mox dedita arx; municipium vero militi ac praecipue Germanis praedae admodum cupidis diripiendum relinquitur. his actis, quod iam messis tempus instaret, iussu Albani Palianum proficiscitur Columna, vt agrum circum vastaret, et messem corrumperet. cumque per exploratores cognouisset, Pontificios Roma copiosum comeatum Palianum inferre decreuisse, ad idque III OIO Heluetios auxiliareis destinatos nuper ex pago Vnderuallensia Terracinae episcopo Pontificis mandatu conductos Velsio duce iuuene strenuo ac locuplete, sed rei bellicae parum gnaro, et


page 517, image: s517

cum ijs CC equites, ipse Albanum de re omni certiorem facit, qui VII Hipanorum signa, et totidem Felsianorum Germanorum cum aliquot cataphractis equitibus statim ad eum mittit. equites per Soram iter habuere, ob idque in tempore non aduenere. pedicatûs Hispanus et mox Germanus Fucini lacûs ripam legentes, vbi Capistrellum venere, ad dextram deflectunt, et per S. Antonij montem asperrimum ac Filetium versus Anagniam in planitiem descendunt, ibique se M. Antonio coniungunt, qui his copijs firmior minime cunctandum ratus progreditur, et hospitio commodo viam, qua auxiliares venturi erant, medius insidet. quo animaduerso Iulius Vrsinus et Montis-belli marchio Pontificiorum duces inter Labicum Palianum, et Segniam consistunt, et quo expeditiores essent, comeatûs partem Romam remittunt; machinas quoque bellicas Segniam reduci imperant, magno errore, vti ex euentu apparuit. nam si pugnandum esse prouidebant, in quem magis necessarium vsum tormenta reseruabant? postridie Columna castra promouet, Felsioque negotium dat, vt cum suis ac machinis locum commodum, quam proxime possit, contra Vrsinianos deligat. is per fossam aqua plenam magna vi operarum traductis machinis tumulum occupat, ab ea parte, qua Pontificij veniebant, vallo naturali munitum. nec longe inde alterum collem fere adhaerentem inscendit Salinas cum CCCC Hispanis scloppetarijs, qui Pontificios ex aduerso per collis oppositi dorsum porrectos cum ad proelium attraxissent, in media valle aliquandiu conflixere: primumque vallis ab Vrsino occupata IO C circiter Italorum ope, primo scloppetorum impetu ac violentia nullo alio profectu exhausta. dein a Felsianis Vrsiniani repulsi sunt. quo successu Felsius in maioris victoriae spem erectus, Columnam, qui cum equitatu vltimum agmen ducebat, sollicitat, vt gradum acceleret; res enim in eo esse, vt si occasio, quae se in manus daret, non praetermittatur, proculdubio eo die debelletur. Columna, etsi rem periculo non carere animaduerteret, quod illic descendere ac rursus in colliculum eniti necesse erat, media valle ac fossa interiecta, cuius transitum vt nuper P. Strozzio ad Marcianum fuerat detrimentosum, sic ne sibi tunc damnosum esset, merito verebatur; virtute tamen suorum confisus, hortante Felsio ad cettamen se comparat, in IIII agmina distributis copijs: quorum II peditum in prima acie collocata, dextrum quidem Hispanorum Italis, laeuum Felsianorum Heluetijs oppositum erat: Valterani in tertio agmine erant, quorum curae tormenta commissa. Pontificij ex aduerso, occupato collis dor so, vti diximus, silua a tergo relicta in II agmina copias distribuunt, quorum in vno Itali, in altero Heluetij erant Hispanis et Germanis oppositi: equitatus pone stabat peditatui ad omneis casus praesto futurus. ita instructis ordinibus magna vi vtrinque concurritur. primo congressu Italorum impetum vix Hispani sustinuere; sed superueniente Columna, et displosis in equitatum Pontificium tormentis cum solui ordines et sensim cedere inciperent, Hispani resumptis animis certamen restituunt, et Italos iam deficiente puluere relanguescenteis loco pellunt, moxque incum bentib. Germanis, atque eodem tempore per latera in equitatum iam dissipatum ac palantem effuso hostili cquitatu, Itali ced unt ac postremo in fugam versi proximam siluam petunt, Heluetij superabant, qui per collem, quem occupabant, extensi, qua parte velites in medio collocati laxiorib. ordinib. latus pandebant, a Felsio impetu facto perculsi cum aliquanto tempore restitissent, tandem victi in vicinam pariter siluam confugiunt. Montis-belli quoque marchio, vbi cum equitatu tam angusto loco se commode pugnare non posse vidit, post graue a tormentorum displosione acceptum damnum Segniam versus, quo tormenta iam praemiserat, iter intendit. verum dum recedit, cum pedite iam fuso et fugiente se implicuit, et rursus ordines confudit. Heluetij loricati omnium postremi hostem distinuere, sed post longum certamen et hi in fugam versi sunt. capti ex ijs CCCC, ac VII signa, pletique occisi. Iulius Vrsinus cum frustra ordines obeundo proelium restituere saepius tentasset, accepto in femore graui vulnere in hostium manus venit: ex quib. nemo fere occisus, Dominicus Maximus equitum ductor grauiter sauciatus, ac pauci alij. eo proelio Gasparis Felsij, qui Columnae certandi auctor fuerat, ac Geor. Madrucij eius legati, Salinaeitem Nosquerae, et Martini Godoij Hispanorum ducum virtus praecipua fuit. cum successum


page 518, image: s518

vrgendum censeret Columna, continuo Felsium cum suis et III tormentis mittit, qui Maximi arcem expugnaret, quam Io. Vrsinus arcis dominus loci in montis dorso vndique inaccesso positi asperitati confisus tenebat: ipse Segniam proficiscitur, quo se reliquiae fusi exercitûs collegerant: Montis-belli etiam marchio cum equitatu ac machinis eodem se receperat. Segnia capca et vastato circum agro in spem haut dubiam Paliani, quod a Flaminio Stabia tenebatur, potiundi venerat. Felsius vero veteranus dux, qui tirocinium sub Meleniani marchione non minus astuto quam strenuo homine fecerat, cum Io. Vrsinum ad deditionem flectere non posset, nec vi id se adsecuturum speraret, quod tormenta ad arcem pulsandam subuehi non possent, astu rem aggreditur; et cincto vndique oppido, ne quid obsessi de suis rebus possent cognoscere, ac relictis in imo tormentis, ipsorum rotas desuper impositis ligneis trabibus tormentorum specie per siluam aduersam deduci iubet, magno boum ac bubalorum agmine per subiectam vallem resonante, passimque flagellorum ac iumentorum quasi aegre onus trahentium ac per ardua enitentium strepitu, ita vt obsessi tormenta ipsa vere in altum subuehi crederent. quod cum ipsis praeter opinionem accidisset, ex summa fiducia in extremam desperationem delapsi, protinus colloquium poscunt, et Ioann. Vrsinus accepta fide cum VII ex primarijs ducibus ad Felsium de conditionibus acturus venit: sed cum homo simplex, sibi, non etiam suis cauisset, reque infecta in oppidum remitti petijsset, facta ipsi soli redeundi potestate caeteri, quibus imprudens ille minime cauerat, apud hostem remanere iussi. ita destitutus a suis cum rursus a Felsio per internuncios petijsset, vt sibi ad Columnam ire liceret, id ea lege ab illo impetrauit, vt secum prius colloqueretur: qui vbi venit, non prius dimissus est, quam fidem scri pto obstrinxit, propositis a Columna condicionibus de oppidi deditione transacturum. ita Vrsinus attributa cohorte, quae ipsum longiore via deduceret, ad Columnam ire permissus est, ceterum alia compendiosiore Felsius ad Columnam scribit, et quid cum Vrsino egerit demonstrat, monetque, quando ille fidem iam imprudenter obligauerit, ne vllis condicionibus eum ad deditionem admittat. ita ter deluso a Felsio Vrsino oppidum hostis arbitrio permittitur, quod mox a Felsianis crudeliter direptum est. inde Columna Segniam versus, vti instituerat, castra promouet. Guisius vero cum in pianitie Nerito et Corropoli subiecta consedissec, Albanus, qui Iuliae erat, iam ob immodicos aestus infecto aere, ad haec ingenti muscarum ac culicum nube enata, adeo infestabatur, vt castra inde mouere necesse habuerit. itaque Turtureto occupato, loco aquis, ligno, pabulo et aeris cemperie com modo, in Viperatae ripa castra contra Guisium ponit. quod vbi vidit Guisius, transmisso Truento ad Brandonis-Montem et Benedicti fanum in agro Asculano et Firmano exercitum promouet. quibus locis Albano congrediendi vltro copiam fecit: verum ille, qui nostros equitatu potentiores esse sciret, et rerum summam vnius proelij aleae committere nollet, certamen semper detrectauit, tutius ratus sine periculo vincere. tandem recedente Guisio, superuenientibus ex Hispagnia III OIO peditum duce Ferdinando Toletano, et OIO ex Sicilia duce Sanctio Londono, dilectus regni dimittit, atque eos inprimis, qui nuper ex Hydruntina prouincia aduenerant, ductore Turris-maioris marchione. tum laudatis Ciuitellensibus atque ob fidem et egregiam in oppidi defensione nauatam operam priuilegijs et immunitatibus remuneratis, cum Triuici marchione Ancaranum copias ducit. cumque ab op pidanis deditionem facere iussis superbum et contumeliosum tulisset responsum, statim tormenta admoueri iubet. mox poenitentib. illis et vim frusta deprecantibus captum direptum et incensum oppidum est, occisis fere, qui intus erant, ex quib. XIII laqueo vitam finiere, et in ijs Thomas Iacupus, quod Ascanio Corneo perfidiam ob desertum Pontific. olim exprobrasset, qui Corneus iam ab eo tempore furcam Iacupo pollicitus capto Ancarano fidem illi seruauit. inde Triuicus Maltinianum proficiscitur, recepta in itinere Morriarce, III ab Asculo milliarib., quae cuneis actis eius iussu diruta est. ibi assumptis X Italorum signis, et CC equitibus ac machinis Felinianum obsidet in Asculano agro arduo loco, sed inter duos montes admodum angusto spatio situm, quod a L praesidiarijs tenebatur: nam municipes nulli in


page 519, image: s519

eo remanserant. ruina facta irrumpentem hostem Pontificij, quamuis initio animose admodum pugnassent, non sustinuere, et fere omnes ad intetnecionem deleti sunt, Triuico seuere adeo in eos vindicante, quod locum debilem tenere et resistere ausi essent. interea Guisius ob infelicem successum Carafis succensens, quod promissa auxilia non praestarentur, et cardinalis fratris leuitatem palam incusans, qui Carafis temere fidem habuisset, de reditu in Galliam serio cogitabat ac saepius loquebatur; quod veriti illi hil non faciebant, vt eum a proposito rebus suis adeo damnoso abducerent, nouis auxisijs, comeatu, instrumentis bellicis, pecunia denique promissa; incuius rei fidem etiam se filios obsides dare paratos ostendebant. et Cauij quidem marchio Paliani ducibus F. Strozzio in custodiam datus est, qui eo secum abducto ad regem perrexit. is haud dubie Carafarum ambitioni seruiebat, recenti beneficio obstrictus, quippe cum eius frater Laurentius ipsorum commendatione nuper in collegium cardinalium cooptatus esset. dum in eo sunt, litterae a rege venere, quibus Guisius iubebatur manere et Pontifici ad omnia, quae imperaret, morem gerere. itaque Maceratam cum exercitu contendit. reconciliatis vtcunque animis, cum Guisius spem de aliquo operae pretio faciendo concepisset, idque ad regis gloriam famamque et suam quoque existimationem pertinere iudicaret, Heluetios et Vascones ad Ferrariensem vitricum, vti diximus, summissos reuocat. qua ope destitutus ille mox se in suo continuit, distributis Mutinae, Regij Lepidi, et in Carpensi agro copijs, quae aestu illa aestate nimio vltra modum fatigatae fuerunt. inde occasione sumpta Piscarius, qui Fossani quasi a noitris obsessus longam moram fecerat, nec se Nic. Madrucio cum auxiliaribus Germanis Mediolano venienti coniungere potuerat, longiore et aspera via per Nicaeam et Prouinciae montes cum peditatu profectus, relicto Fossani equitatu, cui Gaesar Magius praeesset, iuxta Guastallam Padum transijt, assumptis secum IO CCC equitibus Germanis, quos Tridentinus nuper conduxerat, et Brixellensem agrum ac Carpensem ingressus ferro et igne obuia quaeque vastat, iniuriasque a Corregiensibus acceptas vlciscitur: eadem licentia per Regiensem et Mutinensem agrum grassatus, praedis passim abactis, latrocinio propius quam bello rem gerebat. iussus et Sandaeus cum copijs, quas in Etruria habebat, cumeo se coniungere. diuersa parte, vt iustae Philippi irae satisfaceret, Cosmus Pisciae coacto milite, Pisis etiam summissis machinis Barga castra mouerat, quasi in Carfinianam vallem descensurus, quae ad limitem Ferrariensis pertingit, et Castrum-nouum Ferrariensis ditionis obsesseurus. sed mox ab Albano reuocatus est, et misso ad eum Sanctio Leua in Latium descendere iussus, lente admodum se mouebat, cum hoc ageret, vt Philippi ministrorum dictis audiens esse videretur, et neminem tamen eorum, quos Philippus bello persequeretur, facto offenderet. atque interea priuatis commodis serniret. Macerata Guisius Sipetram cum IIII expeditorum equitum alis, VII Vaseonum vexillis et tormentis in Ciuitellensi obsidione corruptis Asculum mittit, quo Albanum Maltiniano occupato iturum coniectabat. Asculum tenebat Ioann. Antonius Tiraldus XII Italorum signis, quae ille inibi conscripserat, et cum quibus Camplium ceperat. ibi leuibus aliquot proelijs initio certatum; dein cum praesidiarij insidijs per vineas circa oppidum idoneis locis collocatis et quasi vallo defensis egressi essent, Albanus, qui lustrare locum decreuisset, cum III OIO Hispanorum et parte equitatûs aduersum collem occupat, et inde scloppetarios aliquot ac leuis armaturae equites emittit, qui cum nostris congressi vario ac diuturno certamine in Viridis amnis ripa, quem Marinum vulgo vocant, acriter depugnarunt. tandem Pontificij se ad Gastellanae impositum pontem in via Ciuitellensi recepere, qui amnis ab ea parte vrbem cingit, et in Truentum, quod aliam partem praeterfluit, mergitur, sic vt oppidum a duobus illis fluuijs fere circundatum peninsulae for mam praebeat. dum insequitur hostis, tormentis ex arce, quae ponti imminet, displo sis multum damni accepit. magnum ac memorabile cumprimis fuit hoc certamen vel Albani testimonio, vt Hispani scribunt, ac iustae pugnae instar, in quo CC vtrinque et ampllus cecidere. sed maior pars, vti illi aiunt, ex nostris. captus Rochus Castanaeus Rupipozaeus incertum nobilitate an virtute clarior, qui nullum non


page 520, image: s520

strenui ducis eo die specimen dedit territi casu hoc Asculani, cum ab obsidione sibi metuerent, quamuis dissuadentibus nostris, mature feminas, pueros, et suppellectilem omnem pretiosam per portam Romanam emisere. verum Albanus, qui videret maioris molis opus esse, quam quod paucis diebus confici posset, et Guisium hautita longe abesse, quin intra breue tempus obsessis suppetias ferret, Maltinianum ad hospitium suum reuertitur, satis magnum operaepretium se fecisse existimans, si Gallos regno excedere, et translato in Latium bello citra sanguinem ac periculum Pontificem in pacem consentite coegisset. consimiliter Guisius quanquam admodum aegre ferret, quod minime repraesentatis, quae promissa erant, auxilijs ipse nihil bello memorabile geffisset, tamen non inutilem omnino moram suam in regni confinibus ducebat, quod interim Albanus cum viribus suis in regij limitis defensione distineretur. at Pontisex, vbi de Heluetiorum clade cognouit, cum videret Segniam arctius in dies cingi, et iam Palianum comeatûs penuria laborare insessis vndique itineribus, Guisium Romam euocat, qui per Vmbriam incedens Tibur venit, et per loca vicina exercitum distribuit, Albanus vero veritus ne Guisij superuentu Columnae conatus impediretur, relicto in Samnitibus Triuico, et attributis ei idoneis copijs Popolium tendit, vbi a loci domino honorifice exceptus sub VItilis initium, diuiso in plureis parteis exercitu, vt commodius incederet, secundum Fucinum lacum facto itinere in Vrbeuentanam vallem descendit, et Sorae collectis viribus XIX Kalend. VIIbr. Baucum venit, praemissis Sanfloriano et Corneo, qui Columnae Segniam obsidenti praesto essent. verum Columna cupidus gloriae, quae cum pluribus communicata minor fit, eo santeuertit, atque vbi de Albani apparatibus cognouit, eo sibi diligentius agendum duxit, et cum triduo ante verberationem incepisset, et penuria pulueris biduum postea cessasset, comportato ex Anagnia puluere verberationem restituit. obsessos post ruinam altissimam fossam duxisse, in eaque materiam et artificiosos igneis praeparasse, erectis ad latera munitionibus cum VI machinis vtrinque dispositis, adhaec loricatos C coliocatos, qui post fulmineam tempestatem in aggressores sauciatos ac semiambustos vim sacerent, resciuerat Columna, ob idque in summa anxietate versabatur, et Germanis quidem, vt primum impetum facerent, concesserat; verum hanc sibi gloriam praeripi cum aegre ferrent Hispani, morae impatientes, non expectato ducis iussu inclinante iam die in ruinam enituntur, qua superata, errore quamuis sero animaduerso, ex periculo consilium cepere. igitur ingentem, vt fit, clamorem tollunt quasi mox in fossam subiectam descensuri, quo audito obsessi statim tormenta displodunt et artificiosos paratus incendunt, qui concepto igne, antequam hostis insiliret; nullo profectu euanuere, nec mora Hispani desiliunt, et impetum faciunt insequentibus Germanis, et ita vrbs opulenta minimo momento capta, direpta ac crudeliter incensa est; nulli fere siue oppidano siue milite parcitum. sed moior rabies libidinis fuit in feminas promiscue grassantis, quae ex vicinis municipijs et oppidis, Anagnia puta, Verulo, Ferentino, Aletrio, quasi in locum securum magno numero confluxerant, et capta vrbe in virginum sacrarurn coenobium confugerant, quae pariter iniuriose stupratae sunt. vix ex incendio exigua admodum annona, et XIIII tormenta seruata, quas mox Anagniam missa sunt. tam horrendo ac miserabili spectaculo ipsum Columnam, qui militis furorem coercere frustra tentauerat, commotum ferunt, sed multo magis Pontificem, quem Alexander Andreas, vbi de Segnize excidio cognouit, in concessu cardinalium casum deplorasse scribit, et cum Palianum mox petituros Hispanos putaret, et Vaticanum ipsum, atque eadem crudelitate erga se vsuros, haec verba vsurpasse; cuperese esse cum Christo, eoque animo martyrij coronam intrepide expectare; quasi heic Dei caussa ageretur, et non ob bellum non minus temere quam ambitiose a suis susceptum hoc illi periculum crearetur. capta Segnia Columna ad Palianum castra ponit, et ad Sacci-pontem inter Segniam et Labicum copijs hospitia distribuit: eiusque rei certiorem Albanum facit, qui mox suis mandat, vt se cum eo coniungerent. sub id tempus Alexander Placidus a Sanfloriano cardinali missus in castra venit, vt de pace ageret. ei clam negotium datum, vt des Sanquintina


page 521, image: s521

clade nuper a rege in Veromanduis accepta, de qua postea dicemus, nuncium ad Albanum deferret, vt eo melioribus condicionibus cum Pontifice transigeret. de ijs dum disceptatur, Albanus secreto Mosqueram et Palatium ordinum ductores ad vrbem vsque praemiserat, qui qua parte magis commodus in eam ingressus esset, diligenter inspicerent. ij renuntiant, promotis ad portam maiorem tormentis, et clauis ac seris reuulsis tutum ad vrbem aditum patere. itaque Albanus, qui ad aequas condiciones Pontificem adigere vellet, de pacificatione in ipsa vrbe facienda consilium capit, et eodem quo Placidus re infecta a se discessit momento, ipse cum toto exercitu viam summo mane ingreditur, ac circiter meridiem Columnam municipium venit, ibique minime distributo hospitio militem corpora curare iubet. ita quod supererat diei exacto ordinum duces vocat, et se ad vrbem amicam ab amicis vocatum ire ostendit, ac proinde petit, vt ipsi fidem obstringant, milites suos, cum ad locum venerint, ab iniuria et maleficio temperaturos, et expectaturos dum distributis hospitijs ductorum iussu in eam ingrediantur. fide accepta, relictis impedimentis et iusso vnoquoque interulam albam armis superinduere, Albanus secunda vigilia castra mouet, eo ordine, vt ipse primam aciem duceret cum leui armatura, peditatus Germanus et Hispanus subsequeretur, cataphracti equites vltimum agmen clauderent. nocte paullulum pluuiosa atque ob id obscura effectum, vt nullo Pontificiorum sensu incedentes sub diei crepusculum muris vrbis propinquarent, et quia dubitabat Albanus; ne Guisius, aut ipse Romam petiturus Monte-rotundo profectus esset, aut partem copiarum, quae Tibure erant, Romam misisset, eadem nocte turmam delectorum equitum ac OIO scloppetarios emiserat, qui locis, per quae auxiliares iter facturi essent, insessis, eos transitu prohiberent. Placidus vero, qui iam Romam redierat, cum Carafae cardinali renuntiasset; cum se in viam daret, hostilem exercitu incedentem vidisse, sed quo tenderet incertum esse, Carafa veritus, ne Albanus Tibur peteret, vt Gallicum equitatum, in quo praecipuum robur erat, securum ibi opprimeret, statim mittit, qui nostros periculi admonerent, et vt se cum toto exercitu huc illuc disperso colligerent. ipse qui populi R. animis diffideret, et plerosque praecipue ex nobilitate Columniorum partibus occulto fauere sciret, minime adduci poterat, vt populum arma sumere pateretur, veritus, ne vt sunt leues vulgi animi, ea Pontificis ac suorum auspiciis sumpta in ipsum ac Carafas verteret, itaque recte coniectans qua parte plus periculi esset, cum suis taedas praeferentibus vrbis pomerium circuibat, et commodum accidit, vt tribus ante auroram horis Ascanius Corneus ab Albano praemissus in IIII equites ad praedam egressos et nihil de hostium consilio cogitanteis incurreret, vnde cum suspicatus eos exploratum missos, et iam Romam de Albani aduentu nuntium perlatum esse, tantisper, dum Albanus aduentaret, et scalae comportarentur, se continuit. cognitum et ea nocte Strozzium qui Tibure erat, sub vesperam, se loco mouisse, abductis secum CCCC equitibus, et X Vasconum signis. de illis autem, quos Albanum ad intercipiendos nostros misisse diximus, nihil afferebatur, quod falsis viarum ducib. ab itinere tota nocte deerrassent. his anxietatibus conflictanti Albano et Felsium secum tormenta trahentem expectanti dies superuenit, cumque summum in vrbe silentium videret, neminemque pro muris stare, ratus omneis intus ad defensionem paratos et in aciem instructos esse et sua consilia detecta, vir prudens rem dubij certaminis aleae committere noluit: quod vereretur, ne si euentus non responderet, de existimatione periclitaretur, et res suas iam securas in discrimen adduceret. igitur iussis suis paullum secedere et patenti campo aliquantum quiescere, retro pedem ad Columnam, vnde venerat, retulit. hunc exitum habuit Albani de occupanda Roma conatus, qui incidit in VII Kalend. VIIbrib. id plerique tamen secus interpretati sunt cum alij dicerent Albanum impetum sustinuisse, quod satis haberet terrorem Pontifici iniecisse, quo eum ad aequiores condiciones flecteret, nec voluisse vim facere, quod Germanos alterius vrbis direptionis memores ad praedam accensos videret, nec in ducum potestate esse, reseratis vrbis portis, quin direptionib., praedis ac vio lentiae vna etiam porta aperiretur. alij ex compacto Albanum venisse putabant haut inscio


page 522, image: s522

Pontifice, qui occasionem honestam ab amicitia Gallorum discedendi quaereret, quorum pariter ac belli pertaesus iam ante alieno se a nobis animo esse demonstrauerat. nam ab initio vbi de recenti foedere a Carafa cardinali cum rege inito cognouit, dixisse fertur. duras amicorum leges sibi videri, et aequioribus multo cum inimico rege condicionibus pacisci potuisse. sed verius est Albano id consilij fuisse, vt vrbe potiretur, in qua paucos armatos esse intellexerat, et populum Carafis infestum, qui adueniente exercitu, sic enim sibi persuaserat Columna et Albano receperat, statim seditionem excitaret, et hosteis intra moenia odio Pontificis ac suorum admitteret. sub id tempus Guisius a rege reuocatus est, et Pontifici libertas concessa, remissis etiam obsidibus, vt consilium reb. suis vtile caperet. igitur Guisio in Galliam redeundi copiam petenti cum negaret Pontifex, et is principis sui res vrgere diceret, post multas et acerbas altercationes tandem Pontificem beneficij a rege et Guisio ipso accepti immemorem respondisse ferunt, Guisium regis quidem rebus parum, parum item vtilitati ecclesiae, minimum vero existimationi suae atque honori ea expeditione consuluisse. reuerso ad Columnam municipium Albano, exercitus per vicina loca Aletrij, Veruli, Bauci distribuitur. ipse Genasanum concessit, et Palianum, quod bello caussam dederat, tanquam belli caput expugnare statuit. dum necessaria ad obsidionem parantur, ipse et cardinalis Carafa Palaestrinae et Cauij, quod est inter Palaestrinam et Genasanum medium castellum, saepius conuenere, tandemque omnem operam adhibente Cosmo, per Auerardum Medicem, Sanfloriani item et Vitellotij cardinalium interuentu, his condicionibus transactum est: vt Albanus regis Catholici nomine obsequium praestet, Pontifex vicissim regem in gratiam recipiat, et Gallorum amicitiae renunciet; rex C ei arces et oppida hoc bello capta restituat, solo aequatis munitionibus; bona item vsurpata et fisco addicta reddantur. vtrinque offensionum, iniuriarum, et damnorum hoc bello datorum gratia omnibus fiat, nec fraudi cuiquam sit, alterutri militasse: Palianum, ita vti nunc est, in manus Bernardini Carbonis Carafarum cognati tanquam sequestris deponatur, qui obstricta vtrique fide pacta inter parteis conuenta seruaturum se confirmet, et cum IO CCC militum praesidio illud teneat, donec ex partium consensu aliter statuatur. haec ita palam acta Cauij XV III Kalend. VIIIbr. clam vero eodem die ac loco conuentum, vt Ioann. Carafa Paliani loco compensationem idoneam, Senatûs Veneti arbitrio, qui se medium in eo negotio interposuerat, accipiat: ea fuit Rossani opulenta in Calabria ciuitas, quae ei cum principatûs titulo concessa est: qua compensatione accepta sequestre amoto Palianum diruatur, et Carafa ius omne in eo regi cedat, quod ille in quem velit transferre possit, modo non sit iuratus Pontificis hostis, aut diris deuotus; quod additum, vt M. Antonius Columna excluderetur, cuius vt et Balnei comitis omissa prorsus mentio est. quod moroso et inexorabili seni eo facilius ab Albano indultum est, quod breui moriturum illum apparebat, et eo mortuo Philippus de Paliano statuere arbitrio suo posset. eadem nocte, qua transactum est, Tiberis prodigiosa inundatione excreuit, ita vt plerisque pontibus deiectis, domibus, templis, et Mausolei Hadriani propugnaculis aquarum violentia quassatis vrbs ipsa natare videretur, equorum, boum, asellorum, et huiusmodi iumentorum ingenti numero submerso, vixque plebe, quae in humilioribus locis habitat, a periculo tumultuarijs lembis seruata. magna praeterea mercium ac pretiosae supellectilis, frumenti item, vini, olei copia corrupta, vt damnum decies centena millia aureorum excessisse credatur. nec minor Florentiae Arno ob continuam duorum dierum pluuiam ripis exeunte vastitas fuit: cui a diluuio, quod ante annos CCXXIV vrbem paene mersit, parem homines non meminerant. quod idem Mugelli et Casentini euenit, vnde molatrinis passim aquarum violentia raptatis ac confractis, vtrobique summa penuria et caritas annonae aliquot diebus fuit, vt quae Romam Tibure, nam pace iam facta libera erat ciuitas, et Pisis Florentiam comportaretur. apud nos quoque in Septimania V Eid. VIIb. Nemausi ingentia tonitrua et coruscationes exarsere, quas subsecuti imbres insoliti, antiqui operis monumenta, statuas ac moleis, quae inibi ad stuporem visuntur, paene merserunt, et vrbem foedis ruinis


page 523, image: s523

deformarunt. eadem rerum facies plerisque locis per Europam eodem anno, et quasi occulta quadam caelestis ordinis consentione etiam in remotissimis orientis partib. fuit. nam apud Sinas in Sanciana regione ob continuos ac rapidos imbreis tanta tamque violenta aquarum diluuies ex proximis montibus in subiectam planitiem defluxit, vt lacum ingentem a forma rotundum dictum effecerit, quo VIIvrbes absorptae sunt, et pleraque oppida ac pagi: iumentorum praeterea ac pecudum et mortalium ingens numerus perijt, puero vnico tantum in trunco arboris raro fortunae beneficio ex clade seruato. postquam transactum est, Albanus condiciones ad Philippum in Angliam perferendas Aquilae episcopo dat; ipse Romam praemisso ante Friderico filio, ad obsequium, vti conuenerat, praestandum proficiscitur, sub vesperamque vrbem ingressus mane honorifica summissione defungitur, et triduum inter festa ac plausus propter pacem tota vrbe perstrepenteis commoratus, Neapolim redit, vbi rebus ordinatis, et relictis III Germanorum signis sub Ferdinando Lodronio Alberici fratre, quem Io. Valtero nuper ex morbo defuncto suffecerat, reliquos ad bellum cum Ferrariensi, qui Corregienseis oppugnabat, gerendum destinatos Caietae nauibus imponit: quos et ipse, sed serius ob coortam tempestatem, Genuae assequitur; vnde Mediolanum iam hieme appetente contendit. Guisius vero Centumcellis imposito in naueis milite per dispositos equos in Galliam perrexit. clade in Veromanduis nuper accepta, non solum infracta Galliae fortuna, sed Philippi paene collapsae res in Italia instauratae sunt. nam eae antea in Insubribus malo admodum loco erant, Piscariusque Valfenera et Clarasco amissis diu se Fossani continuerat non egredi ausus, consumptoque comeatu et imploratis frustra Cosmi auxilijs; ad haec inimica passim regione, inde discesserat, fugienti potius quam abeunti similis, vti diximus, equitatu in eo relicto, quem Brissacus quasi obsessum tenebat. his accesserat aliud incommodum, quod qui summae rerum praeerant, fere inter se studiis ac voluntatibus dissidirent, et vt nuper Io. Luna et Franciscus Taberna Ferd. Gonzagam apud Caesarem, ita nunc Castaldus et Hier. Corregiensis Tridentinum cardinalem apud Philippum delatis querellis traduxerant, quasi auare prouinciam administraret: cum tamen securitatis fortasse nimiae et immodici luxûs ac profusioris sumptûs insimulari magis posset, quam auaritiae, liberaliori vitae homo assuetus, et omnium maxime a diuitiarum cupiditate, nisi quantum ad largiorem vsum requirebatur, alienus. id vero a Castaldo ea spe factum putant, quod speraret, amoto a gubernaculis Tridentino, Piscarium, cui ob memoriam Piscarij illius tot palmarum ducis, sub quo primum meruerat, in occulto fauebat, in eius locum substitutum iri. igitur primum interdicta Tridentino rei numariae cura; et ita imminuta eius auctoritate, cum rerum neruus penes alios esset, ipse impetrata a Philippo licentia Mediolano discessit, contra spem Castaldi Io. Figueroa arcis praefecto Insubriae cum summo imperio praeposito, rebus inter Albanum et Pontificem compositis, Carafa cardinalis ad Philippum, Augustinus Triuultius in Galliam missus est, iam permutatis vicibus, in speciem, vt ratio, qua maximi reges Pontificis interuentu pacificari possent, iniretur. id vero agebat Carafa, vt inscio Pontifice deserta Gallorum amicitia, quam fortuna deserere videbatur, ipse priuatis rebus consuleret. itaque nihil de pace vtrinque actum est. tum omni alia cura liber in Italia Philippus bellum contra Ferrariensem vrgebat, cui destinatus dux Octauius Farnesius: ad quod et Aluarus Sandaeus cum OIO circiter partim Germanis partim Hispanis et CC grauis ac leuis armaturae Neapolitanis equitib. ex Etruria profectus, vt se cum Octauio coniungeret, vbi ex III OIO peditum, et CCC equitibus, quos ad eam expeditionem sumministrare ex foedere tenebatur Cosmus, OIO IO C tantum pedites sub VIII signis, quib. praeerant Sigismundus Rossius Sansecundi comes et Franciscus Montacutus, comparere vidit, graui tercum Figueroa et Octauio de Cosmo conqueritur, et ad Philippum se perscripturum minatur. nec frustra querebatur Sandaeus, prodeunte se in dies Cosmi erga Ferrariensem fauore. is siquidem a nostris desertus, misso Hercule Tassonij comite et mox Hippolyto Pagano cum Cosmo diligenter egerat, vt ratio iniretur, qua Philippo reconciliati posset, spe in eum casum adfinitatis facta; eo fiebat,


page 524, image: s524

vt Cosmus, qui recenti beneficio obligatus, iusta ira iritatis Hispanis morem gerere cogebatur, nec aperte contradicere audebat, tamen quantum poterat in eo negotio lente ageret, et ita viribus eorum debilitatis conatus quoque irritos redderet. tandem ne deesse officio omnino videretur, VII leuis armaturae alas in castra mittit, Aurelio Fulgosio duce, qui nuper Gallorum partibus relictis fidem et operam suam Cosmo addixerat. nec occulta erant dissidia Figueroae Mediolani Proregis et Sandaei, cuius gloriae ille inuidebat, propteraque aegre auxilia in illud bellum sumministrabat. has simultates caute ac summa prudentia Cosmus, qui se arbitrum semper praebebat, inter eos alebat, et ita belli parum sibi grati progressus retardabat. Ferrariensis vero, vt imminentem tempestatem declinaret, contractis copijs et per praesidia distributis circumspiciebat rerum euentum, dum Cosmi cunctatione Hispanorum ira deferuesceret. interea Octauius cum vniuerso exercitu Kalend. VIIIbrib. primis castris ad Niciae pontem venit, et cum IIII machinis Montecium Regiensis agri castellum, quod a ducentis tenebatur, oppugnat, qui mox deditionem fecere, et armis relictis dimissi sunt. munitus locus, vt pediti et annonae, quae eo Parma non citra periculum ante comportabatur, receptaculum esset. Pauli fanum mox deditum, et IIII vicina exigui nominis castella. inde missus Paullus Vitellius, qui peditatui praeerat, cum V Etruscorum vexillis ac machinis, qui Canossam loco arduo impositum castellum in potestatem redigeret. admotis tormentis et aperto muro fit impetus, quem praesidiarij sustinuere, sed mox deditionem fecere. captum deinde in Lunigiana valle Varanum castellum haut procul a Fiuissano. dum Montecio muniendo intentis ducibus exercitus moratur, sollicitante Hier. Corregiensi promissa auxilia Mediolano venere ductore Caesare Magio, et transmisso Pado ac firmato in itinere comeatu Corregio se Octauio coniunxere. ea erant II OIO partim Germani, partim Hispani pedites, nam Germani equites mox dimissi sunt, IIII equitum cataphractorum vexilla, et totidem leuis armaturae alae. his copijs subnixus Octauius ex Sandaei consilio Scandianum adoritur XIIII a Montecio milliaribus, a Regio VII dissitum, idque mox III tormentis admotis capit, et ita montana Regiensis territorij regione omni potitus, Scandianum munire instituit, et importato Parma comeatu firmare. Ferrariensis III munimenta circum aedificauerat, Stellatae, Saxoli, et Vinantij. Octauius Montecio Scandianum cum IIII OIO peditum et IO C equitibus cottidie comeabat, Mozadella in itinere et Clariculo firmatis. inde occasione arrepta Alfonsus Regio cum Corn. Bentiuolio egreditur, vt si posset, imparatos hosteis, qui annonam conuehebant, interciperet, et si cum vniuersis non posset, cum parte confligeret. igitur ad Ripam-altam castra ponit Crustulo amni impo sitam, vbi postquam primam aciem, quam Aurelius Fulgosius ducebat, et Sandaeus cum Hispanis subsequebatur, transijsse videt, in vltimum agmen incurrens cum minoribus machinis impetum facit, sed superueniente secunda acie, in qua erant V Germanorum vexilla, et cataphracti equites, et mox tertia, in qua erat Italus peditatus ductore Paullo Vitellio, tum vero certamen acre committitur, quod inclinante iam die non nisi post alteram noctis horam dirimi potuit, peiore Ferrariensium condicione: vulneratis tamen grauiter ex hostibus, Sigismundo Rossio, Francisco Montacuto, Petro Martellio, et duobus Hispanis ordinum ductoribus, inde se ad Ripam-altam Alfonsus recipit, quasi eo loco hospitium habiturus. quod admodum hostibus durum erat, qui profunda iam nocte, quo se reciperent, dissipatis ordinibus non habebant. sed mox veritus Alfonsus, ne superueniente die ab vniuerso exercitu circunfunderetur, multa nocte hospitium relinquit, et Regium cum suis contendit. itaque mox Ripam-altam hostes occupant. actum fuerat et de oppugnando Brixello, idque Ferrariensis per amicos, quos in castris hostium habebat, resciuerat; sed sub id tempus commodum accidit, vt B. Monlucius, cui Guisius ab ipso rogatus licentiam relicta Etruria in Galliam redeundi a rege impetrauerat, tunc Ferrariae esset, qui locum defendendum suscepit, et diligentia ac praesentia sua effecit, sicut ipse scribit, vt hostis consilium mutaret. sed obiter notandum heic memoriae eius peccatum, qui Ferdinandum Gonzagam


page 525, image: s525

tunc exercitui praefuisse scribit, et de eo consilio Ferrariensem per Herculem cardinalem Mantuanum ipsius fratrem cognouisse, cum constet, quadriennio ante Gonzagam ab omni publica in Italia administratione remotum, tunc vero, cum haec agerentur, et multo ante a Philippo euocatum, in Belgium profectum, et praecipuum de Augusta Veromanduorum obsidenda ei auctorem fuisse. post certamen ad Ripam-altam commissum, cum iam hiems appeteret, et militum numerus praecipue Italorum in dies minueretur, ad haec confusa omnia in castris essent, et inde Figueroa odio Sandaei, inde in Ferrariensis gratiam Cosmus, qui tamen sub id tempus Ferdinandum Sastrium cum vna Hispanorum, et Caesarem Cauaniliam cum altera Italorum cohorte miserat, aegre auxilia sumministrarent, Octauius per vicina praesidia militem distribuit, Sandaeo apud Philippum culpam rei segniter gestae in Cosmum reijciente, qui haut dubie Ferrariensi faueret, et priuato commodo seruiens res citra sanguinem ad concordiam spreta regis maiestate adducere tentaret. ea de re Cosmus cum Albano egerat, cum Neapoli Liburnum ad ipsum venisset, et non aliam firmandarum Philippi in Italia rerum rationem esse ostenderat, quam si deposito quantumuis iusto in Ferrariensem concepto odio, motus ob id excitati amice componerentur. nam cunctos in Italia bello attritos hunc victoriarum Philippi fructum sibi proposuisse, vt tamdiu optato otio in posterum fruantur; quod si ex bello bellum seratur, periculum esse, ne amissa beneuolentia spes affectus et consilia ex desperatione sumant. his rationibus persuaserat Albano Cosmus, apud Philippum peruinceret, vt pax Italiae concederetur, ad quam maximum momentum afferret Ferrariensis pacificatio: eo enim conciliato nullum superesse in Italia principem, nullam remp. quae regis Gallorum rebus faueret. eodem tempore Senenses nihil non pro libertate ausi et passi cum sustinendis belli sumptibus ex publico aerario impares essent, iam reip. pertaesi auctore Ambrosio Nutio vltro in B. Monlucium et Bonifacium Molam omnem potestatem et auctoritatem transtulerunt, et Ilcini-montem, Grossetum, et Clusium cum omni eorum territorio iuris Gallici fecerunt, eaque de re confectas tabulas per Iulium Vierum ad regem perferendas curauerunt, rati regem non iam de alieno sed de suo certantem maiore cura ac studio res administraturum.



page 526, image: s526

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER DECIMVSNONVS.

Hoc anno ineunte in Germania Albertus Brandeburgicus Casimiri F. ille publicus patriae terror, cum nuper principum quorumdam interuentu ab Imperij ordinibus impetrauisset, vt ad caussam dicendam in patriam venire posset, apud Carolum marchionem Badensem affinem suum in Herciniae porta ex taedio fortunarum suarum et intemperanter acta vita contracto morbo VI Eid. Ianuat. decessit: egregio rerum humanarum inconstantiae. et vltionis diuinae exemplo, cum is, qui tot hominum armatorum millibus circumfusus nominis sui formidine omnia olim compleuerat, et Germaniam omnem fere praedae exposuerat, mox alternante vices fortuna a cunctis desertus in extrema miseria hostibus ipsis despicabilis vitam finierit. dein III Eid. Mart., qui dies in aequinoctium vernum incurrit, comitia anno superiori Ratisponae inchoata finem habuerunt, in quibus decretum de colloquio ad relligionis controuersias amice dirimendas ad XIX Kal. VIIbr. Vormatiae Vangionum instituendo, item de auxilijs VIII mensium duplicatis aduersus Turcam Ferdinando suppeditandis, de pace in relligione ac causis profanis seuere tuenda, de Camera denique instauranda promulgatum est. haut multo post Ioannes Palatinus Simerensis camerae praeses Friderici illius parens, qui Othoni Henrico biennio post in VII viratu successit, princeps non mediocribus litteris tinctus, cum summa iustitiae ac prudentiae laude hoc munere defunctus esset, mense Aprili fatis concessit. dein Francofurti ad Moenum per delegatos principes ac iudices, Othonem Henricum et Augustum VIIviros, Vilelmum Cliuensem, et alios controuersia de Catorum Melibocorum ditione, quae iam amplius L annis agitata fuerat, inter Nassouios et Hessiae principes amice composita est: Philippo Hesso comitatum Catorum retinente, et Vilelmo Arausiensi principi IO C aureorum OIO exsoluente, et comitatum Diesensem pro CL OIO reddente. cum tempus colloquij instaret, superioris Germaniae theologi, qui Augustanam confessionem sequebantur, inter se collatione habita de priuatis controuersijs conueniunt, dieque Saxonicis dicta ad Kal. VItil. vt ante congressum cum Pontificijs cum ipsis colloquerentur, seruius venere ineunte VIIbri. heic Iulius Flugius episcopus Neoburgensis, qui colloquio praeerat, ante omnia petit, vt Augustanae confessionis socij se a Zuinglianis, Osiandristis, Synergistis, Adiaphoristis dissentire, et eorum sectam detestari aperte declararent: nam Angustanae tantum confessionis socijs pacem ab Imperio concessam, et cum iis solis colloquium institutum esse; et scire Caesarem plerosque ex ijs id in mandatis habere. itaque vt fructus aliquis ex hoc colloquio elici possit, semel eorum errorem communi consensu damnandum esse, quo facto longe minorem


page 527, image: s527

difficultatem in ceteris fore. assentiebantur iuniorum Saxoniae principum legati ac ministri, et in ijs Erasmus Sarcerius, Erardus Snefius, Victorinus Strigellius, Io. Stoesselius, et Ioach. Molinus, prolatisque mandatis ab illorum erroribus confessionem suam seiungere professi sunt. sed Philippus Melanchthon praecedere debere cognitionem ac explicationem, et Zuinglianos, Synergistas et Adiaphoristas ante caussam cognitam, vt et Io. Brentius Osiandrum, minime damnari oportere contendebant. cum Pontificij vlterius progredi nollent, antequamres ad Caesarem referretur, Ferdinandus procedere collocutores iubet, et satis esse pronunciat, si ordine singulis controuersiarum capitibus explicatis annotentur quae communi omnium consensu improbanda videantur. verum cum Neoburgensis progredi recusaret, nisi prius certo de eorum fide, cum quibus acturus esset, constaret, re infecta discessum est, cum tantum de iudicij regula in ecclesia constituenda, et originis peccato scripta quaedam theologi initio inter se contulissent. colloquij soluti culpa a nostris in Protestantium scissuram reiecta, quae magnam illis inuidiam conflauit. dum haec inter theologos aguntur, Germania passim pacata, bellum fere in Saxonia exarsit ex hac occasione. Christophorus ex illustri Brunsuicorum ducum familia archiepiscopus Bremensis, (qui iam ab anno huius seculi XI hac dignitate auctus fuerat. a Io. Rodio adiutoris titulo ascitus: cum is a Magno Saxoniae duce et comite Oldenburgensi bello peteretur, et propter generis humilitatem a suis fastiditus contra tam potenteis principes viribus proprijs se tueri non posset,) vita solute acta, et superiorum annorum bellis contra Albertum marchionem gestis, grande aes alienum contraxerat: cumque a creditoribus vrgeretur, nec viam ex ijs difficultatibus explicandi se videret, ditionis suae ordinibus persuasit, vt sedecima bonorum a colonis penderetur. id durum et odiosum summe visum est, cum plerique nollent, quantum quisque in bonis haberet, rationem iniri. cum igitur a delegatis ad id ministris census ageretur, et ab Vrsatici agri praecipue colonis in orientali Frisia, quibuscum Bremensis, quod minus dicto audientes essent, antiquas simultates exercebat, seuere ratio exigeretur, illi pristinae libertatis memores collationem recusant. inde occasione sumpta Bremensis per Henricum Saltzium sollicitato Christophoro Vrisbergio homine audaci, et tradita ei pecunia, conscribendi militis negotium dat. rem initio nomine suo geri nolebat archiepiscopus; et interpellati milites ac centuriones de caussa armorum respondebant, archiepiscopum ob nauatam ei proxime operam in aere suo esse, cui proinde, nisi satisfaciat, bellum illaturi sint. ij primo per Luneburgensem agrum vagati, inde in Bremensem descendunt, atque inde rursus post multa insolenter acta postremo in Frisiam veniunt, et Vrsaticum pagum adoriuntur, ex eo populo, qui arma ferre possent, L primo conflictu occubuere, CCC in Vrisbergij manus venere, reliqui in fugam versi ad Bremensis prouinciae ordines, qui iam, vt fineis suos tuerentur, in armis erant, se recipiunt, et eorum opem implorant. id sub illud tempus accidit, quo Henricus et Ericus Brunsuici conscriptis copijs ad Philippum proficiscebantur. qui postquam de Vrisbergij in agrum Vrsaticum irruptione cognouerunt, Verdam versus VI Non. Maij iter flectunt, vt illac traducto exercitu Vrisbergium adorirentur. eorum aduentu territus Bremensis vim deprecatur. illi nihilominus pergunt, et Verdae refecto milite summa celeritate de tertia noctis vigilia profecti Rodeburgum deditione capiunt. tunc vero dissipatur tumultuarius archiepiscopi exercitus, et dilabentehucillucmilite Vrisbergius fax et bclli inccntor a Io. Bernero viro nobili captus Brunsuico traditur et carceri mancipatur. Saltzius itidem captus in vincula Luneburgi coniicitur. Brunsuicus his actis Verdam V Eid. eiusdem mensis reuertitur, conuocatisque prouinciae ordinibus eos monet, vt archiepiscopum rebus suis administrandis minime idoneum, et in iis hactenus male versatum remouerent, et coenobij alicuius septis includerent, vbi sacris tantum functionibus occupatus, vitae, quod reliquum esset, innocenter traduceret. ipsi vero proceres, dum Christophorus viueret, rempublicam administrarent, et temerariae huius ac damnosae expeditionis ab ipso susceptae impensas interim sarcirent: neque enim vero simile fieri, antistitem sine ipsorum permissu et auxilio, si non consilio, arma sumpturum


page 528, image: s528

fuisse, ad vexandos subditos et eorum agros vastandos, quos a vi et iniuria potius tueri debuerint. ad quae illi respondent, se Bremensem ad caussam dicendam citaturos, et seuere monituros, vt a male sanis consiliis in posterum abstineat: ceterum hoc rerum statu a sacerdotio et vectigalium possessione non posse eum abdicare. quod ad belli impensas pertinet, vbi de caussa in principum et ordinum Saxoniae consessu cognitum fuerit, facturos esse, quod iustum et aequum videbitur. ita restituta prouinciae. pace deductus exercitus, quem Ericus ad Philippum tunc Augustam Veromanduorum obsidentem perduxit. postea ad IIII Kalen. Vtil. conuentu ordinum Halberstadij indicto in frequenti procerum consilio accusatur Christophorus, quasi publicam pacem turbasset, et suorum vexatione non contentus vicinorum etiam finibus multum damni dedisset. verum ille in Vrsaticos arma sumpta caussatus, gentem indomitam, quibuscum ante XXXII annos cum transegisset, ab illo tempore eos anniuersariam tributi ex foedere impositi pensionem mala fide nec nisi aegre praestitisse, rebellionis caussam vndique circumspicienteis; ob id existimasse sibi licere dicit, eorum contumaciam armis reprimere; dolere summo pere, si quid inde damni finitimis datum sit, nam non eam sibi mentem fuisse. cum haec dixisset, adflicti praesulis miseria subijt audientium animos, qui excusatione accepta, ipsius caussam deinceps sibi commendatam habuere. is postea, dum deliberat de tradendis dioecesib. alicui principi, qui creditores suos placaret, seruata idonea pensione, cum ob eam caussam ad Ioachimum Brandeburgicum VII virum Berlinum profectus esset, dum redit, Tungermundae ad Albim subito ictu strangulatis faucibus extinctus est, XI Kal. Febr. anni sequentis, aetatis suae LXXIII, cui frater Georgius iam senex suffectus est. Apud nos post tentatum irrito conatu Duacum ac direptum Lentium ruptis induciis cum vtrinque res ad arma aperte spectarent, difficultates longe maximae occurrebant, quippe flore praecipuo nobilitatis ac militiae cum Guisio in Italiam profecto vires nostrae admodum debilitatae erant, et Momorantius E. M. a belli consilio, vti dixi, semper alienus, cum ex eo perniciem rei Gallicae imminere prouideret, quibus poterat copijs limiti contra hostium impetus tuendo animum intendebat. itaque sub Ianuarij exitum grauis armaturae equitatus omnis, quod praecipuum regni robur est, in Campaniam conuenire iussus, qua parte hostem irrupturum apparebat: et Niuernius ac Bordillonius eius legatus nihil non agebant, vt cepta in illo limite munimenta consummarentur, ac Rupes-regia, cui Cambrius praeerat, inprimis opere ac milite firmaretur, quod ea ad Mariaburgum ac Mauberti-fontem tuendum et comeatu ac rebus necessariis firmandum magni momenti esset. nam loco sterili sita et ab vna parte vastis paludibus et argilloso solo, ab altera dumetis et rupibus horridis fere cincta inaccessum locum et ad obsidendum difficilem praebet, munitio vero ipsa IIII spatiosis propugnaculis egregie distincta est, et arce veteri, quae quintum efficit; quibus singulis, vti mos est, singula attributa nomina, nempe a rege, Delfino, Momorantio, Niuernio, et Bordillonio. ad haec fossa profunda ac vallo, et in ijs omnia humilioribus propugnaculis optime firmata, pomerio insuper ex terra creta constructo ac proinde aduersus imbreis firmissimo munita. quo fiebat vt propter loci commoditatem ac securitatem frequens populus ad habitandum eo conflueret, interea magno secreto omnia ab hoste curabantur, et ita hieme ac vere fere exactis, antequam vniuersae copiae vtrinque conuenirent, pridie Non. April. Carlomontij, Philippopolis, Giuaci atque Auenarum praesidiarij eodem tempore egressi de Rupe-regia vetere occupanda consilium ineunt, qua capta nouas munitiones demoliri inanimo habebant, quod illis perfacile erat, aggere nondum in trium pedum altitudinem excitato. nostri ad hostium conspectum pabulatorum praecursores rati statim egrediuntur, vlteriusque progressi insidijs detectis subsistunt, et antequam ab hoste circumuenirentur, retro pedem referunt, et ad suos incolumes se recipiunt. dum in eo rexac Philippus essent, Maria Angliae regina a marito persuasa per Gul. Noreum fecialem, qui ignoto habitu in Galliam venerat, cum rex Durocortori Remorum esset, ei VII Eid. Iunias reginae nomine bellum denunciat. increpitus initio fecialis a Momorantio quod sine diplomate et herae suae insignibus regnum intrasset, quasi


page 529, image: s529

poenam capitis ob id commeritus, postea ab eo ad regem introducitur, vbi cum, quae in mandatis habebat, de genipulis exposuisset, rex coram regni proceribus, ac Pontificis, Lusitaniae regis, Venetorum reip., ac Ferrariensis ducis oratoribus, accipere se quidem denunciationem dixit, ceterum omneis scire velle, se quantum in ipso fuerit, pacis inter Gallos et Anglos initae condicionibus plene satisfecisse, et sincera fide amicitiam cum regina coluisse, vti semper cum omnibus fecerit, et porro facturus sit: ac proinde sperare vltorem violati foederis Deum, ac fore, vt hoc bellum, vti olim se re semper, ac nuper etiam sic nunc Anglis detrimentosum futurum sit. ceterum ne vltra fecialis loqueretur, prohibuit, hoc addito, a femina eum venire, quae si vir esset, regem longe alio sermone vsurum fuisse: itaque quamprimum regno excederet. ita Noreusa regis conspectu discedens in Anglici oratoris aedeis deducitur, donatusque a rege catena CC aureorum cum oratore in Angliam redijt. hac denun ciatione accepta rex statim in Scotiam ad Regentem mittit, et ex foedere a Scotis petit, vt Anglis bellum indicant, quando Maria non solum Philippum maritum auxilijs iuuet, sed vltro prior sibi bellum indixerit. lectae litterae conuocatis ad Neobutellum coenobium proceribus, cum iam legati in Angliam missi neque certo bello neque pace confirmata redijssent. heic Regens cum varias Anglorum incursiones, praedas abactas, res repetitas nec redditas commemorasset, postulat a Scotis, vt Anglis bellum indicant, et ita hanc genti suae ignominiam demant, eademque opera Gallorum regi opem ferant. cum proceribus persuadere Regens non posset, vt ipsi nondum lacessiti priores bellum inciperent, hanc rationem ex Oeselij consilio commenta est, qua eos vel inuitos ad arma capienda induceret. ad aestuarium Aij amnis munitionem excitari iubet, aduersus subitas Anglorum incursiones, in qua machinas bellicas et cetera ad bellum necessaria tuto deponere, et commode, cum opus esset, expromere posset, ne conuehendi e longinquis regni partibus labor multum temporis inutiliter consumeret, et praeter vecturae difficultates, rebus etiam gerendis esset impedimento. sic autem indicabat, Anglos opus proculdubio impedituros, neque passuros, vt munitio tam propinqua Beruico cresceret: hinc armorum sumendorum occasionem praebitum iri, quorum culpa in hosteis reijceretur. quod et accidit. nam Scoti Anglorum iniurijs, dum opus impediunt, lacessiti, facile Regenti de indicendo bello assentiuntur, propositoque edicto ac die dicta frequentes Edimburgum coeunt. quo facto ipse non expectato concilij de belli gerendi ratione decreto, Oesellius, qui vereretur, ne mora interposita Scotos assensionis poeniteret, vexilla Gallorum quaedam et tormenta, quae secum adduxerat, trans Tuedam amnem misit ad Vercam arcem oppugnandam. id moleste tulere proceres, hominis peregrini, vt aiebant, arbitrio se circumagi, qui vni sibi plus arrogaret, quam vllus vnquam regum attentasset: neque enim consueuisse reges bellum gerere, nisi rebus, antequam geri cepissent, in concilio explicatis, et multum diuque expensis. itaque decreto facto Oesellium iubent tormenta reducere; nisi pareat, poenam, quae a proditoribus exigi solet, indicunt. quod vicissim et Regens et Oesellius aegerrime tulere, quod illa suam, hic regis, cuius erat legatus, maiestatem minui existimarent: nec aliud praesentius remedium inueniri potuit, quam si regina, quae iam nubilis erat, Delfino quamprimum nuberet: ita enim Senatûs Scotici auctoritatem, cum in viri potestate vxor esset, imminutum iri, idque ad regem perscribunt. is continuo ad Senatum dat litteras, ad quas audiendas conuentus in mensem X brem Edimburgum indicitur. ijs litteris post longam antiquorum foederum commemorationem et mutuas officiorum vices, petebat rex a Senatu Scotorum, qui ex III ordinum delectis constat, vt quoniam Delfinus circa finem Xbris aetatem nuptijs maturam ingressurus esset, legatos homines idoneos cum liberis mandatis in Galliam mitterent, qui nuptias inchoatas absoluant, et gentes hactenus foederatas hoc veluti insolubili nodo connectant. cum ad conuentum obedienter omnes conuenissent, sine tumultu electi VIII matrimonio conficiendo, ecclesiastici III Iacobus Betonus Glascuensis archiepiscopus, Robertus Reedus Orcadum episcopus, et Iacobus Stuartus reginae nothus frater Andreae fani prior: ex procerib. item III Gilbertus Kennedus Cassilissae,


page 530, image: s530

et Georeius Lessius Rotusiae comites: Iacobus Flaminius Comerlandiae regulus: infimi ordinis II, Georgius Setonus, quod Edimburgi, et Ioann. Areskinus, quod Montis-rosarum praefectus esset, equestri loco ambo. hi tempestate iactati et huc illuc disiecti amissis II nauibus haut procul a Bononia tandem in Galliam appulere ineunte anno proximo. bello inter Anglos et Scotos accenso per eam hiemem variae et vario euentu factae excursiones, sed vna praecipue ad Teuiotae montis radices memorabilis inter Norfolciae ducem et Andream Carum. ibi acriter et diu pugnarum nutante victoria, quae tandem ad Anglos inclinauit, multis vtrinque fortibus viris sauciatis, et Caro ipso capto. Interea secure apud nos agebantur omnia, et ad defensionem potius quam ad aggressionem comparabantur, demumque apparuit temere susceptum bellum in dedecus et perniciem desiturum. cum vero Sabaudus cum Arascotio, Mansfeldio, Ecmondano, Mega, Barlamontio ad Giuacum ineunte Iunio venisset, vt ibi exercitum cogeret, coniectabant nostri hostem per Campaniam impetum facturum, ac Mezeriae praecipue et Rupi-regiae metuebant, quod ijs captis aditus ad suppetias Mariaburgo, cui Lossius praeerat, ferendas intercluderetur, quo hostium consilia tendere vero propius erat. itaque in eam curam diligenter incumbebat. Niuernius prouinciae praeses, vt duo loca illa egregie rebus omnibus ad obsidionem sustinendam necessarijs munirent. ac Rupi-regiae quidem impositus cum summo imperio Fontanus Monpenserij legatus cum ala equitum ipsius Monpenserij; huicque attributus AEgidius Bouerius cum leui armatura et XI peditum signis. cum non satis loco rex fideret a Santerano monitus, qui ad lustrandas limitis munitiones a Momorantio missus fuerat, Niuernius contra ad regem scribit, et de eo securum esse iubet; eam quippe loci firmitudinem esse, vt si hostis eum aggrediatur, vltro se cum suis in illum includere minime dubitet: atque ita apud se decreuisse. delectus locus ad Attiniacum pagum, quo copiae nostrae conuenirent, quo iam Ringrauius cum suis et scloppetarijs equitibus vix per Lotaringiam securo reperto transitu venerat. hostes cum ad Mariaburgum crebris velitationibus cum nostris pugnassent, allatis secum magno humero scalis et alijs ad subitum impetum faciendum commodis instrumentis, recta Rupem-regiam tendunt, quam VI horarum spatio capi posse sibi persuaserant. vbi in conspectum venere, id VIII Kalend. VItil. accidit, nostri de aduentu eorum certiores facti, nihil cunctati erumpunt, et acri pugna conferta, ac crebra tormentorum displosione facta, post longum et obstinatum certamen, quo virtutis suae magnum periculum fecere Bouerius leuis armaturae dux, et Augerius, Iacobus, ac Bosius ordinum ductores, hostes multis ex suis amissis ab incepto destitere, et ad vadum, cui Hussio nomen, inter Nemausum vicum et Altam-ripam castra metati sunt. inde Sammariano et Lalano ordinum ductoribus ad explorandum missis comperiebat Niuernius, XL circiter peditum signa in hostium castris esse, tormenta haut amplius XV, sed noua subinde Mechlinia summitti et in dies alia expectari; consilium vero hostium esse Rupem-regiam inpraesentiarum aggredi, Mariaburgo in aliud tempus omisso. sed fefellere indicia, exercitu mox iter flectente Cimacum versus, et inde per Glaionium, Trelonium, Monstrolium ad Capellam et Veruinium frontem vertente, quod ab ijs direptum et incensum est. postremo Guisam, in quam se Vassaeus incluserat, venere, quam petituri credebantur. tum certo nostris compertum, in hostium castris XXXV OIO peditum, XII OIO equitum esse, maiorem partem Germanorum; expectabantur et VIII OIO Anglorum, qui ad Caletum oppidum exscensione facta ad Quintini-Fanum, vti postea apparuit, cum ijs coniungi debebant. Niuernius circiter XVIII OIO peditum habebat, V OIO equitum, maximam item partem Germanorum, cum quibus nostri per Tiracensem agrum hosteis insecuti tandem Petropontij conuenerunt: ac Niuernius quidem cum Condaeo principe, Ringrauio, Ioachimo Cabanio Curtonio, et Rupimanio venit ad vicum, cui a Domina-laetitiae nomen, popularium opinione maxime religiosum, haut longe a Marcesianis aedib. olim a Longouallio illo, qui cum Martino Rossemo expeditionem Belgicam susceperat, regia magnificentia exstructis, et nunc a cardinali Lotaringo possessis. dicta dies ad V Kal. VItil. qua Momorantius


page 531, image: s531

M. E., G. Colinius maris praefectus, et Santandreanus Eque Trib. qui in aula erant, venirent, et quid agendum esset in commune consultarent. variae erant homi num sententiae, cum alij, qui caecis animis cepto temere bello in auctorum gratiam fauebant, periculi metum compositis verbis eleuarent, neque hostem quidquam hac aestate moliturum dicerent, qui tam sero ob locorum et alias difficultates ad signa conuenisset: in id coactas tantum copias, vt potentiam ostentet, et nostrorum consilia, ne quid interim moliantur, remoretur: eum spe progressûs in Campaniae limite, quo impetum facturus erat, deiectum: nunc tantum honestam receptui occasionem quaerere. alij contra, et ita sentiebat Momorantius, consilo, nec temere factum dicebant, quod hostis relicto Campaniae limite statim in proximos Picardiae fineis descendisset. ex eo siquidem apparere, de oppugnando inibi magno conatu oppido aliquo consilium initum esse; quod imparatis nostris protinus executuri sint. quo enim tantas copias. nisi vt aliquid magnum audeant? praesertim cum sciat, vireis nostras admodum debileis esse: nec vero quemquam sibi persuadere debere, eas difficultatibus hactenus retardatas esse, sed certo potius credere, eo serius conuenisse, vt nos incogitanteis opprimerent, nec fallebatur iudicij Momorantius. nam cum sub id tempus Colinius Picardiae praeses a Senarpontio et Ioanne Tuttatauilla Villabonio certior factus auunculum monuisset, hosteis in prouinciae illius limitem impetum facturos esse, statim affertur Sabaudum relicta post triduum Guisa, quam obsessurus credebatur, praemissa leui armatura Quintini-fanum, quae olim Augusta Veromanduorum fuit, circumsedisse. id Ferdinandi Gonzagae consilio factum scribit in eius vita Iulianus Gosselinus, quem Philippus nuper Italia euocauerat, vt exercitatissimi ducis consilio in summis rebus vteretur. sic autem ille censebat, Guisam primo petendam, quod nostros, cum eam serio peti crederent, Quintini-Fano, quod proximum est, protinus praesidia, quibus Guisam firmarent, deducturos putaret, statimque Quintini-Fanum praesidio nudatum vndique exercitu circumdandum esse. quod siue propter firmitatis opinionem neglectum, siue ob praesidia inde deducta debile, exiguo periculo magna cum victoris laude capi posset, et si auxilio venirent nostri, cum ijs e longinquo venientibus certa victoriae spe confligi. oppido praeerat Bruelius Armoricanus, et cum eo erat Carolus Telignius Sala Delfini legatus cum ala equitum ipsius Delfini et exiguo defensorum numero, aduersus tantas copias impare. itaque Colinius re cum auunculo communicata IIII Non. VItil. Petro-pontio profectus cum sua, et Araniae comitis, Iarnacij Cabotij, et Faietae equitum alis, III praeterea leuis armaturae, praemisso Tenello locorum gnaro cum sua leuis armaturae ala, qui ad dextram incederet, Forum Veromanduorum ad Esiam venit, hoc circuitu vsus, quod cetera itinera ab hostibus insiderentur. inde Hanam tendit, assumptis secum singulis Rambulieti et Santandreani peditum cohortibus: nam Cormontij et Lalani cohortes in tempore aduenire non potuerunt. vbi Hanam venit, a Bruelio per Valpergam litteras accipit, quibus de miserabili vrbis obsessae statu certior fiebat: nam passim trepidari, ac ni suppetiae quamprimum ferantur, oppidanos de deditione cogitaturos. tum monetur a Valperga, si continuato itinere eo tendat, cum suis introduci posse; si moram interponat, quod hodie factu facile sit, cras fieri amplius non posse. itaque Colinius eo duce relictis fere impedimentis ac lixis, expedito comitatu Quintini-Fanum proficiscitur, frustra dehortante Iarnacio et Cenamio Lusarcio Colinij ipsius legato, qui praesidem prouinciae manifesto periculo exponi existimationis publicae interesse dicebant. Insulanum suburbium, quod trans Somonam porrigitur, a praesidiariis desertum fuerat, quod ab exiguo hominum numero seruari non posset. id quamprimum recuperandum censuit Colinius; itaque eruptione facta, ac domibus incensis iam ab hoste occupatis, ex quibus vtpote editioribus in oppositam vrbis partem depressionem despectus erat, receptum suburbium et milite firmatum. lustrato dein loco et coufirmatis oppidanonorum animis, tum delectu eorum habito, qui arma ferre possent, et instrumentorum terrae fodiendae idoneorum facta perquisitione, ac nouorum fabricandorum ini ta ratione, annonae postremo facta descriptio est, et rei tormentariae cura delegata


page 522, image: s532

Lingatolio humini impigro, qui quid pulueris, quid pila rum, quid ceterorum ad eam rem necessariorum in vrbe esset, exactum calculum iniuit. molatrinarum etiam cura habita. tum distributi duces per singulas vrbis regiones, rogatis insuper ordinum ductoribus, vt si quid haberent, quo eum commonefacerent, id audacter facerent; neque enim dubitare, quin permulti inter eos sint, qui obsidionibus olim inc lusi multa obseruauerint, quae vel peritissimos alioqui fugiant: id vero se grato ac libenti animo accepturum. tum instaurando propugnaculo, quod ad Insulanum suburbium prominet, cura impensa, ac ceteris munitionibus; quibus maturandis dies noctibus continuabantur, incisis arboribus, quae prospectum nostris auferebant, et tutum accessum hosti venienti praebebant. post receptum felici illa eruptione suburbium, quamuis periculosum iudicaret Colinius illud cum tam exiguo militum numero seruare, ne si forte hostis impetum ad eam partem faceret, depulsis nostris, dum se intra vrbem reci perent, incumbens, vna cum suburbio vrbe quoque potiretur; tamen ita censebat, neque id obstinate retinendum, neque statim deserendum esse, quod tamdiu remo ram hosti inijci existimaret, quamdiu illud nostri citra summae rerum periculum seruare possent. secundum haec Colinius alteram eruptionem decernit, vt de hostium hospitijs ac stationibus certius cognosceret, et ita, qua parte auxilia tuto introduci possent, melius intelligeret. datum negotium Telignio, vt certo numero equites ex Delfini ala emitteret, interdictumque ipsi enixis precibus a Colinio, qui tum forte ex graui capitis dolore decumbebat, ne exiret. iussi illi vltra Rincuriam pagum excurrere: sed cum praecursores in hostem incidissent, et retro pedem referrent, Telignius, qui suos repelli aegre ferret, Cuzio, cui rei summam commiserat, in vestigio manere iusso, et extra S. Ioannis portam cum LX equitibus relicto, ipse contra mandatum progreditur, et eandem infelicem fortunam, quam sui iam tulerant, experitur multis acceptis vulneribus et spoliatus nemine opem ferente, siue quod periculum non aduerterent, siue quod ita imperatum esset. re per Iarnacium ac Lusarcium ad Colinium nunciata, ipse ex dolore aliquantum recreatus statim egreditur, et cum non ita longe iacere semianimem Telignium intellexisset, et eum aut viuum aut mortuum hosti eripere atque in potestate habere vellet, vim facit; repulso hoste, in vrbem Telignius, vt erat saucius, infertur; vbi cum veniam a Colinio pluries implorasset, quod mandatis eius non paruisset, Non iam a me, inquit Colinius, verum a Deo tibi venia petenda est, cuius gratia, quando morti proximus es, praecipue indiges. horam tamen et amplius superuixit, magnumque eius morte damnum acceptum, ala illa equitum, cui praeerat, tanto ductore destituta et ad munia militaria in posterum segniore. nam in eo erat animi et ingenij robur ingens, et summa diligentia ac fides cum longo rei militaris vsu coniuncta. triduum inde exactum ab hostibus sine vllo operae pretio, nisi quod ducta fossa ad eas domos, quas nuper eruptione nostrorum pulsi deseruerant, propius se admouerunt, suburbium amissum denuo inuasuri. tum rursus annonae facta descriptio, et omnes ad opus faciendum praeconis voce citati, sub graui interminatione: qui opus detrectabant, vrbe exacti, atque vna nocte IO CCC circiter omnis sexûs inutilis ea porta emissi, quae Hanam ducit, magno vrbis leuamento. inde impetus in suburbium ab hoste factus, quod cum praesensisset Colinius, in tempore omnia, quae vsui hosti esse poterant, in vrbem reduci curauerat, perforatis et suspensis vbique aedibus, vt vbi nostri abscessissent, per dispositos igneis facilius incendium conciperent. quod et feliciter cessit, deductis inde suis sine damno, et mox conflagrante fere toto suburbio, praeter Insulae coenobium, quod a flammis intactum remansit. tum porta ea munita, per quam nostri se in vrbem receperant. cumque in duab. turrib., quae portam cingunt, pulueris tormentarij magnam vim asseruari compertum esset, placuit inde eum transferri, ne verberatione hac parte facta ignem conciperet, et secum murorum partem traheret. verum periculi euitandi caussa susceptum negotium paene exitiosum periculum subsecutum est. nam puluis ille siue ex suburbij incendio scintillantib. et volitantibus huc illuc flammis, siue disploso forte tormento, dum Colinius oppidum pro more lustrat, ignem concepit, et magnam


page 523, image: s533

ruinam edidit, absumptis XL circiter hominibus, et in ijs V ex Colinij nobilibus domesticis; cui ruinae defendendae Colinius ipse cum VII ex suis tantum per horam ac semissem se obtulit, si quid hostes aggressi essent: verum illi incendio suburbij aspectum auferente, et tumultu fragorem, quo minus exaudiretur, impediente minime se commouerunt: et nostri summa interim diligentia et alacritate ruinam sarciuerunt, vt firmior murus ea parte esset, quam antea, gnauam iuxta ac fidelem operam nauante Ioann. Varletio Gibercuriano aedilium praefecto. secundum haec Momorantius, qui de re omni certior per Colinium fiebat, de suppetijs ferendis sollicitus Forum cum exercitu venit, et inde Santandreanum Eque Trib. cum CCC cataphractis equitibus, et Condaeum cum parte leuis armaturae, cui ille cum summo imperio praeerat, Andelotum item Colinij fratrem cum VIII peditum signis Hanam praemittit, qui hostem distinerent, et quo minus vireis latius explicaret, cohiberent, atque vt in propinquo ad omnem introducendorum auxiliorum occasionem paratiores essent. Valperga a Colinio missus fuerat, qui per locum, quem ipse Colinius ex altiore vrbis turre notatum ei indicauerat, auxiliareis deduceret. igitur cum eo profectus Andelotus adductis secum II OIO peditum ad eam partemtendit, in qua rariores erant stationes, vt pote Anglorum hospitio, qui propediem expectabantur, destinata. sed siue re detecta per captiuos Anglos equites, qui in castris nostris militauerant, et indicio hoc vitam ab hoste redemerant, siue errore Valpergae factum sit, Andelotus cum suis in stationem hostilem praecipitauit, quamuis per cliuum medius inter duas stationes, vt postea compertum est, tuto incedere potuisset, si dux viae non fefellisset. ita interceptus, et obstructis ab illa parte aditibus caesus plerisque ex suis amissis cum paucis se periculo subduxit. is casus magnum pauorem oppidanis iniecit, qui cum spe auxiliorum se destitutos viderent, animos despondebant, et ad opera facienda segniores erant. formidinem auxit aduentus Anglorum, ducibus Penbrucij comite, Clinthono et Graio regulis, qui frustra tentata in itinere Ardea, in quam se Sansacus incluserat, vbi aduenere, totum illum tractum occupabant, per quem auxiliareis Hana venienteis intromitti posse spes erat. eos vt consolaretur, crebro ad aedeis publicas itabat Colinius bono animo esse iubens, spe etiam de auxilijs breui a Momorantio summittendis facta; quoque maiores animos oppidanis faceret, intellecto complures ex limite illo agresteis homines strenuos et ferendis armis assuetos in vrbem se recepisse, negotium dat Collincurio et Auernelo ex praecipua limitis nobilitate, vt singuli cohortem conscriberent, persolutoque stipendio eos sub signis per vrbem iussit incedere. obseruatis interim ex sublimiori turre excubiarum locis, locum sibi notare visus est Colinius, per quam auxiliares introduci possent, eoque consilio ad Momorantium quosdam ex ala sua ferentatios miserat: sed mutatis postea ab hoste stationibus, quod crebro fiebat, id frustra fuit. tum promotus ab hostibus agger, et cunei acti, quos nostri contrarijs intus Anglorum opera huius rei apprime peritorum actis hactenus elusere. sed hostium opera interturbare minime facultas Colinio erat, quippe qui paucos scloppetarios haberet, et minora tormenta fere nulla aut male instructa, vt difficile esset eruptione hostem summouere, et opera eius interpellare, aut vim vi contraria repellere; cum contra e tumulo in Insulano suburbio excitato displosis tormentis nostrorum operae impedirentur, occisis fossoribus, vt vix cibarijs praebitis et numerata viritim pecunia homines ad opus faciendum inuitari possent. tandem via inuenta, qua, vt Colinio videbatur, introduci miles in vrbem poterat, per subiectam paludem, in qua angusti quidam calles erant, quibus munitis, et quoniam inibi aqua restagnabat, repurgatis, superabat riuulus, qui mediam paludem rigat, lintribus transmittendus itaque in eam rem, vt nauigia compararet, monuerat Colinium Momorantius; ipse vt locum praesens inspiceret, VI Eid. huius mensis Foro proficiscitur cum OIO IO circiter equitibus et IIII OIO peditum, quos Enardus castrorum praefectus ducebat. vbi Essinium maius venit, id vico nomen, relictis ibi copijs in aciem instructis, assumptis secum Condaeo, Niuernio, Honorato Sabaudo Villario, et Ludouico Buellio Sancerrae comite, Momorantio item F. et Andeloto, quam


page 534, image: s534

proxime potuit, ad paludis marginem descendit, atque inde Fumetium, cui id negotij datum fuerat, cum duobus aliis mittit, qui calleis illos, stationes hostium, locorum distantias ac positus exacte notarent. illi re diligenter ac mature perspecta redeunt, et de omnibus concordi fere sententia ad concilium referunt. itaque Momorantius iam de intromittendis auxilijs confirmatior Faram sub vesperam reuertitur, et postridie per pontem ad id paratum iam ad occasum vergente sole pedestreis copias, in quibus XV signa Gallorum, XXII Germanorum erant, traducit, VI item tormenta muralia, IIII colubrinas, et IIII minores machinas. ipse summo mane, qui dies B. Laurentio sacer est, cum equitatu se ijs coniunxit, et itam instructo in aciem exercitu incedens sub horam circiter nonam in Insulani suburbij conspectum venit, vbi XIIII Hispanorum vexilla, qui suburbium initio occupauerant, hospitium habebant. ab eadem parte Sabaudus trans fluuium ac paludem cum suis late porrecto hospitio stabat, positis ad molatrinam, quae nostris opponebatur, II Hispanorum signis: hi primo resistere ausi, mox a nostris loco depulsi sunt, statimque directis ac displosis tormentis magnus tumultus in Subaudi castris exoritur, vt vix ipse tentorio deiecto sumendae loricae spatium habuerit, quo se in Ecmondani hospitium reciperet. locus erat III a suburbio milliaribus, conuallibus et angustijs impeditus, ad impetum in nostros redeunteis faciendum valde opportunus, quem propterea occupandum censuerat Momorantius. a pedite eum insideri non placuit, quod inde depulsos tutus ad suos receptus tanto interuallo non esset. itaque eo missum ex Ringrauij, qui aderat, equitatu scloppetariorum equitum vexillum. interim omnem operam dabat Momorantius, vt per paludem auxiliares immitterentur; verum exiguo adeo lintrium numero, et conferta militum irruentium turba effectum est, vt diligentia parum proficeret. his accessit et ingens incommodum, quod impositus lintribus miles, quo minus in vlteriorem ripam appelleret, pondere et alto limo prohiberetur, quo fiebat, vt saltu inde in profundas voragines praecipitaret, quibus pars hausti, pars non bene notatis callibus huc illuc vagi ad Iudibrium hostis dispergerentur, sicque pauci admodum, et in iis Andelotus Colinij frater, intra vrbem incolumes accepti sunt. dum haec agerentur, non cessabat hostis. nam Sabaudus, vbi se cum Ecmondano coniunxit, de nostris in reditu intercipiendis consultat. iam de illo loco nostris suspecto hostib. in mentem venerat, quo post missum Ringrauij vexillum Niuernius ipse cum suo, et Curtonij, Albinij, ac Vassaei equitum alis Momorantij iussu profectus fuerat. itaque mox eodem magnam equitatûs partem, quem peditatus subsequebatur, hostes praemiserant, qui occupatis angustiis ac maiorem iam partem pertransitis Niuernio venienti occurrerunt. consilium Niuernio erat cum hoste confligere, antequam omneis copias traduxisset, audax in speciem, sed vt euentus docuit, salutare; quippe ita vnius aut paucorum periculo pernicie ab vniuerso exercitu depulsa. verum a suis tunc et a Momorantio antea monitus, ne quid temere tentaret, quo rem in necessarium certamen adduceret, seruatis ordinibus primo ad Condaeum, qui ad Molatrinam, quam dixi, cum leui armatura stabat, deinde cum eo ad laeuam iter flectens ad Momorantium iam recedentem se recepit. insequebantur hostes iam traductis omnibus copiis cum VIII equitum agminibus, qui exiguum adeo nostrorum numerum conspicati, relicto ad angustias seruandas cum suo equitum agmine Schawenburgo comite, iam propiores incurrunt; et Ecmundanus quidem prior cum II OIO equitum in latus impressionem facit, ab aduersa parte Ericus et Ernestus Brunsuici singuli cum OIO scloppetariis equitibus, quos subsequebatur Philippus Momorantius Hornanus cum OIO cataphractis equitibus; medius inter eos P. Ernestus Mansfeldius cum Villanae, Hostratij, Lalanij comitibus nostrorum frontem aggrediuntur tanto impetu, vt turbatis primum ordinibusceteri aucto tumultu in sese reuoluti confusis atque apertis itidem ordinibus inutiles ad pugnam redditi sint. principium fugae a lixis, negotiatoribus, et cetera imbelli turba, quae castra sequitur, factum, quod secum extemplo etiam militareis viros traxit. tum Niuernius, qui forte ad laeuam curua ac depressa conualle incedebat, cum ad primos hostium impetus frontem obuertere vellet, redeuntium ex editiore loco in se nostrorum


page 535, image: s535

nube et hostium vi obrutus seruare ordines non potuit: sed deiectis pluribus ex suis et apertis ordinibus vix post varios incursus se in tutum cum paucis subduxit. ita profligato equitatu peditatus se densatis ordinibus continebat: sed displosis eminus tormentis fracti ac dissipati inter Essinium pagum et Rizerollam castellum in loco, cui Albae-fossae nomen, ac tandem post longam, cruentamque stragem, nam IIII fere horas pugnatum, omnino deleti sunt. OIO OIO IO illo proelio amissi ex nostris, ex hostibus non amplius L desiderati: qui superfuerunt ex peditatu agminatim in hostium potestatem deuenere. capta et omnia tormenta, II tantum exceptis, quae Bordillonij diligentia Forum perducta sunt. periere magni nominis viri Ioannes Borbonius Condaei frater, qui restituto saepius certamine et magno virtutis in excelsa illa fortuna edito specimine, tandem scloppeti ictu confossus atque equo deiectus, et in hostium castra delatus, paullo post exspirauit. Franciscus Turrius Turaniae vicecomes, N. Tiercellinus Caroli Rupimanij F., Cl. Rupichuartius Candenarius Monpenserij, Guronius Rupisurionij, Gulenius Rupimanij, Sangelasius P. Strozzij, et Rupifortius Pluuiotus Bordillonij vexilliferi desiderati: Momorantius ipse M. E. captus in ilibus accepto vulnere, erroris in summo duce insimulatus, quod in hostis conspectu cum toto exercitu se tuto recipere posse sperasset. Monpenserius etiam post obstinatum certamen et receptum propria manu signum, tandem in manus hostium venit. capti et Santandreani E. Trib. Helionorus Aurelianus Longauillae dux, Ludouicus Gonzaga Mantuae ducis frater, Vassaeus, Curtonius, Rupimanius, Ringrauius Germanorum dux, omnes torquati equites. Fr. Rupifulcaudius comes, Albinius, Gabriel Monbrunius Momorantij F. Ioannes Guntaldus Bironus in carcere male habitus, eiusque taedio mortuus, Rupifortius, Capella-Bironus, Santeranus Momorantij, Lauernada Angiani, Nouius, Bordillonij, Marcaeus Rupimanij signiferi; Bussaeus et Monstrolius Rupisurionij legati; praeterea R. Bellaius Toarcaeus, Moius, Molinuallius, Fumetius, Rezaeus, Monsalelius, alij. grauiter vulneratus Villarius Momorantij sororius. Niuernius cum Condaeo, Sancerrano, Bordillonio, aliaque nobilitate; Franciscus item Momorantius cum suis, sed diuerso itinere Faram ad Esiam venere. clades ea ingens et fatalis Galliae fuit, quae non solum tot annorum prosperos successus ac fere totius Henrici vitae fortunam euertit, sed eo perniciosior fuit, quod felicissimum antea principem ad pacem iniquam compulit, quae bellorum ciuilium initium in Gallia fuit. enim vero, si Marcianam stragem, in qua eodem fere errore peccatum fuit, et amissas Senas excipias, hactenus omnia regi prospere cesserant; quo vsque quorumdam ambitione contra fidem datam excitato hoc bello, pristinae gloriae et omnium, quae tum ipse tum parens eius armis quaesierant, simul iacturam fecit. sane Momorantius, qui de belli euentu semper ab initio male auguratus fuerat, cum senili prudentia, amore erga patriam, gratia apud regem, summam potentiam semper antea in regno obtinuisset, postquam eum fortuna deseruit, hominum quoque fauorem amisit; quod non solum familiae illustri nocuit, sed toti rei Gallicae. nam aemuli, qui ex publica clade priuatum compendium faciebant, rerum gubernaculis ea occasione admoti, in vacuum venere, et populi fauorem, qui Momorantium reliquerat, inuasere, quem semel arreptum homines strenui iuxta et callidi miris artibus postea semper retinuerunt, initio rumor exortus ad Niuernium vsque perlatus fuerat, Momorantium e clade elapsum, et collectis aliquot copiis restituto certamine adhuc pugnare; verum is mox euanuit. Niuernius vero vbi Faram venit, statim regem, qui Compendii erat, per Scarsium de euentu certiorem facit, et distributis quas penes se habebat per vicina praesidia copiis limitem firmat: ac Sancerranus quidem sponte se Guisa inclusit, adductis secum sua ac Rupisurionii equitum alis, cum duabus Estraei et Pizaei peditum cohortibus. Bordillonius ad Faram remansit, cum Lotaringiae ducis, et Villarii equitum alis, Enardi praeterea castrorum profecti cohortibus, ac V aliis. Solignacus Castellum, eui praeerat, cum sua et Cleracii peditum cohorte proficiscitur. Humerius Peronae cum sua, P. Strozzii, et Martini Bellaii Langaei equitum alis, et VI peditum cohortibus impositus, quibus mox et additae Grammontani IIII cohortes. Calnii comes Corbeiae


page 536, image: s536

cum sua, Villabonij, Vassaei equitum alis, Bellaforerij ac Blauecuriae peditum cohortibus item impositus; cui mox adiunctus Crepacordius. Hanae Seposius cum III peditum cohortibus, et Santandreani Eque trib. ala; Desiderij-monti Iacobus Claromontius Bussius Ambosius cum Rupimanij equitum ala, et II peditum cohortibus; Codiciaco Buchauanius cum III peditum cohortibus; Caunio denique Montinius cum Monpenserij equitum ala et II cohortibus praeponitur. vt apud nos omnia pauoris et tristitiae, sic apud hosteis laetitiae ac fiduciae plena erant, quippe qui omnem nobilitatis florem extinctum, nec vllum fere e tanta clade superesse crederent. et cum Niuernius tubicinem ad Sabaudum misisset, vt de mortuis ac captiuis cognosceret, vix fidem initio habuere, et fictas eas litteras dicebant: nam Niuernium ipsum occisum putabant, quem propterea inter iacentium cadauera Mansfeldius summa diligentia primo vestigandum curauerat, mox vt reperiri non potuit, cuncti denunciationi a praecone facta captiuos adducere et coram Sabaudo sistere iussi sunt. tum Mansfeldius, quo acceptam, vti iactabat, captiuitate sua iacturam sarciret, turpissimum mercimonium exercuit, captiuis passim a milite, qui eos minime cognoscebat, vili pretio emptis, et eorundem postea cognitorum redemptione grandi pecunia aestimata; quod seuere et crudelius ab eo factum, quam ex iure gentium licet, plerique damnauere. certe constat eum diritate carceris et inhumanitate complureis ad pretium supra vireis ac condicionem exsoluendum adegisse, et Bironum, qui satisfacere non posset, aut obfirmato animo nollet, in carcere periisse. fiduciam vero tantam ex hac victoria hostes ceperant, vt nulla mora interposita in regnum penetrandum esse censerent; quod si fieret, non dubitabant, quin successum vrgendo Lutetia ipsa breui potirentur. idque multis rationibus Philippo persuadere conabatur F. Gonzaga. verum Philippus, qui vereretur, si Augusta Veromanduorum post terga relicta vlterius progrederetur, ne rex vireis colligeret, et nobilitate rursus, quae nimium quam multa in hoc regno est, ad signa confluente, victoriae partae fructum sibi eriperet, ab obsidione discedi noluit, et tutius quam generosius consilium secutus est. rex vbi de casu cognouit, Scarsium ad Niuernium cum litteris remisit, id admodum sibi dolere testatus, ceterum spem in Deo certam habere, qui se minime deserturus sit. itaque summopere prudentiam ac sedulitatem ipsius laudare, qui in tempore tam opportune limitis securitati prospexerit. se Iacobum Mongomerium Lorgeum mittere, vt Nouioduni ex nobilibus domesticis et corporis stipatoribus delectos cogat: sibi videri e re esse, vt Hanae Potus praeficiatur, Codiciaco Noallius; ipse vero Laodunum Clauatum cum Condaeo, Momorantio, ac Villario proficiscatur, vt ibi exercitûs relliquias colligat, quod et ad ipsum confluxurae sint, vti iusserit, ex omni regni parte copiae. ita rex Compendio digressus Lutetiam venit, dolore ac pauore consternatam, dilabentibus passim in propinquas vrbeis ciuibus, quasi iam hostis ad portas esset. confirmatis ciuium animis praesentia et alloquio suo rex bono eos animo esse iubet: neque enim se ipsis defuturum, modo ne se ipsi deserant. sic hactenus cum eis parentis affectu vixisse, vt potius patrimonium regium omne oppignerare atque grande aes alienum ad regni onera sustinenda contrahere maluerit, quam aut populum nouis vectigalibus onerare, aut tributa in eius perniciem excogitare. nunc neccessitate vrgente petere, vt sui ac temporis rationem habeant, neque commune periculum negligant. recreati aliquantum ex graui metu ciues vltro CCC Francicorum OIO in belli vsum offerunt, et fidem pollicentur. hinc conducta Heluetiorum VI OIO duce Luca Rieto Basileensi, et VIII OIO ex Clarensi et Vriensi pagis. Recrodus quoque vt nouum militem conscriberet, missus in Germaniam paene hostium delectib. exhaustam, ac praecipue Nic. Poluillerij Sebusiani reguli, qui nuper XX penitum vexilla et aliquot equitum turmas Philippi nomine conscripserat. delectus et passim toto regno habiti, et nobilitati omni, atque iis, qui arma ferre consueuissent, mandatum, vt Laodunum ad Niuernium conuenirent, pro regni dignitate et salute pugnaturi, graui denunciata poena iis, qui imperium detrectarent, capitis quidem omnib., nobilitati vero insignium ac natalium priuationis. Niuernius postquam Laodunum venit, exercitûs relliquias lustrat. ex omni equitatu


page 537, image: s537

Gallico, qui IO CCCC cataphractis et OIO leuis armaturae ac scloppetarijs equitibus constabat, vix OIO CCC reperti, ex peditum Gallorum XV signis tantum IIII reliqua erant, exarmato fere milite, et propter vulnera ac miseriam inutili reddito; ex Germanico equitatu, cui capto Ringrauio praeerat Barbatius comes, CCC tantum superabant: ex peditatu, cui Sternus praepositus erat, qui XII OIO constabat vix IIII OIO reliqua fuere, quos aegre sub signis retinuit Niuernius, quod maiorem partem capti fuissent, nec aliter dimissi, quam fide data, regi intra semestre non militaturos. vnde colligi patuit, quanta ea clades fuerit. distributis per pagosac vicina oppida hospitiis Niuernius liberalitate erga duces, et humanitate erga milites saucios et agratos summa vsus, eorum animos ac beneuolentiam mirum in modum sibi deuinxit, et ad ingratum militiae laborem ferendum confirmauit. IIII signa Meti accersica, et Iurius Campanam legionem, cui praeerat, adducere iussus. continuis excursionib., quod vnum poterat, hostem lacessebat Condaeus; contraria hostium incursione et ipse aliquando infestabatur: ac tum maxime, cum deficiente ad hostem Anglorum leuis armaturae ala, Graio duce deserto, in nostra vsque castra impetum fecerunt, vt aditus et vada ac locorum situs explorarent. itidem Guisa Sancerranus, Farae Bordillonius continuas excursiones faciebant. biduum celata Sanquintinianis ea clades, qua intellecta omnium animi admodum turbati sunt, quos tamen Colinius vtcunque consolatus omnem operam dabat, vt quamuis de oppido conseruando apud se desperaret, tantisper hortem in eius obsidione distineret, dum rex collectissuorum animis ac viribus nouas copias ad victoris impetum refrenandum comparare posset. cum Andeloto in vrbem accepti fuerant circiter IO delecti milites, et spontanei aliquot e nobilitate, sed exiguo cumero, et in iis Nostradamus vicecomes, Cureus, Matasius, Sanremigius cuneorum agendorum peritissimus; praeterea tormentarij aliquot, et tormentariorum praefecti, quorum penuria obsessi laborabant. tum noua regionum oppidi facta distributione Sanremigius de cuneis ac fossorib. diligenter cum Lanfortio Anglo egit. non tantum continua hostium in frontem displosione, sed transuersa verberatione admodum infestabantur nostri, au tum maxime, cum sub Philippi in castra aduentum redintegrata verberatio est, ita vt defensores in pomerio vndique intecti consistere non possent. cui incommodo vt mederetur Andelotus hoc commento vsus est. nauigia transmittendis fluminibus in vsum belli fabricata in pomerio destitui iussit, et alterum alteri operum vi imponi ac terra oppleri, atque ita vnius diei spatio, quod vix fossores toto mense fecissent, ingentem tumulum exstruxit sustinendis tormentorum ictib. parem et transuersae hostium verberationi oppositum, post quem propugnatores latebant vtcunque ab vtroqua latere tecti. nec cessabat hostis, qui fossa vlterius semper ducebat, et noua tormenta, quae secum Philippus Cameraco aduexerat, ad verberatio nem instruebat. itaque rursus de auxiliaribus immittendis consultatum est, et ex Niuernij, Condaei ac ceterorum procerum sententia CCC scloppetarij Crepiaco in agro Valesio missi, deducentibus eos Sansimonio Niuernij signifero et et Castellusio Bordillonij legato cum singulis equitum alis, ad angustum paludis callem a piscatoribus indicatum, in quo ea aquae profunditas erat, vt vmbilico tenus miles extaret. vbi ad locum nocte concubia ventum est, equites, qui auxiliareis deduxetant, tantundem ibi commorati, dum illi paludem enatare possent. antequam de transitu eorum certi essent, obscuro noctis tecti se recepere. sed cum ad primum strepitum in castris hostium ad arma conclamatum esset, auxiliares seu metu siue errore viarum decepti, maximam partem aut inibi periere, aut sparsi huc illuc abiere; tantum CXX ex iis incolumes, sed exarmati et noui homines in vrbem peruenere, pro temporis necessitate haut magno vsui futuri: quod culpa equitum, qui eos deduxerant, accidit, vt postea scripsit Colinius; nam si illi hinc inde hostem initio territum tumultuario certamine distinuissent, quod citra periculum facere poterant, medios auxiliareis texissent, quovsque trans paludem euasissent. deinceps spe omni auxiliorum destitutus Colinius, tempus omne contrariis cuneis ad hostium cuneos agendis impendebat, egregiam operam nauante Sanremigio: nam Lanfortius fatiscebat, siue successûs desperatione, siue proprio


page 538, image: s538

periculo territus. hoc eo faciebat Colinius, vt eadem opera conatus hostium irritos redderet et in fossam, quam iam tenebant hostes, penetraret. XII Kal. VIIbr. cepta verberatio, cum IIII Non. VItil. ad obsidionem venissent, F. Gonzaga, qui obsidendi oppidi Philippo auctor fuerat, opus vrgente, et in aggere et fossa assiduo. instituta rum ab eo verberatio decussata, quae maxime nostris incommodabat, cum antea post tumulum illum ex nauigiis ab Andeloto excitatum ictus huc illuc incerto et irrito successu emitterentur. verberatione per VI dies continuata, et interimi foramine intra fossam ducto cum hostes iam a tormentis et scloppetis tuti essent, ne saxis infestarentur, pluteos super imponunt, quibus defensi nihil omnino incommodi a nostris patiebantur. a Ioannis porta ad turrem flumentanam facta ruina, maiore sucessu, quam pro vtriusvis opinione, quassatis turribus, quae interiacent, et deiecta muri pinna, quam innumeris ictib. sustinendis parem obsessi existimabant. post IIII a cepta verberatione diem tormenta decem in summum coenobij insulani culmen subuecta sunt, ad eam partem directa, in qua puluerem tormentarium arsisse supra narrauimus. perforata et occupata omnino ab hoste fossa Sanremigius, qui in cuneis, quos maturabat, magnam fiduciam habebat, de opere instituto desperare cepit, et Colinium monuit, malo animo milites esse: ex cuius consilio, cum loca a tormentis quassata inuiseret, stationes adeundo, et singulos appellando, vltro etiam ductorum sententias de belli ratione rogando, quantum in se erat, eorum animos confirmabat, et cum crebras murmurationes auribus acciperet, eas diffimulando palam prae se ferebat, decreuisse omni ratione locum aduersus hostium impetus tueri, proinde liberum cuiuis facere, si de deditione sermonem inijcere intelligeretur, vt ignominia affectum se in fossam cum probris ceu aliquod purgamentum vrbis proiectum hosti dedat: vicissim petere se, si quem forte tam abiecto animo comperiat, vt ea de re loqui audeat, idem vt sibi in eum ius sit, quod in se primo statuerit. ita vtcunque depulsus pauor, et repressa militum murmura, qui inde alacrius operi incumbebant. post sextam a verberatione diem quasi impetum facturi hostes in aciem prodeunt, et nostri ad defensionem Colinij iussu se comparabant, cum igne in cuneos immisso muri ingenti fragore quassati sunt, sed longe minore profectu, quam hostes sibi persuaserant. quo facto illi contenti ruinas conspexisse, quas Colinius defendendas susceperat, et in fossam, quam Andelotus tuebatur, descendisse, retro ad hospitium quisque suum abiere. sequentem noctem sarciendis rui nis impendit Colinius, et restincto incendio, quod interim per domos stramine constratas pone Dominicanorum coenobium vento vim glomerante grassab atur, destructis vicinis aedificijs, cum eadem murmura exaudiret, et Sanremigius eum iterum monuisset, male affectos militum animos sibi videri, quippe qui inter opus faciendum ab hostilibus tormentis admodum infestarentur, ingratamque operam sumi dicerent in muniendo ac defendendo tam infirmo loco, ille stationes circumeundo milites praesenti spe implet, et rursus ad opera facienda animat. postridie redintegratur vehementior verberatio, quam antea; quod vbi vidit Colinius, seuocato Andeloto fratre ac Sanremigio, cui plurimum tribuebat, quaesiuit, an quidquam remedij aduersus cuneos esset: cui Sanremigius, Nihil video, inquit, quod tantos conatus impedire possit, hoste iam fossa potito, qua occupata minime dubium est, quin deiectis iam vndique turribus ac propugnaculis quae in latus feriebant, sensim ac citra pcriculum in summam muri pinnam enitatur, qua semel occupata pomerium angustius est, quam vt in eo ex aduerso consistere valeamus intra pomerium autem fossam ducere inutile fuerit, tam alto pomerio, quod imminebit, ab hostibus insesso. sed paratos duos cuneos habeo, quos cludi iubebo, vt cum opus fuerit in eos ignis inijciatur. quamquam de altero, qui praecipuus est, subuereor, ne vbi ignem conceperit, secum turris quoque ruinam trahat, quae non tam hosti nocitura, quam facilem ascensum quasi scalis admotis irrumpentib. praebitura sit. eo tamen pro rei et temporis ratione vtar. ad haec Colinius, Vnum habeo quod vobiscum in arcano communicem: verum peto a vobis, vt hoc secretum inter nos pereat. quod nihil remedij aduersus hostium cuneos essedicis, Sanremigi, minime me terret, quippe qui paratus sim vitam ac sanguinem propatria ac principe


page 539, image: s539

profundere, et sciam dies atque adeo singulas horas, quibus cum periculo nostro hostem heic distinebimus, magnum ad res regis stabiliendas momentum habere. sed memoria et exemplum captae nuper Taruennae me male habet, in qua parum prudenter fecisse Momorantium postea relatum est, qui cum videret hostem iam fossa potitum et ad fuffodiendum murum accinctum, honestam deditionis rationem non iniuerit, quam aequis condicionibus ab hoste impetrare potuisset, si biduo citius cum eo egisset. nec vero ignoro quam in multorum reprehensiones in his casibus incurrant, qui minime calumnia digna fecerint. itaque valde vereor, ne me parum considerate fecisse plerique dicant, si praecipuum regni robur ac florem equitatûs manifesto periculo exposuerim, qui hoc praecipue tempore ad alia regni loca tuenda magno vsui esse possit. verum mihi in mentem venit, hosteis post violentam adeo pulsationem, acrem impetum facturos, quos si fortiter sustinebimus ac repellemus, non iam impetu sed lenta vi rem gerent. nos interim tantundem temporis lucrati, hoc facto periculo regem de re omni certiorem efficiemus, et cum eius venia ac gratia cum hoste transigemus. ceterum hoc vos scire velim, mihi certum esse, potius in vestigio mori, quam vt quidquam me indignum mihi ore excidat: quamquam multos intelligo circa me esse, qui parum bono animo sint, eos tamen arte fallendos censeo, exemploque ac verbis animandos, vt licet pusillanimi sint, forteis ac strenuos esse sibi persuadeant. reliquum est, vt cum verberationem hodie increbrescere audiemus, nos ad excipiendos hosteis ac summa virtute repellendos ac vice comparemus, quod si faciemus, vti spero ac confido, deinceps quid acturi simus, a Deo optimae mentis datore consilium petemus. his dictis in suam quisque regionem digreditur. XI locis ruina edita fuerat, quibus defendendis IO CCC omnino homines armati, nam totidem solum in vrbe erant, destinati: populus vero peralia loca distributus erat, vt si hostes scalis admotis vim facerent, praesto esset, nec vlla murorum pars propugnatoribus vacua relinqueretur. I ruina attributa erat Bruelio Armoricano oppidi praefecto, II Humio Araniae comitis legato, cui praecipuam bene nauatae in ea obsidione operae laudem tribuit in commentariis Colinius; III Cuzieo, IIII Gardae cum Santandreani cohortis parte et ala equitum Delfini; V Colinio ipsi cum Gordij cohorte, cui ante finitam verberationem ea die ex suis, qui L initio erant, vix XVII superabant; VI Rambulieto, VII Iarnacio, cui attributus Arbouillius Buno, VIII Forceo, Augerio et Salono ordinum ductoribus, et Valpergae cum aliquot equitibus; IX Andeloto, cui Sanromani cohors adiuncta; X Linerio, XI Saluerio cum ala equitum Faietae, eique attributi Saccauilla, Haquauilla et Barrensis ordinum ductores. post alteram pomeridianam statim impetus ab hoste factus sine strepitu vllo aut tympanorum pulsu. prima acies attributa fuerat Alfonso Cazerae veteranorum Hispanorum praefecto et Lazaro Schuendio, quorum copiae tam Hispanorum quam Germanorum vt in primo impetu magna ex parte caesae sunt; II Nauarreto cum Hispanis, et C. Brimaeo Megae comiti cum Belgis suis; III Iuliano Romero, cui attributa III Hispanorum signa et II OIO Anglorum, cui et crus e ruina lapso fractum est; IIII denique Carondeleto cum III Sequanorum vexillis, qui alteram manum in certamine amisit, cum videret Colinius hostem recta ad se contendere, seque ad vim sustinendam compararet, statim ille deflexit ad turrem admodum arduam, quae ad regionem Gardae attributam pertinebat, in quam cum euasisset, vacuum defensoribus locum reperit; moxque eo cum Sarragosio profectus Colinius, vt locum tueretur, a suis desertus est, IIII solummodo penes se remanentibus, et nobili puero: et ita passim hoste iam per vrbem discurrente ac Germanis omni saeuitia et insolentia grassantibus, vndique circumuentus, hoc tamen agebat, vt in Hispani potius manus incideret. tandem captus, et per cuneum ab hostibus factum, in quo paullulum quieuit, deductus obuium Cazeram habuit, et mox Sabaudum ipsum, cuius iussu in tentorium ductus est. ita captum et direptum oppidum per se quidem infirmum, sed non citra defensorum culpam, atquae equitum alae Delfini praecipue, cuius signifer turpiter fugere conspectus fuit, ex eoque manifesto apparuit, quantum intersit strenuis viris strenuum ducem imperare. nam Telignio martuo omnia segniter ab iis acta, et


page 540, image: s540

tunc maxime cum tempus eorum virtutem poscebat. in regione Andeloto attributa adhuc etiam post captum partib. aliis oppidum obstinate admodum pugnatum fuit, sed tandem vndique circumfuso hoste ille caesus et captus est. periere ex nostris Faietae F. Sallauerius Faietanae alae signifer, Augerius, Vicus, Barrensis, Stagnius, et Gordius cohortium duces. capti praeter Colinium et Andelotum, qui postea e manibus hostium euasit, Iarnacius, Sanremigius, Humius, Garda, Cuzieus, Molinius, Bruelius, Iac. Angeneus Rambulietus, Sanromanus. id actum VI Kalen. VIIbr. interea Niuernius Laoduni erat cum exercitu muniendis locis vicinis, ac milite, qui in dies confluebat, firmandis intentus, et crebris excursionibus hostem vexabat, conatus eius interturbando, et comeatum ac pabulatores intercipiendo. consilium regis erat, ante Sanquitinum captum castra ad Hanam munire, in eamque rem omnia abunde comparauerat: sed re opinione citius ab hoste confecta, omisso illo consilio de distribuendis per limitem praesidiariis agi cepit. Bordillonio, qui ad Faram erat, et Sancerrano qui Guisam et Capellam tenebat, Humerio item Peronae praefecto summissa auxilia ex veteranis Metis praesidiariis. dum haec agerentur, Philippi iussu munito vtcunque Quintini fano castra ad Castellum ponuntur aduectis inde tormentis, negotiumque datum Barbansono Arambergij comiti obsidioni praeesse iusso, vt cum OIO CC equitibus ad Martini fanum porrectam paludem occuparet: huic attributae III Germanorum legiones, quae XXIIII signis constabant. ad eam loci partem, quae cameracum et Quintini fanum respicit, directa XXI tormenta, quae destructis duobus oppositis propugnaculis ac muro interiecto magnam stragem ediderunt. loco Solignacus praeerat, homo magni nominis et qui maiora opinione spondebat; quo fiebat, vt Niuernius regem de Castello securum iuberet esse, crebrisque litteris ei confirmaret; Solignacum non prius quam extrema cuncta passum, de deditione acturum, et XX ad minus dies hostem in obsidione remoraturum. itaque cum renunciatum est, locum Barbansono deditum esse, quod VII Eid. VIIbreis contigit, vix primo habita fides. captus deinde ob id Solignacus et Lutetiae in carcerem coniectus suit, qui factum excusabat, quod locus non ita firmus esset, munitio nibus institutis nondum in iustam altitudinem exstructis; deinde quod minorem iusto defensorum numerum haberet, quippe locum II OIO capapacem esse, et eum cum totidem praesidiariis Estraeum aliquando tenuisse: militem vero, quem habebat, tam exiguo numero statim animum despondisse, et se ad deditionem etiam inuitum compulisse. dum Castellum expugnatur, aliquoties certatum a nostris, et XL circiter ex pabulatoribus ab ala equitum Villarij occisi, captis compluribus ingentis pretij equis: dein ab ala Condaei et Achisonis Scoti XX pedites caesi, maiorque sedes insecuca esset, nisi equitatus superuenisset. inde ad Somonaefontem Barbansonus se cum Philippo, qui eo iam cum reliquo exercitu venerat, coniunxit. post victoriam statim in Hispaniam ad Carolum parentem iam in solitudine sua degentem miserat Philippus, qui et eum hoc nuncio bearet, et quid consilij sibi porro sumendum esset ab ipso exquireret. ad eum Caesar; Quanquam heic secessus, inquit, rerum omnium securum me facit, laeto ac libenti animo nuncium accipio, et filio dilectissimo tam fausta principatûs auspicia gratulor: gratias insuper omnipotenci Deo, quam maxime demissa mente possum, ago. qui perfidiam impunitam non diu siuit, et foedifragos iam in Italia, nunc vero etiam in Belgij limite vltus est. id etsi animo prouideram et ea spe me consolabar, tamen animi discruciabar, quod sub id temporis, quo pactis orbi Christiano induciis me ad quietem composueram, omnia tumultu et bello inopinato perstreperent. quod de consilio rogat filius, id minime a me nunc neque in posterum expectet. habet penes se viros graueis fide perspecta et sub imperio meo rerum tractatione exercitatos, a quibus ipse, si adhuc clauum tenerem, consilium peterem. illos adhibeat consultores, et eorum mature ponderatis rationibus, quod optimum factu sit, implorata ante omnia Dei ope ac gratia, decernat. interea tumultuatum in castris, et Germani post victoriam partam non persolutis stipendiis, vti mos est, murmurabant; Hispani vero innata consuetudine insolescebant, Angli autem indigne, vti iactabant, ab Hispanis habiti, iniuriam, quam apud ipsos nuper acceperant, vltis, abcundi


page 541, image: s541

licentiam petebant, quod et ipsis maioris metûs euitandi caussa permissum est. eo factum plerique putant, vt post prosperos adeo successus maioris molis negotium Philippus minime tentauerit, et dissolui sensim exercitum passus sit, dissuadente Gonzaga, qui tunc maxime vireis vnitas retineri debere censebat, siue vt victoria vteretur, siue vt nostrorum conatus impediret, quos post tantam cladem copias, quantas maximas possent, collecturos et vltimum impetum facturos proculdubio erat. discedentibus Anglis cum vereretur rex, ne quid in itinere aggrederentur, Senarpontio imperat, qui Bononiae et Monstrolio praeerat, ne se locomoueret, dum Angli transmisissent, et Abbatis-villam, quo iussus antea fuerat se includere, missus Sansacus cum sua et Angiani nuper interfecti ala, qui vrbamtuerentur. dum responsum ex Hispania expectatur, Hanam peti placuit, locum situ, vtpote in planitie, ex qua nullus in eam despectus est, firmum, qui inde Somona fluuio, hinc palude per IO amplius passus porrecta ac fere inaccessa cingitur. oppidulum per se admodum muris debile est, sed arx in eo est, a Ludouico Lucemburgo E. M. olim aedificata, IIII propugnaculis rotundis distincta, et turre insuper quadrata, sine vllo pomerio et aggere, quae tamen pro tempore munitissima existimabatur, et cuius ille fiducia se medium inter Ludouicum XI et Carolum Burgundiae ducem tunc dissidenteis gerebat, imprudenti plane consilio principalium armorum arbitrium captans, quibus ij tantum se interponere debent, qui non parentem coercere possunt; quod et euentus docuit. Seposius, qui loco praeerat, consilium dederat, vt oppidulum, quod defendi non poterat, ne hosti vsui esset, incenderetur; arx, vt tantum morae hostibus afferretur, praesidio teneretur. quod et factum est, missusque Pisseleus Helius ex primaria nobilitate bello exercitatus dux, qui arcem defenderet. eodem tempore Franc. Momorantius cumsua et parentis equitum alis Samarobrigam Ambianorum proficiscitur, quo iam A. Dallius ciuitatis vicedominus, Anguissanius, et Moruillerius cum suis equitum alis conuenerant. missus et Condaeus cum leui armatura in Suessiones, qui fluuiorum vada seruaret, et excursionibus hostem fatigaret, a quo Clerius Nouioduno cum sua equitum turma et Scotis aliquot impositus. Mariuallius Insulanus Bellouacum petere iussus, Desiderij-montis ei etiam cura attributa. Siluanectum postremo missus Rassius. tandem admotis ad Hanae arcem tormentis et magno impetu pulsato muro, cum fossa intus duci non posset, post ingentem ruinam editam deditio a nostris facta est prid. Eid. VIIbreis. capta Hana incertum erat apud nos, quo hostis tenderet, an in Bononiensem agrum descensurus, an ex aduerso Compendium petiturus esset, et flexo inde itinere per Campaniam domum rediturus parcendo suis et nostrum agrum semper vastando. augebat eam opinionem, quod Poluillerius in Germaniam, vti dixi, ante missus in limite esse nunciaretur cum XX peditum vexillis, et OIO CC equitibus Germanis Angliae, vti iactabatur, destinatis: in quam vt transmitterent, hac iter necessario habiturus erat, cui et vero simile fiebat Philippum obuiam iturum. itaque Picardie limite, cui F. Nomorantius praeerat, bene, vt videbatur, firmato Estreus Augustae Suessionum imponitur, cui praeter eas, quae iam praemissae fuerant, II peditum cohortes nuper conscriptae attribuuntur, et LXXX equites scloppetarij duce Fauerolio. fluuium praeterlabentem seruabat Condaeus porrecta ab vtroque margine leui armatura, cui rex Garmazelium et Gondrinium denuo summiserat. Campaniae etiam securitati prospectum remisso Iametio et Schenetio cum suis equitum alis: mandatum item Iurio, vt Campanam legionem cogeret. Philippus interea Quintini fano et Hanae festinatis operibus muniendae tempus impendebat, et quo vireis laxius porrigeret, et abundantiore comeatu vteretur, Nouiodunum astu occupat, missis aliquot equitum alis, quae sine insignibus vrbem antea incensam et infirmam ingressi Clerium et Scotos, qui cum eo erant, facile deiecerunt. occupatum et Caunium eodem tempore, non eo consilio, vt muniretur, verum ob commoditatem loci, vt firmo, praesidio imposito vindemia e locis finitimis colligi posset, et comeatus liberius in castra comportari. ita VIIber et VIIIbris pars exacta mutuis vtrinque excursionib.; demum aucta tumultuantium Germanorum seditione, plerique ex ijs Philippo deserto, quasi finitis


page 542, image: s542

stipendijs ad nos transierunt: atque ita suppleta Germanorum nostrorum, qui superioribus casibus admodum imminuti erant, vexilla. diuersa parte rex copias vndique cogebat, misso Varastio, qui Heluetios nuper conscriptos in Burgundiae et Campagniae limite exciperet, Ioanne item Mendoza Lugdunum praemisso, vt IIII OIO Heluetiorum, qui ex Subalpina regione veniebant, adduceret. missus et Marolius, vt Germanorum delectus ductoribus Recrodo et Rifebergo nuper habitos, qui iam Issutilium venerant, recenseret. expectabatur et propediem Guisius ex Italia statim post Sanquintinianam cladem a rege euocatus, qui iam in itinere cum Aumalio fratre erat. arcessitus tunc et Laoduno a rege Compendium Niuernius, vt muniendo oppido attenderet, qui vbi venit, locum spatiosum castris prope vrbem destinat, eumque vallo et fossa munit. dum in eo est, ne tempus illi omnino periret, obseruato Caunij praesidiarios numero ad OIO IO equites continuo excurrere, Bordillonio diem et locum condicit, quo cumsuis conueniret; ipse in Suessiones proficiscitur, specie vt Heluetiorum XVIII signa, quae nuper venerant, exciperet. ita conuenientibus Fara, Codiciaco, ac Suessionibus vndique copijs, et Condaeo cum leui armatura locis idoneis circa Caunium insidias struunt, praemisso Hangesto Ianlio, qui hostem ad certamen eliceret, et sensim cedendo ad loca insidijs insessa adduceret: sed cum maior pars praesidiariorum equitum in castra hostium reuocata esset, qui remanserant non ita longe egredi ausi, iritum nostrorum consilium reddidere. intercepti tamen aliquot equites Dalmatae et eorum dux; circumuenti et a Condaeo aliquot pedites Hispani, qui vallo tecti longius processerant, tandemque in tugurium quoddam conclusi, iusso in pedes descendere Allignio cum sua scloppetariorum equitum cohorte, deditionem fecere. eorum dux in Condaei conspectu a Launaeo ordinum ductore interfectus eft, qui mox comprehensus Condaei iussu, qui de eo poenas sumere volebat, impotenti irae veniam dari petijt, factumque excusauit, quod Hispanus ille in captiuos Gallos ac suos nuper eadem saeuitia vsus esset. ad conflictus famam cum ex hostium castris IIII OIO equitum accurrissent, vt nostros insequerentur, frustra fuere, iam digressis omnibus et ad sua reuersis. exacto fere VIIIbri Philippus, dum Quintini fanum, Castellum, et Hana summa diligentia muniuntur, Cameracum, et inde cum aulico comitatu Bruxellas proficiscitur, et cum eo Ferdinandus Gonzaga, qui ex superiorum temporum continuis ac nuper exhaustis in Sanquintiniana obsidione laboribus contracto morbo correptus, paullo post XVII Kalend. Xbr. aetatis suae anno LIe vita excessit. vir magni sed contumacis animi, magnis expeditionibus, vario item fortunae aestu tota vita exercitatus, sed auaritiae ac rapacitatis postremo insimulatus, et cum bello paene inuictus esset, pecuniae cupidine expelli a commissa sibi prouincia creditus, quod de L. Lucullo aliquando dictum est, ob idque a Mediolanensis imperij administratione a Caesare remotus, qui Philippo filio hoc inter cetera praecepit, vt eo consultore in magnis negotijs vteretur, sibi enim ipsius prudentiam et inconsilijs dandis sagacitatem abuhde perspectam esse: ceterum ne ei prouinciam vllam administrandam aut munus aliquot publicum committeret. js inuisus Hispanis ob seuere nimis sumptas de seditiosis in Sicilia poenas, sed Belgis acceptior, a quibus honorificis admodum exequijs eius funus decoratum fuit: cui primores aulae magna pompa interfuerunt, cum eum Philippus ipse aegrotum saepius inuisisset, qui et Caesarem grandiorem natu eius filium Molferae principem ob merita paterna Insubrici equitatûs praefectura donauit. rex recedente Philippo et ipse Germani fanum venerat, confluentibus interea vndique ad eum copijs tam ex regno quam ex auxiliaribus Germanis et Heluetijs, quorum maior pars iam aduenerat. interea Nicolaus Poluillerius, de quo diximus transmissis Vogesi montib. in Ferretensem agrum descendit, et accepto a Sequanis contra foedus comeatu per eorum fineis in Segusianos venit instigante Sabaudo. huic spem fecerat domestici motûs, si copiae externae in prouinciam immitterentur, Grangerius Mionius ex Segusiana nobilitate, qui ad eum transfugerat, maiestatis postulatus, et ob adulteratae monetae crimen inter reos delatus, hac fiducia Poluillerius cum X OIO peditum et OIO CC equib. Germanis a rege Boemiae, vti iactabatur,


page 543, image: s543

summissis, Trifortium petit, ibi que dierum paucorum statiua habuit, dum exercitûs reliquiae per circum positos vicos sparsae colligerentur. demum Eid. VIIIbr. sub signis iter ingressus haut procul a Segusianorum foro, hodie Burgum vocant, olim Tanum, vt quidam putant, dictum, regionis caput, castra metatur. oppidum loco palustri sed fecundo positum ad ortum Iurae montes et molli cliuo de scendenteis amoenissimos colleis vitibus consitos habet, VIItrionem versus Sequanos, Lugdunum ad meridiem respicit; ab occasu lata se planities pandit et ad Ararim vsque porrigitur. huic praeerat Digonius Guichaei prouinciae praefecti tunc propter aduersam valetudinem absentis legatus, qui ad famam aduentûs hostium locum milite firmat, et euocato Schenaeo cum legione Campana omnia ad sustinendam obsidionem necessaria parat, vastato circum agro, ne hosti vsui esse posset. tum vero commodum accidit, vt Guisius superatis Alpibus ex Italia sub id tempus reuerteretur, cum II OIO veteranorum ductore F. Vindocino Carnutum vicedomino, qui intra vrbem accepti sunt. Heluetij vero et Germani, quos Guisius penes se habebat, per agrum Matisconensem ac Lugdunensem hospitia habebant ad omneis casus praesto futuri. magnus terror tota regione sparfus, ciuibus passim oppido cum suppellectile, quam asportare poterant, in oppida transararica, agrestium item turba, et imbelli feminarum senum ac puerorum sexu in saltus et abdita montium diffugientibus. Poluillerius, qui ad Sarderiam et Chalas venerat, inde delectos equites mittit, qui vrbis situm contemplarentur. ijs improuisa tormentorum displosione male multatis postridie, qui fuit III Eid. VIIIbris, hostilis exercitus ad Roseas vsque molas progreditur, riuoque transmisso atque circumductis ad Ioannis fanum copiis e regione Matisconensis portae, delecto castris loco constitit. ita cum se iam ter loco mouisset, eruptione nostri summo silentio facta in hostium castra ingrediuntur; et caesis vigiliis caedem ac trepidationem in medias vsque stationes intulere, tumultuantibus Germanis ac se proditos inclamantibus. quibus incommodis accedebat et aduersa tempestas, crebris imbribus militem in vallo et operibus ceptis interturbantibus. tandem pridie Eid. VIIIbr. dum oppidani ad incendenda hostium opera exirent, Schenaeus improuisus erumpit, hostemque intra vallum vsque persequitur, maiore fuga quam caede. cum interea Mionij de prouincialium a rege defectione promissa frustra essent, nec res armis procederet, scriptis agi ceptum, euulgataque edicta Sabaudi et ipsius Poluillerij nomine. quibus Francisci et Henrici iniuriae commemorabantur, et acerba oratione ad inuidiam ceterorum principum concitandam ac sollicitandos popularium animos exagitabantur. tandem V dies eodem commoratus, intellecto per exploratores, Aumalium, Guichaeum iam ex morbo recreatum, et Villafranconium Matiscone conuenisse, iamque copias ad Montem-Reuellum collectas incedere, Lugduni vero et Matiscone militem, conscribi, et Araris ripas vndique insessas, ipse conclamatis noctu vasis montem-Iulium et Caesaream versus castra promouet per Sequanos rursus facto itinere, tanta celeritate, vt antequam de eius abitu nostri cognouissent, iam V leucas emensus esset, dilabentibus passim Germanis, qui promissa minime repraesentari conquerebantur. eos Schenaeus quanquam frustra insecutus est, donec Sequanos praetergressi sunt. postea IIII Eid. Xbr. eodem anno a Senatu Camberitano Grangerius Mionius, de quo diximus, ac praeterea Carolus Lucingus Alimaeus, Claudius Puteanus, Buscardus Liatodus Briodus, Russetus, et Verdetus perduellionis postulati, quod Poluillerianae expeditionis conscij atque adeo incentores fuissent, et absentes damnati sunt, decretumque vt quando comprehendi possent in carnificis manus traderentur, et crate per Burgi plateas tracti atque omniludibrio expositi, postremo in quattuor partes secarentur, capitibus a trunco diuisis et locis decreto designatis ad terrorem affigendis; infamia praeterea ijs ob proditionis crimen irrogata ac posteris eorum, qui pariter intestabiles eodem decreto declarati sunt et indigni qui honoribus vllis aut publico munere olim et in perpetuum fungerentur. hic exitus fuitformidolosae adeo Poluillerij expeditionis. postquam Guisius Germani fanum ad regem venit, humaniter ab eo exceptus, a quo et summa rerum praefectura, quam Niuernius post captum Momorantium


page 544, image: s544

tenuerat, cohonestatus est. is, vti rogatus fuerat, Monlucio comeatum ex Italia in Galliam redeundi a rege petijt, et impetrauit, eius opera vsurus, quippe cum Andelotum Gallici peditatûs praefectum propter simultates atque aemulationes suspectum haberet, vti deinceps videbimus. caussa et relligionis obtendebatur, quae ijsdem fere diebus exhac occasione maximo odio flagrauit. crescente in dies Protestantium numero, permulti Lutetiae pridie Non. VIIbr. in Bertomeensibus aedibus via Iacobeaa sub vesperam ad sacra peragenda et cenam dominicam ritu suo celebrandam conuenere. id quibusdam ex vicinia suboluit. igitur saxorum copiam in proximas domos comportare, arma expedire, quibus ex superiore loco et cominus exeunteis opprimerent. dimisso profunda iam nocte coetu, qui primi egressi sunt, lapidibus petuntur: tumultuque cxcitato multitudo e vili plebe ingens quasi dato signo accurrit, et aedium foreis effringere conatur. qui intus remanserunt, consilium ex necessitate capiunt, strictisque gladijs eruptionem faciunt, illique fere omnes vno excepto, qui in turba occisus est, quamuis acceptis aliquot vulneribus euasere. feminae atque imbellis sexus numero fere CXX Ioann. Martinio rerum capitalium quaesitori se tradidere. is albescente iam die eos in vincula ducit, ac vix contineri plebs potuit, quin captos inter spiculatorum ac lictorum manus discerperet. tum varij, vt in re noua et adiosa, de nocturno illo conuentu sparsi rumores; eam hominum colluuiem noctu in conclaue coiuisse comessandi ac scortandi caussa, et post epulas cunctos in promiscuam libidinem effusos: non matrem filij, patrem filiae, sororem fratris complexum exhorruisse, deprehensas mensas conuiuijque apparatum, stragula item ac tapetes recentis lasciuiae notis commaculatos: addebatur, vt odium vulgi magis accenderetur, etiam infantium cruore ab ijs litatum. haec incertis auctoribus ad regem referuntur, nullo interim auso refellere, ne ipse in criminis suspicionem veniret. verum qui ei relligioni addicti erant, libellum mox conscribunt apologiae titulo, quo crimina illa per summam calumniam sibi affingi ostendunt, idemque veteribus Christianis improperatum, adductis Patrum testimonijs demonstrant; vtque is libellus in regis manus perueniret, in interius regis conclaue eum proijciunt. apologiae huic postea responsum ab Antonio Demochare theologo, fidei inquisitore, et Roberto Cenali Aurincarum episcopo. quaestioni de vinctis habendae praeficitur. Ioann. Munerius, de quo iam diximus, Parisiensis praefecti legatus. inde re ad Senatum relata Nic. Clinius Santo, qui in Parisiensischola iam multos annos puerorum institutioni operam dederat annum agens LX, Taurinus item Grauella in Senatu patronus, Philippina Lunia in Petrocorijs nata olim Graueroni viro nobili nuper mortuo nupta, illi viui, haec laqueo prius fracta gula igni traduntur, XIXKal. VIIIbr. quatriduo post Nic. Cenius professione medicus, patria Neustrius, et Petrus Gambardus Picto cremantur. mox et Franciscus Rebesus Stafortio in Condomensi agro natus, et Fridericus Danuilla Oleronensis e Benearni pago, obstructo ore pilis ferreis, laqueo prius necati flammis vstulantur. cum iam ad XII legibus interrogati essent, diesque iudicij instaret, matrona quaedam nobilis e reorum turba libellum Senatui offert, quo reijci a iudicio quaestionis habendae delegatos iudices, aliosque e Senatoribus nonnullos postulabat, multaque proponebat, quare preces eius minime negligendae viderentur. dum de libello Senatus deliberat, venere ab Heluetijs et Protestantibus in Germania principibus legati, qui poenam miserorum hominum eandem secum relligionem profitentium deprecarentur. eo factum, cum res Philippi in dies augerentur, nostrae inclinarent, rexque auxiliaribus Heluetiorum et principum illorum copijs res suas firmare necessarium duceret, vt remissius cum ea Senatum agere pateretur. itaque quidam e reis comperendinantur, aliorum caussa ad iudices ecclesiasticos transfertur, qui sententia reuo cata vitae discrimen effugere. Rantinia et Campana feminae illustres maritis ab ea relligione alienissimis, et Oartisia Catharinae reginae traduntur. hoc eodem anno edictum iuxta pium et honestati publicae consentaneum a rege promulgatum fuit quo clandestinorum coniugiorum contrahendorum licentiae obuiam itum et congruentiratione iuri Romano publicae honestati consultum est: decretum nempe, nuptias


page 545, image: s545

contrahi non posse, nisi consentiant omnes, et qui coeunt, quorumque in potestate sunt, hoc est, parentum voluntas accedat; legi poena addita, vt liceat parentibus exheredare filios qui se inuitis nuptias contraxerint: mandaturque iudicibus, vt in eos, qui huiusmodi nuptias procurauerint, ijsve consenserint, legibus animaduertant; hac exceptione addita, nisi filij familias annum aetatis XXX excesserint, filiae vero XXV; praeterea si matres vitricum liberis non induxerint; a quibus tamen consilium petere iubentur; verum ita vt id necessario sequi non compellantur. antea passim et in Italia praecipue filiofamilias licebat citra patris consensum nuptias contrahere, et ita clandestina matrimonia valebant, magna non solum honestatis ac tranquillitatis publicae, sed iuris gentium atque adeo diuini iactura. et cum licentia illa tunc vbique etiam in Gallia grauissime peccaretur, eaque fieret, vt coniugia inter inaequalis condicionis personas magno nobilium familiarum dispendio ac dedecore contraherentur. A. Momorantius E. M. auctor regi fuisse creditur, vt eam legem conderet, priuata ratione ad id inductus, quod vereretur, ne Franciscus maior natu filius, quem nobilis puellae Piennae ex illustri Haluiniorum familia amore vltra modum accensum sciebat, se inscio aut minime consentiente illam vxorem duceret. et antea quidem ablegato Romam filio cum Pontifice sedulo ac studiose egerat, vt pactionem de nuptijs cum Pienna ab eo initam rescinderet. verum ille longis protelationib. Momorantij petitionem ludificatus, rem quasi ambigui iuris saepius identidem ad consistorium reuocando effecerat, vt is, cuius praecipua apud regem auctoritas erat, ab amicis persuasus, quod regia auctoritate fieri posse cognouerat, id a Pontifice diutius sibi expectandum non esse existimaret. eo igitur instigante lex condita et in Senatu Kalend. Mart. promulgata fuit: cui et Momorantij caussa additum est, vt quando legi Dei consentanea esset, in praeteritum quoque valeret, modo copula non interuenisset; cum alioqui ceterae constitutiones, quae a principibus fiunt, tantum dent formam futuris negotijs. quapropter edictum illud quamuis sanctissimum a plerisque ambitiosum vocatum fuit. ea vero lege promulgata, cum Franciscus quidem fidem de Pienna in vxorem accipienda interposuisse fassus esset, sed ea condicione, fi consensus patris accederet, rescissis illegitimis pactis, Daniae regi ex nobilis matronae contubernio natae, quae iam cum Horatio Farnesio Castri duce in Hedinij expugnatione interfecto coniuncta fuerat, elocatur. altera lex in speciem seuera, sed qua impijs et abominandis parricidijs, quae antea impunita, nunc etiam post legem conditam nimis frequentia sunt, poena constituta est, postulante Senatu promulgatur V Non. Martias. feminae, quae viros non habebant, vbi ex furtiuo complexu conceperant, malo pudore territae vtero celato ad extremum partus fere enecabant, geminato scelere famae consulere se existimantes, et enecatos aut in sterquilinium seu profluentem abijciebant, aut loco profano defossos perdebant, atque ita necessaria sacri lauacri relligione ac sepulturae honore priuabant. quod si quando res in iudicium deducetur, pudorem, quo minus culpam confessae essent, caussatae mortuos se enixas dicebant, et ita deficientibus aliunde probationibus debitam inhumano sceleri poenam effugiebant. nam iu dicum in huiusmodi caussis incertae plerunque erant et vagabantur sententiae, cum ad mortem alij tanti criminis reas damnarent; alij, quod saepius accidebat, pronioribus ad misericordiam animis quaestionum violentiae subijciendas censerent, vt viuosne an mortuos fetus enixae essent ex ipsarum confessione constarets; quam si obstinato animo ferrent, liberae dimittebantur. igitur ea lege sancitum, vt quae grauiditatem partumve celasset, neque alterutrius testationem aut de edito fetu seu viuo seu mortuo proferret, si eum lauacro iustisve exequiarum priuatum probationibus constaret, de illa tanquam parricidij rea vltimum supplicium sumeretur. in nullum crimen ab eo tempore seuerius vindicatum fuit. ac ne qua ignorantiae excusatio pretexeretur, sententijs iudicum semper additum est, vt lex in inferioribus tribunalibus palam et per plateas vrbium publica praeconis voce promulgaretur, et per oppida ac pagos a curionibus coram populo diebus festis recitaretur. nihilominus nullum frequentius crimen etiam hodie est, nec vlla fere septimana abit,


page 546, image: s546

quin in classe, quae de iudicij capitalibus cognoscit, vna pluresve tam horrendi flagitij reae producantur; adeo malus pudor in verecundo et impotenti sexusupplicij terrorem, et quod omni corporis poena grauius est, conscientiae morsus vincit. sancitum et hoc anno a rege diplomate Kal. Maij ad Villeriam in Retia silua emisso, quod XVI Kal. Iunias in Senatu recitatum est, vt episcopi et curiones assidui ad sua sacerdotia essent, et ipsi de rebus sacris ad populum concionarentur, vel vicarios praeberent, qui eorum vicem fungerentur: ni faciant, sacerdotiorum fructib. multentur. quod idem iam ante Ludouicus XI sanxerat anno OIO CCCC LXXVI, VI Eid. Ianuar. datis ea de re in Plessiaco secessu prope Caesarodunum Turonum litteris. coactores etiam noui singulis dioecesibus creati, qui id tributi, quod L OIO peditum stipendio exoluendo penditur, tum decumas e sacerdotiorum fructib. in aerarium conferri solitas, itemque extraordinarij vectigalis quodcunque genus exigerent, lege apud rationum regiarum praepositos, et Curiam illam, quae de tributis et indictionibus ius dicit, perlata prid. Non. Iul. item IIII Non. mensis insequentis lex in Senatu recirata est, et in eius commentarios relata, qua rex in cunctis. praesidialibus curiis, quas ante sexennium, vti diximus, in singulis praefecturis instituerat, praesidem creat, et curiis ijs iudicia sine adpellatione de praediis alijsque rebus immobilibus, quarum reditus annuus haut amplius L francicis aestimaretur, de mobilibus vsque ad OIO francicos auribuit, iam tum specie aequitatis patefacta ad publicorum munerum nundinationes pessimo exemplo via, et communicata honestiorum titulorum inferioribus magistratib. dignitate. Abstulit hic annus duos insigneis linguae Graecae et Latinae professores, qui diu magna auditorum frequentia Bononiae docuerunt, Romulum Amasaeum Foroliuiensem, et Sebastianum Corradum Regio Lepidi haut hinc longe natum. Amasaeus multa e Graeco magna fidei et elegantiae laude vertit, et senex, relicto Pompilio filio paternarum virtutum aemulo, ibidem decessit. Corradus iunior dignus Baptistae Egnatij discipulus maxime Ciceronem illustrauit, et Quaestura illa sua ob rationem eius summa fide relatam apud doctos praecipuum merito nomen adeptus est. eodem exeunte anno Venetijs iam senex obijt Nicolaus Tartalea Brixianus insigni de numeris et mensuris in VI parteis distributo opere et aliis ad Euclidem scriptis editis clarus, qui multa in eo genere a Luca Brugensi monacho sollertissime inuenta illustrauit, multa correxit, et Hier. Cardani aemulatione varias quaestiones ingeniose pertractauit; ita tamen vt practicae numerorum tractationis et quae in vsu inter negotiatores versatur, maiorem semper rationem habuerit. antea Petrus Nannius Alcmariae in Batauis natus Louanij, vbi diu in Bustidiana schola Graecam Latinamque linguam magna eruditionis non vulgaris laude professus fuerat, multis ingenij sui editis monimentis, quib. rem litterariam multum promouit, vltimum diem clausit XII Kal. VItil. cum vi tae annos eum seculo numeraret, in primaria vrbis aede cum honorifico Sigismundi Friderici Fuggeri elogio sepultus. huic in munere suffectus est Corn. Valerius Vetteris itidem in Batauia natus, qui magna ingenij et elegantis in omni scientiarum genere doctrinae laude floruit vsque ad annum huius saeculi LXXVIII, quo vitam cum morte commutauit. Salmonium Macrinum Iulioduno natum, qui hoc anno domi suae senio plane confectus fatis concessit, ne nunc silentio praeteream, poeticae studium, cui primos adolescentiae annos consecraui, apud nos ante ipsum fere neglectum facit. is cum sub Iacobo Fabro Stapulensi prima discendi fundamenta iecisset, protinus ab Academia Parisiensi ad erudiendos Claudium et Honoratum Renati Sabaudi Tendae comitis filios euocatus est, vnde illi patuit ad aulam aditus, atque adeo ad Bellaiorum, qui tunc meritis suis praecipuum apud Franciscum gratiae locum obtinebant, amicitiam, et Ioannis Bellaij cardinalis inprimis, cuius ad eum multa carmina inter lyrica, quibus potissimum Macrinus excelluit, hodie leguntur. ex lyricis autem illis praecipue laudantur, quae coelibis vitae pertaesus, cum de vxore ducenda cogitaret, in Gelonidis suae castissimos amores lusit, ex cuius po stea matrimonio pulcerrimam sobolem sustulit, primitiasque eius Charilaum nihilo parente in poetica inferiorem, sed longe linguae Graecae cognitione superiorem, qui Catharinae Henrici tunc Nauarrae regis sororis praeceptor a matre datus in tumultu


page 547, image: s547

Parisiensi postea cum permultis alijs indigna morte perijt. non solum mortib. clarorum virorum, sed et nouo morbo, quo innumeri praecipue in Hispania absumti sunt, funestus hic annus fuit. puncticulari febri nomenfecere, a maculis, quae tamen longe a papulis efflorescentib. in purpuratis febribus differunt. ea priscis incognita, ex genere putridarum, maligna, popularis, et cum peste cognationem quandam habens, neque tamen omnino pestifera, contagione serpens, sed ea tantum, quae per contactum aut fomitem fit, non etiam per aspirationem, aut e longinquo; in nulla certa parte aut humore semina habens, sed pro varijs hominum temperamentis, nunc in bile, nunc in pituita, nunc in melancholico humore haerebat, vt Aloisio Thoreo medico Placentino visum est; nam alij aliter sensere. cum hoc anno saeuiens magnam stragem Hispaniae dedisset, mox refrigere ac mitigari coepit vsque ad annum OIO IO LXX; post quem rursus confecto bello Granatensi pristinum virus resumpsit, et ad hominum perniciem repullulauit, vt Europaeis, sicuti Cypriis et Asianis, ab eo tempore facta sit familiaris. eandem febrem, quam Florentiae Peteccias dicunt, pesti violentae, quae superiore anno in Tyrrheno mari et adiacentib. ciuitatib. grassata est, successisse [transcriber, in the print: succesisse] in Italia scribit Io. Bapt. Hadrianius, liuidis maculis ea correptorum infecta corpora memorans, nihilque a peste ipsa differre, nisi quod contagione non ita noxia esset.



page 548, image: s548

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER VIGESIMVS.

HEIC longa ac molesta narratione fatigatis liceat paullulum leuandi animi gratia ad externa deflectere, et a tristi rerum nostrarum cogitatione ad laetiora et quae minus, vt e longinquo, laedant mentem abducere. et quoniam de Mauritaniae vtriusque regnis ac Cherifiorum, qui in iis regionibus rerum postea potiti sunt, initiis iam libro VI multa diximus, consequens videtur, vt quando imperij melioris Africae partis in ea gente fundati tempus in hunc annum incidit, ceptam narrationem ab eo anno, in quo desiuimus, nunc continuata serie repetamus. Buaco Augustam Vindelicorum ad Caesarem profectus, vt ostendimus, et inde cum Philippo in Hispaniam reuersus, nec multo post Bucari aduentu et Fessanorum quorundam litteris monitus, vt copias, quantas posset, propius Velezium admoueret, vbi nihil spei in Hispanorum praesidio videt, ad Lusitanorum opes animum vertit, acceptaque a Ioanne pecunia Lusitania soluit anno huius saeculi LIII, et ad portum Alhuzemensem appulsa classe, expositisque in terram suis mox cum vicinorum locorum barbaris, ac Botoiae inprimis vallis et Gomerae montium ad manus venit. dum confligitur, forte accidit, vt Salaraisius Solimani Turcorum imperatoris minime Caesareae praepositus, alioqui Cherifiorum potentiae infestus, ex freto Gaditano rediens illac cum XVIII nauigijs egregie instructis pertransiret. is animaduerso Christianorum naueis in eo portu stationem habere, cum iis sub vesperam cepto proelio et nocte insequenti continuato tandem mane victor tota classe potitus est, Buacone elapso; qui cum de Salaraisio conquereretur, quod se contra Cherifium bellum gerentem interpellasset, ille vicissim Buaconi verbis acerbissimis improperauit, quod ope Christianorum Cherifium quamuis communem hostem oppugnaret, cum Turcorum vireis ad manum haberet, quibus saluo decore ac conscientia honestius ac tutiusad eam expeditionem vti potuisset. tandem Caesaream accepta a Salaraisio fide profectus Buaco non solum Christianos omneis persoluto redemit, sed et cum eo conuenit, vt accepto XL dierum stipendio, videlicet OIO aureorum in singulos dies, pro cuius solutione fideiussores dedit, ipse cum Turcis auxiliaribus expeditionem ad Fessam recuperandam susciperet, quae si caperetur, thesauri eius omnes Turcis cederent. his ita conuentis Salaraisius cum IIII OIO et XII tormentis instructis Tremecenem venit, cui se in itinere coniunxit Amar Dubudensis prouinciae dynasta, qui Melillam se contulerat, vt sua a Cherifio occupata Turcorum ope recuperaret. tunc Mahametes


page 549, image: s549

Cherifius longe aberat, cum barbaris Derederensibus bellum gerens, qui mox intellecto Salaraisij Fessam petentis aduentu, eo magnis itineribus contendit, collectasque vndique copias Tessaram praemittit, in confinibus Fessani ac Tremeceni regnorum sitam, ac iuxta oppidi muros, qua transituros Turcos sciebat, castra metatur. ibi L amplius dies commoratus deficiente comeatu, quod a Nacero et Mahomete Buaconis filijs, qui se ad Malagorae vicinos monteis muniuerant, huc illuc discurrentibus pabulatores ac reliqui mercatores interciperentur, imposito Tessarae CC milituum praesidio, cui Mulucum praefecit, inde in interiora se recipere coactus est. Cherifij discessum paene anteuertit Salaraisius, ad cuius aduentum Tessarenses incolumitatem Muluco ac praesidiariis pacti, mox deditionem fecere. loco CC Turcorum praesidio firmoto Salaraisius, qui peditatu polleret, per loca montosa et aspera Fessam versus iter habuit, ne ab numeroso Cherifij equitatu, qui per plana incedebat, infestaretur; atque inter eundum Abdalam, qui vltimum agmen ducebat, in angustiis opprimit, omnibusque impedimentis ac bellico apparatu exuit, vt necesse fuerit Cherifio patri continuato noctem proximam cum die sequenti itinere Fessam retro cedere, et ciuitati se includere. inde Salaraisius ad ripas Cebu fluminis castra ponit. quod vbi vidit Cherifius Fessanorum fidei diffidens ad Turcum mittit, et se proelio cum ipso dimicare paratum ostendit, necessitate potius quam consilio ad id inductus. quippe id Fessanis iuris est, vt si hostis cum iusto exercitu tertio ab vrbe lapide castra promoueat, nec Fessae rex viribus par sit, vt cum eo certare possit, liceat oppidanis citra perduellionis crimen de deditione pacisci: quod ab ipsis Fessae regib. concessum Fessanis, qui opulentam ciuitatem, dum vana fidei ostentatione tueri frustra conantur, praedae ac direptioni exponi minime aequum existimauerunt. itaque capto ex necessitate consilio Cherifius in hostem fatigatum et huc illuc dispersum impetum facere constituit, delectisque ex omni numero VIII OIO Susianorum equitum, vrbe exit, cumque in suspicionem venisset, clandestina consilia in suam perniciem ab Hali Turco stipatorum corporis, qui omnes Turci erant, praefecto iniri, eum protinus securi percussit. inde educto in aciem vniuerso exercitu, in quo ad LXXX OIO equitum erant, in via Dubudensi castra metatur, eo consilio, vt Salaraisio transitum intercluderet, aut in vadi transitu occupatum funderet: quod eo sibi facilius persuaserat, quod eadem belli ratione ante aliquot annos regem Fessae ad Buacubam a se leui negotio debellatum meminisset. praemissi ergo VIII OIO illi equites Susiani, quos dixi, ad ripam vsque fluminis, cuius tantum spatio acies vtrinque disterminabantur. quo animaduerso Salaraisius, qui omnino vadum transire in animum induxerat, mox XII tormenta contra Cherifij turmas dirigi, et eodem tempore singulos equites scloppetario in tergum assumpto vadum intrare iubet. dato signo Turci tanta alacritate irruunt, vt dum Cherifiani tormentorum displosione infestati opposito tumulo paullum se subducunt, incolumes fere cuncti in vlteriorem ripam euaserint; vbi statim munitis castris tota nocte in armis fuere. postridie Cherifius cunctas copias in aciem educit, atque in III agmina partitur, et Abdalam cum eorum vno Dardubagumviculum, qui viae regiae imminebat, insidere iubet. ipse in altera viae parte loco plano cum vno item agmine consedit. tertium in media via collocatum, ducta fossa, quae transuersa ad vtrunque pertingebat, in eaque XII machinae bellicae dispositae sunt. Salaraisius contra suos in II agmina diuidit, quae circiter XII OIO hominum faciebant, maiorem partem sagittariorum; quorum alterum, quod in prima acie stabat, Buaconi et Dubudensi dynastae attribuit, dato negotio, vt Zepherum versus tenderent, eo consilio, vt cum sciret Cherifianos locum illum obstinate defensuros, eaque quamprimum omni alia re omissa ituros, ipse interea Dardubagum praesidio nudatum occuparet, et ita sibi viam ad interiora regni aperiret, qua quod aspera et confragosa esset, ab equitatu, quo Cherifius abundabat, damni nihil accipere posset. nec consilio euentus defuit. nam dum Susiani ad Zepherum defendendum contendunt, Salaraisius cum scloppetariis suis Dardubagum occupat, accepto aliquanto damno in reditu a Susianis iter flectentibus, et tormentis III amissis. tum signo pugnae dato cum in eo essent, vt vtrinque concurrerent, Cherifius animaduerso


page 550, image: s550

Turcos stipatores minime ictus intendere, defectionem veritus, ipsos subsistere, et eieratos, sic eos, qui a Christianis sacris ad detestandam sectam deficiunt, vulgo appellant, praeire iubet. sed sera erroris emendatio fuit: quippe Turci stipatores impulsore Caragardio Malacensi ipsorum praefecto praetorianum Cherifij vexillum rapiunt, eoque deiecto atque ita signo suis datos in eieratos imperum faciunt, occisisque ex ijs plerisque ceteros in fugam vertunt. eodem tempore Salaraisius tormenta displodi imperat, et vndique concurrentibus ex locis editis in Cherifianos iam dispalatos Turcis, ipse Mahametes, antequam omnino circumueniretur, assumptis secum Marocensib. et Susianis Fessam nouam versus iter ingreditur. nam Fessani iam aufugerant, et ad Fessam veterem se receperant; quos insecuti Turci seruatis semper ordinibus eoque tardiore gradu portae aduersae successere, quibus plerique ex Buaconis amicis Cherifio relicto se adiunxerunt. Cherifius vero vbi Fessam nouam venit, statim Abdalae, vt cum equitatu Fessam veterem occuparet, imperat; nec segniter ille parentis iussa exsecutus est, displosisque praeter opinionem in Turcos tormentis cuncta quasi ad obsidionem sustinendam parata ostentauit; qua re indignatus Salaraisius grauiter Buaconi succensuit, quasi ille vrbis potiundae fiduciam temere concepisset. itaque Buaco, ne vanitatis argueretur, IO praetorianos a Salaraisio petit, et cum his impetu facto ac refractis portis ciuitatem irrumpit, Abdala, qui oppidanorum fidei diffideret, per posticum elapso, et inde Fessam nouam ad patrem transfugiente. nec sibi in tanto periculo defuit Mahametes, sed mox Bucaro Halis F. ad portas custodiendas constituto, palatium intrat, et gynaeceo omni edicit, vt equis inscensis vna quaeque cum expedita supellectile saluti consuleret: ipse veredo pernici vectus sumpto clypeo et stricto ense per posticum vrbe exit, expositis ad praedam thesauris, qui magnam partem ab ipsis Fessanis eo die direpti sunt. Bucarus vero vrbis praesidio a Cherisio relictus, vbi herum in tuto esse intellexit, de deditione cum Salaraisio agere cepit, et securitatem sibi ac Fessanis pactus vrbem Turcis aperit. ita Turcus vtraque Fessa potitus mox a Ladaele, Zarahonio, et Mahamete Barrasio praecipuis regni praefectis Buaconi admodum infestis, qui eum in occulto Christianis fauere caussabantur, persuasus, Buacone in carcerem coniecto ex illorum consilio Merinium Oatici F. regem renunciari iubet. mox sparsa de caede Buaconis fama ad seditionem versi Fessae veteris oppidani, cum tumultuandi finem nullum facerent, productus Buaco, vt eum in viuis adhuc esse appareret: sed cum ne sic quidem quiescerent solo aspectu quasi laruae aut spectri alicuius minime contenti, tandem libertati omnino restitutus est Buaco, et reiecto Merinio a Salaraisio quamuis inuito Fessae rex constitutus. Salaraisius inde Bucarum Halis F. Marochum ad Mahametem Cherisium ablegat, specie permutandorum gynaeceorum, Buaconis quidem, quod Susis reliquerat, et Mahametis, quod capta Fessa in Turcorum potestatem venerat; re vera vt Cherifium ad recuperandam Fessam incitarat, et si quidem eam expeditionem susciperet, de se securum esse iuberet, quasi minime auxilium Buaconun posterum subministraturo. ita Salaraisius imposita Fessanis poena vn ciae argenti in singulas domos, quod contra Turcas arma sumpsissent, exuuijs et ingenti praeda onustus tanquam triumphans Caesaream cum suis reuertitur Kal. April. cum XL dies in ea expeditione consumpsisset. nec multo post Penonij Velezij praefectus arcem in Mahametis Buaconis F. potestatem tradit; quam mox ab eo Salaraisius reposcit. verum ille contrariam filij voluntatem caussatus, cum initio tergiuersaretur, Turcus ira accensus Iahaiae, qui piraticam cum XV biremibus in eo tractu faciebat, negotium dat, vt quauis ratione locum occuparet. is igitur interceptum forte Mahametem, dum extra Penonium deambularet, tam male et indigne habuit. vt eripiendi se ex immanis hominis manibus nullam expeditiorem viam putaret, quam si Penonium redimendo se ei traderet. ita Turci Penonio potiti sunt, et eo vsque tenuerunt, donec paucis post annis altera expeditione Philippi auspicijs sub Christianorum potestatem venit, vt deinceps dicemus. parte alia Cherifius filio, qui Mechinem tenebat, imperat, vt oppido relicto recta Macochum ad se contenderet. quo mox illo discedente profectus Buaco Mechinem occupat: eamque occasionem


page 551, image: s551

Hametes Cherifij frater vlciscendarum veterum iniuriarum opportunam ratus cum iis, quas potuit, copiis Tafiletum petit, eoque loco, ab oppidanis libenter exceptus, citra sanguinem potitur. Cherifius vero acceptis per Bucarum Halis F. secretis Salaraisij mandatis de Fessanorum statu certior copiarum suarum partem Abdalae attribuit, vt eas contra Buaconem duceret; ipse Tafiletum cum altera parte proficiscitur. Abdala assumptis secum Arrhamenensibus inter Arabas opibus potenti gente et bellica laude clara, Fessam recta tendit: ibique mox obuios habuit Nacerum et Mahametem, quorum ille nothus, hic legitimus habebatur, a Buacone parente cum exercitu missos. sed orta inter eos aemulatione Mahametes prauis consiliariis vsus, dum victoriae, quam male sana fiducia iam deuorauerat, decus ad se vnum contrahere sperat, copias a fratre diuidit, et temere in Lusitanos in insidiis collocatos praecipitans, funditur ac fugatur. quo animaduerso Nacerus proditionem suspicatus statim conclamatis vasis Fessam se recipit. plus damni hominum opinione, quam re vera acceptum est ea clade, quam mox Buaco diligentia sua sarciuit; nam protinus eductis copiis nihil territus et conserto cum Abdala proelio eum vicit, et fugientem Marochum vsque insecutus est, occisis fere cunctis auxiliaribus ex Susiana regione abductis, quibus Chetifius Tremecenen prouinciam habitandam concesserat. id anno LV huius seculi actum. interea Mahametes Cherifius Hametem fratrem Tafileto inclusum obsidebat, vbi cum de Abdalae F. strage intellexisset, nihil casu turbatus astuto et tempori accommodato consilio rem dissimulat, et contrario omnino rumore sparso, quasi Buaco debellatus et omni ope destitutus Penonium confugisset, Abdala vero victor iam Fessam teneret, eo desperationis Hametem adegit, vt filiis suis auctor fuerit, quando spes omneis in Buaconis iam debellati opibus hactenus collocassent, vt supplices patruum adirent, et ad pedes victoris prouoluti atque incolumitatem pacti misericordiam eius implorarent. ita Hametes cum filijs oppido tradito in Cherifij potestatem venit, in solitarium locum relligione sacrum mox relegatus. inde imposito Tafileto praesidio Mahametes et abductis secum Nacero et Zidano fratris F. F. Garcilium eastra promouet, ea parte in Fessanum regnum ingressus; veritusque ne sobrinis superstitibus aliqui motus ex ea occasione orirentur, eos quamprimum iugulari imperat. inde progressus sanguinaria admodum pugna cum Buacone conflixit, quae diuturno bello tandem finem imposuit. in ea Mahametes Buaconis F. qui primam aciem ducebat, tantum virtute sua effecit, vt cum IIII OIO Arabum summa vi in Cherifianos impetu facto, occisis plerisque ex Marochensibus, obuios quosque fuderit. sed restituto a Cherifio certamine cum Fessani non eandem virtutem praestarent, ipse sensim cedere, dein labare acies, crescentibus interea hosti animis, postremo Buaco fortiter vt in extremis cum Nacero filio pugnans accepto in femore lanceae ictu exanimis concidit; quo conspecto mox omnes qui ab eo stabant in fugam versi; Nacerus ad proximos monteis cum paucis se recepit. Mahametes Fessam cum L equitibus ingressus, vbi ciuium animos tepere vidit, vrbe exit, et cum fratre, cui se coniunxerat, Mechinem et inde Salam venit, vbi conscenso mercatoris Christiani nauigio, cum oram Hispaniae legerent, ab Armoricae nostrae piratis capti sunt. Bucarus, qui cum Buacone proelio interfuerat, Tremecenen et inde Caesaream contendit, ibique paullo post pestilentia extinctus est. ita Fessa nullo negotio recuperata Cherifius relicto in ea Abdala Marochum proficiscitur, de Derederensibus barbaris, qui toties rebellauerant, vltionem sumpturus. sed cum res ex voto non succederet, potentioribus illis populis, quam vt exiguo tempore debellari possent, Hametem fratrem, cum filijs ac nepotibus, qui supererant, sub custodia ad se venire iubet, et quasi pacatis rebus ad solitas libidines reuolutus, vxorem nouam more sibi sollemni ducere constituit, quippe hornotinis fere vsus coniugum amoribus. eo consilio cum OIO CC Turcis stipatoribus, equitatu numeroso, assumptis duabus filiabus in viam se dat, Susam versus tendens. quod illi iter fatale fuit. nam cum Salaraisio paullo ante mortuo Hazen Hariadeni Ahenobarbi F., de quo diximus, Caesareae, quam cum regio imperio ipsius pater tenuerat, impositus esset, isque suspectam maxime potentiam Cherifij haberet, cum cognomine sibi homine latrociniis


page 552, image: s552

et homicidiis infami vltro operam suam deferente agit, vt Mahametem quauis ratione de medio tolleret. ea mente Hazen, quasi a Caesariensi rege ob acceptam iniuriam profugeret, cum XX coniuratis per Tremecenen itinere facto nulla mora interiecta Fessam venit, vbi ab Abdala Turcorum genti infesto, caussa aduentûs eius, vti illam praetexebat, cognita, vlterius ad patrem contendere iubetur, apud quem proculdubio in summo honore futurus esset. accidit vero vt sub tempus Susianae Mahametis profectionis Marochum veniret, vbi a Cherifio honorifice exceptus stipatoribus suis praeficitur. eam occasionem nactus homo facinorosus cum Turcis clam agitiam Mahameti infestis ob non soluta per integrum annum stipendia, et iniuriose a Bugumeda Cherifij quaestore habitis, cumque ijs de Cherifio capiendo, aut, si aliter fieri non posset, de medio tollendo, spe thesaurorum eius diripiendorum facta, consilium init. quo facto tutum ad Tremecenem receptum flexo per Numidiam itinere esse demonstrat. prosperum initium res sortita est, non etiam finem, ob successum insolentia inflatis animis et proinde ad prouidenda pericula segnioribus. cum ergo Cherifius ad locum in monte Atlante Agnelium dictum venisset in Bibonae angustiis, per quas Marocho Tarudentum tendentibus necessario transeundum est, Turci delecti quasi ad eum salutandum praeeunte Hazene, cum eum ante praetorium offendissent Bugumeda illo, de quo diximus, et altero Lusitano eierato tantum stipatum, Hazen stringit gladium, et vertenti terga Cherifio, et solo, dum praecipitantius aufugit, titubante gradu forte afflicto poplites succidit: mox alij coniurati superueniunt, et iacentem ictib. transfigunt, Bugumeda interea fuga elapso, et Lusitano solo pro hero fortiter pugnante, qui inibi tandem a sociis occisus est. hic exitus fuit Mahametis Cherifij, qui ingenio et animi in periculis praesentia, an perfidia et crudelitate insignior fuerit, ambiguum reliquit, summo tamen suorum, exactam eius in administrando principatu sollertiam suspicientium, desiderio extincti, cum ad longaeuam aetatem peruenisset, et XXXVII annos regnasset. id in mensem VIIbrem incidit huius anni. mox direpti thesauri et captae Cherifij filiae in Hazenis potestatem deuenere, qui excusata illius quasi tyranni ac proinde iure patrata caede, et impunitate ijs qui se sequi vellent promissa, cum Turcis, quos penes se habebat, Mauris, et quibusdam eieratis continuato per Susianam itinere Tarudantum, quod Odmanus Cherifij defuncti filius, quem alij Abelem Mumenem vocant, tenebat, tendit: idque mox ab Odmano desertum, cum arce ac thesauris, qui inibi asseruabantur, occupat. in vrbe erat Iudaeus quidam nomine Gazius Muca, qui relictis patriis sacris se pestiferae sectae addixerat, vinctus ob criminis suspicionem, de cetero homo vafri ingenij et manu ac consilio promptus, quem Hazen statim solui imperat, et summum iudicem in oppido constituit. is consilium dederat Hazeni oppi a se occupati festinatis operibus muniendi, quo se contineret, dum auxiliares copiae Caesarea ac Tremecena aduentarent. dum Hazen deliberat, XX circiter dies elapsi sunt, siue reficiendo militi, siue dum in consilio capiendo haeret: tandem cum perniciosum sibi a Iudaeo consilium datum putaret, per vastas solitudines, vt hostem falleret, ad iter se accingit. verum Iudaeus, qui Turco abeunte nihil praesidij amplius in eius opibus videret, vt gratiam illorum, sub quorum imperio remansurus erat, aucuparetur, Abelem Mumenem alterum ex Cherifij occisi filiis de Hazenis discessu certiorem facit, et vt ad vltionem paternae caedis animum adijceret, rei facilitate demonstrata, hortatur. ille persuasus relicto Marochi ali Bucaro, cum VIII OIO equitum; contra Turcos vadit: eiusque rei nuncium ad Abdalam fratrem mittit, qui tunc Fessae erat, et exercitum cogebat. ipse Iudaeus interea dum fratres copias coniungerent, cum tumultuaria manu fugienteis est insecutus, et vndique circumuentos ad vnum fere omneis cecidit; receptis thesauris, et Cherifij defuncti filiabus; consimilier et Tarudanto in fidem accepto, in quo Hazen paucorum dierum regnum exercuerat. secundum haec fama de Mahametis morte diuulgata, Halis Bucarus, qui praecipuam inter primarios regni praefectos auctoritatem obtinebat, veritus, ne ex Hametis quamuis nonagenarij ac eius filiorum ac nepotum, qui supererant, occasione regni successio turbaretur, ipsos non expectato Abdalae imperio iugulari imperat,


page 553, image: s553

atque in ijs Zidani filios, quos ille ex Mariemma Abdalae sorore sustulerat. quod vt regno fortasse salutare, ita certissimam perniciem Bucaro attulit. nam Mariemma post viri ac liberorum necem iniuria dissimulata cum se ad fratrem Abdalam contulisset, et apud eum summa gratia polleret, ad omnem vltionis de Hali sumendae occasionem intenta, hoc tandem astu vsa est. iniecto de regni successione sermone scrupulum fratri mouit, si tunc temporis decederet, an filius, qui vnicus atque admodum puer erat, in regnum succederet. nam optimatum atque adeo ipsius Bucari aliam mentem esse, qui fratri ipsius iam viro potius, quam puero regnum deferri debere existimabant. cuius rei vt experimentum faceret, suasit vt ipse morbum fingeret, tum ad eum quasi mortuum Bucarus introduceretur, et ipsa cum Bucaro de regni successore colloqueretur; sic enim, quid Bucaro consilij esset, exillius ore regem intellecturum. processit astus. nam cum Abdala vero morbo nec simulato laborans, se aliquot dies ab omni conspectu substraxisset, Halis Mariemmam adit, et de regis valetudine percunctatur: eo enim statu res regni esse, vt diutius de ea incertus esse non possit. tum illa Halim in conclaue abducit, vbi Abdala linteo tectus quasi iam exspirasset, iacebat. ibi voce lamentabili cum regem mortuum renunciasset, et cadauer quasi digito ostenderet, Bucarum rogat, vt prudentia sua efficeret, ne regnum a legitimis heredibus ad alios transferretur, et Mahameti Abdalae F. ius seruaretur. Halis ad haec, Haut ea rerum facies est hodie in his regnis, Mariemma, vt per puerum administrari possint. vt me Abdalae fide obstrictum sentio, ita pietas erga patriam de eius quiete ac securitate ante omnia cogitare iubet. est regis frater matura aetate, regendo imperio par; huic regnum deferri et regis filij inpraesentiarum et nostra ac publicae tranquillitatis interest. his dictis cum se ex palatio proriperet, Abdala ceruice erecta et amoto linteo, ac scipione assumpto, nam adhuc ex morbo debilis erat, abeuntem reuocat, et, Haeccine, inquit, gratia pro benefactis proque tot in te cumulatis honoribus refertur, vt filio perfidiose spoliato regni spem in fratrem transferres? atqui viuo adhuc ego, tanto tempore superfuturus, dum praemium ac poenam cuique pro meritis rependere, et filio regnum firmare valeam. quibus auditis Halis seu metu seu pudore confusus recta domum abit, sumptoque muliebri amictu nulla mora interposita vrbe exit, et ad oleastri pedem velata facie, ne dignosceretur, consedit, dato suis interea negotio, vt quamprimum eodem pernicem equum sibi sisterent. dum expectat, equites a venatu fessi meretricem rati eo aduolant, et discusso velo vbi Halim esse cognouerunt, de fraude suspicati, eum, vt erat, dissimulato habitu ad Abdalam ducunt, qui ipsum mox iugulari imperauit, et ita su am ac Mariemmae sororis iniuriam, quamuis de ea minime cogitaret, veterum Bucari meritorum immemor, praeualente recentis facti apud eum memoria, vltus est. nec multo post, ne quid reliquiarum superesset, quod ad otium et libidines properantem remorari aut interpellare posset, Mahametem Abdeli Caderi F. propriorem sobrinum Mesquinae dynastam, quem ipse cum Lela Sophia sororis F. matrimonio iunxerat, ob solam virtutis opinionem, et quod vulgo acceptus esset, interficiendum curauit. et ita ab eo tempore imperio a patre et auo parto pacate potitus est, late dominator et potens; vt cuius ditio vtra mque Mauritaniam, Tingitanam ac Caesariensem, et maiorem Numidiae partem, puta Gaetuliam, et in ijs XIIII prouincias complectatur; a meridie Lisso et Vna fluuijs, ab ortu Sauo, ab VIItrione et occasu freto Gaditano, et mari Atlantico terminata. militia eius LX OIO equitum comprehendit, quibus stipendia singulis quatuor mensibus et pace et bello dependit; videlicet XV OIO ex Susiana ac Darensi regionibus, ex Marochensi regno-XXV OIO, ex Fessano XX OIO; ex quibus V OIO illi, qui praetorianorum turmam conficiunt, vulgo deliguntur. peditatus vero omnis in OIO OIO eieratis ac OIO aliis Susianis scloppetarijs, quibus nouae Fessae custodia committitur, consistit, quibus et IO equites ex eodem eieratorum genere adduntur. his cum opus est etiam adiungit Arabas et alios Libyas, quib. dietim stipendia persoluuntur. his fere viribus potentissimi in Africa a Cherifijs hoc saeculo fundati imperij robur constat. Nunc rursus tanquam ex diuerticulo nobis series calamitatum publicarum redordienda estm quam


page 554, image: s554

etsi a laetioribus auspicamur, mox tamen funesto exitu atque adeo damnosa pace, quam domestici motus regno exitiabiles deinde secuti sunt, claudemus. coacto tandem exercitu, et ei praeposito cum summo imperio Guisio, consultatum fuit, quo ducendae viderentur copiae; an ad recuperanda, quae proxima aestate amissa fuerant, an ad nouam aliquam expeditionem. nam ad existimationem ac regni tutelam pertinebat, vt quamuis aspera ac profunda hieme tantaevires sine aliquo ope rae pretio non dimitterentur. de recuperandis, quae perdita fuerant, non placuit quod ea loca et iam munita et milite ac re omni necessaria abunde firmata essent: nec eundem animum in ijs regionibus, in quibus recentis cladis vestigia in oculos incurrebant, militi fore appareret, quam si alio duceretur. itaque Caleti expugnandi consilium repeti placuit, quod a Senarpontio Bononiensis prouinciae praefecto cum Momorantio communicatum, nisi Sanquintiniana strages incidisset, eadem aestate executioni demandandum fuerat. re Compendij, quo rex venerat, in secretiore consistorio agitata P. Strozzuis dux impiger lustrandi loci negotium sumit: eoque cum Mazino Delbenio, exiguo comitatu, ac veste obsoleta indutus, proficiscitur IIII Non. IXbreis, vbi loci situm extrinsecus et adiacentium propugnaculorum formam ac firmitatem curiosis oculis contemplatus, inde ad regem redijt, et rem confectu facilem, si studium ac diligentia adhiberetur, fore retulit. quo secretior res esset, diuiditur exercitus, et pars Niuernio attribuitur, videlicet Heluetiorum XX vexilla ac totidem Germanorum cum XV Gallicis, IO C equitibus cataphractis, et aliquot machinis, sparso rumore, de Lucemburgo et Arlonio tentandis consilium initum esse: quo factum, vt hostes mox per ea loca haut satis milite firmata vireis distribuerint. Guisius quasi impediturus, ne Quintini fanum, Hanam, et Castellum comeatus importaretur, ad limitem progreditur. circumacto per Nargonensem agrum exercitu Niuernius Stenaeum venit, vbi aliquanto tempore commoratus statim inde copias quam citissime potest ad Guisium remittit, qui tunc Samarobrigae Ambianorum erat, et de comeatu Durlanium inferendo cogitare se hosti persuaserat. accepto Niuernij exercitu Guisius in Bononiensem agrum descendit, quasi Ardeae ac Bononiae tutelae prospecturus. postquam omnia parata vidit de Caleti statu optime instructus, eo improuisus aduolat, et Kalend. Ianuarijs ad Nouambrigae pontem OIO ab oppido passibus distinctum, castra ponit, quo per aggerem vtrinque paludibus cinctum aditur. in aggeris ingressu occurrebat munimentum ad vicum cui Agathae fano nomen est, ab Anglis erectum. id missis III OIO scloppetarijs delectis primo impetu captum est, cum praesidiarij initio erupissent, et a nostris repulsi postremo se recipere coacti essent. successus is Anglis terrorem, nostris animos fecit, qui quamuis iam sol inclinaret, progressi eodem die Nouambrigae propinquant et fossam circumducunt, prius loco a Guisio et Paullo Thermo lustrato. tormenta etiam admota, vt continuo die illucescente verberatio inciperet: et quoniam omnem victoriae spem in celeritate ponebat Guisius, eodem tempore exercitûs partem secundum maris littus ad laeuam praemittit, qui speculam, Risbanam vulgo vocant, in portûs faucibus ad custodiendum ingressum positam aggrederentur, vt simul occupatis vndique munimentis oppidum in medio expugnandum relinqueretur, neque a pedestribus copijs e Belgio venientibus, neque a maritimis Anglia summissis succurri posset. Caletum loco plano positum, et tribus amplius partibus amne riuisac palude fere inaccessum, ab occidente portu amplo ac mari cingitur, forma quadrata, III prominentibus propugnaculis ad angulos distinctum, et quarto, quod merediem respicit, vbi vetus arx surgit: ad haec pomerio spatioso ex terra spissa congesta, vti tunc opinio erat, quod postea magno nostro damno falsum experti sumus. nam arenosum toto illo tractu solum est, quod ad violentos tor mentorum ictus statim instar pulueris dissilit: fossa item profunda et ampla, in quam amnis Hamia labens, qui vrbem alluit, continuo flexu decurrit, et riui paludem circumiacentem irrigantes in eam pariter exonerantur. per paludem ad vrbem aditus non est, nisi per aggerem, cui Nouambriga imposita est: per mare nauibus in portum ingressus non patet, nisi permittentib. Risbani praesidiarijs. quare duo illa


page 555, image: s555

oppidi quasi cornua ei tenenda erant, qui loco potiri vellet. igitur eadem nocte Guisius cum Aumalio fratre, P. Strozzio E. Tribuno, P. Thermo, Io. Estraeo tormentorum praefecto, Sansaco, Andelotto, Tauanio, et Senarpontio ad maris littus contendit, et Risbano propius lustrato, vt vix XXV passuum spatium intercederet, sine vllo hostium sensu, statim iuniorem Alegrium et alterum ex domesticis nobilibus per Carolum Rupifulcaudium Randanum ad locum in portu designatum deduci imperat, vbi vadum subesse intellexerat, tentatoque vado demum inter duces conuenit, vt postridie eodem tempore et Nouambriga et Risbanum tormentis pulsarentur. quod et summo mane factum. ac Nouambrigenses quidem primi deditionem fecere, ab vrbis praefecto, vt postea rescitum est, moniti, qui quod exiguum defensorum numerum intra vrbem haberet, praesidiarios ad certam perniciem exponi nollet: horam post et qui Risbanum tenebant, se arbitrio Guisij premisere. magna inibi reperta tormentorum et aliarum rerum copia. vt vero auxiliaribus omnis aditus ad vrbem intercluderetur, ex ducum consilio inter oppidum et paludem post aggeres XX peditum Gallorum signa collocata sunt, et Philippi Ringrauij legio cum IO CCC equitibus Germanis, ac CCC equitibus cataphractis ductore Rupisurionio. Thermus mare versus viam, quae Guinam ducit, insidebat cum reliquo equitatu et Heluetiis. tum nulla mora interiecta pridie Non. huius mensis VI maiora tormenta ad portam flumentanam admota et CCC colubrinae deijciendis oppositis munimentis, valloque ducto tumuli excitat, quasi omnis impetus ab ea parte fieri deberet. ita pulsata et quassata ea porta et adiacentib. aliquot turribus, cum hostis nihil de arce, quae nullo intus pomerio firmata erat, metueret ad eum inopinato XV murales machinae admouentur, tantaque vi ac pertinacia pulsatio facta, vt fragor etiam Antuerpiae, quae XXXIII Germanicis milliaribus inde abest, exaudiretur. luculenta demum edita ruina Andelotus, cum prope nox instaret, cum OIO CC scloppetariis et multa nobilitate transmittere in portum iubetur; et inter vrbem ac littus se vallo munire. tradita in eam rem militi instrumenta iam ante Senarpontij, qui locum diligenter explorauerat, studio praeparata, quibus vallum struerent; quo ad fossam vrbis vsque perducto, inde a qua in mare deriuaretur, sicque vrbis fossa momento aqua exhauriretur, in qua praecipuam Caleti firmitatem Angli collocabant. conuectae et in eum vsum magno numero crates pice illitae, ne aqua mergerentur, per quas milites voraginoso ac palustri fundo siccis pedibus tuto incederent: tum quo militem ab infestatione globulorum defenderet Senarpontius, tegumenti genus commentus fuerat, ex palis vimine contextis crassitudine semipedis, quod extrorsum charta triplicata obducebatur, et amilite gestabatur, sudibus, qui inferiore parte ferreis vncis confixi erant, cum opus erat, in terram destitutis: eo tanquam vmbone tecti milites per fenestellas eiaculabantur. tandem aperto sub vesperam muro, Guisius, vt impediret, ne hostis ruinam sarcire posset, iam recedente aestu maris sub octauam horam Grammontanum cum CCC scloppetariis transmittere iubet, qui continua displosione hostem, quo minus opus facere posset, interpellaret. iussus erat et Strozzius cum totidem scloppetariis ac praeterea C fossoribus duce Sarlabosio alteram portûs partem occupare: sed crebra globulorum grandine depulsus amissis XXV ex suis ad Guisium se recipere coactus est. mane Guisius cum iuxta portam progressus esset, cum Aumalio et Ellebouio fratribus, Momorantio, Bullionio, ac caetera nobilitate, ruina per Brancatium explorata, postquam renunciatum est eam idoneam esse, per quam miles ingredi posset, signo dato Grammontanum cum scloppetariis suis, subsequente eum cum CCC loricatis P. Strozzio, quem rursus totidem alij armati pone comitabantur, praeire iubet: ipse ante reliquas turmas vmbilico tenus exstante corpore interiectum amnem superat, et muro succedit; in quem nostri tanto impetu inuaserunt, vt obuiis trucidatis, mox arce potiti sint, et defensores qui supererant in vrbem confugere coegerint. ibi postquam validum praesidium imposuit Guisius, quod hosti fustinendo, si noctu impetum in arcem ex vrbe faceret, par esset, aestu iam reciprocante in vlteriorem partem redit. poenitentia seu pudor desertae tam subito arcis mox hostibus subijt, qui quantum


page 556, image: s556

momentum ad vtbem capiendam afferret sero animaduertentes, omni ope ad eam recuperandam se accingunt. facto impetu primi reiecti; dein redintegratis animis et directis in imo ponte IIII tormentis nostros rursus aggrediuntuntur; cumque ex tumulo, qui in vrbis platea erectus est, crebra in arcis portam displosione vim fecissent, post acre certamen, in quo CC ex delectis amiserunt, postremo repulsi sunt. vbi hunc vltimum conatum irritum vidit Dumfortius regulus, qui vrbi praeerant, omni spe abiecta de deditione agere cepit, et post varias altercationes, in has tandem condiciones transactum est: vt oppidani omnes cum vxoribus ac liberis vita salua ac sine iniuria dimitterentur, quibus liberum esset in Flandriam aut mari transmisso in Angliam se recipere, idonea securitate praestita: miles in Angliam transmitteret: Dumfortius et cum eo L alij arbitro Guisij captiui essent. tormenta, globi, puluis, arma, signa atque omnia instrumenta bellica in oppido integra citra ftaudem relinquerentur. omnis supellex, aurum, argentum, merces, equi, Guisij voluntati permitterentur: salua et integra cuncta sinerent, ab aedificiorum demolitione abstinerent, nec clauum refigerent, aut lapidem loco mo uerent, solumve vel pauimentum suffoderent: quod additum fuit ad coercendam Anglorum malignitatem, qui superioribus annis restituta ex conuentione Bononia, in detrimentum nostrum vrbem vastatam foedis ruinis deformauerant. his ita VI Eid. Ianuar. transactis sequenti die Angli ad vnum omnes excessere, oppido intra septimum diem capto, Philippo apud Anglos rege; quod post Cresciacam pugnam ante CC X annos attritis totius regni viribns sub Philippo Valesio nostri annum integrum tenuerant: ac postremo Ioannes Viennensis omni auxilij spe destitutus, cum vndique terra et mari premeretur, Eduardo III dediderat. heic Iccium portum fuisse plerique credunt, vnde breuissimum in Britanniam traiectum esse scripsit C. Caesar, quod ab hoc portu hodie ob loci commoditatem mercatoribus frequenti Doueram vsque non plus XXX OIO passuum numerentur. Caletum veto oppidum dictum est nomine totius regionis ei, vt plerunque fit, attributo. nam populi in toto illo tractu a Sequanae faucibus ad Adae vsque aestuarium, quo Grauelinga alluitur, olim Caleti appellabantur; in quo Gessoriacus pagus; quo nomine quidem perperam oppidum, quod supra Rotomagum est in Vexinensi agro, designari existimant. vix deditione facta naues magno numero in oceano apparuere auxilio obsessis venientes, quae conspectis ex alto Gallorum signis cum se serius soluisse animaduerterent, retro domum abiere. de nostrorum consilijs praesagierat seu cogitauerat Philippus, idque vxori reginae per litteras denunciauerat et vltro opem ac praesidium obtulerat. verum res a suspiciosis Anglis aliter ac debuit accepta est, Philippum Hispano astu, vt Caletum interciperet, id agere interpretantibus, tandemque eius augurium euentus comprobauit. nec tamen ille officio defuit, misso laborantibus Guinensibus Hispanorum praesidio. capto Caleto disceptatum inter duces, vtrum Guinam, quae III milliaribus inde abest, an Grauelingam peti expediret. quae duo oppida vtrinque Caletum cingunt. re agitata placuit Guinam ducendum esse, quod eam iuris Gallici effici, quam Grauelingam, vt pote remotiorem, ad Caleti securitatem magis conduceret. locum tenebat cum valido praesidio Graius regulus. Eid. sequentibus eo Guisius tendit, primoque impetu oppidum capit, praesidiarijs in arcem se recipientibus; sed dum nostri de praeda quam de stationibus ordinandis magis solliciti sunt, eruptione facta hostis inde mox eos expulit, incendioque per domos sparso, rursus se arci inclusit. triduo sequenti ductus agger, vallumque vsque ad fossam promotum, erectis in eo dolijs vimineis et collocatis XXXV muralibus machinis, quae decussata verberatione ictus in arcem eiaculabantur. tandem propugnaculum, quod portam oppositam tegebat, magna ex parte quassatum et contusum est edita ruina, ad quam tamen ascensus difficilis erat. igitur Guisius cum ad eam inspiciendam diuersos ac multoties misisset, tandem CXX delectos eos eniti iubet, cum fossoribus, qui arduum ascensum operibus mollirent, aliud praeterea facere vetitos. demum XIII Kal. Febr. Andeloto iusso in armis esse, Germanorum legio ad id destinata magno impetu vim facit, et superata profundissima fossa, quam iniectis dolijs ac cratibus transuersis ponte strauerat


page 557, image: s557

Guisius, in collem oppositum enixus, vt rei euentum opperiretur, statim illinc ad suos accurrit, et postquam praesentia sua militi animos restituit, redintegrato certamine, postremo nostris sustinendis impares obsessi ruinam deserunt, amissis ex suis circiter CCC et in ijs CC Hispanis, et curte inferiore relicta, intra veterem arcem ad Graium se recipiunt. diuersa parte Recrodi legio minora duo munimenta inuadit; et ita curte inferiore nostri omnino potiti sunt. Graius, qui maius munimentum adhuc tenebat, quod alijs a nostro milite occupatis imminebat, successu tamen ita perculsus fuit, vt non expectato, dum nostri vltra vim facerent, duos ex nobilibus statim ad Guisium miserit, qui de condicionibus cum eo agerent. postridie conuentum, vt milites cum armis exirent, relictis signis tormentis, globis, puluere et cetero belli apparatu; ipse Graius cum ducibus ac nobilitate captiuus maneret. IO CCC amplius Angli seu Belgae Hispanive inde egressi sunt; quod magno probro Graio vertit, qui alias bello spectatus dux cum tot eximiae virtutis ductoribus ac militibus ad nostrorum impetus sustinendos loco tam firmo minime se comparauerit. Christ. Mondragonius cum eo captus, qui prius Lutetiae arce, in qua detinebatur, euaserat. per inducias olim Guina anno OIO CCCLI Bellocurei praefecti prouinciae legati proditione ab Anglis occupata fuerat, qui ob id capitis supplicio affectus est. restabat in eo tractu, quem Osiensem comitatum vulgo vocant, non admodum per se munitum, sed situ fere inaccessum castellum, quippe paludibus vndique cinctum, ad quod per angustum aggerem tantum aditus erat, pontibus ligneis plerunque intercisis. sed praesidiarij, qui in eo erant, intellecto Guinae successu, non expectato nostrorum aduentu, relictis tormentis inde protinus aufugerunt. eo missus continuo Sipetra, qui locum dcsertum occuparet, cum ducis Lotaringi ala, cuius legatus erat. Rex interea vt rem pecuniariam expediret, sine qua amissa recuperare et hostium impetus sustinere non poterat, ordinum regni comitia Lutetiam indixerat. heic VIII Eid. Ianuarij, in palatij, in quo ius dicitur, aula, cui vulgo a B. Ludouico nomen est, loco magnifice praeparato in solio consedit, et paullo infra Delfinus et Carolus Lotaringiae dux addextram cum cardinalibus; ad laeuam Rupisurionius, Niuernius, Sancerranus, Vrfeus, Bordillo nius, ac cetera nobilitas; infra reliqui ordines. tum graui oratione rex principium actioni fecit, nihilque sibi, vbi primum regni gubernaculis admotus est, antiquius fuisse dicit, quam vt regni dignitatem tueretur, ac singulos regni ordines pro cuiusque dignitate, sicut optimum principem deceat, amore paterno complecteretur: pertinere autem non ad regni dignitatem tantum, sed ad singulorum salutem, vt hostium regni conatus reprimantur, antiquae regni possessiones seruentur, amissa recuperentur, ac limites firmentur. eo consilio primis statim regni auspicijs difficili, sed felici bello cum Anglis pro Bononiae ac vicinorum locorum recuperatione contendisse: in illud bellum, et alia, quae ex eo serie fatali seminata sunt immaneis sumptus factos, quibus cum vectigalia annua non fufficerent, patrimonium omne regium oppigneratum, et quod sibi magis doleat, noua tributa inuenta esse; cuius rei sensus cum saepius animum sibi perculerit, optasse, vt vel iniquis condicionibus cum hoste conuenire posset, vltroque pacem ab eo petijsse: nunc cum id obtinere non potuerit, et audiat, eum successu inflatum maiori mole bellum parare, fiduciam, quam secundum Deum in ippsorum fide ac virtute habet, voluisse apud eos publice testari, et quid sibi consilij sit, omnibus manifestum facere. nimirum decreuisse, contra maximam vim maximas copias opponere: ipsos autem minime ignorare, praecipuum belli neruum in pecunia consistere; sine qua neque exercitus ali, neque miles in disciplina contineri queat; pulcerrimae denique rei bene gerendae occasiones, quae se cottidie in manus dent, plerunque amittantur aut corrumpantur. igitur vehementer petere, vt sibi, vt regno, vt publicae necessitati, cuius caussa cum ipsis communis sit, succurrant; scire se, multa seculi vitio ac temporum licentia in morib. ac ciuili administratione, quae plebem grauent, inualuisse, quae emendata cupiat, ac proinde fidem interponere, cum primum ipsorum ope et auxilio se praesentib. difficultatibus explicauerit, et armis pacem firmam sanxerit, curaturum, vt deprauata corrigantur,


page 558, image: s558

et populus tributis leuetur. propterea voluisse, vt Delfinus regni heres his conuentibus intersit non tanquam testis ac fidei iam datae obses, sed quo fides quoque eius ad ea, quae regia voce promiserit, praestanda obligetur. his dictis cardinalis assurgens, verbosa et grandi oratione propensum regis in omneis studium et generosum animum multis ac supra verum laudibus adulatorie more suo extulit, sacri ordinis nomine ingentis pecuniae collationem pollicitus. post eum Niuernius pro nobilitate verba faciens, cum itidem assurrexisset, paucis verbis eam paratam dicit, vti hactenus semper fecerit, pro rege, regni dignitate ac tutela opes vitam ac sanguinem profundere. tum Ioannes Santandreanus Parisiensis ac ceterarum regni curiarum, quarum delegati aderant, nomine in genua procumbens regi gratias agit, quod ex magistratibus, qui vice regia ius dicunt, quartum ordinem constituerit, et ad ceteros treis regni ordines adiunxerit. dein laudata regis egregia voluntate ac prudentia, vitam opes et omnia prolixe defert. postremo plebis nomine Andreas Guillarius Mortarius in genua itidem procumbens, regis eximiam prudentiam ac bonitatem laudat, qui pacem armis constituere, et quae temporum vitio deprauata sunt, in ciuili administratione emendare decreuerit: populum vicissim, qui se omnia principi suo debere sciat, quamuis vectigalium grauitate et continuis bellorum calamitatibus attritum, non recusare, vt in hoc rerum statu fidem suam approbet, quin pecuniae, quam maxima poterit, collatione pro dignitate ac salute eius belli suscepti necessitatibus subueniat. vbi Mortarius desijt, Io. Bertrandus procancellarius tunc cardinalis Senonensis dictus, cum regem de more in solio sedentem genibus flexis consuluisset, in locum suum redit, et hoc mandare regem dicit, vt populus, quo rerum emendendarum principium fiat, scripto querimonias suas comprehendat, et capita eorum, quae correctione egeant annoret; eaque Mortario tradat, qui de ijsdem ad regem sit relaturus, quo de singulis postea ex regis voluntate decernatur his actis conuentus dimittitur, et vbi rex discessit, C. Lotaringus eius iuslu a plebe delegatos seuocat, et ostendit in belli sumptus necessarios opus esse tricies centenis aureorum millibus: ecclesiasticorum ordinem gratuito praeter decimas decies centena aureorum millia regi obtulisse, reliquum esse, vt plebeius ordo vicies centena millia dependat. quod vt commodius ac celerius confici possit, nam celeritate rem indigere, opus esse, vt nomina praecipuorum per vrbeis et oppida ciuium vsque ad II OIO edantur, qui Angulicioaureos mutuos dent. delegati initio nomina edere recusabanc, et inuidiosum id, adde etiam periculosum esse dicebant: quippe rem inuidiae plenam esse, si quantum quisque possideat profiteri et velut in censum deferre cogatur: inter negotiatores vero periculum subesse, si eorum facultates ab omnibus noscantur, vt plerique minus in aere quam in opinione habere comperiantur, et ita diuitiarum famam, qua commercium conflat, amittant, tandem conuenit, vt distributa per prouincias et prouinciarum vrbeis atque oppida omni summa, inter opulentiores postea diuideretur; nam ita onus, quod paucis intolerabile esset, leuius fore, cum a pluribus ferretur. Comitiis peractis rex sollemni sacro, quod IIII Eid. Ianuar. in palatij delubro celebratum est, cum regina, Delfino, ac proceribus interfuit. gratiae item Deo de Caleto recepto actae. quo cum iturus esset, antequam proficisceretur, in palatium more solito venit. et in lectisternio sedit. ibi pleraque edicta ac constitutiones ad ciuilem administrationem pertinentes, quae iam obsoleuerant, renouatae ac denuo promulgatae sunt. inde Caletum proficiscitur, vbi locum contemplatus postquam de muniendo eo ex belli ducum consilio statuit, et custodiae eius Paullum Thermum imposuit. ac mox ad regni interiora reuersus est. diuersa parte Niuernius vbi in Campaniam redijt, iussis praesidiariorum ductoribus cohortes paratas habere, Bullionij, Iametij alarum praefectis ac Senarpontio, qui suae praeerat, vt suos ad signa cogerent, ipse Iuodium sub Februarij principium venit, vbi concilio habito, cui Iametius ipse iam senex et tot bellis spectatus vir interfuit, Herbemontium postulante Alticurio peti placuit, castellum in Arduenna silua Bilistini comitis ditionis saxo praerupto impositum, nisi qua parte aditur, quo loco hostes fere excursiones facturi conueniebant, quod maxime Iuodio ac vicinae regioni incommodabat.


page 559, image: s559

iam Leonius Depotius, qui per Bordillonij absentiam prouinciae limiti praeerat, fossores ac iumenta trahendis machinis, quo Niuernius iuberet, idoneo numero praeparauerat. itaque summa diligentia ac silentio sub vesperam missi Trossobosius Mezeriae et Cambrius Mauberti-fontis praefecti, qui cum suis locum obsidione cingerent. diuerso irinere per Sedanum cum leui armatura deducta tormenta, et rursus Alticurius per aliam viam reliqua tormenta ac bellicum omnem apparatum ductore Iacobo Volfio conuexit, quos subsecutus est Niuernius cum expeditis, quas penes se habebat, copiis. aegre tormenta per Semosium arci subiectum amnem traducta, ob glaciem et solito maiores niueis. primo certatum acriter eruptione a praesidiariis facta, quorum impetu represso Cormuntius inferiorem curtem, in quam se rustici cum gregibus et armentis receperant, occupat. mox admota tormenta ad eam partem, qua ad arcem aditur, destructoque pro pugnaculo, quod arcis frontem tegebat, ac facta ruina ingenti, cum iam nostri ad aggressionem se compararent, loci praefectus condiciones proponit, quib. recusatis, postremo VIII Eid. Febr. seque et locum Niuernij arbitrio permittit: qui a Iametio exoratus, ipsum cum vxore et omni familia ac militib. sine pretio incolumem dimittit. arci impositus a Niuernio Cruceus Altacurij legatus. inde missi, qui Iamonium, Chinium, Rossinolium, Villemontium, munimenta ab hoste in his locis exstructa ad deditionem compellerent: quorum pleraque ad famam Niuernij aduentantis iam a praesidiariis deserta fuerant, reliqua ad primum nostrorum conspectum deditionem fecere. per Italiam vero sparsa de Caleto recepto fama non solum cladis nuper ad fanum Quintini acceptae obliuionem animis hominum induxerat; sed et Gallis et Ferrariensi ad maiora audenda animos fecerat: ac nostri quidem de Orbitello intercipiendo consilium inierant, quod ad illos relatum esset, ab ea parte, quae stagnum respicit, infrequentiores excubias fieri. eo igitur Ilcini-monte profecti cum ad locum destinatum summo silentio venissent, scalae, quib. enitendum erat, iusto breuiores repertae sunt, culpa eius, qui illarum fabricandarum curam susceperat: et ita re infecta discessum est, tormentorum displosione aliquot e nostris amissis. Ferrariensis vero, qui videret hosteis magnis incommoditatibus conflictari, ob idque in hiberna concessisse, cum suis egreditur, et Parmensem agrum in praedas effusus vastat. necnon Brixellenses praesidiarij ad Vitalis vsque fanum excursione facta VIII cataphractos capiunt, et Asculani principis signiferum, diuersa parte Alfonsus cum Corn. Bentiuolio, IIII OIO peditum ac IIII tormentis Regio Lepidi egressus Paulli fanum recipit, paucis, qui in eo erant, exutis militibus: inde summo silentio transmisso Nicia fluuio, qui Regiensem agrum a Parmensi diuidit, Garnigionem castellum obsidet, et admotis tormentis quatit, cuius mox praesidiarii deditionem fecere. tum Rossena verberatur Corregiensium castellum, qua capta et direptionibus ac postremo incendio deformata, Canossa petitur: quae tormentis pulsata cum deditionem facere nollet, impetu capitur, trucidatis fere omnib. praesidiariis. his iniuriis ac pudore praecipue stimulatus Octauius, auxilia vndique sollicitabat, missis qui Mediolano et ex Etruria ea adducerent, et a Ioanne Figueroa II OIO Germanorum, OIO Hispanos et II equitum cataphractorum vexilla petebat, quos ille nuper Ponzono capto, exiguo in via, quae Alexandria Genuam ducit, castello, quasi re magna gesta ad reficiendum per hiberna distribuerat. sed deficiente stipendio rari ad signa conueniebant, et Octauius, qui frustra laborare se cerneret, statuerat, receptis, quae in suo ceperat Ferrariensis, domi se continere: quod vt mature faceret, ab Alexandro cardinali fratre monebatur: qui adueniente Turcica classe, ad defendendam Italiae oram omneis copias ac robur versum iri prouidebat, et iccirco intempestiuum ac postremo fratri damnosum iudicabat, se inutili bello cum vicino principe sine profectu immiscere. his accedebat, quod sub id tempus Franciscus Atestinus Ferrariensis frater, qui Caesarianas parteis semper hactenus secutus fuerat, et bello Germanico egregiam operam nauauerat, accepto torque regio ad nos transierat, et ad res in Etruria regis auspiciis administrandas cum summo imperio missus fuerat. quod rebus nostris non solum ad famam conducebat, sed etiam Ferrariensis opes magnopere confirmabat. inde occasione arrepta Cosmus, cui semper


page 560, image: s560

bellum contra Ferrariensem susceptum displicuisset, cum Hispanis apertius agrit, et Philippum vrget, vt cum Ferrariensi amice transigeret: nec Ferrariensis iam senex et spe sua falsus a pacis consiliis alienus erat, sed non nisi honestis condicionibus a foedere nobiscum inito discedere volebat. tandem Cosmi interuentu, cui facultas a Philippo data erat, conuentum in has leges: vt supremi armorum Gallicorum in Italia ducis officio renunciaret; a foedere cum rege ac Pontifice contra Philippum inito discederet, et medius maneret neutri parti addictus, nec regem tormentis ac cetero bellico apparatu iuuaret: capta vtrinque hoc bello restituerentur: ipse amicitiam cum Octauio Farnesio coleret, et Martini fanum Sigisinundo Gonzagae ereptum, ac cetera eius bona a Ferrariensi proscripta, redderentur. quod vltimum Ferrariensi grauissimum fuit, libertate ei praerepta ih subditum sibi hominem pro arbitrio animaduertendi. missus mox Bartholomaeus Concinus, qui condiciones ad Philippum perferret, vt ratas eas haberet, et insuper vt adfinitas cum bona ipsius gratia inter Ferrariensem ac Cosmum posset contrahi, demonstrata eius rei multis rationibus vtilitate, rogaret. assentiente Philippo, pax cum Ferrariensi facta, et mox Alfonsus Florentiam venit, vbi Lucretiam XIIII annorum virginem, nam Maria grandior aeuo ei ante destinata sub id tempus decesserat, vxorem ducit. magna pompa nuptiae celebratae. nec tamen inter festa nuptialia cessabat Cosmus; sed de classe Turcica sollicitus, quam in Iluam, Herculis portum, Plombinum, Sauonam, Niceam impetum facturam rumor erat, omnem operam dabat, vt ora maritima muniretur. portum Herculis missus Chapinus Vitellius, qui collem oppido imminentem, et cui a Philippo postea nomen inditum est, vallo cingeret, et munitiones in arce Plombinensi ab Hispanis neglectas, ope fossorum instauraret. missus et in Iluam Gabriel Serbellonus, qui Portum-ferratum muniret, ad munimentum Falconium, de quo diximus, additis nouis propugnaculis. haec ad oram maritimam contra Turcos tuendam a Cosmo procurabantur. in mediterranea ora hoc agebat, vt Gallorum ob non soluta stipendia iam a longo tempore molesta popularibus mora, hoc anno messem omnem interciperet, quo Senenseis exules paullatim nostrorum taedio ad suas parteis pertraheret. nam Grosseti praesidiariorum in dies ob aeris intemperiem minuebatur numerus, et munitionibus magna ex parte ob Vmbronis inundationem destructis periclitabatur oppidum. iamque classis Turcica CXX triremium ad Preuesam ex Calabria conspecta, postquam Brundusium, quod festinatis operibus muniebatur, praeteruecta est, eodem itinere, quo antea freto Mamertino superato et capto ac direpto Rheginensi oppido Strongylen appulerat: vnde statim in sinum Surrentinum effusa, iuxta Salernum exscensione facta, et ingenti multitudine vsque ad III OIO capitum ad foedam seruitutem abducta, atque in iis magno numero virginum sacrarum et monachorum, quorum illis locis propter amoenitatem pleraque sunt coenobia, occisis infantibus ac senibus, in Neapolis conspectum venit. inde Terracina absconsa pontificiae ditionis oppido in Iluam descendit, et in Longonis portu noctem tantum commorata, vbi vidit oram vndique milite cinctam, quippe Aurelius Fulgosius nuper ex Gallia Togata cum equitatu reuersus, vt se ostenderet, iussus fuerat, ad Corsicam iter flectit: vbi classem nostram adhuc esse conijciebat; quae cum paullo ante inde soluisset, opinio omnium erat, consilium initum esse de impetu ad Sauonam faciendo, aut Nicaea oppugnanda, et Villaefrancae portu occupando. id cum vererentur, Genuenses, contradicente Gomesio Figueroa, qui Philippi maiestatem laedi contestabatur, et Andrea Auria iam ob decrepitam aetatem ciuibus suis despicabili, ad purpuratum cum ingentis pretij donis mittunt, qui iniuriam a ditione sua deprecarentur. nec heic stetit Genuensium deliberatio. nam praeterea Byzantium ad portam Turcicam oratores mittere decreuerunt, qui libertatem et commercij immunitatem suis ab Solimano impetrarent, et quando parce adeo Hispani et quasi ad demensum ipsis annonam quotannis ex Sicilia admetiebantur, etiam frumenti emendi et in reip. vsum transportandi facultatem foedere icto peterent. Turcica classis nostram insecuta eam opinionem confirmauit, quasi ex compacto in Prouincia congressurae essent, vt inde coniunctis viribus


page 561, image: s561

in Nicaeensem agrum impetum facerent: et Brissacus ex aula expectabatur cum pecunia, qui terrestribus copiis Varo transmisso eorum conatus adiuuaret. sed longe aliter res habebat. nam is iam ante siue sponte siue a rege euocatus cum in aulam venisset, postquam occultas calumnias, quibus apud regem ob auare ad ministratam prouinciam traducebatur, abunde, vt sibi videbatur, purgauit, rerum statu explicato et belli gerendi hoc maxime tempore necessitate demonstrata, in Italiam remissus fuerat. et quia praecipue a re numaria laborabat, negotium ei datum fuerat, vt Lugduni a mensariis quauis ratione pecuniam in huius belli sumptus vndique corraderet. itaque longo inibi, dum redit, tempore inutiliter consumpto, in Subalpinam regionem postremo vacuus reuertitur, satisque habuit, cum aliud non posset, si agrum circa Fossanum et Cunium, quae loca iam quasi diuturna obsidione vrgebat, vastaret, et ita in extremas angustias, ac postremo in potestatem suam redigeret. diuersa parte Io. Figueroa eadem ratione bellum gerebat, vastata circa Damiani fanum, vt praesidiariis incommodaret, regione, eo negligentior, quod in dies successorem expectabat. nam postquarn Albanus ad Philippum profectus se supremo armorum in Italia imperio abdicauit, Suessae dux magni Consalui nepos delectus est, qui Medio lanensi principatui praeesset. Perafanus autem Ribera Alcalae dux Cataloniae prorex regno Neapolitano praepositus est, per cuius absentiam Petrus Manrices res in eo administrabat. Classis Turcica, postquam se aliquandiu in Prouincia refecit, in Gymnesiam insulam minorem delata, oppidum, quod Citadellam vocant, aggreditur, admotisque tormentis et saepius vi facta, post magnam suorum iacturam, nam plus CCCC in ea obsidione perijsse memorantur, tandem loco potitur; nec alia re gesta frustra eam retinere annitentib. nostris, inde iuxta Sauonam, qua se Caesar Magius induserat, appulit, ac retro relicta Italiae ora sub VItilis initium orientem versus vela dedit. rex interea passim in Gallia delectus haberi iusserat, ac per Aquitaniam praecipue et in Vasconia, vbi optimus miles; in Germania etiam longe solito maiores copias tam pedestreis quam equestreis conscribebat, quod iis in limiteGermaniae vicino egeret. omnes conuenire iussi sub finem Aprilis, quo tempore vniuersi exercitûs lustratio fieret. celebratae interim magna pompa Lutetiae VIII Kal. Maias nuptiae Francisci Delfini et Mariae Stuartae Scotorum reginae Iacobi V et Mariae Guisianorum sororis F., quibus interfuere C. Borbonius, C. Lotaringus, Odetus Colignius Castellionaeus, Io. Bertrandus cardinales, Condaeus et Rupisurionius Borbonij, Lotaringiae dux, Nemorosius, Guisius, Niuernius, Aumalius. ex Scotis proceribusij, quos diximus, Glasuensis archiepiscopus regni primâs, Orcadesis episcopus, Rothusij et Cassilissae comites, Flaminius, Setonus, Dunius. conuiuio, quod regali paratu celebratum est, vt magni palatij magistri officio, quod Momorantius captiuus obtinebat, fungeretur, a facili rege impetrauit Guisius, iam tum sensim ad eam dignitatem viam affectans, quam postea Momorantijs extorsit, peractis nuptijs legati Scotorum in concilium vocantur, et Bertrandus procancellarius cum eis agit, vt coronam ceteraque regni insignia repraesentarent, ac reginae maritus Scotorum rex crearetur. cum nihil sibi de ijs rebus mandatum legati respondissent, rursus ille non aliud inpraesentiarum ab iis se petere dixit, quam, quod in ipsorum positum erat arbitrio, vt cum haec de re in publico concilio disceptaretur, honorem, qui iuste peteretur, suffragiis suis comprobarent, idque se facturos syngrapha confirmarent. ad ea rursus responsum a legatis; id sibi per legationis intra perscriptas metas contractae leges non licere; se quidem Gallis tot necessitudinibus coniunctis, quae ab amicis honeste peti possent, libenter gratificaturos: orare vicissim, vt illi in petendo intra eosdem aequitatis fineis se continerent. ita legati dimissi, qui quantumuis ad suos redire festinarent, antequam Gallia pedem efferrent, quatuore primoribus amisere, Orcadensem episcopum, Cassilissae et Angusiae comites, et Flaminium familiae suae principem, omneis summa virtute et in patriam caritate insigneis. mortui et plerique eorum comites non sine suspicione veneni, a fratribus Regentis, vti iactabatur, propinati, quod illi et ipsorum consiliis alieni essent. creditus est et Iacobus reginae frater eadem potione petitus, qui etsi ob firmiorem corporis


page 562, image: s562

constitutionem et iuuentae robur mortem euaserat, assidua tamen ventriculi infirmitate, quoad vixit, ab eo tempore laborauit. qui redierunt, in conuentum ordinum ingressi, facile obtinuerunt, vt acta sua probarentur: introductus deinde noster legatus vbi satis longa oratione explicauit, regum Franciae veterem ac fidam in omne Scotorum nomen beneuolcntiam, ab vniuersis ac singulis vehementer contendit, vt corona, quam coniugalem vocabat, marito reginae suae concederent, quo enomine nullum emolumentum aut vlla potenti praeter nudam vocis illius vsurpationem esset accessura. etsi multi aduersabantur, interuentu tamen eorum, qui rebus nostris fauebant, tenuit legatus, vt corona Delfino decerneretur: delectique qui eam ad Delfinum ferrent, Gilepsicus Cambellus Argateliae comes, et Iacobus reginae frater. qui tamen dum lentius profectionem adornant, omnia circumspicientes, ita diem de die protulere, vt interea Maria Angliae regina decesserit: cuius morte non solum in Anglia, sed et apud nos quaedam mutatio secuta est, vt in sequentibus videbimus. decreta corona Franciscus reginae maritus de patris consensu postea rex Delfinus appellatus est. eam adfinitatem vt Scoti plerique damnosam sibi iactabant, ita reb us nostris exitiosam multi summa prudentia praediti augurabantur, aucta ex eo Guisianorum potentia, qui iam tum ex Momorantij aemuli et Gasparis Colinij maris praefecti captiuitat eoccasionem captantes nihil non agebant, vt in aula factionib. scissa summam auctoritatem sibi compararent. post Momorantium M. E. et Colinium superabat Andelotus peditatûs Gallici praefectus: quae dignitas maximum in militia nostra momentum habet. igitur Guisius, qui cuperet armorum potentiam omnem ac robur ad se vnum contrahere, quo Andelotum dignitate exueret, cum apud regem quasi male de relligione sentientem deferri curat. magna Andeloti erat apud regem gratia, et ob beneuolentiam, qua rex eius auunculum prosequebatur, et propter ipsius merita ac recenter egregie nauatam in Caleti expugnatione operam. hanc regis beneuolentiam vt conuelleret cardinalis temporis commoditate hinc oblata vti decreuit. nam sub id tempus, cum Christierna saeui illius ac truculenti tyranni, ac Elizabethae Caesaris sororis F. Caroli Lotaringiae ducis parens, quae Gallicum nomen perosa Philippum comitata fuerat, regis permissu Peronam venisset, vt cum filio colloqueretur: post iniectam de pace mentionem, Antonius Perrenotus Atrebatum episcopus, quem Philippus Christiernae comitem adiunxerat, cum Lotaringo, qui impetrata a rege venia cum Lotaringiae duce illuc quoque venerat, occultos sermones huiusmodi habuisse memoratur; supra modum Philippo dolere, eo rem per bella ambitiosa deuenisse, vt odiis, quae cum damno etiam victoris exerceantur, in dies exacerbatis vtriusque partis vires paullatim atterantur, quas contra Turcum communem nominis nostri hostem seruare vniuersae reip. Christianae intersit. sed fortasse Turcum vt longinquiorem, ac proinde minus formidolosum negligi. subesse longe periculosiorem hostem, quem vterque in sinu atque adeo in viscerib. foueat, pestiferum nempe prauarum de relligione opinionum, quod inter principum dissidia per animos hominum serpat, virus, quo nunc Belgium, et iam pridem maior Galliae pars infestetur. ei malo, quam diu bellum inter ipsos sit futurum, remedium afferri non posse. pace opus esse., eaque fida et quae nihis insidiarum habeat: alio qui fore, vt si vlterius odiis indulgeant, plus damni sibi vterque intus accersat, quam gloriae extra parare possit. id Henricum scire debere: nec mediocrem apud omnes bonos gratiam initurum, qui optimo regi id persuaserit: quo pace constituta et arcta inter duos potentissimos principes firmata amicitia, in id coniunctis viribus ac studiis incumbatur, vt etiam relligionis caussa constituatur; quod passim grassante sectariorum veneno, esse non possit. hoc sermone cum Lotaringum commotum sensisset Perrenotus homo vafer, qui alio qui nosset ambitio sum illius ingenium, vt ei magis saliuam moueret, subdidit; non fugere Philippum quantos ea res motus ac suspiciones excitatura sit, nisi summa fide ac prudentia inchoetur: nam initia fere dare formam negotiis; itaque diu haesisse, antequam cuiquam Gallorum suam ea dere mentem aperiret: sed ambigenti tandem fortunam consilium dedisse, quae ipsum ac fratrem Guisium Gallorum cladibus superesse voluerit, vt essent, qui negotium


page 563, image: s563

hoc susciperent, regi salutare, quippe quod ad Dei gloriam pertineat; regno vtile, quod inter relligionis dissidia nunquam pacatum futurum sit; ipsis gloriosum, ac denique populis acceptabile, quorum gratiam demereri illustrissimae familiae ad ino pinatos casus summopere intersit. his dictis, cum astum procedere, et tacito gaudio impotentis hominis pectus pertentari videret Perrenotus, rursus addit, Quae consilium fortuna Philippo dedit, illustriss. cardinalis, eadem vobis pulcerrimam rei benae gerendae occasionem offert, sublato Momorantio M. E. et Colinio maris praefecto praecipuo ipsius administro. nam minime occultae sunt aemulationes ac simultates, quas illi cum illustrissima familia vestra exercent; et palam est, in florentissimo Galliae regno Colinios sectariorum fautores esse, quos Momorantius, etsi ab ea caussa fortasse alienus, tam paterno amore diligit, vt eorum fortunas, opes, dignitatem, vel suo periculo tueri paratus sit. Andelotus vero, qui nuper e manibus nostris elapsus est, quam impie et indigne de relligione sentiat, et loquatur inter milites, quorum plerosque exemplo suo corrumpit, ad nos cottidianis rumoribus perfertur. quibus etsi laetari in speciem deberemus, quippe inimicorum malis inimicos exultare sollemne est, tamen quia in hac caussa Galliae periculum ad Belgium pertinet, quod iam alioqui propter Germaniae viciniam hoc morbo laborare cepit, nos etiam malis vestris ingemere par est, eisque quando hoc quoque nobis prodest, apto ac praesenti remedio succurrere. non aliud autem impraesentiarum aptius remedium occurrit, quam si inter potentissimos principes et aeque relligioni bene prospectum cupienteis, concordia sarciatur: de qua non desperat Philippus vobis praecipue consultoribus et adiutoribus, quorum amicitiam deposcit, vltro suam per me deferens, fide in id data, quam ille constanter vobis ac familiae illustrissimae porro seruaturus est. et quoniam negotium hoc silentio tegi debet, dabo operam, quando hae partes mihi ab optimo rege meo demandacae sunt, vt communicatis per personas interpositas consiliis, citra suspicionem et vestrae existimationis dispendium, res deinceps transigantur. tam honorificas et fratrum ac totius familiae iam tum in Gallia praepotentis rebus fructuosas condiciones obuiis vlnis accepit Lotaringus, gratiis etiam Perrenoto actis, quem medium et arbitrum negotio tam magni momenti tractando delegerat Phihppus, operamque suam ac fidam fratrum in posterum industriam pollicetur. haec amicitiae et consiliorum a Lotaringis cum Hispano initorum principia memorantur, quae pro ratione temporum saepius mutata, sed semper renouata sunt. ita Perona vtrinque discessum est, tuncque tantum vulgo iactatum, de pace a Christierna iniectum sermonem, sed nihil actum esse. cum rediret cardinalis, rumorem spargi de industria curauit, vt consiliorum suspicionem omnem tolleret, hosteis contra fidem datam se insecutos, vixque eorum manus euasissc: sparsoque rumori fidem astruxit, quod Quintini fano et Hana milites egressi sub idem tempus Nigellam cepere, et caesis praesidiariis oppidum diripuere. cardinalis vbi in aulam venit, habitos cum Christierna ac Perrenoto sermones artificiose ad regem defert: metuere nimirum Philippum, ne inter arma sectariorum contages vtriusque prouincias incurabili serpigine depascatur. nam id iam videre omneis, vltroque sibi exprobratum dicit, plerosque ex proceribus in Gallia illo veneno, quod ipsi inter alios spargant, infectos, ac nominatum a Perrenoto Andelotum, qui palam indigna de sollemni sacrificio blatteret. ea re fieri, vt Philippus, quamuis arridentis fortunae blandicijs ad successus vrgendos et aetatis calore inciretur, tamen de relligione sollicitus, pacis consilia malit, quam aequis pro tempore condicionibus fieri cupiat. is sermo regis animum perculit, mentione inde pacis, qua res suas egere sentiebat, iniecta, inde metu sectariorum iam passim grassantium, quos odio capitali mitissimus alioqui princeps, ei a suis innutritus, prosequebatur, proposito. itaque quod de Andeloto dictum fuerat, de quo iam ali quid inaudiuerat, minime negli gendum ratus, eum per Castellionaeum cardinalem fratrem ac Momorantium sobrinum euocari iubet, praecipitque vt illum ante ipsi moneant, vt ad interrogata modeste respondeat: nam se eius caussae fauere, ac cupere inprimis, vt a crimine obiecto inno cens comperiatur. igitur Andelotus euocatur, et prius, vti praeceptum erat, monitus, Moncelli, quod est reginae


page 564, image: s564

castellum in Meldis, coram rege, dum mense assideret, sistitur. ibi rex multa de sua erga ipsum beneuolentia, multa et ipsius vicissim meritis praefatus, aegre intellexisse dicit, quod ex compluribus locis ad se deferatur, eum male de relligione sentire, ac proinde quid de sacrificio, quod Caluiniani tantopere exagitent et abhorreant, credat, iubere illum respondere. tum Andelotus summa fiducia, vt erat vir elato animo, cum iuxta Caluini doctrinam minime secundum regis vo tum re sponderet, et rex amice, vt se respiceret, ac periculo praeuerteret, hortaretur, ille maiore quam an tea fiducia postremo respondit, sibi periucundum esse, quod rex, quem munificentissimum erga se ac omnem familiam suam expertus sit, et cui se vicissim in omnibus rebus hactenus obsequentissimum praebuerit, fidem suam et industriam adprobet: ceterum in caussa relligionis fucum Deo facere non posse: corpus, opes, dignitatem in regis potestate esse, de quibus ad arbitrium suum statuere possit; animam soli Deo, qui dedit illam, subiacere; cui proinde in hac caussa vt potiori domino parere necesse habeat. hoc responso vt audacter nimis reddito rex adeo ex canduit, vt prae ira lance arrepta, quam in terram deijcere volebat, imprudenter Delfinum filium, qui infra eum sedebat, grauiter percusserit, mensisque mox remotis Andelotum a Ioanne Baboo Bordeserio secretioris cubiculi magistro duci iubet in Meldorum ciuitatem, vbi in episcopi aedibus aliquantisper sub custodia fuit, do nec regis iussu Melodunum translatus, ibi que in arcem inclusus est. amoto Andeloto non diu quaerendum fuit, cui peditatûs Gallici praefectura deferretur: nam statim B. Monlucius occurrit, qui et propter merita, ac praecipue quod in Lotaringiae ducis aula puer educatus et ei familiae proinde addictus esset, ea prouincia dignus habitus est. quam tamen initio recusauit, vt ipse in commentariis scripsit, quod rem non carituram inuidia iudicaret, et prouideret vir sagax, futurum vt ob id in Momorantianorum, quos sibi tum amicos aut saltem placatos habere tutum existimabat. odium incurreret. hoc casu inflatus cardinalis, ne vllam exagitandorum aemulorum vel minimam occasionem elabi sineret, vltro aduocationem defert Franciscae Ambosiae Senigami comi tis viduae, quae tanquam fugae Arascotij conscia ignominiose postulata fuerat, eam quaestionem cum haberec Io. Munerius praetor Parisiensis litem suam fecerat, sicuti ex testium ab ipso subornatorum confessionibus constabat. sed Momorantij vel absentis auctoritatem verita, in eo negotio tepidius agebat: tum vero instigante cardinali, cum Munerium repetundarum detulisset, tandem il edamnatus, et omnia citra mortem ei irrogata. mortis gratiam misero fecete iudices, scribae, qui iudicum sententias excipiebat, quique ipsius Munerij aliquando amanuensis fuerat, lacrimis exorati. is enim cum more solito sententias recitare iuberetur, cum prae singultibus vocem mittere non posset, quidam e iudicibus breuiculum, in quo ille scribebat, rapuit, cumque lacrimis vbertim profusis recentem (cripturam inductam animaduertisset, collegis ostendit, qui caussam ascriba percontati, ea cognita ad misericordiam versi, quamuis initio concordes de morte sententiae essent, mortis poenam remisere, ita ille per vrbem traductus et infamia notatus, postremo in insulam Retensem deportatur, non sine tacita Momorantij iniuria ac contumelia, in cuius gratiam ille, alioqui exactus ciuilis disciplinae censor ac iudex, tam inconsiderate peccasse credebatur. his de rebus certior a suis factus Momorantius, cum spem hosti fecisset, se regem ad pacis consilia inflexurum, fide data Belloua cum venit, ibique cum rege collocutus, cum in gratiam pristinam rediisset, iam securior ad hostem, vti promiserat, reuertitur. ex eius discessu occasionem captans Guisius, vt regis animum periclitaretur, in familiare collo quium ab eo admissus non dubitare se dicit, quin Momorantius ei dignitatem fortunas ac liberos commendauerit; et mereri quidem eius virtutem atque eximia erga Franciam merita, vt eius postulatorum rex rationem habeat, ipsique omneis dignitates conseruet. ceterum, quandocunque contingat eum decedere, citra iniuriam non alij, quam sibi, magistri palatij dignitatem, quam iam in Delfini nuptiis vsurpauerit, posse concedi. ad haec rex, nihil Momorantium de his reb. secum egisse respondit, verum ea ipsius esse merita, vt nihil eorum, quae ille vel sibi vel suis petat, honeste recusare possit. hoc responso delusus Guisius se


page 565, image: s565

continuit, et eo magis, quod Valentinam, cuius filiam Aumalius frater vxorem duxerat, eorum potentia offendi videret, et de insolenti cardinalis fratris superbia apud regem conquestam esse certo resciuisset, ob idque neptem suam alterius filiae Bullionij ducis quondam vxoris F. Henrico alteri ex Momorantij filiis coniugem destinasse. interea cum de Germanorum aduentu rex cogno uisset, de Theodonisvilla oppugnanda deliberatum est. eo consilio Bordillonius iam sub Maij initium Metim missus fuerat, specie, vt Germanorum aliquot principum legatos exciperet; re vera vt locum denuo lustraret, et res ad eam obsidionem necessarias pararet. eo venerat Dux Luneburgicus, Grombachius, Volfangus Scheneuesius, Bandopratus, et Henricus Stupius equitum duces; Rifebergus item alterius ex Hessi filiis legatus cum IIII vexillis, qui omnes circiter V OIO equitum efficiebant. Rochendolfij praeterea, Recrodi, Lusseburgi, Rifebergi F. Rifebergi ipsius, et Valdenburgi legiones, in quibus circiter XIIII OIO peditum erant. cum his copiis, quibus accesserat Vetusvilla Metis praefectus, cum ala equitum, et veteranis praesidiariis Viroduni, Tulli, et Danuillarij, Bordillonius Theodonis-villam obsidione cingit. oppidum illud in Lucemburgensi agro situm, quinquangulari ac fere marsupij forma, loco plano, in quem ex editiore cliuo despectus non est, vndique paludoso et irriguo ac proinde ferme inaccesso, ab occidento septentrionem versus Mosellam habet, quae et in fossam vrbis profundissimam influit, et ab ea parte munitiones duas longo spatio distanteis neque ita prominenteis, vt in latus aggressores ferire valeant; de cetero amplis ac proiectis turribus et pomerio intus spatioso firmatum. locum tenebat Quaderebbius Brabantinus cum OIO IO CCC peditibus, ac CC equitibus. eo Niuernius domo XV Kalend. Iun. profectus iter habuit, et cum Pontemmussitanum venisset, Stenaei collectis copiis Metim cum Guisio tendit. inde loco lustrato Kal. Iunij Guisius digressus postridie ita copias diuisit, vt ipse quasi aciem regeret, delecto citra fluuium iuxta Florengium hospitio; Niuernius primum agmen ducens transmisso amne, ad Grangaeum castellum castra poneret; Nemorosius vero vlterius in via, quae Lucemburgum ducit, cum leui armatura consideret, infra Estranum montem; et supra Nemorosium Iametius cum aliquot cataphractorum et Germanorum equitum alis iuxta viam, qua Metim itur. initio cum nostri propinquarent, vallum citra fluuium e longinquo ductum admodum latum ac profundum cum aggere alto ac porrecto, vt doliorum ac tormentorum capax esset, et hostilium machinarum contraria verberatione in nostros fulminantium ictus arceret: aggeri impositae III colubrinae et V murales machinae, quae in oppositum propugnaculum ictus eiaculabantur, si qua arte possent IIII tormcntorum turri intra vrbem impositorum, quae magnam stragem in castris nostris faciebant, rotas confringere. diuersa parte ducto ad aggerem iam erectum vtrinque vallo, imposita ac directa VI tormenta, quorum decussata verberatione munitiones, quae hinc inde propugnaculum tegebant, deiicerentur: quo facto, et alia fossa ducta propius Mosellam vbi V dispositae sunt machinae, quae interiectum murum pulsarent, magno labore et industria ac denique periculo Estraei et procerum, qui operi manus admouebant. tandem quinto die post cepta verberatio, dispositis XXXV maioribus tormentis non sine magno obsessorum terrore, qui opinione citius cincti, intus defensorum penuria laborabant. eam ob caussam Philippus Momorantius Hornanus noctu venerat, vt III veteranorum Hispanorum signa in oppidum introduceret; sed a statione repulsus, amissis aliquot e suis retro cedere coactus est. idem biduo post a Belgicis et Namurcensibus IIII vexillis tentatum, quibus adiuncti fuerant L equites; verum et ij re infecta abiere. deiectis hinc inde obliqua pulsatione munitionibus VI Eid. Iunias recta verberatio instituitur, tribusque diebus ea continuata, propugnaculum rotundum magnam partem apertum ac dirutum est, et in muro opposito XL amplius passuum ruina edita; verum a tergo adhuc solidum et altum pomerium extabat, et ante quam ad ruinam iretur, Mosella superanda erat, quae licet vado transiri posse eo loco affirmaretur tamen ea transmissa rursus ad ascensum aliae difficultates occurrebant. id quo minus statim impetus fieret, impedimento fuit. igitur Guisius, qui militem certo periculo


page 564, image: s566

exponi nollet, locum explorari iubet, idque negotij dat B. Monlucio, qui cum Sarlabossio, Millasio, Sipetra, Sanstephano, ac Monlucio filio illuc profectus est: loco conspecto et sarissa per milites fundo percontato Monlucius ad Guisium refert, aquam in ima turre ea altitudine esse, vt militis transituri pectus non excedat; sed antequam ad eam perue niatur, murum ligneum ex palis ab hostibus interiori turri circundatum esse, qui aquam retineat: cum negaret Guisius murum subesse, subiratus Monlucius suis fidem non haberi, denuo locum explorandum suscipit, et nocte insequenti assumptis CCCC sarissophoris cataphractis, quos C ab vrbe passib. humi stratos consistere iubet, cum totidem scloppetarijs ad turrem vadit; atque vbi ad murum ligneum venit, stationem XXV militum, quam hostes eo loci statuerant, aggressus, partem trucidat, parte in fugam coniecta, dum fugienteis insequitur in munitionem vicinam, cum ijs ingreditur: sed postremo angustijs portae, qua vrbs adibatur, exclusus, substitit, capto interea mediocri tormento. inde per ruinam proximam euadentibus nostris aliquandiu pugnatum, et si secum scalas tulissent, iam tum impetus in vrbem fieri potuisset. quod vnum fieri poterat, dolabris murus ligneus deiectus fuit, quo deiecto et dilapsa mox aqua nostri pede sicco in castra rediere, non sine damno, desideratis in temerario illo conflictu Sanstephano et Sipetrae signifero, ac quibusdam alijs. eo casu non tam turbatus est Guisius, quanquam praeter voluntatem suam accidisset, quam quod vereretur, ne ad regem perferretur, impetu facto nostros repulsos esse. mox ex consilij sententia transmisso fluuio cepta fossa a B. Monlucio ad eam turrem, quae Niuernij hospitium respiciebat, quae post triduum ad pedem vsque maioris turris, quae Pullicum vulgo appellabatur, perducta est. dum operas vrget Monlucius obsessi occasionem nacti ea parte, quae Mosella alluitur, eruptionem faciunt cum CCC peditibus et LX equitibus Ioanne Quaderebbio ductore, et in vallum ingressi obuios proturbant. ad fossae latera hinc inde sinus duxerat Monlucius ex quibus ab vtraque parte in rectum aggerem obliquus despectus erat. igitur stationarij, qui in ijs erant, cum statim Lago ductore ex improuiso in hostem iam victoria exultantem obliqua impressione incurrerent, circumfusi primo vim sustinuere, dein cum simularent se cum Luneburgico colloqui velle, nec moram nostri ferrent, postremo intra vrbem cum damno compu lsi sunt. iamque Angli a Guisio adducti cuneos sub turri agebant, quo animaduerso hostes introrsum humilia propugnacula festinatis operibus excitabant, vt inde per foramina, vbi murus apertus esset, infesta displosione nostros peterent. ei incommodo vt praeuerteret Guisius, antequam murus aperiretur, tormentum aduehendum curauerat, cuius displosi vi et murus aperiretur, et hostium apparatus deijceretur: eodemque tempore fossorum opera callem fascibus sterni iusserat, quo ad summam turrem ascensus erat. ante quam impetus hac parte fieret, Guisius IIII colubrinas ad deijciendas oppositas munitiones admouere decreuerat, deque ijs idoneo loco dirigendis postridie consultaturus Strozzium inuitum apud se retinuerat. mane dum ambo locum lustrant, Strozzius ex propugnaculo satis longinquo scloppeti maioris ictu infra laeuam mamillam petitus, dum Guisius alteri eius humero inniteretur, ac iuxta ipsum Hadrianus Baleonus et Theophilus Calcagninus comes amicissimi starent, concidit, cum haec tantum nouissima verba protulisset, regem in morte sua optimum ac fidelissimum ministrum amittere: vir ingentibus spiritibus, animi praesentia, fortitudine, sollertia et rei militaris peritia cum maximis huius aeui ducibus comparandus, multis praeferendus. eius mors Guisij iussu celata, ne militis mox impetum facturi alacritas hoc casu minueretur. admoto ad foramen tormento Guisius tabulas pedis crassitudine rotis impositas ante statuerat, quae statim post displosionem fune adductae, tormenta ac tormentarios a scloppetorum grandine tutos praestarent: insuper pluteis ad id paratis tecti milites circiter CCCC inter turrem et munitionem iuxta turrem erectam dispositi erant, qui desuper iaculanteis contraria eiaculatione infestarent. magna vtrinque strages edebatur, et inde hostis a nostris infra positis et a colubrinis illis IIII vti dixi, dispositis, quibus praeerat Fr. Rafinus Poto Santralius Aginnatum praefectus, multum damni


page 567, image: s567

accipiebat; vicissim nostri saxis, scloppetis, ignibus artificio sis et alijs eiusmodi relis vndique petebantur, ita vt erigendis dolijs vimineis, quae ante tormenta statui consueuere, locus non esset. dum in eo esset Monlucius, frustra a Niuernio, qui aderat, et Bordillonio monitus, vt se manifesto periculo subtraheret, ille qui si recederet, suos omneis proculdubio recessuros videret, vt in extremis positus extremum consilium capit, et Volmario ordinum ductori imperat, vt cum VI scloppetarijs ac II sarissophoris in humilia illa propugnacula ab hostibus, dum murus aperitur, retro exstructa expedito saltu insiliret, et inde hostem deijceret. eodem tempore alteri ex ductorib. imperat, vt per callem illum, quem diximus, in summam turrim cum aliquot e suis eniteretur. verum ille mox cum altero, vbi vertice supra turrim extare cepit, ex munitione aduersa petitus inter Niuernij ac Bordillonij genua mortuus concidit. nec propterea animum despondit Monlucius, sed Volmarium alterius ductoris aemulatione incitatum, quem iam turris fastigium occupasse dicebat, vrget, qui mox cum suis in locum iussum insilit, intectum adhuc, sed tabulis desuper positis stratum, quem statim hostes deseruere. eum mox Monlucius Blasij F., Cossenius, Mola, Castro-sacratus, et Oesellius Vascones secuti sunt, Monlucio patre ipsos a patriae commendatione ad rem strenue gerendam hortante. heic acriter a nostris pugnatum, dum hostis amissum locum recipere tentat. sed eorum duce occiso et superuenientibus Anglurio et Valin-villa cum XXX delectis, iusso item Luneburgico quosdam e suis summittere, qui ipse cum suis mox aduolauit, tandem nostri loco potiti sunt. rescitum est inter Hispanos ac Belgas contentionem exarsisse, quod vtrique pro pugnacula humilia defendere vellent; cui contentioni vt finem imponeret Quaderebbius, eum suae cohortis militib. tuendum commisisse: quamobrem ab Hispanis apud Philippum accusatus diu postea in custodia fuit; quippe qui militum ignauiam et ducum culpam seuerissime castigare ex gentis disciplina consueuerint. ea contentione effectum, vt segnius vtrique rem gesserint. mox eo accurrit Guisius, qui propugnacula statim demoliri imperat, Germanis ipsis, qui fossorum pigritiam non ferrent, operi manum vltro admouentibus, quibus demolitis iam latius in turre versari et vireis explicare ceperunt. inde consilium initum de cuneis ad munitionem a tergo positam agendis. id nocte sequenti summa diligentia actum, Niuernio ac Bordillonio opus vrgentibus; ac postridie cum nulla amplius spes esset, obsessi per tubicinem colloquium poscunt: fide data Quaderebbius ipse egreditur, datis obsidibus Altocurio Iuodij, et Cadio Mommedij praefectis, dum de condicionibus agitur. ita scriptum reliquit Rabutinus: quod si verum est, contra receptum militiae peritis morem id factum, qui loci obsessi praefectum ad colloquium exire non patitur. Monlucius certe IIII vtrinque obsides datos memorat, neque Quaderebbium ad colloquium exijsse scribit. in has vero condiciones transactum, vt oppidum citra fraudem integrum, vti nunc sit, Guisio tradatur, relictis in eo tormentis, puluere, globis, ac reliquo omni apparatu; item armis ac vexillis: liceret equiti cum armis et equis, pediti cum ense, pugione ac supellectile sua, sine iniuriae metu; ecclesiasticis autem nobilibus ac plebi, cum auro, argento ac omni supellectile exire: a virginibus et omni femineo sexu iniuria prohiberetur: carri, nauigia ac necessaria cuncta ad aegrotos et sanos in tutum deducendos commodarentur. haec acta X Kalend Vtil. eodemque die circiter IIII OIO oppidanorum vrbe emissa, ac postridie OIO IO praesidiarij maiorem partem in capite vulnerati; quod acciderat, nostris, vti dixi, ad turris pedem pluteis tectis, et in altum in hosteis despicienteis iaculantibus. amissi in ea expeditione ex nostris fere CCCC, plures sauciati, qui Metim deducti sunt, vt in valetudinario a Gaspare Colinio olim in ea ciuitate, maiore humanitate an prouidentia incertum, instituto, alerentur ac curarentur. Niuernius statim intra oppidum acceptus, vt videret, ne quid contra condiciones militum insolentia peccaretur. mox eius custodiae prae ficitur Franciscus Vetus-villa cum VIII peditum signis. Theodonis-villa capta Guisius statim ad Treuirensem archiepiscopum VIIvir. litteras dat, et quia oppidum haut longe ab eius ditionis finib. abest, de regis egregia erga Imperium et Imperij principes voluntate certiorem eum facit, fidemque obligat, nullum eius ditioni ac possessionibus


page 568, image: s568

a regijs praesidiarijs damnum datum iri. inde Arlonium petitur castellum, quod X a Diuoduro milliaribus abest, et CL Germanorum et CCCC Belgarum praesidio tenebatur. iussi, qui intus erant, deditionem facere recusarunt, quasi de auxilijs certi. cum sub vesperam Monlucius locum cinxisset, nocte militem quendam Belgam in fossam demittit, qui per gradus in terra factos ad munitionem, quae ab hoste festinatis operibus exstruebatur, ascendit. postquam locum lustrauit a nemine visus aut exauditus ad Monlucium redit, et nullas ea parte excubias fieri renunciat, ceterum eum locum adeo ascensu facilem, vt qui eum improuisi occupent, facile municipio potiri possint. itaque remissus miles cum IIII scloppetarijs et II ordinum ductoribus, atque in ijs Goasio. is vbi munitioni propinquauit nocte admodum obscura, a speculatore quis esset lingua Germanica interrogatus, eadem lingua se amicum esse respondit et caritate patriae incitatum venisse, vt eos periculi admoneret, nam postridie Guisium cum vniuerso machinarum apparatu muros pulsaturum. eum vero Germanis parcere decreuisse, ac iam de ea re illos per exploratorem certiores fecisse, omnem belli molem ac militis furorem in ipsos recasurum: quapropter sibi mature consulerent. dum his sermonibus stationarios deludit, interim subsequebantur longo ordine nostri, et ipse Monlucius in fossam descenderat. vinum poscebat miles, quasi aestu diei fatigatus, cum nostri insiliunt, et deiectis loco praesidiarijs in domos vsque fugienteis persequntur; statimque miles ille ad locum, in quem se Germani incluserant, accurrit, qui eius precibus ac promissis confirmati, portam nostris aperiunt ac deditionem faciunt. sustinuere vim nostri, eoque apparuit veteranum nostrum militem militari disciplinae insueuisse, quando eo intus admisso res citra sanguinem gesta est. sed casu accidit, vt puluis tormentarius ignem conceperit, quo, cum III domus conflagrassent, vento, qui tum vehemens erat, incendium glomerante, totum fere municipium lino plenum, quod abundanter his locis succrescit, absumptum est. id accidit V Non. Vtil. incendio tandem restincto, munitiones ac propugnacula destructa sunt, et municipium vndique apertum. rursus de Lucemburgo oppugnando actum, quo se P. Ernestus Mansfeldius prouinciae praeses cum Hoiae comite ac firmo Hispanorum et Germanorum praesidio incluserat, eoque Niuernius cum III OIO Germanorum equitum atque aliquot Gallorum alis profectus leuibus certaminibus tempus contriuit. missus etiam Altacurius cum V signis et CC equitibus scloppetarijs, Carabinos vulgo vocant, cum Pria et ala Villarij comitis, cuius ipse legatus erat, vt Rossinolium, Villemontium, Chinium, munimenta nuper ab hoste recepta prope Herbemontium occuparet. et Rossinolium quidem ac Villemontium incensa ac solo aequata sunt: Chinium vero seruatum, quod ad Iuodij et Herbemontij securitatem pertineret eum locum muniri. subsecuta mox inter nostros ac Germanos in otio semper tumultuanteis seditio, qua fere ad arma ventum esset, ni Niuernius se interposuisset. his leuibus expeditionibus ac molestis negotijs tempus inutiliter post captam Theodonis-villam consumptum est, quibus et accessit incendij infortunium, quod casu nescio quo tentoria, equos, atque omnem Guisij supellectilem, Bordillonij item impedimentorum partem absumpsit; elapsis interim, dum exercitus ad Arlonium et Viretonum sederet, ad hunc diem XVII diebus, tempore idoneo, quo se Guisuis cum P. Thermo coni ungere potuisset, et cladem illam nouissimam, qua res nostrae antea afflictae omnino prostratae sunt, diligentia sua anteuertere. nam in regis concilio decretum fuerat, vt eodem tempore Thermus, qui Caleto ob id praefectus fuerat, in Pleumosios impressionem faceret, intentato prouinciae terrore: eo etiam Guisius ex compacto cum auxiliaribus Germanis, quos in Mediomatricibus ac Leucis collecturus erat, veniret, nec non Aumalium fratrem, qui ad Faram Veromanduorum copias cogebat, praestolaretur. hoc si factum fuisset, res Philippi vndique circumuenti adeo in arctum redigebantur, vt quas leges postea dedit, eas a nobis accipere coactus fuis set. verum praeualente iam tum priuatae gloriae aduersus salutem publicam studio, consilium tam salubre damnosa, et vt plerique credunt, affectata mora elusum fuit. Thermus ineunte Iunio Caleto profectus cum V OIO partim Vasconum, sed maiorem


page 569, image: s569

partem Germanorum, cum OIO IO equitibus, adductis secum Tuttauilla Villabonio, Annebaldo, Senarpontio, et Cauniae comite, transmissa fossa noua, quam alio nomine Bolaiam indigetant, rusticorum multitudinem, quae nostros transitu prohibere conabatur, fudit, et relicta a tergo Grauelinga ac Burburgo VI Non. V tileis Dunkerkam maritimum oppidum suos ducit. post qua triduum, dum colloquuntur oppidani, circumfusis nostris ac vim facientibus vrbs occupatur, et indignis modis diripitur: impositoque praesidio, inde progressus, Bergas D. Vinnoci opulentum municipium nullo negotio capit ac diripit: cumque ipse ex arthritide familiari morbo tunc forte decumberet, Villabonio praedis et incendijs assueto exercitum tradit: qui dum militi plus iusto indulget, immane quam crudeliter toto illo tractu grassatum est, Neoportum vsque excursionibus factis. Philippus vt tantam tempestatem, quantam animo prouidebat, si consilium, de quo resciuerat, qua prudentia captum fuerat, eadem fide secuti fuissent nostri, a se auerteret, Sabaudum in Condrusios miserat, vt coactis iuxta Malabugium copijs eas Guisio venienti opponeret. verum vbi vidit post deditam Theodonis-villam Guisium Arlonij ac Viretoni tempus terere, occasionem arripit, et Gallos insolenter palanteis ac praeda onustos, antequam nouis auxilijs firmarentur, adoriri statuit. id negotij dat Ecmondano impigro duci, cuius diligentiae iam Sanquintinianam victoriam debebat. is ex Flandria, cui praeerat, mox Grauelingam venit, iam medius inter Dunkerkam et Caletum, quo receptus nostris erat, ibique se Pontio Lalanio Binicurio castrorum praefecto coniungit; tum accitis Bethunia, Audomati fano, Aria, Burburgo praesidiarijs, collectoque supplemento, quod Sabaudus Malabugio summiserat, ad XII OIO peditum, III OIO equitum cogit, praeter ingentem agrestium multitudinem tam virorum quam feminarum, qui recentibus iniurijs iritati, id paratam vltionem in castra concurrebant. quod vbi cognouit Thermus, qui in dies Guisium operiebatur, vireis dispersas reuocat, et quamuis aeger, equo impositus aduolat, castris iuxta Grauelingam positis, iam de receptu secum, sed serius cogitans; nam Ecmondanus iam cum suis in nostrorum conspectu intra teli iactum constiterat. itaque nocte coacto concilio, ex omnium sententia Thermus postridie recedente maris aestu secundum mare Caletum versus se recipere, atque ita naturae beneficio elabi statuit. ad fauceis Adae cedente aestu remissioris mane nullo negotio transmittunt nostri. quod vbi animaduertit Ecmondanus, infra Grauelingam et ipse cum suis non expectatis tormentis traiecit, et nostris iam transmissis a fronte occurrit. heic Thermus, qui nullum, nisi in virtute perfugium videret, cum inde a VIItrione mare, a tergo Bolaia fossa, a laeua atque a fronte hostis immineret, sic aciem instruit, vt cum a tergo et a dextra se tutum existimaret, in laeua, quae ad Austrum spectabat, carros et impedimenta collocaret, in fronte tormenta statueret: ea erant omnino VI colubrinae, falcones III, relicto equitibus amplo spatio, quos vtrinque Vascones tegebant. post hos Galli ac Germani stabant. Ecmondanus contra minime cunctandum ratus, ne interea dum tormenta aduenirent, Galli elaberentur, equitatum omnem in V ordines partitur praemissa leui armatura, quae tripartito agmine incedebat. dextrum cornu fegebat Pontiuallius comes, sinistrum Henricus Enrices Celtiber; in acie stabat Ecmondanus. post hos Germani equites locati erant duce Lazaro Schuendio; tum cataphractorum Belgarum alae per aliqua interualla succedentes, Lalanio Rantiacano, et A. Croio Rutij comite ductoribus. peditatum vero in III acies diuiserat pro nationum diuersitate: nam ex Germanis, Belgis, quorum maior pars erat, et Hispanis veteranis constabat. iis imperabant Hilmarmonachusius, Binicurius, et Caruaialus Hispanus. ita instructo exercitu Ecmondanus omnis morae impatiens, Vicimus, inquit, me ducem modo sequatur quisquis gloriae studet, et amore patriae tangitur; et simul admisso equo impetum facit. eum viriliter admodum Vascones initio sustinuere tormentorum ope adiuti, quib. primi hostium ordinesgraui ter infestati sunt, Ecmondani ipsius suffosso equo. sed cum numero superior esset hostis, vbi propior factus est, comminus rem gerit; eques equiti, pedes pediti opponitur, conseruntur manus et pes pedi confertur, hinc spe quasi certae victoriae Belgas


page 570, image: s570

incitante, hinc desperatione nostris animos faciente. diu anceps fuit pugna, Vasconibus ante oculos Germanorum auxiliarium, quos illa die quasi spectatores sedisse, et erectis sarissis manus dedisse proditum est, extremum virtutis genti innatae periculum facientibus; sed equitatu vtpote angustiore spatio intercluso, segnius se gerente tandem certamen diremit inopinatus casus, appulsis forte sub id momentum X nauibus Britannicis maioribus, quae procul conspecta pugna, cum praeterueherentur, in dextrum latus, qua parte nostri se tutos arbitrabantur, tormenta displodunt, tandemque fatiscente pedite, solutis ordinibus ac dispetso equite nutare acies nostra cepit, fusoque primum equitatu, peditatus post longum et obstinatum certamen omnino profligatus est. occisi in proelio ad OIO IO, plures, qui euasere hostium manus, ab agrestibus ac feminis ipsis, obuersante ante oculos adhuc recenti direptionum atque incendiorum spectaculo, exquisita immanitate interfecti: quidam et mari hausti. capti primarij duces fere omnes, Thermus, Villabonius, Annebaldus, Senarpontius, Cauniae comes, ac Moruillerius. CC viui capti a Britannicis. nauibus, quos cum in profundum mergere potuissent, ad ludibrium seruatos in Britanniam quasi in triumphum ad reginam adducere maluerunt. nec incruenta omnino victoria hosti fuit: nam desiderati ex iis plus IO, et in iis Peleus nobilis Belga homo strenuus. vitio datum Thermo, quod ad praedas indulgentior in tempore periculo minime praeuorterit, sed fatali lentitudine, diutius quam par fuisset, receptum distulerit, nec saltem nocte conflictum proxime antecedente castra moucrit. sed eum partim excusat morbus, partim, quod ipsi hostes prodidere, qui iussu regis in Pleumosiis diutius Thermum commoratum scribunt, dum Guisium praesto futurum, vti conuenerat, sibi persuadet. hunc exitum habuit ad Grauelingam commissa pugna III Eid. Vtil., quae acceptam superiore anno cladem, ex qua Gallia paullatim recreari ceperat, geminato infortunio cumulauit, et regem armorum pertaesum, quae illi hactenus arriserant, otij cupidine vel ad iniquas pacis condiciones flexit. nuncio de strage accepto Guisius, qui Viretoni sedebat, cum iam hosteis magno numero circa Marolium ac Malabogium haut longe a Guisa conuenisse intellexisset, vbi consilium de inuadendo ab vtraque parte Belgio euanuisse vidit, per Sedanum, Mezeriam, ac Tiracensem agrum facto itinere V Kal. VItil. Petropontium venit, locum colligendis copijs et castris muniendis opportunum inter Picardiam et Campaniam, vt ad omneis casus praesto esset. eodem tempore dum tristibus vndique nunciis ab externo hoste cuncta circumsonant, ne a domesticis tumultibus interea cessaretur, Lutetiae sub vesperam cum multitudo hominum animi laxandi caussa, vt fit, in scholasticum, ita vulgo dictum campum, extra Sangermanum suburbium conuenisset, pauci ex ijs, qui Protestantium relligioni addicti erant, cum numero crescente eorum audacia inambulantes Dauidis psalmos Gallicis versibus canere ceperunt. id industria factum, qui auitae relligionis studio tenebantur, credidere, vt rei nouitate, quae in leuibus animis plurimum potest, et cantûs suauitate complureis ad se alliceret. neque omnino sua opinio ne falsi sunt. nam tum fere turba, quae aderat, ludos omittere, ac se in canentium numerum aggregare, et psalmos vna canere. sequentibus vero diebus maior turba eodem conuenit, et in his Antonius Nauarrae rex et Ioanna vxor, iam de relligione suspecta. id sacer ordo aegerrime tulit, quod eam inuentam rationem dicerent, qua sacra publica vetustissimo instituto a Romana ecclesia matrice accepto, lingua Latina peragi solita, nunc eo sermone expressa, quem quiuis e vulgo caperet, contemnere plebs assuesceret. itaque res tanquam seditionis plena ad regem defertur, cuius iussu quaestio in eius auctores decernitur, ac ne huiusmodi conuentus in posterum fiant et cantiones publice celebrentur, capite sancitur. Dum haec aguntur, de Anglica classe affertur, quae CXX circiter omnis generis nauibus constabat, ductore Clinthono regulo orae maritimae praefecto, in Neustriae littore conspecta, a qua cum primum Franciscopoli et Dieppae metueretur, Bullionius prouinciae praeses statim eo mittitur, qui orae maritimae securitati prospiceret. ea postea flexo itinere cum Armoricanum tractum pertentasset, sicubi impetum facere posset, postremo ad Conquestum portum Britanniae nostrae famosum, vbi S. Matthaei coenobium


page 571, image: s571

est, in finibus terrae, sic vulgo aiunt, situm, mane milites in terram exponit prid. Kal. VItil., vbi rusticani circiter CL ope tormentorum impetum hostium aliquantisper sustinuere, donec effusis in inermeis ad ad VII OIO et contraria verberatione e nauibus instituta oppidani spe omni abiecta locum deserunt, quem mox hostes occcupatum diripuere, ne templis quidem exceptis nullo non saeuitiae ac libidinis genere in eo vsi. sed perueniente mox Kersimontio regionis regulo, qui accensis per oram vicinam ignib. signo dato ad VI OIO hominum coegerat, inde deiecti et IO C ex suis amissis in naueis compulsi sunt. capti C et amplius, ac in ijs Batauus quidam, ex quo compertum, XXX circiter naueis Belgicas duce Vackenhemo Philippi regis inssu se ad Vectim cum Anglica classe coniunxisse, quibus praeceptum sub poena capitis, vt Brestum portum in illo tractu firmum occuparent, eoque consilio exscensionem fecisse. concurrentibus interim Leonensis ac Cornuvallensis dioecesis popularibus vsque ad XXX OIO hominum, hostes acceptis denuo XXX nauibus atmatis retro ad Bastum insulam XII a continenti leucis recessere: quos rustici e terra, quantum aspectu potuere, consecuti sunt, ne qua inopinatos opprimerent; et I. Brossius Stampensis prouinciae praeses, adunatis VII equitum et XV peditum millibus statim aduolauit, qui Bresto ac Maclouij fano praesidiarijs firmato, hostium irritos conatus reddidit. post Guisij aduentum mox et Petropontium venit Io. Vilelmus alter ex Io. Friderici VIIviri liberis cum VII Germanorum equitum vexillis, quae II OIO equitum magnam partem Borussorum efficiebant, et cum eo Iacobus Augustanus Alberti Brandeburgici, famosi illius Germaniae vastatoris, quondam legatus bello exercitatus dux cum X peditum optime instructorum signis. Saxonem C ex primaria nobilitate amicis stipatum rex, cum Marcheiij esset, VII Eid. VItil. obuiam vltro progressus honorificentissime excepit, et post gratias de adductis auxilijs redditas eandem gratiam ipsi et illustrissimae eius familiae, si casus ferat, se repensurum pollicetur. postridie rex lustrauit exercitum. quo maiorem hominum memoria nemo regum habuit, vel B. Monlucij iudicio, qui eum in aciem ordinatum et per planiciem porrectum leucam integram cum semisse occupasse scribit, et circumeunti ordines a dextro cornu in sinistrum non minus trium horarum spatio opus fuisse dicit. hemicycli formam referebat acies, cuius sinistrum cornu ad Laodunum per viam, quae Cresciacum ducit, extendebatur, et in eo erant Fauerolij et Tricastini equites scloppetatij omnino CC, tum leuis armaturae alae, singulae cequitum, ductoribus Pierio, Io. Nogaretio Valeta, Rotigotio, Lagnio, Buelio notho. pone sequebantur IIII equitum vexilla duce Luneburgico, et post eum leuis armatura, cuius praecipui duces Lucemburgus Russij comes, Lombaeus, Truchepotius, Thomas Epirota, Cliuius Essuensis comes, quae CCCC circiter efficiebat, cum ala cataphractorum Nemorosij, qui leui armaturae praeerat. in acie quam ducebat Guisius, erant Rupisurionij; Curtonij, Randani Rupifulcaudij, Scarsij Valli-guidonij, Hangesti Ianlij, Rupimanij et Momorantij cataphractorum alae, singulae L equitum. tum IIII vexilla rursus Germanorum equitum ductore Scheneuetio, quib. suberant Bellouasij, Tauanij, et Bordillonij alae, item Lotaringiae ducis et Guisij ipsius, ante quam Bandopratus cum C equitibus Guisij stipatoribus ftabat, et iuxta eum totidem equites scloppecarij ductore Ventosio. infra Guisium erat Saxo cum VII vexillis, et prope eum Rifebergi et Valdenburgi legiones, quas tegebant IIII equitum Germanorum signa ductore Henrico Stupio. rum Salernitani principis et Helionori Cabotij Carnii comitis alae, ac Momorantij M. E., quam sequebantur X Germanorum signa ductore Rochendolsio, et VI Heluetiorum, quib. praeerat Vilelmus Frelicus. heic collocata erant XV tormenta muralia, cum XII colubrinis, atque omni instrumento bellico, quae inde tegebant XVI fossorum signa, et ante ea stabant IIII volonum vexilla. dextrum inde latus tegebant VIII signa Gallorum, et post Gallos IX signa Germanorum duce Recrodo, quibus ad dextrum latus IIII vexilla stabant duce Lantgrauii filio. tum potrigebantur Delfini, Aumalii, ac Bullionij ducum alae, singulae C equitum: infra quos legiones Lusseburgi et Iacobi Augustani collocatae erant, singulae X vexillorum Marlam versus, vbi dextrum cornu erat, et postrema acies, cui praeerat Niuernius, et post eum Aumalius, ipsius


page 572, image: s572

Niuernij et Santandreani alae stabant, singulae C equitum; Choeselij, et Schenetij L et supra eos Grombachius cum IIII equitum vexillis, ac rursus supra Grombachium Monpenserij et Ellebouij marchionis alae. post festam tormentorum displosionem lustrato exercitu, rex Marchesium reuertitur, et exercitus Faram Veromanduorum versus iter intendit. parte alia Philippus, qui tum Rigiaci Atrebatum erat, XII Kal. VIIbr. in castra venit. cum eo erat iam saepius memoratus Albanus nuper ex Italia reuersus, et cum Albano Neapolitani reguli Seminarae et Adriae duces, Sulmonensis princeps, Policastrius, Balnei comes, et Ascanius Corneus. erant et in Philippi comitatu Ernestus et Ericus Brunsuici, Otho Schauenburgi comes, et Ioachimi Brandeburgici VIIviri legatus, cuius aduentu cum metus esset, ne quem locum hostes in limite inuadetent, Corbiam Monlucii diligentia introducta auxiliarium VII signa duce Brolio Armoricano; Peronam, cui Humerius praeerat, introductae VIII leuis armaturae alae cum IIII peditum signis; et Durlanium, in quo Buchauanius et Crepacordius erant, missus Firmitanus cum CCC scloppetariis Drenello duce. ita limite firmato nihil ab hoste centatum. Philippus vero haut longe hinc in Altiliae ripa consedit, castris vtrobique tanta cura ac sedulitate munitis, quasi alter ab altero obsidionem expectaret, renouata semper pacis mentione, cui Momorantius et Santandreanus captiui operam nauabant: et Momorantius quidem iam senex et ab armis alienus, ideoque consilia pacis, quae regi ac regno vtilia existimabat, amplecti creditus, de redemptionis suae pretio ac filij conuenerat, fide data de CLXV OIO aureorum exoluendis; quo in negotio Sabaudi fauore apud Philippum non medio criter subleuatus fuerat: nam Sabaudus de ditionis suae recuperatione sollicitus, quam nisi pacificatis regibus obtineri posse spes non erat, magnum ad concordiam sarciendam momentum Momorantium allaturum sibi persuaserat. itaque iam liber Momorantius huc illuc comeabat. Christierna vero ducis Lotaringiae parens mediam se in eo negotio gerebat, et cardinalis Lotaringus quasi de pacis tractandae ratione acturus per cam ad Philippum, vt rumor erat, introductus fidem Granuellano datam praesens confirmauerat. dum exercitus in eo sunt, Nemorolius, qui cum leui armatura Piquinij hospitium habebat, assumptis secum Essuensis comitis, Turnonij Russillonij, Pelusij, Haluinij Piennae, Io. Nogaretij Valetae, Firmitani, Tutij, Lagnij, Io. Leomontij Pigallarij, Bannae alis prid. Non. VIIbr. summo silentio in hostium castra noctu profectus, stationibus caesis ad tormenta vsque impetum fecit, et post deiecta incisis funibus tentoria magnumque in prima acie excitatum tumultum, incolumis ad suos rediit. eodem tempore Buelius nothus insignia Burgundionum mentitus, cum ala sua sub vesperam cum tanquam cibum sumpturus Rigiacum Atrebatum venisset, audaci admodum facinore, suburbiorum partem diripuit, et incendit. post captum Thermum Fr. Vindocinus Carnutum vicedominus Caleto impositus fuerat. is cum de Audomari fano intercipiendo spem concepisset, ope quorundam Gallorum, qui captiui inibi detinebantur, ob id Ardeam profectus muniendi loci specie, diem Sipetrae Lotaringiae ducis alae legato, Lagnio, et Thomae Epirotae leuis armaturae ducib., necnon scloppetariorum equitum cohortibus, Mallio item Monstrolij praefecto, qui XII peditum signa adducturus erat, ad Deueram condixerat, quo et acies conuenerat. Sipetra, qui prior Deueram venerat, caesis Rantiacenis aliquot pabulatoribus quos obuios habuerat, cum se Vindocino coniunxisset, ad oppidum cuncti accedunt. sed resdetecta fuerat, ignaris nostris, qui incedebant, et consciis, qui in oppido erant. itaque captiui hora praedicta arma corripiunt, stationes caedunt, et arcem occupant. verum oppidani, qui scirent arcem infirmam esse, protinus tormenta admouent, et aperto muro captiuos trucidant. ita Vindocinus re infecta Caletum reuertitur. sub id tempus Iurius cum legione Campana in castra venit, inde Caletum missus. mox aduenere X Heluetiorum signa, veteranorum totidem ex Italia. quibus praeerat Bonifacius Mola, ductoribus Monesterio, Aurata, Burdeto, Bartholomaeo Pisauriensi, Colincurio, Ialnaeo, Macaeo, Valfeneria, Capella nuper prope Ferrariam occiso et Beguino. afferebatur et in hostium castra cottidie nouas e Germania auxiliareis. copias confluere. In Etruria vero post Turcorum discessum securior Cosmus,


page 573, image: s573

cum quo induciae erant minus sincere obseruatae, Hispanos sollicitat, vt infirmis adeo nostrorum praesidiis per oram maritimam excurrerent, eaque de re ad Philippum scripserat: quo iubente inox negotium datum Chapino Vitellio et Symeoni Roserminio, qui alio qui Cosmo militabat, vt cum Sanctio Leua et Lodono OIO IO Hispanorum, qui ex regno Neapolitano in Insubreis transportabantur, praefecto in itinere loca, quae a nostris in ora maritima tenebantur, in potestatem redigerent. itaque Leua ac Lodonus Grosseti obsidione minime tentata, quod longius a mari abesset, Telamonem petunt, in quo XXX circiter milites erant, qui conspecto mox hoste locum deserunt. inde admota ad Castellionaeum Piscariae, quod a XL praesidiariis tenebatur, tormenta: quorum displosione aperto muro, statim deditio facta est. cum Franciscus Atestinus ad existimationem suam merito pertinere existimaret, in prouinciae ingressu loca sibi commissa ante oculos sine certamine sibi eripi, vt ea recuperaret, se instruit. sed Cosmus astuto admodum consilio Atestini conatus impediuit. nam Castellionaeum et Liliorum insula antiquum Picolomineorum patrimonium a Senensi ditione separatum, cum Siluia Picolominea Amalfitani ducis F. cum Capistrani duce matrimonio coniuncta in alienam familiam transijssent, Cosmus vtrumque venditione simulata a dominis emit, moxque Atestino arma expedienti denunciat Castellionaeum non iam in Hispanorum potestate, sed sui iuris esse, nec nisi violatis induciis bello repeti posse. cui denunciationi eo libentius acquieuit Atestinus, quod a belli subsidiis imparatus, de eius exitu vereretur, et honestam non sumptorum armorum excusationem quaereret, hoc commento vsus Cosmus, vt Castellionaei possessionem seruaret, etiam arte Senensium animos tractabat, quo eos nouae dominationi paullatim assuefaceret, comeatu liberalius, quam antea, cum ab Hispanis tenebantur, praestito; et praefecturas Senensis ditionis Florentinis ablatas reip. restituit, Asinam etiam longam et Turritam, quae Luciniano iuris Florentini praefectura comprehensae fuerant, iurisdictioni Senensi reddidit. sed praeualebat pristinae libertatis amor, qui tantum apud eos poterat, vt quamuis extremas incommoditates a nostris experirentur. etiam grauiora pati parati essent, modo libertatem recuperarent; vt nisi vi in obsequio contineri non possent. Iamque negotium de pace feruebat, et cum prius ad Insulam in Flandria conuentum esset, tandem commodior locus ad Sercampum delectus, coenobium in agro Cameracensi, in quo ab vtraque parte legati de pacis condicionibus acturi conuenere, medio fere VIIIbri. ij fuere regis nomine cardinalis Lotaringus, Annas Momorantius, Iacobus Albo Santandreanus E. tribunus, Ioannes Moruillerius episcopus Aurelianensis, et Claudius Albaspinaeus a secretiorib. epistolis. nomine Philippi interfuere Ferdinandus Aluares Toletanus Albae dux magnus palatij magister, Gulielmus Nassouius Arausiensis princeps, velleris aurei equites, Rigomesius Silua Melitae comes, Antonius Perrenotus Atrebatum episcopus, et Vlricus Viglius ab Ayta Zuichemus iuris scientia olim et postea non minus rerum agendarum prudentia clarus. Mariae partes in hoc negotio tuebatur Eliensis episcopus, et Thomas Hauardus reginae cubiculariorum princeps. pro Sabaudiae duce aderant Thomas Languscus Stropianae comes, et Astensis curiae praeses. aderat et Christierna et Carolus eius F. medii et amici. primo congressu cum infestorum vtrinque exercituum tamque vicinorum facies parum conuenire rei, quae agebatur, videretur, placuit vt copiae vtrinque dimitterentur. itaque hostilis exercitus secundo Altilia Abbatis-villam versus cum iter habuisset, inde reflexa fronte Audomari fanum contendit, et in Atrebatibus omnino dissoluitur. rex vicissim peditatu in limite per praesidia distributo equites domum remisit, vt se ab exantlatis laboribus reficerent. dimissi Germani, eorumque deducendorum cura Niuernio attributa: sed Luneburgicus retentus, qui quod in castris ad Samarobrigam contra Guisium primarium regis ducem strinxisset ensem, tunc captus et Lutetiae in arcem Bastiliam coniectus fuit. inter delegatos magnam controuersiam excitauerat de Caleto contentio, cum illud nostri, vt antiquum regni patrimonium bello nuper recuperatum, retinere vellent; Angli nisi restitueretur, pactis sub scripturi non viderentur dum in eo odent, Philippus in Angliam Feriae comitem


page 574, image: s574

misit, vt vxorem iam aeoram inuiseret, et quando nulla ratione Galli adduci possent vt Caletum nuper Anglis ademptum restituerent, de tradenda Sabaudo Elizabetha sorore condiciones proponeret. dum delegati altercantur, mors Mariae interuenit, quae vt finem huic contentioni imposuit, ita principum ac nouam formam propositis condicionibus dedit. nam superstite Maria Hispani condiciones de Caleti restitutione minime omittere poterant, de quo regina mortua non admodum pugnaturi videbantur, et viua ea rursus Elizabetha regis F. Carolo Philippi F. vxor destinabatur, quam defuncta vxore sibi deposcebat Philippus. itaque cum Philippus nollet videri statim Anglicam caussam deseruisse, et quorsum res Anglicae euaderent, antequam negotium conficeretur, videre vellet, inter delegatos placuit, vt pro tempore conuentus dissolueretur, statutumque inter eos, vt rursus Ianuario sequenti eodem conuenirent. Maria autem cum bello nobis temere indicto Caletum ac cetera municipia et castella, quae citra mare Anglici iuris erant, occupata, virum etiam suum in Belgio, cuius absentiam impatienter ferebat, bello implicatum videret, magnum, vt par erat, animo dolorem ceperat: ad haec accedente aqua intereute, ex qua initio cum tumentem aluum gestaret, praegnatem se esse existimabat, ob idque nulla remedia adhibebat, et alia victûs ratione, quam oportuerat, vtebatur. quo factum, vt in febriculam inciderit, qua sensim crescente tandem absumpta est XVII Kalend. Xbr. quo eodem die sub tertiam noctis horam, cum illa mane obijsset, e vita demigrauit Reginaldus Polus cardinalis ex quartana febre duplici attenuato corpore. non amplius quam XVI horarum inter vtriusque mortem spatium fuit, vt quorum vita affectu et fortunae similitudine coniunctissima fuerat, etiam in morte coniungerentur. varia fortuna Polus iam ab ineunte adolescentia conflictatus, cum Mariae fortuna patriae restitutus fuerat, morum grau itate ac sanctimonia, prudentia et cruditione cum paucis comparandus, et non nisi ob summas ac raras virtutes supremo fastigio dignas a Pontificis dignitate aemulorum et innata aulae R. praepostera ambitione exclusus: quam eandem aduersam fortunam vir pius et innocens vsque ad exitum vitae expertus est. nam Paullus IIII, qui olim in Pontificis creatione adeo Polo aduersatus fuerat, quamuis eum iam a Iulio III legatum in Angliam missum Cantuariensi archiepiscopatu magna commendatione ornasset, cum bellum ruptis induciis inter regem ac Philippum, ac postremo inter nos Anglosque recruduisset ipsius Pontificis ratione susceptum, adeo contra Polum exarsit, quem a belli consiliis alienum sciebat, vt eum protinus legatione abdicata Romam accersierit, tanquam relligionis caussa suspectum, suffecto in illius locum Gulielmo Paeto Franciscani ordinis et loci ignobilis homine, quem superiore anno in cardinalium collegium cooptauerat. eodem tempore ob eandem caussam Io. Moronum cardinalem summae prudentiae ac grauitatis virum, Thomam Sanfelicum Cauensem episcopum in molem Hadriani conclusos molesto carcere afflixit, et ipsius Moronicaussa AEgidium Fuscarrum Mutinensem episcopum diu in Inquisitionis custodia habuit. Philippus quidem ac regina instabant apud Pontificem, vt sententiam mutaret; alioqui reuocato Polo fore, vt omnia in Anglia in peius ruerent, et Catholicae relligionis nerui inciderentur: ac regina inprimis rogabat, vt si Polus ei ob relligionem suspectus esset, certiorem se faceret, nam curaturam vt de more atque ex illius regni legibus ad ordinis sacri tribunal in Anglia sisteretur. tandem non propria voluntate, sed clade ad Segniam a suis, et a nostris ad Quintini fanum accepta monitus, ab incitata illa Polo incommodandi voluntate et nocendi studio aliquantisper temperauit. Polus vero quamuis a regina, quo minus Romam, sicuti iubebatur, proficisci posset, retineretur, tamen vt se Poncifici dicto audientem approbaret, crucem argenteam legationis insigne ante se ab eo tempore gestari prohibuit, et ab omni legationis munere omnino abstinuit, missoque Romam Ormaneto, de quo demonstrauimus, qui legationis a se gestae rationem redderet, et deprauatae fidei suspiciones, si quae subortae essent, apud Pontificem purgaret, ille et suspicionem omnem a se remouisse testatus est, et exemplo Christi ipsius solatus est, cui multa praeter ius falso obiecta sint, et Moronum statim a deleatis


page 575, image: s575

cardinalibus prius interrogatum, et seuera admodum inquisitione de eo habita e custodia dimisit. paullo ante ingrauescente morbo Polus testamento IIII Non. VIIIbr. condito Aloisium Priulum patritium Venetum heredem instituerat, ob integritatem et morum consensionem in familiaritatem ante annos XXVI ascitum, a quo tempore ille a Poli latere nunquam discessit, nec inde vllis condicionib. auelli potuit, ne cum quidem cum a Iulio III, vt in sacrum collegium allegi vellet, vrgeretur. Priulus vero post Poli excessum et hereditatem delatam recusauit, et tamen testa mentum praecipua diligentia executus est, ac totos XX menseis, quibus Polo superstes fuit, in colligendis eius rebus huc illuc dispersis et summa fide distribuendis consumpsit, egregio verae ac sanctissimae amicitiae exemplo; quae cum haut vlla emolumenti aut priuatae commoditatis spe, verum solius virtutis contemplatione coijsset, nulla etiam temporum aut locorum intercapedine diuidi potuit, sed ad vltimum vsque vitae vtriusque spiritum constanter perdurauit. morte Mariae maxima in Anglia, nonnulla in rebus nostris mutatio secuta est. nam apud nos regina Scotorum se statim pro herede gessit, ac titulos et insignia regum Angliae in supellectile et omni instrumento domestico apponenda curauit: et cum per id tempus Gallia in Mediolani, Neapolis, et Belgij imperio vindicando misere vexaretur, ad cumulum tot calamitatum accessit Anglici regni ludibrium; quod praestantissimus scriptor auunculorum consilio factum dicit, qui hoc vanitatis genere nomini Gallico plurimum splendoris adiecisse videri volebant. Philippus vero vt morte Mariae amissam nominis Anglici dignitatem quodammodo in familia retineret, auctor Ferdinando patruo fuerat, vt Elizabetham Mariae sororem, quae iam in reginam assumpta erat, Ferdinando alteri ex filiis nurum deposceret: quod et ille sedulo fecit, misso in Angliam Lodronio comite. sed Austriacorum voto resistebat, vti iactabatur, Elizabethae iusiurandum, quo se in regni inauguratione obligauerat, principi externo non nupturam. sane ipsum Philippum de nuptiis Elisabethae serio cogitasse, ob eamque caussam Feriae comitem ad eam legasse, apud nos creditum fuit; quod ex litteris regis tunc ad Philibertum Baboum episcopum Engolismensem oratorem apud Pontificem suum datis, quarum exemplum penes me habeo, constat, quibus iam experimento edoctus, quantum haec Anglicani regni ad potentiam Hispanam accessio res suas Iabefactasset, veritusque ne per hanc nouam adfinitatem coniunctis Belgij et Angliae viribus Philippus antiqua de Gallia oppugnanda maioribus quam antea animis consilia resumeret, Baboo mandabat, per Theatinos siue Quietinos sacerdotes, qui plurimum auctoritate apud Pontificem valebant, efficeret, ne seuerae disciplinae ad pertinaciam vsque obseruantissimo seni, quo minus Philippo de sorore Mariae defunctae coniugis in vxorem ducenda, gratiam Philippo faceret, ex religionis caussa scrupulum iniiceret; quippe quantum ille catholicae maiorum religioni addictus erat, tantum Elisabetham ab ea abhorrere, et Protestantium doctrinae tribuere cunctis persuasum esse. monebat in super oratorem suum, caueret, ne Philippici id per regem agi sentirent, resque per eos ad Elisabetham emanaret, nam cum adhuc incertum esset, quem exitum hoc negotium sit habiturum, nolle committere, vt animum reginae ob antiquas Francici Anglicique nominis aemulationes ac simultates ad offtensionem pronum iritasse potius, quam placatum habere voluisse videatur.



page 576, image: s576

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER VIGESIMVSPRIMVS.

IN Insubribus Suessae dux Fossano et Cunio arcta in speciem, qua premebantur, obsidione liberatis, vt aliquod operae pretium faceret, cum XII OIO peditum, II OIO equitum progreditur, et Centalium, cui Petrolongus praeerat, haut longe a Fossano XV Kal. VIIbr. aggreditur, et verberatione facta et aqua fossa deriuata capit, captumque demolitur. dum vero Centalium obsideretur, IO equites ac totidem pedites, qui Asta in castra hostium veniebant, ab Arturo Cossaeo Gonorio Brissaci fratre prope Cerizolium caesi sunt. inde Suessanus in itinere capta Summariua, Rupimontio, Rupisparuerio, et Caralio Astam venit, vbi numerato stipendio recta Montem-caluum in Monferratensis agri meditullio situm oppidum copias ducit, et obsidione cingit. in eo erant VIII Gallorum signa, II Italorum ac totidem Germanorum vexilla. praeeratsub A. Dallio Piquinio Insulanus, et Franciscus Bellomontius Adretius, de quo saepius postea nobis mentio erit. Alba auxiliareis a nostris summissi ab Hispanis caeduntur, tandem admota XXV tormenta VI Non. VIIIbr., quorum displosione cum non videretur tanta ruina facta, vt impetus fieri deberet, in sequentem diem res dilata est: quo rursus vsque ad meridiem redintegrata pulsatione, dum Suessanus cibum capit, pauci ex Hispanis vallo egressi, postquam locum attente contemplati sunt, in ruinam enituntur ea parte, quam Dallius defendendam susceperat; nam alteram tuebatur Adretius: cumque propugnatores, qui rari erant, ad Hispanorum conspectum cessissent, alij rursus Hispani succedunt, moxque facto agmine noui subsequuntur, qui Piquinio cum OIO amplius sine certamine in arcem se recipiente oppidum vi capiunt, vix XXV ex suis desideratis. captus Insulanus et Adretius a tergo circumuentus, vnde sibi minime metuebat; quippe qui Piquinium suam partem defensurum speraret. mox ad arcem itur, cuius muniendae curam insuper habuerant nostri, et paucorum dierum comeatum in ea reliquerant, quod oppidi firmitati fiderent. itaque mox conuentum, vt praesidiarii, si intra biduum Brissacus auxilio non veniret, relictis tormentis cum armis ac signis explicatis et sonantibus tympanis incolumes dimitterentur. postea Adretius cum se redemisset, Piquinium post Henrici mortem coram Francisco II citauit, vt sibi depensae redemptionis pretium restitueret, et supellectilis in Montis-calui expugnatione amissae damnum sarciret quod eius culpa factum diceret, vt oppidum caperetur. Piquinius, qui actione illa notam pudori suo inuri videret, cum de iniuria protestaretur, Adretius geminata iniuria a rege petiit, vt si factum negaret et iniuriam sibi factam contenderet


page 577, image: s577

Piquinius, cum suae maiestatis venia duello controuersiam dirimere liceret. heic cum diuersa essent procerum studia, Guisiani, penes quos summa rerum erat, Piquinij partes tuebantur, eorumque fauore sententia a rege secundum Piquinium fertur, qua nulla eius culpa Montem-caluum amissum esse pronunciatur, ac proinde ab Adretij petitione absoluitur, et vtrique interdicitur, ne quid eo nomine sibi improperent faciantve; si contra fecerint, in laesae maiestatis crimen incursuri. quod iudicium adeo impatienter tulit Adretius, vt iniuriam non iam a Piquinio, de quo abunde sibi satisfactum dicebat, verum a Guisianis acceptam oblata occasione vlturum se deieraret. idque in caussa fuisse plerique putant, cur ille alioqui minime Protestantium relligioni addictus, eorum parteis postea secutus sit, et Valentia capta Motagondrini Guisij legati caedi interfuerit, Monte-caluo culpa nostrorum capto ac praesidio idoneo firmato, Suessanus castra mouet, et Casalium versus ducit, praemisso Piscario cum equitatu, qui regionem vastaret, et ne comeatus in vrbem importaretur, prohiberet. ibi eruptione a nostris facta Bellagardio, Cureo, Cazeta ductoribus turbata hostium castra et vexillum vnum captum. superuenientibus dein imbribus. Suessanus, qui et ipse a re pecuniaria, vti et nostri, laborabat, ob idque grauissima prouinciae tributa imponere coactus fuerat, a Casalio discedit, et Pomario castello in itinere capto, Martini fanum venit, quod mox muniri imperat, vt medio eo inter Valentium et Casalium imposito firmo praesidio nostros vexaret. Brissaco contra ad summam rerum inopiam incommodi illud accedebat, quod postulata, monita, querellae ipsius omnes apud regem et qui circum regem erant, ludibrio habebantur: cum alij dicerent, eum a necessitate virtutem mutuari debere: plura esse munimenta in Italia, quam vt iis seruandis aerarium regis aliunde sumptibus exhaustum satis esse possit. cum vero praeficiendi locis duces ido neos facultas ei a rege fuisset concessa, et Gordius forte, vt Momorantij M. E. alae legatus esset, Montis-regalis praefectura se abdicasset, in eius locum Pelusius suffectus est, ablato iniuriose Lauallo Gordij sororio, quem Brissacus imposuerat. id male eum habebat, qui in magno honore a suis hactenus habitus inde paullatim cunctis despectui esse coepit, adeo vt Quinquepagici Heluetij, qui nullam militarium hominum in illa prouincia esse regi curam perspicerent, suos reuocarent: itaque ille fere ab omnibus desertus est, et qui supererant, Augustam Taurinorum relictis praesidiis suis cottidie comeabant, spretisque eius imperiis ad statiua redire recusabant. missus ob id ab eo in aulam Gonorius frater, qui quo in periculo res essent, regem praesens edoceret, vt si quid sinistri, quod verebatur, inde accideret, ipsius culpae, qui in tempore monuisset, id minime tribueretur. Paullo ante XI Kal. VIIIbr. qui dies B. Matthaeo facer est, decesserat Carolus Philippi parens, cum Februario ante Helionora soror, quae primum Emanueli Lusitanorum, dein Francisco I Francorum regi nupserat, fatis concessit. ante Caroli mortem cometa Eid. VItilib. sub vesperam sub coma Berenices apparuit, cauda ad Hispaniam directa, qui paullatim ad ortum vergens Non. VIIbrib. euanuit. in eo principe cum virtute certauit fortuna, vt illius meritis supremum felicitatis fastigium imponeret. neque vero vllum perfecti magis et ad omnem virtutem expressi principis, exemplar nostra et retro seculorum memoria reperiri posse arbitror, quod iis, qui ad imperium virtutis via grassantur, ad imitandum proponi queat. nam quid ei ad summam vtriusque laudem defuit, siue ingenium et prudentiam in consiliis spectes, siue constantiam in aduersis, in prosperis moderarionem, praesentiam animi in periculis, temperantiam, et quae omnium in principe virtutum culmen ac cumulus est, iustitiam? vita eius fere iam a primis pueritiae initiis seria fuit, maximis negotijs et varijs expeditionibus exercitata, atque in ipso praecipuum pietatis studium fuisse; postquam ad imperium euectus est, citra adulationem dicere possumus; eoque omnia ferme, quae ille pace et bello fecit, referri debere: nimirum, vt concilium legitimum celebraretur, et per illud concordia in ecclesia sarciretur; quod siue Pontificum in eo negotio non bona fide versantium ambitione, siue ob bella nostra toties infeliciter renouata impeditum fuit, semper ab eo postea repetitum est: vt mirari nemo debeat, illius consilia, dicta ac facta


page 578, image: s578

praesenti numinis auxilio vsque illustrata fuisse, qui tam sanctum propositum habuerit. et vero qui ita se tota vita gesserit, ad pietatem et iustitiam semper collimauerit, et his virtutibus suo exemplo innutritis consiliarijs subnixum imperium filio reliquerit, mirum, nisi eandem felicitatem, quam in vita expertus est, in familia tam egregiis virtutum documentis instructa propagauerit. cautior tamen interdum Caesar, et supra quam in illa fortuna decuit, versutior plerisque visus est, ob idque lectione historiae Ludouici XI a Philippo Cominaeo prudentissimo equite scriptae delectatus fuisse perhibetur: in qua vt multa prudentiae praecepta tradi inficias non ierim, ita plura minus ingenui atque adeo parum regij animi exempla reperiri minime negari potest. itaque reprehenditur in Caesare vulpinus ille per Gallias transitus, cum ad Gandensium motus componendos properaret: in quo Annae Momorantio imposuit, qui porro a Caesare deceptus Franciscum ludificatus est, ob idque postea domum relegatus. quanquam hoc etiam suas excusationes habet. sed obijcitur praecipue Philippi Hessorum principis captiuitas, qui totum quinquennium contra datam fidem cauillatoriae scripturae obtentu in arctissima custodia Hispanorum ludibrio expositus fuit; quod non solum Caesri pudendum, qui ea in re alieno potius, hoc est, Albani et Granuellani consilio vsus est, quam suo, sed etiam postremo damnosum: Mauritio, quem praecipuum in constituenda per Germaniam auctoritate adiutorem habuerat, ab ipso ob id deficiente, et ei tot annorum ac victoriarum fructum eripiente; quem casum mox infelix obsidio Metensis, et anno sequenti ambigua ad Rentiacum pugna subsecuta est. verum hi veluti mortalitatis infirmae naeui in pulcra et immortali laude digna fortuna haut adeo deformes sunt. cum vero nulla eius vitae pars non summe laudabilis sit, nulla re magis animi magnitudinem ostendit, quam vitae clausula, qua vir alios vincere assuetus seipsum vicit, vitaeque tot casibus obnoxiae, iam potiorem mente agitans, antequam moreretur, renunciauit, et qui reip. vixerat, sibi ac Deo cepit viuere. itaque toto biennio, quod mortem praecessit, in Hieronymianorum fratrum sodalitio, monitore vsus Constantino quodam, qui ei a sacris confessionibus erat, praecipue B. Bernardi nostratis lectione se solabatur, et toto pectore in Deum reuolutus sic ratiocinabatur, se quidem indignum esse qui propriis meritis regnum caelorum obtineret, sed dominum Deum suum, qui illud duplici iure obtineat, et patris hereditate et passionis merito, altero contentum esse, alterum sibi donare, ex cuius dono illud sibi merito vindicet, hacque fiducia fretus minime confundatur: neque enim oleum misericordiae nisi in vase fiduciae poni: hanc hominis fiduciam esse a se deficientis et innitentis domino suo: alioqui proprijs meritis fidere, non fidei, sed perfidiae esse: peccata remitti per Dei indulgentiam, ideoque credere nos debere, peccata deleri non posse, nisi ab eo, cui soli peccauimus, et in quem peccatum non cadit, per quem solum nobis peccata condonantur. ita cum sensim ad lentam tabem febris acuta accessisset, imaginem Christi cruci affixi identidem in oculis, vlnis, ore et tota mente complexus, in eo solo se omnem salutis suae spem collocare declarauit, sumptoque viatico, In me mane, inquit, dulcissime Seruator, vt ego in te maneam; in quae verba deficiens animam gloriosissima heic vita defunctam Deo, qui dederat illam, reddidit, cum vixisset annos LVIII, menseis VI, dies XXV, regna vero hereditaria annos XL, Imperium XXXVI tenuisset. ante decennium cum Augustae Vindelicorum esset, post Germaniae principes in ordinem veluti coactos, iam tum mortalitatis memor testamentum condiderat, quo filium absentem hortabatur ad capessendum imperium, pietatis ante omnia studium ei commendans, et cum ad dissidia relligionis componenda nullum aliud remedium idoneum post cuncta alia tentata reperire potuerit, quam concilij celebrationem, praecipiebat, vt si quid ipsi humanitus contingeret, daret operam cum Ferdinando Caesare alijsque Christianis principibus, vt tam laudabile a se inchoatum opus ad Dei gloriam feliciter perageretur. pacem colendam a Deo tantopere hominibus commendatam, neve in bellum nisi aegre et iustissimas ob caussas ac coactus consentiret, filium monebat. tum studiose praecepta tradebat, quomodo se gerere deberet cum Romanorum rege ac filijs eius, cum Imperij ceteris


page 579, image: s579

principibus, cum Germanis denique et Heluetiorum pagis, cum Sereniss. Venetorum rep. cum Florentiae, Ferrariae ac Mantuae ducibus, cum Genuensium et Senensium rep. cum Franciae rege ac denique cum Pontificibus ob Castellae pragmaticam, et controuersa regni Neapolitani iura infestis aut suspectis; quorum ad mores non respiciendum, sed ad S. S. reuerentiam obsequium flectendum aiebat, multa de Paullo III questus, cuius bonam fidem in Concilij celebratione procuranda requirebat; tum praecipiebat quid in caussa Ducis Sabaudiae eiusque filij facere eum deceat, vt in antiquam ditionum suarum possessionem vterque restituatur; cum Anglis foedus seruandum et cum Scotis colendam amicitiam, cum Daniae rege nihil propter veteres cum decessore iniurias expostulandum. Indias per proreges viros probos et ab omni auaritia et rapacitate alienos, quo a principe suo remotiores, eo maiore sollicitudine regendas et administrandas. deinde filiarum matrimonio agebat; ipsique Philippo vxorem ducendam suadebat, aut regis Franciae filiam, aut Labretanae familiae heredem virginem firma valetudine, egregia indole, ad virtutem natam ac liberali ingenio praeditam, haec enim elogia ei tribuebat, ea lege, vt de iure suo conueniret, nam id vnum cogitabat prudentissimus princeps, vt simul de iniuriosa regni Nauarrae occupatione Labretanis satisfaceret, et eam Hispaniae portionem ceteris regnis indissolubili coniunctione adiungeret; itaque Ioannam in potestate habere cum bona patris Henrici gratia cupiebat. postea morti proximus codicillum fecit in testamento Philippi F. repetitum, quo praefatus putare se non nisi iustas ob caussas Nauarram a Ferdinando Arragonio auo in potestatem redactam; nihilo minus vt ijs, quibus adempta erat, de ea satisfieret, Philippum rogabat; ijs tamen condicionibus; quae siue iam tunc eo consilio appositae, siue postea subtilius, quam bona fides patiebatur, interpretatione detortae in caussa fuerunt, vt iustam de illius regni recuperatione spem non solum a regibus nostris, sed ijs, quorum magis intererat, conceptam Hispani hactenus ludificati sint. reliquit treis liberos ex Elizabetha Lusitana, Philippum regnorum heredem, Mariam Augustam Maximiliani II propioris sobrini vxorem, et Ioannam, quae Ioanni Lusitanorum principi nupsit, ex qua natus Sebastianus postumus, qui auo in regnum successit. ante matrimonium ex contubernio Margaritam suscepit, quae Alexandro Medici primum, dein Octauio Farnesio Parmensium duci nupsit: et cum vxorem diu ante mortem amisisset, postremo Ioannem Austriacum ex femina Ratisponensi quoque suscepit. qua in re tanta verecundia vsus est, vt nisi a penitissimis matris Margaritae nomen ignoraretur: de Ioanne vero nunquam nisi paucis ante mortem diebus, locutus sit, cum eum per amicos Philippo F. commendauit: memorabili inprimis principibus documento quorum vita suis pro exemplo est, vt si quid peccent, clam et in occulto peccent. Caroli mortem mox Mariae Hungaricae dilectissimae sororis mors secuta est XV Kal. IXbr. quae non totum mensem fratri superstes fuit, antiqui moris et grauitatis feminae, adhaec supra sexum fortissimae: quae cum impudicitiae acerrima vindex tota vita fuerit, a nostris tamen, incursionum odio, quae frequenter a Caesarianis, dum Belgio praeesset, fiebant, dicterijs et militari lasciuia compositis cantilenis falso insimulata fuit, quasi cum Barbansono formoso admodum viro, sed in quo virtus ac fides plus forma pollebant, consuesceret: tam ab hoc crimine abhorrens, vt nunquam a Caesare exorari potuerit, vt cuidam ex primaria nobilitate iuueni, fratri percaro, qui vnam ex domesticis ipsius virginibus corruperat, culpam condonaret, palam interminata, sicubi illum nancisceretur vel in fratris comitatu, fore, vt extremo supplicio affici iuberet. parenti non solum de se, sed de rep. Christiana optime merito Philippus magna pompa Bruxellis iusta fecit, naue miro artificio fabricata, quae a Spe in prora stante, Fide, quae solio ad malum cum cruce assidebat, et Caritate clauum tenente regebatur, hac figura id quod iam dixi significans, non aliud optimo principi in hoc humanae vitae crebris tempestatibus iactatae salo propositum fuisse, aut alio labores eius pertinuisse, quam vt gloriam Dei, quibus posset rationibus promoueret et amplificaret. Fuit et hic annus doctrina illustrium virorum morte insignis. nam XII Kal. Apr. Ioannes Bugenhagius


page 580, image: s580

Iulini in Pomerania natus, moderato ingenio et eruditione rara excultus obijt Vitembergae, cum annum aetatis ageret LXXIII: et sexto post die apud nos Ioannes Fernelius Ambianus, cum LII annos exegisset, regis archiatros Lutetiae ad B. Iacobi in macello sepultus, qui cum plureis annos in philosophicis ac mathematicis studijs summa cum laude exegisset, demum se medecinae totum mancipauit, quam et feliciter fecit, et vniuersam doctissimis et politissimis scriptis complexus est: quae etsi morte praeuentus non edidit omnia, vt nec propriarum obseruationum desideratissimos libros; tantum tamen verae gloriae ijs quae publicata sunt Europa tota est adeptus, vt tanto viro disciplinae suae alumno schola Medicinae Parisiensis aeternum sit iure gloriatura. eum et eodem anno secutus est Ianus Cornarius Zuicauiensis et ipse medicus insignis, qui plerisque antiquorum philosophorum, medicorum, ac theologorum scriptis Graecis editis ac Latio donatis a studiosis non mediocrem iniuit gratiam. obijt in patria cum annos cum seculi huius cursu numeraret. paullo post Ioannes Pena Aquis Sextijs familia senatoria natus, rara mathematicarum artium cognitione insignis, quarum amorem et gustum Petro Ramo, dum in Praelaea schola Lutetiae doceret, instillauerat, multis Euclidae non ante visis monumentis euulgatis et latinitate donatis et explicatis: atque catoptricis praecipue, in quorum praesatione de vsu cylindrici speculi multa dictu vix credibilia, et quae plerosque in errorem superstitiosos induxerunt, doctissime demonstrat; cum plura ab admirando eius ingenio expectarentur, in ipso aetatis flore, XXX tantum annos natus, violenta febre ereptus est, X Kal. VIIbr. ad Carmelitarum in porticu sepultus. postea XII Kal. IXbr. Iulius Caesar Scaliger annos natus LXXV Aginni in Nitiobrigibus, vbi vxorem duxerat, decessit: vir, quo superiorem antiquitas vix habuit, parem certe haec aetas non vidit. nam vt nobilitatem omittam, de qua inter omneis constat, ingenio, animi et corporis robore simul omneis aequaleis suos facile superauit. prima adolescentia militaribus munijs obeundis maxima cum fortitudinis ac sollertiae laude decursa, et quamuis sero ad studia applicato animo, tamen ingenij felicitate tantum profecit, vt ad exactissimam omnium philosophiae partium scientiam, etiam linguarum, Graecae praesertim ac Latinae summam peritiam addiderit, atque in ijsdem vsum, siue pedestri siue numeris astricta oratione scriberet, quo in vtroque genere excelluit. hic vir diuinus cum veteribus comparatus, cum nemo vnus esset, qui eum, siue ingenium siue fortitudinem spectes, exprimere posset, Xenophonti et Massanissae citra vanitatem componi meruit. ex Andieta Rupia Lobeiaca nobili femina, cui annos XIII natae iam prouecta aetate nupsit, plures liberos sustulit, ex quibus vltimus hodie superat Iosephus Iustus Scaliger, qui secundum patrem nunc inter literatos et in re literaria principem sine controuersia locum tenet, vere eruditorum Phoebus, vt politissimi ingenij vir eum indigetauit. de hoc vt plura dicam, nec pudor eius patitur, nec per ingentia ipsius erga me merita licet; quanquam minime vereor, ne propterea minus vera de eo praedicare videar; cum quicquid dixero, opinione omnium vero minus sit. sed potius est vt tanti viri nomen per transennam appellasse contenti, cultum quo diuinum eius ingenium cum rara morum probitate coniunctum, pro iure amicitiae, quae mihi cum illo intercedit, prosequimur, venerabili silentio, vt in sacris fieri amat, obsignemus. Sub exitum anni et Andreas Tiraquellus Fontenaij in Pictonibus loco honesto natus, vltimum diem clausit, cum vario literarum genere excultus, tum celeberrimus nostra aetate iurisconsultus, eaque sola commendatione in Burdigalensem Senatum sub Francisco I, dein in Parisiensem ab Henrieo II cooptatus, vbi magna cum laude consenuit, aeque ingenij vt corporis numerosa fecundus prole. cum singulis annis singulos libros ac liberos reipub. daret, magno non solum in praesens patriae suae ornamento, quae praeter Tiraquellos item Imbertos, Brissonios, Vietas, et Rapinos rara iuris prudentiae, mathematicarum artium, et politioris literaturae lumina protulit, sed ad sempiternam Galliae gloriam, quae quod a Fontenaio accepit, in vniuersum orbem Christianum, vbicunque doctrinarum splendor refulget, benigna dispensatione dididit.


page 581, image: s581

In Germania cum VIIviri ex constituto cum Ferdinando Francofurtum conuenissent, eodem quoque legati, quos dixi, Arausiensis, Seldus, et Hallerus VI Kalen. Mart. qui dies B. Matthiae sacer est, venere cum Caroli mandatis, eius nomine imperatoriam dignitatem eiuraturi, et in Ferdinandum Romanorum regem ius suum translaturi. is dies, quod fatalis ac faustus Caesari fuisset, delectus erat. siquidem eo Gandaui natus, postea ad Ticinum victor, deinceps Bononiae a Clemente imperatoriam coronam susceperat, et Aquisgrani deinde fratrem in Regem Romanorum inaugurari curauerat. acceptis Caroli mandatis, post deliberationem cum certis condicionibus VIIviri eius voto annuissent, superabat, vt veteri more ac ceremonia inauguratio perageretur; itaque erigitur in foro tabernaculum ligneum, ad quod per gradus ascendebatur, stragulis ac tapetibus aureis et holosericis instratum, quo Ferdinandus die condicta imperialibus ornamentis amictus, magno stipatu venit, solioque praeparato consedit. ibi VIIviri, postquam agminatim concitato cursu magna equitum turba comitante et praelatis de more vexillis ter circum imperatoriam sellam equitarunt, magno clangore interea tubicinibus Ferdinandi et VIIvirorum concinentibus, ex equis desiliunt, ordineque sedentem Caesarem adeunt, et in genua prouoluti iureiurando fidem addicunt. hoc facto nouus Caesar ad Carolum fratrem scribit, gratijsque actis Philippum sibi et imperij ordinibus percarum fore ac eum commendatum aeque vt proprios filios habiturum pollicetur. mox et ad camerae Spirensis iudices datlitteras, et quid actum sit denunciat, atque vt in iudiciali munere vice et auctoritate sua fungantur, mandat, potestate facta, vt Caroli V sigillo, quod habeant, vtantur, donec nouum transmittatur. conuentu dimisso Caesar secundo Danubio sub mense IXbri Viennam venit, vbi maxima suorum ordinum gratulatione exceptus est. quo facto vt antiquam erga sedem Romanam officio consueto obseruantiam testaretur, Martinum Gusmanum supremum camerarium ad Pontificem mittit, qui eum de Caroli fratris abdicatione et inauguratione in Augustum sua, qui iam Romanorum rex creatus esset, plenius edoceret. mandata eius erant, vt Caesarem erga Pontificem et S. S. eo animo affectum, quo maiores sui ecclesiae R. et omnium aliarum praecipui patroni tutores ac defensores etiam durissimis temporibus exticissent, obedientiam solitam praestare paratum ostenderet, adderetque, non praetermissurum Caesarem, vt primo quoque tempore veteri ac recepto more de coronatione sua honorificam legationem ad Pontificem ac S. S. adornaret. haec mandata etsi huiusmodi erant, vt plenam amicitiae ab obseruantiae fidem facerent, ac proinde benigne a Pontifice audiri, obuia humanitate admitti deberent, tamen ob recentes cum Austriacis simultates nondum vltima pacificatione bene compositas, morosus senex, qui legarionis caussas antea subodoratus esset, non audito Gusmano, purpuratis Patribus haec discutienda proponit, an non Gusmanus, qui se a serenissimo domino suo Ferdinando ad se et S. S. missum dicit, docere debeat, quid Carolus V in imperij abdicatione cum fratre egerit, quidue Ferdinandus vicissim pepigerit. tum quibus condicionibus renunciationem a Carolo factam acceptauerit. rursus, postquam ijs omnibus satisfecerit, an inauguratio Ferdinandi sine Pontificis ac S. S. consensu facta, rite ac legitime facta censeri debeat, vel alias ob caussas non consistat. Cardinales ad id delecti ad Pontificis nutum pronuntiare soliti, et alioqui amplificandae pontificiae potentiae supra modum studiosi, post praefationem, qua caussae varijs difficultacibus implicatae magnitudinem multis verbis extollunt, respondent, necesse esse, vt publicis documentis demonstretur, quomodo per eierationem siue cessionem Caroli imperatoria dignitasvacauerit; rursus quo iure Ferdinandus in eam successerit. interea non debere admitti ipsius oratorem, antequam constet, an Carolus, qui cesserit, legitime dignitate solutus sit, vt is qui successerit, legitime successisse dici possit. ad haec addunt, acta Francofurti nullius esse momenti, cum non interuenerit in ijs S. S. auctoritas, et Chrisli vicarij, cui claues caelestis ac terreni imperij creditae sint, sine quibus nec Carolus legitime imperio solutus, nec Ferdinandus recte in imperium successisse dici queat. nam quamuis Ferdinandus olim rex Romanorum Coloniae creatus fuerit, remque Clemens VII ratam habuerit, tamen vt


page 582, image: s582

succedat, necesse esse, vt vacet imperium, quod non nisi morte, eieratione, aut priuatione fieri possit: quae duo postrema ad solum Pontificem, nec alium, et S. S. pertineant; esse et aliud in caussa, cur omnia Francofurti acta rescindi debeant, quod ab hominibus prauitate haeretica infectis gesta sint, qui omnem gratiam et potestatem amiserint quam habebant cum nondum a R. Ecclesia defecissent. ob id et vt ad purgandum se iudicio sistat, Ferdinando opus esse poenitentia; nec vero dubitare eum debere, quin veniam a miti Patre facile consequatur. itaque mittendum ab illo procuratorem cum plenis mandatis, quibus declaret, se ijs, quae Francofurti acta sunt, vt nullius momenti renunciare, remque omnem Pontificis arbitrio permittere, qui inaugurationem quamuis non rite factam plena potestate confirmet: mandatum insuper Caroli, quo imperium eiuret, coram Pontifice produci debere, quod licet ad VIIviros tantum dirigatur, tamen defectum hunc abunde ab eo, qui plenam potestatem in huiusmodi rebus habeat, suppleri, et ad Pontificem ipsum extendi posse. secundum haec Pontifex instanti Gusmano, vt admitteretur, respondit. quoniam Carolus apud nullum nisi se Caesaream dignitatem eierare, nec Ferdinandus eam citra consensum suum accipere potuerit, ipsum intra treis menseis, ijs, quae a cardinalibus proposita sint, satisfacere debere; interea ipsum Gusmanum minime admitti posse. eodem tempore Philippus, vt Ferdinando patruo aduocationem in eo negotio officiosam praeberet, Francisco Vargae apud Senatum Venetum oratori suo mandauerat, vt Romam iret, et rem suo nomine enixis precibus commendaret. cuius preces nihil moratus est Pontifex: quin et Io. Figueroam ad eum a Philippo missum, cum in eo esset, vt vrbem ingrederetur, iniuriose aditu prohibuit, quod diceret, eum cum Mediolano praeesset, coniecto in carcerem tabellario Pontificio in grauissimas sacrae censurae poenas incurrisse; quanquam id Vargae potius astu factum scribunt, qui reiecto Figueroa in ipsius locum suffectum iri se speraret, idque cardinalium quorumdam atque adeo Carafarum interuentu, ad quorum nutum Varga res heri sui administraturum se receperat. vbi vero de Pontificis voluntate Ferdinandus ex litteris Gusmani cognouit, continuo rescribit, mandatque, vt nisi post triduum a mandato accepto a Pontifice admittatur, ipse rebus compositis Roma discedat; denunciatione ante facta, se quando a Caesare ad Ponticem sit legatus, vt ei more maiorum suorum filialem honorem exhibeat, nec tam longo tempore, non absque Caesareae maiestatis imminutione, ad mandata exequenda admitti potuerit, Roma discedere, vt Caesarem de ijs, quae in hoc negotio interuenerunt, certiorem faciat: qui moxre cum VIIviris deliberata id facturus sit, quod imperiali dignitati conuenire videbitur. instante igitur Gusmano, vt admitteretur, quod nisi fieret, mandatum habere a Caesare, vt quamprimum Roma discederet, tandem non publice sed priuatim tanquam legatus Caesareus, non enim aliter voluit, auditus est coram VII cardinalibus III Eid. Vtil. ibi Pontifex ob caussae grauitatem prolixe se excusat, quod non prius petitioni eius satis fecerit; cum vero satis temporis sibi non fuerit, vt capita a cardinalibus proposita expendere potuerit, neque ipsi legato vacet, vt diutius Romae commoretur, licere ipsi cum volet abire; se vero quamprimum ad Caesaream maiestatem, ita Carolum etiam post eieratum imperium vocabat, legatum missurum. quibus dictis, cum Gusmanus quid de protestatione facienda in mandatis haberet, indicasset, Pontifex respondit, id libi probari, et tum sibi, tum Caesareae maiestatis bono cessurum. itaque protestatione, sicuti iussus erat, facta, ac salute amicis dicta Gusmanus ab vrbe discedit. mortuo dein Paullo IIII Pius IIII Imperatoriam dignitatem a Caesare in Ferdinandum fratrem translatam ratam habuit, et eius tanquam legitimi imperatoris legatos honorifice Romae excepit. primis imperij auspicijs Ferdinandus memorabile ac plenum aequitatis iudicium tulit. nam cum ex superiorum bellorum occasione, quibus Albertus immani licentia bacchatus Franconiam et finitimas prouincias magnis cladibus afflixerat, controuersia esset inter Alberti iam mortui agnatos, quibus propter antiquum foedus Saxoniae et Hessiae principes se adiunxerant, et Franconiae episcopos ac Senatum Norimbergensem, quod illi occupata agnati bona sibi restitui, destructarum arcium


page 583, image: s583

damna sarciri debere contenderent, hi quando nihil a pacis constitutionib. et Imperij decretis alienum fecissent, contra vt sumptus in exequenda Imperij sententia aduersus Albertum proscriptum lata facti refunderentur, petebant. heic Caesat, qui controuersiam eam non priuati iuris esse, sed ad tranquillitatem publicam spectare videret, quanuis contra Albertum facta a foederatis, recte facta essent, tamen cum morte eius crimen extinctum et odium quadamtenus expiatum videretur, vt concordiam inter primarios imperij proceres et episcopos ac ciuitates seruaret, damnorum a Brandeburgica familia acceptorum rationem haberi voluit, et cum iam anno superiori mense Martio foederati vniuersam a se occupatam regionem Georgio Friderico Alberti agnato et heredi restituissent, insuper Caesar censuit, vt pro arcibus destructis CLXXV OIO aureorum Brandeburgico dependerent. cui sententiae postremo, vt damnosam belli molestiam effugerent, priuatis rationibus publicae quieti posthabitis illi assensêre. eodem hoc anno XVII Kal. Maias Melchior Zobelus episcopus Virsburgensis Franconiae dux in ciuitate sua a XV sicariis confoditur, inaudito iam a multis seculis in Germania facinore. nam post Philippum Caesarem Sueuiae et Etruriae ducem, qui anno S. OIO CC VII. X Kalend. Vtil. in arce sua Bebergensi ab Othone Palatino Vitelspachio nefanda proditione occisus est, et Engilbertum Coloniensem archicpiscopum a Friderico Isenburgico comite XXII annis post ex insidiis interfectum, nihil tale, in imperio accidisse meminerant homines. id vero ab illo tempore tantum viris principibus terrorem incussit, vt qui beniuolentia ac fide suorum se satis tutos existimabant, iam de conducendo satellitio cogitarent. res autem ita habet. cum Zobelus ex arce sua, quae trans Moenum est, in vrbem ad caussas audiendas venisset, et inde rediens diuersorium publicum praeterueheretur, ab hominibus, qui iam equis conscensis vinum quasi abituri de more gentis poscebant, inuaditur, vnaque cum eo duo equites interficiuntur, aliquot praeterea vulnerantur. quo facto cum tumultus excicatus esset, nec caussa cognita plebs tanquam ad incendium restiguendum accurreret, hoc enim sicarij fugientes subinde inclamabant, per portam, quae a consciis seruabatur, elabuntur, et per abstrusas conualleis anfractuosis itineribus progressi Ioannem Zobelum episcopi interfecti consanguineum forte obuium aggrediuntur, et quasi bello captus esset, dextram fidei testem reposcunt, vt ad diem et locum, quem vellent, se sisteret. ignorabatur initio auctor; sed perquisitione ob facti atrocitatem diligenter facta, Christophorus Kretzenus Vilelmi Grombachi emissarius caedis insimulatus est, ob idque anno sequenti. Augustae in comitiis publice proscriptus, ac post diuturnam latitationem Kugelsbachij exploratoris sollertia in arce Schaumburgica in Lotaringiae finibus comprehenditur, dignas scelere poenas subiturus; quas tamen ille desperatione adactus, dum Herbipolim deducitur, in itinere custodibus dormientibus sibimet fracto gutture anteuertit, cum consciorum nomina prius edidisset. id Grombachij equitis Franci iuisu factum tum constitit Zobelo episcopo succensentis, quod legatum a Conrado Bibraco episcopo Herbipolensi vxori suae factum soluere noluisset, et dum cum Alberto marchione ferro et flammis passim grassaretur, ipsum tanquam proscriptum bonis exturbasset. Ad res Germanicas pertinet et Liuonia, cui bello illato magnus Moscorum princeps hoc anno graue damnum intulit, dequo antequam dico, quaedam de regionis positu ac statu praefari conueniens existimo. praeter Vistulam, qui limes Germaniam ab ortu a Sarmatia Europea disterminat, VIItrionem versus porrigitur longus terrarum tractus, qui Borussiae nomine a Ptolomaeo indigetatur. in eo sunt Borussi, hodie Prussi paullum deflexo nomine, et trans Cronum, qui vulgo Memelus et in aestuario Russus vocatur, Samogitia, quae licet vt et Prussia Polonico regno nunc subiecta sit, a Saxonibus vindicatur, et in Saxonico imperij circulo ponitur. inter Prussos, Samogitos, Lithuanos, et Russos seu Moscos posita est Liuonia, quae ab occasu sinu Venedico, ab ortu Narua et vastitate siluarum ac lacuum, qui eam et Russiam interiacent, clauditur, regio nemorosa ac plana, fluuiis irrigua et pascuis diues. habet sub se Curones Lettos, et Esthenos praecipuas nationes vt moribus


page 584, image: s584

sic et lingua diuersas, quae tamen fere Saxonica est. Curlandiam in ea ad VIItrionem a Lettis diuidit Duina fluuius, qui longo ac flexuoso tractu ex Rutenico lacu supra Moscam XXX circiter milliaribus manans per Lithuaniam in Liuoniam decurrit, et II infra Rigam Lettorum metropolim milliaribus in mare occasum versus exoneratur. a quo eodem lacu haut ita longe, quamuis alij ex silua varta ac palultri, cui Volkoskiae nomen, scribant, X haut amplius ab hinc milliaribus Volga Europasiaticus fluuius contrario sed longiore multo ortum versus flexu per Moscouiam et Tatariam labens, tandem conuerso ad meridiem cursu LXX amnibus secum assumptis in mare Caspium iuxta Astracanam influit. rursus Borysthenes ab eodem lacu seu silua meridiem versus tendit, et Smolenchum tot proelijs inter Polonos ac Moscos commissis nobile, et Kiouiam olim Russiae Polonicae metropolim alluens, XL infra Circassos milliaribus Euxino mari excipitur. denique haut procul hinc alius fluuius, Louatum vulgo vocant, Vielicam et per Ilmenum lacum Nouogardiam magnam praeterlabens mutato nomine in sinum Finnicum iam Volchoua dictus supra Coporranum effunditur. his Tanaim quidam addunt, qui Europae veteribus limes est, atque infra Volgarn haut ita longe exortus contractiore cursu in Euxinum mare se demittit. trans Duinam Letti sunt, in queis Riga, ac prarterea Kochenhusa, Vendena, Volmarium, et Liui proprie dicti, qui regioni nomen dederunt; et qui ab ostio Duinae Salinum et Parnouiam versus littoralem tractum o lim incolebant. Esthenorum prouinciae, quae supra Lettos posita est, metropolis hodie Reualia est, in qua Hapselum ciuitas episcopi sedes olim Lealae initituta, et postea Osiliam translata, quae est insula continenti opposita ambitu XIIII milliarium, hodie Hapselensis episcopi patrimonium ortum versus Derbata est, episcopalis sedes Moscis, finitima quam Torpatum deinceps vocabimus. vniuersa regio in longitudinem XC, in latitudinem L milliaria Germanica patet. cum indigenis et cum Liuis, commercij caussa Germani vicini, atque, vt eorum annales testantur, Bremenses tempestate forte in sinum Liuonicum delati amicitiam iunxere, immunitatem suis ac mercatorib., quos adducturi erant, icto foedere pacti; qui et in insula in Duinae ostio sacellum exstruxerunt, in quo ritu inter Chriltianos recepto sacra peragebant. horum exemplo ac monitis plerique prouinciaereguli verae relligioni nomen dederunt, et a Bremensibus petierunt, vt virum pietate conspicuum ad se mitterent, qui sacris in ea regione praeesset. is fuit Menardus Segebergensis monachus a Bremensi archiepiscopo in Liuonensem episcopum consecratus Friderici Ahenobardi et Alexandri III P. M. temporibus, per quem relligio ijs locis propagata fuit, constituta Vxekelae ad Duinae ripam sede. huic successit Bertoldus ex B. Paulli coenobio itidem Brema missus, cum eodem tempore Adalbertus archiepiscopus Hamburgensis plerosque episcopos in Cimbricam Chersonesum et Scandinauiam peninsulam a veteribus insulam creditam, et Thules nomine appellatam (nam caue putes Thulen veterum esse, quae hodie Islandia vocatur) misisset, ad Christi nomen per eas regiones propagandum, vt scribit Adamus libr. IIII historiae ecclesiasticae, vbi et Menardi mentionem facit; missus, inquam, Bertoldus, qui cum vi non Dei verbo aduersus feros homines vtendum censeret, a Paganis occiditur anno Sal. OIO CLXXXXVII, vt perscriptum est in historia archiepiscoporum Bremensium, vbi et Bertoldus Liuoniensis episcopus appellatur. huic subrogatus est Albertus ex collegio Bremensi euocatus, qui Rigam ciuitatem condidit ac moenibus cinxit, vt ibidem proditur. cum Hartuicus Bremensi sedi praeesset. is Albertus decessoris sui vestigiis insistens, sed cautius rem gessit, Engilberto et Theodorico Tisenhusenensibus adiutoribus sibi cognatis, quorum ex consilio in societatem Teutonicos equites asciuit, qui a Templariis olim a Fulcone Hierosolimorum rege institutis orti ad fidei Christianae amplificationem in VIItrionaleis regiones ablegati fuerant. cum ijs foedere contracto Albertus tertiam prouinciae armis captae partem equitibus addicit, prudenti pro tempore consilio, sed cuius postea successores episcopos poenituit. illius auspiciis instituto equitum in Liuonia collegio, primus ordinis dux ac magister Vinno creatus est. eo creato coniunctis


page 585, image: s585

viribus magni progressus per eas regiones facti, capta a Volquinio equite Torpae arce antea Russis subiecta, et Cocenhusia occupata, finibusque ob perfidiam Russis omnino exactis. Alberto episcopo Nicolaus, et Nicolao Albertus alter successit, cum Volquinius Vinnoni per proditionem occiso suffectus fuisset. tum Rigensis sedes archiepiscopali dignitate ornata est, et Borussiae episcopi Varmiensis, Culmensis, Pomezanensis, et Sambiensis se Rigensi praesuli tanquam metropolitano subiecere, vnito fratrum Liuonensium collegio cum equitum Teuconicorum ordine. ita Volquinio a Lithuanis caeso Hermanus Valkus ordinisTeutonici eques, qui Borussiae iam septennium praefuerat, sufficitur. is Reualium a Valdemaro II Daniae rege, vt et Vesebergam et Naruam missis in Liuoniam borealem ante XX annos copiis conditas, Danis restituit. ab eo tempore fida inter se societate antistites et ordinis principes amicitiam coluere, quamdiu externis bellis cum Lithuanis, Russis, Samogitis, Semigallisres illis fuit. foris pacatis rebus statim ex aemulatione bella ciuilia inter eos exarserunt, cum equites tot victoriis elatos et armatam militiam, quam relligioso voto profitentur, togatorum ac pacificorum hominum imperij taederet; cumque nuper capta a Melecho Sultano Ptolemaide, vbi sedem antea summus ordinis Teutonici magister habebat, domicilium primo Marpurgum deinde Mariaburgum translatum esset, ibi tanquam in aula et sub principatu degentes aegre sacerdotum et inferiorum se, sicuti existimabant, iugum ferebant. igitur Ioannes Suerinensis comes Romam, et post cum Isaurus in Daniam ab equitibus exacti concessere: Fridericus denique Boemus totos XXXIX annos Romae vixit. quo absente Rigenses ab equitibus Teutonicis oppugnati, ascitis Lithuanis vario euentu saepius conflixere; inter quae rusticorum seditio exorta est, qua nobilitas fere omnis per Harriam, Vitiam, et Osiliam cum liberis et coniugibus trucidata est. tandem post longam disceptationem caussa coram Carolo IIII et Clemente VI P. M. agitata cum secundum Rigensem antistitem pronunciatum esset, Fromildus, qui tunc sedem tenebat, et Borussiae princeps, cum sub id tempus Naruam, Reualiam, et Vesenbergam a Valdemaro IIII Daniae rege XIX OIO argenti marcis redemisset, et Liuoniae adiunxisset, Gedani amice conuenerunt Non. Maij anno Sal. OIO CCC XLVIII, vt remanente penes archiepiseopum integra ciuitatis iurisdictione, vicissim ordinis princeps fide et obsequio hactenus archiepiscopo ab ordinis magistro praestari solitis in posterum solueretur. hic minime dissidiorum finis intet eos fuit, sed gradus per istam transactionem ad maiora ab hominibus armatis contra inermeis audendi factus. nam cum Sifridus Blombergus, qui Fromildo successerat, ex Pontificis consensu habitum collegarum Praemonstratensium in Augustinianum mutasset, equites inde occasione sumpta rursus arma aduersus antistitem capiunt, eumque pulsum exulate cogunt. tum ordinis fratres in collegium cooptati, et Ioannes Valenrodus ordinis Teutonici eques in archiepiscopum seu vi siue in Borussiae magistri gratiam, a Bonifacio P. P. consecratus est. inde paullatim ditione sua exutus antistes, et Hemmingus Scherfenbergus tandem accepta pecunia ab ordinis magistro possessionibus trans Duinam omnibus ac Semigallia cessit, anno OIO CCCC XXIV. dein Siluester Toroniensis, qui Hemmingo successit, XXVI annis post legem ab equitibus accepit, et se suosque successores ac collegij fratres eodem, quo equites, deinceps habitu vsuros relligiose promisit: mox et rescisla Fromildi transactione, postquam iuri vniuerso ac priuilegiis per sententiam a Carolo IIII et Clemente VI latam quaesitis renuntiauit, dimidiam vrbis Rigae iurisdictionem ordinis magistro concessit, ita vt non iam Liuoniae princeps vocaretur, potentiore in dignicatis societatem assumpto. nec propterea Rigenses pristinos animos deponebant, qui equitum diuturnis iniuriis efferati Dunemundam arcem ab Eberardo Monchemio ordinis principe aedificatam post longam obsidionem postremo capiunt, et capcam, vt animo satisfacerent, demoliuntur. inter haec anno illius seculi XCV exortus est Valterus Pletembergus vir excellenti virtute post Vinonem primum equitum Liuoniae magistrum, et Hermanum, qui ordinem Liuonicum cum Borussiano coniunxit, alter ordinis instaurator, supra omnem inuidiam et aemulationem positus, dissidia inter equites ac Rigenseis composuit,


page 586, image: s586

arce, quae ab illis destrusta et rursus ab ijsdem aedificata fuerat, vrbi adiuncta, et Moscos duobus ingentibus proeliis ineunte hoc seculo, primo in Liuonia, altero ad Plescouiam superauit, et a Mosco L annorum pacem quam sibi honorificam tam Liuonis fructuosam extorsit. quibus rebus confectis Liuonicum ordinem Prussiae magistro siue coniunctum siue subiectum exoluta pecuniae summa ab Alberto, de quo superius locuti sumus, liberauit, et princeps imperij effectus, Liuoniae florentibus bello et pace rebus, vsque ad annum huius saeculi XXXV praefuit. sed XX post annis cum inter Vilelmum Brandeburgicum archiepiscopum, Christophorum Megalopolensem, et Henricum Galenum equitum principem antiqua denuo dissidia recruduissent, Vilelmus et Christophorus a Vilelmo Furstembergio ordinis magistro capti sunt, ac biennio post a Sigismundo Poloniae rege cum potenti exercitu aduentante liberati et in pristinam dignitatem restituti, adacto in condiciones minus honestas ordinis magistro. toties renouata dissidia vicinis potentioribus molesta, ex quorum occasione Mosco ad inuadendas illas regiones et Poloniam vastandam via aperiebatur, vt episcopis primo damnosa, sic et equitibus postremo exitiosa fuere. nam quemadmodum salutari, vt sibi videbatur, consilio Sigismundus aboleto ordine Teutonico ante XXXIII annos Borussiam perpetuis bellis cum Polonis hactenus conflictam magno prouinciarum illarum bono iuris Polonici fecerat, beneficiario eius principe Alberto Brandeburgico sororis F. creato, sic et Sigismundus Augustus paternum exemplum secutus, postremo Liuonicum ordinem extinxit, et Gotardum Ketlerum postremum ordinis magistrum Curlandiae ducem creauit, atque vt omnis aemulatio in posterum tolleretur, Christophoro Megalopolensi archiepiscopalem dignitatem pariter abrogauit, illius iurisdictione omni Poloniae regibus addicta: sed haec postea contigerunt. hanc statûs Liuonici conuersionem mutata ante aliquot annos relligione et recepta Lutheri doctrina secutam esse facile crediderim. in Liuoniam vero quî doctrina illa pervenerit, scire operae pretium est. Treptoa vrbs est in orientali Pomerania ad Regum fluuium, a qua proxime in mare Balticum delabente vndique ambitur, ob amoenitatem loci et fecunditatem solischolae regionis destinata. ad eam ex Liuonia propinqua uiuentus discendi caussa confluebat: cumque ibi Io. Bugenhagius, de quo nuper diximus, doceret, allatus est liber M. Lutheri de captiuitate Babylonica, in quo summa vehementia vir alioqui recenti iniuria exacerbatus in Pontificis fastum et Curiae R. abusus ab ea in ecclesiam occidentalem, quae illi subiecta est, disseminatos inuehitur, qui ab Othone Slutouio Treptoensi patritio prolatus, et a Bugenhagio, atque Andrea Cnofio Custrini ad Oderae ac Vertae confluentem nato probatus, cum plerisque eiuuentute, quae litteris operam dabat, itidem placeret, sensim conuentus fieri et more a Luthero instituto in iis preces concipi ceperunt: ex eoque accedente ad relligionis ardorem aetatis calore incitatis iuuenum animis proterue multa in collegij illius oppidi sodaleis ac monachos dicta ac facta sunt, statuis etiam e quadam aede noctu ablatis et in proximum puteum deiectis: quod cum ad iniuriam suam pertinere existimarent collegij sodales, euocato episcopo Caminensi, cuius sacrae iurisdictioni oppidum subest (is erat Erasmus Manduuelius nuper electus) plebem incendunt, et doctores illos mortis intentato terrore et addictam iis iuuentutem Treptoa pellunt. Bugenhagius Vitebergam coneessit, vbi a Luthero humaniter exceptus diu postea et ad mortem vsque haesit. Andreas Cnofius cum Ioachimo Mollero ac Liuonis suis Rigam ad Iacobum fratrem sacri collegij sodalem se contulit. pro tempore vtcunque malo venienti occurrisse episcopus ratus breui se opinione sua delusum comperit. nam cum haec sub finem vitae Bogislai Pomeraniae ducis contigissent, postea sub Barnimi et Philippi F. F. eius principatu comituiis in eo oppido celebratis ex omnium ordinum consensu prisca relligio aboleta est, Lutheri doctrina recepta anno huius seculi XXXIIII. Cnosius vero cum concionatorem Rigae ageret, et crebro apud populum de deprauata ecclesiae disciplina ac doctrina verba faceret, de cetero ad ritus ac ceremonias receptas conniueret, paullatim ac latenter Pontificis odium audientium animis insinuauit, ac tandem per collegas ipsius ac Siluestrum Tegetmeierum inprimis


page 587, image: s587

hominem vehementi ingenio, qui nuper Rostochio venerat, res apertius agi cepit. nam is palam Pontificias constitutiones detestatus, praeparatos iam a Cnofio plebis animos ita accendit, accedentibus ad haec crebris ipsius Lutheri litteris, vt protinus ad deijciendas e templo statuas discursarent; et specie pietatis gliscente furore altaria passim demolirentur. tunc Gaspar Lindius sacris Rigae praeerat. idem Torpati instigante quodam pellione Vitebergensi factitatum in B. Virginis et D. Ioannis basilicis, coniecto etiam in ftammas palam et in foro omni templorum ornatu, ne praedae potius, quam praui cultûs abolendi caussa motum excitasse viderentur. eadem in B. B. Dominici ac Francisci templa et virginum quoddam monasterium licentia vsi Protestantes conniuente Torpatensi Senatu monachis passim exactis., quorum plerique aegre per loca vicina dilapsi, nonnulli tam viri quam feminae ex ea occasione vitam solutiorem amplexi eierato voto nupsere. ita sensim antiquus mos aboletus, et nouis ordinatis ministris noua ecclesiae fascies apparere cepit. quibus iniutiis iritati sacerdotes, ac Rigensis archiepiscopus inprimis, is erat Ioaimes Blankenfeldius, qui Lindio successerat, ad Caesarem mittunt, et mandatum a Philippo Badensi marchione, qui per Caesaris absentiam res in Hispania moderabatur, accipiunt, quo iubebatur Senatus, archiepiscopum ac collegas loco ac dignitati, vnde eos deiecerat, restituere: ni facerent, proscriptionem minabatur. eas minas parui admodum fecere Rigenses, qui scirent Caesarem alijs bellis implicatum esse, vulgo dictitantes, priusquam in Liuoniam aduenisset, equitatum eius lassum ac fatigatum fore: ac si magno cum exercitu veniret, eum fame et inedia consumptum iri, si cum exiguis viribus, facile vinci posse. cum conatus successisset, licentiae aestu prouecti etiam in templa, quae negotiatores Russi Rigae, Reualiae, et Torpati sibi construxerant, et in quibus ritu apud Graecos recepto sacra faciebant, amabili illa insania in dies crescente inuadunt, et direpta ea a fundamentis demoliuntur. ac Torpati quidem, ne quis dirutarum basilicarum vsus esset, Dominicanorum aedem tanquam publicum armamentarium tormentis asseruandis destinant, et Franciscanorum templum calci coquendae deputant. Moscorum vero delubrum in foricam conuersum excipiendis sordibus atque excrementis ad maius ludibrium Germanis mancipant. quo facto supra modum exacerbarum Basilij Moscorum ducis animum ferunt, cum ad eum res perlata esset, sancteque deierasse, se cum primum induciae a se pactae expirassent, omni alia re omissa illato bello tantam iniuriam vlturum esse. sed quo minus id facetet morte matura praepeditus est. nam cum haec anno huius seculi XXIII accidissent, ille XII annis post fatis concessit, eique Ioannes F. animo haut placatiore successit, a quo quinquennaleis inducias primum impetratas diximus. verum antequam vlterius progrediamur, de Moscorum imperio, quia primum de eo sermo hiec incidit, nobis quaedam dicenda sunt. A Russica Narua anno OIO CCCC a Moscis condita ex aduerso Naruae Liuonicae sita, medio fluuio cognomine, vnde vtraque nomen sortita est, in orientem ac VIItrionem tendentibus ad mare Caspium et vsque ad Tatarorum hordas Moscorum imperium late patet, cui ab arce et fluuio cognomine Mosca in Occam et Volgam influente nomen est, vbi ante CC circiter annos Ioannes Danielis F. castrum aedificauit, sicuti Sigismundus Heberstenius ex eorum annalibus refertinon a Moschis vltra mare Caspium Colchis finitimis, quorum meminit Strabo, et quos Plutarchus a Cn. Pompeio subiugatos scribit. in ijsque regionib. Russi rerum potiti sunta Roxolanis forte, deflexo paullum nomine oriundi, atque eorum principes ad Varagos originem referunt, gentem transmarinam, vt ipsorum annales testantur, qui imperij sedem primo Nouogardiae, dein Kiouiae ac postremoVlodomiriae habuerunt, antequam Moscouiam transferretur. Ruricus ex ea gente bello contra Bulgaros suscepto cum feliciter rem confecisset, regionis dulcedine captus in ea mansit, liberis eius, quos domi reliquerat, Nouogardia interim exactis ab Vladimiro quodam verna ex ancilla nato, cui vrbis custodiam reliquerat. ab eo genus ducunt, qui postea in eo imperio in XII principatus, quot filios reliquit Vladimirus, distributo fuerunt, Iatopolcho Rurici F. et ipsius posteris auitum imperium frustra recuperare enixis. deinceps fide Christiana imbuti sunt ex occasione


page 588, image: s588

non minus honorificae quam faustae adfinitatis, cum Vladimirus eorum princeps, qui Kiouiae iam tum sedem fixerat, Annam Basilij Porphyrogeniti F. et Constantini imperatoris sororem vxorem duxisset, circa annum Christi IO CCCC XC, vnde et Graecae ecclesiae ritus etiam hodie seruant. hoc ita tradunt Russorum, et post eos Poloniae annales, de quo tamen Byzantina historia omnino tacet; vt mirum sit, homines vanos ac leueis rem adeo memorabilem silentio praeterijsse, qui alio qui consentanea cum ijs, quae de Russis diximus, memoriae prodidere. nam Ioannes Zonaras scribit Nicephorum Phocam a Bulgariae principe. petijsse, vt Hungaris ac Turcis per eius fineis in Thraciam irrumpentibus transitum impediret; cum vero se exeusaret Bulgarus infirmitatem et foedus caussatus, per Calocyrum Chersonesi Tauricae principis F. Rossorum dynastam ab eo sollicitatum, vt bellum Bulgaro inferret. itaque Sphendostablum, ita Rossum vocat, coacto ingenti exercitu in Bulgariam descendisse, et longe lateque populato agro innumeralbileis praedas abegisse. demum Nicephoro sublato idem Zonatas scribit sub Ioanne Zimica Rossos Bulgarorum gente ac prouincia subacta, vna cum ducibus Borise et Romano patriae oblitos illic imperij sedem figere decreuisse, Calocyri impulsu, quisi ab eis Romanorum imperator salutaretur, se Bulgaria ipsis cessurum et perpetuum foedus percussurum receperat. verum Zimisfoam, cum honorificas eius condiciories illi non solum; superbe recusassent, sed legatos etiam indigne habuissent, contra Rossos bellum suscepisse: Tauroscythis vero aduentu ipsius perterritis, Calocyrum ad Rossos confugisse, demum conserto ad Dristerum in Istri ripa positum proelio Rossos caesos, ijsque caesis Dristerum diuturna obsidione a Ioanne cinctum fuisse: tandemque Rossos omnium rerum inopia laboranteis, ex Sphendostabli consilio et auctoritate proelij aleam rursus tentasse; qua post longum et anceps certamen postremo Rossos profligatos esse; postea Ioannem cum Sphendostablo his condicionibus transegisse, vt relicta Bulgaria domum rediret; sed in reditu ipsum et Rossos omneis Pazinacarum insidijs exceptos, ad internecionem caesos esse. haec Zonaras, quae cum iis, quae de Rurici expeditione Russici annales memorant, mire conueniunt, et in alterum annurn imperij Zimiscae, hoc est in Christi IO CCCC LXXII annum incidunt: quo tempore Basilius Scamandreus post Theophylactum Romani Lecapeni F. patriarcham Constantinopolitanae ecclesiae praefuit, a quo et Russorum annales nomen Russicum ad relligionem Christianam perductum tradunt. sequentibus temporibus Andreas dux Susdaliensis ab Vlodomiri stirpe profectus foedere cum XI cognatis icto, Micislao deiecto, qui Kiouiam tenebat, sedem primus Vladomiriam transtulit, et imperium in Susdaliensi domo firmauit, quamuis in alios agnatos duces principatum minime exerceret, magni tamen ducis vsurpato nomine, hoc etiam obtinuerat, vt illi comiter maiestatem suam colerent. sed cum Tatari, de quibus post dicemus, impressione in Russiam facta Cottianam Polosciorum ducem, et Micislaum Romani F. Siernauiensem ducem, atque alios complures auxilio euocatos die XVII Maij anni CC XXIV supra millesimum, et sicuti annos Russi ab orbe condito numerant, VI OIO IO CC XXXII insigni clade profligassent, et rursus XIII annis post duce Batti, domitis Rosanensibus et Vlodomirensib. ceterisque fere ducib. Russiam omnem imposito prouinciae tributo in potestatem redegissent, ab eo tempore magni Russiae duces a Tataris peticeperunt, qui fere a Susdaliensibus dabantur. tandem anno Christi OIO CCC IV Andrea Alexandri F. mortuo cum Michael Iaroslai F. Tuerensis, et Georgius Danielis F. Moscouiae dux de magno Vlodomiriae principatu contenderent, et vterque eam a Tataro peterent, primum secundum Michaelem pronun ciatum fuit: sed interiecto aliquanto tempore Georgius eandem reiecto Michaele obtinuit, anno iuxta Graecorum calculum VI OIO IO CCC XXV, qui inde imperij sedem Moscouiam transtulit, et magum principatum posteris suis reliquit, aduersantibus initio Russis vniuersis, qui hunc honorem Susdaliensi familiae restitui a Tataro debere contendebant. a Georgio illo Ioannes Danielis F., nisi idem sit, profectus, primus Moscouiae castrum condidit, cui Ioannes alter, et Ioanni Demetrius, ac Demetrio Basilius, qui Sophiam Vitoleni Lithuaniae ducis F. vxorem duxit, ordine ac directa serie successere, huius Basilij


page 589, image: s589

filius Basilius coniuratione a Demetrio Siemacha Georgij fratris F. duce Sueriensi, Ioanne Andreae F. Mosaicense, et Borisso Alexandri F. Tuerense ducib. facta regno pulsus et luminib. orbatus fuit, sed Nouogardiensium ope adiutus regnum postea recuperauit, et pacate vsque ad mortem tenuit. huic Ioannes F. successit, qui se vniuersae Russiae principem primus appellauit, magni nomen ob id souitus. is ducem Tuerensem, ex cuius domo vxorem duxerat, vltionis patris praetextu principatu exuit: nec multo post Nouogardiam magnam fraude interceptam sui iuris fecit: ceterosque fere Russiae principes ex ipsorum dissensionibus occasione captata, in ordinem redegit, ac tandem Tatarorum iugum, a quibus maiores sui ius et inaugurationem petebant, excussit, a Sophia e Palaeologorum gente ingentis animi femina, quam mortua Tuerensi duxerat, persuasus: semper fere victor et felix, si cladem in Liuonia et ad Plescouiam paullo ante obitum acceptam excipias, quam L annorum inducijs resarcijt. eadem felicitate vsus Basilius eius F. nostra aetate Smolocensem principatum ac quicquid Sueriensis ditionis supererat, imperio adiecit, Casanenseis mari ac terra oppugnauit, agnatisque omnibus suis regni possessione, quam adhuc tenebant, exturbatis, Plescouiensem ciuitatem in seruitutem redegit, ac Ciarij, quod lingua Sclauonica regem sonat, cum alij Knesios se tantum appellassent, nomen sibi sumpsit. huic anno huius seculi XXV decedenti Ioannes F. successit, qui astum, industriam, et seueram disciplinam in propagando imperio ad maiorum artes adiecit: quibus effecit, vt ab ijs accepta non solum retinuerit, sed etiam magna accessione locupletauerit. nam Casanense et Astracanense regna a patre summis viribus tentata, nouo et ijs populis incognito belli genere vsus, in potestatem redegit: ac fere omni Caspio mari sui iuris facto imperium in Persidem vsque protulit, multis alijs praeclare, non sine tamen crudelitatis infamia, gestis, vt in sequentibus dicemus. porro Mosciscum Tataris Praecopiensibus, Crimiscis, Nogaisque ac Turcis continua bella sunt, quibus defuncti in Lithuanos ac Liuonos arma vertunt. princeps eorum ingentem exercitum diu sustentare potest, quippe qui milite stipendium minime largiatur, sed agris exiguo pretio elocatis, militis operam tanquam beneficio addicti demeretur. ita autem delectus fiunt. conscripti milites coram principe singuli comparent, et numum vnum, quem patrio nomine Dungam vocant, vnius grossi Polonici aestimatione, ei dant, quem reuersi ex bello repetunt. ita de interfectorum aut mortuorum numero principi certo constat, cum ille deficientium numos retinet. persingulas quoque prouincias extra eum numerum tenuioris fortunae hominum delectus habet, et ex occasione belli, censum eorum quotannis instituit, qui exiguo stipendio accepto militant. sed maiore seueritate erga nobilitatem ac proceres vtitur: nam quemcunque penes se euocat, aut in militiam ire iubet, aut longinquam legationem obire, id ille sumptibus suis facere cogitur. cum vero mandatum litteris consignatum a principe accipit, si prandentem eum vel cenantem aut etiam dormientem tabellarius offenderit, nulla mora interposita in tabellarij conspectu arma poscit, et equo conscenso cum armigero suo in viam se dat: non parentes praesenti poena ac diro cruciatu necantut. nemo principum erga suos in poenis exigendis crudelior: nemo maiorem suorum fidem ac caritatem experitur; ac ne ij quidem, qui humanitate et indulgentia maiore in subditos vtuntur. cuius rei rationem quaerentibus praeter poenarum seueritatem haec a finitimis redditur: primo quidem, quod omneis, qui ab illis in relligione dissentiunt, etiam eos, qui Romanam, quam profitemur, sequuntur, barbarorum loco habent ac detestantur, proptereaque princep, qui subditis in hac opinione praeit, quoties legatos externos in colloquium admittit, in pelui aquam paratam habet, qua dimissis legatis statim manus quasi eorum contagio pollutas abluit. accedit ad hoc, quod ex suae relligionis institutis Mosci eandem, quam Deo omnipotenti deferunt, fidem se principi suo debere exutimant: vt non minus constantiam eorum laudent, qui fidem ad extremum principi seruarint, quippe quos anima ex corporibus euolante mox ad caelestem vitam rapi credunt, quam discipulorum Christi, (vide hominum insaniam,) qui in singulari erga omnium


page 590, image: s590

Seruatorem fide ac pietate ad vitae vsque finem perseuerauerunt. eam vero opinionem imperij seueritate alunt principes, qui suos cum externis commercia promiscue agitare minime sinunt, nec ad externis nationes quenquam ex suis comeare patiuntur, nisi quos in legationem mittunt; quibus tamen custodes apponunt, vt eis nisi custodibus praesentibus cum quoquam colloqui liberum non sit: quo fit, vt aliorum principum humanitatem ignorantes, nec libertatis gustata dulcedine, praesentia melioribus, cognita dubijs anteponant. praeterea hanc cautionem adhibent principes, vt quos in legationem militiamve mittunt, aut alicui muneri praeficiunt, eorum carissima pignora, vt liberos ac coniuges obsidum loco penes se retineant, in quos omnia exquisitorum suppliciorum exempla edunt, si quid illi deliquerint, aut non ad nutum ac voluntatem ipsorum se composuerint. sic generosus quisque quo libertatis appetentior, aut iniuriae minus patiens, relligione seu metu poenae ac suorum periculo admonitus, in officio continetur. Ioannes ergo cum inducias a patre post ingenteis illas clades, quas memorauimus, pactas anno huius seculi L exituras videret, et antiquas inter archiepiscopum Rigensem et ordinis Liuonici magistrum simultates renouari intelligeret, eam proferendorum finium occasionem minime praetermittendam ratus, iam ab eo tempore omnia ad bellum necessaria comparauerat. verum Iodoci Reki episcopi Torpatensis a Ioanne Reko ordinis magistro creati, vt periculo propioris, diligentiâ ac sollertiâ induciae in quinquennium his legibus a Mosco impetratae sunt: si Moscorum templa Rigae, Reualiae, ac Torpati destructa sarcirentur, et tributum e prouincia Torpatensi pendi, vt aiebat, solitum, in posterum sine fraude dependeretur, querellisque alijs satisfieret. quae omnia si bona fide seruarentur, Moscus quinquennalibus inducijs exactis, XV annorum pacem promittebat. exeuntibus igitur inducijs, rursus ab ordinis magistro et Hermanno episcopo Torpatensi mittuntur legati, qui cum. Mosco agerent, vt illae prorogarentur. sed cum Moscus initio recusaret, quod Germanos pactis minime stetisse diceret, neque enim templa diruta instaurasse aut conuentum tributum pependisse, tandem ijsdem legibus triennales inducia concessae, imperata praeterea in singula capita in Torpatensi ditione singularum marcarum pensione, exceptis relligionis Catholicae sacerdotibus, quos vafer ille princeps ad alendas domesticas Liuonûm dissensiones ab hac praestatione exemerat. hae condiciones sacramento et osculo crucis coram legatis suis a Liuonis firmatae, neque tamen seruatae sunt. itaque mox elapso triennio Moscus bellum Liuonis denunciat misso diplomate, quo ordinis magistro, Rigensi antistiti, episcopo Torpatensi, ac caeteris praesulibus et vniuersis Liuonis pactorum violationem exprobrabat; cautum fuisse, vt quicquid iniuste contra se ac suos moliti essent, id restituerent ac resarcirent; Moscis negotiatoribus liberum commercium permitterent, omnisque mercium generis, cerae, sebi, loricarum, et armorum permutationes facerent: vt episcopus Torpatensis praeteritorum annorum omnium quod in sua dioecesi deberetur tributum cogeret, et ex singulis capitibus marcam Germanicam tertio pacis conuentae anno mittendam curaret, quod vno quoque deinceps anno sine dilatione facere teneretur: vt omnibus, ex quacunque natione in Moscouiam venientibus, vt principi operam suam addicant, aut alterius rei caussa commeantibus, liberum accessum citra vllum impedimentum praebeant; regi Poloniae et duci Lithuaniae, et quicunque in eorum locum suffectus fuerit, nullas suppetias aut vlla auxilia vllo modo ferant. has condiciones toties iureiurando, crucis osculo, dextris porrectis, et litteris sigillo vtriusque gentis munitis firmatas cum violauerint, se coactum arma sumere, vt iniuriam Deo ac sibi factam vlciscatur, postquam eos frustra saepius monuerit, ne committerent, vt sanguis innoxius effunderetur, a quo, vt Christianum principem decet, maxime omnium abhorreat. sperare autem se, quando haec culpa minime sua sit, sed eorum, qui fidem fefellerint, omnino futurum, vt Deus in mali auctorum capita poenam reijciat. hoc diploma mense IXbri datum, anni, vti numerant, LXXII supra millesimum postquam accepere Liuoni, animo, vt par erat, valde consternati sunt. nam cum inducijs exspirantibus Vilelmus Furstembergus ordinis magister VI


page 591, image: s591

Germanorum vexilla, quibus aduersus Poloniae regem vsus fuerat, penes se haberet, missis in Moscouiam legatis, scitatum an inducias produci placeret, responsum tulerat, vt militem dimitteret, si pacem vellet; nolle enim videri Moscos ad pacem compelli. qua de re in concilio Liuonûm cum deliberaretur, variatum erat sententijs, cum plerique non solum retinendum esse militem, sed nouum conscribendum censerent: alij, in quibus erat Furstembergus, ne belli occasio Mosco daretur, dimittendum esse dicerent: si quid deinde moliatur Moscus, superesse vireis et animos, quibus conatus eius impediri possint. in quam sententiam cum itum esseta Protestantibus qui numero vincebant, legatio amplissima decernitur. oratores, in ijs praecipui erant Elardus Crusius et Nic. Francus, qui magna pompa venerant, maiore excepti sunt. Moscus in atrio summa magnificentia ornato solio aureo, cum corona ac sceptro sedit, palla sacerdotali indutus, cui ad latus sinistrum iuxta mensam deauratam XII Knesij seu praecipui consiliarij erant vestibus aureis more Leuitarum amicti, coram interpretibus duobus stare iussi linguae Germanicae simul et vernaculae gnaris; per quos Moscus oratores superbe interrogat, an pacem peterent: respondentibus illis, venisse se, vt de pace agerent, et scyphos deauratos a Liuonici ordinis magistro et episcopo Torpatensi missos offerentibus, ille statim scyphos in triclinium proximum deferri iubet; tum perfidia Liuonis in os exprobrata, qui toties pacta vio lassent, nec quicquam eorum, quae relligiose promisissent et sigillis firmassent, seruarent, dein commemorata maiorum relligione fide ac fortitudine, quantum ipsi ab eorum pietate ac virtute degenerauerint, verbis artificiose rem augentibus ostendit; nam cultum receptum abrogasse, basilicas euertisse, virorum ac virginum coenobia profanasse ac spoliasse; non eos ecclesiasticos principes, sed ferissimis barbaris immaniores, ac proinde indignos esse, quibus pax concedatur. Liuoni ad haec, se euolutis diligenter maiorum commentarijs, et putatis rationibus, minime comperire aiunt, vllum tributum Mosco deberi: quod pacem deneget, apud Caesarem, in cuius clientela sunt, conquesturos esse. ad Caesaris nomen risit Moscus, quippe qui sciret eius auxilia sera fore. inde tamen sumpta rursus occasione Liuonis impietatem suam exprobrat, et frustra illos Caesaris gratiam et opem imploraturos dicit, qui eius imperia tam impudenter contempserint, destructis ac violatis templis et sacerdotibus iniuriose habitis. si tamen XL OIO Ioachimicorum pro superiorum annorum debitis exsoluerent, et OIO Hungaricos deinceps singulis annis pro ditione Torpatensi penderent, se pacem concessurum declarat. sed paucis post diebus, quasi gratiae poeniteret, mittit ad legatos, qui summam imperatam exigerent; quam cum illi praesentem se non habere dicerent, verum paratos datis vadibus ei cauere, nec ante discessuros, quam numerata esset; Moscus qui occasionem quaereret, renunciari legatis iubet, se toties delusum, perfidorum hominum amplius fidem sequi non posse. proinde in patriam quamprimum redirent, mox se secuturum, et ipsum pecuniam promissam ab ijs ablaturum. ita contumeliose dimissi legati, qui a viarum ducibus delusi, non nisi sub Februarij exitum domum peruenere. quod astu a Mosco factum, vt interea impetum in ignaros et imparatos faceret. nam statim ingenti exercitu contracto V Eid. Febr. ante legatorum reditum in agrum Torpatensem descendit, et cum neminem, qui resisteret, obuium haberet, cuncta ferro ac flammis vastat, granaria incendit, homines trucidat, greges et armenta, quae abigi non potuerunt, mactat; pueri intra decimum annum necantur, qui XX annum attigerant, Tataris tanquam mancipia addicuntur, supra XX iuuenes nulla misericordiae spe iugulantur, flammis relucentibus passim pagis, et fumantibus reliquijs, tum puerorum ac feminarum eiulatu siluis late resonantibus. eadem facies et foedum vbique spectaculum, a quo si paucas arces et Torpatum excipias, nihil immune fuit, XVI et amplius milliarum ambitu. sed praecipue in Germanos saeuitum: quibus deprehensis, brachia viris truncabant, feminis vbera abscindebant, interdum ipsas in frusta dissecabant, et membra adhuc palpitantia per vias ad horrorem spargebant. qui furorem euasere Torpatum se conferto agmine cum coniugibus ac liberis recepere; quorum cum ciuitas capax non esset, vltra X OIO


page 592, image: s592

in fossas vrbis sese abdiderunt, vbi cum diu aspera admodum hieme sub dio nudi cum frigore, gelu, niuibus, et postremo inedia conflictati essent, tandem coeli iniuria et fame maiorem partem consumpti sunt. quibus morbi et incommoda alia pepercerant, Mosci superuenientes minime parcendum rati, in fossam irruunt, et inermem plebem lanceis gladijs et sagittis fodiunt iugulant et transfigunt, oppidanis nequaquam egredi ausis, sed intra vallum se continentibus, et tantum crebra tormentorum displosione in hostem fulminantibus. ita repulsi Mosci in ditionem magistri ordinis per Leittense territorium inuadunt et eadem rabie grassantur; vt multorum annorum iram et vltionem explere eos diceres. demum circuitu per Naruensem agrum, Viriam, ac Rigensis ditionis partem facto, longe lateque omnia incendijs deformant, atque inde praedis ac spolijs onusti domum redeunt. ad damnum acceptum accessit et nouus terror ex ingenti cometa, qui oblongo ac terribili crine ardens sub id tempus apparuit. quod cum tanquam grauioris in posterum fortunae augurium captaretur, omnes prouinciae ordines Vendam conueniunt, quid agendum in commune consultaturi. heic vltione ob cladem recentem ardentibus animis, initio plerisque placebat, vt immisso in hosticum exercitu, damnum damno, et vastatio vastatione rependeretur, parique crudelitate innoxius suorum sanguis vindicaretur. alij minus honesto sed tutiore in praesens consilio iniuriam ferendam, et ne grauius damnum acciperent, pacem ab auaro hoste redimendam pecuniae praestatione censebant; eaque sententia communibus suffragijs obtinuit: moxque veredarius ab ordinis magistro ad Moscum mittitur, qui quadrimestreis inducias et liberum in Moscouiam accessum legatis de pace acturis deposceret. annuente Mosco mittuntur legati sub Maij initium; sed longinquum iter emetientibus, nam CL milliaria Germanica Torpato ad Moscam vsque principis regiam numerantur, casus superuenit, qui spem de pace impetranda conceptam conturbauit. in Narua Liuonica ex aduerso Rusicae sita, CCC praesidiarij erant cum CL equitibus, qui sedulo excubias habebant, ne ab hoste tam vicino opprimerentur. ij conspicati isolitam Russorum turbam in propinqua Narua, seu inuasionis metu, seu vino furentes duabus colubrinis displosis infestos ictus in Russos dirigunt: quibus exauditis vicini Liuonum praesidiarij inducias ruptas rati, Naruiorum exemplo arma expediunt, et displosis tormentis plerosque ex hostibus interficiunt: qui ne inducias violarent, nihil contra moliti, statim ad Moscum mittunt, et quid actum sit ostendunt. querella eodem tempore ad Ioannem delata, quo Liuoni legati ad eum introducti sunt. itaque ille id consilio, non imprudentia neque inscijs legatis factum caussatus, exprobrata denuo perfidia et a recepto cultu defectione, eiurata scilicet maiorum relligione Liuonos simul fidem ac pudorem exuisse dictitans, re infecta legatos dimittit, et cum pecunia, quam asportauerant, multis probris oneratos domum redire iubet: statimque ingentem exercitum educit, in quo CCC hominum OIO fuisse memorantur, videlicet IIII Russorum agmina, II Tatarorum, et vltimum hastatorum et scloppetariorum, quod XII OIO armatorum complectebatur. his omnibus propter principis absentiam praeerat Petrus quidam pirata famosus: qui quod cum VII maioribus triremibus diu in mari Euxino piraticam fecisset, ex eo cognomentum Sisegalenderi sumpserat; alij eum Zersigalem vocant. cum his copijs atque insuper magno tormentorum egregie instructorum apparatu, recta Naruam Germanicam petit, in quam octauo, postquam obsideri cepta est, die ignem artificiosum eiaculatur: qui nutrimentum vtpote in oppido fere ex materia constructo nactus, momento omnia peruasit, incensisque portis aditum irrumpentibus patefecit. oppidani in arcem cum auxiliaribus confugerunt, qui mox comeatu deficiente, deditionem fecere pacti vitam et res saluas sibi ac Germanis militibus; dedita nihilominus arce omnibus facultatibus exuti sunt, frustra Commendatore loci praefecto fidem datam implorante. qui in oppido remanserunt, in Mosci fidem adacti sunt. vastato Naruensi territorio exercitus in agrum Torpatensem inuadit, et ad Niheusium episcopi arcem XVIII a Torpato milliaribus castra ponit. ad eundem locum ante CXXI circiter annos insigni clade Moscum afflictum inter Liuonos constans fama


page 593, image: s593

erat. nam cum ad extremas angustias, qui arcem tuebantur, essent redacti, praefectus implorato Dei auxilio arcum expedit, et emissa in hostium castra sagitta ipsum principem transfigit, quo casu territi milites, tanquam caelo missum telum esset cum damno turpi ter ab obsidione discedunt. id verumne an relligiose confictum fuerit, non dixerim. certe arcus in maiore ciuitatis templo ad perpetuam rei memoriam suspensus asseruabatur. sed nequaquam parem exitum obsidio haec habuit: quam cum municipes et IX circiter praesidiarij fere mensem sustinuissent, nusquam comparentibus auxilijs, quippe Liuonicus magister VI ab hinc milliaribus ad Kieriepum castrum iam totos XX dies sedebat vlterius progredi non ausus; tandem se dedunt vitam ac libertatem sibi ac feminis pacti. quo audito magister impar numero se ad prouinciae interiora recipit: mox diffugientibus praesidiarijs Vesenberga, Tolsburgum, Varnebeca, Nouodomum, et Ringenum Russis patuerunt: qui XXX milliaria progressi vastato circum agro VI a Torpato milliaribus castra metantur, et ad maiorem terrorem quosdam Germanos comprehensos ac feminas truncatis brachijs et vberibus abscissis dimittunt, quorum exemplo ceteri admonerentur, ni imperata facerent, fore, vt pari iure secum ageretur. episcopus intra vrbem centurionem Groeningensem cum LX militibus acceperat, cui et ob virtutis opinionem summum imperium detulerat. sed dissidebant in vrbe ob relligionem ciues, nec episcopo ac sacris sodalibus cum Consulibus ciuitatis, qui potentia superiores erant, bene conueniebat. nam hi templi foreis claudi, nec nisi ritu a Protestantibus recepto sacra administrari volebant. illi contra maiorum pietatis tenaces aliorum consilia vt exitiosa detestari, Senatûs voluntati obstrepere, ac palam dicere, ex quo relligio mutasset, cuncta in peius ruisse, neque alio referendas esse cladeis a Russis acceptas. tandem haec concordiae via inita est, vt quando non de fide, sed pro patria aris ac focis certamen erat, cuique liberum esset in relligione, quam veram et sibi salutarem existimet, constanter permanere. hisque ita conuentis fidem obstringunt, ad vltimum vitae spiritum pro communi salute pugnaturos, nec deditionem Mosco facturos esse. V Eid. vtil. nebulosi aeris opacitate defensi hostes propius vrbem accedunt, et vallum ad Andreae portam ducunt. ibi, vt fit, leuibus proelijs toto quatriduo certatum fuit, multique ex equitibus Russis interfecti et vulnerati, maioribus tormentis ex vrbe displosis. tum admota tormenta ab hoste, nec in murum initio directa, sed in altum sublati ictus; vt globi, quos vix duo lecti viri e terra sustulissent, pondere suo in aedium tecta fere materia constrata procidentes feminas ac pueros repentina ruina opprimerent. tandem cunei ad Andreanam portam acti, et violenta ac continua verberatione pulsati muri XVI Kal. VItil. tum effusi per plateas pueri ac feminae cum eiulatibus ac lacrimis omnia complerent, Senatus, qui de exitu vereretur, episcopum ac sacros sodaleis adit, et quo in statu res sint, ostendit; impareis se obsidioni sustinendae, nec expectandum, dum ad extrema consilium ex necessitate capiant, praeuertendum mature periculo, vt aequio ribus condicionibus cum hoste transigatur. cum illi recusarent, et contra fidem datam Senatum facere dicerent, Senatus, qui episcopum tractabiliori ingenio virum in suam sententiam pertraxerat, ad hostem legatos mittit, qui de deditione agerent, et vitam ac res saluas pacti imperata se facturos promitterent. condiciones sollemnes a Mosco proponi solitae hae sunt, vt Pontifici et imperio Romano renuntietur; in quas cum iurare paratos Torpatenseis dicerent legati, exercitûs Russici dux pacem spondet. sed re per vrbem euulgata ingens tumultus ac seditio a sacris sodalibus et praefecto, qui LX milites circa se habebat, exoritur: cum illi se a Protestantibus proditos clamarent, qui a Catholica relligione ad Lutheranismum defecisse minime contenti, nunc ad Moscum non minore impietate quam perfidia transfugiant: se, quaecunque fortuna dabitur, extrema cuncta pati paratos, nec commissuros, vt relligione auita, libertate ac patriae caritate vitam potiorem habuisse apud posteros accusati possint. cognita oppidanorum dissensione Moscus quanquam admodum laetaretur, quo minus tamen solido gaudio frueretur, illud impedimento erat, quod verebatur, ne ex alterius partis desperatione, ceteri etiam dissentientes periculi proprij metu ad sustinendam


page 594, image: s594

obsidionem cogerentur. itaque condicionem illam remittit, obsessisque denuntiat, neminem se coacturum, vt eierato Pontifice et imperio Romano in sua verba fidem obstringant: ciuitate se vel inuitis vel volentibus oppidanis omnino potiri velle: qui Mosco fidem addicere detrectent, eis liberum esse, vt per vniuersum Russicum exercitum secure in Germaniam abire possint; qui sub ius suum transire parati sint, ijs vitam et res saluas fore; qui neutrum horum fecerint, illos exitium certissimum manere: postridie sub horam matutinam portas apertas fore; interea quid facto opus sit, deliberent. tandem XV Kalen. VItil. fit deditio, cum pertinacissime praesidiarij, qui cum Groeningensi erant, et sacri sodales restitissent. in hoc quoque propter relligionem ingens certamen fuit. nam CC omnino viri ex praecipua nobilitate et totidem feminae, quam Pontificem eierare et Mosci iugum subire, patria carere maluerunt. his discedentibus lamentabile admodum spectaculum ob oculos obuersabatur, cum maritus ab vxore diuelleretur, soror fratrem relinqueret, liberi a parentibus, cognati a propinquis desererentur. ceteri, quibus minus molestum erat Pontifici, quem non agnoscerent, renuntiare, quamuis in reliquis capitibus cum Mosco minime conuenirent, necessitati parere, quam patrios lares deserere elegerunt. Tatari id aegre admodum cernebant, quippe qui iam oppidi praedam spe deuo rauerant. itaque in Liuonos publica fide accepta egressos arcus expediebant, cum exaudito feminarum et imbellis sexûs eiulatu dux exercitûs lituo statim insonat, et Tatarorum impetum cohibet. ita miseri exules per medios hosteis traducti euitatis in itinere Tatarorum insidijs Reualiam incolumes peruenerunt; vnde quidam Lubecam se contulerunt. Hermannus Vesaliensis, qui vrbis episcopus erat, in Falkenalba coenobio aliqantisper asseruatus, postremo in Russiam abducitur. ita Torpatum olim Russici iuris a Volquinio ordinis magistro vi captum, et in quo anno Sal. CCXXX supra millesimum episcopi sedes ab Hermanno constituta fuerat, anno CCCXXVIII post sub Mosci potestatem redijt. tantae cladis a Mosco illatae inuidiâ, cum altera alteram pars onerarent, hoc est sacerdotes et ijs addicti, in equites et eos, qui Augustanam confessionem amplectebantur, tot calamitatum caussam reijcerent, non deerant, qui vtrosque in culpa esse dicerent, quippe qui in licentiam ac libidines effusi eas soluto coelibatu alerent, perditoque luxu diffluerent: cui cum propriae opes minime sufficerent, miseram plebem deglubere, angarijs ac tributis vexare, flagellis ac fustibus caedere, omnique impotentis dominatûs genere opprimere non cessabant, ac denique cuncta facere, quibus iusta numinis ad vltionem lento pede festinantis iracundia prouocatur. territae hoc succcessu ceterae prouinciae vrbes cum proprijs viribus diffiderent, nec vlla spes in imperij opibus esset, externorum principum auxilia implorare coactae sunt. Reualienses, quibus paullo ante Moscus minacissimis litteris bellum denunciauerat, vna cum dioecesis nobilitate ad Christianum III Daniae regem legatos mittunt, qui vrbem, et Harriae, Viriae, et Estoniae ditionem negiae illius maiestati ac patrocinio offerrent. et vero vt id faciant, non solum necessitate compelli, sed pietate et grata beneficiorum a Danis acceptorum memoria admoneri; nam Reualiam a Valdemaro II conditam, et Estonensi ac Viriensi nobilitati praecipua priuilegia ab eo concessa esse. verum moderati animi princeps iam senex et morti proximus se excusauit, imbecillitatem aetatis caussatus, quae tantae sollicitudini minime par esset: aliena non expetere, nec tantum praesidij in se esse, quantum sperauerint, vt populos longe dissitos contra tam potentem hostem tueri possit, itaque aliquot aureorum millibus et comeatu ac puluere tormentario, quo maxime egebant, donatos amice dimisit. interea Megalopolensis, qui Vilelmo archiepiscopo Rigensi suffectus erat, a Friderico Volkersamo confirmatus, resumptis animis copias cogit, et in Torpatensem agrum ingressus ad Toreferam pagum Moscos profligat, et Rigenum arcem recuperat. verum aduersa vltra modum propter hiemis foeditatem tempestate vlterius progredi minime potuit; moxque contraria excursione Russi in Rigensem agrum facta, iam concretis gelu fluminibus initio anni sequentis eam iniuriam vlti sunt, In Scotia hoc anno is status fuit, vt magis pax non esse, quam bellum esse videretur. nam praedis


page 595, image: s595

abigendis et villarum incendijs vtrinque certatum est: incursionibus tamen non incruentis aliquot factis, duo nobiles captiui ab Anglis abducti Gulielmus Kethus comitis Martialis F. et Patritius Graiorum familiae inter Scotos princeps, eodem tempore Angli cum classem duce Io. Claro equite ad infestanda Scotiae litora misissent, eaque ad Orcadas exscensionem fecisset, Cracouiacam episcopi in Pomonia insularum illarum maxima sedem, solumque in ea gente oppidum cremauit. nec diu facti vltio dilata est. nam saeuissima procella repente exorta naueis ab ora in altum reiecit, antequam qui in terram fuerant expositi conscendere possent: vbi cum vadis ac ventis diu conflictatae, retro in Angliam vela dederunt. qui remanserunt ad vnum omnes ab insulanis occisi sunt. hoc et anno relligionis negotium agitatum magis quam explicatum fuit. nam dum ecclesiastici quorundam poenis, vt Valteri Millij, qui ab Alex. Sommerualio denunciatus, et extremo supplicio affectus est, et Paulli Mefanij, cui aqua et igni interdixerant, vexatione auctoritatem tueri et plebem coercere conantur: alij, qui dissentiebant, licentiosis vocibus et ad seditiones vergente lasciuia contra ecclesiasticos vtebantur. sicuti accidit in pompa sollemni Edimburgi Kal. VIIbrib., qui dies AEgidio sacer est, in qua AEgidij feretrum ex baiulantium humeris vi detractum, in lutum prouolutum est: quo facto cum pristinam potentiam labascere illi sentirent, tamen non secus ac si prioris dignationis vires manerent, conuentum Edimburgi VI Eid. IXbr. indicunt, periculum facturi, an fiduciae simulatione rebus suis deploratis remedium aliquod afferre possent. contra qui Protestantium caussae fauebant, et inter hos quidam nobiles e Fifa praecipue et Angusia, necnon aliquot oppidorum ciues, per omneis regni praefecturas dispersi, hortantur vniuersos, puriorem, sic illi loquebantur, diuinae legis promulgationem amplecterentur: nec se suosque amicos eorumdem sacrorum participes a paucis et infirmis opprimi sinerent. si iure agere inimici velint, se superiores, sin vi contendere, non impareis fore. quibus haec placuere, tabulas ea de re confectas ac subscriptas offerunt. hi primi congregationis nomen sibi sumpserunt. secundum haec a congregationis foederatis postulata conficiuntur, quibus ad reginam ferendis Iacobum Sandelandium Calderanum iam aetate prouecta equitem seligunt, qui ad illam profectus legationis mittendae necessitate excusata, nam alioqui nullam ecclesiae faciem futuram, et multitudinem a seditione contineri non posse, inter alia hoc petiit, vt in precib. publicis et in sacramentorum administratione ministri ecclesiae populari lingua. quae ab omnib. intelligi posset, vterentur, ac ministrorum ipsorum electio iuxta antiquam ecclesiae consuetudinem penes populum esset. ibi post magnas altercationes Regens, quamuis Pontificiorum caussam foueret, eisque clam, vbi se daret occasio, suam opem et operam sponderet, tamen cum aliquid tempori condonandum existimaret, tumultum verita, aduersam factionem patrio sermone preces facere, sacramenta populo exhibere, ceterosque ritus obire iubet. eadem poltulata ad theologos, qui Edimburgi erant, per nobilitatem delata fuerunt. ad quae super electione hoc responsum, iuris canonici ac synodi Tridentinae decretis standum esse. cum ergo illi se maxime aliena aduersus Protestanteis voluntate esse ostenderent, mittitur Io. Areskinus Dunensis homo doctus ad eorum animos aliqua ex parte placandos: qui pro ea, qua cuncti erga Deum pietate, erga homines caritate affici debent, ipsos orauit, vt saltem non grauate ferrent, si populo ad preces conueniente, Deus iuxta praeceptum suum vernaculo sermone coleretur. quod a theologis nihil de pristina seueritate remittentibus omnino reiectum est, ab ijsque persuasa Regens, siue ob acceptum de corona matrimo niali decretum, nouum quodammodo ingenium induisse visa est, pristina illa cunctis grata comitate in imperiosam et omnibus odiosam degenerante arrogantiam. quod magnarum tempestatum sequenti anno, qui LIX supra IO et OIO fuit, excitatarum seu praetextus seu caussa extitit. nam cum Sterlinum conuentus indictus esset, in VI Eid. Maij missi ad eum a nobilitate, quo dignitate nominum res impetrabilior fieret, Alexander Cunigamus Glencarniae comes, et Hugo Cambellus eques illustris. ibi Regens cum apud se decreuisse diceret, maiestatem superiorum temporum licentia amissam recuperare, vltroque minas intentaret


page 596, image: s596

iis, qui relligionis specie rebellarent, et concionatores in exilium se pulsuram palam iactaret; illi supplices contra, vt promissa in memoriam reuocaret, orarent; postremo illa subiecit, promissorum fidem a principibus exigendam, quatenus eam praestari iis expedit. tum legati, Ergo tibi omne obsequium et parendi necessitatem renuntiamus; quod quantum incommodorum postea importaturum sit, tuum est cogitare. hoc responso fiduciae et audaciae pleno perculsa se cogitaturam dixit, et videbatur nonnihil resedisse primus irae impetus, cum allatum est Perthanos Protestantium cultum publice recepisse. tum vero commota supra modum, concepta inde contra Patritium Ruuenium oppidi praefectum indignatione, vt animum aliqua ex parte expleret, Iacobum Haliburtonum Taoduni praefectum iubet Mefanium, qui in eo oppido perfugium securum nactus fuerat, comprehensum ad se adducere. de cetero ad conuentus scribit, vt more solito Dominicae resurrectionis diem proximum celebrarent. cum nemo paruisset, ministros omneis Sterlini in ius vocat ad VI Eid. Maij. ibi maiore numero, quam sperauerat, confluentibus non solum ministris, sed etiam illis, qui eorum caussae patrocinabantur, verita Regens, ne a multitudine opprimeretur, cum Areskino Dunensi, qui auctoritate plurimum apud eos valebat, agit, vt multitudinem non necessariam domum remitteret; pollicita nihil in absenteis grauius decretum iri. vbi vero Dunensis vidit, nihilominus ijs, qui citati non respondissent, tanquam contumacibus contra fidem datam igni et aqua inter dictum esse, se subducit, et ad proceres, qui adhuc Perthi erant, contendit, et quid de fide et animo Regentis inexpiabili odio aduersus Protestanteis ardente sperare debeant, demonstrat, cum illa nullam aequi recti honesti rationem habeat, et promissorum fidem praesenti tantum commodo metiatur. tum decretum inter eos, quando res amplius per simulationem transigi non possint, vim aduersus vim parandam esst. iam per se satis accensis procerum ac multitudinis animis facem subiecit Io. Knoxius luculento sed vehementi apud suos habita oratione: qua peracta cum proceres pransum discessissent, maiore multitudinis parte adhuc ira per templum aestuante ex compacto inter sacerdotem sacrum celebraturum et adolescentem rixa excitatur, ex cuius occasione multitudo furens sacrifico male multato, in statuas ac reliquas aras inuolat, et omnia templi simulacra momento temporis comminuit. eo dem furoris impetu mox ad Franciscanorum et Dominicanorum coenobia discurrunt, et deicctis statuis et aris tenuiores ad praedam vertuntur, quam opimam admodum inibi nacti sunt. Carthusiensium item monasterium a paupere plebe direptum, in quo hominum militarium quanta a praeda abstinentia, tanta in demoliendis laxissimis illis aedibus et exportandis celeritas fuit: adeo vt intra biduumvix fundamentorum vestigia superessent. hoc facto Regens, vt par erat, inflammata, non potuit sibi temperare, quin sancte iuraret; se tantum scelus ciuium sanguine et oppidi incendio expiaturam, eoque magis quod Perthorum exemplum iam peralia oppida serpebat, et Cuprenses Fifani simulacra in templis confregerant. coactis igitur per Hamiltonium, Argatheliae atque Atholiae comites copiis statim Perthum petere statuit, lente incedente exercitu, quod nondum tormenta ahenea aduenerant. qui Perthi erant, ad amicos scribunt, et quanto in periculo relligio ac salus publica versetur, nisi mature auxilia summittantur, ostendunt. horum cum incredibile studium fuit, tum omnium longe conatus ac festinationem superauit Alexander Cunigamus, qui statim OIO OIO IO partim pedites paatim equites collegit, et per auia noctem diei continuans facto itinere et vitatis Regentis castris Perthum incolumis peruenit. Regens quae contrariam factionem firmiorem esse videret, quam quae vi opprimi posset, quippe per exploratores cognouerat in Protestantium castris supra VII OIO hominum fortium esse, Iacobum Stuartum et Gilepsicum Cambellum mittit, qui licet Protestantium causse fauerent cum Regente remanserant, quod amice potius quam armis rem componi publicae salutis interesse existimarent. ij cum Cunigamo et Areskino agunt, et in has condiciones conueniunt, vt dimissis vtrinque copiis oppidum Regenti pateret, donec lassitu dinem ex itinere contractam paucorum dierum quiete ipsa comitesque refecissent; oppidanorum nemo damno vel


page 597, image: s597

iniuria afficeretur; Gallorum nullus oppidum ingrederetur, neque propius III OIO passuum accederet, ceteris controuersijs in proxima comitia dilatis. ita citra sanguinem composito tumultu, Regens oppidum ingreditur honorifice excepta; sed cum militis insolentia honesti cuiusdam ciuis filius interemptus esset, et allato cadauere non admodum commoueretur Regens, ex eo conuentorum fidem non diu duraturam plerique coniecere. nec augurio euentus defuit. nam triduo post omnia in oppido miscuit, aliis spoliatis, aliis exilio multatis, magistratibus item arbitrio suo commutatis. impositoque praesidio mercenariorum Scotorum, et restitutis ante omnia sacerdotibus. inde Sterlinum versus iter ingreditur. commoditate loci illecta Regens, non multum curare visa est fidei datae relligionem. siquidem Perthum in meditullio regni situm et tantum muris cinctum ciueis habebat bellicosos et a recepta relligione alienos; de cetero ad terrestrium et maritimarum copiarum subuectionem valde opportunum, per Taum amnem, qui vrbem alluit, aestu maris se infundente, exterarumque nationum commerciis aditum praebente. praeterea id vnum fere est, quod ab illius vsque regni finibus vndique terrestri itinere adiri potest. ad cetera enim longis aestuariis a mari immissis viae multifariam intercisae sunt, et per ea lente inceditur, quod nusquam ea sit nauicularum copia, vt vno comeatu magnam multitudinem transmittere queant; quin saepe fit, vt aut ventis reflantibus aut tempestatum violentia dies complures retineantur viatores. has ob caussas locum per suos tueri volebat Regens; ex quo tamen facto non tantum emolumenti, quantum ex violata induciarum fide inuidiae sibi conciliauit, diesque is postremus ei beneuolentiae pristinae et primus publici odij ac contemptûs fuit nam Iacobus Stuartus et Argathelius, qui cum ea hactenus fuerant, quod se auctoribus induciae factae essent, suam fidem laedi existimantes, protinus Regente relicta se ad contrariae factionis socios adiungunt; cumque Regentis consilium esse dicerent, vt cum Gallicis copiis Cuprum ac fanum Andreae occuparet quo facto Fifanis ecclesijs extremum discrimen immineret, omissa consilia reperant, et impetu primo in Caraliam facto, quod in extremo Fifae angulo situm oppidum est, aras et simulacra euertunt: inde ad Andreae fanum progressi, spoliatis ceteris templis etiam Franciscanorum et Dominicanorum coenobia demoliuntur in ipsius archiepiscopi conspectu: qui licet aliquo equitum numero succinctus esset, cum vulgi studium ac concursum cerneret, minime mutire ausus, ad suos in Falcolandiam se contulit. quo intellecto Regens iam furenter irata sine vlteriore deliberatione Gallorum copias quam citissime potest colligit, et in diem sequentem summo mane ad tubae sonum iter Cuprum versus pronuntiat. erant in eius castris II OIO Gallorum duce Henrico Clutinio Osellio; OIO Scotos ducebat Iacobus Hamiltonius nuper Prorex et tunc Castri-Heraldi in Pictonibus dux vulgo dictus. Protestanteis cognito Regentis consilio iam Cuprum primi venerant, inde postridie adductis copiis, quibus OIO Toaduni se coniunxerant, et mox Patricius Lermonthius Fani Andreae praefectus cum IO ciuibus armatis, interiecto modico amne Osellianos et Hamiltonios circunsistunt, exporrectis ordinibus, ac relictis post se calonib. et impedimentis, qui e longinquo spectantibus numerosi exercitûs speciem praeberent. eo factum, vt Regens, quae Falcolandiae substiterat, a suis monita periculosum esse cum tam firmis et alacritatem prae se ferentibus hostium copijs rem proelij aleae committere, consenserit, vt III e primoribus ab Hamiltonio mitterentur, atque ex iis maxime, qui propinquos ac liberos in hostium exercitu haberent. tum Regens suo periculo experta est quanti principum intersit fidem promissam minime violare. nam cum summopere optaret res amice componi, nullae rationes pacis ineundae inueniri potuerunt: cum Protestantes toties delusi, vt aiebant, pactionib. vllis fidem habere nollent; Regens vero non haberet tum, aut si habuisset, e dignitate sua non existimaret, aliud fidei firmamentum dare. et aliae difficultates suberant. nam cum soerderati peterent, vt peregrini regno excederent, Regens id inconsulto rege Galliae praestare non poterat; inducias vero non ad inflectendos ad concordiam animos, sed ad auxilia accersenda peti apparebat. itaque media via a Iacobo Stuarto inuenta est, vt Regens Perthum deducto inde praesidio liberum relinqueret:


page 598, image: s598

nam eius rei inuidiam in se, qui foederis auctor fuerit, recidere, et hos motus ex ea caussa manasse. cum neutiquam id Regenti placeret, Protestantes eo iter conuertunt ab oppidanis inuitati, qui a Kinfanio a Regente imposito supra modum vexari se querebantur, permissa omni militi licentia. igitur oppidum obsessum, et paucis interiectis diebus deditum, pulsoque inde Kinfanio praefectura Patricio Ruuenio, qui eam ante obtinebat, red dita est. inde Sconam exercitum ducunt: quod oppidum ob vnum e Protestantib. contra fidem interfectum, direptum et incensum est. cumque resciuissent Regentem Gallorum praesidium Sterlinum intro ducere decreuisse, vt qui vltra Fortae aestuarium erant a socijs excluderentur, eius consilium vt praeuenirent Stuartus et Cambellus, multa iam nocte summo silentio Pertho mouent, et Sterlinum occupant, coenobiis mendicantium ibi statim solo aequatis, et destructis per cetera sacraria statuis et aris. triduoque post, viam, quae Edimburgum ducit, ingressi, Limnuchum in itinere situm oppidum veniunt, et cultum diuinum in eo mutant, constitutis passim concionatoribus, qui nouo ritu sacra administrarent. Dumbarum recesserant nostri cum suis impedimentis, opperientes dum seditionis procella deferuesceret, cum allatum est de morte Henrici, de qua postea dicemus. tum effusis in laetitiam Protestantium animis vires eorum, tanquam metûs caussa abesset, paullatim dilabi cepere; qua occasione arrepta Regens, vbi hostium nimia fiducia elatorum industriam minui videt, Edimburgum cum iis, quas habebat, copiis recta tendit, et cum res ad certamen deducta videretur, Hamiltonij ducis et Iacobi Duglassij Mortonij interuentu impetratum ne eo die confligeretur. tandem post longam disceptationem induciae factae IX Kal. VI til,, quae in IIII Eid. Ianuar. proxime exirent: his condicionibus, vt nemo cogeretur relligione ac cultu, quem nollet, vti; ne praesidium militare Edimburgi imponeretur; ne sacerdotibus fieret impedimentum, quominus vectigalibus suis libere vti frui possent, templave demoliri aut in alium vsum transformare cuiquam liceret; item vt postridie illius diei typos cudendae monetae, et palatium Regium cum omni supellectile Regenti restituerent. haec pacta eo impensius sibi seruanda duxit Regens, quod superiorum violatione in ingenteis se nuper coniectam angustias meminisset. sed tectius rem gerebat, occultis artibus eos oppugnans, quos aperta vi ad imperata facienda cogere non poterat.



page 599, image: s599

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER VIGESIMVSSECVNDVS.

AScoticis rebus cepto anno nunc cetera in VIItrionali ora gesta exequamur. Ineunte Ianuario Christianus Daniae rex Friderici, qui Christierno a suis ob immanitatem expulso ordinum regni decreto suffectus fuerat, filius, princeps summa animi aequitate ac moderatione fatis concessit Coldingae Chersonesi Cimbricae oppido, cum annos LVI, m. III, dies XX vixisset, ac XXIV a. regnasset. eius maxime memorabilia haec sunt, quod Clementem piratam Iutiae vastatorem ceperit, et capitis damnatum quatuor rotis imposuerit: Lubecensium et Christophori Oldenburgi instructissimas copias, quae ditionem paternam inuaserant, ad Asniam Fioniae vrbem edita ingenti strage profligauerit: parta pace S. Biblia in Danicam linguam transferenda curauerit; Hafnicnsem scholam et in ea bibliothecam instituerit. paullo ante quammoreretur, patruelem captiuum perhumane inuisit, cumque multa in familiari colloquio ambo simul contulissent, deprecati alternas inimicitias inuicem sibi iniurias condonauere. ex coniuge Dorothea Magni Saxonis F. Christianus V liberos suscepit, Fridericum regni heredem, Magnum, qui Opsaliensis episcopus in Liuonia fuit, et Ioannem: Annam, quae Augusto Saxoni VIIviro nupsit, et Dorotheam matri cognominem, quae Henrico Luneburgensi elocata est. paucis post diebus X Kal. Febr. Christiernus, annos LXXVII natus patruelem secutus est, cum ab anno huius seculi XXXII carcere detentus fuisset, egregio regibus ac principibus documento et exemplo, vt si recte ac feliciter imperare velint, suis affectibus moderentur, nec nimia dominandi libidine abrepti sibi indulgeant, persuasum que habeant, praesto esse vltorem Deum, qui vel maxime superbos, si quidem potentia sibi commissa abutantur, de solio deturbare amet. Daniae rege mortuo ab omni ambitione et alieni siue adipiscendi siue inuadendi cupiditate alieno, arma in Dithmarsos a Friderico eius F. ab agnatis siue impulso siue coacto versa sunt. quo de bello ante quam dico, de regione et gentis origine ac statu quaedam praetermittenda sunt. vltra Albis aestuarium VIItrionem versus inter Britannicum ac Germanicum mare longus terrae tractus excurrit, peninsulae specie, qui in longitudinem XII dierum itinere, in latitudinem VI porrigitur. in eo Cimbri gestis cum Romanis periculosa alea bellis celebres sedem habuere, cum Cimmeriis, qui a Graecis dicuntur, ijdem eandemque originem referentes: qui videlicet ex Asia, in qua de suo nomine Cimmerium Bosphorum dixerunt, trans Maeotidas paludes delati Cimbricam Chersonesum a se


page 600, image: s600

vocatam occuparunt. crebris eruptionibus et susceptis inGalliam et Italiam expeditionibus postea attenuati, post varias cladeis qui aliena ante appetebant, aliorum incursionibus patuerunt, externo tandem imperio subiecti, Saxonibus conterminis in vicinam regionem inuadentibus, a quibus Albi, Trauena, et Bilena fluuiis diuiditur. in eo tractu Dithmarsi et Holsati sunt, hodie a positu ita dicti, quod hi editiora atque aridiora loca teneant a saltibus ac siluis, quas incolunt, cognominati, illi quod depressiora loca, nempe paludes vliginosas, limosasque voragines inhabitent, in quibus ab aquarum inundationibus contra praeter labentis fluuij impetum se ductis aggeribus et praealto vallo muniuerunt. Holsatia autem vndique IIII fluminibus circundatur, Bilena ab ortu, ab occasu Stora, Albi a meridie, a VIItrione Eidora, qui fluuius vetus Daniae limes existimatur, quanquam alij et in iis Aimoinus historiae nostrae scriptor, pro limite vallum illud statuat, hoc etiam tempore muris et aggesta terra insigne, quod vulgari nomine Danorum opus vocatur, a Godofrido rege contra Caroli magni exercitum aduentantem a Slue sinu Oceani Balthici haut procul Sleuico et Gothorpa vsque ad Hollingistadium, quod ab Eidora in mare caput demittente alluitur, summa diligentia structum ac perductum. Dithmarsia vero VII in longitudinem milliaribus, paulloque minus in latitudinem patet, situ naturaque loci egregie munita, ab ortu Eidora flumine, ab occasu Oceano Britannico, ab Aquilone fossis et aggeribus, quos dixi, a meridie denique Albi cincta. eam prouinciam post Cimbros tenuere Saxones; rursus post Saxones in ea Comites ab indigenis crcati rerum potiti sunt, a ferocibus populis male plerumque habiti. ac Dedo quidem popularium seditione interemptus est, cuius vxor Ida Sueua vltionis auida et propter generis splendorem magnos spiritusgerens, quippe cui Henricus III Caesar patruus, Leo VIII P. R. auunculus esset, cum Eiclero comiti postea nupsisset, eandem calamitatem in noui mariti domum intulit: nam et ipse a Dithmarsis trucidatus est; et paullo post Rodolfus marchio, qui regionem illam hereditario iure possidebat, ac filius ipsius eandem fortunam experti sunt, eo maiore contumelia, quod Dithmarsi non contenti vtriusque caede Bocelenburgum arcem, in qua cedes patrata est, demoliti sunt, et Valpurgim Rodolfi coniugem narib. et auribus inhoneto vulnere mutilatam in profluentem abiecerunt. qua immanitate perculsus Hartuicus Rodolfi frater et heres accepta compensationis titulo Stadensi ditione ius omne in Dithmarsia suum Bremensi antistiti resignauit. postea Dithmarsia ab Henrico Leone subacta est, cuius et liberalitate concessi aliquot pagi abbati Stadensi, quorum ratione debitam pensionem cum reposciturus abbas venisset eadem feritate a colonis interfectus est. ab Adolfo deinde III ex Schouemburgiorum comitum familia, quae Hermanni Billingi posteritati in Holsatiae principatu successit circa annum Christi OIO CXXXI. Dithmarsi LV post anno in ordinem redacti, sed mox rebellantes omnem inde nobilitatem expulere. postea in potestatem Hartuici antistitis Bremensis concessere, a quo imperiose habiti, ad Daniae regem defecere, in cuius fide nequaquam diu permansere. nam circa aunum Christi OIO CC XXVII cum Valdemarus rex iuxta Bornhauedem pagum acri proelio cum Adolfo IIII Holsatiae comite et Lubecensibus confligeret, a Dithmarsis libertatem et immunitatem ab Holsato pactis nefanda perfidia proditus ac desertus est. libertatem vel fidei dispendio adepti, eam LXII annis integram eo vsque tenuerunt, donec Henricus Holsatiae ac Stormariae, et Ioannes Vagriae comites, ius antiquum a Dithmarsis repetituri, in eorum regionem armati descendere, a quibus caesi et magna clade accepta turpiter in fugam versi sunt. intercedente dein XXXI annorum spatio, suborta inter Holsatiae comites dissensione ciuili, Dithmarsi inde occasione arrepta magno impetu in vicinam oram impressione facta ad Chilonium vsque progressi sunt, ab ductaque ingenti praeda, cum domum reuerterentur, in itinere non procul a Bornhauede vico, superueniente Gerardo Holsatiae comite ex im prouiso circumuenti ac male multati sunt. nam ex suis ad IO ferro interfectos amisere, plerique in vicinum stagnum impulsi, aut ipsi se praecipiteis dedere, et aquis hausti sunt. quo successu inflatus Gerardus de inuictis hactenus populis victor biennio post ascito in societatem Henrico Megalopolensi bellum


page 601, image: s601

parat et in meditullium hostilis orae ingressus, bis frontem obuertere ausos fugat, ac IO CC ex iis occisis, postremo in vicinam aedem subitarijs pro tempore operibus munitam compellit, ad quam comportata mox materia cum in eo esset vt ignem admoueret, territi periculo agrestes deditionem, si veniae spes sit, ac deinceps Holsatiae comitum imperata facturos pollicentur. verum Gerardus siue superbia, siue quod promissis indomitorum hominum fidem non haberet, cum condicionibus reiectis peteret, vt se arbitrio ipsius permitterent, iamque laminis plumbeis, quibus templi culmen constratum erat, incendio propiore liquefactis ac perruinas stillantibus tectum vndique intus perflueret, obsessi ex desperatione consilium capiunt, et extremum impetum facturi erumpunt, tanta ferocia, vt Holsatos nimia fiducia securos nacti ex ijs ad II OIO interfecerint, et in his XII primarios duces. aliquot annis post ad Tirperstum acri pugna conflixere, ex qua cum aequali damno vtrinque accepto discessissent, moderatiores inde effecti inducias sigillis firmatas pepigerunt, quibus inter alia cauebatur, vt neuter alterius partis hostibus receptum daret, ad quae Holsatiae comites etiam heredes suos obligauerunt. verum populi innata superbia ferocientes, cum inducias ab Alberto Holsato violatas caussarentur, ob impressionem ab Erico Saxoniae duce Alberti socero in ipsorum agtum factam anno OIO CCCC IIII, et ipsi contraria excursione iniuriam vlti essent; rursus res ad arma deuenit, vim initio deprecantibus Dithmarsis, qui cum paria retulissent, ad quietem inclinare videbantur. fortuna in eo bello Holsatis primum arrisit, capta Meldorpa et Delfibruga atque Hannerouio in Dithmarsorum finibus magna operum vi munitis, vnde et ex Tileburgo ac Suauestadio magna damna agrestibus illata. verum Alberto in Northammeo illius orae tractu ex equi lapsu, dum ab expeditione redit, paullo post decedente, Gerardus potiundae regionis fraterno sanguine imbutae fiducia plenus, impressionem in agresteis fecit, in qua dum effusi sui longius et maiore licentia ac securitate, quam decuit, vagantur, conglobati illi saltuum angustias insedere, dumque Holsati redeunt, palanteis improuiso aggrediuntur, occisoque ipso Gerardo, qui nihil tale suspicatus detracta capiti galea ad pueri armigeri eiulatum accurrerat, vndique circumfusi Holsatos ad internecionem caedunt. bisseni ex aequestri ordine, CCC ex nobilitate desiderati, atque vt ipse Christianus Cilicius scripsit, quicquid lectissimorum hominum in Sleui censi principatu et Holsatia vniuersa fuit, flosque adeo robustae iuuentutis hoc proelio extinctus est. saeuitum etiam inaudita crudelitate in cadauera, vixque impetratum pretio et lacrimis a defunctorum viduis ac propinquis, vt ossa legerentur, et in proximo coenobio terrae mandarentur. Delfiburga inde destructa rursus foederibus antiquis renouatis inter infestos populos transactum est. verum anno decimo post ex hac occasione denuo inter eos bellum recruduit. Frisij ali quot homines facinorosos et latrocinijs infameis, vti iactabatur, Dithmarsos extremo supplicio affecerant. id ad contumeliam suam spectare existimantes Dithmarsi, totis pagis ad arma conclamari iubent, et clade initio accepta eo efferatiores in Frisios eunt, et obuia quaeque ferro ac flamma crudeliter vastant. damnum illatum CC OIO marcarum aestimatum fuit. tandem ingenti ab obnoxij populis pecunia exacta, etiam iniquas pacis condiciones addunt: inter quas haec recensetur, vt quoties inter eos et Frisios controuersia esset, delecti ex suo numero XX, ex Frisijs vnus solummodo eam dirimerent. tulit id indigne Adolfus Holsatiae comes: sed quod illi tunc cum Daniae rege de Sleuicensi ditione contentio esset, iniuriam dissimulare, et eam in commodius tempus reijcere coactus est. illo in dissidio Dithmarsi tot successibus elati, eo arrogantiae prouecti sunt, vt inter regem et Holsatum se arbitros interponerent: verum postea malo eorum fato Christiernus I Daniae rex ex Adolfi successione Holsatiam adeptus est, eamque ducatûs, non iam comitatûs titulo Friderici III Carsaris beneficio accepit: a quo tempore Dithmarsi, quippe qui vt et Stormarienses Holsatiae ambitu comprehendantur, non amplius Holsatos, sed Daniae reges hosteis habuere. is igitur Christiernus Caesaris auctoritate ac propria potentia fretus anno CCCC LXXIV Supra millesimum, cum Dithmarsos, vt in sua verba iurarent, Rendesburgum euocasset, illi antiquiorem Bremensem antistiti fidem olim datam


page 602, image: s602

caussati, recusauere. quo factum, vt Ioannes Christierni F. post subactam Sueciam, cum et parentis et maiorum suorum iniurias, nam Holsatis factas ad se pertinere existimabat, vlcisci decreuisset, bello denunciato cum ingentibus copiis anno XXVI post Dithmarsiam inuaserit. in exercitu praeter populareis suos exterorum stipendiariorum VI OIO, et II OIO equitum habebat. ita instructus castris ad Meldorpam positis oppidum capit. sed cum agrestes se contra vallo muniuissent, infelici successu rex in loca palustria et angustias saltibus et auiis siluis impeditas impressione facta, ab agrestibus Frisij cuiusdam exquisitis cruciatibus vt de statu Holsatorum ignatos edoceret, torti indicio inter Meldorpam et Hemmingistadium interceptus ac caesus est cum vniuerso exercitu. desiderati ad IIII OIO omnis generis, et in ijs Adolfus et Otho Oldenburgici comites, Breda Ranzouius Ioannis de quo postea sermo erit, frater ac praeterca LX ex praecipua Holsatorum nobilitate. vix periculo subducti Ioannes rex et Fridericus frater Holsatiae dux, inter ingenteis iacentium cadauerum aceruos via ad euadendum inuenta. Ioanni paullo post Christiernus II successit, is qui ob immanitatem a suis pulsus est; in cuius locum sub tituto Friderico patruo bella in Cimbrica Chersoneso aliquandiu quieuerunt, quod nouus rex, qui a Carolo Caesare Christierni sororio metueret, nihil sibi in regno et cum vicinis mouendum existimaret. Friderico Christianus III F. successit, miti ingenio princeps, et qui siue tenerioris conscientiae morsu, siue aduersae valetudinis admonitu, semper ab armis abhorruit, nec quoad vixit ab Adolfo fratre Holsatiae duce vindicandae maiorum iniuriae iam a prima adulescentia cupidissimo, persuaderi potuit, vt in bellum Dithmarsis inferendum consentiret. et quamuisa Caesare sororij capciui iniuriam aut oblito aut dissimulante anno huius seculi XLVIII beneficij a Friderico III concessi, de quo diximus, diploma nouumAdolfus impetrauisset, nihilominus rex fratris toto animo in eam curam incumbentis consilia ac conatus semper impediuit. nam ille ante sexennium ab obsidione Metensi discedens, in qua Caesari militauerat, Georgium Hollenum et Hildemarum Monninchausenum nobileis militum praefectos conduxerat, et vt sibi in Bremensium finibus praesto essent, diem constituerat: sed rege fratre aduersante, belli apparatus frustra fuere. igitur eo mortuo, antequam Fridericus II rex designatus regno inauguraretur, inscio eo primum, et eius fratre Ioanne, cuncta ad bellum necessaria summo silentio comparat, adhibitis tantum in consilium Mauritio Ranzouio, et Adamo Truzigero, ac re prius, vt creditur, cum Henrico Brunsuico, ad quem ob id in arcem ipsius Volfenbutelum venerat, communicata. tum per Danielem Ranzouium arcis Penensis praefectum et rei militaris scientia praestantem virum conducendos curat Volfangum Schouuezium veteranum ducem cum legione vna, et Ioachimum Blacenburgum cum equitum turma: ac ne a re pecuniaria laboraret, commodum accidit, vt sollemnis nobilitatis Holsaticae conuentus tunc temporis Chilonij haberetur, in quo praedibus pignoribusque ac cautionibus acceptis ditiores singulis annis pecuniam ijs, qui mutuo sumere volunt, elocant, et elocatae vel pretium annuum vsurae nomine, vel sortem ipsam a debitorib. recipiunt. eo profectus Adolfus omnem pecuniam emptionis cuiusdam praetextu, re vera in belli futuri sumptus, vndique corradit: breuique tempore ingenti summa conflata de belli gerendi ratione serio cogitare cepit: sed quam occultissime potuit initio, quod Dithmarsos homines sagaceis ac pugnaceis imparatos opprimere consticuisset. neque tamen res ita tegi potuit, quin per rumusculos fama illius ad Ioannis Ranzouij aureis et Henrici eius F. per Holsatiam regis vicarij emanauerit: qui continuo datis ad Fridericum regem litteris eum de Adolfi patrui consilio certiorem faciunt, petuntque vt sibi cum bona ipsius venia, cum eo agere et rem amplius discutere audicis et pensitatis vtrinque rationibus liceat. itaque ad Nouummonasterium Ioannes Ranzouius et Bertramus Sestedius Adolfo a consilijs ab hero missus conueniunt. cumque Ioannes rei conficiendae difficultates proposuisset, si Adolfus solus tantae molis bellum susciperer, habiturum quippe eum formidolosos hosteis Dithmarsos, deinde regem consanguineum fratremque minime aequo animo laturos, si se ignaris arma in Dania moueantur; praeterea verosimile fieri, maritimas


page 603, image: s603

ciuitates Hamburgum et Lubecam ac denique Luneburgum ei aduersas fore, qui primus in vicinia bellum excitauerit; Sestedius Ranzouij affinis, et qui Ranzouios ab hoc bello minime abhorrere sciret, dilutis, quae contra afferebantur, rationibus, Ioannem, vt sui memor esset, admonet: quippe qui olim Adolfo se huic bello, cum eius ferendi commoda et honesta occasio daretur, ducem obtulisset. quod Ioannes ne tunc quidem omnino recusauit, dum rex et Ioannes Adolfi frater in eam expeditionem consentirent, quibus vt consilium suum patefaceret Adolfus, ne qua inter proximos principes ob id offensio suboriretur, et ad bellum com munibus copiis ac sumptibus pro maiorum iniuriis vlciscendis et regni asserenda dignitate gerendum hortaretur, auctor fuit, quod mox Adoltus fecit secundum haec Henricus Ranzouius et Andreas Barbeus Lubecensium episcopus ac regis cancellarius, re inter se communicata etiam rege inscio, quem ascensurum sciebant, delectus haberi curant: idque negotij dant Antonio comiti Oldenburgico, Ioanni Barnero praefecto Pinnenbergensi, et Francisco Bulouio, deque Adolfi consilio Augustum Saxonem VII virum certiorem faciunt, et super ea re vt sententiam suam expromere dignetur, rogant. ipse Adolfus Io. Ranzouij consilium secutus, ad regem ac Ioannem fratrem dat litteras, et ex compacto H. Ranzouius et A. Barbeus eodem tempore ad regem contendunt, vt de ea expeditione deliberaturo adessent, et ipsum in illa sententia confirmarent. re igitur in consultationem deducta, sic illi disserebant, regie tribus vnum, quod optimum factu et e dignitate magis sua sit, eligendum esse: aut enim patrui consilijs temere et contra suam auctoritatem initis resistendum esse, aut quiescendum; aut denique in belli, quod per se iustum existeret, societatem veniendum esse. periculosum esse patrui viribus iam paratis contrarias conscribere, ac postremo opponere. nam ita intestino bello, quod conflatu facile, restinctu difficillimum sit, portam aperiri: cuius is exitus futurus sit, vt attritis ac collisis vtriusque viribus, Dithmarsi quos armis, quae Adolfus paret, opprimi spes sit, vireis et animos pristinos ad maiora audenda, etsi nunc fortasse ab ea cogitatione alieni, ex tanta opportunitate sumant. quod si quiescendum existimet, videndum esae, ne parum dignitati ac rerum suarum commodo consuluisse videatur, si subactae huius prouinciae emolumentum ac gloriam Adolfo soli concedat. itaque relinqui, vt coniunctis cum patruo opibus bellum hoc quasi ipse eius gerendi praecipuus ab initio auctor fuerit, alacriter susciperet: quod et regi tandem persuasum est, missusque Ioannes Sestedius Bertrami frater ad Ioannwm Adolfi fratrem, qui eum de regissententia certiorem faceret, et in belli societatem pertraheret. tandem IIII Kal. Maias, missis vndecunque legatis ad Notorpiam colloquio habito, in has condiciones conuentum est, vt ante omnia sumptus in belli apparatum facti, qui ad XXC OIO talerorum aestimati sunt, Adolfo refunderentur; quae deinde impensae fierent, in commune cederent; si Dithmarsia in potestatem veniret, in III aequaleis portiones vniuersa diuideretur, et quam quisque acciperet, sorte dirimeretur. inito foedere dux bello cum summo imperio deligitur Io. Ranzouius, quamuis se ob inclinatam aetatem ab initio excusaret: ei legatus attributus recusanee id oneris B. Sestedio Franciscus Bulouius. bini item a principibus singulis deliguntur, qui copiarum, quae confluxerant, delectum haberent, a rege Nic. Ranzouius et Holgerus Rosencranzius, a Ioanne Otho Tinnensis et Gaspar Bocvoldius, ab Adolfo Ranzouij duo, Nicolaus cognomento luscus, et Paullus Ioannis F. IIII legionum praefecti etiam adhibiti, Volfangus Schonouvesius, quem dixi, Vilelmus Valterumbius, Reimarus Valdesius, vetusque ille militum dux Christophorus Vrisbergius, qui Dracemburgensi proelio quamuis aduersam fortunam expertus, inclaruit. tum munitis in limite locis opportunis, et nobilitate per Iuriam Fioniamque in armis esse iussa, ac dispositis ad Albis fauceis nauibus militari paratu instructis, in omnem euentum a belli ducibus prospectum est, vt et in Dithmarsiam vim facere, et impetus externos, si qua parte fierent, propulsare possent. perscriptum insuper ad A. Oldenburgicum comitem, vt cum commode id facere posset, XV militum cohorteis Albim traduceret. VI campestria, II maiora tormenta subministrata, OIO item fossores conducti, pontesque nauales


page 604, image: s604

comparati. copiosus praeterea in plureis menseis prouisus comeatus ab Holsatiae praefectis, eiusque subuectio summo studio ac diligentia procurata, quod annonae a maritimis ciuitatibus huic bello haut satis aequis conuehendae spes non esset. superabat vt rex ad Notorpam, vti conuenerat, in colloquium veniret: id quo minus tam cito fieret, obstiterunt quidam, qui apud eum plurimum poterant; rem periculi plenam dictitantes, regem inermem ad hostem armatum, ita Holsatum vocabant, contendere. nam sibi de machinationibus clam contra regem initis abunde indiciis ac litteris etiam scriptis constare. horum rationibus aliquandiu retardatus rex, vt sunt fere aures principum ad obtrectationes et calumnias audiendas apertae tandem ab H. Ranzouio regni vicario in proposito de expeditione suscipienda confirmatus, cum prius interceptis iis, de quibus dixi, litteris, de mendacio ac calumnia constitisset, in viam se dedit; ac ne parum securitati priuatae consulere, aut suorum consilia omnino neglexisse videretur, IO equitibus stipatus venit. Adolfus contra, qui de rumusculis illis inaudiuerat, vt omnem suspicionis occasionem tolletet, eodem cum II tantum vehiculis contendit. inde constitutis communi consilio rebus illi diuersi abeunt, ac rex per Segebergam arcem habito itinere Coldingam Iutiae oppidum, curribus, quos cantherij terni ad maiorem celeritatem trahunt, venit; ibique nobilitatem fere omnem, quae ex Iutia et Fionia ad militiam citata conuenerat, cum offendisset, gratijs pro tam prompto obsequio actis, omneis, quod eorum opera in hoc bello vti nollet, dimisit. tum rebus ita domi ordinatis, vt a tergo pacata relinqueret omnia, lustrato ad Segebergam exercitu, ac persolutis stipendiis Nouum-monasterium venit, vbi praetoriam alam suam recensuit, et munia ex praecipuis e Dania atque Holsatia viris distribuit, ac XVI Kalend. Iunij ad pagum, cui Hohenvestedo nomen, omnessimul conueniunt. postridie consentientibus suffragiis decretum, vt quinto post die in Dithmarsiam impetus hostiliter fieret. interea litterae confectae ac tribus sigillis firmatae, quibus bellum Dithmarsis denunciabatur. ijs priscarum iniuriarum memoria refricabatur, quarum tamen non tam vltionem his armis persequi, quam in eos tanquam in subditos rebelleis et rebellione sua vicinis incommodanteis animaduertere decreuisse se principes testabantur. litterae per hominem morti ob maleficium destinatum, alioqui reluctantem, quod a violentia agrestium sibi timeret, tanquam per faecialem perlatae ad XLVIII viros, qui Heidae munitissimo regionis oppido conuentum habebant. triduo post responsum datur, quo superbi adeo antea populi illi quasi de belli exitu male ominarentur, sunplicibus verbis vim deprecabantur, et quamuis se subditos Daniae regibus negarent, et antiqua cum Bremensibus praesulibus pacta obtenderent, ad omne aequitatis iurisque arbitrium se offerebant: de cetero Deum contestati, qui innocenteis protegit ac principum menteis moderatur, vt eorum corda flecteret, et ab iniuria inferenda auerteret, aut vireis et animos sibi daret, quibus illatam propulsare et se contra iniusta arma tutari possent. accepto responso rex et agnati XI Kal. Iun. castra ad Storam fluuium iuxta Oerichostorpium pagum metantur, eoque ordine exercitus incedebat, vt post praecursores, qui ex singulis legionibus delecti erant, Mauritius Ranzouius cum equitum ala primum agmen duceret, cum fossoribus ac campestribus tormentis, quorum vestigijs insistebant V. Schouvesij et R. Valdesij legiones. in medio erant rex cum praetoria ala, et agnatorum turmae equitum egregie instructae. extremum agmen claudebant V. Valterumbij et Ioachimi Blacemburgi legiones cum turma equitum Theodorici Hollij. his et accessere XV cohortes ductore Antonio comite Oldenburgico. ita incedentes sub solis occasum ad Aluerostorpium pagum in Dithmarsiae finibus venetunt. primo boues abacti, et praedae factae, capti praeterea ex agrestibus aliquot, qui tormentis subiecti sunt, vt ex ijs hostium statu cognosceretur. tum Valterumbius cum legione sua, et Blacenburgus cum equitum ala in hosticum ingressi, qui de captiuis audita, an ita se haberent, coram oculis specularentur. tria erant omnino in tota ea regione propugnacula ab agrestibus vallo et fossa munita, ad eas angustias exstructa, quibus ex campestri regione in palustrem iter erat. primo rex Tilebrugam petit, non ita firmum oppidum: cui diffidentes agrestes pretiosiora


page 605, image: s605

omnia sua ex eo deducta in interiora absportauerant. heic Ioannes Ranzouius, qui vereretur, ne militum alacritas ac feruor in nullius momenti oppido capiendo frangeretur, ad alia in posterum segnior, eo relicto auctor fuit, regi, vt Hammam situ ipso et incolarum operibus omnium Dithmarsiae munitissimum propugnaculum aggrederetur. sed postea rei difficultate reuocatus post longam et acrem disceptationem, cum dissentiret Breda Ranzouius et Tilebrugam tentandam esse contenderet, tandem obtentum, vt Meldorpam duceretur, cuius oppugnatio quo commodius institueretur, exploratis transfugarum indicio aditibus, eodem tempore copias Hammam, et Tilebrugam mittunt, vt incertis agrestibus, qua primum parte impetus fieret, et cui primum loco occurrendum esset, vires eorum interea distraherentur et consilia turbarentur. nec astus exitu caruit. nam agrestes, qui Tilebrugae metuerent, protinus ad Meldorpianos scribunt, et vt opem vicinis ferant, rogant, qui CCCC ex suis auxiliarios summisere, et ita quantum Tilebrugianis ex eo inutiliter accessit, tantum Meldorpianis ad sustinendam obsidionem detractum est. tribus locis circunductae copiae, ad eam obsidendam, missi schouvesius, Valdesius, ac Valterumbius cum suis, ac fossoribus, necnon Theodoricus Hollius equitum ductor, qui a parte, quae VIItrionem spectat, irruptionem faceret, duce viae Bertoldo Petro transfuga. Oldenburgicus cum Francisco Bulouio ad partem australem contendit, relicto ad latus Vintebergo pago, quem Mauritius Ranzouius cum turma sua subsequi iubetur. principes cum II signis contra oppidum prouecti intra tormentorum iactum constitere. tum conuecti nauales pontes et crates LX, vt cum locus paludibus impeditus esset, earum ope copiae, quae diuersis itineribus eo profectae erant, vbi ad locum venissent, sese inuicem adiuuarent, et cum occasio posceret, praesto essent. sub id tempus Sebastianus Ersamenus a Lubecensibus missus in castra ad principes venit, si qua concordiae ratio iniri posset: sed cum videret nihil spei subesse, re infecta ad suos reuersus est. primus pontem per noctem iacere cum instituisset Schouvesius, dum propius munitionem accedit, forte retrogresso Bertoldo viae duce, vt equum quem a tergo reliquerat, conscenderet, cum a tormentis vehementer infestaretur, quo eorum ictus declinaret, in caecas ac profundas voragines praecipitauit, ex quibus milites collo tenus exstantes vix emergere poterant, vt parum abfuerit, quin vel vadis absorpti vel ab agrestibus ad vnum omnes trucidati fuerint. sed mature subueniente laborantibus Hollio agrestes repulsi sunt, inutili tamen ad pugnam pedite: qui madefactus corruptis imbre scloppetis satis habuit mortis periculum euasisse. ipse Schouvesius nimia festinatione periculi auctor cum omne optimi ducis simul ac fortissimi militis munus impleuisset, dum sarissa ante alios strenue rem gerit, aheneo tormento traijcitur, ex quo vulnere quatriduo post decessit. eius legioni postea praefuit Vrisbergius. tum incensae molatrinae, cuiusmodi iis locis vento circumagi solitae admodum frequentes occurrunt: et ab H. Ranzouio signum datum, vt omnes simul, sicuti conuenerat, nam omneis iam aduenisse verosimile erat, impetum facerent. dum haereret miles, et Schouvesiani adhuc laborarent, Io. Ranzouius in pedes descendens pudore atque aemulatione suos confirmat displosisque vniuersis tormentis IIII cohortes suo exemplo incitatas trans fossas ad vallum ducit, ab agrestibus cum vastitate ac membrorum robore, tum animorum obstinatione formidandis defensum, quibus accedebat potentissimum in hominum animis telum, patriae caritas ac libertatis amor. nec mulieres officio deerant, quae viris immistae virilia munia exequebantur, visaque vna eo die, quae vnum et alterum militem cultro confodit. tandem numero victi agrestes vallum, quod corporibus potius quam armis tamdiu tenuerant, postremo deserunt: quo propugnatorum corona nudato protinus Ranzouiani irruunt, portisque refractis Adolfus cum IIII equitibus, et mox rex cum praetoria et Henrico Ranzouio subsecutus est. prima irruptione nulli sexui aut aetati parcitum, passim sanguine exundantibus vicis; interfectique ex indigenis CCCC, ex regijs C ceciderunt. et si quidem eodem tempore omnes simul impetum fecissent, nec cessatum esset, procul dubio cuncti, qui in oppido erant, in victoris


page 606, image: s606

manus venissent. verum ceteri locorum gnari X signa explicata et XX grandia tormenta secum trahentes auersa oppidi parte elapsi sunt, quorum tamen plerique cum in Oldem burgicos et Mauritij Ranzouij alam, qui aduentabant, incidissent, intercepti CCC ex suis amiserunt, ac XXV machinas omnis generis, puluerisque tormentarij magnam vim. ita Meldorpa impetu capta est III Non. Iunij. vix in diuidenda praeda a certamine inter victores temperatum, dum pedites periculi ostentatione victoriam suam faciunt exclusis equitib., qui propter loci situm equis inaccessum nulli vsui in ea expugnatione esse potuerant. sedato vtcunque tumultu constitutum; vt postrid ie vniuersae copiae Brunsbutelio admouerentur. missi R. Valdesius cum cohorte et Blanchenburgus cum ala equitum, qui longo per Holsatiam circuitu facto, se ad Nic. Ranzouium iam Albis ripas tenentem adiungerent, et agresteis, ne suppetias ferrent, impedirent. ipse Io. Ranzouius locum a fronte aggredi statuit, cum Vrisbergio et Valterumbio, Mauritio item Ranzouio, vlterius secundum Albim VII Eid. Iunij prouectus loco sabuloso ac solido, quo copiae citra periculum transvadari possent. quo animaduerso agrestes relictismunitionib. fugam arripiunt, caesique ex ijs eo die ab insequentib. Ranzouianis circiter CCCC; signum I captum. recepta et pleraque plaustra comeatu onusta, quae illi superiorib. dieb. interceperant. mox Ranzouius cum legione Oldemburgica Brunsbutelium occupat paene desertum. nam agrestes in regionis interiora aufugerant. missi deinde Blanchenburgi legatus et M. Ranzouius cum delecta CCC equitum turma, qui fugienteis assequerentur, ex quibus CCCC circiter remanserant cum feminarum ac puerorum imbelli turba, qui e via ad tuguria sua se receperant, eaque loco confisi palude et vliginosis aquis vndique circumfuso, ductis fossis et tumultuariis exstructis o peribus, carris item iunctis, centonibus, stragulis, culcitris ac materia obuia, quam sors obtulerat, muniuerant, intraque ea vitam ac libertatem defendere parabant. verum vbi se omni ex parte quasi indagine clausos viderunt, abiectis armis fine certamine victoris arbitrio se permisere. cum deliberaretur, quid de extrema commeritis agendum esset, Breda Ranzouius auctor fuit, vt ijs vita condonaretur, crudele dictitans inermem turbam ac dedititios trucidare. cui sententiae et rex accessit. itaque promiscua multitudo cum liberis ac coniugibus aceruatim nauibus imposita vltra Albim, iuramento prius accepto, deportati sunt. primores in Holsatiam missi, et per diuersas arces custodiae traditi, atque ad exitum belli seruati sunt. rursus aliquam moram in castris attulit renouata de praeda contentio: qua composita, ne deinceps huiusmodi perniciosae altercationes inciderent, praefecti militum decurionibus denuntiant, praedam eius fore, qui illam ex hoste cepisset, ea condicione, vt non prius ad praedam discurreretur, quam hostis omnino profligatus esset. dein in consilio placuit, vt Tilebrugam exercitus duceretur, negotiumque datum Oldemburgico, vt cum Mauritio Ranzouio Meldorpa in castra regia contenderet, et in itinere Hemmigistadium aggredi se velle simularet, quo loco recenti adhuc hominum memoria Ioannes Daniae rex a Dithmarsis caesus fuerat: quo fiebat, vt facile sibi persuaderet Ranzouius, agresteis credituros de eo capiendo regios serio cogitare, vt antiquam iniuriam vlciscerentur, et cladem inibi acceptam expiarent. ita Tilebruga nullo negotio capta, quippe quae a paucis tenebatur. nam fama de Hemmigistadio sparsa praesidiarij fere omnes eo confluxerant. inde progressus Ranzouius caesis in itinere aliquot agrestibus et occupato amniculo, qui Heidam et Tilebrugam interiacet, copias omneis traducit; quo facto cum Hcidam praesidio vacuam crederet, iam de hospitus distribuendis agebatur: praemissi tamen Iacobus Blanchenburgus et Ascanius Hollius volonum equitum ductores, qui propius adequitantes ex obuiis mulieribus viros in vrbe esse intelligunt: moxque eminus IIII signa agrestium conspiciuntur, qui eo audacius in regios inuecti sunt, tormentis etiam secum adductis, quod ab exploratoribus decepti certo sibi persuaserant, CC tantum nec amplius equites ex Holsatis aduentare, nec fraudem primo occursu agnoscere potuerunt, quippe cum regij post collem laterent. itaque temere congressi funduntur. rex ipse cum praetoria secundum collem, ad cuius laeuam palus subiecta erat, progreditur, rectaque ad


page 607, image: s607

eum locum tendit, vbi tormenta ab agrestibus deposita fuerant. latera eius tegebant Ioannes et Adolfus patrui. Ioachimus autem Blanchenburgus capto retrorsum spatio Adolfi turmas oblique circumuectus inter oppidum et praetorianos se medium opposuerat, ita vt aditus in vrbem oppidanis intercluderetur. igitur fere omnes trucidati. C circiter in paludem se praecipiteis dedere, et locorum peritia elapsi sunt, non sine Holsatorum damno. nam Ioannes et Nic. Truzij Dani praecipuo loco viri grauiter vulnerati, Ericus Podesbuchius et Andreas Frisius interfecti sunt, scloppetariorum culpa segniter rem gerentium, et dum palanteis agresteis auidius insequuntur, displosis in regiam turmam imprudenter ictibus. vix finitum erat certamen, cum noua se agrestium signa in conspectum dant, quos vt Ranzouius ad proelium eliceret, post colleis, tres omnino oppido imminent, equites collocat, diuque suos continuit, vt spatium effundendi se oppidanis erumpentibus daret: demum impetus a peditatu simul et equitatu factus, equite ad laeuam oppidum praeteruecto, vt hostem intercluderet. heic agrestes, quamuis se circumuentos viderent, minime animum despondent; sed in prato aggere et fossa vallato conglobati fortiter et impigre pugnam capessunt, regiosque irruenteis contis ac sarissis repellunt, vni ex ijs adempto siguo. cunctanteis suos vbi videt Adolfus, cum paucis, quos ad corporis custodiam penes se habebat, aduolat, et manu prehensis signiferis, vt ora in hostem vertant, admonet; non aliam dedecoris effugiendi aut salutis expediendae viam superesse; segnities ipsorum quanto exercitui nuper constiterit, scire omneis; cuius si memoriam oblitterari et egregio facinore gloriam ac patriae pacem quaerere, principumque suorum eadem opera gratiam demereri velint, in manibus eorum positum esse; tantum audeant, et meminerint sibi rem esse cum agrestibus; quos vicisse non tam laudi, quam ab ijs vinci ignominiae vertat. quibus verbis cum parum suos permoueri cerneret, ipse vltro ante alios, vt saltem eos exemplo incitaret, procurrit, ac militem forte obuium traijcit, qui vulnere nequaquam tardatus in Adolfum iam praeteruectum contum ferratum intorquet, et in dorso supra coxendicem grauiter vulnerat: nam Adolfi corpus armis propter immodicum aestum exutis ad ictus patebat. ita ille statim trijugo currui impositus absportatur. eo casu miles, qui neque periculo proprio aut dedecoris metu nec fortissimi principis vltro segnitiem increpantis vocibus permoueri potuerat, exacerbatus animos sumit, et quamuis diei aestu ac labore viaefessus, cui faciendae nocti diem continuauerat, denuo irruit, vallumque perrumpit. agrestes, qui ab ipsis interfecti non sunt, aut trans aggerem praecipitauerunt, aut in equites inciderunt, ita vt pauci eo die elapsi sint. dum pugnatur, equites praedae auidi mala fide in oppidum fere praesidio vacuum penetrant; sed inde cum damno repelluntur, desiderato Marcardo Ramouio. superueniente mox M. Ranzouio, quem ad Hemmigistadium iuisse diximus, agrestes, qui hactenus restiterant, iam salute desperata pars regijs per misti vim fecerunt, donec a Ranzouiano equitatu excepti fere omnes deleti sunt. CCC caesi, sed in eo certamine Theodoricus Hollius letali vulnere confossus est. rursus qui ex clade superfuerant agrestes, in angulum situ firmum sub vesperam collecti, se ad sustinendam regiorum vim comparant, quibus equitatus opponitur. Ranzouius vero vir impiger, ne spatium colligendi se et animos confirmandi hostibus daret, quamuis reclamantibus plerisque copias et tormenta Heidae admouet. heic rursus atrox pugna committitur, quae non nisi conflagrante oppido et cum oppido occisis aut igne absumptis propugnatoribus desijt. capto oppido, quod illustri regionis emporio ac Senatu, ad haec aedificiorum structura tota Dithmarsia celeberrimum erat, postquam miles ceruisia ac mulso inibi reperto se aliquantum refecit, regredi a Ranzouio iubetur, et ad tormenta se recipere. is siquidem verebatur, ne homines praefractae audaciae, qui susque deque haberent, vtrum aequo an iniquo Ioco pugnarent, desperatione adacti noctu incautos atque vt in victoria securos aggrederentur. itaque diligenter stationes dispositae, ne quid inopinati, quod tantae victoriae tribus eodem die consertis proeliis insiginis laetitiam conturbare posset, ex negligentia suboriretur. ex aggrestibus III OIO numerati sunt, qui ea die occubuerunt, praeter saucios et eos, qui per


page 608, image: s608

noctem reptando euasere. ex regijs fere CCC, et in iis clari nominis Georgius Aleueltius Adolfi praetoriae alae vexillifer, qui glande per lumbos traiectus ex eo vulnere Rendesburgi nono post die decessit. plerique ex proceribus sauciati. inde Hammam promota castra, in quae reuectus Adolfus adhuc dubia valetudine, quem rex humanissime inuisit. superata campestri Dithmarsia, supererat palustris, in quam, vt aditu impeditiorem, quos mars reliquos fecerat, ad haec imbellis sexus, senes, pueri, feminae cum pretiosiore supellectile se receperant, de summa periclitaturi. dum de inuadendae illius ratione deliberatur, sacerdotes duo legati ad principes in castra veniunt, bacillum album vterque manu gestantes, et epistulam supplicem bacillo affixam, sed apertam et nullo sigillo obsignatam cum inscriptione, qua Danos principes Dithmarsiae principes agnoscebant; quod ne iuri suo ac libertati praeiudicium facerent, non solum huc vsque minime ipsis tribuerant, sed etiam audacter impugnauerant. mandatorum haec summa erat, vt dignarentur principes legatos suos audire, et per illos iis idonee cauere, quos de pace ac deditionis condicionibus acturos missuri sint, vt libere ac tuto ire ac redire liceat. potestas facta Io. Ranzouio summo belli duci, vt principum nomine Dithmarsis diplomate comeatûs vltro praebito caueret. secundum haec triduo post V ex XLVIII viris supplices in castra ad principes XV II Kal. Iunij veniunt, qui saluis suorum corporibus ac bonis imperata se facturos ostenderunt. diu in consilio agitatum fuit de condicionibus, cui Adolfus quamuis non bene adhuc confirmata valetudine interfuit, eoque factum, vt minus liberae essent initio consiliariorum sententiae, quippe qui iritatum eum de gente penitus exscindenda cogitare crederent. dum dubitant, ipse primus praeter astantium opinionem praeiuit, et vt negotium humaniore via componeretur sibi placere declarauit. itaque condiciones in hunc modum tandem perscriptae; vt Dithmarsi ante omnia debitae fidei sponsione ac iurisiurandi religione se principibus aliorum instar obstringerent: vexilla praetoria olim Ioanni Daniae regi ac Friderico Holsatiae duci regis fratri, et quicquid ex castrensi ac pretiosa omni supellectile apud ipsos reliquum sit, bona fide restituant; sumptus belli, qui ad IO C OIO aureorum excurrunt, rependant. omne merum ac mistum imperium territorium item, ius ac dominium, venationes ac piscationes atque eiusmodi iura in vniuersa Dithmarsia penes principes remaneant principibus ius sit treis arces ac munitiones, quibus locis velint, in Dithmarsia ope et operibus incolarum aedificare, quarum praesidiariis alendis ac locis tuendis agrestes, tantum agri prati pascuorum ac nemorum conferant, quantum opus erit, ac de more gentis operas faciant et angarias praestent: cetera omnia propugnacula diruantur ac solo aequentur. quicquid tormentorum ac machinarum bellicarum habebunt Dithmarsi, armamenta item omnia, et arma tam singulorum quam publici vsus in vnum locum comportata principib. tradant. ex agris et pascuis tantum quotannis principib. pendant, quantum in vsum belli nunc accipiunt. imperialia ac pontificia et aliorum cuiuscunque ordinis ac dignitatis principum diplomata, quae in potestate habent, bona fide sacramento interposito exhibeant; quaeque non exhibita fuerint, eorum sigilla ac litteras inducant, irritaque et inualida per scripturam faciant. iurisdictio in prouincia a principibus constituatur, a qua ad ipsos sit prouocatio. exactiones, tribura, precaria, pensiones, sicut alij Holsatiae et Stormariae incolae, praestare teneantur. foederibus quibuscunque cum quibusuis contractis renuntient, nec alia porro ineant. postremo supplices sollemni ritu principibus se sistant, et culpam confessi veniam expostulent, appensisque ad litteras sigillis fidem obligent. donec cae impleantur condiciones, VIII ex XLVIII vivis, ac XVI praeterea ex gente praecipuos dent obsides. ita remissi legati, et a Fr. Bulouio atque H. Ranzouio in pacatum deducti sunt. triduo post, tantum temporis supplicibus ad deliberandum concessum fuerat, legati redeunt, et porrecto ad singula capita responso condiciones fere vniuersas accipere se paratos ostendunt. ceterum de belli sumptibus satisfacere, in sua potestate non esse: proinde orant, vt egestatis suae ac calamitatum eo bello acceptarum ratio habeatur. excusant item, quod de praesidiarijs alendis et arcibus suo sumptu exstruendis additum est, quodque de praestatione ex agris exigatur.


page 609, image: s609

obsecrant, vt eadem libertate, qua Frisij, Crempermarsi, et Vilstermarsi ipsis subditi gaudeant, potiri sibi liceat, et ab operis faciendis et angariarum onere, sicut illi, immunes sint. postremo, quod ad iurisdictionem, petunt, vt cum bona principum gratia Senatus Eiderstadij collocetur, qui ex iure scripto liteis dirimat, et ius dicat, salua ad ipsos prouocatione. post aliquot dierum disceptationem mitigatis ex procerum sententia, ac praecipue Io. Ranzouij, qui summae rei per principum absentiam praepositus fuerat, condicionibus, tandem pax facta, diesque dicta ad XI Kal. Vtil. qua quicquid armamentorum bellicique apparatûs reliquum erat traderent, et supplices culpam sibi condonari peterent. id eo modo actum. principes Ioannes et Adolfus, nam rex aberat, campo patenti cum consiliarijs locum medium occupabant. hos circum Dithmarsi capite nudo et in genua procumbentes iacebant, inter quos, qui arma ferre possent, vix IIII OIO numerabantur, ex superiore clade superstites, quibus equitatus et vniuersus exercitus circumfundebatur; vt plerique ex agrestibus spectaculo eo territi paratam sibi lanienam crederent. venia suppliciter petita, signis, armis, tormentis, quae C omnino erant, et mox Meldorpam asportata, atque inter principes, vti conuenerat, diuisa sunt, traditis; obsides etiam XXIV dati, quibus vt Rendesbergi se sisterent, imperatum fuit. plerisque quo se aduersus militum licentiam tueri possent, etiam victoris permissu frameae et hastae restitutae. tum diuisae pedestres copiae, quae praedae inhiare videbantur, et in Holsatiam sparsim ablegatae tormentis ademptis, ne quid simul iunctae numero audaciores molirentur. ita bellum specie, si memoria prisci temporis repetatur, ingens, intra vnius fere mensis spatium felicitate summa ac celeritate confectum est, quod tanto tempore olim Holsatiae principibus ac Daniae etiam regibus detrimentosum fuerat, pro pauiae libertate nauiter se initio defendentibus Dithmarsis, qua postea insolenter abusi illi, et superbia nimia caeci, multa proterue, multa contumeliose in Deum ac vicinos perpetrauere, quibus concitata Dei, quem adeo propitium hactenus experti fuerant, ira, et auctis hostium viribus, potentiam maiorum virtute quaesitam, secordi ferocitate momento amisere. pacta deinde inter eos ac principes inita Ferdinandus insequenti anno rata habuit, et auctoritate Caesarea firmauit. Cum in eo statu res toto orbe essent, initio anni magna Romae mutatio facta est, alienato Pontificis a suis animo, quorum iampridem imperium omnibus inuisum; postremo ipsi etiam patruo odiosum esse cepit. ij siquidem elati animi et iniuriae impatienti seni auctores belli Pontificiae sedi et toti adeo Latio calamitosi fuere: ex cuius occasione multa auare, multa intemperanter et contumeliose acta inconsulto et inscio Pontifice, qui exhausto aerario grauia et extraordinaria tributa indicere ijs instigantibus et exigere coactus est. montes quippe, ita vulgo vocant, IIII instituti, II in nouennium perpetuae solutionis bessalibus vsuris, alter Spiritûs fani xenodochio, alter Thoma Marino Genuensi fideiussoribus; totidem non perpetui, vnus ex Perusiae et Vmbriae vectigalibus, alter ex reditibus aluminum, quae apud Tolfam coquuntur. sesquicentesimam item bonorum aestimatorum, et duas decimas omnium ditionis ecclesiasticae sacerdotiorum imperauit; et ne quid intactum relinqueretur, officia eorum, qui ius dicunt in caussis capitalibus et alia venalia proposuit, menstrua omnium officiorum pensione in fiscum redacta, et addicta religiosorum ordinum ad terrea munimenta, quae passim ob belli necessitatem construebantur, opera. tandem pace cum Philippo facta, cum sedato mentis ira atque vltione ardentis impetu ad se redijsset Pontifex, ab Hieremia quodam ex illorum sacerdotum sodalitio, qui ab ipso Theatini vocabantur, monitus, Carafas et Cardinalem inprimis eo ignaro plurima perperam agere, ex eo attentior ad ciuilem administrationem esse cepit, et diligentius in suorum mores inquirere. accidit et sub id tempus, vt Cosmus plerosque tam sacris initiatos quam solutae condicionis reos per custodias haberet, qui se fori sacri exceptione tuebantur. itaque ille, vt saluti publicae, quae impunitis criminibus periclitatur, prospiceret, et eadem via diuturni carceris inuidia se exoneraret, saepius ante cum Pontifice egerat, vt virum grauitate ac probitate conspicuum delegaret, qui de reorum caussis cognosceret. offendebatur praeterea


page 610, image: s610

Cosmus Carafarum insolentia, qui non contenti in proprio, hoc est, in pontificio territorio cuncta pro libidine agere, etiam per omnem Italiam atque in Etruria praecipue xenodochijs, coenobijs ac sacris personis grauia tributa priuata auctoritate imperabant. ob id Boniano Bonfiliacio oratori suo negotium dederat, vt ea de re querellam apud Pontificem institueret: sed quominus ille ad colloquium admitteretur, sedulo huc vsque effecerant Carafae. quo factum est, vt Cosmus per litteras id tentauerit, quae a Cardinali Vitellio Carafarum fastum et insolentiam exoso, Pontifici redditae sunt. quibus lectis morosus senex praecedentium monitorum memor statim Hieremiam euocat, et vt ex Vitellio Carafarum consiliorum gnaro plenius rem intelligat et ad se referat, iubet. id vero hominis imperiosi et dignitatis Pontificiae supra modum retinentis animum summe exulcerauit, quod Cardinalis Garafa Paliani, quod ipse omnino retinere in animo habebat, ob idque vt Io. Baptistae Carbonis cognati fidei ac custodiae committeretur, consenserat, compensationem a Philippo fratrem accepturum promiserat, eaque de re se inscio cum Albano conuenerat. itaque deposito statim omni priuatae caritaris affectu Cardinalem ex Vaticano, in quo habitabat discedere iubet, et ne in conspectum suum veniat grauissima interminatione denuntiat. tum frequenti Patrum Senatu, quod VI Kal. Febr. celebratum est, eum a rerum cura et Bononiae legatione summouit. Paliani duci ecclesiastici exercitûs imperium abrogauit, adempta etiam triremium praefectura; marchionem Montisbelli denique palatij Vaticani custodia priuauit, in eorum licentiam vehementi adeo oratione inuectus, vt cardinaleis quosdam animum eius commotum sedare atque illos excusare conanteis composito ad seueritatem vultu grauiter increpuerit, et ad Ranutium Farnesium cardinalem, qui aderat, conuerso sermone, consultius facturum fuisse auum ipsius dixerit, si suo exemplo proprias caritates pastorali muneri posthabuisset, ac seuera in patrem eius animaduersione instituta scelera ipsius et abominandas libidines, quarum horrore orbis vniuersus fremebat, impunitas non siuisset. igitur adulatorias cardinalium pro Carafis deprecantium voces auersatus, longe acerbiora, nisi quamprimum omnes vrbe excederent, minatur: et cardinalem quidem Lauinium, Paliani ducem Galesium nuper ab ipso a Iulio Roboreo emptum castellum, Montisbelli marchionem in Vmbriam omni auctoritate exutos relegauit, et cunctis ijs, quibus ipsi aliquos magistratus et munia publica mandarant, dignitate ac loco pulsis, quibusdam etiam in carcerem coniectis, nouos in eorum locum suffecit. portoria item quaedam ac noua vectigalia quasi se ignaro indicta aboleuit, et vrbis ac palatij custodiam Camillo Vrsino Nomentano commendauit, in cuius mox demortui locum Antonium Vrsinum Grauinae ducis fratrem sublegit. triremium vero praefecturam Flaminio Vrsino Stabiae commisit. collegium demum XX cardinalium et minorum aliquot officialium Palatinorum constituit, qui publica audientia semel per singulas hebdomadas instituta secum omneis pontificiae ditionis controuersias cognoscerent, aequitatis ac iusticiae his omnibus factis affectata opinione, et omnium praeteritarum rerum culpa in suos deriuata. cum vero propter aduersam valetudinem assiduus interesse non posset, Tranensem, Spoletinum, ac Consiliarium cardinaleis delegit, qui suam vicem fungerentur, et caussas summa ac regia plane potestate cognoscerent. edictum etiam proposuit, qui magistratuum ac praefectorum iniuria damni aliquid fraudisve passi fuissent, ijs se ex aequo ius redditurum. tum a curis belli vacuus totum se Inquisitionis muneri, quod sanctissimum vocabat, mancipauit, quam in omneis seuere admodum exercuit. huic vt praeesset Michaelem Gislerium Alexandrinum nuper a se in cardinalium collegium cooptatum summa austeritate ac morum asperitate virum delegit, et in hoc tribunali non haereseos solum, sed aliquot etiam crimina, quae aliorum iudicum sententijs definiri solebant, agitari voluit. postea edicto cauit, vt monasterium ac religiosam vitam semel professi omnes in monasteria, ex quibus quacunque de caussa exijssent, nulla excusatione admissa redirent; qui non obtemperarent, satellitum custodijs adhibitis tota pontificia ditione partem in carceres, alios in triremeis coniecit. qua in re tanta seueritate vsus est, vt cum nullae exceptiones aut


page 611, image: s611

praescriptiones admitterentur, plerique solum mutare coacti sint, quibus Venetiae opportunum ac tutum ad tempus perfugium fuere. vrbis etiam penuriam magno pietatis exemplo leuauit, tritici robro, quod mensurae genus est, octonis aureis empto, et egenae plebi quinis diuendito. qua liberalitate L OIO aureorum absumpsit. eodem tempore et haec memoria digna ab eo acta. in aliquot Indiarum oppidis, quae Lusitaniae regi parent, sedeis episcopaleis constituit, Malacae, et Cochini. Goensem vero ab archiepiscopi Olissiponensis obedientia ob locorum longinquitatem exemit, et metro politanam eam fecit, erectis nouis episcopis. idem ab eodem in Belgio factum, pluribus in eo institutis nouis sedibus, et antiquis a Gallica iurisdictione auulsis, magno nominis Francici dedecore ac iactura: quod a plerisque improbae cardinalis Lotaringi Remorum archiepiscopi praeuaricationi tributum est; qui tacitum foedus nuper cum Hispano initum hac conniuentia quasi obsignauerit. quanquam Lotaringi culpam excusat quodammodo, quod eadem Pontificis gratia contra Imperij ac Germaniae maiestatem perinde vsus est Philippus. nam vt Cameracensis, Tornacensis, et Atrebatensis dioeceses iurisdictioni Remensi exemptae sunt, ita eae Coloniensis, Osnabrugensis, Monasteriensis, et Paterbornensis dioeceseum partes, quae in Philippi ditione erant, ab illis auulsae sunt, et sedibus nuper in Belgio ordinatis attributae. rei color quaesitus, quod rarae in ea regione episcoporum sedes ab initio essent, tunc infrequenti, nunc vero oppidorum et hominum numeros florentissima, cui proinde ad tantam messem colligendam operariis pluribus opus sit. itaque Mecliniam, Antuerpiam, Harlemum, Dauentricum, Leouardiam, Groeningam, Mildeburgum, Siluam-ducis, Namurcum, Audomari fanum, Ipras, Gandauum, Brugas florentissima Atuaticorum, Batauorum, Frisiorum, Mattiacorum, Pleumosiorum, et Morinorum oppida Cameracensi, Traiectensi, Tornacensi, Leodicensi, et Taruennensi episcopis olim subiecta a sua quodque eorum dioecesi ac prouincia exemit; et episcoporum sedeis in illis ordinauit. treis item metropolitanas ex iis constituit, Mecliniam, Cameracum, et Traiectum, quibus reliquas episcopaleis sedeis subesse voluit. quod secus postea a Belgis acceptum, qui non ob dignitatem aut regionis vtilitatem a Pontifice eam nouorum episcoporum creationem factam interpretabantur, sed vt durum seruitutis atque adeo inquisitionis iugum per illos veluti inspectores liberis ceruicibus imponeretur. et vero diploma pontificium hanc etiam caussam praeferebat, quod cum Belgium omni fere parte cinctum sit, et quasi obsessum a schismaticis populis, propter assiduas sectariorum insidias dolos fraudes et prauas doctrinas catholica illic fides et animarum salus summopere periclitaretur. ea re maxime inter alias adductum Philippum constat, vt tantopere ad pacem inclinaret, quod persuasum illi esset a suis, si diutius bellum inibi traheretur; fore, vt paullatim per licentiam, quae semper maior bello ardente esse solet, neglecta ciuili administratione ex Germanorum, qui necessarij auxiliares erant, assidua ac frequenti coniunctione sectarum contagia inter Belgas serperent. quod postea Henricus Gulielmo Nassouio Arausiensi principi, cum ad ipsum legatus venisset, imprudenter inter venandum aperuit; hoc addito, propositum Philippo esse, pacatis rebus sectas in Belgio pullulanteis omnino exstirpare, et arma deinde nobiscum, si posset, coniuncta laudabiliori conatu in sectarios vertere; quod idem iam tum Belgis ab Arausiensi detectum occasionem dedit; vt communicatis consilijs se contra superbum Hispanorum dominatum munirent, et insolentia postulata, de quibus postea dicemus, Philippo in Hispaniam abeunti proponerent. id vero ex compacto cardinalis Lotaringi et Antonij Perrenoti Atrebatum episcopi instigatione agi hinc inde plerique interpretabantur. nam eo pertinere edicta superiori anno a rege in Senatu promulgata, et conuentum Mercurialem hoc demum anno habitum, Galliae ac regi funestum, vt nimirum relligionis tuendae praetextu Gallorum libertas opptimeretur, et in Belgio amotis hoc colore a rerum gubernaculis prouinciae proceribus tam bene de suo principe meritis, Hispanorum potentia constitueretur. ita certis de pace mox transigenda regibus, praeter controuersiam de Caleto, quae tamen Mariae morte quasi composita videbatur, superabataliud, quod


page 612, image: s612

vtriusque principis animos diuersa ratione anxios tenebat, de Diuoduri videlicet, Viroduni, ac Tulli Imperialium ciuitatum hoc vltimo bello a nostris captarum restitutione futura contentio. nam ad Philippi existimationem ac securitatem pertinebat, quo de Imperij principum atque ordinum dignitate sollicitum se adprobaret, controuersiam de iis mouere; et nostros de illis retinendis pertinaciter pugnaturos apparebat. neque tamen tam Philippi, cui aliunde honorificis et opimis condicionibus consultum erat, de ciuitatibus restituendis contendere, quam Gallorum eas retinere intererat. itaque vtrinque ad Imperij comitia mittuntur legati, a rege Bordillonius, et Carolus Marillacus archiepiscopus Viennensis, a Philippo Barbansonus Arembergius officij in speciem caussa, ne Imperij caussam deserere videretur. his comitijs, quae V Kal. Mart. Augustae Vindelicorum cepta sunt, ante omnia Caroli V exequiae magna pompa celebrantur, laudante funus Ludouico Madrutio electo episcopo Tridentino, qui postea in cardinalium collegium cooptatus est. funeri interfuere praeter Imperij principes et ordines ex tota fere Europa principum ac procerum legati. peractis ceremonijs, colloquij Vormatiensis de relligione acta coram Imperij ordinibus publice recitata sunt: ex quibus cum nulla spes conciliationis affulgeret, Ferdinandus Caesar cecumenicae synodi instaurationem se procuraturum promittit, ac vt eius decretis parituros se omnes recipiant, clementi et moderata admodum oratione deposcit. verum contradicentibus Saxonis VIIviri ac coniunctorum principum legatis, et quando per Concilium pontificium nulla concordiae sarciendae spes esset, Passauiensem conuentum et Augustanum de pace decretum vrgentibus, Caesar cum in proposito perseueraret, illi se quoque liberum et vniuersale in Germania Concilium non impedituros ostendunt, dum legitime celebretur, et non a R. Pontifice, sed ab Imperatore indicatur: dum Pontifex in eo non tanquam praeses et iudex, sed partis loco sedeat, et se concilio summittat, praesulibusque ac theologis iusiurandum, quo ipsi deuincti sint, remittat, vt libere citra metum dicere possint sententias: dum pro norma iudicij sit sacra scriptura ac solum verbum Dei, reiectis traditionibus humanis, consuetudinibus cum Dei verbo pugnantibus, et R. ecclesiae consensu: dum theologi, qui confessionem Augustanam amplectuntur, non solum audiantur, sed in controuersijs decidendis sententias dicant, eisque idonee caueatur, vt non tantum secure eo accedere possint, sed libertas illis decreto Augustano concessa citra fraudem salua maneat: capita controuersa non secundum suffragiorum numerum, vt in ciuilibus caussis fieri consueuit, decidantur, sed iuxta diuini verbi regulam ac praescriptum sanciantur. ante omnia Tridentinae Synodi vt vitio coactae acta cuncta ac decreta rescindantur, et denuo retractentur. his condicionibus in concilium consentire se paratos demonstrant Protestantes: quod si a Pontifice obtineri nequeat, vt relligionis pax et Passauiensis conuentûs decreta seruentur, subsidiarie a Caesare petunt. ille igitur, qui de concordia his legibus sarcienda desperaret, denuo, quod vnum supererat, relligionis pacem confirmat. tum de moneta sollemnis quaestio proponitur, vt iusti valoris ac ponderis in Imperio locum habeat. decernitur etiam aduersus publicae pacis perturbatores, vt ratio coercendae eorum audaciae in singulis Imperij circulis ineatur. postea auditus Gul. Furstembergij ordinis Liuonici magistri legatus Georgius Segebergus, qui deplorata Liuoniae superiore anno a Moscis immaniter vastatae calamitate, opem et auxilia ab Imperij ordinibus petit, suffragante ei in agnati sui gratiam Io. Alberto Megalopolensi duce. cum iusta petere videretur, C aureorum OIO decernuntur ad exercitum contra Moscos pro prouinciae defensione conscribendum. quae summa cum Imperij maiestate et periculo ac temporium necessitate minor videretur, Liuoni pristinos spiritus adhuc retinentes superbe eam neglexere, ne in tenui et exili subsidio fiduciam temere posuisse viderentur. itaque ea spe deiecti Sigismundum Augustum Poloniae regem adeunt, et vt Liuoniae defensionem suscipiat, saluo Imperij iure rogant, pro belli sumptibus IX arceis ac praefecturas pignoris loco pacti, quas postea IO C aureorum OIO prouinciae ordinibus redimere ius esset. ea de republica instrumenta confecta et iurisiurandi vtrinque interpositi relligione firmata sunt.


page 613, image: s613

tunc suscepta a Gotardo Ketlero, cui dignitatem Furstembergius eodem tempore concessit, expeditio aduersus Moscos cum Christophoro Megalo polensi, et Torpatum obsessum, sed irrito conatu, tantumque inibi leuibus proelijs certatum. inde Vellinam arcem, quam Fustembergius seruatam senectuti suae seposuerat, reducta tormenta, quae anno sequenti arce a Moscis capta in hostium potestatem deuenere. questi sunt et in Imperij comitijs Liuoni de Lubecensibus, ac inprimis Riga ac Reualia ciuitates, quae commercia hactenus ab iis Reualiae exerceri solita Naruam Moscorum translata dolebant, quod noua et inusitata nauigatione Naruensi importatis omnis generis mercibus comeatu armis ac bellico apparatu Moscos communeis hosteis aduersus Liuoniam R. imperij prouinciam iuuarent. itaque publico programmate prohibitum, vt armorum sic comeatûs ne subuectio ad Moscos vlla fieret. quod decretum postea ob eas, quas dicemus caussas, abolitum est. auditus et Alfonsus Carrectus Finalij in Liguribus marchio a Finalijs ipsis ob saeuitiam eius, vt aiebant, rebellantibus oppido expulsus; qui de Genuensium iniuriis apud Caesarem conquesturus Ratisponam venerat. is extremo anno superiore a Genuensibus duce Andrea Lomellino in arce sua obsessus fuerat, frustra Senatum dehortante Andrea Auria, qui arcta adfinitate cum Carrectis coniunctus erat, iam ob senium suis ciuibus despicabili, et Gomesio Figueroa Philippi oratore totam belli molem in Finalium versam tam alieno tempore aegre ferente: quippe cum metus esset, ne dum in alieno inuadendo illi laborarent, de proprio amittendo periclitarentur. nam nostri paullo ante Florentij fanum in Corsica occupauerant ac locum firmauerant, ita infesta reddita nauigatione; ad Bastiam vero exstructum propugnaculum vi ceperant, Caluioque imminentes breui tota insula potituri videbantur. tandem cum Auria ad vim propulsandam, ni absisterent, se compararet, et Figueroa Philippi nomine apud Senatum de iniuria protestatus Consaluum Cordubensem Suessae ducem mox cum exercitu venturum minaretur, Genuenses certis condicionibus obsidionem soluere. verum hoc totum negotium sibi Caesar seruauit. nunc ad nostros legatos venio, qui V Kal. April. postquam introducti sunt, et luculenta habita oratione regis egregiam erga Caesarem et Imperij proceres atque ordines voluntatem prolixe declararunt, vt regni antiquum cum Imperio foedus renouaretur, et arctiore in posterum amicitia firmaretur, postremo petiere. ad haec Caesar gratias oratoribus agit, et regem Imperij principum et ordinum aut suam denique amicitiam nunquam desideraturum dicit, modo facta dictis respondeant, et nuper ablatae Imperio ciuitates ab ipso restituantur. quod si fiat, non videre, quid impedimento esse possit, quo minus sincera amicitia inter ipsos coire possit. heic legati, de ciuitatibus quod proponatur, nihil se in mandatis habere respondent; ceterum ea de re ad regem relaturos: petere interea, vt regis amicitiam ipsis delatam pari beniuolentia remetiantur. ita solutum comitium, et honorifice accepti ac dimissi legati: quibus et clam insusurratum est, non potuisse Caesarem de restitutione ciuitatum mentionem non facere; ceterum neque ipsum propterea, neque Imperij principes et ordines a regis amicitia, etiam si illae non restituantur, discessuros esse. decreta et amplissima ad regem legatio, cui obeundae destinati cardinalis Augustanus, et Christophorus dux Virtembergicus. antequam Germania egrediar, ratio postulat, vt de famosi praestigiatoris impostura tunc temporis detecta aliquid dicam. is fuit Dauid Georgius Delfis in Batauorum insula natus ignobilibus parentibus, patre quippe ludione et matre vilis condicionis femina, de cetero litterarum rudis, et linguarum praeter vernaculam, qua plura scripsit, omnino ignarus, sed ingenio praefracto et tamen in speciem moderato, vt virum bonum ac candidum eum omnes crederent. nam erat in eo pulcra oris ac liberalis in vultu dignitas, et totius corporis motus, et status et incessus decens, et qui ad omnem probitatem videretur compositus. igitur ille perniciosae sectae apud suos Batauos iam Anabaptistarum praestigijs praeoccupatos auctor, cum tanquam in solo ad pestiferam sementem excipiendam egregie praeparato monstrosae doctrinae virus summa arte ac silentio sparsisset, contractis inde ingentibus opibus, veritus, si diutius in prouincia in quanatus


page 614, image: s614

erat, et veluti principatum in sectarios suos vsurpauerat, moraretur, ne quod tegi volebat, cunctis innotesceret, secedendum a patria sibi existimauit, et quod praesentia sua alij faciunt, id absentia, tanquam tutiore ad colligendas vireis ac firmandum imperium via perfecit. itaque cum suis aliquot sectarijs et splendida admodum familia, iam proprio mutato, et assumpto Ioannis Brukij nomine Basileam Rauracorum Kal. April. anno huius seculi XLIIII venit, et cum idoneum eum locum ad perniciosa consilia sua tegenda videret, a Senatu graui habita oratione petit, vt sibi ob relligionem profugo apud eos receptus daretur, in quo vxorem liberos familiam ac fortunas omneis tanquam in tutissimo portu collocare posset. caussa, persona, sermo mire inter se consentiebant, animus in alto recessu latebat, anteacta vita ignorabatur, patria procul erat, quae narrabat a vero non abludebant, praesertim cum quae accidisse sibi diceret, eadem multis alijs cottidie accidere constaret. ita in ciuitatem recipitur VIII Kal. VIIbr. praestito de more iuramento, vbi sic vixit, vt cum cultu erga magistratum, in ciueis humanitate, officijs erga omneis, relligionis praeterea ritus diligenter seruando et obeundo cum nihil reliqui faceret, id quoque effecerat, vt nemo facile sinistri quicquam de eo suspicari posset et talis tantusque a plerisque crederetur, qualis quantusque videri volebat, atque a suis habebatur. eadem erat ipsius ac suorum viuendi ratio et tranquilla domi administratio, in qua vt magis lateret, tria sibi perpetuo seruando proposuerat. primum, ne Dauidis Georgij nomen nimis in Batauia ac Frisia notum quisquam in vulgus proderet: deinde cuiusnam in patria condicionis extitisset: quo fiebat vt alij eum claro genere ortum, et qui ob id celari vellet, existimarent: alij nobilem quendam ac locupletem mercatorem esse crederent, qui terra marique per procuratores ac institutores negotiaretur. postremo cauebat, ne ad sectam suam Basileae ac vicinis locis quenquam pelliceret, martes mustellasque imitatus, quas ferunt eorum gallinis, quorum hospitio vtuntur, parcere, hanc saltem hospitibus suis gratiam referenteis, siue vt tutius habitent, habeantque latibula, ad quae sese, cum alijs nocuerint, recipiant. sic Dauid iste suam sectam in Belgio et apud suos Batauos, alijsque locis longinquis per litteras libros nuncios fouere non cessabat; ab Heluetijs abstinebat, ne si fecisset, aliquo indicio proderetur. in hac dissimulatione XI annis placide exactis superuenit quiddam quod prodigiosae sectae auctoris quietem aliquantum turbauit, vnius ex sectarijs defectione, qui tam absurda dogmata melius consultus repudiauit, et a magistri sui fide alienum se omnino ostendit. aedes quoque eius in vrbe et praedia quaedam de caelo tacta non solum inclinatae fortunae, sed instantis mortis praesagia fuere. sed nihil illi aeque molestum accidit, quam cum intellexit, e Belgio venisse in vrbem quendam fide perspecta, qui ciuibus Basileensibus Dauidem, et eius familiam omnem descripsisset. ex hac cogitatione in rerum suarum desperationem, et ex desperatione in grauissimum morbum ipse et vxor eius inciderunt, quae prior decessit, mox et vxorem vir secutus est VIII Kal. VIIbr. anno LVI. hic exitus praestigiatoris fuit, qui se Christo diuiniorem et maiorem atque adeo immortalem finxerat, in aede B. Leonardi honorifice sepulti: deducentibus funus eius filijs, filiabus, nuribus, ac generis, clientibus insuper et seruis cum magna ciuium vtriusque sexûs multitudine. praecipua eius dogmata haec fuere. doctrinam hactenus per Mosem, Prophetas, ipsumque Christum IESVM eiusque apostolos ac discipulos promulgatam imperfectam esse et inutilem ad veram ac perfectam felicitatem consequendam: suam vero perfectam esse et efficacem ad hominem, qui eam sedulo conceperit, beandum: se verum Christum ac Messiam esse, patris dilectissimum filium non ex carne, sed spiritu sancto et spiritu IESV-CHRISTI susceptum; qui Spiritu Christi, earne eius in nihilum redacta, quodam in loco sanctis omnibus ignoto hactenus seruatus, nunc Dauidi Georgio totus est traditus et in eius animam infusus: se eum esse, qui domum Israelis verosque Leui filios, eos autem intelligebat, qui dogmata sua sincera fide amplectebantur, vna cum vero Dei tabernaculo sit spiritu instauraturus, non cruce, rebus aduersis aut morte, quemadmodum alter ille Christus, qui a patre missus in carnem venit, vt homines


page 615, image: s615

veluti pueros ac paruulos, neque dum perfectae doctrinae capaceis vmbratili doctrina ac sacramentorum ceremonijs in officio contineret; verum clementia et Spiritûs sancti amore ac gratia, qui sibi a patre sit datus. his addebat, quo maiorem diuinitatis opinionem sibi arrogaret, et se Christo digniorem ac praestantiorem probaret, omne peccatum in Patrem ac Filium admissum condonari, quod autem in Spiritum sanctum perpetratum fuerit, hoc est in Dauidem Georgium, nunquam, neque in hoc, neque in altero seculo remitti. erat et hoc ipsius dogma ad fallendos licentiae dulcedine animos ex Catabaptistarum officina ingeniose confictum: nimirum matrimonium liberum esse, eoque neminem vni mulieri obligari, proinde liberorum procreationem communem esse debete ijs, qui Dauidis Spiritu tenati sint. monstro hoc extincto valde perculsi sunt animo eius discipuli, qui magistrum nunquam moriturum arbitrabantur, quanquam eorum spes siue credulitas eo sustentabatur, quod ab illo moriente dictum ferunt, triennio exacto reuicturum se, eaque perfecturum, quae tam prolixis promissis responderent. sed plureis ea opinio insedit, meras imposturas esse, quaecunque ille suos, dum viueret, docuerat, et de se postremo pollicitus fuerat. interea mutati nominis et adulterinae relligionis, quae Dauide viuo inter priuatos parietes delituerat, fama latius euagari, et inter viros doctos disseminari cepit, videlicet Ioannem Brukium siue Binningensem, sic enim et a praedijs quibusdam, quae in Rauracis coemerat, cognominabatur, Dauidem illum Georgium Batauum esse peruersae sectae auctorem ac principem, qui se regem, et Christo maiorem, magna Christi nominis contumella fecent; reque ad Senatum delata, hoc anno quaestio seuere habita est, et IIII Eid. Mart. demortui Dauidis filij, generi et quotquot erant virilis fexûs, clientes etiam et amici coram magistratu sistuntur. XI numero erant, qui a tribuno plebis simul interrogati de defuncti nomine, gente ac doctrina cum eadem, quae ille viuus praeceperat, responderent. Senatus separatim eos in custodiam tradi mandauit, interimque scrinia ac libri omnes et chartae eorum vndique conquisitae, et theologis, qui si quid in ijs, quod relligioni aduersetur, comperiant, Senatum monerent, traditae sunt. rursusque sigillatim interrogatis reis cum quidam ex ijs variare ac titubare viderentur, a VIIviris diligentior quaestio haberi cepit. tum Dauidicae doctrinae capita Academiae et concionatorum ob id conuocatorum censurae subiecta sunt VI Kalen. Maias, qui ijs accurate lectis et expensis vno ore atque vna voce pronuntiant, illa esse a recta fide aliena, sacrosanctis litteris prorsus contraria, denique perniciosa et contumeliosa in Dei ac IESV CHRISTI maiestatem, ac proinde a tota Christi rep. exterminanda. mox de captiuis lata sententia, qui e carcere, in quo iam alterum mensem erant: dimissi sunt his legibus, ne quas possessiones extra vrbis moenia sine Senatûs concessu emant, peregrinos nullos, ac ne consanguineos quidem ex Belgio hospitio accipiant, sed ad publica diuersoria remittant. Dauidicos omneis libros suie typis excusos siue manu scriptos, quos apud se habent, mox domum reuersi in Curiam ferant, librumque nullum lingua Batauica scriptum legant habeantve. liberos suos nulli nisi Basileensi scholae erudiendos tradant. multam pecuniariam, si quam irrogabit Senatus, pendant: ac postremo se cum mulieribus et omni familia in summo vrbis templo die dicta sistant, ibique veram relligionem profiteantur, ac Dauidicam detestentur. biduo post in ipsum demortui cadauer fertur sententia in haec verba: quoniam Dauid Georgius perniciosissimae sectae auctor ac fautor exstitisset, et maiestatis diuinae ac violatae relligionis reus peractus esset, placere, vt eius cadauer, siue ossa, et quicquid reliquiarum in ipsius sepulcro reperiretur, effodiatur, et extra portam lapideam in locum, in quo de damnatis supplicium sumi mos est, vna cum libris ac effigie eius in hasta alte suspensa plaustro impositum a carnifice atque omnia simul rogo iniecta in cineres redigantur, haut secus atque cum ipso Dauide Georgio ex iure Caesareo fieret, si ipse superstes esset: praeterea bona eius, vt impij, quaecunque et vbicunque essent, publicata in aerarium publicum referantur; solemni sanctione addita, si quis contra rectissimum hoc iudicium dicto factove ierit, vt eodem iudicio eademque pana teneatur. his actis ad sepulcrum itur, Ioculoque


page 616, image: s616

a carnifice soluto cadauer intus repertum est satis integrum, praesertim barba, quae, vt erat flaua, satis hominem indicabat. ita vero compositus fuerat. in capite villosum e serico galerum purpura suffultum habebat, et e rore marino corollam. haec illi insignia regia erant; capiti non ignobiles puluilli suppositi erant; reliquum corpus vndulata toga ac pura sindone inuoluebatur. ita productum cadauer publice cum libris et effigie in eius aedibus reperta, biennio et VI mensibus, postquam sepultus erat, comburitur; magna adstantium admiratione, qui hominem cum tanta dignitate apud se vixisse meminerant, et honorifice sepultum esse, nunc vero eundem terra effossum ac publico iudicio contumeliosae in Deum im pietatis damnatum cremari cernerent. Interca apud nos Februario ineunte delegati, quos diximus, ab vtraque parte ad Cameracense castellum, quod VI a Cameraco milliari abest, de pace acturi conueniunt. ibi magna super Caleti restitutione rursus contentio fuit, quae tandem extra conuentum composita est. nam Elizabetha Henrici VIII ex Anna Bolena F. quae Mariae sorori successerat, cum ante felicibus auspicijs Londini vrbe regia ex regni consuetudine sollemnibus ceremonijs XVIII Kal. Febr. inaugurata esset, verita, si Hispanorum potentiae inniteretur, ne aut illi se desererent, aut implorato eorum auxilio ac patrocinio rem Anglico nomine indignam faceret, femina virilis animi et supra sexum prudentiae, separatim cum rege sibi agendum existimauit: tandemque inter eos his legibus transactum est: vt Caleti ac vicini territorij possessio penes regem esset, quam octennio exacto rex Anglis restituere teneretur, aut eo rum loco IO aureorum OIO dependeret; quod facturum se rex bona fide confirmaret, et ex vniuersa nobilitate Gallica, quos Regina optasset, obsides daret. nec multo post relligio in Anglia mutauit. nam in primis regni comitijs procerum ac nobilitatis praeualente potentia obtinuit, vt acta et decreta Mariae de relligione omnia abolerentur, Eduardi fratris edicta ac decreta restituerentur, sancitumque, ne P. R. in posterum obtemperetur. mox imagines omnes e templis delubris sacellis magno populi concursu sublatae: excepta Christi cruci affixi effigie, quam in domestico sacratio seruauit regina, publiceque ostentari passa est. de cetero passim recepto a patre ac fratre titulo, Ecclesiae caput per Angliam cepit appellari, nouis institutis episcopis, et coenobiorum ac reliquorum collegiorum opimis possessionibus in fiscum redactis, parte etiam nobilitati distributa, vnde patrimonium regium ad CCC aureorum OIO annuatim excreuisse creditur. quae vero super Caleto cum Anglis conuenta sunt, vbi per Guidonem Caualcantium patritium Florentinum, qui egregiam in eo negotio operam nauauerat, delegatis innotuere, magnam ad cetera peragenda facilitatem attulerunt. proxima fuit de Senensi ditione, quae a nostris tenebatur, controuersia, non tam publice discussa, quam occultis consilijs et diuersorum intercessionibus exagitata. nam Cosmus, qui sciret, quam aegre in Senensis rei traditionem consensisset Philipus, et Hispanis potentiam suam suspectam esse cerneret, veritus ne Senensium exulum precibus exoratus aut rei difficultate auocatus, cum aliunde ipsi cumulate cautum esset, causam suam desereret, per oratores suos Chapinum Vitellium et Bernardetum Minarbetium episcopum Arretinum apud Philippum instabat, ne pateretur, vt Etruria, quae sua ac parentis liberalitate in Medicea familia esset, diuideretur, et beneficium in ditionis Senensis traditione a se concessum membratim discerperetur. contra Senenses exules missis Bernardino Boninsignio et Achille Bonsignorio e Senatu oratoribus supplices regem orabant ne se desereret, neve libertatem ac caussam suam hostibus proderet: hoc egregia se fide ac constantia de regia maiestate meritos. ne igitur eam pigeret, in Rep. Senensi memorabile posteritati testimonium relinquere, afflictis principibus ac ciuitatibus fidum ac tutiffimum semper apud Gallos perfugium fuisse. clam et per Guisianos agebat Ferrariensis, vt quae in Etruria nostri tenebant, pro belli sumptibus pignoris loco sibi traderentur: quod et factu facile existimabat, Corn. Bentiuolio, penes quem, decedente sub id tempus e prouincia Francisco Atestino, summum armorum in Etruria imperium erat, rebus suis propitio: ob idque statim post ceclebratas Florentiae nuptias Alfonsus filius in aulam ad regem euolauerat, vt


page 617, image: s617

praesentia sua negotium adiuuaret. verum Philippus, qui non tam Cosmi quam suam rem agi persuasum haberet, quippe ad eius existimationem pertinebat, beneficium semel concessum sine vlla deliberatione integrum et inuiolatum manere, in proposito constanter perseuerauit; vt eorum omnium, quae Galli vltimo bello cepissent, vacuam possessionem relinquerent: quo constituto, consequens erat, vt Etruria omnino decederent, cuius portionem Senensium rebellione occupassent. superabat vltima controuersia de ditionis Carolo Sabaudiae duci et Emanueli F. a Francisco et postea ab Henrico ademptae restitutione, quam vltra belli ius etiam ex auiae successione ad se pertinere rex contendebat. itaque dum lis iamdudum super ea re mota finem acciperet, eius possessionem volebat retinere. tandem media via a delegatis inuenta est, qua et restitutio Sabaudo fieret, et ius suum regi seruaretur, vt nimirum rex quaedam oppida pignoris loco retineret, quae intra certum tempus lite decisa restituere teneretur, sed cum Philippus nisi consentiente et approbante Sabaudo condicionem accipere nollet, vt cui bene vellet ac multum deberet, cum seuocat, et eo rem deductam esse demonstrat, vt de ipsius tantum caussa sit controuersia, eaque sola impedimento sit, quo minus conueniatur: itaque videret, quid tandem super ea re fieri vellet. nam, quod ad se, potius bellum optaturum, quam commissurum, vt dilectum ac de se optime meritum propinquum deserere videretur. tum Sabaudus, qui haec honestius quam verius a Philippo dici sentiret, quem alioqui ad pacem propendere sciebat, postremo assensit; hoc addito, nolle se inuidia non factae pacis, quae tantopere vt toti Christiano orbi necessaria exoptetur, grauari. dum delegati vtrinque disceptarent, rex Claudiae secundae filiae nuptias cum Carolo Lotaringiae duce, quem adhuc puerum iam ante in Galliam secum adduxerat, Lutetiae magna pompa celebrauit Non. Februar. tandem inhas condiciones conuentum est: vt pacta conuenta inter Carolum ac Franciscum regis ac Philippi parentes Madriti, atque illud inprimis, quod Vallicellis factum sit, seruentur, nisi si quid hac noua pactione mutetur aut innouetur: pax firma ac concordia, qualem esse inter fratres decet, sincere ac citra fraudem inter reges coeat, quae nihil habeat insidiarum siue externarum siue domesticarum, cuique nullatenus per conuenticula occultas foederationes aut per amicitiam cum Turcis et Asiaticis principibus derogetur, aut vllo modo praeiudicetur. reges fidem suam interponant, serio se compositis ciuilium controuesiarum motibus operam daturos, vt quamprimum oecumenicum concilium ad Dei gloriam et conscientiarum pacificationem celebretur. ab vtraque parte praeteritorum obliuio sanciatur, nec fraudi cuiquam in posterum sit, ab alterutrius regum partibus stetisse, bonorum ob id occupatorum aut publice venditorum antiquis ac legitimis dominis restituta possessione. a qua tamen gratia excepti censeantur Neapolitani Siculi et Insubres exules, ac proscripti. oppida ac ciuitates octennio ab hinc vtrinque captae inuicem restituantur; atque a rege quidem Mariaburgum, Danuillarium, Iuodium, ac Mommedium in Belgio; in Insubribus Valentium cum omnibus arcibus ac castellis ei subiectis integra ac salua Philippo restituantur; tantum Iuodium in Taruennae destructae solatium moenibus nudetur. contra Philippus Augustae Veromanduorum, Castelli, et Hanae, ac ditionis eorum vniuersae possessione, Taruennensi praeterea dioecesi cedat, ita tamen vt vrbs semel diruta instaurari aut vllo modo communiri in posterum non possit, Philippus Carolatensem ditionem et Hedini praefecturam, tanquam antiquum patrimonium; rex Delfinus, vicissim Crepacordium in limite cum ditione ei subiecta citra iuris praeiudicium, quod in eo Crunigij domino competit, statim post pacis promulgationem possessum eant. arctioris amicitiae firmandae causa Philippus Elizabetham vndecennem grandiorem natu regis filiam vxorem ducat, cui dos CCCC aureorum OIO dicta. rex Emanueli Philiberto Sabaudiae duci ditionem omnem citra transque Alpeis a Francisco parente et a se occupatam restituat, praeter Augustam Taurinorum, Pinarolum, Clerium, Clauassium, et Villam-nouam. in Astensi agro, quae oppida pignoris loco retineat, donec de iure, quod propter auiae successionem in ijs illi competit, plene cognoscatur: et eo vsque vicissim Philippus Vercellas


page 618, image: s618

et Astam in Sabaudi ditione praesidio seruet. alterutrius partis ne sit Sabaudus, cui Margarita regis soror vxor detur, attributis ei in dotem CCC aureorum OIO, et principatûs Bituricensis vsufructu. rex omnibus oppidis et arcibus, quae in Etruria tenet excedat et inde praesidia deducat, ea lege, vt pattitijs Senensibus et alijs, qui ad Ilcini-montem se receperunt, praeteritorum memoria condonetur, et obtemperantibus omnia bona restituantur. in Corsica et Liguribus occupata rex item restituat, eadem lege, vt ijs, qui regi militauerint, proscriptionis poena remittatur, et Senatus Genuensis ea, qua debet, demissione regis amicitiam in posterum se coliturum promittat. Bullionia arx Leodicensi antistiti restituatur, negotio Sedanensi nihilominus reseruato. Lusitana infans bonis maternae dotis nomine ei assignatis libere fruatur. vterque rex, quod in Monferratensi agro tenet, Vilelmo Mantuae duci restituat, ita vt in vtriusque arbitrio sit, arces et munimenta a se exstructa integra relinquere, aut, si velit, demoliri. Fani Paulli ditione Maria Borbonia libere fruatur, saluo partium iure, et quae de ea motae sunt ac moueri possunt, actionibus. rex prior pacta exequatur, et intra trimestre cuncta restituat; quo facto Philippus intra mensem fidem liberet, interim que obsides det regis arbitrio; ij fuere Albanus, Arascotius, Arausiensis, et Ecmondanus. hac pacificatione comprehensi ab vtraque parte Pontifex, Caesar et Imperium, VIIviri, omnes ciuitates et Imperij ordines, Poloriiae, Daniae, Suetiae, ac Scotiae reges cum Elisabetha Angliae regina, Venetorum resp. Heluetiorum ac Raetorum pagi, Sabaudiae, Lotaringiae, Ferrariae, Mantuae, Vrbini, Parmae ac Placentiae duces, Genuensis Senatus, et Lucenses; vt non inter Gallos et Hispanos tantum, sed inter omneis orbis Christiani principes ac ciuitates concordia sarta videretur. verum ea mox peruerso vtriusque regis iudicio ac ministrorum consilio in Galliae et Belgij perniciem vertit, exortis intestinis motibus bello externo longe deterioribus. nam ab eo tempore renouata sunt cardinalis Lotaringi et Granuellani Atrebatensis episcopi clandestina de requirendis ac ferro puniendis sectarijs consilia; cuius rei occasione foedera occulta vtrinque inita sunt, quae relligionis fauore in Gallia siue imbecilla nostrorum principum aetate siue secordia diu dissimulata et excusata, tandem in apertum contra regiam maiestatem bellum eruperunt. additum tunc pactis, vt ea Delfinus rex et Carolus Philippi F. rata haberent ac iureiurando firmarent: tum vt per omneis regnorum vtriusque principis Curias promulgarentur, et in acta referrentur. haec acta in castello Cameracensi, quod vocant, III Non. April. et quatriduo post Lutetiae Parisiorum promulgata, supplicationesque publicae habitae, ac postea Romae a Pontifice laetitiae signa edita. facta pace quamquam iniquis, si regem spectes, condicionibus, toto terrarum orbe, etiam apud nos cuncti bellorum superiorum taedio fessi se ad quietem componebant; soli Senenses siue retinendae siue recuperandae libertatis cupidi inani spe se sustentabant, et bellum quam pacem adempta libertate malebant; idque a rege sibi promissum fingebant: nam ita pacificationis capitibus, quae ad rem Etruscam pertinebant, quod id ad regis decus ipectaret, etiam ex Philippi voluntate verborum lenitate mollita fuerant, vt miseri homines a suis oratoribus, quos in Gallia habebant, decepti, saluam sibi libertatem ac rempub. fore somniarent: idque saltem se consecuturos sperabant, vt si a rege desererentur, tamen liberi dimitterentur, liberumque ipsis esset cuius vellent se principis patrocinio summittere. itaque a Corn. Bentiuolio sollicitati id agebant, vt in Ferrariensis clientela essent, et Ferrariensis ipse in spem rei conficiendae venerat, Guisianorum apud nos fauore subnixus; nec dubitabat, quamuis iam inclinata esset aetate, ad Philippum in Belgium profectionem adornare ea fiducia, vt moras trahente in Etruria Bentiuolio, Hispanorum gratiam praesentia sua demereretur, quos sciebat inuitos in Senarum traditionem consensisse, et aegre ferre, Cosmi fortunam in tantum, non sine finitimorum principum metu et occulta Philippi ipsuis inuidia, amplificatam. nec cessabat interea Cosmus, qui misso ad regem Leone Ricasolio belli necessarij obtentu praeterita excusabat, et in posterum firmam amicitiam ac promptum obsequium spondebat. apud Philippum vero misso Pandolfo Stufa vrgebat, vt de ditione Senensi promissa antiqua


page 619, image: s619

atque vltima pacificatione firmata seruarentur: hoc enim ad potentissimi regis, et qui armis pacem vniuerso orbi Christiano peperisset, existimationem pertinere. et Brissacus quidem in Subalpina regione iam se ad discessionem parabat, qui quae armis cepisset, ab alio quouis atque adeo a successore suo, quam a se reddi malebat: et Philippus Suessano Mediolani praefecto mandauerat, vt si Senenses pactis inter se ac regem conuentis parere detractarent, Cosmo cum viribus, quas penes se habebat, praesto esset, et imperata facere cogeret. quod ad vanum terrorem incutiendum a Cosmo fieri Senenses rati, nihilominus in proposito de libertate retinenda perstabant, et quando a rege desererentur, nec in Ferrariensi satis praesidij esse iudicarent, missis Romam oratoribus Nicodemo Forteguerra et Germanico Bandino Ilcini-montem ac cetera oppida, quae Senensium reip. fortuna reliqua fecerat, Pontifici patrocinio suo seruanda offerunt. verum is iam non amplius a suis obsessus animo a bello prorsus alieno erat, quamuis a Io. Antonio Vrsino, qui Camillo Nomentano nuper mortuo successerat, ne Senensium preces negligeret, et ad eorum iustam caussam suscipiendam animum adduceret, a sacro item collegio ac plerisque Italiae principibus, qui tantam magnitudinem ex illa accessione Cosmo inuidebant, hortatibus, litteris, ac legationibus inuitaretur. itaque non aliud responsum Senenses tulere, quam nolle Pontificem vniuersi orbis pacem turbare; proinde sibi consulerent: recte autem sibi consulturos, si Philippo ac Cosmo, quando ita inter reges conuenerit, se morigeros praeberent. hoc responso confusos, arte ac morosa tergiuersatione sua nihilominus lactabat Bentiuolius, et semper in posterum aliquid a Gallorum subsidio sperare iubebat: et quamuis iam Chapinus Vitellius, ac Io. Geuara e Belgio redijssent, cum mandatis, vt Senensis ditionis oppida e nostrorum manibus aut ab ipsis relicta reciperent, ad regem rursus, ne quid intentatum relinquerent, Camillum Spanochium mittunt; cui mandatum erat, vt si nihil opis propter pacta in regis patrocinio reperiret, ad Philippum inde transiret, et ipsum enixis precibus reip. Senensis nomine oraret, vt sibi sub tanti principis vmbra maiorum libertatem tueri liceret. verum haut paullo plus legatione illa quam antea profectum. cum tamen Cosmus quidvis sibi potius faciendum, quam ad vim deueniretur, existimaret, per Vitellium ac Geuaram cum Bentiuolio, qui vnus peruicaciam Senensium affectata dissimulatione sua alere videbatur, ac per Ludouicum Doaram agit, vt rem amice componi sineret, neque committeret, vt pacatis regib. rursus ad arma descenderetur: iam satis diu ipsum dulci Senensium insaniae illusisse; post irritos Ferrariensis conatus, nunc serio agendum esse; neque enim ignorare Bentiuolium aliam regis mentem esse: sed vicissim scire se, Bentiuolium honeste cupere, vt sine aliquo openrae praetio Etruria non excedat. id vero antea satis prouidisse, cum Lotterium Pandolfi Sinolfi arcem ipsi a rege donatam festinatis operibus muniri, et comportatis nuper tormentis, puluere, globis, comeatu denique allato firmari intellexit. neque vero recusare, quin eius laborum ac meritorum in ea re quoque ratio habeatur, modo ne sensus suos renudare dubitet, et omni ludificatione omissa rem semel confici patiatur. cum excusaret Bentiuolius, quod mandatum a rege nullum haberet, superuenit Io. Eberardus Sansulpicius cum XIII triremibus, qui ad Ombronibus fauceis iactis ancoris Bentiuolium ac Senenseis, qui ad Montem-Ilcini erant, certiores facit, venisse se cum pecunia, vt dissoluto stipendio militem ac machinas secum reduceret. iamque omnia fere, quae in Belgio et Subalpina regione tenebamus, restituta fuerant, et res in eo erant, vt cetera Etruriae oppida restituerentur, remanentibus tantum penes regem Caleto et III Lotaringiae ciuitatibus exiguo tot laborum sumptuum ac periculorum praemio; cum reges parta domi quiete, et belli externi cura soluti in relligionis negotium totis animis incubuere, quod iam biennium inter nos agitatum, ac deinde omissum, vti diximus, hoc demum tempore inter pompas ac nuptialeis ludos recsumptum est. nam Valentina, quae ex proscriptionibus ac damnatorum bonis lucrum, et Guisiani, qui ex sectariorum punitionibus gratiam apud populum aucupabantur, regis aureis hac opinione occupant, passim per Galliam sectariorum virus spargi, nec vere regem in iis prouinciis regnare, in quibus malum illud regnet: quo imbutorum


page 620, image: s620

tantam impudentiam esse, vt non iam in aurem, vt antea, insusurrent, sed palam ac publice toto regno audiantur: qua re et Dei nomen contumeliose proscindi, et maiestatem regiam haut dubie conuelli. nam vbi diuina iura fuerint confusa, cui dubium relinqui, quin simul et humana omnia subuertantur? id quo magis regi persuaderent, AEgidium Magistrum Senatûs principem, Io. Santandreanum, Antonium Minarium Curiae praesides, et AEgidium Burdinum cognitorem regium adhibent, et his administris, ac praecipue AEgidio Magistro magno et acri ingenio homine, regis aliena potius fraude, quam proprio consilio ea in re peccantis patientiam iritant, et parum pace foris parta profectum ostendunt, si externis armis crudelius multo bellum domi exoriatur. nam eo malum peruenisse, vt si diutius dissimuletur, non iam magistratûs gladio ac regni legibus coerceri, sed iustis exercitib. ac regijs auspicijs, vt olim Albigeorum temporibus accidit, illud debellari necesse sit. rem hactenus infeliciter cecidisse, iudiciorum seueritate in plebem ac promiscuam multitudinem tantum grassante, vnde odium ad omneis, exemplum ad paucos peruenit: ab ijs ipsis initium ducendum nunc esse, qui iudicijs praesunt, quorum alij occulto in sectarios fauore, alij gratia et amicorum commendatione, vtrique conniuentia malum alant, et impunitum sinant, poenas pro arbitrio statuentes: hanc mali radicem esse, frustraque laborare illum, qui tam perniciosae rei obuiam ire decreuerit, nisi eam stirpitus euellat; proinde opus facto videri, vt rex in Senatum, quem per conuentûs Mercurialis occasionem coactum nacturus sit, nec opinato veniat. a Carolo VIII censura in regni curijs instituta est edicto ea de re in Senatu promulgato anno Sal. OIO CCCCXCIII; quod a Ludouico XIII successore, cuius sacrosancta apud nos memoria etiam nunc in animis hominum viget, anno quinto post ampliatum fuit, constitutumque, vt bis aut semel minimum in mense curiae praesides, et ij, qui classibus inquisitoriis praesunt, Martis seu Mercurij die hora pomeridiana conueniant, cum duobus ex singulis classib. consiliarijs, ibique cognitore et aduocatis regiis interuenientibus, de iis, qui negligentia inobedientia solutiore vita et si quid peius incidit, contra dignitatem et Senatoriam grauitatem peccauerint, cognoscatur, et delinquentes amice moneantur, ac, si res exigat, ad curiam referatur, ijque grauibus poenis, etiam dignitatis ad tempus aut in perpetuum abrogatione, multentur: atque horum omnium acta conficiantur et ad regem perferantur. postea a Francisco primo, anno huius seculi XXXIX decretum fuit, vt singulis trimestribus Mercuriales conuentus, sic enim ab illa die, quae ijs celebrandis destinata est, deinceps appellati sunt, haberentur: mandaturque cognitori regio et aduocatis, vt in eos, qui quid indignum munere suo admiserint, accusationem instituant: eamque nulla mora interposita in iure persequantur: qua in re si negligentiores fuerint, ipsis dignitas eodem edicto, abrogatur. eius vero rei mox regem aut ipsius cancellarium certiorem facere iubentur. in poenis sectariorum constituendis dissidebant a Magistio et aliis consilij cum rege capti consciis ceteri curiae praesides, quorum auctoritate veritus Magister, ne rex natura sua mitis et indulgens permoueretur, eos apud ipsum in inuidiam adduxerat, quasi sectariorum fautores, con siliumque dederat, vt illos in priuatum colloquium euocatos, renudata voluntate sua, a libertate in dicendis sententiis permissa deterreret. Christophorus Thuanus, vt ex ipso saepius audiui, in arcanum admissus qua erat libertate et candore acriter cum rege alter catus est, vt eum a suscepto consilio ipsi ac Galliae fatali, quod iam tum vir prudentissimus augurabatur, dimoueret; ob idque postea Mercurialeis conuentus pro censura Senatûs olim salutariter institutos quamdiu vixit, detestatus est. ita capto consilio rex in Senatum venit VXII Kal. Vtil. qui tunc ad Augustinianorum habebatur, maiore vrbis palatio, in quo ius dicitur, pompis ac nuptialibus apparatibus occupato. iam ante cepta fuerat consultatio de certa in sectarios statuenda poena. dum in dicendis sententiis Patres pergerent, rex interuenit, comitantib. eum principibus Borboniis, Francisco Lotaringo Guisio, A. Momorantio, ac Lotaringo et Guisiano cardinalib.; heic cum rex de relligionis studio ac publica tranquillitate eo temperamento verba fecisset, vt potius iram premere, quam sedatum animum in Curiam inculisse videretur, postremo se pacem filiae ac tororis nuptiis


page 621, image: s621

sancitam Christiano orbi peperisse dicit, ac sperare, vt ea populo vtilis et aeternum permansura sit. ceterum angi se non mediocriter, quod relligionis caussa, cuius praecipua cura apud bonos principes esse debet, bellorum occasione a quibusdam turbide ac seditio se agitata fuerit: proinde optare, vt reip. Christianae in posterum consulatur. et quia audiat, huius rei ergo Senatum conuenisse, hortari, vt rem integris animis dijudicent: Dei quippe caussam agi, cui perinde ac cunctis cogitationibus nostris et consiliis humanis praesentem ipsum interesse procul dubio sit. tum iussi per Procancellarium Senatores vt pergerent. et quanquam manifestum esset, ad introspiciendas iudicum mentes et libertatem suffragiorum reprimendam adductum regem, tamen reperti sunt, qui palam ac sub principis oculos, vel capitis periculo priscam ac Senatoriam libertatem retinerent, et multa in curiae R. mores ac prauos vsus, qui postremo in perniciosissimos errores degenerauerint ac sectis passim pullulantibus caussam dederint, inuecti, mitigandas poenas et inhibendam iudiciorum seueritatem censerent, donec ex concilij oecumenici auctoritate relligionis dissidia, emendata ecclesiae disciplina, componerentur. quae fere optimi cuiusque sententia erat; ad quam firmandam Basileensis et Constantiensis synodorum decretum, de concilio singulis decennijs habendo in medium adducebant. huius sententiae auctor fuerat Arnoldus Ferrerius classium inquisitoriarum praeses, vir probitate ac grauitate conspicuus, tum iuris scientia vel ex eo clarissimus, quod eum Iacobus Cuiacius aeui nostri singulare ornamentum, praeceptorem vnicum agnouerit. Ferrerium secutus fuerat Antonius Fumeus, Paullus Foxius gentis claritate et ingenij omni scientiarum genere exculti nobilitate insignis, Nic. Valla, Eustochius Porta, alij. idem eo die, quo rex in Senatum venit, coram eo censuit Claudius Viola, et post eum Ludouicus Faber vir acri et generoso ingenio praeditus, qui postremo addidit, inter omneis quidem constare, relligionis dissidium turbis caussam praebere: sed videndum esse, quis vere turbarum auctor sit, ne quod Achabo olim turbas obiectanti exprobrauit Helias, in re simili nunc respondeatur, Tu quis es, qui conturbas Israel? tum Annas Burgus multa de aeterna Dei prouidentia, cui cuncta parere necesse habeant, praefatus, vbi in rem ventum est, subiecit, plurima esse hominum flagitia ac delicta legibus damnata, quibus neque laqueus neque seruiles cruciatus sufficerent, contumeliosa in Deum deieramenta frequentia, adulteria, profusas libidines, crebra periuria, quae non modo dissimulentur, sed propudiosa licentia foueantur. contra noua cottidie aduersus eos supplicia parari, quos nullius mali criminis reos adhuc haec aetas viderit. an enim laesae maiestatis, quibus nulla principis mentio nisi inter vota ac preces? an quod leges violauerint, ciuitatum fidem tentauerint, prouincialium animos ad scelus corruperint, accusantur? atqui ne cogitasse quidem illos ab exquisitis testib. huc vsque extorqueri potuit. an potius, quod ruentis Romanae potentiae pudenda et adulta vitia sacrae scripturae admota face reuelauerint, et nunc demum emendari expostulent, seditiosius egisse arguuntur? postea ordine praesides sententiam dixere, et Christophorus quidem Harlaeus, et Petrus Seguierius grauiter, sed modeste, in iudicis huiusmodi capitalibus rite ac recte hactenus defunctam Curiam coram rege asseruere, ac porro fore, vt semper sui similis, pro vt antea fecerit, munere suo optime defungatur ad Dei gloriam, nec regem populumve eius porro poenitere possit. Christophorus autem Thuanus liberius cognitorem et aduocatos regios nota dignos pronunciauit, qui curiae decreta suggillare, et eorum auctoritatem in discrimen vocare ausi essent. Renatus Balietus homo bonus censuit decreta, de quibus querella instituta esset, denuo retractanda, et plenius de iis cognoscendum esse. Minarius paucis verbis, vt inuidiam molliret, regia edicta seruanda dixit. postremo Magister Senatûs princeps vehementer admodum contra sectarios perorauit, exemplo Albigeorum in medium prolato, ex quibus ad IO C vno die Philippi Augusti iussu exusti fuere; item Valdensium, qui partim in domibus suis, partim in speluncis ac lapicidinis, in quibus latebant, fumo suffocati sunt. hoc facto Procancellarius ad regem in sublimiori solio sedentem adit, et seuocatis, qui cum eo venerant, proceribus consultat, cumque omnes rursus consedissent, Procancellarius


page 622, image: s622

Sangermanum curiae notarium, qui Senatorum sententias perscripserat, accersit, et chartam, in qua illae perscriptae erant, sibi tradi iubet, moxque regi porrigit. rex eo accepto verba rursus ad Senatum fecit, et oblique perstrictis Patribus, quod relationem se ignaro de summa rep. incepissent, sibi quod ante diuersis rumoribus acceperat, nunc liquido constare ait, quosdam videlicet inter ipsos esse, qui Pontificis ac suam auctoritatem despiciant. paucorum eam culpam esse, quae tamen toti ordini probro, auctoribus exitio futura sit. proinde hortari ceteros, vt in officio permaneant. tum consurgens, Fabri maxime ac Burgi exemplum Achabi et adulteriorum frequentiam obiectantium oratione exacerbatus, Momorantio, vt illi comprehenderentur, imperat: qui mox eius mandatu a Gabriele Mongomerio comire vno ex regij stipatûs praefectis, capti, et in Bastiliam sub custodia inclusi sunt. capti et statim in suis quisque aedibus Paullus Foxius, Antonius Fumeus, et Eustochius Porta. Ferrerius, Valla, et Viola ab amicis celati praesenti periculo se subduxere. haec plerique, vt erant varie affecti, aut in bonam aut in malam partem accipiebant. sed rerum prudentiores indignabantur, regem aliena voluntate impulsum in Senatum venire, vt suarum legum, quas tueri debuisset, subuersor esset: et tamen parum esse, quod in Curiam venerit, quod extremae tantum cognitioni interfuerit, at vero suffragia legi, non numerari, incipi Senatusconsultum, non perfici, arripi tabellam sententiarum indicem, minas et carcerem adhiberi, vinciri Senatores, quis non credat principem nimis facilem, dum haec audet, alienae libidini turpiter inseruijsse? quis non illos merito oderit, qui notabili dedecore proditis curiae arcanis in magnatum gratiam insigni periurio conscientiam foedauerint? quis non haec denique tanquam sinistra periculosae ac prodigiosae mutationis auguria interpretetur? postridie rursus conuocatis Curiae classibus ex regis mandato de Iacobi Spifamae episcopi Niuernensis, qui tum forte ducta clam vxore aberat, et Geneuam se contulerat, caussa cognosci cepit, probationibusque publice recitatis et deliberatione habita decretum fuit, vt comprehenderetur. nec cecius paullo post, quasi res periculo careret, reformatarum, vti se appellabant, ecclesiarum ministri, spreto certae necis metu ad vrbem conueniunt. IIII Kal. Vtil. in Fani Germani suburbio conuentui praefuit Franciscus Morellus, in quo multa constituta de synodis et earum praesidibus, de principatu ex ecclesia tollendo, ministrorum electione ac munere, de diaconis presbyteris ac censuris, de gradibus consanguinitatis et adfinitatis, de contrahendis matrimoniis et eorum dissolutione. quae tamen ad tempus decreta, neque ita pro ratis habita, vt non pro variis caussarum figuris ac temporibus, vti commodum ecclesiae videbitur, mutari possint, modo non vnius aut alterius arbitrio, sed ex consensu ac consilio vniuersae synodi id fiat. eodem tempore legati a Protestantibus Germaniae principib. ad regem venere cum litteris Friderici comitis Palatini, Augusti Saxoniae ducis, Ioachimi Brandeburgici VII virorum; Christophori Virtembergici, et Volfangi Veldentij comitis manu subscriptis: quarum haec summa erat, intellexisse se magno suo cum dolore plerosque viros pios ac pacis studiosos, qui eandem, quam ipsi, relligionem profiteantur, in Gallia tanquam seditiofos ac publicae quietis turbatores in carcerem trudi, bonis exui, in exilium agi, atque etiam supremo supplicio affici: ea de caussa ad regem misisse, Christiana caritate et amicitia, quae ipsis cum rege ac regno Galliae intercedit, impulsos, ac rogare, vt de caussa hac, in qua Dei nomen ac salus tot animarum vertitur, pensitatis maturo iudicio rationibus decernat, nec vllo praeiudicio mentem praeoccupari patiatur. se et de Dei gloria, vt pios principes decet, et de sua ac suorum salute sollicitos non minus quam regem, exortis de relligione tumultib. rationem, qua res componi possent, diligenter iniuisse; ac dum serio in id incumbunt, comperisse, multa sensim per auaritiam et ambitionem in ecclesiam irrepsisse, quae ad Dei contumeliam vergant et offensionis caussam praebeant, quaeque proinde S. Scripturae testimoniis argui debent, et ex antiquorum Conciliorum decretis ac prioris aeui Patrum auctoritate emendari. neque vero heri aut nudiustertius de Curiae R. corruptis morib. et deptauata disciplina institutas querellas esse; nam iam ante multos annos in Gallia audita et nota esse, quae Gulielmus Parisiensis, Ioannes Gerso, Nicolaus Clemangius,


page 623, image: s623

Wsellius Groeningensis Ludouico XI rege Academiae Parisiensis instaurator, et alij theologi de iis scripserint. id prouidisse beatae memoriae Franciscum regis parentem, qui optime consultus negotium de conciliandis relligionis dissidijs et ecclesiastica disciplina corrigenda aliquando susceperit: eam curam rege tanto parente prognato dignissimam esse; ac proinde orare, operam det, vt quando ab armis externis Gallia quiescat, dissensiones domi propter relligionem exortae eius auctoritate et interuentu amice ac pacate componantur. cuius rei non aliam rationem videant, quam si rex quamprimum viros idoneos et tranquillitatis amanteis deligat, qui de hac caussa citra odium cognoscant, et fidei confessionem, quam ipsi exhibeant, ad S. scripturae ac veterum Patrum regulam exigant et examinent. interea iudiciorum seueritas intermittatur; qui in carceris paedore consenescant, emittantur, exules reuocentur, bonis exuti restituantur: ita regem rem Deo acceptam, sibi honorificam, ac regno vtilem, ipsis vero, qui deprecatum pro miseris hominibus tanquam pro communi caussa legatos ad eum miserint, gratissimam, et cuius ratione non parum illi debituri sint, facturum. rex legatos benigne admodum excepit, et lectis litteris missurum se propediem ad eos respondet, ac sperare, vt ipsorum votis abunde satisfiat. dimissis legatis, cum vix ad regni limitem peruenissent, ignis, qui ipsorum aduentu quasi restinctus putabatur, eorumdem discessu violentius inflammari cepit. nam mox XIII Kal. Vtil. iudices a rege delegantur, qui de Senatorum carceri mancipatorum caussa cognoscerent. ij fuerunt Io. Santandreanus praeses et instigator, vti diximus, Io. Iacobus Memmius libellorum supplicum magister, Ludouicus Gigas, Robertus Boetius consiliarij; Eustochius Bellaius nuper Senator, tunc vero episcopus Parisiensis, et Antonius Demochares, fidei, vt vocant, inquisitor. interrogatus eodem die a Santandreano, Burgus respondere detrectat. id enim iuris esse Senatoribus, vt nisi coram vniuersa Curia coactis in vnum cunctis classibus in capitis iudicio caussam dicere cogi non possint. tum nouum diploma Burdinus a rege impetrat, quo Burgus iubebatur coram delegatis illis iudicib. respondere: nisi faceret, pro conuicto haberetur, et perduellionis poena teneretur. ita Burgus propter criminis atrocitatem, vti vulgo iactabatur, Senatorio priuilegio indignus habitus, ne regis, cui se in omnibus obedientem profitebatur, imperium detrectare videretur, protestatione prius facta, ne fraudi sibi esset, aut inde priuilegio suo praeiudicium quaereretur, tertio post die coram iudicibus de fidei suae confessione interrogatus ad singula capita fere consentanea cum Lutheranis ac Zuinglianis, in quib. minime a se illi dissentiunt, respondet. itaque non adhibitis aliis probationibus ab episcopo Porisiensi haereticus declaratur; statuiturque vt sacerdotali charactere tanquam indignus priuaretur, quo facto brachio seculari, ita magistratum regium vocant, puniendus traderetur. a qua sententia postea Burgus appellauit ad archiepiscopum Senonensem. dum passim miseri homines ob relligionis caussam ad tribunalia rapiuntur, et tam frequenti accusatione fautores, amici, et qui liberiorem vocem mittere ausi essent, in periculi partem vocantur, tristi vbique silentio, longe diuersa rerum facies in aula erat, in qua cuncta ad apparatus nuptialeis instructa plausibus ac laetitia perstrepebant, quae tamen mox lamentabili exitu mutauere. hastiludium inter alios paratus institutum fuerat, et in eam rem hippodromus opere tumultuario magnifice exstructus, haut longe a Bastilia arce, in qua captiui Senatores asseruabantur, qui a Turriculis, in quibus habitabat rex, ad equilia regia pertingebat, et vicum S. Antonij transuersus diuidebat, sedilibus ab vtroque latere per gradus in altum recedentibus ac cellulis vndique clausus, theatri specie, in quo magnates armati aduersis vtrinque hastis medio septo ligneo concurrerent. cum dies aliquot equestri ludicro transacti essent, rex III Kalend. Vtil. dum frequenti ac laeto spectaculo cum Mongomerio comite concurrit, confractis vtrinque hastis infelici casu aperta forte casside in oculo ex trunci ictu secundaria percussione vulnus accepit, ex quo titubans ex aequo a suis exceptus est ac Turriculas relatus. ferunt, cum efferretur, ad Bastiliam aduersam respexisse, et Senatorum, qui in ea nuper capti detinebantur, recordatum saepius dixisse, vereri se, ne iniuriam innocentibus hominibus


page 624, image: s624

fecisset: ad quas voces cardinalem Lotaringum, qui aderat, subiratum monuisse regem, eam mentem illi a maligno spiritu et generis humani hoste immitti, a quo proinde sibi caueret, et constantiam in fide seruaret. id verum necne sit, non affirmauerim, certa et quae tantum in confesso sint, scripturus. certe rei medicae periti negant in tali vulnere vocem mitti potuisse, quippe concusso cerebro, siue concussionis violentia sede sua motum fuerit, siue a sanguinis, vena rupta, in eius teneram medullam exundantis stillicidio sideratum putruerit, siue crassae meningis pariter elisae in ipsum totum illapsu oppressum conciderit. nam quibus ex quacunque caussa cerebrum ictum fuerit, eos confestim ac necessario mutos fieri. ad famam rei mox Andreas Vesalius excellens medicus et egregio de corporis humani fabrica opere clarissimus Bruxellis a Philippo summa celeritate mittitur, vt vel hoc vltimo et inani officio propensam erga socerum voluntatem testaretur. verum is sero venit, et frustra fuit: nam icto cerebro et abscessu inde contracto rex VII Non. Vtil. decessit, cum annos XL, mens. III, dies XI vixisset, XII vero annos, mens. III regnasset. festinatae antequam rex moreretur, Margaritae sororis et Emanuelis Philiberti Sabaudiae ducis nuptiae, ac sine vlla pompa in palatij sacello celebratae. in varios sermones ea mors incurrit; nam alij vitam eius vltra modum extollebant; regem nimirum bellicosum ac praeferocem, ex quo imperium accepisset, prospero semper fere marte regni limites protulisse, subiugata maxima Italiae parte, Scotia ac Corsica in potestatem redactis; atque ita vtroque mari quasi vallato imperio: fugatum ad Rantiacum Carolum V, dein pactis induciis fortunae senescentis taedio ad vitam priuatam adegisse: tum rara pietate erga R. E. renouatum bellum, quo Paullo IIII laboranti succurreret; reuocatum tandem exercitum, cum Philippus Hispaniarum rex et Maria Angliae regina coniunctis armis regnum inuasissent, tot hostium copiis obiecisse; postremo pacem, si non aequis condicionib., at regno populoque vtilem sanxisse: filiaeque ac sororis nuptiis publicae tranquillitati prospexisse. vltimo loco addebant, fortem regem, liberalitate insuper et comitate admirandum, inter arma relicto sui incredibili desiderio occubuisse. alij contra dicebant, regem prospera prius fortuna vsum, partam iustis armis gloriam, violatarum induciarum infamia foedauisse. quanquam non tam id ipsiuscrimen esset, quam eorum, a quibus impulsus infelici se bello implicuisset: hac expeditione immensas regni opes profusas, et praecipuum robur attritum; cladeis inde dictu memoriaque deformeis secutas; regi Galliaeque proceribus per Carafarum superbiam ac perfidiam illusum, deletumque prope Gallorum in Italia nomen: paucos occidioni exemptos et prope fame enectos, quo rebus extremis subueniretur, in Galliam reuocatos. pacem quidem, quod summe optandum erat, factam, sed probrosam, nuptijsque nihil aliud actum, quam vt dedecus velaretur. tandem regem seriae militiae foris assuetum in gregarij militis modum, inter ludos iocosque domi, dum aliis spectaculo esse vult, sibi exitio fuisse. nec domestica celabantur. pellicem vxori superinductam, quae veneficiis suis fascinato regis animo et regia occupata, quandiu is vixit, regnauerit; inde prodigentiam ac luxuriam exortam, quam inexplebilis aulicorum auaritia secuta est. nec inter postrema corrupti seculi testimonia recensebantur poetae Galli, quorum prouentu regnum Henrici abundauit, qui ingenio suo abusi, per foedas adulationes ambitiosae feminae blandiebantur, iuuentute interim corrupta, puerisque a veris studiis ita abductis, ac postremo ex virginum animis pudore et verecundia per lasciuarum cantionum illecebras eliminata. vt citra amorem et odium dicamus, Henricus princeps fuit bellicosus, et iccirco pacis consiliis, quae illi subinde insinuabat Momorantius, repudiatis belli occasiones, quandiu per fortunam licuit, semper amplexus: alioqui mitis ac facilis, et qui alieno potius quam suo ingenio regeretur. qui tunc futurorum magis prouidi erant; non nisi publico malo extinctum rebantur: quippe relictis filiis paene pueris sub parente imperij cupida, et factionib. diuisa aula, non diu duraturam pacem coniectabant, tempestatesque domesticas, nisi obuiam mature iretur, bellum externum mox secuturas. genus ac tempus mortis a Luca Gaurico mathematico Paulli III perfamiliari praedictum constat, cum Catharina vxor futuri anxia femina eum super viri ac filiorum


page 625, image: s625

fato consuleret: fore nimirum, vt in duello caderet vulnere in oculo accepto; quod irrisum a multis ac pro tempore neglectum fuit, quasi regis condicio supra duelli aleam posita esset: annotatumque postea a curiosis, regem, qui serium duellum, rem Christiana relligione vetitam, infaustis regni auspiciis adprobasset, in ludicro duello vitam amisisse, vti iam supra demonstrauimus. Nunc omissis maiorum ac prioris aeui egregie bello et pace dictis ac factis ad domestica mala atque adeo vitia nostra, quae iam fere XL annos florentissimum hoc quondam regnum vexant ac distrahunt, deueniemus: prius praefati, nos ex actis ipsis et iis, quae iam tum quidem recentibus adhuc odiis scripta sunt, verum ad optimorum postea virorum fidem a nobis expensa citra liuorem et amorem sequentia perscripturos; petita interim venia, si quorumdam ambitio, auaritia, perfidia, fraudes et perniciosa aduersus remp. consilia interdum perstringentur. nam veritatem professis ea lege, sed temperate ac citra maledicentiam, historia scribenda est. me vero, vt spero, longinquitas temporis ab odij suspicione facile liberabit, et qui motus ac varij casus postea inciderunt, vanitatis necne arguendus sim, apud posteros fidem plenam facient.



page 626, image: s626

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER VIGESIMVSTERTIVS.

HENRICO inter nuptialia orgia et hastiludia necopina morte extincto, Franciscus Guisius et Carolus cardinalis Lotaringus Alfonso Atestino Ferrariensi et Iacobo Sabaudo Nemorosio comitantibus Franciscum regem salutant, curruique impositum Luparam secum ducunt: eodemque mox Catharinam Nemoro sius sistit, ad corporis demortui custodiam relicto per ludibrium Momorantio, a quo statim iniuriose repetitum regis sigillum, misso ad eum Claudio Albaspinaeo a secretis epistolis: corpus vero in xysto ex materia in Turriculis fabricato ad choreas et pompas paullo ante destinato, tunc demum longe in diuersum vsum pannis lugubribus velato deponitur, vbi XL totos dies de more sacra ac preces peractae sunt. dum peraguntur, Momorantius Luparam ad regem salutandum venit, initoque cum regina colloquio eam admonet, vt egregie capessendi a filio imperij consilia sumeret, nec iuuenilem animum discordiis domesticis aut aliquo aduersus suos odio imbueret, eamque principatûs formam praescriberet, quae Gallicae nobilitati ceterisque regni ordinibus probaretur: id futurum, si quisque dignitatem suam antiquaque munia retineat: meminisset, praeesse se genti, quam suorum regum ac principum imperij nunquam, alieni semper taedeat. his adiecit demissas preces, operamque suam ac studium regi atque ipsi defert. illa benigne exceptum et promissis ingentibus oneratum dimittit. cum vero sagacissimus senex ex regis morte repentem mutationem imminere cerneret, statim eo vulnerato Maresium cubicularium regium ad Antonium Borbonium Nauarrae regem, et regij sanguinis primarium principem miserat, qui tunc in Benearni pago erat; eumque monuerat, vt quamprimum in aulam veniret, publicam administrationem, si quid regi humanitus contingeret, sumpturus. verum homo ab ambitione alienus, et alioqui Momorantio succensens, quod in vltima pacificatione ab ipso facta nulla sui ratio habita fuisset, recte monenti minime obtemperauit: sed modicis itineribus Vindocinum venit, ibique aliquandiu substitit, atque ita pulcerrimam rei bene gerendae occasionem elabi passus est: quod magnorum deinde tumultuum caussa exstitit. nam postea Ludouicus Condaeus Nauarri frater, vir animis et ingenio praestans, cum potentiam omnem ad reginam parentem ac Guisianos contra regni leges translatam doleret, quod Nauarrus iure suo facere potuisset, id ipsum generosius quam tempestiuius aggressus est, caussa semel per fraternam patientiam ambitionis ac perduellionis praeiudicio damnata, vt in sequentibus videbimus. igitur Catharina imperij vltra modum cupida Lotaringis fratibus reginae


page 627, image: s627

nurûs auunculis, quos et ob id filio percaros et sibi nondum perspecto ipsorum ingenio obsequentio res fore persuasum habebat, se protinus amoto Momorantio adiungit. illi vero, quod totis votis iampridem expectabant, spe citius consecuti, omnem dabant operm, vt fortunae beneficio vterentur, et familia amplificata, potentiam suam in regno firmarent. haec animo agitanteis multa quasi inuitabant, opportuna regis pueri ad res nouas aetas, in quo par animi ac corporis imbecillitas erat: vxoris fauor, quae supra aetatem ambitiosa auunculorum arbitrio viri ingenium circumagebat: matris denique gratia a Momorantio Guisianorum aemulo vti dixi, alienatae, offensione nuper ex eo renouata, quod paullo ante Henrici mortem cum Valentina illa saepius commemorata adfinitatem contraxerat: quam alioqui, vt regi gratificaretur, quamdiu is vixit, demisso infra dignitatem obsequio semper coluerat. et ita vnde periculum Momorantio creatum est, inde Guisiani compendium fecere: quorum frater Claudius Aumalius minorem natu filiam Valentinae iam ante vxorem duxerat, accepta ingenti dote ex regia profusione ac bonis damnatorum vndique corrasa. nam Guisius ac cardinalis frater post regis mortem Valentina protinus deserta, cui seruiliter adeo nuper ancillati fuerant, reginae viduae operam suam addicunt, et in eius gratiam inuisae pellici bellum indicunt, initio renitente Aumalio fratre: cuius nimis propensum erga socrum studium increpans Carolus cardinalis frater, ei satis esse debere aiebat, quod amplissimum patrimonium ex eo matrimonio, et cum eo gratiam ad tempus consecutus esset: nunc rege extincto tantum ex illo odium ac dedecus superesse, quod remota illa ab aulae conspectu paullatim sepeliri, et in animis hominum extingui decoris illustrissimae familiae intersit. praeterea cogitare illum oportere, non nisi cum grauissima Catharinae offensione, cuius gratia nunc potissima esse debeat, eam retineri posse; ex cuius amicitia si quid olim ad ipsorum amplitudinem non citra notam accesserit, nunc operam sedulo dandam esse, vt eam conciliata reginae viduae gratia honestius tueantur et augeant. his rationibus placato vtcunque Aumalio, Valentina ignominiose aula exigitur, regia gaza ac gemmis ingentis pretij, quas illa penes se habebat, non sine exprobratione repetitis. quod insigne fluxae aulicorum fidei testimonium fuit. nam ex ijs omnibus, quos dum rerum potiretur, multos sed fere indignos ad honores euexerat, nemo vnus repertus, qui iacentis et a suis relictae fortunam subleuaret, praeualente aduersus beneficia priuata odio publico. quin et vexationem, quam a Catharina metuebat, Cenoncellis aedibus elegantia ac situ, nam supra Carim ponte substrato positae sunt, et hortorum per vtramque ripam porrectorum amoenitate conspicuis, olim ab Astremonio Boierio et Catharina Briaeoneta exstructis, et postea a Sansergio Astremonij F. vanitatis stolidae homine, ipsi donatis redimere coacta est, accepta compensationis titulo Caldimontana arca ad Ligerim. tum ab aula pulsi ex nobilibus et qui arma tractauerant, quos Momorantij rebus fauere rumor erat, propinqui item et ad fines remoti nulla certa de caussa, vt quisque infestus, aut Guisiorum potentiae minime aequus putabatur. ceteri fortunam, quo se inclinabat, fauore prosequebantur. pulsus mox Io. Bertrandus procancellarius nuper in cardinalium collegium ipsius Guisij commendatione cooptatus, qui Tolosa Lutetiam aduectus, omnibus honorum gradibus saltuatim decursis, summum togae fastigium Valentinae fauore adeptus fuerat. eo pulso pristinae dignitati restituitur Franciscus Oliuarius vir suauitate ingenij, prudentia rerum vsu et integritate clarus: quod a cardinali Lotaringo factum, vt moderati imperij sub optimo legum moderatore spem faceret, ac vulgo res fere personarum praeiudicio mentienti fucus fieret. sed nulli magis illusum est, quam ipsi Oliuario, qui nullius seruilis sententiae sponte auctor, cum libertatis seruandae fiducia in aulam se a quiete retrahi passus esset, longe foedissimam seruitutem seruire coactus, vitae quod supererat, inter ludibria ac pericula sub impotenti dominatu tolerauit. nam vltra modum insolens ac vehemens erat Caroli cardinalis animus, Guisij longe moderatior: sed cum ambitio moderationem et aequitatem nesciat, aut a fraterna violentia rapiebatur, aut raptari se patiebatur. nam ex illius fere ingenio consilia proueniebant, quae deinde Guisius magni animi ac solertiae vir sedulo exequebatur.


page 628, image: s628

Ioannes Auansonius secreti Guisianorum conscius, quia timebatur; et eorum consiliis accommodus videbatur, in aula retentus est, ablata tamen aerarij, quam sub Valentina tenuerat, praefectura. at Franciscus Turnonius cardinalis vir profundae prudentiae ac longo rerum vsu perspectus, qui a Francisco extremis temporibus rerum summae cum Claudio Annebaldo admotus, postea eo mortuo ab aula remotus et Cancellarij ordinis conchyliati dignitate a cardinali Lotaringo exutus fuerat, in aulam reuocatur, Catharinae instigatu, quae eius, vt neutris partibus addicti consilio vti volebat. refragabantur initio Lotaringi, sed cum eum Momorantio infestum scirent, et recentis beneficij memoriam seruaturum sperarent, postremo assensere. nec parum animi angebatur Iacobus Albo Santandreanus E. T. homo magni animi et ingenij, sed effrenati luxûs perditaeque libidinis, quam vt expleret, a nulla iniuria temperauerat. is gratia apud Henricum potens, cum Lotaringis ac Momorantio neutris obnoxius certauerat: tum vero veritus ne, si aula pelleretur, iustis multorum, quos bonis spoliauerat, querellis, atque immenso aere alieno, quod fauoris fiducia contraxerat, opprimeretur, turpi admodum pactione cum Guisio transegit, oblata vnica filia, vtri ex filiis vellet, despondenda, et eiurata amplissimorum bonorum, quae per scelera ac fraudes parauerat, proprietate vsufructu tantum sibi et vxori seruato. ita aula quasi in potestatem redacta, Lotaringi rerum in regno potentes erant. nam nobilitas, quae turbatis rebus plurimum in Gallia potest, superiorum bellorum taedio ad sua fere otij domestici auida redierat, omni reibub. cura abiecta, plebs vero tributorum ob continua bella indictorum onere pressa, leuamentum poscebat; de cetero, quis in aula dominaretur, parum sollicita. restabat sacer ordo dignatione et opibus potens, cuius beneuolentiam studiose conciliauerat Guisius, praetexta antiquae relligionis defensione, et vehementis in sectarios odij ostentatione. ex quo ordine cum magnam partem supremae regni curiae constent, fiebat vt ijs in concessib., qui secundum regis secretius consilium, potissimam in regno auctoritatem obtinent, et ipsi plurimum possent, plerisque ex Senatoribus praemiorum spe in eorum parteis propendentibus, aijs offensionis metu tacentibus, recenti adhuc mercurialis conuentus memoria, quo suffragiorum libertas adempta, et sententiam publice dicentibus os quasi infibulatum videbatur. tum vero vt magis omnibus constaret potentiam, quam varijs artibus ac munimentis firmabant, non vsurpatam, sed a rege ex Catharinae voluntate sibi vt bene meritis delatam fuisse; cum Senatus Parisiensis delegatos e suo ordine, vt moris est, ad regem misisset, qui obsequium suum deferrent, et imperia ipsius acciperent, eis a rege significatum est, Guisium et Carolum cardinalem auunculos a se ex carissimae parentis consilio delectos, quib. regni vniuersi negotia committeret: ita vt ille, quae ad bellum spectarent, hic rem pecuniariam curaret: proinde eos in posterum adirent ac consulerent; sic enim velle ac iubere. hac regis declaratione cum satis intelligeret Momorantius sibi ex aula abeundi ac secedendi necessitatem imponi, rem tamen initio dissimulauit, et sollicitato interea Nauarro, vt in aulam veniret, hoc agebat, vt regij sanguinis principes iniustae Guisianorum dominationi opponeret, et ita dignitatem retineret. verum ille alioqui offensus extracto per moras tempore dum deliberat, ad eum Condaeus frater et Rupisurionius agnatus Vindocinum, vbi substiterat, cum plerisque ex primaria nobilitate venere: vbi multa de Guisianorum superbia ac perniciosis consilijs questi ad faciendam fidem recens hoc exemplum in medium protulere: Guisium nuper cum primum rex post lugubria sumpta in publicum prodiret, quod fit magna pompa, eo insolentiae prouectum, vt regalis vestis praelongum syrma, quod primarij principes soli gestare consueuerunt, medius inter ipsos, quasi dignitate par, apprehendere, atque eodem officio defungi ausus fuerit. eodem venerat Franciscus Colinius Andelotus, qui Condaei interuentu cum Rupisurionio reconciliatus est, quo coniunctiores ad sustinendam aduersariorum vim et propulsandas iniurias in posterum essent. Condaeus Helionoram Roiam vxorem duxerat, Magdalenae Malliae Coliniorum vterinae sororis F. vtrorumque communis parens erat Aloisia Momorantia Annae M. E. soror, quae primum Friderico Mallio limitis Belgici regulo


page 629, image: s629

dein Gaspari Colinio Castellionaeo E. trib. nupserat, qui ad Aquas Tarbellicas, cum Fontem-Aragi Cantabriae oppidum cum exercitu peteret, ante XXX VII annos obijt: quo fiebat, vt Momorantij ac Colinij Condaeum arctissima adfinitate contingerent, nobilitate clientelis opibus ac virtute bellica praecellentes viri. caussa autem offensionis Rupisurionij ex eo erat, quod cum Lauallae heredis nuptias ambiret, Andelotus Momorantij auunculi fauore ei praelatus fuerat, delatumque ad ipsum fuerat, voces insolenteis ac despectûs plenas de se ab illo iactatas esse. itaque dum Germani fano Lutetiam comearet Andelotus iam transmisso Sequana, qui aliquoties compendiosiorem viam illac habentibus transmittitur, vbi vidit Rupisurionium spe celerius aduentare, quasi ad se persequendum festinaret, cum nollet ad conflictum cum primario principe, cui omnem obseruantiam deberet, cogi, vt transitum eius moraretur, pontonis funem ense praecidit; quod ille iniuriose factum interpretatus, cum contra vt necessitate factum Andelotus excusaret, eo irritatiore erga ipsum animo ab eo tempore fuerat. tunc vero Nauatri ac Condaei interuentu ac rogatu cum Colinijs in gratiam redijt. quod Lotaringi moleste admodum tulere, qui inter eos inimicitias alere omni arte satagebant. secundum haec Vindocini consultatum fuit, qua ratione Guisianorum iam tum supremam auctoritatem ad se trahentium conatus impediri possent. multa generose, multa prudenter dicta, quae cunctatione innata Nauarrus eludens, priusquam se in viam daret, expectandum censuit dum exequiarum sollemnia peracta essent: tunc enim liquido constiturum, quo animo Guisiani in Momorantium affecti sint, ex eoque consilium rebus suis vtile sumpturum. iustis factis et corpore ad Dionysij fanum in maiorum sepulcrum illato, inde eodem die Guisiani quasi vrbis frequentiae pertaesi, quo magis in potestate eum haberent, Germani fanum regem ducunt, quo et Catharina eos secuta est, praecipitato contra morem receptum XL dierum luctu, quo magnatum viduae publico abstinere et domi se continere consueuerunt. eodem mox Momorantius, qui in funere procurando hactenus occupatus fuerat, venit, alieniore primum vultu a rege, sic enim iussus fuerat, exceptus. postridie petito post prandium colloquio ante omnia Colinios sororis filios regi commendat, et vt eorum opera vti ac dignitatem tueri velit, enixe rogat. nec abnuit rex, Gasparis Colinij mentione delectari visus, quem et egregio praeconio cohonestauit, et praecipuo loco habiturum recepit. tum de se locuturum Momorantium interfatus, eadem quae Senatus Parisiensis delegatis dixerat, confirmauit; nimirum se senectutis eius leuandae caussa armorum curam Guisio, rem pecuniariam cardinali Lotaringo demandasse, summa rerum ijs, vt dignissimis ac de se regnoque optime meritis credita: ceterum ei se honorificum locum in consistorio reseruasse, cui cum licebit per valetudinem interfuturus sit. ad quae Annas quaedam de aetate praefatus ac valetudine, adiecit, infra dignitatem suam esse, si quibus hactenus impetrauerit, ijs nunc subdat se, ac propterea consistorio interesse non posse: nihilominus semper paratum fore, animo ac corpore, vt imperata faciat: nec vero se adeo effeto corpore ac mente delira esse, sicuti ab inimicis iactetur, quin et armis tractandis et reip. administrandae, cum iubebitur, robore et industria sufficere possit. quidam scripsere, cum a Catharina comeatum peteret, ei ab illa falsis aemulorum criminationibus iritata et dissidij caussam quaerente exprobratum esse, quod Henrico marito olim per iocum dixisset, nullum e liberis ipsi similem esse, praeter Dianam spuriam ex Subalpinae mulieris contubernio susceptam, quae F. Momorantio grandiori natu filio nupserat: quibus verbis et pudicitiam suam notatam, et regiae familiae iniuriam non tolerandam factam querebatur. cuius tantae iniuriae si memoriam ad animum reuocare velit, et eam pro merito vlcisci effecturam esse, vt Annas tam impudens mendacium capite lueret: sed sibi tam caram mariti memoriam esse, vt illius contemplatione priuatas offensiones ei libenter condonatura sit. ceterum videre ipsum debere, vt condicionibus a rege propositis aequo animo acquiescat. nam quod ad se attinet, daturam operam ne quid detrimenti per absentiam suam accipere possit. tum Annas, verborum illorum tanquam per calumniam maligne ab inimicis sibi affictorum inuidiam amoliri,


page 630, image: s630

ac reginam rogare, vt quando inter reos ad ipsam delatus esset, sibi aurem alteram seruaret. meminisse illam debere potius laborum pro rege et vniuerso regno per tot annos exantlatorum, quam inimicis hominib. aureis tam facileis praebere, vitae suae ac bonis iampridem inhiantibus, quorum tamen non ita facile obuentura sint consilia, sicuti iam spe et auido vltra modum animo conceperint. quae si vera sunt, a Catharina rem de industria confictam vero fit simile, occasionem ab amicitia Momorantij discedendi quaerente: quippe quae optime sciret prudentissimum ac linguae castigatissimae virum, haut temere huiusmodi quidquam prolaturum fuisse. ita demissus Momorantius Cantiliam secessit. amoti et tum ab aula ad tempus Condaeus et Rupisurionius vterque honorificae ad Philippum legationis specie, cum ille, vt pacem nuper ab Henrico factam Francisci nunc regis nomine iuramento firmaret, missus esset; hic vt conchyliati ordinis torquem more sollemni ad eundem deferret. attributum Condaeo OIO aureorum tantum viaticum, exili adeo summa a cardinali Lotaringo rei numariae praefecto contumeliose adnumerata, vt dum falso aerarij leuandi ac sarciendi praetextu liberalitas regia parcius dispensatur, eo iniuriosius viro magnanimo, verum egenti, in tam necessaria regiae ac suae magnificentiae ostentandae occasione, denegato maligne subsidio illuderetur. amotis Borbonijs, et Anna mature, antequam Nauarrus adueniret, hoc enim diligenter Guisiani cauerant, domum relegato, reliquum erat, vt eodem modo habitum Nauarrum et ipsum aula expellerent. mos est vt primarijs principibus in aulam venientibus obuiam eatur, et hospitium secundum dignitatem assignetur: verum Nauarro venienti non solum minime obuiam processit Guisius, aut ex ea familia vllus; sed regem ad venationem ex compacto per diuersa itinera, ne obuium haberet Nauarrum, eo die deduxit: et cum pimarium hospitium, quod Nauarro debebatur, sibi sumpsisset Guisius, non solum illud non obtulit Nauarro, sed clara voce testatus est, passurum se potius sibi vitam, quam honorem hunc a rege meritis fuis delatum eripi. ita Nauarrus hospitij honore contumeliose exclusus, cum in eo esset, vt pudendo discessu decori consuleret, vltro commodatis a Santandreano aedibus vsus est, qui et rem apud eum excusauit, et tenuit, vt, cum initio hac iniuria supra modum exacerbatus esset, sensim mitigaretur, frementibus cunctis, qui Nauarri patientia aduersariorum superbiam et audaciam ali ac foueri indignabantur. Nauarrum ad fortiter capessendam remp. et perrumpendos aduersariorum conatus plerique e proceribus, tum ante alios Vidus Cabotius Iarnacius vir generosus cottidianis sermonibus et oblatis priscae nobilitatis onibus incitabant. sed hominem natura cunctabundum remorabantur domestici consiliarij, qui apud eum consuetudine multum poterant, Io. Angutius Mimatensis episcopus cardinalis Pratensis nothus F., Franciscus Carsius, et Almericus Bucardus libellorum supplicum magister et Nauarri ipsius Cancellarius: qui seu periculi metu, siue in Guisianorum gratiam recrudescenteis iniuriarum plagas mollibus sermonibus leniebant, et iustae indignationis vim atque aciem iniecta mora frangebant. tamen vt existimationi suae et importunis procerum querellis, qui in eum coniectos omnium oculos ac vota dicebant, pristinaeque libertatis ac nominis Gallici, vindicem optabant, aliqua ex parte satisfaceret, Lutetiam venit, vt Senatorum ac primorum vrbis menteis ac voluntates per homines idoneos periclitaretur. id ei a prauis consultoribus consilij datum fuerat, vt eius impetum eluderent, et interea tempus ducerent. nec consilium euentus frustratus est. nam cum eadem mora, qua infractus fuerat, amicorum in vrbe adfectus ac propensionem labefactatam videret Nauarrus, prorsus animo concidit, et alienum ab omni generoso consilio se in posterum ostendit: tanto magis inflatis Guisianis, qui subuersis Nauarri opibus ac conatibus iam sibi de vniuersa Borboniorum familia, quae sola adulescenti ipsorum potentiae resistebat, triumphare videbantur. ad hanc nouam rerum faciem cuncta in aula querellis personabant, quas Lotaringi vt comprimerent, et liberis vocibus exitum obstruerent, alijs minas intentabant, alios ingentibus promissis, quos rebus suis vtileis rebantur, inescabant: ac ne quid intactum aut inexpertum relinquerent, quod ad res eorum stabiliendas pertineret, Catharinae


page 631, image: s631

ambitiosae feminae, cuius ingenio abutebantur, auctores fuere, vt Philippi nomine atque auctoritate suam communiret, consilio iuxta pudendo et iam tum initarum cum Hispanis in nominis Gallici perniciem molitionum suspecto. quod illa cum auide amplexa esset, ea de re ad Philippum perscripsit, ope eius muliebri impotentia per summum dedecus aduersus regni perturbatores, vt aiebat, implorata. is vero supra modum gauisus se arbitrum regn; quod turbatum quam pacatum mallet, a Catharina deligi, eam optimam Gallos inter se committendi occasionem ratus, operam omnem pollicetur, datis ad regem litteris, superbis admodum, nec ferendis concordi adhuc genti et antiquae libertatis memori, quibus sororij carissimi res sibi perinde ac suas commendatas esse, eiusque regni tutelam propenso animo suscipere decreuisse testabatur: et aduersus eos, si qui tam temerarij forent, quicunque tandem essent, qui regi atqüe administris ab eo summae rerum praepositis parere detrectarent, opes, arma ac potentiam omnem expedire paratum se demonstrabat: ita vt se acerrimum contemptae maiestatis regiae vindicem et seuerum audaciae ac temeritatis illorum castigatorem experirentur. litterae eae coram Nauarrae rege recitatae sunt, quod iis oblique perstringeretur, eo consilio vt suarum rerum contra Hispanos defendendarum sollicitudine iniecta; omnis de regni administratione cura ex eius animo expelleretur. nec spe Lotaringi falsi sunt. nam ille, qui Benearno timeret, ab vxore persuasus illuc protinus contendendum duxit, oblatam a Lotaringis reginae Hispaniarum ad Philippum maritum deducendae condicionem minime aspernandam ratus: vt inde honeste ex aula discedendi quaesito colore absentiae suae infortunium tegeret, eademque opera Philippi sibi, vt credebat, infesti et a Guisianis in suam perniciem incitati animum placaret, eiusque beneuolentiam honorifico officio hoc demereretur. nec in ciuili administratione interea cessabatur: nam primis regni auspicijs publicae singulorum securitati varijs edictis ab optimo legum custode Oliuario prospectum est, prohibita ignita tela, ac scloppeti breuiores, vti olim pugiones et acinaces, quibus ex improuiso comminus certi nec euitabiles ictus infligi possent: vsus item longiorum palliorum et laxiorum caligarum, quibus tela huiusmodi ad certam perniciem fabricata tegi ac celari solerent, poena graui apposita interdictus. quanquam hoc plerique cardinalis Lotaringi rogatu factum dicebant, hominis meticulosi, et cui multarum offensionum conscio multos quoque metuere necesse erat. haut multo post reuocatae omnes patrimonij regij alienationes perperam et in fraudem factae, licet pensionis aut alterius cuiusuis donationis etiam remuneratoriae titulo firmatae: a qua lege possessiones eae exceptae, quae regum filiabus pensionis loco aut in dotem datae sunt: exceptae et eae, quae Helionorae Philippi amitae donationis ob nuptias caussa attributae sunt, quibus Lusitana infans tunc fruebatur. sed iuxta grauis et aequitatis pleni edicti gratiam minuit, quod cum eo regij sanguinis principes ac proceres bene de superioribus regibus meriti beneficio olim accepto priuarentur: postea tamen eodem plerique minoris dignitatis nulla alia de caussa excepti sunt, quam quod Guisianorum fauore subleuarentur. quod inuidiam illis, vt indignis; beneficij auctoribus regia liberalitate ad libidinem abutentibus odium conciliauit. interea Guisiani sollemnem inaugurationem Durocortori Remorum more recepto celebrandam accelerant, qua regi, cuius iam mentem ac voluntatem possidebant, maiorem apud vulgum dignationem quaererent. eo consilio per Villeriam in Retia silua facto itinere cum rege ac Catharina Nantolium venere, arcem nuper a Guisio ipso Lenoncurianis veteribus ac bene meritis de Lotatinga familia amicis minus honesta ratione ademptam. rege Nantolij haerente, Guisius Colinio, qui cum adhuc amicitiam in speciem eolebat, vt eum a Borboniorum amicitia alienaret, in aurem insusurrat, Condaeum clam ipso, qui Picardiae praefecturam cum peninsulae Francicae prouincia obtinebat, quod ambas retinere non posset, alteram, nimirum Picardiam, quam parens eius ac frater Nauarrus nuper administrauerat, ambire. id Colinij animum primo pupugit, ad despectum suum pertinere existimantis, si Condaeus se ignaro atque adeo inuito Picardiae praefecturam obtineret. verum vbi meram calumniam esse, et rem astu Lotaringi


page 632, image: s632

cardinalis confictam intellexit, id molientis, vt discordiam inter bene conuenienteis amicos spargeret, eo sibi diligentius agendum putauit, vt arctiore nodo se cum Condaeo constringeret. cumque videret, iam sermonem iniectum esse, quasi ambas praefecturas retinere non posset, id eo pertinere arbitratus vir sagax, vt ad alteram dimittendam cogeretur, consilia aduersariorum praeuertenda duxit, et antequam ab ipsis cogeretur, Picardiae praefectura se sponte abdicat, plus sibi oneris impositum dictitans, quam ferendo par esset. quod ea spe ac fiducia fecerat, vt ea Condaeo demandaretur: quam ille eodem tempore ex compacto apud regem ambiebat. verum ambo spe sua falsi sunt. nam Guisiani, qui parum actum existimabant, si Colinij abdicatione prouincia Condaeo attribueretur, apud regem et Catharinam peruicerunt, ne quod petebat impetraret, praefectura ea in Briffacum alio qui summae virtutis atque de nomine Gallico optime meritum ducem translata. quo facto, et potentiam Condaeo iniuriose repulso ostentarunt, et Brissacum ingenti beneficio sibi deuinxerunt, qui ab eo tempore semper ipsorum partibus addictus fuit. Nantolio rex Durocortorum venit, quo et Carolus Lotaringiae dux et Claudia soror honoris caussa ad eum venere. magna inde pompa ac celebri procerum frequentia peractae de more ceremoniae, quibus interfuere praeter Lotaringos Nauarrus nondum in Aquitaniam profectus, A. Momorantius, Odetus cardinalis et G. Colinius fratres. rex inauguratus est sacra faciente cardinali Lotaringo Remorum antistite, XIIKal. VIIIbr. dum Durocortori essent, Catharina, ne vllum a turbis vacuum tempus elabi sineret, Odeti et Colinij interuentu cum Momorantio agit, et ipsi persuadere conatur, vt Magistri palatij dignitate, quae ipsi ab aula remoto inutilis esset, et iam a Guisio exerceretur, in Guisij gratiam se abdicaret; rem enim regi ac sibi gratissimam facturum. id vbi per Colinios ad auunculum perlatum est, ille initio se excusare, et eam dignitatem Henrici beneficio in filium collatam dicere: ac proinde inuitum facere, vt filij, cuius fortunae amplificandae studere debeat, dignitas se auctore minuatur. cum contra vrgeret Catharina, et inde minis occultis, hinc spefacta, vt Franciscus natu grandior Annae F., qui iam ea dignitate a marito ornatus fuerat, tribunus equitum crearetur, quod aetati eius conuenientius erat, ille cogitaturum se, et cum primum domum reuertisset, responsurum pollicetur. igitur vbi Cantiliam venit, re cum amicis consultata, cum vim patatam videret, et existimationis suae interesse arbitraretur, ne cogivideretur, filio auctor fuit, vt condicionem acciperet, et postquam tribunus equitum creatus esset, magistri palatij dignitatem in regis manus, non in Guisij gratiam, ne ab aduersario necessitatem sibi impositam agnosceret, eieraret. ille igitur Bloesas, vbi tum rex erat, profectus, priore dignitate eierata, alteram suscepit, et tribunus equitum extra ordinem creatus est. tunc et vna cooptatione XVIII equites creati sunt, Guisianorum ambitione, quo plureis homines sibi obstringerent, maiore quam vsquam antea numero, post primam ordinationem a Ludouico XI anno OIO CCCC LXIX factam: ita honore illo, qui virtuti acmeritis prius tanquam eximium operae nauiter militaribus studijs insumptae pretium ac praemium dabatur, sensim vilescente; adeo vt C. Tiercellinus Rupimanius antiqui moris eques mordaci dicterio indignabundus saepius diceret, torquem conchyliatum, postquam indignis promiscue communicari cepisset, non iam esse fortium virorum insigne, sed omnium bestiarum collare. peractis inaugurationis atque ordinis ceremonijs rex Barrum venit, atque ibi iam tum Catharina ac Guisianis auctoribus actum est, vt rex supremum ius ac imperium in Barrensi principatu in Lotaringiae ducis sororij gratiam a se abdicaret, detrimentoso ac perfidioso consilio, quo imperij Gallici maiestas manifeste minuebatur ac conuellebatur. Barro Catalaunum ad Matronam, et inde Fontem-bellaqueum ventum, vbi aliquanto tempore rex substitit. Dum Senatorum Henrico rege in carcerem coniectorum Francisci auspicijs caussa renouata agitaretur, passim per vtbem in plebem ac miseros homines C. Lotaringi iussu anquirebatur; Santandreani vero praesidis ac Ant. Democharis opera, qui vt toto regno terrorem sui spargerent, id in regia vrbe agi ad exemplum maxime pertinere arbitrabantur praecipui ad eam rem administri erant Russangius quidam


page 633, image: s633

et Claudius Dauid aurifices, Georgius Renardus sartor, olim nouam relligionem professi, ac proinde rerum harum gnari. his accessere, spe lucri an poenae metu, iuuenes duo, qui opificibus, vt fit, artis addiscendae gratia operam pretio addixerant, a quibus mercedis defectu aut maleficij caussa male multati transfugerant, et apud curionem quisque suum illicitas coitiones in vrbe fieri confessi fuerant, delatione insigni mendacio cumulata. nam non solum nocturnos conuentus haberi, sed etiam in ijs promiscuos concubitus extinctis lucernis exerceri aiebant: quoque maiorem fidem facerent, ijs se, cum forte in aedibus cuiusdam aduocati in Mauberti platea, quo magnus virorum ac feminarum omnis condicionis numerus confluxerat, haberentur, interfuisse, et post appositum atque Paschalis agni instar a singulis degustatum porcum lactentem, sublato lumine cunctos in vagam libidinem effusos, et vnum quidem exipsis cum aduocati illius filia bisterque rem habuisse impudenter affirmabant. ijs quamuis turpitudinem suam fatentibus fides habita, ex eoque longe maximum odium in Protestanteis apud nos conflatum, accepta pronis auribus calumnia. ita illi siue testes siue accusatores a plebanis suis producti et a Demochare auditi atque interrogati, postremo a Santandreano ad C. Lotaringum introducuntur: qui re in maius exaggerata eos coram Catharina sistit, detestandi criminis horrore obstructis omnium auribus, ne veritati contra calumniam audiendae paterent. constat certe ab eo tempore commotam adeo Catharinam, vt semper alieno a Protestantibus animo fuerit, tandem capto aduocato vxore ac filia, et testibus repetitis atque inter se aduersus reos Oliuarij iussu, cui de calumnia suboluerat, commissis, variare illi, dein et a vero dissentanea dicere ceperunt, ac postremo vanitatis fraudisque nefariae conuicti sunt. inultum tamen eorum crimen mansit, praeualente aduersus reorum innocentiam. publico odio. antequam calumnia detegeretur, ex ijs quippe cognitum fuerat quibus in locis clandestini illi coetus haberentur, conferto agmine viri feminaeque in vincula coniectae fuerunt: multi, vt periculum anteuerterent, fuga saluti consuluere, quorum bona annotata et mox sub hasta publicata sunt. ac videre erat passim per vrbem omnis generis variam supellectilem praeconis voce diuendi: absenteis reos tribus edictis citari, vacuas aedeis proscribi: in quibus tantum relicti fuerant pueruli infantes, qui quod fugitiuorum fortunae comites esse non potuerant, lamentabili eiulatu vicos ac plateas passim rumpebant: quo spectaculo nemo non vel Protestantium caussae infestissimus summopere commouebatur. vrbe diligenter excussa restabat Sangermanum suburbium, quod vulgo paruam Geneuam vocabant, quod postremae vestigationi sepositum erat. in eo aedeis conductas habebat Vicecomes quidam nomine, tutum de relligione suspectis recepraculum, in vico paludum dicto, ad quas Geneua et ex Germania hospites frequenter diuertebant. ad eas primus impetus factus, prius lictorum et apparitorum corona cinctas et obsessas praesente Thoma Bragelono capitalium caussarum quaesitore. cum ad mensam sederent, qui intus erant, circiter XVI, fere omnes ad strepitum irrumpentium huc illuc dispersi, nec resistere ausi, fuga dilabuntur. soli Subsellij fratres ex nobilitate Andina Nauarrae regis domestici subitam vim vi contraria repulerunt, strictisque gladijs multos ex imbelli vulgo illo vulnerarunt, ac ceteros in fugam verterunt. vix periculo exemptus ipse Bragelonus opera Viceco mitis, qui suo ac sociorum capiti ex eo periculum proculdubio creatum iri prouidebat; quod minime vitauit. nam ob id cum vxore ac liberis comprehensus est. et quia dies Veneris erat, quo carnium esu interdicitur, praelatus ante eos capus lardi hastulis confixus, vt populus spectaculo magis accenderetur. ita ductus cum omni familia Vicecomes et in taetrum carcerem coniectus paedore et squallore miserabiliter perijt. interim dilapsis Subsellijs, lictores qui foris remanserant, in vacuas aedeis inuadunt, ac praeda a socijs relicta potiuntur. exinde sumpto ab vrbe principe exemplo, per ceteras Galliae vrbeis eadem agitabantur, ac praecipue Augustoriti Pictonum, Tolosae in Septimania, Aquis Sextijs ac passim per Narbonensem prouinciam, Georgio Armeniaco cardinale, vt suspecti comprehenderentur, onnem operam ac diligentiam adhibente. quibus irritamentis nouam relligionem profitentium, qui


page 634, image: s634

iam numero audaciores redditi erant, et qui Lotaringorum dominatum ferre non poterant, accensis animis multa in Catharinam ac Lotaringos, qui rerum potiebantur, et regem ipsum quamuis adultum, sed quisub eorum veluti tutela erat, licentiosa et artificiose quasi pro publica libertate composita passim audiebantur. sub id tempus Subselliorum fratrum alter Nauarri familiaris, qui apparitorum stragem, de qua modo diximus, in Vicecomitis aedibus ediderat, in aulam venerat, et gratia caedium in conflictu illo inopinato lictorum potius quam sua culpa patratarum in Nauarri gratiam impetrata, res suas in direptione aedium amissas contra publicos grassatores magna contentione reposcebat: quod iniquo animo ferens cardinalis, vt suis consuleret, et importunas Subsellij querellas contra eos institutas eluderet, siue quod viri audaciam suspectam haberet, quadam die in regis caenaculum ingressum a regiis stipatoribus comprehendi et in Vicennarum castrum duci iubet: quo nuper Araniae comitis iuniorem filium includi iusserat, quasi fugae maioris natu fratris administrum et conscium, qui inde euaserat, et motibus contra reginam in Scotia excitatis, vti rebatur, caussam dederat. ibi et captiuus adtinebatur Coefardus Aniani fani iuridicus praefectus cum libellis aliquot in Catharinam ac Lotaringos scriptis deprehensus, qui Nauarro, vt et Subsellij fratres, res nouas molienti consilium dedisse arguebantur, eoque diligentius custodiebantur. iamque palam et in circulis de Catharinae ac Lotaringorum potestate, an publicae administrationis ius illis esset, disceptabatur, plerisque per vim ac contra regni leges eam ab ipsis vsurpatam arguentibus; sic enim edito ea de re libello, extremo VIIIbri, disserebant; Francogallorum imperium ab initio legitimum fuisse, nulla adhuc dominandi libidine corruptum: siquidem populos eos armis ac virtute in alieno parta, quia sine rectore tueri non poterant, regem elegisse, in cuius familia successores haberent. nec vero illi, vt libitum erat, imperitabant, legum freno coerciti, quibus ipsi obtem perabant. ijs vero inprimis cautum fuisse, vt successio semper ad proximos masculos deferretur, exclusis feminis earumque posteris, quas homines militares et libertati assueti non solum a regni successione remouerunt, ne scilicet per earum connubia exterorum principum dominationi subderentur, verum etiam ab omni publicorum negotiorum procuratione abstinere voluerunt: parum decori ac securitati suae successionis exclusione prospectum existimantes, si impotentium ingeniorum arbitrio regerentur. itaque si regis aetas rerum agendarum capax non esset, proximioribus agnatis, ad quos successionis spes pertinebat, quousque rex adoleuisset, regiae administrationis onus regni legibus mandatum fuisse: ac ne interea regni opes et publicum aerarium exhauriretur, ex eoque libera gens tributorum collatione grauaretur, ordinum conuentus, quos vulgo regni status vocant, prudentissime institutos, vt vniuspotentia plerunque nimia, procerum regni consilio, tanquam optimatum imperio temperaretur. ita effectum, vt indictis sollemni more totius gentis comitiis, in ijsque auditis omnium querellis subsidia grauescentibus malis publicis pararentur. inde esse, vt quia vniuersi se veluti reip. participare cernerent, summo obsequio imperium do mesticum colerent, regemque suum praecipue venerarentur, ita vt nulla maior populorum reuerentia ac fides erga principes suos historiarum monumentis celebretur. inde tantum parendi amorem sub aequabili principatu, qui si mutaret vi externa aut ambitione labefactatis regni legibus, iuxta Francis intolerabile id semper visum: exempla in medio esse. nam Ludouico Pio et Carolo simplice clauum tenentibus, dein sub Philippo I, B. Ludouico, et Carolo VI Capeuingis, cum Palatij magistrorum et aliorum potestate abutentium libidine cuncta circumagerentur, ciuilibus prope discordiis florentissimum hoc regnum euersum fuisse. quid enim aequius esse, quam vt qui rebus suis per aetatem superesse non possunt, ac praecipue reges, cum suos in potestate habere non possint, ipsi in aliena sint, et salutari multorum consilio regantur? sic Ancum Marcium filio Tarquinium tutorem reliquisse; sic M. Antoninum cognomento Philosophum praecipuos ex amicis ac proceribus Commodo filio attribuisse; ita Theodosium magnum impuberes filios Arcadium et Honorium in Stiliconis ac Rufini tutela


page 635, image: s635

reliquisse; idem Arcadium rursus factitasse, et Isidergem Persarum regem testamento rogasse, vt Theodosij iunioris tutelam suscipere vellet. quid contra absurdius, quod vulgo iactetur, regem interea regni tutelam parenti ac Lotaringis vxoris auunculis commisisse? quasi pupillo ius sit sibi tutores constituere, quodque iure inter priuatos constitutum est, non multo magis in regis persona locum habere debeat, cuius bona ac mala ad vniuersos pertinent, et ex cuius recta administratione salus publica pendet. sic vsum esse in Gallia, et si quid iuris ad vllos ea in re pertineat, id ad regij sanguinis non ad externos principes porrigi debere, quos illis reiectis ad regni gubernacula ad moueri non solum iniquum, sed etiam probrosum sit. luculenta ea de re in nostris annalibus exempla suppetere. nam cum Carolus Pulcer anno OIO CCCXX VII decessisset, Ioanna Ebroicensi vxore grauida relicta, et incertum esset masculum an feminam paritura esset, grauem de ventris ac regni tutela exortam controuersiam fuisse, cum Eduardus III Angliae rex Elizabethae Caroli defuncti sororis F. eam ad se tanquam proximum pertinere contenderet; contra Philippus Valesius Caroli patruelis propter spem successionis eandem sibi arrogaret: tandem litem ordinum regni decreto diremptam esse, et ventris custodiam ac regni administrationem Philippo adiudicatam, reiecto Eduardo, quod extraneus esset. postea Carolum V, qui merito sapientis nomen meruit, cum Carolum filium impuberem moriens relinqueret, testamento condito ordinasse, vt is apud Ludouicum Borbonium vxoris fratrem ex regio quidem sanguine, sed successionis ordine remotiorem educaretur: regni vero administratio Ludouico Andegauensium duci fratri demandaretur, quovsque Carolus XIIII annos impleuisset, et sollemni ritu in regem inauguratus fuisset. cum vero, qua erat prudentia, quod et suo ipsius periculo didicerat, prouideret, innumeris turbis portam aperiri, si regnum alienis et non proprijs auspicijs regeretur, translata quamuis ad tempus in eum qui heres non existeret potestate, regentis abolico nomine, in posterum edicto sanxisse, vt regij principes quacunque aetate ad regni successionem vocarentur, reges existerent, et regnum ipsorum auspiciis administraretur. neque tamen omnino eius voluntati ab regni ordinibus obtemperatum fuisse. nam abolitum quidem regentis nomen, et regni curam Ludouico tanquam proximo commissam; sed ea lege, vt illud ex concilij procerum sententia administraret: nec prius Carolum VI tutela liberatum, quam XXII annum attigisset: quod tamen raro beneficio ac priuilegio ei tributum annales memorant, ob amorem publicum et formae decus, quod in illo principe eminebat, vt ante XXV annum exactum regni per se administrandi capax iudicaretur. nec minores dissensiones ac motus in Gallia exarsisse, si quando feminae rerum clauo admotae sunt siquidem ante LXXX circiter annos post Ludouici XI mortem, qui regni heredem Carolum VIII paene infantem reliquerat, cum de tutela eius et regni administratione disceptaretur, eamque Anna soror grandior natu inde ad se traheret, hinc Ludouicus Aureliani dux tanquam proximus agnatus sibi arrogaret, regni ordinum Caesaroduni in Turonibus congregatorum decreto constitutum esse, vt rex apud Annam sororem educaretur, ceterum ipsa a regni procuratione remoueretur. Aurelianensi vero, quod nondum XXIII annum excessisset, regentis munus, quod ambiebat, denegatum, ac decretum, vt ex regiorum principum ac procerum communi sententia resp. administraretur. proinde neminem mirari debere, si Catharinae, si denique Guisianorum potentia omnibus bonis adeo intoleranda videatur, ae praecipue Caroli cardinalis: quippe cum regni legibus prudenter a maioribus prospectum sit, ne sacris addicti, et Pontifici obnoxij summam rerum in Gallia teneant. ea de caussa olim Ioanni Dormanio Bellouacorum episcopo ac Franciae Cancellario adempta sigilla a Ioanne, quod in cardinalium collegium cooptatus, duobus dominis seruire non posset. ob eandem caussam Ioannem Baluam, et Thomam Volsaeum cardinaleis a Ludouico XI, et Henrico VIII Anglorum rege male multatos esse, quod per eos magnas calamitates regnis vtriusque importatas constaret. Venetum Senatum, qui merito omnis ciuilis prudentiae officina vocari debeat, id diligenter cauere: apud quem sacris initiati nullam reip. partem attingunt. memoria


page 636, image: s636

vero patrum nostrorum peruulgatum, quid cardinalis Ambianensis Ioannes a Grangia Carolo VI rege molitus sit, qui maiore patientia, quam decuit, toleratus, postremo Francia excedere coactus est, ablatisque ingentibus thesauris, potentia in regno parta non minus absens perniciose vsus est, quam praesens fecerat. duos tantum extitisse cardinaleis apud nos Georgium Ambosium, et Antonium Pratensem, qui regni amplitudini studuerint: sed eorum tamen opera caute vsos prudentissimos principes, Ludouicum XII et Franciscum I, vt cum scilicet de Pontificis caussa ageretur, nunquam in secretius consistorium admitterentur. ita illorum auctoritatem regno minus noxiam fuisse: qua in re tamen plerosque maximorum principum prudentiam desiderasse. Lotaringorum vero potentia quam suspecta esse debeat, neminem latere; quippe non iam in aurem, sed palam genus ad Carolouingorum gentem referentium, quibus ab Hugone Capeto illustrissimae gentis, quae tot annos in Gallia feliciter regnat, hereditario regno pulsis iniuria facta fuerit. ad has falsas et contra historiae veritatem confictas origines non obscurum esse, quid nuper adiecerint, Andegauensem principatum sibi iniuste ereptum et Prouinciae comitatum passim clamitantes, assumpto etiam Andegauensium nomine et insignibus, vt sic paullatim homines externi se familiae regiae quasi inserant. atqui iure prohibitum esse, ne qui ad pupilli tutelam admittantur, qui actiones contra eum habean: quod inter priuatos legibus constitutum, multo magis in regnorum administratoribus locum habere debere, quippe in quibus maius periculum et ad plureis pertineat. nam ea specie translata plerunque regna. notam Tarquinij Prisci in Anci Marcij liberos perfidiam; nota Cleandri, et eorum ipsorum, qui iam memorati sunt, Rufini et Stiliconis perniciosa consilia contra salutem Imperij defectionem molitorum. sed insigne Hieronymi Siciliae regis inprimis exemplum esse, quod a T. Liuio proditur: ei siquidem XV annos nato ab Hierone parente XIIII praecipuos ex amicis testamento attributos, qui cum Athenodoro patruo pupillare regnum administrarent: Athenodorum vero, qui eadem cognitionis praerogatiua, qua Guisiani tument, potentiam venditabat, iam nefas animo agitantem Hieronymo puero persuasisse, si rex esse vellet, vt tutorum importunam turbam summoueret, et ipse per se regnum gereret: atque illum quidem inter adulationes et in licentia enutritum, male suadenti patruo facileis aureis praebuisse, et amotis pueritiae suae a bene consulto patre datis moderatoribus se totum Athenodoro mancipasse, qui ex ea occasione mox in ipsum coniurauerit, voto proculdubio potiturus, nisi nobilitas eius insidias mature detectas praeuertisset, quo vero pertineat tam comis erga Pontificem ac R. S. obseruantia ac cultus, neminem non videre: nimirum, vt ijsdem artibus, quibus olim Carolus Martellus, ac Pipinus, ad quos illi falso genus suum referunt, ad regni fastigium grassati sunt, a Capeuingis, a quibus maiores suos spoliatos mussitant, illud extorqueant. ea spe ac consilio cardinalem violandarum induciarum Henrico auctorem extitisse, vt fratre cum potenti exercitu ad regni Neapolitani expeditionem profecto, si casus ferret, mortuo interim Pontifice ipsum in eius locum suffici, fratri regnum Gallicis auspiciis in potestatem redactum pararet. quam vero id toti regno exitiosum fuerit, scire omneis: nam flore nobilitatis ac robore Gallico fere omni in Italiam abducto, regnum viribus exhaustum, iritato hosti ac validis opibus subnixo ad praedam relictum atque adeo proditum: eo siquidem Sanquintinianam cladem referendam esse, et alteram Grauelinganam, cuius itidem culpa in Guisij affectatam post captum Theodonis-villae oppidum moram reijci debet; ita regni viribus attritis ad turpem iuxta ac damnosam pacem postremo regem adactum esse; pacem, inquam, quae bello peiorem temporum condicionem ac tristiorem faciem induxerit. his de causis periculosum videri, si contra regni leges rerum summa eorum fidei committatur, qui erga regem adeo male affecti, et iniquas spes iampridem animo conceptas, si diutius ferantur, in communem perniciem propediem executuri sint. aduersus hos rumores ac publicas querellas, Guisiani, qui rem verbis agi cernerent, opus facto existimantes, Italorum custodias, quod assuetis non satis fiderent, adhibent, sui potius quam regis munimento. at quod ijs


page 637, image: s637

sermonib. etiam Catharinae auctoritas suggillaretur, Io. Tilius curiae protonotarius, iuris nostri apprime sciens, sed obnoxius, edito libello, cui de regis maioritate titulum fecit, rationes eas conuellere conatus est, compilatis statutorum municipalium plerisque capitibus, quibus demonstratur, apud nos tutelam sere pubertatis annis finiri, neque vltra XV annum extendi; itaque licuisse semper ac licere regibus nostris in ea aetate, quos vellent, summae rerum praeficere et consiliarios penes se habere, tum prolatis exemplis probat, regni tutelam non semper ad proximum agnatum delatam fuisse. nam sic Henricum I spreto Roberto fratre Philippum filium Balduini Flandriae comitis sororij sui curae commisisse; Ludouicum item iuniorem Philippi augusti filij tutelam Remorum archiepiscopo posthabitis fratribus detulisse, donec is XV annum attigisset; ita enim in ipsius testamento perscriptum esse, denique Ludouicum VIII Ludouico IX filio Blancam matrem posthabito Philippo fratre tutricem dedisse, eamque regni regentem dixisse. eosdem vero reges VIII et IX Ludouicos, cum ad sacrum bellum proficiscerentur, saepius Dionysij fani coenobiarchas per suam absentiam summae rerum praeposuisse, ac regenteis nominasse. vltimum argumentum ab edicto Caroli V, petebatur, addebatque durum alioqui videri, vt rex, quod regni legibus ac per se possit, externorum ac finitimorum arbitrio consilium sibi deligat: in eo haut obscure Protestanteis suggillans, qui Germanos principes confessionis Augustanae socios sollicitauerant, vt se rebus nostris interponerent, quo legitimum in Gallia consilium constitueretur. tum aperte Protestanteis insectatur et auctorem scripti inprimis, quem Achitophelem alterum appellat, quasi harum turbarum ac rumorum auctores, ministrosque seditionum tubicines vocat, aduersus quos tanquam sectarios arma iure sumi posse ac debere dicit. huic libello mox contrarius publicatus est, et ad argumenta illius responsum: et quod ad iura municipalia attinet, ea ad priuatas personas, non ad reges ac regni successionem porrigi, vel ipsius Tilij, qui ea producit, testimonio. Henrici vero exemplum minime ad rem facere: quippe cum Robertus frater eius maiestatis crimine teneretur, vt qui regnum Henrico eripere conatus fuisset: ideoque suspecto illo, iure alteri tutelam demandatam fuisse. et constare annalium nostrorum fide, Vascones, quominus ad regni administrationem Robertus admitteretur, intercessisse, quod eius fidem suspectam haberent, sicuti nunc de Guisianorum fide omnes boni merito dubitant: et longe diuersam esse rationem, cum pater liberis tutores testamento dat, atque cum liberis patre intestato mortuo tutores a lege dantur. falsum esse, quod de Ludouico iuniore affertur: nam si hoc esset, nunquam Rhemorum antistes regno praefuisset: quippe cum Philippus Augustus eo tempore, quo pater eius decessit, iam XVI annum excessisset: fratres vero illius propterea ab hoc munere exclusos fuisse, quod partim in vitam solitariam concessissent, partim rebus suis ipsi superesse non possent. verum neque illud, neque Ludouici VIII exemplum quidquam ad rem pertinere, quippe cum hi tutores filijs suis dederint, idque regni ordines posse comprobauerint: at Henricum nuper mortuum nullos liberis tutores reliquisse; ac proinde rem ad regni ordines deuolutam, ex quorum sententia iuxta regni leges legitimum consilium constitui debeat. iam quod de Ludouico VIII ac IX proponatur, qui profecturi in Syriam non proximos agnatos, sed plerunque Abbates in Gallia regenteis reliquerint, minus ad rem facere: nam illos, quod testamento potuerint, multo magis superstites facere potuisse. porro edictum Caroli V ita tenuisse, vt nihilominus non prius Carolus VI regni heres ad publicam administrationem admissus sit, quam XXII annos expleuisset, contra quam edicto illo sanciebatur, sed ad id vsque tempus penes legitimum consilium, quod ex regni principibus ac proceribus constabat, summam potestatem fuisse, atque id ipsum regni ordinum decreto Caesaroduni conuocatorum obtinuisse: proinde non rectc facere auctorem libri de regis maioritate, qui cum nostri iuris maxime peritus sit, et regia iura tueri debeat, ingenio suo ad iniustam potentiam in publicum exitium stabiliendam turpiter abutatur: nec ad id respondeat, quod tanquam praecipuum vrgeatur, nimirum Guisianos, vt pote externos ac suspectos, ab administratione regni remouendos esse; sed eorum mentionem, tanquam scopulum maligne praeteruectus,


page 648, image: s638

venalem calamum in Protestanteis veluti publicae quietis turbatores stringat, Achitophelem ab ipso in extremo libro suo memoratum verbis et ingenio nauiter exprimens: atque vt ille fidelem populum praepostero recti ac iusti studio ad fundendum sanguinem accendebat, sic et ipse seditionibus ac caedibus promiscuis ducem se atque incentorem praebens. is liber pro tempore Guisianorum odio, in quorum gratiam editus fuerat, in multas reprehensiones incurrit, qui mox Carolo IX rege puero, mutata rerum facie in vsum reuocatus fuit a Michaele Hospitalio, postquam factionibus scisso regno, eorum ambitione, qui summam potentiam ad se trahebant, resp. periclitari cepit, tantumque auctoritatis meruit, vt inter constitutiones regias referretur. praecipua tunc cura Guisianorum erat, vt aerarium bellis superioribus exhaustum omni ratione vel cum aliena iniuria suppleretur, salubri in speciem consilio, verum vt aduersarij iactabant, quo priuatis libidinibus eo amplificato plenius indulgerent. nam ex cunctis fere regni prouincijs ad nouum regem confluebant, qui debita, remunerationes, beneficia importunis flagitationibus exigebant: quibus cum satisfieri non posset, vt eorum petitiones vnica responsione expungerentur, praefracti iuxta et inhumani consilij regi, qui adhuc ad Fontem-bellaqueum erat, auctores fuere, vt patibulo erecto edictum proponeret, quo omnes, cuiuscunque condicionis essent, qui quave cumque de caussa vel debiti vel remunerationis aut beneficij a rege impetrandi in comitatu essent, intra XXIV horas aula excederent: ni parerent, ignominiose patibulo suffigerentur, id ab ingenio cardinalis profectum vtrisque fratribus maximum odium conflauit, quorum ludificationes permulti vtcunque animo aequo tulissent, tam atroces iniurias haut aeque perferre potuerunt: militares viri praecipue, qui egregie bellis superioribus nauatae operae hanc mercedem rependi indignabantur. iamque rex longa ac taediosa quartana solutus in dies magis crescebat, ita vt ex corporis habitu iam aptus regno administrando videretur, quod vt Guisianorum vota adiuuabat, ita aduersariorum querellae vt minus ponderis apud multos haberent, efficiebat. sed dubia nihilominus regis valetudo Guisianos anxios tenebat: nam primo pallida ac liuida facie cum esset, repente foedis ruboribus suffundi cepit. igitur mutandi aeris caussa ex medicorum consilio Bloesas, vt liberiore et a teneris familiari sibi caelo frueretur, proficisci statuit. vbi Bloesas venit, ex dubiae valetudinis occasione impudens iuxta ac malignum commentum spargi cepit, regem elephantiasi laborare; repertique homines cum secretis, vti ferebatur, mandatis missi, qui inhumana audacia pueros infra sex annos per regiones Ligeri circumpositas matrum gremio auulsos tanquam victimas ad certam necem raperent: vt scilicet calenti eorum sanguine rex in haustu ac balneo, ad vitiosum sanguineae massae habitum corrigendum vteretur; sic enim praescribere medicos. id an a Guisianorum inimicis, an ab ipsis Guisianis confictum esset, incertum ferebatur, qui iam tum viam ad maiora struentes familiam regiam populo inuisam reddere, et interim reiecto in Protestanteis tanquam nefandae calumniae architectos odio, regis animum in illorum perniciem exacerbare satagebant. certe tunc Protestantes scriptis editis id ex cardinalis Lotaringi officina prodijsse aiebant, non tam regis odio, sub quo rerum potiebantur, comminiscentis, quam ea re Gallorum, quatenus impotentem ipsorum dominatum ferre possent, patientiam periclitantis. capti ex emissarijs illis nonnulli et extremo supplicio affecti, atque in ijs vnus, qui animo vsque ad vltimum vitae spiritum obstinato, eius rei mandatum a C. Lotaringo habere se pertinaciter asseuerauit. vtcunque sit, sane constat, regem ex matre sero admodum menstruas purgationes passa prognatum ab infantia male affecta valetudine fuisse: vt qui per nareis mucore nunquam emisso, raro per os excreatu purgaretur, decumbente interim in auriculam excrementorum colluuie, ac per eam praeter naturam exonerante se cerebro, quod tandem letali putrefactioni caussam praebuit. interea Annae Burgi ac ceterorum, qui carcere detinebantur, Senatorum caussa vrgebatur a Guisianis; qui se hoc facto vulgi gratiam captare et inuidiam de ipsorum violento dominatu amoliri arbitrabantur. Burgus antequam ad Senonensem appellaret, more apud nos recepto a sententia episcopi Parisiensis perperam lata tanquam abusiua ad


page 639, image: s639

curiam prouocauerat: quod regni secretum ad asserendam relligionem et regiam maiestatem tuendam contra sacerdotalem iurisdictionem, si quando potestate legitima eam abuti contingit, a maioribus inuentum est, et laudabili consuetudine atque euentu iam multos annos in Gallia feliciter vsurpatum. in curia vero caussa publice disceptata praesentibus Lotaringo et Senonensi card. licet a Burgo, tanquam suspectis, libello supplici reiectis, appellatio friuola declarata est: atque ita caussa ad Senonensem deuoluta episcopi Pariensis sententia confirmatur: rursusque ad Curiam abusûs obtentu reditur, vbi friuola itidem appellario prioris placiti praeiudicio declaratur. tandem a Lugdunensi antistite, is erat tunc card. Turnonius, Senonensis sententia confirmatur, et ita tribus consentientibus sententijs damnatus Burgus ad episcopum suum, hoc est, Parisiensem remittitur, a quo sacerdotali charactere cum tanquam indignus ritu recepto priuaretur, lituram hanc se libenter ac laeto animo pati testatus est, quod ita signo bestia, cuius in Apocalypsi fit mentio, deleto, nihil sibi porro cum Antichristo futurum commune esset. hoc longo appellationum sufflamine protelata in complureis menseis caussa, multi a Burgo effugium quaesitum interpretabantur. nam interrogatus initio ambigue de relligionis capitibus responderat, et amici eum monebant, vt temperatis responsionibus iudices molliret, ac se iudicio subduceret. contra qui confessionem nouam amplectebantur, misso e suo ordine pastore, in sententia vt perstaret, hortabantur, neu turpi tergiuersatione Dei caussam desereret, qui ipsum minime deserturus esset: plus in Deo quam hominib. praesidij positum; tantum perseueraret, neque vitam temporariam contra sempiternam beatitudinem aestimaret; si constantiam retineret, casuros iudicibus quantumuis infestis animos; et si quidem Deus aliter decreuisset, manere eum aeternam gloriam, et ipsum coram Deo cum Angelis et felicium cetu triumphaturum, relicto apud homines egregio virtutis omni condicioni anteferendae exemplo: proinde amicorum hortatus missos faceret, qui corpori eius non animae et existimationi consulerent, ac se constantiae ad certamen forti et intrepida conscientia capessendum accingeret. praeualuere aduersus amicorum consilia hae voces, et Burgus scriptis ad coetum Parisiensem litteris testatur, se non vitae conseruandae ac producendae caussa his iuris remedijs vsum: sed ne quid praetermisisse videretur, quod ad ius suum tuendum pertineret, et vt quo pluries caussa disceptata esset, eo magis veritas illustraretur. igitur porrecto Curiae libello priorem confessionem vt ambiguam reuocat, et nouam prorsus cum Heluetica ac Geneuensi congruentem proponit, in qua vehementer contra Pontificem debacchatus. se viuere ac mori paratum demonstrat. sub id tempus venere a Friderico Palatino VIIviro ad regem litterae, quib. a Burgo extremum supplicium deprecabatur, et eum sibi tradi summi beneficij loco postulabat. nec multo post XVIII Xbris Ant. Minarius praeses, dum palatio domun, quae longius aberat, redit, obscura iam nocte insidijs exceptus scloppeto transuerberatur. eadem, vt postea compertum est, fortuna Magistrum et Santandreanum manebat, si eo die hora pomeridiana in Senatum venissent. Minarius praecipuus Henrici incentor et alio qui vitae solutae homo a Burgo tanquam suspectus fuerat reiectus, addito, nisi rogatus sponte abstineret, fore, vt ex alia caussa coactus iudicio non interesset: quod a praesaga potius quam conscia mente profectum, tamen ita receptum est, quasi Burgus de insidijs illis aliquid cognouisset. casus is maturandae eius necis caussa exstitit, verito cardinali, qui iudicium vrgebat, et hoc ad Henrici memoriam pertinere aiebat, ne rex Palatini precibus expugnari se pateretur, et in eius gratiam Burgum liberaret, et alioqui audaciae paucorum, qui tam immane facinus in Minarij caede patrassent, insigni seueritatis exemplo obuiam iri debere censente. itaque triduo post a delegatis iudicibus Burgus ad mortem damnatur. sententia, vt fit, coram ipso recitata nullum consternati animi signum dedit, sed ignoscere se iudicibus dixit, qui secundum conscientiam, non secundum scientiam et veram Dei sapientiam iudicassent. tum multa de aeterno Dei iudicio, et quasi conuersa ad iudices oratione, praefatus, tandem commotior in haec verba desijt; Iam tandem igneis vestros et incendia restinguite atque ad Deum emendata priore


page 640, image: s640

vita menteis conuertite, vt peccata vobis condonentur ac deleantur: iniquus derelinquat viam suam omissisque peruersis consilijs ad Dominum conuertatur, et ipse eius miserebitur. at vos viuite et valete, ô Senatores, et in Deo ac de Deo indesinenter cogitate: ego libens ad mortem pergo. his dictis quae ex actis publicis transcripta sunt, plaustro impositus magna equitum ac peditum armatorum caterua stipante, quasi periculum subesset, vbi ad S. Ioannis plateam venit, qui locus erat supplicio destinatus, pauca apud populum, vti receperat, prolocutus, euangelij se caussa nimirum, non tanquam latronem ad mortem damnatum, ipse se veste exuit, et cum in altum attolleretur aliquoties auditus est haec verba pronuncians, Deus mi ne me derelinquas, ne ego te derelinquam: elisis mox laqueo faucibus corpus in ignem conijcitur. hunc exitum habuit Annas Burgus, cum XXXVIII annos vixisset, Rigomagi praecipuo in Aruernis oppido natus honesta ac locuplete familia, ex qua olim Ant. Burgus Franciae Cancellarius sub Francisco I prodijt. cumvero magna cum laude iuris scientiam Aureliani professus esset, inde Parisiensis Senator maiore integritatis gloria in eo ordine claruit, multorum votis ac precibus, dum in carcere esset, etiam eorum, qui ipsius de relligione sententiam minime probabant, adiutus et commendatus, ac post mortem veris lacrimis deploratus. illorum vero, qui a maiorum sacris defecerant, animos partim constantia sua ita confirmauit, partim exacerbauit, vt ex eius cineribus ampla defectionum ac coniurationum seges enata credatur, quae regnum antea florentissimum diu postea male habuit. secundum haec de reliquis senatoribus delegati recuperatores cognouere. dissidebant inter se magna, quam vocant, camera, et rerum capitalium classis in poenis contra sectarios statuendis: et illi quidem extremo supplicio, hi cum ijs exilio ac mitioribus poenis agendum censebant. idque caussam Mercuriali conuentui dederat. ea propter Eustochius Porta, dum sententiam diceret, horum prudentiam supra modum extulerat, illorum oblique suggillata seueritate. itaque recuperatorum iudicio coram vniuerso Senatu declarare iussus est, placita se magnae camerae vt iuridica nec in dubium reuocanda laudare et omni reuerentia prosequi. Foxius vero, quod in poenis decernendis distinctionem adhibendam censuisset, nimirum eos, qui rem ipsam in relligionis mysterijs negant, grauius puniendos; illos, qui formam tantum ac modum, mitius: itidem cunctis classibus conuocatis declarare iussus est, in altaris sacramento formam a materia. inseparabilem esse, nec alia forma sacramentum illud exhiberi posse, quam qua in Romana ecclesia exhibetur. decreto insuper additum, vt annum a Senatu abstineret. in Ludouici Fabri caussa maius negotium fuit, cum ille generose admodum se defenderet, et eo animosius ab inimicis oppugnaretur. nam libello Curiae porrecto sibi miraculose reuelatum dicebat, his verbis rem expresserat, ne quenquam nominare cogeretur, et ex eo illi periculum crearet, Santandreanum, qui iudicio praerat, non solum singulos iudices prensare, sed etiam intentato metu ac minis eos a libere dicenda sententia deterrere, ac proinde vt reijceretur, rogabat. sed cum testeis minime nominaret, tandem damnatur, quod perperam ac temerario ausu dixisset, ad exstirpandas haereseis synodi oecumenicae celebrationem optimum et vnicum remedium esse: interim capitalib. poenis in sectarios minime animaduerti debere. ob id veniam a Deo, rege ac iustitia implorare, et quinquennium a Senatu abstinere iussus est, addita IO librarum francicarum multa in pauperes erogandarum: quod ideo adiectum est, ne cum ad tempus tantum munere priuatus esset, nihilominus infamia notatus intelligeretur. additum insuper, vt decretum coram vniuerso Senatu recitaretur, et executioni demandaretur. quod dum fit, Faber, vt erat animo intrepido, de sententia tanquam vitio lata ac per vim et metum iudicib. iniectum a Santandreano expressa protestatus est. et quidem factum de vi, quod palam erat, contra sententiam propositum minime reijciendum censebat Thuanus violentiae ac molitionum illarum pertaesus. verum cum de eo quaereretur, grauissimae altercationes exortae sunt, scisso Senatu, et acrib. vtrinque studijs pugnante, donec rex caussam totam, quod Senatores, inter quos summa concordia ac modestia esse debebat, inuicem digladiari pessimi exempli iudicaret, ad se reuocat, eiusque cognitionem


page 641, image: s641

Senatui interdicit. id gratiae in speciem Santandreani datum, qui tamen vrgente Fabro et assiduis precibus apud Carolum cardinalem expostulante citatus, quamuis iam senio grauis, in aulam venire compellitur; vbi re in principis consistorio disceptata post acreis contentiones ad Curiam caussa remittitur, in qua denuo retractatur, ac de ea plenius cognoscitur: tandemque prius placitum reuocatur, decerniturque, vt ex Curiae archiuis deleretur, Fabro pristinae dignitati ac Senatorio muneri restituto. strata per generosam Fabri sollertiam contra violenta illa decreta ad restitutionem via, Foxius eodem beneficio postea vsus, vt ipse restitueretur, et decretum contra se factum induceretur, obtinuit, Thuano in eius gratiam satagente, vt quod praepostera paucorum ambitione peccatum fuerat, ab vniuerso Senatu maturo iudicio emendaretur. verum is multis et honorificis legationibus postea magna cum laude prudentiae ac sollertiae defunctus, ac postremo Romam missus instigante Nic. Pelleueo tunc cardinali; a Gregorio XIII indigne ob id habitus est, dum prioris decreti potius ab affectatis iudicibus contra Senatorum priuilegia facti, quam alterius, quo ab vniuersa Curia absolutus est, rationem habendam putat. restabat A. Fumeus, qui vt vltimus iam satiatis odijs, et a diuersis iudicibus, nam fere delegati ab eo reiecti a iudicio abstinuerant, interrogatus; ita diuersam ab alijs fortunam sortitus est. quod etiam Catharinae tributum est, quae in gratiam Ioannis Parthenaei Subisae reguli sibi percari et Fumeo amicissimi sua commendatione apud iudices illius caussam non parum subleuasse creditur. ita carcere liberatus ac dignitati restitutus Fumeus vbi primum in Curiam venit, gratias Senatui egit, quod post foedissimas delationum tempestates, quae iudicibus lucem eripiebant, tranquillatis animis ac serenitate reddita tantam iudicum aequitatem expertus esset. praecipuum in hoc iudicio vt et in prioribus studium Thuani praesidis fuit, qui solus innocentia sua fretus inuidiam in tuenda tot clarorum virorum salute quamuis periculosis temporibus sustinere non dubitauit. nec propterea cessabant sanguinarij incentores, qui Minarij caede iritati Guisianos ad poenas de suspectis sumendas incitabant. ac Burdinus inprimis cognitor regius Cruciarium quendam emissarium suum Curiae nomine ad regem mittit, qui probationes penes eam esse affirmaret, quibus patebat, quendam Scotum nomine Robertum Stuartum cum alijs coniuratis de spargendis huc illuc per vrbem ignibus consilia nefaria inijsse; vt occupata in restinguendis incendijs plebe, inde captata occasione custodiarum publicarum portas effringeret, et ob relligionem vinctos liberaret. eo instigante diploma Campoburgi, vbi tunc rex erat, emittitur, quo Curiae mandatur, vt seuere in suspectos animaduertat, et omni diligentia caussis eorum iudicandis sine intermissione incumbat. quattuor ex vniuerso Senatu constitutae extra ordinem classes, quae id negotij accurarent, breuique earum festinatione effectum est, vt carceres euacuarentur, alijs ad mortem damnatis, alijs crimen ignominiose fateri et veniam petere iussis, alijs relegatis et alio poenarum genere multatis. ipse Stuartus, qui interim captus fuerat, postquam reginae vt agnatae fidem et opem frustra implorauit, et illa in gratiam auunculorum agnationem inficiata est, cum satis validae aduersus eum probationes non essent, tormentis subijcitur: quibus cum nihil ab ipso extorqueri potuisset, in carcere tamen, quia metuebatur, retentus est. occisus et tunc quidam Lotaringorum emissarius haut longe a Campoburgo, nomine Iulianus Firmius, qui litteras eorum ad complureis habebat; quod maxime ipsorum animos accendit. mentione comitiorum regni maxime offendebatur Catharina ac Lotaringi; veriti, ne comitiorum auctoritate in vsum reuocata, ipsorum potentia in ordinem cogeretur. itaque eos, qui ordinum conuentus vrgebant; tanquam perduelleis ac seditiosos insimulabant; ad quos cum viderent Protestanteis, qui iam magno numero erant, se aggregare, vt eos diuiderent, renouanda passim per Galliam contra sectarios supplicia censuerunt, inuentis artib. ac paratis veluti foueis, in quas etiam insontes et ignari praecipitarent. nam vbique ac Lutetiae praesertim erectae Sanctorum ac B. Virginis Mariae locis profanis per vicos ac compita imagines, ad quas omni cultu exornatas candelae interdiu accendebantur, et cantica more insolito a turpibus


page 642, image: s642

personis, vt pote baiulis et aquarijs non sine sacrae disciplinae et sacerdotalis ordinis dedecore decantabantur, appositis per vias arculis, in quas transeuntes pecuniam ad cereos ac candelas in eum vsum coemandas erogare importunis hominum ad id destinatorum prensationibus cogebantur. quod tributum si quis pendere recusaret, aut eas imagines insalutatas quamuis incogitanter pertransijsset, aut non denique ad insuaueis illos modos venerabundus substitisset, in eum tanquam suspectum impetus a plebe fiebat; belleque is secum actum putabat, si tantum pugnis caesus ac pedibus in caeno conculcatus, ceterum salua vita, in carcerem truderetur. quibus rebus non solum non infracti, sed iritatiores vtrique redditi, ex eoque coniunctiores effecti iuxta audaci et maxime omnium, quae annalium monumentis vsquam consignata leguntur, memorabili facinore coniurationem aggressi sunt, de qua libro sequenti dicemus. nunc externa persequemur. Mariaburgo, in agro Lucemburgensi, Theodonis-villa, Iuodio, Mommedio, ac vicinis castellis restitutis, cum Brissacus deductis Valentio tormentis oppida, quae restitutioni per pacificationem subiecta erant, paratum se tradere ostenderet, nihilominus Senenses insano libertatis retinendae studio decepti ex morte Henrici in nouam spem erecti sunt, quamuis Io. Euerardus Sansulpitius iam Ilcini-montem venisset, et Io. Geuara vrgeret, vt Etruriae oppida ex pacto in Philippi potestatem venirent. itaque Cosmus, ne res diuturniore mora detrimenti quid acciperet, contra cunctationes vim parat, et Chapino Vitellio negotium dat, vt, si Senenses deducto Gallorum praesidio in obstinata contumacia perstarent, Philippi nomine eos armis ad obedientiam cogeret, misso interim Leone Sanctio, qui cum Corn. Bentiuolio ageret. huic modicum tot laborum praemium permissu Cosmi, qui quamprimum rem confectam cupiebat, concessum Malianum cum omnibus vectigalibus, ea lege, vt Loterium castellum Pandolfo Sinolfo antiquo domino restitueret; quod et ille recepit, modo sumptuum in illo muniendo factorum ratio haberetur. suberat et aliud incommodum, quod praesidiariis Gallis plurium mensium stipendia deberentur, quae nec exsoluere regi in promptu erat, et ijs non persolutis nequaquam quieturos illos apparebat. et allatum erat Vascones, qui Grosseti erant, ex ea occasione praefecto loci paullo minus manus iniecisse, illum vero, vt periculo praeuerteret, in arcem confugisse. Radicofani idem fecere nostri: deducta nihilominus Ilcini-monte, Clusio, Monticello, et Orciana valle tormentacum praesidio. nec secius Senenses exules siue insito libertatis amore, siue a Nic. Petiliani comite persuasi, cui Cosmi tam vicini magnitudo suspecta erat, Grosseti ac Radico fani praesidiarios clam incitabant, spe facta, si in incepto perstarent, futurum vt eis debita stipendia adnumerarentur. igitur missus Vitellius cum VII peditum signis et CL equitibus, qui iam ad Bonconuentum venerant, et Salis turre, quae maritimae orae imminet, capta oppidum obsidione cingit. quod vbi videre Senenses, penes quos Ilcini-montis et Clusij arces remanserant, spe omni destituti, cum per se Philippi et Cosmi viribus ad resistendum impares essent, oratores e suo ordine ad Cosmum legant, Marcellum Palmerium et Franciscum Ballantium, quibus adiungunt Robertum Serigardium et Caesarem Ptolomaeum, condicionibus cum eo acturos, quarum obtinendarum spem illis fecerat Bentiuolius, qui iam cum Cosmo conuenerat. dum in eo essent, et metus foret, ne ad arma deueniretur, Moreti legatus, qui Montem-piscalium tenebat, pretio, vt creditur, corruptus locum Ingilesco Calefatio a Vitellio misso tradit, et ipse Burianum Plombinensis ditionis castellum, in quo Moretus erat, concedit. mox Radicofanenses occiso ordinum ductore, qui illis praeerat, locum deserunt. quo facto qui Grosseti erant deditionem et ipsi paciscuntur, arcique impositus Ceccus Sperellius Perusinus cum XXV praesidiariis. superabat vt ordine instituto loca a Gallis relicta in manus Geuarae, qui vt ea Philippi nomine acciperet, venerat, a Senensibus consignarentur, eademque rursus a Geuara, sicuti conuenerat, Cosmo traderentur. itaque quo res ritu sollemni perageretur, die condicta Bonconuento proficiscuntur Io. Geuara Philippi procuracor, et Angelus Nicolinus Senarum praeses ac Fridericus Montacutus arcis praefectus cum Francisco Montacuto Cosmi nomine. ijs obuij facti in


page 643, image: s643

itinere Nic. Spinellius, et Alfonsus Ptolomaeus cum cohorte iuuenculorum Senensium manibus oliuae ramos praeferentium et pacem ac Mediceum nomen passim ingeminantium. eo comitatu Ilcini-montem veniunt, et in aedeis publicas ab Alexandro Vannocio populi duce magna pompa deducuntur. ibi alta voce recitatis Philippi mandatis Senenses Geuarae, qui inter populi ducem et reip. praepositum medius sedebat, Ilcini-montis ratione ac reliquorum locorum denuo obsequij fidem obstringunt, traditis vrbis et arcis more sollemni clauibus: quo facto Geuara tanquam locorum dominus traditione illa effectus cum aliquanto tempore huc illuc per vrbem comeasset, et fidem de seruandis, quantum ad Senenseis attinet, condicionibus pacificatione inter reges comprehensis interposuisset, mox possessionem ita captam Nicolino et Montacuto tradit, et Cosmum ditionis Senensis integrae dominum ac possessorem efficit; statimque in arcem introducitur Fr. Montacutus cum CC praesidiariis. id actum prid. Non. VItil., qui mensis Cosmofatalis erat. protinus ab Ascanio Bertinio missus Bombalinus Arretinus, qui Clusij, et Symeon Rosserminius, qui Grosseti, Francia Goracius, qui Radicofani possessionem Cosmi nomine acciperent. ita excepto Herculis-portu, Telamone, Orbitello, et Argentario monte, quae loca penes Philippum remanebant, tota ditione Senensi potitus Cosmus, cum aegre ferret Solanam tantum in Petiliani potestate esse, quam ille tanquam auitum patrimonium, sed defectione oppidanorum reip. Senensis effectum, ardente inter reges bello nuper interceperat, per Geuaram interpellat Petilianum, vt oppidum iuxta pacta restitueret. verum ille ius suum in eo caussatus cum reddere recusaret, Cosmus, qui cum bona regis gratia de eo olim obtinendo pacatis rebus non desperaret, accepto Buriano a Moreto Calabro, ac Plombini domino, cuius illud erat, restituto, pro tempore quieuit. mox Monferratensi principatu ac Corsica omni deductis Gallorum praesidiis, et Subalpina omni denique prouincia, exceptis quinque oppidis, quae diximus, pacata fere Italia fuit: eoque magis, quod sub idem tempus de induciis a Ferdinando cum Solimano factis allatum est. Solimanus enim rebus Asiae intentus, vbi filij inter se digladiabantur, et viuo se ac superstite paternam quasi hereditatem ferro cernebant, orientem versus relicta a tergo Europa vireis suas conuerterat. itaque iam tum Philippus pace nobiscum facta a belli curis vacuus de Tripolitana expeditione cogitare cepit, quae in sequentem annum dilata est, de quibus singulis deinceps ordine dicemus. interea cunctis ad profectionem in Hispaniam paratis: Philippus Gandauum venit, ibique equitum velleris aurei concilium cogit, allectis inter alios in collegium Mantuae et Vrbini ducibus, et restituto Parmensium duci Octauio torque, quem ille accepto arege conchyliati ordinis insigni superiorum bellorum temporib. abiccerat. inde in Zelandiam descendit, commissa prius Margaritae sorori Octauij vxori Belgij vniuersi praefectura cum III OIO IO Hispanorum praesidio, qui per limitem nostrum distribuerentur. siquidem is constituta domi pace a Granuellano Atrebatum episcopo, quem praecipuum consiliarium sorori adiunxerat, monitus, cum non mediocriter a Lutheri sectariis sibi metueret, qui nimium quam multi sunt illis regionibus propter Germaniae viciniam, praesidium Hispanorum in Belgio relinquere instituerat, quamuis in speciem vt limitem tueretur: odijque minuendi caussa eorum curam Vilelmo Nassouio Arausiensi, qui cum Henricum de consilio occulto contra sectarios capto imprudenter sermones conseruisse supra diximus, et Lamorallo Ecmondano viris dignitate ac recentib. meritis tota prouincia praecipuis commiserat: qui eam generose recusarunt, pace nu per facta, quam Belgae ipsi sua vittute et armis quaesiuisset, parum profectum dictitantes, si depulso foris hoste, intus externo iugo seruiliter premerentur. insolentem libertatem composito in praesens vultu tulit Philippus, cum nollet e Belgio discedens proceres optime de se meritos cum offensionis opinione a se dimittere: sed compressum tunc dolorem postea renudauit et vltus est, quamuis fortasse minus tempestiue, vt suo loco videbimus. certe tunc omisso de relinquendis in Belgio Hispanis consilio mense VIIbri totus in belli Africani curam intentus soluit, cumque in Galeci portûs conspectum venisset, foeda tempestate iactatus, vix tandem incolumis appellere potuit, amissa


page 644, image: s644

fere reliqua classe, et cum ea ingentis pretij supellectile regia, quam secum asportabatin Hispaniam; in ea certum domicilium, quod sub Carolo parente quodam modo vagum fuerat, in posterum fixurus. itaque ioculari dicterio iactabatur, ipsum ac Carolum patrem exuuiis fere totum terrarum orbem spoliasse, vt inde oceanum ditarent. Philippus certe se singulari Dei beneficio ereptum periculo dicebat, in id seruatum, vt propagandae eius gloriae ac Lutheranismo exstirpando inseruiret. quod vt facto comprobaret, statim vbi in Hispaniam venit, a sectariorum castigatione initium fecit: et cum antea singuli aut plures, vt casus tulerat, ob prauas de relligione opiniones post condemnationem mox carnifici traderentur, in eius aduentum seruati passim tota Hispania damnati, et Hispalim ac Pinciam deducti sunt, quibus locis theatrali pompa ad supplicium producerentur. primus actus Hispalis celebratus fuit VIII Kal. VIIIbr., in eoque ante alios, quasi in triumphum ex Triana arce eductus Io. Pontinus Legionensis Roderici Pontij Bailenij comitis F., isque pro haeretico Lutherano pertinaci, sub hoc enim elogio ducebatur, combustus est. huic vt vitae, sic et mortis socius additur Ioannes Consaluus concionator; quem secutae sunt Isabella Vaenia, Maria Viroesia, Cornelia et Bohorquia, plenum inde misericordiae, inde inuidiae spectaculum, ex eo auctae, quod Bohorquia ceteris aetate minor, vix enim XXI annum attigerat, summa constantia mortem subijt. sed quod Vaeniae aedes coetibus ad sacras faciendas preces patuissent, eadem, qua illa damnata est, sententia a fundamentis dirui iussae sunt. post eas productus Ferdinandus a Fano-Ioannis, et Iulianus Ferdinandus ob corporis exiguitatem vulgo Paruus dictus, Ioannes Legionensis, qui primo sartoriam Mexici in noua Hisponia exercuerat, dein in B. Isidori collegium cooptatus, in quo sodales puriori doctrinae, vti illi iactabant, in occulto studebant. auxit et eorum numerum Francisca Chauesia ex B. Elizabethae coenobio virgo Deo dicata, quae a Io. AEgidio concionatore Hispalensi, de quo mox dicemus, instructa, eandem poenam magna etiam constantia pertulit. ex eadem schola prodijt Christophorus etiam Losada medicus, et Christophorus Arellanius eiusdem B. Isidori coenobij monachus, ac tandem Garsias Arias, qui primus in illud Isidori sodalitium eiusdem relligionis scintillas intulit, assiduis suis monitis ac concionibus, ex quibus ingens ille rogus accensus est, et coenobium ipsum ae bona pars vrbis opulentissimae paene conflagrauit. is rarae eruditionis vir, sed parum constantis sibi ingenij plerunque mutabat, et quae suis persuaserat ac praescriserat, cum ex eo illis ab Inquisitoribus periculum creabatur, ipse acutus in disputando disceptator refellebat et euertebat. his artibus cum multos in errorem inductos manifesto periculo obiecisset, se vero detestando fidei violatae piaculo obligasset, a Io. AEgidio, Constantino Pontio, et Varquio aliquando monitus, quod parum sincere in amicorum atque adeo idem cum ipso sentientium caussa versaretur, ille praeuidere se respondit, breui fore vt tauros in sublime spectaculum productos cernere cogeretur; inquisitorium theatrum hoc sermone significans. ad quae verba retulit constantinus, si ita Deo placeret, non eum esublimi ludos despecturum, sed ipsum in arena futurum. nec Constantini angurio euentus defuit. nam Arias mox postulatus est, et siue senectute sua audacior, siue repentina mutatione ex meticuloso, qui hactenus fuerat, iam fortior effectus inexspectata constantia inquisitorij tribunalis assessores acerbissimis verbis obiurgauit, aptiores esse asserens, qui vili agasonum munere fungerentur quam qui fidei, quam turpiter ignorabant, censuram impudenter sibi sumerent. praeterea vehementer dolere testabatur, quod veritatem, quam tunc tueri se aiebat, sciens ac volens aduersus pios illius defensores saepe coram ipsis oppugnasset. quam poenitentiam, quandiu in viuis esset, ex animo nunquam deponeret. ita in triumphum ductus ac viuus flammis vstulatus Constantini augurium firmauit. restabant ij, quos diximus, AEgidius et Constantinus scenae choragi, qui vltimum pompae agmen clauderent, verum vtrumque mors anticipata viuum spectaculo inuidit. siquidem ille ob eximiam pietatis et eruditionis opinionem cum a Caesare Philippi parente episcopus Drossensis esset designatus, postea postulatus est, et recantato seu astu seu hortatu Dominici a Soto publice errore


page 645, image: s645

concionandi munere ac sacris ad tempus interdictus est, et aliquanto tempore ante actum illum obijt. sed cum Inquisitores mitius cum illo actum putarent, cadauer in ius vocant, et mortuum ad mortem damnant, eumque tanquam ex machina excitatum ad spectaculum sistunt straminea effigie. Constantinus vero, qui a sacris confessionibus diu Caesari, eique in solitudine sua post Imperij ac regnorum abdicationem ac postremo animam agenti semper praesto fuerat, ad idem mox tribunal raptus in taetro carcere paullo ante exspirauerat. sed ne theatrum Constantino careret, eius quasi concionantis effigies circunducta est; atque ita terribile per se spectaculum, quod primo plerisque astantium lacrimas excusserat, laruis his in scenam productis risum multis ac postremo indignationem mouit. eadem seueritate postea Pinciae VIIIbri insequenti cum alijs eiusdem criminis insimulatis actum est, vbi spectante ipso Philippo XXVIII ex praecipua regionis nobilitate palis alligati ac cremati sunt. quanquam alij id in mensem Maium extremum potius reiiciunt: quod si ita est, potius spectante Carolo principe Philippi F. et vt alij addunt, eius sorore Ioanna principis Lusitaniae vidua id actum est. nam Philippus nondum Belgio excesserat, qui IIII Kalen. VItil. velleris aurei ordinem Gandaui celebrauit, ac tum demum relicta Margarita Parmensi, quae Belgio imperaret, in Hispaniam discessit. ante aliquot menseis Paullus Pontifex senio effetus, aegritudine ex regis morte, quam lacrimis palam testatus est, contracta, regni illius vicem se dolere dictitans, aqua intercute laborare cepit, ex qua crescente morbo, cum salus eius deplorata esset, XI Kal. VIIbr. cardinaleis in cubiculum arcessi iubet, et admirabili eloquentia integris sensibus ac sana adhuc mente orationem coram ijs habuit, praefatusque se viam vniuersae carnis ingredi, ac diutius vixisse, quam sperare potuisset, ab ijs petijt, vt si negligentior in Senatu cogendo fuisset, quam ratio officij postulare videretur, id aetati et aduersae valetudini condonarent: deinde ipsos hortatus est, vt in optimo successore deligendo vota coniungerent: postremo, vt sanctissimum, sic illud vocabat, inquisitionis officium, quo vno S. S. auctoritatem niti affirmabat, commendatum haberent. ita dimissis Patribus, cum Bartholomaeus Cueua cardinalis Hispanus, qui remanserat, casum se reip. Christianae, si tali pastore tali tempore orbaretur dolere diceret, Pontifex Hispanica lingua respondit, se ita vitae cursum instituisse, vt quoties ex hac mortali vita abeundum esset, Deum vocantem aequo ac propenso animo sequeretur; tum hac se fiducia solari, quod eum Catholicae fidei defensorem a Deo optimo datum relinqueret, Philippum innuens, de cuius consilijs in relligionis negotio ante cognouerat; quo vindice remp. Christianam quantumuis afflictam recreari et in pristinum statum restitui posse minime dubitaret. tandem decessit XV Kal. VIIbr. hora XXI, aetatis suae anno XXCIII, mense I dieb. XXII Pontificatus vero quarto supra mensem secundum et diem vigesimum quartum. eo iam animam agente apertae sunt statim vetere instituto omnes vrbis custodiae, et a furente populo, qui per vrbem quasi lymphata mente discursabat, incensus est carcer nouus inquisitionis, iis, qui eo attinebantur, emissis; vixque cohiberi plebs potuit, quin incendium in Dominicanorum aedem ad Mineruam intentaret, odio inquisitionis, cui exercendae illi a Pontifice praepositi fuerant. nec satiatum ea re odium, namstatimquorumdamimpuISuinCapitolium impetuabamentiplebc facto, caput cum dextera manu eius statuae, quae in palatio e marmore Pario nobilis artificis manu a S. P. Q. R. magno sumptu posita ei fuerat, praecisum, ac toto triduo per vrbis via summo ludibrio prouolutum est: quod tandem, vbi publica rabies elanguit, bonorum quorumdam misericordia, ne diutius spectaculo tam foedo hominum oculi assuescerent, in Tiberim proiectum fuit. moxque cautum P. R. edicto, sed incerto auctore, promulgato, vti Carafae familiae insignia ex vrbe tollerentur, adiecta in eos, qui non obtemperassent, perduellionis poena. nusquam maior in summa licentia parendi alacritas, nullumque fere eo die Carafarum insigne in vrbe reliquum fuit. interim demortui cadauer collegis B. Petri succollantibus in basilicam Vaticanam tenui pompa illatum est, et praeter morem militari manu metu populi aliquandiu seruatum, ac latericio tandem tumulo ad tempus conditum. demum septimo post mortem eius anno Pius V, vt bene de se merito Pontifici gratiam


page 646, image: s646

referret, magnificum e nobili marmore monumentum ad Mineruae, Pyrrhi Ligorij Neapolitani opera, in maiorum suorum sacello exstruendum curauit. pridie, quam Paullus moreretur, Laurentius Priulus Venetorum dux obijt, in cuius locum Hieronymus frater suffectus est raro fortunae beneficio, in ea praesertim rep., in qua summopere cauetur, ne dignitates potius iure hereditario, quam virtute ac meritis concedi videantur. id virtutum ipsius Hieronymi opinioni tributum est: quae tantum apud Senatum valuit, vt ab eo exemplum reip. perniciosum incipere non posse creditum sit. postea V Non. VIIIbr. Hercules Atestinus Ferrariae dux viridi adhuc senecta fatis concessit, cum annos LI egisset. huic pater Alphonsus fuit, qui ancipiti diu fortuna ob Pontificum odia et ambitionem iactatus, tandem summa felicitate non solum quae amiserat recuperauit, sed magna accessione amplificatum imperium filio moriens reliquit. Hercules vero is cum ad paternas opes etiam longe illustrissimam adfinitatem iunxisset, ducta Renata Ludouici XII F. et Claudiae, quae Francisco I nupsit, sorore, atque suscepta ex eo matrimonio formosissima sobole imperium diu pacatum tenuisset, iam inclinata aetate siue praepostera ambitione incitatus, siue a genero persuasus se iniustissimo bello, quod ruptis induciis in Italia Carafarum instigatu gessimus, implicuit, ac ducem praebuit: verum in eo patre felicior, quod cum Philippum potentissimum regem nulla sibi iniuria obnoxium sponte lacessiuisset, honorificis admodum condicionib. cum eo reconciliatus est, et bello, quod adeo Galliae detrimentosum ac probrosum fuit, se salua existimatione ac sine dispendio, maiore sollertia an felicitate incertum, postremo expediuit his adiungam Othonem Henricum Baioarum Palatinum Ruperti F. Philippi N., qui paucis annis post Fridericum II patruum VIIviratum tenuit; et cum ipse sine liberis prid. Eid. Febr. decessisset, successorem habuit Fridericum III longo interuallo agnatum a Ruperto Caesare communi vtriusque stipite, qui anno OIO CCCCX obijt, graduum enumeratione facta. nam a Ludouico Barbato VIIviro Ruperti Caesaris F. et Stephani Bipontini ducis fratre, a quo Fridericus genus ducit, X gradus interiacent. is vero Otho moriens a Volfango Bipontino alteri agnato totidem gradibus a se distanti Neoburgensem ad Danubium ditionem testamento legauit. vt vero obscurioris nominis principes commemorem, Franciscus Otho dux Lunaeburgensis tertio post celebratas cum Magdalena Ioachimi II Brandeburgici F. nuptias mense hoc quoque anno obijt III Kal. Maias et ante eum. Vilelmus Princeps Henneburgicus IX Kal. Febr. octogenario maior. anno tatum a curiosis, vnius anni spatio, quamuis illud in diuersos annos incurrat, Carolum V Caesarem, II Daniae reges, Franciae regem, Veneti Senatûs principem, Pontificem, Palatinum VIIvirum, Ferrariae ducem, III praeterea reginas, Helionoram Franciae, Mariam Hungariae, ac denique Bonam Sfortiam Poloniae, vltimum vitae diem clausisse. sub id Georgius Recrodus belli dux strenuus, cuius honorifica adeo passim mentio facta est, tot periculis tota vita rara felicitate deuitatis morbo in arce sua Herleshusiana haut longe ab Isenaco IIII Kal. Xbr. extinctus est. eodem anno, vt viros quoque doctrina claros commemorem, Franciscus Duarenus Brioci fano in Armorica loco nobili natus, cum vix L aetatis annum attigisset, decessit, iuris scientia secundum Andream Alciatum, quem Auarici Biturigum Cuborum ius ciuile profitentem audiuerat, sua aetate clarissimus: ad quam et politioris litteraturae et exactam antiquitatis cognitionem a magistro suo edoctus adiunxit: atque in eadem postea schola ipse professus est, magna frequentia ac celebritate cum Eguinario Barone populari suo, qui vt erant tunc tempora, non mediocrem sui famam excitauerat. huius tamen nunc nomen obscurum, scripta paene hominum memoria exciderunt. Duarenus vero iam prouecta aetate magnas et acreis contentiones cum Iacobo Cuiacio tunc iuuene habuit, ex eoque non obscurae simultates inter auditores exortae sunt, ita vt schola Bituricensis in parteis scinderetur, ob idque maius periculum immineret, nisi cessisset Cuiacius et Valentiam Cauarum migrauisset: quo nomine postea se Duareni memoriae plurimum debere praedicabat, cuius aemulatione factum esset, vt iuris professionem, quam tunc iuuenis, seu praepostero parentum consilio, seu aetatis leuitate, deserere potuisset, semel apprehensam mordicus


page 647, image: s647

retinuisset, et ad eam exornandam tam sedulam et assiduam tota vita operam impendisset. Duareni nunc opera in magno pretio, vti debent, apud doctos habentur, eaque Cuiacius ipse plurimi semper fecit, cum ex quattuor Franciscis, qui eadem aetate eandem scientiam profitebantur, vnum Duarenum sibi placere, ceteros ius tantum deligurire diceret. sed scriptis illius accidit, quod ne suis accideret, summopere semper veritus est Cuiacius, vt nimirum praelectiones ex ore recitantis in schola perperam plerunque ab auditoribus exceptae, quaeque non eo consilio fiebant, vt ederenrur, post ipsius mortem reliquis eiusdem operibus, quae viuus publicauerat, nullo delectu admistae sint: in quo insignem doctissimi viri manibus iniuriam factam indignabatur Cuiacius, eamque, me saepius appellato, et aliis, qui sub eo meruerant, a se ac scriptis suis deprecabatur. Duareno adiungam AEmarum Ranconetum Vesuna Petracoriorum ortum, qui Duareno ipsi ad multa in iure adinuenienda facem praetulit: virum omni politioris literaturae, et antiquitatis seu profanae seu sacrae, ac scientiarum genere excellentem, nec sine miraculo dicendum, quippe qui vnus simul omnia exacte habuerit, quae singula singulos posteritati commendare potuerunt. nam et primus veros iuris Romani fonteis aperuit, et humaniores litteras ex vtriusque linguae scriptoribus illustrauit, tum omnis philosophiae et mathematicarum artium arcana percalluit: ac denique absolutam omnium rerum cognitionem acri iudicio adhibito percepit, et primum Senator Burdigalensis, dein et in Parisiensi curia alterius inquisitoriarum classium praesidis munus magna cum laude exercuit: donec perturbatis hoc anno ob relligionem rebus eadem, quae permultos alios fortuna diris publicae calamitatis nexibus irretiuit. et ipsum vna inuoluit, quamuis ob longe diuersam a relligione caussam in periculum vocaretur. itaque in Bastiliam arcem coniectus, quod ex astrorum iudicio. scientiae etiam illius, quam cum Hier. Cardano excoluerat, apprime peritus, iampridem euenturum praesagiuerat, sexagenario maior exquisito mortis genere obijt. nihil fere scripsit, sed vberem scribendi alijs materiam praebuit, copiosa et omni librorum tam editorum quam manu scriptorum ab ipso summa diligentia annotatorum suppellectile relicta; vnde doctissimi huius aetatis viri laudato plerunque auctore, aliquando etiam suppresso, multa et ad suum decus et in publicum valde vtilia hauserunt. raro autem homo etiam rebus agendis natus interdiu litteris operam dare visus est. ita quippe studiorum rationem instituerat, vt leui cibo sumpto temporius cum se quieti dedisset, nocte concubia primoque somno exacto surgeret, eadem fere hora, qua coenobitae nostri (quorum mores et instituta, in ijs praecipue quae ad vitae rationem et valetudinem tuendam pertinent, summopere laudabat) ad preces matutinas fundendas cottidie surgunt, et cucullo perinde, vt illi, caput obnubebat, vestimento ad frigus ab humeris, ceruice et auriculis arcendum accommodato. tum quattuor horas continuas lectioni ac meditationi impendebat, quo spatio mirum quantum se proficere aiebat, defaecato post primam quietem ingenio, et silentio ac noctis obscuro adiutus, nemine item meditationem interrumpente, quod interdiu contingere non potest. tum hoc maxime ad valetudinem conferre asserebat: siquidem post primum somnum pituita supernatante, si surgas, eam excreare facile est, quae, si continuato somno redormias, densatur, et ventriculo adhaeret, tractuque temporis noxios humores gignit, qua re maxime studiosorum valetudo infestatur. tum rursus se ad quietem componebat, et quod plerunque priore meditatione ingeniose inchoauerat, statim ab illo placido sumno expergefactus felicissime perficiebat. inde se ad munia diurna conferebat. Graece ac Latine elegantissime scribebat, ita vt libri ab eo annotati, qui innumeri dissipato post eius mortem amplissimo illo omnis eruditionis reconditioris penu per manus studiosorum etiam hodie passim volitant, non minus pulcritudine scripturae legentium oculos capiant, quam rarae doctrinae sparsis vbique notis ingenium pascant et instruant. eodem fere tempore Ioachimus Perionius animam de litteraria rep. bene meritam Deo reddidit, Cormoeriaci in Turonibus natus, et in coenobio illius loci valde opulento, cui statim a pueris dicatus est, educatus et postremo mortuus. is cum


page 648, image: s648

Aristotelem hactenus a Ioanne Argyropylo fideliter potius quam ornate versum auribus Latinis proponendum statuisset, dum elegantioris stili potius quam veri rationem plerunque Ciceroni suo addictus habet, in contrariam ab Argyropylo reprehensionem incidit, et Nic. Gruchij viri doctissimi et postea Gul. Guerentaei censuram expertus est, et cum Ludouico Strebaeo litterarijs velitationibus ob eandem caussam se exercuit, sed maior illi pro Aristotele contentio fuit cum Petro Ramo, quem eodem tempore Antonius Goueanus Lusitanus, sed qui quicquid ad politiorem litteraturam et philosophiam ac iurisprudentiam illustrandam attulit, (contulit autem ille plurima,) non tam patriae, quam Galliae, in qua bonas litteras a puero imbibit et ad extremam aetatem permansit, debebat, elegantissimis orationibus, quae editae sunt, oppugnabat. multa et Perionius ex Patribus Graecis pari elegantia in Latinam linguam transtulit, et lucubrationes plurimas alias, quae in manibus hominum habentur, publico dedit, quibus nominis famam satis inter sui aeui homines claram ad posteritatem propagauit. nec multo post viuis exemptus est Robertus Stephanus Parisiensis typographus regius, secundum Aldum Manutium Romanum, qui Venetijs, et Ioannem Frobennium, qui Basileae eandem artem summa laude exercuerunt, clarissimus: quos ille longo spatio supergressus est, acri iudicio, diligentia accurata, et artis ipsius elegantia: cui ob id non solum Gallia, sed vniuersus Christianus orbis plus debet, quam cuiquam fortissimorum belli ducum ob propagatos fineis patria vnquam debuit: maiusque ex eius vnius industria, quam ex tot praeclare bello et pace gestis ad Franciscum decus et nunquam interitura gloria redundauit. sed migrante ad Deum optimo non solum principe, sed litterarum fautore ac parente eximio, indigna bene merito de patria ciui tot editis Hebraicis, Graecis, et Latinis libris gratia repensa est a theologorum nostrorum collegio, qui hominem reip. inuigilantem et quasvis aequas condiciones accipere se paratum demonstrantem, non desierunt lacessere, donec ille vexationum iniustarum pertaesus, ex necessitate consilium cepit, et relicta patria Geneuam ad extremum se contulit; vbi tanta prudentia publicam simul et priuatam rem curauit, vt quamuis tot aduersitatibus conflictatus et incommoditatibus, quae solum vertentibus necessario perferendae sunt; tamen in opere assiduus ad vltimum vitae spiritum laudabile rei litterariae adiuuandae propositum constanter tenuerit, ac tandem cum LVI annum vitae ageret, VII Eid. VIIbr. fatis concessit, foris gloria diues, et domi liberis, qui Geneuae manerent, relicta opulenta supellectile. hanc enim legem ingratae patriae pertaesus, non tam eius odio, quam iustae, vt putabat, vltionis ratione in testamento dixit. itaque Robertus filius, qui eandem artem Lutetiae summa cum laude pro facultatibus exercuit, ab hereditate paterna omnino exclusus est: quam Henricus tanto patre dignissimus filius creuit, qui typographicam non solum longo tempore itidem postea exercuit: sed multa ad iuuandam rem litterariam propria industria contulit, inter alia edito aemulatione patris, qui linguae Latinae penum olim condiderat, linguae Graecae copiosissimo, et multorum principium gazis praeferendo thesauro. idem annus et ante eum abstulerat prid. Non. Mart. Lucam Gauricum Geophanensem LXXXII annos natum Paulli III familiarem et ipsum mathematicarum artium callentem, atque illius partis praecipue, quae ex astrorum positu de vita et fortunis hominum decernit. aliquanto post Mantuae in patria decessit Io. Baptista Folengius professione Benedictinus fere sexagenarius: vir insigni pietate ac caritate praeditus, et moribus, vt scriptis, politissimus; quae neminem legisse vnquam poenitebit. virum optimum de emendatione ecclesiae et scissura tollenda serio cogitantem, et Isidori Clarij episcopi Fulginatis ante quadriennium defuncti, de quo superius suo loco diximus, vestigiis eo in negotio insistentem, mors placida in eodem, in quo professus fuerat, coenobio ad meliorem vitam transtulit, III Non. VIIIbr. nec praetermittendus videtur Iacobus Milichius Friburgi Brisgoiae honesto loco natus, philosophiae ac medicinae studiis clarus, suauitate item morum, quam oris specie praeferebat, omnibus acceptus; qui cum annos complureis Vitembergae summa cum laude docuisset, postremo ibidem ex


page 649, image: s649

apoplexia obijt IIII Eid. IXbr. anno aetatis LVIII. iustis mortuo Pontifici more solito persolutis, dum Patres in conclaui essent, occasione capta, vt fit Cosmus, qui in armis erat. Pondium castell. Vbertini Vbertinensis in Etrur. et Vmbr. limite, quod legitimo domino adempt. Carafae Malatestis Soliani comitib. attribuerant, in potestatem redigere statuit, eiusque rei negotium Chapino Vitellio dat, qui Castrocaro profectus deditionem initio facere recusanteis praesidiarios postremo tormentis admotis in fidem accipit, et ad custodiam Vbertinensi ex Cosmi voluntate committit. nec segnius Io. Franciscus Balnei comes implorato Cosmi auxilio, cui semper militauerat, ad sua in Vmbria recuperanda animum intendit: quae Pontifex vti supra diximus, ob perduellionis crimen tanquam commissa Antonio Carafae donauerat. itaque mox Vitellij ductu receptum Glacialium prope Galeatam, quod Hier. Bellus tenebat, qui deditionem facere iussus cum primum recusaret, a suis coactus postremo locum dedidit, et ipse tanquam perduellis Florentiam perductus est. inde Gateum itum, quod statim venienti patuit. Monsbellus in praesens omissus est, quod maioris molis negotium videretur, quam vt paucis diebus confici posset. tum ad Sophiae fanum promotae copiae, de quo Planimeletenses comites cum nuper Romae litem mouissent, Io. Franciscus Gonzaga, qui illud Cosmi nomine tenebat, inde Vitellij cardinalis instinctu, qui plurimum apud Carafas tunc poterat, deiectus et tanquam maiestatis reus Romam ductus et in carcerem coniectus fuerat: ex quo excitata post Paulli IIII mortem populi seditione liberatus est. id P. Philippi Pandolfini, qui III peditum signa habebat, ductu captum et Balnei comiti restitutum est. captus et mox Mons-rotundus. interea Chapinus Vitellius Empoli, Burgo, Stephani fano, Mugello coactis copiis cum VIII vexillis Montonium versus copias ducit, quod Vitellij patrueles iniurio se detinebant. castellum illud a Leone X Vitellotio et Nicolao Vitelliis eorumque successoribus donatum, cum ad Camillum cardinalis fratrem deuenisset, isque filio notho superstite decessisset, cardinalis eius tutelam susceperat, et a Paullo IIII pupilli nomine beneficiarium illud rursus acceperat, exclusis Paullo et Chapino legitimis Nicolai filijs. inde illi indignatione in cardinalem patruelem concepta totis animis in id intendebant, vt interregni tempore locum inpotestatem redigerent. Burgo et Arretio summissa tormenta, quibus admotis et aperto muro praesidiarij, quos Angela Rossia Camilli parens et pupilli auia habebat, territi huc illuc per auia diffugiunt, quos insecutus Chapinus multos ex ijs occidit, plureis cepit. Antonius Maria Perusinus inibi desideratus. capta IIII signa, quae in oppido erant, moxque arx Vitellijs fratribus deditur. dein Pallanterij interuentu res compositae, qui quamuis sacri collegij nomine ad eos ante locum captum venisset, tamen, vt ab obsidione discederent, obtinere non potuerat. demum Montonio capto impetratum, ne vlterius progrederentur, conuentumque, vt comitis Balnei recepta oppida apud sequestrum deponerentur, donec nouus, qui propediem creandus esset, Pontifex de re tota decerneret. nec inuitus fecit Cosmus, vt occasione tam honesta oblata a molestis armis discederet, amicorum tuendorum caussa susceptis, quos ne videretur deserere existimationis suae interesse iudicabat. itaque ex ipsorum voluntate posita arma et res ad futuri Pontificis voluntatem reseruata. eodem tempore ingens coniuratio Florentiae detecta est, quae longo tempore latuerat. eius princeps fuit Pandolfus Puccius Roberti F., qui inter familiae decora III cardinaleis numerabat. is homo magnis opibus, excellenti ingenio ac iucunda oris specie cunctis gratiosus in Cosmi et eius vxoris amicitiam facile se inseruerat, ex qua vberes ac multipliceis fructus perceperat. verum acceptae olim iniuriae memoria aduersus recentia beneficia praeualebat. is siquidem aliquot ante annis ob inanem suspicionem in secretum carcerem coniectus fuerat: quam iniuriam vt vlcisceretur, familiaritatem cum Cosmo postea contractam pro occasione accipiens, consilium de eo interficiendo ceperat, eiusque conscios Astoldum Caualcantium Thomae F. et Laurentium Medicem fecerat; quib. et adiunxerat Ricardum Mediolanensem, Bernard. Corbinellium, et Pucellum Puccium vnum ex VIIIviris. diu in Gall. cum Farnesio card. Pandolfus fuerat, et postea rem cum exulibus


page 650, image: s650

Florentinis, qui Romae erant, contulerat. consentientibus cunctis discordes de tempore et ratione patrandi facinoris erant sententiae. itaque res saepius tentata, nec vnquam executioni demandata fuit. Senis captis, quoniam tempus vrgebat, et Cosmi magnitudo exulibus in dies suspectior reddebatur, placuit, vt quamprimum res conficeretur. aliis videbatur, vt Pandolfus dum in interiore conclaui cum Cosmo pro familiaritate consueta esset, ipsum interficeret. sed Pandolfi solius cum Cosmo ijsdem armis cincto congressus periculosus existimabatur, nec spes erat alios coniuratos ad idem secretum admissum iri. itaque satius visum, vt dum Cosmus per vrbem equitaret, ex fenestra scloppeto peteretur. dum in eo sunt, et licentio se ac minus honestae vitae interea nimis secure indulgent, Cosmus de coniuratione aliquid subodoratus, sed de personis adhuc incertus, ex nefariis libidinibus occasione capta Caualcantium et Medicem in carcerem trudi iubet. cum nihil tamen inde expiscari potuisset, illum monitum, vt vitam muraret, carcere emisit. Medicem in arce Pisana asseruari iussit. nec propterea Florentiae abscessere conscij, tantum aut patrandae caedis desiderium aut secreti fiducia fuit. tandem cum per amicos, quos Romae habebat, etiam nomina coniuratorum didicisset Cosmus, Caualcantius ac Medices rursus in carcerem conijciuntur, elapsis Mediolanensi ac Corbinellio, captusque Pandolfus et a Laurentio Corbolio VIIIvirorum ministro interrogatus spe veniae a Cosmo impetrandae, si seriem facti vere explicaret, statim rem totam scripto complectitur, quo et de ea cum Iuliano Hieronymiano et Laurentio Librio contulisse aiebat, sed illum rem auersatum, vt et Franciscum Nasium Lutocij F.: Librium vero nihil de consilio resciuisse; sed tantum rogatum, vt si eius opera ipse egeret, eam commodare ne grauaretur. tandem cum Pandolfi confessione Caualcantius et Medices conuicti essent, et tormentis subiecti rem ipsi postremo confiterentur, VIII virorum sententia Pandolfus damnatur, decretumque vt ei publice laqueo gula frangeretur; Caualcantius et Medices eodem iudicio securi percussi; in Mediolanensem et Corbinellium fugitiuos ac contumaceis tanquam perduelleis pronunciatum. Nasius, qui Venetias abierat, paullo post absolutus. Hieronymianus, quod coniurationem non reuelasset, in arce Volaterrana vitae quod supererat peragere iussus. Librius denique vt facti ignarus dimissus est. Franciscus Medices ac Leonardus Nobilis ob suspicionem comprehensi, mox Cosmi iussu liberati sunt; qui satis exemplo prospectum securitati suae arbitratus, ad leniendam tot clarorum virorum morte adfectorum inuidiam, bonorum Pandolfi, quae amplissima erant, liberis gratiam fecit: cumque lex esset Florentiae, vt maiestatis damnatorum bona fisco addicerentur, et si quidem filij familias ij essent, pars ea, quae ipsis ex bonis paternis seu maternis obuentura esset, quamuis adhuc superstitibus parentibus, iam tum fisco vindicaretur, Astoldi Caualcantij portionem, quam ex bonis Thomae patris tunc in viuis agentis capere poterat, Io. Baptistae Astoldi fratri restitui iussit. Iamque tempus instabat, quo Elizabetha ad virum in Hispaniam deducenda erat. eam rex ac Catharina Eraldi-castrum et Augustoritum vsque ineunte Xbri prosecuti sunt: indeque post amplexus et oscula atque vltimum vale dictum non sine lacrimis dimiserunt. diuersi postea, rex Bloesas redit, ipsa se in viam dedit, et cum Car. Borbonio cardinali, Rupisurionio, ac primaria nobilitate ad id destinata Burdigalae a Nauarro summa magnificentia excepta est, cui illius in Hispanorum ad id a Philippo delegatorum manus perducendae onus demandatum fuerat. conuenerat, vt Kalend. Ianuar. proximis in Franciae atque Hispaniae regnorum limitibus ad Pinnonium in Pyrenaeo traditio illius fieret. sed aspera admodum hieme, qualis ijs locis esse solet, et niuium importunitate effectum est, vt Elizabetha ac Nauarrus ad Ronciuallense coenobium sibi subsistendum putarent; ibique Philippi procuratores opperirentur. morositate tamen Hispanorum quinque circiter dies inutiliter consumpti sunt, vltro citroque comeando, dum vtrique decorum scrupulosa anxietate seruant. tandem delegati Spinalio, quod inde II leucis abest, Ronciuallium venere magno numero ac pompa, in qua OIO OIO IO equites egregie ornati numerati sunt. principes


page 651, image: s651

legationis fuere Mendociae familiae tota Hispania illustrissimae quasi columina, Infantatiorum dux et cardinalis Burgensis frater, quorum in comitatu erant marchio Zenetae, Tendillae comes, Montisclari marchio, Saldagniae, Ribaldauae, ac Ribadei comites, Didacus Vrtadus Cagneti marchionis F., Didacus Vrtadus et Io. Vrtadus, hic Venetijs, ille nuper Romae orator, Io. Vrtadus Fraxineus, Franciscus denique Zenetae marchionis F. omnes ex Mendocia familia et alij ex primaria nobilitate. infima aula atris Nauarri aulaeis vt in luctu velata erat, ad cuius limen cardinalis Borbonius, nam in superiore Elizabetha cum Nauarro erat, delegatos cum CCC circiter nobilibus excepit, et humaniter acceptos ad vraniscum perduxit, sub quo cum paullum consedissent, Philippi diploma, quo de accipienda e Nauarri manibus Elizabetha a delegatis mandatum continebatur, ad facem, quod locus obscurus esset, perlectum est, eoque perlecto surrexere initio: quidem medius a Burgensi et Infantatiorum regulo collocatus erat Borbonius; sed quia Burgensis prius Borbonio in cardinalium collegium cooptatus fuerat, Borbonius modeste delatum honorem recusauit, et ita praece dente Infantatiorum regulo Burgensis, qui ad dextram Borbonij primum incedebat, priorem locum sumpsit, eoque ordine ad Elizabetham in superiorem aulam perrexere magnificis aulaeis et vranisco regaliter instructo ornatam, in qua loco vndique septo sedebat Elizabetha et ad dextram eius Nauarrus, et infra Nauarrum Rupisurionius. laeuum latus illustres matronae atque in iis Anna Mompenserij filia, Riusia, et Claromontia tegebant. pone Elizabethae solium stabat Lopesius Gusmanus magnus Palatij magister, qui aduentantium nomina edebat. postquam Hispana nobilitas. quae anteibat, reginae suae manus de genibus osculata est, iam propinquantibus delegatis, Nauarrus et Rupisurionius assurrexere; Elizabetha ipsa Infantatiorum regulum adosculum manûs properantem et in genua procumbentem surgens subleuauit, et eum ac cardinalem fratrem perhumane excepit: habita a Burgensi ad ipsam oratione hono rificis verbis et ad obsequium compositis plena, acceptoque ipsius responso summa oris subridentis suauitate ac grauitate simul pronunciato delegati ad Nauarrum transiere, et post mutuas falutationes prolato diplomate reginam sibi a Nauarro exhiberi postularunt tum Nauarrus non lecto diplomate, de quo sibi abunde satisfactum esse testatus est, se a longe omnium orbis vniuersi rege maximo illustrissimam hanc heroinam accepisse dixit, vt eam in illustrissimi omnium, qui sunt, regis manus aut ipsius procuratorum traderet: proinde sponte ac libenti animo, vti iussus sit, eam ipsis tradere, dignissimis videlicet, quorum curae ac fidei pretiosissimum hoc pignus crederetur, interim orare, vt et eam eius valetudinem commendatam habeant, quod ipsos sedulo ac diligenter facturos minime dubitet. de indole ac virtutibus eius nullum verbum apud eos facere, quorum specimen praesentia sua ac facto ipso datura sit, et effectura, vt nullum maius vnquam virtutum lumen aut tantum pudicitiae atque honestatis instar retro seculis in Hispania illuxisse omnes in posterum fateantur. ita tradita Elizabetha Nauarrus pro se pauca locutus est, nimirum pacis foedere et mandato, quod penes se habeat, perscriptum esse, vt regina in vtriusque regni confinibus sisteretur, ibique delegatis a Philippo traderetur. id vero minime obseruatum fuisse; quippe cum is locus in quo sint, longe ab vtriusque limite absit, vt pote in medio Nauarrae regno, quod ad se iure pertineat, situs; proinde protestari, nihil eorum, quae tunc acta sint, iuri suo in posterum praeiudicare posse. ad ea sobrio ab Hispanis dato responso, vtrinque amice discessum est. mediam reginam comitati Burgensis et Infantatiorum dux lecticae imponunt, et eodem die Spinalium, vnde venerant, deducunt. inde triumphali pompa et apparatu Mantuae ac Pinciae Carpetanorum, Toleti item, ac postremo Guadalaiarae, quam Numantiam fuisse plerique existimant excepta est: vbi et consummatae nuptiae extremo Ianuario insequenti. quae omnia fuse ab alijs, quibus otium fuit, descripta, ad seria magis properantibus superflua et otiosa nobis visa sunt. nec multo post Philippus, ne nouis nuptiis nouos affectus inlegitimae successionis praeiudicium induisse videretur, conuocatos


page 652, image: s652

Castellae ac reliquarum. Hispaniae prouinciarum ordines in Caroli, quam ex Maria Lusitana sustulerat, tanquam legitimi regnorum paternorum heredis verba iurare iussit. cum Elisabetha missus fuerat Lud. Sangelasius Lansacus antea legatione Romana summa cum prudentiae laude defunctus, eique tanquam intimus administer ac veluti moderator, donec Hispanis moribus insueuisset, attributus. statim post Philippi in Hispaniam appulsum Nauarrus regis permissu Petrum Nauarrum familiae illius nothum ad eum miserat, vt de regni Nauarrae restitutione ageret; qui a petitionis limine quasi exclusus, quod et regnum ad seoptimo iure pertinere, et firmissimum Hispaniae contra Gallias propugnaculum esse diceret Philippus, postremo impetrauit, vt compensationem eius acciperet, ea lege dicta, vt neque in Hispania neque in Indiis eam accipere teneretur, et quae darentur, ea cum supremo imperio teneret, neque superiorem dominum agnosceret. tum de Sardiniae regno iniecta primum mentio; a qua petitione non se multum alienum ostendebat Philippus, sed recenti suo in paterna regna aduentu excusato amplius se deliberaturum recepit, et rem ad regni Curias, sic comitia vocant, propediem Toleti celebrandas reiecit. id actum mense VIIIbri. post Elisabethae autem in Hispaniam deductionem Nauarro, quasi iniuria adempti regni non sufficeret, insigni contumelia illusum est, ab Alfonso Cueua Albuquercij duce, qui amicitiam cum ipso simulabat, et per emissarium quendam Lescurium nomine, qui licet Benearni pago in familia Albuquercij erat, et hinc inde comeans exploratoris partibus fungebatur, ei persuaserat, si salutandi Philippi occasione in Hispaniam comeatu accepto veniret, fore, vt ei de Nauarrae regno satisfieret. igitur siue nimia credulitate, siue vt spei toties factae extremum periculum faceret, inductus, non monito prius rege, aut oratore regio, is tunc erat Seb. Albaspineus Lemouicum epsscopus, Io. Claudium Leuium Odosium virum illustri loco natum cum litteris ad Philippum mittit, quibus petebat, vt sibi vxorique suae, cum bona eius gratia in Hispaniam venire liceret, et coram de regno Nauarrae cum ipso transigere. Philippus tunc Toleti erat, qui acceptis litteris, cognitoque quid Odosius in mandatis haberet, de vxoris valetudine, quae nondum Guadalaiaram appulerat, diligenter Odosium percontatus est, gratiasque se Nauarro habere dixit, qui vxori in Hispaniam venienti tam officiose operam nauasset; de cetero cum amplius deliberasset, ad alia mandata responsurum. id coram Lemouicum episcopo actum, quem dimisso Odosio mox in arcanum Philippus seducit, et cum ab eo, an rege ipsoue conscio id ageretur, quaesijsset, et ille nulla se a rege mandata hac de re habere respondisset, biduo post ad venationem profectus per Curteuillam a secretis epistolis Odosio litteras reddendas curat, cum hoc amplius responso, Nauarrum, quando de Nauarrae rebus cum ipso agere cuperet, melius facturum, si se vxorem que suam inutili profectione minime vexaret. nam nihil aliud ad eius petitiones responderi posse, quam quod Caesar ipsius parens olim decessoribus eius, et ipse nuper Cercani delegatis respondit. ita dimissus Odosius ad Albuquercium, cuius fiducia venerat, expostulandus perrexit, qui re intellecta, vt se excusaret, Odosium monuit, si mandatis, quae ad Philippum habebat, addidisset, cupere Nauarrum in Hispaniam venire, vt insigni aliquo facto ipsius gratiam demereretur, futurum vt pleniore cum satisfactione auditus fuisset. in quo maiore ne iniuria affectus fuerit Nauarrus per tam praeruptum responsum omni spe de regni dotalis restitutione praecisa, an cum ad turpe obsequium, cum dignitatis et fidei violatae dispendio virum generosum et illustrissima totius orbis Christiani familia ortum adigere voluerint, in ambiguo Hispani reliquerunt. iam aliquot mensibus vacabat Romae sedes, manifesta Hispanorum inuidia, qui post Gallos tota Italia veluti exactos hoc vnum agebant, vt is Pontifex crearetur, qui aut ipsorum partibus addictus esset, aut tam humili loco exiguisque clientelis subnixus, vt in eo fastigio constitutus nihil temere auderet, et in Italia cum Italiae principibus pacem coleret. dum igitur in suspectis reijciendis a Varga oratore Philippico gnauiter laboratur, totum trimestre effluxerat, longiusque interregnum fore apparebat, cum vndique in aula expostulationes


page 653, image: s653

Christianorum Principum auditae sunt, finem huic dissidio alijs ob relligionem exorientibus passim turbis caussa mpraebent, imponi petentium. et Lemouicum episcopus orator regius sollemnem querelam apud Albanum instituit, a quo id responsi tulit non sine aliqua animi commotione, Vargam hominem stolide ambitiosum regis sui nomine eo in negotio abuti; nam nihil aliud Philippum cupere, quam vt quamprimum is Pontifex liberis cardinalium suffragiis eligatur, siue is Hispanus, Germanus, Italus, aut Gallus esset, qui ea sit pietate ac prudentia, vt semoto omni priuato affectu Deique gloriam tantum prae oculis habens paci ecclesiae vbique turbatae et Christiani orbis tranquillitati mature consulat. Vargam Philippo e Belgio in Hispaniam proficiscenti imposuisse, cum homo tanto munere indignus tam honorifica legatione ornatus est, idemque antea fecisse, maiore audacia an perfidia incertum, cum astu solito peruicit, ne Io. Figueroa a rege Romam missus a Pontifice admitteretur, quo scilicet ipse, qui iam Romae erat, eo excluso in eius locum sufficeretur, ob idque a se, qui tunc in Italia cum summo imperio erat, fraudis conuictum in carcerem coniectum fuisse. itaque Philippum decreuisse eum reuocare, et debita castigatione multare. interea Mondeiarae marchionis filio, qui Romae est, sedulo mandasse, curaret, ne huic negotio Vargas vllo se pacto interponeret, omnemque illi auctoritatem suo nomine abrogaret, et de libera Pontificis electione in conclaui coram cardinalibus publice protestaretur. Albanus praeterea rei culpam in cardinalem Carafam reijciebat, qui vt aiebat, priuatis rebus studens publicam libertatem impediebat. Cum post paulli IIII mortem sedes vacasset menseis IIII, dies VII, Io. Angelus Medicinus in Pontificem electus est VII Kalend. Ianuar. inter septimam et octauam euis noctis, quae diem natalitium insecuta est, suffragantibus ex XLIV cardinalibus, qui comitiis intererant, praecipue Carolo et Alfonso Carafis, Alexandro Farnesio, Guidone Ascanio Sfortia, et Ludouico Guisio; dein Epiphaniae festo de more coronatus est: et ita vnus meruit, quod non temere alij euenisse constat, vt tribus celeberrimis anni grstiuitatibus nimirum Paschatis nasceretur, natali Christi Pontifex crearetur, ac demum eo die supremae dignitatis insignia caperet. huic pater Bernardinus fuit humili loco Mediolani natus vectigalium redemptor: qui ex Caecilia Serbellona XIIII liberos suscepit, quorum natu maximus Ioannes Iacobus fuit Meleniani marchio, de quo supra locuti sumus, et quem subinde Poutifex frater, cum acclamationibus solitis ex conclaui in B. Petri basilicam deduceretur, ex circunstantibus amicis non sine flagrantissimi desiderij significatione, vbi esset, requirebat. post eum Pius IIII, sic enim appellari voluit: tertius Io. Baptista, qui ante XV annos obijt: ac post eum rursus Augustus Meleniani, Io. Iacobo mortuo, marchio, Pontifici admodum inuisus; ac nouusimus Gabriel, qui anno OIO IO XXXV in obsidione oppidi Leuci, bello, quod cum eius fratre Franciscus Sfortia Insubrum dux gessit, ictu tormenti ad Mandellum interfectus est. e sororibus natu grandior Clara Volfio Altempsio nobili Germano in dioecesi Constantiensi nupsit; ex quo matrimonio nati Marcus Siticus cardinalis, Annibal, et Gabriel comites: minor Margarita Gilberto Borromaeo Aronae comiti coniux data Carolum cardinalem vitae sanctimonia apprime clarum, et Fridericum comitem genuit: Camillam praeterea, quae Caesari Gonzagae Ferdinandi F. nupsit. Pontificatûs initio Pius, vt quae nomine pollicitus fuerat re praestaret, summa clementia vsus est, condonata P. R. omnium, quae in Paulli IIII simulacrum, gentis insignia, et Inquisitionis contumeliam vacante sede admiserat, venia, hac lege, vt damna ac detrimenta illata, quoad posset, suis sumptibus sarciret. sed mox mutauit, quique hactenus humanus patiens beneficus gratus mitis ac pecuniae minime cupidus habitus fuerat, alios mores repente induisse visus est. acta fere omnia decessoris sui rescidit, alio instituto ordine; edicta reuocauit, monachorum ac fratrum mendicantium, quos in coenobia, vnde facultate a superioribus Pontificibus facta exierant, Paullus redire coegerat, caussas iterum cognosci voluit: eorum, item, quos haereticae doctrinae nomine, suspectos idem Paullus carcere attinuerat, caussa denuo per Inquisitionem,


page 654, image: s654

sed adhibito temperamento, cognita ab iniuria vindicauit; inter quos praecipui fuere Io. Moronus cardinalis, et Thomas Sanfelicius Cauensis episcopus arctissima quondam cum Reginaldo Polo necessitudine coniuncti. inter alia vero, quae primis auspiciis fecit, summae hoc prudentiae tributum est, quod imperatoriam dignitatem in Ferdinandum a Carolo V fratre translatam, quam Paullus improbauerat, ratam habuit, eiusque tanquam legitimi accatholici imperatoris legatos perhumane et honorifice excepit.



page 655, image: s655

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER VIGESIMVSQVARTVS.

NVNC tempus, vt res Turcicas, quarum sparsum hactenus mentio facta est, continua narratione exsequamur. praeter auxiliarem classem ad infestandam Italiae oram ex foedere singulis annis in mare Tyrrhenum missam, nihil dictu memorabile a Solimano gestum audiuimus iam a multo tempore, atque adeo ex quo nefandis Roxolanae vxoris artibus et pernicioso Rustani consilio deceptus Mustafam de medio sustulit. in caussa fuit exortum mox inter filios dissidium, quod initio occultum, dein in manifestas inimicitias ac postremo in apertum bellum erupit: quod quandiu durauit, tamdiu ab hoste tam formidabili securus Christianus orbis quieuit. id nunc re a principio repetita explicabimus. sublato Mustafa ac mortuo Zeangire, sicuti supra diximus, nam Mahometes vxore ducta iam pridem decesserat, cum superessent tantum duo ex Roxolana suscepti, Selimus natu maior voluntate patris ad imperium destinabatur: Baiazetes studio ac pietate matris vltro ipsum, si suo arbitrio stetur, fratri praelaturae et in imperio collocaturae sustentabatur. et erant quidem in eo multa, quae illum non solum matri sed omnibus amabilem reddebant: in ore comitas et ad obsequium compositi mores, atque adeo animus, sicuti tunc apparebat, ad quietem et litterarum otium inclinans. his accedebat vultus pateruam imaginem referens, cum nulla paterni oris similitudo in Selimo fratre appareret: qui multo grauis abdomine, tumentibus buccis, facie indecora, rubedine suffusa, vt militari verbo polenta saginatus diceretur, vita insuper inerti, quam per vinum ac somnum fere traducebat, cunctis fastidio et odio erat: ad haec in salutando nequaquam comis, nec beneficio demerendis hominibus natus: quippe qui palam profiteretur, nolle se populari gratia colligenda animum patris offendere, et in suspicionem sui adducere. huius, qui patri vni carus, ceteris inuisus erat, comparatione Baiazetes per se cunctis acceptus longe acceptiorem se Turcis reddiderat: qui, seu commiseratione ineuitabilis exitij, quod misero a fratre impendebat, siue ob indolem et propensam de omnibus bene merendi voluntatem, ei impense fauebant. igitur Baiazetes matris Rustanique gratia, qui ad tempus a gubernaculis remotus, vt Mustafae mortis inuidiam leniret, in eo erat, vt rursus rerum summae admoueretur, fretus, dum circunspicit, qua ratione necessitatis vim declinare, ac certam perniciem cum imperio commutare posset; honestiusque existimat, de imperio contendentem cadere, quam fratris iussu a carnificis manu inglorium iugulari: haec cogitanti non incommoda occasio se obtulit ista: magnum sui desiderium reliquerat Mustafa, ita vt multos post eum viuere taederet: quidam vltionis studio


page 656, image: s656

incendebantur, plureis conscientia attonitos habebat; qui quod rebus eius studuissent, vt periculum auerterent, rerum nouarum caussas quaerebat: dux tantum desiderabatur. Mustafa in vitam reuocari non poterat: viuus fingi poterat: praesertim constanti adhuc memoria et exemplo alterius Mustafae, qui ob id Dusmes in Annalibus Turcorum, quasi suppositum dicas, appellatus anno Christi OIO CCCC XX III post Mahumetis I mortem se Baiazetis Gilderunis filium, qui tamen iam ante Temuriano proelio interfectus fuerat, dictitans, magnos motus in imperioTurcico excitauit, et de regni successione controuersiam dubio belli euentu Amurathi II fecit. ergo per Baiazetis emissarios homo vili loco, sed prompta ac proiecta audacia suscitatur, qui ob staturae vultûs ac reliqui habitûs conformationem haut multum a Mustafa absimilem se Mustafam profiteri ausus, in ea parte quae supra Byzantium est ad Istri fauceis se ostendere cepit. ibi cum paucis, quos sibi adiunxerat comitibus, percunctantibus, quis esset, initio timide Mustafam se esse respondet, qui patris iram fugiens se astu e manibus eius eripuerit, et vt mendacio fidem faceret, natrabat, cum a patre accerseretur, non ausum in conspectum eius venire, sed ex consilio amicorum quendam sui similem multis promissis oneratum pro se misisse, cuius periculo de patris animo certior fieret: hunc, priusquam ad Solimanum admitteretur, indicta caussa strangulatum et ante tentorium proiectum propter mortis acerbitatem, dum cum carnificibus colluctatur, confusis oris lineamentis multos fefellisse, qui Mustafam vere interfectum credidere: se vero nihil cunctatum protinus fugam arripuisse, et facto supra Pontum per Bosphoranos populos itinere huc incolumem peruenisse. haec tum in occulto, mox vt pronis auribus ab iis populis accipi cognouit, palam concionabundus edisserebat, factum exaggerans, et inuidiam in nouercam deriuans ac Rustanum eius generum, qui deliri senis animum philtris excantatum ad libidinem circumagerent. tum fidem hominum et opem aduersus iniustam vim implorabat, et ne inani rerum suarum deploratione apud homines, qui felices potius quam calamitosos colunt, eorum animos potius ad fortunam suam commiseratione prosequendam quam auxilio subleuandam incitaret, spes suas magnifice ostentat; neque enim iustae caussae animos neque amicos sibi defuturos, quorum ope ex hoc squalore emergat, et de inimicis poenas reposcat: a se stare praetorianos praecipuum imperij robur, et magnam familiae paternae partem; et quicunque nunc, quem mortuum falso opinantur, lugeant, qui permulti sint, ad auxilium viuo ferendum magno concursu aduolaturos. quae res tanto artificio gerebatur, vt multi ob iucundam Mustafae memoriam facile decepti fidem mendacio haberent: multi qui Mustafam viuum cognouerant, et mortuum in tapete iacentem viderant, odio praesentis statûs fucum oculis suis fieri paterentur: plerique promissis ac donis Pseudo-Mustafae, nam in eam rem Baiazetes per suos emissarios pecuniam subministrandam curauerat, prensationibus denique ac blandiciis illecti ei in occulto fauerent, et palam nomen militiae darent. ita breui tempore et magni illis regionibus motus excitati et numerosae copiae vndique collectae, iam iusti exercitûs instar, ad signa conuenere. quibus de rebus certior factus Solimanus statim negotium dat prouinciarum praetoribus, vt malo grassanti obuiam eant, et antequam vireis colligataut latius serpat, coniunctis copiis opprimant; increpita interim eorum socordia, qui eo rem deuenire passi essent: insuper ad eos ex purpuratis Pertaum, cui maxime fidebat, mittit, cum non ita magna manu, sed ex fido quoque tribuno centurione ac decurione collecta, veritus ne praetoriani, vel studio partium, vel donis ac largitionibus corrupti, ad eum signa transferret contra quem venerant. mandatis acceptis praetores haut segniter vireis iungunt, et terrore ac denunciatione periculi copias hostileis aduenienteis distinent; quae iam, conuenerant, dissipant: mox superueniente Pertao vlterius procedunt. et iam non multum ab hostibus aberant, cum, vt in tali casu solet, nondum sacis confirmatum ac celeritate praeuentum Pseudo-Mustafae militem terror incessit: ita vt primo pauci, mox omnes quasi facto agmine promissorum immemores posito pudore ac deserto duce diffugerent. captus Pseudo-Mustafas, dum postremus de fuga cogitat, et cum eo praecipui fraudis architecti ac sub custodia


page 657, image: s657

statim Byzantium missi: vbi diligenti ac seuera per exquisita tormenta quaestione habita de occultis Baiazetis consilijs Solimanus cognoscit. fuerat illi in animo, postquam copiae, quantas destinauerat, conuenissent, ad eas se cum bona manu adiungere, et vel Constantinopolim recta, vel ad fratrem opprimendum, vti se occasio in manus daret, suos ducere. mersi omnes mari intempesta nocte Solimani iussu, minime e re sua iudicantis horum quidquam in vulgus efferri, ne domestica vulnera sua principib. finitimis retegerentur, interim Baiazeti facinus auso grauiter succensenteis. quod vxorem eius sagacem feminam minime latuit, quae iniecta rei apud maritum mentione, excusata adulescentiae imprudentia et collectis maiorum exemplis primo delicto ignosci petijt, et impetrauit, precibus lacrimis ac blanditijs remollito sene plus iusto vxori obnoxio; ita vt ille filio parcere decreuerit, veniret tantum et sua iussa praesens acciperet. non deest officio mater, quae per litteras occulte Baiazetem monet, vt quamprimum accersitus veniat, nihil fore periculi: nam patrem opera sua omnem offensionem ex animo deposuisse. Baiazetes etsi ad Mustafae recens exemplum respectaret, tamen matris, a qua se non mediocriter diligi sentiebat, fiducia fretus, ad locum colloquio destinatum accedit haut longe ab vrbe. ibi ex equo descendenti praesto adsunt patris famuli, qui gladium et pugionem ponere iubent; quod in alijs vsitatum, in filio male conscio timorem non mediocriter auxit: verum praesentis matris ex fenestella linteo obducta, praeter quam venienti transeundum erat, voce confirmatus, deposito metu coram patre se sistit, in genua procumbens. heic Solimanus, postquam assidere eum iussit, crimen ipsius multis verbis exaggerat, qui fratrem atque adeo parentem armis petere ausus esset. neque enim stetisse per ipsum, quo minus relligionis status conuelleretur, Othomanorum familia, cui soli hodie innitatur, per domesticas dissensiones in extremum periculum adducta. tamen statuisse ei parcere dicit: tum multa de Dei prouidentia prolocutus monet, vt deinde rerum futurarum curam relinqueret Deo, cuius arbitrio ac nutu regna transferuntur. nam si ita fatum sit, vt post mortem suam ipse regni potiatur, id ratum fore, neque in potestate cuiusquam esse, ineuitabilem fatorum ordinem turbare: sin aliter Deo visum esset, insani esse, contra diuinam voluntatem obniti. proinde tumultuari desineret, neu fratrem quietum incesseret, neu senectuci paternae olim molestus canos suos ante diem veluti ad tumulum deduceret. ad haec Baiazetes pauca pro tempore respondet, vt magis culpam deprecaretur, quam purgaret, se in potestate patris futurum in posterum pollicetur. statimque parens iam sereniore vultu poculum afferri iubet, ac filio porrigit. Baiazetes vero, qui vereretur, ne id sibi supremum esset, tamen recusare non ausus, quamuis maluisset, paullum ex eo hausit, verum pater mox ex eodem poculo bibens filium animi anxium hoc metu liberauit. ita meliore fortunaquam sperauerat, cum patre congressus Baiazetes et in gratiam acceptus ad praefecturam suam remittitur. nec multo post Achomatis, qui post veri Mustafae mortem Rustano ad leniendam facti inuidiam, sicuti diximus, dignitare moto principem locum in aula obtinebat, mors secuta est. huic crimini data, occultum olim in Mustafam studium et nuper in Pseudo-Mustafae ac Baiazetis consilijs deprehendendis negligentia, quamuis non aliam ob caussam eum interfectum multi existimant, quam vt vacuus ademptae dignitatis locus Rustano relinqueretur: nam promisisse Achomati Solimanum, sigillum suum ab eo, dum viueret, non ablaturum: cum autem Roxolana vxor instaret, vt id Rustano restitueretur, ne quid fieret contra promissi fidem, morte eius mendacio occurrendum fuisse. ac ferunt tum Solimanum dixisse, mitius cum eo agi videri, si semel, quam si millies moreretur; quod futurum esset, si viuus indesinenter ereptae dignitatis et in alium translatae moerore cruciaretur. itaque cum mane in Diuanum, is locus consilij est, horum omnium ignarus venisset, mox affuit, qui ei Solimani nomine mortem denunciaret; quo nuntio, qua erat animi magnitudine, haut valde commotus est: tantum carnificem a se remouit, manibus pollutis attrectari non ferens. cumque ad astanteis circumtulisset oculos, nihil turbato vultu vnum ex ijs amicum sibi rogauit, vt hoc sibi magni ac postremi muneris loco daret, vt eius manu necaretur. cui ille tandem


page 658, image: s658

exoratus morem gessit, neruoque adducto et non vna vice astricto, sed remisso, vt semel respirare adhuc posset, sic enim mandauerat, quasi se mori sentire vellet, suffo catus est, homo latrocinijs et vita nefarie anteacta infamis, sed ob fortitudinis admirationem et eci militaris peritiam ad summos honores euectus. ea mors varie accepta, vt cuique mens erat, maxime omnium Baiazetem percelluit. sed beniuolentia matris tutus eum dolorem dissimulauit, et a perniciosis consilijs, quamdiu illa vixit, temperauit, quae mox post biennium extincta illa resumpsit, et nouam rempertatem, quae tandem in eius caput recidit, magno suo malo excitauit. tunc enimquasi nulla spe reliqua, omnibus pietatis vinculis solutis, veteres simultates cum fratre acerbius quam antea exercere cepit, modo structis ex occulco vitae eius insidijs, modo vi aperte intentata, saepe incursatis eius prouinciae finibus; nam Selimus Magnesiam, Baiazetes Chiateam conterminas prouincias obtinebat: et si quos deprehendere poterat ex fratris domesticis, male multabat. denique nihil reliqui faciebat, quo eius existimationem, quando vitae nocere non poterat, minui arbitraretur. res etiam nouas per emissarios homines sibi addictos in vrbe moliebatur: quibus dc rebus a Selimo aemulo pater diligenter monebatur; curam haberet suae salutis; nam errare eum, nisi istas Baiazetis nefariorum consiliorum prolusiones in caput suum versuras intelligeret: non minus incolumitatem patris ipsius quam fratris, indomitae cupiditati illius obesse; paterno se periculo, non suo, quod facile vitare possit, moueri. his rationibus accensus Solimanus ad Baiazetem dat litteras et eum officij commonefacit, ac memorem esse iubet, non fore semper veniae locum: fratrem iniurijs lacessere, sibi molestiam creare desinat, cui breue tempus vitae supersit, quo exacto fore Deo curae, quae sit amborum fortuna. quae quamuis surdis auribus canerentur, tamen ille ad paterna iussa non incommode respondebat, sed facta dictis non respondebant. itaque cum nihil de suscepto consilio remittere Baiazecem videret prudentissimus senex, alia sibi ratione agendum duxit, disiungendosque inuicem fratres corporibus esse, quo animis inter se coniunctiores essent, quando vicinia, quae inter alias personas amorem conciliat, inter eos si multates exacerbaret. itaque Selimum Iconium, Baiazetem Amasiam infausto fraternae necis omine damnatam migrare iubet: et quamuis nihil fecerat Selimus, propter quod patri suspectus esse posset, ne tamen caussa maturaretur Baiazeti descendendi ad extrema, si solus praefectura moueretur, ex aequo parens aequus filios habitos videri voluit. Selimus, qui sciret haec in gratiam suam facta, mox paruit. Baiazetes contra, qui opportuniorem ad res moliendas praefecturam et vrbi propinquiorem mallet, tergiuersabatur, modo lamentabilem fraternae necis memoriam caussatus, modo postulabat, vt sibi saltem in ijs regionibus hibernare bona cum ipsius gratia liceret, aut in eam, ex qua Selimus decedebat, prouinciam transire. dum cunctatur, Selimus circuitu facto Prusiadem ex aduerso Byzantij in litore Asiatico positam Bithyniae vrbem tendens ei a tergo apparuit. quod criminari conatus apud patrem Baiazetes, tanquam id vitae patris ac suae insidiandi consilio actum esset, frustra fuit, quippe cum patre conscio id Selimus fecisset. itaque ad miseras preces rursus reuoluitur, vt omen infelicis prouinciae vitaret, et sibi de praefectura, ex qua frater migraret, aut quacunque alia parens gratificari dignaretur. cum in sententia perstaret Solimanus, et de praefectura mutari non posse responderet, Baiazetes moras nectens patris voluntatem eludebat, non autem in milite legendo et armando, pecunia cogenda et apparatibus faciendis, qui ad sui defensionem et fratris oppugnationem pertinerent, tempus sibi perire patiebatur. quae quamuis non ignoraret infelix parens, tamen cum sciret omnium gentium oculos in hoc filiorum discidium versos, leniter sibi agendum existimabat, vt, si fieri posset, citra sanguinem minimo cum strepitu hae turbae componerentur. eo consilio missi Mehemetus ad Selimum, Pertaus ad Baiazetem praecipui ex purpuratis cum mandatis, vt statim eorum vterque in prouinciam sibi attributam concederet; ijsque negotium datum, ne a fratrum latere prius digrederentur, quam illi prouincias suas attigissent, ac Pertao inprimis, vt interim Baiazetis consilia ac facta obseruaret. Mehemeti aduentu laetus Selimus morem patri non grauate gessit. contra Baiazetes,


page 659, image: s659

qui alienum a rerum suarum rationibus duceret, affixum habere vnum ex fidis patris ministris, simulata in Amasianam prouinciam profectione Pertaum frustra renitentem dimittit, praefatus velle se patrono eo apud patrem vti; cui et referre iubetur, semper praecipuam sibi futuram mandatorum eius auctoritatem, si per fratrem liceat, cuius iniurias et non occultas insidias amplius tolerare vix queat. ex hoc responso cum satis Solimano de Baiazetis mente constaret, ille confestim Graeciae praetorem quamuis podagra laborantem cum equitatu ad Selimum festinare et ei subsidio esse iubet, moxque reuersum Mehemetum cum fidissimis praeto riauorum in Asiam transire eadem de caussa imperat, quos et ipse subsequi statuisset videri volebat. sed reclamabant praetoriani et inuiti ad signa conueniebant, fraterna arma vt sceleris ac piaculi plena abominati: bellum hoc minime necessarium dictitantes, quo proinde supersederi possit. nam in quem ferrum stringerent? Baiazetem et ipsum imperij heredem, cuius conatus necessitate defenderetur. haec non occulta murmura cum ad Solimani aureis peruenissent, vt erat relligioni deditus, summum sacrorum antistitem, Mophtim vulgo vocant, consulit, quo numero habendus sit, qui se viuo pecunias et militem cogat, oppida expugnet, et imperij quietem turbet; item qui eius castra sequuntur, et talia molienti auxilio sunt; item ij, qui contra talia patranteis arma capere detrectant, et nihil eum peccare defendunt. ad haec Mophtis, eum hominem et qui ei fauent et auxilio sunt, quouis supplicio dignos; qui autem contra eum arma ferre recusant, tanquam relligionis desertores pro intestabilibus habendos respondet. quo relligioso responso Solimanus relligione hactenus retardatus abunde dubitantibus satisfactum ratus, id in publicura efferri iubet, et opera praefecti cubiculariorum ad Baiazetem perferendum curat. sub id tempus vnum e cubicularijs Baiazetes cepit, posteaque in vrbem dimisit patri nunciaturum, cuncta sibi cum eo pietatis officia constare, et cum nulla arma contra ipsum mouerit, non recusare, quin ei in omnibus dicto audiendus sit. cum fratre sibi de vita ac dignitate certamen, cuius ferro aut sibi necessario cadendum sit, aut illi suo. huic dissidio finem imponere nunc decreuisse: proinde orare eum, ne se certamini huic suo interponat, sed arbitrium eius Deo relinquat. additae minae a feroci iuuene et iam viribus ex multis locis ad se confluentibus superbo, si pater mare traijceret, vt suppetias Selimo fratri ferret: nam sibi exploratum perfugium esse; sed non prius ex Asia abiturum, quam ferro et flammis eam totam quasi alterTamerlanes vastarit ac desolauerit. quid perfugij nomine intelligeret, nimirum ad Persam iuratum Turcici nominis hostem defectio nem, non latebat Sollmanum, quem tamen eo tempore, quo nondum fratres ferro rem creuerant, cum in certum esset, in quem victoria inclinaret, ea cura maxime angebat, ne Baiazetes intercepto Iconio in Syriam penetraret, et inde in AEgyptum vicinam descenderet, apertam, nec satis in obsequio confirmatam, adhuc recenti Circassorum ac Mamaluchorum imperij memoria, ac proinde ad res nouas opportunam. ex qua, si semel pedem in illa poneret, eum eijcere magnae molis negotium suturum erat, tam propinquis Arabibus ad omnem motum, vnde spes praedae esset, intentis, et traiectu ex ea in quamcumque Christianae ditionis oram expedito. in ea cogitatione haerenti Solimano affertur, Axuar oppidum, cui Selimus filius praetoris titulo praeerat, a Baiazete captum esse, exactaque ingenti pecunia foedum in modum direptum: coque sibi magis maturandum ratus ille Selimum iubet quamprimum Iconium occupare, et fratris consilia celeritate anteuertere, castrisque ante moenia positis ibi parentis auxilia manere. at Baiazetes non ignarus quantum opetis suscepisset, ad eas, quas iam habebat, nouas vireis cottidie adiungebat, ac magnum praesidium in Gordiaeo praecipue milite, Chiurlum vulgo appellant, ponebat, qui quo die in castra venit, equestris pugnae simulacrum editum est, tanta similitudine veri, vt multi vtrinque caderent, plures vulnerarentur. castra porrectis in campis ad Ancyram metatus fuerat Baiazetes, vrbem ad omnes commoditates maxime opportunam, et pellices cum liberis in arce deposuerant, conuenerant ad eum, qui matris, qui sororis, quae Rustano nupserat, beneficio eminebant, denique Mustafae et Achonmatis clientes viri fortitudine et armorum peritia insignes. multos


page 660, image: s660

sibi egregia oris praesentia vultûs comitate liberalitate opinione virtutis ac suauitate morum ipse conciliauerat, qui commiseratione indignae fortunae mouebantur, et indignabantur, cur pater talem hunc suam spirantem imaginem abdicaret, et ventricosum inertem, nihilque paternae indolis referentem ei anteponeret. nam nullam in armis culpam esse, quae necessitate impellente sumantur: idem fecisse Selimum horum auum, quem non solum contra fratrem se armare, sed etiam patris fatum accelerare vis necessitatis coegerit; Solimanum ab eo acceptum regnum nunc legitime possidere. sed longe diuersam illius ac Baiazetis caussam esse, quippe qui patrem minime oppugnet, quem, vt diu supersit, optet, minime fratri ipsi nociturus, si per eum quieto ac securo esse liceat. his copijs ita animatis subnixus Baiazetes recta ad fratrem ducit, paternis opibus, peritis armorum ducibus, machinarum aenearum ingenti numero, ac omni re ad bellum necessaria instructum: cum quo tamen non dubitauit proelij aleam subire, adhortatus ante suos, vt pugnam fortiter capesserent, nec numero terrerentur: nam quos viderent paternos milites illinc corporibus stare, animis secum facere, et vt serio pugnent, eorum felicitati Selimum obstare, hominem secordem et inuisum, et qui tantum ipsorum sanguinem sitiat. siguis mox illatis acriter vtrinque certatur. Baiazetes ipse diu inter primos versatus et a suis conspectus nullum non strenui ducis ac militis munus obiuit. tandem machinarum opportunis locis dispositarum fulmine dissipatis suis et a maiore numero obrutis, postquam magna pertinacia et incerto diu euentu pugnatum est, multique ex hostibus cecidere, receptui signum dare cogitur: sed sensim se recepit, victoria fratri relicta, ceterum insigni virtutis laude etiam ab hostibus reportata, palam dictitantibus, meruisse eum, vt vinceret. et quidem Selimus loco potitus, minime se mouit, abeuntium terga spectare contentus. figmentum adstruunt superstitiosi Turci, e vicino veteris herois sui delubro magnam vim exortam, quae tantum puluerem in ora militum Baiazetis tulerit, vt paene lucis vsu priuarentur, et tanquam oculis capti huc illuc solutis ordinibus palantes facile ab hostibus caesi sint. Solimanus vero, vbi de proelij euentu accepit, statim vrbe exit Nonis Iunij huius anni, et mare transmittit haut longe a litore discedens, vt tantum e longinquo Selimi rebus adspiraret, quem imperij heredem destinauerat, semper fidum et obsequentem expertus, cum contra Baiazetem vt contumacem et imperio etiam se viuo inhiantem auersaretur: quem et eo maiore odio prosequebatur, quod ex illo quamuis aduerso proelio plus admirationis ac gratiae apud omneis sibi conciliasset. itaque tanto ad eum perdendum incitatiore animo ferebatur, ne quod Selimo parenti acciderat, formidolosior victus euaderet, quam integer nuper fecisset. fama illius transitûs, quam ad perterrefaciendos Baiazetis amicos valituram rebatur Solimanus, effecit, vt Baiazetes, qui patris contempto imperio dolori suo et iuuenili cupiditati obsecutus fuerat, consilio depulsus, et itinere, quod affectauerat, desperato, iam non falso se Amasiam cum suis reciperet, ibi quieturus, si pater permitteret, cuius iccirco per litteras et homines idoneos animum sedulo periclitabatur, si qua ratione eum placatum habere posset. nec se multum a reconciliatione alienum ostendebat pater, admissis initio haut grauatim filij nuncijs et litteris eius lectis, neque respondebat inclementer, vt fama iam totis castris spargeretur, veniam datum iri aetatis infirmitati, et patri cum filio tandem conuenturum. quod summa dissimulatione et artificio ab ipso et a purpuratis fiebat, vt interea Baiazetem ea spe lactatum veluti indagine clausum in potestatem redigerent. siquidem verebatur Solimanus, ne Thamus siue Tecmases, is tunc Persis imperabat, memor Elcam fratrem ad se profectum ac suis opibus sustentatum pernicioso bello caussam dedisse, parem gratiam referre vellet, et filium, si in eius regni fineis semel penetrasset, non sine magna molitione sibi extor queri pateretur, ex eoque longius bellum oriretur, cuius occasione Persae amissa recuperarent. ideo omnem operam dabat, vt antequam eo perueniret, opprimeretur. in eam rem praefecti continuis nuntijs monebantur, vt diligenter omneis in Persiam exitus seruarent. sed nulla diligentia aut custodia eius celeritatem anteuertere quiuit; qui dum adfectata Solimani lenitate luderetur, cum resciuisset, quoscunque pater nancisci


page 661, image: s661

poterat fauoris et studij erga se suspectos, eos tormentis grauissimi subiectos in caput suum interrogari, moxque e medio tolli, ac multos iam, qui in eius manus in ciderant, eandem sortunam expertos esse, non amplius cunstandum ratus, de persugio, quod ante Ioniensem pugnam animo agitauerat, serio cogitare cepit, et cum expedito comitatu iter inauspicatum in Persiam ingressus est, abductis secum liberis, vnico excepto, quem recens editum ac proinde insontem cum matre aui clementiae permiuere, quam aerumnosae ac miserabilis sugae comitem assumere maluit. eum ab initio Solimanus, dum de patris sortuna ex euentu constaret, Prusiae educari curauerat: qui altero, post quam Baiazetes Amasia excessit, die cum ita filium vndique cinctum existimaret, vt elabi non posset, quo magis eum falleret, reditum exercitui suo Constantinopolim indixerat, postridie Paschatis. nam etiam ceremonias Paschaleis Turci celebrant, auctore non solum impiae, sed toti iam orbi Christiano sormidolosae sectae Mahometo, qui ex Iudaica et Christiana, quae Iudaicam excepit, relligionem nouam ac prorsus monstruosam consusis diuinis et humanis ceremonijs, quasi saturam commentus est. vbi ergo de prosectione silij pater cognouit, quod praeter opinionem accidisset, mirum in modum commotus est, poenam capitis praetoribus praesectis ac purpuratis in terminatus, nisi viuum aut extinctum stitissent. itaque illi coniunctis viribus, quam citissime possunt, vestigijs sugientis inhaerent; contra ille tanta celeritate vtebatur, vt aduentûs sui samam plerisque locis anteuerteret. ac Sebasto politano quidem purpurato mira calliditate illusit: nam cum duae viae essent, quarum vna interclusa, quam purpuratus ille insedetat, magnam itineri eius remoram asserebat, misit quosdam specie transsugarum, qui indicarent, iam altera via Baiazetem prartergressum: quod dum imprudenti probabile sit, angustijs quas tenebat, protinus reliclis, copias deducit; et dum vestigia quasi antecedentis persequitur, liberum ei transitum a tergo reliquit. Erserumensi item purpurato pari astu imposuit. nam praemissis. qui ei salutem suo nomine nunciarent, seque mox eodem venturum signisicarent, vt dierum aliquot quiete equos apud ipsum resiceret, et soleas ijs calceandis compararet, ipse dum spe aduentûs sui Purpuratum alias imparatum et propterea benigne respondentem pascit, interea minime intermisso itinere noctem diei continuat, et tandem trans imperij paterni sineis euadit. rem tamen secus de Erserumensi interpretatus est Solimanus, quasi ille a silij partibus non alienus eius sugam adiuuisset; ideoque praesectura motus, et postea interseaus est a Selimo cum duobus silijs, detestandum in modum prius constupratis. impetus primo suit surenti patri cum milite praetoriano et equitatu, quem habebat, accurrere, et bellum e longinquo Persis ostentare: sed surentem retinuere suorum monita, quantum discriminis imperio impenderet, demonstrantium, si praecipiti audacia Baiazetes supra Pontum ac Maeotidem paludem reflexo itinere se in vrbem retulisset, et seruitia ac tirones rerum nouarum cupidos ad libertatem vocasset; praeterea metum ab insido milite spe praedae ac stipendiorum incitato ingerentium. nam quacunque iter habuerat Baiazetes, hospitiorum postibus inscriptum reliquerat, se duplex stipendium militi, qui ad se transijsset, numeraturum. qua res suspectos ducibus milites reddebat. tandem vbi Araxem, qui Persici et Turcici imperij fineis discriminat, traiecit Baiazetes cum suis, cum nec sic securus esset, quo transitu praetores insequenteis prohiberet, custodias in ripa disponit: sed ijs moxa praetoribus nullo negotio deiectis et in regni penetralia ingressis, occurrere a Persa satrapae, qui non aequum facere Turcos ostenderent, quod contra soederis leges extra suos limites armati excurrerent. cum Turci factum excusarent, neque hodili stili animo in alienos sineis, sed vt imperatoris sui transsugam filium repeterent, ingressos se dicerent, excusatione minime accepta retro pedem vertunt, spe a Persis facta, regem suum de Baiazete, quod se deceret, sacturum, neque ossicio desuturum. ita domum remissis Turcis proxima Thami cura suit, vt de Baiazetis sugae caussis, ac numero sociorum, quos secum adduxerat, cognosceret. sraternas insidias et iniustam patris iram obtendenti, supplicique sibi persugium dari obsecranti initio responsum, parum eum considerate secisse, qui ad se venerit, cui cum patre insius amicitiam


page 662, image: s662

intercedere sciret, ijs legibus sancitam, vt eosdem hosteis et eosdem amicos haberent. mox additum, vt quando ita casus tulisset, aecederet, bonis auibus dextram iungeret, et hospitale tectum subiret. ita cum Thamo congressus inseliciter Baiazetes nulla tamen insidae aut alienae mentis indicia primo deprehendere potuit: nam spes facta de reconcilia tione cum parente; iniecta et adsinitatis mentio, promissa Orcani Baiazetis filio vna de Thami siliabus, reque denuo Baiazeti congirmata, non quieturum Persam, donec Solimanus vel Mesopotamiae vel Babyloniae aut Erserumi praesecturam ei dedisset, in qua sine vllo sratris metu longe a patre summotus aetatem agere queat: si quid durius ingruat, a tergo habiturus asyli loco soceri sidem, cuius praesidio ab omni casu tutus sit. ex ijs sermonibus passim euulgatis tantam siduciam ceperat Baiazetes, vt nihil inclementius de Thamo suspicaretur; et cum is oratorem ad Solimanum de reconciliatione, sicuti iactabatur, Constantino polim miueret, per illum nunciari iubet, se quidem vnum illic patrem amisisse, ceterum in Persia alterum reperisse. dum haec siunt, siue iam ante de Baiazete perdendo cogitauerat Thamus, siue ex suspicione, quasi Baiazetes cum suis hospitalis sidei immemor insidias sibi strueret, mutata voluntate tunc demum de eo in potestatem redigendo consilium iniuit. patri virtute bellica dispar Thamus otio et inerti vitae deditus intra regiae parietes clausus cum pellicibus consenescebat, desidiosis oblectamentis tempus terens, exigua interim iuris inter suos administrandi ac reipublicae cura. eo siebat, vt bellicosi iuuenis virtutem resormidaret, non solum in praesens, sed etiam in posterum, si patri in imperio succederet, ac proinde vereretur, ne serpentem in sinu aleret; denique comitum eius consilia suspecta haberet: nam auditae suerant eorum plenae sceleris voces, haereticum intersicere, sic Persam vocabant, et imperium eius occupare sas esse blaterantium. rem vi tentari periculosum videbatur. pugnacium siquidem hominum et ad quodvis sacinus ex desperatione promptorum delectam manum secum adduxerat Baiazetes. itaque id astu consieri consultius existimatum est, in eamque rem sermo ex compacto inijcitur, nimis anguste eam multitudinem hospitari, nec suppetere tanto numero annonam: magise re suturum et ad copiam comeatûs et ad alias commoditates, si per loca circumiacentia distribueretur. cui consilio, quamuis cordatis viris et longius prospicientibus suspecto, resragari non potuit Baiazetes: quippe cui parendi necessitas incumberet, nec vlla spes aliunde reliqua in eo loco esset, vbi alieno nutu de lucro viuebatur, et de hospitis side dubitare consessae persidiae imputari poterat. ita socij omnes in diuersa loca haut vnquam post illa inter se visuri deducuntur, in quibus captato tempore paucis post diebus paucis a multis circunuenti intersiciuntur. eodemque sere momento Baiazeti inter sacra mensae et hospitaleis epulas vincula indita, et eius liberi custodia inclusi. tum multi hinc inde comeare. nuncius etiam a Thamo quidam oratoris titulo ad Solimanum venit cum muneribus, inter quae erat sormica Indica canis mediocris magnitudine, animal mordax ac saeuum. legato responsum, velle omnino Solimanum, quando id per soederis leges debeat Persa, vt sibi Baiazetes viuus tradatur: et ita, postquam honorisice acceptus est, dimiuitur orator. cum cunctaretur Persa, Solimanus se ad bellum comparat, limitem Persis vicinum praesidio valido firmat, Mehemetum purpuratum et Graeciae praesectum, de quo diximus, cum praetorianis ad ea loca procedere iubet. diuersa parte Georgiani sollicitantur, vt arma socia iungant, necnon et Hyrcaniae reguli, qui quinque ex Tamerlanis posteris superabant. ipse Alepum Syriae vrbem, quem Berrhoeam suisse autumant, venire decreuerat, sed auersa militum voluntas bellum vt sunesti ominis detestantium, eum deterrebat: quippe multi a signis dilapsi et iniussu ducis in vrbem reuersi suerant, quamuis reuocati redijssent, hoc tamen facto testatum relinquebant, quo animo suturi essent, si quis casus aut mutatio incidisset. cum nulla ratione filium viuum a Thamo extorquere posset Solimanus, vltionem quippe tam grauiter ossensi hominis, si qua elaberetur, metuente, sibi sequendum, quod proximum erat, iudicauit, vt illic Thami permissu necaretur. idque ab eo impetrari posse spem saciebat, quod cum ad se scriberet, semper conquestus suerat, quod negligenter


page 663, image: s663

de ea re per nuncios ac litteras tantum egisset, de qua vt semel transigi posset, opus esse, vt viros optimates ac praecipuae auctoritatis legaret, additis his verbis, non sibi nihil eum debere, qui Baiazetem retinuerit; magno sibi detrimenco illius aduentum suisse, magnos sumptus factos, quorum rationem haberi aequum sit. cum igitur consultius censeret Solimanus cum Persa pecunia pugnare, quam hoc aetacis periculoso ac minime necessario bello se inuoluere, missus Hassan Aga cubiculariorum princeps, alij Solimani praegustatorem saciunt, a primis pueritiae annis cum Baiazete educatus, qui captiuum videret, ne sorte alius eius loco supponeretur, eique comes additur purpuratus Massa riensis aetate emerita clarus. illi cum amphissimis mandatis media sere hieme ac dissicillimo itinere, desideratis pluribus ex suis, Casminum ad Thamum prosiciscuntur: visoque Baiazete, nam id ante alia legati postulauerant, situ ac paedore carceris desormato, vt nisi capillo raso agnosci non posset, conuenit, vt postquam Thamo de detrimento ac sumptibus ab ipso factis satisfactum esset, accepto praeterea munere tanta gratia digno, sacultas esset Solimano intersiciendi Baiazetis. moxque eodem dissicillimo itinere ac tempore recurrit Hassan, et quid egerit hero suo renunciat, qui munus cum pecunia, ad quam damna et sumptus aestimati suerant, ad Persiae sineis sub firmo praesidio deduci curat. cum eo remissus Hassan insortunati Baiazetis designatus carnisex; nam ne sraus interueniret, eum vt proprijs manibus strangularet, mandauerat Solimanus. heic vbi in rem praesentem ventum est, cum rogaret Baiazetes, vt sibi ante mortem videndorum siliorum et diuidendorum inter eos nouissimi amoris osculorum gratia sieret, non impetrauit, sed iussus agere quod instaret, iniecta sidicula necatur: et post eum quauuor eius filij, quos secum adduxerat, quorum corpora Sebastiam deportata sunt, atque ibi more recepto sepulta. nam minimus natu, de quo diximus, aui iussu, qui eum, cum adhuc incertum esset, quem exitum sortiturae essent Baiazetis res, Prusiae educari imperauerat, misso ad id sido sibi eunucho extinctus est. accidit autem, vt is, cum teneriore esset animo, sibi de ianitorum numero quendam animi ad quoduis sacinus obfirmati adscisceret, cuius opera vteretur, sed ianitor ille quantumuis serox, ad conspectum pueri viso laqueo arridentis et apertis vlnis osculum serre gestientis ita commotus est, vt statim anima linquente conciderit; moramque admiratus eunuchus, qui soris astabat, cum se intulisset, et hominem in pauimento iacentem ossendisset, ipse ossicio, quod tantopere auersabatur, sunctus est, et proprijs manibus insantis animulam elisit. multum tribuunt praedestinationi Turci, qui res quocunque consilio institutas, si seliciter cadant, ad Deum auctorem reserunt. iccirco non misericordia nepoti eo vsque pepercerat Solimanus, sed quod exspectandum duceret, quorsum Baiazetis conata euaderent, ne si postmodum res melius vertissent, Dei voluntati obniti voluisse videretur: nunc autem illo diuinae sententiae praeiudicio veluti extincto, nihil caussae esse putabat, cur filio parceretur, in quo inde paternae culpae exemplum, hinc necis vltio metuebatur. hic exitus turbidorum Baiazetis, consiliorum suit, eo citius in exitium praecipitati, quo magis vitatum cupiebat: ex quo apparuit, quam non solum nesario sed inauspicato consilio et exemplo Roxolana, dum suis imperium parat, priuigno necem maturauerit; cum mox occulta iusti numinis vltione capitale odium inter sratres sublato vtriusque aemulo exarserit, cuius haec sinis suit, vt pater semel sundendo suorum sanguini assuetus porro in eos saeuire non dubitauerit, et illum ipsum, quem mater alteri praelatum maluisset, intersecerit. sed quanto selicior mater suit, quae ante quam vita excederet, certam spem translati in suos imperij vidit, nec Baiazetis, quem tantopere diligebat, necem morte praeuenta eluxit; tanto inselicior pater censendus est, cui longa vita hanc poenam dederit, vt duorum egregiae indolis ac magnae spei siliorum, totque praeterea nepotum cruore, quo vxori satisfaceret, et imperium tueretur, manus commaculare coactus sit, nec aliam domi ac soris tranquillitatis constituendae, quam per suorum caedeis, rationem repererit. Diuersa parte in Scotia, cum iam exercitus in eo essent, vt consligerent, pactis VIII Kalen. VItil. in mensem Ianuarium sequentem inducijs, quietae res aliquandiu suere, Regente


page 664, image: s664

eo impensius curante, ne induciae violarentur, quod in superiorum temporum promissis vulgo leuitatis argueretur. clam tamen sparsi rumores, quasi specie relligionis id ageretur, vt stirpe legitima extincta, Iacobus nothus Morauiae comes regnum in se transserret. additae et liuerea a rege Srancisco et Maria vxore missae, quae idem praeserebant, Regentis cura ad Iacobum perlatae. in ijs post benesiciorum exprobrationem grauisssimae minae continebantur, nisi ipse desectionis abiecto consilio ad ossicium rediret. quas criminationes ille contrarijs liueris diluit, et extra caussam relligionis, quam deserere salua conscientia nequeat, se ac reliquos, quibus inuidiosum rebellionis crimen impingitur, in alijs rebus sore obsequentissimos dicit. sub id tempus OIO auxiliares Galli Letham appulerunt, quorum aduentu Regens pristinos animos resumit, de coercendis desectoribus, vt sibi persuaserat, iam certior. Inter haec Araniae comes Iacobi Hamiltonij nuper gubernatoris F. e Gallia elapsus, in Scotiam ad procerum conuentum, qui Sterlini habebatur, venit. is quod liberius cum Guisio mentione de relligione ac rebus Scoticis iniecta, esset locutus, ad Eraldi-castrum in Pictonibus, vbi habitabat, capi iussus, et ad inseriorum terrorem morti destinatus, id subodoratus erat ex cardinalis Lotaringi verbis ad ipsum delatis: qui in Senatu Parisiensi cum in sectarios vehementius inueheretur, addiderat, omneis propediem spectaturos supplicium hominis, qui primoribus dignatione par, dignas sua temeritate poenas lueret, et ceteris exemplo esset. itaque ope amicorum suga sibi consuluerat, et tunc praeter exspectationem domesticis tumultibus interueniens ad desectorum parteis se adiunxerat, idemque patri vt faceret persuadere conatus suerat. in eo conuentu soederati, cum Letham a nostris muniri cernerent, et milite ac comeatu firmari, vt ibi in rebus aduersis receptum, in prosperis portum suscipiendis auxiliaribus haberent, accitis vndique copijs locum obsidione cingere decernunt: sed magnis dissicultatibus implicatum erat negotium: quippe cum quicquid aeneorum tormentorum in regno erat, penes Regentem et arcis Edimburgensis praesectum, qui nondum cum illis se coniunxerat, esset; neque eas vireis haberent, quibus oppidum ab vna parte mari circumdatum ac sluuio, iusta obsidione claudere possent. dum in eo sunt, Brossius conchyliati ordinis eques et Guisianorum partibus addictus ab ipsis missus cum II OIO peditum in Scotiam descendit: cum eo venit Nic. Pelleuaeus episcopus Ambianorum, et aliquot doctores Sorbonici, qui de relligionis controuersijs, si opus esset, disceptarent. cum ij diem ad explicanda mandata petijssent, a proceribus, qui Edimburgi erant, non solum non admissi, sed quasi bellum minarentur, non autem pacem quaererent, reiecti sunt, hoc addito, si milite dimisso disceptatum venissent, sore, vt audiantur, et omnes intelligant, se non tam vi compelli, quam rationibus adduci potuisse. ceterum mirari, qui factum sit, vt Regens nullis iniurijs lacessita a pactis conuentis tam cito discesserit, ac veteribus Lethae incolis expulsis nouam peregrinorum coloniam in ea collocauerit, arce ad legum ac libertatis interitum cunctorum ceruicibus imposita. eadem sere qui Edimburgi erant, post mensem ad Regentem rescripserunt, hac insuper petitione subiuncta, vt munitionibus nouis destructis peregrinos aliosque mercenarios oppido emigrare iuberet. ad quae a Regente per secialem principem, quasi inter hosteis res ageretur, responsum est; praeter opinionem accidisse sibi, vt alius quispiam sit, qui praeter generum ac filiam suam, vnde pendeat omnis sua auctoritas, imperandi in Scotia potestatem habeat. castri-Eraldi ducem in memoriam reuocare debere, quae sibi verbis, quaeque Galliae regi per liueras pollicitus sit; se regi dicto audientem non solum sore, sed curaturum, ne silius se Scotiae turbis immisceat: quae gerantur, parum promissi respondere. neque vero se de legum ac libertatis euersione cogitare, multo minus de regno per vim adquirendo. cur enim illud quaereretur, quod iam silia iure haereditario teneat? se publicae tranquillitatis caussa sacturam quicquid cum pietate erga Deum et obseruantia in reges minime pugnet: arma sumpta contra eos, qui coniuratione palam facta legitimum imperium aspernantur, seque inconsulta, quae supremi magistratûs auctoritatem obtineat, statum publicum pro arbitrio conuellunt, captis vrbib. et cumveterib. regni inimicis soedere icto, quos etiam domi suae


page 665, image: s665

habeant. non abhorrere interea a pacis consilijs, modo honestae rationes ineantur: nec obstare Gallos, quod illi obtendant, qui regis sui iussu huc appulsi, iamdudum extra Scotiam sorent, si per eorum molitiones licuisset. quapropter postulare ac pro potestate, quam habeat, imperare castri-Eraldi duci ac ceteris proceribus alijsque cuiuscunque ordinis ciuibus, vt ab armis statim discedant: sin minus, denuntiare, eos perduellionis teneri. ad haec mandata postridie, qui suit X Kal. IXbr. sactionis principes responso admodum audaci ac superbo dato Regenti, vt male aduersus pietatem in Deum, Scoticae gentis publicum commodum ac libertatem animatae, praesecturam aut quocunque alio imperij titulo publicam rerum administrationem sub regum nomine vsurpatam, eorumdem regum nomine, quorum se consiliarios natos praedicant, suspendunt et inhibent: et tamen pro reuerentia quam ei vt Scotorum reginae matri debent, orant, vt Letha cxcedat, vna que secum intra XX IV horarum spatium mercenarios omneis milites, quorum sanguini ob veterem, quae Scotis cum Srancis intercedit, amicitiam libenter sint parcituri, eos item, qui legatorum ad res disceptandas aut gerendas nomen sibi vinditam oppido educat. ita decreto facto, legationem Regenti a genero ac silia datam inhibent, et magistratum omnino abrogant, eamque pro imperio quicquam agere vetant, vsque ad vniuersorum ordinum conuentum proxime loco commodo indicendum decreto omnes, qui aderant, subscripsere: ac biduo post secialem Letham miuunt, qui Scotis denuntiaret, vt intra XXIV horas oppido excederent, seque a publicae libertatis euersoribus segregarent. his actis initio in soederatorum castris cuncta valde consusa erant, inprimisque eos male habebat ducis imbecillitas, quem propinqui ita terrore impleuerant, vt eius timor multorum animos labefactaret. a re pecuniaria praecipue laborabatur, tumultuantibus passim ob non soluta stipendia mercenarijs; cui malo vt mederentur, visum est, vt vasa singulorum argentea conslarentur: sed sublatis typis, incertum cuius sraude, id srustra suit. ab Anglis incerta ac lenta spes erat. missus tamen clam Io. Cocburnius Ormistonius, qui exiguam pecuniam ab Anglis quibusdam Beruici degentibus mutuam sumeret. de cuius prosectione cum cognouisset Regens, per Botuelium comitem, aquo sibi minime metuebant soederati, Ormistonium cum pecunia redeuntem ex insidijs aggreditur et vulneratum capit, srustra Araniae comite cum Iacobo Stuarto, vt Ormistonium Botuelio eriperent, Edimburgo ad auxilium serendum egressis. eodem die praesectus Taodunanus temere cum mercenarijs ac voluntarijs Letham versus progreditur, et adducta secum tormenta in colle proximo locat, ratus subsidio socios adsuturos. verum nostri cognito hostilem equitatum longe abesse, statim cum aliquot cohortibus exeunt, et mercenarios in sugam vertunt. clamore autem exorto, Gallos breuiore via progressos ad portam vrbis a tergo tendere, vt eos excluderent, ad eam vocem tanta perturbatio secuta est, vt cuncti, qua proxime poterant, in tutum vagi dissugerent. Nonis deinde IXbrib. egressi, vt nostros, qui comeatum Edimburgum importanteis intercepturi exierant, reprimerent, acrius quam prudentius inuecti et ab Edimburgo paene exclusi temeritatis suae poenas luerent. nam cum hinc paludes, illinc septi voluptarij proximus murus iter angustum et scloppetarijs nostris obnoxium reddidissent, pedites partim a suis, partim ab equitibus obterebantur. multi in eo conflictu desiderati, pluresque proculdubio perijssent, nisi Araniae comes et Morauius equis relictis aequato cum ceteris periculo in tempore suis adfuissent. tanta tamen trepidatio fuit, vt mox de vrbe relinquenda consultatum fuerit. quod vbi a proceribus decretum est, de secunda vigilia iter ingressi, nulla decoris habita ratione fugientibus similes Sterlinum tendunt, inde quod impares se nostris sustinendis viderent, in Angliam Gulielmum Maetellanum mittunt, qui auxilia a regina peteret, vel ea maxime ratione, quod Scotorum periculum ad Anglos eiusdem insulae ciueis pertineret: nec dubium esset, si Galli in Scotia operibus ac praesidiarijs loca opportuna muniant, quin facilior via pandatur ad Anglorum vireis infringendas. decreta post rem diu disceptatam ab Anglis auxilia. foederati interea in duas partes diuersi abeunt; alteri Glascuam petunt. alteri Fifam


page 666, image: s666

missi. nostri autem de decretis auxilijs certiores, priusquam adueniant anteuertendum rati, in eos primo, qui Fifam insederant, faciendum censent impetum: atque in hoc itinere Limnuchum et Hamiltoniorum possessiones vastant. dein Sterlinum profecti, in eoque minimum commorati pontem transeunt, et secundum flumen ducto exercitu littus illud vicis et oppidis frequens legunt, et direptis, quaecunque occurrebant, postremo Kingermium veniunt. cum Scoti ex aduerso Desertum, id nomen oppidulo est, cum paucis insedissent, ibi per XX dies leuibus proelijs dimicatum fuit. sed praecipue in domos ob sociorum pertinaciam saeuitum, ac Gulielmi Kircadij inter alias; qui vt vindictam sumeret, animaduerso Bastium Allobrogem cum sua centuria ad praedas faciendas egressum esse, tam diu in insidijs latuit, dum supra OIO passus Galli a praesidio suo abessent: tum misso equite se medium interponit, et nostros a suis excludit, qui in proximam vallem ingressi se maceria sepibusque tueri conantur. tandem numero victi cum se dedere nollent, loco vi capto, L ex ijs interficiuntur, ceteri Taodunum mittuntur, cum prius eruptione facta Bastius cum paucis euasisset. Buchananus falso scripsit ducem inibi occisum, qui nunc adhuc, cum haec scribo, in viuis est. interea delecti ex omni foederatorum numero, qui ad scribendum cum Anglis foedus Beruicum proficiscerentur. foedus Beruici ictum XXVII Februarij anni sequentis, cuius hae leges fuere; vti aduersus peregrinos, si qui belli faciendi caussa in insulam descenderent, sibi inuicem auxilia suppeditarent, Scotis in Anglia, Anglis in Scotia militantibus: Elizabetha stipendium solueret: id Scotorum egestati datum: praeda vicissim omnis Anglis cederet: oppida et arces statim antiquis dominis restituerentur: Scoti obsides darent, qui constante Francisci cum Maria Scotorum regina matrimonio, atque eo soluto in Anglia manerent. nec multo post Elizabetha, vt susceptae Scotorum defensionis caussas redderet, et violati nuper icti cum Gallis foederis inuidiam amoliretur, scriptum Londini publicat IX Kalend. April. et per Galliam disseminandum curat, quo se quamuis grauissimis iniurijs affectam, titulis et insignibus suis a Maria Scota vsurpatis, nunquam tamen in animum inducere potuisse dicebat, vt haec regis Galliae et vxoris eius, qui ambo iuuenes sint, et per aetatem harum rerum, vt apparet, ignari, neque regij sanguinis principum aut regni ordinum consensu ac consilio fieri crederet, sed potius Guisianorum hominum ambitiosorum artibus ac machinis, qui regnorum turbas suum compendium ducant, nouandi studio bella ex bellis serentes; quod se tranquillis rebus diutius illegitima potentia, qua ad amplificandam familiam abutuntur, frui posse desperent. nam quorsum titulos et insignia Angliae, nisi in suam perniciem, assumi? aut cur specie relligionis arma in Scotia parari, nisi vt distractis Galliae viribus, quorsum res interim inclinarent, omen captarent, si qua occupandi Britanniam occasio daretur? itaque cum ijs saepius egisse, vt nomina illa ac titulos delerent, neque paterentur, ex tam iniqua caussa rursus odiorum semina prope extincta succrescere: operam item darent, vt tumultus in Scotia ob relligionem exorti, quos ob viciniam ac caussae coniunctionem negligere non possit, amice componerentur. id autem commode fieri posse, si milites Galli inde deducerentur, quo facto et ipsa suos reuocatura sit. atque vt omnes intelligant quantopere tranquillitatis publicae et otij cum inter suos, tum inter vicinos populos studiosa sit, recipere se effecturam legatorum suorum interuentu, vt tumultus sedentur, et debita reginae suae obedientia a Scotis praestetur. verum haec hactenus frustra fuisse, quod sibi admodum doleat, nihilominus pacta nuper cum Gallis inita rata ac firma cupere, idque velle cunctis notum esse: ac propterea suis imperare, vt amicitiam ac commercium, vti antea, religiose ac libere colant, de Gallis honorifice loquantur, nihilque committant, quo pacis leges violasse merito dici possint. optare vicissim, vt Guisiani regis et Gallorum opibus abutentes iniuriam a vicinis abstineant, neque se per Scotorum latus petant: quod si nihilominus perseuerent, non posse se officio deesse, et salutem amicorum ac suam in praesenti discrimine ac tam necessario tempore deserere: ac futurum sperare, vt iusta a se arma sumpta Deus iustae caussae vindex prosperet, seque ac suos aduersus iniquas hostium spes ac vireis ope praesenti


page 667, image: s667

tueatur. eo scripto cum se magna inuidia onerari cernerent Guisiani, per Michaelem Seureum equitem Melitensem regis in Anglia tunc oratorem agunt, vt Elizabetha copias in Scotiam missas reuocet, neque homines natura perferoces auxilijs suis contumaciores et erga legitimum regis ac reginae imperium magis inobedienteis reddat. interuenere item rogati Aquilae episcopus Philippi apud Anglam orator, et Glaionus magnus rei tormentariae praefectus. missus et extra ordinem Io. Monlucius Valentiae episcopus vir rerum Scoticarum non ignarus, et alioqui, quod Protestantium caussae fauere diceretur, minus Elizabethae et foederatis in Scotia suspectus. verum cum Angla in proposito perstaret, et nisi prius eductis e Scotia Gallis suos se non reuocaturam confirmaret, Seureus denuo commemoratis regis erga Anglos officijs, vt ita purgato apud exteros principes rege, renouati belli inuidiam in Anglos deriuaret, non aliam regis mentem esse dicit, quam vt pacem a parente Henrico cum Anglis factam seruet. copias in Scotiam eo consilio missas, vt rebelleis ad officium cogeret. quo in negotio, antequam ad arma deueniretur, Elizabethae amicam operam implorasse, ac nunc etiam cupere, vt ipsa mediam se interponat. neque enim armis suis aliud quaerere, quam vt aequa pax in Scotia constituatur, et obsequium regibus debitum reddatur. quod si Anglae interuentu fieri possit, magnas ei gratias habiturum regem, et suas copias inde protinus deducturum. id ipsi iam per Valentiae episcopum significasse, eoque mirari magis, quod nihilominus non solum auxilia rebellibus in Scotia miserit, sed etiam aduersus regem palam ac passim hostiliter se gerat. proinde vt se a belli consilijs rex alienum probet, denuo declarare, non aliud se velle, quam vt rebelleis in Scotia ad officium redeant, et veniam deprecati regibus se obsequenteis in posterum futuros promittant. quo facto ipsum praeteritorum obliuionem ac delictorum gratiam sanciturum, et vireis omnei. nisi quae ad suam et reginae yxoris dignitatem necessariae iudicabuntur, inde deducturum pollicetur. quod si nihilominus Angli rebellibus Scotis praesto esse ac suos oppugnare non desinant, protestari non sponte sed coactum ad arma quamuis iusta descendere. haec scripto comprehensa Seureus reginae exhibet, et XII Kal. Maij passim publicanda curat, dum res vltro citroque verbis geritur, nostri Deserto ac Vemio vastatis Cuprum petunt: cumque paullum secundum litus essent progressi ad promontorium, cui Kingragio nomen, conspecta classe suos rati magna laetitia perfusi sunt. sed mox vbi Anglicam eam esse compertum est, et rumoribus allatum, pedestreis eorum copias haut longe a Scotorum finibus abesse, mutato statim consilio sublatis signis pars Kingornium, alij Fermelinodunum, plerique prae festinatione impransi retro abeunt. iamque siue statûs praesentis taedio, siue Guisianorum odio multi, qui pacem ac libertatem quam bellum ac seruitutem malebant, plerique etiam, quod a Protestantium caussa non alieni essent, minus aequos regiis se partibus ostendebant: eoque magis, quod magna incommoda a nostris patiebantur, praedis vndique licentia nimia abactis. ad hoc accessit vanus sed tamen creditus rumor, id Gallis consilij esse, vt confecto bello omnis nobilitas proscriberetur, in quorum praediis mille cataphracti equites Galli collocarentur. id ex ore Brossij scilicet exceptum et litteris eius ad regem ac Guisianos interceptis, vti iactabatur, immane quantum Gallorum odium iam ob alias caussas natum inflammauit. itaque Fifani fere omnes partim hostium metu, partim sociorum iniurijs coacti, in foederatorum parteis transierunt. vere adpetenre Sebastianus Lucemburgus Martigius perillustri loco adolescens OIO pedites et aliquot equites duabus nauib. e Gallia aduexit, sed exscensione facta dum naues negligentius custodiuntur, nocte a Scotis fuerunt captae. subsequebatur Martigium Renatus Ellebouius Regentis frater, qui VIII nauibus pecuniam et alia necessaria portabat, sed aduersa tempestate iactatus, vnde soluerat, reuectus est. Angli noua classe ad priorem missa firmiores iam toto freto libere volitantes Ketham insulam obsessam tenebant, et Letham omni comeatu maritimo prohibebant. diuersa parte, qui Fifae erant, Perthum profecti et cum Huntileo collocuti VIItrionalem plagam sollicitant et totam fere ad suas partes pertrahunt, edicto proposito, vt ad Martij finem adessent cum inde ad Limnuchum fere omnes conuenissent, Kalen.


page 668, image: s668

April. Hadinam profecti Anglis occurrunt, in quorum exercitu VI OIO peditum, II OIO equitum erant. cum ijs ad Praestonium castra ponunt. eodem die Regens, quae ab extremis consilijs semper aliena fuerat, et moderato imperio Scotos potius quam seueritate in officio continendos censuerat; ad haec fratres monuerat, vt si relligionem antiquam saluam cuperent, liberam suam Scotis relinquerent, partim vt ab incertis abesset, partim vt se a belli consiliis alienam probaret, in arcem Edimburgensem cum paucis domesticis concessit, ea in re vsa consilio Henrici Clutinij Oisellij, cui illa plurimum tribuebat, celeri ingenio viri, sed probo et vsu rerum exercitato, qui ad aequitatem potius quam ad Guisianorum libidinem consilia sua dirigebat, et rerum amice componendarum ab initio auctor fuerat, nouorum consiliariorum violentiam, vt ad praesentem rerum statum minime accommodatam palam detestatus. arcem Edimburgensem tenebat Ioannes Areskinus vir innocentiae ac diligentiae spectatae, eamque hac lege ex publici consilij decreto custodiendam acceperat, vt nemini nisi eiusdem consilij iussu illam redderet: et quamuis id vnum summo pere caueret, ne vi sibi doloue ea eriperetur, Regentem tamen tali tempore excludere noluit, summa prudentia in eo vsus, vt et officio non deesset, et tamen arcem in potestate retineret. id vbi cognouere foederati, etsi Regenti iam magistratum abrogauerant, tamen de euentu belli incerti, longe moderatori oratione prid. Non. April. ad eam Dalketo scribunt, et supplices orant, vt Gallos metum seruitutis intentanteis regno emigrare iubeat, et desperatae plebis animos concepta formidine liberet: ijsdemque litteris protestantur, quamuis grauissima patiantur, nullo periculo coactum iri se, vt ab obsequio erga reginam discedant, aut regi eius marito vlla in re, quae non ad patriae libertatis interitum, aut suum posterumve exitium sit spectatura, resistant, biduo post nostri Letha egressi, vt vicinum collem, in quo castra metaturum hostem opinabantur, occuparent, post longum certamen numero victi, in oppidum compulsi sunt; inter haec saepius tentatis sed frustra colloquiis, donec Valentiae episcopus XI Kal. Maias in castra Anglorum, et inde in arcem Edimburgensem ad Regentem venit, cumque ea biduum collocutus, ad foederatos rediit, sed irrito itidem successu. ab eo tempore nihil fere memorabile gestum in Lethae obsidione vsque ad Non. Maij, nisi quod Angli cum viderent globorum e longinquo venientium impetus euanescere, castris trans Letham fluuium positis propius oppidum tormenta admouerunt, vt inde certiores ac validiores ictus dirigendi et cominus ac saepius cum nostris confligendi facultas esset. tum igne forte in vrbe accenso certatum fuit, dum crebra displosione nostros, quo minus incendium restinguerent, prohibent, et eodem tempore impetum in murum facere conantur. quod cum non successisset, IIII Non. Maij molatrinae fere omnes, quae iuxta oppidum erant, ab iis igne consumptae sunt. demum Non. Maij scalis admotis Angli impetum fecere magna vi, sed maiore a nostris repulsi sunt; desideratique ex hostibus ferme CC: quod vt nostris animos fecit, ita haut dubie foederatorum conatus infregit, quamuis Norfolcius e sua prouincia, quae latissimis finibus inter Tuedam et Trentam in limite porrigitur, promissis auxiliis Anglos ad continuandam obsidionem confirmaret. nec defuit promissis fides, II OIO peditum moxsummissis. sed eodem tempore Gulielmus Caecilius, cuius consilio iam tum res Anglica nitebatur, et Nic. Vottonus Elizabethae iussu de pace acturi in Scotiam venere, quorum aduentu relanguescere vtrinque impetus cepere, cum nostri spe omni auxilij praecisa, comeatibus in dies arctiorib. ac non diu suffecturis in extremam prope desperationem venissent, et Angli diuturna et incommoda obsidione fracti, non minus quam Galli omnium rerum inopes, belli finem cuperent; Scoti denique, quod sine stipendiis militabant, ideoque in castris contineri difficilius poterant, cum suo damno bellum, quicunque tandem eius exitus futurus esset, geri viderent, concordiae mentionem pronis auribus vniuersi accepere. Angli cum Carolo Rupifulcaudio Randano et episcopo Valentino egerunt. nam rex et Maria regina e dignitate sua minime esse existimabant, in aequam disceptationem cum ciuibus suis venire. cum iam res transacta crederetur, et ordinum conuentus in Vtilem proximum indictus esset, mors Regentis taedio ac maerore confectae, quae in


page 669, image: s669

IIII Eid. Iunias incidit, prope pacem conturbauit, quod ea extincta foederati turbidiora consilia sumptam iri metuerent. erat enim excellenti ingenio praedita et animo ad aequitatem admodum propenso, genteisque ferocissimas et extremos insularum incolas virtute et consilio ad officium perduxerat; et qui remoto omni affectu sincerius res aestimabant, sic iudicabant, nullum ei cum Scotis bellum fuisse futurum, si arbitrio suo res moderari licuisset; sed cum ex aliena, hoc est fratrum voluntate penderet, et tantum precarium in Scotia imperium obtineret, quippe cui de summis rebus responsa tanquam oracula ex aula petenda essent, fiebat, vt interdum fidem minime seruare et parum sibi constare videretur. eius morte etsi res mutaturas appareret, diligentia tamen legatorum nostrorum effectum est, et Anglorum honestam ab armis damnosis discedendi occasionem quaerentium sollertia, vt tandem incredibili omnium consensu VIII Eid. Vtilis die pax sit promulgata his fere condicionib.: vt Galli intra vicesimum diem saluis impedimentis enauigarent; naueis ad id, quoniam Gallicae ad tantam multitudinem transportandam non sufficerent, Angla commodaret: Lethae muri diruerentur, ac Dumbari munitiones deijcerentur: his peractis Angli copias reducerent: Maria Scotorum regina consentiente marito obliuionem omnium, quae in Scotia gesta aut parata fuerant a V Eid. Mart. anni praecedentis ad Kal. vsque VItileis huius anni sanciret, eaque sanctio in proximo ordinum conuentu, qui in mensem VItilem differebatur, approbaretur: conuentuique habendo regis Mariaeque coniugis auctoritas accederet, quibus liceret, ne totius regni possessione deiecti viderentur, Ketham insulam et Dumbarum cum LX praesidiariis Gallis retinere. secundum haec habito Edimburgi conuentu legatus in Galliam decernitur Iacobus Sandelandius eques Melitensis, qui paullo post in aulam venit, vt officio iuxta pacis leges defungeretur. is asperrime a Guisianis increpitus, quod cum sacrae militiae addictus esset, hominum execrabilis sectae veneno infectorum mandata ad regem perferenda suscepisset. atque haec fere in id tempus inciderunt, quo rex grauius aegrotare cepit. itaque ille sine responso dimissus vbi Lutetiam venit inde in patriam rediturus, ibi eum nuntius de regis morte Eidib. Xbr. deprehendit. verum iam tempus est, vt nostra a principio huius anni repetita contexam. Kal. Ianuarij, vt felicib. auspiciis annus inciperet, lex promulgata, qua vt iudices spectatae integritatis et eruditionis in supremis regni curiis et inferioribus subselliis constituerentur, edicebatur, vt in posterum penes ipsos iudices ius esset, cum aliquis in locum demortui sufficiendus esset, treis probitate et iuris scientia conspicuos nominandi, ex quibus quem vellet, rex deligeret. id sancte ac salutariter decretum Francisci Oliuarij suasu, ac multoties postea repetitum, quominus locum habuerit, aulicorum ambitione et auaritia effectum est, qui emolumentum ex muneribus publicis ac dignitatib. pretio irreligiose aestimatis et turpiter diuenditis captantes, ad augendum, sicuti iactabant, principis aerarium prauis edictis iudicum numerum in immensum multiplicarunt. et ita clarissimus ordo, quem honorificum seruari ad omneis regni ordines in officio continendos reip. intererat, paullatim cepit vilescere, gliscente sordium veneno, quo indigni homines nullis meritis, sed opum fiducia aut aulicorum beneficio ad eos honores prouecti, facile se corrumpi passi sunt. interim querellis crebrescentibus de publica regni administratione a regij sanguinis principibus et ordinum consilio, ad quos iure et antiquis Franciae legibus pertinebat, ad Guisianos translata, coniuratio aduersus eos, vti iam superiore libro diximus, occulte iniri cepit, in quam plurimi nomen dederunt: alij praesentem rerum statum et insolentem Guisianorum dominationem pertaesi; alij relligionis obtentu, cuius libertatem opprimi, et eos, qui illam profitebantur, crudelibus suppliciis cottidie lacerari indignabantur; alij denique rerum nouandarum studio, quos egestas, iudiciorum pro factis metus, et conscius flagitiorum animus exagitabat, ijque quamplurimi erant, cum iam corruptis moribus regnum olim florentissimum et optimis legibus fundatum fatali conuersione ad exitium inclinaret. quaesitus iustitiae color, quod Guisiani summum in regno imperium spreta ordinum auctoritate vsurpassent, quod regis imbecilli aetate abutentes armorum ad se contractam vim ad priuatas opes firmandas


page 670, image: s670

verterent, aerarium expilarent, patriae libertatem opprimerent, relligionis emendationem professos vexarent, denique omnia consilia ad reip. euersionem conferrent. atque vt cuncta iure et seruato iuris ordine agi viderentur, confecta acta ac probationes secretae, quoniam publice non poterat, habitae insuper de ea re deliberationes et consultationes clarissimorum illius aetatis in Germania ac Francia iuris peritorum, exquisitae et theologorum Protestantium sententiae, an salua conscientia citra violatae maiestatis ac legitimi magistratûs crimen liceret pro patriae salute ac libertate arma sumere, Franciscum Guisium et Carolum Cardinalem fratrem capere, atque ad vsurpatae administrationis ac gestionis suae rationem reddendam adigere. et illi quidem secundum ea quae proponebantur, licere respondebant, vim contra illegitimam Guisianorum dominationem opponere, modo accederet regiae stirpis principum, qui in his casibus legitimi sint ac nati magistratus, aut vnius ex iis auctoritas, et ex ordinum regni aut maioris ac sanioris eorum partis consensu id fieret: quippe superfluum esse regem ea de re monere, qui ob aetatem et nullum rerum vsum rebus suis superesse non possit, et a Guisianis quasi captiuus teneatur, vt ordinariae iuris rationi minime locus sit. his animati rationibus quicunque tandem auctores fuerunt, de deligendo tam audaci facinori duce consultare ceperunt. nec diu quaerendus fuit. nam Nauarrae rex siue insita remissione animi, siue suorum metum intentantium, si se turbis misceret, consilio territus, satis habebat priuatae securitati ad tempus prospicere. itaque omnes statim in Ludouicum Condaeum fratrem oculos ac vota coniecere, magni animi virum, et qui Guisianorum insolentiam exosus, et alioqui egestate domestica pressus, iniuriam inferre quam pati mallet. nomen tamen eius initio non editum, sed more eorum, qui delectus secretos per Germaniam habent, dux mutus iam tum constituitur, eique substituitur Godofridus Barrius Renaudius alias Forestus dictus, antiqua ac nobili familia in Petrocoriis ortus, iuuenis impiger, qui diututna ac molesta lite de sacerdotio, quod auunculus ipsius in agro Engolismensi tenuerat, et a Io. Tilio Parisiensis curiae Protonotario vindicabatur, vexatus caussa tandem exciderat, et ob falsi crimen, quod forte incurrerat, vt fere euenit in huiusmodi negotiis, grandi pecunia multatus, ac postremo ad tempus relegatus fuerat. quo tempore dum Lausannae ac Geneuae esset, multorum amicitias, qui ob relligionem solum verterant, familiaritate consecutus, eorum animos et aliorum, quos dum varias regni prouincias dissimulata persona exul peruagaretur, explorauerat, homo manu promptus et ingenio efficax, ad haec vltione ardens, et qui facinore insigni iudicij infamiam, quamuis ob alienum potius quam suum crimen damnatus esset, eluere vellet. is igitur ducem secundarium quaerentibus operam suam vltro pollicitus est, negotiumque in se suscepit prouincias obeundi, et per se ac suos eorum animos, quos iam cognouerat, quorumque nomina ipsi data fuerant, conciliandi, quibus diem ad Kalend. Februarias dicit, quo ad Condiuicinum Namnetum omnes conuenirent, ea in re Garainij nobilis Aremorici, qui ipsi Renaudio succenturiatus fuerat, opera vsus. in ea tum ciuitate prouinciae Senatus habebatur: et commodum visum est, vt litis magni momenti obtentu, cui etiam matrimonij, quod inter nobileis frequenti amicorum et adfinium coetu celebrari assueuit, occasio accesserat, conuentus ille sine suspicione perageretur. vbi igitur socij in vrbem magno numero conuenerunt, Renaudius per hospitia singulos inuisit, et eorum rursus animos per Garainium periclitatur, an in proposito perseuerarent, et fortunam, quaecunque eueniret, pro tam iusta caussa subire parati essent. deinde in certum locum vniuersos cogit, et qua erat loquendi ac faciendi audacia, post mutuos complexus ac salutationes tali apud eos oratione vsus dicitur. Renidens illa, quam in frontibus vestris, socij ac commilitones carissimi, et vniuersa coetûs facie cernere videor, vultûs serenitas et animorum quies, non solum insolitam alacritatem testatur, sed etiam in negotij, quod instat explicandi ratione summam fidem ac constantiam spondet, nec dubitare nos sinit, quin prosperos exitus habiturum sit, quod tanta voluntatum ac studiorum consensione pro rep. suscipitur. enim vero cum aetate florentes, prudentia maturi, rerum experientia exercitati, et quod pluris faciendum existimo,


page 671, image: s671

summo silentio ex longinquis locis huc conueneritis, ad id singulati ac raro Dei beneficio delecti, mirandum non est, si nec rei difficultatibus, nec periculi magnitudine, nec poenae, quam noxij timent, metu perterriti vitam ac sanguinem vltro parati sitis profundere, vt patriam in libertatem asseratis, et imminentem ceruicibus liberis pestem depellatis. et quanquam apud viros forteis et vtraque fortuna spectatos verbis minime opus sit, tamen vt de rei peragendae loco tempore ac ratione certius decernatur, et si quis scrupulus, quasi arma, quae pro rep. sumimus, minus iusta ac legitima sint, in generosis mentibus haeret adhuc penitus euellatur, de re ipsa pauca dicere operae pretium existimaui. iampridem cunctis, vt arbitror, constat, contra regni leges ac dignitatem factum esse, vt Guisiani, homines peregrini, amotis a reip. clauo regij sanguinis principibus, summum imperium in Gallia vsurpauerint: idque vobis et rationibus et libris ea super re editis abunde perspicuum esse puto. quo autem eorum perniciosa ac bonis omnibus merito suspecta consilia spectent, neminem, vti credo, latere potest, qui saltem cognitum habeat, quibus initijs progressu artib. ac machinis fatalis gens se Galliae insinuauerit, et per adfinitates paullatim ad hoc fastigium ascenderit. quod vt clarius fiat, rem, quia ad pro positum facit, altius ducto initio repetam. Ioannes dux Lotaringiae, quam Galliae regno ablatam hodie ea gens imperij Germanici beneficiaria tenet, Carolum et Fridericum filios ex Sophia Virtembergica reliquit: quorum ille cum ex Margarita Roberti Baioari Comitis Palatini F. complureis liberos sustulisset, Isabella mortuis fratribus ac sororibus praelata Renato Ludouici Andium ducis F. Ioannis regis pronepoti denupsit, et Lotaringiae principatum pro dote in mariti domum intulit. ex eo matrimonio Iolanda nata, quae Renato parente a Philippo Burgundione capto post diuturnum in Diuionensi arce carcerem Friderico Valdemontio Antonij F. Ioannis Lotaringiae ducis pronepoti nupsit. mortuo deinde Ludouico grandiori natu fratre Renatus in regnum Neapolitanum et prouinciae principatum successit. demum regno Neapolitano ab Arragoniis depulsus, post Isabellae vxoris mortem Ioannem filium in Lotaringia, quae ei ex matris hereditate obuenerat, reliquit. Ioanni morienti filius Nicolaus successit, qui antequam vxorem duceret, decessit, Renato superstite, qui in Prouincia et Andibus vitae reliquum exegit. Ioannis et eius filij morte Renatus Friderici Valdemontij F. Lotaringiae et Ambarorum hereditarios principatus creuit ann. salutis OIO CCCC LXXIII, a Prouinciae successione ab auo exclusus, in quam ille Carolum Coenomanorum comitem Caroli fratris F. se extincto Andegauensis familiae futurum principem succedere maluit, quam Iolandam filiam et ex ea nepotes, vtpote externos, quos ob elocatam Friderico tunc hosti filiam, non sponte, sed vt se diuturni carceris molestia liberaret, minus diligebat. Renatus is gratiam, quam Philippo Burgundiae duci debebat, cuius opib. subnixus Fridericus ipsius parens Iolandam duxerat, et per illam adfinitatem in spem Lotaringiae recuperandae venerat, abunde Carolo Philippi F. retulit, cum eum per detestandam ingratitudinem apud Nanceum oppressit, ac perfidiose interficiendum curauit. is postea cum irritam in Italiam expeditionem suscepisset, quasi in regnum Neapolitanum successurus, et mox de Prouinciae comitatu quaestionem Ludouico XI mouisset, qui eam ex Caroli Coenomani sine liberis mortui testamento iure legitimo possidebat, iniustos tamen titulos vana pro tempore ostentatione, sed iniqua in posterum spe, retinuit, et ad posteros transmisit. ille idem cum primo simulatis nuptiis Margaritam Gulielmi Haricuriani Tancaruillae comitis F. et amplissimorum bonorum, quae Lotaringi hodie in Caletensi agro possident, heredem duxisset, et tabulis dotalibus ad donationem illorum bonorum adegisset, postea deformitatem et ex deformitate sterilitatem caussatus miseram feminam repudiauit, et tamen bona retinuit, ac priore illa vxore superstite Philippam Caroli Geldriae ducis sororem superinduxit, ex quo matrimonio plureis liberos suscepit; sed superstites patri fuere, Antonius, Claudius, et Ioannes, qui duo in Francia primi larem fixere. et Claudius quidem ingrati patris F., vt paternam ingratitudinem impietate cumularet, quasi ingratitudo ad impietatem gradus esset, Antonium fratrem, quod is viua Margarita ex Philippa natus esset, tanquam ex


page 672, image: s672

adulterio procreatum Lotaringiae successione deijcere voluit, ne communis quidem matris pudori parcens. quod cum frustra tentasset, et in patria impius esse non posset, spes iniquas secum in Galliam, assumpto iam tum, sed clam, Andegauensis nomine, attulit, et vxore ducta Antonia Borbonio Nauarri et Condaei amita Campaniae ac Briae praefecturam Ioannis cardinalis fratris, qui gratia apud Franciscum pollebat, commendatione obtinuit. et quanquam sub rege generoso et qui maiestatem laedi aut illudi sibi non facile patiebatur, insitam ambitionem summa dissimulatione tegeret, praeualente tamen natura ingenium tandem renudauit, cum Antonio ab Anabaptistis, vti aiebat, infestato, iniussu regis ex praefectura sua auxiliareis copias adduxit. quod adeo impatienter tulit Franciscus, qui his praeludiis patientiam suam tentari interpretebatur, vt nisi in Ioannis fratris et Annae Momorantij, qui factum excusauit, gratiam, nunquam eam iniuriam condonaturus fuisse credatur: quam tamen ea lege remisit, vt Claudius in posterum aula abstineret, neque in suum conspectum veniret. eius rei menoria cum tenacissime in Francisci prudentissimi principis animo, quam diu vixit, haesisset moriens ille inter salutaria praecepta, quae de posteritate ac regno sollicitus Henrico F. dedit, inprimis eum monuit, vt sibi a Guisianorum ambitione caueret, ac proinde eos publicae rei gubernaculis ne admoueret. sed quorsum haec? nimirum vt omnes intelligant, quibuscum res nobis sit, cum iis videlicet, qui hereditaria ambitione et quasi tradita per manus aliena inuadendi cupiditate flagrantes nihil aliud mente agitent, quam regis ac regiae stirpis perniciem, patriae libertatis oppressionem, reip. denique vniuersae euersionem; neque quidquam pensi faciant, dum per neces, criminosas ac calumniosas accusationes et proscriptiones priuatam libidinem exsatient, et antiquum postremo nominis Gallici decus homines peregrini omnino aboleant. nunc ad illos respice, qui Claudio procreati apud nos rerum potiuntur. Henricus monitorum patris immemor vbi Lotaringos publicis muneribus praefecit, quid illi non ausi, non statim moliti sunt? quo non insolentiae genere denique grassati fuere? a Momorantio ipso, cui parens incolumitatem debebat, initium fecere, quem Magistri Palatij dignitate exuere conati sunt, edicto proposito, vt qui duo munera simul tenerent, altero dimisso alterum optarent. quod cum ab Henrico impetrare non potuissent, ne frustra edictum suasisse viderentur, cardinalis Lotaringus Turnonium collegam cancellarij conchyliati ordinis dignitate spoliauit, et adfinitatis cum Valentina, quae apud regem veneficiis deuinctum cuncta poterat, contractae beneficio vsus, res in aula et passim in regno miscendi consilium dedit. ita expulsus Petrus Lizetus, qui licet purioris doctrinae cultoribus infestus, summa innocentia, quod eius inopia abunde testata est, locum supremum in Senatu Parisiensi totos XX annos tenuerat; eique crimini datum, quod non eum honorem Lotaringis proceribus tribuisset, quem solis regiae stirpis principibus deberi ille contendebat. mox et Franciscus Oliuarius eius quoque instigatu a Valentina domum relegatus est, quod eum ad priscam seueritatem ius dicturum sciret: quem tamen ille, vt facti inuidiam purgaret, otio suo, quo felix domi viuebat, nuper ereptum, in turbas retraxit, vt esset, non tam rebus suis opportunum, quam honestum illegitimae potentiae contra regni leges vsurpatae velamentum. ille ipse cardinalis statim post Henricum regno inauguratum Romam profectus, nomine Andegauensis assumpto, iam se in regiam familiam inserere cogitabat. sed Momorantius, quo consilia ambitiosae gentis tenderent, subodoratus, regi auctor fuit, vt Lotaringos moneret, Andegauensibus insignibus contenti essent, nomine abstinerent, tunc et a Guisianis schedula reddita, quam ab Henrico, cum Delfinus esset, blanditiis et prauis artibus extorserant, qua princeps facilis de restituendo Prouinciae principatu, cum primum ad regnum venisset, fidem interposuerat. quo quid audacius aut impudentius fingi vel dici potest? a Guisij in regem et Galliam egregia merita praedicantur. age vero de ijs seposito omni affectu videamus. Metim a Momorantio summa sollertia captam contra potentissimum Caroli V vniuersas Germaniae vireis secum trahentis exercitum felicissime tutatus est. qui rem in maius extollunt, felicitatem in eo, non virtutem Guisij laudant, cui vrbis munitissimae,


page 673, image: s673

Gallicae nobilitatis flore ac delecto peditatu firmatae, defensio commissa sit aduersus clarissimum olim imperatorem; quis enim negauerit? sed tunc decrepitum et ex desperatione rerum suarum, potius quam consilio, eam obsidionem aggressum; vt scilicet Germanorum amissam beneuolentiam sibi conciliaret, et acceptam nuper in turpi et ino pinata ex Oeniponte fuga ignominiam aliquo operae pretio elueret: cui in illa obsidione plus negotij ac certaminis cum aduersa tempestate et foeda hieme, cum familiari arthridite, quam cum Guisio ac nostris fuit, qui interea a caeli iniuria tuti domi sedebant, et irritos hostium conatus de exitu securi ridebant. quod a Momorantio dici solitum, qui haut longe hinc aberat ad omneis casus praesto futurus, cum ad Guisium relatum esset, hominem gloriae vltra modum cupidum maxime pupugit, veteres simultates iampridem cum aemulo exercentem. sed laudem Metensi obsidione partam Rentiaca pugna paene oblitterauit. in qua Guisius cum longius a certamine abreptus esset, a Castellionaeo officij admonitus et in viam reductus est. a quo rempore ille odio implacabili, et quod sola morte finiri queat, monitorem importunum prosecutus est. quanquam de homine aliis bellis spectato nihil tale pronunciare velim, satisque habeo perniciosa eius ad Caroli cardinalis fratris consilia in medium proponere, eaque vobis examinanda relinquere. sed demus omnia a Guisio praeclare bello gesta esse, an tanti ea sunt, vt contra damna ac cladeis, quae huius ambitione in regno acceptae sunt, quaeque viam malis impendentibus et vltro ab illis accersitis strauerunt, in compensationis rationem venire possint? inducijs ante quinquennium pactis cum res nostrae in Italia et Belgio vigerent, hostium attritae essent, omnes in spem pacis honorifice in regno constituendae venerant: quod si eueniebat, spes illorum per bella ac turbas grassantium omnino euanescebant. itaque non prius quieuere, quam defendendi Pontificis praetextu, deliri plane senis et fratris filiorum ad libidinem se circumagi patientis, pacem turbarent, et ruptis alieno tempore induciis, abductoque secum in Italiam praecipuo regni robore, Galli hosti proderent. quae mala inde consecuta sint omnes scimus, nec nisi cum lacrimis recordari possumus: quae tamen illi ex publicis cladibus priuatum commodum aucupantes in laetitiam occultam vertunt. nam interfectis tot ducibus et capto cum plerisque alijs ad Quintini fanum Momorantio Guisius, qui male rem in Italia gesserat, quod vnum votis omnibus optauerat, vt aemulo videlicet sublato summam rerum teneret, spe citius consecutus, quasi parto triumpho vitulabundus in Galliam aduolat, et amoto ab armorum praefectura Niuernio Caleti obsidionem iam diu a Senarpontio designatam, et quam Momorantius, nisi captus fuisset, exsecuturus erat, suscipit, loco prius a P. Strozzio lustrato et firmitudine eius diligenter explorata. ex cuius oppidi expugnatione magnam famam meruit. et quamuis praecipua opera Andeloti et Estraei vsus esset, malam gratiam alteri retulit, quem per fratrem cardinalem ad regem delatum quasi sectariae prauitatis veneno infectum carceri mancipandum curauit, peditatûs Gallici praefectura Monlucio Lotaringis addicto attributa. eandem fortunae gratiam expertus est eodem anno, cum Theodonis-villam, cuius obsidionem iamdudum Vetus-villa vrgebat, ex Strozzij itidem consilio ad turrim facto impetu cepit. sed cum conuenisset, vt statim ea vrbe capta Guisius se cum Paullo Thermo coniungeret, qui ea fiducia in Pleumosios descenderat, ille qui Thermi optimi viri ac fortissimi ducis gloriae inuideret, tempus reficiendo militi, vti aiebat, inutiliter contriuit, et affectata XX amplius dierum mora Thermum hosti ad internecionem delendum tradidit; hoc scilicet iam tum mente agitans, vt amotis omnibus belli ducibus ipse solus armorum potentiam ad se ac suos contraheret. tunc ex publicae calamitatis occasione repetitum de Magistri Palatij dignitate a Momorantio captiuo extorquenda consilium, sed frustra, praeualente aduersus Guisianorum machinas apud indulgentissimum principem Momorantij quamuis absentis gratia. quid nunc memorem secreta cum Hispanis colloquia, et occulta cum cardinali Granuellano, dum pax agitaretur, inita consilia ad bellum domesticum, externo sopito, relligionis praetextu in Gallia alendum? nam eo referri debet sanguinaria illa, quae Mercurialis conuentûs


page 674, image: s674

nomine magis cognita est, statim pace facta Lutetiae in Senatu habita deliberatio, cui Guisianorum instigatu rex inopinato interuentu, vt aliorum efferatam rabiem praesentia sua confirmaret, aliorum in dicendis sententijs libertatem labefactaret: cuius conuentûs is exitus fuit, vt in eos, qui de sententijs iudicium ferebant, tanquam sectariorum fautores iudicium ferretur: et ita detracta amplissimo ordini auctoritate, in miseros homines grassandi licentia cuiuis de plebe concederetur. atque si Henrico superstite, et pollente apud eum Momorantio turbulenta sua consilia exsequi Guisianis persuasum fuit, quid eos nunc facturos remur, cum domum amandato Momorantio ac regiae stirpis principibus in ordinem coactis, sub rege puero, et vxore cognata, rerum potiuntur? nunc igitur quaeso quid iam fecerint et quid porro facturi sint ad animum reuocemus, ex ijsque iudicium faciamus quid struant, et quorsum tam nefanda consilia euasura sint, nisi mature obuiam eorum conatibus eatur. mortuo statim Henrico vbi clauum tenuetunt, Momorantium, expulsis regi consanguineis principibus, ab omni publica administratione remouerunt. verum hoc excusari potuit, quod salua eorum auctoritate suam stabiliri posse diffiderent. sed cumita comparatum sit, vt ambitio modum nesciat, nec intra modestiae ac rationis limites, adde etiam pietatis cancellos coerceri queat, tandem eum Magistri Palatij dignitate, quam frustra hactenus eripere tentauerant, exuunt: et inde facto initio cunctis terrore sui iniecto impune saeuiendi licentiam arripiunt, noua rerum facie inducta, et antiquis regni ministris depositis alios in eorum locum suffecerunt, et quod omnem saeuitiam superat, bene meritis bello et pace viris, cum alij sua debita exigerent, alij pro egregie, sed damnose, nauata opera regis beneficium implorarent, pro solutione crucem, pro beneficio patibulum suffigi iusserunt. et hoc stante rep. videmus ac ferimus; quid euersa fiet? quid sacerdotali ordine expilato, extincta nobilitate, oppressa iudicum libertate, denique plebe ad extremam inopiam redacta? an vero cuiquam parsuros eos credimus, qui omneis metuunt, qui tot homines offenderunt? quid igitur exspectamus? an vt miseria nostra Francisci optimi ac sapientissimi principis augurio et verbis meis fidem faciat? dum saeui domini ceruicibus nostris impositi amplius excuti non possint? quid ergo moramur, aut cur non potius expergiscimur, vt regem periculo, patriam metu, nos durissima seruitute eximamus? sed obstat regium nomen, quo isti praedones in suos impij, in nostros ingrati, in cunctos saeui tanquam vmbone tuti superbiunt, et bonis viris, qui eorum illegitimam potentiam impugnant, et ordinum regni auctoritatem asserunt, rebellionis notam inurunt. hic scrupulus multos tenet ex praeiudicata falsi obsequij opinione, qui nunc ratione ex animis hominum euellendus est. regibus parere etiam iniqua imperantibus vox Dei iubet, eosque, qui potestatibus a Deo constitutis minime obediunt, Dei voluntati resistere extra dubium est: quo magis nobis elaborandum est, cum etiam bonos et innocenteis calumniis obnoxios videamus