10/07 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check only partially performed - no orthographical standardization (NB -I = -ii: e.g. TiberI ClaudI; -bt- = -pt-: e.g. scribtis)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

OBSERVATIONUM HISTORICO- POLITICARUM Decades sex posteriores MICHAELIS PICCARTI FR. PROFESSORIS NORICI. NORINBERGAE, Curâ SIMONIS HALBMAYERI, Anno M.DC.XXIV.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

Generoso Nobilissimoque Juveni, Dn. BALTHASARI a Pusch in Großschwein/ etc. EQ. SILESIO SPLENDIDISsimo Dn. Hospiti et amico honoratissimo, S. P. D.

QUas ego, ante hoc biennium, in publicum emisi Observationum Historico-Politicarum Decades, Generose et Nobilissime juvenis, earum fatum id fuit, quod sperare ego vix sum ausus: Etenim exceptae ita sunt passim et acceptae, ut praeclare mecum actum putarem, et rem bene cessisse intra sinum gauderem. Cum ecce instant apud me Viri omnium Ordinum maximi, pergerem in hoc stadio decurrere, et quae praeterea lecta mihi ac notata promerem, quae si non omnia pari percusa essent moneta, tamen aliqua fore, quae in publicum prosint et nomen mihi aedificent. Horum ego monitis, vel superbe refragari, vel subrustice me subtrahere nequaquam volui, sed quae videbantur legi etiam post illa posse, congessi, cum


image: as004

per alia negotia licuit, et in sex alias Decades dispertitus sum.

Quibus cum pro more Patronus aliquis circumspiciendus esset, non diu ille mihi, aut foris quaerendus fuit, cum domi haberem, cui et omnibus de caussis patrocinium hoc deferre vellem, et vero etiam deberem: Te, nimirum, Nobilissime Dn. BALTHASAR a PUSCH: Silesiacae Nobilitatis ocelle et Generosae familiae tuae melior sanguis. Vellem; quia Tu is es, qui haec talia et capiat et aestimet: Tu videlicet ille es, qui perdius ac pernox in Historiis ac deductis inde Reipublicae regendae praeceptis, unde haec nostra hausimus, habitas, qui in succum et sanguinem ea vertis, et Patriae proinde omnia praeclara ac salutaria minaris. Tu ille es, qui convicium facis exemplo, vitâ et moribus, pleraeque tui Ordinis juventuti, quae, et consvetudine sequioris hujus seculi, et male quorundam feriatorum hominum voculis, tamquam pestilenti aliquo sidere afflata, tantum non ignominiosum sibi putat, literas tractare, versare libros, aures accommodare Doctis, haurire ex veterum scribtis salutaria Reip. praecepta, discere et sectari virtutum praemia, vitiorum infamiam et nosse et cavere. At vero choreas peregrinis modis cum puellis agere, torquere latera, sinuare femina et Ionicos aut Sybariticos ludere gestus: Equum insilire, in gyrum agere virgulâ ad arbitrium flectere, gladium vibrare, quâ caesim, quâ punctim ferire hostem scire, aliena linguâ in alieno solo uti nosse, hoc hodie videlicet est nobilem


image: as005

esse. Quod, ut libenter illis largior, qui ita sentiunt, ita vicissim dare mihi ab illis peto: literas nescire, Historias ignorare, in veterum et recentiorum de Republicâ scribtis hospitem esse, id vero nobilem minime esse. Mecum sane Ammianus Marcellinus sentit, qui cum de Orphito loquitur, Vir, inquit, prudens erat et forensium negociorum oppido gnarus, sed splendore liberalium artium et doctrinarum minus, quam nobilem decuerat, institutus. Tu porro ille quoque es, qui, cum Nobilissimis totius Silesiae tuae gentibus PUSCHIA et ZEDLICIA, quarum decantatissimam pace belloque gloriam et totavorum atavorumque virtutem, quâ patet, humanior Orbis gratâ mente depraedicat et extollit: natus sis, ita tamen animatus es, ut quam minimum majoribus tuis debere velis, plurimum tibi: memor videlicet illius, quod Johannes Alexandrinus olim generose admodum pronunciavit, Veram genuinamque Nobilitatem non ex sanguine aut carne sed ex animi virtute formam accipere et Characterem: ut et ejus quod Philostratus dictat: [Gap desc: Greek words] : Ad majorum gloriam confugere eorum esse, qui vel laudis suae decoctores fuerint, vel eam desperent. In quo lauda bili instituto te magis magisque confirmant, et currenti calcar addunt Gentiles et adgnati tui Nobilissimi, e quibus honoris et observantiae caussa nominare hic lubet Magnificos Dyhrenios: D. CHRISTOPHORUM in Streitelsdorff Judicii Regii in Silesiâ Adsessorem Amplissimum, solidae prudentiae


image: as006

atque Eruditionis omnivariae Exemplar absolutissimum: et D. JOHANNEM in Kölnichen et Sabor, qui, ut ad omnem virtutem atque Doctrinam proficiendo parum fratri Patrueli concedere umquam voluit, ita cum Homerico Ulysse voluit omnino etiam.

Multorum mores populorum cernere et urbes

immortali suâ cum laude et svavissimâ recordatione, quamdiu vixerit, in quorum favore et veteri consvetudine saepe me triumfare audivisti, neque dum de eorum praeclarâ erga me voluntate, te quoque judice, dubitare debeo. Quorum Exempla si, quod facis, in oculis et animo perpetuo habueris: nihil umquam, nisi quod generosum, quod praeclarum, quod cum aeterna tuâ gloriâ conjunctum sit, abs te fiet, aut nos factum cognoscemus. Insiste modo, florentissime juvenis, hunc insolentem quidem hodie multis, sed honoratissimum tamen callem, quem praeeundo facilem tibi reddidere tot majores tui, quâ paternae, quâ maternae prosapiae, quorum vestigia tu premis jam, et ad calcem consistere vides non paucos omnibus virtutum redhostimentis et praemiis venerabiles et insignes, qui ad eamdem gloriam intenti manum porrigunt: nec patere te a fece hujus seculi ad humilia illa ac brutarum Voluptatum declivia retrahi aut revocari, cave numero movearis, scis enim illud Sapientis Romani: non ita bene agi cum hominibus, ut meliora pluribus placeant. Quod te studiose facturum et tui semper similem futurum confirmat mihi amussitata tua indoles et maturum percoctumque ab exquisitissimae


image: as007

disciplinae sole, in hoc aevi Vere, judicium, quod tibi generosos illos Cornelii Nepotis versus inculcat:

Mento canescant alii, nos mente: capillo,
Nos animo: facie, nos pectore: Tempora certe
Virtutem non prima negant, non ultima donant.

eo effectu, ut jam in te illud Silii Italici quadret, quod de Pisone canit:

Ore puer, pulcerque habitum, sed corde sagaci
AEquabat senium atque animo superaverat annos.

Vitam tibi modo benignissimus DEUS proroget, et vinces atque superabis non teipsum modo, sed et spes cogitationesque nostras et omnia praeclara, quae nobis de te spondemus. Atque hae fuêre caussae, cur vellem hujus laboris mei patrocinium tibi, Nobilissime PUSCHI, deferre.

Non fuêre leviores, cur deberem. Cum enim Tu primum in Academiâ nostra pedem poneres, quod factum ante biennium, in quam et Optimi beatissimique D. Parentis Tui voluntate, et prudentissimorum Gentilium tuorum, qui loci dotes noverant, consilio veneras: et convictu statim meo, et postea contubernio quoque uti voluisti, quo toto tempore eum Te et mihi et familiae meae et consalaneis tuis Generosis, Nobilissimis, Doctissimis, Ornatissimisque exhibuisti, ut et honori et voluptati et exemplo omnibus esses: Nam et mores ad humanitatem et comitatem omnem compositi, et facundia omni lepôrum genere perfusa, et vita denique tota Exemplaris ita nos in admirationem


image: as008

tui rapuerunt, ut omnibus officiis omnes tibi devinctissimi essemus.

Debui igitur et publice tibi testimonium Virtutis et privatim mei erga te studii et observantiae indicium. Utrumque simul exequi mihi sic videor, quamquam minus pro voluntate: neque enim laudes tuas una capit praeliminaris Epistila, cui commendando liber etiam impendi possit, neque ego satis facundus aut disertus animi mei sum adversus Te interpres. Tu splendidissime Juvenis ex his paucis intelliges credo satis, causas mihi fuisse graves, cur etiam hoc patrocinii et tutelae anus Tibi imponere debuerim. Quod si id in te suscipere non dedignatus fueris: habebo quod mihi gratuler, adamorem autem atque observantiam Tui magnum Tu adjicies incrementum, in quâ omni occasione publice privatimque declaranda et profitenda ego quoque operae non parcam meae, cui suffragabitur perpetuo praeclara tua indoles, quae adolescentis aut adultae potius suae virtutis indies illustriora proferet specimina, foecundam laudum tuarum materiam, quae vel elingvem faciat eloquentem, ea specimina confirma bunt etiam spem de te nostram: BONO videlicet REIP. TE NATUM, in quo glorioso tibi omine Iubens hic laetusque sisto, Teque vivere et valere opto. Altorfio e Museo, Mense Majo Anni CIC IC CXVI.

Tua Generosae Indoli omni obsequii genere devinctissimus

MICHAEL PICCARTUS Professor Noricus.



page 1, image: s001

DECADIS SEPTIMAE OBSERVATIONUM HISTORICO-POLITICARUM. CAPUT I. Academias earumque Rectores et Doctores olim in magnâ dignatione etiam aquod summos Principes fuisse, convicio hujus nostri seculi.

INeptus forte videbor aliquibus, qui Academiarum dignitatem adserere occipiam, cum publice constet, quibus privilegiis olim a summis Principibus et Imperatoribus donatae sint Optimi publici caussâ, cumque illae hodieque passim floreant et ab iisdem benignissime foveantur. Quibus ego tantum hoc regero, optare me, uti diu ita sit, perennetque hic honor Scholis apud Principes et dignitas, mihi hoc capite cum vulgo negotium erit, et male


page 2, image: s002

feriatis quibusdam hominibus, qui ipsis quoque Principibus suadere non verentur, male et inutiliter sumtum fieri in homines otiosos et sibi viventes, rectius eum in milites im pendi posse, quorum viribus nitantur et cousistant Regna, Principatus, Imperia, quibus occurrendum omnino, ne persuadeant iis, quorum aures dicteriis hujusmodi radunt. Non enim multi Leones hodie Graeci, quiid respondeant, quod ille cordate Eunucho cuidam suo regessit in videnti Doctis oblata praemia, quae rectius militibus tribui possent. Apage vero inopte, cum militibus tuis, mihi unum hoc votum, uti omnia stipendia militum, salvo imperio et finibus ejusdem liceat in doctores artium impendere. Pacem videlicet optabat Optimus Imperator, et Pacis artes doctos gubernaculis admoveri rerum, quidque literarum studia saluti publicae conferrent, aequus aestimator probe pervidebat. Sensit cum Leone hoc Graecanico D. Ludovicus quoque Gallorum Rex, et Henricus Anglus, de quibus Paulus AEmylius [Note: in D. Ludovico.] in haec verba: Lutetiae florebat liberalia studia: juventutis concursus undique illuc fiebat: Scholastici suorum nonnullos a civtbus pulsatos conquesti, alii in alia caterarum Vrbium Musea concessere. Anglus proposit â ingentiumpr praemiorum, honorum, vacationum, emolumentorum spe,


page 3, image: s003

aliquot eorum Oxonium elicuit. Solitudo exiliumque literis indictum Lutetiae videbatur. Rex (Ludovicus) non minus decoris liberales artes; humaniora studia, sacram disciplinam cultumingeniorum Francis, quam arma afferre praedicans, egregiamque consociationem fore, bellicarum rerum gloriâ cum divinarum humanarumque rerum cognitione doctrinâque conjuncta: regiae Vrbis cives ad officium colendosque Doctores discipulosque revocavit: suus ita rursus ingenuis artibus honor habitus.

Vide sodes et mirare duorum potentissimorum Regum de Academiis et earum civibus judicia. Hodie longe alia, quorum obstinatione fit, ut doctis praemiorum loco jacturae et damna, loco honorum onera, loco vacationum asinini labores, loco emolumentorum fames et ignomniae metus objiciatur. Quae vero Optimus Rex de consociatione Armorum et literarum scribit, ea concordare mihi videntur cum suavissimis illis Eumenl Rhetoris verbis: AEdem Herculis [Note: in Oratione pro restaurandis Scholis.] Musarum in circo Flaminio Fulvius ille nobilior ex pecuniâ censoriâ fecii, non id modo secutus, quod ipse literis et summi Poetae (EnnI) amicitia duceretur: sed, quod in Graeciâ cum esset Imperator, acceperat Herculem Musagetem esse, hoc est comitem ducemque Musarum, quia mutuis opibus et praemiis juvari ornarique deberent:


page 4, image: s004

Musarum quies defensione Herculis, et Virtus Herculis voce Musarum. [Note: Histor. Sclavon. lib. 7. c. 14.] Helmoldo fides, qui nihil majestati suae decedere putavit, etiamsi Scholares suos conscholasticos appellaret, non secus, atque olim fortissimi Imperatores milites Commilitones appellarunt. Johannes 2. Ferdinandi [Note: p. 878. Hist. Hispan.] Aragonum Regis filius, referente Lucio Marineo, eosdem socios et fratres itentidem inclamavit. Quo pertinent et honores a summis Principibus habiti Academicis Doctoribus, inter quos duo praecipue notabiles, auscultatio frequens et cessio velut Dignitatis [Note: lib. 4. Comm. in Panormit.]. De Carolo IV. Caesare AEneas Sylvius narrat: Cum is Scholam Pragensem more suo ingressus disputantes artium ltberalium Magistros in horas quatuor audivisset; idque purpurati moleste ferrent, ac coenaetempus instare dicerent: Mibi, inquit, tempus est minime: Nam coena mea haec est. Ludovicum Galliae Regem inter subsellia Jasonis sedisse legimus: etiam hoc, quod cum ad Collegium perventum esset Rex Jasoni sinister adequitârit cum his verbis; Nunc, fason, incipit tuum regnum. Maximilianus Imperator nominis ejus primus non modo Viennensem Academiam, sed et Heidelbergensem suâ praesentiâ et auscultatione cohonestavit: qua de relegenda Academiae


page 5, image: s005

gratulatio inter scribtores rerum Germanicarum, quos acceptos ferimus Nobilissimo Marquardo Frehero JCto Celebessimo et Consiliario Electorali Palatino meritissimo, nuper Reip. literariae cum irrecuperabili damno erepto. Non possum, quin addam illustrem et huic instituto facientem quam maxime locum Alvari Gomezl, ubi apud eum legere memini. Anno, inquit, CIC IC XIII. venit Ferdinandus Rex [Note: lib. 4. de reb. gest Francisci Ximen I Archiepisc-Toletani p. 97.] Complutum et, Ximenio latus claudente, magnâ totius populi literarij laetitiâ exceptus, singulas Scholar diligenter perlustravit, et Professores studiose audivit. Interea Rector Patribus Acade miae stipatus, cum e Collegio in Regis occursum progressus esset, praeeuntes ejus sceptrigerot, quos vulgo Pedellos dicimus, Rabduchi Regij, qui et ipsi sceptra gerebant, conspicati voce intentiori, ut sceptra submittant aut deponani, inclamant: neque enim fas esse, ut, praeferrentur. At humanissimus Rex nihil eâre majestatem suam imminui sentiens, ut solito more procedant, jubet, Musarum inquiens illas aedes esse, in quibus fas posceret, ut Musarum sacris initiati regnarent: ubi addit Historicus: Praeclarissimo id sane exemplo factum fuit, non tamen summis Principibus inusitato. Nam et cum Magnus ille Pompejus universi [Note: Plutarchus in eius vitâ.] pene Orbis Triumphatror aliquando Athenas


page 6, image: s006

venisset, atque Possidonium Philosophum doctrinae opinione eo tempore celebrem invisere instituisset (neque enim evncari ad se passus fuit) fores de more a lictore percuti vetuit, et fasces januae submisit, Sapientis hominis et eruditi reverentiâ. Post reversus ad Historiam pergit: Cum gratias Ximenius Ferdinando Regi ageret pro tam humanâ erga Scholam suam comitate honorificentiae et splendoris plenâ, Rector ad Regis genua jam procumbens, manu osculandas suppliciter petebat, et lienter a Rege exceptus, occasionem Rectorem suum honorandi Ximenius nactus, sic Regem compellasse fertur; Nitibi, ô Rex, molestum est futurum, edisserat Rector in tua praesentiâ, quae me absente in Academiâ gesta sunt, et tibi breviter studiorum seriem ostendat, omnemque aliam hujus suae Reipud, rationem: mihi enim in res diversas et multas distracto, minus ad id praestandum facultatis et memoriae est. Placuit id Regi humanissimo, sicut et illud, ut Rector medius inter ipsos incederet: sic enim melius, quae ille referret, ut rumque intellecturum. O stupendam tot regnorum Principis humanitatem cum immortali Rectorum Academicorum gloriâ conjunctam. Franciscus quoque 1. Gallus quamquam captivus in Hispaniâ viveret, tamen Complutensem Academiam visitare et commendare voluit, cujus gravissima verba recitat idem scriptor Hispanus


page 7, image: s007

cum, inquit, Franciscum Rector et literarij [Note: lib. 3. extr. pag. 98.] Patres per omnes Scholas circumduxissent, postquam attento et consideranti animo cuncta tacitus perlustrasset, rem, inquit, Ximenius vester animo concepit, eamque, ut video, absolvit, quam ego aggredi neutiquam ausus fuissem, veritus ne conanti effectus tantae rei non succederet. Nam Parisiensis Schola, quâ mea Gallia jure gloriatur, opus Regum multorum est. Eant nunc fum osi quidam nobiles et porro nobis occinant, infamari nobilitatem suam literis aut professionibus Academicis, et boves se esse non homines ab Alphonso Arragonio audient: Quod si durum nimis illud videtur, Diocletianum sive Constantium tamen Imperatorem audiant haec ad Eumenium Sacrae memoriae Magistrum scribentem: Salvo privilegio dignitatis tuae hortamur, ut Professionem Oratoriam recipias et ad vitae melioris studium adelescentium excolas mentes, nec putes hoc munere ante-partis aliquid tuis honoribus derogari: cum honesta Prosessio ornet potius omnem, quam destruat dignitatem. Concludam caput Eleganti narratione Dubravii [Note: lib. 25. Hist. Bohem. p. 209.] de Sigismundo Imperatore: Quantum, inquit, honorem doctis habuerit, vel uno hoc exemplo clare liquet: Habuit in aulâ suâ fureconsultum Georgium, cognomine Fiscellinum,


page 8, image: s008

quem paullo ânte ad Ordinem Equestrem provexerat, eundemque militem, ut vocant, aeuratwm fecerat. Is caeteris, ut in consilio fit, in partes, de liberandi caussâ, per ordinem quisque suum, discedentibus. et ipse discessurus, anceps haerebat: ad Doctores ne furisconsultos, an ad Equestrem Ordinem discederet; ad Equites postremo velut honorificentiores se contulit. Quod intuens Sigismundus: Naetu, inquit, Georgi, nimis rudiculus es, qui militiam literis anteponis, cum scias ex idiotis me vel sexcentos Equites uno die creare posse; at ex eodem genere ne unum quidem Doctorem. Descendant in se, qui ut Nobiles sese doceant Doctoratum sive Magisterium magnâ Eruditionis laude partum abjurant, et infamia se affici putant, si titulis honorum illorum salutentur. Cordatiores his Itali, apud quos literae negotium sunt Illustrissimorum hominum, ignobilibus eorum cognitio invidetur, quae sententia Ammiani quoque Marcellini fuit, quâ de Orphito: [Note: lib. 14.] Crat, inquit, Orphitus vir prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus, quam nobilem decuerat, institutus. Rursum lib. 16. de Eunucho igno bili ita pronunciat: Cutherius, inquit, literis, quantum tali fortunae satis esse poterat, eruditus. Nobiles literarum cognitione decorari magis censens, quam ignobiles


page 9, image: s009

ignorantiâ earum dedecorentur. Summa, literae miseros beant, beatos ornant, pauperes ditant, divites illustrant, obscuros nobilitant, nobiles commendant.

CAPUT II. Vinum tormentorum exquisitissimum esse.

QUi Liberum Patrem ex eo Liberum dictum voluere, quod bibentes liberi oris faciat, cum vero potius sensisse mihi videntur, quam cum Grammaticorum observationibus: Qui enim vino liberius se invitarunt, eos, ut HoratI versibus utar:

Statim subsequitur coecus amor sui, [Note: Od. 18. lib. 1.]
Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

Unde vetus Graecorum Verbum originem traxit: [Gap desc: Greek words] : Quod in corde sobrii, id in linguâ natare Ebrii: quâ caussâ Vinum speculum Alcaeo dictum, in quo mores hominum cognoscere et velut animum intueri liceat. Et eleganter Seneca: Quemadmodum [Note: Ep. 83.]


page 10, image: s010

musto dolia ipsa rum puntur, et omne quod in imo jacet, in summam partem vis caloris ejectat: sic vino exaestuante, quidquidin imo jacet abditum, effertur, et prodit in medium, oneratique mero, quemadmodum non continent cibum, vino redundante: ita ne seeretum quidem, quod suum, alienumque est, pariter effundunt. Rationem [Note: in Nemeis.] Pindarus reddit: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Audax ad poculum vox fit: et alius: Vinum clavo caret, ideoque ebrii linguam habent vagam et liberam [Gap desc: Greek words] , quaeque suadeat illis et loqui et efferre id, [Gap desc: Greek words] , [Note: Iliad. in Corinthiacis.] ut Homerus ait; Hinc Ebrietas notante Pausania olim [Gap desc: Greek words]. picta est ex poculo vitreo bibens, quod, ut vitrum, sic et animi ebriorum perspicui esse videantur. Observatum hoc Theognidi, cujus suavissimos versus non possum non apponere: Ita autem canit:

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words].
[Gap desc: Greek words].

est: In igne quidem homines periti aurum et argentum explorant et spectant, hominis autem mens vino per spicitur quantumvis prudentis,


page 11, image: s011

si supra modum id biberit, sic ut qui ante sapientiae laude florebat, vino immoderatius sumto dedecore afficiatur.

Caeterum quia teste omnis elegantiae [Note: Petron. Arbiter in Satyrico.] Arbitro:

Vel citius flammas mortales ore tenebunt
Quam secreta tegant

tum vel maxime vinum ea protrudit et promovet, ut loquitur Horatius cum canit.

Simul calentis inverecundus DEVS [Note: Od. Epist. XI.]
Fervidiore meo
Arcana promôrat loco.

Unde eidem lene tormentum alibi dicitur, ita enim vini amphoram alloquitur:

Tu lene tormentum ingenio admoves [Note: Od. 21. lib. 3.]
Plerumque duro: tu sapientium
Curas et arcanum jocoso
Consilium retegis Lyaeo.

Et hoc tormento uti ait Reges:

Reges dicuntur multis urgere culullis [Note: in Artean Pisones.]
Et torquero mero, quem perspexisse laborant,
An sit Amicitiâ dignus.

Neque solum hoc fine, sed ut eliciant arcana, quae a sobriis premuntur, in quam rem eleganter D. Ambrosius de Eliâ et Jejunio lib. Plerique vino utuntur, ut eculeo, et quibus [Note: cap. 17.] tormenta non eliciunt vocem proditionis, eos tentant bibendo, ut patriae statum, salutem civium,


page 12, image: s012

[Note: lib. 1. de LL. extremo.] defensionis suae prodant consilia. At quod Horatius lene tormentum appellat, id a Platone accepit, qui minimo sumtu fieri et pene ludo ac joco et velut aliud agendo ait, cum vino pertentatur animus. Usus est hoc tormento cum effectu [Note: Dio. lib. 51.] M. Crassus, qui cum Mysis devictis adversum Bastarnas quoque tenderet, missis hi legatis ne se adeo insequeretur petiverunt, neque enim ulla abs se injuriâ Romanos adfectos: Ille vero Lgatos retentos, tamquam postridie responsurus, vino invitavit comiterque habuit, gnarus Scythicam nationem omnem vino capi, immodaratoque ejus usu gaudere, eâque comitate omnia eorum consilia perdidicit et expiscatus est. Usus et Aurelianus Imp. ut conjicere est ex Firmo Vopisci: Ita enim ille de Firmo. Fuit ei contentio cum Aureliani Ducibus ad bibendum, si quando eum tentare voluisset. Usus denique Bonosus, de quo idem Vopiscus: Bonosus bibit quantum inter Homines nemo: Si quando Legati Barbarorum, undecumque gentium venissent, ipsis propinabat, ut eos inebriaret, atque ab his per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius, et, ut Onesimus dicit, adhuc in vino prudentior. Caveant ergo sibi Legati Principum apud Exteros [Note: lib. 1. Epist. ad Lollium.] ab hoc tormento, Commissumque vino torti tegant ex Praecepto Lyrici: idque tanto


page 13, image: s013

studiosius, quanto difficilius est facere: De [Note: In eius vita.] Zenone Diogenes Laertius refert, eum, Athenis in convivio cum Legatis Regiis constitutum, cum diu siluisset, monitum tamdem a Legatis, proderet et eloqueretur, quid Regi de se referri vellet: respondisseque illum: Aliud nihil referrent, quam esse senem Athenis, qui inter pocula tacere possit. Cum quo et Bias sensit, qui cum stultus appellaretur ab assidentibus quod solus in convivio tacuisset: [Gap desc: Greek words] , respondit [Gap desc: Greek words] ; Et quis, inquit, stultus simul sit et inter pocula tacere possit? Ideo [Note: Plutarch. in Apophth.] prudenter Archidamas accusanti Rhetorem quendam, quod admissus ad convivium nihil locutus esset, respondit. An tu ignoras eum qui dicendi peritus sit, dicendi quoque tempus nosse? innuens, in convivio dicendi tempus non esse, quod et Chiloni notatum apud Laertium qui jubebat [Gap desc: Greek words].



page 14, image: s014

CAPUT III. Feminas etiam lene tormentum esse, et idem quod vinum posse.

QUae de Vino superiori capite diximus ea omnia quadrant in feminam quoque, quae et ipsa extorquet, quidquid imo latet pectore. Itaque et ab his non minus quam a vino cavendum, neque illis secreta revelanda. Foemina, inquit Porcius Latro apud Senecam, id tantum tacere potest, quod nescit. Unde apud JCtos foeminae inter alias causas feudi capaces non sunt etiam ideo, quia arcana tacere non possunt, quod tamen poscit fidelitatis juramentum. Item in testamento testes esse nequeunt, quia interest testatoris per se disposita eo vivente non propalari, ut ex l. si quis §. sed etsi ff. ad L. Aquil. notavit Tib. Decianus in Tract. criminal. l. 7. c. 17. n. 43. Garrulitatem porro hanc muliebrem testantur Exempla Historiae quâ sacrae, quâ Prophanae, atque ex his quaedam lubet huc conferre. Amphiaraus Oeclei et Hypermestrae filius, cum sciret, si ad Thebas oppugnatum iret, se inde non rediturum, occultavit se domi suae solâ uxore Eriphila latebrarum


page 15, image: s015

consciâ ea vero accepto ab Adrasto fratre suo monili aureo gemmis distincto maritum prodidit, ut praeter Mythologicos Homerus quoque prodidit. Apud Justinum Comani Regis cognata insidias Massiliensibus structas, juveni Graeco in amplexu aperuit, et periculum sic in cognatum vertit. Cum Magi Persarum regnum scelere et dolo ad se traxissent, Smerdisque Cyri filium, Cambysis fratrem se mentiretur, ubi res suspecta Persis esse cepit: Otanes Procerum unus, ut verum cognosceret, Phaedima filiâ, quae inter pellices regias esset, uti voluit: misso itaque clam nuncio exquiri jussit, quo cum homine cubare soleret, Cyrine filio Smerdi, an Mago ejus nominis: respondente eâ, se ignorare: misit alium petentem, ut ex Atossa Cambysis sorore, disceret, compellandae ejus sibi copiam dari negavit, requisita tertium, ut inter dormiendum de auriculis concubini inquireret, quae Mago nullae essent: Paruit Parenti filia, et cum ordo ad concubitum eam vocaret, somno sepulti contrectare voluit auriculas, quas nullas reperit, statimque altero die Patri nunciari jussit, quae res mortem ei acceleravit: si feminis abstinere potuisset, rectius rebus suis consulturus utique fuisset. Itaque nec uxoribus fidendum, quia secreta


page 16, image: s016

continere difficilius possunt feminae, quam viri: Didicit fato suo hoc Fabius Maximus de quo Tacitusita: Interim gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant: Quippe rumor incesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam: multas illic utrimque lacrymas et signa caritatis, spemque ex eo fore, ut juvenis penatibus avi redderetur. Quod Maximum uxori Mariae aperuisse, (stulte) illam Liviae: gnarum inde Caesari, neque multo post exstincto Maximo (dubium an quasitâ morte) auditos in funere ejus Martiae gemitus semet incusantis quod caussa exitii marito [Note: lib. [Gap desc: Greek words]. Arist. 5. Polit. c. 2.] fuisset. Paullo aliter Plutarchus narrat, quem, silubet, vide. Tangit et Plinius alicubi. Hinc Tyranni et quorumcunque interfuit fecreta aliorum nosse quovis modo eorum corrumpere uxores studuerunt et adulterio [Note: in Catilinâ c. 24. c. 23.] polluere: Catilinam hoc egisse Sallustius auctor est, qui idem per Fulviam, Q. Curio obnoxiam, conjurationem Senatui proditam scribit. De Augusto Suetonius: [Note: lib. 2. c. 69.] Adulteria eum exercuissent amici quidem negant, sed ratione commissa, quo facilius consilia adver sariorum per cujusque mulieres [Note: lib. 4. Annal. cap. 3.] exquireret. De Sejano Tacitus adspirante ad imperium, Caeterum plena Caesarum domus, juvenis filius, nepota adulti moram cupitis adferebant:


page 17, image: s017

et quia vi tot simul corripere intutum, dolus intervalla scelerum poscebat: Placuit tamen occultiorvia, et a Drusoincipere, in quem recenti ira ferebatur. Nam Drusus impatiens amuli et animo commotior, orto forte jurgio, intenderat Sejano manus et contra tendentis os verberaverat. Igitur cuncta tentanti promtissimum visum, ad uxorem ejus Liviam convertere, Quae foror Germanici for maeinitio aetatis indecorae, mox pulchritudine praecellebat. Hanc, ut amore incensus, adulterio pellexit et postquam primi flagitii potitus est, neque femina, amissâ pudicitia, alia abnuerit, ad conjugii spem, consortium regni, et necem mariti impulit. Addit historicus: [Note: c. 7.] quin et secreta ejus, corruptâ uxore, prodebantur. Aurelianus Imperator Bonoso Hunilam [Note: Vopiscus in Bonoso.] nobili gente Gotthicam mulierem nullâ aliâ de caussâ uxorem dedit, quam ut ejus indicio Gotthorum omnia consilia et arcana cognosceret. Usurpavit scelestissimum hunc morem sacerrimus bipedum Mahometes, pestilentissimae sectae Princeps, et adulteria sibi permissa mentitus estideo, ut de sc, quae sentirent et loquerentur mariti, per stupro cognitas uxores addisceret, ut de eo scribit Antonius Florentinus Archiepiscopus. [Note: in summâ Theologiaetit 2. c. 6. §. 1.] Prudenter igitur et non sine causâ Michas vates monet: ab eâ quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.


page 18, image: s018

Memorabile est quod Lazarus Soranzius scribit in Ottomanno de Sultanis hoc est: Turcicorum Tyrannorum uxoribus sive amasiis. Sultanee, inquit, cum in Seralio perpetuo habitent, ubi negotia praecipua tractantur et expediuntur, eorum insciae esse non possunt: eaque per Eunuchos, qui ipsarum custodiam habent, Principum exterorum ministris aut Legatis revelant, et Tyrannici quoque jugi proceribus. Student sibi hoc officij genere Principum animos devincire, ut splendidum aliquod munus ab iis eblandiantur. Mater hujus Mahometis honorem singularem Venetae Reip. se deferre simulat, et saepius donum aliquod ab eâ postulat. Haec Soranzius. Cavendum igitur viro in Rep. versanti diligenter a leni hoc tormento, hoc est, blanditiis femininis, atque item tanto studiosius, quanto certius, etiam Sapientissimos quosquo uxoriis aut muliebribus delinimentis captos et in extremum exitium adductos.

CAPUT IV. Aurum item et munera ex hoc leni genere tormentorum esse.

INter alia saluberrima monita, quibus Optimus Parens LEO Imperator filium


page 19, image: s019

ad successionem Imperii instruit, pulcherrimum est et hoc, cum ait: In rebus occultis et abditis fideles adscisce tibi et temperantes Viros ac taciturnos et omnino qui in tuâ et non aliorum potestate sint: Haec verba grande scelus et in aulis hodie proh dolor! nimis frequens detegunt: quando nimirum Consiliarii Principum aliorum et exterorum pensionibus clam serviunt. Jactavit hoc strategema unice Philippus Macedo Alexandri Pater, quitotam Graeciam suo auro vectigalem habere se jactabat, qua de caussa Juvenali dicitur callidus emtor Olynthi. Videatur Justinus lib. 8. et 9. Paulus Orosius l. 3. c. 12. Olynthum certe Lasthenes illi corruptus tradidit. Quod scelus tanto magis abominandum, quanto magis animos etiam Sapientum pertentat: [Gap desc: Greek words] , quanto plus esiam nocet in Imperio. Tales enim claudunt Principem suum et agunt omnia, ne quid eorum, quae agunt ipsi, resciscat ipse, ut loquitur Lampridius in Alexandro, resciscat potius ille, cujus auro et pensionibus vivunt. Dolendum itaque Philippum Macedonem tot sui nominis et indolis successores reliquisse, quibus unum studium [Gap desc: Greek words] : corrumpere qui principem in alienis Imperiis locum tenent et locupletare.


page 20, image: s020

Plutarchus Persarum Reges non aliâ ratione Graecos ab Asiâ depulisse testatur, quam corruptis Ducibus eorundem, imprimis Lysandro et Agesilao. Nec id sine caussâ: Qui enim donum accipit, tenetur obligatus alteri, et vel pudore cogitur vel majoris beneficii adipiscendi spe, vel denique metu, ne post idem sit accusator qui corrupit. Meminit idem Plutarchus in Arato: Aratus, inquit â Ptolemeo accepit dono civitati suae centum quinquaginta talenta: et subdit: [Gap desc: Greek words]. Hoc est: Erat igitur magnificum vel tantum civibus argenti parasse, cujus exigua portione alii Duces et Demagogi acceptâ velut redemti â regibus jus violabaut, addicebaut se obnoxios, [Note: Od. 16. lib. 3.] patriamque communem propinabant. Vere igitur et nihil immodice Horatius olim cecinit.

Aurum per medios satellites,
Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo. Concidit Auguris
Argivi domus, ob lucrum
Demersa excidio. Diffidit urbium
Portas vir Macedo, et subruit aemulos
Reges muneribus, munera navium
Saevos illaqueant duces.



page 21, image: s021

Verius nos hodie ex Tacito: Corrumpere et [Note: Demoribus Germ. c. 19.] corrumpi seculum vocari hoc nostrum, et sunt tamen, qui valde etiam commendent has corruptelas in Principibus. Vel Comineum mihi vide, qui inter laudes praecipuas sui Princicipis Ludovici XI. Galliarum Regis hanc artem ponit: Quid per omnes Europae Provincias gereretur, maxime autem in finitimis regionibus, optime tenebat, magnus profecto vir, et idoneus, qui non unum aliquod regnum administraret, sed toti terrarum orbi consilio suo provideret, Eduardi sane Angli familiares omnes sibi obnoxios habebat, in quos annuatim distribuebat ad XVI. millia Coronatorum, tanquam ordinarias pensiones, praeter has dabat intimis consiliariis luculentissima dona, et is, de quo saepe diximus, Havartus accepit intra biennium praeter pensionem ad XXIV. millia aureorum: et addit mox [Note: lib. 8. Comm.] Vnum tantum Hastingum aegre adduci potuisse, ut pensionem acciperet et vix tandem eipersuasum. Quis enim resistat tot armatis ajebat ille? Ludovicum hunc Gallum aemulatus est Matthaeus Magnus Vicecomes, de quo Jovius in ejus vita. Plura se tectis consiliis et occultâ largitione, quam vi et cruenta manu confecisse et plura denique auro quam ferro feliciter expugnâsse dicebat. AEmulatus est et Cosmus Mediceus Florentinus cujus occultarum largitionum sumtum aliquot myriadum summam


page 22, image: s022

excessisse scribit idem Paulus Jovius. lib. 3. Elogiorum in ejus vitâ. Valet igitur hodieque illud Oraculi responsum.

[Gap desc: Greek words]

CAPUT V. Discordiam quoque nihil relinquere arcanum, et venenum esse status publici.

DE Catone Plutarchus scribit, solitum [Note: In eius vitâ.] eum contentiunculas aliquas inter servos callide serere, quia suspectam haberet metueretque nimiam concordiam eorum. Quod factum ejus non im probare videtuir [Note: Ep. 95.] Seneca, dum eleganti similitudine usus ita loquitur: Societas nostra, inquit, lapidum fomicationi similima est, quae casura, nisi invicem obstarent, hoc ipso continetur. Quo trahi video et Taciti illud apud Agricolam Tyrannorum morem adferentis, quibus sollemne, ne in commune subditi ad versus se consulant, loquenti audiendique commercium adimere. quod notatum quoque Aristoteli. [Note: 1. Polit. c. XI.] Rationem ab ipsa naturâ petit Plutarchus in Agesilao, et Exemplo illustrat:


page 23, image: s023

Si contentionem, inquit, et litem segreges ab universitate, opinantur Physici, fore, ut corporacoelestia consistant, omnium item generatio et motio conquiescat, propter mutuum mundi cum his concentum Et Laconicus Legistator videtur virtutis facem Reipub. subjecisse: Ambitionem et concertationem, aliquod semper inter bonos certamen et pugnam machinans: illam vero mutuo conniventem in non coarguendo gratiam, quae iners sit et ignava, parum recte dici concordiam censens. Nempe vidisse id Homerum quoque [Note: Odyss. lib. 8.] nonnulli arbitrantur: Neque enim facturum fuisse, uc Ulysse et Achille ad convitia provectis verborum asperitate laetum finxisset Agamemnonem, nisi magnopere censuisset reipub. interesse mutuam Principum aemulationem et dissensionem. Versus Poetae sunt:

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

Hoc est.

Rex virorum Agamemnon gaudebat animo, cum optimates Graecorum vehementibus verbis inter se condenderent. Quod de Laconico Legissatore Lycurgo notaverat quoque Arist. 2. Politico. Melanthius tamen apud Plutarch: libello de audiendis Poetis probat


page 24, image: s024

in Atheniensi Rep. quam dissensionibus et contrariis Oratorum studiis conservari ait, nam addit, si omnes in unam navis partem inclinare velint, mergi eam necesse foret, praestat eam in aequilibrio dissensionum versari, ut salva sit: Videatur Herodotus in Erato. Luditur hic ludus hodieque et in Repub. et principatu aluntur discordiae, et bono id publico fieri putatur: Mihi vero longe aliter videtur, et magis probo eorum sententiam, qui ista dissidia plena periculi censent: praesertim ubi invaluerint: Exempla [Note: 14. Annal.] non desunt: Julius Classicianus, inquit Tacitus, Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat: Quid Themistoclem et Aristidem dicam, Ciaxarem et Cyrum, Ephaestionem et Craterum: C. Petronium et Tigellinum, Valentem et Caecinnam? Arripiunt hi et in omnem intenti occasionem excubant, quomodo libidini suae et ultioni satisfaciant, nulla salutis publicae ratione. Maxime vero se produnt illa odia in turbis aut bellis, ut cum clade publicâ vindicta sumatur: et exitio partium ster privata ultio, ne dicam de aliis incommodis. [Note: 1. Histor.] quae intercurrere solent: Verba Taciti rursns videamus: Praeerat, inquit, Legionibus in Britanniâ Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordes contemtus exercitui in visusque.


page 25, image: s025

Accendebat odium ejus Roscius Legatus vicesimae Legionis, olim discors, sed occasione civilitum armorum atrocius proruperant, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia Exercitus corrupta est. Sic bello Punico secundo dissidentibus inter se Consulibus L. AEmylio et C. Terentio Varronegravi clade exercitus Romanus ad Cannas afflictus est, in cujus historiae narratione plane ad sensum meum loquitur Polybius: Cum , inquit: Lucius plana et nuda omnia circa videret, quâ sedebat Hannibal et Equitatu praeterea superioris esset, censebat abstinendum praelio et in ejusmodi loca deducendum attrahendumque eum esse, uhi pedestribus copiis plurimum res gereretur: Cui sententiae cum refragaretur Cajus Terentius, [Gap desc: Greek words]. i. e. accidit ut animis dissiderent Duces, quod omnium est periculosissimum, neque in commune consulerent. Abstinendum igitur a periculoso hoc consilio fovendi dissidia, et reconciliandi animi, componendaeque simultates, quod facere non puduit summos quoque Principes. In obsidione Mediolanensi, cum privatis arderent: odiis Prosper Columna et Franciscus Ferdinandus Piscarius, Julius Medices Cardinalis, summo studio ipsos conciliare annixus fuit. Neque vero in bellis solum


page 26, image: s026

clandestinae hae discordiae nocent, sed et domi atque in pace. Solent enim qui odium adversus alterum conceperunt, vel bona eorum consilia in contrarium suadendo impedire, vel mala, dum meliora silent, in perniciem publicam promovere. Quod malum detestabile et omnibus modis cavendum. Exempla hodie passim in aulis obvia sed invidiosa. Sed et valeat hic Alphonsi votum et consilium, qui saepe professus est, se, si, Romanorum priscorum temporibus vixisset, in Curia Jovi Positorio aram consecraturum fuisse, in quâ consiliarii vel senatores, antequam in consilium venirent, adfectus ponerent, Amorem, Iram, Odium, Gratiam, Adulationem et, alios: Quod votum Curiae suae praescribsit Ratisbona Urbs Imperii Romani ut antiquissima, ita moribus et institutis laudabilibus famosissima. Exemplum autem positionis hujus illustre Aristides et Themistocles Graecorum optimi et bellicosissimi dedere, qui, cum una in legationem missi jam portis vicini essent, tum Aristides Themistocli: Visne inquit, inimicitias (erant autem inter eos domi capitales) paulisper hic deponamus, recepturi eas cum redierimus? quo adsentiente res [Note: in Praecept. Reip.] Graecorum auctae sunt. Plura apud Plutarchum videantur.



page 27, image: s027

CAPUT VI. Mortis ex causis raris, levibus et insperatis acceleratae Exempla aliquot.

NOn sine caussâ, quâ Sacri, quâ profani scribtores de miseriâ vitae humanae gravissime conqueruntur, inprimis vero de morborum tam variis generibus et innumeris compendiis mortis, quod nihil usquam tuti sit, immo, quod medio de fonte lepôrum surgat non raro amari aliquid, [Note: Lucretius.] quod in ipsis floribus angat, ut doctissimus Poeta loquitur. Hujus fatalis miseriae nostrae Exempla quaedam rariora in hoc caput conjicere placuit, uti temerariis qnibusdam aut oscitantibus in hâc rerum nocte somnus excutiatur, et mortalitatis memoria inculcetur. Initium autem faciam a Joviano Imperatore: de quo Eutropius scribit, [Note: li. X. extremo.] eum in Galatiae finibus odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave quiescentibus erat, repentinâ morte obiisse, quo accesserit vis prunarum nimia, quas gravi frigore adoleri multas jusserat. Clarius [Note: lib. 25. extremo.] Ammianus Marcellinus: Hinc quoque


page 28, image: s028

Jovianus celeri gradu praescribtus viae finienda dies exegit. Cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite periisse succensione prunarum inmensâ. D. quoque Hieronymus [Note: lib. 7. c. 31.] Epistola ad Heliod: Jovianus gustatis tantum Imperialibus bonis foetore prunarum suffocatus interiit. Ex quibus Orosius: Jovianus, inquit, cum in cubiculum quoddam novum sese recepisset, calore prunarum et madore parietum nuper calce illitorum aggravatus et suffocatus, octavo demum mense, quam imperare ceperat, vitam finivit. Idem fatum fuit LuctatI Catuli C. MarI Collegae bello Cimbrico, qui cum Syllae postea partes secutus esset, et vim Marii Victoris experiri nollet, ultro hoc sibi mortis genus delegit. Auctor Appianus, cujus [Note: lib. 1. Bell. Civil. Plut. Mario, Velleius. Florus.] verba: [Gap desc: Greek words]. Catulus in cubiculo recens calce illito et etiamnum humido carbonibus accensis sponte suffocatus est: Stumpsius in Historiâ Helveticâ idem fatum fuisse notat tonsoris cujusdam Basiliensis anno salutis partae post millesimum quingentesimum tricesimo quarto. Levi porro etiam ex caussâ vitam amisit Drusus


page 29, image: s029

TiberI ClaudI Caesaris ex Plautiâ Urgulanillâ filius, cui cum Pater paullo aute filiam Sejani despondisset, is Pompeiis pyro per lusum in sublime jactato et hiatu oris excepto strangulatus seu suffocatus interiit, ut auctor est Suetonius. Quod cum legerem, [Note: In vitâ ClaudI c. 27.] suggerebat mihi memoria pene similem casum, qui sustulit Illustrissimum et summae Heroicaeque indolis Principem: Illustrissimum, inquam, Alexandrum Ducem Slucensem et Copeliensem e pervetustâ inclytaque Jagellonum Lithvaniae Ducum familiâ oriundum: Ludens enim et per jocum cum margaritam grandiusculum sive unionem auri saepius immisisset et itentidem exemisset, altius tandem inserens eximere ultrâ non valuit, nec diu post ulcere exinde exorto interiit. Miserabile porro etiam et repentinum fatum fuit Philippi Ludovici Crassi Francorum Regis filii, quem cum paullo ante Regem salutandum Pater curaverat, dum is in suburbano Lutetiae equitat, occursu foeminae suis pave facto equo effunditur, tamque gravi ruinâ sternitur, ut paucis post horis expirârit, ut scribtum de eo reliquit Paulus AEmylius. Non minus memorabile fatum fuit Adriani Papae divinitus ei procul dubio procuratum. Cum enim is Imperii Romani majestatem in Friderico


page 30, image: s030

Barbarossâ superbe proculcâsset et despectui habuisset, justa in illum numinis exarsit vindicta; cum enim inter deam bulandum ex limpido fonte bibere cuperet, musca ei os involavit, collumque adeo tenaciter insedit, ut suffocaretur, priusquam ei auxilium ferri posset, ut prodidere Cremonensis Stella et Martinus Polonus Centur: [Note: fol. 412.] 12. Balaeus factum id ait apud Anagniam anno Domini MCLIX. quinto Pontificatus ipsius anno. Platina Arignanum dicit. [Note: Pandulph. Prateius Ticini factum ait anno 1412. alii volunt anno 1400.] Baldo quoque Jurisconsultorum coryphaeo mortem acceleravit levis sed tristis casus. Habebat ille in deliciis catellum Melitensem, quo cum oblectare se ludendo fessus â studiis solebat, hic inter ludendum leviter illi labrum semel ad mordet, quam morsiunculam Baldus in super habet et contemnit, quarto mense post inopinatâ et [Note: l. 8. Hist. Ven. p. 149.] improvilâ rabie correptus interiit. Sic Federicum Contarenum P. Justinianus morsu canis exstinctum scribit. Pari prorsus ratione exstinctus est quidam admorsus leviter a fele, cui Epitaphium positum est tale:

Hospes disce novum mortis genus, improba felis
Dum trahitur, digitum mordet et intereo.

Haec dum colligo incido in locum Sotadis Poetae apud Stobaeumserm: 96. qui similia


page 31, image: s031

exempla suggessit: scribit enim Diogenem crudi Polypi esu exstinctum et Sophoclem acino uvae strangulatum, AEschylum sub dio inter scribendum testudinis ab aquila dejectae casu oppressum. Concludam hoc caput mirabili et luctuoso genere necis, quod eleganti Epigrammate descripsit Callimachus relato in Anthologiae libro 1. sub titulo [Gap desc: Greek words] :

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
[Gap desc: Greek words].
[Gap desc: Greek words].

Quod sic latine olim reddidimus:

Ecce novercalem statuam dum flore coronat,
Cum vitâ mores hanc posuisse ratus:
Interit heu statuae puer infeliceruinâ,
Atque novercarum busta cavere jubet.

Atque ad hoc alludit aliud quoque non minus elegans Epigramma Graecum, quod nunc non succurrit: ita autem et illud latine adulescens reddidi:

Nulla Noverca bona est, vel enim odi iniqua fovendos
Privignos, odij seminaque aucta vigent:
Vel morem si praeter amat, quoque laedit amando,


page 32, image: s032

Vt docet in miserum Phaedrae amor Hippolytum.
Quin nec morte perit, neque contumulata sepulchro
Illa novercalis se cohibet rabies.
Functarum statuae retinent fomenta nocendi,
Et casu occasus saepe tulere suo.

Conclusurus, ut institueram, fueram hoc caput, cum ecce aurem mihi vellit Draco Legislator, et se quoque hic legi postulat: Qui cum prior Solone Atheniensibus leges tulisset, iisque noxas pene persecutus omnes capitali supplicio esset, eo progressus usque, ut et otii damnati (frequens hodie divitum crimen) capitis arcesserentur, et qui poma surripuissent aliena aut oleas, in eos non secus atque in sacrilegos consuleretur: obitum tandem consecutus est felicitate pariter et miseriâ admirabilem. Cum enim in AEginae Theatro propter latas leges laetis adclamationibus celebraretur, pluribus petasis, tunicis et vestibus capiti senis injectis, inopinato suffocatus interiit, et in ipso theatro sepultus est. Auctor est Hesychius Illustrius, [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]


page 33, image: s033

Eadem habet et Suidas, et Hesychio amplius, quod in ipso Theatro sepultus sit. Hujus fatum cum legerem, in memoriam venit quoddam non absimile lectum mihi apud Frossardum. Cardinalibus, inqui, ad eligendum Pontificem congregatis pop. Rom. in Curiâ graviter tumultuari, interminans haud obscure, ni Pontificem eligant genere et familia Romanum, se dira facturos. Itaque creatur Pontifex vir quidam centum annos natus. Hunc Romani mulae altae impositum, per urbem magnâ ostentatione circumducunt. Sed decrepitus senex, equitatione et molesto illo officii genere delassatus, triduo post exspiravit.

CAPUT VII. Magnam esse Conscientiae vim in utrumque itaque ei studendum, ut illibata sit.

VAlde me affecerunt praegnantia verba D. Chrysostomi Concione quartâ de Lazaro: Est, inquit, aureus ille Eloquentiae Christianae fons, in ipsâ mente humanâ tribunal quoddam a naturâ constitutum, ubi unusquisque sui sceleris est Index, testis et judex, ut, cum ipse propriae culpa conscius seipsum capitis condemnet,


page 34, image: s034

poenam sibi postea a Naturae auctore inflictam, justissimam esse censeat et agnoscat. Quae si quis altius paullo ad animum revocet, nae ille suis rebus rectius viderit, et cavebit malo, si sapiat modo. Nullus enim, ut loquitur D. Ambrosius Epist. 18. lib. 5. major est dolor, quam is quipeccati mucrone vulnerat conscientiam, neque ullum gravius est onus, quam peccatorum sarcina et pondus flagitiorum. Quod ipsum et Polybius agnovit, cum inquit, Nullum, neque testem tam formidabilem, neque judicem tam tristem aut severum esse, quam sit conscientia, quae mentibus cujusque insideat et inhabitet. Et Philo lib. de Nobilitate, Conscientiae, inquit, solius tribunal nullis verborum technis circumscribitur. Magis vero pathetice haec effert Victor Cartennensis Episcopus lib. de Poenitentiâ cap. 5. Conscientia, inquit, apud quam non moritur omne, quod gerimus, nos in factis nostris accusat et judicat, cumque non habeat loquendi usum, nescit tamen tenere silentium. Potest conscius morti subduci, non potest testi conscientiae: nil tectum ei est et sine te non est, haeret pectori, nec umquam te deserit, et velut quaedam pedissequa nullo abs te temporis intervallo discedit, tenet te reum [Note: Sat. 13.] et in suâ semper ditione captivum. Atque hi quidem sunt, qui, ut Juvenalis canit, trepidant


page 35, image: s035

et ad omnia fulgura pallent, Quos tu, cave, evasisse putes, nam diri conscia facti

Mens habet attonitos, et surdo verbere caedit
Occultum quatiente animi tortore flagellum.
Nec prius hi mentem stimuli, quam vita, relinquunt.

Hos nempe, Ovidio teste, strangulat inclusus dolor, atque cor aestuat intus Neque contra valet ullum praesidium, ullum robur aut munimentum: quippe ut comicus vetus ait: [Gap desc: Greek words] : Sibi conscium mali, licet fortissimum virum timidissimum tamen facit ipsa conscientia. Si videlicet malum [Note: In Apologetico.] omne, teste Tertulliano, timore et pudore perfudit. Vidit hoc et Stoicae Philosophiae Princeps Seneca cujus verba non possum quin adtexam: Confusam, inquit, vitam et [Note: Ep. 105. in Exempl. Gruteriano alias 106.] perturbatam impotentes agunt. Tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant, trepidant enim, cum fecerunt haerent. Conscientia aliud agere non patitur, ac subinde adse respicere cogit. Dat poenas quisquis exspectat: quisquis autem meruit, exspectat. Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum. Putat enim se, etiam si non deprehenditur, posse deprebendi, et inter somnos movetur, et, quoties alicujus


page 036, image: s036

cujus scelus loquitur, de suo cogitat, non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, nunquam fiduciam. Quibus verbis prorsus inter pretatur suos versus, quos in Hippolyto posuerat:

[Note: v. 160. et seqq] Negata magnis sceleribus semper fides:
Quid poena praesens? conscius et mentis pavor
Animusque culpâ plenus et semet timens
Scelus aliqua tutum nulla securum tulit.

[Note: Sat. 13.] Eâdemque opera illa Juvenalis:

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori: prima est haec ultio, quod
Judice nemo nocens absolvitur: improba quamvis
Gratia fallacis Praetoris vicerit urnam.

Videatur idem Seneca Epistola 98. ubi inter alia cordatissime dicta hoc quoque addit.

Multos fortuna liberat poenâ, metu neminem.

Placet per Exempla ire et potentissi morum quidem Principum, qui vel tormina haec conscientiae agnovere vel persensere: facile se dabunt plurima, et vel Julium illum mihi Caesarem vide, cujus clementiam ipsa Eloquentia, hoc est, Cicero non diserte satis commendare potuit, is tamen vidit et frequenter


page 037, image: s037

quenter adeo in ore habuit: Miserrimam comitem Senectutis esse pristinae crudelitatis memoriam. Non vidit tantum sed sensit quoque et dolorem usque suum fatetur significan tissimis verbis apud Tacitum Tiberius [Note: lib. 6. Annal. c. 6.] in literis ad Senatum: quarum initium: Quid scribam vobis, P. C. aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore? DI me DEAEque pejus perdant, quam perire quotidie sentio, si scio. Ad quae ita commentatur Historicus: Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant: Neque frustra praestantissimus Sapientiâ firmare solitus est, si recludantur Tyrannorum mentes, posse adspici laniatus et ictus, quando, ut corpora verberibus, ita saevitiâ, libidine, malis consultis animus distrahitur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fatertur. Quae ultima verba revocabant mihi in mentem Senecae verba, unde ista fortean sumta: Conscientia, inquit, etiam [Note: Ep. 43.] in solitudine anxia atque sollicita est, immo neque vigilliis, neque quietibus sedaripotest. Fugerat Tiberius in Campaniarn, sed circum ferebat ubique tormentum suum, neque aliud agebat, quam correpti inter navigandum nausea solent, ii enim melius se habituros putant, si in lintrem e lembo, rursumque inde in triremen conscendant nihil tamen


page 038, image: s038

[Note: lib. de Tranquill. Animi.] efficiunt, quia bilem et metum secum transferunt, ut eleganter Plutarchus. Tiberium Nero Claudius excipiat, quo nescio an portentosius monstrum terra tulerit. [Note: In eius vitâ c. 46.] Hic uxoris et Matris peremptor, teste Suetonio, terrebatur evidentib. portentis sominiorum et auspiciorum et ominum tum veteribus tum novis, numquam ante somniare solitus. Occisâ demum matre, vidit per quietem navem sibi regenti extortum gubernaculum, trahique se ab Octaviâ uxore in arctissimas tenebras, et modo pennatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad PompeI theatrum dedicatarum circuiri, arcerique progressu. [Note: c. 50. et 51. vitae eius.] Neque melior conditio Caligulae apud eundem, qui nulla nocte plus quam tribus horis quiescebat, ac ne his quidem placidâ quiete, sed pavidâ miris rerum imaginibus, qui item ad minima tonitrua et fulgura connivere, caput obvolvere, ad vero majora, proripere se estraro, sub lectumque condere solebat. [Note: c. 14. in eius vitâ.] Domitianus etiam Imperator pavidus semper atque anxius, minimis etiam suspicionibus praeter modum commovebatur, unde et porticuum in quibus spatiari consueverat parietes Phengite lapide distinxit, e cujus spendore per imagines, quidquid a tergo fieret, provideret, nec nisi secreto atque


page 039, image: s039

solus plerasque custodias, receptisque in manu catenis, audiebat, et quae plura ibi sequuntur. Et ne Romanorum solum Veterum Exempla commemorem, quis ignorat quomodo Symmachi et BoethI Virorum Cl-rissimorum caedes exercuerit Theodoricum Gotthorum Regem? quomodo Grues interfectores Ibyci, Hirundines parricidam Bessum apud Plutarchum. De Michaele [Note: lib. deserâ numinis vindictâ.] Palaeologo Imperatore Nizephorus Gregoras: Nec desunt, qui eum perpetuo afflicto animo et turbatâ conscientiâ fuisse [Note: l. 5. Hist. Rom.] dicant, ob innovatum dogma, quod eo amplexus fuerat, ut Imperium ad liberos suos propagaret, a quibus id scilicet honoris ei est habitum, ut ne Imperatoriâ quidem sepulturâ ornaretur. Quo loco subjungit Historicus elegantem [Gap desc: Greek words] , hoc tempore, quo haec scribo, voluissem, expendere eos, qui ad rerum gubernacula sedent, forte enim futurum esset, ut alio versum sua consilia dirigerent: Ita autem pius scribtor: Meâ vero sententiâ is prudentissime rebus suis consulet, qui primum suapte caussâ optima quaeque amplexus fuerit: deinde liberis etiam et cognatis suis prospexerit. Qui vero toto animo gloriolam aucupatur, et iis casibus, qui animum obruunt, nec constantiae quidquam habent, sesubiicit, et jucundissima optimis sive suâ, sive suorum caussâ


page 040, image: s040

anteponit: is miser mihi videtur, tum ob temeritatem, tum propter inane studium, quod, praeter DEVM, ejus voluntati et consiliis adversantem, e vestigio etiam alia, quam sperârat, experitur et in extremas miserias praecipitatur. Ecce enim is de quo nunc agimus Palaelogus Imperator, vir alioqui prudens, charitate liberûm victus, ostendit satis, verum esse, quod Plato dixit: amorem esse coecum. Nam cum omnes et de se et liberis curas in divinam providentiam rejicere debuisset: ille coeci instar, dum amori liberûm indulget, imprudens a summo Principatu in calamitatum barathrum sese praecipitavit. Haec Gregoras olim: His temporibus accom modatissima audiant, qui volent, me ex ipso repetente. Caeterum, ut delictorum carnificinam conscientiam esse diximus: ita contra dulce est et grande solatium viris bonis, qui vitam sceleris puram egerunt, estque puro et illibato gaudio

Nil conscire sibi nullâ pallescere culpâ.

Animadvertit hoc Antiphon Graecus Comicus duobus senariis

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

Plato item ex Pindaro Bonam conscientiam dulcem nutriculam Senectutis dixit, [Gap desc: Greek words]


page 041, image: s041

[Gap desc: Greek words]. Nec minus venuste Seneca: Talis [Note: Ep. 59.] est animus viri sapientis et nullius mali sibi conscii, qualis mundi status super Lunam, semper illic serenum est: Sapiens numquam sine gaudio: gaudium hoc non nascitur, nisi ex virtutum conscientia. Tali animi magnitudine et bonae [Note: In vitâ eius.] conscientiae fructu olim gaudebat Aphricanus major Scipio apud Plutarchum: Cum enim ei duo Tribuni Plebis, Porcii Catonis operâ concitati, diem dixissent, pecuniae ab Antiocho Rege acceptae, et non in publicum relatae: is, suae probitatis sibi conscius, vocanti Magistratui paret, ac ingenti fiducia animi in forum progressus, orationem amplam magnificamque habuit, de rebus a se pro Rep. gestis, quarum commemoratio non pro gloriâ sed pro periculo suo habita, a multitudine, quae ibi frequens aderat, aequis animis recipitur. Instant tamen Tribuni, et multis calum niis hominem onerant, et quasi culpae obnoxium, suspicionibus magis, quam argumentis accusant. Sequenti die citatus iterum Aphricanus ad constitutum horam praesto ad est, et cum magno comitatu Amicorum per mediam concionem ad Rostra progreditur. Ibi silentibus cunctis, Memini, inquit, Quirites, me tali die de Annibale et Poenis egregiam victoriam consecutum: quamobrem


page 042, image: s042

postpositis litibus hinc eundum in Capitolium censeo, ut pro Republicâ felicissime gestâ divino numini gratias agamus. Proficiscentem deinde P. Scipionem non modo in Capitolium, sed etiam ad omnia templa Urbis, fecuta universa concio est, magistratucum solis ministris relicto. Haec velut ultima prosperitatis dies et frequentiâ hominum et benevolentiae significatione, quacumque antecedenti felicior Aphricano illuxit. Ejusdem animi fuit, quod librum pro reddendâ ratione a L. Fratre in Senatum allatum, suis mambus concerpsit, quod alia fecit, quae Plutarchus narrat. Sensit hoc quoque bonae conscientiae gaudium Antoninus Imp. qui moriens AEquan imitatis quoqque signum Centurioni dedit, ut suam in morte aequanimitatem doceret. Sensit majorum aevo Eberhardus Dux VVirten bergensis, qui se ita de suis civibus meritum dicebat, ut sine metu in cujuslibet illorum sinu suaviter quiescere posset. Hi videlicet [Note: Od. 3. l. 3.] tales possint illud Horat I usurpare

Si fractus illabatur Orbis,
Impavidum ferient ruinae.

Vivendum igitur sic, ut catella illa pectoris, quam circumgestamus, non allatret nos, aut etiam flagellet: Conscientiae enim satisfactum si fuerit, nihil opus est, ut satisfiat


page 043, image: s043

Calumniae, id quod eleganter Alcimus Avitus ad Fuscinam sororem hoc disticho expressit:

Vana tibi modo constiterit mens conscia recti,
Neglige quid de te rumor divulget inanis.

CAPUT IIX. Multum referre ut Imperator milites suos nôrit eosque nomine etiam suo appellare sciat.

IN Oratione nostrâ de Virtutibus Imperatoriis memini et hoc me attigisse: Diligenter annotatum fuisse ab Historicis, quod praestantissimi omnium tem porum Imperarores studuerint milites suos suis quosque nominibus appellare. Id nunc pluribus docebimus restimoniis et tamdem rationes hujus consilii sive instituti expendemus. Primum igitur usurpatum hunc morem a [Note: In Catil. exemp.] M. Petreio nota vit Sallustius, qui ante praelium, quo Catilinam oppressit, equo circumiens unumquem que militum nominans appellat. Apud Tacitum in nobili illâ feditione [Note: lib. 6. Hist.] castrensi: Opposuit sinum Antonius stricto firro, aut militum se manibus aut suis moriturum


page 044, image: s044

riturum obtestans: ut quemque notum et aliquo militari honore insignem adspexerat, ad ferendam opem nomine ciens. De Adriano Imp. Spartianus: De Militum etiam aetatibus judicabat, ne quis aut minor, quam virtus posceret, aut major, quam pateretur humanitas, in castris contra morem versaretur: agebatque ut sibi semper noti essent, et eorum numerus sciretur, Et aliquot paginis interjectis addit: Nomina plurimus sine nomenclatore reddidit: Dixit et Veteranorum nomina, quos aliquaano dimiserat. Lampridius etiam de Alexan: Severo: Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantium, semperque cum solus esset et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. Denique cum inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat nomina. De promovendis etiam sibi annotabat, et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus pariter annotatis, et quis et qualis esset, quo insinuante promotus. Ottonem quoque non aliud ad Imperium evexit, quam quod quemque militum in agmine, in stationibus in itinere nomine suo compellabat. Tacit. 1. Hist. Studia militum jam pridem spe successionis aut patratu facinoris affectaverat., In itinere, in agmine, in stationibus, vetustissimum quemque militum nomine vocans, ac contubernales


page 045, image: s045

appellando. Ab Historicis res processit ad Poetas qui Historiam scribere vel decantare videri volunt. Furius X. Annalium

Confirmat dictis, simul atque exsuscitat, acreis
Ad bellandum animos, reficitque adpraeliae mentes
Nomine quemque ciens, dictorum tempus adesse
Commemorat.

Apud Virgilium etiam,

Per medias caedes cedentiaque agmina Tarchon, [Note: lib. AEnc. 11.]

Fertur equo, variisque instigat vocibut alas,

Nomine quemque vocans, reficitque in praelia pulsos.

Et rursus apud eundem Turnus, [Note: lib. AEnc. 11.]

Ille simul fugiens Rutulo simulincrepat, omnes
Nomine quemque vocans.

Apud Silium etiam Italicum Hannibal; [Note: lib. 1.]

Increpitansque suos inferri signa jubebat
Perque ipsos caedis cumulos stragemque jacentem
Monstrabat furibundus iter cunctosque ciebat,
Nomine, et in praedas stantem dabat improbus urbem.

Hinc inter praecepta militaria res est relata. Vegetius enim lib. 3. c. 10. dere Militari


page 46, image: s046

ita diserte praecipit. Dux, inquit, sciat etiam nominatim (si potest fieri) quis comes, quis tribunus quis domesticus, quis contubernalis, quantum possit in bello etc. Fecit hoc studio sissime Adrianus, si Dioni fides, qui non solum nomina Ducum singulorumq: militum, sed et vitam, mores ac stationem notissimam habebat. Quod in universum curae Romanis fuisse docuit me ad Suetonium ex Appiani [Gap desc: Greek words] lib. 3. Vir summus Isacius Casaubonus: [Gap desc: Greek words] , inquit Historicus, [Gap desc: Greek words]. Quem morem quia mutavit Caesar, ideo Suetonius in ejus vita narrat tamquam rem novam, dum inquit: Militem neque a moribus neque a forma probabat, sed a viribus solum: quasi diceret, quod a moribus nostri populi alienum. Atque haec de more militari satis dicta: Nunc ad causas procedendum, et cur haec tam superstitiosa nominandi milites ratio invaluerit, dispiciendum. Eas erudite copioseque exsecutus est Scribtor Graecus Xenophon: [Note: lib. 5. Cyropaedius.] Apud quem cum Cyrus Babylona versus contenderet et nominatim suis Ducibus peragenda praeciperet, primum quidem Chrysantae, tum Artabazo deinde Ardamyae, mox Embanti, post Artuchae, Thamoradae, Damatae, Matadae, Hierosambatae, Tigrani,


page 47, image: s047

Alceunae et aliis: subjungit Historicus: [Gap desc: Greek words]. Haec


page 48, image: s048

Xenophon, quae Latinis sensum faciunt hunc: Ex hinc secedebant singuli in sua tabernacula, interque secedendum conferebant inter se, quantâ memoriâ Cyrus esset, qui tot nominatim instruxisset, singulisque appellatis praecepisset agenda. At Cyrus in hoc studiose versabatur negotio, quippe, cui absurdum videretur, opificem mecha nicum nosse singula artis suae instrumenta et Medicum quoque sua, sicut et remedia: Imperatorem autem Exercitus ita fatuum esse, ut nesciat nomina subditorum Ducum, quibus ei opus est instrumentorum loco uti, ut dum anticipare quid velit et dum cavere, dum excitare ad virtutem aut terrere nititur: Putabat et honorificum esse militibus si a suo Imperatore nominibus suis compellarentur. Itaque ea compellatione honoratiores reddebat. Credebat insuper eos milites, qui a Principe cognoscerentur, magis operam daturos, ut memorabili aliquo fortique facto se commendarent amplius, quam ut deformi aliquo turpique facto gratiâ et favore exeiderent. Stultum porro censehat, cum vellet aliquid geri, ita imperare, quemadmodum inepti aliqui Heri domi suaesolent jubere: Eat aliquis ad aquam: Findat aliquis ligna. Nam si ita imperetur, omnes ei servi videbuntur sese adspicere, neminem autem, quod jussum esset, facere, atque omnes quidem in causâ esse neglecti mandati, neminem tamen, eâ causâ pudere vel metuere, quid culpa sit omnium.


page 49, image: s049

His Cyrus de caussis nominatim cuique, quod volebat, imperabat. Ex quibus verbis quatuor intelliguntur caussae hujus instituti. Prima sumitur a Decoro; magis videlicet suarum rerum satagere debere Imperatorem, quam circa sua faciat opifex aut Medicus. Quo enim nobilius est officium Imperatoris, eo sollicitius regi gerique debet. II. Ratio est, quia Imperator, si hunc honorem militibus habeat, ipsos vicissim habeat proniores et obsequentiores: Honor est autem si suo eos nomine appellet, tamquam de quibus curam habeat et nôtit nomine. Hinc in sacris nomine suo appellare est curam [Note: vers. 1. vers. 3.] et studium pro altero docere, Esaiae 43. Cave timeas, ego redemi te, nomine te tuo appellavi, meus es: et 45. eadem verba repetuntur. III. Ratio est, quod sic acuantur militum animi ad fortius audendum, et a timiditate avocentur: Laborant enim omni opera, ne frustrâ cogniti sint suis Ducibus, [Note: NB.] sed nobili aliquo facinore magis in clarescant. Denique ab absurdo simili rem urget. Ut, inquit, quae pluribus indistincte mandantur non recte curantur: Ita in bello quoque quod argumentum Aristoteles quoque in Politicis non uno loco attigit, in primis autem 2. Polit. c. 3. contra Platonis communionem: Communia, inquit, vel ideo maxime


page 50, image: s050

negliguntur, quia eorum curam semper rejicimus in alios iste curabit aut iste, et subjungit: [Gap desc: Greek words]. Quem Aristotelis locum Xenophon aemulatus fuisse videri potest.

CAPUT IX. Noctem et omnem in universum solitudinem gravioribus et curis et studiis amicam ese.

CUm olim adulescens in Marsilii Ficini Philosophi Platonici lectione occuparer, incidi in locum elegantem, quo perstringit morem quendam imperitorum adulescentum, qui ubi serii aliquid in studiis suis meditari aut agere volunt, prodeunt in ridentes diversicoloribns flosculis campos, aut sylvas canorarum avicularum concentibus personantes subeunt, quibus in locis tot voluptatum illecebris et avocamentis animus â seriis abripitur, ubi avium dulce avium ducit, ut loquitur Quintilianus, cogitationesque, [Note: lib. 9. c. 2.] quae collectae esse debebant distrahuntur et obruuntur. Monet solitudinem potius quaerendam, aut locum aliquem


page 51, image: s051

opacum tenebrosumve, liberum ab istis remoris et impedimentis, quo Natura ipsa nos vocet et aurigetur. Sumsit hoc procul dubio ex Averroe, qui noctem multis de caussis commendat deliberationibus aptam, maxime vero propter silentium, quod Nocti proprium est, unde ipsa a Poetâ Principe Nox silens vocatur:

Rura tenent somno positae sub nocte silenti.

Sicut enim mens loquacitate distrahitur, ita colligitur veluti et vegetatur silentio: atque ideo credibile est Athenienses Noctuam Sapientiae symbolum constituisse, quia noctu avis illa acutius videt: Sicut et Epicharmo Siculo teste:

[Gap desc: Greek words].

Unde et ipsa Nox Sophocli dicta [Gap desc: Greek words]. Hinc Poetae Principes utriusque lingvae Imperatores suos Homerus quidem Agamemnona, Virgilius vero AEneam, non faciunt totam noctem stertere, sed plurima per eam animo volvere et meditari: Homerus non solum Agamemnona Vigilantem de nocte fingit, sed et Jovem supremum DEORUM. Jta enim orditur librum 2. Iliados:

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]


page 52, image: s052

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] etc.

De Agamem non ne autem libri X. initio:

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

Libro v. 2. Iliad. bis non sine causâ repetitur versus ille [Gap desc: Greek words].

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]

Turpe duci somno totam traducere noctem,
Cui multi populi commissi, plurima curae.

[Note: Progymnasmate sup. hoc loco.] Quam gnomen eleganter interpretatur Libanius Sophista: Primum vero ita inquit: [Gap desc: Greek words]. Quid vero, inquit, prisca afferre opus? aut cui ignotum vulgi sermonetritum Proverbium? Noctu urgenda consilia. Quo autem sensu sapiens Sophocles noctem dixit vocabulo a mente ducto


page 53, image: s053

Euphronen? numquid ideo? quod tum mentis vis in homine maxime exercetur. Dicas: emaciabis hac ratione Ducem et occides, si fessum diurnis laboribus noctu quiete prohibeas. Occurrit Libanius et ex verbis ita arguit: [Gap desc: Greek words]. Non dicit prorsus non dormiendum, sed non semper: Itaque somni portio conservat Principem seu Ducem, pars vigiliarum Principatum. [Gap desc: Greek words]. Diem videl. actionum, noctem vero consiliorum oportet esse tempus. [Gap desc: Greek words] , ad dit Libanius, [Gap desc: Greek words] , addit Libanius, [Gap desc: Greek words] : In hoc consistet salus imperii, si nox deliberationes admiserit, ipsâ vero exortadie decreta peragantur. Notavit, ut dixi, hocquoque Virgilius, apud quem itidem - Pius Aeneas per noctem plurima volvit. [Note: lib. 1. AEneid.] Factum hinc, ut inter praecepta militaria referretur hoc: Onosander enim statim initio Strategici sui requirit. [Gap desc: Greek words] [Note: cap. 1.] [Gap desc: Greek words] addit, [Gap desc: Greek words]. Sobrium requirit Strategum, ut in arduis negotiis parandis putandisque pervigilet. Noctu enim quasi silente et quiescente animo, multa Ducis cogitatio perficitur. Mauritius quoque


page 54, image: s054

Imp. IIX. Strategic. requirit: [Gap desc: Greek words] , ait. [Gap desc: Greek words] : modice vivere et vigilare et de nocte consilium capere. De nocte enim coctius solet provenire consilium, quiescente mente â tumultibus externis. Leo denique Imp. Consti. 20. §. 6. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Quae verba prorsus eumdem cum Mauricii sensum faciunt, atque attulit potissimum, ut videremus, quid quisque a quo mutuatus esset. Pulcherrima vero verba sunt Xenophontis in oratione de Agesilao: [Gap desc: Greek words]. Somno non ut Domino sed ut servo, quique graviobus seriis curis concederet, utebatur. Atque haec caussa procul dubio fuit, cur Lacodaemonii nocturnos frequentarint conventus, [Note: In Symposiacis Quaest. 9. lib. 7.] quorum mentionem facit Plutarchus ex Platone, quibus convenisse ait solum praeci puos ac Reip. gerendae gnarissimos viros, inque eos conventus res maximas et altissimae deliberationis rejectas. Porro cur Nox gravioribus hujusmodi deliberationibus


page 55, image: s055

aptior et consiliis melior: licuit discere ex his quae attulimus ex gravissimis auctoribus: sed audiamus scribtorem quoque pium non minus quam eruditum Clementem Alexandrinum, l. 5. eâ, ratione, inquit, noctem vocâsse prisci Euphronen mihi videntur, quoniam anima tunc â sensibus cessans magis magisque intra se convertitur et prudentiae fit capacior: Vnde et sacra mysteria noctu frequentius celebrata, ut significaretur illa animae a corpore contractio et quidam veluti [Gap desc: Greek words] : Quod proculdubio hausit a Plutarcho, [Note: lib. [Gap desc: Greek words].] cujus haec quoque verba sunt. Noctem velut amicam intelligentiae Ephronen appellebant videl. arbritrantes, quietem illam nullis interpellantibus aliis rebus, multum hahere momenti, ad inventionem eorum quae inquiruntur. Ista porro Quies nihil est aliud, quam silentium de quo initio monuimus: Ratio vero cur Silentium vegetioris mentis causa fit, est haec: Dum anima extra diffunditur, quod maxime fit in sermone, vires internae veluti in lingvam fluunt, interea internum animae opus, intellectio, debilitatur: nam cum uni operi intendit anima, in aliis exercendis hebescit: Unde Aristoteles monebat, ne pueri post [Note: 8. de Rep. c. 4.] pubertatem amplius Gymnasticâ exercerentur: Labor enim corporis qui ad motivam animae facultatem pertinet, obtundit aciem mentis externarumque functionum interiores hebetantur, veluti conversim otio earum


page 56, image: s056

perficiuntur. Verba philosophi quia valde sunt signisicantia. subjungam [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Nam uno tempore et mentem et corpore laborem sufferre non oportet. In contrarium enim uterque labor vergit et corporis quidem menti, mentis labor corpori [Note: Averr. lib. de divin. persomnum.] impedimento est. Ostendit signis elegantibus ingeniosissimus Arabum. Signo primum est, inquit, quod hominibus cogitabundis aut in alta cogitatione defixis facile somnus obrepit, virtutibus videlicet extrinsecus sentientibus intro versis. Quid quod homines cogitabundi, ut rectius rem intra animum expendant, oculos sponte claudunt et dormientibus similimi redduntur ipsi a se. Quod observatum quoque doctissimo Judaeorum sive Platoni Christiano Philoni, cujus verba appono lubens: [Gap desc: Greek words]. Et memorabile est in hanc rem, quod scribit Bodinus de Muleasse Afro ex P. Jovii relationibus, eum, ut suavitatem ac dulcedinem, quae ab harmoniâ pioficiscitur, jucundius molliusque haurirert, oculos velare solitum, quod duobus sensibus duplicem voluptatem simul


page 57, image: s057

percipi non posse didicisset. Ac nota [Note: Democritus ap. Agell. lib. 10. cap. 17.] est Historia philosophi, qui seipsum excoecavit, ut liberius et sine remoris philosophari posser. II. Signum est, quod qui nati sunt coeci aut surdi, in iis validiores apparent vires animae interiores, quod idem in somno somniantes amicas suas suavius oblectantur, quam si revera cum eâ essent, quod ligatis veluti sensibus exterioribus, imaginatio praestantius speciem offert; Quod idem ad alia intenti delata sub oculis non videmus, sermones aliorum non audimus. III. Signum est, Quod potentiâ unâ laelâ alia redditur validior: sic enim qui altero oculo casu privantur, altero postea acutiu cernunt, et qui parum cernunt, solent acute audire. Immo una caussarum, propter quas melius audimus noctu, et haec: quod aliis sensibus externis propemodum feriantibus, auditus invalescit. Solitudinem igitur quaerant quicunque seriis operam dare volunt, siquidem et merulae in remotis tesquis fringultiunt, lusciniae in solitudine Africanâ canticum adolescentiae garriunt, olores apud fluvios carmen senectae meditantur. In quibus delicatissimis [Note: 3. Florid.] Apuleii verbis sisterem, nisi et hic legi [Note: Epist. ad Philopoemnem.] vellet insignis locus Hippocratis super hac materiâ. [Gap desc: Greek words]


page 58, image: s058

[Gap desc: Greek words] Non insani solum antris et solitudinibus delectantur, sed etiam illi qui res humaras tranquillitatis desiderio contemnunt: Vbi enim mens externis curis fracta, corpus quietem agere voluerit, tunc statim in iranquiallitatem convertitur. Inde quasi anteluculo resurgens in semet conversa veritatis regionem quasi in circulo circumspicit, in qua non mulier, non libri, non mater, non fratres non cognati, non servi, nihil denique eorum, quae tumultum in animo concitant: sed illa omniae prae metu exclusa sunt, nec propius accedere audent prae majestate illorum, quae ibi habitant: Incolunt autem illam regionem artes et virtutes, et Dij et Damones, et consiliae, et sententiae, et magnus polus in illâ regione vanij motus stellas circumdat,



page 59, image: s059

CAPUT X. Librorum mors ignis.

VAlde me affecere verba Senecae quae adscribam, forte an et alios movebunt: Cum Labienum Oratorem multis commendasset, tamdem ita ait: Libertas ei tanta ut, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabienus vocaretur, animus per vitia ingens et ad similitudinem sui ingenii violentus et qui Pompejanos spiritus in tantâ pace nondum posuisset. In hunc primum excogitata est novo poena: Effectum enim est per inimicos, ut omnes ejus libri incenderentur, Res nova est insueta, supplicia de studiis sumi: Bono hercule publico ista in, poenas ingeniosa crudelitas post Ciceronem inventa est. Quid enim futurum fuit, si ingenium Ciceronis triumviris libuisset proscribere. Quae vos dementissimi homines tanta vecordia agitat: parum videlicet in poenas notae crudelitatis est? Quod ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, invenitis, quomodo perducatis ad eamdem rem corporis mala? Facem studiis subdere, et in monumenta disciplinarum animadvertere, quanta materiae saevitiae est? DI melius, quod eo seculo ista ingeniorum


page 60, image: s060

supplicia ceperunt, quo et ingenia desierunt Valde inquam haec me affecerunt verba. Quae enim dementia est in innocentes libros et nihil prorsus patientes saevire praesumere: Furiosus sapientibus ille et merito reputatur, qui mari compedes aut verbera infert, aut qui cum Plautino servulo manus sive pugnos ad parietem domat vel exercet: Et quid mali libris si urantur, ustiles non minus ut ligna. Si libido haec in improbae solum lectionis libros grassaretur, ferri res posset, et Leges jussere fieri. I. 4. §. 1. ff. familiae erciscundae. Sic exusti Magici etiam a [Note: Act. 19. v. 19. lib. 40.] Christi discipulis Ephesi: Livius gravis auctor est Numae etiam Pompilii Regis commentarios combustos â Paetilio Praetore. [Note: in Numâ.] Quod factum Plutarchus non probat, sed eleganti Epiphonemate prosequitur: Ita. n. ait: [Gap desc: Greek words]


page 61, image: s061

[Gap desc: Greek words] Valerius Antias attestatur Plutarcho: ait enim fuisse duodecim volumina de rebus sacris, duodecim alia de sapientiae studio: neutra autem materia digna tali supplicio videtur Secutus est hoc Exemplum Octavius Augustus de quo Suetonius: [Note: lib. 2. c. 31.] Postquam Pontificatum maximum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis, nullis vel parum idoneis auctoribus, vulgo ferebatur, supra duo millia contracta undique cremavit, ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque delectu habito, condiditque duobus forulis auratis sub Apollinis Palatini basi. Verum haec et similia facta salse perstringit Lactantius: Insipienter in concione populi, inquit, Libritales [Note: lib. 1. c. 22.] cremati sint: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum: Nemo ergo tunc in Senatu non stultissimus. Potuerunt enim et libri aeboleri et res tamen in memoriam non exire. Ita dum volunt etiam posteris approbare, quanta pietate definderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt, Eadem clades postea Haereticos aut haerescos quavis ratione suspectos


page 62, image: s062

[Note: Hisioria Ecvles. lib. 2.] attigir, ac Diocletianus quidem Im perator Cristianorum scribta flammis abolevit, ut auctor est Eusebius, et instituic postea Justinianus Imp. l. 6. et 8. C. de Haereticis et l. 6. C. de Summa Trinitate: ut haereticorum scribta igni traderentur. Estque postea sub hoc colore in optimos quosque [Note: lib. 4.] libros saevitum, quâ de re gravissim e olim Arnobius adversus Gentes: Quod si haberet vos aliqua pro vestris religionibus indignatio, has potius liter as, hos exurere debuistis olim libros, istos demoliri: Nam nostra quidem scribta cur ignibus meruerint dari, in quibus summus. oratur DEVS, pax cunctis et venia postulatur magistratibus, exercitibus, regibus, familiaribus, inimicis adhuc vitam degentibus et resolutis corporum vinctione, et quae ibi sequuntur plura. Tandem adulta malevolentia et auctâ in immodicum improbitate libri aliarum quoque scientiarum usti, in primis qui continerent laudes virorum bonorum: Neque enim cum laudanda facere desinerent homines laudes aliorum ferre poterant: Vnde non solum Aruleno Rustico Poetus Thraseas, [Note: in Agricola c. 2.] Herennio Senecioni, Priscus Helvidius (verba sunt Taciti) laudati capitales fuere, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur: Scilicet (addit Historicus)


page 63, image: s063

illo igne vocem Populi Romani et libertatem Senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur. Expulsis insuper sapientiae professoribus, atque omni bona arte in exsilium actâ, ne quid usquam honestum occurreret. Idem fatum fuit Orationnm Scauriap. Senecam. Idem Annalium Cremutii, quibus editis laudato M. Bruto C. [Note: Tucit. 4.] Cassium ultimum dixerat: Eos per AEdiles cremandos censuere Patres, frustra deprecante et factum excusante insigni Oratione [Note: Annal c. 34.] Cremutio et vitam inediâ ultro poenae loco finientc auctore: Subjungit tamen Historicus: Invito senatu manserunt occultati post editi. Quo magis secordiam eorum irriderelibet, qui praesenti potentiâ, et quia, ut Arnobius loquitur, plurimum gladiis et potestrate ferri valent, credunt exstingui [Note: lib. 4.] posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi Reges aut qui eadem saevitiâ usi sunt, nisi dedecus sibi. atque illis gloriam peperêre. Super hujus Cremutii Cordi obitu lugentem filiam Martiam consolatur libro doctissimo Seneca, qui legi potest, omnem enim hanc fabulam [Gap desc: Greek words] narrat. Alia et justior fuit causa, quae et Fabricium Vejentonem Italiâ depulit,


page 64, image: s064

[Note: Tacit. 14. Anna. 50.] et libros ejus flammis addixit, quibus multa et probrofa in Patres et Sacerdotes composuisset, et Codicillorum appellationem praescribsisser, itaque nec improbata res Historico, [Note: lib. de Irâ c, 9.] sicut et jure deinceps introducta per l. unicam C. de famos. libel. Sicut et Lactantius laudat Atheniensium factum, qui Protagoram providentiam divinam negantem, et finibus suis expulerunt, et libros ejus, quibus im pietas ista continebatur, in concione exusserunt. Nec mitiores fuere [Note: lib. 29.] qui successere deinceps: Scribit enim Ammianus Marcellinus sub Valcnte Im peratore congestos in numeros codices et acervos voluminum multos, et sub conspectu judicum concrematos, ex domibus erutos variis, ut inlicitos ad leniendam caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et juris. In Synodo Thessalicâ narrat Nizephorus [Note: lib. 12. c. 34.] Charicleam Heliodori Tricensis Episcopi opus Amatorium, quod hodie AEthiopicorum titulo legimus, aboleri debere statutum, vel auctorem sede Episcopali cedere debere, auctorem vero posterius elegisse et locum alteri cessisse, ut scribta sua servaret. Ob quam caussam etiam Archilochi scribta Lacedaemon I ex urbe exportari jusserunt, [Note: In Apophth. 6. c. 3.] testibus Plutarcho et Valerio Maximo: et


page 65, image: s065

saepius etiam Poetarum parum pudici libelli a quibus adolescentes ipse quoque Ovidius insignis nequitiae Doctor arcet. Aboleantur igitur sane Impii, in DEUM contumeliosi, et struprandis liberalibus moribus apti: sed vigeant vivantque et gratâmente volvantur libri boni, et quâ publice quâ privatim utiles. Judicium autem de Libris ferant, quibus oculus mentis nulla suffione, hoc est praejudicio, est vitiatus, non malevoli, aut affectuum mancipia.

DECADIS OCTAVAE Observationum Historico-Politicarum. CAPUT I. Philosophos etiam apud veteres vulgo pro deridiculo fuisse.

SAnctissimum Philosophi nomen, quod Modestia ipsa genuit, cum Sophiae laudem DEO et beatis mentibus rescriberet suo optimoque jure, quam contemtum sit hodie, dolerem equidem nisi duo mere vocarent:


page 66, image: s066

quorum alterum est, quod multi mentiuntur hunc titulum, alterum, quod olim quoque melioribus, ut nos imaginamur nobis seculis hominum vulgo de ridiculo et voluptati fuêre. Ut enim olim Socrates apud Platonem dicebat. Sunt in mysteriis multi quidem, qui gestant ferulam, Thyrsigeri scilicet, sed pauci profecto Bacchi: Sic hodreque multos videas barbâ pallio et baculotenus Philosophos paucos tales, ut nomen cluet, quique splendorem tam augusti nominis tueantur. Neque vero nulli priscis etiam seculis fuere, si modo Agellii fidem tuto sequi licet, qui larvas nobis tales complures graphice describit: Ad [Note: lib. 9. c. 2.] Herodem Atticum, inquit alicubi, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus, barbâque prope ad pubem usque porrectâ, ac petiit aes sibi dari [Gap desc: Greek words] : ium Herodes interrogat, qui homo esset? atque ille vultu sonituque vocis objurgatorio, Philosophum se esse dicit, et mirari quoque addit, cur quaerendum putasset, quod videre. Video, inquit Herodes, barbam et pallium, Philosophum nondum video. Comperit autem postea, ex illis, qui aderant, erraticum esse hominem et nullius rei, incolamque esse sordentium ganearum, ac, nisi accipiat, quod petit, convitio turpi solitum incessere. Itaque demus, inquit, huic aliquid aeris, cujusmodi est,


page 67, image: s067

tamquam homines, non tamquam Homini, et jussit dari pretium panis triginta dierum, professusque est dolori sibi et agritudini esse, quodistiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant, sanctissimum et Philosophi appellantur. De quibus verum est, quod Epictetus dicebat, referente Arriano et Agellio: [Note: In Dissertat. lib. 17. c. 16.] Cum, inquiunt, Animadverteret, hominem, amisso pudore, importunâ industriâ, corruptis moribus, audacem, confidentem lingva, ceteraque omnia praeter quam animum procurantem, studia quoque et disciplinas Philosophiae contrectare et Physica adire et meditari Dialectica, inclamaebat DEVM atque Hominum fidem, ac plerumque inter clamandum his cum verbis intrepabat: [Gap desc: Greek words]. Quibus verbis maximus Philosophorum declarabat: literas atque doctrinas Philosophicas, cum in hominem falsum atqne degenerem, tam quam in vas spurcum influxissent atque pollutum, verti, mutari, corrumpi, et quod ipse [Gap desc: Greek words] , urinam fieri, aut si quid est urinâ spurcius. Dicere etiam solebat Philosophos hujusmodi esse [Gap desc: Greek words]. Quod in multis notaverat oderatque Pacuvius quoque, testatumque fecit versu


page 68, image: s068

[Note: Agell. lib. 13. cap. 8.] insigni, quem Macedo Philosophus scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:

Ego odi homines ignavâoperâ et Philosophâ sententiâ.

quem levi immutatione hodieque etiam pro foribus omnium templorum proscribi velim:

Ego odi homines ignavâ operâ, Theologâ sententiâ.

Accedebat porro ad affectatam hanc sapientiae gloriam affectatus habitus totius corporis et morum: Inprimis autem tristitia quaedam morosa et fastuosum supercilium, unde Graecis [Gap desc: Greek words] , hoc est tristes et dira rusticitate truces, Lucianus [Gap desc: Greek words] appellat et alibi [Gap desc: Greek words] [Note: id Sat. 3.] est obstipo capite et, ut loquitur Persius, lumine terram figentes. Solebant etiam [Note: In Erotico] propter superbiam [Gap desc: Greek words] , quod de illis Plutarchus, [Gap desc: Greek words] [Note: [Gap desc: Greek words] ] [Gap desc: Greek words]. Et Lucianus: [Gap desc: Greek words] Plato etiam Comicus Philosophus nomiat [Gap desc: Greek words]. Atque ex his moribus vulgo


page 69, image: s069

risui: Mulier quaedam apud Philostratum [Note: In vitâ Apollonii.] cavillatur Philosophos ut plerumque delirantes. Apud Arrianum in Epicteto Philosophus appellatur [Gap desc: Greek words]. Apud Ammian Marcellinum milites Julianum appellant specie sapientiae stolidum Ein gelehrten Phantasten. Tertullianus vocat [Note: lib. 17. Apologetici c. ult.] Famae negotiatores, veriatis interpolatores, sapientiae atque facundiae caupones, Credentium Adulteros, Patriarchas Haereticorum [Note: Declam. 2.] etc. Apud Libanium Sophistam introducitur Parasitus conquerens Regem suum a Plilosophis corruptum his verbis: [Gap desc: Greek words]


page 70, image: s070

[Gap desc: Greek words] : Quae latine ita reddit Federicus Morellus Vir Cl. Altor quondam meus erat omnia mihi, nec autem gravissimo morbo conflictatur, neque calamitatis magnitudinem perspicere mihi videtur: sibi tamen beatus ac fortunatus videtur, et cum ita existimet, peius tamen se habet, quasi sibi ipsi imprecatus. Divitias odit, delitias aversatur, priorem felicitatem cladem arbitratur, praesertim malorum amator est, squallidâ casarie, pallido cutis colore, obtutu moesto, corpore sordente, nec pallio cultiore, sub dio se affligens, humi cubare sustinet, solem tolerat, ad frigus exsuitur. Adde quod mediocri admodum cibo alitur, aquâ vero sitim explet abunde, paullum dormit, magnam


page 71, image: s071

noctis partem pervigil atrâ bile agitatur. Qui autem huc adductus sit videte. Horrendi quidam sunt apud vos, qui aliis labem inferunt, infortunati ipsi sorte, quibus aliud munus nullum est, quam ut seipsos crucient tanquam injurios et pervigiliis opprimant, et fame et laboribus perimant pallidos, discalceatos, dimidia corporis parte nudatos, quibus, vel si quis occurreret, imprecaretur. Illi meum Regem correptum fascinaverunt flumine verborum, nihil molestiae perpessi, ejus tantum felicitati invidentes, idque solum satagentes, ut non ipsi solum miseri vivant, verum etiam ut alios in iisdem casibus versantes videant. Incantatores et pravi homines, atque omniae suadere potentes, quos praeclare merito fortuna condemnavit iis supplicis, quibus anguntur, inopiâ, vesaniâ, fame, et ut morientes sensim inter homines vivant. Isti sunt, qui Regem altoremque meum profligarunt. Apud eumdem [Note: Declam. 37.] Libanium introducitur Pater quidam consultans secum, quo filium deducat, ubi quam rectissime instituatur. [Gap desc: Greek words]


page 72, image: s072

[Gap desc: Greek words]. Nonnulli, ut ad Philosophorum Scholas mitterem puerum suadebant, quasi in illorum auditoriis virtus sedem heberet. Mihi autem virorum mores partim placebant, partim displicebaut: Nam quod squallidi et tonsurae studiosi illotique sunt, et non plus quam cicadae comedunt, mente praediti videntur. Quod autem negligunt opes, et vellicant, quae inter homines praecipua censentur, atrâ bile laborantium est et eorum qui plurimum absunt a cognoscendis iis quae in rem sunt. Haec ex facundissimo scribtore, qui in paucorum hodie manibus versatur, dignissimus omnium lectione: Sed haec disertius Morellus. Romani etiam sere Philosophiam oderant, aut si qui paullo magis ejus amore tenerentur, timide tamquam ad libidinis aliquem scopulum eo mentem appellebant, Jactabantque illud Neoptolemi Enniani: Philosophandum [Note: l. 5. c. 16.] esse paucis, nam omnino, non placere, sive ut est apud Agellium, Degustandum ex Philosophiâ, non ingurgitandum in eam. Sed videlicet illi Reipubl. solum vivebant non sibi aut scholae, itaque minus culpandi. Ea vero quae contra Philosophos dicta adtulimus, quae alia adferunt passim scribtores, a duplici fonte manâsse


page 73, image: s073

puto: alter Veritas est, quae fucum sibi fieri non patitur, ideoque invehitur in palliatos illos Pseudo-Philosophos, et detrahit personatis istis fratribus larvam, ut cujus coloris sint, atri an albi, nôrint omnes et caveant: alter inscitia est, plerumque enim, quae ignoramus et quorum incapaces sumus, ea contemnimus, et aspernamur, nec hoc modo: sed et traducimus et publici odii victimam esse volumus. Ille fons purus est et illimis, et omnium laude et calculo dignus. Alterum ostendit mihi Galenus, sive quisquis est auctor lib. de Arte: [Gap desc: Greek words]. Solis iis qui artis ignari sunt, aut ambitiosi, quique invident propter imperitiam, aut meliora praestare non possunt (hi enim sunt [Gap desc: Greek words] ) convenit, ut ad aliorum opera velrecta calumnianda, vel non recta reprehendenda se convertant.



page 74, image: s074

CAPUT II. Quibus subsidiis quis munitus esse debeat qui res novas moliri velit.

[Note: lib. 1. Belli Gallici.] SAEpe me tenuit apud C. Julium Caesarem: Oratio Lisci de Dumnorige res novas apud AEduos moliente, fecitque dubitare, graviusne illa an verius dicerentur: Itaque placuit hic proponere et examinare, neque invito, ut spero, Lectore. Cum itaque petenti Caesari commeatum ab AEduis, morae necterentur, diemque illi ex die ducerent, et conferri, comportari, adesse semper dicerent, ubi ipsese diutius duci intellexit, convocatis eorum Principibus, inprimis Divitiaco et Lisco, graviter eos accusat, quod cum necque emi, neque ex agris sumi posset commeatus, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus, ab iis non sublevetur. Tunc demum Liscus oratione Casaris ad ductus, quod antea tacuerat proponit: Esse nonnullos quorum auctoritas apud plebem plurimum valeret, qui privati plus possint, quam ipsi Magistratus: hos seditiosâ atque improbâ oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant.


page 75, image: s075

His autem verbis Dumnorigem Divitiaci fratrem notabat, de quo plenius postea Caeri testimoniis aliorum quoque confirmata narrat haec. Esse ipsum summâ audaciâ, magnâ apud plebem propter liberalitatem gratiâ, cupidum rerum novarum: Complures annos portoria vectigalia parvo pretio redemta habere, propterea quod, illo licente, contra liceri audeat nemo. His rebus et rem suam familiarem auxisse, et facultates, ad largiendum magnas comparâsse: magnum numerum Equitatus suo sumtu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, Atque hujus potentiae caussâ, matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo collocâsse, ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nubtum in alias civitates collocâsse, facere et cupere Helvetiis, propter eam adfimitatem: odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia ejus deminuta, et Divitiacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat Rogmanis, summam in spem regni per Helvetios obtinendi venire, imperio Pop. Rom. non modo de regno sed etiam de eâ quam habeat, gratiâ desperare. Haec ibi de Dumnorige Liscus. Ex quibus eleganter perspici potest, quibus se munire praesidiss


page 76, image: s076

debeat rerum novarum in Republicâ aliquâ cupidus, quique cum status sui qualitate contendens, ut loquitur Boethius, [Note: 2 de Consil. Phil. pros. 4.] dubiis praesentia postponit. Ea ordine discutiemus. Primum igitur Dumnorix erat summâ audaciâ. Audacia primum sibi vendicat locum, hoc est inconsulta temeritas, quae solatur se levissimo numine Fortuna, incumbitque arundini: Hinc, illa veterum:

[Note: 7. Annal.] Ennius Fortibus est Fortuna viris data, et Virgil:

Audentes fortuna juvat timidosque repellit. [Note: 2. Fast. Medeâ visus] Ovid - Audentes Forsque Deusque juvat. Seneca: Fortuna fories metuit, ignavos premit. Claud. Fors juvat audentes, Coi sententia vatis. Philetam innuit Coum, qui primus sententiam hanc usurpâsse dicitur. Pertinet huc et ille versus: Audere magnum nil manus possunt rudes, quanquam alio sensn Senecae [Note: Iustinus Mergidem appellas.] usurpatur. Fuit talis audacia in Smerdi Mago, qui tot proceribus tam diu imposuit, auribus etiam praecisis mutilus Persarum regno menses praefuit septem. Non minot in Catilinâ apud Romanos, de quo Salustius: L. Catilina magnâ vi et animi et corporis, sed ingeniôque, animus illi audax, vastus, immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Talis Caesar Borgia qui animum


page 77, image: s077

suum Emblemate ptaeferebat, quod erat o Caesar, o nullo. Profluit autem haec audacia e duplici, ut plurimum, fonte, quorum alter minus improbus, quem amorem sui nimium voco, alii animi altitudinem appellant. Cadit ea in homines etiam non ita malos, siquidem magnanimi dolent, si meritis suis praemia et dignitates non respondeant. Quosdam etiam consuetudo imperandi inducit, ut, cum videantur non posse esse amplius privati, turbent, tanquam angvillae aquas, et res novas moliantur, firmareque sibi potentiam laborent. Cujus rei insigne Exemplum habemus in Ludovico Sfortiâ. qui cum ex fratre nepotis Provincias nimis diu gubernâsset, jussus decedere, totam maluit turbare Italiam et evocare Gallos contra eam, quam imperio, cui adsueverat, abire. Quosdam aliqua injuria urit, ut Coriolanum apud Romanos, et Narsetem recentiori in Historiâ, Carolum Borbonium in recentissimâ Patrum nostrorum aetate. Alter fons est animus conscius quâ miseriae seu inopiae, quando, ut loquitur Tacitus 1. Hist. c. 22. compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium. Perciles sane, cum metueret, ne, propter collocatam male pecuniam publicam, in judicium capitis vocaretur,


page 78, image: s078

bellum Peleponnesiacum, quo patria eius Athenae, interiit, excitavit, suggerente consilium puero Alcibiade, ut auctor est [Note: In Apopht.] Plutarchus. Idem contra patriam armavit Catilinam, de quo Sallustius: Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopâ rei familiaris, et conscientiâ scelerism, quae utra que auxerat suis artibus, quas ante memoraverat Historicus. Ipse quin etiam C. Iulius Caesar ex utroque hoc fonte imbibit consilia sua de occcupandâ patriâ. [Note: c. 30.] Ita enim de eo Suetonius: Timuisse quidam eum dicunt ne eorum quae primo consulatu gessisset adversus auspicia legesque et intercessiones, rationem reddere cogeretur. cum M. Cato idemtidem, nec sine juramento denunciaret, delaturum se nomen ejus simul ac primum exercitum dimisisset, cunque vulgo fore praedicarent, ut si privatus rediisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud judices diceret. Quod probabilius fecit Asinus Pollio: Pharsalicâ acie caesos profligatosque adversarios prospicientem, haec eum ad verbum dixisse referens: Hoc voluerunt; tantis rebus gestis C. Caesar condemnatus essem, nifi ab exercitu auxilium petussem. Atque hic unus est fons. Alter his verbis docetur: Quidem putant, eaptum


page 79, image: s079

Imperij consuetudine, pensitatisque suis et inimicorum, viribus, usum occasione rapiendae dominationis, quam aetate prima concupisset: Quod existimasse videbatur et Cicero. In quibus verbis nota mihi illud: pensitatisque suis et inimicorum viribus. Solent enim aucupari occasiones cupidi rerum novarum et considerare tempora: Quomodo et Catilina, de quo diserte Sallustius: incitabant praeterea ipsum corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia vexabant: et iterum: In Jtaliâ nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipsi Consulatum petundi magna spes: Senatus nihil sane intentus: tutaetranquillaeque res omnes, sed ea prorus opportuna Catilinae. Et D. Augustus circa hoc cautus, de quo Tacitus: eum tum demum Romam nomine Principis sub imperium accepisse, cum omnia essent discerdiis civilibus fessa. Quod docuerat credo eum Philippus Macedo, qui, cum Graeci civitates imperare singulae cuperent, contentiones earum callide alebat, auxiliumque inferioribus ferendo victos pariter victoresqde ita attrivit, ut servitutem ultro subirent, eique imperium deferrent. Verum de Audaciâ quae rerum


page 80, image: s080

novarum cupidum, animare solet, nunc satis. Pergamus ad alia.

CAPUT III. Dumnorix magna apud Plebem propter liberalitatem gratiâ.

ALterum quod Liscus in Dumnorige notat, est popularis graria liberalitate quaesita et parta. Elegans est Plauti verbum:

[Note: Panulo sc. iam istus.] Viam qui nescit, quâ deveniat ad mare,
Eum oportet amnem quaerere comitem sibi.

Ita prorsus, qui rerum est novarum cupidus. populum sibi comitem quaerere debet, primum, quia multum momenti rebus adferre potest, deinde, quia facile movetur et propellitur, veluti pilae instar: Momenti multum: quoties enim populus oculos ad multitudinem suam referre solet, truculentis vocibus strepere incipit et magistratum ipsum virosque sublimes in ordinem redigere. Movetur autem facile primum, quia bestia est multorum capitum: deinde quia delectatur mutatione rerum, unde ap. [Note: 3. Hist.] Tacitum mobile dicitur si ducem reperiat,


page 81, image: s081

et denique quia facile succenset constitutis in imperio, eorumque judicia improbat. Corrum pitur autem populus ut plurimum liberalitate et donis. Cum enim plurimi in Republ. constituant populum, iidemque int pauperes, pauci enim semper divites, plures pauperes; non est facilior ratio conciliandae plebis quam donis et muneribus, quibus mediis etiam olim Romae militum gratia quaesita est, et occupata. Hinc de Augusto Tacitus eleganter: Augustus, inquit, ubi militem donis, populum annonâ, cunctos dulcedine otij pellexit, insurgere paullatim, munia Senatus, otij pellexit, insurgere paullatim, munia Senatus, Magistratuum, legum in se trahere, nullo adversante: cum ferocissimi per acies aut proscribtione cecidissent. caeteri nobilium, quanto quis servitio promtior, opibus et honoribus extollerentur, ac, novis exrebus aucti, tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent. Eadem de Ottone narrat. De Cosmo Medice [Note: 1. Histo.] Macchiavellus. Corrumpitur porro etiam populus Eloquentiâ et facundiâ Oratorum suorum, qui ei serviliter adulantur, et viros generosos in odium ejus et invidiam inducunt: Sunt enim Oratores plerique [Gap desc: Greek words] , et ad has res abutuntur linguâ et Oratoriâ facultate, quam rectius collocare poterant Tales erant apud Graecos Demades,


page 82, image: s082

qui ipse de se: [Gap desc: Greek words] , naufragia se patriae cudere: Pericles, [Note: lib. 3.] Demosthenes, Pisistratus, alij: Apud Romanos Tribuni Plebis, de quibus multa vide apud Ciceronem libris de Legibus. Memorabilis autem est locus ille: Mihi quidem pestifera illa potestas videtur, quippe quae in seditione et ad seditionem nata est, patribus illa omnem erpuit honorem, omnia infirma, summis paria fecit, turbavit, miscuit omnia. Inde factum ut Tribunitius mucro in proverbium abierit. Hodie tales Demagogi sunt Concionatores quos appellamus, quos Philo pulcherrime describit, dum [Gap desc: Greek words] calamis jugulantes et urbium turbatores appellat, qualis olim fuit Rokizana Georgio a Cumstad Podiebracio [Note: l. 3. Hist. Boiem.] Bohemiae Regi apud Dubravium, de quo inter alia: illum suis concionibus tribunitijs non solum ad arma Regem compulisse, sed et Pragae solum omnia administrasse. Talis fuit Iohannes Crapidola Cojensis Episcopus, qui totus etiam sanguinem sitiebat et spirabat. Neque hodie nulla sunt exempla. Denique rerum novarum cupidi, et mittendo plebi voluptates et connivendo ad flagitia, plebem lucrifaciunt, quod [Note: 1 Annal. 54.] usurpavit quoque Augustus, de quo Ticitus.


page 83, image: s083

Neque ipse abhorrebat talibus studijs et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi. Nam ut idem alibi: Voluptatum cupiens vulgus, [Note: 14. Annal. c. 14.] et si eo princeps trahat, laetum, quando videlicet Nero etiam Romaese in omnes libidines effudit. Vitellius item: qui et omnem infimae plebis rumorem in Theatro, ut spectator, in circo, ut fautor, affectabat. Sic peccata quod attinet, im pune transmittebat Rex ille Macedonum apud Livium, non quia probaret, inquit Historicus, sed, quia in novâ possessione regni patienda omnia didicisset. Sic Tiberius initio Principâtus sui, [Note: lib. 42.] recte sentiebat, non id tempus censurae esse, nec attrectandum, quod non obtineretur. Docuerat hoc illum Alexander apud Curtium: In novo et precario imperio, adhuc jugum eius rigidâ cervice subeuntibus Barbaris, tempore opus est; dum mitioribus ingeniis imbuuntur, et efferatos mollior consuetudo permulcet. Unde et ipse Tiberius, [Note: Tacit. 1. Annal. c. 54.] quamquam alia ei morum via, non audebat tamen initio populum per tot onnos molliter habitum ad duriora vertere. Hinc Philostratus Vespasianum per Apollonium [Note: lib. 5. de vitâ Apollon. c. 13.] monet: [Gap desc: Greek words]


page 84, image: s084

[Gap desc: Greek words]. Voluptates Romanis insitas oportet meo judicio paullatim auferre. Difficile est enim populum ad vitam omnino molestam repente traducere: sed oportet mediocritatem quandam illorum mentibus partim aperte partim occulte inserere et sic emendare. Ex quibus patet hac arte uti non eos solum, qui affectant imperium, sed et eos, qui recens consecuti sunt, quod consilium est quoque Aristotelis, [Note: 6. Politic, c. 4] additâ caussâ geminâ: Sic, inquit, plebs praesentem Reipublicae statum amabit, caussa una: plerisque enim lubet dissolutê vivere. Causa altera. Qui pessimo ingenio, sunt rerum novarum cupientes, quique, Cleonis imitatores sunt, de quo Aristophanis exstat versus:

[Gap desc: Greek words] ,

hoc est, factionibus et studiis se munit, et consultat contra Rempublicam lingvâque velitatur et bella serit: hi tales fecem plebis sibi copulant, dignum patellâ operculum. Catilina apud Sallustium turbare Rempubl. praesumens omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum catervas habebat. Nam, quicunque impudicus, adulter, ganeo, alea, ventre, manu, pene, bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat,


page 85, image: s085

quo flagitium aut facinus redimeret: praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis, aut pro factis judicium timentes, adhoc, quos manus atque lingva perjurio aut civili sanguine alebat; postremo, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpâ vacuus in amicitiam ejus inciderat, quotidiano usu atque illecebris, facile par, similisque caeteris efficiebatur. Sed maxime adolescentium familiaritates appetebat, eorum animi molles et aetate fluxi, dolis haud difficulter capiebantur: nam ut cujusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumtui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios, fidosque sibi faceret. Tales apud. Tacitum duo Julij Florus et Sacrovir, exstimulatores rebellionis acerrimi ferocissimo quoque adsumto, aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo. 3. Annal. c 40. Talis nec alius fuit Verrina apud Thuanum in conjuratione Flisciana, homo sermone efficax, manu promptus, ad expedienda negotia artificiose audax, inexpiabili odio in nobiles flagrans, plebis amicus, aeris alieni magnitudine oppressus, privatis vulneribus tegendis turbandarum rerum occasiones quaerens, facile adolescentem in illo fervore


page 86, image: s086

aetatis ad quodvis facinus aggrediendum impellebat. Talis in Senensi Repub. Iulius Salvius Dux plebis, suorum et fraternorum bonorum prodigus decoctor ex publicis opibus privates lacunas sarcire solitus. Tales innumeri: quos tamen ut plurimum poenituit facti. Vulgi enim natura mobilis et fluxa fides. Expertus est Ottho apud Romanos, sed cum exitio suo: posoquam, inquit Historicus, Romae clades Ottonis est audita, Pop. Romanus statim, ut par erat, sententiam, mutavit, Ottonique quem laudaverat ante, et cujus victortam optaverat, non aliter atque, hosti con. tumeliose maledicere, ac Vitellium, quem detestatus ante fuerat, in coelum lavdibus ferre, atque Imperatorem dicere. Idem fatum plurimorum fuit imperatorum et Ducum, ficut et ap. [Note: Macchiavell. l. 3. Hist. Flor. p. 167.] Graecos. In Florentinâ Historiâ Georgius Scalius cum triennium integrum plebis auctoritate fultus Tyrannidem in Repub. exercuisset, unâ actione, quâ sontem et facinorosum quendam supplicio per vim eripuit, et plebis gratiam et caput amisit, docuit que exitio suo, auram popularem minimo quovis momento, ut ac quirere, sic etiam amittere, haud difficile esse. Iusta tamen est ejusmodi temporibus querela Lisci nostri: Tales Plebicolas privatos plus posse


page 87, image: s087

quam Magistratum, atque improbis suis oratiunculis efficere, ut salutaria Magistratuum consilia impediantur. Heu quam multi hodie tales!

CAPUT IV. Complures annos portoria et vectigalia parvo pretio redemta habere, propterea, quod illo licente contra liceri audeat nemo.

EGregium hoc quoque de alieno liberalitatis exercendae et augendae potentiae strategema: Primum portoria et vectigalia parvo redimere, deinde acriter et crudeliter exercere. Respicit autem hoc loco morem veterum, quo Princeps aut Senatus vectigalia publica et portoria veluti sub auctione proscriberet, eique adsignaret, qui plurimum offerret: in quam rem insignis est locus Plutarchi in vitâ Alcibiadis. Alcibiadis, inquit, incola quidam non admodum locuples, cum omma distraxisset, et quod inde redactum erat ad centum stateras ei offerret, orans ut acciperet, arridens latusque


page 88, image: s088

vocavit ad coenam: Benigne accepto anrum homini reddidit, jussitque ut redimentes posterâdie vectigalia publicâ licitatione superaret, detrectanti, quod multorum talentorum esset licitatio, denunciavit, nî faceret, verbera: erat namque privata ei quaedam cum publicanis offensio et simultas. Mane igitur ad forum profectus incola addit licitatini talentum. Vbi collatis capitibus indignantes publicani adducere jusserunt, eum praedem, tamquam reperturus neminem, esset. Perculso homine et jam recedente, procul stans Alcibiades Archontibus: Me, inquit, scribite, meus est amicus, ego pro illo spondeo; quo audito omne illorum consilium abscissums fuit. Soliti enim secundis redemturis dissolvere priores, non expediebant rei difficultatem. Precibus igitur hominem aggressi sunt oblatâ pecuntâ: sed non permisit Alcibiades, ut minus caperet talento. Quod ubi accepit, jussit eis vectigalia relinquere, atque eâratione amico subvenit. Ex quo loco multa haurio. I. morem, de quo dixi proscribendi vectigalia, qui obvius et frequentatus historicis. II. Saepius non unum sed plures vectigalia redemisse, unde societas vectigalis apud Ciceronem et Tacitum et [Note: Tacit. 13. Ann. c. 50.] alios. Fecisse hoc Equites testis Dio lib. 38. Perlatâ lege Agraria Caesar Equitibus tertiam partem vectigalium, quae nomine redemturarum debebant remisit: ipsi enim


page 89, image: s089

omnibus vectigalibus praeerant. Hinc Cicero: Flos Equitum publicanorum ordine continetur. III. Lucrosam fuisse illam vectigalium redemtionem, quia severe exercita esset, et cum lachrymis saepe eorum, qui exigebantnr. Unde perpetuae de exactorum in Repub. Rom. violentiâ, quae nonnunquam in vim processere querelae. Anno praesertim V. C. DCCXVI. Appio [Note: Dio. lib. 41] Claudio, C. Norbano Coss. plebs seditionem eam movit, ut et cum Publicanis et ministris militibusque, quos ii in exigendis vectigalibus secum habebant, manus conseruerint. Et Neronis imperio crebris populi [Note: Tacitus 13. Annal. c. 50.] flagitationibus publicanorum immodestiam arguentis ipsum pene eo adactum legimus, ut cuncta vectigalia omitti juberet, idque pulcherrimum donum generi mortalium daret, quod tamen gravissime Senatus dissuasit, dissolutionem imperii docendo, si fructus, quibus Respublica sustineretur, deminuerentur. Vectigalia igitur repimebat etiam Dumnorix et facili ac parvo pretio, quia ipso licente nemo contra liceri auderet, ubi nota mibi fructum popularis gratiae et Demagogicae adulationis: Vectigalia redimebantur non nisi a diviribus et opulentis, in quos competebat illud Ovidii;



page 90, image: s090

Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

Cui concinit illud Homeri. Finis opum positus nequaquam est ullus avaris. Hic vero divites, populi metu, cujus gratiam aucupatus erat Dumnorix obviâ liberalitate, contra eum licentem venire non audebant. Tria igitur consecutus erat unâ operâ. Vnum: ut vectigalia redimeret parvo, sine adversario videlicet: Alterum ut auctis rigidâ violentâque exactione vectigalium opibus, metuendus esset potentiâque niti posset, si res novas moliretur. Tertium; ut semper tamen esset, unde populi favorem benemerendo tueretur et servaret. Sic C. Caesar moliturus aliquid contra Patriam, Exercitus favorem prolongatione administrationis Provincialis firmavit, et opibus simul eâ potentiâ non mediocritet auctus est. Atque hoc est vires ac nervos patriae in exitium eius vertere. Quod facile fit initiis levibus non animadversis. Itaque provideant Principes aut Rerumpublicarum gubernatores, ne hirudines istae (qualis apud Livium L. Pomponius Vejentanus, qui Publicanus appellatur, omnibus malis artibus et Reip. et societatibus infidus damnosusque) aut populum ad turbas impellant, aut ipsi partis im probe et per vim extortis opibus ad scelus abutantur.


page 91, image: s091

taptur. Quod fiet, si et modum vectigalibus ponant, et frenum exactoribus injiciant, aut potius illis committant, qui freno non indigent, sed viri sint virtute et [Note: P. Matthaus l. 4. Hist. Navarreoris 4. et Ioh. a Chokter in Thesauro Politico. Tacitus l. 14. Annal. c. 31.] fidei integritate spectatissimi. Quod salutariter fecisse Henricum IV. Galliae Regem vere Magnum anno salutis CICICCI. die Aug. 12. legimus: Et Romae olim Praetor, per provincias, qui pro praetore aut Consule essent, jura adversus publicanos extra ordinem reddebant. Incidit tamen Reipub. tempus, cum suaderetur, exhortandos, qui redemturis auxissent patrimonia, ut Reipublicae, ex quâ crevissent, ad tempus commodarent. Historiam vide apud Livium: Ex quo et id disces quod de [Note: lib. 23. extremo.] societatibus dictum 5. Quum, inquIt, vestimenta et frumentum Hispaniensi exercitui mittenda essent: tres societates hominum undeviginti id onus inse receperunt, hisce pâctis tamen, ne alij triennio futoro publicani essent, et quae in naveis imposuissent, ab hostium tempestatisque vi, publico periculo essent, et ita privatâ pecuniâ Resp. administrata est, ut quum pecunia in aerario esset, redemtoribus iis primis solveretur, et sane quemadmodum magno, omnia animo conducta sunt, itasummâ fide praebita, nec quidquam desideratum, ac si opulento, ut quondam, aerario alerentur. Qui locus sane notandus est.



page 92, image: s092

CAPUT V. Magnum numerum Equitatus suo sumtu alere, et circum se habere.

DUplex rursus signum animi res novas molientis: unum, quod Equitatum aleret: alterum quod circum se haberet. De utroque paucis. [Gap desc: Greek words] jam ab antiquo solum Divitum et praepotentum, unde mos talibus jactare se et populo ostentare equis suis: Auctor Isrocrates [Gap desc: Greek words]. Et Demosthenes de quodam nobili [Gap desc: Greek words] : [Note: lib. 6.] Apud eosdem vero et suspecti qui Equitatu se feroces faciebant: perspicue id docet Thucy dides, apud quem Niceas Alcibiadem in Oratione ad Athenienses his verbis pungit: Quod si quis ad hanc praefecturam libens delectus hortatur vos ad navigandum, suarum tantum rerum rationem habens, praesertim, cum sit junior, quam ut Imperio fungatur, admirationem ex eo quaerens, quod


page 93, image: s093

immodicis sumtibus Equos alit, eâ magnificentiâ emolumenti aliquid et Imperatoriam dignitatem lucrifacturum se sperans: ne huic quidem concedere debetis, ut privatim splendeat periculo civitatis: sed exstimare ab hujuscemodi hominibus res saepe publicas laedi, privatas profligari. Atque hocomnem Niciae verificatum deinceps fuisse confirmat Thucydides. Non igitur sine caussâ hoc Liscus in Dumnorige notat: Quod autem Equitatum semper circum se habuit, id quoque invidiosum ei, quo accedit, et quod sequitur apud Caesarem, comperisse ipsum, ab Equitibus Dumnorigis in praelio fugae factum initium. Custodia vero corporis se munire est eorum, qui neque populi jussu, neque auctoribus Patribus regnare tamen ambitiose contendunt, neque ad regnum quidquam praeter vim afferunt; ut loquitur de L. [Note: lib. 1.] Tarquinio Livius. Exemplum nobile suppeditat Plutarchus in Solone: cuius in absentiâ cum seditio Athenis exarsisset tribus factionum Ducibus, Lycurgo Paediaeorum, Megacle Alcmaeonis Paralorum et Pisistra, to Diacriorum, regressus ille, malis, quae sagaci mente praevidebat, occurrere conatus est, sed irrito successu, neque enim ad dicendum vel agendum vires ultra aderant ei, praepediente senio, nec alacritas. Cautissime autem omnium negotium suum agebat


page 94, image: s094

Pisitratus, blandus ac suavis in sermone, liberalis et comis in pauperes, et magnus omnium rerum simulator atque dissimulator. Hic ergo ut tutus ab aemulis esse posset, se ipsum domi consauciavit vulneribus aliquot, et exinde rhedâ in forum delatus, populum, tamquam insidijs inimicorum Reip. caussâ esset, circumventus, inflammavit, animadvertente dolum Solone et his verbis compellante: Parum recte, inquit, fili Hiprocratis, Homericum Vlyssem agis: frustra etiam renitente, ne plebs ad ea, quae secuta sunt consilia, descenderet. Venit enim ad concionem populus, et quâ ratione Pisistrato cautum satis esset, deliberare cepit. Ibi Aristo suasit, ei quinquaginta stipatores corporis custodes adsignari, quorum praesidio ab impetu hostili tutus esset, cui assensum est. Pisistratus tempore usus assumsit, neque quisquam anxie exinde de numero satellitum disceptavit cum Pisistrato, quo aucto arcem ille et cum arce Tyrannidem occupavit. Cui Pisistrati facto, nescio, an non adfine sit Laurentij Medicei (quem tamen perfectissimi Ducis Ideam fuisse non diffiteor, cum parasset imperium, raro exemplo mutatorum in melius


page 95, image: s095

[Note: Petr. Matth. lib. 2. Hist. Henrici IV. Navar.] Principum) in adquirendo Principatu: Is cum majorum gratâ memoriâ populo se charum animadverteret, de amicitia porro Ducum Mediolanensium certus esset, altius loqui cepit: Senatu permittente incrementum auctoritatis, aut ut ne irritaret eum ad majora tentandum, aut, quod sciret, quanto cum periculo homines negotiis publicis adsueti, inde removeantur, et alij substituantur. Tandem captatâ occasione, cum Sixus IV. Pontifex Romanus et Ferdinandus Arragonum Rex hostili in Remp. Florentinam animo essent, arripuit id, tamquam sibi et suae familiae exitium pararetur, convocatisque primoribus civium, in haec verba eos allocutus est: Videre ipsos, quantis viribus Papa et Rex bellum, parent, specie quidem in Rempub. sed reipsa in exitium suum et familiae Mediceae. Nolle vero se tam male affectum esse in salutem publicam, ut non eam praferxe cupiat propriae suae et suorum saluti, et propterea se numquam recusaturum exstinguere hunc ignem et finire bellum proprio suo sanguine, sicut etiam ceperit a fratris sui nece. Quâ oratione, populo sibi ante addicto, adegit principes Civitatis, ut vel contra animi sententiam responderent, ei: Duraret et urbis praesidio niteretur, neque enim salutem publicam ab ejus salute separari posse, utpote a cujus consiliis


page 96, image: s096

Reipublicae firmitas et incolumitas jam diu pependisset, quae nunc tam difficili tempore operâ ejus indigeret, eam ne desereret, aut in casum daret: Sicille dissimulandi mirus artifex, quod vnice concupiscebat, eleganti [Gap desc: Greek words] reiecit, ut honestius deinde usurparet. Quomodo olim de Iuliano Imperatore Nazianzenus: Illud, inquit, in illo admodum pravum et malignum, quod cum nec aperte nos in servitutem pertrahere posset, nec Tyrannice cogere prae pudore vellet, leoninae pelli vulpinam, aut si mavis Minois larvam praetendens, leniter vtm adferebat. Sequitur porro apud Caesarem: Neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse: Atque hujus potentiae causâ etc. Qua de re nos diximus ante in oblervationum nostrarum Decade VI. c. 3. itaque eo Lectorem benevolum remitto.



page 97, image: s097

CAPUT VI. Odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius diminuta et Divitiacus frater in antiquum gratiae et honoris locum sit restitutus.

HIc aperit se ulcus, quod dolebat Dumnorigi: Injuria ei facta suo judicio et honoris diminutio, quem vitâ et Sauguine chariorem habent potentiores, haud aliter quam pecuniae plerisque pauperibus [Gap desc: Greek words] solet esse, ut dicebat olim Timocles. Haec imminutio honoris cum contumeliosa sit admodum, odium excitat ferale, quod in omnes occasiones vindictae etiam cum salutis dispendio intendit. De viperâ scribunt Philosophi, eam cum nocere homini velit signum ponere, quod postea solum et praeterea nihil, propter vim et acrimoniam veneni, videat: Ita prorsus efferati contemtu tali, qui alto sunt animo, non adquiescunt, priusquam libidini suae


page 98, image: s098

et cupiditati factum sit satis; Exemplo sint apud Graecos Miltiades, Themistocles, Pausanias, Alcibiades, apud Romanos Antonius, Caefar et alij. Quantum Francisco I. Gallo, qui propter res fortiter et praeclare belli domique gestas inprimis vero propter animum bonis literis et viris literatissimis deditissimum, Magni cognomentum tulit, nocuerit defectio Caroli Borbonii ad Carolum Caesarem, omnesloquuntur Historiae. Caussas autem defectionis, [Note: In vitâ Ferdinandi Davali Piscar. lib. 3. p. 730.] quas habuerit, cognoscamus ex Iovio: Carolus, inquit, Borbonius patre natus Gilberto Mompenserio, duxerat vxorem ex sorore Caroli IIX. Regis genitam, unde ei dotali nomine Borbonij Principatus accessit. Eâ morte sublatâ et ob id cum socru contracta simultate, ad Heleonoram Caesaris sororem oculos adjecit. Interim Ludovica Francisci Regis mater, quod ex eâdem Borbonianâ domo maternum genus ducebat, non, ambiguo jure ea oppida, quibus Carolus Borbonius haereditate crevisset, contestatâ lite repetebat. Tum vero, Borbonius tantam injuriam deprecari, obsecrare Franciscum, ut matrem oppidorum suorum iniquâ cupiditate deflagrantem compesceret, quando sibi nihil magis esset absurdum, quam in judiciis


page 99, image: s099

cum ambitiosâ et longe potentissima muliere, atque eâdem Regis matre ad non dubium litis eventum colluctari. Rex eum, us bono esset animo hortabatur, nec de summâ ejus litis omnino dubitaret: in eo tamen perseverabat, ut controversia Senatus judicio finiretur, ne maternum animum ullâ prorsus offensione obnubilaret: quandoquidem inchoata judiciae, quae libera et incorrupta esse vellet, impedire nefas arbitraretur. Caterum si matri oppida essent adjudicata, ingenti se liberalitate ostensurum pollicebatur, quantum virtuti ipsius ac dignitati egregia animi propensione tribueret: velutiqui eadem aut certe multo opulentiora oppida post dijudicatam atque aestimatam litem benigne compensaturus esset. Sed Borbon I animo semel alienato et cuncta aequo gravius aestimanti alia contumelia aeccessit: nam eâ die, quâ in finibus Nerviorum ad Valentianum oppidum Francisco Regicum exiguis Caesaris copiis ad certissmam spem victoriae fuit confligendum, primae aciei eura quae Borbonio tamquam Magistro Equitum a Francisco appellato debebatur, Alanconio Regis sororis marito fuerat attributa, Quae duae potentes in animo Generoso caussa cernente manifestam potentiae deminutionem tandem defectionem ad Caesarem promoverunt,


page 100, image: s100

nec quidquam summa comitas Regis morebum simulantem visitantis in obdurato pectore [Note: lib. 15. Historia.] potuit. Addit his Fr. Guicciardinus: fuisse illum diu minus Regi aecceptum, idcirco nec ad eos gradus promotum, nec ad ea arcana consilia admotum, quibus tanta amplitudo digna videbatur. [Note: lib. 1.] Illustris Thuanus paucis rem complectitur, sed satis innuit, non defuisse caussas defectionis Borbonio, quia nec vim imperiosae foeminae indulgentissimi filij auctoritate ad privatas libidines abutentis, nec iujuriosam Regis indignationem ferre [Note: Thuanus l. 15. et 17.] posset. Non minus indigne tulit Ferdinandus Gonzaga, quod Carolus V. eum â Mediolanensi gubernatione quamquam honestissimâ specie avocaret, eique Ferdinandum Alvarum Toletanum Albae ducem successorem daret, itaque non ita bene affecto animo in Italiam privatus venit. [Note: Thuan. l. 14.] Franciscus item II. cum P. Stroz Zium in Hetruriam Ferrariensi Caerdinali succenturiatum misisset, isque Senas cum amplissima potestate venisset, et copiam mandati Cardinali fecisset, valde Cardinalem offendit, quippe qui non tantum belli ducem, sed et successoremin Reipublicae procuratione sibi missum doleret, non solum indignari itaque, sed secure omnia ac negligenter agerae cepit, quo et factum est, ut quamvis Sirozzius raro in vrbem veniret ne praesentia suâ Ferrariensis auctoritatem ac dignitatem minuere videretur,


page 101, image: s101

sed bellico munere contentus, foris tantum urma tractaret, secretae nihilominus simultates inter ipsos ex eâ occasione suborirentur: cuncta segnius abeo tempore administrata, ceptae munitiones intermissae, secreta cum Pontifice et aliis Principibus consilia penitus omissa sunt. Cum [Note: Thuan. l. 23.] ita Annas Momorantius a Francisco II. Rege Magisterio Equitum privaretur speciele vandae aetatis, re ipsa ut dignitatem illam Guisiis tribueret: ille de aetate quaedam ac valetudine praefatus, non se adeo effoeto corpore ac mente delirâ esse respondit, sicut ab inimicis jactetur, quin et armis tractandis et reip. administrandae, cum jubebitur, robore et industriâ sufficere possit: subdidit postea, infra dignitatem suam esse, si quibus hactenus imperaverit, iis nunc se subjiciat, itaque Cantiliam, prius salutatâ Reginâ et additis his verbis: hominibus vitae suae ac bonis inhiantibus non ita facile obventura consilia, sicuti jam spe et avido vltra modum animo conceperint, discessit. Quae res ut idem Historicus alibi loquitur, [Note: lib. 19.] toti rei Gallicae nocuit: nam aemuli, qui ex publicâ clade privatum compendium faciebant, rerum guber naculis eâ occasione admoti, in vacuum venere, et populi favorem, quì a Momorantio ad Guisios, tamquam lictores ad novos consules solent, transiverat, occupavere, quem arreptum semel homines strenui juxta et callidi miris artibus postea semper retinuerunt. Pompeium


page 102, image: s102

[Note: Iov. incius vita.] quoque Columnam haec ipsa caussa Iulio II. Pontifici juratum hostem reddidit: cum enim Pontifex illi Togatae Galliae praefecturam morte Petri Vallij Cardinalis Rhegini vacuefactam commisisset, mox vero poenitentia ductus intercedentibus apud ipsum Francisco Mariâ et Isabellâ Gonzagâ et Pompeium gravissimorum criminum rerum deferentibus, revocâsset, impatiens contumeliae animus admitti ad Pontificem per Hieronymum Vicum Ferdinani Regis Legatum petijt, ut caussam apud ipsum diceret, repulsamque passus, Cum dixisset Iulius: Nolo ego iracundus cum superbo et turbido verbis concertare, ut retulit Alf. Ciacconius in Iulij vitâ p. 1052. ex Vrbe in Nemorensem villam secessit plane alienatus. Post a Petro Margano ingratissimo Julij alumno magis inflammatus adscito in societatem Roberto Vrsino, Marcello item Iulioque Columnis fratribus ad Gallos defecit, Pontificemque deinceps fatis vexavit, qui post tamen eum in gratiam interventu M. Anton I Columnae recepit. In Galeatium vicecomitem Iohannes Andreas Lampognanus, referente Nicolao Macchiavello ex hac caussa conjuravit,


page 103, image: s103

quod eum in possessionem Abbatiae Miramondanae, quae a Fontifice eius propinquo [Note: Histor. Flor. lib. 7.] concessa fuisset, immittere recusavisser, quem etiam cum socijs conjurationis Carolo Viscontio, Hieronymoque Olgieto Anno CICCCCCLXXVI. die S. Stephano sacro in temploipso necavit. Videant igitur Principes quid agant, neque temere bene meritos et generosos spiritus abdicationis ignominiâ afficiant: si omnino faciundum videtur, ita rem instituant, ut honori potius data mutatio, quam ignominiae videatur: qua dere nos alibi.

CAPUT VII. Si quid accidat Romanis, summam in spem regni per Helvetios obtinendi venire: imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea, quam habeat, gratiâ desperare.



page 104, image: s104

[Note: in Alexandro sive Pseudomante.] ELeganter ut multa alia, Lucianus; [Gap desc: Greek words] , hoc est, duo potissimum in vitâ hominum Tyrannidem obtinere, spem ac metum; et mox subjungit: [Gap desc: Greek words]. Et qui utroque recte et commode sciverit uti, eum bene se habere necesse est, et quidem celeriter et opinione quandoque citius. Nec minus vere: ac spes quidem homini naturalis videtur ex cupiditate orta: Cum enim homo variis, a teneris, cupiditatibus exerceatur, spem illi adjungere DEVS et natura voluit tamquam cupiditatum alimentum: In quam sententiam eleganter etiam Maximus Tyrius: [Note: [Gap desc: Greek words] 37. [Gap desc: Greek words].] [Gap desc: Greek words]. hoc est, Rationibus humanis contubernales duos adjunxit DEVS, Amorem ac spem, illum quidem, tamquam alarum remigium leve, quod in altum per se feratur, animamque secum sursum ferat et extollat,


page 105, image: s105

viamque, qua id, quod petit, consequatur, ostendat, quod quidem appetitionem humanam vocant Philosphi. Spes vero animam comitanstur, ut illam quam diximus appetitionem sustineant ac solentur, non illae quidem coecae, ut ab Attico dicuntur Poeta, sed perspicatissimae, nein labore deficiat anima, sed, quae cupit, consecuturam se confidat, Prout igitur quisque appetit, ita sperat. Unde in Heroicis animis Dionysius [Note: lib. 6. Hist.] Halicarnasseus [Gap desc: Greek words] , fortium facinorum ducem appellat. In turbulentis, et quibus ex rebus novis commodum petitur, ad facinora aurigatur eadem, et ad scelus quodvis vocat atque protrudit. Haec spes animavit etiam hic Dumnorigis cupiditates, ambitiosus erat et alta affecta bat, ad quisi verat sibi jam Helvetiorum favorem, itaque fore sperabat, ut si Romani vincerentur praelio, aut bello subcumberent, ipse Rex declararetur, Qui si Epictetum audivisset dicentem: [Gap desc: Greek words] ; Ut crura sic spem quoque non ultra quam commode fieri potest, extendendam, utique rectius commodis suis consulere potuisset. Sed non sine Exemplo hoc fecit. Quid enim non tentavit AElius Seianus, spe apiscendi [Note: Tacit. 2. Annal.] imperij Romani? favorem Principis cum haberet, populi quoque quaesivit,


page 106, image: s106

ut noster modo largitione et luxu, modo industriâ et vigilantiâ haud minus noxijs, quoties parando regno finguntur. Inde irrepere cepit in animos militares adeundo, appellando: quorum certus, Domum Caesarum plenam, quae moram cupitis adferebat, vacuefacere instituit per scelerum etiam intervalla, quod horum caede sterni sibi viam ad Imperium persuasum haberet. Quae porro non molitus Claudius Civilis? quas ex itavit turbas? quae bella aluit, spe dejiciendi Vespasiani et imperij usurpandi? quae alij passim apud Historicos? At enim vero non spes solum Dumnorigem nostrum transversum rapuit, sed et metus ac desperatio, quorum ille praesertim ex flagitijs ortus maxima peccandi necessitudo est, ut loquitur [Note: 9. Annal. c. 40.] Tacitus, illa autem saepe animum addit, et ferociam facit etiam timidissimis. Hic metus Agrippinum coegit Claudium boleto necare, Britannico regnum tribuere volentem, neglecto filio eius Domitio Nerone. [Note: Tacit. II. Annal.] Hic Narcissum festinare jussit Messalinae caedem: Nam si Silius et Messalina sublato Claudio rerum potiti essent, primum eorum facinus fuisset Narcissi caedes. Hic Landricum Equitum in Galliâ


page 107, image: s107

Magistrum ad maturandam necem Chilperici adegit, cum a Fredegundi quam adulterio foedaverat forte proditus esset. Historiam Paulus AEmylius de scribit, Fredegundis, inquit, dum formae curandae intenta capillum in Sole siceat pectitque, a marito per lusum furtim superveniente virgâ ab tergo leviter percussa, risu oborto; Landrice, inquit, si vir es frontem pete: mox discriminatis capillis conversa, marito conspecto attonita conticuit: ille caput quassans ad suos in Equis praestolantes regressus, venatum ut constituerat, contendit. Landricus a Fredegundi [Note: XI. Annal. c. 26.] edoctus inconsiderata voce furtivos amores proditos, imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, ut idem Tacitus alibi inquit, duos ex fidis extemplo Chilperico percussores submittit, qui serâ nocte redeuntem et ex equo degressum confoderunt. Sic ille Tragici illud [Note: Seneca Hip. polito v. 718.] usurpavit:

Scelere velandum est scelus,
Tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.

et AEgysthi exemplum imitari jussit eum mors praesentissima. Idem fecit Cochanus [Note: lib. 7. Hist. Bohem.] Versovicensis apud Dubravium, qui cum Bretislaum Vdalrici filium a laromirio Patruo adversus se incensum cognovisset, utrumque e medio tollere prior decrevit


page 108, image: s108

et hunc quidem sustulit: Bretislao autem periculi admonito poenas tam atrocium facinorum horrendas dedit. Matthaeus quoque Bonellus, cum ob necatum socerum Maionem se Guilielmi Siciliae Regis odium incurrisse videret, quamquam alte dissimularetur; tamen notavit sibi exitio fore. nisi praeveniret: Jtaque conjuravit ipse prior in Regem, et cum proceribus regni transegit, ut Rex captivus in insula teneretur, Regisque filius Rogerius Apuliae Dux puer novennis ei sufficeretur, historiam [Note: Decadis posterioris l. 7.] describente Facello et Guiscardâ sive Hugone Falcando in lib. de Calamitat: Siciliae. Atque haec de Dumnorige dicta sufficiant: cujus exemplum imitati non pauci sunt deinceps et usurpant hodieque.

CAPUT IIX. Libri et opera mortuorum majori in pretio quam superstitum et vivorum.

[Note: Marci 6. v. 4 Ioh. 4. v. 44.] DIcere Germani nostri ex sacris [Gap desc: Greek words] solent: Prophetam nusquam minus aestimari, quam in patriâ suâ, quod


page 109, image: s109

et Plinio notatum: ait enim sorduisse Protogenem suis, ut plerumque domestica. Id ego non immerito usurpare mihi posse videor de scribtis superstitum, quae contemni fere solent et rideri, aut malitiose exagitari, postea mortuis auctoribus demum rectioribus oculis considerantur, et ex suis meritis velo vel suffusione oculorum remotâ celebrari solent. Ita homines sumus et fuimus jam diu, quod ex querelis eorum, quos hoc capite laudabo, perspicere cuivis licebit. Atque initium quidem a Poetis faciam, qui affectare solent glorium, et quibus pabuli vicem esse solet honor et fama. Propertius ergo quam pathetice queritur de more hoc hominum moro et improbo:

Omnia (inquit) post obitum fingit majora [Note: Eleg 1. lib. 8.] vetustas,
Majus ab exsequiis nomen in ora venit.

Martialis item in Veneribns suis miratur [Note: Lib. 1.] et inquit:

Esse quid hoc dicam, quod vivis fama negatur,
Et sua quod rarus tempora lector habet?

Sic et Ovidius:

Ennius est lectus salvo tibi Roma Marone:
Et sua riserunt secula Maeoniden.

Quibus succinit et Mantuanus;



page 110, image: s110

Omne bonum praesens minus est, sperata videntur
Magna, velut majus reddit distantia lumen.

Poetarum sententiam approbant et Historici: Pestilens hic mos, inquit, Paterculus, ubique terrarum animos hominum tamquam tabes invasit: praesentia invidia, praeterita veneratione prosequimur. In quibus verbis nota caussam huius improbi moris, quae livor est et invidia, quam et Thucydides notavit: [Note: lib. 2. Hist.] [Gap desc: Greek words] , ait [Gap desc: Greek words] , hoc est, Viventibus invidia obstat apud adversarios, quod vero sublatum est, irrefragabili colitur benevolentiâ. Et Sallustius in extremo orationis de Rep. Ordinandâ: Vivos interdum fortuna, saepius Invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demtis obtrectatoribus ipsa se virtus magis magisque extollit. Agnovere hanc caussam Poetae quoque, in primis Ovidius: Ita enim canit:

[Note: Eleg. ult. l. 1. Amor. Eleg. 16. 4. Trist.] Pascitur in vivis livor: post fata quiescit,
Tunc suus ex merito quemque tuetur honos,

Et alibi _ Detrectat praesentia livor. Et rursus:

Scribta placent amorte fere, quia laedere vivos
Livor et injusto carpere dente solet.

[Note: Ep. 1. lib. 2.] Et Horat.

Vrit enim fulgore suo qui praegravat arteis
Infra se positas, exstinctus amabitur idem.



page 111, image: s111

Martialis etiam mirabundus exclamat: [Note: l. 5. Epigr. 10.]

Esse quid hoc dicam, quod vivis Famâ negatur?
Et sua quod rarus tempora lector habet?

Respondet autem mox:

Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores
Praeferat antiquos semper ut ista novis,

et quae ibi sequuntur.

Itaque mirifice exultare solent, si vivi etiam famam habeant et invidiam vicerint. Vide sodes, quomodo exsultet Ovidius, gratiasque Musae suae agat hanc ob caussam:

Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
Nomen, ab exsequiis quod dare Fama solet.
Nec, qui detrecta praesentia livor, iniquo
Vllum de nostris dente momordit opus.

Et Martialis ideo lectori suo se debere profitetur,

Cui lector studiose quod dedisti [Note: lib. 1. Ep. 1. ad lect.]
Viventi decus atque sentienti
Rari post cineres habent Poetae.

Et quia praeclare facta cum eruditis scribtis pari passu ambulant idem et illorum fatum esse solet. Unde Plinius beatum praedicat [Note: lib. 2. Ep. 1.] hoc nomine Virginium Rufum: Memorabile, inquit, spectaculum Pop. Rom. oculis exhibuit publicum funus Virginij Rufi, maximi et clarissimi civis et perinde felicis. Triginta annis gloriae suae supervixit: Legit scribta de se carmina, legit historias et posteritati suae


page 112, image: s112

interfuit. Quae postrema verba a Martiali suo quem tot locis commendat, mutuatus videtur. Is enim, Licinium Suram municipem suum ita etiam commendat, qui ex gravi morbo fatorum munere, ut ipse loquitur, [Note: lib. 1. Ep. 46.] gustatâ pene Lethes aquâ revaluerat:

Scis, inquit, quantas hominum mors falsa querelas
[Note: lib. 1. Ep. 16.] Moverit, et frueris posteritate tuâ.

Idem porro Plinius improbum illum obtrectandi vivis morem exagitat, ubi de Pompeio Saturnino ad Erucium scribit: Neque verô operibus eius debet obesse quod vivit. An si inter eos, quos nunquam vidimus, floruisset, non solum libros ejus, verum etiam imagines conquireremus, ejusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit? At hoc pravum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia videre, complecti, nec laudare tantum, verum etiam amare contingit. Cicero quoque damnat, dum illam quam diximus felicitatem sibi optat, [Note: lib. 5. Ep. 12. ad Fam.] cum ad L. Lucceium ita scribit: Ardeo cupiditate incredibili, neque ut ego arbritror, repraehendendâ, nomenut nostrum scribtis celebretur tuis, quod etsi mihi saepe ostendis te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae: Genus enim scribtorum tuorum, etsi erat semper a me exspectatum, tamen vicit opinionem meam,


page 113, image: s113

meque ita cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monimentis commendari tuis, Non enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testmonij tui, vel indicio benevolentiae, vel suavitate ingenij tui vivi perfruamur. Et iterum sub finem Epistolae: Ac ne forte mirere, cur a te id nunc tantopere et tam multis verbis petamus: illa nos cupiditas incendit, de qua initio scribsi festinationis, quod alacres animo sumus, ut et caeteri, viventibus nobis, ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriâ nostrâ perfruamur. Quibus autem tam beatis esse non licebat, memores, ut Horat. loquitur. [Note: Ep. 1. lib. 2.]

Invideam supremo fine domari,

solabantur se famâ posthumâ et honestâ post mortem sui memoriâ. Ad posteros enim, ait Fabius, Virtus durabit, non perveniet [Note: Quinctil. l. 3. c. 1. Demost. [Gap desc: Greek words].] invidia: Quod et Orator Graecus novit, cum ait: [Gap desc: Greek words]. Vivos omnes nunc major nunc minor infestat invidia, mortuos autem ne inimici quidem amplius odere: Et Plutarchus in extremo Numâ [Gap desc: Greek words]. hoc est,


page 114, image: s114

Omnes bonos et probos viros laus etiam vitâ functos a tergo grandior insequitur, cum brevi evanescat invidia, cujus quorundam etiam fata antevertit exstinctio. Hinc igitur Propertius:

[Note: l. 3. Eleg. 1.] At mihi, quod vivo detraxerit invida turba,
Post obitum duplici foenore reddet honos.

Eleganter item Statius extremo Thebaidos suae:

Mox, tibi, siquis adhuc praetendit nubila livor,
Occidet, et meriti post me referentur honores.

Nec minus Martialis initio libellorum suorum praefatur:

Vos tamen ô nostri ne festinate libelli;
Si post fata venit gloria, non pereo.

Atque si maxime fuerit vivorum aliqua gloria, ea ipsa tamen post mortem fit illustrior et veluti magis conspicua, quod animad versum est Plinio d. l. de Virginio Rufo; Vivit, inquit, vivetque semper, atque etiam latius memoriâ hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit. Visum etiam Ciceroni cujus insigne hoc est monitum ad [Note: l. 1. Ep. 1 ad Qu. Fr.] Q. Fratrem: Non est tibi his solis utendum existimationibus ac judiciis, qui nunc sunt, hominum, sed eorum etiam, qui futuri sunt: quamquam illorum erit verius judicium, obtrectatione et malevolentiâ liberum. Ne igitur peccemus hâc in parte, cum Plinio bonus


page 115, image: s115

quisque ita dese loquatur: sum ex iis qui mirer antiquos, non tamen, ut quidam, temporum nostrorum ingenia despicio: neque enim quaesi lassa et effoeta est natura, ut nihil jam laudabile pariat. Vno verbo; Qui pulcherrime decertavit, hic coronandus et primo victor proclamandus, tametsi postremus in arenam descenderit: quod est simile Aristidis valde ac commodatum huic negotio et venustum. Atque hoc quidem tanto lubentius facere debemus, quanto remotiores volumus esse a populo, cuius est proprium invidere, unde [Note: Od. 16. l. 2. in Rhet. de petit. Cons.] turbam invidam Propertius dicit, Horatius malignum vulgus, et Aristoteles [Gap desc: Greek words] invidere ait, Cic. multitudinem populi invidam, deinde quia hanc invidiam e vestigio sequitur Poenitentia et dolor, quamque, ut verissime canit Horatius: [Note: l. 3. Od. 24.]

Virtutem incolumem odimus,
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.

Quod et Sophocles jam scribserat, [Note: Aiace.]

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

Et latine reddidit Plautus: [Note: Captiv.]

Tum denique homines nostra intelligimus bona
Cum, quae in potestate habuimus, ea amisimus.

Quod argumentum et copiose et divine [Note: Orat. post reditum Quir.] etiam persecutus est Latinae facundiae pater


page 116, image: s116

[Note: In vitâ Demetrii Phalerei.] Cicero; et verum comprobavit Demetrius Epicus apud Diogenem Laertium eleganti versu:

[Gap desc: Greek words].

Oderunt vivum, quem mox post funera
quaerent.

Et addit, eo usque rem saepe deduci solere, ut et urbes amplae et populi potentes super umbrâ aut sepulchro decertent, quod Homero evenisse loquuntur historiae, versus suavissimi sunt, ideo addam et caput concludam;

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

CAPUT IX. Sterilitatem sive abortus veneficiis procuratos impios esse et nullo jure vel quaesito colorari posse.

ELeganter, ut omnia, disputat Aristoteles in Politicis felicitatem Civitatis hon consistere in amplitudine loci aut multitudine hominum, itaque attendendum


page 117, image: s117

ne vel desit vel supersit quid, cum [Gap desc: Greek words] potius faciat beatam Remp. et [Gap desc: Greek words] , hoc est sufficientia rerum necessariarum et ut cives inter senoti sint, et amici, adeoque conspirent et mutuas praestent operas, in obeundis et recte exsequendis illis, quae in Civitate necessario fieri debent, quae que praecipit [Gap desc: Greek words]. Inter alia vero movet dubitationem: Si, inquit, numerus civium ultra modum augeatur, pluribus semper per generationem succedentibus, quam civitati commodum sit, quid faciendum? Respondet Philosophus his verbis: [Gap desc: Greek words] , hoc est: Quod si conjugibus inter se copulatis et congressis plures liberi, quam legibus definitum sit, nascantur, prius quam vita et sensus inseratur, abortus est foetui inferendus. Quid enim pium ac relligiosum sit, quid non, sensu ac vitâ circumscribtum et definitum erit, id est foetus antequam sentiat et vivat si opprimatur, nihil peccatur, quia tum nec homo, nec animal dici potest: quando vero jam sentit et vivit, sine crimine id fieri non potest. Plato paullo mitius: Si, inquit, plures generentur, vel


page 118, image: s118

isti supernumerarij dividantur inter eos, qui liberos non habent, ut eos adoptent, vel coloniae deriventur, vel prohibeatur procreatio eo modo, quem monstravit Philosophus. Haec ratio an inter Christianos ferri possit aut debeat, ideo non injuriâ quaeritur, quia distinctionem hanc inter foetum animatum et inanimatum ipsae videantur approbare sacrae literae. In libris enim Moysis [Note: Exod. 21. ves. 22.] sancitur, ut si quis abortioni caussam dederit, morte puniatur, si foetus jam fuerit animatus, pecuniariâ vero aut arbitrariâ poenâ, si nondum animatus fuerit. Nam quod mitius punitur, id bono publico putet quis admitti posse, quomodo ex duobus malis, id quod minus est, malum, minime malum censuit Plautus. Accedit consensus Iurisconsultorum, qui in judiciis itidem ad hanc distinctionem respiciunt, ut tradit Menochius lib. 2. Cent. 4. casu 357. quaestionum arbitrariarum, qui tamen dissentit. Illis vero favere videtur I. Si quis aliquid §. Qui abortionis, ff. de poenis: Ita enim ibi Paulus: Qui arbortionis aut amatorium poculum dant, el si dolo non faciant, tamen quia mali exemplires est, humiliores in metellum, honestiores in insulam, amissâ bonorum parte, relegantur. Quod si eo mulier aut bomo perieri (intelligere foetum jam animatum)


page 119, image: s119

summo supplicio adficiuntur. Per hominem autem ibi foetum animatum jam intelligi debere et hominis formam adeptum Tertullianus me docuit. Nam foetum inanimem aut anima hominis nondum vestitum pecus vorat, non hominem. Verba ejus sunt haec adversus Marcionem de Salvatore: Nonne caro habitus ante formam? nonne pecus dictus post figuram? nonne novem mensium cruciatu delibatus? non subitâ dolorum concussione, cum tanti temporis caeno, per corporis cloacam effusus ad terram? Neque aliter loquitur in lib. de Animâ: Inter arma, [Note: c. 21.] inquit, medicorum est et Organa, quo prius patescere coguntur secreta tortili temperamento, cum annulo cultrato, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete unco, quo totem pecus attrahitur violento puerperio. Ad quae loca vir magnus nota vit [Gap desc: Greek words] haec dicta: Veteres enim, quidquid non erat homo, id pecus appellabant. Quid, quod exinde membrana foetui proxima, ipsumque totum involvens a vertice ad imos pedes [Gap desc: Greek words] Graecis dicitur, quasi pellem agnelli dicas, ut auctor est Pollux et praeter eum Galenus et Theophilus in Anatomicis: qui [Note: l. 5. c. 18.] alias ejus vocabuli inter pretationes aut Etymologias quaerunt, nihil agere videntur. Videtur vero hoc ê mediâ Philosophiâ sive


page 120, image: s120

[Note: 2. de Gener. Animal. c. 3. et 4. c. 3.] interiore Physiologiâ petitum: Docet enim Aristoteles ordine in generatione hominis naturam procedere, neque simul fieri et animal et hominem, sed foetum initio vivere [Gap desc: Greek words] , plantae animam, postea animalis, tandem hominis: additur ratio: [Gap desc: Greek words] ; Finis et terminus sive perfectio rei ultimum accedit rei. Est autem cujusque rei finis et perfectio proprium id, quo quidque ab altero discernitur, quam vulgo formam specificam appellamus. Verum in viam velut ex diverticulo redeundum: Dico igitur rationem hanc barbaram esse, immanem, et naturae inimicam. Unde S. Patres gravissime in haec scelera invecti sunt. Tertullianus sane [Note: l. Adv. gentes.] quam significanter: Etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delabatur, dissol vere non licet; homicidij festinatio est prohibere nasci: nec refert natam qui eripiat animam, an nascentem disturbet. [Note: Ep. 22.] Homo est qui futurus est etiam factus omnis jam in semine. D. quoque Hieronymus, Sterilitatem, inquit, praebibunt hodie, et nec dum sati hominis homicidium faciunt. Quae senserint concepisse se, de scelere abortus venena meditantur et frequenter etiam ipsae commonuntur, homicidae


page 121, image: s121

sui adulterae et nec dum nati filij parricidae. Augustinus quoque vetat et prohibet: Nulla mulier, ait, potationes ad abortum accipiat, nec conceptos aut natos occidat. Quae mortiferas potiones accipit, ut non concipiat, quantoscumque parere potuisset, tantorum homicidiorum est rea. Severe etiam prohibuit Synodus VI. in Trullo, can. 92. Damuarunt etiam cordatiores Ethnici, ut apparet ex Ciceronis Cluentiana, in quâ laudat judices, qui Milesiam quandam damnarint, quod acceptâ ab haeredibus secundis pecuniâ sibi ipsa medicamentis partum abegisset, additis rationibus, quod improbe fecisset, quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, haeredem familiae, designatum Reip. civem sustulisset. Apud Satyricum foeminae divites [Note: Iuven. sat. 6.] et delicatae carpuntur:

Quod jacet anrato vix ulla puerpera lecto
Tantum artes huius, tamtum medicamina possunt,
Quae steriles facit, atque homines in ventre vecandos
Conducit.

Et insigni Elegia detestatur scelus hoc Ovidius; [Note: lib. 2. Amor. Eleg. 14.] in qua inter alia sic ait.



page 122, image: s122

Quae prima instituit teneros avellere foetus
Militiâ fuerat digna perrire suâ.
Si mos antiquis placuisset matribus idem
Gens hominum vitio deperitura fuit.
Scilicet ut careat rugarum crimine venter
Sternetur pugnaetristis arena tuae.
Vestraquid effoditis subjectis viscera telis,
Et nondum natis dira venena datis?

Et quae ibi sequuntur alia. Ammianus etiam Marcellinus Eusebiam sceleris huius insectatur nomine, quod Helenam sororem Constantij Iuliani Caesaris conjugem Romam specie adfectionis ductam venerum bibere per fraudem illexerit, ut quotiescunque concepisset, immaturum abjiceret partum. Nam et pridem in Gallijs, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto, plusquam convenerat, umbilico necavit. Tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret. Bene denique Theodor. [Note: cap. 6.] Priscian. ad Victoriam lib. 3. Abortivum dare nulli umquam fas. Vt: enim Hipprocratus testatur oratio, tam duri reatus conscientia medicorum innocens efficium non debet maculari. Abortivum appellat quod Graeci vocant [Gap desc: Greek words] Suidas, Pollux et alij


page 123, image: s123

Glossographi [Gap desc: Greek words]. Idemque Hippocrates juramento Medicum cavere voluit. Quae cum ita se habeant, viderit Aula Romana, quomodo nundinationem illam suam DEO judici probet, qua pro muliere quae [Gap desc: Greek words] huiusmodi accepit, solvi sibi postulant Turonenses quatuor, Ducatum unum, Carolinos octo, ut refert Taxa Curiae Romanae.

CAPUT X. Calumniae foeditas, ejusque poenae notabiles et rariores.

TUrpitudinem et foeditatem Calumniae, quamquam pene omnes scribtores melioris notae prodiderint, tamen efficacissime id duo maxime fecisse mihi visi semper, quorum alter Basilius est, cui pietas et doctrina Magni cognomentum peperit: [Gap desc: Greek words] inquit, [Gap desc: Greek words]. Tribus simul


page 124, image: s124

iujuriam facit calummator, primum ei, quem traducit suis calumniis: II. et apud quem alterum calumniatur. III. denique sibi quoque. De primo convenit inter omnes. De altere certum item est: primum enim habet cum pro tam vecordi et fatuo, cui sua mendacia et calumnias persuadere possit, deinde persuadendo propellit eum ad iniquas suspiciones, et violenta consilia, contra mauditum. Sibi ipsi porro nocet etiam obtrectator tum in praesens, tum in futurum. Calumniator enim germanus est delatoris; sicut igitur delationes et proditiones amamus, proditores odimus, ita quamquam calumniae in an imos facile illa bantur, ipsorum tamen calumniatorum subrepit odium, putamus enim eos vera deferre, itaque accipimus id quod defertur, animum deferentis exsecramur. In futurum; quia veritas, ut loquitur Tertullianus, juxta cum conscientiâ obumbrari potest, quia non est DEVS, exstingui non potest, quia est â DEO: nubes aliqua sive aulaeum ei obducitur, sed prorsus nec amovetur nec tollitur, immo ipsa aulaeum tollit: Et tunc calumnia in lucem protractâ, calumniatorem [Note: lib. de Calumniae non oedendo.] sua sequitur merces, aeterna infamia et omnium bonorum odium. Alter, Gentilis scribtor est Lucianus, cujus haec sunt


page 125, image: s125

verba: [Gap desc: Greek words]. Id unice et omni conatu agit calumniator, uti furori ejus, qui calumniam audit, indefensum reum objiciat, eumque a purgatione sui clancularia sectione prohibeat: Adeo enim formidoosus est et timidus quicumque talis est ut nihil palam et aperte moliatur, sed perinde atque illi qui ex insidiis et ex transverso hostem adoriuntur, faculis in eum contortis inde ex obscuro, quo vel remittere telum vel manu armatâ contra tendere non licet, adeoque is ignarus adversarij insidiarumque misere pereat. Quod vel evidentissimo signo esse potest, nihil honesti calumniatores in animo habere auf agitare aut loqui. Haec Lucianus et alia his gemina pulcherrimo libello plura. Ex his porro duobus gravissimorum scribtorum locis satis apparere potest justas bonis omnibus esse caussas execrandi et sceleris nefandi et eiusdem operariorum, unde plura accumulare


page 126, image: s126

nihil esse opus arbitror, hoc, potius agere institui, ut, quibus punitum sit suppliciis quâ olim quâ hodie, hoc capite doceam. Atque ut a jure communi incipiam, quod in usu quotidiano versatur, notum est Calumniatoribus constitutam esse talionis poenam cum infamiâ, sic ut quidquid mali accersere voluerunt suis sutelis et calumnijs id in ipsos recidat cum aeternâ praevaricationis maculâ, quam poenam mereri eos, nemo est, qui inficias eat. Sed et aliae mitiores in speciem poenae constitutae illis, verum magis in oculos incurrentes et facinoris dedecus evolventes. Earum antiquissima Charondae fuit Thuriorum Legum latoris nobilissimi, quam adfert Diodorus Siculus. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Note: Bibl. l. 12.] [Gap desc: Greek words] , hoc est, Calumniae seu falsae criminationis convictis hanc poenam irrogavit, ut myrica coronati per urbem circumducerentur, quo manifeste ad summmum nequitiae gradum illos pervenisse civibus appareret: nonnullos ergo ob hoc flagitium condemnatos, quod tantae ignominiae dedecus perferre


page 127, image: s127

re non possent, violentis sibi manibus sponte vitam abrupisse tradunt. Quare autem myricâ coronari jussetit calumniatores, mirum alicui videatur, et ratio quidem alia nunc non succurrit, quam ea, quam ex Plinio haurio, qui myricam refert inter plantas [Gap desc: Greek words] , et infelicia eius ligna dici ait, quorum [Note: l. 24. c. 9.] materiâ in domum illata difficiles partus fieri prodant, mortesque miseras procurari. Cui consentit Strabo, qui Sacerdotes [Note: lib. 15.] Persarum, quoties diras diuturnas alicui imprecabantur, fasciculum virgarum myricinarum tenuium manibus tenuisse scribit. In funere etiam Achillis, cum propositum fuisset cursus certamen, Teucer, qui inibi erat, ut metam attingeret, myricâ implicitus cum cecidisset, victoriam Aiaci tradidit, id quod Q. Calaber his versibus enarrat.

[Gap desc: Greek words] [Note: lib. 4. [Gap desc: Greek words] ]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

Hunc (sc. Teucrum) Deus aut sors noxia impegit in tristem ramum myricae altâradice haerentis. Quare porro myricae ramum non in manus dederint, sed coronârint myricâ eos ultima Diodori verba arguunt: quo manifeste ad summum improbitatis gradum eos pervenisse appareret. Olim enim impuldentissimi


page 128, image: s128

quique et omnibus sceleribus ac vitiis emancipati, omni pudore devorato et decocto, ut sua vitia publice ostentarent, coronas vel poscebant vel sumebant, ut non minus ea suis maculis, quam virtus suis insignibus inclaresceret: Sic Polynices apud Euripidem fratrem occisurus precatur [Note: Phoenissis Act. 5.] Iunonem

[Gap desc: Greek words].
Turpem posco mihi fratrsi de caede coronam.

Et Xenocratem Laertius tradit pro longiori compotatione praemij loco coronatum. Coronati itidem voluptatum lenones apud [Note: lib. 12.] perditissimos Sybaritas, quos luxus erudierat ferculis et condiendis et apponendis, ut [Note: XI. Annal. Ep. 123.] auctor est Athenaeus. Adeo vere dictum a Tacito, apud improbos novissimam voluptatem esse ipsam infamiam, sive, ut Seneca: ipsum peccandi praemium infamiâ gaudere, quod de Polemone dixit Valerius: [Note: lib. 6. c. de Mut. mor. Panegyr. Traiano dicto.] quo facit et Plinij locus insignis, qui et poenae Calumniatorum novae ac duplicis meminit, et quanti eam fecerint in fames isti nebulones aperit. Attu, Caesar, inquit, quam pulchrum spectaculum nobis exhibuisti cum contigit desuper intueri delatorum supina ora retortasque cervices. Agnoscebamus et fruebamur, cum velut piaculares publicae sollicitudinis victimae supra sanguinem noxiorum ad lenta supplicia


page 129, image: s129

gravioresque poenas ducerentur. Et paullo post. Expellere penatibus gestiunt? suis exturbentur, neque (ut antea) exsanguem illam et firream frontem neqnidquam convulnerandam praebeant punctis et notas suas rideant, sed spectent pariae praemio damna nec majores spes quam metus habeant, timeantque quantum timebantur. Attendis, quomodo ridere suas poenas calumniatores dicat, tamquam interfecti pudoris homines? Meminit autem hujus poenae de inustione frontis Cicero quoque, verba eius sunt: Crura quidem vobis nemo suffringet, [Note: in Oratione pro Sex. Roscio.] sed si ego hos bene novi, literam illam, cui vos vsque eo inimici estis, ut etiam alias omneis oderitis, ita vehementer ad caput affigent, ut postea neminem alium, nisi fortunas vestras accusare possitis. Cautum ita fuit l. Remmiâ, vnde ap. Papinianum l. 13. ff. de Testibus, calumniae damnatus et homo integrae frontis opponuntur. Crurifragium vero quanquam Cicero hoc loco canibus Capitolinis tribuat, tamen calumniatoribus quoque crura fracta Romae auctores sunt Eusebius et Nicephorus, sub Commodo Imperatore et consilio quidem Perennis. Apud Lampridium in Commodo in crucem actum calumniatorem lego. At talibus solebant crura postea frangi, ut vel exsacris constat, fortasse igitur conjunctae fuere poenae, et


page 130, image: s130

quidem atrociores. Titum Vespasianum flagellis ac fustibus cecidisse ac novissime traductos per Amphitheatri arenam partim subjici in servos ac venire imperasse, partim in asperrimas insularum avehi mandâsse [Note: cap. 3.] auctor est Suetonius. Sed nescio an ulla notabilior fuerit calumniae poena, eâ, quam Polonos usurpâsse olim ex Cromero didici, cuius verba prout apud eum leguntur, ita hic [Note: lib. 15. Hist. Polon.] referam Sic autem ait: In Poloniâ lites et simultates inter Regem Vladislaum et Reginam Hedvvigin suspicionibus ac delationibus susurronum quibusdam excitatae, ut non longe essent a dissidio, ni primores intercessissent. Convenit tandem, ut delatores utrimque ederentur. Editus Gnevossius Dalevicius, subcamerarius Cracoviensis, qui sanctissimam foeminam Hedvvigin Reginam clam apud maritum regem probri insimulaverat, quod diceret, absente illo, Guilielmum Austrium secreto Cracoviam venisse et aliquot diebus cum reginâ consuevisse. Qua de re satis fecit regina regi jurejurando. Ceterum in Gnevossium judicium de infamia Visliciae in conventu procerum institutum est, ibi accusatus damnatusque cum non probâsset, quae dixerat, nec dixisse se negare posset, ex decreto judicij, se mentitum esse clarâ roce, et latratu subter scamnum edito professus est, Est autem ea gravissima apud Polonos et infamiae plena mendacij retractatio, quae fit publice


page 131, image: s131

latratu canino adjuncto. Hanc eandem Calum [Note: lib. 16.] niae poenam in simili caussâ paullo post subjisse quoque scribsit Clementem Moscorovium Castellanum Vissiciensem et Praefectum Cracoviensem, Historiam apud eum vide.

DECADIS NONAE Observationum Historico-Politicarum. CAPUT I. Matrimonia inter inaequales personas contrahi non debere.

MAgnum avitae Nobilitatis incorruptique generis judicium hodie haberi solet, si impares nubtiae prohibeantur, eaveaturque studiose, ne quis nobilis ignobilem aut statui suo enormiter imparem sibi matrimonio jungat, quod ut obrineatur etiam ignominiae notâ inustâ illis, qui secus faciunt, et amissione nobilitatis interdictum et olim hodieque fuit. Rationes ejus rei multae dari possent, sed famliam


page 132, image: s132

imminutio splendoris antiqui. II. Metus justus, ne eversis nobilibus et antiquis familijs irrepant humiles et plebeiae. Itaque et jam olim inter capita Legis Juliae et Papiae Poppeae apud Romanos fuit et hoc. Qui Senator est, quive filius proneposve ex filio nato, cujus eorum est, erit: ne quis eorum sponsam vxoremve sciens dolo malo habeto Libertinam, aut eam, quae ipsa, cuiusve Pater materve artem ludicram facit feceritve: neve Senatoris filia neptisve ex filio proneptisve ex nepote filio natto nata libertino, sive qui ipse, cujusve pater materve artem ludicram facit, fecerit, sponsa nubtave sciens dolo malo esto: neve quis eorum dolo malo sciens sponsam vxoremve eam habeto. Atque hoc L. Juliae caput fuisse Paulus retulit: Idem vero insitum in L. Papiam Poppaeam fuisse Caelius docet et ex Historicis Dio: [Note: l. 54. et 53.] Quo ipso tamen capite enubtio aliis personis permissa, ut si quem digniorem amor aut voluntas traxisset ad impar jugum lege [Note: Sub. tit. de iure privato Personarum: Patribus cum plebe connubia nesunto. Auspicia ne turbanto.] jungi liceret, quae lata fuit matrimoniis frequentandis, cum ante Legi Decem virali neque patricio cum plebeiâ, neque ingenuo cum libertina connubij. Prius caput mature inolevitap. Romanos, movente C. Canuleio Tribuno Pl. ut viam plebi per connubia ad consulatum sterneret: quod nec fugit Patres: igitur gravissime apud


page 133, image: s133

Livium in rogationem CanuleI invehuntur: [Note: lib. 4.] Contaminari sanguinem eâ suum confundique jura gentium querentes; et Canuleium colluvionem gentium, penturbationem auspiciorum publicorum privatorumque efferre, ne quid sinceri sit, ne quid incontaminati, ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit: Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum properitu vulgentur concubitus plebis patrumque, ut, qui natus sit, ignoret cuius sanguinis, quorum sacrorum sit, dimidius Patrum sit, dimidius plebis, nec secum quidem ipse concors, et quae ibi sequuntur. Pervicit tamen Canuleius importunissimâ suâ oratione et non minus virulentâ, quae ap. Livium d. I. legi potest. Apud eumdem vero Livium legas [Note: lib. X.] Virginiam Auli filiam Patriciam L. Volumnio consuli ê plebe enubtam â Patricijs matronis ideo sacris Patriciae Pudicitiae, cujus tem plum in foro Boario erat ad dem Herculis, prohibitam longe post Posterius caput L. Papia Poppaeâ abrogatum est, oratione item D. Marci et SCto. Semper tamen indigne tulere et ipsae puellae aut faeminae, si indigna sortirentur matrimonia statu suo aut nobilitate. Sic Mardane Astyagis filia evocatam se a Patre Cambysi Persae minus aequo animo tulit, quod eventus declaravit Sic apud Tacitum Julia florentibus [Note: lib. 1. Annal.]


page 134, image: s134

bus Caio et Lucio Tiberium, in cujus matrimonio fuit, sprevit ut imparem. Quae tamen verba Lipsius alio referre videtur cum interpretatur taurum imparem fuisse Tiberium ad illud jugum. Ibidem, hoc est Romae ex alterâ parte adversis animis acceptum, quod [Note: lib. 3. Annal.] filio Claudij Socer Sejanus destinaretur: polluisse nobilitatem familiae videbant, suspectumque jam nimiae spei Sejanum ultra extulisse. Et rursus: pars moeroris fuit, quod [Note: lib. 6. Annal.] Julia Drusi filia, quondam Neronis uxor denubsisset in domum Rubellij Blandi, cuius avum Tiburtem Equitem Romanum plerique meminerant. Apud Saxonem Grammaticum etiam Ulvilda Regis Danorum Haedingi [Note: lib. 1. Hist.] filia, quod Guthormo privato homini nubtum elocata esset: gravissime conqueritur, se in obsoletos et despicabiles amplexus transmissam abignavo patre, suae felicitati thori commercium derogare, suam munditiem immunditiem ruralem contrectare, suam dignitatom in indignitatem vulgarem inclinare, denique ingenuitatam suam maritalem conditionem extenuare. Estque eo progressa haec Ulvilda, ut crebrisinter pellationibus virum eo adigeret, ut mortem Regi spe potiundi regni inferret. Ex quibus omnibus apparet praeter sanguinis confusionem, rem etiam aut impares istas


page 135, image: s135

nubtias metu non carere. De in famiâ certum est itidem, quae eius modi matrimonia consequi solet. Nam ut nihil dicam de Marchione Salustiarum, qui Griselidem, non sine populi odio, puellam rusticam duxit, quia testis et scribtor idoneus deest: verba tamen Dubravii Scribtoris Historiae Bohemicae celeberrimi de VIdarico XXI. Bohemorum Duce non possum praeterire: Ne, inquit, Vldaricus absque uxore plane solitarius [Note: Inition l. 7.] ageret, initio statim Principatus animum ad matrimonium appulit. Evenit autem forte, ut a venatu revertens, incideret in puellam rustici cujusdam hominis filiam, linteolorum tunc sordes ad fontem eluentem: huius specie pellectus, adoquitat propius, illamque intuens alloquitur familiarius, ac mox uxorem petit, nihil motus dissuasione aulicorum, jocatus etiam inter eos, se unâ nocte effecturum, ut quae heri virgo rustica fuerit, eadem cras fieret princeps mulier, prorsus ad Exemplum. M. Ciceronis, qui de juvenculâ ductâ cavillantibus item respondit: desinerent solitici esse, unius enim noctis negotium esse, ut mulier et uxor fiat. Non potuit tamen efficere, addit Historicus, uti extra aulam res sug gillatione careret, praesertim in coetu matronarum nobilium procaciter ignobilitatem Beatricis (id nomen sponsae erat) incessentium. De Ludo vico Sfortiâ scribit Guicciardinus


page 136, image: s136

[Note: lib. 1. Hist. p. 45.] eum, ut res suas adversus nepotem, quem patris haereditate excludere per vim cogitabat, stabiliret, Blancam Mariam e fratre neptem, Johannis Galleacij, quem eversum volebat, sororem Maximiliano Federici III. Imperatoris filio, post mortem Patris item Imperatori renunciato in matrimonium collocavisse, cui dotis nomine se ducatorum quadringenta millia certis temporibus numeraturum repromisit: his addidit gemnas atque alia ornamenta pretiosa ducatorum quadraginta millibus aestimata: ex altera parte Maximilianus in hoc connubio pecuniam magis quam affinitatem secutus, promisit se Ludovico (Iohanne Galeacio novo affine jure suo fraudato) Mediolanense imperium eiusque filiis auctoritate imperatoriâ (quasi a Philippi Mariae obitu principatus ille legitimo duce caruisset) concessurum, eiusque rei diploma amplissimum, persolutâ [Note: l. XI. Hist. Austr. p. 392.] umversâ pecuniae summâ traditurum. Verum de his nubtijs audiamus quid dicat Gerhardus de Roo Austriacae familiae cliens et praeco facundus: Maximiliani I. inquit, cum Blancâ Mariâ Sfortiâ nubtiae non probabantur plerisque Germanae Principibus, quod Sfortiarum ac Vicecomitum familia Austriacae veteri et tot majorum imaginibus auctae prosapiae impar esset, videretque Caesar, dote magis quam genere adductus, eam adfinitatem inire. Inter alias etiam caussas cur Ericum fratrem


page 137, image: s137

Sueciae Regem Iohannes Finlandiae et Carolus Sudermanniae Duces regno privarint, affertur et haec auctore Thuano, [Note: lib. 43. Hist.] quod inauditâ levitate et imprudentiâ Catharinam lictoris filiam ex concubinâ contra omnem honestatem in uxorem duxerit, 4. Non. Iun. sollenniter Holmiae in templo coronâ regali ei impositâ. Sic ordines Provinciarum Ferdinandi Archiducis Austriae noluêre liberos ex Philippinâ V Velserâ eleganti ingenio et formâ virgine patriciâ Augustae Vindelicorum familiâ natâ Patri succedere, non tam, ut opinatur Thuanus, quod clam patre Ferdinandus illam sibi sociâsset, quales nubtiae minime legitimae censeantur: quam quod impar esset matrimonium, et liberi ex eo suscepti tantae successionis capaces non viderentur. Itaque vix multis precibus ab ordinibus impetrare potuit, ut exiguum castellum ex tam opulento patrimonio detraheretur, quo Carolum grandiorem natu filium, ex Velserâ natum, cum Marchionis titulo donavit. Andreas alter filius, ut in Collegium Cardinalium cooptaretur a Gregorio XIII. facile obtinuit, quod si pro conjugio legitimo Pontifex non habuisset, facturus id sane non fuisset, cum Cardinalitius honos non nisi ex legitimo matrimonio procreatis attribui


page 138, image: s138

soleat. Ex quibus omnibus Exemplis perspicue satis apparet, impares nubtias periculosas non minus quam infames esse. Vidit hoc Iulius III. Pontifex Romanus, qui cum Henricum II. Gallorum Regem offerentem Balduino Fratris filio regii sanguinis virginem ludificari vellet, Lansacum Legatum Galli rem urgentem cum his verbis dimisit: Quam ex nobilissimâ omniumquae usquam fuissent, familiâ rex prognatus esset, tam se ac suos omnium qui viverent mortalium ignobilissimos agnoscere: (Fuit autem is Iohannes Maria Montanus) proinde nubtias, quae inter pares melius coirent, inter inaequaleis adeo personas commode contrahi non posse, vt auctor [Note: l. 14.] est idem Thuanus.

CAPUT II. Clades magnorum virorum facile misericordiam aliorum etiam hostium excitant.

VAlde efficacia et penerrantia sunt verba Viri illustris Iacobi Augusti Thuani lib. 1. Historiae suae, quâ agit de infelici et sanguinolento illo praelio ad Ticinum


page 139, image: s139

commisso inter Carolum Imp. et Franciscum Gallum, quo hic etiam captus est Anno MDXXV. V. Cal. Febr. Clade eâ, inquit, postratis omnino Galliae viribus, uti videbatur, tamen rex victus tantum efficere potuit, quamtum incolumis vix ausus esset optare, exemploque suo verum esse comprabavit, regum afflictasres multorum opes allicere admisericordiam, dum quisque in praepotentum cladibus efficacius conditionis suae admonetur. Nam Caesar licet moderato animo successum hunc tulisset, tamen invidiam Italicorum Principum vitare non potuit, qui, timentes rebus suis, etiam non rogati consilia ultro communicarunt, ut jacentem Francisci fortunam, quâ poterant, sublevarent, et victorem nimiâ prosperitate exsultantem reprimerent. Quod ipsum ante quoque fecerat Iulius Pontifex, cum Veneti Maximiliani I. Caesaris et Ludovici XII. Gallorum Regis armis pene subcumberent, qui, ut loquitur Historicus, cum Galli Regis ingenium [Note: Petrus Iust. Hist. Venet. l. XI. p. 23.] proferendi imperij maxime avidum novisset, Italiaeque totius possessionem fortunâ prosperâ elatum adfectare, Venetos, ne ultimo excidio involuerentur, sublevandos censuit, Haec conditionis humanae et vicissitudinis rerum memoria saepenumero hostes quoque ab odio revocavit et ad misericordiam flexit. Sic


page 140, image: s140

C. Iulius Caesar Pompeij capite viso, illacrymavit, lamentatusque est, eum civem generumque suum nominans, et commemorans, quot quantisque in rebus mutuas quondam sibi operas praestitissent. Quod quamquam simulato factum contendat [Note: lib. 42.] Dio, et proinde risum meruisse adfirmet, tamen Plutarchus ita commemorat, ut ad laudem Caesaris omnino referat, sicut et Appianus, qui Caesarem omnes PompeI interfectores morte mulctâsse scribit, Photinum nimirum et Achillam: quemadmodum et Theodotum in fugâ Cassius arripuit et e cruce suspendit. Sic Cael. Flaminij Consulis ad Thrasymenum lacum superati atque obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum fuisse refert Valerius Maximus, non autem inventum quamquam magnâ cum curâ inquisitum. [Note: l. 1. c. 6. l. 22.] Livius. L. quoque Cornelius consul Ducis Carthaginiensium Hannonis corpus tabernaculo suo amplo funere extulit hostisque exsequias ipse celebrare non dubitavit, eam demum victoriam et apud Deos et apud homines minimum invidiae habituram credens, quae plurimum humanitatis habuisset, ut auctor est idem Valerius. [Note: lib. 5. c. 1.] Antonius item, ut de eo narrat Plutarchus non sine magnâ humanitatis laude Archelaum


page 141, image: s141

defunctum tractavit: cum quo, cum illi familiaritas et jus hospitij intercessisset diu, bellum autem postea gerendum esset necessario, in quo Archelaus occubuit: corpus interfecti requisitum repertumque regio cultu funeravit: quo facto et magnam praeclaramque sui memoriam Alexandrinis reliquit et apud milites Romanos habitus est fortissimus. Neque desunt recentioris Historiae Exempla: Nam et apud Frossardum Monfortius videns cadaver [Note: lib. 1.] Caroli de Bloys, etsi hostis erat, lachrymas tamen non continuit. Et Solymannum [Note: Thuanus l. 1.] Turcam hominem barbarum et immanem accepimus, cum post victoriam ad Mugatium ex praelio deportatam, in quâ Ludovicus Ladislai filius, Casimiri nepos annum agens aetatis XXII. suorum temeritate perijt, imagines Ludovici demortui et Mariae uxoris contemplaretur, illacrymâsse, etiam in tantâ victoriâ humanae videlicet conditionis memorem, quod Rex in illa florenti aetate pravorum consultorum impulsu se in tam a pertum exitium praecipitâsset: quippe non eo consilio se venisse dicebat, ut regem paterno regno exsueret, sed ut Hungarorum insolentiam refrenaret, et ipsum beneficiarium Othomannici imperij efficeret. Factum hoc est


page 142, image: s142

anno Salutis per Christum partae M D XXVI. cum simile specimen edidisset jam ante annos IV. hoc est anno Sal. M D XXII. deditâ per Philippum Villadamum Rhodo insulâ honestissimis conditionibus religiosissim eque observatis, ut plerique scribunt Historici, (neque enim unius lacobi Fontani, quamquam eo temporejus Rhodiis dicebat relationi contrariae adsentiri possum) in ipso Villadamo Equitum Rhodiensium Magistro, quem cum urbem ingressus esset die XXV. Dec. et comiter admisit et propter aetatem venerabiliaque senectutis insignia Patrem appellavit, cumque veniam discessus cum suis peteret, Tyrannus ad Hebraimum Bassam quem unice prae ceteris amabat, quemque solum tum secum habebat, dixit: [Note: Iovius in Solymanno, ex eo Arnoldus Ferancisco Vallesio lib. 6. extremo.] Profecto non possum non dolere infelicem hunc senem, propriâ domo pulsum, adeo tristem hinc abire: itaque addidit illi tormenta aliquot contra piratas, si opus foret: Additque Jovius se ex ipso Villadamo audivisse: quod, cum solymannus triginta millibus hominum comitatus Rhodum ingressus est, ne unum quidem verbum ex alicuius ore auditum, adeo ut milites per Urbem incedentes monachi observantes, quos vocant, esse viderentur. Neque hac gloriâ [Note: Thuan. l. 8.] fraudari inique debet Horatius quoque


page 143, image: s143

Farmesius magni nominis Dux, qui, cum Torciarae opidum, cui Macedoniae Princeps cum praesidio praeerat XVI. Kal. Dec. A. M D LI. nemine pene animadvertente in suam potestatem redegisset, et Macedoniae Princeps, ut negligentiae culpam animi praesentiâ sarciret, seminudus in medios hosteis irrueret ibidempue ictu sclopeti confossus caderet, corpus ejus Parmam asportari jussit, et regio ac magnifico paratu funus struxit, et genti et virtuti hostis dandum hoc ratus. Apud Jovium legimus, cum M. Antonius Columna Caesarianarum partium Dux in [Note: l. 18. Hist. p. 897.] Veronensi obsidione, quam ille tuebatur, dum in erigendis tibicinibus ardentius atque incautius versaretur, majore scloppeto ita ictus esset, ut pilâ plumbeâ per brachium adactâ corpus eitam sublato humerio osse per alam intergum quatuor efo fectis vulneribus emerserit, et ex eâ lethalis plage acerbitate, cum pertinaci febre diu conflictatus, summum vitae periculu adiisse crederetur: Lotrechium, tametsi hominem, qui omnibus bellis acerrimus Gallorum hostis extitisset, publice oderat, atque ut erat potiundae urbis et militaris gloriae avidus, plurimum adversarij ducis incommodo laetaretur, tamen quum singularis viri casum magnopere doliusset, et medicum ei obtulisse, et quotidie ad eum gratissimarum rerum munera sicuti morbus et afflictae vrbis miseria flagitare videbantur,


page 144, image: s144

officose humanissimeque, tansmisisse, et addit Histor, rationem, cur Lotrechius hoc fecerit: Erat enim, inquet, M. Antonius Columna maximarum virtut um gloriâ, quae nullis in eo ingentibus vitiis obscur abantur, etiam apud hostes illustris. Ex quibus omnibus apparet jus belli non tollere aut abrogare jus Humanitatis, sed posse utrum que rite sociari copularique, et cum summâ dignitate ac gloriâ fortissimorum quoque Ducum et imperatorum. Quid quod hostes certârunt, inter se humanitate tamquam alter ab altero provocatus? Ita sâne Collenutius de Alfonso Neapolitano: [Note: lib. 5. Hist. Neap.] Alfonsus, inquit, in pugnâ terestri suorum adversus Sfortianos, cum virtutem Sfortiae stupesceret: vetuit, ne in eum locum, ubi Sfortia pugnaret, tor menta emitterentur. Quam rem cum Sfortia ex captivo Squar Zia cognovisset, mandavit et ipse vicissim toti exercitui, ne tormentis Alfonsi navem deinceps petant, ne alter aliero humanior videretur.

CAPUT III. Strategemata quaedam, per quae deteguntur ea, quae ingrata sunt auditu, aut minus tuta relatu.

MAgnum est et evidens hoc improbitatis humanae argumentum, quod


page 145, image: s145

quae facere non veremur, ea referri narrarive ab alijs indignamur, multo autem gravius commovemur, si turpitudo nostra nobis objiciatur. Haud paullo melior C. Vatinius olim, qui cum distortis esset pedibus, fertur ipse in pedes suos plurima cavillatus, vel ideo maxime, ut Ciceronis adversarii sui dicacitatem et sales, quos avertere non poterat, praeverteret solum: ratus inter infamiae remedia esse infamiam adjuvare. Im pudentior vero Tiberius, de quo Xiphilinus scribit, singula diligenter eum pervestigâsse, quae sibi homines exprobrarent, eaque comperta contra se patefecisse. Quod si vero Tacitum audias, nec audivit facilis sua opprobria Tiberius, nec quisquam ei narrare est ausus facile. Repertum est tamen commentum insigne, quo cogebatur sua flagitia coram senatu volens nolens audire, cum sum mâ animi sui aegritudine. Narrat id Tacitus his verbis: Ac forte habitâ per illos dies de Votieno Montano [Note: 4. Annal. c. 42.] celebris ingenij viro cognitio cunctantem jam Tiberium perpulit, ut vitandos crederet Patrum coetus, vocesque quae plerumque verae et graves coram ingerebantur. Nam postulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas testis AEmylius e militaribus viris, dum studio probandi cuncta refert, et quamquam inter obstrepentes magnâ adseveratione


page 146, image: s146

veratione nititur, audivit Tiberius probra, queîs per occultum lacer abatur, adeoque tunc perculsus est, ut se vel statim vel in cognitione purgaturum clamitaret, precibusque proximorum, adulatione omnium, aegre componeret animum. Et Votienus quidem majestatis poenis adfectus est, Submissus videlicet testis fuit, qui, sub specie probandi crimen objectum, atrocissime omnia repetijt, quae Tiberius peccârat, eique in os ingessit, non sine acutissimo sensu et dolore animi. Ab hoc fonte manârunt alij modi aperiendi vulnera seculi, e quibus uon contemnendus est is, quando per gestus solos aut actionem sine vocis adminiculo quaedam docentur, seu, ut hodie [Note: Iacob Beinhart in praefat. libri que inscribsit Hertzenschatz. fol. 45. 6.] loqui amant, per fabulas mutas. Talis exhibita fertur olim Augustae Carolo V. et Ferdinando fratri Augustis. Cum illi ad mensam pransum consedissent, offerunt se quidam fabulam acturi, eâque cibum ipsis condituri: Admissi sunt facile. Primum igitur se infert persona larvâ contecta habitu Doctorali, ferens a tergo nomen Iohannis Capnionis sive Reuchlini schedae inscribtum: portabat hie struem partim rectorum partim lignorum curvotum, proiiciebatque in medium atrium, nullo ordine, quo facto recedebat. Digresso eo succedebat alia persona itidem velata, nomen habens Erasmi Roterodami, habitu tanto viro convenienti:


page 147, image: s147

hic conabatur curva rectis exaequarelignis, quod cum frustra diu multo labore egisset, tandem quassans caput animo inde recedebat commoto. Sequitur ecce Monachus, Lutheri nomen praeferens, in arulâ ferens ignem et prunas, hic distorta illa ligna succendens, ut altum flamma volaret, in cineres redigere laborabat, vidensque flammam concepisse, subduxit seee. Inde prodit quidam habitu Imperatorio, qui, cum ignem depasci distorta illa ligna videret, stricto gladio vim a lignis avertere conabatur, quo magis autem gladio ligna fodicabat aut feriebat, eo magis invalescebat flamma, itaque et ipse iratus ac furibundo similis recessit. Tandem Papa se intulit Leonis X. titulo â tergo insignis, et complosis ex terrore manibus circumspicit malo remedia, quibus videlicet ignem sopiat: qnod dum fecit curiosius, videt eminus stare duas amphoras, alteram oleo, alteram aquâ plenas, quibus conspectis, irruit velut amens in amphoram eamque igni affundit, unde flamma vires sumit et latius se diffundit, sic, ut ejus violentia coactus, fugere propere cogeretur. Quâ actione innuebant Actores, Johannem Reuchlinum principem Artes et Linguas veterumque dogmata in Germaniam intulisse,


page 148, image: s148

ex illis alia recta, hoc est Orthodoxa fuisse, alia curva et distorta, hoc est, minime fidei Analoga et mera hominum somnia et Idololatrica commenta. Huic successisse Erasmum Roterodamum, hominem pacis publicae et tranquillitatis studiosum, qui studiose id operam dederit, ut conciliarentur recta distortis et sic utraque starent, verum frustra fuisse et utrumque vapulasse. Successisse vero Martinum Lutherum hominem spiritu Eliae donatum, qui commenta isto et stipulas igne verbi DEI in cineres redegerit, frustra prohibente Imperatore VI. armata et ferro, Pontifice vero suis bannis, exsecrationibus et excommunicationibus non plus efficiente, quam forte solent illi, qui oleum camino ardenti solent addere. Peractâ fabulâ et nemine ultrâ comparente: jussere Augusti inquiri de auctoribus, sed illi mature satis se in pedes conjecerant, parum vel de gratiâ vel de praemio solliciti, postquam Caesart id quod res erat ob oculos posuissent, et quid contra Veritatem molimina possent hominum, [Note: Thuan. l. 25. p. 4. p. 189.] edocuissent, Placuit hic modus Gallis etiam quo usi sunt cum Franciscus II. Rex Caesarodunum primum ingrederetur. Anno Sal. MDLX. Tunc enim Pistor quidam Urbis puerum filium visendi Regis


page 149, image: s149

cupidum ad pompam sic instruxit. Asinum molendinarium supparo uxoris insternit, eique puerum imponit oculis fasciâ obvolutis cum galeâ ligneâ, cui avicula capite rubro Psittaci instar insidebat, et crebris morsicationibus cristam eius rostro depascebatur. Tum duo juvenes, AEthiopum cultu, facie atramento illitâ et peregrino habitu, asinum prensis hinc inde habenis deducebant. Hoc spectaculo regni statum oculis subjici interpretabantur omneis, quod a Rege puero aetate et ministrorum arte coeco teneretur, et ab hominibus externis administraretur: neque hoc fugit Guisios qui se perstringi sentiebant, quorumque animi suspicaces valde exulcerabantur eo facto. Sed et in morte Francisci pari ratione [Note: Idem Thuam. l. 26. p. 4. p. 285.] Guissi exagitati sunt. Cum enim Francisci corpus per Sansacum Brossium ac Ludovicum Guillartium Sylvanecti Epistopum jam coecum exiguo admodum comitatu Fanum Dionysii deductum vilibus exequiis sine vlla pene pompâ funerari jussissent, et ab hoc inani pietatis officio se subduxissent, alterum magis necessarium caussati, ne videlicet Reginam viduam desererent, gravi invidia publice laborare ceperunt, quod extremum pietatis officium negarent illi, qui eos summis honoribus


page 150, image: s150

auctos, quasi in regni consortium assumserat. Auxit hanc invidiam quod tunc evulgatum fuit, eos XXXCIC. aureorum, cum Franciscus animam ageret, ex regiâ Gazâ in domum suam comportari jussisse. Itaque panno sericeo, quo feretrum Regium involutum erat incerto auctore inscribtum erat, VBINUNC TANAQUILLUS CASTELLUS? Castellus autem is perillustri in armoricâ prognatusgente, Cubiculariorum nobilium Princeps sub Carolo VII. fuerat, et quam optime de rege ac regno meritus, cum domum relegatus esset, mortuo hero statim in aulam occurrit, et in funus regium ab omnibus neglectum de suâ pecuniâ XXX. CIC. aureorum egregio grati animi exemplo dependit. Itaque Castelli mentio injecta, ut eius comparatione Guisianorum ingratitudo notaretur: quod scribtum ab omnibus palam lectum summa tamen patientiâ dissimularunt. Quod Gallorum meliorum factum sumtum fuisse recordabar â Romanorum veterum virtute, qui Caelare rerum potiente in pede statuae senioris Bruti ad excitandam virtutem alterius scribseramt: BRUTE DORMIS? VTINAM BRVTE VIVERES! In nuperis etiam turbis quae Reginam a Principibus sanguinis sive Paribus Francis diviserant acta quoque est fabula


page 151, image: s151

muta, eiusque series ad nos relata: sed quia de interpretamento non satis liquet, referre supersedeo.

CAPUT IV. Per quae quis peccat per eadem puniri solet.

INter alia evidentissima Iustitiae divinae argumenta non postremum est jus Talionis, quod observare solet, ita enim immittit et dirigit poenas ut respondeant delictis, quod observatum semper Viris prudentibus et in DEI judicia animum intendentibus. Cui rei illustrandae quae observata mihi, ea in hoc caput congem; lectu non injucunda spero, et fortasse non ita protrita. Initium autem faciam a piis cogitationibus Matthaei VVestmonasteriensis super interitu Iudae: Exivit, inquit, Diabolus cum animâ illâ sordidâ et immundâper ventrem Iudae, non per os eius, sicut introierat post buccellam, ut sic parceret ori, quo Servatorem osculatus fuerat. Non enim tam viliter debuit inquinari, quod tam gloriosum os, Christi scilicet, contigerat. Dignum erat, ut viscera, quae proditionem conceperant, rupta, caderent, guttur item quo vox proditionis exierat, laquoo arctaretur. Saepe et enim modus poenae exprimis


page 152, image: s152

mit modum culpae, unde abscinditur homini caput corporis, quia ipse sibi abscidit caput mentis id est rationem. Sic et Judas mortuus est in aere, tamquam aeris potestatibus sociandus. Congruum enim erat, ut separaretur ab angelorum atque hominum regione, qui infensus fuerat utrisque et [Note: l. 6. c. 32.] ideo modus et locus congruit poenae: Haec Matthaeus. In Historia Tripartita legitursimilis meditatio. Cum Antiochiae Julianus Imperatoris Juliani Apostatae Praefectus in spoliatione templi Christianorum strenuum se praeberet et eo quidem usque progrederetur, ut praeter nefarias in Christum jactas blasphemias, aram quoque im pudentissime permingeret, Euzoium etiam Christianum prohibere tentantem graviterin capite sauciaret, poenae im pietatis eum e vestigio subsecutae sunt: Repente enim saevo morbo correptus intestina quidem per alvum ejecit, excrementa autem non per naturales egestivos meatus, sed scelestum os eius, quod ante horrendas in Christum blasphemias evomuerat, sordeis etiam et retrimenta corporis ejecit vitamque miserrime finivit. [Note: Hist. Eccl. l. 10. p. 594.] Nicephorus Callistus Julianum solum insedisse sacris vasis ait, alium vero aram perminxisse, de supplido vero eadem narrat et prolixe quidem ac graviter: Os, inquit, scelestum, quod blasphemiae et malidictorum fecerat,


page 153, image: s153

instrumentum, pars corporis obscoena, per quam excerneret, est factum. Vocat idem Nicephorus hunc Julianum avunculum jmperatoris, et vniveiso Orienti cum imperio praefuisse ait. Apud Thomam Facellum Siculae Historiae scribtorem memorabilem quoque in [Note: Decad. post. l. 9. c. 1. pag. 456.] hanc rem legimus historiam. Carolo Siciliae Rege imperante Henricus (quem Henrichettum appellabant) Claromontanus genere, Francus, vir bello et nobilitate clarissimus, cum in Ludovici et Philippi postea Francorum Regum odium incidisset, Franciâ discedens, Caroli militiae apud Neapolim se mancipâvit. Erat huic Henrico uxor formâ eximiâ et praecellenti, quam Carolus, ut vidit, efflictim amare cepit, tandemque aut imperio aut pretio corruptam violavit. Quo cognito Henricus ad tempus dissimulatam injuriam vindicare tandem talionis poenâ statuit. Erat quippe Carolo filia nubilis pulchritudine nulli inferior, cujus Henricus virginitate defloratâ uxoris suae dedecus ultus est, mox autem Regis iram veritus, cum uxore et Simeone filio ad Petrum Aragonensium et Siciliae Regem, dum in castris contra Carolum esset, defecit a quo et benignissime exceptus est, et Claremontanae deinceps familiae in Siciliâ illustrissimae auctor exstitit, Eamdem talionis


page 154, image: s154

poenam sensit Iohanna I. Roberti Siciliae Regis neptis, quae Andreasso Ungariae Regi nubsit. Haec tertio post nubtias anno, cum unâ Aversae essent, nocte quâdam derepente maritum ad se accersit, ceu quid ex improviso accidisset, quo accurrente, cum in angustias quasdam pervenisset, comprehensus ex insidiis et injecto in collum laqueo Reginae jussu strangulatus est. Cujus rei caussa narratur fuisse, quod Andreassus etsi admodum juvenis esset, tamen in exhaustae libidinis foeminae minus satis facere videretur. Verum haec ipsa lohanna eodem prorsus loco jussu Ludo vici Hungariae Regis fratris Andreassi, eodem et modo, laqueo videlicet, vitam finivit, procurante necem [Note: lib. 3. Hist. Neap. p. 216. et 227.] Carolo Dyrrachino, historiam recensente Pandupho Collenutio. Sed recentiora quaedam etiam consideremus, quorum initium nobis faciat Henricus II. Gallorum Rex, qui cum adversus Huguenotas improbis consilijs exagitatus instar procellae alicuius desaeviret, neque semel aut iterum sed pluries jactâsset, oculos se suos pasturum in caede et sanguine Huguenotarum, dum, III. Kal. Vtileis Anni CIC ICL IX. circa apparatus nubtialeis Margaritae sororis et. Emanuelis Philiberti Sabaudiae Ducis, frequenti ac laeto spectaculo cum Mongomereo.


page 155, image: s155

comite concurrit, confractis utrinque hastis, infelici casu apertâ forte casside, in oculo ex trunci ictu secundariâ percussione vulnus accepit, ex quo titubans ex equo a suis exceptus est, ac Turriculas relatus, ex quo vulnere V I I. Non. Vtiles decessit, sic, ut immani suâ voluptate perfrui non potuerit. Ferunt cum efferretur, ad Bastiliam adversam, in quâ Annas Burgius et alij Senatores captivi adservabantur, itentidem respexisse ac saepius dixisse, vererise, ne injuriam innocentibus hominibus fecisset: ad quas voces Cardinalem Lotharingum subiratum monuisse regem, eam mentem illi â maligno spiritu immitti et hoste generis humam, â quo proinde sibi caveret et constantiam in fide servaret. Annotatum etiam a [Note: l, 22. exirem.] curiosis scribit Thuanus Regem, qui duellum serium rem Christianâ religione vetitam, in faustis regni auspiciis adprobâsset, in ludicro duello vitam amisiste. Divinam quoqque [Note: Thuan l. 250 p. 4 p. 244.] hanc vindictam Albaspinaeus sensit, qui cum oris obstruendi ministris in Galliâ auctor fuisset, pallo post insano cujusdam foeminae amore correptus, ex eoque furore contracto, accedente adhoc pediculari morbo, inter gravissimos cruciatus exspiravit: freno ab amicis in os injecto, ut cibum reciperet, quem ob doloris impatientiam, cum fame mori decreviset,


page 156, image: s156

homorabie efferatus respuebat. In [Note: Thuan. l 27. p. 5. p. 27.] bello denique in Galliâ contra Convallenseis suscepto Anno MDLX. in signeultionis divinae exemplum emicuit. Nam cum quidam Irriquerate pago Ioh. Martinus Trom. bantius nomine, Angruniensi Pastori nareis abscissurum se ali quoties minatus esset, haut multo post a lupo rabie efferato circum venitur, qui nasum jactabundo homini dentibus avulsum devoravit, ex quo contagioso morsu ipse statim rabie correptus, miserabiliter perijt. Refert Hierooymus Connestagius (lib. 10. de Coni. Portug. et Castellae p. 521.) Emanuelem Sylvium, cum Melchiorem Alfonsum suspectum haberet, quasi Philippo Hispano addictus esset, interfici eum jussisse et caput in publico exponi, cujus cognati cum caput removeri peterent, respondisse, tum remotum iri cum suum ipsius ibi ponendum esset, iunuens nunquam remotum iri, sed imprudens sibi ipsi fatum suum praedixit. Nam post ad oppidum Altaria a servâ AEthiope perditus captusque, a Marchione S Crucis gladio caput amisit, et sublato Melchioris Alfonsi, eodem in loco positum fuit. Hanc porro legem quia DEVS ipse delictis dixit, sapientissimi olim quoque Legumlatores in Respub, suas introduxere: Moses, Rhadamanthus,


page 157, image: s157

et Decem viri ap. Romanos: neque satis justas habuit aussas Agellius repudiandi vel propter legis incommoditatem, vel propter retaliandae poenae difficultatem. Nam et Turcae hodie et multae aliae gentes castissime legem hanc talionis observant, quam inr em vide Vencrandum et amplissim â dignitate senem, Philippum Camerarium J Ctum [Note: l. 1. Hor. subcisiv. c. 99] celeberrimum et Patronum meum aeternâ observantiâ et adfectu colendum.

CAPUT V. Deformes aut corporis aliquo vitio infames non statim abjiciendos.

NImis crudeles et Draconis quoque sanguine scribtae videntur Leges illae Politicorum, quae mutilos aut aliquo corporis vitio deformes in fantes olim tolli jubebant, [Note: 7. Polit.] qualem proponit Aristoteles: [Gap desc: Greek words] inquit, [Gap desc: Greek words] : Rationem adferunt Politici duplicem: quarum alrera: quod huiusmodi manci aut informes partus conflictari alioqui cum magnis miseriis necesse habeant, et nullum verae vitae [Note: Plautus Trlnummo sc. Quo illic homo.] fructum gustare possint, alijs etiam oneri sint et molestiae: quo allusit festivissimus Comicorum:



page 158, image: s158

De mendico (inquit) male meretur, qui ei
dat, quod edit, ant quod bibat,
Nam et illud, quod dat: perdit, et illi vitam
producit ad miseriam.

Cui cognatum est Apophthegma Laconicum ap. Plutarchum. Mendicus a Lacone stipem petebat: hic vero, si darem, inquit, tibi, eo magis mendicares: Nam huic tunae miseriae caussam praebuit is, qui primus tibi dedit. Altera vero caussa, quod mutili tales aut deformes reipublicae utibiles minime sint, oneri potius, ut mortua membra, quique delicatioribus viam praeeant ad ignaviam quoque, et destituendam Remp. Verum utraque caussa [Gap desc: Greek words] et in humana est: de priori nihil adtinet probare: Habet enim Deus suas caussas, cur interdum informes huiuscemodi partus nobis speculi loco proponat in quos competat versus ille Graecus: [Gap desc: Greek words] , quorum deformitas excitet in nobis mentem ad agendum gratias Deo, qui nos integris membrs et humanâ formâ esse benigne voluerit: quo detestabilioras sunt, qui in Bacchicis istis Orgyis larvae malunt esse, aut ex Dauniâ et Getuliâ monstrum, quam homines, quibus si obscoeua, et qualem fingunt facies esset, velarent utique et miseriam suam velo testarentur, quos etiam


page 159, image: s159

atque etiam cavere malojubeo, ne suturas improbitatis aut etiam imminentes festivitate obviâ poenas praeoccupent. Habet et alias, sed hoc non agimus nunc. Alteram, caussam vanitatis arguere propositum nobis est, et sicut olim dicebant, saepe sub lordido palliolo latere sapientiam: ita certum esse arbitramur: saepe corporis vitia virtutibus animi obscurari et veluti contegi. Eleganter Seneca: Inventa suntspecula, [Note: Nat. Quase. l, 1. Qu. 17.] ut homo ipse se nosoeret: Multa ex hoc consecuta primo sui notitia, deinde et ad quaedam consilium. Formosus ut vitaret infamiam: deformis ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset: quod absolute praeceperat olim Lysias Orator: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Note: [Gap desc: Greek words] In Praecope. Connubial.] [Gap desc: Greek words] De speculi vero usu etiam Socrates: de quo Plutarchus. [Gap desc: Greek words] : Quae verba eleganter [Note: In Apologid.] interpretatus est Apuleius, cum ita adversarium suum, qui speculi usum ipsi obiecerat, alloquitur: An non Socrates Philosobus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur? uti qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignetatem corporis malis


page 160, image: s160

moribus dedecoraret: qui vero minus se commendabilem forma putaret, sedulo operam daret ut virtutis laude turpitudinem tegeret. adeo vir omnium sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. Facit hoc saepe desormis et animum ad virtutem excitat, ut se quoque possit tollere humo, et cum Poeta ait:

Si mihi difficilis formam natura negavit,
Ingenio formae damna rependo meae.

Item

Non formosus erat, sed erat facundus Vlysses.

Vel AEsopum vide mihi, in quo animi sapientia cum turpitudine corporis concertâsse videri alicui possit. Agesilaum Regem omnibus virtutibus et imperandi artibus instructisiimum quis mortalium digne satis laudaverit? eum tamen Plutarchus claudum fuisse scribit, pusillum praeterea et facie prorsus adspernandâ. Philopoemenes, quem Romanus quispiam ultimum Graecorum appellavit, quasi nulla post eum Graecia virum inclytum genuerit, contemptâ oportet fuerit formâ (quamquam Plutarchus neget) ex proprij oris confessione. Megaris enim, cum hospiti noto signisicari jussisset Praetorem Acheorum ad ipsum venturum, Hospitis uxor, dum parat coenam, absente forte viro, tumultuabatur: ac cum Philopoemenes interea adventaret obsoletâ


page 161, image: s161

amictus chlamydulâ, existimans illa aliquem ex ministris et anteam bulonius esse, ministerio ut manum ad moveret, admonuit. Ille abjectâ confestim chlamyde cepit ligna findere: superveniente vero hospite marito et indignante, ac, quid hoc rei esset, exquirente? Quid aliud, respondit Philopoemenes, quam, quod deformitatis meae poenas luo. Titus quoque Quintius in corporis ipsius habitum cavillatus fertur et in vires consequenter ejus detorsisse: Pulchras manus et crura, Philopoemene, habes, ventrem non habes. Natrat Philippus Barthol. Fridericum Imp. a venatione [Note: tratt del. consegl. disc. 6] ad aediculam quandam sacram divertisse: in quâ missam presbyter faciebat, facie totâque corporis habitudine admodum informis, unde rapto in admirationem, presby ter, peracto sacrificio, e re natâ, Imperatori Davidicum illud suggessit: Non ipsi fecimus nos, sed tu Domine fecisti nos. Quo dicto perculsus Caesar, voluit experiri, quid hominis esset, usus igitur est ejus operâ, et deprehendit magnam prudentiam incredibilemque in rebus gerendis dexteritarem: vnde tandem et Cancellarium illum fecit, multis mirantibus. Non igitur corporis deformitas nocere cuiquam debet, si animus se recte habeat. Nam ut Plato apud


page 162, image: s162

Parmenidem erudite disputat, Animus vere est homo, corpus ejus potius instrumentum, quo utitur animus ad exsequendum ea quae facto opus esse videntur. Nos etiam cavere debemus, ne ex corporis lineamentis de animo statim et temere judicemus: Quod monuit olim Accius Poeta Tragicus in Bruto, cum ita inquit:

Proin vide, ne quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus,
Is Sapientiâ munitum pectus egregium gerat.

[Note: Oratione 49.] Eleganter Dio Prusaeus: [Gap desc: Greek words] : Neque enim vinum ex dolio iudicant prudentes, saepius quippe invenias in concinno dolio vinum ex cauponis in vappam degenerâsse: unde neque virum eruditum ex corporis formâ aut cultu judicare convenit. Tu vero, quisquis es, cui aliena libido corporis dehonestamentum aut naturae vitium objicit, illud Lucilii Crassi ei regere, quod ille L. Helvio Lamiae: Non potui formam mihi ipse fingere aut corpus, ingenium potui, ut testatum reliquit Cicero.



page 163, image: s163

CAPUT VI. Religiosos sive Monachos non tam Angelos pacis esse, ut vulgo creduntur, quam scelerum atrocissimoram, quâ Architectos, qua ministros.

MIris modis commendat Petrus Matthaeus Historicus Gallus Monachos sive religiosos ab officio praestito summis Principibus animis et armis a se invicem dissidentibus, dum videlicet omni ope et studio id egerunt, ut, odiis positis et armis, in gratiam redirent et pacem inter se amice colerent, Sic, inquit, S. Bernhardus Moguntiam ivit, ut Lotharium Caesarem cum Cunrado Imperatore conciliaret, et Curandus Sineta Augustinianus Monachus pacem inter Venetos et Francos tractavit. Sfortius Savanarola saepe a Florentinis pacis mediator amandatus. Sic Ferdinandus Imp. cum pacem suadere vellet Carolo V. Fratri et Francisco I. Gallo, usus est operâ Monachi Hispani ex Guzmanorum familiâ. Clemens IIX. Papa inter Henricum IV. Gallum et Philoppum II. Hispanum medium se inter ponens, administro usus est Bonaventurâ Calatagironeo Franciscanorum sodalium Generali, qui ad utrumque Regem sanctas et salutares exhortationes pacis perferret. Sic videlicet Religiosi debent esse Angeli


page 164, image: s164

pacis, inquit, et Proxenetae respiciens credo ad D. Chrysostomi appellationem, qui monachos sive solitudinarios huiusmodi aut Eremias [Gap desc: Greek words] nominat, quasi qui in montibus ac solitudinibus angelicam degerent vitam. Potuisset et nuperum addere Patrem Iohannem Nevium, qui turbas inter Hispanum et Ordines sopivit. Verum demus illi haec omnia vere ab eo dicta: mihi tamen certum est ex historijs evincere et promptum docêre, hos ipsos Monachos atrocissimorum quoque scelerum architectos fuisse partim, partim ministros: et ratio est in promtu, quia latent sub cucullo et vulgus superstitione irretitum nihil de ijs sinistri suspicatur. Siculus Vesper et immanis illa Gallorum clades perfici non potuit, nisi Monachi personâ adsumtâ: Res ita se habet: Cum Galli in Siciliâ imperitantes fastu, luxuriâ et crudelitate omnia complevissent, neque mandatis Caroli Regis inhibitorijs quidquam profoctum esset, efferatiores quin potius fierent, talem Iohannes Prochyta, Prochytae insulae olim Dominus sub Manfredo Rege (ita eum appellant Facellus, et P AEmylius, Collenutius [Note: l. 5. Hist. Neap. p. 194.] male Proculam) cuius uxorem Galli paullo ante, ut Petrarcha refert violaverant, callido vir ingenio et in corciliandis


page 165, image: s165

hominum animis potens, et desiderio pristinarum opum flagrans et contaminatam uxoris pudicitiam ulturus, accedente liberandae patriae a truculentâ Tyrannide cupiditate, clandestinam conjurationem adversus Gallos et Carolum toto biennio clam molitus est, pertracto in societatem Michaele Palaeologo Imp. Constantinopolitano, Nicolao III. Pontifice et Petro Tarraconensi sive Arragonio, cui Manfredi genero, euius filiam Constantiam in matrimonio habebat, Siciliae regnum destinabat. Omnia autem haec peregit ut scribunt Historici, abiecta nobili veste et assumtâ vili ac tritâ a vestiario Minorum: eâ simulatione sanctitatis tectus, omnia sibi terrâ marique pervia tutaque faciens, ut loquitur uterque et Facellus et P. AEmylius. Apud [Note: Facellus Decad. post. l. 8. p. 450. et 451. P. AEmyl. in Philippo D. Lud filio p. 157.] Scotos mortuo Roberto Brussio Rege Scotorum XC VII. prorege Thomâ Randolpho Moraviae Comite, Davide regis filio et regni haerede impubere adhuc, cum Angli nihil vi apertâ adversus Randolphum auderent, ad fraudem occultam animum conferunt. Via brevissima tollendi inimici veneno visa est: nec defuit id molientibus minister idoneus, monachus nimirum ex eo genere, qui in otio educati, penuriâ magistrorum, qui recta doceant,


page 166, image: s166

bona plerumque ingenia ad malas artes applicant. In eo cum duae conjunctae essent professiones: monachatus et Medicinae, altera visa est ad parandum aditum, altera ad patrandum scelus idonea. Igitur cum in Scotiam venisset, seque jactaret passim, cum omnis medicinae, tum curandi calculi peritum, facilem sibi aditum ad Proregem fecit. Adhibitus ad eum curandum, medicinae lentum venenum admiscuit, deinde velut ad Pharmaca com paranda, accepto paucorum [Note: l. 9. Rer, Scot. p. 292.] dierum commeatu in Angliam se recepit, Randolphus brevi post cum calculi doloribus vitam quoque amisit, ut auctor est Buchananus, cum paucis annis ante Iohannem quoque Anglorum Regem Monachus alius veneno vitâ exegisset. Intestinam seditionem Florentiae moliebatur Ioh. [Note: Macchiavelus.] Galeacius Mediolani Dux: usus est operâ Monachi, qui specie religionis saepius Bononiâ Florentiam commigrans, quod debtuit rectissime expedivit, sed cum magnâ ad extremum clade conjuratorum. De Ludovico Sfortiâ P. Jovius: Usus est in literario scribtorioque munere Theologis cucullatis. quo genere hominum ad longe lateque speculandum nihilaptius atque securius adserebat, quandoquidem praetextu religionis omnibus rerum divinarum ac humanarum


page 167, image: s167

negotijs liberâ ubique et im punitâ simulatione miscerentur. Cum Galli Genuenses follicitare velent, ut Caesare deserto suas sequerentur [Note: Thuan. l. 6. Hist. Anno Sal. CICICXLIX.] partes nemo ad eam rem procurandam et dextre expediendam aptior videbatur, quam Monachus, qui illuc Massiliâ cottidie cum literis commeabat: qui postea tormentis subjectusloh. Baptistam Furnarium nominavit, cuius operâ Galli in sollicitandis, ad jugum Caesaris excutiendum, civibus uterentur: atque hic, cum leviter id excusasset, a non prorsus iniquis judicibus miti exsilii poenâ mulctatus est. An. Sal. CIC IC L V. detecta fuit FranciScanorum Meten sium conjuratio a Caesarianis, qui ad Theodonis villam consederant, corruptorum, ut urbem proderent. Synodus illius Ordinis Meti indicta erat: ad quam ex omnibus orbis partibus delecti confiuere debebant, eo colore milites monachorum habitu introducere, et quasi dolia vino plena in tantae multitudinis alimoniam ad veherent, arma ijsinclusa in urbem inferre decreverant: quo facto Theodonis villae praesidiarij, positis loco idoneo prope Metim insidiis, ante urbe~venturi erant, contra quos proculdubio erat, nostros magno numero exituros, et ita exhausta per nostrorum eruptionem urbe, introducti a Franciscanis milites adarma clamaturi


page 168, image: s168

erant, et, portis occupatis, eos qui in insidijs latebant, excepturi: quibus conjuncti quod reliquun nostrorum in urbe erat, facile oppressuri essent. Sed quia observatum a Gallis fuerat, quendam ex Conjuratis Franciscanum saepius ad hosteis Theodonis villam commeare: suspicione obortâ, comprehendi hominem placuit, qui tormentis subjectus, rem, ut erat, aperuit, exemploque insigni illo patuit, vulpina plerumque consilia ac teterrima monstra religionis obtentu dissimulari: itaque de eo ac conscijs mox supplicium sumtum. Anno salutis CI CI CLVI I. Gaspari Colinio maris Praefecto et Picardiae praesidi Duaci in vadendi ansam et modum praebuit Monachus. Mensarius quidam Lucensis, vitae perditae homo, cum nepotatu substantiam et pudorem omnem decoxisset, ex desperatione ad vitam solitariam, ut plerumque fit, confugerat, conscientiae latebras quaerens, et in colle, qui Duaco imminet, religioso cilicio tectus, domicilium fixerat: inde cum in oppidum ad emen dicandam stipem cottidie descenderet naturâ fortunam ac vitae votum superante, curiose situm, pomoerium ac fossam Urbis contem platus fuerat, et loca infirmiora notaverat, et Colinium sollicitaverat. Cum nefario parricidio


page 169, image: s169

tollendus videretur Henricus III. Gallorum Rex, qui auderet, nullus erat, nisi Monachus lacobus Clemens. Henrici IV. parricidium non ausus committere Monachus, sed laudare ausus Monachus in aede Agrippinensium metropolitanâ factum, [Note: P. Matth. l. 6. conten. Hist. p. 400.] quo loco Historicus; Quae proba instructio laudare sicarios? ô tempora! Ex quibus dictis apparet saepe sub larvâ illâ religionis latere immania monstra et Monachos non semper esse Angelos, nisi forte de comitatu Luciferi coelo expulsi dici velint.

Hoc solum Monachus nimirum a Daemone distaet,
Quod quidquid vafer hic suggerit, ille facit.
At si juncta dolis anus adjuvet et colat astu,
Audebunt Erebi depopulare domum.

Ut canit Poeta quidam: Hisce autem artibus im mensas sibi pariunt opes, quae quomodo illis veniant, miror ego quosdam mirari. Zosimus olim de ijs: Erant tum. Constantinopoli Monachi, qui legitimis nubtiis abstinent, et tam in urbibus quam in vicic populosa collegia complent hominibus non maritatis, nec ad bellum nec ad alium Reip. necessarium usum idoneis, nisi, quod viâ quadam progressi, ab eo tempore in bunc usque diem. magnam agrorum partem ad setranstulerunt,


page 170, image: s170

et sub praetextu, quasi cum pauperibus omnia communicent, omnes, propo dixerim, ad inopiam [Note: in Chron. p. 1876.] redegerunt. Et Lambertus Schafnaburgensis: Mirabatur mundus, unde tantus pecuniarunscateret fluvius, unde Croesi et Tantali opes in privatos homines congesta fuissent, et eos potissimum homines, qui crucis scandalum et paupertatis titulum praeferrent, et praeter simplicem victum et vestitum nihil rei familiaris habere se mentirentur. Qui volet videat insigne Encomium. Monachorum [Note: l. 4. Ep. 12.] ap. Ioh. Campanum, quod ne affectibus quid dare videar, exscribere nolo. Mihi tria genera Monachorum visa semper: unum eorum quibus solitudo et pietas cordi, et qui firmiter persuasi sunt, se propiores Deo vita illâ solitariâ quotidie fieri, atque hi rarissimi. Alterum eorum qui factiosi sunt, et omnium hominum arcana rimantur, praetextu religtonis nihil sibi dausum esse debere praesumentes, atque horum magous, propemodum dixeri~, infinitus est numerus. Tertium mihi faciunt illi, qui magnifico nomine (Taciti haec sunt verba) segne velant otium, meri ventres et lurcones, Comedones atque bibones, quiquej ducatum sive imperij fasces in Crapuliâ sine rivali auferre possint, si fides adhibenda scribtori venusto, in libello cui titulum fecit: Mundus alter et idem.



page 171, image: s171

CAPUT VII. Odia recondita graviora apertis, et Akkismo\j quorundam.

NOn ineptum est consilium, quod Medeae Nutrix suggerit apud Senecam:

Sile obsecro: questusque secreto abditos
Mânda dolori: gravia quisquis vulnera
Patiente et aequo mutus animo pertulit,
Referre potuit. Ira, quae tegitur, nocet.

Idem enim verum adseruere gravissimi scribtores: [Note: initio Decia.] inprimis idem Seneca: Magis, inquit, nocent insidiae quaelatent, etc. Tacitus Aperta [Note: 4. Hist. 24.] scribit odia armaque palam depelli, fraudem et dolum obscura, eoque inevitabilia. Cui succinit et Salustius, dicens: Hostem [Note: Ep. ad. Caes. de Rep. ordin.] adversum homini strenuo haud difficile esse opprimere, occulta pericula neque vitare, neque facere bonis in promtu esse. Alunt autem talia odia homines truces, dissimulatores, quos Aristoteles [Gap desc: Greek words] appellat. Cicero homines reconditae naturae appellat: Poeta vetus Alterplices. Talis erat olim Tiberius Imp. ut saepe notat Tacitus. In Hatterium, inquit, statim invectus, C Scaurum, cui implacabilius irascebatur, silentio transmisit: Iterum, Accendebat haec onerabatque Seianus [Note: lib. 1.] peritiâ morum Ttberij, odia in longum


page 172, image: s172

jacientis. quae reconderet auctapue promeret. Idem [Note: lib. 2.] Tiberius, apud eundem, Libonem ornat praeturâ, quem tucite oderat, convictibus etiam adhibet, non vultu alienanus, non verbis commotior, [Note: lib. 4.] adeo iram condiderat. Rursus factum Calpurnij Pisonis, qui spretâ potentiâ Augustae, (uxoris Tiber I) trahere in jus Vrgulaniam, domoque principis exigere ausus fuerat, in praesens Tiberius civiliter habuit, sed in animo revolvente iras, etsi impetus offensionis relanguerat, memoria valebat. Nec alius erga matrem, testis idem Historicus: Iuliae Augustae valetudo atrox necessitatem Principi fecit festinati in vrbem reditus, sincerâ adhuc inter matrem et filium concordiâ, sive ocultis odiijs: neque enim multo ante cum haud procul theatro Marcelli, effigiem D. Augusto Iulia dicaret: Tiber I nomen suo postscribserat: idque ille credebatur ut inferius Majestate [Note: Taec. 14. Ann. Tac 2. Histor. 59. in vitâ soceri Iulit Agricola] Principis gravi et dissimulatâ offensione abdidisse. Claudius quoque Nero factus naturâ velare odium fallacibus blanditiis. Talis fuit etiam Domitianus, de quo idem Tacitus: Domitiani natura praeceps in irâ, et quo obscurior, eo irrevocabilior. Talis Mutianus, qui Antonium callide, ideoque implacabilius oderat. Talis Ioabus in sacris, quem nec Abner nec Amasa cavere


page 173, image: s173

potuerunt, nec prius illi hostilem animum quam latus sibi fodi sensere. Talis avorum memoria Ludovicus X I. Gallorum Rex: Qui cum Conestablium suum tacito sed vehementi odio prosequeretur, per Legatos tandem ad se vocari jussit, capite sibi ejus opus esse dicens in gravibus quibusdam negotijs: adventantem et nihil sequius metuentem capite et vitâ spoliavit. Non decet autem haec, ut ita loquar, clandestinitas vitos ingenuos aut nobiles, sed indicium est pusillanimitatis. Aristoteles Magnanimum suum describit [Gap desc: Greek words] , hoc est, aperte et sine suco amare amandos, et odio dignos odisse, idque Ennianum de se usurpare:

Eo ego ingenio natus sum, ut iram atque amicitiam in fronte promtam geram,

Quicumque vero hoc, quod diximus vitio laborant, illos plerumque etiam [Gap desc: Greek words] solere novimus et ut loquitur Theophastus in Characteribus, [Gap desc: Greek words] [Note: Cap. [Gap desc: Greek words] ] uti, ut Cicero appellat, verborum involucris, Plantus Oratione intortâ, Poeta vetus versutiloquis malitijs, et usurpare cum Tacito eluctantia verba, sive suspensa et obscura, idque quod maxime appetunt Oratione deprecari. Talis Augustus qui


page 174, image: s174

genitos Agrippa Cajum et Lucium, necdum posita puerili praetextâ, Principes juventutis appellari, destinare consules flagrantissime specie recusantis cupiit. Tiberius totus ex talibus arguriis et sutelis compositus, sicut et ejus gemina imago atque Character Ludovicus XI. Talis Blaesus ap. Tacitum: qui nominatus Africae Proconsul cum M. Lepido, intentius hoc se excusante, dum valetudinem corpotis, aetatem liberûm, nubilem filiam obtenderet, specie etiam recusantis respondit, sed neque eâdem adseveratione et consensu adulantium auditus est. Quo pertinet et [Gap desc: Greek words] eorum, qui ad ea se cogi persuadere volunt alijs, quae vel sceleribus comparant, ut fecit Macrinus apud Capitolinum: quod et Dio agnovit: Qui, inquit, per vim et injuriam regnum occupaverunt, cupitunt id videri sibi civium voluntate esse delatum, ob eamque caussam ad delinitionem et simulationem accedunt. Quod de Augusto dictum prorsus in Tiberium quoque quadrat: de quo [Note: lib. 1.] Tacitus, Civilem eum admodum fuisse initio, idque famae dedisse, ut vocatus electusque potius a Rep. videretur, quam per uxorium ambitum et senili ad optione irrepsisse. Pluribus haec eloquitur Suetonius, [Note: in Tib. c. 24.] Principatum, inquit, diu recusavit impudentissimo


page 175, image: s175

animo: nunc ahortantes amicos increpans, ut ignaros, quanta bellua esset imperium: nunc precantem Senatum et procumbentem sibi ad genua, ambiguis responsis et callidâ cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent, atque unus in tumultu proclamaret: Aut agat, aut disistat: alter coram exprobraret: caeteros quod polliciti sint, tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. Tandem quasi coactus, et quaerens, miseram et onerosam sibi servitutem injungi, recepit imperium, nec aliter quam ut tamen depositurum se quandoque spem faceret. Cuius mores assumsit Ottho, qui, narrante eod. [Note: l. 2. v. 16.] Suetonio, quasi raptus de publico et suscipere imperium vi coactus videri voluit. Plura huius rei Exempla vide apud Clapmarium in Arcanis, Ejusdem generis est, quod notatum Magno Literarum Censori Casaubono, quod nimirum Romani Principes in more habuerunt, ut sequioribus et asperioribus suis factis aliquod ex memoriâ veteri reperitum praetenderent, aut jussu praedecessorum excusarent ea ac mollirent, fuitque haec vetus ars Principum, ad declinandam tristioris facti invidiam: Sic Antonius et Octa vius omnia ex tabulis Caesaris fingebant se facere. Tiberius ex Augusti Praeceptis. Adrianus Imp. Theatrum Trajani [Note: Spartianus.] diruens, decreto Trajani facere se dicebat.


page 176, image: s176

Hic Trajanus apud Spartianum consilium de non relinquendo successore suo, Alexandri auctoritate defendit, Caracallus [Note: Spartianus in Caracallo.] quoque, cum eos quos legerat, occidisset milites, Ptolemaei Evergetis exemplo se fecisse dixit. Hadrianus Catonis; Scipionis AEmyliani, Metelli, Trajani, abusus est in usu [Note: Idem Spartian. in Adriano. Plaut. Cistell.] ciborum militarium et alijs. Sub his ingeniis miserum est aetatem agere, Involvoli similibus, quae bestiola ut in pampinifolio iniorta implicat se, ita illa sub integumentis dissimulationum latent, neque umquam se explicant, ut, quod velint, liquido intelligas. Mihi illud Theophrasti placet: [Gap desc: Greek words] , hoc est, Mores [Note: Suidas â lanâ tortâ val erispâ.] huiusmodi hominum [Gap desc: Greek words] (nam et sic Graeci alterplices huiusmodi appellant) insidiosorum et non apertorum magis quam viperas fugiendos esse. Homerus sane exsecratur tales. Posteriorum ingenia, quidelicta palliare malunt, quam agnoscere et vitare, pari mihi pene cum superioribus gressu ambulare videntur, adstipulante Seneca: et juxta cum Sophocle: [Note: in Antigone.] [Gap desc: Greek words]. Sidon: Apollinaris pulchre: feculentiae omnino par cloacali erat, excusare sua delicta, quae quo plus


page 177, image: s177

commovetur, eo magis foetet, Unde Ovid. cum uxorem ad Augustam mittit, pro impetrando mitiori exsilio: inter alia praecepta hoc quoque suggerit:

Nec factum defende meum (mala caussa silenda est)
Nec nisi sollicitae sint tua verba preces.

CAPUT IIX. Exempla plus valere praeceptis.

Sic est in vitâ humana comparatum, ut malimus exemplis regi, quam praeceptis duci: unde et illud nasci solet, ut exemplo dicta factaque nostra tueamur, si in reprehensionem vocentur: quâ de re praecendenti capite quaedam diximus. Hinc sumsêre Philosophi nostri id, quod crebro usurpari ab ipsis videas, Exempla plus valere praeceptis. Seneca noster non semel: in primis autem in Epistolis hoc inculcat: Plus, inquit, tibi viva vox et convictus, quam Oratio proderit: in rem praesentem venias oportet: primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt: deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla: Zenonem


page 178, image: s178

Cleanthes non expressisset, si eum tantummodo audisset: Vitae ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formulâsuâ viveret. Plato et Aristoteles et omnis in diversum abitura sapientium turba plus ex moribus, quam ex verbis Socratis traxit. Metrodorum et Hermachum et Polyaenum inagnos viros non Schola Epicuri, sed contubernium fecit. Quibus in verbis, quia Zenonis merninit, lubet addere alium Clementis [Note: z. Stromatum.] Alexandrini locum de eodem Zenone, qui huic instituto nostro adorime etiam facit: Ita autem ille: Pulchre de Indis idcebat Zeno, se unum malle Indum videre, qui torreatur, quam omnes de laboris perpessione discere probationes. Apud Platonem item [Note: in Theage.] Aristides de se ita ad Socratem: Ego, inquit, O Socrates, nihil umquam abs te didici, ut et ipsi nôsti, cum doceres, proficiebam autem, quoties tecum una eram: etiamsi tantum unâ in domo essemus, quamquam non in eodem cubiculo: magis tamen, si quando etiam in uno cubiculo. Et tum quoque magis, si in te dicentem intuerer, quam si oculos aliam ullam in partem dirigerem: multo autem maxime ac plurimum proficieban, si quando proxime te sederem tangeremque [Note: c. 2.] et haererem lateri tuo. Idem Seneca Consolatione ad Marciam monet: Scio, inquit, a praeceptis incipere omnes, qui monere


page 179, image: s179

aliquem volunt, et in Exempla desinere. Mutare hunc ordinem interdum expedit: Aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosa stupentem. Consentit et Plinius Junior, qui et aliam praeterea huius rei rationem reddit: Melius, inquit, Homines Exemplis docentur, quae inprimis hoc in se boni habent, quod approbant ea fieri posse, quae praecipiuntur. Videmus enim quam resiliant homines a praeceptis, praetexentes difficultatem parendi: [Gap desc: Greek words]. Atque hoc persuasissimum Lacedaemoniis fuit, qui id docuere in Servis suis, quos Helotas dixere. Ut enim tur pitudinem temulentiae et ebrietatis probe filiorum suorum animis instillarent: servos inebriabant, et ad eos ebrios jam, vinoque probe madidos filios introducebant, ut turpitudine illâ ob oculos ipsis positâ, a vinolentiâ fortius avocarent, plus ipsum conspectum, quam praecepta valere persuasi. Recitat hoc Plutarchus multis locis, et ex eo excribsit Clemens Alexandrinus lib. 3. Paedagogi eleganti Paraphrasi [Note: c. 2.] usus: [Gap desc: Greek words]


page 180, image: s180

[Gap desc: Greek words]. Helotas (est autemhoc servorum Spartanorum nomen) Lacedaemonij cogentes inebriari, sibi ipsis sobriis, ea quae designabat Ebrietas, correctionis et emendationis loco ostendebant: Observantes ergo illorum turpitudinem, ne in idem, quod damnabant, vitium inciderent, ex ebriorum probro hos fructus consequebantur. [Note: Chiliad 3. Hist. 39.] Notavit idem institutum et Tzezes:

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

hoc est.

Lacones inebriant suos servos
Et filiis ostendentes illos propriis
Ridicule se habentes meraco et ebrietate,
Ab omni illos re indecorâ avertebant et malâ.

Idem Lacae demonij lautitias omnes ingenuis et bene natis adulescentibus interdicebant, servis permittebant. Fecit id Agesilaus Rex. Thasiis enim offerentibus lautitias, repudiavit eas, servis autem distribuit jussit: addens eos, quibus virtus curae sit et studio, tales gulae delicias non admittere,


page 181, image: s181

sevos illis allici, qui voluptati serviant et ventri. Filij igitur Spartanorum et temulantiam vitabant et delicias aspernabantur, quia servis utraque permissa esset, liberis hominibus indecora. Subjungam illustrem locum P. AEmilij super hac re, eoque caput hoc concludam. Commendat honestissimam aemulatiouem Clementis Pontificis et D. Ludovici Gallorum Regis, qui cum leges ferre non posse viderentur, quâ successores tenerentur, ipsi sibi legem praescribserunt et Exemplum alijs statuerunt et postea ita ait: Misceamus maria coelo: non ante sanctis vivetur moribus, non pie formabitur pectus caeterorum, nisi sanctitate imbutis Magistris tuorum, iisque, qui vitae mortalium praesunt. Non parebunt ex animo alij legibus, lege solventibus alios iis, qui leges moderantur, seque legum immunes esse postulant. In animis tenuiorum regendis, exemplo magnorum Antistitumque potius, quae imperio est opus, nec aliis, quam quibus nota est Christiana pietas, moribus recoli potest.



page 182, image: s182

CAPUT IX. [Gap desc: Greek words] Sepulchrorum spoliatoribus numquam avaritiam istam bene cessisse.

SUperiore Observationum nostrarum parte docuimus, nihil immanius esse, quam in mortuos etiam hyaenae instar saevire, idque exemplis confirmavimus et monitis virorum magnorum. Ad eam immanitatem cum pertineat Violatio et Spoliatio lepulchrorum, de eâ quoque monere nunc [Note: Camerario et Richtero.] visum Et si enim haec materia a Viris summis jam ante tractata est, tamen, et quae mihi notam, quid vetat aliorum monitis adjungere, et pluribus veluti anchoris [Gap desc: Greek words] , ut in veteri est verbo? Fuisse autem hoc jam ab antiquo frequentatum vel Aristotelis testimonio constat, qui in bello de virtutibus exsecratur et impietatem vocat, quasi pari passu ambulent impietas in Deum, et saevitia in mortuos ac sepultos. Et de Pyrrho Historiae referunt, quod tegulae jactu per mulierem interierit, causam vix aliam credi debere, quam quod sepulchrorum fuerit


page 183, image: s183

violator: De Lysimacho Plutarchus ardentissimâ eum febri interijsse scribit (Pausanias in Atticis in praelio occubuisse) quod Regum sepulchra impie disjecisset, ita referente Hieronymo Cardiano, cui tamen Pausanias fidem derogare vult, tamquam Hieronymus caussas adversus Lysimachum simultatis et maledicentiae habuerit. L. Syllam euisdem criminis reum pediculi [Note: de re Medicâ l. 7. fol. 26. in Syllâ.] adsumsere, docentibus, Sereno, Plinio, Plutarcho. Sepulchrorum violationem Agrigenti jussu Hannibalis et Himilconis divinum vindicavit numen peste immissâ, quae et Hannibalem sustulit, ut auctor [Note: lib. 3.] est Herodotus: Himilco sacrificiis numinis iram placavit et ab im pietate exercitum abstinere jussit. De Herode Zonaras in [Note: T. 1. Annal.] haec verba scribit: Eius avaritiae profusionibus ortae illud argumentum est, quod cum audisset, Hircanum praedecessorem suum aperto Davidis monumento tria millia talentûm argenti abstulisse, noctu, fidissimis adhibitis amicorum, ne res efferretur, idem monumentum aperit, ingreditur, sed multum aurei ornatus: quo omni sublato, ad interiores cellas, quibus Davidis et Salomonis Regum cadavera condita erant, properat: Quo dum penetrare contendit, duo ejus satellites perierunt, flanomâ, ut fertur,


page 184, image: s184

erumpente: ipse perterritus descessit, atque ob id facinus res ejus domesticae laborare videbantur: quo accessit tandem Tragicus exitus, quem sic describit idem Historicus: Exasperabatur morbus, ut poenas scelerum daret: Ignis enim lentus ejus viscera torrebat: intestina exulcerata erant, inprimis coli doloribus cruciabatur, et pituita mollis ac pellucidapedes vexabat. Accedebat imi ventris dolor, et pudendorum putredo vermibus scatens: nec non Ortophnoea et foetor teter et crebrum anhelitum convulsiones omnium membrorum comitabantur. Etsi autem in tantis malis vtrsabatur, tamen vitae spem alebat, nec ab ullo medicamenti genere abhorrebat. Itaque Iordane trajecto, calidis Aquis Callirhoes usus est, quae praeter caeteras virtutes etiam potuisunt: Ibi â medicis in alveum oleo plenum injectus, animam agere visus est. Sed recepto spiritu Hierichuntem perlatus ad caetera mala atra bilis accessit. Moriturus nefarium consilium capit. Nam cum totius gentis primores edicto convocasset, omnes in Hippodromo concludit, et sorori Salomae ac ejus marito Alexae mandavit, ubi animam exhalârit, ut eos omnes tollerent, ne, inquit, populi meam mortem sibi gratulentur, neve applaudant, sed singulis suos deplorantibus, ipse quoqque deplorari videar, et obitus meus multis lachrimis honoretur. Quae cum flens et Deum obtestans diceret, illi se mandatum


page 185, image: s185

datum non neglecturos polliciti sunt. Doloribus tamdem in immensum auctis, cibo abstinuit, ac cultello petito se ipsum occidere cogitavit, fecissetque nisi quidam animadverso consilio dextram ejus inhibuisset. Tandem, sed Antripatro prius necato in carcere, quem testamento haeredem instituerat, animam evomuit. Alexius quoque Angelus imperator, cum Alemannicum tributum, quod intercessione Eumathij Philocalis Praefecti Urbis ab auri centenarijs quinquaginta ad sedecem auri talenta redactum erat, pendendum esset, pecuniae inopiam caussatus, a provincijs tributum exigebat, quod Alemannicum appellabat tum primum indictum: et Urbano popu~lo senatu et coetu Ecclesiastico, opificibus item et artificibus omnis generis couvocatis petebat, ut quisque de facultatibus suis partem aliquam stipis nomine conferret, Sed cum se nihil proficere ac frustrâ talibus rebus niti et inania fundere verba cerneret: plerisque etiam vociferantibus et tumultuantibus ob inusitata ista et iniqua tributa: nonnullis vero notam ei inurentibus, quod Rempub. per luxum perderet, aliam ingressus est viam: aurea enim et argentea donaria, quae extra sacrariam essent, neque corpori et sanguini Christi suscipiendo servirent, postulavit. Ab ea quoque petitione


page 186, image: s186

multis abhorrentibus, quasi sacra profanaturus esset: Surda et muta Imperatorum monumenta, quae nullum advocatum haberent, invadenda esse censuit. Itaque sepulchra effodiuntur, nec ullis Romanorum Imperatoribus, quantumvis ob res gestas claris, quidquam praeter saxeas tunicas, frigidum et extremum illud propugnaculum, relinquitur, omni pretioso ornatu spoliatis. Ac ne Magni quidem Constantini loculus incactus et inviolatus mansisset, nisi fures imperatoris decretum antevertissent, et aurea illius ornamenta abstulissent. Undecum ad septuaginta centenarios argenti, et auri nonnihil corrasisset, conflari ea tamquam profanam materiam jussit. Ejus muneris ministri duo paullo post objerunt, alter ardenti febre, alter aquâ intercute sublatus. Ipse quoque Alexius morbo articulari et pedum dolore per intervalla excruciatus et acribus febribus ustulatus, sibi ipsi etiam ferram entis candentibus in tibias profunde impressis, acerrimo et ineffabili cum dolore tandem ab Alexio Duca Murzuflo, hoc est supercilioso per insidias captus et bis veneno, sed frustra, tentatus, quod ea adulescens, cum aetatis robore, tum antidotis, quibus clam utebatur vicisset, ad extremum laqueo gulâ


page 187, image: s187

elisa, im pietatis exsecrandae poenas luit, ut prolixe narrat Nicetas Choniates. Coirus [Note: in Annal. l. 1.] in Historia Mediolanensi haec refert de Rodoaldo filio et successore Rotharij Regis Longabardorum: Spoliaverat is patrem sepultum in Basilicâ D. Johannis Baptistae aperto sepulchro, sed non impune: neque enim postea unquam ingredi id templum potuit, conantem pugnis prohibenteipso D. Iohanne Baptista, et sepuchri sibi crediti spoliationem vindicante. De Pyrrho quod initio monui, id ex Plutarcho haheo: qui ita de illo: Antigono devicto, AEgaeos, ubi habuit eos in potestate, cum aliâs tractavit acerbe, tum urbi praesidium Gallicum, ex iis, qui secuti ipsum fuerant, imposuit. Galli autem gens avarissima regum ibi humatorum aggressi sunt monumenta aperire, Thesauros dinpuerunt, reliquias cum ludibro disjecerunt. Hoc Pyrrbus visus est ferresente et solute, itaque ipsi imputatum a Macedonibus, unde et poena secuta est, quamdixi. Falluntur Viri Magni [Note: Alciat. Parerg. l. 10. c. 4. et Tib. Decian in Tract Crim. lib 6. c. 40. sect. 28. In Ibin.] qui de hoc Pyrrho accipiunt locum Higyni c. 121. unde jure talionis Pyrrhum punitum esse convincere nituntur: Ita enim Higynus: Neoptolemi, qui et Pyrrhus, ossa per fines Ambraciae sparsa sunt, quae est in Epiri Regionibus, quo alluit. Ovidius illo disticho



page 188, image: s188

Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
Sparsa per Ambracias quae jacuere vias.

Nam illa ad Achillis filium pertinent: Hic Noster AEacidis filius fuit et Phtilae Menonis Thessali filiae. Ad extremum hoc subjungam, sepulchris pure et illibate conservandis ac â vi et injuriâ prohibendis proprium fuisse constitutum Magistratum sub posterioribus Impp. quem Comitem Privatarum dicebant: ua clare ostendit formula ejus apud Cassiodorum in Variis: quae concepta [Note: lib. 6 form. 8.] est in haec verba: Defunctorum quinetiam quietem sacrans aequabilia jura tuae conscientiae commiserant, ne quis vestita marmoribus sepulchra nudaret, ne quis columnarum decorem irreligiosâ temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis aut voraci flamma consumtos sceler ata perscrutatione detegeret; ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias: nam etsi cadavera furta non sentiunt: tamen ab omni pietate alienus esse dignoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. Vides ergo tibi mandatam esse securitatem mortuorm. Hactenus Cassiodorus.



page 189, image: s189

CAPUT X. Proditionem quidem gratam esse Principibus, Proditores autem, invisos.

CUm nuper in morbo cubarem Norimbergae per dies aliquam - multos qui in itinere incautum oppresserat, solitudinis levandae caussâ ab Amplissimo D. Georgio Remo JCto et Reipub. illius praepotentis, nutriciae meae benignissimae Consiliario prudentissimo, D. et Amico meo magno Historicum petij, in quo versarer, donec ad operas Academicas redire liceret. Fecit id vir optimus pro suo erga me et insigni amore et summo studio, misitque Hieronymum Connestagium, Genuensem de Conjunctione Portugalliae et Castellae, quem avide accepi et perlegi, excerpsique multa nota bilia et alibi atringenda. Inter illa et hoc fuit quod reperi libro 5. Oderat, [Note: p. 28.] inquit, Prior (Antonios is fuit Nothus Prior Pratensis, qui post caesum in Africa Sebastianum et mortuum Henricum Cardinalem se pro Lusitaniae Rege gessit in vito Philippo II. Hispano) Ferdinandum Pinam


page 190, image: s190

JCtum, Camerae Lusitanicae Sydicum, qui est summus illius Magistratus gradus, quod de se minus honorifice, de Philippo Hispano omnia optima sentiret, et totum consilium Camerae in partes Regis Philippi pertrahere studuisset. Itaque submisit illi sicarium Antoniumn Soarezium, qui Lisybonae, ipso meridie, in medio foro, grave vulnus Pina inflixit in capite, ex quo paullo post mortuus est. Sicarius autem qui melius ferire, quam fugere noverat, captus, aliquot diebus post laqueo primum strangulatus est, deinde in quatuor partes dissectus, connivente Antonio more Principum, qui odisse solent, eos, quorum operâ ad scelus aliquod abusi sunt, quod his viventibus, vivit etiam facinorum ipsorum jussu designatorum memoria. Quae extrema verba valde notabilia mihi visa: et huc refero, de proditoribus passim lecta: inprimis illud: Proditio grata, Proditores invisi: quae mens olim [Note: Alii Rhymitalcem. Vopiscus in eius vitâ.] fuit Caesaris Augusti in Rhymitaclem Thracum Regem, Antigoni item et Aureliani Augusti ut ex Epistolâ eius videre est ad Mallium Chilonem. Atque hoc illustribus Exemplis ante me docuit Nobiliss. et Ampliss. [Note: Horar. Suceisius Cent. 1.] Vir. D. Philippus Camerarius, JC. et Consiliarius Reip. dictae initio capitis primarius, quibus haec mihi visum adjicere apud alios notata. Ac primum quidem eleganter


page 191, image: s191

in hanc rem lusisse mihi Augustus [Note: c. 7. et Cent. 26. 60. et. 6.] videtur, cum inquit, prodituros amari solere, non proditores; et Claudianus venuste: Damnamus luce reperta Perfidiam: [Note: lib. 2. in Eutrop.] Sed Exempla altius animum penetrant. Brutus Libertatis ipsius nomen, qui Reges Româ expulit, cum ex Servo suo Vindicio rescivisset, filios suos Tarquinio a patre expulso velle portas reserare: pater Patriae, quam liberorum amantior, securi eos feriit: Servum autem ut Patriae conservatorem initio manumisit, postea ut Dominorum suorum delatorem cruci adfixit, ut notavit ad Juvenalem Scholiastes antiquus. Simile huic Exemplum referunt Historiae Ecclesiasticae Scribtores, Socrates Sozomenus et Nicephorus Callistus. Tempore [Note: l. 4 e. 9. l. 6. c. 8. l. 11 c. 4.] Valentiniani et Valentis Impp. Procopius quidam, genus suum ad Juolianum referens, et sub Joviniano Tyrannidem affectans Chalcedonem occupaverat, et clam Constanti nopolim ingressus Imperium arripuerat. Inde non contemnendo coacto exercitu, adversus Imperatorem infestis signis est profectus. Cui Valens ex Syria obviam progressus, circa Natoliam certamine cum eo est congressus et victus. Inde Nicaeam pervenit: Sed mox Procopius a proditoribus Gomario et


page 192, image: s192

Agelone, quos fidos sibi esse putaverat, captus et vinctusValenti est traditus: Qui utrumque proditorem novo supplicij genere, crudelem in modum serris dissectos interemit spreto jurejurando, quo se illis benevolum semper fore receperat. Procopius autem ad arborum duarum non longe inter se distantium vertices adductos pedibus alligatus, eisdem mox ad naturalem statum suum redire permissis discerptus est. Haec unanimi consensum illi quos dixi. Unde [Note: l. 26. p. 352. In Exemplari Lindebruch I.] mirari subit dissensum Ammiani Marcellini: qui et alios proditores Procopi facit et de supplicio Procopi aliter sentit. Verba ejus lubet adscribere: Tandem Procopius, undique facultate evadendi ademta, consiliorum inops, ut in arduis necessitatibus solet, cum fortunâ expostulabat luctuosâ et gravi: mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis arctius vinctus, relato jam die ad castra ductus, Imperatori offertur reticens atque defixus, statimque abscissa cervice discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella. Parietiam indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim non pensatâr atione sunt interfecti. Nam si Principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia jure caesos pronunciaret, sive rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas ei memor abilis facti oportuerat


page 193, image: s193

defirri mercedes: Haec Ammianns, qui in eo tamen, quod agimus cum sacrae Historiae scribtoribus consentit. Zanobio etiam Pino proditio perfidiosa non ex voto cessit. In bello enim, quod cum Philippo [Note: Machiavell. l. 4. Hist. Florent. p. 194.] Viscontio Iohannis Galeazi secundo filio gessere Florentini Agnolo Pergolensi Flaminiam vastante, hic Zanobius Pinus Galeatae cum imperio praefectus castrum hosti citra ullam defensionem tradiderat, Agnoloque praeterea suasor fuerat ut neglectis Flaminiae alpibus, ad colles in Tusciam descenderet, ibique minore cum discrimine, maiori vero cum lucro rem ageret. Sed non potuit Agnolus abjectum malignumque hominis animum ferre, ideoque suorum servorum arbitrio eum tradidit: qui postquam ludibrio satis hominem habuissent, chartis etiam, quibus testudines impressae erant ipsi cibi loco admotis, ut ederet horrati sunt, futurum adserentes, ut mox ex Guelfo in Ghibellinum transmutaretur, sic miser paucos intra dies fame contabuit. In Annalibus [Note: lib. 7.] praeterea Saxonicis legitur turpe ac detestandum parricidium Frothonis Danorum Regis. Corruperat is domesticum quendam, uti fratrem suum occideret: id sui Regis desiderium occulte cruciarius ille


page 194, image: s194

explet, adeoque manus Optimo Principi violentas affert: post praemium a Frothone caedis exigit, idque accipit, sed mox ubi accepit, jussu Regis vicissim occulte trucidatur, ne scelus Regis et mandatum necandi fratris vulgaretur. Quod Exemplum prorsus simile est illi quod initio capitis hojus propositum â nobis est, et ad monitum Connestagi pertinet. Mitius cum huius farinae homine, hoc est proditore egit Princeps [Note: In Tractatu Criminal. lib. 7. c. 30.] ille Italus, de quo Tiberianus Decianus JC. summi nominis scribit alicubi Refert, inquit, Hip. sing. 16. quendam Principem Italicum, dum proditori, cujus operâ usus fuerat, praemium proditionis numeraret, voluisse, vt proditor praemium illud inversis post ierga manibus reciperet, ut sic omnibus infamia illius innotesceret, et cognoscerent, quotquot adstarent, illud esse proditionis praemium. Hi porro omnes, qui Proditores ad hunc modum exceperunt, illud Onosandri [Note: In Strategico c. 38.] parum attenderunt cum scribit et Imperatorem suum his verbis monet: [Gap desc: Greek words].


page 195, image: s195

Quem locum tanto lubentius et Graecem ex scribsi et latine interpretabor, quia recedere visum a Nicolai Rigalti Viri praedari sententiâ aliter locum inter pretantis. Proponam autem initio meam quae est haec: Omnino memento, Imperator, quisquis es, Proditoribus fidem et promissa lervare, nec respice tam ingenium horum, quam considera in posterum quoque talium hominum operam tibi utibilem esse posse: non reperies autem tales facile, nisi aliorum exemplo quibus proditionem praeclare cessisse et bonam redditam gratiam intellexerint, provocentur; ad eadem tuo usu et commodo suscipienda: Unde certum tibi esse debet et fixum, cum proditori, quod pepigisti aut condixisti, dederis, non tam conferre te beneficium, quam accipere, et proinde promtum esse ad retributionem: Et quis vero te judicem constituit, ut in hostilis civitatis proditorem inquiras scru pulose aut animad vertas, qui tuae patriae constitutus es Imperator, ejusque commoda omni modo promovere debes. Rigaltius vero ita: Proditoribus fides et promissa


page 196, image: s196

sa ab Imperatore servanda sunt, nec considerandum, quales illi antea extiterunt, sed quales deinceps futuri sunt, ut postquam sibi hostium partes amplectentibus gratiam haberi perspexerint, animos ad ea beneficia convertant suos. Quisquis enim proditori dat, munus accipit potius, quam confert. Ideoque promta esse debet Imperatoris hac in re liberalitas, quippe de hostium proditâ civitate judex aut arbiter non est, sed patriae suae Imperator. Judicet eruditus Lector: ego sane pro me stare arbitror locum Leonis [Note: Constit. XV. §. 36.] Imperatoris, quem Rigaltius in Notis adducit: ita enim ille: [Gap desc: Greek words] Caeterum ut ab iis, quos dixi, Onosandri monitum neglectum est: ita id sensisse eos et pensi habuisse arbitror; quod [Note: Gotthicorum I.] ad Neapolitanos cives Pastor olim et Asclepiodotus apud Procopium in Oratione suâ disserunt; [Gap desc: Greek words]


page 197, image: s197

[Gap desc: Greek words] Quam sententiam ab Augusto et alijs, de quibus initio capitis, mutuati videntur.

DECADIS Xae [Abbr.: DECIMAE] Observationum Historico-Politicarum CAPUT I. Ducum bellicorum gemina Virtus ex Historiis notata.

PAucis sed gravibus admodum verbis et vere praegnantibus socerum suum Julium Agricolam Tacitus laudat: dum scribit: minime eum licenter more Juvenum militiam in lasciviam vertisse, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam retulisse: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere ob jactationem, nihilque ob formidinem recusare, simul anxium et intentum agere solitum. Quae verba quamquam


page 198, image: s198

singula consideratione dignissima sine, tamen haec duo solum hoc capite expendemus: quod dicit nihil eum primum ob jactationem sive jactantiam appetijsse, deinde nihil ob formidinem recusasse. Ac prius quidem quod attinet, cavendum unice Duci est. Nam, ut [Note: lib. 3.] eleganter Agathias, Arrogantia non solum suos possessores, et illos, quos ei servire et morem genere contingit, perdit: Invidia enim insistit vestigijs Ducum praeclarorum, et in omnes occasiones vigilat quomodo de gradu dignitatis eos praecipiter. Unde non sine [Note: In Panegyr. ad Traian.] caussâ Plinius: Ducet nostri non tam Regum externorum, quam suorum Principum insidias, nec tam hostium quam commilitorum manus ferrumquam [Note: 4. Annal.] metuebant. Neque enim ferre possunt Principes, qui ut loquitur Tacitus de Tiberio, Silij jactantiâ offenso, destrui fortunam suam sic existimant, si Duces plus sibi gloriae vindicent. Quâ de re queritur etiam apud Dionem Agrippa. Iste, inquit, est mos Principum, ut nolint quemquam esse se potiorem. Facilia confectu ipsi gerunt, difficilia aliis committunt, quos tamen postea gloria rei praeclare gestaefrui aegre ferunt: Vinci quidem eos nolunt, rerum autem gestarum gloriam apud eos esse non facile patiuntur. Quod animadvertens Germanicus devictis Germanis ubi congeriem armorum cum titulo strueret: Tiberij solum mentionem


page 199, image: s199

fecit, dese nihil addidit, invidiae metu: prudentius quam Antoninus Primus, quem merito reprehendit Tacitus, [Note: 1. Hist.] quod nimius fuerit commemorandis quae meruisset. Porro hoc Argumentum erudite copioseque tractatum vide apud unicum priscae virtutis et Doctrinae vindicem JANUM GRUTARUM, amicum nostrum [Note: in Discurs. ad. Tacitum p. 2. p. 101. et seqq.] magnum: ego ad alia contendo: Ab hâc impotentiâ linguae et jactantiâ alieni fuere praestantissimi quique Heroes: De iugurthâ Sallustius, cum laudasset ut perfectissimum Ducem et strenuissimum militem, subjun. git tamquam miraculum, quod cum plurimum ipse faciat, minimum tamen de se loquatur. Quod et de Pisone Velleius: Quae agenda sunt, inquit, curabat sine ullâ ostentatione agendi. Et pulcherrimum est Encomium [Note: lib. 38.] quod Attalo Eumenis fratri apud Livium tribuit consul Romanus: Victis enim caesis que ad Olympum montem Gallis, laudatus pro concione exercitus, donatique pro merito quisque ante omnes (inquit Historicus) Attalus summo caeterorum assensu: nam singularis ejus juvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque, tum modestia etiam fuerat, quibus verbis utramque Virtutem, de quâ agimus complectitur. De Socero suo idem Tacitus: Nec Agricola unquam


page 200, image: s200

in suam famam gestis exultavit, ad auctorem et Ducem, ut minister fortunam referebat: ita virtute in obsequendo, verecundiâ in praedicando extra invidiam nec extra gloriam erat. Hanc jactantiam, homini adhaerentem pene naturâ, excutere non potuit famosissimus ille Caroli V. et Philippi II. Imperator Ferdinandus Toletanus Dux Albanus, id quod declaravit statua quam ex aere conflatam in Castello Antverpiensi erigi jussit cum hac inscribtione:

FERDINANDO ALVAREZ A TOLEDO ALBAE DVCI PHILIPPI II. HISPANIARVM REGIS APVD BELGAS PRAEFECTO: QVOD EXSTINCTA SEDITIONE, REBELLIBVS PVLSIS, RELIGIONE PROCVRATA, IVSTITIA CVLTA, PROVINCIAM PACE FIRMARIT: REGIS OPTIMI MINISTRO FIDELISSIMO POSITVM.

Nam hoc nimis alte penetravit animum [Note: l. 9. de Coniunctione Portugall. et Castella.] Philippi, idque plurimum postea Ferdinando nocuit, ut testatur Hieronymus Connestagius, et addit insigne Epiphonema: Ideo, inquit, neque Carolus V. neque Philippus II. valde amabant Albanum, quod nimis praeclare sibi de ipsis meritus videbatur: Principes enim non amare solent eos, aut certe minus, qui bene de ipsis meriti sint quam eos, quos


page 201, image: s201

ipsi beneficiis sibi devinxerunt. Itaque statua illorum [Note: per Commidat. de Castiliâ.] iussu paullo post dejecta fuit. Formido vero et metus longissime abesse debent a Duce, quem, si quid aliud, commendat [Gap desc: Greek words] et fati sui fiducia, sed cum consilio conjuncta. Atque hoc jugum Jugurthae suo tribuit Sallustius, caussamque reddit, cur hace duo connexa esse debeant, Audax consilium videlicet. Ac sane, inquit, quod difficilimum inprimis est, et praelio strenuus erat, et bonus consilio, quorum alterum ex providentiâ timorem, alterum ex audaciâ temeritatem adferre plerumque solet. Utrumque et Livius Annibali tribuit: Erat, inquit, ei plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum etiam consilii inter ipsa pericula. Talis fuit Julianus [Note: l. 3.] de quo Zosimus: Vnicum illi studium [Gap desc: Greek words]. Talis Germanicus, de quo Tacitus: Quod arduum [Note: 2. Annal. l. 15.] sibi, caetera Legatis permisit. Et apud Marcellinum Constantius Julianum monet: Si hostibus congredi sit necesse, fixo gradis consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis. De Carolo Borbonio Vbertus Folieta scribit: Nemo eâ aetate


page 202, image: s202

fuit, in quo essent majora aut plura naturae et industrinae bona: Ingenium vividum, callidum, sollers, magnum consilium, celsus ac sublimis animus, nihil humile aut sordidum, nihil non magnificum et amplum umquam agitans: Talis Frundsbergius, Leo Strozzus et alij innumeri.

CAPUT II. Magnanimi Ducis esse dolo malo in hostem nequaquam uti.

VErba Taciti sunt extremo II. Annalium libro: Reperio apud scribtores eorum temporum Adgandestris Principis Chattorum lectas in Senatu literas, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur responsumque esse, non fraude neque ocultis, sed palam et armatum Populum Romanum hostem suos ulcisci. Quâ gloria aequabat se Tiberius priscis Imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant prodiderantque. Pyrrhi historiam plerique omnes describunt Romanae rei scribtores, brevissime [Note: lib. 2.] Eutropius: Cum, inquit, vicina castra Fabricius


page 203, image: s203

Romanus et Pyrrhus Rex haberent, Medicus Pyrrhi ad C. Fabricium nocte venit, promittens veneno Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur: quem Fabricius vinctum reduci jussit ad Dominum, Pyrrhoq dici, quae contra caput ejus Medicus spopondisset: Tunc Rex admiratus dixisse fertur: Hic est ille Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam Sola, cursusuo averti potest. Tentaverat enim et ante, cum pauperem cognovisset, quartâ parte regni promissâ, ut ad se transiret, sed frustra. Igitur in Romanos Duces verius quadrat illud Enn I. de Pyrrho:

Nec mî aurum posco, nec mî pretium dederitis
Nec cauponentes hellum sed belligerantes,
Ferro non auro vitam cernamus utriquam.

Docuit idem Camillus in Faliscis, quos [Note: Livius l. 5. Dec. 1.] cum obsideret, ludimagister consueto ante obsidionem more, cum pueris, potentiorum in Urbe civium liberis ante urbem obambulans, sermonibusque varijs injectis subdole fallens, eos tandem in castra Romana perduxit, prodens ita civitatem, quantum in ipso erat. Cumque eos oratione ad rem accommodatâ Camillo obtulisset, non magnifice, uti sperabat acceptus, sed denudatus ac manibus post tergum revinctis reducendus Faliscos datus est pueris,


page 204, image: s204

cum virgis, quibus proditorem ante se agerent in Urbem. Ad quod spectaculum commota civitas, Romanis ultro se dedidit. Facta haec Anno ab V. C. CCCLXI. Viriati quoque interfectores Q. Servilij Caepionis verbis inducti, cum praemium a Scipione Consule petijssent: responsum hoc tulere: Numquam placuisse Romanis, Imperatores a suis militibus interfici. Et sane Caepionis iliud factum valde improbatum fuisse Romanis constat, quamvis Viriatum proditorem hostemque Reip. [Note: l. 2. initio.] esse itidem liqueret. Velleius Paterculus ita de illo facto scribit: Imteremto Viriato fraude magis quam virtute Servilij Caepionis, Numantinum bellum, idquam gravius exarsit. [Note: lib. 2. c. 17.] Lucius Florus in Epitome: Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae, qui ex venatore latro, ex latrone subito Dux atque imperator, et si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suam defendere, per quatuordecim annos omnia citrâ ultraque Iberum et Tagum ignî ferroque populatus, castra etiam Praetorum et praesidium aggressus, Claudium Vnimanum pene ad internecionem exercitus cecidisset, insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat, in montibus suis trophaea fixisset: tandem eum Fabius Maximus consul oppresserat: sed a successore Servilio Capione violata victoria est, quippe


page 205, image: s205

qui conficiendae rei cupidus fractum ducem et extrema deditionis agitantem, per fraudem et insidias et domesticos percussores aggressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non potuisse. Historiam Viriati copiose et per partes [Note: T. Quint I Flamin I.] describit Appianus. Sed nec Flaminii factum probârunt Romani, qui, cum Legatus missus esset ad Regem Prusiam, ad quem Hannibal hostis Romanorum confugerat, clam Hannibalis mortem et artibus quibusdam procuravit. De quo facto graviter admodum Livius Hannibalem disserentem inducit: Mores quidem, inquit, Populus Romanus quantum mutaverit, vel hic dies argumento erit: horum Patres Pyrrho Regi hosti armato exercitum in Italiâ habenti, ut a veneno caveret praedixerunt: hi Legatum Consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt. Aliter Plutarchus, [Note: Dissertat. Polit. l. 2. cap. ult.] ut notavit Scipio Admiratus, nam ut a Pop. Romano hanc maculam averteret, culpae hujus reum solum facit Flaminium, addens Senatui improbatum eum fuisse, quod gloriam sperâsset ex morte Hannibalis, quem virum Romani ob Clementiam tamquam inutilem jam senio, jamque de plumatam avem dimiserint. Videatur [Note: Plutarch. in Flaminio.] idem Scipio Admiratus ibid. quomodo Scaevolae factum, quod item objici poterat,


page 206, image: s206

defendat aut excuset, sicut se e sacris Judithae, quae dolo Holopherni vim artulit. Placuit hoc quoque Alexandro Magno vere magnanimo et DIs per omnia quam homini similiori: improbavit enim semper hujusmodi [Gap desc: Greek words] , ut loqui solebat, eam que victoriam pulcherrimam gloriosissi mamque arbitrabatur, quae ex hoste [Note: l. 1. bell. Gall. c. 13.] armato reportaretur. Helvetl etiam apud Caesarem se ita a Patribus majoribusque suis didicisse profitentur, ut magis Virtute quam dolo contenderent, aut insid js niterentur. Ipse etiam Caesar in colloquio cum Ariovisto, cum ab hujus Equitibus Legio [Note: lib. 1. bell. Gall. c. 46.] decima quam Caesar secum praesidij caussâ eduxerat, infestaretur telis, recipiens se ad suos, imperavit illis, ne quod omnino relum in hostes rejicerent: nam ersi sine ullo periculo legionis delectae cum Equitatu praelium fore videbat, tamen committendum non putabat, ut, pulsis hostibus dici posset, eos a se per fidem in collo quio circumventos. Verum recentiora quaedam etiam Exempla videamus Nam et posterioribus seculis quaedam ingenia Heroica Romanorum virtutes aemulandas sibi proposuere. Inter quae merito suo primum sibi locum vindicat Alfonsus Neapolitanus, qui cum odisset Castellae.


page 207, image: s207

Regem gravibus de causis, obtulit se illi Rugerius Pallanzae Comes, pollicitusque est, suâ se manu inimicum ejus occisurum, si ita illi videretur. Eum adversatus cum indignatione Alfonsus, neque animo neque cogitatione id concipere jussit, additâ voce [Note: Fanormit. de Dict et Fact. Alfonse.] se dignâ: Ettamsi totitus mundi imperium consecuturum me scirem, numquam tam immane scelus permissurus essem, Macte esto tu, o Alfonse, hoc ingenio, neque enim tua te gloria destituet, quamdiu mundus et homines erunta. Immo in choro coelestium spirituum triumphabis propter nobilem hanc et Heroicam vocem. Excipiat Alfonsum Imperator Cunradus, Princeps Germanus: cui cum Bogislaus Poloniae Dux tributum, quod ex foedere debebat, superbe negâsser, seque Regem appellasset: ille Majestatis imperialis contemtum indignissimeferens, copias ad versus illum coegit: Quod dum serio agit, moritur interim Bogislaus relictis duobus filijs Misicone et Otthone, quorum ille patris contumaciam secutus, hic ad Imperatorem confugit, et Misiconis fratris institutum sibi displicere testatus, paratum imperara facere, quae deceant, ait. Cunrandus coactis copiis et assumto Otthone in Poloniam adversus Misiconem tendit, prohibitis tamen militibus,


page 208, image: s208

ne cui nisi armato nocerent, reliquis omnibus sua salva essent, quia videlicet Polonia magis ad Otthonem quam ad Misiconem pertineret. Misico vim sibi admoveri sentiens et imparem secopiis Caesareis, subditos praeterea in fratrem pronos animadvertens, tempori cedendum statuens et de rebus suis desperabundus in Bohemiam ad Vldaricum Regem, qui Imperatori quoque exosus erat, profugit, sed parum tuto. Vldaricus enim, quem supplicem susceperat, conjectum in vincula mittere ad Cunradum perfidus proditor decreverat, sperans se eo munere Imperaroris gratiam redemturum, idque clam per literas Cunrado significat. Imperator Regis impietatem detestatus, secreto et per occultos nuncios Misiconem monet, ut aliorum fidei se credat, si salvus esse velit, simul illi Regis mittit literas. Misico proditoris animo cognito et magnitudine animi Imperatoris perspectâ, subducit se ex Bohemia, et ultro supplex venit ad Cunradum, illique affert tributi jus, et imperio se ejus pariturum pollicetur, veniam juvenilis temeritatis rogans, quam facile ab Optimo Imperatore im petrat, qui et fratres aequis partibus componit, et sic Poloniam Imperio tributariam conservavit, ut prodidit Huldricus Mutius


page 209, image: s209

[Note: l. 14. p. 111.] in Chronico Germanorum. Adde huic Duringi historiam Parricidae Principis sui Vratislai filij, quam describunt Cosmus [Note: e. XI. lib. 3. initio.] Pragensis, AEneas Sylvius et Dubravius, qui Parricidium suspendio luit, cum praemium a Neclane pueri caesi patruo speraret, Concludam [Note: in notis ad Tacitum p. 85.] caput Exemplo a Sede Romanâ petito. Scribit Hannibal Scotus Pium V. Pontificem vehementer cupiisse in suâ potestate habere Marianum Asculanum facinorosum Exsulum Ducem, idque ut consequeretur, varijs modis tentâsse, rem autem num quam successisse: tamdem adiisse ipsum Mariani quendam amicum, et traditurum se sub specie amicitiae Marianum pollicitum, Pontificem autem exsecratum hominis scelus confestim ex oculis facessere jussisse. Quod ubi comperit Marianus, ab omni deinceps injuriâ et Ecclesiasticis regionibus infestandis abstinuisse eum adserit.



page 210, image: s210

CAPUT III. Magnam quoque partem Imperatorij muneris in eo sitam, ut omina adversa prudenter eludere et in contrarium vertere sciat.

[Note: Animis pene omnium hominum hoc naturaliter evenit, ut trepident cum ad conflictum venerint Veget. l. 3. c. 12 Caesar lib. 1. bell. Gallic. 39.]

FIeri vix potest, quin audacissimi etiam milites, cum cogitant de pugnae discrimine et quam prope a vitae periculo absint, commoveantur animo et perturbentur, praesertim si de hostis, cum quo confligendum eis, virtute et militari scientiâ sint edocti. Exemplo Romani sint apud Caesarem, qui cum ex Gallis et mercatoribus cognovissent, ingenti corporum magnitudine Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse, Gallosque saepe numero cum iss congressos, ne vultum quidem atque aciem oculorum ferre potuisse, tantus subito omnem Caesaris exercitum timor occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret: adeo quidem, ut neque vultum fingere, neque interdum lachrymas tenere possent, abditi etiam tabernaculis aut suum fatum querebantur, aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur, vulgo totis castris testamenta obsignabantur: horum denique


page 211, image: s211

vocibus ac timore paullatim etiam ii, qui magnum in castris usum habeant, milites centurionesque, quique Equitatui praeerant, pertur babantur. Vide de hoc metu et Dionem, [Note: l. 38.] et huic geminum apud Velleium Paterculum in obsidione Contrebiae in Hispania: [Note: lib. z.] ubi Q. Metelli Macedonici rigor pulsas praecipiti loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subire jussit, facientibus omnibus in procinctu testamenta, velut ad certam mortem eundum foret. Atque haec cum ita se habeant, omni studio connitendum est Duci, ne terrorem militi incutiat, sed adimat potius quibus potest modis. Itaque Tiberio mimine probatum olim, quod Caesar Germanicus Exercitum ad Teutoburgiensem saltum, ubi infelix illa Vari pugna commissa fuerat, deduxisset, ad loca moesta visuque ac memoria deformia: rationem adfert Historicus indignationis [Note: Tacitus I. Annal.] geminam: Tiberio, inquit id haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, sive exercitum imagine caesorum in sepultorumque tardatum ad praelia et formidolosiorem hostium credebat. Porro in hoc metu constituti milites varie ominabantur, et quidvis etiam temere seu forte oblatum in omne rapiebant, et ex illo de eventu praelii fortunisque suis judicabant.


page 212, image: s212

Unde circumspecti Imperatores unice operam dabant, ut si quid sinisterius militibus oblatum esset, ingenii dexteritate eluderent et in contrarium acute verterent. Fecit [Note: Dio l. 40. vid. huc Veget. l. 1. c. 12.] hoc M. Crassus Euphratem olim transiens: cum enim in transitu pons ruptus esset, militesque animos demittere videret: Bono, inquit, animo estote: juro enim, neminem hâc reversurum: per Armeniam enim ubi eam devicero, redire cogito, quibus [Note: in eius vitâ.] verbis animum suis reddidit. Plutarchus Euphratem nullo negotio ponte iunxisse et exercitum sine impedi mento traduxisse scribit: convulsum autem illi pontem juxta Zeugma, cujus loci Dio quoque mentionem facit, et ab Alexandro nomen accepisse scribit, qui illac quoque transiverit. [Note: Dio. l. 42. extremo.] Meliori fato idem fecit Caesar: qui cum in Africam navigaret hieme Adrumetum petiturus navi egrediens, forte in terram cecidit: quem ut milites conspexerunt cadentem et pronum quidem, animis etiam ipsi conciderunt. Caesar autem ne haesitavit quidem, sed porrecta statim manu, quasi de industriâ cecidisset terram apprehendit, deinde eam osculatus: Teneo te, inquit, Africa. Quod ipsum magnanimitati [Note: in vitâ eius c. 39.] ejus tribuere videtur Suetonius: Ne redigione quidem ullâ, inquit, a quoquam


page 213, image: s213

incepto absterritus umquam vel retardatus est: Cum immolanti aufugisset hostia, profectionem adversus Scipionem et Jubam non distulit. Prolabsus etiam in egressu navis, verso ad melius omine, Teneo te, inquit, Africa. Ad eludendas autem vaticinationes, quibus felix et invicrum in eâ provinciâ fataliter Scipionum nomen ferebatur, despectissimum quemdam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium vitae Salutioni cognomen erat, in castris secum habuit. Similis animositas [Note: Dio l. 66. et Sueton. in eius vitâ.] in Vespasiano Patre fuit, qui cum podagrâ febrique laborans valde decum beret, eiusque familiares morti vicinum crederent, et de Cometâ qui per id tempus fulserat, nescio puid inter se colloquerentur: Desinite nugarum, inquit, neque enim mihi, sed Parthorum Regi mortem portendit: ille enim comatus est, ego calvus sum. Porro quia in Cometae mentionem incidimus, recens exemplum subjungam, quod narrat Hieron. Connestagius. Sebastianus, inquit, [Note: l. 1. de Portug. et Caestellae coniunct. p. 509.] Portugalliae Rex, cum an. CICICLXXVII. expeditionem in Africam pararet: die IX. Novemb. in Zodiaci librâ, prope locum, in quo tum erat stella Martis, Cometa apparuit, omnium, qui a multis seculis apparuerunt, pulcherrimus ac maximus qui Lusitanis in procinctu


page 214, image: s214

stantibus metum incutiebat, complura ex veteribus Exempla inferentibus, Cometas portendere infelices successus, et quia ex aere infecte gignuntur, delicatae Principum vitae exitium minari. Verum alij, quemadmodum veterea Duces hujuscemodi portenta in bonam partem interpretati solebant: non tam, quod illis fiderent, quam ut militibus animum adderent: rem istam boni ominis esse dicebant: affirmabantque Cometam ipsum in Linguâ Lusitanâ alloqui Regem: et dicere ACOMETA, quod Lusitanis significat: Rex hostem adoriatur. Quâ interpretatione confirmatus infelicissimus Princeps, fatum summ incurrit, inque exitium et se et regnum praecipitavit. Sed redeo [Note: lib. 21.] ad antiquiora. De Juliano Imp. scribit Ammianus Marcelliaus, quod cum bello Constantium [Note: Vid. veget. l. 2. c. 14. de hoc more.] lacessere vellet, et jam apud Parisios, quatiens scutum variis motibus exerceretur, more militari, in campo, axiculis, queis orbis erat compaginatus in vanum excussis, ansa remanserat sola: quam retinens validâ manu stringebat: territisque. [Note: lib. 23.] ut omine diro, praesentibus cunctis: Nemo, inquit, vereatur: habeo firmiter quod tenebam. Idem Julianus, apud eumdem, cum infelicem expeditionem in Persiam moliretur, cum exitu simulato per. Tigrim flecteret


page 215, image: s215

dextrorsus, ut per Assyrios et Euphratem eo perveniret, et quietâ nocte emensâ mane jumentum, quo veheretur, poposcisset. oblatus est ei Equus, Babylonius nomine, qui ictu torminis consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta consparsit: Quo ostento (ipsi, ut eventus docuit, luctuoso) laetior ille exclamavit, plaudentibus proximis: Babylona procidisse humi, ornamentis omnibus spoliatam. Ita videlicet erigere volebat, quamquam moestus ipse et pene fati sui certus, quod ex illo patet, quod paucis diebus ante Lunae aram, nullo arbi trorum admisso, occulte paludamentum purpureum, propinquo suo tradidit Procopio, mandavitque arripere fidentius Principatum, si se interiisse didicerit apud Parthos. Sed non ante pugnam solum Exercitui timor omnibus modis adimendus est, sed et in ipso praelio et conflictu animus ipsis addendus laetis nunciis sive veris sive fictis. In quam rem in signe monitum est Onosandri: [Note: Strategici. cap. 23.] Imperator, inquit, expeditus in Equo, si in dextro suorum praeliantium cornusit, exelamet: Milites, qui in laevo sunt, dextrum hostium cornu vincunt: si in sinistro sit, dicat superiores esse in dextre: sive id ita vere fiat, sive secus.


page 216, image: s216

Necessarium enim mendacium dici oportet certamen ubi exstitit ingens. Rursus, si longiuscule dissitus sit hostium Dux, aut in altero cornu, aut in medio agmine versetur, vociferari debet: Occubuit hostium Imperator, et haec contentâ voce ita proferenda sunt, ut hostes quoque exaudire possint. Commilitones enim, qui suos virtute bellicâ praestantiores hostibus esse audiunt, duplo fortioribus ac promtioribus animis veluti roborantur et augescunt. Contra hostium vireis, strage suorum percepta, metu debilitatae concidunt, quin et aliquando ad hujusmodi rumorem illico in fugam se dant et acie desertâ sese proripiunt, Tantum saepe utilitatis adfert, suos juxta et hosteis decipere, illos quidem laeto, istos vero luctuoso mendacio. Haec Onosander, ut latine quidem eum loqui fecit Rigaltius. Accepit autem hoc monitum Onosander a [Note: in Hipparchico.] Xenophonte, cuiushaec sunt verba: [Gap desc: Greek words]. Porro autem (inquit) falsis insidiis, auxiliis falsis falsisque rumoribus terrere hostes debet: maxime enim hostes fiduciam sumere solent, cum res adversariorum laborare audiunt et impetitas esse. Ex Onosandro Leo quoque habet. Ante hos tamen duos usurpavit feliciter


page 217, image: s217

Valerius Laevinus adversus Pyrrhum: occiso enim quodam gregali, tenens gladium cruentum, exercitui utrique persuasit. Pyrrhum interemtum. Quamobrem hostes destitutos se Ducis morte credentes, consternati a vaframento, se pavidi in castra receperunt. Usurpavit etiam Myronides Atheniensis, qui dubio praelio adversus Thebanos rem gerens repente in dextrum suorum cornu prosiliit, et sinistro se jam vicisse exclamavit: quâ re et suis alacritate et hostibus metu injecto vicit, ut notavit Frontinus, quem et ibidem de Jugurthâ C. Marium a se occisum cum fructu mentiente vide. Cavendum tamen, ne crebro talibus fallacijs exercitus adspergatur, ne deceptioni locus ultra non sit, in quam rem eleganter Cyrus: [Gap desc: Greek words]. Si quis frequenter bonorum exspectationes injiciens fefellerit, [Note: l. 1. [Gap desc: Greek words]. In Notis ad Onosandrum] vir hujusmodi ne tum quidem persuadere, cum spem veram attulerit, poterit, ut ex Xenophonte notavit Ioh. Chokierus.



page 218, image: s218

CAPUT IV. Hostium res et consilia Duci bono cognitissima esse debere.

[Note: l. 3. c. 26.] INter regulas bellorum generales, quas adfert Flavius Vegetius potissima mihi visa est illa, quâ monet: Difficile eum vinci, qui vere possit de suis et adversarii copiis judicare. Inde enim liquido apparet: Ducem non tantum suas respicere vireis debere, sed et hostium res rationesque ae consilia cognita habere. Quod animadvertentes famosissimi quique Duces, unice id operam dederunt, ut quâvis ratione haec consequerentur. Laudatur sane a divino Platone Homericus Dux, quod fuerit [Gap desc: Greek words] , Fur hostilium consiliorum. Et Sextus Tarquinius apud Gabios jactat: se in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi, videlicet Romani et Gabiorum vires nosset, sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. Chabrias etiam Atheniensium olim Dux ita censebat, eos optime Ducis munere fungi, qui res hostium


page 219, image: s219

non minus quam suas cognitas haberent, quam laudem Hannibali Livius [Note: lib. 22.] tribuit nec immerito: Nam et situm regionum, itinera, consulis hostis animum copiasque per exploratores summa cum cura inquirendo exsequebatur: cumque Flamin I ingenium inquietum et temerarium didicisset, minus metuebat, et tamdem nobilitatâ Romanorum clade ad lacum Thrasymenum vicit. Submissis post a Senatu Q. Fabio Maximo Dictatore et M. Minucio Rufo Eq. Magistro, nihil prius habuit, quam ut eorum quoque indolem cognosceret, quod et consecutus est. Nam ut primum rationem belli gerendi cunctationemque Fabii animadvertit suisque se sensit artibus peti, tacitâ curâ animum incensus est, viditque, quod cum Duce haud quaquam Flaminio Sempronioque simili futura res esset, sed parem sibi quaesitum a Romanis Ducem, itaque prudentiam Dictatoris, non vim extemplo timuit. Contra videbat, Fabii sanis consiliis non se magis infestum, quamquam constantiam ejus tentare, movendo crebro castra, populandoque in oeulis ejus agros sociorum, non cessaret: quam Magistrum Equitum, qui nihil aliud, quam quod non imperabat,


page 220, image: s220

morae ad Remp. praecipitandum habebat, ferox rapidusque in consilijs ac linguâ immodicus, primo inter paucos, dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, affingens vicina virtutibus vitia compellabat: premendorumque superiorum arte quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese exaltabat. Ex hoc dissidio secutum hoc est, ut dividerent inter se Legiones, et castris etiam se separarent, unde duplex Annibali gaudium, neque enim quidquam eum eorum quae apud hostes agerentur, fallebat, et perfugis multa indicantibus, et per suos explorantem: nam Minutium ferocius quam consultius rem gesturum notabat, eiusque temeritatem se suo captaturum modo confidebat: et solertiae FabI dimidium decessisse animadvertebat. Atque in illo quidem spes eum non fefellit. Fabius autem laboranti Rufo et pene strato in tempore adfuit, remque Romanam restituit, docuitque quantum [Gap desc: Greek words] : Imperatoria prudentia et judicium firmum ac sapiens militari temeritati et inanis gloriolae cupidini praestet, ut loquitur Polybius. Haec in Hannibale Ducum adversariorum consideratio


page 221, image: s221

diligens et accurata, verum fecit, ejusdem PolybI Noema, quod super hac re posteritati reliquit: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Neque enim aliter sentire aut eloqui possum, quam errare illum et caeca mentis caligine laborare, si quis inter Imperatorias virtutes ullam potiorem ducat, curâ explorandi ingenium ac naturam Ducis adversi. Deducit autem hoc partim simili, partim [Gap desc: Greek words] : Quemadmodum, inquit, ubi vir cum viro, aut ordo cum ordine decertant, eum, qui victoriam reportare cogitet, diligenter adtendere opus est, qua ratione voti compos fieri poterit, sive quid intectum ab armis in adversario deprehendi queat: sic eos oportet, qui summae belli praeesse volunt, observare, non quidem, ecquid in corpore pateat, sed qua parte animi dux hostium facilius capi queat. Multi siquidem per ignaviam et socordiam, qua totius vitae rationes illis conturbat, non publicarum duntaxat rerum curam negligunt, sed familiarem quoque suam pessum ire sinunt. Quidam adeo vini sunt avidi, ut ne sommum quidem capere, nisi alienatâ ebrietate mente, queant. Nonnulli dum rebus Venereis indulgent, atque amore stupent, non urbes solum ac domos suas everterunt:


page 222, image: s222

sed propriae etiam vitae jacturam cum dedecore ficerunt. Timor vero atque inertia tum privatam iis ignominiam, quibus insunt, solent conciliare: tum, si in Imperatore fuerint, publicam, eamque maximam calamitatem afferunt: quippe quae non solum torpere otio nihil tentantem ejus exercitum efficiant: sed et inpericula persaepe maxima eos conjiciant, qui tali Duce fidebant. Temeritas, ferocia et praeceps iracundia, nec non inanis gloriae studium et fastus hostibus facilem victoriam praebent; amicis, ut plurimum perniciem: quum iis moribus praediti homines omnium machinationi, insidiis ac fraudi sint expositi. Quamobrem si quis aliorum peecata possit cognoscere, et eâ hostes aggredi, qua et per quae facilime Dux illorum est inexpugnabilis, hic brevissimo tempore omnium dominaretur. Vt enim sublato gubernatore, navis universa cum ipsis vectoribus in potestatem hostium venit: sic, ubi in bello hostilium copiarum ducem astu et consilio circumveneris, eâdem non raro etiam universum exercitum in tuam redegeris potestatem. Haec de Hannibale ibidem gravissimus scribtor. Germanico prorius hanc laudem Tacitus quoque tribuit: Qui cum Arminium magna strage affecisset, eumque in fugam compulisset, miles autem victor in loco praelii Tiberium Imperatorem salutasset, struxissetque aggerem et in modum trophaeorum arma,


page 223, image: s223

subscribtis vjctarum gentium nominibus [Note: l. 2. Annal.] im posuisset, subjungit Historicus. Haudper. inde Germanos vulnera, luctus, excidia, quam eam speciem dolore et ira adfecisse, itaque pugnam rursus voluisse, arma rapuisse et agmen Romanum repente incursasse, turbasse: ad extremum delegisse locum flumine et silvis clausum, artâ intus planicie et humida, quas silvas etiam ipsas palus profunda ambibat, ubi per insidias Romanis nocerent. Sed addit; Nihil ex iis Caesari incognitum, consilia, locos, promta, occulta noverat, astusque hostium in perniciem ipsis vertebat. Marcellinus [Note: lib. 27.] denique Constantium commendat, quod cum iu Persia bellum gereret, miserit Arbetionem et Agilonem, ut occulta fallacissimae gentis obser varent. In contrarium peccatum a plurimis et ignoratione locorum et itinerum per quae exercitum commode ducerent, quod accidisse Decio scribit Zosimus, [Note: lib. 1.] et ignoratione hostium aut inusitato genere armorum. Quorumdam enim in impetu vis est, quae morâ languescit, quorumdam vis augescit tractu temporis, et ipsa morâ incenduntur magis. Germanis ap. Tacitum non minor erat virtus quam Romanis, vincebantur tamen et succumbebant novo genere pugnae et armorum: Quod et Romanis accidit in Britanniâ, referente Caesare; et Aur. [Note: lib. 5. de Bell. Gall.] Imp. non leve momentum ad victoriam


page 224, image: s224

atulit, quod Palaestinorum armis, quae clavae erant, Palmyreni essent attoniti, ut narrat Zosimus. Sed haec jam attigi Decade VI. itaque nihil adtinet repetere.

CAPUT V. Ducem illum Optimum videri, qui inferiores militiae gradus emensus sit

[Note: 2. Polit. c. 3. 6. de LL. 3. de LL.] SCitum est Aristotelis: [Gap desc: Greek words] ; Bene vix umquam imperabit, qui parere numquam didicit, quod et Plato monuit et ex eo sumsit Cicero: Qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur, qui aliquando imperet, [Note: In eius vitâ.] dignus esse. Unde non inepte Plutarchus de Agesilao Spartanorum Rege: omnibus illum affabilem et humanum se praebuisse, quod non rudis nec imperitus parendi ad imperium accessisset. Quod autem de Imperio universe docuerat Philosophus, id Bellicis quoque mox imperijs accomodat, cum inquit: unde praefectura Equestris ei recte commendabitur, qui Praefecto paruerit, Praetura belli, qui Praetori, et Tribunatus qui Tribuno, et Centurionatus qui Centurioni: [Note: lib. 2, c. 10.] Rationem reddit Vegtius, qua de Praefecto castrorum: Praefectus, inquit, castrorum


page 225, image: s225

legebatur post probatam militiam, ut recte doceret alios, quod ipse cum laude fecisset. Hinc apud Tacicum saepe hujus generis Encomium Praefectis militaribus tributum legas: De Aufidieno enim Rufo misere a [Note: lib. 1. Annal.] seditiosis militibus sub Duce Pescennio habito ita scribit: Praecipuâ in Aufidienum Rufum prae fectum castrorum irâ saeviebant, quem direptum (lego dereptum) vehiculo [Note: ita Puchena.] sarcinis gravant, aguntque in primo agmine, per ludibrium rogitantes: an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret? mox caussam hujus saevitiae subjungit: Quppe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac laboris, et eo immitior, quia toleraverat. De Caecinâ quoque adversus Arminium misso scribit: Quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat: secundarum ambiguarumque rerum sciens, eoque interritus, qua sive peritiâ sive prudentia consecutus est id, ut Arminio victoriam velut e manibus extorqueret: Atque in hoc numero stipendiorum ipse [Note: lib. 3. Annal.] se jactat alibi: cum graviter disputat, uxores maritos in bellum sequi non debere, quod et ille studiose observarit, et cum per plures Provincias quadraginta stipendia expleverit, numquam tamen uxorem,


page 226, image: s226

quam ut sex liberorum ex se matrem non minus, quam alii suas, diligat atque amet, circumduxerit. Idem Tacitus Tiberium sapienter et bono judicio fecisse ait, quod, cum Rhescuporidi Thraciae Regi, homini versuto, et quidvis simulanti ac dissimulanti minus fideret, Pomponium Flaccum veterem stipendiis, et artâ cum Rege amicitiâ, eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit: nec sine effectu: nam in Thraciam transgressus per ingentia promissa, quamvis ambiguum et scelera sua reputantem, perpulit, ut praesidia Romana intrarent: circumdata hinc regi, specie honoris, valida manus, tribunique et centuriones, monendo, suadendo et quanto longius abscedebat, apertiore custodiâ, postremo gnarum necessitatis in urbem traxere, sic astutiam Rhescuporis vicit peritia PomponI, et diuturnus rei militaris usus. Gallum quoque suum Ammianus Marcellinus [Note: in Catil.] laudat, quod miles semper fuerit et exinde militum ductor. Aliam caussam adfere Salustius, ubi commemorat, non imperite factum a Caio Antonio Cos. quod, cum ipse pedibus esset aeger, M. Petreio exercitum permiserit: Addit enim: Homo erat Petrejus militaris: amplius annos triginta tribunus aut praefectus, aut legatus, aut Praetor cum magnâ


page 227, image: s227

gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos, factaque eorum fortia noverat, ea commemorando militum animos accendebat. Quibus etiam exem plis addere lubet recentius Annae Mommorant I Galliae Connestablij, de quo ejus Epitaphium:

Adsta viator, non leve pretium morae,
Hic grande parva cor duplex jacet loco:
Regis Ducisque, Regis Henrici, Ducis
Momorantii Annae, per gradus quisingulos
Ad militaris ordinis fastigium
Pervemt et res maximas sub maximis
Domi forisque Regibus gessit tribus
Francisco et Henrico ultimoque Carolo.

Hodie si rem militarem circumspicias, alia omnia fieri videas. Praeficiuntur enim officijs militaribus homines majore domi ob genus et divitias auctoritate, quam rerum usu praediti, qui, quas dixi, dotibus tumidi, hostes solo adventus sui terrore debellatum iri confidunt. Praeficiuntur ex commendatione precibus propinquorum, vel studijs Principum in hunc illum ve privatis. Tales porro, ubi in castra veniunt, non vigilias agere, non intuta moeniun firmare, non consiliis providere, sed noctu diuque fluxi amoena litorum personare, in ministeria luxus militem dispergere solent, diem conviriis ducere et inter ea tantum de bello loqui,


page 228, image: s228

noctem libidine frangere, quae Encomia Juliano atque Apollinari tribuit idem [Note: 3. Hist.] quem saepe jam laudavi, Tacitus. Inde fit, ut, sub his Ducibus, miles siquid ardoris ac ferocrae [Note: 2. Hist. ibid.] habuit, id popinis comessationibus et Ducum imitatione deteratur, exuatur etiam omnis reverentia et pudor, succedat contemtus Ducis, quod [Note: 2. Hist.] accidit Vitellio: milesque adeo non in arbitrio Ducum, sed Duces ipsimilitari violentiâ trahantur, ut de Primo Antonio legimus. Quae mala caveri omnino debent, et opera unice dari, ut, qui rebus aliquando praeesse debent, et patriae dignitatem ac salutem tueri, mature belli artibus instituantur, et per gradus suos ad Ducis officium progrediantur. Vidit hoc prudenter Tiberius, itaque Drusum filium in Jllyricum misit, ut suesceret militiae, studiaque exercitus pararet, ubi addit [Note: Annal. l. 2. Tacit.] Historicus, simul juvenem urbano luxu lascivientem melius in castris haberi rebatur: quod notent nostri proceres, nam idem peccatum hodie peccatur a Principibus Iuventutis. Exemplum quoque suppeditat Germanici filius, qui ut in castris genitus, ita in contubernio legionum eductus fuit, et ab ijsdem Caligulae nomen accepit, quia plerum que ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur. Testatur Distichen vetus:



page 229, image: s229

In castris genitus, patriis nutritus in armis
Iam designati Principis omen erat.

Tacitus praeterea et Plinius, qui Suetonio [Note: Vid. Lips. ad 1. Ann. Tacit.] feorsum abeunte, potiores misi sunt. Patram aevo fortissimus Heros Georgius Frundspergius de Mindelheim filium Casparum suae virtutis spectatorem in castris secum habuit, et hic patrem indolis generosae formatorem, post testem et gloriae aemulum atque probatorem. Vivit, (atque ut diu vivatac perennet DEVM veneror, mecumque omnes boni.) Illustrissimus et Bellicosissimus Heros, Mauricius Nassovius Aurantiae Princeps, qui tot laureas, tot Triumphos, tot clarissimas victorias cui debet, nisi Divo Patri? cui in omnibus pene bellis et praeliis adfuit, atque ex eo audivit Virgilianum illud:

Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
Fortunam ex aliis.

Hac caussa olim Heroum filiis additi [Gap desc: Greek words] sive Monitores, qui in bellicis artibus a teneris eos informarent: Sic Iphiclus Jasoni additus:

fessum Phylace quem miserat aevo [Note: Val. Flaccus l. 1. Argon.]
Non jam operum in partem, monitus sed tradat ut acres,
Magnorumque viros qui laudibus urat, averum.



page 230, image: s230

Talis Achilli Phoenix, de quo Symmachus: [Note: l. 3. Epist. 14.] non Achilli excusavit aetatis suae frigus Phoenix monitor. Talis denique Epitydes [Note: lib. 5. AEn.] apud Virgilium in certamine puerorum ubi

gaudentque tuentes
Dardanidae, veterumque agnoscunt ora Parentum.
Postquam omnem laeti consessum, oculosque. [Note: Vid. hac dere c. 5. Decad. 1. de studiis Principum.] suorum
Lustravere in Equis, signum clamore paratis
Epitydes longe dedit, insonuitque flagello.

Talis AEneas Pallanti ex commendatione Evandri Patris. Quorum Exempla si proceres nostri sequi nolint, revocari optem veterem majorum nostrorum morem, quem Tacitus notat: Reges ex nobilitate, Duces ex virtute sumunt et exemplo potius quam imperio, si promti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Quod hodieque sanctissimi et diligentissimi laudabilium institutorum custodes Turcae usurpant, apud quos nulla generis nobilitas, solâ domo Othomanorum exceptâ, quae suis censetur natalibus, reliqui nequaquam genere distinguuntur: sed muneribus, quae Princeps ipse distribuit, in quo non divitias, non fumum nobilitatis pendit, non gratiam cujusquam aut multitudinis judicium moratur, sed merita considerat,


page 231, image: s231

mores atque ingenium intuetur. Ita suos ibi quisque natales, suam fortunam quam fingat pro arbitrio, in manu habet. Unde qui rerum primas a Principe tenent fere sunt pastorum aut bubulcorum filii, de quo tantum abest, ut eos pudeat, ut etiam inter se glorientur, eoque plus sibi tribuant, quo minus majoribus aut fortunae natalium debent. Sic in eâ gente dignitates, honores, magistratus virtutum et meritorum praemia sunt, improbitas, ignavia, intertia nullo honore pensantur, jacent, contemnunturque: Ergo, concludit Nobilissimus Busbequius, [Note: Epist. 1. p. 76.] illi rebus gestis florent, dominantur, imporu fines quotidie proferunt: apud nos aliis vivitur moribus, virtuti nihil est relictum loci: omnia natalibus deferuntur, opimone natalium omnes honoris aditus occupantur,

CAPUT VI. Triumphum non esse canendum ante victoriam.

IN Decadis III. cap. IIX. monuimus temeritatem et hostis contemtum Duci maxime fugiendum, idque exemplis quibusdam illustravimus: Illis quaedam interea mihi observata licuit addere, et sic ostendere,


page 232, image: s232

quomodo, quod in vetere est verbo, dies diem doceat, hora horam. Ac primum quidem de M. Antonio Cretam insulam invadente, audiamus, quae Florus dicat: Primus, [Note: lib. 3. c. 9.] inquit, invasit insulam M. Antonius, cum ingenti quidem victoriaespe atque fiduciâ, adeo ut plureis catenas in navibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas vecordiae, nam plerasque naves intercepere hostes, captivaque corpora religata velis ac funibus pependere, ac sic velificantes triumphantium in modum Cretes protibus suis adremigaverunt. Cui narrationi geminum germanum est, quod de Flaminii adversus Hannibalem expeditione Polybius scribit: [Gap desc: Greek words] , hoc est, Tamdem locutus haec Flaminius, castra movet, cumque omnibus copiis nulla neque temporis neque loci ratione habitâ, pergit ire, hoc unum studens, ut quam primum cum hoste concurreret, ceu parata certaque esset victoria. Atque adeo tanta spe vulgi animos compleverat Consul, ut armatos numero superarent lixae et alij, qui praedae avidi extra agmen


page 233, image: s233

sequebantur, catenis, vinculis et id rerum genus apparatibus onusti, De majoribus etiam nostris temeritatem hanc bis lego, semel apud Florum: Drusus, inquit, inde validissimas nationes, Cheruscos, Suevos et Sicambros aggressus est pariter: qui viginti centurionibus concrematis, hoc velut sacramento sumserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in antecessum pactione dividerent. Cherusci Equos: Suevi aurum et argentum; Sicambri captivos elegerant. Sed omniae retrorsum: Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum, ipsosque praeda divisit et vendidit. Iterum apud Tacitum in clade HarminI. Quinta, inquit Historicus, ab horadiei ad noctem [Note: 2. Annal.] caesihostes: XM passuum cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis, quas in Romanos, ut non dubio eventu, portaverant. Memorabile Exemplum Bohemica [Note: Cosmus Praegensis p. 7. AEn. Sylv. cap. 10. Dubrav. initio l. 3.] etiam Historia nobis suppeditat. Defuncto Crevomyslio filius Neclam Bohemiae principatu potitur, nomen sortitus ab im belli indole: quem cum tali ingenio esse rescivisset Ulatissaus propinquus ejus, bello terrendum, principatumque comparatis necessariis ex improviso cum armata manu fines patruelis ingreditur populabundusque insilit, repertoque loco intra duos montes, novo oppido condendo idoneo, condere protinus id


page 234, image: s234

[Note: Vratislavia inter Mednam et Pubecham.] cepit, atque ex suo nomine Ulastislaviam vocavit. Neclan pavore perculsus, duos ex intimis aulicis ad Patruelem legat, pacem et mutuam amicitiam oraturos: quos ille quasi explorarum missos, coclites domum remittit. Supervenere mox alij, qui iratum muneribus haud spernendis placarent. Sed et illi dicta contumeliarum plena et minarum retulerant: orationem ita finiente Ulatislao: non muneribus, sed toto Principatu misso opus esse, si cupiditatem suam sedare Neclan voluerit: Strictum deinde ensem per Lucensem regionem cum ejusmodi edicto circum ferri jubet: Ut mares omnes, qui ensis longitudinem proceritate corporis adaequarent, militatum venirent, si detrectarent, eodem ense perituri. Ad hoc tam durum asperumque edictum, cum major, quam asperumque edictum, cum major quam animo praeceperat, multitudo conveniret, tum, quasi de victoria certus, multa vana gloriabundus jactat, et inprimis pedites ad barbaram crudelitatem acuit, injungens, nemini prorsus tam in viâ quam in acie parcerent: nou seni, non juveni, non puero, non puellis, quin etiam lactentes infantes ab uberibus matrum abreptos confoderent, ipsis matribus in hoc duntaxat incolumibus servatis, ut illae pro infantibus suis catellos Lucensium post hanc victoriam


page 235, image: s235

nutriant. Tum ad Equites conversus, abjicite, inquit, scuta, quibus in fugâ et caede hostium nihil opus est, eorumque loco accipitres, falcones, caeterasque aves rapaces in manus sumite, ut illarum ingluviem hostili carne saturetis. Sed aliter Deo visum: Nam [Note: Cosmas Tyronem nominat, Sylvius Sclercium, ego Dubravium sequor.] et in praelo Ulatislaus periit confossus a Syderio a Chainova Equite strenuo, et exercitus ejus omnis caesus, profligatusque. Sic videlicet Deus deprimit sublimia et victoriam in sua habet manu, largiturus ei, cui vult, non qui eam arroganter praesumit, ut eleganter loquitur vir Illust. Ant. Guevara. Non paullo laetius et pene ridiculum exemplum narrat Thuanus de Monlucio Patre [Note: Hist. lib. 12.] Duce strenuo: Qui in bello nobili inter Gallos et Hispanos gesto, cum prope Marinum in quo M. Antonius Columna, utpote in suo diverterat, ejus intercipiendi spem concepisset, cum rapta manu ex Paliani et Aur. Fulgosu equitum alis, adducto praeterea secum Bonifacio Molâ, StroZZI permissu profectus in insidiis juxta municipium delituit, praemissis aliquot, qui hostem ad certamen elicerent: sic enim fore judicabat, ut Columna decoris bellici desiderio, quod in juvenili aetate effervescit, provectus, subito egrederetur et in insidias praecipitaret: tantaque fiduciâ id sibi persuaserat, ut jam captivum tenere sibi videretur, et redemtionis pretii, quod ad XXC. aureorum CIC


page 236, image: s236

aestimabat, ratione diligenter putatâ, quid in socios erogaturus, quid sibi sumturus esset, et amplissimas possessiones, quas ex eâ pecuniâ juxta Lutetiam emturus esset, jam animo imaginaretur. Sed cum superventu AscanI Cornei ab Albano missi conatus impeditus fuisset, adeoque in ejus caput periculum, quod alteri parabat, conversum, spes de repentinis illis divitiis evanuit, eventuque, at non risu caruit, quam historiam ipse quoque Monlucius in Commentarios suos bellicos retulit. De Federico [Note: In D. Ludovico p. 144. 6 l. 1. 4. Hist. Neap. p. 147.] Imp. scribunt duo magni nominis Historici Paulus AEmylius et Pandulphus Collenutius, idem hoc ab illo peccatum non sine vindicta divinâ. Cum enim in itinere Gallico rescivisset, Brixianos Placentinosque [Note: factum mense Iunio A. Sal. 1247.] cum aliis Imperii rebellibus et Apostolico Legato Parmam occupasse, et Henricum Testam Urbi imperii nomine praefectum interemisse, Pontificis hanc machiam esse cognoscens, institutum inter non sine gravi indignatione omisit, et cum omnibus copiis Parmam regressus est, eamque exercitu sexaginta millium hominum obsedit. Atque ut majori commoditate in cepta obsidione persistere posset, brevi temporis spatio ex adverso aliam ligneam urbem condidit, quam Victoriam apellavit, templum quoque sub S. Victoris titulo in eâ construxit: nummum etiam notâ ejusdem Divi percussum Victoriatum


page 237, image: s237

nuncupavit. Sultanorum, Orientis simul, Africae Regum socius amicusque, missis ad se Elephantis ac omni genere ferarum quae florente re Romana et jura Orbi terrarum dante, notae fuerant, sed tunc inusitatae erant oculis hominum, spectacula edidit, muneraque antiquitati comparanda. Ludos fecit, produxit homines inauditis linguis, gentibusque ignotis ac novo habitu, Caesarum autem veterum magnificentiam et splendorem, sed alieno tempore, aequare conatus, ad penuriam pecuniae recidit. Victoriatos, qui antea aurei cudebantur, jam scorteos facere cepit, cum perparvâ ejus argentes effigie: proposito edicto, ut hi nummo aureo censerentur: fiscum suum tantidem illos aestimaturum accepturumque. Sed et mox ferro victus est: Cum enim aliquando ex morbo, quo eompluribus diebus laboraverat, paullisper convalescens, ut falconibus et aucupiis se recrearet quinquaginta comitatus Equitibus, victoriâ sua exivisset, quod factum ulsimâ Febr. anni 1248. et reliquus Exercitus, cum ob absentiam Imperatoris, tum nimiâ confidentiâ hostiumque contemtu, licentiosius ageret: Parmenses occasione arreptâ cum quibus licuit viribus egressi Victoriam aggressi sunt et, frustra atque invanum resistentibus Caesareis, cum nec reversus subito


page 238, image: s238

Federicus opem ferre posset, dirutis atque destructis munitionibus ac vallis expugnârunit, adeoque Victoriam vicerunt; Imperatoris domum, sceptra, coronam, omniaque preciosa ornamenta obtinuerunt, urbem ad extremum incenderurnt, repleverunt fossa, et in editum quendam atque conspicuum locum hos versus affixerunt:

Per te, Rex alme, cessit Victoria Parmae,
Antiphrasi dicta cessit Victoria victa.

Cumque in eadem expugnatione Carrucae Cremonesum potentes facti essent. in contemtum asinis per urhem trahendam curârunt, appositis his versibus:

Carrocij flet damna sui miseranda Cremona,
Imperij, Federice, tui fugis absque coronâ.

Concludam caput miserabili exemplo Illustrissimi Adulescentis Sebastiani Portugalliae Regis, quem desiderium Africae ita excaecavit, ut coronam et reliqua, quae ad coronationem Regis Fessae et Marocci requiri videbantur, confici juberet, et fecum in Africam inferret, ignarus fati sui. quod eum illic manebat. Occubuit enim excelsi animi [Note: l. 1. de Portug. et Castellae coniunctione p 57.] Princeps in primo cum Mauris praelio, cum omnia et praeclari Ducis et animosi atque fortis munia complevisset, ut de eo scribtum reliquit Hieron. Connestagius.



page 239, image: s239

CAPUT VII. Vnâ victoriâ partâ non nimis exultandum.

ILlustria sunt verba Polybii narrantis praelium Machanidae, quo a Philopoemene [Note: lib. XI.] victus est: quae ut latine reddidit Casaubonus [Gap desc: Greek words] , ita proponam: Cum, inquit, magnae sit dubio procul virtutis, bene rem gerere, ubi ceperis, lato fine, quod institueris, terminare: majus tumen et magis arduum est, postquam tua prima consilia infeliciter cesserint, confistere te posse mente, et eorum, quibus favet Fortuna, anim advertere inopiam judicij et ex eorum peccatis occasionem bene gerendae rei captare. Saepe enim est cernere eos, qui superiores jam videbantur evasisse, mox universo praelio esse victos: alios contrae, qui per initia offenderat, postmodum mutatârerum facie summae rei victoriam suâ sollertia, praeter opinionem, omnium esse consecutos. His gravissimi Scribtoris verbis illustre continetur praeceptum militare: non esse videlicet una victoriâ nimis exsultandum: quia ea sit fortunae volubilitas, ut facilime deserat eum, qui debellatum uno praelio hostem fastidiose


page 240, image: s240

praesumat. Inculcavit hoc Samnitibus suis Herennius Pontius Imperatoris Samnitium pater, qui cum accepisset ad Furculas Caudinas inter duos saltu clausos exercitus Romanos, consultus ab nuntio filij, censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos, sic cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmari pacme a micitiamque posse. Clarius et gravioribus verbis Offilius Calavius Ovii filius: cum imperite jactaretur: Habere Samnites victoriam non praeclaram solum, sed etiam perpetuam: cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed quod bellicosius multo [Note: Vid. Histcriam ap. Liv. Dec. I. l. 9.] fuerit, Romanam virtutem, ferociamque: Longo, inquit, aliter se res habet, silentium illud obstinatum sub jugum missorum Romanorum cum indelebili ignominiâ, fixique in terram oculi, et surdae ad omnia solatia aures, intuendaeque lucis pudor ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esset: aut se Ramana ignorare ingenia addens, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam, saltusque illos Caudinos non ubique Samnitibus fore: Neque defuit augurio eventus, ut apud Livium videre est. Nec alia mens Persarum


page 241, image: s241

Regi Belselo, Cadusiorum, Balero, Armeniocum Artabasdi apud Trebellium Pollionem: qui cum intellexissent a Sapore [Note: In Valeriane.] Persâ, amico rege Valerianum dolo et fraude interceptum, et ab eodem minus honorifi e sed superbo atque elato animo detineri, literis eum monere non destiterunt, uti Imperatorem dimitteret: Belselus quidem his verbis: Si scirem posse aliquando Romanos penitus viuci, gauderem tecum de virtoria, quam praefers: sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide, ne quod senem Imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat posterisque tuis. Balerus autem: Valerianum principem principum captum non satis gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur. Age igitur, ut prudentem decet, nec fortuna te inflet, quae multos de cepit. Valerianus et filium Imperatorem habet et nepotem Caesarem: et quid? Habet et omnem orbem illum Romanum, qui contra te totus insurget. Artabasdes denique: In partem gloriae venio: sed vereor, ne non tam viecris, quam bella severis: Unum senem cepisti et omnes gentes terrarum pene tibi infestissimas reddidisti: Valerianum enim et filius repetet et nepos,


page 242, image: s242

et duces Romani et omnis Gallia, et omnis Africa et omnis Hispania, et omnis Italia, et omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in Oriente et in Ponto, quaeaut cum Romanis consentiunt, aut Romanorum sunt. Atque horum quidem recte suadentium consilia si audiviset Sapor, non in eas clades se praecipitasset, quas expertus postea est sub Odenato Palmyreno et Zenobia, ut [Note: in XXX. Tyrannis. lib. 1.] auctor est Pollio, Nocuit haec temeritas pluries in historiis etiam recentioribus: Gallos enim fusos esse scribit Frossardus memorabili clade, quod proptet pridiani cujusdam conflictus benigniorem fortunam negligentius excubias egissent. Eadem temritas iisdem Gallis nocuit, cum omnem futuri belli metum unâ insigni victoriâ ad Ravennam sustulisse sibi viderentur. Mox enim Galli Duces, adnitente Quaestore Normanniae, sed contra nequicquam reclamante Trivultio, peditatum ferme omnem dimiserunt: quae res, sicuti ab exitiabiliavaritiâ initium cepit: ita luctuosum admodum bello finem parans, Gallos ab Italiâ nullo prope negotio exegit, ut prolixe historiam narrat Jovius. [Note: l. 2. de Vitâ Leonis X.] Urspergensis etiam Abbas narrat Ottonis I. exercitum adversus Boleslaum primo victorem exstitisse, deinde pro recenti victoriâ


page 243, image: s243

securius agentem, incursione repentinâ totum caesum esse. Maximiliani denique I. Imp. exercitus anno Salutis CIC CD XCIX. victoriâ adversus Helvetios partâ, negligentius et ordinibus desertis domum rediens ab iisdem Helvetiis, qui se recollegerant, caeditur, et ita, variante Martis aleâ, uno eodemque die uterque exercitus et victus et victor exstitit, ut ex probatiffimis ejus aevi historiis in Austriaca sua retulit Gerhardus [Note: l. XI. p. 408.] de Rhoo Austriacae Familiae praeco insignis. Hanc temeritatem ab Homero quoque [Note: Oratione 2. de Regno.] notatam scribit Dio Prusaeus: in nobili enim illo colloquio, quod fingit intercessisse Philippo Macedoni cum Alexandro filio, de laudibus Homeri Poetarum Principis fingit Alexandrum haec quoque ad Patrem eloqui: [Gap desc: Greek words]

[Gap desc: Greek words].

[Gap desc: Greek words]. hoc est, Quin etiam vincentes Achivos per silentium ait castrametari: apud Trojanos vero, si qui visi sunt superiores, ait (Homerus) statim esse per totam noctem tibiaerum


page 244, image: s244

sonum, clangoremque tubarum, clamoremque virorum. Vt et hoc sit sufficiens virtutis atque virorum. si qui moderate prosperitates, contraria antem sine contumelia ferant.

CAPUT IIX. Praedae aviditatem in bello pestilentissimam esse.

VErba sunt Nestoris apud Homerum praegnantia, quibus milites pugnaturos jam exhortatur:

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

hoc est, ut eleganter reddidit Sol superioris aevi Poetarum Eobanus Hessus:

Audite Heroes Danai, fortissima bello
Pectora: nemo velit vestrum terere otia donec
Hostes exsuviis possit spoliare jacentes,


page 245, image: s245

Ad naves quo plura ferat, retrove remittat.
Quin prius urgentes occidite, linquite caesos.
Post ubi parta dabit vacuum Victoria tempus,
Mortua tum melius spoliabitis ossa jacentum.

Facit enim hoc ex instituto et praeceptis militaribus. Ita namque Ruffus inter alias leges militares: Si miles pugnae tempore ex loco, quo consstitutus erat, prosiluerit, et cadaver spoliarit, eum capite puniri jubemus, et omnia quae ab ipso suplata fuerint auserri, et comunitati Legionis dari, quum aciei ordinem: pse dissolverit et hoc modo sociis suis insidias paraverit. Leo [Note: 1. de Appar. militari.] autem Imperator adhuc gravius: Saepius, inquit, hoc militibus tempore praelii a Ducibus est inculcandum: ne ante belli exitum, velexploratam victoriam quemquam hostium spolient. Et Antonius Guevara legem Badagosunam [Note: p. 3. Epist. auream.] sive vere, sive Symbolic [Gap desc: Greek words] s talem narrat: Qui tentaverit devictum hostem praedari vel spoliare, antequam pugna finita sit, ei barba ad cutim usque deradenda est, et praeda insuper eripienda. Polybius etiam [Note: lib. 10. Hist.] eleganter [Gap desc: Greek words]. h. e. Saepe multis accidit, ut


page 246, image: s246

ex animi sententia confectis quae destinaverant, quum modo in hostium castra irrupissent, modo urbes aliquas occupassent, non solum inde extruderentur, sed etiam totius rei fortuna adversa fungerentur, cujus mali caussa erat nulla alia, nisi illa praedae rapiendae aviditas. Declaravit hoc [Note: l. 17. c. 9.] plurimis quâ veteris quâ recentioris historiae Exemplis Scipio Admiratus in discursibus suis eru ditissimis ad C. Cornelium Tacitum. Addamus illis, nobile illud Exemplum pugnae inter Christianos et Turcas ad Agriam commissae. De eo enim praelio vere dici potest, quod vel uterque exercitus fuerit victor, noster quiddem sub principium, Turcarum sub exitum: vel quod uterque fese receperit, in incerto relicto rerum statu. In primo sane congressu Mahometes propriis sui oculis vidit exercitum suum dissipatum et in fugam conjectum: ipse de suâ salute sollicitus, in montem quemdam in ipso Agriae conspectu secessit, facie parte vestis Mahometis, quam religionis caussa secum ferebat, praesidii spe et fiduciâ abstersâ. Quanta vero nostrorum militum virtus et in hoste debellando fuerit audacia, non est obscurum, quando minus quinquaginta millium militum (quos Franciscus Maria Urbini Dux ad exstirpandam Turcicam Tyrannidem deposcere solebat)


page 247, image: s247

exercitu valentes aut instructi hostibus tamen obviam procedere et manus cum eo conserere et Exercitum, qui trecentis hominum millibus, atque adeo totius Ottomannici Imperii robore constabat, in ipsius Tyranni oculis in fugam conjicere potuerint. Sed tam praeclara initia stupondamque virtutem mox praedae avidiras evertit, incautosque miserabili exitio induit, ut prudenter cladem hanc describit Lazarus Soranzius, qui tandem ita rem concludit: [Note: Ottomanni parte II. Extremâ.] Vnde nemo dubitare debet, quin, si nostri minus avari, melius uniti magisque providi, inprimis vero Duci belli fideliores et obedientiores exstitissent, victoriam splendidissimam reportaturi fuissent. Vidit idem Julianus apud Ammianum Marcellinum, itaque Milites suos sic compellat [Note: lib. 25.] interalia, ducturus eos adversus Persas: Superest, fortissimi milites, ut aviditate rapiendi posthabitâ, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens, quod, siremanserit usquam exsectis curibus relinquetur: (ubi novum genus poenae nota) nihil. n. praeter dolos et insidias hostium vereor nimis callidorum. Recte vero tu Juliane: Est. n. inter dolos militares hic quoque nobilis praedam militi velut offam objicere, aut pabulum avi, quod aucupes solent,


page 248, image: s248

quo illecti ordines deserant et cupiditates [Note: lib. 2. Hist. p. 193.] expleant. Adscribit hoc Strategema Jacobo T'rivultio Ludovicus Guicciardinus, quo usus fuerit in nobili illâ foederatorum pugnâ contra Carolum IIX. Gallum ad Tarum: Mantuanus, inquit, Italicarum copiarum Imperator mandarat inter alia, ut pugnâ, statim ceptâ pars una expeditorum Equitum Taro ad Foronovum transmisso in Gallorum impedimenta, quae sive militum penuria, sive (ut fama fuit) Trivultii callido consilio sine praesidio praedae exposita pone sequebantur impetum [Note: p. 197.] faceret. Et sane pessime cesserat consilium illud Mantuani, nequiterque admodum expedivit Italis, ut prolixe commemorat ibidem is, quem sine summa laude non decet nominare, Guicciardinus, At Galli cautiores tum multo, Guinegasti mentione facta, se ad pugnandum exhortabantur, ubi pugnantibus adversus Maximilianum primum, aviditas quadringentorum Equitum, qui, cum suis ex acie cedentibus auxilio missi essent, vel non intellecto vel neglecto periculo, dum circum ducuntur, ut hostem ex latere aggrederentur, currus quosdam commeatu et impedimentis onustos, a paucis iisque inermibus custoditos conspicati praedae quam pugnae avidiores, sociorum juxta ac hostium obliti currus diripiunt,


page 249, image: s249

interim victoriam hosti relinquere coacti sunt, quod factum 6. Id. Aug. Anni CIC C D LXXIX. ut ex Guicciardino narrat [Note: l. 9 p. 333.] Gerhardus de Rhoo Historiae Austriacae scribtor. Magna itaque in milite laus abstinentiae, quam invidendo etiam praeconio tribuit Paulus Jovius Helvetiis his verbis, [Note: l. XI. Hist.] ubi pugnam, qua Galli ad Novariam caesi sunt, describit: Ita Helvetii triplici agmine dimicantes, sesqui horaespatio et memorabile praelium et gravissimum bellum confecerunt. Nec tamen vel tanta hostium strage editâ, ad praedam discursum est: quamquam pretiosa supellex Ducum et cuncta opulenti exercitus impedimenta multorum animos allicerent. Viri enim patriae disciplinae memores, quod neminem armatum in acie vivum capere, nec vertentem terga insequi liceret: medio in campo confertis ordinibus in multam diem immoti constiterunt, ne Galli equites aut ducum astu, aut suo pudore concitati regrederentur, et spoliandis cadaveribus occupatos opprimerent. Dicas, si nulla spes praedae militi relicta sit, quid intole rabilius erit militae laboribus? adeoque non de uihilo Percennius apud [Note: l. 1. Annal.] Tacitum ad milites: Enim vero militiam ipsam gravem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus astimari hinc vestem, arma, tentoria, hinc saevitiam conturionum vacationes


page 250, image: s250

munerum redimi tricena sic aut quadragena stipendia senes et plerosque truncato ex vulneribus corpore tolerare: ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum retentos, alio vocabulo, eosdem labores perferre: quos casus omnes si quis vitâ, superaverit: trahi adbuc in diversas terras, ubi per agrorum nomen, uligines plaudum vel inculta montium accipiant. Non diffiteor justas habere milites caussas tergiversandi, si spes omnis praedae ademta illis sit: verum aliter olim Romani consuevere qui praetdam et cotem et praemium virtutis prudenter censuerunt. Sed certo modo distribui voluerunt et sine metu aut periculo. Modum [Note: lib. 10. Hist.] illum aperit Polybius his verbis: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]


page 251, image: s251

[Gap desc: Greek words] , hoc est, Omnes qui ad diripiendam praedam apud Romanos sunt destinati, eam universam ad suas quisque legiones referunt; quâ venditâ, Tribuni deinde aequis portionibus inter omnes pecuniam dividunt: et habetur ratio non eorum tantum, qui in subsidiis manserunt: sed et illorum, qui tentoria custodierunt: item aegrotorum, et si qui ad muneris alicujus curationem alio fuerint missi: Atque hoc quidem modo cum dimidia pars praedae intendat, dimidia servatis ordinibus praesto sit in subsidium diripientibus: numquam accidit, ut propter eupiditatem lucri in discrimen rerum omnium Romani perveniant. Quoniam enim de consequendâ praedâ non diffidunt sibi invicem, sed spem certam habent ac stabilem, aequam ejus portionem habituros et eos, qui in subsidiis manserint et eos, qui praedati fuerint, nemo ordines deserit, quae res saepe alias noxam parere consuevit. Haec prudenter Romani: quae hodie pessimo publico negligi solent, tantum enim abest, ut praedae portio ad militem perveniat, ut ne stipenduim quidem illis menstruum, quo vitam et sanguinem vendunt, adnumeretur: unde duo incommoda in Germaniam invecta sunt, unum, ut optimi quique, et fortissimi militiam aversentur, sectentur solum ardeliones et homines


page 252, image: s252

nihili, quique militiam ignaviae et libidinis castra esse censent: alterum, quod ex hoc priori necesse est sequi, ut raro vincamus, adeoque de praedâ partienda inutilis pene apud nos sit disputatio, quippe cum ipsi Turcis, Hispanis et nescio quibus populis praedae simus, quorum majores ne vultum quidem majorum nostrorum inconnivis oculis ferre potuerunt, usque adeo foede et misere degenera vimus non a libertate tantum, sed a servitute etiam, ut gravissime loquitur Scribtor Romanus, quippe qui non tantum, quid ultimum in libertate esset vidimus, sed et quid in servitute, grande hoc et pudendum patientiae documentum, cum aeternâ infamiâ ad posteros transmittentes, qui nos ex justissimis caussis ignorabunt, et, quantum in se erit, memoriam etiam nostram abolebunt, ut indignissimorum Germanae Virtutis decoctorum.



page 253, image: s253

CAPUT IX. Deditionis jura et Exempla quaedam. Tributorum etiam impositiones rariores.

REcte Vocula apud Tacitum: Esse aliquod [Note: 4. Hist. c. 17. Videatur huc insignis Oratio Nicolai Syracusani ap. Diod. Siculum l. 13. l. 2. Annal. c. 10.] fas armorum et jus hostium quod juri communi repugnet. Illud tamen humanitati datum arbitramur, quod in dedititios mitius semper consuli debere visum melioribus est, quam in bello captos. Testatur hoc Flavius Arminii frater apud Tacitum, qui fratri commendat in deditionem venienti paratam clementiam, victo graves poenas. Thrax item Dinis apud eumdem vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, idque unum afflictis [Note: 4. Ann. c. 5] remedium disserebat, levius videlicet servitium apud Romanos deditis quam captis esse intelligens. Obtinuit autem haec [Note: 15. Ann. c. 1.] humanitas tum, si dedititios facti poeniteret, sique alia omnia victoris arbitrio permitterent, nihil que eorum, quae petebantur, abnuerent. Docent hoc Angrivarii apud eumdem Tacitum: in quos jam bellum [Note: 2. Ann. c. II.]


page 254, image: s254

Stertinius mandatu Germanici mopturus erat, nî deditionem illi propera vissent, suplices enim, inquit, nihil abnuendo, veniam omnium accepere. Durius habiti sunt, si contumacia praecessisset aut perfidia, quibus quamquam extreme supplicibus, nec venia statim data, nec poena omnis remissa. Exemplo sint Mediolanenses, qui cum multis modis et saepius Fridericum Barbarossam Imperatorem irritassent, Augustam etiam infando dehonestamenti genere violassent, quamquam extremâ deditionis specie supplices vix iratum et offensumPrincipem placare potuerunt. Historiam eleganter describit et fideliter Dubravius his verbis: Mediolanenses paullatim malis [Note: Hist. Boiem. 8. 12. p. 98.] fatigati, remittere animos, redire ad sanitatis et officii rationem, salutisque magis tamdem ducere, quam frustra contra stimulum jactare calces. Sed obsistebat vehementer pacis actionibus [Note: Guntherus Blandratensem nominat.] Gualvaginus Angleriae Comes Capitaneus urbis, quem cum de Senatus auctoritate Guido Blatteranus aetate gravis vener abilisque Senator, accommodatâ tempori oratione, flexisset, ut se in potestate Senatus fore, sive pacem sive bellum decerneret, promitteret: in hoc tantum haerebat Senatus, utrum magis in rem conduceret: ad Caesaremno statim legatos mittere, an potius de


page 255, image: s255

precatorem prius aliquem ad illum ablegare, qui ex feroci mitiorem faceret. Visumque hoc potius, et ad eam rem appositissimus Vladislaus Bohemiae Rex, quem missis quatuor e Senatu Legatis orant, ut in gratia Caesaris eos reponat. Facit id optimus Rex et, aliorum Principum accedente suffragio, impetrat certis conditionibus et tolerabilibus, quod orabat. Quo facto, duodecim Vrbis senatores primarij poenitentium habitu saccis induti, pedibus nudi, moerore obscuri: facie et barbis squallidi, strictosque singuli enses collo suo succollantes, quasi statim decollandi, ante Caesarem procubuere, collaque velut ad ictum sustulere, diuque sic adgeniculat iprostratique jacuere, antequam Caesar claveis portarum Vrbis, per quas sui, urbisque plenam ei possessionem offerebant, ab illis reciperet. Guntherus addit etiam praesules unâ venisse in castra, quod et Radevicus et Urspergensis narrant: sed sufficiat versus Guritheri cognoscere. [Note: l. 8. v. 241.]

Quas postquam leges et spe laeviore rebellis
Jamdudum populus gratanter pacta recepit:
Continuo totis effusi moenibus omnes.
Procedunt: primusque suo cum praeside clerus
Veste sacrâ nitidus, nudo pede, supplice vultu,
Vertice demisso, nostrae monimenta salutis
Signa crucis praefert: post hinc in vellere pullo


page 256, image: s256

Infausti cives, vestigia nuda prementes
Judiciumque sui pariter, poenamque reatus
Admotos nudis portant cervicibus enses.
Et primi illorum prostrati corpore toto
Caesaris ante pedes, trepidis confusa querelis
Pauca gemunt, veniamque suis excessibus orant,
Hoc tantum: veniamque sonant, veniamque loquuntur.

Sic, ferocia domitâ, jugum quod toties excusserant, [Note: lib. 1.] ultro subiere. Non levius fatum Caletensium fuit apud Frossardum: nam et illi nudi capud et pedes, laqueum collo et claves oppidi manibus ferentes Anglis se dedere coacti sunt, post migrare jussi Anglicae familiae Caletum quae incolerent, introductae [Note: lib. 1. Hist. Genuens.] sunt. De Pisanis Ubertus Folieta ex Raph. Volaterrano, Tarcaniotâ et Leandro Alberti refert, iis a Genuensibus anno Salutis CIC C XXIX. obsessis, cum superbius initio restitissent, tamdem ad extrema adactis eam necessitatem expressam, ut non solum humiliter sese dederent, sed et alias contumeliosas conditiones acciperent, summis insuper aedium fastigiis usque ad primam contignationem dejectis. Quod quam foedum et dolendum illis acciderit, vel ex eo aestimari potest: quod Alexander Magnus, cum Hephaestionis mortem supra


page 257, image: s257

morem lugeret, injectis in rogum armis, auro argento et veste Persica pretiosâ, seipsum et fortissimos quosque radens, inter alia luctus immodici signa pinnacula civitatibus [Note: lib. 7.] demsit, ut ex AEliano et aliis narrat Zonaras. Non minus grave iisdem Pisanis [Note: 1. Annal.] accidit, quod post Cunradus Concessius Brixianus Praetor Genuensis in eos statuit. Capta enim triremi Pisanâ minoris formae Genuam reversus, in terram eam subduci jussit, et signa Pisana cruore oblita ad ignominiam Urbis per terram syrmatis instar trahi, ut refert idem Folieta. Sed et [Note: lib. 4. Hist. Gen.] ipsa Genua ignominiose satis postea a Carolo V. habita est: Redacta enim eâ in potestatem Genuensibus supplicii loco haec edixit: Ut foeminae viros praecedant, cristasque gestent virgines et variegatis coloribus utantur: viri contra pulli et atrati incedant, dextram semper uxoribus relinquentes: destruxit et omnia propugnacula et in Castelli locum, Castellaccio dictum, patibulum exstrui mandavit. De Leodiensibus [Note: Maierus lib. 17. Ann. Flan.] Annales Flandriae referunt, cum diu Carolo Burgundo rebellassent, tamdem ad deditionem eos compulsos, et CCCXXIIos in vestibus interioribus sine calceamentis discinctos nudisque capitibus oppido prodiisse, atque ad Ducis Caroli genua procubuisse,


page 258, image: s258

coramque Legatis Regis Franciae, Angliae, Britanniae et Biturigum misericordiam ejus implorasse et solam pactos salutem, reliqua omnia Ducis arbitrio submisisse: Ducem autem decem solum foedifragorum supplicio satiatum, ut rebellio tamen ipsis testatior esset, urbem portis moenibusque nudasse, fossasque replevisse, ut sic quoque rebellandi deinceps ansam atque occasionem praecideret. Facta est haec deditio anno CIC CCCCLXVII. 3. Id. Nov. Postea Dux urbem ingressus est, ut victor splendore ac pompâ superbus, nudum manu tenens gladium, indutus paludamentum adeo pretiosum propter unionum gemmarumque, quibus distinctum erat, multitudinem, ut vix aestimari posset, durabatque ille ingressus ab hora nona antemeridianâ, ad quartam usque pomeridianam, prorsus trium falis. Stabat ad ingredientis latera utrimque populus apertis capitibus, ardentes tenens cereos, omnesque tam mulieres cum pueris, quam viri signati pectora crucibus Burgundicis. Sustulit deinde Peronam Carolus, fusilem ex orichalco columnam, in argumentum libertatis in foro erectam, misitque Brugas, ac super Byrsam, quo nationes omnium conveniunt


page 259, image: s259

mercatorum, statuit trophaeum suae victoriae, incisis his versibus:

Desine sublimes vultus attollere in auras,
Disce meo casu perpetuum esse nihil.
Nobilitatis ego Leodis venerabile signum
Gentis et invictae gloria nuper eram:
Sum modo spectaclum ridentis turpe popelli,
Et testor CAROLI me cecidisse manu.

Praeter has vero ignominiae notas interdum tributa quoque deditis imposita reperio, quae non tam locupletarent victores, quam servitutem deditiorum ostenderent. Sic Drusus Frisiis apud Tacitum tributi loco [Note: 4. Annal.] coria boum imposuit in usus militares, quod tributum ibi historicus modicum vocat. Apud Mamertinum Dalmatis Equi tributi loco impositi. Sardis Genuenses [Note: In Paneg. Iuliano dicto.] imposuerant tributum casei, quantum plaustrum boum trahit, quod ipsi quotannis pendebant Genuensibus die festo Resurrectioni Salvatoris. Praeter caseos mercatores Sardi iisdem Genuensibus commerciorum caussâ annuatim pendebant vectigal scuti pane onusti, ac duorum vasorum vitreorum piperis plenorum, duorumque vini cadorum, quod et regni Neapolitani negotiatores Sardiniam commerciorum


page 260, image: s260

caussâ adeuntes facere coacti sunt, atque exinde Genuensium Legatus Ubertus Spinula jus suae Reip. in insulam Sardiniam probat apud Ubertum Folietam. [Note: lib. 2. Hist. Genuens.] Bonfinius scribit, Venetos Forojuliensibus quotannis duodenos porcos totidemque panes tributi loco indixisse. [Note: Dec. 2. l. 6.] Dynastae Gerbensi a Joh. Cerda Imperatore Philippi Hispani tributi loco adsignati quod quotannis penderet, Camelus unus, [Note: Thuan. l. 26.] Struthiocameli IV. falcones IV. Nebienseis, Gazelae item quatuor. Et quis omnia talia enumeret, quae passim apud Historicos in hanc rem leguntur?

CAPUT X. Jura Belli, quatenus memoriâ teneri possunt, breviter commemorata.

DIximus initio superioris capitis esse jus quoddam belli et fas armorum, quod juri communi repugnet. Est enim jus belli pars juris gentium, unde controversias bellicas, qui vel civili vel alias populi


page 261, image: s261

alicujus publico jure dijudicare velit, is [Gap desc: Greek words] argui jure possit. Quae res ut fiat clarior, colligam in hoc caput jura quaedam belli, ut tota haec decas sit militaris. Quamquam autem haec materia a summis viris totis libris est tractata: ego tamen hic digitum solum in fontes intendam, et illa ad quatuor principalia capita referam. Primum erit inter quos sit bellum. II. Quae caussae III. Quomodo gerendum. IV. Quomodo finiendum. Primum quod attinet: Bellum dictum volunt Grammatici, quasi duellum, quod sit inter duos parens justa contentio. Paritas illa docet inter quos sit bellum, nimirum inter Principes populosve liberos. Hi enim sunt pares, et fieri proprie possunt hostes: Non igitur primo bellum gerere possunt privati sine publico scitu, quia non sui juris, sed sub potestate Magistratus, itaque capitale hoc illis esse, si attentaverint, Plato voluit, Romani majestatis laesae postularunt. Non est etiam bellum II. cum latronibus, praedonibus, aut piratis, quamquam magnos habeant exercitus, et proinde nec ulla cum iis belli jura, ne sanctissimum quidem illud Legationis, quod jus Gentium tamen inviolabile inter omnes esse voluit. Non denique


page 262, image: s262

bellum est cum rebellibus, aut fugitivis, in quos etiamsi jura belli non valeant, sibi imputare debent. Sequitur alterum caput de causis belli, quas justas esse oportet: Est enim bellum justa contentio. Justitia autem caussarum belli in tribus potissimum consistere videtur. Primum si dubitatio sit de jure partium, et aliâ ratione decidi nequeat: Omnia enim prius tentanda sunt, antequam ad arma deveniatur. II. Si prohibeamur commodis nostris sine ullâ caussâ: verbi gratia commerciis, agro, mari, portubus, maxime ubi caverimus de damno: quo pertinet, si itinere prohibeamur et viâ, in alios arma ferentes, caventes de maleficio. III. Si injuria gravis aut metus nos cogat ad bellum gerendum. Vim enim vi repellere licuit semper et licebit semper: metus quoque justus justum facit bellum, si videlicet prius arma moveas, ne prior opprimaris: si item socium defendas, quo oppresso tibi ruinam etiam impendere videas: aut si confoederatum contra vim tuearis, metu perfidiae aut desertionis. Inprimis autem metus amittendae religionis, quam veram censes, justa belli caussa est. Ut enim religionem tuearis, DEUS imperat: semper autem illud belli genus justum est, inquit Augustinus,


page 263, image: s263

quod DEUS imperat. Atque haec paucis de caussis belli. Sequitur tertium caput, de justâ ratione gerendi belli. In quo capite primum venit notanda belli indictio. Quia enim bellum esse debet justa contentio, non solum caussae belli gerendi debent esse justae, sed et ipsum juste geri. Indici igitur primum hosti bellum debet, si nullum amicitiae aut foederis ante vinculum inter eos fuit: hoc enim casu prius renunciandum publice amicitiae et foederi. Ante indictionem item belli petenda est satisfactio de injuriis et res repetendae, quas ablatas nobis censemus. Fiebat hoc Romae per clarigationem aut Legatos: si nihil impetrabatur, renunciabatur amicitiae et foederi, si quod intercesserat, tamdem bellum indicebatur, ut justa esset contentio: hoc est, ut pararetur plenus et perfectus quidam utrimque armorum apparatus, incursiones enim illae clandestiae aut violentae non sunt bellum, sed latrocinia et depraedationes. Jura igitur belli non valent adversum eum, qui non indicto bello nos aggreditur, et adversus talem licet, quod nullo prorsus aliâs jure permissum est. Neque vero statim et e vestigio, postquam bellum indictum est, hostilia facienda sunt, sed post intervallum demum, intra quod hostis


page 264, image: s264

parare se quoque possit, quod olim apud Romanos fuit triginta dierum et trium, hodiernâ consuetudine menstruum. Juste hoc modo bello indicto, juste quoque gerendum est, et fortiter, ut apud Livium ait Furius Camillus. Primum igitur dolus abesse debet ac deceptio in pactis et ut JCtorum verbo utar, omnis cavillatio quae et timidum et proditorium arguit animum. De Strategematis et ratione fallendi hostem alia ratio, quae licita semper et permissa, quamquam magnanimis et generosis Ducibus numquam placuere etiam illae [Gap desc: Greek words] , ut vel ex Alexandri Magni responso constat. Et armatos vincere atque in acie stantes Romanis semper visum pulchrum. II. Non utendum est in hostem venenis, inficiendo puteos, illinendo arma et sagittas, venenatis item bestiis in hostem utendo et serpentibus, quibus Hannibal usus adversus Eumenem regem: Adreni adversus Severum Imp. Rationes adferuntur hujus rei variae. I. Non est sic justa contentio, adversus enim venena nihil valenr arma II. Quia bella vi geri debent et aperte. Venena clandestino nocent, et nulla contra ea vis humana valet. III. Quia nec sontes veneno necare licet l. 8. §. 1. ff. de Poenis, multo igitur minus justum hostem.


page 265, image: s265

IV. Qui ipsa bruta abstinent tali nocendi genere, contenta naturalibus armis: in quam rem graviter Plinius: seruit [Note: l. 18. c. 1.] venena tellus et genuit, sed quis invenit illa praeter hominem? cavere ac refugere alitibus ferisque satis est: Atque cum arbore exacuant limentque cornua Elephanti, et saxo Rhinocerotes, et utroque apri dentium sicas, sciantque ad nocendum se praeparare animalia: quod tamen earum tela sua, excepto homine, venenis tingit? Nos et sagittas ungimus, ac ferro ipso nocentius aliquid damus. Nos et flumina inficimus et rerum naturae Elementa, ipsum quoque quo vivitur, aerem in perniciem vertimus. V. Quod Barbarorum solum hic quondammos, et ab omni humanitate alienorum. III. Contra justitiam quoque belli est proditorie Ducem hostium perimere, quâ de re jam suprâ milites ejusdem [Note: Liv. Dec. 1.] pecuniâ corrum pere, urbesve proditione mercari: hoc enim Ennius pater cauponari bellum dixit non belligerari: sicut nec doli Zopyriani et simulata transfugia cordatis probari potuerunt, quamquam dissentiente magno Rege, qui tot Zopyros sibi optabat, quot baccas pomum Granatense haberet. Scrutari autem res per transfugas et speculatores, consiliaque adversae partis et licuit semper, et deinceps


page 266, image: s266

quoque licebit. Denique induciae pactae si fuerint, sancte servandae sunt, neque quid quam earum tempore moliendum, quod vel officiat hosti, vel quoquomodo conditionem ejus reddat deteriorem: Induciae enim nihil sunt et esse debent, nisi feriae belli. Atque haec paucis dicta sufficiant de tertio capite, ratione juste gerendi belli. Videamus ad extremum etiam quaedam de ratione finiendi belli: quae ad victorem maxime spectant. Victor igitur vel deditos habet hostes vel exarmatos et vi sub jugum missos. In deditos saevire non debet, quia supplices facti sunt: in supplices autem rigorem nulla jura permittunt. Si metus sit a multitudine dedititiorum, sic ut tuto conservari posse non videantur: vel non acceptetur deditio, ut in bello captos saeviri jure belli possit, exemplo Romanorum adversus Uspenses: de quibus Tacitus: [Note: 12. Ann. c. 17.] Postero die Vspenses legatos, veniam liberis corporibus orantes: servitij decemmillia offerebant, quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum, ut belli potius jure caderent. Datumque militibus, qui scalis evaserant signum caedis: vel quod humanius, dispergantur in diversas et longe ab invicem dissitas colonias. Quod si victor vi sub jugum hostem


page 267, image: s267

miserit, jura belli constituunt primum eum omnium rerum hostilium Dominum: Ita [Note: lib. 7. Cyre paed.] enim Cyrus apud Xenophontem: [Gap desc: Greek words] cui per omnia adsentitur Aristoteles in Politicis. De corporibus duo statuere potest [Note: lib. 1.] victor: necare videlicet vel in servitutem abduecre. Atque illud quidem victis honestius erat: unde Josepho Judaeorum Duci apud Flavium Josephum Historicum [Note: l. 3. c. 25.] [Gap desc: Greek words]. Et certe servitus perpetua morte miserabilior videtut. Sub fervitute nolim libenter comprehendere morem Romanum, quo victos destinabant ludis et spectaculis, quom odo Probus Imperator Germanos et Blemyos, qui ex illis trecenta gladiatorum populo edidit. Foedum enim hoc et infame genus mortis est, nec jure belli comprobatam. Neque factum etiam hac servitutis specie Sicyoniorum excusare liceat, qui captâ Pellene urbe uxores filiasque Pellenensium in lupanari prostituerunt, quod exemplum ne barbari quidem et efferi ulli homines aut antea dederant, aut postea secuti sunt. Recte igitur judicat


page 268, image: s268

AElianus de hoc eorum facto post ejusdem narrationem: [Gap desc: Greek words]. Quid enim: cum armatis nobis bellum est, non cum sexu inermi hoc est foeminis et pueris, quibus omnino parcendum, nisi sumant arma et benesicium sexui debitum malitiâ et spontaneâ insaniâ amissum eant. Omnium vero pulcherrimum Victoriae suae fructum percipiet victor, si ita in victos agat, ut et nocere ultra non possint, et ut nocere ultrâ nolint: immo utdoleant se non citius victos esse: sic enim bellum laudabiliter et cum aeternâ suâ gloriâ concludet. Atque haec in genere de jure belli sufficiant.



page 269, image: s269

DECADIS XI. Observationum Historico-Politicarum CAPUT I. Vnde multae superstitiosae ineptae de DEO opiniones inprimis autem illa Gentilium [Gap desc: Greek words] ortasit.

ELeganter et erudite disputat Dio Chrysostomus [Note: Oratio. XII.] in Olympicâ sive de DEI cognitione, Oratione adversus Gentiles: reprehendens eos, quod convenirent e dissitis admodum locis, spectatum tantum certamina, et auditum sacram tubam atque beata ista praeconia: quod hic quidem inter pueros luctâ vicerit, ille autem inter viros caestu, alius autem pancratio, alius pentathlo, alius stadio ex uno pene passu beatitudinem adeptus: interim de Jove Olympio, cujus ibi arae et sacra atque imago exquisitissima, parum solliciti essent, omnia potius inconvenientia et tali numini indecora


page 270, image: s270

sentirent, sic quidem, ut, minus ipsi Diisque concedereat allis, quam pueris, qui rotas, cum prius ipsi moverint, tum demum sinunt a seipsis currere; cum universa haec consilio et sapientiâ et domino carere, nullumque habere vel [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words] adserant, sed omnia et casu facta, et temere ferri, sine omni providentiâ, dicant. Tamdem impiae hujus praesumtionis caussas indagat, easque a tribus fontibus deducit primaiia quorum primus insitus et innatus nobis videtur, duo alii extrinsecus adfluunt, et illum primum locupletant veluti et augent. Insitus fons est persuasio nostra et opinio, quam de DEO aut Diis concipimus ipsi ex eorum operibus. Cum enim videmus quaedam vi superiore fieri, cum cibos ex terrâ, nobis provenire, cum temporum vicissitudines animad vertimus, cum tot plantas, tot fructus et esui et morbis tollendis utiles expetimur: essc Deos inviti credere cogimur. Cum porro exemplis edocemur, bonis male, malis bene hie esse, atque omnia retro sublabsa referri, delabimur in eam opinionem, ut vel prorsus negemus esse Deos, vel certe otiosos agere arbitremur neque rerum humanarum curam ullam habere judicemus. Testantur hoc multis immo


page 271, image: s271

infinitis locis Poetae. Accius Antigonâ: Jam jam neque DI regunt, nec profecto Deûm summus Rex omnia curat. Varro apud interpretem Perss pseudocornutum:

Marmoreo Licinus tumulo jacet, at Cato parvo,
Pompejus nullo, credit esse Deos?

Ovidius etiam:

Dum rapiunt mala fata bonos, ignoscite fasso,

[Note: l. 3. Eleg. 8. Am.]

Sollicitor nullos esseputare Deos?

et Lucanus: [Note: lib.7.]

Sunt nobis nulla profecto
Numina: cum coeco rapiantur singula casu,
Mentimur regnare Jovem.

Seneca etiam Tragicus Jasonem ita alloqui fingit Medeam gemino parricidio adhuc sanguinolentam:

Per alta vade spatia sublimi aetheris,

[Note: Medeae versibus extremis]

Testare, nullos esse, quâ veheris Deos.

Idem Octaviâ:

Nullum pietas nunc numen habet,

[Note: v. 903.]

Nec sunt superi, regnat mundo
Tristis Erynnis.

Omnium autem nervosissime et apertissime [Note: LI. in Ruf.] Claudianus:

Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem
Curarent Superi terras? an nullus inesset
Rector et incerto fluerent mortalia casu?
Nam cum dispositi quaesissem foedera mundi,


page 272, image: s272

Praescribtosque mari fineis, annique meatus,
Et lucis noctisque vices, tunc omnia rebar
Consilio firmata DEI, qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
Qui variam Phoeben alieno jusserit igne
Compleri, solemque suo: porrexerit undis
Littora: tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tantâ caligine volvi
Adspicerem, laetosque diu florere nocentes,
Vexarique pios: rursus labefacta cadebat
Relligio, caussaeque viam non sponte sequebar
Alterius, vacuo qui currere semina motu
Affirmat, magnumque novos per inane figuras
Fortunâ non arte regi: quae numina sensu
Ambiguo vel nulla punat, vel nescia nostri.

Neque vero Poetae solum ita censuere sed et [Note: l. 2. Ep. 137. l. 3. c. 17. et. lib. 7. c. 9. in Octavio. Ps. 73.] alii, quorum opiniones commemorant et reprehendunt Isidorus Pelusiota, Lactantius, Minutius Felix: Seneca item, Theodoretus et alii. Quid ? quod Psaltes Regius conqueritur alitcubi, se pene in eundem errorem prolabsum et ita etiam cum impiis desipere cepisse, quem errorem suum ibi loci deflet, et DEO suo gratias agit, quod clementer et benignc eum in semitam veritatis reduxerit. Atque hinc unus est fons pravarum de DEO opinionum. Alter a Legislatoribus est et Rerumpublicarum


page 273, image: s273

formatoribus antiquis, qui nullum fortius retinendi in officio populi vinculum esse existimabant, quam si superstitione eos atrinerent constrictos. Multitudo enim, inquit alicubi Curtius, quae saeva, impotens et mutabilis, ubi vanâ relligione capta est, melius suis sacerdotibus paret, quam Ducibus Regibusque. Fecit hoc studiose Numa, qui Romam simulato cum Egeriâ nymfâ colloquio, et alijs superstitionibus replevit, additâ caussâ: Deorum metum injectum, rem ad multitudinem imperitam et illis temporibus rudem effi cacissimam esse. Polybius sane, quod mireris, laudat ex hac caussâ Romanos: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Nulla re aeque


page 274, image: s274

praestare caeteris populis Romanos arbitror, ac opinione illâ, quam de Diis habend. Atque adeo, quae res apud reliquos mortales vitio vertitur, ea ipsa continet Romanam Rempublicam: superstiionem dico. Vsque enim eo apud hos superstitio in majus est exaggerata, et cum in privatum hominum vitam, tum in publica consilia inducta, non queat magis. Quod equidem multitudinis caussâ factum ab illis existimo, quae cum sit levis, plena illicitarum cupiditatum, irâ et aestu praecipiti, et ad vim iracundiâ propellatur, hoc restat, ut interno veluti terrore et hac superstitionis tragoediâ, cohibeatur. Haec et [Note: l. 1. c. XI. et XII. lib. 1. c. 3.] multa alia insignia ibi Polybius quae erudite expendêre Macchiavellus in Discursibus ad Livium, et Justus Lipsius in monitis Politicis. Romanis parum hac in re concessere Graeci, ut docent Exempla Solonis et Lycurgi, quos tamen omnes, sicut et gentes in universum alias quavis vanâ stultâ superstitione anteivere AEgyptii, neque enim ad homines aut ad mortuos modo Deorum cultum Isidem, Serapim, Anubim; sed ad bestias quoqque vilissimas transtulerunt: puta Canes, Ichneumones, Feles, Accipitres, Ibides, Lupos, Crocodilos, quâ caussâ Apollunius eos salse exagitat apud Philostratum. Quid Diabolicus impostor Mahometes egerit, quibus artibus potentiam suam


page 275, image: s275

sibi struxerit, notius est, quam ut narrari debeat. Cupientes autem harum rerum ad Lipsium remitto. Atque hic alter est fons deceptionum et vanitatum. Sequitur tertius qui scaturit ex duplici genere hominum, Poetis et Pictoribus: De quibus verissime Poeta:

Pictoribus atque Poetis
Fingere quidque licet.

[Note: Pictoribus atque Poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas, Horat.]

Ac sane quantum Poetae circa [Gap desc: Greek words] fecerint, arguunt fabulae illorum de Diis, exceptae a Mythologicis tamquam Oracula, et misero deinde popello commendatae. Vide omnino, quae Ovidius super hac re habet 3 Amor. El. XI. Ad Pictores pertinent et statuarii et lapicidae et omnes ejus generis qui Divinae naturae simulachra factitare praesumunt, Flatores videlicet aeris et alliorum metallorum. Fuêre tales Phidias et Alcamenes et Polycletus, Aglaophon et Polynotus, Zeuxis item et ante hos, omnes Daedalus. Hi vel umbratili picturâ [Gap desc: Greek words] [Note: Verba Dionis.] [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] , vel denique [Gap desc: Greek words] , hoc est


page 276, image: s276

valde tenui fallacique ad visum colorum mixturâ, vel lapidum sculpturis, vel statuarum excisionibus, vel arte conflatoriâ aeris et similium pretiosorum per ignem ductorum, aut fluentum in quasdam formas: vel denique cerae formationibus, quae facilime artem sequitur, facilemque locum dat poenitentiae [Gap desc: Greek words] repraesentârunt multâque et variâ de divina natura opinione homines infatuârunt, Poetarum veluti succenturiati, qui partim mendacia eorum quasi audire non sufficeret, videnda exhibuerunt, partim de suo auxerunt et cumulârunt homines vere [Gap desc: Greek words] , et populum sui similem nacti facile eidem quae voluere, persuaserunt. Atque hoc [Note: Secundo contra Appionem.] Josephum non latuit, cujus verba sunt de [Gap desc: Greek words] loquentis: [Gap desc: Greek words] Memorabile est, quod de Diogeneto Magistro suo in arte pictoriâ scribit Marcus Antonius Philosophus Imper. didicisse se ab eo [Gap desc: Greek words] , hoc est, ne vana pro seriis amplecteretur, falsa pro veris, quibus veris, prorsus id, de quo nos agimus, eum intelligere Casaubonus noster [Gap desc: Greek words] censuit: memini, inquit,


page 277, image: s277

potitus quam pictori hujus [Gap desc: Greek words] agnitio conveniebat: norat videlicet pleraque eorum quae de Diis crederentur vulgo, ad libidinem pictorum inventa primo: ridicule postea fidem invenisse apud homines, quâ superstitiosos, quâ veritatis incuriosos. Nam quid illud esse dicamus aliud nisi Veritatis incuriam? Solebant olim statuarii statuis a se effigiatis et edolatis imponere tegulas quasdam, quos Graeci [Gap desc: Greek words] appellabant, ut videre est apud Aristophanem, ne ab avibus conspurcarentur, cujus rei caussam pictores ignorantes, putârunt honoris caussaimponi debere, itaque, et imaginibus quoque pictis imposuerunt, et veluti [Gap desc: Greek words] capitis delinearunt Iridis coloribus variegatum, quod et miserum vulgus, ut sanctum quid colit atque adorat. Idem stultitiae genus Moysi cornua fecit, Anglis alas et similia. Non igitur de nihilo est, quod [Note: in Artoro. de Rep. libello quomodo Adulescens Poetas audire debeat. In libello: Sapicntiam ne an virtute bellicâ praestiterint Athenienses, refert hoc ad Auctorem Simonidem.] Horatius ex Platone Picturam Poesi comparat: quod Plutarchus quoque eleganter [Gap desc: Greek words] picturam poesin esse loquentem: Poesin autem tacitam picturam dixit. Atque sic quidem libuit intendere digitum in fontes fuperstitionum: quibus plus otii, illi haec a nobis dicta illustrare et pluribus confirmare tuto possunt. Generalis autem caussa miseriae hujus est improbitas hominum qui relicto


page 278, image: s278

verbo DEI ad hominum auctoritatem convertuntur, et plus tribuunt majorum fabulis, quam invictae veritati: scilicet Lux illa aeterni Patris, e sinu ejus, duxit nos in veritatem omnem, et tamen tenebrae eam comprehendere noluerunt, quia tenebrae erant et mera caligo.

CAPUT II. Felicitatis mirae circa Honores et Dignitates Exempla quaedam nobiliora.

ESt prefecto ita, ut vulgari fertur verbo, quibusdam matrem esse indulgentissimam Fortunam, quibusdam duram et saevam novercam. Hoc capite illud docebimus; nam infelicitatis extremae injucunda solet esse memoria et narratio. Principem vero felicitatis gradum attigisse et summum, visus [Note: Vell. Paterc. l. 1. et Plin. lib. 7. c. 44. Val. l. 7. c. 1.] mihi Quintus est Metellus, cui ex virtute Macedonici nomen inditum. Hic enim praeter excellentes triumphos honoresque amplissimos et principale in Repub. Romanâ fastigium, extentumque vitae spatium, innocentesque pro Rep. cum inimicis contentiones, quatuor filios


page 279, image: s279

sustulit, omnes adultae aetatis vidit, omnes reliquit superstites et honoratissimos. Mortui ejus lectum pro Rostris sustulerunt quatuor filii, unus Consularis et Censorius, alter Consularis, tertius Consul, quartus Candidatus Consulatus, quem honorem adeptus est. Hoc est nimirum, exclamat in hujus rei nartatione Vellejus Paterculus, magis feliciter de vitâ migrare, quam mori. Et hanc quidem felicitatem a Patre [Note: Plin. l. 7. c. 43.] accepisse velut de manu in manum traditam videtur. Nam in eâ Oratione quam habuit supremis laudibus Patris sui L. Metelli, Pontificis, bis consulis, Dictatoris, Magistri Equitum, Quindecem viri agris dandis, qui primus Elephantos primo bello Punico duxit in triumpho, scriptum reliquit: decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigerent consummâsse eum. Voluisse n. primarium bellatorem esse, optimum Oratorem, fortissimum Imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa [Note: Scopi Heroum.] sapientiâ esse, summum Senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse. O inauditam et vix optandam felicitatem, et quam nulli, pnter eum, homini (si tamen et ipsi obtigit) obtigisse vel ante vel post, quinqua genario ausium sacramento contendere. Magna


page 280, image: s280

quoque fuit Domitiae familiae felicitas, quia diuturna et veluti concatenata, nisi forte id imminuat eam, quod arctata numero fuit. Singulis enim Domitiis singuli sunt geniti filii, sed omnes ad consulatum sacerdotiaque, ad triumfi autem pene omnes pervenerunt insignia. Quibus Domitiis pares pene Caecilii fuêre Metelli, quippe intra XII. annos et consules fuêre Metelli aut Censores aut triumpharunt amplius duodecim. Sed ne vetera solum adferre videar, ad recentiora quaedam ibo. Quae sit Austriacae familiae potentissimae pertinax felicitas, notius est, quam ut commemorari debeat: Id tamen in illâ praecipue notabile, quod arctissimis temporis spaciis sese interdum exseruit. Albertus enim Austriacus Sigismundi Successor Cal. JanuarI Anni CIC CD XXXIIX. coronatur in Regem Hungariae, Nonis MaI Rex Bohemiae renunciatur. XIII. Cal. Aprileis Francofurti ab Electoribus Imper. Rom. designatus. Maximilianus etiam H. Imp. laudatissimus intra unius annis pacium fastigium omnium Dignitatum attigit. Bohemiae enim Rex electus est Pragae XII. Cal. Octob. Anni CIC IC LXII. Romanorum deinde Rex prid. Cal. Dec. ejusdem anni. Ungariae vero Rex die Natali Virginis Mariae 6. Id.


page 281, image: s281

Sept. Anni CIC IC LXIII. Divo deinde Ferdinando Patri in imperio successit Anno CIC IC LXIV. De Nicolao V. Pontifice Romano Petrus Justinianus scribit: Nicolaus V. Eugenio Pontifici suffectus est, Thomas Sarzanius antea vocatus, eodemque anno Episcopus, Cardinalis et Pontifex creatus, unicum admirabileque humanae felicitatis Exemplum: nisi forte huic parum concedat Johan. Angelus [Note: l. Hist. 21.] Medicinus, de cujus insigni felicitate haec Jac. Aug. Thuanus Vir illustris commemorat: Cum post Pauli IV. mortem sedes Romana vacasset menseis IV. dies VII. Johannes Angelus [Note: Factum an. CIC IC LIX.] Medicinus in Pontificem tandem electus est VII. Cal. Jan. inter septimam et octavam ejus noctis. quae diem Natalitium Salvatoris insecuta est, suffragantibus ex XLIV. Cardinalibus, qui comitiis intererant, praecipue Carolo et Alfonso Caraffis, Alexandro Farnesio, Guidone Ascanio Sfortiâ et Ludovico Guisio. Dein Epiphaniae festo de more coronatus est, et ita unus meruit, quod non temere alii evenisse constat, ut tribus celeberrimis anni sestivitatibus, nimirum Paschatis nasceretur, natali Christi Pontifex crearetur, ac demum Epiphaniae die suprema dignitatis insignia caperet. Pater huic Bernardinus fuit, humili loco Mediolani natus, vectigalium redemtor, qui ex Ceciliâ Serbellonâ XIV. liberos suscepit, quorum natu maximus Johannes Jacobus


page 282, image: s282

Meleniani Marchio fuit, (quibus autem rationibus ad id dignitatis pervenerit et quomodo suae fratrisque, de quo agimus, fortunae faber exstiterit, vide eumde Thuanum Histor. lib. 16.) quem subinde Pontifex frater, cum adclamationibus ex conclavi in B. Petri Basilicam deduceretur, ex circumstantibus amicis, non sine flagrantissimi desiderii significatione, ubi esset, requirebat. Post Johannem Jacobum hic Joh. Angelus fuit, qui Pontifex factus Pius IV. appellari voluit. Tertius frater Joh. Baptista, post eum Augustus, qui Joh, Jacobo mortuo, Meleniani Marchio etiam fuit, ac novissimus Gabriel, qui anno CIC IC XXXV. in obsidione oppidi Leuci, bello, quod cum ejus fratre Franciscus Sfortia Insubrum Duxgessit, ictu tormenti ad Mandellum interfectus est. E sororibus natugrandior Clara VVolfgango ab Hohen Embs nobili Germano in dioecesi Constantionsi nubsit, ex quo matrimonio nati Marcus, Siticus Cardinalis, Hannibal et Gabriel Comites, minor Margarita Gilberto Borromaeo Aronae Comiti conjux data Carolum Cardinalem vita sanctimoniâ apprime clarum et post mortem inter Divos relatum et Fridericum Comitem genuit, et Camillam, quae Caesari Gonzagae Ferdinandi F. nubsit. Sic memorabili fortutunae beneficio familia tenuis ad summa dignitatis et cognationis fastigia perveni. Ut nihil jam


page 283, image: s283

dicam de Sixto V. qui a teneris caprarum contubernalis, et post custos, tamdem ad idem fastigium dignitatis Ecclesiasticae evectus est: nihil item de Marcello Cervino [Note: Ciacconius Montem Fani appellat et gente nobilem fuisse dicit: ego sequor fidem Balaei.] dicam, qui patriam habuit Montem Pulcianum in agro Florentino, ubi, cum in humanioribus literis nonnihil profecisset cepit ludimagistrum agere. Deinde cum Paulus III. Alexandrum Farnesium, puerum XII. annorum, nepotem ex Petro Aloysio filio notho Cardinalem creâsset, ei Ludimagistrum hunc Praeceptorem dedit. Quo cito studiis valedicente, cum negotiis tractandis totus incumbere cepisset, praeceptore suo pro secretario usus est, quae res illi gradum ad majora fecit. Paulo enim post Episcopus Nicastri creatus, et deinde discipulo suo Alexandro Farnesio ad Carolum V. et Ferdinandum in Belgium legaro tamquam moderator consiliorum et totius Legationis director adjunctus, reque praeclare gestâ reversus Cardinalis se absentem dignitate a Paulo III. condecoratum cognovit. Tandem Julio III. Pontifice demortuo, Papa renunciatus est v. Id Apr. A. CIC IC LV. quâ tamen dignitate non diu gaudere potuit, obiit enim prid. Cal. Mal ejusdem anni seditque in sede Romana dies tantum XXII. [Note: Iovius l. 7. Elogiorum.] Concludam caput Exemplo militaris fortunae


page 284, image: s284

tunae: quod exhibuit in Erasmo Narniensi qui ignobili natus patre, utpote, qui furnariam exerceret, ingenio nobilis ad militiam animum adjecit, atque sub fortissimo Duce Braccio per omnes gradus naviter ascendens clarissimus bello evasit, cumque astutâ admodum dissimulatione hostem fallere sciret, exinde Gattamelatae cognomentum adeptus est. Braccius virtute et magnitudine animi hominis captus et nobilitatis ei insiguia et laciniae suos colores honoris caussâ concessit. Inde Veneti exercitus Imperator factus, Braccio ad Aquilam caeso, dignitatem sui Ducis facile aequavit, ubique cauti potius, quam pugnacis Ducis laudem reportans, quo nomine et favorem Reipublicae Venetae mirifice auxit. Tandem cum in Paralyseos incidisset morbum ex frigore quod in alpibus obstinatissime pertulerat, eoque exstinctus esset, Veneti eum decreto publico propter egregiam fidem cum summâ virtute conjunctam, aeneâ Equestri statuâ honestandum censuerunt, operâ ad eam rem usi praestantissimi ejus aetatis statuarii Donatelli Florentini, quae PatavI visitur in areâ templi Anton.



page 285, image: s285

CAPUT III. Felicitatis mirae exempla circa posteritatem sanguinis sui.

INter benedictiones, quibus legitimum prosecutus est Conjugium auctor et institutor ejusdem primusque Paranymphus DEUS Opt. Maximus, haec quoque legitur [Note: Psal. 128.] in sacris: Ecce sic benediectur homo, qui timet Dominum, ut videat filios filiorum suorum, pacem super Israel. Quae res et insigni voluptate non caret et magnae felicitatis loco habetur. Quod si enim

Nascitur indigne, per quem non nascitur alter,

Quâ non gloriâ dignum deputabimus cum, per quem non unus sed innumeri, ut sicloquar proveniunt, in quibus reviviscat, et quorum conspectu se oblectet. Nihil hic dico, quantum Reipublicae res haec prosit, quam augeri civibus omnino expedit, quae etiam, si bene constituta est, praemia gignentibus et orbis poenas decernit. Hujus felicitatis exempla, quae passim legere


page 286, image: s286

contigit, in hoc caput visum consum conjicere. Initium autem faciam a [Gap desc: Greek words]. neque adferam miraculosum illum numerum Margaritae Hollandae, quae uno partu trecentos sexaginta aliquot foetus vivos edidisse perhibetur: non etiam Babonis Abusinae Comitis et Rohrensis illius famosissimi, qui ex duabus uxoribus filios procreavit XXXII, et filias IIX. quorum illos simul stitit et commendavit Henrico Aucupi, Imperatori magnanimo, qui eo spectaculo mirifice delectatus est: non denique Polonicum illud exemplum, quod Cromerus haber de Margaretâ uxore Virboslai Comitis in Cracoviensi regione, quam scribit uno partu XXXVI. puetos vivos edidisse die 20 Januarii anni CIC CC XXIX. Sicut et illum quoque partum miraculosum existimo Bartholomeae Uxoris Joh. Antonii Buccanigrae, quam unico partu XV. liberos enixam scribit P. [Note: p. 359.] Bizarrus Historiae Genuensis scribtor. Alia adferam et quae fidem auctorum sequi nos [Note: 1. Dec. Rer. Sicul. l. 6.] pene cogant. Scribit Thomas Facellus Anno Salutis CIC CDXXX. Messanae mulierem quandam annos XXIV natam novem in fantulos uno simul partu edidisse, sed post partum decessisse una cum infantibus, quo Exemplo confutare nititur illud de cellulis uteri commentum, sed nec hoc Exemplum


page 287, image: s287

nostri proprie instituti est. Alterum quod adjungit magis facit instituto nostro. Johanna, inquit, Pancica Agrigentina mulier, aetate meâ, Bernardo Belluardo Agrigentino nubta, tantae fuit foecunditatis, ut tricies circiter enixa, tres supra septuaginta ediderit liberos. In Suevia circiter annum Salutis CIC CDXVII in arce AEntringa cohabitârunt V. Nobiles, qui procreârunt liberos C. Johannes ab Halfingen ex Nippenburgensi uxore genuit XX. Rudolphus ab Ehingen ex Truchsesiâ uxore XIX. Marquardus ab Halfingen ex Ursulâ Bubenhofiâ itidem XIX. Georgius porro Halfingius ex Conjuge Sabinâ XXI. Hugo denique a Giltlingen ex uxore suâ totidem, ut retulit Doctissimus Amicus noster [Gap desc: Greek words] Crusius. De Dalburgiâ quadam genere nobili scribunt Historici, eam in [Note: Annal. Suevic. p. 3. l. 8. c. 2. p. 418.] sexto gradu descendente posteros vidisse: atque inde versus hi nati.

Mater ait natae, dic natae, filia nata
Vt moneat natae plangere filiolam.
Ein Mutter zu ihrer Tochter sprach/
Sag deiner Tochter/ ihr Tochter gemach
Erschall/ daß ihrer Tochter rein
Kleins Kindlein in der Wiegen weyn.



page 288, image: s288

Parisiis in templo S. Innocentum legitus tale Epitaphium:

Cy gist Yoland Bailly, qui trespassa

l' an mill cinq Centsquatorze, le quatre

vingt octiesme an de son aage, le 42

an de son veuvage, laquelle â veu, ou

peu voir devant sont tres pas deuxcents, quatrevingts

et quinye enfans, issus d' elle

hoc est. Hic jacet Yolanda Baillya, quae mortua est Anno CIC IC XIV. aetatis LXXXIIX. viduitatis XLII. Viditque aut videre potuit ante obitum suum CCXCV, [Note: Super l. 15. Aug. de Civit. DEI.] liberos ex se prognatos. Ludovicus Vives Hispanorum Doctissimus scribit fuisse in Hispaniâ vicum centum domorum, cujus omnes incolae erant a sene quodam superstite progeniti, ita ut jam propinquitatis nomen deesset, quo a minimis natu vocaretur. In Urbe nostra Vir Nobilissimus Cunradus Baumgartnerus a Baumgarten, ex duabus uxoribus Annâ Friderici KressI filiâ, quam copulatam sibi Anno Sal. CIC CDII. die Martis ante Joh. Baptistae, amisit CIC CDXV. die Solis post Matthaei et Clarâ Cunradi Zenneri filiâ quam copulatam item sibi anno CIC CD XVII. die Lunae ante Catharinae festum, caelo praemisit CIC CD XLIX. an. profesto D. Bartholomaei,


page 289, image: s289

superstes vidit ex se natos liberos XXI. nepotes LXXVII. pronepotes XXXVII. quorum summa facit CXXXV. quos omnes suâ quoque manu in diariis suis consignavit, obiit ipse Anno Sal. CIC CDLXIV. die Lunae post AEgidI, quam historiam mecum com municavit gentilis ejusdem Vir Nobilissimus item D. Paulus Paumgartnerus a Paumgarten in Holenstein, Praefectus Altorfinus. Stetini in Pomeraniâ mortem obiit Anno Sal. CIC ICLI. die XXIX. Junii Petrus Egestedius, qui cum Margaritâ Pielsiâ in conjugio vixit annos XLIIX: quorum ita proles adaucta fuit, ut dicta Margarita mater fuerit liberorum Superstitum XII. avia nepotum et neptium LXXIIX. proavia pronepotum et proneptium XLI. atque ita oculis suis viderit ex se et liberis suis natos homines CXXXI, quae ipsa tamdem obiit anno aetatis suae LXXXVII. Proxima huic Pielsiae fuit Juliana Stolbergia VVilhelmi NassovI uxor, VVilhelmi Principis Auraici, Herois Fortissimi, mater, ejusdemque Magnanimi Filii Mauricl avia Anno Chr. CIC IC. LXXIIX, aetatis suae LXXV. numeravit filios nepotes et pronepotes CXXIII. ut retulit Metteranus in Histor. [Note: l. 12. p. 422.] Belgicâ. Jacobus quoque Pfeffinger hac felicitate perfructus est, qui cum natus esset


page 290, image: s290

Basileae Anno Sal. CIC CD LXXXVI, vixit. usque ad annum CIC IC LXXXII. aetatis suae XCVI. vidit tertios ex filiâ liberos, hoc est, nepotes pronepotes et trinepotes. Videantur ad hanc rem Camerarius Centuriâ 2. [Note: c. 68. Colloq. 4. Tom. 1.] Horarum Succisi varum et Simon Majolus in diebus Canicularibus. Concludam hoc caput miserabili narratione, sed laeto tamen exitu, quomodo videlicet multitudo prolis et victori truculento misericordiam expresserit et matri salutem pepererit. Historiam describunt P. Callimachus Experiens, et Nicolaus Olaus Archiepiscopus Strigoniensis in describtione Attilae Hunni: Attila, inquiunt, cum ex Tungris profectus Trecas Lupo Episcopo miraculose perducente in viam publicam rursus venisset, obvia fit ei mulier, quae decem filiarum mater, minimam, quae bima erat, linteolo ad collum suum alligatam portabat, stimulans simul jumentum, cui ex reliquis teneriores duas superimposuerat: subsequentibus adultioribus caeteris, non tantum formâ, sed quadam etiam inter se similitudine insignibus: quae armatorum supervenientium terrore exanimes, matri se circumfuderant. At illa jampridem suorum patiraeque casu, quam captam eversamque putabat, adflicta, jam vero ad praesentem fortunam exsanguis et vix animi compos, omnia calamitosa, et foeda de se ac liberis animo


page 291, image: s291

praesumens, in flumen, cujus in ripâ substiterat, praecipitem se datura videbatur: Cum, qui circumsteterant, admirati indolem et numerum filiarum, ab omni abstinentes injuria ad Attilam perducunt. Movit suapte natura mitem Regis animum etiam saevissimis ingenis spectaculum miserabile, cum mater et quae per aetatem mala sua sentiebant filiae, pedibus regis circumfusae, lachrymis ac vocibus, quas inter desiderium et taedium vitae dolor metusque sug gerebat, misericordiam captarent. Itaque clementer matrem elevans, bono animo esse jussit, a se quidem ac suis inviolatam fore: mox data ei non mediocri pecuniâ, ut exinde quoque animi ejus sensus in tam naturae raro, fortunae vero miserabili exemplo indicaretur: ad filias matri liberatas adjecit et alias in fugâ captas, et quo vellent omnes redire permisit. Ego vero DEUM hic flexisse Attilae animum puto, nam, quod Historici scribunt, suâpte naturâ mitem fuisse, vix faciunt fidem. DEUS fuit, qui miseram matrem magno liberorum onere pressam erigere voluit, et perspicue ostendere, tum demum Divinum auxilium sese exserere solere, cum humanum omne desperatum sit, quippe cum spes humani auxilii divinum subvertere soleat, in quam rem eleganter Libanius Rhetor et Sophista: [Gap desc: Greek words]


page 292, image: s292

[Note: Declam. 43. in Accuatione Magi.] [Gap desc: Greek words] : hoc est, Nam hoc ipsum quod ad alias spes nos convertimus, et admittimus in aures atque animum, quae dicta sunt de alio subsidio post ingens illud auxilium: mirarer, si non benevoli affectus et studii, quod DEVS huie civitati hactenus impendit, non exiguam sed magnam adimeret partem. Verumque fecit hoc DEUS illustri exemplo regis Assae qui cum Benhadadi Syriae Regis opem adversus Baesam Israelis Regem implorasset, desertus propterea [Note: l. 2. e. 16. v. 2. 3 et 7. 8.] â DEO fuit, denunciante ei DEI judicium Hanania Prophetâ, ut videre est in Paralipomenis.

CAPUT IV. Falsum quibusdam [transcriber, in the print: quibusdâm] vero gratius.

VEre olim Sextus Empyricus dixit: Corpus esse Characterem anuni. Unde multa quae corpori accidunt, animo


page 293, image: s293

quoque per analogiam quandam accidere solent. Quemad modum igitur in corporis affectionibus videmus, saepe noxia prae salubribus expeti, vel naturae ipsius vitio, vel pravae consuetudinis, ira et animus quandoque falsa prae veris arripit, iisque magis delectatur. Vidit hoc, uc multa alia, eruditissime Dio Chrysostomus, ut ex his ejus verbis apparet: [Gap desc: Greek words] [Note: Oratione XI quae inscribitut [Gap desc: Greek words] ] [Gap desc: Greek words] Quemadmodum iis, quibus oculi dolent, lumen videre molestum est, tenebrae sine molestiâ, jucundae quin potius et amicae, quia videre prohibeant. Sic veritas amara et injucunda est fatuis, mendacium contra blandum et dulce. Quemadmodum etiam praegnantes foeminae, quae [Gap desc: Greek words] sive pica laborant, hoc est, stomochi languore cum nausea conjuncto consuetos et salubres cibos respuunt, proque iis carbones, cretam aut lutum coagulatum appetunt: Ita multorum animi nauseant ad veritatem ex infirmitate judicii, et turgentes inani persuasione, prurituque novitatis vexati, falsa pro veris tueri praesumunt et in ratiunculis quibusdam ita sibi placent, ut etiam in veritatis relegitione triumphent.


page 294, image: s294

Qui mihi de porcorum prosapiâ aut indole videntur esse: nam et porci libentius se immittunt et immergunt in lutum graveolentissimum, quam in aquam puram et limpidam. Ubi rursus Dio eleganter: In Atticâ, inquit, scarabaeos quosdam esse dictitant, qui de purissimo melle etiam profuso nihil gustent, alio quovis impurissimo etiam alimento praelato, prorsus ut hi de quibus agimus, qui veritate neglecta pasci malunt errore et mendacio. De Demophonte quodam Alexandri mensae structore Sextus Philosophus narrat, eum, cum ad solem stabat, aut in balneo erat, algere solitum in umbrâ, incalescere consuevisse. Plane hi, de quibus loquimur, Demophontes ejusmodi sunt: quibus, si veritas apponitur, frigent, cum falsitas, calent, praepostere admodum et nonstrose. Estque hoc admirabile in his talibus distortis ingeniis, quod nihil ex falsi perceptione aut apprehensione alterentur. De Chrysermo item Eriphilo legimus; si quando piper edisset, cardiacum fieri solitum et quidem periculose: De Sorericho item Chirurgo quodam, si quando siluri nidorem percipiebat, cholerâ corripi consevisse. Nihil horum


page 295, image: s295

accidit nostris hisce, quamquam absurdissima, quamquam falsissima animo imbibant: nimirum ut cicuta homini venenum est, coturnices pinguefacit, sicut hyoscyamus porcos: ita Falsum im pinguat hujusmodi monstra, quod judiciis sanioribus morbo est et aversabile. Unde non sine caustâ tales Euri pides apellat [Gap desc: Greek words]. Ad hanc naturae pravitatem si accesserit consuetudo, actum est de salute aut emendatione horum ingeniorum. Fuisse ajunt anum quandam Atticam, quae ex in veteratâ consuetudine eo progressa fit, ut holcas cicutae triginta sine damno sorberet: et Lysis, apud Sextum, [Note: 1. Pyrrhon-Hypothes.] succi papaveris quatuor holcas nullâ cum molestiâ hauriebat. Roffinus etiam quidam apud Chalcidem bibens Helleborum, neque vomebat, neque ullo etiam modo purgabatur, sed ut consuetum alique, potum sumebat et concoquebat. Ne quid dicam de Pori puellâ napello pastâ: quam munus Alexandro destinasse fertur, ut contactu ejus et complexibus periret. Prorsus ita complures consuetudine a vero deficiunt et falsis adhaerent. Agnovit hoc Aristoteles non uno loco: alicubi enim Phatonem perstringit: Cum Cratylo, inquit, [Note: 1. Metaph.]


page 296, image: s296

adolescens conversatus et Heracliti sermonibus innutritus, tamquam omnibus sensibus fluentibus et nullâ de iis existente scientiâ, alia quoque postea a veritate aliena statuit. Et rursus: Quantam vim habeat consuetudo, vel leges declarant, in quibus fabulosa et puerilia plus possunt propter consuetudinem, quam veritas nuda et aperta. Eodem modo qui Poetarum fabulis dediti ab ineunte aetate fuête, non possunt ulla ratione ab illis avocari. Quis enim facile ad mittat hodie Didonem virginem mansisse, AEneam ignorâsse Ilium a Graecis captum esse, Penelopen im pudicam fuisse, quia contrarium de his Poetas dicere novit? Historiae tamen et Scribtores gravissimi illud adserunt. Dido quidem de se ipsa apud Ausonium:

[Note: Epigr. III. ex Graeco [Gap desc: Greek words] ] Illa ego sum Dido vultu, quam conspicis, hospes,

Assimilata modis pulcraque mirifieis.
Talis eram: sed non, Maro quam mihi finxit, erat mens:
Vita nec incestis laeta cupidinibus.
Namque nec AEneas vidit me Trojus umquam,
Nec Libyam advenit classibus Iliacis.
Sed furias sugiens atque arma procacis Hiarbae
Servavi fateor morte pudicitiam.
Invida, cur in me stimulasti, Musa, Maronem,
Fingeret ut nostrae damna pudicitiae.


page 297, image: s297

Vos magis Historicis Lectores credite de me,
Quam qui furta Deûm concubitusque canunt,
Falsidici vates: temerant qui carmine verum
Humanisque Deos adsimilant vitiis.

Videatur Dionys. Halicarnasseus et Macrobius: [Note: lib. 1. 5. Saturn. c. 17. Oratione XI.] De Ilio non capto a Graecis pugnat DIo Chrysostomus Oratione elegantissima quae inscribitur [Gap desc: Greek words] et rationibus evincit necessariis. Impudicitiam autem Penelopes Duris Samius traduxit, ex quo Lycophron in obscurissimo Poemate eam appellat [Gap desc: Greek words] Bassaram scortantem: ita enim Joh. Tzezes vocem [Gap desc: Greek words] interpretatur per [Gap desc: Greek words] , quo pertinet et Epigramma, quo Hortorum DEUS Penelopen alloquitur in Catalectis:

Quae sic casta manes, ut jam convivia visas etc.

Diligens igitur adhibenda cura, quibus ingenia puerorum a teneris imbuantur: haerent enim illa nec facile evelluntur, et [Note: Olymp. XI.] quemadmodum Pindarus eleganter de naturae inclinatione moribusque loquitur:

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].



page 298, image: s298

hoc est, Nec ardentem vulpem, nec graviter [Note: l. 1. Ep. 2.] rugientem leonem naturâ insitos mores mutare valere: ita rotunde admodum de institutione puerili Horatius:

Quo semel est imbuta recons servabit odorem
Testa diu.

Contra si fiat, et pravis ac falsis opinionibus incauti juvenes irretiantur a teneris, infantiae suae persuasionibus in senectute etiam puerascunt, turpe putantes, quae imberbes didicere, senes perdenda fateri, ut ait Poeta, et ex eo omnis elegantiae Arbiter Petronius. Sed et hic plerique peccamus Atheniensium peccatum, quod et Alexandrinis [Note: Oratione 32.] objicit Dio Prusaeus sive Chrysostomus, cujuc insigni loco caput hoc concludam: [Gap desc: Greek words]


page 299, image: s299

[Gap desc: Greek words]. hoc est, Peccatis sane ô Alexandrini vetus illud Atheniensium peccatum, quibus cum respondisset Apollo, si vellent bonos viros in civitate provenire, ut, optimum quod esset, puerorum auribus insererent: illi alterâ cuique aure perforatâ, aurum inseruerunt, DEI mente et voluntate non intellectâ. Hoc enim puellas magis decebat, aut Lydorum Phrygumve pueros. Graecorum autem pueris, DEO praesertim praecipiente, magis congruebat honesta institutio et doctrina, quae adeptos faciunt viros bonos et urbium sospitatores: male igitur Athenienses puerorum suorum auribus usi sunt, et contra Apollinis sententiam.

CAPUT V. Multa homines a brutis accepisse in vita communi utilia.

VAlde conqueritur Plinius in sua naturali Historia: omnia Homini esse adversa in hac vitâ, reliquis animantibus matrem esse Naturam, quibus instinctum non


page 300, image: s300

modo sed et notitiam donavit deligendi utilia, fugiendi noxia: Ursus a mandragorâ laesus formicis sibi medetur: aper hederâ, mustela cum regulo congressura rutam prius quaerit: testudo et ciconia a serpentibus [Note: Vid. plura ap. Plin. l. 2. c. 28. Aristotelem l. 6. Hist. Annal. c. 6.] oppugnata origano se munit: bufo venenatis ictibus saucius rutâ vel salviâ superat venenum: accipiter hieracio utitur: grus junco, anser et anas et congeneres aves helxine: columba verbenae vim prodidit, upupa uvarum pastu laesa adianti, pica aegrotans lauri foliis in nidum immissis sanitatem sibi restituit, cervus dictamnum edit: hirundo Chelidoniae inventae nomen reliquit. Solus homo in hunc mundum ejectus et inops est omnium rerum et ignarissimus juxta omnium praesidiorum. Quae ipsa discere etiam miser necesse demum habet a brutis, tamquam in scholam bestialem a naturâ missus. Cum enim a naturâ negatum ei sit dignoscere alimenta, aut modum in assumendis eis tenere, quorum utrumque brutis datum esse videmus, fieri non potest aliter, quam ut variis morbis affligatur, contra quos remedia a brutis discere necesse habet. Quaedam jam ex plurimis attigimus: sed et alia quaedam adjiciamus. Inter praestantissima contra morbos remedia Venae sectio hodie ab Experientissimis


page 301, image: s301

Medicis commendatur et Clysteres. Utrumque remedium, non ratio humana invenit, sed bruta monstrârunt: illud quidem Hippopotamus, istud Ibis. De Hippopotamo Plinius: Hippopotamus in quâdam medendi parte etiam magister extitit: Assidua namque satietate obesus exit in littus, recentes harundinum caesuras speculatus, atque ubi acutissimam vidit stirpem, imprimens corpus, venam quandam in crure vulnerat, atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat, et plagam limo rursus obducit. Idem [Note: lib. 8. c. 26. l. 28. c. 8. extremo. Ead. Solinus habet c. 35.] alibi repertorem detrahendi sanguinis vocat. De Ibide idem Plinius ita scribit: simile quiddam et volucris in AEgypto monstravit ciconiae similis, quae vocatur Ibis: rostri aduncirate per eam partem se perluens, quâ reddi ciborum onera maxime salubre est, quod et Cicero [Note: 2. de Nat. DEORVM. c. 35.] tangit et Solinus et Plutarchiu non uno loco. Perluit autem se aquâ Nili aut de aequore salso pleno gutture absorbtâ, eam posteâ oblonge in [Note: In lib. de Ibi. de et Osyri: item de sollertiâ animal. AElian. quoque lib. 2. de Hist. Animal. c. 35.] anum collo eructat, et sic excrementa viscerum eluit. Ab Ibide didicerunt post AEgyptii longo ante Hippocratem tempore, qui exinde arbitrati omnes morbos ex crapulâ et ciborum cruditate oriri, singulis trimestribus ventriculum a saburrâ crudi esculentorum chyli exonerabant et intestina clysmate eluebant, ut ex Diod, Siculo


page 302, image: s302

narrat Doctiss. Langius qui tamen de tempore dissentit. Verba Diodori sunt. [Gap desc: Greek words]. hoc est, Morbos ut antevertant, clysteribus et potabilibus quibusdam purgamentis, jejuniisque et vomitu corpora medicantur, idque vel in dies singulos repetunt, vel triduum aut quatriduum interponunt. In omnis enim nutrimenti digestione majorem partem esse superfluam et hinc morbos creari censent. Porro et vomitus rationem a Cane iidem AEgyptii didicerunt. Idem Plinius: Canes vomitum hominibus monstraverunt, qui aegrescentes, aut cholerâ in ventriculo onerati, aut lumbricis infestati, herbam tritici aut aspera graminis folta edunt et rodunt, ut vomitum provocent et ventriculum exonerent. Quod ipsum et Cic. attingit, et plenius AElianus [Note: l. 2. de Nat. Decr. l. 8. c. 9.] in libb. de Hist. Animalium. [Gap desc: Greek words]


page 303, image: s303

[Gap desc: Greek words]. hoc est, Quum redundantiâ canis vexatur, herbam in maceriis nascentem novit, quae comesâ, omne id, quo affligitur cum pituitâ et bile evomit, et alvo pariter plurimum siccioris excrementi reddit, sibi ipsi ea ratione sine ullius medici opera salutem procurans. Porro non solum docuerunt nos bruta morbis resistere, sed et adversus quosvis hostes vitam tueri et arma induere. Ichneumon unum ex illis: Mergit se limo saepius, siccatque deinde Sole: mox ubi pluribus eo modo veluti coriis se lorificavit, in dimicationem cum aspide pergit. Alterum manifestius armaturam et militarem et Equestrem docuit; illud [Note: c. 22. SanimarI.] Hispanis Armadillo dicitur. Ferdinandus Oviedus Bardato appellat: armavit id natura toto corpore, unde et Graecis [Gap desc: Greek words] dicitur, et milites exinde Cataphracti, de quibus consulendi scribtores rei militaris. Quin et Cuniculi rationem superandi hostes clandestinam ostendêre, ut docet [Note: l. 13. Epigr. LX.] Martialis in Xeniis:

Gaudet in effossis habitare Cuniculus antris,
Monstravit faciles hostibus ille vias.

et Vegetius: Aliud genus oppugnationis est subterraneum, [Note: l. 4. c. 24.] atque secretum, quod Cuniculum vocant, a leporibus ejus nominis, qui cavernas sub terris fodiunt, ibique conduntur. Sic Vejentes expugnavit


page 304, image: s304

Camillus, ut auctores sunt Livius, [Note: l. 5. l. 1. c. 12. l. 1. l. 4. l. 4. l. 24.] Florus et Eutropius: Alexander Gazam, ut Curtius: Fidenas AEmylius, ut item Livius, videatur et Ammian. Marcell. in expugnatione Zamalchae urbis. Festus ita de hac re: Cuniculum est foramen sub terrâ occultum: aut ab animali, quod simile est lepori, appellatur, quod subterfossâ terrâ latere est solitum, aut a cuneorum similitudine, qui omnem materiam intrant findentes. Insitio praeterea illa arborum unde nisi ab avibus? Semine enim raptim avium fame devorato, solidoque, alvi tepore madido, cum foecundo fimi medicamine abjecto in mollibus arborum lecticis, et ventris saepe tranflato in aliquas corticum rimas, videmus cerasum in silice, platanum in lauro, laurum in ceraso et baccas simul discolores, inquit [Note: l. 17. c. 14.] Plinius, additque: Tradunt et monedulam, condentem semina in cavernarum thesauros, ejusdem rei praebere caussas. Eadem ex Theophrasto narrat AElianus lib. 9. c. 37. Caussam, inquit, cur ramus saepe succrescat alienae arbori Theophrastus affert: Aves arborm fructus comedentes, excrementa egerere, semenque in cavernas et fissuras ligni delapsum et pluvia irrigatum enasci et pullulare. Concludam caput mirabili narratione, quam habeo ab eo, quem ante laudavi Ferdinando Ovieda,


page 305, image: s305

qui et Musicam a bruto originem cepisse, aut certe disci potuisse contendit. Est, inquit, Animal quoddam, quod Hispanis appellatur Perillo Ligero: Latinis Ignavus: quod canendo sex voces per inter valla refert, incipiendo ab altissimâ, quasi caneret La, sol, fa, mi, re, ut. Miror si non et Astronomiam nos docuere. Plinius certe tribuit illis coeli quoque observationem et ventorum, imbrium item et tempestatum praesagia, notitiam interluniorum [Note: l. 8. c. 28.] et alia. AElianus etiam attestatur AEgyptios dicere Orygem caniculae sideris [Note: l. 7. c. 8.] exortum cognoscere et sternutamento testari: Libycos etiam confidenter et fortiter adserere, suum caprinum pecus ejusdem stellae exortum praescire, itemque pluvias praesentire. Alibi quoque Asellum ait omnium maxime Sirij sive caniculae exortum extimescere, qui timor arguit quoque notitiam ejusdem. Denique et religio ipsis inest ac metus Deorum. Unde venenatorum animalium nullum Apollinis Clarij templum ingreditur, scilicet noxiae ferae metuunt Salutis auctorem, et AEsculapij [Note: l. 10. c. 49.] depulsoris morborum parentem, inquit AElianus: et rursus alibi: In Arcadiâ, [Note: l. XI. c. 6.] inquit, locus est Aula nomine et in eo delubrum Panis. Ad id quaecumque confugiunt animantes, vitae securae sunt:


page 306, image: s306

nam et Lupi, si quae animalia eo fuerint persecuti, intrare verentur et loci aspectu tertiti recedunt: sic religio et supplicib. cause sa salutis et rabiem insectantium coercet ac sistit.

CAPUT VI. Vrbium veterum nomina dusfhmi/aj vitandae caussa mutata esse in laetiora, cur item quibusdam famosa nomina imposita.

MAgna fuit veterum superstitio et inveteratus error, quasi vi naturae occultâ ac genio quodam res nomina sortiantur, quae futurae ipsis vel adversae vel prosperae fortunae quaedam velut praesagia sint. Multa super hac re Plato in Cratilo. Athenienses etiam optimam spem de insigni illâ in Siciliam expeditione conceperant ex Niciae nomine, qui ei praeerat, victoriam sibi veluti pollicentes, quae spes tamen omnis in fumum abiit, Nicia et exercitu caeso. Necnon et Romani superstitione hac imbuti


page 307, image: s307

fuerunt: qui cum Italiae lacus locarent, Lucrinum primum ominis caussâ locarunt: et ut auctor est Cicero, in lustrandâ coloniâ, ab eo qui eam deduceret, et cum Imperator exercitum, Censor populum lustraret, Bonis nominibus, Censor populum lustraret, Bonis nominibus, qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in dilectu co~lules observant, ut primus miles fiat bono nomine. Festus eleganter huc: Lacus Lucrinus in vectigalibus publicis primus locatur fruendus ominis boni gratiâ, ut in dilectu censuve primi nominantur Valerius, Salvius, Statorius. Ab hoc fonte fluxit et illud, quod nomina Urbium et oppidorum quorundam male ominata immutarunt et laetiora imposuerunt: quâ de re paucis. Erat in Samnio Urbs olim Maleventum dicta, ut auctores sunt Livius et Plinius, Graecis olim habitata, qui [Note: l. 9. et 14. l. 3. c. 11.] eam [Gap desc: Greek words] diserant, sicut [Gap desc: Greek words] , Maluntum, Sipuntum, Opuntum, Hydruntum. Romani postea dixere Malventum, [Note: Vid. Scalig. ad Festum.] Sipuentum, Opuentum, ut Auruncum et Averruncum. Condita dicitur a Diomede, ut notarunt Solinus et Servius ad versum illum Virgilii:

Mittitur et magni Venulus Diomedis ad Vrbem. [Note: c. 3. 118.]

Assentitur et Procopius et rationem adfert, [Note: l. 1. Belli Gothisi.] cur olim dictum putet Maleventum,


page 308, image: s308

[Gap desc: Greek words] [Note: s. 267. et 268.] Quem locum Procopij F. Leander Alberti in descriptione Italiae adnotavit. Qui et aliam cassam adfert, putare scilicet aliquos Maleventum dictum a memorabili clade, qua ibi affecti sunt Samnites a Sulpitio et Petilio consulibus Romanis, qua perierunt samnitum ad XXX millia, ut narrat Livius: Hoc urbis nomen ominosum mutatum postea fuit in Beneventum cum pulfis prioribus incolis et novis eo colonis missis,


page 309, image: s309

vetus nomen hi aversarentur, hocque auspicatius videretur, ut notat Plinius, [Note: l. 3. s. XI.] quasi sibi ipsi de novae sedis felicitate gratularentur, ut interpretatur F. Leander Alberti dicto loco. Meminit hujus rei et Festus: Beneventum, inquit, cum colonia deduceretur, appellari ceptum est melioris ominis caussâ, namque eam urbem incolentes antea Graeci [Gap desc: Greek words] dixerunt. Idem factum est Epidamno Illyrici Urbi, (fuit enim et alia hoc nomine urbs in sinu Jonio, ut docet Stephanus: [Note: Frocopius l. 1. VVandalicorum Eam quae in Ionio sinu est, Dyrrachium dici vult: quem vide p. 92. lib. 2.] [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words].) quae cum primum Dyrrachium post Epidamnus diceretur, mutarunt Romani tamquam ominosum et vetus illi reddiderunt. Pomp. Mela: Vrbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum ituris, omen id visum. Plinius etiam: In orâ vero Dendâ civium Romanorum [Note: l. 3. c. 23.] Epidamnum coloniae propter inauspicatum nomen a Romanis Dyrrachium appellata. Eadem [Note: l. 9. VVandal. Liv. Dec. lib. 3.] habet Strabo et Procopius ac Livius. Sed potuit et Epidamni vox a graecâ origine esse, puta a [Gap desc: Greek words] quod idem quod [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words]. Plautus sane hunc vocabuli


page 310, image: s310

metum salse ridere videtur more suo solens [Note: Menoechmis. sc. Nulla est.] in Comoediâ: Ita enim inquit:

Ita est haec hominum ratio hic Epidamnia
Voluptuarii atque potatores Maximi,
Tum Sycophantae et palpatores plurimi
In Vrbe hac habitant: tum meretrices mulieres
Nusquam perhibentur blandiores gentium
Propterea huic urbi nomen Epidamni in ditum est.
Quia nemo ferme hic sine damno divortitur.

[Note: lib. 1. Antiq.] Idem fatum fuit Urbis in Sicilia antiquissimae, quae a conditore primum AEgesta dicta fuit. Historiam describit Dionysius Halycaruasseus his verbis. Laomedonte rerum in Ilio potiente, cum quidam nobilitate clarus, cujus nomen non exprimitur, ab eo descivisset, reus capitis cum omni virili stirpe condemnatur. Filias vero ejus, quae plures erant, cum hinc indecorum eas necare, inde Trojanis nuptum dare minime tutum Regi videretur, in Siciliam per mercatores deportari peregrinos jussit. Delatus forte fortuna fuerat in eadem navi adulescens quidam claro Phrygioque genere etiam ipse ortus, qui unius ex virginibus amore correptus, matrimonio illi junginr, simulque in hanc Sicanorum regionem, quae Drepana eo tempore dicebatur, deportati benigne ab Insulanis excipiuntur, ubi cum aliquandiu sine sedibus habitassent, mulier illa infantem peperit, qui, quod intersylvas et capras fuisset editus


page 311, image: s311

AEgestus est appellatus. Hic postea monitus ab AEneâ Vrbem condidit et AEgestam appellavit. Cui narrationi consentiunt Cicero et Strabo. De hac Urbe Festus: Segesta quae nunc [Note: 6. in Var. lib. 6.] appellatur, oppidum in Siciliae est, quod videtur AEneas condidisse praeposito ibi Egesto, qui eam Egestam nominavit. Sed praeposita est ei sacra litera, ne obscoeno nomine appellaretur, ut sactum est in Malevento et Epidamno. Eam ipsam, cum virium suarum divitiarumque fiduciâ post ab Agathocle Siciliae Rege descivisset, iratus victor oppidanis omnibus apud fluvium Scamandrum interfectis, exsulibus, transfugis omnique id genus turbâ replevit et Dicaeopolin appellavit, innuens eo modo justo se judicio in improbos cives animadvertisse, sparso in futurum terrore ut scribit Diodorus Siculus. Restat Nequinum Umbriae oppidum antiquissimum, quod coloni in eam a Romanis ducti tamquam infame nomen mutarunt in Narniam, auctor Livius: cujus verba: Ita Nequinum in ditionem Populi Rom. venit, coloniâ eo adversus Vmbros missâ, a flumine Narnia appellata. Eadem habet et Plin. et Itinerarium Antonini. Quare autem hoc oppidum antiquitus Nequinum?


page 312, image: s312

Rationem afferuntur duae, una: sic dictum ab iniquitate loci in quo situm, quam et Livius ostendit d. l. Alter Consul Apulejus in Umbria Nequinum oppidum circumsedit: locus erat arduus, atque in parte unâ praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat. Silius item Italicus: Dicitur enim ei

--- duro monti per saxa recumbens
Narnia.

Notavit et Martialis:

Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis
Circuit, ancipiti vix adeunda jugo.

Altera caussa a moribus petitur civium: Scribitur enim: cum arctissime ab hostib. essent obsessi, animadverterentque aut fame sibi pereundum, aut deditionem faciendam, ut hoc posterius et illud quoque malum evitarent, tertium consilium suscepisse, et occisis prius liberis, uxoribus, matrib. sororibus, omnique sexu sequiori aut infirmiori, se postea quoque ipsos peremisse, inde propter abominabile hoc factum Nequini nomen oppido impositum idque antiquissimum librum Manuscribtum qui inibi asservetur, docere. Ita F. Leander [Note: pag. 102.] Alberti. Neque vero hoc cuiquam mirum


page 313, image: s313

videri debet, nam et plures urbes ex civium moribus nomina sortitas legimus. Sic Actisanes AEthiopum Rex, Ammosi AEgypti Tyranno devicto, praedones regni pervestigatos, cum nec occidere nec impunitos dimittete vellet, naribus resectis in ultimas deserti oras deportavit, et oppidum constituit Rhinocoluram appellans [Gap desc: Greek words] , ut loquitur Diod. Siculus, ab inhabitantium qualitate seu calamitate: meminit ejus et Strabo, Seneca, Plinius et alii: Strabo et aliam rationem addit: [Note: l. 12. l. 3. de irac. 20.] [Gap desc: Greek words] : temperaturos posthac a latrociniis ob faciei foeditatem. Talis fuit Philippopolis a Philippo Amyntae filio condita supra Byzantium, ubi gens Astorum, vel ut Livius, Astiorum habitat, quae et [Gap desc: Greek words] dicta est: rationem Strabo reddit: [Note: lib. 7.] [Gap desc: Greek words] : Superjacet Byzantium Astorum gens, in quâ oppidum Chalybe, in qua Philippus Amyntae filius pessimos quosque collocavit. Vide hic Lipsium ad Tacitum. Talis [Note: 3. Ann. c. 32.] fuit procul dubio et illa quam describit Dio Prusaeus: [Gap desc: Greek words]


page 314, image: s314

[Gap desc: Greek words]. Erat in AEgypto urbs quaedam sive civitas Cauponum, ubs omnes inhabitantes sunt caupones, quâ viri quâ mulieres.

CAPUT VII. Princeps officialium suorum dignitatem tueri atque defendere, neque inobedientiae auctoritatem subministrare debet.

INsignis est locus in Tomo I. Discursuum Politicorum in Dissertatione illa [Note: pag. 415.] nobili Fabii Albergati ad Philippum Boncampagnum Cardinalem S. Sixti Gregor I XIII. nepotem, quâ docet eum rationem curae Imperii Ecclesiastici. Sic enim inter alia alt: Neque profecto parum lucrifacies, si tuos famulos et officiales aestimare et honorare volueris eorumque dignitatem tueri ac defendere non neglexeris. Nam quemadmodum vestes, etsi frigidae, a nobis tamen calorem accipientes, corpus nostrum eo calore, quem dedimus conservant et fovent: ita egregii famuli, etsi per se ipsos Dominis suis nihil ad honorem incrementi adferunt, ab ipsis tamen Dominis ad dignitatem evecti


page 315, image: s315

et peculiari patrocinio protecti instrumenta sunt et columnae ad magnitudinem eorum sustentandam, stabiliendam et amplificandam. Haec vere a prudentissimo homine dicta et ratio comprobat, et usus rerum rationi attestatur. Primum enim dignitas et honor officialium majestatem auget Principis, majestas obsequium. Persarum hoc docuere Reges, qui ut subditis venerabiliores essent, raro se publioco dedere, consiliarios vero suos splendidissimo nomine [Gap desc: Greek words] oculos et aures suas appellabant. Auctor praeter innumeros alios Suidas: [Gap desc: Greek words]. Quae verba Apuleius [Note: Vid hac de re Brisson. de Regio Persarum Principatu p. 121. et seqq. l. de Mund... [reading uncertain: print blotted].] interpretatus videtur, cum ita ait: Inter Persas Aures regiae et Imperatoris oculi quidam vocabantur, per quae officiorum genera Rex ille ab hominibus DEVS esse credebatur, cum omnia quae ubique gererentur tamquam ubique praesens alienis et oculis et auribus cognosceret. Romani quoque Imperatores non modo non minuerunt, sed et mirifice auxerunt majestatem Imperii sui, quod


page 316, image: s316

Consiliarios suos et Adsessores ac Senatores titulis Illustrium ac Clarissimorum Virorum cohonestârunt, in violabiles etiam eos esse jusserunt ex insigni caussâ, quod pars corporis Imperatorii essent. ita enim respondent Arcadius et Honorius Impp. [Note: l. Quisuis supra ad L. sol. Maiest.] AA. Eutychiano PP. Quisquis scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum vel dederit: de nece etiam Virorum Illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt: Senatorum etiam (nam ipsi pars corporis nostri sunt) cogitaverit, (eadem enim severitate voluntatem sceleris, qua effectum puniri jura voluerunt) majestatis reus esto. Obsequium vero sic augeri quis neget? nemo enim aut libenter contradicat ei quem in summâ dignatione apud Principem videat, nemo etiam facile peccet ad versus leges, cum tot in oculis et auribus Principis se facturum cogitat. Videmus contemni a pueris eos paedagogos, quos parentes despicatui habent, colere vero et observare vel nutus etiam eorum, quos et amari et honore affici a Parentibus vident. Idem obtinetin Republicâ aut Principatu; officiales suos Princeps charos habet et honoris aliquâ significatione, quam grati sibi sint, populo declarat, eos quoque reveretur magis populus et officium facit promtius. Cum hoc vero,


page 317, image: s317

de quo diximus, capite proxime cohaeret, ut Princeps non facile audiat querelas aut attendat subditorum de officialibus, multo vero minus subito condemnet et ab administratione commissae Provinciae cum ignominiâ repellat, etiamsi maxime mereri videantur. Etsi enim justitiae speciem et colorem habet animad vertere in iniquos, et populi querelis justis aureis praebere, tamen eâ vehementiâ et fervore alia invehuntur mala, quae cum hoc bono nullâ ratione componi possunt. Multas adfert Aristoteles rationes in Politicis, quare Leges antiquae videantur abrogari non solum posse, sed et debere: omnia vero illa bona et commoda deprimit et tollit malum unum, quod fundamentum Reipublieae subruit et subvertit, nimirum quod facilis illa legum mutatio cives reddat legibus inobedientiores. Eadem inobedientia introducitur crebrâ ista Magistratuum mutatione. Statim enim populus, ubi durius quid praecipitur, parere refugit, ad querelas vero confugit, seque exemplis solatur eorum, quos ante quoque Princeps suis precibus et querelis victus, officio moverit, spemque concipit et hujus evertendi. Vilescit etiam hac ratione auctoritas ipstus Principis. tamquam si judicio in deligendis administris deficiat, aut


page 318, image: s318

certe fallatur, quorum malorum utrumque Principi vel maxime cavendum, ne vel inobedientiae fenestram aperiat, vel auctoritatem suam apud suos in discrimen adducat. Vidêre hoc duo maximi Principes, et a quorum prudentiâ, omnes qui deinceps nascentur, haurire satis, si velint, possunt. Carolus V. Rom. Imperator Pater et Philippus II. Hispanus Filius. Quorum ille, cum regno Neapolitano Proregem dedisset Petrum Alvarez Toletanum Virum elato ac vehementi ingenio, et Nobilitari nimia severitate gravem, duo ex primoribus Nobilitatis regni Ferdinandus Sanseverinus Salerni regulus et Vastii Marchio adhibito etiam Andreâ Auriâ summâ contentione apud Carolum, cum bello Tunetano confecto Neapoli hiemaret, egerant, uti Toletanus e provinciâ revocaretur, eum enim esse, qui bonis omnibus offensis venalia omnia haberet, quique dissolutione et ignaviâ regnum florentissimum in pace eversurus, in bello amissurus esset. Sed Caesar contra inimicorum, uti rebatur, criminationes, hominis, quem adeo extulerat, dignitatem sibi tuendam existimans, illum in imperio confirmavit. Confirmatus Toletanus omnem iram et potentiae suae vim, judiciis


page 319, image: s319

leveris faciendis et delictis acriter puniendis in nobileis effudit. Inquisitionem tamdem in Regnum inducere conatus est, inde ortâ seditione Legati ad Carolum missi: quos P. Consalvus a Pro Rege missus [Note: Salernitanus et Sangrius. Anno CIC IC XLVII.] antevertit, aureisque Cesaris praeoccupavit. Is tunc temporis in Germania Victor, ne, qui legem victis dare solitus esset, a suis accipere videretur: quamvis multa vere a Nea politanis in Toletanum dici persuasus esset, cum tamen existimaret, quantum de suorum praefectorum, secus, quam oportebat, in magistratu segerentium, dignitate a populis imminueretur, tantum de auctoritate suâ detrahi, Pro Regis caussam pro tempore summâ constantia protexit, ut graviter et prudenter Historiam narrat Thuanus. At postannos [Note: lib. 3. Hise. Anno CIC IC LIII. lib. 12. Hise.] aliquot, cum Senas Gallo eripere vellet, Praefectum ei bello Petrum hunc Toletanum delegit, quem, ut ait idem Thuanus, longo ante tempore inde amovere decreverat, postquam illum praeposterâ et contumaci severitate totius pene nobilitatis animos a suo imperio alienâsse sensit: (defecerat enim Salernitanus cum magnâ nobilitatis parte ad Gallos) ne tamen videretur procerum regni querelis id dedisse, rem distulit, occasionem exspectans.


page 320, image: s320

quâ sineinjuriâ Virum Illustrem jam aetate confectum et summis honoribus defunctum, honorificae militiae praetextu, statio. ne illâ omnino ab duceret. Non minus insigne exemplum Prudentiae Filius edidir Philippus II. Hispanus, qui cum annum aetatis jam ageret Septuagesimum pacis et quitis indigus, ideoque appetens, et cum Gallo pacem facere, et Philippo filio, qui nunc Hispanis imperat, gubernationem committere, seque regnorum rot molestiis et pondere exonerare voluit. Super hoc autem pacis desiderio experiri voluit, quid Consiliarii sentirent, advocato in Consilium etiam filio, et filiâ Infante, illo in bellum prono et tantum non ruente. Consiliarii dicere sententias jussi, plures, quod Principi juveni placere animad verterant, comprobare, laudare animi magnitudinem et bellum regno gloriosum docere At Christophorus Mora veritatis rationem ducens multis iisque accuratis rationibus pacem regno necessariam ostendebat, utque, quibus posset honestissimis rationibus, iniretur, graviter hortabatur. Haec Morae oratio mirum in modum Principis adolescentis animum offendit, qui cum videri mallet minus prudens, quam minus animosus, ipso vulltu satis ostendit, quam aversaretur


page 321, image: s321

eos, qui pacem suaderent. Dimisso itaque Senatu duris et acerbis verbis in Moram invectus, quod eam rem nimis ardenter promovere et obtinere laborâsset, quam ipse extreme odisset et aversatus esset, edixit homini, ut continno e conspectu discederet, et in posterum ab omni se praesentiâ suâ abstineret. Christophorus Regem Patrem adit, et de Principis irâ adversum se et mandato conqueritur, obiter adspergens miserrimas Principum esse eonditiones, apud quos vera et utilia dissimulare ac supprimere necessum sit, et Consiliariorum, quibus libertas et studium boni publici odium pariat et Principis iram. Rex ei nullum aliud verbum respondit, quam: Obtempera, prudentiâ communi longe excellentiore. Mandatum enim filii comprobat, quamvis in justum, ne auctoritatem ejus judicio suo in contem ptum daret, neve inde populus existimationem, quam de successore suo conceperat, diminueret. Christophorus demisso capite recedit, tristis quidem ob gratiae regiae jacturam, firmus tamen et erectus conscientiâ rectê voluntatis. At mox Rex Principem ad se vocat, monetque graviter, quam non recte faciat, veteres suos ministros, tam leviter, se vivente et praesente pene nullam aliam ob caussam, quam


page 322, image: s322

quod consilia ad ejus imaginationes nollent conformare, gratiâ suâ abdicando. Rem esse mali ominis de regno cjus, dum, praeter quod auctoritatis suae nodos dissolveret, eam viam institisset, in quâ etiam prudentissimi Principes aberrârint, et eos facti postea poenituerit. Et quamvis mandatum Christophoro Morae datum, ut injustum et impetuosum sibi vehementer displicuerit, revocare tamen noluisse, ne inobedientiae exemplo auctoritatem faceret, velle tamen, ut in continenti hominem ad se revocare, et in pristinum gratiae ac favoris locum integre restitueret, cogitaretque Consiliarios Principis debere esse liberos, sententias liberas, veritatem liberum, pessimos contra eos esse et censeri debere, qui consilia sua ad ejus, cui danda sunt, voluntatem magis quâm utilitatem accom modant. Ita Princeps a Patre edoctus prudentior factus, et Christophorus confestim in gratiam receptus memorabili ad omnem [Note: Hist. Narr. 2. l. p. 7. et 8.] posteritatem exemplo, quod nec satis depraedicare potest Petrus Matthaeus Historicus Gallus.



page 323, image: s323

CAPUT IIX. Amici inimicis num et nos inimici esse debemus.

GRavis est haec Disputatio et intricata admodum, an cum amici mei inimico possim amicitiam colere, salvâ interim amicitiâ, an vero debeam easdem cum illo inimicitias exercere. In quâ si consuetudo et mores seculi attendantur, posterius omnino faciendum est, et sine caussâ amicitia deserenda, suscipiendaeque inimicittae cum iis, quibus amicus noster inimicus esse cepit. Intuere Historias: Novius Priscus, quod Senecae, [Note: Tacit. Ann. 15. c. 71.] cui Nero infensus crat, amicus permaneret, non solum gratiâ Neronis excidit, sed et exilio mulctatus est. P. Gallus etjam [Note: l. 16. Annal. c. 12.] quod Fenio Rufo intimus et Veteri non alienus fuerat, aquâ et igne prohibitus ab eodem est Nerone. Exempla aliorum plurima congessit Gruterus noster eruditissimo in Tacitum indice. Et Cicero tamquam [Note: lib. XI. Epist. 10.] jure quodam hoc exigit ab Attico, cum inquit: Ego vero rogo te, ut eos, qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen:


page 324, image: s324

non ut aliquid proficias, sed ut metibi charum esse sentiant. Quid quod Leges quoque Romanae in hanc sententiam propendere videntur. Ita enim Imp. Constantinus ad Claudium [Note: l. liberi C. de inoff. Testam.] praesidem Provinciae Daciae: Si mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit, insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit, vel inimicis ejus suas amicitias copulavit, atque in aliis sic versata est, ut inimica ejus potius, quam mater crederetur: hoc probato: etiam invita acquiescat filij voluntati. Et Martianus JC. Si accusatio alicujus [Note: l. Sciendum §. si accusatio ff. de Legation.] publice instritua sit, non est compellendus accusator ad eum legationem suscipere, quise amicum dicit vel domesticum ejus, qui accusatur et ita Divi Fratres AEmylio Rufo rescribserunt. Atque huc respiciens Segestes ita alloquitur Romanos: Non hic mihi primus erga Populum Romanum fidei et constantiae dies: ex quo a Divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi. Verum hanc sententiam quamquam usu communi comprobatam, numquam probare potui, videtur enim servilior esse et in ipsam amicitiam, injuria. Cur enim ei renunciem amicitiam, qui nullâ re me laesit? aut cur non hujus potius amicitiam conservem et alteri renunciem? Cum enim uterque eorum, qui nuper inter se cepere esse


page 325, image: s325

inimici, mei fuerint amici, idem jus exigere a me videntur. Deinde, quare non potius velideo vetera tuear amicitiae jura, ut liberius recon ciliationem inter dissidentes procurem? Quid si denique justus metus me cogat in amicitiâ inimici tui perseverare, qui plus nocere mihi possit quam tibi. Possum igitur et tibi et inimico tuo amicus esse, sine tamen tuo incommodo aut conspiratione [Note: l. 1. §. eum Patronus in si. ff. de Off. Praef. Vrbi.] contra te. Et sic etiam Jura interpretor, adjutus ab Ulpiano, qui statuit; Libertum si sit aut fiat amicus inimicorum Patroni, non offendere ut puniatur, nisi et conspiraverit cum illis contra Patronum: sicut nec filius exhaeredari potest, si conversetur solum cum inimicis Patris, nihil autem hostile attentet, ut inquit Jason. Cicero etiam ab affectibus liber aliter et sensit [Note: Oratione pro L. Corn. Balbo.] et locutus est: Erat, inquit, aequa lex et nobis, Judices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur, vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus: quae verba longe aliter interpretor, quam Gothofredus [Note: lib. 14. Ep. ad Attic. Ep. 15.] et quidem ex ipso Cicerone. Ita enim in Epistolâ ad Antonium diserte ait: Accedit, ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam: semperque statui ita, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim


page 326, image: s326

humiliores. Exemplum denique hujus rei praebuit luculentum et insigne Augustus Caesar, quod ut Seneca describit subjungam. Timagenes, inquit, Historiarum scribtor quaedam in Augustum, quaedam in uxorem ejus et in totam domum ejus dixerat, nec perdider at dicta, magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas. Saepe illum Caesarmonuit, ut moderatius linguâ ut eretur: perseveranti domo suâ interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit, ac a tota civitate dilectus est. Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit. Historias postea, quas scribserat, recitavit et combussit, et libros acta Augusti Caesaris continentes in ignem posuit. Inimicitias gessit cum Caesare: nemo amicitiam ejus extimuit, nemo, quasi fulguritum, refugit. Fuit, qui praeberet tam alte cadenti sinum amicus Augusti, Pollio. Tulitque hoc Caesar patienter ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat. Numquam cum hospite inimici sui questus est, hoc duntaxat Pollioni Asinio dixit; [Gap desc: Greek words]. Paranti deinde excusationem obstitit, Fruere, inquit, mi Pollio, fruere, et cum Pollio diceret: Si jubes, Caesar, statim illi domo meâ interdicam: Hoc me, inquit, putas facturum, cum ego vos in gratiam reduxerim. Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus: nec ullam aliam habuerat caussam


page 327, image: s327

desinendi, quam quod Caesar ceperat. Quod si jubemur extra caussas odii, nihil detrahere virtuti inimicorum, quare, nullâ datâ caussâ, odisse eum debemus, qui constans est in amicitiâ colendâ, quales nostros amicos esse volumus? Commendat Philostratus AEschinis integritatem, quod cum Orationem in Ctesiphontem Rhodiis legisset, illique mirarentur eum in tali Oratione subcubuisse [Note: lib. de vitis Sophistarum in eius vitâ.] et carperent Athenienses tamquam injustos: dixerit; Nulla vos admiratio tenetet, si Demosthenem contra orantem audivissetis: nam iis verbis non modo inimici laudem constituit, sed et Judices accu, satione liberavit. Plutarchus item factum [Note: In Praec. gerenda Reip.] Neronis: nec immerito, quod paullo antequam Thraseam necaret, quem maxime metuebat, ac proinde pessi me etiam oderat, conquerenti cuidam iniquam in suâ caussâ a Thraseâ latam fuisse sententiam, responderit, Utinam vero ita me amaret Thraseas, ut optimus est judex: et addit ibidem: Ego sane virum bonum aut in Rep. versantem et inimicis justa in caussâ testimonium perhibere jubeo, et in judicio eos contra calumniatorem tueri, alienisque ab eorum animi instituto criminibus fidem denegare. Denique diffidentiae signum et pusillanimitatis esse videtur, si inimico nostro omnes amicos eripi velimus: quod si enim


page 328, image: s328

justa nitimur adversus inimicum caussâ, si velagmine toto amicorum circum datus sit, numquam tamen efficere poterit, ut sua caussa melior sit nostra. Sic Phocion, sic Cato nullos metuebant hostes, cum salutares Reip. sententias popugnarent: sic alii innumeri. At vero illi, qui amici sunt inimicorum, ita se attem perent utrisque, ut suspicioni sequiori locum ne faciant, unice vero id operam dent, ut illa animorum divortia ac dissidia tollantur, et vetus amicitia redeat atque instauretur, quod si obtinere id nequeant, studeant tamen affectus impotentes et hinc et illinc coercere, ut inimicitiae veluti ratione quadam geri videantur, neque cupiditates effusis velut habenis proruant, et exitium Reip. secum trahant. Talem fuisse inter Ciceronem et ejus inimicos Atticum multae Ciceronis Epistolae loquuntur, evidentissime autem Epistola IX. lib. XI. ex quâ liquet, Ciceronem ob inconsultam temeritatem amice castigatum et ad moderatiora consilia manuductum. Sed et de hoc Problemate nunc satis.



page 329, image: s329

CAPUT IX. Praeceptores, seu Paedagogi omni honore et benevolentiâ digni.

DIvini prorsus sunt versus Juvenalis, [Note: Sat. VII.] quibus DEO simmortales affatur:

DI majorum umbris tennem et sine pondere terram
Spiranteisque erocos et in urnâperpetuum Ver:
Qui Praeceptorem sancti voluere Parentis
Esse loco.

Nam quare non omni afficiantur honore illi, qui bene vivendi nobis duces sunt, quâ ratione a brutis et brutescentibus sejungimur animalibus, non vitâ, quam Parentibus debemus, quae nobis cum brutis et inferiori quoque naturâ communis est. Id quod praeclare vidit ac testatus est Philippus Macedo in eleganti illâ suâ ad Aristotelem [Note: Sic Plinius l. 3. Ep. 3 Puero in hoc lubrico aetatis non praecepto.] Epistulâ. Fuere autem olim pueris additi Paedagogi et Praeceptores. Paedagogi erant illi qui quoquo versum comitarentur Pueros et mores eorum regerent ac componerent,


page 330, image: s330

[Note: modo, sed custos etiam roctorque querendus.] dicta ac facta animad verterent, culpanda culparent, laudanda vero commendarent. Praeceptores vero erant, qui in artibus et literis eosdem erudirent. Plautus talem Paedagogum tribuit Pistoclero Lydum. Alexandro Paedagogus Leonidas [Note: In Bacchid.] fuisse videtur: ita enim de eo Piutarchus: Diis adolenti liberius Alexandro et saepius thus corripienti Leonidas Paedagogus: sic, inquit, largiter tibi, fili, adolendum erit, ubi thuriferam regiosem in potestatem tuam redegeris. Quam objurgationem Alexander alte animo infixit. Potitus enim eâ post regione, per literas sic compellavit: Talenta aliquot thuris et casiae tibi mitto, ut me thuriferae etiam regionis dominum factum sciens, sordidus erga DEOS esse desinas. Hi Paeviagogi sicut et Praeceptores Servi olim domestici ut plurimum erant, maxime autem Paedagogi. Docet perspicue Plautus de Lydo: et Leges Romanorum. Maxime [Note: l. 35. ff. de Fidei comm. libers.] L. CaI CassI quae ita concepta est. CaI CasiI non est recepta sintentia existimantis et haeredi et legatarto remittendam interdum proprii servi manumittendi necessitatem, si usus tam necessarius esse, ut eo carere non expediret, veluti dispensatris, paedagogive liberorum. [Note: l. Item apud Labeonem.] Lex item Ulpiani 15. §. Comitem ff. de injuriis: Ubi ita Ulpianus: Comitem accipere


page 331, image: s331

debemus eum, qui comitetur et sequatur, et, ut ait Labeo, sive liberum sive servum: Inter comites vero utique et Paedagogi erunt. Et Paedagogia pro mancipiis accipere videtur illi officio, quod diximus, destinatis, idem Vlpianus eitam abili: [Note: l. Quaesitum est 12. §. si instructum 32. ff. de instruct vel instrum. leg lib. 26.] quamquam ibi per Paedagogia coetus servorum puerorum aliqui intelligi contendunt: quomodo Ammianus Marcellinus pueros Paedagogianos dixit. Plinius fortasse rectius et Seneca de coetu puerorum nobilium, qui Principibus a ministeriis deinceps essent, ubi moribus commodis imbuti fuissent. Etsi vero Servi essent Paedagogi aut Praeceptores statu et nascendi conditione, tamen et dilecti fuerunt a Dominis et in honore etiam habiti: quae res fecit postea, ut superbius etiam avariusque se gererent. Suetonius ita in Augusto: Paedagogum ministrosque CaI filii per occasionem valetudinis mortisque ejus, superbe avareque in Provinciis grassantes, oneratis gravi pondere cervicibus, praeeipita vit in flumen: Et objicit hanc superbiam Lydo suo Pistocletus, cum ait:

Omitte Lyde ac cave malo:
Jam excessit mihi aetas ex magisterio tuo.

Claudius etiam Imperator de suo Paedagogo queritur, im quiiosum nimis fuisse et plagosum quemdam Orbilium: Ita enim Suetonius:


page 332, image: s332

Diuatque etiam post tutelam receptam, alieni arbitrii et sub Paedagogo fiut, quem Barbarum et olim superjumentarium (hoc est jumentis praepositum, ut erudite Casaubonus) sibi appositum, ut se, quibuscumque de caussis quam saevissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. Boni tamen Paedagogi et Boni Praeceptores semper bonis discipulis et gratis dilecti et ab iis omni officiorum ac beneficiorum genere affecti: ipsisque adeo placuit [Note: l. 6. de Benef. c. 16.] vox Senecae: Quia Praeceptor in docendo monendoque me laborem et taeditum tulit, praeter illa, quae praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillivit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit, et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam. Tum ingenium latens et pigrum, injecta, ut ita dicam, manu extraxit, nec quae sciebat maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius: sed cupiit, si posset, univer satransfundere: Ingratissimus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo. Talis fuit in Leonidam et Aristotelem Alexander, quorum illum ut avunculum aut certe propinquum matris et coluit semper et ejus monitorum libenter recordatus est, ut videre est apud Plutarchum, sed et honestissime semper habuit: [Note: in vitâ Alexandri.] Istum vero ut numen quoddam veneratus est, et regiis muneribus prosecutus. Massurium


page 333, image: s333

Sabinum cui non amplae erant facultates, (ut solet, secundum Petronium, bonae mentis soror esse paupertas) a discipulis et Auditoribus ut plurumum sustentatum Pomponius scribit. De M. Antonino [Note: l. 2. §. Primus ff. de Orig. uris.] Philosopho Imp. laudatissimo hoc quoque constat ex Historicis eum, ut Praeceptoribus optimis est usus, ita et gratissimum erga omnes Discipulum fuisse, e quibus tantum Cornelio Frontoni detulit, ut statuam etiam ei a Senatu peteret: Universum autem omnibus magistris suis tantum honoris habuit, ut imagines eorum aureas in laratio habere, ac sepulchra eorum aditu, hostiis, floribus semper honoraret. Cui nescio an illustrius exemplum respondere possit, quam Hadriani Trajectensis: Quem [Note: M. Alfonsus Ciacconius Biacensis in vitis et gestis Pontificum sub Hadrian. VI. p. 1085. Exempl. Romani.] cum Maximilianus I. Imp. Carolo nepoti literarum et virtutis Praecepsorem addidisset, post, ubi Carolus armorum studio ductus, maturius scholasticas disciplinas deseruit, primum et avi et nepotis commendatione Ferdinando Catholico Hispaniae Regi innotuit et Episcopus Dertusensis fuit designatus. Post Ferdinandi mortem eorum dem intercessione a Leone X. Cardinalis titulo Pammachii SS. Johannis et Pauli creatus est. Inde Maximiliano mortuo cum Carolo in Germaniam ad capessendum


page 334, image: s334

imperium eundum esset, quem in absentiâ Hispaniae Gubernatorem constitueret, neminem suo Praeceptori Hadriano praeferendum censuit. Leone tamdem X. mortuo, non adquievit Carolus priusquam ad summum in terris fastigium eumdem proveheret, usus ad eam rem fideli opera Pompel Columnae et Julij Medicis Cardinalium nobilissimorum et Illustrissimorum, qui, post multas contentiones, XXXVII. Cardinalibus in suam sententiam pertractis, Romae ignotum a tot Candidatis longissimo intervallo sejunctum externum atque Germanum inter tot Senatores Italos tamdem Papam renun ciarunt, Anno Salutis CICICXXII. V, Eid. Jan. Quod grati animi studium erga Praeceptorem facile inter maximas Caroli V. Imp. Augusti laudes suum quoque locum et nequaquam postremum tueri poetest: cujus etiam exemplo Principes in censi de suis in juventute formatoribus morumque praefectis ac Praeceptoribus praeclare mereri discant. Neque vero Discipulis solum convenit in oculis et animo ferre ac colere suos institutores: sed et publice in terest, ut a Magistratibus et Principibus eorum ratio habeatur, constetque claris et evidentibus argumentis, Reipublicae commodis operam eorum necessariam esse et proinde minime


page 335, image: s335

negligendam. Itaque ad laudem hoc pertinet Augusti et aeternam ejus gloriam, quod de ipso commemorat Suetonius: Magnâ [Note: In vitâ Aug. c. 42.] quondam sterilitate ac difficili remedio, cum venalitias et lanistarum familias, peregrinosque omnes exceptis Medicis et Praeceptoribus, partemque servitiorum urbe expulit. Medicos videlicet et Praeceptores retinuit, quorum opera et corpori melius et animo civium recte esse solet, quos conjungit etiam Seneca eo, quem supra laudavimus, loco. Porro, ut concludam tamdem, ita putarunt JC. affectum hunc erga Praeceptores Discipulorum animis impressum esse debere, ut a naturâ ipsâ iuseri iisdem crederent: id quod duplici patissimum indicio nobis aperuerunt: primum quod beneficia quae Discipuli in Praeceptores conferunt, Donationes appellari noluerunt sed remunerationes, quasi jure naturae exigente debitas. Donari enim videtur, quod [Note: l. 29. ff. de Donas.] nullo jure exigente conceditur, ut inquit Papinianus in I. Donari. et in I. Aquilius paullo ante ff. de Donat, ita inquit: Aquilius Regulus juvenis ad Nicostratum rhetorem ita scribsit: Quoniam et cum Patre meo semper fuisti, et me Elequentia et diligentia tua meliorem reddidisti, dono et permitto tibi habitari in isto coenaculo, eoque uti. Defuncto Regulo controversiam


page 336, image: s336

patiebatur Nicostratus, et cum de eare mecum contulisset: dixiposse defendi non meram donationem esse, verum officium Magistri quadam mercede remuneratum Regulum: ideoque non videri donationem sequentis temporis irritam esse, etc. Deinde, quod statuerunt Discipulum pro Praeceptore non esse posse idoneum testem, propter affectionem et [Note: In Tract. criminal. l. 3. c. 14. 11. 6. et 7.] reverentiam, quam ei debet, ut ex Cuma consil. 135. colum. penult. versic, sic praeterea cum constet notavit Vir Illustris Decianus.

CAPUT X. Et festinata nimis et nimis etiam accurata culpâ, non vacare.

VEtus est verbum, sed verum: Canis festinans coecos parit catulos. Idque cernere est in ipsa naturâ primum: Celerius enim occidit, inquit Quinctilianus, festinata maturitas, et est nescio quae invidia, quae spes magnas decerpit, ne ultra quam datum est res provehantur. Itaque periti agricolae prohibent, frugum praecociam in novellis arbusculis, dones robur quoddam capiant, et radices abtius fundum petant et firmius haereant, adeoque succus


page 337, image: s337

valentior in ramos diffundi queat. Obtinet hoc et in animi bonis et in corporis: sicut enim corporis robur et statura quando maturius animali et inprimis homini ad venit, proxima occasui est aut certe inclinationi: ita, qui sapit ante pilos, vix sapit ille diu. Ratio hujus rei dari potest haec: quod praecocia hujus modi ingenia vitae et actionum humanarum circulum currendo absolvere cogitant, quem natura gradibus certis absolvi destinavit. In cursu autem, praesertim velociori, et saepe impingi solet et tamdem ex defatigatione casus provenit. Addatur et altera, quod Sapientia non nisi in sicco habitat, quicumque igitur mature sapiunt, siccescunt maturê, quae siccitas signum est deficientis humidi radicalis, quo absumto mors succedit. Atque hoc Plato volebat, cum dicebat animum florescere demum corpore deflorescente. Philo autem nobiscum: Vt, inquit, senes quidam non discunt senescere, sed juventutem quidem egressi, juvenilitatem non egrediuntur: Ita fit, ut senilos quandoque animae et perfectae in florentibus reperiantur et juvenilibus corporibus ante annos deficientes. Nocet haec festinatio plurimum etiam consiliis, ut animadvertit prudentissimus Historicus Thucydides apud quem Diodotus: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] [Note: l. 3. Hist.]


page 338, image: s338

[Note: l. 3. Hist.] [Gap desc: Greek words]. Duo adversissima sunt rectae menti prudentique consilio. Celeritas et ira, Idem etiam curae fuisse Augusto ipsius Symbolum comprobat [Gap desc: Greek words] , Festina lente, et Vespasiano, anchora ipsius cum Delphine pisce, atque hac de re multa erudite [Note: Thesauri Politici l. 3. c. 30.] notavit Johannes a Chokier, quibus unum addam ex Caesare locum, qui de Titurio ita ait: Tum demum Titurius, uti qui nihil ante providisset, trepidare et concursare, cohortesque disponere: haec tamen ipsa timide, atque ut eum omnia deficere viderentur: quod plerumque iis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. Denique [Gap desc: Greek words] noverca est inimica festinatio. [Note: l. 2. de Vitis Sophist.] Quod vidit Aristides apud Philostratum, qui jussus a Marco Imperatore dicere de quaestione sive materiâ, quam praepositurus esset subito, et, ut loqui consuevimus, ex tempore, animose respondit: [Gap desc: Greek words] : hoc est, hodie propone et cras audies: non enim ex iis sumus, qui vomunt Orationes, sed ex iis, qui cum [Note: Apuleius de Deo Socratis.] curâ eas meditantur. Et rationem invenit politissimus Madaurensis: Nulla res eadem, inquit, esse potest festinata simul et examinata, nec esse quidquam omnium, quod habeat et laudem diligentiae simul et gratiam celeritatis. Refert


page 339, image: s339

Paulus de Castro, Baldum, cum adhuc puer esset, neque adhuc capitium imposuisset capiti, argumentum esse contra Bartolum de casu unius legis, producto textu legis. Si instituta § finali ff. de inofficioso testam. Bartolumque stupefactum laudasse ingenium pueri, et in crastinum dixisse se responsurum, quod imitatus est postea saepe seculi sui Phoenix et eximium juris Rom. decus Jacobus Cujacius Biturix: saepe n. responsiones ad propositas [Note: Hieron. Cagnolus fuisse l. dicit cum mater ff. eod. Vid. eum in auct. ex caussâ C. de l. Praet. n. 30. in vitâ.] in jure dubitationes rejecit in alium diem, additâ hujus sui facti ratione idoneâ et praegnanti: nolle se auctoritatem tot annis in jure adquisitam, unâ calidâ et festinatâ responsione in discrimen adducere. Itaque inter laudes Alexandri Severi legimus apud Lampridium quod jurisconsultis suis semper spacium dederit ad disquirendum cogitandumque, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus. Observari haec velim a juventute nostrâ, q [Abbr.: quae] se jactat in eo, quod vitio datur a Sapientibus: quot n. hodie Triumphos legas scribtis praesixos, haec mihi nata unius solum aut duorum mensium spacio, haec effudi, stans pede in uno, Carmina, ducetos unâ horâ versus. At vero isti miseri non intelligunt, traduci sic scribta sua a seipsis imprudentibus: nam si maxime vulgus ista miretur?


page 340, image: s340

quid miri? cujus laus et vituperium in promiscuo habetur a sapientibus: hi [Gap desc: Greek words] respiciunt, multum cum Horatio nihil morantur: at isti [Gap desc: Greek words] et et molem respiciunt. Philosophus noster Sophistis attribuit celeritatem, qui cum ambitione tamquam fermento tumeant, nihil volunt videri ignorare apud populum praesertim, qui si quem haesitabundum super aliquâ re aut meditabundum videat, contemnere solet tamquam indoctum, calidas responsiones, et subitaneas signum doctrinae existimans. Porro ut festinatio haec et celeritas ex causisquas diximus reprehendi merito potest: Ita contra cura nimia et perpetua dubitatio ac mora vitio quoque non caret. Sicut enim serotini partus et qui diu in nixibus haerent: et periculosi sunt et infirmi, ita consilia nimis diu consultata et periculosa sunt et ut plurimum nullius rei, qualia esse solent acriculorum quorumdam, qui disputare et sermocinari magis nôrunt, quam suadere, natantque semper in consiliis et tempus saepe terunt, milium, quod dicitur terebrando. Atqui, ut cordate olim Lambertus Musca [Note: Nicol. Macchiavell. l. 2. fol. 60. et Leonard. Avetinus item] Florentinus ad suos dicebat: multa ponderando et ubique difficultates injiciendo nihil concluditur: res perpetrata caput habet: et deliberationes periculosae quanto accuratius perpenduntur,


page 341, image: s341

eo segnius contitui, suscipique solent, ut loquitur [Note: l. 2. f. 39. Hist. Florentinae. lib. 2. Hist. Florent. p. 99. Lips. in Polit. Macchiavel. 2. Hist. Flor. pag. 84.] Macchiavellus. Caput autem consilii non est in acumine aut sermonum rationumque copiâ, sed in directâ quadam judicii normâ, fitque ut plurimum, ut sicut celeritas prudentiae ita mora occasioni nocumento sit: quod praeclare, ut omnia, intellexit Carolus V. Imper. Cunctationem enim animam consilii dicebat, celeritatem executionis, etiamque simul junctam quintam essentiam Boni Principis. In literis denique et doctorum Virorum laboribus nimia illa et plusquam accurata diligentia plerumque culpabilis est: Unde non inepte Plinius de Amico suo, peccare eum im eo, quia nihil peccaret. Videtur enim communis et plebeiae indolis esse [Gap desc: Greek words] , quod de Apollonio Rhodio Critici olim pronunciârunt, denotantes simul plus studii et curae in eo fuisse, quam ingenii: hoc enim vel maxime commendari solet, ut notatum Achilli Tatio, quamquam in alio argumento. Ita autem ille: [Gap desc: Greek words]. Adfert et aliam hujus rei caussam et geminam quidem Plinius ad Oppium suum: Diligentiam, inquit, tuam in [Note: l. 9. Epist. 35.] retractandis operibus tuis valde probo. Est tamen aliquis modus: primum, quod nimia cura


page 342, image: s342

deterit magis quam emendat: deinde, quod nos a recentioribus revocat: simulque nec absolvit priora et inchoare posteriora non patitur, quam priorem [Note: l. V. Ep. XI.] caussam urget in Epistulâ ad Tranquillum: Perfectum jam absolutumque est tuum opus, nec jam splendeseit lima, sed adteritur. Adeo videlicet difficile est utrimque modum servare, cum tam nimium offendat quam parum. Apelles sane pictores quoque eos peccare dicebat, qui non sentirent quid esset satis, ut ait Cicero, sive ut Plinius. Apelles de Protogene, cum opus ejus immensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur, dixisse fertur: omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora: sed uno se praestare, quod manum Protogenes de tabulâ nesciret tollere, memorabili praecepto, nocere saepe nimiam diligentiam. Non igitur sine mystico sensu accipi debet Elegantissimum Epigramma M. Val. Martialis de Crystallinis:

Frangere dum metuis, frangis Crystallina, peccant
Securae nimium sollicitaeque manus.



page 343, image: s343

DECADIS XII Observationum Historico-Politicarum CAPUT I. Multum ad tranquillitatem Imperii pertinere, si Princeps Magistratus Legibus etiam ipse obtemperet.

ILlustris est comparatio Principis boni et [Note: Oratione LXII. quae est de Regno et Tyrannide.] Tyranni apud Dionem Prusaeum, quâ pulchriorem legere nondum memini: ita exacte utrumque depingit, ut nihil accuratius fingi dicive posse arbitrer. Audiamus autem ipsum loquentem: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]


page 344, image: s344

[Gap desc: Greek words] ; hoc est, Multi eorum, quibus imperare aliis datum est, quia ipsis omnia licet accipere, omnia concupiscunt: et quia in eorum manuet arbitrio jus est, iniqui sunt: et quia Leges non metuunt, itaque nec esse eas autumant: quia item laborare non coguntur, ideo nunquam cessant delieciari: quia etiam nemo mala ab illis passus vindictam sumere audet, ideo numquam pene ab injuriis et maleficiis abstinent: quia porro una ipsis rara est voluptas: ideo nec exsaturari quidem aut impleri voluptatibus possunt. Praeterea, quia nemo ipsos aperte reprehendere


page 345, image: s345

aut vituperare audet: ideo nihil eorum facere intermittunt, quorum caussâ jure culpari et male audire possint. Quando etiam molestus nemo ipsis est, illi omnibus molestiam exhibere et passim in omnes savire nihil verentur. Denique quia irâ turgescentibus et furore correptis quidvis designare licet: perpetuo irascuntur et furunt. At bonus Princeps contrariis per omnia studet. Quia enim omnium se putat esse Dominum, nihil concupiscit: abstinet omni voluptate, quia nullâ non potiri potest, si appetat. Justior est etiam quam privati, quia omnibus se justitiam exbibere debere novit. Delectatur etiam laboribus, quia sponte non coactus laborat. diligit etiam et colit leges, quia vim earum non times aut poenam. Haec autem omnia recte sibi persuadet: Cui enim majori opus est prudentiâ, quam qui summis de rebus semper deliberare necesse habet? cui accuratiore justitiâ, quam ei qui supra leges est? cui continentiâ modestiore, quam cui omnia licent? cui denique majore fortitudine, quam qui omnium salutem procurare et conservare commissi muneris ratione tenetur? Hactenus Dio. Ex qua comparatione quanquam plurima salutariter decerpi possint: unum tamen ex illis feligere mihi hoc loco visum, quod de legibus monet: ait n. Tyrannum, qui legum vinculo et metu se non constringi existimet, ideo tantâ licentiâ


page 346, image: s346

vivere, quasi nullae prorsus leges essent, quae praeciperent honesta, vetarent contraria: adeoque unam sibi imaginatur legem: Quidquid libet, licet. Bonus vero Princeps etsi scit supra leges se esse, tamen sibi ipsi lex esse vult, et ad quae metu poenae legibus sancitae humiliores compelluntur, ad ea seipsum virtutis amore excitat, uniceque operam dat, ut lex subditis lata sit speculum et imago vitae suae. Pestilentissimum igitur est dogma quorumdam aulicorum, qui perpetuo Principum aures radunt dicterio communi. An nescis te Principem esse, leges dare tuis, non accipere? Apage venenum [Note: Iulia Agust. ad Ant Caracallam ap. Spartianum lib. 1. c. 13.] hoc generosorum animorum et alia mone magis salubria. Equibus primum illud sit Apollonii apud Philostratum: [Gap desc: Greek words]. Oportet Legumlatorem ea, quae facienda aliis imperare vult, [Note: l. 4. Sent. c. 4.] sibi ipsi ante persuadere, sive, ut Paulus JCtus, par est, eum qui leges facit, pari majestate legibus obtemperare. Iniquum enim est ab alio exigere, quod non impetres abs teipso. Deinde illud quoque monitum ejusdem Apollonii Principi tuo instillabis: [Note: lib. 5. c. 13.] [Gap desc: Greek words]. hoc est, Lex tibi etiam Rex dominetur: Eris enim in illis ferendis


page 347, image: s347

moder atior, si nec tibi eas negligendas exstimaveris. In quo primum repetit quod superiori monuerat: nimirum si Princeps cogitet sibi secundum leges vivendum, fore illum parcum et modicum legum conditorem et earum tantum, quarum observatorem se esse posse confidat. Deinde, inquit, Reip. consulet: Ut enim multi medici signum sunt aegrotantis civitatis, italegum [Note: Arcesilaus ap. Laertius.] illa multitudo temere introducta signum est aegrotantis Reip. et non nisi corruptissimâ Rep. plurimae leges. Plures autem leges a nemine feruntur, quam ab eo, qui minimum secundum eas vivere praesumit. Notavit hoc in Republica Romana, Tiberii [Note: 3. Annal.] temporibus, Tacitus: Vt, inquit, an te hac flagitiis, ita tunc legibus laboraebatur. Est tertio loco et hoc cavendum Principi, ne idem de ipso seratur Elogium, quod Gn. Pompeio idem Tacitus tribuit, quod fuerit idem suarum legum et auctor et subversor, quod fieri facile potest, si praesertim gravior remediis esse velit adversus transgressores, quam existimentur fuisse delicta. Insurgens enim populus indignitate commotus, quae Princeps per vim et armis tueri conatur, armis ei eripit et ad alia consilia nolentem et invitum cogit. qui contra nihil sibi grave aut intolerabile


page 348, image: s348

putat, in quo praeire sibi Principem exemplo videt.

Publica nimirum tum res sibi constat et aequum
Imperium, cum Rex, quod jubet, ipse facit.

Propter has et alias caussas consimiles summi quoque Principes et Legumlatores sanctissime leges observandas sibi putârunt. Exempla passim loquuntur historiae: et vivunt hodieque. Commendatur ex ea laude Lycurgus apud Plutarchum, Charondasap. Valerium Maximum, Diocles apud Diodorum Siculum et alii: complures etiam ex recentiori memoriâ aeternâ nominis sui famâ factitarunt. Ego capitis concludendi caussâ duo notabilia ex Historiâ Veneta [Note: P. Iustin. Hist. Ven. lib. 6.] adjiciam. Erat apud Venetos Senatus consulto cautum, ne quis, pro veteri Ducario (sic aulam Principis vocant) instaurando, ad Patres referre auderet, mulctaque Ducatorum mille eiirrogabatur, qui legi non pareret, quae statim a Triumviris Advocatoribus exacta fisco applicabatur. Tum Princeps Thomas Mocenicus publicae majestatis potius quam privati commodi ratinem habens, id aurum pro mulcta in Senatum secum secreto attulit, ac Patres rogavit: vellentne juberentque ipsam humilem


page 349, image: s349

informemque Ducariae sedis faciem sumtuosiore ornatu in decus publicum instaurari. Id ubi Triumviri Advocatores promulgatum audiêre quia contra SCtum. Princeps egisse videbatur, ab eo statim publici decreti transgressore mulctam petierunt, eâ Mocenicus solutâ continuo, asusceptâ eousque non destitit actione, donec, lege abrogatâ. Senatus juxta Principis voluntatem Ducarium instaurandum censuit, atque ita veteri opere disjecto. sumtuosius aliud ceptum est erigi. Eodem Encomio ornatus et Andreas Vendraminus item Venetiarum Dux famosissimus numero LXXI, is enim ne filio quidem in crimine deprehenso pepercit, sed lege in illum animadverti jussit, nullo Principalis Dignitatis et fastigii habito respectu, ut [Note: Histor. Ver. lib. 9.] refert Petrus Justinianus. Sed de hac materia satis.



page 350, image: s350

CAPUT II. Beneficentia Principis Virtus propria.

SIcut in superiori capite ex insigni loco Dionis illustre decerpsi monitum: ita [Note: Qui Apolloniuno Christo praeferre non refugerat.] nunc aliud mihi suppeditat Eusebius quoque libro insigni in Hieroclem scribto, quem commendabit omnibus literarum bonarum studiosis vel hic, quem adferam locus: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]


page 351, image: s351

[Gap desc: Greek words]. Hactenus Eusebius. Docet autem eleganter bis verbis: esse naturales quosdam terminos, qui universae substanuae Principia media et fines circumplexi, modos certos et leges Universo praescribant, quas transgredi, naturae sit injuriam inferre aut vim facere. Eae enim leges, illique termini, inquit, nexibus indissolu bilibus firmissime cohaerentes, Providentiae gubernantis sapientissima decreta custodiunt et observant. Haut igitur quidquam umquam temere moveat quisquam eorum aut commutet,


page 352, image: s352

quae a Naturâ ita semel destinata, disposita atque constituta sunt. Omnis enim, quem Cupido paulo ardentior subibit, ultra naturae leges se ferre, quo minus id facere possit, iisdem legibus coercetur. Neque enim pisci permissum diu extra suas aquas vivere, neque animali terrestri diu morari in aquis, aut ut extollendo se levandoque e terrâ in altum in aere suspensum haereat, et cum aquilis in nubibus conversetur, conceditur, etsi vel maxime appetat: cum tamen volatilium sit ad terram descensus, alarumque vim perpetem et cursum ibidem sistere possint. Ita videlicet divinis Legibus sanctum ect, ut summa imis per descensum communicent, non tamen quod humile acterrenum est in sublime continuo se tollat. Eâdem ratione mortalis homo cum sit ex animâ et corpore constitutus, iisdem quoque terminis coercetur: ita ut nec aerem terreo gravique corpore peragrare quisquam contendat, tamquam terrestres semitas aspernatus, si maxime tentare audeat, meritas insaniae poenas daturus: neque vanâ opinione mentem sub vectus inaccessas animo vias quaeret, nisi atrâ bile percitus insaniat. Ex quâ eleganti Disputatione duo potissimum in usum nostrum converti possunt: Unum est, ut intra terminos,


page 353, image: s353

quibus et DEI providentia et ipsa nos coercuit et constrinxit Natura consistamus, neque altiora aut majora viribus afctemus. De quo cum in Superioribus jam dixerimus, hic illud transmittemus. [Note: Decad. 3. c. 3.] Alterum est quod summa imis per condescensum communicare dicit naturae veluti lege quadam: quo monito Principes et quotquot DEI benignitas in eminentiori loco, dignitate et fortunâ constituit, officii sui commonefiunt, ut in ferioribus condescendendo se communicent: quod fieri potest modis multis, omnium autem maxime comitate et beneficentiâ. Comitas, in admissione et alloquio consistit. Laudabile vero semper Principibus, faciles interpellantibus aditus praebere, nec de occupatione caussari, ut olim Ausonius dicebat. Quam [Note: Panegyr. Gratiani. Panegyrico.] virtutem unice amavit Trajanus vere Optimus: de quo Plinius: Nulla apud eum in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora, audiuntur statim, dimittuntur statim: et ab eâ nobiles alii complures: Miltiades, Artaxerxes Mnemon, Augustus, Pompejus Magnus, Vespasianus et Titus filius, Adrianus et Patrum atque avorum aevo Maximilianus I. Carolus V. Impp. et Franciscus I. Gallus, de quo Principes Italiae dicere consuevere: I. Re Francesco la Gentillezza e cortesia


page 354, image: s354

del mondo. Decet haec facilitas et affabilitas non summos tantum Principes, sed et eos, qui vel Principum loco sunt, hoc est judices vel eorumdem administri: Unde cum aeternâ gloriâ Constantini Imper. celebratur lex ejus sive Constitutio, quae relata [Note: Vid. l. 1. C. Theod. de Rectoribus Provinciarii.] est in Codicem Theodosianum. Nonsit, inquit, venale judicis velum, non ingressus redemti, non infame licitationibus secretarium, non visio ipsa Praesidis cum pretio et quae seqque, Alterius generis peccatum quoque frequens est, dum Aulici claudunt Principem, ut pretio vendant alloquium ejus, cujus farinae fuit Vetronius Thurinus Alexandri Severi apud Lampridium, et Zoticus Heliogabali apud eumdem. Sed de hac re plura, [Note: lib. 4. c. 8.] qui volet, videat apud Johan. Chokierum in Aphorismis Politicis. Omnium vero maxime Beneficentia erga inferiores, decet Principes, per quam condescendunt vere iis et auxiliarem porrigunt manum. Vidit hoc Synesius: cujus elegantia haec sunt verba: [Gap desc: Greek words] : Beneficentia una commune hominis et DEI opus est, quo solo DEUM homo aemulatur, Imitatio autem talis copulat et conglutinat quasi hominem emulantem et eum, quem aemulatur, DEUM,


page 355, image: s355

Vidit Gregorius Nyssenus, qui Beneficentiam [Gap desc: Greek words] et fundamentum appellat Principatuum et imperiorum. Fuere tales olim quam plurimi, quorum gloria nullis temporum spaciis obliterabitur, inprimis autem Titus Vespasianus, deliciae et Amor Generis humani exinde appellatus: qui recordatus quodam die super coenam, nihil a se eo die cuiquam praestitum, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: Hunc quidem drem, ô Amici, perdidimus. Memorabile non [Note: In libello de verâ Regum Portugall. Genealogiae T. 2. Histor. pag. 1262.] minus id est, quod de Petro IIX. Porturgalliae Rege, Alfonsi IV. filio, prodidit Duardus Nonius, eum frequenter monuisse cubicularios suos, ut cingulum sibi laxa rent, ne corpore presso aut constricto non posset manum extendere, ad benefaciendum videlicet aliis. Laudi etiam datum Francisco I. Gallo, quod ut Franciscus stigmata in manibus haberet, ita ille quoque pertufas haberet manus, quae nihil retinerent, sed effunderent et ad alios deferrent. Caurela tamen adhibenda in dando, ne ita detur, ut dari diu non possit. Quid levius, in quit Cicero, quam id agere, quod diutius agere non possis? Pulchre Philippus ad Alexandrum: Quid tibi ista profusa largitas confert? per quam


page 356, image: s356

Macedones non te Regem suum, sed ministrum et praebitorem putent, quod sordidum esse Regi non ambigis. Tanta sit ergo in Principe liberalitas, quae teste Didymo ad Alexandrum, in largientis incommoda non redundet, quae nescia sit pati dispendium, ne paulo post idem sit egens, qui fuit largiens, rideatque qui accepit, lugeat, qui donavit. Eâ etiam moderatione pensentur beneficia, ut, quod transfunditur, non minuat, sed augeat donantis majestatem: quomodo facem vides, quanto plura inde succendas, tanto com menda biliorem recipere luminis et splendorem et facultatem, ut [Note: pag. 4. Hist. Hisp. c. 38. pag. 429.] eleganter disserit Rodericus Santius. Neque enim volucrum genus cum in terram se demittit, revolandi amittit facultatem, sed expeditius etiam remigio alarum subvehitur iterum, et liquidum secataera pennis.



page 357, image: s357

CAPUT III. Bacchanalia reprehensa et ostensum saepe ludum in luctum verti.

QUamquam nemo vir bonus dubitavit umquam, Diabolum insi diari generi humano omnibus modis et studiis, ut a Deo conditore suo abducat et praeceps in exitium agat tamen nusquam evidentius id declarat. quam circa Bacchanalia sua, ubi cum homo maxime ad DEUM redemtorem suum converti deberet, quia circa illud tempus redemtionis nostrae opus cepit et gloriose deinceps peregit: longistime ab eodem nos abdocit, et ad omnem turpitudinem ac proterviam, quasi signo sublato vocat atque propellit juratus ille noster hostis, tumque adeo sua cuique voluptas

Fit DEUS, et venter Fove majus numen habetur.

Quin etiam cum membra lasciviae desunt, faciem incipimus vestire, omni humanitatis exsuto sensu ingenuoque devorato pudore,


page 358, image: s358

et larvae esse malumus aut quodvis ex Dauiâ et Getuliâ monstrum, quam homo: futurasque improbitatis aut etiam imminentes poenas obviâ festivitate praeoccupamus, foedamusque DEI imaginem, ea obscoenitate, quam, si Dei justo judicio immissa nobis fuisset, omnibus modis velare et operire studeremus, quodque miserrimum erat futurum, si incidisset, optatur, adsumitur, et laetitiae veluti materia quaeritur in supplicii calamitate. Quam insaniam nostram etsi sacrae damnant literae, quarum vox a peccando nos avertere debebat, frustra tamen sunt, et nos omnia pene ipsius virorumque bonorum monita clausâ ac surdâ transmittimus aure. Unde nonnunquam DEUS ipse vindex suae majestatis laesae esse solet, et insaniam nostram coercere atque in ordinem redigere consuevit. Exemplum Gallia suppeditat. Temporibus enim Caroli VI. cum hic mente et racione per intervalla laboraret, administratione regni et publicorum negotiorum in Patruos derivatâ voluptatibus alebatur: itaque quotquot soluti publicâ occupatione poterant, juniores inprimis, intimâ Regis familiaritate utebantur, et ad oblectandum illum aut nova ludorum lusuumque oblectamenta ipsi adinveniebant, aut obsecundabant


page 359, image: s359

qualiacunque excogitanti ut, et illud. Adulta virgo nubebat nobili et in aulâ gratiosissimo adulescenti, nocturnisque ludis Rex caetero ornatu deposito, reliquum corpus pice delibutum, multoque lino depexo, ac in villos consecto ita contexit, ut hispidi ac semiferi portenti speciem spectantibus praeberet ipse, eodemque habitu quinque praeterea nihilo saniores in coetum Principum matronarum virorumque prodeunt, in orbemque reste datâ choreas pedibus plaudunt, fescennino carmine modulantes. Tota ex Regiâ concursus fit ad picatorum spectaculum. Aurelianensis studio clarius visendi correptam facem propius admovit, scintilla ex eâ Regem forte incidens, repentinum in omnes illos effusâ flamma conflavit incendium. Duo inopes auxilii consiliique pertinaci conflagratione miserabili ululatu periere, tosti foedoque nitore. Duo inter manus elati, cum triduum animam traxissent, expiravere: unus ruens inpropinquam Promi cellam, aquâ vinoque se perluens, salutem sibi peperit. Concursu ad Regem facto, uxor Biturigis Regem antequam ad vivum flamma jam corpus lambens pervenisset, veste, ut caudata, fluxaque


page 360, image: s360

erat, involuit ac ignem restinxit, Aurelianensis errorem imprudentiamque excusans, crimine se liberavit: Haec Paulus [Note: l. 14. p. 243.] AEmilius. Jacobus Maierus in Annalibus Flandriae pluribus circumstantiis hanc historiam describit: cujus verba addo. Quinto Cal. Februar. die Martis mediâ nocte factus ille ludus Lutetiae, in quo silvestrium hominum specie, moreque Satyrorum quinque nobiles choream ducebant, Regemque ne satis insanire viderentur, ita personatum secum habebant: sed jocone an dolo malo Aureliani facem in illos jactantis, combusti sunt ex eis quatuor. Regem autem quaedam nobilis mulier complexa, chlamyde suâ incendium restinxit. Erant enim omnes nudi, praeterquam quod villos lineos pice sibi haberent ita agglutinatos, ut silvestres viderentur esse viri. Carolus Pictavus, Jobanus Flissus, Comes Juniacus periere, quarti absumti nomen non invenio. Quintus cui Manterello nomen, aquam forte nactus mortem evasit. Haec stultitia, qua post, Gallos natos nulla major, in aedibus Reginae, in suburbano D. Marcelli contigit, quae aedes ob eum casum demolitae sunt. Aurelianus se excusavit, dolum deprecatus, sed jocum confessus. At quum magnus esset Regni affectator, malâ suspicione non caruit. Et Vxor ejus Valentina veneficiis mentem Regi excantasse ferebatur, idcoque [Note: lib. 10.] aulâ abstinere jussa est. Haec Maierus.


page 361, image: s361

Idem vero prorsus contigisse nostro seculo legimus anno videlicet salutis CICIC LXX. [Note: Theodor. Zvving. in Theatrohist.] in arce VVartenbergâ apud Eberhardum Comitem Hohenloensem in ipsis Bacchanalibus: Ubi cum et ipsi Comites et eorum ministri quoquc personati vestibus lineis multâ stuppâ, pice, resinâque adglutinatis Guynecaeo delicias facere vellent: Puer quidam incautius agens flammâ corripitur, eamque in corpore sentiens opem aliorum implorat, cui Eberhardus Comes opitulaturus, eodem malo corripitur, et sic in ordinem caeteri, quo incendio Gregorius Tubingensis, Albertus et Eberhardus Comites Hoenloenses in ipso flore aetatis interierunt, reliqui per foeminas vestibus earum laxis involuti ab exitio servati sunt. Estque manifestius indicium irae divinae illud: quod tum contigisse quoque scribunt. Metuentes enim Comites, id quod factum postea est, jusserant ad aulam labra aquâ impleri et alia vasa plena eôdem collocari, ut ad casum insperatum, qui tamen contingere posset praesto esset medela. Sed, quid fit? dum maxime opus erat aqua, vel effluxerat omnis, vel justo DEI judicio in vasis exaruerat:

Discite ergo veltandem sapere et non temnere Divos.


page 362, image: s362

Porro non multum ab his diversum irae [Note: Nicol. Macchiacell. l. 7. Hist. Flor.] divinae indicium Florentia quoque sensit. Quo cum Galeacius Mediolanensium Dux unâ cum Conjuge voti exsolvendi caussa, cum universâ aulâ concessisset, ibique eo splendore exceptus fuisset, qui et tantum Principem et tam nobilem Rempublicam decebat: inter alia et varia multoque apparatu adornata spectacula in ipsâ quoque Spiritus Sancti aede missio Paracleti ad Apostolos oculis spectatorum objiciebatur, quasi et locus is esset, qui voluptatibus hominum servire deberet, et ea materia, quae, velut in scenâ Poetarum somnia et figmenta, traduci mereretur. Non tulit hoc [Gap desc: Greek words] sic transire, sed cum multis res facibus ageretur, subito exortum incendium, quo tota illa aedes conflagravit, et prurientem illam oriosorum hominum spectandi libidinem inhibuit, atque ad DEI indignationem leniendam compulit. [Note: AEschyl. Prometh.] Velimque adeo hodieque Exemplum hoc altius animo infigi, inscribique, ut Poeta ai [Gap desc: Greek words] : cum videmus passim salutis et redemtionis nostrae mysteria in scenam produci, more, ut ne quid gravius dicam, parum relligioso. Sed et aliâs saepe luctum ex ludo consequi videmus,


page 363, image: s363

et multis id Exemplis sacrae quoque literae testantur. Quam enim derepente Philistaeorum voluptas in luctuo sissimum desiit exirium, cum captivo et excoecato Simsoni illusum convenissent? in quam amaritiem conversum est mel illud luxuriosissimi epuli in quo Rex Belzaser ex sacris Templi Hierosolymitani vasis cum suis adulatoribus perpotabat? ut jam sileam alia id genus, complura passim occurrentia in sacris Exempla. In Galliâ mors inopina Regis Henrici, quam acri felle festivismas nubtias temperavit? De quâ cum alias dictum, attigisse hic sufficiat. Illud adjiciam quod in eadem Galliâ contigit Anno Sal. CIC IC XLVI. Hiemabat tum Franciscus Magnus Galliae Rex ad Guidonis Rupem, nivesque praealtae erant, ex eâque occasione praecipui ex nobilitate juvenes castellum constructum hinc Delfino, duce, cum quo Aumalius et Santandreanus erant, oppugnabant; inde Francisco Borbonio Angiano propugnante, militaris. obsidionis imitatione tuebantur. Eo in certamine occultâ rixâ inter Duces ex aemulatione suborta ludum mox ea in luctum vertit. Nam dum Angianus post solutum, certamen, nihil cogitans, ut paululum respiraret, in areâ palatii ad parietem


page 364, image: s364

sederet, area ex superioribus fenestris, eorum, qui cum Delfino erant, jussu, ut creditum est, sed inscio Delfino, demittitur, qua ille cervice elisâ oppressus est, maximae spei juvenis et jam in illâ aetate nobilis Carinianâ victoriâ: sum mocum dolore Francisci Regis, quem mortem hanc secundum filiorum mortem aegerrime tulisse testatur Jacob. August. Thuanus scribtor Historiae nobilissimus.



page 365, image: s365

CAPUT IV. Quid maxime splendidam et ornatam reddat Civitatem; et de aedificiorum luxu.

VIrtutem in Civitate ad internum ejus dem splendorem plurinuim facere, communis est omnium recte sentientium consensus; quid vero ad Externum earum splendorem maxime faciat, nondum convenit inter omnes. Fuerunt enim et sunt hodieque, qui maxime eum consistere putant in Civium forma et statu, robore videlicet virorum et pulchritudine foeminarum, ex quorum conjunctione cives provenire necesse est et robustos simul et omnibus membris decoros. In qua sementiâ fuisse Aristoteles videtur, qui diligentissime praecipit in librorum Politicorum doctrinâ de rectâ maris et foeminae conjunctione, propter hanc ipsam caussam, ut egregii cives Reipublicae generentur. Apollonius etiam apud Philostratum [Gap desc: Greek words] judicabat [Gap desc: Greek words]


page 366, image: s366

[Gap desc: Greek words] , jucundius et expetibilius esse civitatem viris florere, quam porticibus, picturis aut etiam auro. Aliis vero hoc posterius placuit: et ab aedificiorum structurarumque praestantiâ ac dignitate [Note: In vita eius.] civitatum urbiumque splendorem proficisci censuerunt: qui tamen divisi rursum inter se opinionibus, quia publicis operibus Urbis ornatum aliqui adscribere, alii privatis, alii utrisque: cujus postremae sententiae Polemona fuisse video apud eumdem Philostratum. Ita enim ille: [Gap desc: Greek words] : Civitatem, inquit, forum exornat et magnifica aedificiorum structura; excultissimae item aedes illustrant. [Note: In Prooemio lib. de Architectura, T. 6. De AEdificiis publicis.] At de Publicis solum operibus sensere multi, et cum iis Victruvius quoque, qui ea majestati imperii egregias afferre auctoritates dicit, et Novella Majoriani Imp. quae in iis omnem Civitatis Ornatum residere testatur. Publica autem Opera sunt: Templa, Curia, Scholae, Fora, moenia, propugnacula, Armamentaria, porticus. Bibliothecae, et id genus alia. Privatorum aedificiorum splendorem plerique omnes, quibus cor est; damnant: idque partim Exemplo faciunt,


page 367, image: s367

partim rationibus compulsi gravibus et minime contemnendis. Exemplum favet illis Spartanorum: qui in aedificiis suis Rhetram Lycurgi sive legem observabant, quam recenset Plutarehus: [Note: In Lycurgo.] [Gap desc: Greek words]. Alrera Rhetra erat, ut quaevis domus fastigium securi haeberet fabricatum, fores serrâ, nec alio instrumento ullo. Rationem hujus rei duobus verbis attingit Plutarchus cum ait hanc Rhetram [Gap desc: Greek words] adversus luxum valuisse. Plenius ipse Lycurgus rationem reddit: Latam eam a se legem, ut Cives sui mediocritatem servent in omnib. quae in domum inferunt neque possidere studeant quidquam eorum. quae ab aliis magni fiant. Quam cauffam eleganter evolvit Plutarchus dicto loco. Quod dixisse de mensâ suâ Epaminondam ajunt: tale prandium non capere proditionem, id primum in mentem venit Lycurgo: talem domum, qualem ille fieri voluit, deliarum et Voluptatum non esse capacem. Neque tam sit ineptus vel amans ullus, ut in penates humiles et rudes lectos argenteis instructos fulcris, stragula purpurea, pocula


page 368, image: s368

aurea, et eum, qui haec comitatur, splendorem inferre velit: sicigitur Licurgus aequari aedificio lectum voluit, lecto vestem, huic reliquum apparatum. Et persuasit sane Lycurgus suis quod voluit, quod apparet ex joco mordaci Leotychidae majoris, qui Corinthi aliquando coenans quum fastigium aedium magno sumtu structum et laqueatum cerneret, rogâsse fertur hospitem: num in eâ regione arbores nascerentur quadrangulae? salso dicterio luxum Corinthiacum carpens. Eumdem hunc privatorum aedificiorum luxum damnat graphice ad modum Poeta doctissimus M. Manilius. Describens enim indolem sub Cassiopeâ natorum [Note: lib. 5.] ita canit:

Artifices auri faciet, qui mille figuris
Vertere opus possint, caraeque acquirere dotem,
Materiae, et lapidum vivos miscere colores.
Sculpentem faciet sanctis laquearia templis
Condentemque novum coelum per tecta Tonantis.
Haec fuerat quondam Divis concessa figura:
Nunc quoque luxuriae pars est, Triclinia templis
Concertant, tectique auro jam vescimur auro.

[Note: lib. 15. c. 8.] Vaticinatus hoc Favorinus fuerat apud Agellium: Si proportione luxuria pergit crescere, quid relinquitur, nisi ut stratus auro, argento,


page 369, image: s369

purpurâ amplior aliquot hominibus, quam Diis immortalibus adornetur. Quin et Seneca quâ [Note: Epist. 90.] prisci seculi circa aedificia simplicitatem, quâ sui seculi circa eadem luxum et recenset facunde, et illam commendat, hunc damnat cordate: Felix, inquit, seculum ante architectonas fuit: cum homines casulis aut aeliqua rupe suffossâ, aut exesae arboris trunco tegebantur, et fortuitis usi sine arte et difficultate naturale sibi inveniebant receptaculum: Ista nata sunt, jam nascente luxuriâ: in quadratum tigna decidere, et ferro per designata currente, certâ manu trabem scindere:

Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.

Non enim machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbes prementium, non tecta coenationum epulas receptura parabantur: nec in, hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine, vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravida penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam spissatis ramalibus ac fronde congestâ et in proclive disposita, decursus imbribus quam vis magnis erat. Sub his tectis habitavere securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat. Hunc luxum secundo loco detestabilem facit caussa. Cur enim privati tantas moliuntur structuras? cur tantum impendunt in paucorum


page 370, image: s370

hominum et paucorum etiam annorum habitacula? Ambitione videlicet impulsi stultâ et ineptâ Principum, et magnatum aemulatione, quae tanto studiosius et feverius coercenda est, quanto graviora secum trahit incommoda. Plura enim audet contra Principem aut Magistratum, qui aemulari opera ejus audet, neque civis Reipublicae commodus est, qui pari jure cum civibus vivere non vult. Itaque suspectarunt semper Principes tales insanorum et luxuriosorum Operum structores, ut nos superius docuimus. Tertio: effectus et consectarium [Note: Decad. 3. c. I.] damnat, Egestas. Multi enim eam insaniam insaniunt struendo et aedificando, ut tamdem ad incitas redigantur [Gap desc: Greek words] , ut loquuntur Polybius et Athenaeus [Gap desc: Greek words] , qua [Note: 31. c. 37.] voce usus supra Lycurgus. Exemplo sit Nero apud Sueton: et C. Caligula, et majorum aevo Lucas Pithius apud Florentinos, unde dictum hodieque nobilissimum illud Palatium Pithiorum, quod cum majore animo quam viribus struere cepisset, inter initia eum pecunia defecit, coactusque est Cosmo Medici Hetruriae tum potentissimo homini vendere. Accedit quarto loco et illa ratio, quod aedificiorum privatorum splendor ille et sumtuositas effoeminat animos


page 371, image: s371

civium et ad mentionem etiam hostis dejicit et panico aliquo terrore complet, ad in dignissi mas etiam cum iis pactiones adigit, adoque structurarum suarum conservandarum avidos ad resistendum minus idoneos, ad dedendum vero promtissimos reddit. Im primis ubi campestres quoque structuras habent magnificentia et ornatu Urbanis non inferiores. De Florentinis Proterus: Fiorentini per riscuotere la ruine di quelle tante lore fabriche, hanno spesso volte fatti accordi indignissimi. Atque hinc olim ab Imperatoribus [Note: Suetonius et S. Aurelius victor.] Romanis modus aedificiis privatis lege definitus, et vetitum ne ultra sexaginta pedes tollerentur sub Augusto, e quibus sexaginta Nero et Trajanus decem abrogarunt: Estque in Codicem relatus titulus integer de AEdificiis privatis. Prohibeantur igitur ad arbitrium aedificare privati: [Note: lib. 8. tit. 10.] At Principes et Magistratus, publicis structuris exornare civitatem aut Provincias studeant Augusti Exemplo, qui cum Janum clausisset, non aliam habuit se digniorem curam, quam ut Urbem, quam lateritiam acceperat, marmoream faceret. Trajani item, quem [Note: In Panegyr.] ob id Plin. laudat, et inter decora Principis numerat sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera, eodem, quo exstructa sunt,


page 372, image: s372

animo, ab interitu vindicare: muta quidem illa et anima carentia, sentire tamen et laetari videntur, quod niteant, quod frequententur, quod ceperint esse donum Domini fruentis. [Note: Vid. P. Greg. Tholos. et Chokierus et alii.] Modus tamen etiam a Principibus servetur, qui praescribtus ab aliis, nec hic frustra repetendus. Non debeo etiam ptaeterire alium, Urbiuni splendorem, quem Homines Martii maxi me et bellicosi commendare et omnium structurarum magnificentiae praeferre solent. Eum ex colloquio Philippi Macedonis Patris cum Alexandro filio apud Dionem animad verti. Quid, inquit Philippus, ô fili, non Regem etiam jubes habitaculum praeparare, exornatum, auro et ebore et electrorebusque pretiosis? Cui filius. Per me sane alii

AEdificent auro, sedesque ad sidera mittant. [Note: Orat. secun. de Regno.] Ego vero malim Vrbem meam exsuviis hostium et armis eorum ac spoliis exornare: sicut et templa DEORUM: Hectorisque id exemplo, qui, provocans ad duellum optimum quemque Achivorum: Si, inquit, victor ego evasero, cadaver commilitonibus reddam.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

Arma adimam referensque domum patriosque penates,
Illa sagittiferi suspendam in Apollinis aede.



page 373, image: s373

Omnino enim melior hic ornatus locis sacris quâm Smaragdorum et Sardiorum et Onychorum. Quare nec Athenienses sic admiror propter sumtum et impensam in civitatem et templa, quantum propter majorum ipsorum facta a quibus habet civitas gladium Mardonii et Laconum scuta, et eorum qui olim in Pylo capti sunt, multo honestiora et meliora anathemata et cultus, quam sunt propylaea arcis et Olympion, quae pluris quam decem millibus talentûm constant. Haec ibi et multa alia pulcherrima Alexander.

CAPUT V. Juniorum etiam scribta non statim abjicienda.

ZEnoni Cittiaeo consulenti Oraculum, quo pacto vivere optime posset responsum hoc datum legimus, [Gap desc: Greek words] , si mortuis concolor esset: quod cum ille intellexisset, totum legendis antiquorum libris et omni sestudio dedit, certus illius, quod apud Dionem Prusaeum legere memini: [Note: Oratione 13. de Exilio.] [Gap desc: Greek words]


page 374, image: s374

[Gap desc: Greek words] : Antiquos videlicet sermones, non ita, sicut antiqua Pharmaca, spiritu exhalato vim perdidisse. Quid quod omnis ab antiquis sapientia ad nos derivata esse videtur, nihilque pene dici posse putandum est, quod non dictum sit prius. At vero

[Note: Mart. l. 9.] Multum crede mihi, refert, a fonte bibatur.
Qui fluit, an pigro qui stupet unda lacu.

Tale aliquid, inquit Maximus Tyrius, [Note: Serm. I. de DEO.] [Gap desc: Greek words] : Noctuam inquam aliquid tale pati ajunt, quae cum interdiu ad solem caliget, nocte lumen aliquod ab igne quaerit. Haec omnia, ut vere dici puto atque praecipi debere juventuti existimo: ita hoc mibi dari tamen posse ab incorruptis judicibus arbitrot: Juventutis conatus in literis non prorsus damnandos aut abjiciendos esse. Docuit nos Exemplo suo Diogenes Cynicus, qui sitibundus, dum ex Pyraeo properat ad Panopis fontem, et poculum ex perâ eximit bibiturus, superveniente Theone famulo aliquo ex agri laboribus itidem sitiente, et, in defectu poculi, cavis manibus aquam ex fonte hauriente et sic bibente, viso eo. statim ipse quoque poculum abjecit, rationem reddens facti sui hauc in Epistolâ ad Apollexidem: [Gap desc: Greek words] ,


page 375, image: s375

[Gap desc: Greek words] : Neque enim pudet Praeceptorem referre eum, qui puer adhuc sit, neque decet inventionem utilem propter aetatem rejicere, sed grato potius animo accipere. Quae ratio in literis etiam nostris omnino valere debet. [Gap desc: Greek words] , inquit Philostratus, non arcenda est adeo adulescentia, quaesi non possit aliqua rectius senioribus percipere. Antiquum [Note: l. 6. de vitâ. Apollonii c. 8.] etiam non semper melius: hac enim ratione culpam infligere liceret etiam prioribus atque antiquissimis seculis, quod inventis frugibus glandes spreverint, et repudiaverint arbuta, quod corticibus contegi, et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis, usu et commoditate succinctior, ut nervose disputat adversus Gentes Arnobius. Quod si nulla foret alia caussa, cur recentiorum monumenta quoque legenda viderentur, tamen vel haec permovere nos deberet, quod liberius ea legere liceat, quod in veterum scribtis fieri vix videmus. In horum enim scribta cum incidimus, patimur aliquid humani, et captivum veluti ducimus judicium, aut praejudicio suffusum: non potuisse videlicet eos in quoquam decipi: [Gap desc: Greek words]


page 376, image: s376

[Gap desc: Greek words] : nulla est adeo ineluibilis tinctura, ut hoc quod inferimus in veterum dogmatam sine ratione praejudicium: cui innutriti si simus, frustra speres resipiscentiam, ut leviter verba Galeni [Note: 13. [Gap desc: Greek words].] ad propositum immutem. Est et alia ratio, quod in servitutem non redacta sententiâ nostra dum legimus eos, fieri non raro solet, ut errores eorum etiam animadver tamus, unde fiducia nobis nascitur tentandi similia, acuiturque eâ ratione ingenium: ut cum errorem videmus, veritatem studiosius in quiramus et inventam prodamus et evoluamus. Quis vero ausit suam publicare de rebus difficilibus sententiam, si condemnationis literam scribtis suis mox imprimendam intelligat? Complexus est has rationes paucis verbis sed nervosis Dio [Note: Oratione 18. quae est de dicendi. exercitio.] Prusaeus: [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]


page 377, image: s377

[Gap desc: Greek words]. Hoc est, Alio vero, oportere neque recentiorum, quique paullo ante nostra tempora vixere ignarum esse: Quae enim illi et potuere et praestitere, vel eâ ratione nobis conducent quia non legimus ea in servitutem redacta sententiâ, quemadmodum veteres. Ex eo siquidem, quod dictorum aliqua possimus reprehendere, maxime fiduciam sumimus ad conandum similia: sane libentius quisque se illi accommodat, quo cum comparatus non se credit inferiorem, nonnunquam vero etiam superiorem fore. Et vide mihi artes omnes et scientias hodie: nonne cum Aristotele dicas ac sentias, [Gap desc: Greek words] : Quod [Note: 2. Politieinitio Academicarum Quaest.] Cicero nimis confidenter reddit: Certe enim recentissima quaeque et correcta et emendata maxime, unde et ille a Veteri Academiâ ad novam transire nun erubuit. Cum Seneca item: Non negaverim fuisse veteres alti spiritus viros, et ut ita dicam, a Diis recentes: neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit: ingenia tamen omnibus consummata fuisse [Note: Epst. 51.] pernego. Vere enim olim Xenophanes: [Gap desc: Greek words]

Non subito nobis monstrarunt omnia Divi,
Multa diem et studium vigilans jussêre docere.



page 378, image: s378

[Note: 1. [Gap desc: Greek words].] Quod et Galeno visum, ita enim ait: [Gap desc: Greek words] : saepe lyram, cujus [Note: 1. Aphorism. Comm. I. Vid. eumd. 8. de Facult. Natural.] aptissima nervarum series visa alius Musicus accuratius aptavit, et alibi clarius: Quae, inquit, priores multorum annorum spatio invenerunt, posteriores accipientes, et his addentes, rem complent atque per ficiunt. Neque vero quidquam detrahitur Veterum gloriae, si et juniores aliquod sui profectus edant specimen: Addunt enim solum quaedam iis, quae Veteres invenere. Semper autem major laus inventionis quam complementi: Facile quippe est invenlis jam addere aliquid, ut a quam plurimis est inculcatum. Videamus igitur, atque etiam, videamus, ne in nos quoque dicatur id, quod apud Tacitum Romanis exprobrari legimus: ubi de Harminio Gentis nostrae Principe loquitur: Canitur, inquit, Harminius adhuc Barbaras apud Gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur: Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus xecentium incuriosi. Contra autem illud teneamus perpetuâ memoriâ quod Claudianus alicubi:

Nullas recipit prudentia metas.

nullas etiam Sapientia: et sunt, quamquam rariones, quis neget? qui sibi illud Cornelianum accommodent:



page 379, image: s379

Mento canescant alli, nos mente; capillo,
Nos animo; facie, nos pectore; tempora certe
Virtutem non prima negant, non ulitma donant.

Si quis igitur austerior et [Gap desc: Greek words] illud Sophoclis objiciat

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] :

ei ex eodem Sophocle reponere potestjuvenis

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words].

aut ne [Gap desc: Greek words] videatur, ex Menandro dicat:

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words].



page 380, image: s380

CAPUT VI. Multum facere ad perpetuitatem imperii, si non modo Princeps ipse ab injuria abstineat, sed et suos severe ab injuriâ prohibeat.

PRincipem ab injurâ subditorum abstinere debere quam maxime, vetus est omnium Politicorum monitum: sed et illud unice cavere debet, uti et sui ab omni maleficio et injuriâ abstineant: neque enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare, inquit nobile illud Capitulum; Qui potest. Quod monitum inculcarunt olim optimi quique suis Principibus, et qui horum meliores [Note: c. 23. Quaest. 3] studiose observârunt. Isocrates in Paraenesi: Principatum, inquit, adeptus nullius improbi ministerio utitor: nam quidquid ille deliquerit, tibi velut auctori imputabitur: et Mecoenas ad Augustum apud Dionem: Familiarium tuorum nulli nimiam indulge potetiam, ne in aliquam te reprehensionem conijciant. [Note: lib. 52.] Nam quaecunque velrecte vel secus egerint, omnia


page 381, image: s381

libi imputabuntur, talemque te omnes judicabunt, qualia eos facta exercere permiseris. Imprimis autem potentibus omnibus injuriâ alios afficiendi facultatem adimes: ut si nihil etiam delinquant, tamen nec ideo quasi possint, in culpam et reprehensionem veniant. Quam vero monitum hoc observatu difficilesit, Plinius docuit: cum enim Principi Optimo Trajano laudem hanc ex merito tribuere vult, facit id his verbis gravissimis: Est magnificum, Trajane, [Note: In Panegys.] quod ab omni contagione, vitiorum reprimis ac revocas: sed magnificentius, quod tuos. Quanto enim magis arduum est alios praestare, quam se, tanto laudabilius, quod cum ipse sis optimus, omnes circate similes tui effecisti. Tiberius autem Imperator ipse indignabundus exclamat miserum esse, cum recte factorum sibi [Note: In vita Iulis Agricolae.] quisque gratiam trahat, unius invidiâ ab omnibus peccari, et Tacitus de socero suo: Agricola, inquit, domitâ Britanniâ, animorum Provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta, parum profici armis, si injuriae Jequerentur, caussat bellorum statuit exscindere: a se suisque orsus, primum domum suum coercuit, quod plerisque haut minus arduum est, quam Provinciam regere. Egregie tamen praeter jam commemoratos boc egere laudatissimi quidam Imperatores, inprimis Alexander [Note: lib. 10.] Severus, Aurelianus, et, quod miteris, etiam


page 382, image: s382

[Note: lib. 60.] Claudius. De hoc Dio narrat servum eum quemdam suum, quod Virum aliquem illustrem probro affecisset, in [Note: Ibi vita eius.] forum missum flagris concidisse. De Aureliano autem Vopiscus: Servos et ministros peccantes coram se caedi jubebat, up plerique dicunt caussâ tenendae severitatis. Ancillam suam, quae adulterium cum servo suo fecerat capite punivit. Multos servos e familiâ proprtâ, qui peccaverant, legibus audiendos judiciis publicis [Note: In vita sius.] delit. De Alexandro denique Severo multa in hanc rem affert Lampridius: inter alia et haec: Si quis, inquit, suorum in itinere de viâ in alicujus possessionem deflexisset, pro qualitate loci, aut fustibus subjiciebatur in conspectu ejus, aut virgis, aut condemnationi: aut si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret: Visne hoc in agrotuc fieri, quod alteri facis? Cum etiam quandam aniculam affectam injuriis a milite audisset, exauctoratum eum militiâ servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret. Quide eo fumum vendiderat et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli jussit per eam viam, quâ esset servis suis ad suburbana Imperatoria iter frequentissimum. Narrat idem auctor ibidem non minus insigne ejus factum. Vetronius, inquit, Turinus, quem familiarem habuerat Alexander, velomnia fingendo sic vendiderat,


page 383, image: s383

ut ejus, quasi stulti hominis, et quem illo in potestate haberet, et cui multa per suaderet, infamaverat imperium, sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Denique hac illum arte depraehendit, ut quendam immitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem, Turino, occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset, et Turinus suffragium promisisset, dixissetque, se quaedam Imperatori dixisse cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens: quumque iterum jussisset Alexander interpellari, et Turinus, quasi agens aliud, nutibus annuisset, neque tamen interim quidquam dixisset, impetratum autem esset, quod petebatur; Turinusque ab illo, qui meruerat, fumi venditor, ingentia praemia percepisset: accusari cum Alexander jussit, probansque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset, et quibus audientibus quid promisisset, in foro transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri jusserat, necavit: praecone dicente: Fumo punitur qui vendidit fumum. Ac ne in unâ tantum caussâ videretur crudelor fuisse, quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret: et invenit Turinum saepe et in caussis ab utraque parte accepisse, quum eventus venderet, et ab omnibus, qui aut praeposituras aut provincias acceperant.


page 384, image: s384

Haec de Severo Lampridio, cujus exemplum si hodie imitarentur Principes, non tot excaudirentur suspiria miserorum, avaritiâ aulicorum et delusorum et ad incitas etiam redactorum, de iis, qui vendunt eventus etiam auro, interim tamen illis, ut Mantuanus [Note: Eleg. 6.] canit.

In longum producere caussas,
Et lites traxisse diu vindemia quaedam est.

Non venderentur etiam tot Principes hostibus suis, ut hodie pene inconsuetudinem ire videmus. Alexander sane hac severitate suâ hoc consecutus est, ut ministros haberet non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, nou bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles: non circum ventores sui, non irrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, aut clauderent, agentes anre omnia ne quid sciat. Qui cum empti sint, quid sapere possint? sed sanctos et venerabiles, continentes, religio, sos, amantes Principis, et qui de illo nec ipsi ridere, nec aliis se aut eum risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingorent, numquam deciperent existimationem Principis sui: sed amarent. Sed redeo ad propositum: De [Note: lib. 5. e. 36.] Theodosio Theodoretus scribit, eum aulam


page 385, image: s385

suam veluti scholam instituisse, in quâ ad pietatem et virtutem omnem se suosque exerceret, cujus exemplum imitatum quoque Maximilianum I. Imperatorem augustissimum legimus. Illustre admodum, sed Tragicum Exemplum puniti in aulico delicti, quod statuit Carolus Audax Burgundiae Dux, recitat Justus Lipsius Vir, dum vixit, [Note: In Monit Polit. l. 2. c. 8.] inter Doctissimos et seculi nostri miraculum quod apud eum legi potest. At Galba reprehenditur â Dione propter neglectum hujus moniti circa libertos inprimis suos: Liberti, inquit, ejus delinquebant in multis, [Note: lib. 64.] eorumque culpa in ipsum conjiciebatur, nam etiamsi satis est privatus hominibus nullam injuriam facere: tamen Principem providere oportet, ne caeteri faciant, propterea, quod nihil interest, qui injuriam patiuntur, a quo eam acceperint. Itaque Galba licet ipsi nihil per injuriam faceret, tamen quod sineret illos facere, aut quod ea, quae ab aliis gererentur ignoraret, male audiebat. Caeterum quae hactenus diximus de prohibendis ab injuriâ aliorum famulis et administris, illa quoque ad liberos et filios extendi debent. Ita enim apud Philostratum Apollonius ad Vespasianum, [Gap desc: Greek words] [Note: lib. 5. c. 13.] [Gap desc: Greek words] : Filiiduo tibi sunt ô Rex (Titus


page 386, image: s386

et Domitianus) et hi quidem, ut fertur generosi, ipsis igitur potissimum umpera: nam si illi forte aliquid deliquerint, id tuae culpae imputabitur et intempestivae indulgentiae. Dictum hoc sibi puta vit Charondas olim, qui adulterium filii impunitum transmittere noluit: sed poenam cum filio partitus est oculi jacturâ. Mahometes autem II. Mustaphae filii adulterium cum Achmetis Bassae uxore commissum, quem imperio destinatum amaverat unice, caede ejusdem expiavit, faucibus nervo arcus elisis. Magnam etiam singularis justitiae laudem Antonius Venerius Vene torum Dux LXII. ex eo tulit, quod Aloysium filium, damnandum censuerit eâ de caussâ quod patriciae matronae pudicissimae, cuius amore adulescens deperibat, aedes in mariti invidiam cornu ad januam affixo contami nâsset. Cujus ingenium aemulatus est postea Andreas Vendraminus, ut supra jam notavimus. Heli autem indulgentia in sacris, sicut et Romae Adriani Sexti et Pauli III. Pontificum, qui ad suorum scelera conniventibus oculis siluerunt, quem exitum habuerit, Historiae qua sacrae qua profanae loquuntur. Concludam hoc caput sanctissimâ constitutione Imp. Constantini, quae relata est in Cod. [Note: l. 9. t. 1. De Accisat. et] Theodosianum: Si quis, inquit, est cujus cumque loci, ordinis, dignitatis, qui se in quemcunque


page 387, image: s387

comitum, amicorum vel Palatinorum meorum aliquid veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre atque juste gessisse videatur: intrepidus et securus accedat: interpellet me, ipse audiam omnia, ipse cognoscam, et si fuerit comprobatum, ipsemet vindicabo, dicat securus et bene sibi conscius dicat: si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulatâ integritate deceperit. Illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit: et dignitatibus et rebus augebo. Ita mihi summâ divinitas semper propitia sit, et me incolumem praestet, ut cupio, felicissima et florente repub. P. P. XV. Cal. Octob. Nicomed. Paulino et Julino Coss.

CAPUT VII. Capitale olim fuisse super Principis salute Chaldaeos vel Magos consulere.

AFferebantur ante annos aliquod ex nobili Europae regno Quaestiones aliquot de statu regni illius et fato ejusdem Principis aliorumque Regni Heroum propositae Diabolo a Religioso quodam famosissimae Societatis Patre: quas cum legerem, obstupui sane, ferri homihem illum


page 388, image: s388

potuisset, cum olim in Romanâ Republicâ capitale fuerit Chaldaeos et Mathematicos super salute et domo Principis interrogare et quidem gravissimis de caussis. Unde et inter crimina Majestatis semper hoc ipsum. [Note: Vid. Paul. l. 5. sent. c. 21. lib. 3. c. 22.] Apud Tacitum Lepida delata simulavisse patrum ex P. Quirino divite atque orbo adjiciebantur adulteria, venena, quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris. [Note: lib. 12. c. 22.] Apud eumdem Agrippina, Lolliae infensa, quod secum de matrimonio Principis certavisset, molitur crimina et accusatorem, qui objiceret Chaldaeos, magos, interrogatum que Apollinis Clarii simulachrum super nubtiis Imperatoris. Agitur et Scribonianus in exsilium, quasi finem Principis [Note: lib. 16. c. 14.] per Chaldaeos scrutaretur. Anteius et Ostorius accusati, quasi imminentes rebus [Note: lib. 16. c. 31.] et qui sua Caesarisque fata scrutarentur. Serviliae quoque Sovani filiae necem attulit, quae charitate erga Patrem, simul imprudentiâ aetatis nihil aliud consulta verat, quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio Senatus nihil atrox afferret. De T. FL. Vespasiano scribit Suetonius, [Note: In vitâ eius c. 14.] eum, monentibus amicis, cavendum esse Metium Pomponianum, quod vulgo crederetur Genesim habere Imperatoriam, tantum abfuisse, ut ad perniciem


page 389, image: s389

ejus compelleretur, ut insuper Consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum. Ad eumdem ob hanc ipsam caussam filius Domitianus interemit postea, ut idem scribit: Metium, inquit, Pomposianum Domitianus interemit, quod habere Imperatoriam Genesim vulgo ferebatur, et quod depictum orbem terrae in membranas, concionesque Regum ac Ducum e Tito Livio circumferret, quodque servis nomina Magonis et Annibalis indidisset, Ubi nota caussas caedis ridiculas et vere Tyrannidem redolentes. Severus Imperator vere nominis sui vir, vere Pertinax, [Note: In eius vitâ.] vere Severus, ut loquitur vitae ejusdem scribtor AElius Spartianus, multos, quasi Chaldaeos aut vates de suâ salute consuluissent, occidit, credo in sui ultionem: nam in Siciliâ, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, apud Prafectos Praetorio, quibus audiendus datus fuerat, jam Commodo in odium veniente, absolutus est, calumniatore in crucem acto. Apud Ammianum Marcellinum [Note: lib. 29.] de Valente Imp. scribitur. In chartis cujusdam municipis clarigenitura cujusdam Valentis inventa est, repellensque calumnias is, cujus intererat, cum objectaretur ei, quamobrem constelltionem Principis collegisset, fratrem


page 390, image: s390

suum fuisse Valentem, dudumque obiisse documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio laniatus, lacer trucidatus est. Caussas autem hujus severitatis dixi initio fuisse graves. Pulsabant videlicet hae consultationes propemodum majestatem, ut ait Lex, et, ut Tertullianus eleganter inquit: [Note: lib. 7. Cod. de Mal. Apologetici c. 35.] Cui opus perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus ipsum cogitatur vel optatur, aut post illam speratur aut sustinetur? Non enim eâ mente de caris consulitur, quâ de Dominis, aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis. Exemplo sint Lentulus apud Sallustium, [Note: c. 48. Catil. in Aug. c. 19. lib. ad Scapulam Praesidem Carthaginen.] Telephus ap. Suetonium, Clodius item Albinus et Pescennius Niger, quorum item mentionem facit Tertullianus ex Julio Capitulino, et alii innumeri passim apud Historicos. Vel Libonis Drusi exemplum mihi vide apud Tacitum, e Scriboniorum familiâ, quomodo juvenem improvidum et facilem inanibus Firmius Catus Senator, expressus AfranI simulans ad Chaldaeorum promissa, Magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum Proavum Pompeium, amitam Scriboniam, q [Abbr.: quae] quondam Augusti Conjunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, denique eo rem devoluit, uti Junus


page 391, image: s391

quidam tentaretur, ut infernas umbras carminibus eliceret, quae res ei exitio fuit, quod ipse praeoccupavit, ne inimici arbitrio mori cogeretur, monente Scriboniâ, ne alienum negotium ageret, quam vocem et laudat et interpretatur erudite Seneca. Non igitur sine caussâ Julius Firmicus Mathematicum [Note: Epist. 70.] his verbis monet: Cave, ne quando de statu Reip. vel de vitâ Romani Imperatoris aliquid interroganti respo~ deas. Non enim oportet aut licet, ut de statu Reip. aliquid nefariâ curiositate dicamus. Sed et sceleratus et omnianimadversione dignus est, si quis interrogatus de fato dixerit Imperatoris, quia nec diecre poteris aliquid de eo, nec invenire. Scire enim te convenit, quod et aruspices, quotiescunque a privatis interrogati de statu Imper. fuerint, et quaerenti respondere voluerint, exta semper, quae ad hoc fuerint destinata, ac venarum ordines involutâ confusione conturbent. Sed nec aliquis Mathematicus verum aliquid de fato Imperatoris definire potuit. Solus n. Imperator stellarum non subjacet cursibus, et solus est in cujus fato stellae decernendi non habeant potestatem. Cum enim sit totius Orbis Dominus fatum ejus Dei summi judicio gubernatur: et quia totius Orbis terrarum spacium Imperatoris subjacet potestatibus, ideo etiam ipse in Deorum numero constitutus est, que ad facienda omnia et conservanda divinitas statuit principalis.


page 392, image: s392

Haec ratio et aruspices turbat. quodcumque enim ab ipsis invocatum fuerit numinum quia minoris est potestatis, majoris potestatis, quae est in Imperatore, non poterit explicare substantiam. Cutenim omnia ingenia, omnes ordines, omnes honores, omnes serviunt potestates, divini numinis et immortalis sortitus licentiae potestatem, in principalibus DEORUM ordinibus collocatur. Quare, quicunque aliquid de Imperatore quaesierit, nolo, ut eum truci ac severâ responsione conturbes: sed ei docili sermone persuade, quod nullus possit de vitâ Imperatoris invenire, ut persuasionibus tuis motus, istum furorem temeritatis correcto errore deponat. Hactenus Firmicus, et cordate et vere monuit: Principes enim, ut a DEO sunt quales quales, ita sunt in ejusdem custodiâ. Ex illo dicti Homero Jove editi et [Gap desc: Greek words] lovis alumni. Et Callimachus [Gap desc: Greek words] , dixit, et in eam rem pulchre Tertullianus: [Note: Apologetici c. 30.] Inde est Imperator, unde Homo, antequam Imperator: inde potestas illi, unde et fpiritus. Quod quidem adeo verum est, ut negari non debeat: malos quoque Principes ab eodem esse. Scribit Cedrenus, quendam ex religiosis, Phoca imperante, DEUM ad disceptationem provocare ausum, questumque, cur tam impium Christianis imposuisset Imperatorem: mox audivisse


page 393, image: s393

vocem, Deteriorem alium inveniri potuisse nullum, at hoc meruisse Constantino politanorum vitia. Animad vertit [Note: IV. Hist. c. 84] hoc Cerealis apud Tacitum in facundâ et sapienti Oratione ad Treveros ac Lingonas: monens quomodo sterilitatem aut nimios imbres et caetera naturae mala, ita vitia et saevitiam Dominantium tolerare debere: Vitia, inquit, erunt, donec homines, sed neque haec continua et meliorum quandoque interventu pensantur. Ut igitur Principes omnes â Deo sunt, ita in ejus quoque peculiari custodiâ sunt. Nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur, ut is quoque DEO carior sit, in quem Rem publicam et salutem universorum convertit, ut levitet accommodem praesenti negotio Senecae verba. Doceri id [Note: 1. declam. c. 4.] potest infinitis exemplis, et fecere hoc ante me alii: duo huic loco sufficiant. Alfonso Arrogonum Regi illi nobili et literarum Praesidi unico miserat aliquando Cosmus Medicis Florentinus T. Livii Historici Patavini libros, quos cum Medici attrectare Regem prohiberent, metu veneni a Cosmo submissi, ille, cogitabundus aliquandiu cum substitisset, tamdem arripuit pervolvitque, adstantes autem composito ad gravitatem vultu his verbis compellavit: An


page 394, image: s394

ignoratis Regum animas non privatorum libini subjectas esse, sed sub curâ DEI seuras et laetas agere? ut de eo retulit AEneas Sylvius. Carolus etiam V. Imp. Augustissimus, cum ad Landresium volitantibus passim hostium globis Mauricius Saxoniae Princeps juvenis animosus considentissime nihilominus in campis apertis subinde vagaretur, advectus ad eum, monuit, ut cautior in talibus periculis esset: non enim omnes eam rationem, quam ipse teneret, divino tutus praesidio, inter ictus tormentorum sine periculo obversandi tenere. Quam eam dem divinae custodiae fiduciam etiam declaravit in castris ad Ingolstadium Bello Germanico, cum globi hostiles circa caput ei et per castra volarent, ipso ad omnia ista interrito, sine vultus etiam mutatione, increpante etiam suos, quod saluti suae timerent, quos meminisse jubebat, nullum umquam Imperatorem tali telo peremtum cecidisse. At vero, ut subditis permissum non est fata sui Principis per artes illicitas scrutari: ita ipsi quoque Principes ab earumdem artium exercitio et indigno tali scrutinio abstinere debent. Non [Note: lib. 57.] sine caussâ Tiberium exagitat Dio, quod multos indagato eorum nativitatis die ac horâ, indeque mores et fortunam eorum scrutatus, si quid adesse excellens, aut quod imperium


page 395, image: s395

sperare juberet, deprehenderetur, protinus interficiebat: neque enim hoc vel decebat vel expediebat: nam sic praestantissimorum quorumque virorum vita in discrimen ueniebat. Quod crimen impurat etiam Spartianus Severo. Nec de suis ipsius rebus, victoriis, eventibus, salute consulere debet quosvis, quod fecisse constat Alexandrum Magnum ex Plutarcho, quem scribit animi corporisque aegrum sacrificatibus, lustrantibus, divinantibus regiam implevisse, plenumque ipsum malis curisque mortem dum fugeret, accersivisse. Ludovicum etiam XI. Gallor. Regem ex Philippo Cominaeo, quin et alios, in quibus magis notabile hoc vitium, quam in Alexandro, quod hi Christiani esse et dici voluerunt, quos sacrae tabulae a vetitis his artibus prohibent et abducunt. Cassius olim Chaldaeo cuidam vetanti Persas ante bello lacessere, quam Luna Scorpii sidus evasisset: non, inquit, scorpiones metuo, sed sagittarios, cavillatus nugas artis fallacis: quod non sidera metueret, sed clade Romanarum [Note: Plutarchus in Grasso.] terreretur Legionum, quae Crasso Duce Parthorum sagittis fusae ac prostratae fuerant. Cuanto magis nos abhorrere decet ab istis ineptiis, qui impietatem praeterea earum cognitam habemus? Alexandrini olim ab Astrologis tributum petebant, quod dicebant


page 396, image: s396

[Gap desc: Greek words] , quasi dicas stultorum vectigal quod videlicet a stultis solum consulerentur Astrologi, genus hominum ut potentibus infidum, ita sperantibus fallax. A Principe vero nihil alienius stultitiae aut vanitatis culpâ.

CAPUT IIX. Invidiae quandoque occurrendum.

POstquam Polybius scribtor gravissimus cladem M. Attilii Reguli et Victoriam Carthaginiensium graphice descripsit, et hanc peritiae Xantippi Lacedaemonii rescribsit: [Note: lib. 1. Hist.] addito Epiphonemate gravissimo ex Euripide depromto: Mentem unam Sapientem plurium vincere manus: ita subnectit: [Gap desc: Greek words]


page 397, image: s397

[Gap desc: Greek words]. Xanthippus vero, qui rebus Carthaginiensium ad nova incrementa tantum momentum attulerat: non multo post inde est profectus: prudenter sane ac sapienter. Illustres enim atque admirandae actiones graves invidias et acres calumnias conflare solent: quibus cives fortasse, cognatorum amicorumque opibus nixi fuerint pares: at peregrinis utraque res in exitium facile vertit. Quibus verbis insigne subest monitum Politicum Viris magnis inprimis observandum, uti nimirum cum virtuti suae invideri vident, invidiaeque se impares esse animad vertunt, tempori cedant et eorum conspectui, quibus oculi dolent, se ad tempus subducant, donec cum aeternâ sui nominis gloriâ revocentur, aut, si id non fiat, voluptate ex conseientiâ rerum gestarum captâ sine parte ullâ periculi perfruantur. Quod hunc Xanthippum fecisse [Gap desc: Greek words] ait [Gap desc: Greek words]. Hujus Exemplum imitatus est Chabrias Atheniensis, qui cum praeclarissime de patriâ se meritum videret, laute etiam viveret et sibi liberalius indulgeret, videret vero invidiam gloriae comitem esse omnisque eminentioris fortunae, altissimisque adhaerere, non libenter erat ante oculos civium suorum, sed


page 398, image: s398

quoad licebat plurimum Atlienis aberat, tantum se ab invidia putans abfuturum, [Note: Vid. Dec. 3. c. 9.] quantum a conspectu suorum recessisset. Est enim hoc commune vitium, in magnis liberisque civitatibus, ut invidia optimi laborent et bene de repub. meriti, caussâ duplici. Prior est metus immutandi status: Quod si enim unus aliquis emineat supra alios, in eam populus cogitationem devenit, quasi tentet imperium, itaque et lubenter ei detrahit et exitium tamdem ejus molitur. Atque hinc natus est Ostracismus, de quo multa [Note: l. 3. c. 9. et lib. 5. c. 7.] Philosoph. in Politicis. Posterior est caussa, Invidia melioris fortunae: cum n. vitae quidam splendor ad auctoritatem Virorum magnorum pene videatur esse necessarius: non aequo animo pau peres alienam opulentium et splendidorum intuentur fortunam: unde ad injurias pronus ac facilis labsus. His de caussis Chabrias subduxit se et fortunam suam invidiae, quantum licuit et recte. Exemplo praeterea multorum id egit Principum Cononis inprimis civis sui, qui plurimum Cypri vixit, Iphicratis item qui in Thraciâ, Timothei qui Lesbi et aliorum, quos enumerat Cornelius Nepos. Alcibiades idem fecit et voluntarium subiit exsilium et se Perynthum contulit. Eadem fortuna manet viros magnos in Regnis et Principatibus, itaque subducere se in tempores


page 399, image: s399

fciant invidiae Principis et exitio suo. Nam ut supra quoque monui: Principes non possunt sine animi aegritudine alicui nimis esse obstricti, itaque tamdem odio habentur nec ferri possunt. Constituuntur enim Principes viris his magnis debitores, quibus merita redhostire debeant, et adspiciuntur illi velut exprobrantes ingrati animi crimen. Suspecti etiam semper tales Principibus, ne altiora sapiant et animo plusquam civilia agitent, quâ de re jam supra quoque monuimus. Quia porro [Note: Decad. 3. 8. 9.] Opes etiam invidiosae esse solent, magnâ cautione opus est, ut hic quoque occurramus mature, ne sicut spongiis humorem exprimimus, ita Opes nobis cum sanguine quoque exprimantur. Sapuit hic sibi praeclare Seneca, et sapuisset cum effectu, nisi cum Tyra~no ei res fuisset, et Virtuti quoque suae, non opibus tantum inimico. Is enim cum premi se videret adversariorum apud Neronem vocibus: tamquam ingentes et privatum modum evectas [Note: Tacitus l. 14. Annal.] opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentiâ quasi Principem supergrederetur: et quae alia addebantur, tempus sermoni a Caesare orat, et accepto, ita inquit, Quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae admotus sum, octavus, ut imperium obtines. Medio temporis tantum honorum atque opum in


page 400, image: s400

me cumulasti, ut nihil felicitati meae desit, nisi moderatio ejtus. Tu, quod juventutis tuae ridimentis affui, quod studia eidem adhibui, gratiam immensam, pecuniam innumeram dedisti: jam uterque mensuram implevimus, et tu quantum Princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a Principe accipere. Catera invidiam augent, quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam Magnitudine, jacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est. Quomodo in militiâ aut viâ fessus adminiculum orarem: ita in hoc itinere vitae, senex, et levissimis quoque curis impar, cum opes meas sustinere ultra non possim, praesidium peto. Jube eas per tuos Procuratores administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis, quorum fulgore perstringor, quodtemporis hortorum aut villarum curae seponitur, in animum revocabo. Hanc Senecae orationem Nero non minus eleganti sed fallacium blanditiarum plena excepit, nihil tamen a feritate suâ discessit, quam paullo post expertus est. Sed nec in recentiori Historia desunt hujus rei Exempla: inprimis nobile in Historia Florentinâ [Note: Macchiavel, Histor. Flor. l. 2. 7. 73.] est. Joannes de la Bella genere nobilissimus, libertatis etiam patriaeque amantissimus, qui cum legibus latis plebi contra nobilitatem et quieti publicae consuluisset, indignantibus


page 401, image: s401

propterea nobilibus et contra plebem insurgentibus, cum utrinque invidia se laborare atque aggravari videret, illâ quidem a parte, quod legem tulisset, alterâ, quod minus acriter contra nobiles eam defenderet, maluit in vidiae cedere, atque cives suos metu illo, quem de se frustra conceperant, liberare, eamque urbem relinquere, quam tanto cum labore et periculo a potentiorum injuriis atque servitute vindicaverat, voluntarioque exilio se Florentiâ subduxit. Franciscus quoque Ximenius Archiepiscopus Toletanus, cum suas opes et splendorem aedificiorum structurarumque magnificentissimarum in oculos Ferdinandi Regis et aliorum cum invidiâ illabi videret, ad levandam hanc duis sumtibus exercitum conduxit et duce Petro Navarro in Africam misit, qui Oranum captum Ferdinando in manus resignavit. Hanc unam etiam caussam fuisse puto ex aliis pluribus, cur fortissimus et prudentissimus Imperator Polonorum Johannes Zamoscius, vir in tantum laudandus, in quantum virtus et doctrina intelligi potest, testamento legaverit Patriae magnam in casus ejusdem necessarios pecuniae summam, ne unicum haeredem, ejusque illustrem adulescentiam propter im mensas a se congestas opes invidiae gentis objiceret,


page 402, image: s402

majoribus pro patriâ facinoribus reservandum. Invidiae enim non quivis par esse potest, sed is demum, cui dotes istae sunt, quas commemorat Philostratus: [Gap desc: Greek words] videlicet [Gap desc: Greek words]. Libertas loquendi et vera praedicandi, constantia etiam invicta, qua nulli subcumbat [Note: Decad. 3. c. 7.] terrori, qualis olim in Epaminonda fuit de quo nos s. et in hoc pene amplius Heroe, de quo nobis sermo, qui invidiam pedibus victor calcavit, et solâ oculorum stricturâ improbas vel cogitationes vel consilia pervertit: de filio puero vix idem sperare ausus illustri quodam officio, tamquam novo vinculo Patriae et civibus eum devincire voluit, uno opere et solliciti pro filio Patris et Optimi Patriae Civis munia perfunctus. Discant hinc sapere, qui a re tenui Principum munificentiâ ad invidendas Opes provecti sunt, et splendore externo Principes ipsos supergredi non verentur, provocantes eâ ratione et proritantes populi voculas et Dominorum odia, quibus accedunt exitiosissimae ipsis suspiciones venditi Principis et arcanorum ejusdem. Praestabat autem longe, vel in secundiori fortunâ modum tenere, vel ad privatam vitam tamquam im portum ex procelloso mari confugere. Sed quos Exempla non movent, inter alia Pallantis,


page 403, image: s403

quem Nero ideo sufsulit, quod immensam [Note: Tac. 14. Annal.] pecuniam longâ senectâ detineret: eos nec monitum hoc nostrum auscultaturos verosimile est. Audiant vero Polybium cujus verbis penetrantibus caput hoc concludam. [Note: lib. 1.] [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Quum duae universis mortalibus propositae sint viae ad proficiendum in melius, per proprios casus aut per alienos: e videntior quidem illa ratio est quae per propria ducit infortunia, at tutior illa, quae per aliena, itaque viam priorem sponte suâ nemo unquam debet ingredi. Magnis enim ejusmodi correctio laboribus constat ac periculis: posterior semper nobis captanda, per quam sine ullâ noxâ id quod melius est cernere unicuiquelicet.

Haec Polyb.



page 404, image: s404

CAPUT IX. Nobiliores familias et praeclare de Rep. meritas sublevandas, nec opprimendas esse: minime autem propter egestatem dignitatibus privandas.

LAchrymas mihi excussit legenti Oratinem [Note: Ad Tacit. 2. Annal.] M. Hortali Juvenis Nobilissimi ad Tiberium triste et inhumanum hujus responsum: nepos ille erat Hortensii Oratorum Principis, quatuor filiorum pater, sed in paupertate manifestâ, illectus a Divo Augusto liberalitate decies sestertiûm ducere uxorem et suscipere libetos ne clarissima familia exstingueretur. Inde quatuorei, ut dixi, filii, res domi pertenuis, Senator tamen ipse. Igitur quatuor his ante limen curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio Senatus haberetur, modo Hortensii inter Oratores sitam imaginem, modo Augusti intuens, ad hunc modum cepit. Patres consdcribti: hos quorum numerum et pueritiam videtis, non sponte sustuli, sed


page 405, image: s405

quia Princeps monebat, simul majores mei meruerant, ut posteros haberent. Nam ego, qui non pecuniam, non studia populi, neque eloquentiam gentile domus nostrae bonum varietate temporum accipere vel parere potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori, nec cuiquam oneri forent. Jussus ab Imperatore uxorem duxi. En stirps et progenies tot Consulum, tot Dictatorum, nec ad invidiam ista: sed conciliandae misericordiae refero. Adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores: interim Q. Hortensii pronepotes, Divi Augusti alumnos ab inopiâ defenode. Haec Hortalus. Quid vero ad ea Tiberius? Si quantum pauperum est venire huc et liberis suis petere pecunias ceperint, singuli numquam exsatiabuntur, Resp. deficiet. Est hoc perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit. Passusque adeo est Nobilissimam et antiquissimam Hortensii domum ad pudendam inopiam dilabi immanis ille Tyrannus cum murmure totius Senatus melioris: nam quosdam, quibus videlicet omnia Principum honesta atque inhonesta laudare mos est, adsensu istas Tiberii diritates accepisse mirum non est. Merito autem factum hoc exsecratur Historicus ut immane


page 406, image: s406

et Tiberio hoc est Tyranno crudelissimo dignum. Interest enim Reip. nobiles familias conservari et ab interitu vindicari, tum ut sint qui rebus praesint cum dignitate, tum qui valere apud gratos civeis debet clarorum hominum et bene de Rep. meritorum [Note: pro P. Sostio.] memoria etiam mortuorum, ut ait Latinae facundiae parens Cicero. Priorem caussam Aristoteles notavit et illustravit exemplo Ephororum apud Lacedaemonios, qui cum ex plebe crearentur, summam imperii potestatem quâ pollebant, quia tueri aut exercere nescirent, civitatem perdiderunt. Posterior necessaria est, ut incendantur alii quoque ad praeclaras res item pro patriâ gerendas suorum securi, quos nisi aestimari a Republicâ post mortem fuam confiderent, difficulter pericula adirent, sibi potiis quisque [Note: Hist. Flor. lib. ... [reading uncertain: print faded] ] et suis viveret, publicorum commodorum incuriosus. Est et tertia caussa, quam docuit me Nicolaus Macchia vellus, de quo viro multorum judicia, quae et qualia sint, et scio et aestimo, sed hic mihi probus ille et rectus judex; Oppressa, inquit, nobilitate Virtus opprimitur Bellica, id quia experta est Florentia nostra. Oppressa enim anno Salutis M CCC XLIII. nobilitate, factum est, ut Urbs non solum armis sed et virtute bellicâ prorsus destitueretur. Arma enim


page 407, image: s407

sunt studia nobilitatis propter indolem generosam quae ad ardua nititur et vulgaria spernit. Unde haec ipsa semper Religionis propugnatrix habita et Libertatis, quod et mos antiquus ostendit, quo Nobiles in templis, cum legeretur Evangelium, strictis adstare solebant gladiis, ut testarentur, se paratos fidem Christianam, si necesse sit, armis propugnare et sanguine etiam suo obsignare, quem morem in Poloniam introductum circa annum Sal. [Note: l. 3. Rerum Polonicarum, Tacit. 2. Annal.] D CCCC XVII. scribit Martinus Cromerus. Improbe igitur fecit hîc Tiberius, recte, cum paupertati AEmilii Lepidi et M. Servilii subvenit, quorum illi AEmiliae Musae, at Patuleji divitis Equitis haereditatem isti tradidit, nobilitatem utriusque pecuniâ juvandam praefatus, quâ liberalirate etiam VelleI Paterculi meretur encomium, proni suâpte in laudes ejus: Populum, inquit, quoties congiariis honoravit? Senatorumque censum, cum id Senatu auctore facere potuit, quam libenter explevit? ut neque luxuriam invitaret, neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui. Potest huic Nobilitati quoque attenuatae succurri datis magistratibus et provinciarum administrationibus, quomodo accidit. Gn. Lentulo contra Getulos [Note: 4. Annal.] Consuli, dequibus et trinmphum duxit: de eo Tacitus: Lentulo gloriae fuit bene tolerata


page 408, image: s408

paupertas: dein (bello Getulico) magnae opes innocenter partae et modeste habitae. Si sie metus expilationis sub specie imperii, Romanorum institutum usurpetur, et cum honoribus aut dignitatibus sumtus quoque decernantur. Sic Adrianus a Trajano apud Spartianum sestertiûm vicies ad ludos ededos accepit. Estque in hanc rem elegans Epistola Valeriani ad Aurelianum: Consulatum, scribit, cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo Cal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani [Note: Flavius Vopiscus in Aureliano.] sperare te convenit sumtu publico. Levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu Reip. viventes, pauperes sunt, et nullorum magis, Altera item Epistola ad AElium Aufidium Praefectum aerarii: Aureliano cui Consulatum detulimus ob paupertatem, quâ ille magnus est, caeteris major dabis ad editionem. etc. Idem obtigit, sub Juliano, Mamertino: unde ille in Panegyrico: Quid? quod nihil speranti mihi de honoris augmento perfertur nuncius, Consulem me creatum sine impendio, quod jam diu paucis; [Note: Spartianus in Adriano.] sine labore, quod nonnunquam; sine petitione quod nemini. Adrianus etiam, memor ejus, quod ipsi a Trajano obtigerat, idem Cejonio Commodo Vero praestitit, honoravit eum Praeturâ ac statim


page 409, image: s409

Pannoniis imposuit, decreto Consulatu [Note: Iulius Capitolinus.] cum sumtibus. M. Antonius denique Proculum usque ad Proconsulatum provexit, oneribus in se receptis. Ante autem hos omnes Nero quoque Senatoribus in re tenui constitutis annua salaria constituit et quibusdam quingena, ut auctor est Suetonius [Note: cap. 19.] in ejus virâ. Inter hos et Valerii Messalae nobili familiae honorem habuit, consulis renunciati, et Collegae sui in tertio Consulatu A. V. C. DCCCXI. oblatis in singulos annos quingenis sestertiis, quibus paupertatem innoxiam sustentaret, ut narrat Tacitus. [Note: l. 13. Annal.] Atque hoc rect e Nero, non item, quod Aurelio quoque Cotrae et Haterio Antonino annuam pecuniam statuit, quam vis per luxum avitas opes dissipâssent. Nam languescet industria sit, intendetur secordia, si nullus ex se metus aut spes et securi omnes aliena subsidia exspectabunt, sibi ignavi aliis graves. Rectius Alexander Severus, qui pauperes juvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, hos multis semper commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis, rusticis, ut de eo scribtum reliquit AElius Lampridius. Potest tertio loco succurri [Note: l. 17. Discur. ad Tacit. disc. 6.] Nobilitati matrimo~iis, quod in Italiâ frequens esse testatur Scipio Admiratus et


page 410, image: s410

exemplis confirmat, nec desunt in nostrâ quoque Germaniâ, in quâ tamen frequentiora sunt duo, Militia et Religionis professio. Episcopatus n. et omnia Ecclesiastica munia sunt remedia fovendae et conservandae Nobilitatis, et serviunt secundogenitis, qui excluduntur ab haereditate paternâ et administratione rerum per primogenitos. Unde et consuetudine invaluit apud nos. quae in legem pene abiit, ut primogenitus succedat Patri in bonis, secundogenitus fiat Clericus, tertius et qui sequuntur militent. Valeant ergo qui Principum animis instillant, nobilitatem premendam esse, ne rebus studeat novis: secus se res habet, ornamanto Principatui et imperiis est nobilitas, haut aliter quam Lunae stellarum illae circumludentes choreae, et nihil auctoritati Principis augendae facit magis, quam nobilium Virorum circum dari coronâ, in quibus et Generis et virtutis antiquitas et praerogativa relucet.

CAPUT X. Non omnia ultimo supplicio et morte a Principe vindicanda esse.

UT Medico multa funera, ita Principi multa supplicia et invidiosa sunt et periculosa.


page 411, image: s411

Est enim angusti animi, ad quaevis delicta carnifices statim advocare, hastam ubique et gladios in promtu habere, ungulas item et rotas et alia talia. Quaedam enim contemnenda sunt potius, praesertim ab infimae sortis aut conditionis hominibus designata, qui infra iram Principis esse debent et animad versionem, vel levius punienda aut condonanda quandoque prorsus personis honoratioribus, eorumque voluntas officiis et humanitate immutanda. De hoc vero posteriori aliâs dicendi locus erit, nunc sufficiat id afferre, quod in Divo Aureliano Flavius Vopiscus notat. Incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum autoribus interemptis, cruentius ea, quae fuerant mollius curanda compescuit. Interfecti enim sunt noonnulli etiam nobiles Senatores, quum his leve quiddam et quod contemni a mitiore Principe potuisset, vel unus, vel levis, vel vilis testis objiceret. Itaque bonum quidem illum medicum sed malâ ratione curantem dicebant. Prioris vero Exempla multa comparent in Historiis. Atque de hoc ipso Aureliano unum narrat Zosimus, Antiochum, inquit, qui purpuram sumserat, quod crimen laesae majestatis fuisse nemo ignorat, propter conditionis humilitatem, ne supplicio quidem


page 412, image: s412

dignum arbitratus dimisit. De Nerone Philostratus scribit, noluisse eum Apollonium occidere, ubi mortem illum affectare sensit, et addit: [Gap desc: Greek words] : non veniae gratia remisit ei mortem, sed despiciens illum non est dignatus occidere: sicut et Musonium Tyrrhenum multis in rebus imperio suo adversatum in Insulam relegavit, nomine Tyaram, nec illum supplicio afficiens. Idem Nero, cum Vitellium metuendum et proinde tollendum, ei suaderent amici, risit hominem contemsitque, ut nihil gravius in eum statuere vellet, erat enim Vitellius homo voluptatibus diffluens et prorsus mollis, quod ex hac Philostrati describtione pronum erit cognoscere. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words]. Vitellius in se lavando plus unguenti quam aquae consumit, ut videatur mihi gladio percussus unguentum potius quam sanguinem emissurus. Praeterea vino vinum superfundens furit: tesseris insuper ludere numquam cessat, semper timens ne jactus talorum ipsum fallat.


page 413, image: s413

Merito igitur contemsit hominem tam effoeminatum Nero, nec supplicio afficere voluit. Fecit id et Caligula, monstrum Principis, [Note: Dio l. 50.] qui alias omnes a calvo ad calvum occidi jubebat. Forte enim quadam accidit ut Gallus quidam cum pro excelso tribunali sub specie Jovis jus dantem videret, ac viso effuse rideret: Quod cum Imperator animadvertisset, vocatum ad se interrogavit, cur risisset? Responditis satis confidenter: magnam sibi dementiam ejusvisam, ideoque risum continere non potuisse. Sed ei quod sutor esset, et rifus et liberum atque aculeatum responsum sine damno aut pericula fuit. Adeo inquit Dio, Principes hujus modi aequiore animo ferre solent plebejos homines, a quibus propter vilitatem nullus metus, liberius loquentes, quam, viros magnos et dignitate praeditos. Potest hoc Augusti quoque testimonio confirmari, de quo Suetonius: Junium Novatum et Cassium Patavinum [Note: c. 51.] e plebe homines alterum pecuniâ, alterum levi exsilio punire satis habuit, cum ille Agrippae Juvenis nomine asperrimam de se Epistolam in vulgus edidisset, hic convivio pleno proclamâsset: neque votum sibi neque animum defore confodiendi eum. Satis esse ad Tiberium scribens si hoc habeat, ne quis ei malefacere possit. Qui idem cognitione quadam cum AEmilio AEliano Cordubensi


page 414, image: s414

inter caetera crimina vel maxime objiceretur, quod male opinari de Caesare soleret, conversus ad accusatorem: commotoque similis: Velim, inquit, hoc mihi probes: faciam, sciat AElianus, et me linguam habere, plura enim de eo loquar, contemtum ejus non obscure praeferens. Generosa quoque in hanc rem vox est I. T. FL. Vespasiani ad Demetrium Cynicum, qui cum non solum nec assurgeret ei neque salutare dignaretur, non quiesceret etiam contra statum imperii et personam Caesaris loqui: Tu quidem, inquit, nihil praetermittis, ut ego te interfici jubeam, ego tamen canem latrantem non occido, ut auctores sunt Suetonius [Note: c. 13. l. 66.] et Dio. Recte tu Vespasiane, nam canes hujusmodi latrare solum nôrunt, mordere nesciunt, et praestat rabei suae tales permitti, quam vindicando iram, eis ostendere, quasi impresserint genuinum, non fregerint: quos ad extremum tribunal internum animi convincet, et poenam ab iis reposcet omni supplicio graviorem. Vidit hoc et intellexit Constantius Imperator apud Ammianum Marcellinum, cui cum Amphilochius quidam deferretur, ut perduellis et obstinatus, quique indignus esset lucem ulterius intueri: Desinite, ait, urgere hominem, ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum: et mementote, quod


page 415, image: s415

si quid admisit hujusmodi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententiâ punietur, quam latere non poterit. Itaque divine prorsus et supra sexus sui conditionem Livia olim ad Augustum. Viden ut medici rarissime sectiones [Note: Dio l. 55.] et ignes adhibeant, ne vitia corporis magis exasperent: pleraque lenibus corporis exercitiis et mitibus medicamentis molliunt ac sanant: eamdem rationem percurandi animos sequere. Audaces, inquietos at sinistri consilii homines immedicabilique et continuae malitiae adsuetos exscindere te jubeo ad exemplum earum corporis partium, quae medicinam non patiuntur: reliquos, qui propteraetatem, imperitiam, imprudentiam, aliove casu quodam sive volentes sive inviti peccant, verbis castigare, minis corrigere aliâve tolerabili rationete tractare velim. Is quoque qui Oraculi testimonio et totius Graeciae consensu sapiens est declaratus, in Triginta Atheniensium Tyra~nos, qui et ipsi cives multos indenatos necaverant et amicis suis parem licentiam contra fas indulserant, elegauti oratione invectus est: Parum, inquit, probus bubulcus habeatur, qui concreditos sua cura boves indies pauciores faciat et pejores: et quomodo Princeps bonus, qui populum quotidie minorem et deteriorem. Itaque recte fecerit Princeps, si et quaedam contemnat, et quaedam etiam transmittat, vindicanda caeteroqui, nec accuratius pervestigando voluptatem


page 416, image: s416

ex suppliciis capere videri possit, quod immane est et vapulat talis a Poeta Optimo omni jure;

Qui fruitur poenâ ferus est, Legumque videtur
Vindictam praestare sibi, cum viscera felle
Canduerint: ardet stimulis, ferturque nocendi
Prodigus, ignarus caussae.

Non igitur sine caussâ laudat Julianum Imperatorem Ammianus Marcellinus: quod cum duo Agentes in rebus ex his, qui projecti erant, eum adiissent, promittentes latebras monstrare FlorentI, si eis gradus militiae redderetur: eos incessens delatoresque appellans responderit: non esse Imperatorium obliquis flecti indiciis, ad retrahendum hominem mortis metu absconditum. Quod hodieque Principibus inculcari operae foret pretium