09/2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

HISTORIAE SOCIETATIS JESU PARS QUINTA. TOMUS POSTERIOR Ab anno Christi MDXCI. ad MDCXVI. Auctore Josepho Juvencio Societatis ejusdem Sacerdote. [Gap desc: illustration] ROMAE, MDCCX. Ex Typographia Georgii Plachi, Caelaturam et Characterum Fusoriam Profitentis, apud S. Marcum SUPERIORUM AUCTORITATE.



image: as002

[Gap desc: blank space]

page 356, image: s356

LIBER XVI. PARTIS V. HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopis Libri XVI.

Data passim a societate Iesu opera in publicis calamitatibus sublevandis. Ab anno Christi MDXCI. ad MDCXVI.

TRIA calamitatum, quibus humana res vulgo vexatur, genera, Fames, Bellum, Pestilentia. I. Societas fert opem populo fame ac morbis laboranti praesertim in Italia et Sicilia.

II. Inde occasio praeclarae mortis aliquibus Sociis data, praesertim B. Aloysio Gonzagae. Ejus vitae, virtutumque, brevis imago. III. Multi e nostris, dum peste contactos adjuvant, et vitam publicae saluti devovent, in variis Europae locis mortui. Nonnullorum virtus insignior, et res praeclare gestae.

IV. Opera navata in bello, quoad religiosis viris licet. Missiones Castrenses, in exercitu Pontificio, in Pannonico, in Belgico, in Germanico, in Hungarico, et aliis, obitae. V. Collocatus utiliter labor in sedandis domesticis quasi bellis, idest, odiis ae simultatibus privatorum, et alenda in civitatibus ac familiis pace.

VI. Instituta levandis calamitatibus publicis pia Sodalitia, quorum ope consultum e aegris, pauperibus, vinctis, etc. VII. Exagitati venefici, sagae, magi, et aliae, id genus, felicitatis humanae pestes.

[Note: 1. Ingressus in Librum X VI. et ejus partitio.] SI quisque vir probus non se sibi duntaxat, sed publicae rei, natum arbitratur; multo id verius praedicare de Societate nostra licet, quae hoc profitetur, ut mortalium omnium, quoad potest, felicitati consulat. Et quamvis animarum saluti ac perfectioni suos potissimum labores devoveat, non tamen corporum utilitates sibi negligendas putat, quae cum animabus tam arcto sunt vinculo colligata, ut eorum commoda, vel incommoda in ipsas animas redundent.

[Note: §. I. OPEM FERT SOCIETAS POPULO MORBIS ET FAME LABORANTI.] Porro cum tria maxime sint calamitatum genera, quibus humana res vexatur, Fames, Pestilentia, Bellum, in iis sublevandis nulli operae, ac ne suorum quidem vitae, Societas pepercit. Luctuosus Italiae annus MDXCI. exstitit non solum obitu duorum Pontificum, sed etiam peste ac fame. Inops turba ex agris depulsa, et Romam undique concurrens, errabat per vicos turmatim, obsidebat


page 357, image: s357

lautorum limina, auresque praetereuntium lamentabili gemitu obtundebat. Puerulorum in primis, quos parentes rusticani destituerant, miseranda species erat. Reptabant seminudi, exangues, paedore atque illuvie obsiti. Nonnulli, cum pedibus insistere non possent, jacebant abjecti temere ubicumque fors tulerat: alii fame et frigore extincti, cum sol diem referebat, deprehendebantur.

Ibi enimvero Claudii Aquavivae, et Sociorum pietas ac diligentia enituit. In [Note: 2. Praesertim in Italia, et Sicilia.] singulis Societatis domibus certus egenorum numerus pascebatur. Trecentos collegium Romanum quotidie accipiebat: totidem domus Probationis. Ad haec promiscuae multitudini, ad valvas nostrarum aedium, stato tempore, certum demensum largiter praebebatur. Puerorum praecipue curam sibi Aquaviva depoposcit. Misit qui vicatim errabundos colligerent: cumque capiendis xenodochium par nullum esset, horreum ingens, quod Vipereschius, civis et genere et pietate, nobilis, obtulerat, in eos adornavit usus; vasis, culcitis, et supellectili domestica instruxit: addidit e nostris virum industrium, qui res necessarias puerili familiae dispensaret. Praesto erant e Sociis, qui primum accedentes, detersis sordibus, induerent: qui cibo corpora, qui animos divino verbo, reficerent; qui Christianae traderent elementa doctrinae; et quintodecimo quoque die aures peccata confitentibus darent. Ibat agmine composito pusillus rex, singulis diebus, mane in aedem sacram Professorum, ubi operam facienti sacerdoti dabat: inde ad aliquod e celebrioribus Romae templis procedebat, Sanctorum nomina, ut fit in solenni supplicatione, aut pii carminis aliquid, concinens; idque ipsum post meridiem factitabat: ducebant agmen majores natu, sequebantur minimi, grandiusculi succedebant. Sua cuique domi interdiu attributa, ut ferebat aetas, occupatio. Singulorum nomina recitabantur quotidie sub vesperam, ut quis adesset recens, quis deesset, cognosceretur. Ad hunc modum per menses fere quatuor educati sunt trecenti circiter pueri, et exitio prohibiti. Postquam aestas dedit fruges, et annonam spes laetae messis levavit, partim remissi domum fuere, non sine viatico: partim in Urbe, ut vitam opificio tolerarent, relicti: partim in xenodochium admissi, paulo ante conditum a Leonardo Ceruso, Italo, cui cognomen Litterati factum, quia puerulos inopes, orbatos parentibus ac vagos, sub unum collectos tectum, elementa litterarum ipse homo gravis et eruditus docebat: quibus deinde instituendis domicilium condidit Romae, eique diu administrato suum Litterati nomen reliquit. Illud postea Innocentius XII. pauperum jure dicendus parens, alteri xenodochio, cui S. Michaelis nomen est, ad ripam Tiberinam, inseruit conjunxitque, post annos fere centum quam exstrui coeptum erat.

Nec Romae tantum, sed in aliis etiam Italiae provinciis, duram levare famem Societas studuit. Ipsa parens frugum, et altrix Italiae, Sicilia ejusdem anni MDXCI. sterilitatem senserat: Societatis quoque sensit caritatem. Quotidie ducentos inedia laborantes Panormitana domus; nec pauciores collegium, non paucis mensibus pavit. In Messanensem praecipue civitatem, ob affluentes undique, tanquam ad emporium amplissimum egenos, fames incubuerat. Rector collegii, praeterquam quod cibos, miserabili turbae pro foribus dividendos diebus singulis curabat, egit insuper cum parochis, ut pauperum indicem in sua quisque paroecia, conficerent: tum cuilibet paroeciae ac regioni civitatis certos e Sociis assignavit, qui ostiatim conquisitam stipem et escas egentibus impertirent. Datum aliis negotium ut lustrarent vicos ac plateas, et quos reperirent fame confectos, in collegium perducerent. Cum tamen glisceret malum in dies latius, incitati a Patribus primarii cives ac magistratus geminas exstruxerunt aedes, alteras viris; mulieribus alteras; in quas e vestigio septingenta hominum capita sunt recepta. Non cessabant interim ubique concionatores adhortari populum, partim ut ingravescentem calamitatem aequo animo toleraret; partim ut laborantibus quam quisque poterat, opem ferret. Ipse Aquaviva, conscriptis ad rectores domiciliorum Societatis litteris gravissimis, praecepit ut populo, quacumque fas esset viâ, succurrerent; ut cum praesulibus et lautioribus civibus inirent rationes, quibus fieri malo medicina posset: rem facturos Deo longe gratissimam


page 358, image: s358

affirmans, et acceptissimam S. Ignatio, quem alias meminissent insignia, dum viveret, hujus in pauperes munificentiae dedisse documenta.

[Note: 3. Domus puellis egentibus, ac periclitantibus, institutae.] Eodem anno MDXCI. idem Aquaviva Romae conspexit puellarum agmen mendicantium. Praeibat matrona sapiens, quae parvum collegerat gregem ac moderabatur; eumque in aedem sacram Professorum, ad sacramenta usurpanda, saepe deducebat. Accesserat in partem curae sacerdos pius, ac puellis domum comparaverat. Hanc vero Claudius Aquaviva, qui sacerdotis optimi consilium vehementer approbaverat, instruendam sumpsit; ac lectos, stragula, culcitas, et ceteram supellectilem, quae triginta puellis, quot ipsae tunc erant, sufficeret, conquisivit. Ad quadringentas postea excrevit numerus: ac multae deinceps in Urbe consimiles domus excitatae fuerunt, ad puellarum aetatem teneram ab egestate ac vitiorum pestibus defendendam. Ibi ad pietatem informantur diligenter; diem lanificio ducunt, et artibus variis, quas tractare feminis honestum est. Adultae collocantur in matrimonium, vel religiosam vitam amplectuntur; aliquae remanent ultro intra parietes eosdem, magistrae ceterarum futurae. Ad hanc formam, et exemplar primae, quae Romae condita fuerat, domus, aliam Claudius etsi minorem, Tibure instituit. Exemplum urbes variae sunt imitatae.

Famem, ut assolet, excepit quaedam in Urbe lues. Illi si non semper remedia (quae rara sunt morbis publice grassantibus) certe solatia et levamenta, Sociorum Caritas invênit. Forte dum Aquaviva domo prodiret, in duos hoc morbo contactos incidit: continuo deferri domum nostram imperat: alios iterum offendit postridie, ac similiter deportandos curat; mox conquiri et comportari quoslibet obvios jussit. Paucis diebus tota domus constrata miserorum lectulis apparuit. Nec satis; aedes vicinae coemuntur, et aegris implentur. Sed in tanta illorum copia exiles et angustae duae domus erant. Quamobrem adit Julium Fulcum, civem primarium, Aquaviva; quid agatur, quo vergat malum, exponit; privatas aedes et publicas aegris differtas ostendit. Fulcus, qua erat in miseros et aegros indole, quibus se totum juvandis addixerat, haud cunctanter est adductus ut novum in urbe nosocomium exstruendum susciperet: quo identidem Praepositus Generalis subibat cum suis Assistentibus, ministratum aegris. Quia porro aes alienum non leve contractum sic fuerat; dissolutum est singulari Numinis providentia. Romam venerat e Peruvia nescio quis, et magnam auri vim secum detulerat, homo ignotus et advena. Is ibi diem obierat suum. Cum resciri non potuisset, cui ea pecunia jure competeret, Pontifex bonam ejus partem Aquavivae non rogatus misit.

[Note: 4. Mors P. Ludovici Corbinelli.] Sic sarciri pecuniae jactura potuit; non item vitae, quam e nostris plurimi profuderunt, dum publica sublevare incommoda, suorum obliti, student. Quamquam jactura vitae non est ulla iis, quibus vivere Christus est, et mori lucrum. Facere non possum quin propria laude unum ex illis, P. Ludovicum Corbinellum, ornem, qui Florentiae ortus, ubi genere, opibus, fama prudentiae ac probitatis clarissimus erat, in Societatem ascribi jam grandaevus et sacerdos voluit, anno MDLXVII. Quid illum ab inanibus profani seculi oblectamentis avocatum ad curam vitae perfectioris traduxerit, explicant annales nostri ad annum MDLIX. Collegium Romanum luculenti patrimonii heredem ex asse scripsit, ejusque commodis et rationibus consulere deinceps perrexit. Praeterea certum alendis in Romano Seminario nobilibus aliquot Florentinis adolescentibus vectigal assignavit. Intercedebat illi necessitudo peculiaris cum B. Aloysio Gonzaga. Hujus in cubiculum ut aeger ipse, et animam agens, deferretur enixe postulavit, neque gravatus est orare senex sacerdos Aloysium adolescentem, necdum sacris initiatum Ordinibus, ut sibi solenni formula beneprecaretur. Insequenti nocte cum decessisset, rogatus a Bellarmino Gonzaga quid de Corbinello sentiret, affirmavit eum igne piaculari confestim expurgatum, feliciter in caelum evolasse. Quae vox, modestiam Aloysii et in affirmando parcimoniam reputantibus, [Note: §. II. OBITUS B. ALOYSII GONZAGAE.] visa est divini afflatus non dubiam significationem habere.

Eadem luce divina collustratus Beatissimus Juvenis diem sui excessus cognovit, ac multis palam aperuit. Is fuit octavus a festo corporis Christi, et XI. Kal.


page 359, image: s359

Quintiles. Theologiae operam in collegio Romano dabat, cum nostri, ut modo narrabam, hortante Aquaviva, Urbem ad conquirenda egenis subsidia concursabant. Tam praeclaram caritatis exercendae occasionem elabi passus non est Aloysius: orat ut liceat sibi, obsoleta in veste, imposita humeris mantica, mendicare ostiatim, et exorat. Isto habitu cultuque dum procederet, adire non dubitavit Joannem Mediceum, Etruriae Ducis fratrem, qui forte salutandi Pontificis causa Romam recens advenerat, et ab eo stipem flagitare. Princeps prolixam erogavit, egregium religiosae humilitatis specimen admiratus. Haud contentus eo Aloysius, impetrat a moderatoribus facultatem aegris inserviendi: e quibus dum foedissimum quemque incredibili alacritate ambit, complectitur, deosculatur; contage noxia lentam contraxit febrem, qua victus tertio post mense purissimum Deo spiritum reddidit, annos natus XXIII. et menses admodum tres.

[Note: 5. Testimonium S. Mariae Magdalenae de Pazzis, de B. Aloysii sanctitate, et gloria.] Ejus eximiam sanctitatem insignibus miraculis statim Deus declaravit, atque etiamnum declarare pergit, tum in variis orbis Christiani locis, tum praecipue in vico Tellinae-Vallis, cui Sasso nomen. Ejus gloriam et insignem inter coelites locum, Deo monstrante, cognovit Diva Maria Magdalena de Pazzis, virgo Florentina, quae anno MDC. cum impensius Deum oraret, vidit repente medium coelum discedere; et micantem praecipua luce, in beatorum globo, Aloysium conspiciens, in has erupit voces: O miram Aloysii, quo filio gaudet Ignatius, felicitatem et gloriam O si liceret mihi peragrare orbem universum, et mortalibus singulis praedicare incredibilem Aloysii sanctimoniam, et praemium illi divinitus in coelo constitutum. Pergit deinde in alias Beati adolescentis laudes: attollit illius mentem a rerum humanarum contagione secretam, in omnem Deo placendi occasionem et ejus voluntatis implendae, semper intentam, ac donis coelestibus uberrime cumulatam. Eundem martyribus annumerat, et occulti martyris nomine merito donandum profitetur, ob voluntarias, quibus assidue se discruciavit, poenas, et sacrum divinae caritatis, quo semper flagravit, ignem. Quae dum illa diceret, exceptae sunt ejus voces diligenter; et eas ipsa postmodum recognoscens, esse veras pie jurata confirmavit. Easdem tanquam divinitus acceptas, sacra quae Ritibus praeest in Urbe Congregatio, dum Florentinam hanc Virginem Sanctorum fastis adscriberet, approbavit. His accessit Romanae Sedis judicium; cum anno MDCVI. Paulus V. Summus Pontifex, postulante Rudolpho Caesare, per suum tunc Romae oratorem Franciscum Gonzagam, Castilionis Marchionem, Aloysii nostri fratrem, flagitantibus cunctis fere Italiae Principibus, eidem Aloysio Beati nomen indulsit. Mox honores coelitibus haberi solitos, et solennem in templis cultum detulit: idque ipsum postea Gregorius XV. et Alexander VII. ratum esse jusserunt. Ac demum Clemens X. in Sanctorum indicem, quod Martyrologium vulgo vocant, referri nomen ipsius, hoc ornatum elogio, voluit: B. Aloysius Gonzaga, principatus contemptu, et innocentia vitae, clarissimus. Eum inter Divos praesides suos, et custodes, publica auctoritate adoptavit Mantua: ejusque imaginem in argenteo expressam numismate Carolus I. Mantuae Dux, hoc titulo insignivit: B. Aloysius Gonzaga Protector Mantuae.

[Note: 6. Synopsis vitae, et virtutum Beati Aloysii Gonzagae.] Illius vitam plurimi fusius conscripserunt: e quibus pauca haec decerpsimus. Ortus est ex inclyta Gonzagarum stirpe, anno MDLXVIII. VI. Idus Martias, patre Ferdinando Gonzaga, Castilionis in Gallia Cisalpina domino; et Imperii Principe: matre Martha Tana, lectissima, tum ob pietatem, tum ob generis claritatem, femina. Difficillimo editus fuit partu; neque prius lucem hausit, quam mater in summum vitae periculum adducta, votum Lauretanae peregrinationis rite nuncupasset: adeo ut Aloysii quasi altera parens Deipara dici possit. Anno aetatis nono profectus Florentiam cum patre, illic ante aram Beatissimae Virginis ab Angelo salutatae perpetuam virginitatem voto sancitam Numini consecravit, quam illibatam servavit ad extremum usque diem; nec tantum purgatam ab omni carnis et spiritus inquinamento, verum etiam virtutum ceterarum praesidio munitam sic habuit, ut Cardinalis Bellarminus, cum totius vitae labes, paulo ante obitum in sacra confessione recensentem audivisset, affirmaverit eum nullius letalis culpae conscium decessisse: quod alii quoque tres prudentiae ac


page 360, image: s360

probitatis eximiae viri testati sunt. Bellarminus quidem certe, illius in Societate pietatis moderator, et conscientiae arbiter, cum in Cardinalium coetu, in quo de Beatorum honoribus Aloysio decernendis agebatur, explicuisset fuse ac luculentis argumentis probasset coelestia munera, quae in famulum suum benigna Numinis manus congesserat, Purpuratos Patres admiratione ac veneratione defixit. Nec mora fuit quin, dissentiente nemine, decretum de illo Beatis adscribendo rite conderetur secundum Bellarmini vota: cujus etiam est hoc insigne quanti Beatum adolescentem faceret documentum, quod in testamento faciendo declaraverit gratum sibi fore, nisi superioribus Societatis aliter videretur, ut corpus suum jaceret ad pedes B. Aloysii, mei quondam, inquit, spiritualis filii. Jam, quibus veluti gradibus ad excellentem hanc sanctimoniam provectus fuerit Aloysius, operae pretium est cognoscere.

[Note: 7. Ejus vita et pietas ante initam Societatem.] Duodecimum ingressus annum, praeter eam orationem quae voce fit, alteram, quae mente peragitur, Deo docente didicit, tanta caelestis dulcedinis ubertate, ut eam angustum pectus non caperet. A famulis indagantibus per ostii rimas quid in conclavi tacitus ageret, observatus est saepissime, complures horas ducere ante Christi e cruce pendentis imaginem, nunc proua humi facie, nunc in genua paulisper erectus, brachiis aut explicatis, aut ante pectus decussatim compositis, flagrante vultu, et lacrymis perfuso; crebra suspiria et singultus edens; interdum immobilis et obtutu in uno defixus, animo a sensibus avocato, nullum ut strepitum exaudiret, neque ob oculos posita conspiceret. Talem nactus Castilione Aloysium Carolus Borromaeus Cardinalis, cum illac haberet iter, suavissimo puerulo, Angelorum mores proxime jam imitanti, auctor fuit ut panem Angelorum sumere ne cunctaretur (nondum enim ad coelestem accesserat mensam) eumque primus illi porrexisse perhibetur: simul idoneis ipsum monitis imbuit, ut quas plena manu dotes in eum divina bonitas congesserat, alere atque augere posset. Accitu patris Casale commigrans, ibi consilium ineundae vitae religiosae cepit; ac laboriosae virtutis officia, quae in coenobiis audierat frequentari, exercere aggressus est: convivia et spectacula, quo invitabatur; inanes aurium, oculorumve, quibus profana curiositas pascitur, delicias fugere: ter singulis hebdomadis arido pane vesci: quotidie integerrimos artus diverberare; calcaria ferreis aculeis aspera lateri per somnum subjicere, ut ne sine dolore aliquo carpere quietem ipsam posset: exilire stratis sub mediam noctem, et nudis genibus humi positis antelucanas religiosorum virorum precationes aemulari.

Cum iisdem versabatur frequens, ac disserentes de rebus divinis cupidissime audiebat: cumque illorum instituta moresque inspiceret, mirabatur et amabat illam rerum humanarum despicientiam, in adversis aeque ac prosperis animi aequitatem; defixas in coelo mentes, et a terrenis cupiditatibus curisque longissime disjunctas; in vivendi summa austeritate hilaritatem; in dissimillima ingeniorum et nationum varietate, concordiam voluntatum; descriptas communiter orandi, agendi, et quiescendi vices; solitudinem, silentium, vitam denique coelitum vitae proximam: et hanc germanam, qua quidem in terris frui mortalibus liceat, felicitatem esse non immerito reputabat.

Exeunte anno MDLXXXI. Ferdinandus, Aloysii pater, Mariam Austriacam Caroli V. filiam et Maximiliani II. conjugem in Hispaniam proficiscentem comitatus est cum liberis. Aloysius per duodeviginti menses, quos in aula Madritensi egit, inter pueros nobiles Didaci Principis, operam dedit philosophiae, nihil de pristina vitae asperitate, ac pietatis acerrimo studio remittens, magna aulae totius lectissimae ac frequentissimae admiratione. Annum sextum decimum attigerat, cum deliberare sedulo instituit de religiosa, quam iniret, familia. Jam coeperat affici erga Societatem, volvendo P. Canisii libro, in quo eximiam viri pietatem pari conjunctam eruditione suspexerat: nec non lectitandis nostrorum ex India litteris, quorum asperos et fructuosos animabus labores imitari gestiebat. Quam cupiditatem ut quodammodo expleret, quidquid poterat opis in alienam salutem impigre jam tum conferebat, docendis rudibus, domesticis famulis erudiendis, ac, si quid peccarent, objurgandis; demum flagitiosis ad bonam frugem,


page 361, image: s361

quacumque posset via, revocandis. Suberat illa quoque spes, si cooptaretur in Societatem, profundendi aliquando inter barbaros pro Christo sanguinis; saltem latendi, et honores sacros declinandi, quibus aditum Societas, interpositâ voti religione praecludit. His etsi valde moveretur, divinam tamen voluntatem [Note: 8. Appellit animum ad Societatem JESU, auctore potissimum B. Virgine.] certius explorare summo studio conabatur. Dum in hanc aliquando curam vehementius incumbit, ac deliberationem gravem per se se et difficilem Beatissimae Virgini, cujus in coelum Assumptae dies festus agebatur, ante celebrem Madriti ejus imaginem commendat; vocem ipsius accepit intus diserte admonentem ut Societatem Jesu amplecteretur, idque suae conscientiae moderatori quamprimum aperiret. Huic deinde imagini, ad servandam rei gestae memoriam, nomen DEIPARAE A BONO CONSILIO factum est: eaque in ornatissimo Madritensis collegii sacello etiam nunc visitur. Hanc vocem a B. Virgine profectam nihil dubitans, a qua in filii sui Societatem vocaretur, totum se maternae ipsius curae permisit, eamque impensius deinceps, velut tanti boni, secundum Deum, auctorem coluit: cujus etiam beneficio singulari consecutus est, non modo ut omni libidinis impurae motu, sensuque, dum vixit, careret; verum etiam, ut nulla mentem obscena pulsaret cogitatio. Nec tamen idcirco negligebat praesidia, sine quibus ille flos purissimus, in adolescentia praesertim, marcescit. Raro prodibat in publicum: sensus omnes continebat in officio, austeritate incredibili; oculos ab omni obtutu periculoso, maxime feminarum, mira diligentia removebat: adeo ut Mariae Austriacae, quam longo itinere prosecutus erat, quam singulis prope diebus cum Didaco Principe adierat per biennium, salutandi causa, vultum nunquam spectaverit: ut ipsemet uni e nostris sacerdotibus, Neapolitanae tunc provinciae praesidi, confessus est. In purissimum corpusculum inedia, flagellis, cilicio, solitudine, silentio, ac inauditis quibusdam artibus, quas Christi domini suggerebat amor, saeviebat. Sic oderunt se sancti, sic amant. Leniebat hanc vitae asperitatem ardor meditandi res divinas, ac praesertim Christi necem, cujus contemplandae nullum faciebat finem, coelestibus affluens deliciis, tantamque vim lacrymarum profundens, ut iis humum conspersam vulgo relinqueret; maxime cum divino sacrificio intererat. Alebatur etiam frequens Divino pane: hinc animi constans vigor, hinc illae deliciae. Triduo toto se comparabat ad sacrum epulum: triduum postea gratiis agendis insumebat. Ejusmodi praesidiis eam adeptus est castimoniae laudem, quae Angelici cognomen ipsi peperit. Quo illum nomine Romana Rota cohonestavit, cum de ipso in Beatorum numerum referendo ageretur. Post impetratum et expressum invicta triennii constantia Ferdinandi parentis assensum, abdicato avito principatu, quem Rodulpho fratri natu minori concessit, annum aetatis undevicesimum agens, VII. Kal. Decemb. anno MDLXXXV. ascriptus est in Societatem Jesu, a Claudio Aquaviva Praeposito Generali; et domum Probationis ingressus, Davidicum illud incredibili laetitia usurpavit Haec requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Inde provolutus ante majorem templi aram, gratias Deo immortales egit, quod sua dirupisset vincula; seque victimam in ejus honorem, religiosis mactandam votis, obtulit: atque hunc deinceps diem (erat is Divae Catharinae martyri sacer) praecipua religione, tanquam vitae melioris exordium, coluit.

Hujus porro vitae sanctioris perfectionem regulis Instituti nostri observandis [Note: 9. In quo maxime religiosam perfectionem reponeret.] sapientissime definiens, ab illis ne transversum quidem unguem discedere decrevit; quod summâ deinceps fide praestitit ac diligentiâ; sic, ut ne chartulam quidem, nisi prius petita facultate, donaret; aut mitteret voculam, quo tempore silentium lex imperat: aut patrio uteretur sermone, cum Latinum jubentur qui apud nos operam dant lirterarum studiis, adhibere. Quid multa? nulla se neglectae aut violatae cujuslibet regulae premi conscientia moriens affirmavit. Videantur haec fortasse nonnullis levia; sed aliter existimabit quicumque divinae voluntatis, in qua exequenda virtutis verae summa consistit, vim dignitatemque perpendet. Hanc enim in minimis rebus obeundis non minus spectare possumus, imo etiam certius ac luculentius, quam in magnis et speciosis: siquidem in magnis saepe nos amamus ipsi; in exiguis, nihil praeter Deum, ejusque sanctissimam


page 362, image: s362

voluntatem videtur esse quod amemus. Domorum religiosarum praepositi obtinent locum vivae cujusdam regulae, imo Numinis ipsius. Eorum non imperia modo, sed levissimos nutus observabat, ac ne judicium quidem suum ab eorum sententia dissidere patiebatur. Alias obediendi causas afferri sibi dolebat praeter hanc unam, Dei per hominem imperantis arbitrium. Germana obedientiae religiosae paupertas est. Omnia vulgaria consectabatur ac detrita, in supellectile cubiculi, in libris, in vestibus: ea deposcebat, in his placebat sibi. Sane cubiculum postremis vitae mensibus, obscurum, angustum, omnibus ornamentis vacuum, ac paene squalidum elegit; longe ab illis discrepans, qui hoc in religiosis etiam familiis impense curant, ut bene semper, nec sine magno interdum sumptu, habitent. Paupertatem fere comitatur vita austerior. Apage enim delicatam illam, quae nulla re caret, quae commodis omnibus abundat, paupertatem. Aloysio in deliciis fuit inediam tolerare, cibos viliores conquirere, saepe nihil obsonii ad panem et aquam adhibere; omnes vexandi corporis, sedendo, stando, ambulando, vias rimari; exprimere flagellis copiosum sanguinem; dolorem capitis, quo gravissimo semper laboravit, non remediis et fomentis, sed patientia lenire: praescriptas a medicis amaras potiones lentius et saepe regustando, haurire; nullum denique cruciandi sui locum praetermittere. Hanc tritam a Christo viam fuisse dicebat; hanc usurpatam ac monstratam a Sanctis omnibus, et a parente Societatis Ignatio, qui certam corporis afflictationi legem et modum in Ordinis sui constitutione ideo non praescripsisset, quod persuasum sibi esse diceret, universis Societatis Jesu alumnis hanc usque adeo cordi futuram, ut inhibendi freno potius, quam calcaribus incitandi forent. Neque vero magis domando corpori studebat Aloysius, quam animo, cujus motus omnes aut pacare aut frangere antiquissimum semper habuit. Multus in cupiditate honoris comprimenda fuit; ex omni re contemptum sui colligens, idque semper ambire visus, ut domestica ministeria vilissima obiret, ut reprehenderetur publice ac objurgaretur, ut tanquam ignotus et nullius pretii praeteriretur, ut ingenium quo praestabat, prudentiam, nobilitatem, aliasque dotes celaret premeretque. Ita, cum philosophica in collegio Romano placita suscepisset propugnanda, in amplissimo virorum lectissimorum consessu, cogitavit ineptis responsis praebere speciem ingenii tardioris, id omnino facturus, si moderatores, quos in omni re consulebat, annuissent. Amore singulari et obsequio prosequebatur illos, a quibus contemni se se, aut negligi crederet: aliorum officiis et benevolentiae, tanquam sibi minime debitae, cunctanter et parce respondebat. Earum autem rerum quae vulgi opinione sunt magnae, tantus inerat contemptus, ut insultare mortalium caecitati velle videretur. Memoriam ipsam et umbram nominis pristini, dulces aliquando, etiam in religiosis claustris, mundi reliquias, enixe fugiebat. Una illi regula sentiendi et agendi Deus, coelum, aeternitas. Itaque celebratur haec illius vox, sive effatum, quo, tanquam normâ, si quid occurreret deliberandum, utebatur: Quid boc ad aeternitatem?

Ita comparatus non est mirum si tanta flagraret in Deum caritate, quem [Note: 10. Ejus caritas in Deum, et aliae virtutes religiosae.] ut praesentem ubique familiariter alloquebatur, et amplectebatur suavissime: ad cujus mentionem totus inardescebat, ac praeclusa voce, laboranti similis, haerere saepe cogebatur. Hinc facilitas orandi summa, et veluti fames, quam divinus amor acuit. Quis enim amici, aut parentis amantissimi consuetudine colloquioque non gaudet? Nec alia cur precationem aliqui fastidiant causa vulgo est, quam aut mortua, aut aegra in languido pectore caritas. Hinc mira inter precandum Beati adolescentis attentio, qui cum rectori collegii Romani rationem conscientiae redderet, ingenue fassus est, si alienae omnes cogitationes, quae oranti seu mente seu voce totis sex mensibus obrepserant, in unum colligerentur, vix fore ut spatium recitandae Angelicae salutationis implerent. Attentionem adjuvabat acris illa sensuum custodia, praesertim oculorum, quibus ita moderabatur, vix ut iis, quod de D. Bernardo praedicant, nisi ad officia pietatis, uteretur, ac saepe coram posita non cerneret. Sic aliquando jussus nescio quid ex eo loco sumere, quem in communi triclinio collegii rector occupabat, negavit se locum


page 363, image: s363

scire. Atqui cibum a tribus jam mensibus in eo triclinio capiebat. Celebritatem vero spectaculorum, magnificas potentum aedes, et alia id genus, quae Joannes Apostolus superbiam vitae vocat, non modo visenda sibi, sed ne in sermone quidem usurpanda existimabat. Quam attente ac familiariter cum Deo, tam libenter ac saepe de Deo loquebatur. Solenne illi erat a cibo sumpto, quando mutuae collocutionis facultas datur, pios miscere sermones: qui ut facilius inducerentur, et quasi ex ipsa re nati, nec longius arcessiti, prospiciebat idoneos unde possent hauriri, fontes, et cum amicis paciscebatur ut operam eo suam quisque, ac veluti symbolam, conferret. Quae consuetudo ita percrebuerat in collegio Romano, ut inter nostros, qui tunc ibi versabantur, non alia fere colloquendi materia, in quotidianis ejusmodi congressibus, aut cum ibatur in villam aurae liberioris captandae causa, quam de Deo rebusque piis esset.

His aliisque id genus virtutibus egregium Societatis nostrae Scholasticis, quos vocamus, exemplar, ac posteris intuendum proposuit. Elucebat in eo singularis erga suos philosophiae ac theologiae magistros observantia, quorum doctrinam et methodum nunquam auditus est vel minima vocula improbare: modestia etiam insignis et gravitas, qua illecti externi saepe discipuli ad eum spectandum consistebant, eoque conspectu acres ad pietatem stimulos sibi admoveri fatebantur: denique creber usus precationis, quo sic studia litterarum, per se se arida satis et jejuna condiebat, ut nunquam libros nisi praevia oratione sumeret in manus; nunquam iniret scholam nisi salutato ante aras Christo, et horas omnes subsecivas in meditatione rerum coelestium collocaret. Vixit in Societate Jesu annis quinque et mensibus septem. Roma bis peregre profectus est: primum Neapolim, cum adhuc tirocinium obiret, valetudinis causa: deinde, post emissa vota, in patriam, annis admodum duobus in curriculo theologico jam confectis, ad componenda dissidia quaedam, inter consanguineos exorta Principes; quos ad ptistinam concordiam, a plerisque frustra tentatam, nullo negotio reduxit. Praeterquam quod enim singulari valebat prudentia, tum etiam nihil solebat orare Deum, quod non exoraret. Reversus Mediolanum ibi substitit aliquandiu: Romam inde revocatus, dum aegris lue infectis ministrat, ab iis morbi mortisque causam, caritatis, ut ita dicam, martyr hausit. Nec praesenti motho, ac suo periculo deterritus est, quominus a Claudio Aquaviva peteret veniam, concepto rite voto, inserviendi peste contactis, si morbum depelleret. Nam, ut erant anni exitialis initia, ne malum ingravesceret metuebatur.

[Note: 11. Pie moritur. Honor sacris ejus cineribus habitus. Sacellum ipsi dicatum in collegio Romano.] Quod sanus ac valens servaverat, ut de rebus divinis saepissime loqueretur, id aeger ac moriens tenuit impensius: ac si quis alias res induceret in sermonem, tacitus, et quasi obdormiscens, torpebat: revocato ad pietatem colloquio, erigebat se, ac frontem leniter explicabat. Cum autem fuisset injecta mentio de flammis quibus animae post obitum purgantur, quaesivit num essent quae fugerent haec incendia, et coelum recta peterent. Affirmante Bellarmino, coepit oculis manibusque sublatis praedicare beatam illarum sortem, quae corporis vinculis exsolutae ad coelestis sponsi amplexus statim evolarent. Ego vero, subjecit Bellarminus, unum te ex illis fore confido. Qua voce juvenis integerrimus tanto repente gaudio delibutus est, ut noctem totam in coelestis patriae spe desiderioque, velut a corpore jam abstractus, consumpserit: nec sibi temperaverit, quin suam aliis laetitiam impertiret. Postremis diebus a sacerdote recitari sibi septem psalmos, qui ad poenitentiam pertinent, rogavit, collocata supra lectum Christi e cruce pendentis imagine, quam obortis lacrymis intuens, eadem quae sacerdos clara voce, ipse submissâ, repetebat. Novissimus dies, ab eo saepe non dubitanter designatus illuxerat. Sacrum Viaticum defertur aegro: ad cujus conspectum ita exarsit, ita exiliit, ut prodire obviam Christo velle diceres. Ad extremum omnes qui aderant, amantissime complexus, valere singulos jussit, iisque digressis, et acceptâ, quam admonitus de illius morbo Pontifex indulgebat, plenissima delictorum veniâ, post paulo, JESU nomen suavissimum intermortuis appellans verbis, excessit, sub finem horae tertiae illius noctis, quae an. MDXCI. octavam post festum corporis Christi lucem sequebatur, id est, paulo ante median noctem: unde anniversarius


page 364, image: s364

dies constitutus fuit undecimus Kalendas Quintiles. Decurnebat mensem quartum anni aetatis quarti et vigesimi.

Demortui corpus maguam habere venerationem apud omnes coepit, ac peractis ingenti concursu exequiis, de Bellarmini graviorumque Patrum sententia, praecipuo in loculo conditum est; ex quo septem post annis in alium ornatiorem tramslatum fuit. Anno deinde MDCII. increbrescente sanctitatis et miraculorum fama, plumbeo in feretro componendum Aquaviva censuit, ac paulo post in excavato pariete sacelli Deiparae collocandum. E sacris ejus reliquiis aliae aliis distributae: caput Francisco Gonzagae, ipsius fratri, Castilionis Principi, datum: quod ille suam in urbem deferendum curavit; ubi theca inclusum argentea servatur, in templo ipsi dedicato. Ejusdem sacri cineres anno MDCL. illati sunt in magnificentissimam collegii Romani aedem, a Cardinali Ludovisio constructam; ac denique anno MDCXCIX. exeunte repositi fuere in ornatissimo ejusdem templi sacello, quod illius memoriae atque honori consecravit Marchio Scipio Lancellottus, ejus opera bis gravissimi morbi periculo liberatus.

Sacelli structura quatuor maxime columnis constat, e viridi marmore antiquo, in spiram tortis, et altis palmos duos ac viginti. Bases columnarum, capitella, et alia id genus ornamenta, auro inducta puro nitent. Posterioribus columnis duabus impositi sunt Angeli, fasciculum liliorum prae manibus habentes: anterioribus vero binae statuae insident, quarum altera Innocentiam, altera Poenitentiam repraesentat. Pars sacelli superior, inter istas hinc inde columnas patens, et imminens altari, tabulam ingentem marmoream exhibet, palmos altam triginta, latam denos quinos, pulcherrimo cinctam margine. Exstat in ea et prominet subvectum nebulis simulacrum B. Aloysii, e marmore candidissimo. Vestis illi, qualem alumni Societatis, nondum sacerdotes, quandiu litteris operam dant, Romae gestare solent: caput dextrorsus modeste demissum; admotae pectori manus: dextrum genu depressum, sinistro modice sublato; totus corporis habitus pietatem et humilitatem spirat. Circumstant Angeli complures, in eodem caelati marmore: hic vertici coronam e floribus imponit, ille lilium praetendit manu; alii circumvolant plaudentium ac venerantium ritu. Imam sacelli partem, infra marmoream hanc tabulam, ara obtinet, cujus interiorem sinum implet urna in modum tumuli confecta, sacras B. Aloysii complexa reliquias, et exquisito artificio elaborata. Constat e lapide, quem Latzulum Itali vocant, sapphitum veteres, ut quibusdam placet, appellabant; coloris caerulei, venis aureis intermicantibus. Ad urnae latus utrumque insident pulvillis Angeli minores duo marmorei: unus tenet manu catellam cuspidibus ferreis hirsutam, flagellum, ac similia poenitentiae Christianae arma; jacet ad ejus pedes corona, qualis Marchionibus vulgo tribuitur: floream alter corollam dextra gestat; et globum sapphirinum humi abjectum calce, velut indignabundus, propellit. In cancellis altari praetentis, et ex antiquo confectis marmore, stant Angeli duo majores, minoribus aliis stipati, funalia praeferentes. Parietes sacello circumpositi, marmore selecto, quod striatae discriminant parastatae, vestiuntur. A dextra laevaque assurgunt odêa gemina, columnis fulta grandibus, et Siculo marmore, auro, variisque ornamentis radiantia. Sacelli fornicem pingunt elegantes tabulae, celeberrimi pictoris opus. Pavimentum, cancellos longe lateque ambiens, ianthino, croceo, et versicolore saxo sternitur. In medio stellae tres, insigne gentilitii Lancellottorum scuti; cum inscriptione, in sepulcralem incisa lapidem:

Scipioni Lansellotto, Lauri Marchioni, parenti optimo, et sacelli hujus, ob valetudinem a B. Aloysii bis impetratam, authori primo: sibique et suis, Ostavius Maria Lancellottus, Lauri Marchio, paternae aemulator pietatis, aucta ad opus perficiendum aeris relicti sorte, monumentum hic posuit. Ut ipsi etiam majorum ac [Note: §. III. MULTI E SOCIETATE, DUM PESTE CONTACTIS MINISTRANT, EXTINCTI.] posterorum cineres Patronum suum propius recognoscerent, colerentque. Anno Domini MDCXCVIII.

Jidem, qui valetudinem B. Aloysii fregerant Romae, pii labores juvandis mortalibus fame ac morbo conflictatis impensi, alios e Sociis, in aliis Italiae urbibus e medio sustulere. Insignem inter illos obtinet locum P. Ludovicus Pennardus,


page 365, image: s365

ob singularem in ope miseris ferenda industriam diligentiamque memorabilis. Nemo non mirabatur hominem privatum, nullis domesticis copiis ac facultatibus praeditum, curas magistratuum concipere, largitiones superare locupletum. [Note: 12. P. P. Ludovicus Pennardus, et Petrus Braccinus.] Aderat aegris et morientibus diu noctuque: quidquid animis, quidquid corporibus levandis ministerii desiderari poterat, ubique praestare videbatur. Ita in homine uno praesidii saepe plus ad publicam rem et opis est, quam in sexcentis aliis, qui numerus tantum sunt. Reliquit ingens desiderium sui Tiburtinis, in quibus excolendis maximam vitae partem posuerat, et quorum prope in sinu mortuus, altero et tricesimo aetatis anno, adhuc in animis et memoria vivit. P. Petrum Braccinum pestilentia similiter, morsque castrensibus aerumnis accelerata sustulit. Flagrabat Gallia civili bello. Conssatum ad tutandam in Christianissimo regno religionem, sacrum quoddam foedus, praecipue a Parisinis, fuerat. Rogatus Pontifex Gregorius XIV. ut foederatis suppetias ferret, Italorum copiis ducem Herculem Sfondratum, fratris filium, praefecit; additis quatuor e Societate sacerdotibus, qui militibus sacra procurarent. Braccinum ipse Sfondratus conscientiae suae arbitrum delegit. Exercitus Pontificius iter longum sub ferias Paschales aggressus, et aestivis caloribus infestum, ineunte autumno Virodunum, urbem Lotharingiae, vix tenuit. Ibi lues popularis in castris grassata, Braccinum de una militum salute, de valetudine sua nihil solicitum, perculit IV. Non. Novembr. MDXCI. cum jam ingens operae-pretium paucis mensibus fecisset, jurgiis, dissidiis, ceterisque militaribus flagitiis compescendis. Inter varias viri laudes ea peculiaris memoratur, quod identidem recipiebat se in tirocinium, ubi permistus novitiorum gregi, animum piis meditationibus accendebat: arma, quibus deinceps in praelio uteretur, acuere ac reparare se dictitans. Eum habendis per Quadragesimam sacris concionibus exciverant Româ cives Sancti Genesii (oppidum est Piceni) et simul viaticum prolixe suppeditaverant, ut centum passuum millia, quae Romam inter et S. Genesii oppidum interjacent, commodius conficeret. Braccinus, communis inopiae memor, quae Italiam, uti diximus, pervastabat, viaticum integrum, et corrogatos ab amicis nummos reservavit egenis oppidi sublevandis: ipse iter laboriosum pedes, duriterque victitans emensus est. Neque vero concionum labor assiduus impedimento erat, quominus in ergastulis et nosocomiis consolaretur miseros, audiret confitentes in templo; aedes locupletiorum adiret, emendicans quae deinde pauperum tuguriis importaret. Ita qui se gerit, mirum non est si conciones habeat frugiferas, et quocumque libuerit impellat animos audientium, quos dicentis vita plus movet quam verba. Hoc in Braccino insigniter perspectum fuit. Exarserat inter cives duos, patrem filiumque, discordia tanto atrocior, quanto justior esse concordia debuerat. Eo evaserat furor amentis filii, ut paternam aliquando irrumpens domum, duplici cum pugione, alterum patri porrigeret, ut singulari certamine odium inexpiabile tandem finiretur. Pater filium parricidam detestatus, amicorum opem et magistratuum implorabat. Cohorrescebat universa civitas; qui medicam afferret manum, ac vesanum adolescentis furorem frangeret, nemo erat. Utrumque Braccinus adiit, vicit, conciliavit.

[Note: 13. PP. Franc. Gurmius, et Petrus Pequetus.] Exemplum religiosae caritatis praeclarum eodem anno MDXCI. dedit Avernione P. Franciscus Gurmius collegii rector. Grassante per infimam plebem lue, monitus est ut sibi parceret; ejusdem generis pestilentia in eadem urbe, ante annos quatuordecim undenos e nostris oppressos suisse. Animos generoso pectori addidit periculi denunciatio. Princeps in arenam descendit, sequentibus impigre decem Sociis. Omnes contage lurida vulnerati vix evaserunt. Patres Gurmius et Pequetus ceterorum vitam sua morte visi sunt redemisse. P. Petrus Pequetus Allobrox, post longam cum pestilenti febre colluctationem, ad vicinum, ubi aer purior, oppidum deportatus fuerat: sed cum nihilo melius haberet, brevi rebus humanis exemptus est. Viri eximiam virtutem declaravit insolita lux per cubiculum in quo decessit, quandiu jacuit in eo corpus exanime, diffusa cum odore suavissimo: nec non conspecta crux in aere, imminens corpori, cum tumulo inferretur. Translatus est ex oppido, ubi diem obierat, in collegium


page 366, image: s366

Carpentoractense anno MDCXXVI. Transferendi occasio haec traditur. Visa per dies plurimos erat in ejusdem collegii arae majoris gradibus nova species religiosi hominis, induti Societatis veste, genibus nixa, splendore vultus tanto, ut intuentium aciem perstringeret. Hanc speciem, haec ora P. Pequeti esse, qui olim eum viderant, agnoverunt. Itaque in eo ipso, ubi sic fuerat conspectus, loco tumulatus est. Inventum fuit in feretro, cum exportaretur corpus, rosarium suis adhuc globulis constans, quorum unus nobili matronae, jam diebus decem cardiaco morbo laboranti admotus, aegram continuo persanavit. Ipse adhuc superstes infantem, antequam sacro latice perfunderetur mortuum, ab interitu revocaverat, ut virorum gravissimorum testimonio compertum est. Admirabili dexteritate pollebat in tractandis animis, atque in vera pietate confirmandis; adeo ut, quorum semel excepisset confessiones, vitamque composuisses, illi susceptum iter virtutis ad extremum usque spiritum vulgo insisterent. Valebat idem insigni ad consolandos maerentes facultate, proposita Dei, humanos casus distincte ac singillatim dispensantis aequitate, clementia, et sapientia. Itaque ultro ad Pequetum concurrebant quicumque aliqua calamitate premebantur, et omnem in ejus sinu deponebant aegritudinem; neque ullum erat cernere, qui tristis ab eo discederet. Nec mirum: quippe coelesti semper ipse laetitia diffluebat, hausta ex orationis ac divinae familiaritatis perenni fonte, ex quo in ejus pectus tanta redundabat vis gaudii, ut illi impar animo saepe linqueretur, et jaceret motus omnis ac sensus expers. Plurimum Avenionensi collegio profuit, cum Romam profecto P. Antonio Possevino ejus rectore, ad Congregationem procuratorum qui singulis trienniis e qualibet provincia in Urbem conveniunt, disseminatus est urbe tota rumor, Possevinum idcirco Romam ivisse, ut sacrae Inquisitionis tribunal Avenione institueretur. Hoc rumore plebs efferata collegium exscindere decreverat. Cum nemo e nostris auderet efferre domo pedem, soli Pequeto foras prodire impune licuit: tanta erat virtutis veneratio! Huic studio civium et benevolentiae non defuit; nec prius eosdem, saeviente pestilentia, juvare desiit, quam vivere.

Anno MDXCII. Catanzarae, extrema in Italia, pestilentis morbi contagio [Note: 14. Alii variis in locis, et eodem officio caritatis, oppressi, ab anno 1592. ad 1597.] magnam civitatis partem paucis diebus absumpsit. Omnibus metu perculsis, plurimis diffugientibus, atque illis adeo, quibus levandae calamitatis alienae curam officii lex imponebat, oneris praeclari pars maxima in Socios incubuit. Effusi collegio sexdecim in nosocomia, in custodias publicas, in sunestas, ubi mors et inopia regnabant, domos, nullo vel tempore vel loco sedulitatem suam et industriam desiderari passi sunt. Oppressi tres fuere. Tres pariter anno sequente Lublini. Triennio post totidem in hac arena caritatis fortiter ad obitum usque depugnarunt Brigantiae, Duaci, et Caleti. Caleto transgressa lues Audomaropolim, stragem tantam edidit, ut nulla non infecta domus esset; plurimae omnino exhaustae. Ergo Patrum subsidium enixe magistratus rogat. Rector collegii vocat universos; operis heroici necessitatem, periculum, gloriam proponit; ac si cui ad audendum satis animi sit, profiteri palam jubet. Nec plura: procumbentes in genua undeviginti laboriosam provinciam deposcunt ultro, et se neci devovent. Certi ex hoc delecti numero, inter aliorum pie invidentium amplexus ac fletus, in paratas a magistratu aedes e collegio discessere.

Dignus peculiari videtur laude Pater Jacobus de Vicariis Neapolitanus, a Praeposito Societatis missus in Indiam. Multa dedit in itinere maximarum documenta virtutum, praecipue autem caritatis, ut ex uno cognosci facto potest. Jacebat nauta pestilenti febre contabescens, et ab omnibus, propter morbi exitialis contagionem, destitutus. Hunc vero sibi curandum alendumque sumpsit, et omnia non tantum animo, sed corpori quoque necessaria praesidia tandiu subministravit, summa cum admiratione ac laude tum aegrotantis, tum aliorum qui eadem navi vehebantur, donec morientem pie componeret. Eâdem continuo pestifera lue contactus, dies aliquot in summis doloribus exegit: cumque vectores fracto gubernaculo coacti fuissent navim appellere ad Brasiliae littora, delatus est Soteropolim, ubi coelesti Viatico refectus, quod illi unice in votis erat, animam


page 367, image: s367

[Note: 15. PP. Nicolaus Buryus, Petrus Ecixanus, Martinus Guerra, et Ludovicus Ruizius.] in Bahyensi Societatis collegio, et complexu nostrorum efflavit. Annus MDXCVII. peste saeva multis infestus locis nostrorum caritati materiam praebuit ampliorem. Duo gloriosam ultro mortem obierunt Viennae in Austria: quatuor Flavionaviae, ubi medici pro sua prudentia fugam, certissimum in his malis remedium, capessere festinaverant, et illos nonnulli pastores animarum fuerant imitati. Utrorumque vices Socii, quoad in ipsis fuit, suppleverunt. Longum est enumerare quos Treviris, Molshemii, Fuldae, Confluentibus, eodem anno furens pestilentiae flamma in officio ipso caritatis hausit. Singulos videre est in proprio, qui de ipsis conscriptus exstat, commentario. Quosdam ex hoc acervo duntaxat seligimus, ordinem annorum secuti. Primus occurrit P. Nicolaus Buryus, Belga, qui priusquam descenderet in arenam, totius vitae confessionem instituit, vota coram Sociis instauravit, erratorum veniam supplex poposcit, omniumque preces enixe flagitavit. Ita comparatus procedebat vicatim grandi cum cruce, omnes ad poenitentiam lamentabili cohortans voce, et mortis ineluctabilis praesenti metu scelestissimorum duritiem animorum conterens. AEgrotam mulierem hospes inhumanus ejecerat in vicum, quia morbus suspicionem pestilentiae faciebat. Provolutam in luto Buryus offendit, cum sacram Eucharistiam deferret aegrotis. Nihil cunctatus, deposita sacra pyxide, allevat abjectam, et in tectum unde fuerat extrusa, refert. Prodit ferus miles, cujus ea domus erat, ac Patri male precatus, miseram iterum in vicum abjicit. Tum vero sacerdos intrepidus hostiam eximens sacra pyxide, militem hoc armatus telo, coram omnibus qui aderant, petit, ac victum supplicemque cogit in genua procidere, atque immanitatem agnoscere. Recepta est mulier, mutatus miles, et saqrosanctae Eucharistiae cultui deditissimus posthac vixit. Sic urbem diu noctuque concursans Buryus aegris et valentibus, corporibus juxta et animis praesto erat: cibos ipse destitutis omni auxilio parabat; ulcera detergebat, adhibebat medicamenta, humeris demum imposita cadavera, pius vespillo, tumulabat. Mortem expectatam, et quasi familiarem, laetus atque ovans excepit anno MDXCVII

Biennio post insanabilis mali funesta labes Hispaniam pervasit. Maestissima urbium facies; rupta omnia cognationis, affihitatis, et amicitiae vincula; singulis a se invicem, ne contagio quotidiani usus inficerentur, distractis. Ibi enimvero familiae religiosae Dominicanorum et Franciscanorum ostenderunt quanta sit vis divinae caritatis, cum semel religiosis pectoribus inarsit. Eorum secuti exempla Socii caput suum haud timide medium in discrimen obtulerunt. Jam spectatus in hac acie fuerat Hispali P. Petrus Ecixanus, quo etiam audacior in eam rediit. Abjecta cadavera et veneno liventi suffusa, quorum vel aspectum nemo sustinebat, suis sepeliebat manibus. Quin, voto se obstrinxerat, quamcumque provinciae partem calamitas communis invaderet, eo, ad sacramenta ministranda provolandi, si per suos praesides liceret. Voti exequendi potestatem mors abstulit, meritum non abstulit. Haud minor alacritas exstitit P. Martini. Guerrae, quam si adstrictus fuisset religione voti. Uno die plus centum animam agentibus unctionem supremam administravit; tanto visus tutior adversus impetum circumstantis mali, quanto sibi parcebat minus. Mortem tandiu impune lacessitam, ac morantem caritas acceleravit. Jacentis confessionem exceperat: rogavit aeger ut a suo latere non discederet, seque morientem, ac tentatione gravi jactatum, confirmaret. Stetit diu generosus sacerdos in illa mephiti tetra, quae putrido manabat e corpore, dulci alloquio et repetitis complexibus trepidantem erigens, quamvis interea vicini flammas incendii sensim in sua viscera serpere animadverteret: quibus paulo post deflagravit, laetus animâ vel unâ suo sic detrimento servatâ. Nequaquam deterruere ceteros haec funera. Ludovicum Ruizium non aetas affecta et in senium vergens, non octo Socii Complutenses, nam hanc urbem amplissimam pestilentiae falx horrendum in modum demessuit, ante oculos ea succisj, retardarunt, quominus laboriosam in messem succederet. Religiosae perfectionis tanto studiosior semper exstiterat, quanto suavius ac fortius ad eam fuerat jam inde ab ineunte aetate incitatus. Adolescens enim cum a Deo vocaretur in Societatem, et ipse ut admitteretur non segniter postularet, nihilominus


page 368, image: s368

ob levitatem et petulantiam, quae vitia, vel per incuriam, vel per impotentiam indolis, non satis emendabat, repulsam semper tulerat. Sed ut se tanto dignum bono praestaret, periculis et suis et alienis eruditus fuit. Intempesta nocte per urbem deambulans, in vigilum, qui lustrabant vicos, turmam incurrit. Dat se illico in pedes: sed in praecipiti fuga corruit, et solutâ fistulae minoris ferreae, quam gestabat, rotâ, expulsae glandes aliquot plumbeae jacentis vestes lacerarunt, ipso intacto. Rursus cum trajiceret fluvium, equo procumbente lapsus, vix ad ripam evasit. Denique nescio quid facinoris, per ultionis cupiditatem meditans cum socio, illum in eodem secum lecto cubitantem, postridie mane mortuum deprehendit. Hoc vero fulmine percussus ad Societatem ita petendam convolavit, ut nullam periclitationem defugeret. Nec mollis adhibita est; perque omnia experimenta, quibus spectari tironis indoles dubia potest, strenue circumductus, tandem adscitus domum probationis fuit, et inter adjutores domesticae rei, quamvis operam litteris dedisset, numeratus, id quod ipse infimis precibus flagitaverat. Anno MDLXVII. transmisit in Canarias insulas, cum antistite Bartholomaeo de Torres, et in imbuenda Christianis elementis puerorum schola triennium posuit. Reversus inde in Hispaniam, quod fuit reliquum vitae impendit tutandis et vindicandis ab injuria collegiorum fortunis: in quo felix juxta et solers erat; interim servandarum animarum occasiones omnes captans: cujus generis plurimas illi Deus, servi sui fidelitatem expertus, sane graves, nec periculi minus quam gloriae plenas, obtulit. AEtatem fessam placide Compluti ad mortem comparabat, cum pestis ingruit civitati. Enimvero cessare nefas duxit in communi periculo: se sacerdotibus neci pulcrae devotis socium addidit, et acerbissimos cruciatus, corpore veluti frustatim dissecto ut pestis gliscens ferro compesceretur, invicto animo diu toleravit.

[Note: 16. P. Georgius Tavora cum pluribus aliis, in Hispania et Lusitania.] Hunc ad similem coronam eodem anno MDXCIX. secuti sunt Legione sex rei domesticae pariter adjutores: e sacerdotibus vero pars domos lustrabant vicatim, pars in templo considebant ad excipiendas pereuntium confessiones, qui concepta visceribus nece prorepebant in aedem sacram, et expiati divinis mysteriis, in ipso saepe templi limine animam exhalabant, laeti ac superis gratias agentes, quod sibi haec subsidia morientibus, tantamque medicorum coelestium caritatem obtulissent. Et admirari profecto rectoris collegii generosum pectus licuit, qui communi prostratus malo, vixque tandem resurgens, ubi primum niti pedibus potuit, pristina repetiit pericula, aegrum corpus, nondum penitus confirmata valetudine, baculo sustentans. Reliquis morbo graviter tentatis, at ex eo demum recreatis, duos sacerdotes veluti pignerata mors est. Complures in Ovetensi collegio, dum inserviunt aegrotantibus, domum continuatis funeribus exhauserunt. In iis P. Alphonsus Polancus multos jam annos egerat in Societate, parum instituti sui et perfectae, cujus imposita nobis gravissima necessitas est, vitae memor. Acre hominis ingenium, ferox, turbidum: cujusmodi ingenia familiae nulli religiosae, minime vero nostrae, sunt opportuna. Toleraverant animum atrocem Societatis praepositi, ut filium laborantem optimi parentes, ea spe, fore ut aliquando duram indolem virtus, aut aetas emolliret. Faciebat hanc spem religiosae vocationis amor, quem Alphonsus semper aluerat: ejus testificandi occasionem pestis dedit. Ut erat excelso animo et elato, turpe duxit fugere: manendi et miseris succurrendi facultatem obtinuit. Ea vero sic usus est, tantam in laborioso ministerio patientiam et sedulitatem ostendit, ut omnibus admirationi esset. Itaque facile adducor ut credam, si quid rubiginis negligentior vita contraxerat, illud igne caritatis et morte pretiosa decoctum feliciter ac purgatum fuisse. Variis in urbibus Hispaniae alii aliis velut succenturiati, fortiter pro incolumitate publica ceciderunt. Numantiae, sex; totidem Burgis; quinque Villagarciae: decem Lucronii. Novem tribus in urbibus, Segobiae, Vallisoleti, et Metinae quam Campensem vocant, desiderati. Delata pestis in Lusitaniam cum importatis eo mercibus, stragem late sparsit. Quinquaginta hominum millia sustulisse dicitur Olisippone. Lecti sunt ex omni Sociorum numero, periclitantibus auxilio futuri, septem Lusitani; et e variis nationibus tres,


page 369, image: s369

qui curam in suos populares dividerent: ceteris incolumibus, extincti sex. Non immunis publicae cladis fuit Conimbrica. In iis qui malo succubuere, celebratur P. Georgius Tavora Lusitanus, in quem illa vox egregie conveniebat, quae Christo primum est attributa, Pertransiit benefaciendo: siquidem idcirco vivere videbatur, idque unum curare, ut beneficii quidpiam in mortales aerumnosos conferret. Conimbricae vicos et compita concursabat quotidie, nunc jacentes humi attollens, ac deportans in nosocomium; nunc inedia confectos reficiens oblato cibo; hic vestem nudis, illic maestis solatium impertiens: diu noctuque experrectus, et advolans ubicumque spes alienae calamitatis levandae affulgeret. Nihil tamen actum putabat, nisi animam daret pro dilectione. Contactam peste multitudinem unum in locum collegerat; nec tantum mentem et consilium tuguriis aedificandis, sed manum etiam commodaverat, ligna caedens, materiam convehens, suam cuique assignans casam: locum ipsum Castra vocitabant. In his castris Tavora, tanquam imperator, summae rerum praeerat, ducis ac militis partes implens, ae necessaria praesidia omnibus tum aegris, tum morientibus, prolixe suppeditans. Hinc illum tamen prodire identidem coegit vitiosus civium nonnullorum pudor, qui ne in haec transire Castra compellerentur, dissimulabant morbum, et sacramentorum expertes, domi suae misere peribant. Illorum pudori nonnihil ratus indulgendum, ad eos ibat e suis Castris in urbem; ex urbe in Castra se referebat. Tribus inter ejusmodi labores mensibus exactis, coronam est adeptus longe illa potiorem, quâ olim propter servatos cives donari virtus Romana consueverat.

[Note: 17. B. Virginis, S. Sebastiani, et S. Ignatii praesens tutela in peste. Alia quaedam humana remedia.] Ne plures e Sociis Conimbricensibus incendium pestilens consumeret, singulari Deiparae beneficio effectum est, cujus fidei ac tutelae collegium rector commendaverat, pollicitus voto rite concepto, futurum ut certus dies deinceps illi praecipue sacer ageretur in collegio, et ad publicum epulum pauperes promiscue adhiberentur. Hujus voti fiduciâ, hoc Virginis patrocinio freti, nullum periculi, nullum laboris genus defugiebant. Praeter obsonia, et medicamenta, quae peste tactis parabantur, egentium turbam, quae vulgo circiter septingentorum erat, alebant quotidie; nec dandi facultas voluntati defuit: adeo dives caritas est!

Vim quoque salutarem, nec frustra in grassantibus publice morbis implorari solitam, ostendit D. Sebastianus, praesertim Ebersbergae in Bavaria, ubi ejus asservatur caput. Populabat vicinum pagum pestilentiae dirus furor tam atrociter, ut praeconis voce accolis omnibus interclusus ejus aditus foret. Propinqua pago erat aedes D. Sebastiani, ad collegium Monachiense pertinens. In eam quicumque ad divina sacramenta usurpanda convenerunt, non modo ipsis, sed etiam eorum omni familiae, sanitas et vita constitit. Hujus miraculi vulgata fama tantam excivit undique mortalium multitudinem, ut agrum circumjectum late compleret. Oblatam opportunitatem Socii Monachienses ad salutem etiam animabus afferendam contulerunt, ea cautione adhibita, ne quis, nisi onere peccatorum apud sacerdotem deposito, discederet. Sancti quoque Ignatii patrocinium sensit Alfonsus Seidatus, litterarum magister Brunae. Cum bacchari pestis inciperet, ea tentatus, et a ceterorum consortio segregatus fuerat: febris acerrima torrebat aestuantes artus, capitis gravissimus dolor somnum procul expulerat: adhaec vaga delirae mentis erratio, nausea, ceterique pestilentiae comites, spem prope omnem servandi adolescentis ademerant. Oblatam S. Ignatii carissimi parentis imaginem veneratus, osculo salutari morbum plane discussit. Eandem inesse vim Sancti Patris chirographo sensit Brigantiae P. Consalvus Paiva, qui collectum in obsequio peste contactorum exitialem carbunculum non alio remedio extinxit: eoque uno chirographo munitus, media inter venena impune volitabat.

Nihilominus ita Socii ad preces et remedia divina confugiebant, ut humana non respuerent. Inter cetera, quae tunc usus probavit, frequentatum illud fuisse video, ut qui ad aegrotos accedebant, facem accensam praeferrent: sic aeris vitium purgari observatum est. Cum vero in insula S. Michaelis homines passim conciderent exanimati, Patres, ut obviam irent gliscenti malo, ejus fontes obstruere conati sunt, inopiam et famem. Alimentis quippe corruptis, aut maligne


page 370, image: s370

ac parce sumptis, stomachus depravatur: hinc olentes animae, putresque halitus, quibus vitiatur aer: at inopia uno in loco non patitur egentes consistere, quae prima tamen cautio ad arcendam contagionem esse debet. Quamobrem adiere Socii magistratum, et periculi gravitate demonstrata, remedii facilitatem docuerunt. Auditi sunt: provisa egentibus annona, aegri commercio valentium prohibiti: depulsumque brevi periculum sapienti consilio fuit. Idem in aliis Hispaniae locis usurpatum. Alendorum famelicorum cura Sociis Placentinis publice data, est. Primum omnium palam edicendum curaverunt, ne quis urbem concursaret mendicando: aream deinde collegii tria in septa cancellis clausa divisere: pars una viros excipiebat; altera feminas; pueros tertia. Ibi statâ quotidie horâ, post recitatam precationem, omnibus certa panis carniumque portio erogabatur, Convenere principio ferme nongenti; ad duo millia postmodum numerus excrevit. Nec omissi fuerunt honestiore loco nati, quos verecundia, ne in promiscuam venirent turbam detinebat. Certatum inter oppidanos, hujus exemplo caritatis excitatos, tribus totis mensibus fuit, cum alios alii benignitate superare contenderent: ac statim est repensa divinitus merces. Placentia enim, dum conflagrabant aliae urbes igne pestifero, majori quam unquam alias salubritate fruebatur. Consecuta est aestas, horrea capiendae messi defuerunt. Sic vincitur quisquis cum Deo liberalitate certat. Brigantiae paulo serius ingravescenti malo consultum est a civibus. Difficiliorem in dies annonam faciebat infinita prope hominum multitudo steriles agros coacta deserere. Miserabilem turbam arcere moenibus, aut illapsam extrudere, magistratus decreverant. Patres, quibus immane consilium innotuerat, aliam publicae rei sublevandae proposuerunt viam; nempe ut iniretur famelicorum numerus; deinde civibus copiosis, prout cujusque facultates ferrent, bini, terni, aut plures assignarentur, quos domi educarent, donec malum remitteret. Ipsimet in collegium accepere quadraginta, liberaliterque totis tribus mensibus aluerunt. Exemplum secuta civitas est: sed paulo tardius. Jam enim pauperum in urbe, ac praesertim vinctorum in carceribus ingens numerus fame perierat, nulla sacramentorum ope munitus: plerique inter eos inventi, quorum adhuc spirantium os, nares, et auriculas immundi mures arroserant. Quod ubi compertum Patribus fuit, egerunt cum antistite, ut, quoniam carcerum custodibus (durum quippe genus et immisericors) male credebatur, sacerdoti daretur negotium obeundi ergastula certis diebus, et animarum saltem periculis tempestive providendi.

[Note: 18. Nolanus ager peste infectus. Sociorum caritas.] Ut mature occurrerent venienti malo admoniti complurium annorum experientia Nolani videbantur. In circumjectis urbi agris anno MDC. putei ad rigandos campos fuerant a rusticis effossi. Ex istis puteis, et hiante passim humo magna repente vis aquarum erupit, ac planitiem primum, deinde ipsam urbem Nolam opplevit; totamque sepelisset, nisi excavatâ subito ingenti fossâ, in fluvium aquae fuissent derivatae. Trepidos praesenti calamitate cives gravior angebat metus: vetustis enim monumentis proditum habebatur, nonagesimo quoque anno cladem ejusmodi solitam obtingere, ac pestilentiam eluvioni succedere: legebanturque cippo insculptae voces: Cum vernum diluvium in agris tuis, Nolane, videris; mors, mora vita, fuga erit. Tristem veteri dicto fidem eventus fecit. Stagnantes limo et uligine fetida campi, aestu intabuerunt. Hinc teter vapor, quo infectus aer pestem corporibus afflavit. Statim in urbe solitudo, vastitas, fuga. Relicti tantum, quibus fugam egestas aut morbus praecludebat: qui ne penitus destituerentur, mansere tres e nostris sacerdotes, et subsidio venere Socii Neapobitani. Primus omnium collegii Nolani rector, dum suis exemplo praeit, ac se inopi turbae audacter immiscet, pestifero ictus telo cecidit. Hunc duo insecuti, mortem naturae debitam commendatione caritatis honestarunt. Alios quosdam, licet morbo tentatos, passa est revalescere languescens paulatim pestilentia, quae brevi penitus abiit. Eadem sedebat in Hispania pertinax, et Granatam praecipue depascebat. Occaluerant cives, et vitae mortalis retinendae solicitudinem deposuisse, nonnulli etiam immortalis et sempiternae studium abjecisse videbantur. Dum populo utramque conservare Socii nituntur, mortalem ex iis


page 371, image: s371

[Note: 19. P. Antonii Cordesii vita variis ornata virtutibus; mors in peste laborantium obsequio quaesita.] nonnulli amisere, immortalem adepturi. Sequentem annum in eadem palaestra caritatis supremum habuit P. Antonius Cordesius, Catalanus. In Societatem cooptatus fuerat anno MDXLV. cum aetatis annos sex et viginti numeraret. Inimicum, a quo ad necem quaerebatur, fugiens, venerat Barcinonem, quo tempore in eandem urbem recens accesserant a S. Ignatio missi PP. Antonius Araozius et Jacobus de Eguia. Cum illi civitatem Apostolicis concionibus, in primis vero piarum meditationum inducto usu, totam excolerent, discipulum se ipsis Cordesius, ac sodalem etiam imitatoremque, si admittere se non gravarentur, obtulit. Admissus tirocinium posuit sub eodem P. Araozio, a quo tironis virtus per omnes periclitationum formas non molliter deducta, illi ipsi magistro movit admirationem. Franciscus Borgia Gandiae Dux, Cataloniae tunc Prorex, collegium Societatis Gandiae condiderat. In eo Cordesius cum theologiae daret operam, dotes adeo luculentas ad alios gubernandos prae se tulit, ut P. Andreas Oviedus, qui deinde Patriarcha AEthiopiae renunciatus est, percontanti S. Ignatio quem maxime idoneum collegio Gandiae regendo crederet, Cordesium, necdum sacerdotem, nominaverit. Oviedi judicium res ipsa deinde comprobavit. Nostris enim per annos amplius quadraginta Cordesius praesuit: provinciam Aragoniae duodecim annis rexit; Toletanam sex; domum Professorum Hispalensem duodecim: reliquis annis Visitatoris aut Rectoris munus gessit.

Philosophiam ac Theologiam Gandiae cum doceret, nec suppeterent in illa Sociorum adhuc paucitate, qui rei domesticae gererent curam, hanc sponte suscepit, obsonator idem, procurator, et coquus. Pergebat a schola theologica in macellum, a macello in opisicum, quibuscum aliquid intercedebat negotii, tabernas; inde in suggestum, ad concionem; aut in plateas et compita, ad Christianam doctrinam rudibus explicandam. Hanc pueros et plebem infimam erudiendi sedulitatem constantissime tenuit, ubicumque degeret. Domi vero nullum officii vel ministerii genus vile ducebat, aut parum dignitati suae, etiam cum praeesset aliis, consentaneum; neque opera cujusquam utebatur ulla in re, quam obire per se posset. Quod erat deterrimum, quod difficillimum, sumebat sibi: cumque vacuam doctore grammaticae scholam in provinciae Toletanae, quam lustrabat, collegio reperisset, ipse in hunc litterarium ludum se inclusit, donec magistrum illi praeficiendum curaret. Conciliabat sibi hac demissione atque caritate omnium animos, et eos quocumque vellet inclinabat: ubique solitus excipi communi laetitia, nec sine lacrymis dimitti. Patrem in illo sentiebant scilicet: adeo nihil praeferebat imperiosum in vultu vel sermone; nihil male suspiciosum; nihil non blandum et obvium: coelestem illam Sapientiae divinae vocem attente reputans: Roctorem te posuerunt, noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.

A nonnullis, qui una cum illo multis annis in eadem domo versati sunt, nunquam observatus est quidquam animo iniquo ferre; non indignari, non stomachari, ac ne vocem quidem attollere. Aliquando a praedonibus male multatus et spoliatus; alias excussus jumento et conculcatus, cum jaceret tibiâ confractâ, plusque ipsa deinde tot vulnerum curatio, quam ipsa vulnera, doloris atque incommodi afferret; nihilominus ore hilari perstabat, gratias agens Deo, a quo haec immitti persuasum haberet, cujus in sinu et familiaritate intima conquiescebat. Hanc in arcem dum se recipiunt Sancti, telis, ut ita dicam, vitae mortalis non patent. Eo si quid intercurreret adversi, Cordesius evolabat, orationis continuae pennis sublatus. Altera fere post mediam noctem hora se proripiebat e strato ad precandum, ducebatque meditationem in tres horas immotus; et saepe coelesti circumfusus luce; nonnunquam Christi ac Deiparae conspectu dignatus. Orandi studium nostris impense commendabat, nec facile quemquam patiebatur prodire domo, vel cubiculo abesse, per consuetam matutinae meditationis horam. Ceterum illud identidem affirmabat, hanc Deo familiariter utendi facilitatem non comparari nisi vincendis frangendisque cupiditatibus, sensibus coercendis, corpore castigando. Quod ipse cum esset expertus, nullum faciebat finem sui pie divexandi; et flagellis, ciliciis, jejunio, aestu, siti, omnibusque incommodis carnem subigendi: cujus quasi mole terrena liber spiritus


page 372, image: s372

et expeditus in amplexum Numinis sua sponte prosiliret. Inde haustos ignes ad salutem animarum procurandam afferens, nullam sinebat elabi sibi occasionem quoslibet commonendi, erudiendi, et inflammandi ad pietatem. In itineribus, quae illi obeunda crebro erant, posteaquam rem divinam fecerat, si numerosior aliquanto plebs convenisset, praesertim rusticana, orationem habebat ex tempore, ardoris plenam; qua perculsi revertebantur percutientes pectora sua, vel ad ejus abjecti pedes crimina salutaribus lacrymis eluebant. Quidquid ab imposito munere vacabat otii, conferebat ad excipiendas confessiones: id quod facere perrexit senio debilitatus, et gubernandi solutus onere; in sacro tribunali assidens mane; pomeridianis horis urbem, xenodochia, et carceres, lustrans; miserosque mortales verbis prolixe; re, ut erat copia, singulos adjuvans. Nam in egenos liberalis, cum praeesset, erat, ac paene prodigus; si tamen ea voce uti fas est, ubi recipitur cum fenore, quidquid erogatur. Id enimvero sensit quo tempore Hispalensem Professorum regebat domum. Eam offendit oppressam grandi aere alieno; ad haec Indicae naves peregrinis onustae mercibus, quibus oppidum ditescebat, perierant; cives plerique, amissis fortunis, olim in alios liberales, ex aliena liberalitate pendebant. Cordesius certissimum esse credidit domesticae inopiae sublevandae remedium, si multum daret. Itaque janitori mandat ut nemini petenti neget. Quo plus largiebatur, eo plus abundabat. Aliquando nobili matronae, sibi ac filiis suis fame confectis opem imploranti, partem haud modicam paratae cenae ferri jussit, ac reversus in cubiculum, trecentos aureos nummos in mensula numeratos reperit. Pia vero multorum liberalitate non modo aes alienum, quo domus laborabat, dissolvit; sed etiam magnam aedibus adjunxit accessionem; variis templum ornamentis auxit; exstruxit domum Probationis; familiam ingentem octoginta fere capitum percommode aluit; omnibus, quos inopia premebat, large consuluit. Audiant hoc religiosarum familiarum praesides, quorum angusta nonnunquam et pusilla mens non capit amplitudinem illius Dominicae sententiae: Beatius est magis dare, quam accipere.

Tam eximiae caritati restabat unum, ut se daret: dedit. Gravissima per annum MDCI. pestis Hispaniam depopulata, Hispalim, ubi degebat, corripuit immanitate tanta, ut paucis mensibus hominum triginta millia consumpserit. Non sibi temperavit Cordesius, quin egregiam deposceret provinciam, quamvis annum ageret octogesimum tertium, vixque moliri gradum, senio tardante, posset. Instanti concessum fuit ut sederet in templo, audiendis, qui peccata confiterentur, aegris: quorum pestifer halitus victum brevi, seu potius victorem oppressit XVII. Kal. Jun. Hujus praeclarae mortis praemio dignum se jam praebuerat Gandiae, cum ante paucos annos ibi pestilentia desaeviret. Sociis per urbem late sparsis, nullum ipse sibi delegerat locum, ut ubique adesset. Vicos pro more obeunti lacrymabilis pueri gemitus ad aures accidit. Domum, unde vox oriebatur, obseratam cernens, per fenestram assilit; videt infantem peste tactam, cujus ad latera mortui pater et mater jacebant. Tollit parvulam ovem in humeros, et in feminae praetereuntis, ac filiolum lactantis, sinu reponit, orans ut etiam hanc educaret. Cohorruit mulier, et, Egone, inquit, alere istam possim? Quid vir meus dicet, cum hanc pestem aedibus nostris inferam? Cui Pater, arcano instinctu motus, et puellam brevi salvam, et universam ipsius familiam incolumem, si hanc reciperet, fore promisit. Promissa coelum sanxit. His virtutibus ac prodigiis tantam populi venerationem collegerat, ut in publicum prodeunti certatim obvii procurrerent, obsecrantes ut bene ipsis precaretur, et osculandam praeberet manum: quod quia illius modestia respuebat, concurrebant in templum quoties operabatur, solennem, qua sacerdos populo benedicit, formulam et evangelium ab eo legendum, audituri. Affirmarunt, quibus intime notus erat, illum acceptam in ortu integritatem corporis animique, ad extremum usque spiritum conservasse. Neque immunis tamen pugnae ac periculi fuit: nec paucos hostes in ejus exitium, an potius triumphum? armavit animarum praedo. Nunquam desunt Sanctis ejusmodi pugnae, ut nunquam desint victoriae. Neque vero expectant ipsi dum descendant in arenam, et adversarius arma inferat; praevertunt


page 373, image: s373

longe, seque ad certamen accurata constantique armorum tractatione comparant: in otio veluti atque umbra vincere condiscunt, praesertim seipsos; sapienter existimantes, domitis cupiditatibus, et lascivia carnis frenata, negotii nihil cum hostibus externis, aut parum fore.

[Note: 20. P. Antonius Sanchez vitam in eodem caritatis officio profundit.] Hoc in genere belli excelluit virtus P. Antonii Sanchis, Hispani, jam inde ab ipso tirocinio, a quo initium duxit longi certaminis, nempe producti usque ad annum vitae LIX. neque unquam intermissi. Admiratus magister tironum ejus in se vexando inclementiam, quaesivit quid hoc esset. Cui Antonius, se jumentum esse pigrum respondit, urgendum stimulo et verberibus. Accrevit cum aetate odium sui; crevere verbera, quorum grando immanis tantâ copiâ depluebat in macilentos artus, jejuniisque confectos, ut ictibus repetitis tota vicinia circumsonaret. Cum operam navabat coquo tergendis culinae vasis (navabat autem frequens) manus et cubitos aquae aestuanti immergebat; ac rogitantibus quo pacto perferre vim caloris tantam posset: Hem, inquiebat ingemiscens, rogate potius quo pacto sim laturus ardores sempiternos. Alias, brachiis supponens ardentem faculam, se increpitabat his verbis, Urere, immunda sus, urere. Ad parcissimum vilissimumque cibum meram adhibebat frigidam; instantibusque ut valetudini consuleret, nec paulum vini, quo dilueretur aqua, fugeret, retulit: Canem hunc, licet maligne pastum, vix teneo; quid futurum est, si liberaliter et laute pascam? Haud segnius honoris comprimebat cupiditatem, id sedulo agens ut vilis homuncio, ac nullius pretii haberetur: natalium humilitatem crebris usurpabat sermonibus; plebeiis ac sumptis e trivio comparationibus utebatur; itinera conficiebat pedes, et onustus sarcinula: contumeliis et aerumnis fruebatur. Ibat, uno impulsus majorum nutu, ac redibat quo vellent: multa, vel nihil, agebat: ita ut vulgo nuncuparetur homo judicii (proprii scilicet ac privati) expers. Ita fere accidit, ut quo quis sibi est infensior, eo majori caritate flagret erga proximos; inde enim frigemus in alienis commodis consectandis, quia nimium ardemus in nostris. Procurrebat identidem in vias Antonius, si quos nancisceretur ad poenitentiam adducendos: bene mane praesto erat in templo, ad idem munus: interdum adstabat pro foribus, antelucanos opifices et agrestem turbam opperiens: reliquum diem haerebat affixus sacro Poenitentiae tribunali nisi quod aliquando assurgens, ad confertam circa multitudinem verba pauca, sed ex intimo pietatis affectu deprompta, faciebat. Nullum sine quopiam in mortales beneficio, tanquam sine sua linea, diem abire patiebatur: negabatque, se laetum ad mensam posse accumbere, quo die nihil in quemquam beneficii contulisset. Missiones aiebat esse partem optimam Societatis: cumque in illis e diuturno labore collegisset morbum, hortanti socio ut paulisper contentionem remitteret. Itane, inquit, mercatores lucri causa vitam sexcentis quotidie periculis objicient; nos, ut animas coelo asseramus, parcemus labori, ac lenti residesque cessabimus? Dictis addidit facta. Xeram, civitatem Baeticae, pestis populabatur. Sacerdotem illa Socieratis expetiit. Nihil cunctatus Sanches dat se in viam, praeclare secum agi clamitans, quod liceret sibi tot annorum, quos in Societate per ignaviam traduxerat, damna brevi mortis compendio, si Superis videretur, vel sarcire vel punire. Ut urbem attigit, recta se contulit in nosocomium, et civibus afflictis opem ferre perseveravit, donec letali carbunculo deustus interiit XIV. Kal. Maias MDCI.

[Note: 21. Plerique alii eadem in arena victores et victi.] Saevam quoque stragem Cordubae eodem anno MDCI. pestis dedit. Bini de Sociis quotidie obibant urbem, et quanta maxima poterant contentione vocis, ut undique exaudirentur, sciscitabantur num cui opus confessario foret. Qua providentiâ factum, nemo ut sine poenitentiae sacramento e vita discederet. P. Gisbertus Bernardius Harlemensis, impositas ab obedientia partes adjuvandi peste contactos, morte ipsa, quam traxit ab iisdem, explevit. Admirationi fuit viri caritas, cum ad Rhenum progressus jacentem in ripa juvenem semianimem offendit, humerisque impositum deportavit, spectante populo, in nosocomium, ubi expiatum et sacro Viatico munitum composuit. Rursus, cum ipse jam exitiali morbo appetitus langueret, admonitus de civis periculo, qui opem ipsius nominatim


page 374, image: s374

implorabat, ad eum perreptavit sublatus inter gestantium manus, ac supremo sacramentorum praesidio morientem moriens confirmavit. Sic vivere viros fortes decet, sic mori. Atrebatum autumnus gravis anno MDCIX. vexavit, ac densavit funera. Inter Socios qui ad incendium restinguendum convolarunt, enituit alacritas Petri Brocquevilli, adjutoris domestici. Arduum peste infectis ministrandi munus enixe petierat, illique est immortuus. Putrida cadavera ludibundus tractabat, nec dubitasset ulcera lambere, ac saniem pestiferam exsugere, ut ipse affirmabat. Sane, dum viveret, labore pasci videbatur. Interior illis vestis cilicium; cibus, panis aridus; potus, frigida; eaque vino, nisi obedientia praeciperet, nunquam temperata: id quod interposita voti religione, tandiu dum licuit per moderatores, tenuit. Vagata per Germaniam anno MDCXI. lues plurimas vastavit urbes. Majorem Constantiae intulit cladem. Scholis silere coactis, earum magistri, cum reliquis Patribus senio vel morbo fractis, alio demigrarunt. Novem sacerdotes cum sex domesticis adjutoribus remansere.

Praelucebat reliquis P. Jacobus Stizius Constantiensis, dumque caritati, quâ flagrabat, indulget oblitus modi, gemino consumptus incendio caritatis et pestis, post diem duodecimum, quam gloriosum stadium ingressus erat, vitae metam feliciter attigit XIV. Kal. Sextiles. Septemdecim duntaxat annos peregerat in Societate, sed plenos; quales Sanctorum esse dies sacrae paginae testantur. Eminet viri animus in iis litteris, quas ad collegii rectorem dedit cum vitiosus aer primos incuteret metus. Quin possum, inquit, pluribus adesse locis, et ubicumque bacchabitur pestilentia, vivere, vel millies mori! Sic habeto, mi Pater, nullum esse mortis genus, nullum periculum, quod non alacer triumphansque subeam. Id vero ponam in maximi beneficii loco, nec me fecisse tamen quidpiam magnum arbitrabor. Haec scilicet militiae nostrae vocationisque conditio est: haec Societatis tessera, nulli proximorum calamitati deesse. Neque vero nos aliter aut sentire aut facere, tot exempla domestica patiuntur. Obversatur interdum menti meae gemina sors mortis valde diversa: altera inter nostrorum dulces complexus, et pia religiosae familiae obsequia: altera, inter putridos peste laborantium anhelitus, in summa humanorum commodorum et solatiorum inopia. Dubius haereo utram alteri praeserendam putem, nisi quod haec (fatebor enim) arridet mihi suavius. Hanc deposto sortem: hac spe incensus advolo quocumque praesentioris periculi terror vocat. Tandiu male vixi, restat saltem ut bette mori contendam, et hoc qualicumque vitae meae sacrificio tot annorum delicta compensem. Ah! saltem semel Deo me reddam, cui me totum tot nominibus debeo!

Incidit etiam in meas manus epistola P. Castuli Agricolae Bavari, cujus partem hic intexere lubet, unde generosae mentis fortitudinem heroicam perspicere quiv is possit. Sic scribebat ad collegii praesidem. Quod significas nequaquam te commissurum fuisse, ut nos in periculum adeo manifestum conjiceres, si exploratus tibi civitatis fuisset status: hoc te maerore et cura liberatum, Reverende Pater, volumus. Non hominum nutu, sed Dei, venimus, cujus in manibus ac tutela sumus, ubicumque tandem simus. Ecquid autem damni, quid mali accidere nobis potest, si Deo propitio vivimus, si amico; si volente morimur? Quidquid inest acerbitatis in morte, mitigatur fide, spe lenitur, caritate dulcescit. Illud quidem ego profiteri vere possum, liquidiores ingestas mihi de coelo voluptates in hoc turbulento et periculoso negotio, quam in placido securi cubiculi otio. Ceterum anxiam de nobis solicitudinem, quaeso, mitte. Animas, corpora, necem, vitam, nos totos, in amantissimi Numinis sinum projecimus. In eo laeti lubentesque acquiescimus. Iam inter nos provium est, quo alter alterum modo, quibus verbis ac precibus, aegrum aut morientem consoletur et adjuvet. Quod verbis tam splendide promittebat P. Castulus, hoc ipsa re praestitit, cum Sociis quatuor extinctus Constantiae. Cum vero continuata funera collegium fere exinanivissent, magistratus oravit paucos superstites ut parcerent sibi, seque civibus sanis reservarent. Id ab illis exorari omnino non potuit. Eos tamen incolumes divina servavit bonitas, concepto per rectorem voto. Implorata similiter ope Superûm, in triplici supplicatione, civitas respiravit.

In foeda reliquarum urbium per Germaniam clade, non minor animus nostrorum, nec levior jactura, vel potius lucrum, fuit. Ceteris omissis, unum alterumve


page 375, image: s375

[Note: 22. P. Joannes Zehenderus ex heretico catholicus, e catholico Jesuita, mortem praemium caritatis accipit.] nominabo. P. Joannes Zehenderus, Suevus, ex hoste religionis, ejus defensor acerrimus; et Jesuita ex haeretico fuit. Quemadmodum ad catholicam Fidem, ac deinde ad Societatem accesserit, tam longe ab utraque disjunctus, operae-pretium est cognoscere. Jacobus, marchio Durlacensis, Princeps e Badensi familia, Lutheranum ab institutione domestica venenum combiberat. Ubi lux affulsit ab aetate major, veritatem investigare, ac partis utriusque doctores audire constituit. Utebatur medico ingenioso et erudito, Joanne Pistorio, cujus spectatae prudentiae consiliisque multum tribuebat. Hunc haeresis inveterato morbo laborantem nostrorum hominum sanaverat cura. Eminebat in agmine Lutherano Andreas Smidelinus, collecta dudum opinione doctrinae clarus. Cum eo Pistorium ardebat committere Durlacensis: at Smidelinus pugnam cum discipulo Hippocratis et Galeni detrectans, ita se certaturum spopondit, si daretur sibi adversarius quispiam e Societate theologus, quem vincere cum dignitate posset. Accepta conditio. Processit e collegio Molseimensi P. Theodorus Busaeus.

Badam certaturi convenerunt, quo ingens numerus praecipuae nobilitatis confluxit. Smidelinum multis vulneribus in acri praelio acceptis debilitatum sustentare incassum conati sunt Erebrandus, et Gerlachius, Lutherani exercitus duces fortissimi: atque adeo Joannes Zehenderus, qui licet annos tantum sex et viginti numeraret, ingenio tamen et partium studio nihil emeritis ducibus concedens, inter antesignanos novi Evangelii gladiatores clucebat. Is labantem Smidelinum (qui paulo post obiit, credo rei male gestae pudore) diu protexit, dumque intorta jacula summa vi ab eo repellit, ipse salutari percussus est plaga, et rupto velut apostemate, toxicum haereseos, pectore conceptum effudit. Redintegratâ diebus aliquot interjectis pugnâ, Zehenderus etiam adfuit, sed ab illo qui erat antea, plane mutatus; ex haeretico catholicus: ut continuo apparuit, cum arma contra Lutherum, jam non suum, vertit. Desertorem conclamat acies inimica: illum primarum cohortium ductores ad certamen deposcunt. Rogatur Princeps ut esse praelii arbiter, et victoriae de feroculo milite reportandae testis, velit. Concurrunt Lutheranis e castris centuriones undeviginti, flos veteranae militiae. Ducebat agmen Joannes Pappus, Argentinensium primipilus. Dimicatum est toto quatriduo. Pappus cum suis a Zehendero profligatus, diludia, veterum gladiatorum instituto poposcit; ac trimestre spatium, ut respiraret, obtinuit.

Sed Marchio eventum pugnae considerans, ubi robur veritatis esset cognovit, et arcessito P. Theodoro Busaeo, plenius eruditus, partes male fultas deseruit; neque contentus ad catholicorum signa convolasse, regionem, suam impiorum miffione purgavit: exilio constituto, si quis Luthero militare pergeret. Nec ita multo post, omnibus praesidiis, quae morientibus Ecclesia Christi subministrat, munitus diem supremum pie clausit: eo nomine memorabilis, quod primus Lutheranorum Principum, ut perhibent, ad vetera et vera sacra redierit.

Clarus hac Pappi clade Zehenderus magnam haereticorum invidiam subiit: cumque ad Principis Durlacensis, absque liberis extincti, fratrem Calvino addictissimum, hereditas ac principatus devenisset; Zehenderus in familiam et clientelam Austriaci Cardinalis Andreae, Episcopi Constantiensis, se contulit. Inde Romam delatus, ut divinae scientiae daret operam, e collegio Germanico transiit in Societatem. Statim ex umbraculis theologicis in solem et aciem prodiit: nunc oblatos hostes amice excipiens: nunc ubique conquisitos ad certamen provocans: modo irruens in confertos: modo singulos lacessens. Sic damna, quondam animabus, cum doceret errorem, illata sarcire satagebat. Huic studio haereticae pravitatis debellandae aliud adjunxerat, sublevandi calamitosos quibuscumque rebus posset. Diurnam et nocturnam aegrorum curam et custodiam domi forisque, velut jure quodam suo, deposcebat. Supplicio publice plectendos comitabatur, et ad irrogatam mortem forti et Christiano animo tolerandam accendebat. In juvandis autem peste contactis amabat se impensius, et quodammodo placebat sibi. Nulla tam funesta casa, quo non perrumperet; nemotam teter et horridus, quem non suavissime complecteretur; nullus tam occultus, et morbi dissimulator pertinax, quem non vestigaret. His virtutibus salutem multis; sibi


page 376, image: s376

magnum apud Viennenses, et in tota Germania, nomen integerrimi sanctissimique viri peperit. Duodeviginti stipendia fecerat in Societate, cum ad laborum praemia evocatus est VII. Kal. Octobr. Viennae, an. MDCXIII.

[Note: 23. PP. Marcus Antonius Soldanus: Dominicus Valesius: et Joannes Baptista Rufus.] Pragae, jussis eodem anno valere alumnis scholarum et magistris, sacerdotum certa pars ad publicam utilitatem fuit morti devota. Hanc devotionem in se uno, sospitibus ceteris, convictam commissamque esse laetatus est P. Marcus Antonius Soldanus, Italus, vir egregius et optime de suis popularibus, qui Pragae negotiationis causa versabantur, meritus, quorum in gratiam sodalitium ornatissimum, cum nosocomio, condiderat. Haud minor ejus in Pragensibus adjuvandis cura et caritas. Nullo furentis pestilentiae metu deterritus quominus alienum periculum redimeret suo; dum alios servare studet, se ipsum feliciter ac sancte perdidit. Paucis ante occasum diebus, qui incidit in IX. Kal. Decembr. Sancti Ignatius et Xaverius illi se spectandos obtulisse memorantur, fulgente Sociorum coelitum cincti choro, et vitam hanc meliori propediem mutandam nunciasse.

P. Dominicus Valesius opem ferebat peste infectis in urbe Silesiorum Nissa, cum ipse quoque communi correptus est morbo. Patria illi Forolivium; aetas annorum quatuor et triginta; virtus non vulgaris: quam ut consequeretur, conatus erat in primis insculpere sibi penitus in animo excellentem religiosae perfectionis imaginem, ad quam velut ad normam suos mores exigeret. Hoc praecipue studebat ut liberum ab omni non solum perturbato, sed minus quieto affectu animum teneret; praesentibus acquiesceret, futura divinae committeret providentiae; omnia susque deque, si nihil ad beatam juvarent aeternitatem, haberet. Quo etiam pertinere censebat, ut nimia vitaretur anxietas ob leviora delicta, quae humani fragilitas cavere universa nequit. Itaque conciliato per poenitentiam et humilitatem Numine, referebat se ad pristinam tranquillitatem, et amicitiâ divinâ impensius sovendâ augendâque, damnum acceptum sarcire conabatur. Jam, ut eandem cum hominibus aleret pacem, sic temperabat ab omni alienarum actionum reprehensione et censura; ut de aliis nec loqui sustineret unquam, nec audire, quod cum illorum non esset laude conjunctum. Si qua autem disceptatio cooriretur ipso praesente, haerebat tacitus, et quodammodo medius, ac neutram in partem inclinare se demonstrabat. Nihil questus unquam est, aut excusavit, si facta sua dictave nonnulli minus benigne interpretarentur. Et vero existimabat id religiosi cujusque viri votum esse oportere, ut citra suam culpam contemptui atque neglectui; imo, si fieri absque injuria Dei posset, etiam odio cunctis esset. Ipse quidem se se odio capitali prosequi videbatur, ita omnes male de se merendi occasiones captabat: in hac re una rectoribus animi sui molestus, quod eos obtunderet, novo semper aliquo cruciatu flagitando. Viri sancti ac perfecti nomen communi suffragio adeptus, publicam opinionem vita moribusque confirmavit. Illapsam visceribus pestem sentiens concessit Crumlovium, ubi tertia quam venerat luce, V. Idus Junias anni MDCXV. sacris instructus mysteriis vivere desiit, annis septemdecim in Societate transactis.

Adjungi P. Dominico Valesio jure potest P. Joannes Baptista Rufus Italus; Firmi natus, in Piceno; mortuus Chuquisacae, in Peruvia, eodem quo P. Valesius anno. Romae adjunctus fuerat Societati: cumque frequens de Sociorum Indicis laboribus audiret, subiit imitandi cupido. Igitur in Peruviam missus litterarium ludum primus Arequipae et Quiti aperuit, interpositis identidem concionibus ad populum, quibus deinde plurimum valuit, et nomen praeclarum concionatoris Apostolici consecutus est. Publica vitia insectabatur evangelica libertate, neque cunctabatur dicere quidquid in rem animarum esset: humana scilicet omnia prae Deo ejusque honore nihili ducens. Hinc illi magna apud omnes auctoritas, et opinio sanctimoniae praecipua. In ejus virtutibus eminebat studium succurrendi miseris et pauperibus, qui eo extincto ademptum sibi tutorem parentemque clamitarunt. Opulentis aiebat praesto esse satis multos, qui gererent eorum curam: providendum esse ne tenuioribus praesidia necessaria deessent; crebroque usurpabat vocem illam Christi, Sinite parvulos venire ad me. Alii quidam e nostris in eadem America, et reliquis Orbis partibus eodem caritatis praemio et gloriosa


page 377, image: s377

morte donati sunt, quos suis locis memorabimus: nunc res in Europa gestas, nisi quid aliud obiter narrationis cursus suadet, prosequimur. Ac ne iis quidem, quorum mortem caritas alienae studiosior vitae, quam suae, in Europa illustravit, enumerandis par esse brevitas hujus libri potest. Omnibus universe laudem hanc tribuere sufficiat, quam SS. Patres illis impertiri non dubitant, cum ejusmodi heroas martyribus annumerant.

SECUNDUM famem, pestilentiam, et grassantes publice morbos, nihil tristius bello mortalibus accidit. Comitantur exitiale monstrum Furor, Vis, Insidiae: [Note: §. IV. OPERA IN BEILO A SOCIETATIS HOMINIBUS NAVATA.] sequuntur calamitates agrorum, urbium excidia, ruinae provinciarum, sacrorum vastitas, luctus, strages, funera. Miles. quilibet, etiam socius et amicus, hostis est; tam fere nocet cum propugnat, quam cum oppugnat. Sed quia tolli omnino bellum non potest, cujus faciendi duram necessitatem saepe justitia, interdum religio imponit, interest certe, ut quam minimum in eo gerendo peccetur. Huic rei navavit operam Societas, quantam hominibus religiosis navare [Note: 24. In exercitu Pontisicio, et Pannonico.] licet. Gregorius XIV. catholicis in Gallia, sacro quodam foedere ad religionem tuendam colligatis, auxiliares copias anno MDXCI. submiserat. Eas comitati sunt delecti a Pontifice sacerdotes Societatis: cumque Virodunum attigisset exercitus, viâ morbisque defatigatus, praesto fuerunt quotquot erant in collegio Virodunensi Patres, et partes suas curandis militum corporibus animisque praectare obierunt. Advolavit in egregii laboris societatem, qui novitiis instituendis Viroduni praeerat, P. Benedictus Nigrius, cum expedita tironum manu. Sed dum laborantes milites sublevant, ipsi gravissimos in morbos (ea sunt praemia hujus Christianae militiae) inciderunt. Unus illis oppressus est Nigrius, ceteri ad novos labores reservati. Oriundus erat Setia, antiquo Latii oppido: Societati nomen anno MDLIX. dederat.

Mors Amurathis Tertii, Turcarum imperatoris, quae incidit in V. Kalend. Febr. anni MDXCV. Europae princapes ad renovandum contra nominis Christiani hostes foedus et bellum stimulaverat. Caesar, ejusque frater Matthias, quorum regiones ferro Turcarum et igne vastabantur, militem cogere et auxilia undique conquirere properarunt. Dux qui tanti belli molem sustineret, arcessitus est e Belgio, ubi copias regis Catholici ductabat, Carolus Comes Mansfeldius, militiae peritissimus, et in Belgicis Gallicisque bellis magna cum laude versatus. Obviam hosti processit cum amplius sexaginta militum lectissimorum millibus, e Germania et Hungaria collectis. Pontifex in communi Orbis Christiani causa, suas partes desiderari passus non est: suppetias advenere dena hominum millia, duce Joanne Francisco Aldobrandino. His sacerdotes e variis Ordinibus religiosis additi, quos inter numerati quatuordecim e nostris. Dux Magnus Hetruriae suis pariter copiis, quibus Joannem Mediceum, fratrem suum praefecerat, nonnullos e Societate adesse voluit. Pridie quam Viennâ moveret signa exercitus, Visitator Austriae P. Laurentius Magius ad Socios hunc in modum verba fecit. Dum isti ferro et manu pugnabunt, inquit, vos oratione, exemplo, et ceteris sacrae militiae muniis obeundis certare par est; nec victoriae, quam Christianus exercitus, ut merito confidimus, reportabit, pars magna non eritis. Plus ad aciem Amalecitarum delendam profecit Moses, sublatis in coelum manibus, quam Josue instructis fortissimorum hominum agminibus. Orasse, vicisse fuit. Dum vitiis, quibus licentia militaris indulget, aditum in castra praecludetis, cladem inde pariter et stragem avertetis. Si vel decem probi extitissent in flagitiosa urbium famosarum turba, non scelesta capita ultor nequitiae ignis, e coelo demissus profligasset. AErumnas et pericula quae imminent non celabo: haec scilicet praemia quaesitum venistis. Laus militis boni, honesta vulnera sunt: medias inter acies ac mortes intactum illibatumque versari, pudor est. Ceterum cogitate Religionis et Societatis famam in manibus vestris esse: talem utramque catholici, haeretici, et Mahometani putabunt, quales vos aspexerint. Intanto theatro latêre non potestis. Ite faustis ominibus, et bellum Domini, ut viros fortes decet, gerite. Hac oratione accensi Christi milites non leve momentum ad victoriam brevi consecutam attulerunt. Nam Mansfeldius, terrore belli varias in


page 378, image: s378

partes, ut hostem ludificaretur, sparso, derepente in urbem Strigonium arma vertit. Ad ejus defensionem Turcae concurrunt grandi cum exercitu. Occurrit Mansfeldius infestis signis; fundit hostem fugatque, diripit castra, et viam ad victorias, quae istam exceperunt, sternit. Sed earum voluptate ne frueretur, invidit morbus e praelii defatigatione collectus, et immatura mors, quâ ereptus est pridie ejus diei, quo Deipara in coelum Assumpta colitur. Ubi primum Viennam attigerat, nihil habuerat antiquius, quam ut expiatâ rite conscientiâ, coelestem caperet cibum: et rogatus num id facere in privato domus nostrae sacello vellet; Imo, inquit, in templo: neque enim publice pudet profiteri, quam veni propugnaturus, Fidem, Humatus est in aede nostrâ, et a P. Georgio Scherero pro concione laudatus. Ardor bellicus, in militum animis e fortissimi viri memoria et exemplis relictus, tum recens ex ejus jactura dolor novos illis addidit stimulos; ac dedita citius opinione arx Strigoniensis, altero post et quinquagesimo, quam fuerat in Turcarum ditione anno, victores accepit. Captum eodem ferme impetu Vicegradum: nec diu stetisset ipsa Buda, nisi victoriae felicem cursum retardassent morbi, quibus debilitatae Christianorum copiae animos hostibus, Patribus laborem, addiderunt. Orati ut castrensis nosocomii curam susciperent existimarunt hanc provinciam, utpote uni addictam loco et ministerio, non satis consentaneam esse ipsorum Instituto, cui animorum cura potior quam corporum est; quamvis ne ista quidem, ubi res tulit, negligatur. Accedebat, quod publicae pecuniae conquisitio quaedam ac distributio esset huic annexa muneri, negotium invidiosum, Eo si onere liberarentur, nihil in se futurum morae affirmarunt, quominus aegrotantium militum corporibus animisque prospicerent, uti prolixe praestiterunt, vigilias, valetudinem, vitam ipsam, quam assiduus labor quaternis ademit, in hoc praeclaro caritatis opere, bene positam arbitrati.

Libet hic attexere P. Joannis Fernandis religiosam mortem, quae in hunc [Note: 25. P. Joannis Fernandis versatus diu et utiliter in castris labor. Ejus vite ac virtutum synopsis.] ipsum annum MDXCV. incidit. Quippe cujus diu ac strenue in isto Castrensium Missionum labore versata virtus exemplo esse possit. Hebraicas, Graecasque litteras docebat Toleti, vix annos duodeviginti natus, quando ad B. Virginis, cui a Columna nomen est, sacram aedem orans, ab ea dicitur monitus ut Societatem nostram iniret, quod anno MDLVI. exequutus est. Theologiam Vallisoleti, Romae, Laureti et Lovanii dum profiteretur, labores Apostolicos dicendi ad populum, confitentes audiendi, excurrendi circumjectos in agros, labori litterario addebat. Parisios, ut eandem divinam traderet scientiam accitus, illuc per sexcenta pericula devenetat; sed redire statim in Belgium est jussus, quo illum Alexander Farnesius, Dux Parmensis, vocabat. Jam Belgicis in castris ad Lovanium, tanquam in umbra, proluserat, ubi Joanni Austriaco adfuerat aegrotanti, eumque ad supremum cum morte certamen fortiter sustinendum confirmaverat. Nunc vero in campum ac solem prodeundum fuit, obsidente Trajectum ad Mosam Alexandro Parmensi. Summa vi ad moenia, hinc defendenda, inde oppugnanda, certatum est. Humus constrata cadaveribus, oppletae propemodum fossae. Erumpebat tristis militum gemitus, qui confusa in strage semineces, opem lamentabili voce implorabant, Accurrebat sub noctem P. Fernandes, et quamvis periculi magnitudinem plurimi objicerent; quamvis e moenibus undique ferrea deplueret grando, prorepebat inter cadaverum acervos, quorum oppositu contra igneum imbrem aliquandiu jacens silensque se protegebat, donec milites qui summos insidebant muros, conspicati jacentem et peremptum rati, absisterent. Tunc enimvero assurgens paulatim, et proximos quosque contrectans, percontabatur num quis adhuc viveret: ad alios, gemitu et suspiriis admonitus accedebat, et absolutos de peccatis comparabat ad pie moriendum. Nocte hunc in modum transacta se, priusquam lucesceret, totus sanie et cruore coopertus, recipiebat in castra. E labore in morbum lapsus, et in lecto jacens, audit tentata iterum fuisse moenia majori successu, non minori strage. Teneri non potuit, quin humeris alienis subvectus, militum vulneratorum contubernia lustraret, ac voce languida miseros solaretur et expiaret; vixque impetratum est, ut imponeretur equo, duobus hinc inde militibus sudore frigide perfusum ac titubantem


page 379, image: s379

sustentantibus. Ubi primum insistere pedibus potuit, circumire ducum tentoria vacillante gradu, et corrogare pecuniam coepit, quam sauciis militibus dividendam curaret. Tugurium sibi mediis in castris compegerat, in quo escas coquebat, aegris paululum e morbo recreatis idoneas, quas illi dum petitum veniebant, meliore pabulo divini verbi pascebantur.

[Note: 26. Nihil procrastinandum in alienae salutis negotio.] Cibum ipse aliquando cum caperet, adfuere qui de peccatis confiteri vellent, stabantque ad ostiolum, ne prandentem interpellarent. Re animadversa, prodit, increpat morantes, introducit, ac singulos per otium confitentes audit. Miranti cuipiam respondit, hominum ejusmodi perquam instabiles esse voluntates; si opportunitatem audiendi omittas, vix redituros. Tum, certa et praestituta divinis consiliis haberi momenta, quibus obsecundare Christi ministros oporteat, rationem scilicet officii parum diligenter administrati gravissimam reddituros. Confirmata valetudine tugurium suum delerens, castra concionabundus pererrabat: pro suggesto, instratum tabula tympanum erat; pro plausu, silentium coronae militaris: pro approbatione, mosum emendatio. Nihil magnum praese felebat: statura perpusilla, obsoleta et detrita vestis; vultus, sermo, incessus; abjecta omnia: tamen cum diceret ageretve quidpiam, ad salutem animarum quod pertineret, alius videbatur. Nimirum ibi plus Numinis, ubi minus hominis est. Adeo vero non tegebar si quid in se humilius et aspernandum videretur, ut illud ultro aperiret proderetque; et coelestem, qua pollebat, sapientiam sic dissimulabat, ut ab aliquibus tum externis, tum etiam nostris, creditus aliquando sit mentis parum sanae. Quod ille non nesciens, gaudebat in sinu, et hac hominum opinione, tanquam sibi debita utilique, fruebatur.

Expugnata urbe Trajectensi, et reducta in eam Societate, numerosum praesidium simili cura excoluit. Mox, discedere parantibus, quemadmodum Atrebatensibus pactis conventum erat, militibus exteris, maxime Hispanis, reversus ipse quoque in Hispaniam est, ubi aetatem reliquam docendis sacris litteris, augenda et accendenda verbo et exemplo passim pietate, transegit Salmanticae, Toleti, Vallisoleti, Metinae, quam Campensem vocant, ac demum Palentiae. Non alius est capitalior operum bonorum hostis, quam vitiosus pudor. Jacet virtus, cum in probro est. Hunc praeposterum pudorem ubique expugnare conabatur; eoque maxime consilio instituit ac fovit illam Vallisoleti sodalitatem, cui ab amore Dei nomen inditum, et cujus sodales hunc praecipue Dei hostem, vitiosum dico pudorem, debellandum sumunt, modo congregandis ducendisque publice ad audiendam Christianae doctrinae explicationem rudibus ac pueris; modo educendis et voluptatum coeno mulierculis; nunc sepeliendis pauperum cadaveribus, et aliis id genus rebus obeundis, quas mortalium superbia ut abjectas et pudendas fugit. Ejusmodi pietatis opera saepe Fernandes, ipso monente ac jubente Christo, suscipiebat; nam ejus sanctissimo conspectu non semel dignatus fertur. Angelo vero Custode suo utebatur familiariter. Ab eo excitabatur interdum noctu ad orandum: ejus in gravissimis periculis praesentem sentiebat opem; eoque monstrante multa, priusquam evenirent, comperit, praedixitque.

Divinis id genus beneficiis apprime respondebat. Numinis voluntatem et gloriam sitiebat unice: vexabat corpus jejuniis, ciliciis, vigiliis, verberatione assidua; etiam inter illas, quas memoravi, castrenses aerumnas: adeo ut ejus socius Vincentius Zelandrius, ingemiscens aliquando diceret, Heu, quid me fiet, qui tam longe ab ista vitae asperitate absum, qui mihi tam segniter blandior! Cui Pater: Tuum hoc esto judicium, ait: vide quid tua peccata poscant; ego novi me; suum quisque onus portet. Parabili cibo semel tantum per diem modice reficiebatur, semper abstemius. Somnum, quamvis diurno fractus labore, non producebat ultra mediam noctem: tunc ad caedendum corpus, et orandum prosiliebat. Stratum dabat cubanti tabula, storea, vel quidpiam vestimenti abjectum in humo nuda. Parcissimus erat illi, etiam cum nostris, sermo, ac ferede rebus divinis: maxime vero de praeclaris sanctorum facinoribus, quae collecta per otium, et in promptu, habebat. Certior factus divina quadam voce de


page 380, image: s380

culpis levioribus, quas inter loquendum admiserat, eas pertinaci, quoad vixit silentio emendare ac purgare studuit. Interrogatus de molestis, quae Societatis pacem domesticam vexabant in Hispania turbis, respondit inde illas ortas esse, quod frequentius nostri cum hominibus, rarius cum Deo versarentur. Institutum vero Societatis eo nomine in primis commendabat, quod crebram rerum coelestium meditationem, odium sui perpetuum, et solidarum virtutum studium praeciperet. Quoties rem divinam faciebat publice, cavebat ne horam dimidiam excederet; sed privatim, cum indulgere pietati liberius poterat, quod factitabat bis terve per hebdomadam, quaternas fere sacrificio admitabili tribueba horas; sui vix compos prae gaudio. Easdem inter precandum delicias degustabat, quibus animus abducebatur tam longe a corpore, ut illud saepe destituisse videretur. Paucis, antequam e vinculis mortalitatis evolaret, diebus, auditus est in cubiculo gestire solus praeter modum, exclamare, psallere. Insolitae rei causem sciscitatus collegii rector, jubet pro imperio indicare: cui Fernandes solito candore: Ah! mi Pater, possumne laetitiis omnibus non incedere, qui e numero electorum esse me resciverim? Quid mirum, si praenunciatam a Christo ejusque Matre sanctissima mortem laetus et alacer obierit?

Redintegratum contra feroces Ottomanos bellum est anno MDC. Dum Canisiam [Note: 27. Missiones Castrenses iterum in Pannonia; mox ad Ostendamitum in Livonia, in Valachia, etc.] Ferdinandus Archidux Austriae obsideret, binos e Societate sacerdotes procurandis militum animis sumpserat; quorum patientiae, caritati, et industriae materiam tanto pulcriorem praebuit obsidio, quanto molestior exstitit: quippe non modo cum hostibus, sed cum uliginosis paludibus, cum tempestatis inclementia, cum annonae difficultate; pugnandum erat. Corrogarunt Socii a ducibus primariis pecuniae vim non modicam, ac promptum algenti, aegro, saucio, militi subsidium compararunt; adeo ut benefici palam consalutarentur, ac plutimi ad ipsorum accidentes genua, quod viverent vigerentque, illis acceptum ferre se praedicarent. Hac arte quaesitus in militum animos aditus, qui per impensam corporibus benignitatem facile vulgo patet. Indictum acre bellum vitiis, quae diuturnam et otiosam obsidionem comitantur: sociam ad ea exstirpanda operam conferente Ferdinando, idque exemplis docente, quod Patres verbis. Attentas illis verba de Deo facientibus praebebat aures, tanquam unus e grege manipularium: rei divinae singulis diebus intererat; coelestem ad mensam publice ac frequenter accedebat; satores haereseos, custodibus ad castrorum portas locatis, non segnius arcebat, quam hostes infestissimos; praeibat sacerdoti sacrum Viaticum ad aegros deferenti, prosequente longo nobilium agmine, nudis capitibus, ardentemque gestantium manu facem. Valuit ea pietas majorem in modum ad obfirmandos contra periculorum gravitatem animos militum, quorum fortitudo inter adversa omnia, ipsis hostibus, licet ingenio loci et temporis acerbitate defensis, terrori et admirationi fuit. Felicius gesta res ad Albam Regalem, urbe demum occupata; fusisque non semel, quae suppetias venerant, copiis.

Magna tantae victoriae pars fuit Philippus Emmanuel, Mercorii Dux, Princeps e regia Lotharingiae domo, minoris Britanniae, quam Armoricam vocant, antea gubernator, et catholicorum in Gallia, foederatorum partes secutus. Pace cum Henrico IV. composita, in Germaniam ad Rodulphum Caesarem, voluntariam illi daturus operam, se contulerat: possumusque praeclara ejus facinora Sancto Ignatio non temere ascribere, cujus beneficio sanatus est in ipso belli aditu, cum a medicis depositus fuisset. Admotum pectori chirographum S. Patris letalis morbi vim elisit, ac pares laboribus, nec molli victoriae vires omnino restituit.

Ostendam cinxit Albertus Archidux, obsidione memorabili, anno MDCI. quae in tres annos producta, Foederatorum Ordinum et Hispaniae opes, arma, corpora, contrivit. Plurimos Sociorum tam dura castra exercuere: pestis aliquos abstulit: alios ferreae minorum majorumve tormentorum glandes discerpserunt. Hos inter enituit P. Spikermannus, quem vulgo Germanorum Apostolum appellabant, quod in hac obsidione amplius octingentos ad veram adduxisset Fidem, neque gregarios tantum, sed centuriones plerosque ac tribunos. Ejus industriam


page 381, image: s381

et virtutem ceteri Patres imitabantur, tum valentibus adjuvandis, tum vero aegris ac vulneratis, quae maxima erat multitudo. Et quoniam castra tantam aegrotantium copiam non ferebant, Brugas vicinam in urbem deportati sunt, ubi octo nosocomia impleverunt. Ceteri milites, quibus salvis et integris esse licuit, a Patribus ita fuerunt ad pietatem instituti, ut religiosae speciem urbis castra Hispana prae se ferrent. In Livonia circa annum MDCIX. celerius a Polonis, nec minus feliciter pugnatum est contra Suecos, quibus arces duae munitissimae sunt ereptae, manifesto favore superûm, quos publicis precibus in templo nostro institutis, conciliare dux catholici exercitus impense studuerat. Fugam hostium factam observant illo ipso die, quo ab omni populo, et ipsius ducis uxore, matrona lectissima, intentius supplicabatur. Dux Rigam triumphantis in morem invectus vota Superis in collegii templo solvit. Nostri militibus nullo loco defuere, seu cum assilirent ad moenia, seu cum signis collatis dimicarent. In ipsis castris perpetua horarum quadragenarum comprecatio, ut in urbibus pacatissimis. Repressa deinde victoris exercitus licentia; provisa remedia tum corporibus, tum animis, laborantibus. Spectaculo non injucundo fuit sacerdos noster, militem plagis et ulceribus foedissimis coopertum abjectumque devehens, instar evangelici Samaritani, et in nosocomium deportans. Sed istius vulnera sanari potuere facilius, quam alia longe graviora, multis imposita per haeresim a Suecis inductam. Plurimis facta medecina. Pertinaciam aliorum si non vicerunt poenae impiis divinitus inflictae, saltem terruerunt. Vir uxorem graviter aegrotantem, et Luthero ebriam dolens, perfecerat ut sacerdos e Societate, illa insciâ, introduceretur. Id ubi rescivit, in maritum invecta, et Jesuitam diris devovens, proripit se confestim e strato in interius conclave, ubi reperta postmodum est ex infelici trabe suspensa. Alius, dum catholicorum caerimonias derideret, ore jocularem in modum distorto, ludosque, spectante familia, histrio sceleratus faceret, diriguit subito, constrictaque lingua periit; hiante foedum in morem gula, et imagine sceleris ac paena in mortuo vultu adhuc vivente.

Valachiae Princeps gravi suorum tumultu vexatus in Poloniam se receperat circa annum MDCXII. Inde arma contra perduelles movit. Sed cum subitarias juventutis inexercitatae copias collegisset, primo congressu fusae victaeque in Turcarum manus, qui se perduellibus junxerant, magnam partem venere. Aliquot e Sociis castra Valachorum sequebantur. Capti a Tartaris, et in servitutem abrepti sunt, Ex iis P. Franciscus Zgoda jamdudum expeditionem in Tartaros, sive Scythas meditabatur. Omnes tentanti vias nihil successerat. Oblata mirum in modum est rei conficiendae oportunitas unde minime sperabatur. Magnus Tartarorum Chamus (sic Imperatorem suum vocant) legatum per eos dies ad Poloniae regem destinaverat. Is ubi Camenecum attigit, subsistere coactus ea in civitate multos menses, magnam nostris dederat facultatem cognoscendae regionis. Catholicus enim erat, oriundus ex urbe Caffa in Taurica Chersoneso, seu minore Tartaria, domo Genuensis; et sacrorum causa veniebat in aedem nostram frequens, ac suae gentis miserabilem statum saepe deplorans, sacerdotum Societatis copiam fieri suis popularibus vehementer optabat. Pater Zgoda, quid animo dudum agitet illi aperit; et qua ratione penetrare possit in Tartariam, quaerit. Ex eo cognoscit Tartarorum legibus sancitum esse, ne quis sacerdos ab iis admittatur, nisi Constantinopoli missus, aut e captivis emptus. Ergo scribit ad nostros Constantinopoli agentes, ut ipsorum bonâ veniâ sibi eo venire liceat, ut inde in Tauricam Chersonesum, aliosque Tartarorum fines commeare possit. Interim, dum a Patribus ad quos scripserat, responsum expectat, ipse ad Tartaros alia via citiusque pervênit, Missus enim in Valachiam, quemadmodum supra narravimus, ut militibus operam navaret, captusque, in ultimam paene Scythiam, quo aspiraverat, abductus est. Percommode vero accidit, ut idem Magni Chami legatus, quem Cameneci viderat, ex legatione redux in Scythiam, casu in eum, novem jam dies captivum incideret. Agnitum redimit; ducit domum, offert Tartaris doctorem, et Christianae legis magistrum. Quem illi velut divinitus missum libentissime acceperunt. Hunc non procul Caffensi oppido, rem Christianam


page 382, image: s382

summa civium omnium voluntate gerere mercatores Constantinopolitani renunciarunt. Illius socius graviter in infausto illo praelio vulneratus, ejusdem legati studio curatus diligenter, et cum Tartaro permutatus, in Poloniam rediit.

Instauratum est in Belgio, quod aliquandiu sequestrâ induciarum fide quieverat, bellum anno MDCXIII. duce Marchione Spinola, qui conscripto celeriter exercitu, hostes inhibuit, ut qui modo praedabundi alienas incursabant possessiones, ad suas protegendas recipere se cogerentur. Adsciti de nostris in eam expeditionem quinque sacerdotes, cum uno rei familiaris adiutore. Habitae in castris conciones lingua quincuplici, et reliqua ministeria pro Societatis instituto, ac militum usu, frequentata. Ut ventum est Aquisgranum, urbs confestim recepta; et ejus dominatu dejectis haereticis, catholici magistratus in integrum restituti; reddita sedibus suis, licet expilatis, Societas; cautum publicae securitati, praesidio moenibus imposito. Aquisgrano profectus cum exercitu Spinola, castella oppidaque illius tractus occupavit. Rhenum sublicio ponte junctum trajecturus, jussit Patres antevertere, et aram in adversa ripa moliri, ut sacris rite factis procuratas et expiatas copias ad Vesaliam oppugnandam recta traduceret. Vesalia civibus frequens, mercaturis clara, locuples opibus, sed haeresi ab annis compluribus laborans, omnium toto Belgio ea lue contactorum commune receptaculum habebatur. Spinola pluribus locis moenia verberare acriter instituit, ac porta jam una conquassata, irrupturo militi patebat aditus. Quo periculo perculsi Vesalienses deditionem honestis conditionibus fecere. Populum docere continuo adorti Patres, abalienatos pervicacia erroris animos mitigare, ac reliqua belli vulnera sanare studuerunt.

[Note: §. V. PRIVATA BELLA ET INIMICITIAE SUBLATAE.] PRAETER haec bella, quasi publica, et caedem ac sanguinem spirantia, quaedam alia sunt veluti privata et domestica; mitiora quidem illa in spociem, at publicae tamen tranquillitati non leviter inimica; cum cives domo, patria, cognatione conjuncti, animis disjunguntur, et odia exercent crudelia, quae saepe in familiarum, atque adeo civitatum perniciem erumpunt. Huic etiam malo variis in locis a Societate provisum. Exempla e multis pauca seligam: omnia enim percurrere molestum et infinitum sit.

[Note: 28. In Balearibus insulis compressae factiones.] In Balearium insularum majore oppidum (Petram vocant) in duas distractum factiones anno MDCXIII. suum in exitium conspirabat. Civibus aliquot occisis, pluribus male multatis, aut in vincula conjectis, non pauci relictâ patriâ voluntarium in exilium profugerant. Societatis sacerdotes ad restinguendum discordiae feralis incendium festinarunt. Vident occupatum a geminae factionis ducibus primarium oppidi templum. Nec dubium erat quin, ipsis ferro concurrentibus, aedes sacra humano sanguine redundatura esset. Processit e nostris unus, et ad efferatas mentes, obstructasque ultionis cupiditate aures, incassum verba fecit. Truces vultus et ardentes ira: triste silentium, nisi quod vocibus interdum incertis strepebant, oculisque minacibus se se invicem designare ad caedem, et jam jamque tela stringere profanis manibus videbantur. Scitum est illud Graeci Oratoris, primas in eloquentia esse tribuendas actioni. Animus auditoris, quem expugnare tendit orator, sensibus corporis, tanquam civitas multis propugnaculis extra collocatis, munitur: ea qui vicerit, nullo negotio arcem ipsam pervincet. Voluntas, reginae instar, oculis et auribus utitur, tanquam interpretibus, et administris. Aditus ad hanc per illos et facilis et necessarius est. Hac arte, atque adeo coelesti fretus ope sacerdos, ubi vidit obseratas occlusasque rationi mentes furiosorum esse, oculos illorum capere novo spectaculo aggressus est. Profert ex improviso geminam calvariam, quasi essent duo factiosorum capita. Iisdem vocem affingit. Deplorabant miseram sortem; aeterna, quae luerent apud inferos, supplicia describebant; Deum amatorem concordiae, discordiarum ducibus inferisum, et in eorum perniciem armatum, denunciabant. Hac imagine perculsos sentiens orator Christianus, pendentis e cruce Redemptoris effigiem eduxit, et factionum principes appellans, oravit ut petenti Christo et morienti inimicitias condonarent. Ad hanc vocem fletus et clamor aede tota: mox arma projicere; inter se amplecti, ac suavissime deosculari. Pars ad sacerdotis provolui pedes, ut sacra confessione


page 383, image: s383

cum Deo redirent in gratiam; pars, in vicos prorumpere, et hostes alterius factionis vestigare, quibuscum perennem amicitiam omni obtestatione sancirent. Postridie ad communionis et pacis Sacramentum admissi, pacem ante aras, Christo ipso sequestro et interprete, professi sunt. Inde ad Proregem deducti ejus chirographo pubucisque tabulis eandem consignarunt. Prorex omnium, quae contra leges ac Principem commissa fuerant, memoriam aeterna oblivione deleri jussit.

[Note: 29. Valentini, Barcinonenses, Gravelingani, et Turodurenses, ad concordiam adducti.] Alius e nostris cum per idem tempus in Valentino Hispaniae tractu sementem Evangelicam spargeret, incidit in oppidum internecinis omnium paene civium odiis usque eo convulsum, ut parentes, liberi, conjuges, fratresque in mutuam armarentur necem. Concio unica de Christianae concordiae fructu et necessitate, tantam vim habuit, ut erumperent promiscuae voces condonantium injurias, et sibi condonari deposcentium. Non satis habuit concionator, animos permovisse; examinavit disceptavitque praeterea odiorum causas, non e sua magis quam e litigantium sententia; et quod visum est aequitati consentaneum, decrevit, ea partium approbatione, ut odiorum semina ipsa evellerentur. Denique consuetudine sacramentorum in populum inducta, caritas sanctissimis vinculis adstricta fuit.

Non alia ratione redintegrata est gratia inter Barcinonenses aliquot primarios cives, qui totam urbem duas, in partes misere disciderant. Perfecit unus e Sociis, Deo juvante, ut inter partium capita pax conveniret. Accubuerunt ad coelestem in templo mensam, attonita civitate, vixque suis oculis credente. Reliqua geminae factionis membra in gratiam facile redierunt, discordiae ducibus eodem jam studio pacem reducentibus, quo illam antea expulerant.

Gravelinga oppidum est Flandriae, inter Caletum et DunKercam. Diuturno dissidio divulsi a curione oppidani nullam concordiae viam, nullam spem ostendebant. Sacerdos noster singulorum domos perlustrans, mentes omnium paulatim inflexit ad pacem. Expugnandus restabat unus, qui, ne ceteris assentiretur, concesserat ex oppido in suburbanam villam. Hunc adit, et qua rationum momentis, qua crebris, obtestationibus. ac tandem irae divinae denunciatione gravissima, conatur saxeum pectus emollire: sed frustra. Supplex recurrit ad opem Divinam, et noctem precando extrahit. Postera die bene mane adest ille vir primarius, hesternae contumaciae veniam impense rogat, seque in Patris potestate futurum, recipit. Qui laetus inexpectato eventu, convenire illico dissidentes unum in locum jubet. Pax aequis conditionibus, composita, eique in posterum conservandae leges idoneae perscriptae. Chavesium, sive Turodorum, est oppidum Lusitaniae: nomen illi, ut aiunt, vetus fuit, Aquae Flaviae. Populus omni scissus in partes misere dissidebat: plerique armis, ut ad pugnam, accincti procedebant in publicum, male sibi ab inimicis metuentes, et in ipsis templis armati operam divinae rei dabant: ubique altercationes, rixae, vulnera, depraedationes, homicidia: nec dubitaverant aliqui patriam domumque deserere, et in Africam exulatum ptoficisci, aut in Indiam; ut conspectum ac memoriam civitatis, infelicissimae fugerent. Nihil Regis, nihil Bracarensis Archiepiscopi saepius interposita auctoritas, et mistae precibus minae valuerant ad faces odiorum extinguendas. Venit in mentem P. Gaspari Suario, qui in Villaregiensi collegio quaestiones de moribus explicabat, eo per hebdomadae sanctioris dies excurrere. Adest, et cives pro concione monet, se nullius jussu aut rogatu adesse, verum uno salutis ipsorum studio impulsum: de sanctitate majoris hebdomadae subjicit pauca, deque habendis concionibus, ad quas hortatur ut frequentes et inimicitiarum paulisper obliti, conveniant. Illas vero ad suadendam pacem potissimum dirigebat. Sed nulla aeque animos ad concordiam inflexit, ac feriae quintae concio, ab istis verbis ducta: Haec mando vobis, ut diligatis, invicem. Eo vero majorem habuit vim, quod a Patre imparato, ac ne id quidem suspicante, habitam fuisse constabat. Moris erat, ut feria quinta majoris hebdomadae ad populum diceret certus, e religiosa familia orator. Is accurate, quae dicenda erant meditatus, sensit paucis, autequam in suggestum prodiret, horis ea omnia sibi e memoria sic effluxisse, ut ne vestigia quidem levissima superessent. Excusat valetudinem, rogat ut dicendi partes deferantur ad alium. Instant nihilominus amici ut enitatur; ostendat


page 384, image: s384

se populo saltem; et quam paucissimis verbis, retinendi moris causa, peroret. Recipit se facturum, quoad liceret: verum derepente fauces molesta tussis raucitasque sic obstruxit, ut verbum effari nullum posset. Itum est ad P. Gasparem, audiendis in templo confessionibus occupatum: qui ad dicendum ingressus tanto majore fiducia, quanto praesentius Numen adfuturum sperabat, exposuit minime fucata oratione Christum ad Judae inimici et vilissimi proditoris pedes abjectum; ac postridie eundem confixum cruci, deque probrosa trabe Patri supplicantem pro tortoribus, ostendit. Ad crucis aspectum coetus omnis expalluit: suspiria, lacrymae, gemitus toto templo. Sed ne conceptus afflante divino Spiritu ardor, mora interjecta, refrigesceret, prudens sacerdos cum oppidi magistratibus in aedem sacram venturum se pronunciat, ad sanciendam publice concordiam. Hora constituta irrumpunt in templum, amplectuntur inter se, flentes; alii pedibus aliorum advolvuntur. Qui deesse visi, evocantur; in pacis leges uno consensu cuncti jurant: utque res plus haberet firmitatis, litteris publicis omnia mandantur. Ipsi pueruli, qui susceptas a parentibus alebant iras, ac ne Iudorum quidem puerilium communione jungebantur, teneros in amplexus ivere; mox digressi templo pacem communibus ludis foedusque sanxerunt. Idem epulis mutuis testati viri, oblivionem injuriarum voce praeconis edixere; sancitumque deinceps, ut qui pacem tam sancte compositam abrumperet, hostis reipublicae judicaretur.

[Note: 30. Inimicus ab odio internecino ad amorem mire traductus.] Olisippone vir nobilis regio ministro alapam in templo infregerat. Rem per se atrocem multo faciebat atrociorem locus, et religione sacer, et frequentia celebris. Ardens ultionis cupiditate qui fuerat affectus injuria, nullis amicorum, nullis Patrum precibus monitisque flectitur; conducit sicarios, inimicum ubique locorum et gentium vestigat. Qui, ut effugere se terrâ non posse cernit, conscendit scapham, salutem infido mari commissurus. Sed orta tempestate, subvertitur navicula, et frangitur. Vectoribus absorptis. unus ipse enatat in ruptae ratis tabula. Cum fluctibus ac morte luctanti praesto fuit navis major validiorque, et lacerum ac seminecem excepit. Ea vehebatur ille regius administer, et recentis ultor ignominiae. Postquam tandiu quaesitum ad necem inimicum habuit in conspectu et potestate, recordatur quae a Patribus audierat, et mutata subito mente illum semianimem, et a quo servaretur ignarum, excipit, fovet amplexu, et idoneis, quaecumque opus erant, subsidiis relevat. Qui opportuna curatione paulum recreatus, postquam se se, et amicum hostem aspexit, a timore summo ad laetitiam repente traductus, ad genua provolvitur, gratias agit, laudibus magnis viri caritatem effert. Ambo inter se amantissime complexi portum subeunt; inde in templum Societatis auctor injuriae progreditur, ut quam acceperat ab homine veniam, eandem a Deo per sacram confessionem expiatus obtineret.

Diuturna discordia Camertes ac Septempedanos crudelibus exercebat odiis, [Note: 31. Sancita pax inter Camertes et Septempedanos. P. Petrus Sanches revocandae inter dissidentes concordiae egregius artifex.] nec ullus, post varia nequicquam experta remedia, medicinae locus apparebat. Venit ad Camertes sub initium aestatis anni MDCII. P. Carolus Mastrillius, et inveterati mali causas accurate cognovit. Illarum praecipua erat altercatio gravis, et pugna olim inter quosdam utriusque civitatis juvenes commissa. Manaverat ultionis caeca rabies ad eorum parentes, familias implicuerat, et extinctis parentibus, vivax in filiorum animis alebatur et augescebat. Sublata commercii facultas inter utrumque populum: ac neuter proximos alterius fines attingebat impune. Mastrillius ultro citroque commeans, cohortando, arguendo, demulsit atroces animos, et in solidae pacis optatissimas conditiones ut convenirent, auctoritate consilioque pervicit. Pronunciata publice pax, et sacris civilibusque caerimoniis ad perennitatem stabilita.

Hanc dissidentes conciliandi facultatem eximiam divinitus accepisse videbatur P. Petrus Sanches Toletanus, qui extremum habuit eundem annum MDCII. quo haec inter Camertes et Sanseverinates odia composita, cum annos ipse quatuor et septuaginta vixisset. Incredibile dictu est qua suavitate orationis, quibus artibus, efferatas hominum deliniret mentes, et ad oblitterandam, etiam publice, cum res poscebat, injuriarum memoriam perduceret. Id ejus caritati


page 385, image: s385

Deus dabat, qua unice salutem hominum sitiens, totus in alienis commodis, quacumque ratione posset procurandis erat. Hoc vel maxime intellectum est, cum aliquando accitus ad aegrotum fuit, Societati nostrae adeo infensum, ut idcirco potissimum doleret eripi vitam sibi, quia eripi pariter potestatem videbat nobis nocendi, quod unum per annos complures studuerat. Hunc Sanches convenit, placat, confitentem audit. Qua ex confessione cum aeger delibutum se improvisa et inexperta tranquillitate gaudioque cerneret, lacrymis obortis Patrem, in eoque Societatem universam, complexus, ejus arbitrio fortunas omnes suas permisit, obtestans ur illas actutum vel acciperet sibi, vel aliis divideret. Sacerdos integerrimus, publicae tantum utilitatis memor, in commune quoddam horreum hanc pecuniam contulit, ex quo frumentum egentibus vili aut nullo pretio distribueretur. Hoc adeo civitati gratum accidit, ut opus tam utiliter ac pie institutum fovere ac tueri omnino decreverit. AEgrotus vero hac permotus abstinentia et caritate, praedium Societati non rogatus dedit. Haud minori pietate et prudentia civis alterius morientis opes idem Sancius impendit. Iis enim primum neglectam urbano in templo lampadem aluit, perenni oleo attributo: deinde constituit, ut sacerdotes quinque linteati parochum, Eucharistiam deferentem ad infirmos deducerent, certo stipendio singulis assignato. Idem (ut ceteras praeclari viri laudes prosequamur) nosocomiorum in urbe omnium pater quidam et patronus habebatur. Ea quippe ut curarentur diligenter, et necessariis rebus instruerentur, providebat per cives, quorum regebat conscientiam; et per nobiles matronas, quarum est in hoc genere major sedulitas, et in singulis rei domesticae partibus perspicacior industria, quam virorum. Ut autem res esset ad diuturnitatem firmior, sodalitatem instituit, cui nomen imposuit a Caritate, cerrisque legibus communivit: addidit opima vectigalia, quae deinde morientium ac vivorum liberalitate sunt cumulata. Intelligebat scilicet nihil ad levandas mortalium calamitates, et constantem publicae pietatis fructum esse validius, quam si concordes multorum animi, vinculo communi virtutis adstricti, amice in rem aliquam conspirarent.

[Note: §. VI. INSTITUTA PUBLICIS CALAMITATIBUS LEVANDIS PIA SODALITIA.] ID variis in locis experti sunt Socii: cum enim, illis ubique adesse non liceret, optimum factu visum est formare sodalitates, quarum singulae certam publicae utilitatis procurandae augendaeque partem sumerent. Ex ejusmodi sodalitiis unum a Toletanis Patribus conditum circa annum MDCII. hoc susceperat muneris, ut certi e sodalibus noctu obirent civitatem, ac deprehensos in plateis, aut angiportis mendicos et convenas, inedia, morbo, frigore conflictatos deportarent in paratas aedes, necessariisque praesidiis adjuvarent. Dum arderet bello Flandria Socii Lovanienses, ut maturam bello juventutem a jurgiis, libidinibus, ceterisque armorum vitiis continerent, militare sodalitium constituerunt, ejusquo patrocinium vicario Archiepiscopi Mechliniensis, praetori urbis, consulique detulere. Hinc honor additus sodalibus, quorum numerus brevi ad trecentos excrevit.

[Note: 32. Sodalitium nobilium in Romana Societatis domo, cum aliis tribus conditum.] Praecipuam meretur laudem civium nobilium sodalitas Romae condita in Professorum domo, auctore P. Gregorio Mastrillio; qui collectam procerum manum certis devinxit legibus, ac Mariae in coelum Assumptae consecravit. Hunc in coetum dedere nomen e sacro Patrum Purpuratorum collegio, Flaminius Platus, Simeon Taliavia de Aragonia; Augustinus Valerius, Octavius Paravicinus, et alii complures, e quorum numero septem Pontifices Maximos in suis fastis sodalitas eadem hoc anno MDCCX. numerat: nempe Urbanum VIII. Alexandrum VII. Clementem IX. et X. Innocentium XI. et XII. Clementem denique XI. Praeter ceteras pietatis exercitationes, huic Deiparae sodalitati cum aliis ejusmodi contuberniis communes, hoc illa sibi proprium et peculiare sumpsit, ut civium dissidia componeret. Hujus rei gratiâ, quatuordecim urbis regionibus inter totidem sodalitii primores distributis, excubant singuli diligenter, ut quidquid ortum fuerit simultatis ac dissidii cognoscant: tum insistunt omni ope ad conciliandam pacem, interposito praesertim sacro Mariae nomine, per quam orbi deplorato pax reddita: et inter leges sanciendae concordiae prima haec scribitur, ut


page 386, image: s386

offensiones et injuriae, Beatissimae Virginis causâ condonentur. Post paulo separatum in sacellum congregati sunt nobilium sodalium famuli et asseclae, ut propriis exercitationibus excolerentur; neve tempus illud, quod ab heris tam sancte impendebatur, male disperderent. Ad hanc nobilium sodalitatem aliae tres accesserunt publicis pariter devotae commodis, sed civium inferioris gradus et fortunae, in eadem Professorum Romana domo: una Virgini sine macula conceptae; altera nascenti; tertia salutatae ab Angelo dedicata. Qui sodalitium nascenti Deiparae sacrum frequentant, singularem gerunt curam aegrorum in nosocomiis, et vinctorum in carceribus, quos invisunt statis diebus et certa donant stipe. Vinctis etiam omnibus assignati cujuspiam ergastuli epulum solenne praebent singulis fere mensibus. Praeit convivium Eucharisticum, quo reficiuntur quicumque attinentur in custodia. Ejusmodi liberalitas digna est visa, quam Summi Pontifices plenissimae delictorum veniae beneficio munerarentur: digna, quam Romani proceres, quam plerique antistites praesentia sua et ministrandis egenti turbae cibis, celebrarent.

[Note: 33. Opificibus, nautis, rusticis, mancipiisque consultum opepiarum sodalitatum.] Anno sequenti, nempe MDXCV. sodalitium ingens ab initiis humilibus excitavit Simon Francus, e Societate, auditor theologiae in Romano collegio. Ille cum a studiis divinae scientiae dabatur aliquid otii, circumibat vicatim officinas sellulariorum opificum, et salutis verba, quasi aliud agendo, subjiciens, piis narratiunculis deliniebat vacuas aures, ac praetereuntium turbam affluentem, ut fit, detinere conciunculis, munusculis allicere, adjungere obvia facilitate consueverat. Jam magnus opificum numerus solebat ad collegii fores congregari, et orandi vivendique praescriptas a moderatore Franco servabat leges, cum admonitus Aquaviva, certum illis domi nostrae locum, in quem convenirent, assignavit.

Erat Augustae Vindelicorum, ut in urbe maxima, numerus pistorum haeresi infectorum ingens; et augebatur in dies ob eam causam, quod filias suas adolescentibus, quos artis suae praeceptis accepissent imbuendos, collocabant ea conditione, ut Fidem catholicam sponsi abjurarent, Augustanamque confessionem, ut vocant, amplecterentur, cujus ipsi acerrimi erant ac pertinacissimi defensores. Praeterea effecerant ut nemo catholicae Fidei alumnus in pistorum corpus cooptari, ac donari civitate posset: quae tamen bipartitum inter catholicos Lutheranosque jus obtinebat. Hinc non tantum religionis labes, verum etiam familiarum gravissima perturbatio. Rem unus e nostris sacerdotibus ad senatum detulit, impetravitque ut decerneretur, licere advenis pistoribus catholicis frui civitatis jure, et uxores unde vellent petere. Quo decreto pistores catholici, vetus sodalitium brevi restituerunt, frendentibus Lutheranis; at probis omnibus jura pristina, splendoremque arti tam necessariae redditum, gratulantibus.

Circa annum MDCX. conssata Neapoli sodalitas est e piscatoribus. Nihil hoc genere hominum vulgo crassius hebetiusque. Neque erudiri valde curant: neque facile, a quibus erudiantur, inveniunt. Data illis opera. Successus vota vicit. Quadringenti unum in coetum collecti; tantusque decor moribus incultis additus, ut antiqua divinae gratiae vis eluceret, quae Apostolos e piscatoribus elaboravit. Condita pariter Neapoli sodalitas per idem tempus fuit in gratiam mancipiorum, e Mauris Turcisque captorum. Adlecti sunt in hunc coetum viri spectatae probitatis, qui haec servitia colligerent. Brevi fructus apparuit. Amplius quinquaginta Mahometani superstitionem impiam exuerunt: eorumque plurimi tantam sunt resum divinarum adepti cognitionem, ut horas non paucas in meditatione pia facillime collocarent. At unus ex isto grege, Alcorani fabulis jam ab annis LX. pastus, quem Societatis sacerdos exemplo sociorum adducere conabatur ad impietatein deponendam, resistebat pertinax et in errore obfirmatus. In morbum gravem incidit. Urgebat aegrotum sacerdos ut saluti suae consuleret. Quem Turca ferox una repellebat voce, Non faciam. Venit sub noctem medicus, accensam e cera faculam gestans. Adstabat noster morientis lateri, Crucem tenens manu. Tum vero nova ratione durum pectus expugnare aggreditur. Ceream facem arripit, ac brachio aegrotantis applicat. Nihil commoveri admodum est visus, donec ustulati semel iterumque brachii dolor excitavit obrutam mentem,


page 387, image: s387

ac gemitum expressit: simul oculos aperit, ac repellit facem. Tum noster, irato similis, et minaci voce tonans: Quid agis infelix? ruis in sempiternos ignes: quo tandem pacto illa feres incendia, qui fere igniculum hunc non potes? Ad hanc vocem velut evigilans Turca, nec jam idem, qui modo erat, Christi pendentis e cruce imaginem accipit, osculatur, baptismum orat. Vocem, qui circumstabant, prae laetitia sustulere: instruitur quantum erat satis; baptizatur; moritur.

[Note: 34. Item vinctis, aegris, puellis periclitantibus, litigantibus, et egenis.] Celebrat hodieque Corduba sodalitatem anno MDCIII. natam, et optimis nostrorum hominum curâ munitam legibus. Sodalitatem Sancti Spiritus appellant. Ineunte mense destinantur opera pietatis, in quae quisque, vel cum aliis, vel seorsum, incumbat. Eligitur praesertim unus aliquis veluti patronus vinctorum, qui lites eorum expediat. Quia enim ex ejusmodi causis nihil aut perparum redit ad causidicos lucri, proclive est ut omittantur penitus aut negligantur, dum infelix turba in sordibus ac paedore contabescit. Certa per hebdomadam die, quâ lustrantur carceres a magistratu, praesto sunt ibi sodales duo, unus jurisconsultus, alter sacerdos, qui totius sodalitatis nomine miserorum causas agant, cognoscant incommoda, remedia suggerant: tantumque valet auctoritas sodalium ac industria, ut saepe duodecim solutos vinculis, interdum plures, abducant secum, magna gratulatione civitatis. Illud prae ceteris constitutum, ut quicumque carceribus attinentur, animum vinculis delictorum exsolvant identidem per sacram confessionem, et coelesti reficiant pane. Utque res plus habeat dignitatis, intersunt magistratus ipsi, parsque bona sodalium, a quibus post divinam rem peractam et concionem, lautiori cibo recreantur. Praeterea datur id negotii cuipiam e sodalibus, ut egentes exquirat, ac stipem, etiam non flagitantibus, offerat.

Alia quaedam Granatae sodalitas emersit, cui a Sancta Trinitate nomen. Ab ea tam insignes fructus exstitere, ut exemplis sodalium mutatam civitatis faciem Granatensis antistes affirmaret. Neque laus debetur levior sodalitati opificum in eadem urbe, quae cives trecentis plures in ipsam cooptatos anno MDCIII. numerabat. Praeter xenodochia, in quibus assidue versantur, hanc suscipiunt provinciam, ut collocandis honeste virginibus, et sublevandis egenis, eleemosynas conquirant. Ita nemo gravem inopiam esse sibi sentit, sublatâ, quod inopiae gravissimum pondus est, petendi precandique molestia et necessirate: caro enim emitur, quod precibus emitur; etiam si non essent, ut plerumque sunt, irritae. Jam si quis e sodalibus, tenuioris praesertim sortunae, in morbum incidit, statim assignantur duo ex omni sodalium numero, qui ab aegrotantis latere non discedant. Haec sodalitas aliam non absimilem anno sequente procreavit. Subiit pios aliquot sacerdotes, itemque cives lautos ac locupletes, ea cogitatio, rem fore Deo acceptissimam, si occultam egestatem complurium familiarum levarent, quas annonae caritas per biennium valde afflixerat. Ex iis triginta, in sex turmas divisi, bis qualibet hebdomada, per totam urbem fundebantur cum praegrandi cistâ, in quam cives, clamore admoniti, conjiciebant quod cuique commodum videbatur. Cistam hanc ad praefectum urbis deferebant, rogantes ut certos indicaret, qui prae ceteris egerent. Ille quosdam vel nominabat, vel parochis nominandos permittebat. Populus admiratione insolitae caritatis permotus, tantam liberalitatem exprompsit, ut paucis diebus magnus pecuniae, et frumenti subacti tostique numerus; ingens copia vestium et cibariorum omnis generis collecta sit. Fuere qui, cum mensae primum accumberent, audito sodalium solenni clamore, escas ad cenam paratas conjicerent in eorum sportam: in eandem alii gemmas, aurea ornamenta, et varia luxus pabula, praetereuntes abdidere. Hunc in modum vindicatae ab ignominia et clade complures familiae; consultum pudicitiae virginum, derivata coelestium donorum, quorum conciliatrix et nutricula caritas est, ubertas in civitatem universam, in qua nonnulli famosis nobilitati flagitiis, salutari pudore ac poenitentia fuere concussi. Mahometani etiam ad religionem virtutis tantae magistram, abjurata infami superstitione, conversi. Archiepiscopus quidem Granatensis publice professus est, nullum opus utilius in proximos ab Societate profectum.

Quemadmodum Hispalis, celeberrimum Baeticae emporium, mercatoribus et


page 388, image: s388

opibus; sic etiam litibus et litigantibus abundat. Quis enim opes unquam satis pacatas habuit? Inde quaestuosum forum, et fraudibus, incommodisque gravissimis infestum. Itaque sinistrâ dudum famâ Hispalis Iaborabat. Auro venale jus, leges pretio addictae, sufflaminatae malis artibus lites; pulsa fides et aequitas exulare foro dicebantur. Hanc Deus uni e nostris injecit mentem, ut piam e fori principibus sodalitatem conflaret. Postquam justus ad coetum integrum numerus coaluit, datus coetui praeses doctor Suarez Castilla, litteris, stirpe, virtute, nobilis: conditae sodalitii leges, et a P. Claudio Aquaviva probatae: tutela aequitatis palam strenueque suscepta. Respiravit, quasi gravi soluta jugo, Hispalis: proscripta turpis judiciorum ac sententiarum nundinatio: non judicum ora vincta muneribus, non aures clausae pretio, tenebantur: non artibus veteratoriis ac strophis implicatae lites in forensi tabulario senescebant, immortales aliquando et aeternae: non egestas innocens victam se nummarii judicis urna deplorabat. Ad ipsum sodalitii praepositum, sacerdotem nostrum, non paucae deferebantur controversiae, quae adhibitis in consilium sodalibus, sine impensis ac strepitu ex aequo, ut aiunt, et bono dirimebantur. Mitto dicere quanta utilitas in publicam rem quotidie redundet e sodalitiis B. Virginis, quae passim in domibus Societatis instituta sunt. Hinc judices integri, sapientes magistratus, patres-familias bene morati, religiosorum denique Ordinum lumina et ornamenta proficiscuntur. Estque observatum non uno in loco, qui ex ejusmodi coetibus prodeunt in coenobia, et constantiores ceteris, et ad religiosam disciplinam magis veluti factos inveniri. Diceres B. Virgini curae esse, ut filii sui familias augeat hominibus idoneis et illustret.

[Note: §. VII. SAGAE, VENEFICI, etc. DETECTI, COMPRESSI, AUT EMENDATI.] Sic humana res gravibus incommodis liberata feliciter est; at humanis tamen: restat unum quoddam malorum genus ab ipso profectum Tartaro, cui remedium quoque variis in locis Societas invênit. Praestigiatores dico, sagas, veneficos, Tartareis artibus grassari solitos ad publicam perniciem. Evocatus Ingolstadio a Duce Bavariae P. Gregorius a Valentia, theologicis scriptis notissimus, diu multumque decertavit anno MDXCI. cum Bragadeno quodam chimico, seu verius mago: ac illum denique ad obeundam pie, qua damnatus erat, necem comparavit. Is domo Cyprius, vitae instituto, quod ejuraverat, religiosus; ingenio vafer, moribus perditus, praestigiis pollens, familiares ex Orco lemures circumferre credebatur, duorum mirae molis canum specie occultatos. Artem auri conficiendi certius, quam unquam antea, repertam a se praedicabat, quo nomine permultos sibi conciliaverat. Quippe mortales ab ejusmodi circulatoribus toties jam deceptos, artis ventosae fumus semper excaecare perget.

[Note: 35. Bragadenus chimicus et magus, supplicio afficiendus resipiscit.] Post lustratam Italiam, et collectas opes veras magnasque, pro falso quod promittebat, auro, venerat Monachium, et placere coeperat; dolentibus, qui noverant hominem, Sociis. Eorum opera tandem agnitus, scelerum poenas dedit. Cum haberetur de ipsius flagitiis quaestio, palam professus fuit hanc sibi primam fuisse mali labem, quod parum candide ac sincere olim egisset cum suis in religiosa vita moderatoribus, neque pravarum cogitationum fibras evellere statim atque elidere studuisset. Ad supplicium ductus dolorem de suis sceleribus maximum praetulit, eumque se acceptum referre Beatiffimae Virgini confirmavit, cujus cultum nunquam penitus omisisset.

Haud minor eluxit Dei bonitas Leodii erga veneficum, qui captus tandem et merito supplicio afficiendus, divinae gratiae lucem oblatam aspexit. Totis quatuordecim annis artes magicas exercuerat, in hominum cladem diu noctuque intentus. Ubi cingulum e corio circumdederat corpori, exuebat humanam speciem, ac lupi formam et furorem induebat. Sic in obvios irruens, eorum cruore ferinam explebat rabiem. Tortus equuleo, forcipibus concerptus, instar saxi stetit. Concurrit attonita civitas spectandi studio; unus e nostris accessit, servandi hominis cupiditate. Judicibus anxiis, et quid agerent incertis, auctor fuit ut clam in poculum aquam catholicis caerimoniis consecratam infunderent. Sitienti reo medicatus coelesti liquore scyphus porrigitur. Nondum hauserat integrum calicem, exclamat, ingemiscit: iterantur tormenta; orat veniam, omnia


page 389, image: s389

ultro, illudque in primis, confitetur, a se deportatos in silvam pueros septemdecim, et partim concisos, partim laniatos; impetum in plerosque alios factum, at frustra, ob eam causam, quod mane Crucis signo muniti essent. Memorabat praeter ceteros de uno quodam grandiusculo, quicum diu luctatus, et a quo percussus fuisset. Adductus puer ita se rem habere confirmavit, et cicatrix adhuc in venefici naso exstabat. Societatis sacerdos justa damnatum morte non deseruit. Magnam omnibus movit admirationem tam sancte mutati hominis patientia in gravissimo cruciatu. Moriturus matres voce magna obsecravit, ut liberos diligenter Fidei rudimentis imbuerent, eosque modum orandi, ac salutari signo Crucis utendi, edocerent: unum hoc certissimum contra Tartareas artes esse praesidium.

[Note: 36. Artes piae contra magorum praestigias et maleficia.] Aquae pariter sacrae vim ad abigenda veneficia praecipuam inesse, pluribus exemplis comprobatum est. Vexatus magicis artibus colonus ingentem pecoris jacturam fecerat: fontem purae ac salubris aquae mala carmina infecerant, nec pecori tantum, sed familiae toti reddiderant pestilentem. Quodam e nostris admonente, aquam precibus Ecclesiae consecratam projecit in fontem. Suus aquae color, salubritas sua rediit. Ejusdem sacri liquoris usu viginti Zagrabiae cives, dolo sagarum nocturnis diurnisque exagitati terroribus, sanitati pristinae sunt restituti. Earum una cum suas artes a concionatore Societatis palam exagitari doleret, illum ipsum veneficiis, et potentissimis, quorum experta saepe vim erat, incantamentis circumvenire tentavit. Sed irritos conatus admirans, agnovit in potentioris domini tutela servum Christi esse, ac vetera cum Averno commercia penitus rescidit. Eandem ad veneficia propulsanda vim inesse Agni coelestis imaginibus, effictis in cera, et sacro chrismate delibutis, constat. Mulierem perditissimam Conimbricae malus daemon urgere non cessabat, ut sibi ipsa violentas afferret manus. Quo minus in miserae fauces involaret, obstabat cera consecrata, quam gestabat e collo suspensam. Ergo multum hortatur ut illas quisquilias (ita enim loquebatur) abjiciat; monile gemmis baccatum pollicetur. Cunctanti minas incutit. Mirata mulier quid in illa cerae particula tantopere formidaret improbus, studuit quid rei tandem esset e sacerdote Societatis cognoscere, et in spem salutis, quam plane proiecerat, erecta, Stygii tenebrionis pestiferos conatus elusit.

[Note: 37. Salus quibusdam venesicis allata.] Non parum negotii Romanis Sociis facessivit anno MDCVIII. alius quidam ejusdem artis magicae peritissimus, et in carcerem ob maleficia conjectus. Domestico daemone familiariter utebatur; faciebant invicem imperata, neque res erat ulla tanta, tam ardua, quam ab amico Tartari hospite impetraturum se se non confideret scelestus praestigiator; unum si exciperes, quod ejus ope vincula sua non posset perfringere. Hinc amicitia non parum refrixit, ac locus porro datus illius omnino convellendae. Subiit carcerem sacerdos Societatis: maestum ac de perfido, ut aiebat, daemone conquerentem alloquitur, consolatur, docet: demum ad sacram confessionem perducit. Hunc ut de peccatis absolveret postero die reversus, ablegatum ad triremes comperit. Veritus ne ex ipso paene portu salutis in pristina revolutus flagitia periret (nulli enim peccata confessurus iterum videbatur, seu pudore malo, seu poenae metu; idque sibi deliberatum fuisse ipsemet postea declaravit) facultatem impetrat a Praeposito Societatis proficiscendi statim, ut ovem perditam inquireret. Illam vero non recepit solum, sed alias quoque prope jam devoratas, Tartareis e faucibus feliciter eripuit. Jacebat in promiscua remigum turba sacrae familiae alumnus. Ubi Patrem aspexit, audivitque de parata, promissaque divinitus cuilibet poenitenti, venia disserentem, tanto correptus est dolore scelerum, tam suavi spe delinitus, ut ad sacerdotis pedes abjectus, veniam poposcerit, quam consecutus, continuo mortem obiit. ldem sacerdos in eodem itinere, cum explicans primum Decalogi praeceptum. adversus veneficia superstitionesque verba fecisset, seductus ab uno auditorum est, qui ei magicam ostendit pilam. Hanc ubi sumpserat in manum homo litterarum expers, fiebat subito philosophus excellens, poeta, orator, mathematicus, et de quacumque re pulcherrime ac subtilissime disputabat. Sed antea


page 390, image: s390

sentiebat sibi colaphum infringi occulta manu, percuti sinciput, artus omnes et intima viscera commoveri. Huic erepta fuit cum superstitione mendax eruditio, et sublati cum pila magica libri, artem evocandorum Manium docentes.

Creverat vehementer in quibusdam Germaniae locis, circa annum MDCXIII. infelix veneficorum seges, neque ulla cruciatuum falce resecari poterat. Ab cerum nonnullis in vincula conjectis rescitum est adeo superbam et asperam in miseros exerceri a tenebrarum Principe tyrannidem, ut aliqui necem ultro deposcerent a judicibus, quae servituti teterrimae finem imponeret. Puella certe vix annos sexdecim nata, cum plerosque iisdem secum implicatos veneficiis, vivos ad rogum raptari cerneret; quamvis ejus nomen adhuc detulisset nemo, ad quaesitores veneficiorum adiit sua sponte, seque accusans ipsa, supplex postulavit uti lege in se agerent, nullum deprecans supplicium, modo excuteret intolerabile jugum diabolicae tyrannidis, quo septimum jam annum opprimebatur. Eam itaque volentem quaesitores in reos retulerunt, et in custodiam abdidere. Jam ita comparatum est, ut quorum causa cognoscitur a judicibus, illi Tartarei tortoris exeant dominatu: neque illos supplicio subducere hostis hominum valeat. Quod sapienter a Deo provisum est, ne nulla sit veneficorum plectendorum via, neve (quod Angelicus Doctor tradit) minus potestatis videatur tribuere Deus suis in jure dicundo administris, quam daemon suis satellitibus et mancipiis. Igitur puella beneficio carceris erepta inferno Principi, se totam contulit ad officia pietatis, et ad delendas superioris vitae maculas. Actum est cum ea clementius, datumque illius ingenuo candori, ac voluntariae publicaeque criminum confessioni, ut ne in rogum viva conjiceretur. Cervicem gladio carnificis laeta subjecit. Ereptus pariter malo daemoni, sed mitiore via, fuit nobilis adolescens Germanus, qui se illi sponte mancipaverat. Versabatur in aula Ducis Lotharingiae, missus illuc a parentibus, tum ut aulae cultissimae indueret mores, tum ut Gallicam linguam condisceret. Ut erat a nummis instructus satis belle, nec abhorrens a ludo, nactus est collusores bene multos, qui brevi tempore marsupium adolescentis onere pretioso levaverunt. Suis exutus nummis, alienos et mutuos corrogavit: iis quoque spoliatus, incidit in summum maerorem: cuidum indulget, secessit in vicini horti silvulam. Ibi doloris impatientia elatus, Si mihi, inquit, nunc daemon cum turgente nummis sacculo se ostenderet, non valde recusarem, quin ei me totum dederem. Haec locutus prodeuntem velut ex interiore silva juvenem videt. Cui de causa maeroris sciscitanti narrat infortunium. Ille vero: Promptum est, ait, remedium; hos nummos cape; non habebis steriles: alios brevi parient, et auream tibi sobolem in sinum congerent, qua ditatus, promissi modo dati memor esto. Agit gratias ingentes latus puer. Ludum repetit, quem deinceps habuit semper secundissimum; nec tantum a pristinis collusoribus pecuniam amissam recepit, sed alios omnes, quicumque infelicem tentare audebant aleam, nummis omnibus emungebat, Aderat vulgo ludenti saevus animarum praedo, tanquam unus e spectatoribus; aspectabilis quidem ceteris, uni tamen adolescenti cognitus, qui hoc magistro summam est adeptus notitiam ac facultatem omnium scelerum, quae in ejus cadere poterant aetatem: ac ne quis perdito regressus patêret, precationum libellus ab eodem hoste virtutis, tanquam ultimum Palladium, ereptus illi est. Annum vigefimum attigerat: domum ex aula Principis revertitur. Amici cognatique, monstrum ut viderunt ex omnibus concretum flagitiis, cohorruere. Quibus ille candide retulit necessicatem sibi fatalem tot scelerum imponi: nullam spem, nullum ad bonam frugem reditum superesse, liquidem caput suum Orco jam oppignerasset. Adventare funestum diem, adscriptum in syngrapha, suo exarata sanguine, quo die totus in Tartarei tyranni jura potestatemque transiret; ac libenter quidem, quippe quem beneficum hactenus erga se ac liberalem semper expertus esset. Ita profanus ganeo in praesentissimo salutis aeternae periculo jocabatur.

Omnes ex odio et irâ commiseratio subiit. Sola ejus mater, in communi dolore parum solicita, id solum curabat ut filium in haeresim, cui erat perdite addicta, conjiceret; id est, ut novis eum Avernali belluae vinculis obstringeret.


page 391, image: s391

Persuasit daemon ut matri morem gereret: ac mancipium suum tot pignoribus sibi obligatum, ad infanda quaedam et immania scelera palam impulit. Non jam placidus occurrebat, ut antea, facilisque congerro; sed belluina tectus atque horribili specie. Adolescentis parens, homo catholicus, vinciri filium jubet, ad nosque transmitti Molsheimum. Collegii rector lenitate multa juvenem adortus, ad poenitentiam scelerum adducere conatur. Ad poenitentiae mentionem daemon infremuit; vexat illum acerbius: horrorem sacrae confessionis incutit: terribiles induit formas. Audiebantur in cubiculo porcorum grunnitus, serpentium fibila, et peregrinarum insanae ferarum voces. Juvenis metu examinatusita cum daemone convênit, ut adulterinum chirographum, et ementitum, suo sanguine conscriberet, ei simile quo se pridem ipsi mancipaverat; id Patribus offerret tanquam verum et genuinum: nempe ut adolescentem a servitute Tartarea vindicatum rati, e collegio dimitterent, ubi tanquam in libera custodia tenebatur. Expresso igitur e manu cruore, argumentum dictante ferali magistro, charta mendax inaratur. Fraudem subodoratus famulus, et fallacem schedam, dum hero vestes exuenti operam navat, contemplatus, indicavit sacerdoti adolescentis custodi: et apparebat recens cruor; nitentes, et modo exaratae characterum notae; atque alia quae suspicionem augerent, indicia. Latebras interim captabat reus; nihil modestum compositumque verbis et ore ipso praeferebat, ut facile videretur in gratiam cum daemone rediisse.

Superveniens sacerdos, quasi re comperta, castigat severa oratione proterviam inconstantis animi et impietatem; denique blanditias minis remiscens, lacrymas et facti confessionem exprimit. Sed infestiorem subito sensit adolescens daemonem, cujus acerrimos experiebatur incursus, cum solus esset. Ventum igitur est ad exorcismos in Ecclesia catholica usurpari solitos. Illis non parum est relevatus. Sed nihil aeque profecit ad inimicam vim infringendam atque poenitentiae sacramentum, cujus usus quo erat frequentior, eo debiliores infandi praedonis conatus evadebant. Optimum quoque factu visum, si catholicae Fidei professionem ederet, eodemque tempore daemoni e scripta formula palam nuncium remitteret. Ea formula postquam in altari est reposita, obruit miserum adolescentem animi tanta corporisque perturbatio, quantam non meminisset expertum se esse. Obversabatur illius oculis infernus satelles dentibus infrendens, et syngrapham sibi primum datam ostentans ad terrorem. Rursum ergo exorcismorum tela intorquentur, quorum vim non sustinens exitialem chartam, uti jussus erat, deposuit pariter in altari, ac frustra minitans, in perpetuum excessit. Momen adolescentis proditum nostris annalibus non est; credo ut nobilis familiae ignominia qualiscumque taceretur. Ipsa res tot tamque perspicuis loci, temporis, ac personarum notis habetur consignata, ut in dubium vocari non possit.

[Note: 38. Cur venefici maxime pueris insidientur.] Laboratum quoque utiliter in Gallia anno MDCXIV. et MDCXV. in comprimendis aut emendandis veneficorum maleficiis, quorum natio pestifera tunc atrocius bacchabatur. Et accidit nescio quo pacto, ut crudelius ac liberius certis locis ac temporibus exerceri nefandas artes Deus permittat. Frequentissimae parentum apud nostros erant querimoniae, quod raperentur sibi de sinu per noctem infantes, et ad magica deportarentur orgia. Sane constat veneficos aetati tenerae cupidius insidiari: quod in communem humanae naturae peccato depravatae poenam conjicit Augustinus. Alii daemonis improbitati hoc ipsum tribuunt, in aetatulam innocentem saevire gestientis. Sunt qui parentum flagitiis id assignent, et supinae in liberis educandis negligentiae, quam Deus ita castigari patiatur. Certe impulsus capitali in genus humanum odio daemon cultoribus Idoli Moloch persuaserat, nullo alio sacrificio placandum facilius infame Numen, quam projectis in flammam teneris fetibus, tanquam lactentibus victimis, quas sibi damnatas prope simul haberet, ac natas. Hoc ipsum apud Indos, eodem impulsore, multis locis fieri, memoriae proditum est. Adde quod magi petunt ab infantium corpusculis instrumenta maleficiorum: ex illorum extis venena, et unguenta conficiunt; quin etiam dicuntur pro certo habere, si corda eorumdem voraverint, se tormentorum sensu carituros, neque ad confessionem criminum


page 392, image: s392

ulla unquam quaestionis acerbitate compellendos. Diram Tartari rabiem, nocturnasque incursiones, a multis pueris depulerunt Patres exorcismorum armis: ea tamen cum in omnibus non eandem habere vim cernerent, ad investigandam causam animum intentius adjecerunt. Cognitum denique fuit impios quosdam et sacrilegos Christi ministros, in conferendo pueris baptismo, usitatam, et praescriptam ab Ecclesia formulam non usurpare, infantesque nequaquam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sed in nomine Beelzebub baptizare. Inde accidebat, ut veluti devota Erebo infantia, et sacramenti salutaris destituta praesidio, veneficorum saevitiae patêret, nec in animas divinae gratiae expertes, vim suam sacra carmina obtinerent. Unum ex iilis pueris, quos ad nocturna Bacchanalia impurae Maenades rapere consueverant, sacerdos noster interrogandum sumpsit, ex eoque rescivit, pueris illuc per vim delatis, cereas Agni coelestis bullas, et reliqua, id genus, amuleta sacra, prius a sagis detrahi, quam locum impiis destinatum orgiis inirent, eademque iis egressis restitui. Edidit etiam nomen, quo daemon a nefariis clientibus appellaretur, ejus formam descripsit, et alia, quae Patri visum est percontari, aperuit: non tamen impune. Nam insequenti nocte abreptus puer in sagarum conventiculum, et ob indicium sacer doti factum multis verberibus affectus est; quorum impressa non leviter scapulis vestigia postridie ostendit. His cognitis Patres dederunt operam, ut baptismo infantes munirentur, adjecta conditione, si legitime dato carerent. Statimque sacramenti virtus apparuit. Hoc enim velut interjecto vallo exclusae sunt veneficae puerorum cubilibus, sacrilegisque conatibus prohibitae.

[Note: 39. P. Cotonus arte nova veneficos debellat.] At in viros magica lue infectos magistratuum desaeviebat auctoritas. Edita immanis reorum strages, accensi ubique tristes rogi, consumpta flammis corpora. Nullae tamen cruces, nulla busta pertinaciam animorum vincebant. Cum animadverterent judices tantum incendium, tam late fusum, non extingui poenarum severitate, sed occultari duntaxat ad tempus, intereaque vehementius invalescere, rem totam ad P. Cotonum detulerunt. Ille artem novam rei conficiendae proposuit, nempe Missionem, ut vulgo vocant, hoc est, strenuos concionatores, regionis et linguae gnaros, qui horrendi hujus sceleris demonstrarent immanitatem, et populum Tartareis laqueis expedirent. Continuo daemon artes solitas exprompsit, ut antiquam retineret possessionem. Incessit animos populi tetra consternatio, quasi capitales duumviri adventarent, et veneficiorum quaestiones ac pristina integranda forent incendia. Opinionem funestam et caliginem discussere Patres, proposita Regis nomine, omnibus venia, et rerum praeteritarum oblivione, quicumque bona fide partes daemonis desererent, et pacta cum illo inita rescinderent. Sublato metu, populus ad verbi divini et sacramentorum remedia confluxit. Minus sex mensibus sexcenta et amplius capita erepta sunt ex infanda servitute. Per idem tempus, Ruremondae (quod Gueldriae oppidum est ad confluentes Rurae et Mosae) detectum ingens sagarum agmen. Septuaginta flammis absumptae: quodque in istis Orci mancipiis rarum, omnes ab insana desperatione ac pervicaciâ traductae ad spem salutis et poenitentiam, praeter unam quae daemonio addicta muto, instar stipitis inter tormenta durissimae quaestionis, flammasque rogi perstitit. Ex aliis multa sunt cognita: illud in primis; qui saepius Interessent divino sacrificio, qui sacramentis pie ac frequenter uterentur, iis sagas, ut velint, nocere vix posse. Salutari JESU nomine disturbari nefarias artes, coetus nocturnos solvi, ac tenebrosas machinationes infringi. Potestatem saepe daemonibus in eas res dari divinitus, quae aut elaboratae, aut in horrea conditae sint iis diebus, quos opere servili vacuos religio consecrat; narrabatque una, in quibusdam veneficorum nocturnis coetibus multa vini plaustra exhausta largiter fuisse; quia vinum fuerat in dolia defusum die Dominica, et proinde abreptum a Tartareis praedonibus, quasi res ipsorum juris, ad puniendos religionis violatae reos. Quamvis autem sint istae sagae sanguinis puerilis avidissimae hirudines, nihilominus nefas illis esse consignatos Cruce infantes attingere: idque ipsum e mago compertum, qui conjiciendus in ignem Leodii, affirmavit, cum e plurimis infantibus sanguinem vitamque suxisset, se ad vicini filiolum


page 393, image: s393

nunquam accedere potuisse, quem salutari signo, antequam in lectum inferretur, semper defensum invenisset.

[Note: 40. Insignis venefici poenitentia.] Postremum hujus libri caput claudet hominis improbissimi, ex eodem illo daemonis mancipiorum grege, reditus ad bonam frugem: qui non minus gaudii mortalibus attulit anno MDCXIV. quam beatis coeli civibus; laetari, teste Christo, solitis super uno pecoatore poenitentiam agente. Is, interprete ac sequestro insigni venefico, servitutem Principi tenebrarum professus erat, verbo duntaxat, nam ut syngrapham impiae devotionis testem scriberet, id quod enixe daemon, flagitabat, adduci nunquam potuit, tum quia scribendi rudis erat, tum quia venam sibi jubebatur incidere, ut sceleratae pactionis infame carmen exararet. Ceterum satis obligari se aiebat, dicto in ejus verba sacramento; spondebatque tandiu se in data fide mansurum, quandiu vicissim daemon vocanti praesto esset. Ac sane vocatus nunquam aberat. Vocandi porro hic tenebatur modus, uti non solum ipse juratus publicis litteris consignavit, sed etiam virorum gravissimorum ac doctissimorum testimonia declarant, unde haec omnia hausimus. Certum in locum noctu se conferebat statâ horâ, nigro amictu indutus, qualis esse sacerdotum, cum ad aram operantur, solet. Ibi emergebat ex humo ingens et furva quaedam umbra; huic thus adolebat adorantis more: tum demisso capite sentiebat imponi sibi manus; id signum dominii et potestatis. Mox familiariter instituto sermone, docebatur quae scire collibuisset, de arcanis Principum, de bellis, et aliis id genus rebus, quae in disjunctissimis terrarum partibus gererentur; de amicorum negotiis et inimicorum: his ut nocêret; illis ut favêret. Quamvis lucro et pecuniae parum esset deditus, cum tamen aliquando nummorum aliquantum petiisset, sensit in manum dari sibi micantes aureolos, et impendit. Verum quiritantem postea mercatorem audivit, illos nescio quo pacto periisse, nec repertos in eo, ubi fuerant accurate repositi, loco.

Hunc in modum infelix daemoni mancipatus eum singulis diebus Dominicis adorabat e praescripta formula, et Christo, Beatissimae Virgini, ceterisque coelitibus, cum insigni verborum contumelia nuncium remittebat. Contra vero de ipsis daemonibus magnifice ac subtiliter, homo cetera litterarum expers, loquebatur. Illos tamen aiebat non quaecumque vellent ipsi, sed tantummodo quae Deus permitteret, moliri posse. Uti hominibus ad nocendum, praesertim ad conspurcandas res sacras, ac divinam Eucharistiam probro et dedecore afficiendam. Alios aliis inferiores esse, et potentioribus operam verniliter navare. Unum ex illo infimo grege in annuli pala constrictum habebat; nec tamen habuit diu, quia ejusmodi annulum prope sacras Divorum reliquias abdiderat, quarum viciniam non ferens Erebi satelles, ruprâ cum fragore annuli palâ diffugerat. Interrogatus ab eo daemon cur Grucem horreret, respondit candide nec sine gemitu, se in ea et ab ea victum, ac spoliatum fuisse. Cur coelo pussus esset: negavit se fuisse pulsum. Sponte, inquit, cessi. Dei me pudebat, qui se ad humanae naturae, vilissimam conditionem abjicere statuisset, cum ornari posset mea. Fugi, ne tantum viderem dedecus. Coelum sibi Deus habeat, per me licet; opibus meis contentus sum, satis me beatus uno. Id ut persuaderet, formosissimi pueri speciem interdum induebat, transformabat se in angelum lucis, totus gemmis et auro coopertus, et mira de Angelicae naturae dotibus praedicabat.

Hac imbutum opinione praeclara et veneratione veneficum coepit contemptim ac duriter tractare, multa imperare gravia, multa exigere: detrectantem obsequi verbis male ac verberibus accipere. Quae tametsi ferret ille molestissime, non audebat tamen excutere jugum, ultorem timens. Nihilominus arcta illa, qua ipsi cum daemone intercedebat familiaritas, sensim relanguit, impotentis heri crudelitate; primusque hic illi fuit ad vitam meliorem gradus. Accessit alter e luctuosa cujusdam avunculi sui morte, hominis longe sceleratissimi. Huic laboranti graviter operam dabat, cum subito assurgens aeger, et instar canis rabidae ululans, Me miserum, exclamat: rapior ad inferos aeternis mactandus suppliciis. Merui sic perire: haec debita sceleribus meis merces. Nec tamen


page 394, image: s394

incomitatus ibo. Haec locutus vitam cum voce perdidit. Hoc spectaculo, hoc fulmine percussus percontatur a daemone quid avunculo suo factum sit. Oratus multa prece daemon, responsi nihil dedit; ne, si diceret vera, praedam fortasse amitteret. Ridere duntaxat visus, et quae ab aegroto de suppliciis aeternis dicta erant, tanquam a phrenetico per furorem ac dementiam dicta, cavillari.

Tertiam divina bonitas admovit machinam ad impium pectus salutari metu conterendum. Accidit ut ille veneficus, quo sequestro ac magistro, daemoni se mancipaverat, coortâ rixâ et susceptâ cum inimicis pugnâ, comprehensus damnatusque suspenderetur. Daemon ante pugnam ab eo consultus, rixam e voto successuram (nempe suo) praedixerat, ipsumque superiorem e pugna discessurum. Ac sane suspensus e patibulo, tanquam e superiore loco fuit, in eoque mansit insepultus, donec illum discipulus ex arbore funesta detractum noctu, injecta raptim humo contegeret.

Agnovit enimvero tyranni Tartarei perfidiam, et in libertatem vindicare se statuit. Per eos dies instituta erat a Patribus Societatis missio, ut vocant, in Transtiberina Urbis regione. Dum illac forte errat inquietus, et meliora secum volvens consilia, vidit unum e nostris concionantem in platea. Aures admovet: concutitur, ingemiscit, ac discedentem assectatus, aperit quis sit, quis esse, Deo adjuvante, velit. Pater benigne auditum, et bono animo esse jussum remittit ad collegium Romanum, et sacerdotem illi indicat, a quo per otium erudiri, et in viam salutis reponi possit.

Is P. Nicolaus Promontorius erat, qui exeunte Decembri anni MDCXIV. adeuntem audivit, et offusam animo caliginem discussit. Attonitus interim daemon fugitivum mancipium summa ope retrahere tentavit. Animum obruit incredibili maerore: horrendas rerum variarum formas objecit oculis, cubiculum serpentibus et bufonibus implevit. Sexcenta quotidie occutrebant pericula, quibus in mediis impelli se sentiebat intus, ut auxilio daemonem vocaret. Cum nihilominus propositi tenax monstratam salutis viam ire pergeret, occurrit illi daemon blanda et honesta, licet ignota, viri forma tectus et, Miror, inquit, quid tibi venerit in mentem, amicum veterem, post tot accepta beneficia, deserere. Hoccine probi et cordati hominis est? Saltem interjici moram oportuit, faciendumque periculum an amicus novus antiquo praeferendus videretur, et periculum hoc facias adhuc licet: a Deo pete quodcumque libuerit, idem a me postula. Uter voti compotem te fecerit, hunc sequere. Quid isthuc autem nugarum est, quod illigatum brachio geris? tene istis etiamnum superstitionibus duci? Sacrum numisma carpo applicitum gestabat; illudque, instante acriter diabolo, ac tanquam aniles phaleras deridente, abjecit. Statim miris conturbari modis, et corpore atque animo percelli coepit. Vix ad collegium prorepsit, ubi per multas horas a Patribus Nicolao Promontorio, et Marcellino Albergotto confirmatus, demum appensâ collo coelestis Agni cerâ consecratâ paulum recreatus est.

Tum veto, illis hortantibus procumbens humi, nuncium diabolo remisit, et veniam a Deo suppliciter petiit. Restabat ut sacra confessio manum ultimam rebus bene inchoatis adderet. Eo perpelli non poterat. Hunc nodum Gordium solvere contendebant Patres, daemon astringere validius, et magis magisque implicare nitebatur, alias ex aliis nectens moras; mentem ream odio sacramenti penitus imbuens, et animi perturbationes vitiosas, habitusque longo usu velut innatos excitans, quo tanquam vallo atrium suum fortis armatus custodiebat. Vivebat adhuc in scelerato pectore impurus amor: hunc vehementius accendit: et oblatus derepente, Si me adoras, inquit, et datam servare fidem non renuis, faciam ut haec mulier, quam vincere hactenus nequivisti, cras ultro se victam volentemque dedat. Hoc promisso inescatus infelix, daemonem adoravit, et mutatam postridie mulierem nactus, admiransque vim potentis heri, rursus illi servitutem vovit, ac P. Promontorio ad poenitentiae sacramentum hortanti, candide quod gestum erat renunciavit; orans, ne tantam praeterea molestiam


page 395, image: s395

sua causa caperet, sibi certum esse a pactis cum daemone conventis non abire; mox imaginem Christi crucifixi, ac nescio quid sacrarum reliquiarum, ipsi reddidit. Sacerdos, justo dolore percitus, exprobrat ingratum et immemorem animum; promissa Superis hominibusque data, beneficia divinitus accepta, commemorat. Postremo, vocem contendens, Erit illud, erit aliquando tempus, ait, cum repentina morte ad inferos raptus, avunculum illum tuum comitaberis, et quem dominum cui praeferas, agnosces. His dictis attonitum stupentemque deserit. Occurrebat animo luctuosa mors avunculi, tum illius venefici, magistri olim sui: discedentem sub pedibus terram, hiantes inferos videre sibi videbatur.

Hoc aestu concussus, redit ad collegium, ac Patres Promontorium et Albergottum arcessit. Pavorem suum confessus, rogavit ut quosdam sibi scrupulos eximerent, atque illud in primis quod a daemone saepius audiebat, Quiquid ageret, frustra esse: nec posse fieri ut qui se daemoni totum dedisset, daemonis totus non esset. Hanc in sententiam locuti quod opus erat Patres, addidere multa, quibus nutantem jam labantemque vincerent, altero partes agente lenitatis, altero severitatis. Fractus domitusque tandem exclamat, Quid me jubetis facere? Et Promontorius, Agere poenitentiam, et hoc flagello tuam in mutanda mente levitatem, et perfidiam luere. Nihil cunctatus flagellum accipit, et ante Christi e cruce pendentis imaginem nudatis actutum humeris non paucas nec leniter plagas incutit, divinam lamentabili voce misericordiam implorans. Jussere deinde Patres, ut se ad sacram confessionem compararet. Id vero ut faceret commodius, et inimicam vim facilius frangeret, pernoctavit cum iisdem in eodem conclavi. Cumque bonam noctis partem orando, et afflictando corpore Patres transigerent, excitatus ad strepitum verberum accurrit, obsecrans ut caedendi facerent finem; suum esse, qui reus esset, poenas dependere. Nullas detrecto, inquiebat, vel si confitenda sint publice peccata, et omnium supplicia martyrum subeunda: graviora merui. Postridie lustratis aliquot sacris aedibus, ductus est domum Probationis, in Quirinali: nam in domibus nostris minorem nocendi vim daemoni esse, ipso fatente, cognoverat. Eunti occurrit minax et feralis umbra; parva primo, dein paulatim se attollens, ut coelum vertice tangere videretur. Avernale terriculum discussit oratione et signo divinae Crucis. Eadem, cum sacram obiret confessionem, stridere pone sacerdotis tribunal ac volutari conspecta. Postremo cum peccata deposuisset, ac sacrum Christi Domini corpus in aede B. Virginis VIII. Kalend. Februar, anni MDCXV. sumpsisset, otium illi et quies ab hoste veluti foris fuit, vetito daemone ipsius oculis, ut antea, et sensibus illudere: non item intus. Vix enim credi potest, quam variis, quam tetris pulsatus diu noctuque tentationibus fuerit. Nec defuere scelerati, a daemone procul dubio submissi, qui Turcicos in fines, aut Genevam ipsum invitarent. Nihil profecit inimicus in eo: tela omnia nequissimi retudit pio ac frequenti sacramentorum usu, studio precationis et poenitentiae, denique Patrum consiliis, qui tandiu his tempestatibus jactato adfuere, donec ipsum divina bonitas laetitia salutaris sui, et spiritu principali confirmaret. Porro, ut Dei totus in posterum esset, quemadmodum totus antea daemonis fuerat, religiosam amplecti vitam statuit, eaque mente cum duobus Capucinis Patribus in Corsicam Idibus Martiis est profectus. Haec omnia ipsemet esse testata voluit, et ad divinam gloriam mandata litteris. Accessere testes quatuor idonei, quorum nomine et Chirographo eadem sunt confirmata, die IX. Martii anni MDCXV. Et ipsa Patrum, quos tanti operis adjutores divina bonitas adscivit, probitas, ac spectata fides argumenti. satis est, ut nemo illud in dubium revocare merito posse videatur.



page 396, image: s396

LIBER XVII. PARTIS V. HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopsis Libri XVII. Religio per SOCIETATEM IESU defensa, illustrata, et propagata, in variis Europae locis, ab anno MDXCI. AD MDCXVI.

[Note: 1.] RELIGIO contra Ruthenos Schismaticos propugnata in Brestana Synodo. II. Contra baereticos publice ac privatim defensa, et opportunis munita praesidiis in Polonia, Germania, Gallia, et Hollandia. III. Eadem in varias urbes, unde pulsa fuerat, restituta. IV. Illustrata et propagata obeundis Missionibus, quarum insigniores nonnullae recensentur, tum peractae in Europa, tum ab Europa profecta ad Graecos, Mingrelos, Maronitas, Chaldaeos, etc. V. Subjunguntur variae artes ad fructum uberiorem e Missonibus colligendum. VI. Eadem religio amplificata et ornata inductis, aut renovatis, operibus aliquot illustrioribus publicae pietatis. VII. Navata utiliter opera explicandis doctrina Christianae elementis; nec non tradendis Spiritualibus Exercitiis. VIII. Instituendae bonis moribus ac litteris juventute. IX. Variis sodalitatibus condendis non modo ad excolendam aetatem teneram, sed etiam provectiorem. X. Denique traducendis ab errore ad veritatem, aut a vitio ad virtutem, hominibus. Exempla quaedam insigniora proferuntur.

ARGUMENTUM ingens ingredimur, et cum omnium religiosorum Ordinum, tum vero Societatis nostrae maxime proprium, Religionem in variis Europae, Asiae, Africae, et Americae, partibus ab ea defensam, illustratam, et propagatam, Deo faustis alpirante laboribus. Initium ab Europa ducimus, in qua religio contra schismaticorum et haereticorum conatus a Societate non uno in loco fortiter propugnata fuit: restituta multas in urbes, unde fuerat ejecta: demum illustrata, et propagata praesertim inter catholicos, obeundis Missionibus, revocandis ad bonam frugem improbis, et probis in pietate confirmandis.

Rutheni, sive Russi, Russiam Rubram obtinent, Poloniae provinciam, quae maxime ad Austrum vergit, imminetque Transsilvaniae et Hungariae superiori.


page 397, image: s397

[Note: §. I. RELIGIO CONTRA SCHISMATICOS RUTHENOS a SOCIETATE JESU DEFENSA.] Graecanicum sequuntur in sacris morem, et Graecorum schismate, atque erroribus vulgo sunt implicati. In us ad Ecclesiae Romanae Fidem et concordiam revocandis operam feliciter impenderunt circa annum MDXCIV. Patres Martinus Laterna, et Gaspar Nahaius. Jam plerosque sacerdotes ac dynastas, in primis vero Ducem Zaslaviensem, ejus liberos, aulamque universam, cum feminis, aliquot Principibus a schismate dimoverant. Restabat unum ad sanciendam Ecclesiae Ruthenicae cum Latina consensionem, ut synodus haberetur, quae manum ultimam rebus in optimum adductis locum imponeret. Id vero ut secundum proborum omnium vota quamprimum fieret laboratum est a Patribus summa contentione, tum apud Summum Pontificem Clementem VIII. tum apud Ruthenos antistites proceresque. Brestiam convenire placuit (oppidum est Poloniae majoris, in Cujavia.) Probavit consilium Stanislaus KarnKovius, Archiepiscopus Gnesnensis, Poloniae Primas: probavit ac promovit sedulo Michael Rahoza, Russiae Metropolitanus. Brestiam igitur Patres Nahaius et Laterna profecti anno MDXCIV. plurimos Ruthenorum praesules et parochos adduxere. Adfuerunt Summi Pontificis et Latinorum nomine Demetrius Soliecovius, Leopoliensis Archiepiscopus; Bernardus MacziovisKius, postea Gnesnensis antistes, et inter Purpuratos Patres demum cooptatus; ac Stephanus GomolinsKius, Episcopus Chelmensis. [Note: 1. Opera na vata in synodo Brestana.] Nec defuerunt legati Regis Poloniae, per quos effectum est, ut necessaria pax et securitas synodo constaret. Id sapienter provisum a Sociis. Quippe ad synodi et concordiae nomen efferati defensores schismatis, factiosorum armatam manum comparaverant, per quos proborum consilia disturbarent. Inanes impiorum minae et arma ceciderunt. Compositum sancitumque communi consensu negotium Unionis; laudata Societatis in eo promovendo sedulitas; decreta denique legatio Ecclesiae Ruthenicae ad Romanum Pontificem. Hanc obierunt Hypatius Pocycius, antistes Volodimiriensis; et Cyrillus TerlecKius, Episcopus Luceoriensis. Datum legatis mandatum ut Summo Pontifici renunciarent synodi nomine, Ruthenos Graecum ritum in Polonia et Lithuania sectantes, eam cum Ecclesia Romana concordiam profiteri, quae olim inter Occidentalem et Orientalem Ecclesiam vigebat, quaeque Isidoro Ruthenorum, et Bessarione Nicaeno Archiepiscopis adjuvantibus, renovata in concilio Florentino et constituta fuerat. Legati Urbem ingressi Novembri mense anni MDXCV. et in Vaticana, quae Constantini nuncupatur, aula, affusi pedibus Summi Pontificis, in Cardinalium et procerum frequenti corona, catholicae Fidei professionem ediderunt. Sic ad Ecclesiae Romanae communionem rediere feliciter, post gravissima multorum annotum dissidia, Rutheni. Exstant rei tantae Acta conscripta singillatim, cum omnibus, quae ad Ruthenorum nomen, mores, et religionem spectant, apud Cardinalem Baronium, in peculiari commentario, quem Tomo VII. Annalium subjecit. Anno sequente antistites ac dynastae Rutheni conventum ad ea firmanda, quae Romae peracta fuerant, habuerunt: in eoque P. Petrus Scarga, Regi Poloniae a concionibus, faustum ac fortunatum foedus illis egregia oratione gratulatus est.

[Note: 2. Graecanici schismatis apud Ruthenos origo, et aetates variae.] Erunt fortasse qui rescire paulo distinctius cupiant quo primum tempore schisma Graecanicum in hanc Poloniae partem irrepserit: quo rejectum aliquandiu pacto, quo deinde acceptum confirmatumque fuerit: id quod apud Annalium Ecclesiasticorum scriptorem laudatissimum desiderari videtur eo loco, quem indicavimus. Universam Russiam Christiana suscepisse sacra constat e veteribus Russorum monumentis, ad annum Christi nongentesimum nonagesimum; cum Wladimirus Russiae Princeps baptizatus est a Michaele Metropolita, natione Graeco, religione catholico. Tunc sepultum penitus jacebat schisma, Photio, auctore praecipuo funesti dissidii, condemnato jamdudum in octava Synodo Oecumenicâ, et extincto. Feralis discordiae faces excitavit sub annum MXLIII. Michael Cerularius, Patriarcha pariter C P. Data est opera diligenter a Jaroslao Uladimiriade, qui Russiae praeerat, ne regionem afflaret rediviva pestis. Eligendum curavit anno MLI. Metropolitam Russiae Hilarionem, natione Russum, Fide ac studio impense catholicum. Huic alii deinde suffecti sunt aeque catholici, et cum Romano Pontifice communione litrerarum, obsequio, Fide, non minus conjuncti,


page 398, image: s398

quam a Patriarchis CP. schismate infectis alieni. Postquam Graeci ad ejusdem Romanae Sedis imperium et communionem in Lugdunensi concilio redierunt, Russi Metropolitas suos ab iisdem, ut solebant antea, petivere.

Sub annum MCCCXX. ingens facta est rerum in deteriorem statum inclinatio. Gediminus, Magnus Lithuaniae Dux, Kiovia et Volhinia occupatis, exactisque Russi nominis Ducibus, praefecit Russiae Mindophum, e Lithuanis ortum Principibus, Christianum illum quidem, sed ritui deditum Graecanico et schismati. Eo favente irrepsit in Russiam Graeca labes, at furtim, et latebras captans. Quippe Volodimirus Lithuaniae Ducis filius, et Kioviae Principatum administrans; nec non Alexius Metropolita, qui ob vitae sanctitatem inter Divos a Russis colitur; Alexander Vitoldus, Lithuaniae Dux; Ladislaus et Casimirus Poloniae Reges impiam luem opprimere sedulo conati funt. Erumpebat nihilominus identidem; et, ut est novitatis ingenium, animos e damnis suis et occulta incrementa capiebat. Profligata omnino videbatur post Concilium Florentinum, Graecis ad Romanae Sedis auctoritatem denuo revocatis; et alente concordiam, qui Concilio interfuerat, Isidoro Thessalonicensi, Kioviae Metropolita, cujus eruditionem ac pietatem Romanâ deinde purpurâ Eugenius IV. ornavit. Cum vero Graeci, parum fidei datae memores, paulo post ad ingenium redirent, Russi schismatis fautores, suffragantibus Moschis, apertius rebellarunt; et Gregorio Russiae Metropolita, quem Pius II. Isidoro subrogaverat, rejecto, alium sibi Metropolitam elegerunt.

Tunc schismatici prodire suis e latebris ausi, templa etiam condere, et sua in iis habere conventicula coeperunt. Renascentem hydram contudit S. Princeps Casimirus, effecitque apud patrem ne schismatici sua templa vetustate collabentia instaurarent, aut nova deinceps construerent. Suffectus Gregorio Metropolitae Misael, antea Smolenscensis Episcopus, de sententia procerum legationem amplissimam ad Sixtum IV. misit: in qua Ecclesiae Graeco-Russae (nam ritu Graeco Russi plurimi utebantur) nomine, illum Ecclesiae Christianae universae caput, Vicarium Christi, et Petri successorem, agnoscit. Non aliter aut senserunt aut locuti sunt Metropolitae consecuti usque ad annum MDXX. quo Jonas quidam, genere Moschus, Metropolitanum adeptus solium, schisma paene prostratum erexit. Pastorem schismaticum secutae sunt oves, neque tantum ex humili plebe, sed praecipua nobilitatis capita, duce potissimum Constantino Ostrogio, e veterum Russiae Ducum sanguine prognato; cui Sigismundus I. ob rem in bello gestam feliciter, Palatinatum Trocensem contulerat. Restiterunt acriter proceres catholici. Hoc unum impetrarunt, ut regio diplomate caveretur, ne quis unquam schismaticus ad rempublicam administrandam adhiberetur. Multo deterior sub Sigismundo Augusto religionis conditio fuit, segni Principe, qui catholicorum supplices libellos et postulata differre in crastinum solebat: unde illi nomen Gioironi, id est, Crastini, sive procrastinantis, datum. Spretis legibus, quas optimi Principes praeclare constituerant, Haeresis et Schisma per Lithuaniam ac Russiam impune volitarunt. Crevit impiorum audacia post Stephani Bathorii mortem: et ab iis denique impetratum fuit, ut nemini ob causam religionis, periculi quidquam damnive crearetur.

Obviam ire tot malis non segniter studuit Sigismundus III. strenuum Metropolitam nactus Michaelem Rahozam, qui anno MDXC. congregatis cleri primoribus, importatas a schismate per tot annos clades, et imminentia pericula demonstravit. Assensi sunt prae ceteris egregio Metropolitae Episcopi Luceoriensis, Pinscensis, Chelmensis, Leopoliensis, Wolodimiriensis, et Presmiliensis. Quibus urgentibus indicta, quam memoravi, synodus Brestana. Dictum anathema in eos, quicumque schisma sectarentur. Acta synodi confirmata variis locis ac temporibus: Luceoriae anno MDXCVIII. Polociae MPC. Lublini MDCIII. Vilnae MDCIX. Tot fulminibus obtriti non sunt schismatici, praesertim monachi, litterarum sacrarum aeque ac profanarum rudes, eoque pertinaciores. Brestanam synodum oppugnarunt, inito cum Calvinianis foedere: lites Episcopis, concordiae patronis intentarunt in publicis regni comitus. Regis ac senatorum decreto repulsi


page 399, image: s399

damnatique, ad vim et arma confugerunt. Immissus ab iis sicarius anno MDCIX. Metropolitam Hypatium, in medio Vilnensi foro luce palam aggressus, ejus, jugulum gladio appetiit: cumque optimus praesul furenti manum objecisset, duos dexterae digitos abscidit. Gregorium HreKewiczum, Velamini RutsKi, qui successerat Hypatio, Vicarium generalem, domo sua per vim avulsum in Borysthenem demersere: nihil demum fraudis, perfidiae, impietatis intentatum reliquerunt. Exarsit atrocius improborum furor circa annum MDCXX. Longa est historia, longae ambages: quae cum in sequentem Historiae nostrae partem incidant, data occasione referentur.

Interim in iisdem Ruthenis sive continendis in suscepta concordia, sive a pristino schismate revocandis collocatus est feliciter labor annis consequentibus, ac praesertim MDCXIII. qua in Russia mille et quadringentis partim schismate, partim haeresi Calviniana irretitis funesta detracta sunt vincula. Fortunato labori moram non levem injecere BatzKores: sunt isti Russorum schismaticorum sacerdotes et doctores. Praeerat illis MunKasiensis praesul, id nominis sortitus a MunKasio, coenobio Basilianorum Calogerorum (sic monachos Graecos vocant) celeberrimo. Cum eo sermonem nostri saepe contulerant; nec cessabant hominem cohortari, ut ad Ecclesiae Romanae communionem cum sacerdotibus suis rediret: sed conatu semper irrito. Aliam igitur tentare viam placuit ineundae istius concordiae. Appellatus est Athanasius KrupetsKyus, Premisliensis antistes, sententia et voluntate cum Ecclesia Romana conjunctissimus. Ejus auctoritate ac rationibus permoti Basiliani monachi, Ruthenique sacerdotes plurimi juraverunt in verba Romani Pontificis, id unum modo prisci moris sibi reservantes, ut Graecanico ritu sacris operari liceret. Aliorum sopita potius, quam extincta pertinacia in immane scelus paulo post erupit: adeo aegre vulnera, quae fecit haeresis, coalescunt! Sacram aedem, Deiparae Virgini dedicatam, tertio ab Hommona lapide, Calvinianus furor everterat. Eadem postmodum restituta, miraculis et populi concursu celebrabatur: ipsisque sacrae Pentecostes diebus affsuxerat pie supplicantium ingens agmen. Catholicus Uladica, (sic antistites suos Russi vocant) ut sacram ornaret aedem, ejus fores tantisper occludi jusserat. Conclamant schismatici excludi se templo, non ferendam injuriam. Simul corripiunt vectes, et valvas parant dejicere. Prodit antistes, ac furiosos lenire verbis tentat. Sed cum nihil proficeret, recepit se in sacrarium, ubi ab impia multitudine pet fenestram telis impetitus crudeliter, vix a superveniente Drugethio Comite, cruentus et semianimis ereptus est. Ejus illa prima vox audira fuit, qua rogabat Comitem ut improbis ignosceretur. Scelerata factio refugerat in montes, conscientiâ criminis, et immissorum a Drugethio militum metu. Uladicae lenitas mirifice illi populum conciliavit, et catholicam illustravit religionem, quae tales expetit a vexatoribus suis poenas, neque aliter injurias ulciscitur, quam parcendo et ferendo. Quo major esset excolendae apud Ruthenos religionis facultas, dedit operam Aquaviva ut linguam Estonicam, Lothavicam, aliasque in hoc usitatas tractu nostri accurate condiscerent. Exstant ejus ad Lithuaniae Provincialem litterae, in quibus quaecumque ad earum linguarum studium pertinent, singillatim praecipit.

[Note: §. II. RELIGIO CONTRA HAERETICOS PROPUGNATA.] Hic datus in Russia praecipue Schismaticis labor: cum haereticis tam saepe, tot in locis, inita sunt certamina, ut enumerare singula difficile sit. Levartovia non procul distat Lublino. Annos complures catuerat sacerdotibus catholicis, quia in haeretici dynastae potestate oppidum erat. Sed cum ab ejusdem heredibus oppigneratum fuisset Nicolao Firleo, Palatino Cracoviensi, apprime pio et catholico, is accivit ad se se P. Adrianum RadsiminsKium, e collegio Lublinensi, eximium divini verbi praeconem, et in religionis quaestionibus tractandis exercitatum. Ubi frigêre conciones suas Calviniani et Sociniani senserunt, illo ad populum frequentissimum verba faciente, certare atque adeo vinci palam maluerunt, quam dolere clam et ringi. RadsiminsKius pugnae conditionem laetus accepit, et utendum tempore ac populi voluntate ratus, geminum doctrinae catholicae caput defendendum proposuit; alterum de Filii Dei aeternitate; alterum


page 400, image: s400

[Note: 4. In Polonia, et Lithuania.] de vera ejusdem in Eucharistico ferculo praesentia. Dies disputationi constifuta, Idus Januarii anni MDXCII. Convênit ipse cum lecta manu Faustus Socinus, qui sectae nequissimae suum reliquit nomen; spurius ex Ariana stirpe surculus. Primus descendit in arenam Socini discipulus: verum ita male multatus est, ut ejus gregales circumfusos puderet hominis ac poeniteret. Socinus ipse nihil est prolocutus, linguae, ut aiebat, Polonicae inscitiâ. Subiit ergo Calvinianus doctor: sed conscientiâ propriae tenuitatis, tum etiam exemplo et clade commilitonis territus, ubi unum alterumve contra SS. Sacramenti fidem, e Calvini penu cavillum titubanter ac timide jecit, obmutuit. Venit subsidio alter, vetustae inter suos auctoritatis et famae: qui statim convictus, et omnium risu exceptus, abscessit. Qua catholicae veritatis victoria permotus adolescens nobilis haeresim, materno cum lacte haustam, feliciter exspuit.

Perciti pudore acceptae cladis Sociniani, acuente illos etiam, ut appâret, Socino, vulgatis libellis catholicos vicissim ad novam dimicationem provocant, eamque non in oppiduli unius latebris ac solitudine; sed in ipsius Lublini luce, post quartum inde mensem, ineundam. Concursu igitur omnium ordinum maximo confligitur in aede nostra Lublinensi. Momento debellatum est. Nihil nisi obsoleta [Note: Staterius, doctor Ebionita.] quaedam argumenta, et lippis ac tonsoribus nota, protulit adversarius: quae Radsiminskius explodens, victum illum nullo negotio ac latentem habuit. Libellum probris in Societatem jactari solitis refertum ediderunt haeretici, confessionem imbecillitatis, solatium ignominiae.

At Vilnae, in Lithuania, palam se victores praedicarunt. Commissa fuerat pugna in aula Palatini Vilnensis. Hinc P. Martinus Smigletius, theologiae professor, catholicam propugnabat veritatem; inde illam oppugnabant Ecclesiae hostes: circum populi procerumque multitudo. Datae sunt adversariis primae oppugnandi et interrogandi partes: sed, cum rogati fuerunt vicissim respondere, ac sua placita defendere, excusarunt negotia domestica, valetudinem, iter necessarium, et alia; quibus apparebat, male acceptos in priori disputatione sibi pejus adhuc metuere. Nihilominus victoriam penes se stetisse conclamabant, veteri omnium haereticorum instituto; quod cum affirmaret confidentius nobilis Polonus, regio praepositus cubiculo, testesque faceret omnes Superos, ac suum caput ipse diris devoveret, si catholici vicissent; repente coepit irraucescere; tum expallescere; mox destitui sensibus: demum intercluso spiritu, inter manus procurrentium, et quod in re trepida succurrebat remedii, nequicquam afferentium, interiit.

[Note: 5. In Gallia.] Per idem tempus laboranti graviter in Gallia religioni subvenire Societas omni ope studuit. Turbare coeperant in regno Christianissimo jam inde a Francisci I. temporibus haeretici, serpente per Europam Lutherana et Calviniana peste. A regibus Henrico II. Francisco II. Carolo IX. et Henrico III. edictorum severitate, atrocitate etiam suppliciorum repressi, contulerant se in fidem et clientelam Principum aliquot regii sanguinis, qui partim haereseos infecti lue, partim Guisiis Principibus infensi, penes quos rerum administratio tunc esse videbatur, Galliam armis civilibus miscuerunt. Ambitio fortasse Principes, populum quidem certe religionis catholicae, quolibet pretio conservandae, studium accendebat. Caesis Henrici III. jussu Guisiis, quorum potentia regiae auctoritati metum incusserat, populus, quasi ereptis sibi religionis defensoribus, in ipsum Regem exarsit, eum aditu Lutetiae prohibuit; ac foedus quoddam sacrum, quam vernacula voce Ligam dixere, conflavit. Perstitit hoc foedus post Henrici III. luctuosam necem: eoque freti catholici prosperos Henrici IV. conatus et arma refringebant. In hac rerum perturbatione Socios consolari per litteras Aquaviva studuit: illud etiam atque etiam admonens, ac praecipiens, ita religionem tuerentur, ut nullam partem publicae rei administrandam susciperent, neve se regni negotiis, quae vulgo negotia status vocantur, insererent. Ferebatur enim Odo Pigenatius, Provincialis, in eam partem nonnihil peccare, ac favere vehementiis iis, qui foedus pro tuenda veteri religione coiverant. Ipse non ita multo post, an propter susceptos in communi periculo et metu Labores? an ex animi dolore, cum imminentia carissimae genti mala cerneret? gravem contraxit morbum, quo de sanitate ac mente


page 401, image: s401

deturbatus est. Illud nihilominus in nostrorum ea tempestate litteris reperio, Pigenatium egisse diligenter ut removeret se a consiliis ejus factionis, quae tunc Parisiis rerum summae praeerat; nec semel, per speciem visitandae pro suo munere provinciae, discessum Lutetiâ tentavisse; sed vel prohibitum a civibus, vel e fuga retractum, causam religionis ab eo prodi quiritantibus. Compositis deinde in Gallia rebus, et catholica religione constituta Henrici Magni prudentia et pietate, non eodem statim cum bellis civilibus tumulo sepulta haeresis est. Itaque cum ejus discipulis aut magistris depugnandum Societati saepe fuit, ac praesertim PP. Joanni Gonterio, et Petro Cotono. Gonterius positis Bliterensis collegii fundamentis, Castra venerat, oppidum nobile Occitaniae superioris, quod misti catholicis haeretici obtinebant, bipartitâ inter utrosque curiâ. Invitatus ab Episcopo et catholicis, ut manum cum haereseos doctore celeberrimo consereret, non abnuit: quamvis probe intelligeret vix quidpiam privatis ejusmodi altercationibus profici, tum ob adversariorum in disputando petulantiam; tum ob eorum, etiam cum victi liquido sunt, vanitatem in victoria sibi arroganda. Disputationem igitur leniter ingressus evagantem adversarium, quasi aliud agens eo perduxit, ut ad auctoritatem, et docendi jus, summam controversiae revocandam [Note: 6. Docendi auctoritas nulla haereseos magistris.] esse fateretur. Quorsum enim doces, ait, aut cur te quisquam audiat, si jus auctoritatemque docendi nullam habes? Omnis consessus jure id primum omnium quaerendum et statuendum esse affirmavit. Haereticus magister ad Oecolampadium, Bucerum, Zuinglium, aliosque novitiae doctrinae parentes, originem et auctoritatem docendi suam retulit. Instat Gonterius, rogatque ut demonstret unde Zuinglius, Bucerus, et alii jus docendi et auctoritatem sibi sumpserint. Ipse non interruptam doctorum catholicorum seriem, et perpetuam inde usque a temporibus Apostolicis successionem plane ac perspicue commonstrabat. Sudans adversarius tres sibi menses dari postulavit, ut Tigurum profectus in Helvetios, inde certissimam auctoritatis ac doctrinae Calvinisticae demonstrationem arcesseret. Risit hominem sua ipsa factio; et e proceribus quispiam, ut impeditum doctorem expediret, joco an serio? respondit videri aequum, ut in re difficili, et ad reconditiorem antiquitatis memoriam spectante, spatium daretur libros et prisca monumenta consulendi.

P. Petro Cotono nullum ferme tempus a bello cum haereticis fortiter ac feliciter gerendo vacuum fuit. Cum illis primum signa contulit Lugduni, anno MDXCII. tum Avenione, postea Gratianopoli, denique Nemausi anno MDXCIX. [Note: 7. P. Petri Cotoni, et aliorum quorumdam e Societate, dimicationes cum haereticis.] quam Occitaniae civitatem Haeresis, tanquam arcem, occupaverat. Jam quidem Henrici IV. auctoritate restitutus cum suo Clero Episeopus fuerat, nihilominus eo usque insaniebat adhuc proterva plebs, ut catholico sacerdoti in publicum prodire cum talari et consueta sacerdotibus veste, tutum non esset. Vehementer laboratum est a Calvinianae scholae doctoribus, ut excluderetur P. Cotonus oppido; aut, si admitteretur, ne diu in illo consisteret. Primum sui gregis homines submisere, qui altercando et interrogando sic eum haberent districtum, sic obtunderent, nullo spatio ad quiescendum relicto, ut valetudine ac viribus debilitatis exhaustisque, concideret. Sed cum Cotonus, cibi somnique perparcus, improbo esset labori par, imo plerosque mala fide ad se adeuntes, veram ad Fidem religionemque traduceret; mutant pugnae rationem: conscribunt libellos, edunt volumina, commentarios ingerunt, ut eum respondere conantem defatigent ac frangant. Scriptis scripta, commentariis commentarios, volumina voluminibus reponebat. Eundem ad publicam provocarunt disputationem, et plebem promiscuam tota ex urbe collegerunt, ut seditionem timens magistratus coetum disturbaret, jactarentque in vulgus Cotonum aleam certaminis adire non ausum. Quod cum aliquando plebi persuasissent, obsedit illa ejus aedes, ac fere lapidibus nec opinantem obruit. Eo evasit perditi cujusdam nebulonis furor, ut ad eum bis terve ingressus sit cum sica, ratus hac victima bene litandum recenti sectae. Confessus deinde est, agnito scelere, toties ab ea stringenda deterritum se fuisse, quoties oculos in Cotoni vultum conjiceret: tam blandus ex illo innocentiae pietatisque splendor emicabat. Humanissimi ac religiosissimi viri comitas


page 402, image: s402

maximam urbis partem ipsi paulatim conciliavit. Exstat luculentum magistratus urbani testimonium, profitentis perfectum id ab eo fuisse, ut conciliatis civium animis, et ad concordiam inflexis, bellorum civilium ac dissidiorum memoria sensim Nemausi exoleverit. Nonnulli tamen in errore pertinaciores, quibus pax aeque ac veritas invisa, illum in contemptum et odium populi adducere tentarunt. Ediderat recentem librum de sacrificio Missae, in quo multos SS. Patrum locos proferebat. Eos falso productos, et mala citatos fide vociferantur. Recte laudatos defensor Fidei strenuus affirmat, edicitque se palam id facturum, si copia veritatis demonstrandae fiat. Accipiunt conditionem; evocant Camierum, suarum partium ducem in hac arte veteratoria disputandi exercitacissimum. Dantur Judices, leges certaminis praefiniuntur. Confluit nobilitas frequens; ipse Cardinalis Surdisius adfuit, cum Nemausensi antistite. Initium disputandi factum VI. Kal. Octobres anni MDC. Excussus Chrysostomi de S. Eucharistia locus Homil. XX. ad populum Antiochenum. Diu ministros erroris torsit partium Catholicarum pugil, haec verba identidem repetens: Ipsum vides, ipsum tangis, ipsum manducas, non solum fide, sed re. Pronunciatum denique est secundum Cotonum.

Diem insequentem ejusdem praesens animus, et memoriae felicitas memorabilem fecit. Ingressus certamen haereticus, SS. Patrum locos, per tres ipsas horas, alios aliis intextos, recitavit singillatim oratione tam volubili et expedita, ut eam admiratio et plausus omnium exceperit, non sine catholicorum trepidatione, verentium ne tam acri adversario propugnator veritatis par non esset. Oculos in Cotonum consessus omnis subito convertit. Ille ab ultimo eorum, quos recitaverat Camierus, locorum, ad primum usque gradatim procedens, idoneam singulis responsionem subjecit, tanta sermonis ubertate, tanta suavitate vocis, ut omnis eum concio, tanquam portentum eruditionis et ingenii suspexerit. Magum et praestigiatorem haeretici conclamarunt: catholici, pars in amplexum effusi, non sine lacrymis; pars oculis, voce, manu, fausta omnia comprecantes, domum velut in triumpho deduxere. Quatuor deinceps dies consecuti nihil habuerunt aliud, ut videre est in proprio, qui tum conscriptus est, commentario, nisi Camieri tricas, et grammaticas cavillationes, ac demum atrocia et prope furiosa, ut hominis victi ac desperantis, convicia, etiam iis miseranda et pudenda, quos defendebat. Qui, ut male multatum ex impari pugna subducerent, praesidem Fraxineum Canayum adiere supplices, Nemauso tunc forte transeuntem, ac rogarunt ut disputationem abrumperet; metum seditionis, nisi id fieret, ostentantes. Annuit praeses. Verum inde sapienter novae religionis, cui tunc favebat, imbecillitatem colligens, ab ea sexto post mense descivit. Non tandiu sana consilia plerique hujus concertationis testes distulerunt, ut fassu est ipse Camierus: felix si fuisset illos imitatus! Non eas dedisset impietatis poenas ac perfidiae, quas aliquot post hanc disputationem annis luit, cum perduelles in obsidione Montis-Albani ad pugnam accendens, murali tormento discerptus est.

Nec nihil tamen ex illa cum Cotono disputatione profecit. Pudore acceptae cladis, et novae metu, factus est, dum vixit, cautior et modestior; ut patuit Valentiae, quae Delphinatium antiqua civitas est. Illic partes haereticorum sustentabat opibus et auctoritate civis praecipuus, quem a sex annis urgere nostri non cessabant, ut doceri se pateretur. Nihil obtineri potuerat. Ad extremum postularunt ut scholae suae ministros, coram testibus legitimis disputantes audire non recusaret. Auditurum se promisit, ac plurimos doctores Calvinianos ad pugnam invitavit. Ceteris aegre cunctanterque annuentibus, Camierus unus inventus est qui auderet in arenam descendere, sed unus videlicet multorum instar. Adfuit dicta die theologus Societatis. Expectabat universa provincia eventum tanti certaminis. Sed nimirum accidit Camiero quod illis Thrasonibus usuvenit. Hostem provocant lacessuntque, dum procul, aut nullus est: ubi adventare cernunt, instar timidorum canum, paulisper oblatrant e longinquo, et in sua se cubilia receptant. Agnovit nobilis ille Valentinus ignaviam sectae deterioris et infirmitatem,


page 403, image: s403

consultisque melioribus magistris ejuravit haeresim in aede Sancti Apollinaris, quam a suis majoribus haereticis impie contaminatam restituit catholicis, et publica Romanae Fidei professione quodammodo visus est expiare. Alii ejus exemplo se se docendos obtulerunt, multum invitis ac repugnantibus Calvinianae scholae magistris, qui credere illos Deo tantum, et securos jubebant esse. [Note: 8. Catholica doctrina evidenter credibilis.] In eo vero dispar est, ac longe liberalior, catholicae disciplinae consuetudo, quae sic adigit nos ad praestandam mysteriis abditissimis fidem, ut patiatur nihilominus rationes hujus fidei suscipiendae penitus investigari, adeo ut Fidei tenebrae plurimum lucis habeant, et ipsa nox, quod Regius Propheta canit, illuminatio dici possit. Licet enim non perspiciatur clare quod creditur, clare tamen cur credendum sit cuilibet prudenti patet.

Victo Camiero novum Patri Cotono adversarium haeresis substituit anno MDCVIII. Verba coram Rege fecerat in sacello regiae villae, cui nomen Fons-Bellaqueus. Interfuerant sacrae concioni, una cum catholicis, partium haereticarum proceres; et in iis Gigordus Montis-pessulani Minister, magnum inter suos nomen. Sub concionem aulici Gigordum variis lacessunt interrogationibus. Laudaverat Cotonus in concione verba Christi, Petrum apostolum eo beatum praedicantis, quia confessus esset quod caro et sanguis ipsi non revelaverat. Hinc data occasio disputandi de Eucharistia, in qua minimum tribuunt catholici carni et sanguini, hoc est, sensibus; quibus unis Calvinistae credunt. Cum incaluisset disputatio, P. Cotonus evocatur, qui Gigordum disserentem salutans perhumaniter more suo, ut pergeret oravit; affirmans nequaquam se venisse ut interpellaret dicentem, sed potius ut audiret. Ibi nonnemo e proceribus, Disputatur, inquit, de Christi corpore, quod accipi duntaxat Fide Gigordus asserit. Sane, retulit Cotonus, quin ita sit dubitare non possumus, id si docent sacrae litterae: ac Gigordum rogavit ut proferret locum, ex quo id plane constaret. Citavit Minister sumptas e sexto Joannis capite voces, Ego sum panis vitae: si quis venit ad me non esuriet, et si quis credit in me non sitiet. Inde colligebat ab eo manducari corpus Christi, qui in Christum crederet. Igitur, subjecit Cotonus, modo manducas Christi corpus, et accumbis Cenae: nam modo in Christum credis. Perturbatus inexpectata oratione Gigordus paulisper haesit: tum addidit, praeter Fidem opus esse sanctificato pane. Atqui panem hunc sanctificatum ut figuram esse corporis Christi doceas e sacris litteris, petimus: nos ex iisdem verum esse Christi corpus accepimus: locosque Matthaei, Marci, Lucae, Joannis, Pauli, consentientes et apertos, protulit. Mox ad Ministrum conversus: profer, inquit, vel unum aeque apertum, in quo esse figura corporis Christi doceatur.

Cum nihil afferret, eo devenit quo confugere isti solent, eadem accipiendos [Note: 9. Calvinianorum error de Eucharistia convictus.] ratione, qui loquuntur de corpore Christi locos, quâ interpretamur alios, ubi legimus eum appellari vitem, agnum aut leonem, quae merae metaphorae sunt. Discrimen ostendit Cotonus, ac docuit voculam hoe nunquam in metaphorae usurpari: et quamvis recte dicatur, exempli causa, Regem esse solem; non tamen dici commonstrato Rege, Hoc est sol: aut sole; Hoc est Rex.

Satisfecit catholicis juxta atque haereticis ea responsio, nec leviter cruciavit adversarium, instante nobili corona, ut opinionem suam aliquo Scripturae sacrae loco declararet. Cotonus contra, toto plaudente coetu, planum fecit non potuisse Christum Dominum apertioribus verbis catholicam exprimere veritatem, et aptioribus ad refutandum errorem cum Calvinistarum, qui abesse ab Eucharistia Christi corpus; tum Lutheranorum, qui superesse in ea panem volunt. Gigordus elabi Cotono gestiens, sermonem alio derivabat: sed illum ad controversiae caput, et postulatum Scripturae, de corporis Christi figura Eucharistica, locum revocans quidam e nobili consessu haereticarum partium signifer; Quo mihi, inquit indignans, abis diversus? Siccine rationem Fidei, quam nos doces, reddis? Laetitiam catholicorum et victoriam cumulavit Coroni modestia, quem nemo vel efferre se jactantius, vel insultare victo sensit.

Quia porro haeresis non certâ ullâ doctrinâ stat, sed opinione vulgi ac pertinacia, quam alunt infausti doctores, ut se ipsi ac familiam saepe numerosam


page 404, image: s404

alant; qui si haberent alibi unde pascerentur, populo dare verba, et fabulas quarum conscii plerumque sunt, venditare desinerent: Cotonus apud Regem institit, ut ministris nuncium Calvino remittentibus certa stipendia de bonis Ecclesiasticis, decreto cleri Gallicani, penderentur. Quo artificio mirifice debilitata est factio haeretica. Quis enim pari emolumento, aut etiam majori proposito, errorem ac vitium sequi, quam veritatem ac virtutem, malit? Quod si qui tamen e magistris novitiae religionis, metuentes levitatis famam, aut honoris inter suos gradum retinere cupientes, errorem tuerentur: illos omni ope, nunc docendo, nunc suadendo, conabatur ex istis inconsulti metus et ambitionis pravae laqueis expedire.

Ut autem non modo praesentibus prodesset, sed remotis quoque ac posteris, quidquid otii gravissimis occupationibus suffurari poterat, in libris conscribendis collocabat. Quindecim, et in iis plerosque majoris molis, adversus haeresim elucubravit, eodemque anno MDCVIII. imponebat manum ultimam Institutioni Catholicae, quam Calvinianae Institutioni, veneno scilicet antidotum, opposuit. Laudavit hoc volumen Bellarminus Summo Pontifici, cujus jussu totum opus in sermonem Italicum conversum est.

Cotoni ardorem in propugnanda religione, alii Patres imitabantur. P. Salianus, Vesuntini rector collegii, certis auctoribus cognoverat clandestinos ab haereticis, [Note: 10. Vesontio ab errore defensa.] speciosa catholicorum indutis larva, coetus agitari; vellicari Summi Pontificis auctoritatem in circulis; mysteria sanctissima palam in dubium apud plerosque, et in controversiam vocari. Nihil in tanto periculo dissimulandum existimans, ejusmodi sermones, et coetus, pro concione, velut ex re nata, graviter insectatus est. Dicentem obturbavit admurmuratio varia et discors, hinc proborum qui se affici dicebant ignominia; inde aliorum tanto vehementius reclamantium, quanto veriora, quae dicebantur, esse sentiebant. Dimissa concione isti magistratum adeunt. Vociferantur inustam integerrimae civitati labem turpissimam: lege ut agere liceat, poscunt. Gubernatores urbis concionatorem orant ut ne gravetur indicia tantorum scelerum aperire. Ille vero se daturum dixit, modo civem, unde haec hauserat, prodete non cogeretur: neque sane proferri delatoris nomen sine certissimo illius exitio poterat. Visa sunt indicia minime contemnenda. Doluere tamen magistratus, quod moniti privatim non fuissent. Respondit Salianus credibile non esse ipsos rem tantam nescivisse, in urbis quasi specula collocatos: sed fortasse non ausos ad remedia severiora descendere; aut etiam putavisse rem hanc sui proprie fori non esse. Utcumque porro se res habet, Ego, inquit, mearum esse partium duxi, in tanto carissimorum civium periculo non tacere. Civitas antistitem, qui forte tunc aberat, admonendum curavit. Advolat praesul, et porrectum sibi a Saliano libellum magistratui dat in manus, admonens ut exquirat diligenter, quam vere indicia facta sint. Brevi ad mali fontem perventum est. Conjecti satores haereseos in vincula. Ex iis quidam praesenti supplicio mulctati: nonnulli dilapsi; ceteris injectus timor: sua demum religioni stetit integritas; ac proborum civium sententia ferme fuit, nisi acrioribus remediis surgenti malo Salianus obstitisset, nunquam magistratus ac principes civitatis, quippe cum auctoribus mali cognatione vel amicitia implicatos, negotium serio suscepturos fuisse.

Eminebat ea tempestate inter Calviniani agmini antesignanos Jeremias Ferrierus. [Note: 11. Haereticarum in Gallia partium insigne columen eversum.] Hujus unius auctoritate, doctrina et existimatione, factio Hugonottorum (quod nomen Calvinianis tribuitur in Gallia) maxime nitebatur. Eo impensius Patres hominem expugnare contendebant. Quod ut majore molirentur fiducia suadebat ejus liberale ingenium, eruditione non vulgari conjunctum: ut minime dubitarent quin, si veritatem dispiceret, eam continuo esset secuturus. Itaque amice et liberaliter agere cum eo instituerunt. Qua ille ratione commotus, animum adjecit ad examinanda utriusque doctrinae momenta, et inter se sine fraude ac praejudicio comparanda. Sensit ubi patêret veritas, ubi latêret error: Detraxit monstro personam; foeditatem agnovit, et exhorruit. Nemausum ipsam, ubi tanquam divinus homo tot annos cultus fuerat, elegit, quo in theatro publice


page 405, image: s405

dedoceret, quod publice tandiu docuerat: magnamque faciebat spem, fore ut Nemausensis populus sanum ac prudens doctoris sui judicium non respueret, cujus in verba, velut in sacra Pythii oraculi effata, jurare consueverat. Sed ita vulgo sunt haereticorum ingenia, ut iis errorem ostendas facilius quam eripias. Pulcrum quippe putant praefracte tueri quod semel arripuerunt, ne non satis acuti et intelligentes in judicando fuisse videantur. Cujusvis est errate: sed erratum agnoscere, fateri, deponere, solius est sapientis.

Simul atque auditum fuit nutare Ferrierum, et fugam ad catholicos agitare, proceres Hugonotti fremunt exturbandum prius e vivorum numero demens caput, quam insanae defectionis maculam inurat Ecclesiae reformatae. Ferrierus, cui explorata gentis improbae crudelitas, clam ad amicum potentem perfûgit. Vix domo pedem extulerat, cum furiosa plebs impetum in eam facit, supellectilem omnem corrumpit, ejicitque per fenestras; uxorem ipsius gravidam et parturientem, e lecto contumeliose deripit, aedesque concremare parat. Alii cum facibus in suburbanam ejus villam provolant, proculeant fruges, arbores exscindunt. Alii ejusdem fratrem, medicum insignem, mutata fugientem veste, ac deprehensum, foeda lapidatione propemodum in ipso vestigio confecerunt. Ferrierus interim ad Societatis Patres evadere tentavit, ut eorum in oculis, et ad ipsorum, ut aiebat, pedes pro Fide catholica caesus caderet. Consultius visum, ut Nemanso se proriperet per noctem, et ad vicinos Belliquadrenses elaberetur: ubi tutum et honorificum receptum habuit, otiumque contulit ad elucubrandum insignem commentarium, quo facti sui rationem luculentam reddebat; ac fuse acriterque confutabat certa quaedam Calviniani dogmatis pronunciata, in quibus asserendis olim se intemperantius ipse jactaverat.

[Note: 12. Auctoritas sacrae scrlpturae. Ecclesia Christi visibilis. Novitas haereseos.] Praeclare quoque gesta res in ea Galliae Australis parte, quae Italiam propius attingit. Illic Dia, Vocontiorum olim civitas, nunc Delphinatium. Tota dioecesis, accitu Episcopi lustrata: et illatae per haeresim clades utcumque reparatae. In iis saepe locis divina res facta, ubi quadraginta totis annis nihil sacrorum erat usurpatum. Errabundae oves non paucae in Christi gregem sunt reductae. Aliae falsos pastores a veris secernere didicerunt, in disputationibus publice susceptis cum aliquot mercenariis pastoribus. Unus illorum antequam in aciem desconderet, posuit hoc primum, ac petiit, ut omnia auctoritate Scripturae deciderentur. Visus est Societatis sacerdos annuere, donec adversarium suo, quod ajunt, gladio jugularet. Quaesitum igitur de Scripturae sacrae libris, quinam essent habendi pro canonicis et legitimis, quinam secus. Hic vero vehementer conqueri Calvinista, quod eos haberemus canonicos, quibus id nomen minime omnium conveniret. Rogatus ubi Scriptura sacra libris ejusmodi canonicorum nomen et vim abrogaret, obmutuit. Non se felicius expedivit alter, qui coram primario praeside senatus Delphinatium, disputans de Ecclesia vera, negavit eam sub sensus cadere. Cum premeretur Pauli dicto, affirmantis Deum sine testimonio mortalibus locutum non esse, neque apud homines testimonium dici posse, quod sub sensus non caderet; multa parum apposite disseruit. Conturbatum et aestuantem subduxit e praelio senatus praeses: affirmans ne ipsum quidem, si revivisceret, Calvinum huic argumento solvendo parem fore. Eandem Diensem diaecesim cum lustrarent anno MDCXV. Turnonensis collegii Patres, incidit ex iis unus in moribundum senem, annos centum quindecim natum, quorum partem maximam inter Calvinianos transegerat. Moriebatur in errore pertinax. AEgre enim dediscunt senes, quod ipsi juvenes didicerunt. Haeresim matrem suam blande compellabat, cujus in gremio vitam laetus deponeret. Cui sacerdos: Atqui mater, inquit, illa tibi esse non potest, quae multo, quam tu, junior est: simulque illi novitatem Calvinianae sectae explicat. Quo argumento victus senex resipuit, et gratias Deo ac sacerdoti magnas agens, paulo post occubuit. At juvenis, in haereseos sinu natus, cum iter faceret eodem anno per superiorem Arverniam, perductus est visendi studio Indiciacum, quod oppidum vulgo Fanum S. Flori vocant, ubi nescio quis a malo daemone possessus, consuetis Ecclesiae remediis curabatur. Ut aedem sacram est ingressus, exilire energumenus, salutare comiter


page 406, image: s406

adolescentem; blandiri tanquam amico et familiari; compellare nominatim, quem nunquam usquam aspexerat. Erubuit adolescens, cum se catholicorum omnium oculis signari vidit. Mox ista familiaritate graviter offensus, Calvinum ac daemonem, tam arcta inter se amicitia devinctos, valere jussit.

Inter spolia, haeresi tunc in Galliis detracta, recensere possumus ereptas haereticis [Note: 13. Ossa P. Martini Gutterrii ab haereticor um potestate, ac manibus vindicata.] reliquias et ossa P. Martini Gutterrii, ab iis olim in eadem Gallia capti. Profectus anno MDLXXIII. ex Hispania Romam ad Congregationem Generalem, inciderat in illorum manus, et in castellum Cadillacum, apud Cadurcos, non procul Burdegala, ductus, aerumnisque multis affectus obierat. Incessit cupido Patres, quibus nota viri sanctitas, ab hostium Fidei manibus ejus ossa vindicandi. Ea praecipue cura subiit P. Jacobum Turrianum, arctissima olim cum P. Martino amicitia conjunctum; qui Peruanae provinciae procurator ibat Romam per Gallias. Unum praesertim obstabat ne compotes voti fierent, quod certa non exstarent indicia loci, ubi sepultus P. Martinus fuerat. Accidit, non sine Numine, ut Burdegalae tunc vetsaretur P. Petrus Jarricus, qui dum in Hispania conficeret curriculum theologicum, viderat in Professorum Vallisoletana domo exaratam manu descriptionem Cadillaci, ejusque nominatim loci, ubi sepultus Gutterrius dicebatur. Hanc descriptionem arcessere Vallisoleto placuit. Allata defertur ad Baronem Lantilliacum, opibus atque auctoritate pollentem apud Cadurcenses, et Cadillaci cognitum: qui fratrem habebat in Societate. Is a Patribus Burdegalensibus enixe rogatus, Cadillacum se confert: inquirit ab incolis: ac praesertim a vespillone, qui P. Gutterrii cadaver tumulo infoderat. Locum ille monstrat non procul a via militari, et a se repositum in eo P. Martini cadaver juratus testatur, nec aliud postea in eodem sepultum. Inspiciunt Patres allatam ex Hispania loci totius descriptionem, omnia exacte quadrare deprehendunt. Dum haec a praetore diligenter expenduntur, dum testium nomina perscribuntur a libellione, confluxit rusticorum multitudo. Eorum unus, cognita re, denunciavit se annos natum admodum octodecim interfuisse funeri P. Gutterrii, eumque in indicato loco fuisse compositum. Haec testimonia satis superque esse vila sunt. Removent sepulcri lapidem: ossa nitentia et adhuc succi plena colligunt, mundoque involvunt linteo; humus deinde altius egeri est coepta, statimque argilla apparuit, certissimo argumento nullum aliud cadaver ibi fuisse infossum. Redeuntibus post confectum rite negotium civis occurrit, qui a praetore interrogatus num sciret quo in tumulo mandatus terrae P. Gutterrius fuisset, In eo, inquit, e duobus, qui viam publicam propius tangit. Additum superioribus illud testimonium est: confectasque rite tabulas cum pretioso pignore Burdegalam Patres retulerunt. Illud P. Jacobus Turrianus Roma rediens in Hispaniam asportavit, ubi Vallisoletano Professorum templo illatum, et plumbeo loculo, in supremo majoris arae gradu, ad evangelii latus, conditum servatur, cum hac inscriptione: P. Martino Guttierez, Almodovar, hujus domus praeposito singulari pietate, virtute, ac doctrina viro; in carcere apud haereticos Cardeliaci in Gallia Narbonensi, vita functo, anno MDLXXIII. aetatis XLIX. atque huc inde translato anno MDCIII. amoris ergo Patres D. D.

[Note: 14. Lutherani, Pikardi, Anabaptistae, Utraquistae, etc. in Germania feliciter agitati.] Dum in Gallia Societas religionem contra haeresim strenue tutabatur; non segnius eandem propugnabat in Germania vicinisque regionibus (nam de Anglia, Transsilvania, et Hungaria, Libris XII. et XIII. diximus.) Pikardos acerrime insectabatur P. Venceslaus Sturmius, Bohemus, a S. Ignatio in Societatem admissus, ac remissus paulo post in patriam. Sectam hanc seculo XV. Bohemia praesertim aluit, ubi Pikardus nescio quis, oriundus e Belgio, priscorum Adamitarum deliria renovavit. Hunc secuta rudis plebecula, degebat nudo corpore; quasi ad veteris Adami significandam innocentiam; dum se in lustrorum ganearumque coeno impurissimi nebulones volutabant. Solos se liberos esse dictitabant; mortales reliquos, servum vulgus. Cum se in insulam quandam recepissent, ad infanda sua mysteria liberius exercenda, profligati sunt a catholicis, et ferro flammisque consumpti. Tristes impurae sectae reliquias armis evangelicis debellavit P. Sturmius; eorum scelera, et impietatem, in hominum oculis auribusque


page 407, image: s407

defixit: argutias eruditis explosit scriptis, adeo ut ad ipsum ejus nomen expallescerent, tanquam ad mentionem machinae bellicae; quam ejusdem nomine significari norant: nam balistam, aut catapultam, ipsa vox Bohemica, Sturmius sonat. Senio, morbis, et Apostolicis laboribus fractus reptabat in templum, ut confitentibus aures daret, quo in munere cum bonam sanctioris hebdomadae partem impendisset, apoplexia correptus anno MDCI. e vita migravit, in collegio Olomucensi, annis fere LXX. confectis.

Ut Pikardos P. Sturmius, sic Lutheranos alii Societatis sacerdotes feliciter aggressi, non invitos, ac sua etiam clade laetos debellarunt. Austriam pererrans circa annum MDC. rusticus factiosus ac dives, et succinctus agrestium exercitu, Religioni simul ac Caesari servile quoddam bellum inferebat, ita ut campestrium Lutheranorum Pontifex Maximus vulgo diceretur. Captus aliquando, et merito supplicio damnatus, spem unius e nostris conatumque non semel fefellerat, in errore ac flagitiis obfirmatus. Demum ab eodem velut omnibus telis petitus, vincenti per suum famulum Deo manus dedit, et arma impia pertinaciamque abjecit. Caput illi amputatum est, ut illustribus reis. Dedit hoc Caesar nobilitati catholicae religionis, ab eo ante supplicium susceptae, qua vitae ac mortis ignominiam deleverat. Excepta fuit haec victoria non minori bonorum omnium admiratione, quam plausu; adeo ut jactaretur Papam haereticorum a Jesuitis factum esse catholicum. Quemadmodum nulli difficilius errorem dediscunt, quam ejus magistri; sic parta de insigni Lutheranae scholae doctore victoria reliquis merito praestat. Hic pestilentem cathedram ab annis decem insidebat, cum in Selliensis collegii sacerdotem incidit. Postquam, eo curante, haereseos venenum ejecit, animum appulit ad alios quoque sanandos, quibus pestem ore impuro inhalaverat. Quo res plus haberet splendoris et pompae, placuit eam premere silentio parumper; tum uti artificio quodam ad animos novitate feriendos. Igitur ipsis diebus resurgenti Christo dedicatis, cum omnia laetitiam spirant, ac spectaculis interdum piis publica et Christiana gaudia celebrantur; fuerunt a Patribus in collegium invitati non catholici modo, sed etiam haereticorum proceres, ad spectaculum tragicum aeque ac jucundum, quo nullum unquam festivius aspexissent. Concurrunt avidi: locus quantumvis amplus et bene capax, angustus turbae fuit. Jam dies processerat, actoresque flagitabat spectator impatiens, cum subito prodit in scenam actor primarius, magister ille impietatis ante paucos dies; nunc veritatis citra fabulam ac fucum laudator et praeco. Mirantibus cunctis quid vellet, concionem attonitam salutat, veniam praeteritorum petit, se catholicum palam profitetur. Ad hanc vocem coortus discors ab omni caveae parte clamor, partim plaudentium, partim ira et pudore frementium. Pergit ille, et exorato silentio, subjecit se factum uno verbo narrasse, jam facti sui rationem ipsis, si placidas aures praeberent, editurum. Arrectis omnibus ad audiendum, mutatae mentis ac fidei causas exposuit per sesquihoram, tanto vocis et animi ardore, ut, cum sincere loqui omnino crederetur, catholicos admiratione et gaudio; haereticos pudore ac tristitia impleverit. Denique solennem Fidei professionem e formula per Tridentinum Concilium praescripta, tanquam postremum actum, subtexuit. Totius tragoediae clausulam et epilogum adjecit sacerdos noster, ac spectatores oratione apposita conatus est impellere ad imitationem facti, cujus admiratione caperentur. Ne tamen haeretici quererentur se ad spectaculum vocatos, cujus ipsi fabula fuissent, productus in scenam est paulo post ab alumnis collegii Josephus, e carcere in AEgypti solium evectus. Utroque spectaculo permoti complures serio de Fide catholica profitenda cogitarunt. Longe alios dedit ludos Tornaci Anabaptistarum primipilus. Id nominis inditum est nonnullis haereticis, quia baptismo iterum lustrabant eos, qui recens ab ortu, vel ante rationis usuram baptizati fuissent. Persuasum quippe habebant, neminem rite baptizari, nisi qui Fidem per se ipse profiteri posset. Errorem hunc alii renovatum scribunt a Luthero, alii a Zuinglio, vel Carolstadio. Latius propagatum constat a Thoma Muntzero, qui agrestes in Germania collectos contra suos Principes armavit: confirmatum vero in urbe Monasteriensi,


page 408, image: s408

anno MDXXXIV. ubi domicilium vesani dogmatis collocatum, electusque rex ab istis fanaticis sarcinator Batavus. Inde transgressa est in Hollandiam secta, post in Angliam, ubi a Simone quodam Mennonis filio, vocantur Mennonitae. Natales istius haereseos referuntur ad prima Ecclesiae tempora, quibus iteratum fuisse baptismum a Marcione, a Novatianis et Donatistis, Ecclesiastica monumenta testantur; imo a quibusdam Catholicis praesulibus, falso existimantibus irritum esse baptisma collatum ab haereticis. Quos Stephanus Papa I. ac variae synodi damnarunt. Ab his ortus majoribus Tornacensis ille Belga, de quo coepi dicere, cum se premi veritatis telis a Societatis theologo cerneret, subito consurgens, Mittamus, inquit, verba: juremus in hoc; utrius nostrum falsa religio est, hunc hostis hominum Tartareus occupet. Cohorruit ad inexpectatam conditionem Pater, negavitque his argumentis opus esse, ad veritatem cognoscendam. Instare petulans adversarius, exprobrare trepidationem: ceteri, qui aderant, eam imbecillitatis confessionem interpretari. Quod ubi vidit sacerdos pius juxta et prudens, testatus se non tentandi Numinis, sed tuendae religionis causa descendere ad iniquissimam pactionem, Ego vero, ait, conditionem accipio: uter nostrum pejus de Deo ac religione sentit, in eum inferno praedoni jus ac potestas esto. Mirum! vis haec ediderat, contremuit toto corpore, in omnium conspectu impius Anabaptista; concussus reliquo die jactatusque, ad extremum oppigneratam Orco infelicem animam reddidit.

Ladislaus Berka, supremus Moraviae Camerarius, post ejectos aliquot oppidis [Note: 15. Haereticorum familiaritas periculosa.] haereticos, in ea sacerdotes Societatis acciverat. Idem tamen aliqua inescatus utilitate, consuetudinem ac familiarem usum retinebat cum Anabaptistis quibusdam non sine piorum offensione: sed illum ex hoc laqueo divina bonitas expedivit. Unicum ipsius filium repentinus et gravis invasit morbus. Patres, arrepto tempore, cum salus adolescentis exiguâ penderet spe, admonent parentem, videret ne periculum filii contractum ab Anabaptistarum familiaritate foret. Agnovit delictum: impiam consuetudinem rescidit: salvumque protinus filium recepit; felicior profecto et consultior Valente imperatore: qui, cum Arianos ad aegrotantem pariter filiolum admisisset, ejus morte, uti Basilius Magnus praedixerat, impietatem luit. Adeo verum est privatam quoque virorum Principum felicitatem esse a studio religionis curaque suspensam.

Hoc habebat persuasum Ferdinandus Archidux, dum invictam animi constantiam haereticis opposuit, acriter pugnantibus ut erroris ministri, quos per autumnum anni MDXCVII. exegerat, restituerentur; et libera cuique, quam vellet religionem profitendi, potestas esset. Ille vero non modo exitialibus postulatis non annuit, verum etiam non dubitavit provinciam obire cum aliquot e Societate sacerdotibus, ad religionem praesentia sua, auctoritate, armis quoque, ubi erat opus, stabiliendam, et in pristina jura reponendam. Extorti plebeculae libri pestilentes, quorum amplius sex millia exusta sunt: receptum de Lutheranis templum Graecii primarium, quod ante annos triginta, exterminatis pastoribus, invaserant. Desaeviit eorum furor in homines Societatis, a quibus haec manare consilia suspicabantur: eos neci dedere, Graecense collegium ferro flammisque abolere conjurant. Moniti Patres per amicos, perniciem certissimam astu effugerunt. Ea enim nocte, qua nostris aedibus injiciendae faces erant, crebra lumina tota domo disposuerunt. Praebuere ignes speciem militum ad custodiam excubantium, et impetus nefarios conjuratorum semel iterumque retardarunt, ac demum penitus extinxerunt.

Utraquistae in Bohemia maxime versantur, qui nempe veterem sub utraque specie Christi sumendi ritum, sapienter laicis ab Ecclesia interdictum, mordicus tuentur: unde illis factum Utraquistarum nomen. Eorum antistes sive Administrator (hoc enim nomen illi tribuitur) magnam apud suos auctoritatem obtinet. Id muneris gerebat anno MDCXII. sacerdos, catholicae Fidei olim desertor: quem, utpote non indoctum, taedere coepit sectae pertinacis: jamque in ea tuenda languidior, aperte inclinabat in partes notae veritatis et ab errore multos e suis revocabat. Ea res homini magnam conflavit invidiam, eoque proceres Utraquistarum


page 409, image: s409

adduxit, ut ei magistratum abrogarent. Quae calamitas misero mentis oculos aperuit. Ad Socios Pragenses profectus, eorum opera in gratiam cum Ecclesia rediit, summa catholicorum laetitia et gratulatione. Alter ex eodem Utraquistarum grege anno sequenti accusatus gravi, nec falso, crimine, capitalem poenam commeruisse judicatus a suis erat, quos inter insignem doctoris obtinebat gradum. Ac primo quidem illum dignitate spoliarunt, solenni craerimonia et redactum velut in ordinem custodia incluserunt. Ibi jacebat infelix ab omnibus in tanto periculo derelictus. Hominem e Societate advocat. Maerentem ille consolatur, et contra daemonis, jam veluti certâ gaudentis praedâ, nocturnos impetus armat coelestis Agni cerea effigie. Sacrum amuletum sic enervavit infernam belluam, ut se illi praesentem sistere amplius non auderet, sed procul ex abdito loco tumultus aliquid excitaret. Hoc aditu in animum ejus patefacto, noster opportune instat, ut Fidem catholicam amplectatur, cujus modo argumentum ingens cognosceret. Paruit. Ad patibulum deductus, audientem universam civitatem eloquentissima oratione concussit; et iis, quibus causam exitii dederat, egregiam occasionem obtulit salutis in religione vera consequendae. Ad extremum recitata formula Fidei Tridentina, fortem se ac pium in perferenda morte praebuit.

[Note: 16. Modus disputandi cum haereticis.] Impigrum veritatis catholicae defensorem amisit anno MDCXIII. Polonia P. Gasparem Nahavisum. Excoluerat omnem fere Poloniam per annos triginta. Nervos et acumen disputantis reformidabant adversarii, sed amabant humanitatem ac disputandi modum, quia id unum curabat in disputando ut victi agnoscerent veritatem, non ut vicisse videretur. Exemplum e multis unum proseram. Dux Ostrogiensis, idemque Palatinus Kioviensis, arcessiverat e Lipsiensi academia spectatum diu in Calvini ludo lanistam, eumque componere cum P. Nahaviso gestiebat. Utrumque invitat ad prandium. Nahavisus doctorem comiter salutatum, post mutua urbanitatis officia paulatim, injecta quaestione, ad conserendas manus pertrahit. Velitatus ille aliquandiu, postquam iniquo se congressum loco et marte sensit, receptum sapienter circumspectabat: quem illi Pater omnem ita obstruxit, ut herbam porrigere, quod aiunt, cogeret. Multum erat confessionem imbecillitatis ab eo expressisse, qui suas de catholicis palmas recensere antea ferociter solebat. Sed vulnus tam lenis, tam amica, fecerat manus, ut ad eam saucius clam accesserit, iterum vulnerandus, vel potius omnino sanandus. Triduo exacto, palmarum ille tot ac tantarum gladiator abjecit hastas, ultroque deditionem fecit. Has inter victorias triginta et unum stipendia P. Nahavisus fecit in Societate, ad quam illum coelestis imperator singulari accitu vocaverat. Trans Russiam inter Scythas seu Tartaros natus, cum bello flagraret tota regio, venerat adhuc puer in Russorum manus, qui Scythicum exercitum internecione deleverant. Confecto feliciter praelio, milites rapta de hoste spolia profitebantur apud praetorem. Captivus inter illa productus est puer. Cujus indole liberali, atque ingenio delectatus praetor, eum sibi a milite, a quo erat captus, depoposcit; ac fortunis parentibusque orbatum, apud se loco filii habuit, et erudiendum litteris curavit: in quibus magnos brevi fecit progressus. Itaque cum vir primarius liberis suis Romam studiorum causa deducendis moderatorem quaereret, datus est illis Nahavisus; et in Urbe postea Societatis Jesu militiam capessivit: cujus bene ac fortiter gestae praemium, confectis annis tribus et sexaginta, consecutus est in collegio Sendomiriensi.

Non tam disputando, quam cohortando et suadendo victus est alius Calvinianae scholae doctor. Venerat Coloniam eodem anno MDCXIII. ex Anglia, ubi Regi a concionibus erat, ut catholicos theologos de religione consuleret, quorum in scriptis veritatem certis consignatam notis deprehenderat. Quis enim illam in tanta librorum optimorum luce, nisi sponte caecus, non videat? Nondum tamen discussae penitus erant, quas haeresis offuderat animo, tenebrae. Commeatum a Rege impetrat, et per causam curandi Spadanis aquis morbi, Coloniam accessit, ubi nostrorum ope caliginem omnem abstersit, ac dubitationemr: nec destitit amicos et affines in Anglia relictos hortari, ut depositis, quibus laborabant, opinionibus male praesumptis, causam utramque cognoscerent, ac justum judicium jadicarent.



page 410, image: s410

[Note: 17. Praesidia quaedam adversus haeresim provisa. Gomaristae, et Arminiani.] Quam veritatem ratio et doctrina non difficile peritis ostendunt, eandem indoctis metus ignominiae, aut poenae, persuadet. Haeretici communem cum catholicis sepulturam obtinuerant Paderbornae, nimia magistratuum indulgentia. Evicit anno MDCXIII. Societas ut hoc honore privarentur, exportatis extra pomerium in agros, eorum cadaveribus. Quam infamiam plerique pertimescentes odisse coeperunt haeresim, et ab ejus odio facile sunt adducti ad amorem veritatis. A Sociis Constantiensibus curatum ut Lutherani ludimagistri, qui pueros vernacula litterarum docebant elementa, scholarum suarum alumnos ipsimet ad nostras deducerent catecheses. Id antea tentatum saepius, perfectum denique est, magno discipulorum et magistrorum fructu. Decretum pariter fuit ne haereticorum pupillis, quorum ingens ea in urbe numerus erat, jus civitatis, quod hereditarium veluti habebant, ante tribueretur, quam religionis catholicae praecipua capita legitime profiterentur. Simillimis legibus munita religio fuit ac defensa Ratiboriae, quod est oppidum Silesiae superioris. In hanc urbem inducebatur clam a perfido curione Lutherana pestis: qui postquam errori patronos opibus et numero non contemnendos adesse perspexit, ausus est Lutheri praeconem in oppidum evocare ipso die Pentecostes. Implevit ira catholicos, et civitas, occlusis portis, triduo toto in armis fuit. Infregit metus audaciam improborum; sed illorum consilia penitus disjecit senatus decretum, Sociis auctoribus factum, uti cives tributim in curiam evocati, ad avitam Fidem tuendam sacramento adigerentur. Praeterea veteres urbis leges instauratae sunt; quarum unum caput erat, ut nemo haeresi aut schismte implicatus, civium in numero censeretur. Quibus subsidiis firmata est religio, et adversarum partium vires animique debilitati. Cum Arminianis et Gomaristis identidem in Hollandia, nec nullo successu pugnatum est. Arminianorum conditor et parens fuit Jacobus Arminius, Batavus, Calviniani evangelii minister Amstelodamensis, nec ita multo post theologiae professor Lugduni Batavorum, ubi novam inter suos Calvinianos, et ab eorum doctrina vulgo abhorrentem procudere doctrinam aggressus est, Haec praecipuis quinque capitibus continetur. Primum est, Deum in reprobandis hominibus rationem habere illorum infidelitatis, et impoenitentiae; in eligendis vero, illorum fidei et perseverantiae. Alterum: Mortem esse obitam a Christo pro omnibus, nemine excepto. Tertium: Necessariam esse gratiam ad opus bonum. Quartum: Ejus tamen vim ejusmodi non esse, cui resisti non possit. Quintum: Gratia semel donatos, eâdem spoliari posse ac perire. Hanc doctrinam Calvinistae coacto Dordraci suorum coetu anno MDCXVIII. condemnarunt; ejus defensores exilio, vinculis, morte multarunt; et Arminianos pro haereticis habent: nihilominus tolerant, et quiescere modo patiuntur. Quos si jure damnari potuisse a suis theologis in unum collectis putant, recusare non possunt quin se ipsi quoque jure damnatos a Patribus Tridenti congregatis fateantur.

Post extinctum anno MDCIX. Arminium, ejus discipuli et clientes placita magistri summo studio propugnarunt. Itaque supplicem libellum, ejus generis quod Galli vulgo appellant Remontrance, Foederatis Ordinibus obtulere anno MDCIX. Exponebant quibus, et quam justis de causis a communi sententia discessissent: unde factum illis quoque nomen fuit, ut Remonstrantes dicerentur. Inter illos qui Arminium et ejus doctrinam validius oppugnarunt, agmen duxit Gomarus, theologiae professor Lugduni Batavorum. Ejus discipuli Gomaristae causam contra Arminianos in synodo Dordracena vicerunt, et a Batavis orthodoxi censentur. Haec opinionum dissidia cum ferverent Amstelodami, et Hydrae quasi Lernaeae recens monstrum in plura quotidie capita succresceret, data est nostris opportunitas multos revocandi ad catholicam concordiam, praesertim Arminianos. Facile vincuntur hostes, cum inter se dissident.

[Note: §. III. RELIGIO VARIIS IN LOCIS PER SOCIETATEM REPARATA.] SOCIETATI satis non fuit oppugnatam religionem privatim ac publice propugnare: eandem in varias Europae urbes, unde fuerat pulsa, reducere laboravit. Vesalia civitas est in Cliviae Ducatu, qua Lupia in Rhenum influit, emporium frequens et locuples. Eam Lutherani et Calviniani ab anno MDXXXIX. ut aptam sedem proseminando errori occuparant, ibique rerum potiri videbantur.


page 411, image: s411

Praeerat Catholici Regis copiis in Belgio Franciscus Mendoza, non bellica virtute, quam studio religionis clarior. Eam restituere pristinum in statum Vesaliae decrevit, ac civitatem a lue Calviniana penitus repurgare. Igitur legatos ad Cliviae Ducem mittit, admonetque fidei Carolo V. datae et pactionis, qua spoponderat se conservaturum suis in urbibus catholica instituta, daturumque insuper operam ut, si quid mutatum uspiam ac depravatum foret, restitueretur. Is moram in se nullam esse respondit: sed multae ab oppidanis difficultates objectae sunt, quas Mendozae prudentia, et scilicet armorum terror (habebat enim tunc in hibernis septem et viginti millia lectissimorum militum) superavit; idque potissimum, quod haeretici flagitabant, vetuit, ne Societas oppido ejiceretur. Arcessitus Colonia Agrippina per P. Petrum Busselium Nuncius Apostolicus pacatam revocatae religionis possessionem adiit: habuitque hunc P. Busselio honorem Summus Pontifex, ut ei per litteras gratularetur. Nec dubium erat quin ejus votis omnia cumulate fuissent responsura, nisi exercitus Catholicus a Rheno in interiores Germaniae partes abductus animos reddidisset haereticis; qui fere, nisi timeant, terrent. Ergo soluti metu personam ad tempus sumptam exuerunt, sacra et sacerdotes omni ludibrio affecerunt; adeo ut in tutum se recipere cum Patribus Societatis coactus fuerit Nuncius Apostolicus, et succisam temporum procella spem ingemiscere. Pristinam urbi tranquillitatem reddidit Marchionis Spinolae virtus, et ad reparandas religionis clades Vesaliae vicinisque in oppidis Sociorum tunc labor feliciter desudavit: ac paulo post Ritbergae, unde catholicos ritus Lutheranus error ante annos sexaginta expulerat. Est ea Westphaliae civitas, Comitatus cognominis caput, ad Amasis ripam.

[Note: 18. In Valles Alpinas, et Cemenios montes revocata.] Saepius, ac diutius laboratum ab iisdem est, ut catholica Fides revocaretur in varias Alpinarum vallium partes. Uni ex illis nomen tribuit Segusium, oppidum haud ignobile, ad fluvium Duriam. Hanc vallem anno MDXCIV. lustravere; ac depulsis inscitiae superstitionumque tenebris, sua religioni lux reddita. Rursum anno MDCII. amplius septingenta capita variis in pagis Ecclesiae redonata sunt. In istas valles olim e Gallia profugerant alumni doctrinae Calvinisticae, et in iis domicilium quoddam impietatis collocaverant, locorum ingenio defensi. Cum serperent autem in dies latius, neque armis depelli facile possent, certi fuerant ipsis jam inde ab anno MDLXII. constituti fines, ultra quos non procurrerent. Iis cum se non continerent, et in oppida vicina contages funesta grassaretur, edixit Sabaudiae Dux ut omnes, qui citra fluvium Pelleum incolebant, vel ejurarent haeresim, vel ultra fluvium eundem recederent. Is ortus in Alpibus summis, vallem Lusernensem praeterfluit, ac Pado deinde jungitur. Per eam occasionem Taurinensis Archiepiscopus, in cujus dioecesi est tota vallis, eam adire decrevit, comite Taurinensis collegii rectore. Privatis colloquiis et publicis concionibus nutantes plerique confirmati funt, plurimi ad meliora consilia perducti. Alii, cum ratione victi pertinaciam tamen retinerent, eo perfugiebant ut dicerent doctorem suum, si adesset, istis argumentis, quae solvere ipsi non possent, facile responsurum. Tum vero collegii rector, Adsit ille, inquit, dabitur fides publica: quo ipsi libuerit die ac loco disputabitur. Admonitus doctor haereticus cum se non moveret, sive insidiarum, ut aiebat, metu; sive potius imbecillitatis conscientia, Pater ad eum se contulit. Dictus concertationi dies IV. Id. Martias MDCII. ad fauces Angruniae vallis, inter praeruptas rupes; ubi ante quadringentos ferme annos Waldenses Lugduno ejecti constiterant. Prodit erroris magister, armata cohorte cinctus, gentisque primoribus: sequebatur innumerabilis multitudo, quam disputationis fama exciverat. Campus ad certamen delectus, ubi pratum arbores opacabant: argumentum dicendi propositum de sacrificio Missae: designati scribae, unus catholicus; alter haereticus, qui dicta exciperent. Precibus seorsum factis, collata sunt signa.

Novem horis pugnatum est, coactusque mendacii patronus confiteri Missam non ab hominibus institutam, sed a Deo; et sub speciebus panis ac vini corpus et sanguinem Christi, non fide tantum, sed ipsa re contineri. Nihil veteratori notae profuerunt artes: nihil minae quibus doctorem catholicum a se, ut pilam,


page 412, image: s412

jactandum vanus ac superbus augur praedixerat: nihil libri, quibus onustum prae se mulum egerat. Victus sua et omnium confessione discessit. Interpretari ac mutare quae confessus erat, conatus est: sed exstabant scribarum codices, qui ne adulterarentur, mature provisum erat. Hoc uno congressu auctoritas indocti et improbi doctoris concidit, multique ante finem pugnae ab eo palam desciverunt, statim atque expressam ab illo catholicam de Eucharistia confessionem audivere. At sacerdos Societatis, prosequentibus catholicis, in circumjectas late valles cum eodem Archiepiscopo descendit. Occupatae olim fuerant a Waldensibus: postea Luthero, denique Calvino militarunt. Septem in iis oppida numerabantur incolis frequentia, unde trigesimum jam annum religio vera exulabat. Tristia procedentibus occurrebant spectacula, et monumenta impietatis; aequata solo templa, polluta coemeteria, dejectae aut semiustulatae Cruces. In singulis ferme oppidis ritu, catholico sacrificatum est, excitatis sacellis; invitati omnes ad veritatem cognoscendam; et multi cognitam sunt amplexi.

AEque ut ilis, nec minus periculosa expeditio confecta est in eo dioecesis Nemausensis tractu, quem Cemmenium vulgo appellant. Id nominis sortitur a Cemmenis montibus, qui a fontibus Ligeris per triginta circiter leucas porriguntur inter Rhutenos, Gabalos, Helvios, et Velaunos. Huc se conjecerat ac regnabat haeresis, defensa vallo montium, et nativis loci aggeribus. Sane ab annis octoginta nullus ibi Episcopus visus erat: nullus religiosus vir, nisi apostata. Nam eo, projectis divinae militiae sagis, nefarii desertores confugiebant, cum virginibus, quas in haec lustra suis e claustris abreptas deportabant. Patres Societatis nunquam illic aspectos, neque cognitos nisi ex odio quod in illos haeretici passim omnes habent, amici deterrebant ne in manifestum necis discrimen se conjicerent, nulla spe proposita bonae ullius frugis colligendae. Itum nihilominus est, Christo duce atque auspice. Praeter necem et plagas, tolerata sunt omnia, quae porrendebantur, Magnum tamen, ac prope incredibile visum est conspici Patres illic impune potuisse; nec modo conspici, sed libenter audiri: neque audiri duntaxat, sed ministrare sacramenta, in pravas consuetudines invehi, exstirpare vitia immania; quae tam altas ibi radices egerant, ut caesorum sanguine domus ac viae redundarent; ut palam volitarent armati, essetque pars artis, industriae gloriae, trucidare inimicum, amico insidiari, inopem percutere, spoliare divitem, et strages hominum edere tanto plures atque atrociores, quanto cuique virium plus et furoris erat. Repertus fuit unus quispiam sacerdos catholicus, quem inscitia et simplicitas miserabilis tutum praestabant in medio nationis pravae; quippe adeo imperitus, ut signum Crucis formare vel nescisset unquam, vel dedidicisset. Id qui scirent, tres quatuorve ad summum sunt inventi. Ad nostros plerumque noctu, saepe de die, maximi fiebant concursus omnis aetatis et conditionis. Uno quodam in pago simul professi catholicam Fidem sunt homines bis mille: alibi puerorum catervae ultro ab haereticis parentibus deductae, ut sanioribus praeceptis imbuerentur. Instaurata plerisque in locis templa; xenodochia olim diruta, rursum aedificata; repositae Cruces, quarum loco constituta fuerant in religionis contumeliam patibula; divina res publice peracta. Inter varios errores, qui terram sterilem, ut infelices tribuli, occupabant, unus praecipue vigebat, per satores zizaniorum late ac dedita opera sparsus; nimirum in qualibet religione virtuti locum et saluti esse. Hoc opinionis pestiferae monstrum ita debellatum est, ut ejus patronos, ignorantiae atque impietatis puderet. His e sententia confectis socii Arelatum, Massiliam, Fossas Marianas, et aliquot alia oppida, eodem Duce Christo, felicissime perlustrarunt.

[Note: 19. In quasdam Germaniae civitates, et Essendiense coenobium reducta.] Vissoviczium Moraviae oppidum, una cum adnexis pagis, obtigerat domino, qui olim Viennae in scholis nostris institutus nihil antiquius habebat, quam ut oppidani sibi subjecti, sexagesimum jam annum aberrantes a via veritatis, ad eam reducerentur. Duos e Sociis, quorum opera uteretur, impetravit. Magna rerum et mentium facta inclinatio. Erat sacellum vetus, tristes reliquiae magnificentissimi templi, quod in illo Bohemiae incendio Ziska destruxerat; et in stabulum deinde ac si quid stabulo faedius est, dynastarum haereticorum impietas mutaverat.


page 413, image: s413

Perpurgatus est locus; ornatum sacellum; et in eo sacerdos Societatis, primus tanto intervallo, caelesti hostia litavit. Auspicatissimis primordiis obstabat enixe Lutheranus doctor, caeci populi ductor caecus. Is demum ejectus est, non tamen sine tumultu et metu seditionis, plebecula suis privilegiis vim afferri conclamante. Appellatus Caesar litem ex parte secuit secundum catholicos: partem examinandam in aliud tempus distulit. Sedet ad Danubium, inter Ulmam et Neoburgum, Donaverda, magni civitas momenti, et quoddam quasi Bavariae claustrum. Desciverat ad Lutherum in commeni Germaniae tumultu, et catholicis jura, templa, libertatem, ademerat Eorum querelis permotus anno MDCVII. Maximilianus. Bavariae Dux, hortante Imperatore, in perduelles arma expedivit. Adest cum lecta militum manu, et imparatos cives metu praesentis exitii territat. Ministri haereseos, audere soliti cum viribus, et numero pollent, at in re dubia et periculosa timidi, per aversam urbis portam diffugiunt. Oppidani a suis deserti, respondent se futuros in Caesaris ac Ducis potestate. Pars copiarum intromissa forum et curiam insidet. Ducuntur in vincula primarii perduellionis auctores; arma civi trepido eripiuntur; civitati praesidium imponitur. Confecta sic praeter omnium spem pace, Societatis concionator, qui partem in opere tanto non exiguam habebat, restitutam religionem populo gratulatus est. Solennis supplicatio per urbem circumducta. Templorum supellex reddita catholicis: aedes sacrae, profanis diu conspurcatae caerimoniis, in pristinos usus nitoremque vindicatae; data denique missio Lutheranis ludi magistris: ac finitimis, quos pestifera doctrina infecerat pagis, opportune consultum.

Essendiensis monasterii antistita in Principibus Imperii numeratur; ampla ditione, et clientelarum copia praepotens. Coenobium illustre deformaverat haeresis Lutherana: quam ejicere meditans virgo coenobii praeses, nobilitate ac pietate insignis, nostros praeclari consilii adjutores, adscivit. Ne res ad exitum adduceretur obstitit ejus immatura mors; nihilque propius factum est, quam ut Socii Essendia pellerentur. Haeretica plebs homines Societatis quamprimum extrudendos conclamabat. Interim ab universo virginum coetu suffragia feruntur ad legendam monasterii praesidem. Conspirarunt omnium sententiae in eam designandam, quae Religioni plurimum favebat, et Societati. Ejus auctoritas odia tumultuantium compressit, et viam stravit Patribus ad catholicos ritus in oppidum, et religiosam simul disciplinam in coenobium restituendam. Provisum ut pagis in monasterii ditione positis veri pastores praeficerentur, pulsis mercenariis. In aliis quoque coenobiis, quorum possessio ad catholicos rediit, extinctam propemodum Religionem Socii exsuscitarunt.

[Note: 20. Demon exorcismis fugatus religioni reparandae subservit.] Non parum habuisse momenti creditur ad virgines Deo sacras istorum coenobiorum, aliosque passim novae doctrinae discipulos et patronos a Luthero abducendos, vulgata per idem tempus fama de puellis duabus Lutheranis, claro loco natis, quas malus daemon insederat; et quarum diversa sors ad demonstrandam catholicae Fidei vim, veritatemque, summopere valuit. Erant ambae sorores. Dira Tartarei praedonis crudelitas omnem earum familiam solicitam diu habuerat. Postquam res celari non potuit, eo sunt adacti parentes et affines Lutherani, ut remedia humanis majora peterent. Ea tuto quaeri apud religionis reformatae ministros putaverunt. Igitur puellae paucis primo, tum pluribus sectae doctoribus offeruntur. Ex iis decem et octo luserunt operam. Daemon illis plurimum negotii joculariter exhibuit; nunc responsis alienis aut ambiguis interrogantes salse circumagens; nunc stertens placide, illis vociferantibus, non sine spectantium risu; nonnunquam simulans fugam ac metum. Tunc, adversariis de hoste quasi victo triumphantibus, redibat infestior, et cachinnis temere ovantes obruebat. Neque scurrilibus tantum jocis retundebat instantes, sed verorum et magnorum criminum probris palam in erubescentes conjectis. Unus, ceteris paulatim dilapsis, confidentior, dum catholicos imitari sacerdotes gestit, in os hiantis puellae digitos immittere ausus, illos paene concisos subito, nec facile, retraxit. Risit Stygius satelles, et quasi emendaturus injuriam, promisit se nunc denique abiturum, et fores ac fenestras aperiri jussit. Reclusae. sunt. Tum ille


page 414, image: s414

sublime raptam virginum unam formidoloso volatu per totam aulam circumvexit, mox humi cachinnantem illaesamque deposuit. Cum pudorem ipsis Lutheranis incuteret ministrorum suorum clades et imbecillitas: quaesiverunt collatis capitibus et consiliis, quodnam huic malo remedium ostenderetur. Ea demum sententia placuit, acumine digna Lutherano, ut populo renunciarent Deo non placere daemonem sic vexari: vetitum id in sacris paginis. Ergo, inquiebat infelix puellarum parens, in hac miserrima servitute liberis meis consenescendum, neque ullum in terris et in Ecclesia Christi remedium huic malo paratum est? Nullum, respondebant: divinae providentiae res permittenda. Non defuerunt qui censerent, si recurrendum alio quopiam foret, videri convenientius ad magos et veneficos, quam ad catholicos sacerdotes, aut ad Societatis homines, confugere. Nihilominus ad nos, de ipsorum denique haereticorum sententia, credo quia virginum affines ita cogebant, ventum est. Rogati Patres collegii Hildesiensis, aegre et cunctanter operam sunt polliciti, ne catholicum nomen ludibrio impiorum exponeretur, si cum daemone pugnaretur eventu parum prospero: cujus propulsandi sic potestatem suis Christus Dominus dedit, ut eam tamen certis occultisque de causis valere non semper velit. Sed puellarum parentes vim gliscentis in dies Tartareae tytannidis conspicati, ambas domum nostram perducere statuerunt. Negavit enimvero daemon se venturum. Stabant virgines, ceteroquin imbelles, instar gemini scopuli immotae, fixaeque in eodem loco. Injectae collo stolae sacerdotales utramque nullo negotio pertraxerunt. Junci molles erant. Hoc argumento vel ab invitis Lutheranis jam exprimebatur confessio jurisdictionis Ecclesiasticae apud solos catholicos vigentis; idque faustum omen futuri certaminis et victoriae putatum est. Postquam in conspectu Patrum ambae constiterunt, paulum quievere. Tum sacerdos gravi oratione illas affatus, ostendit quantum praesidii ad intestinum, quo vexabantur, hostem depellendum esset in catholico dogmate, quantum in Lutherano infirmitatis; proinde, hoc deserto, illud sequerentur, si salvae ac liberae esse cuperent. His verbis minor natu puella catholicam se esse omnino velle dixit: statimque admotis S. Ignatii reliquiis, compressus tyranni Avernalis impetus, ac sensim exolescens quintodecimo post die, secundum rem divinam et sacros exorcismos, omnino compressus est, ingenti partium bonarum existimatione. Quove minus ambigere possent adversarii, unde potestas in daemones tanta oriretur, puellae soror in haeresi pertinax, in Erebi funesta possessione mansit. Multis per eam occasionem, perque concertationes tum publice tum privatim institutas, ereptus error, praesertim Heiligenstadii, Paderbornae, Erfurti, et Hildesii. Eaque permotus fama Summus Pontifex Clemens VIII. duos e sociis in Saxoniam ire jussit, tum ut offusas ab haeresi tenebras dispellerent; tum vero ut sacrarum virginum duo coenobia, quae tanquam lilia mediis in spinis, integritatem Fidei morumque retinuerant, divinis reficerent mysteriis, et ad constantiam hortarentur.

[Note: §. IV. RELIGIO CONFIRMATA, et ILLUSTRATA IN MISSIONIBUS.] QUAMVIS haec prodigia maximi sint ponderis ad illustrandam religionem, rariora tamen sunt, et a pervicacibus vocantur in dubium, aut ignotis ac naturalibus causis assignantur. Est, ubi coelestis gratiae divina vis, etiam sine miraculis, eluceat: in Missionibus dico, quas ad commovendos animos, et publicam pietatem excitandam, mirum quantum valere quotidiana docet experientia. Insigniores quasdam recensere fatis erit. Anno MDXCII. duo Societatis sacerdotes in Hollandiam interiorem progressi jecerunt fundamenta Batavicae Missionis. Gemebat Religio apud Belgas Foederatos oppressa tristi jugo. Pulsi sacerdotes; incensa eversaque templa; proculcati majorum, quos tam pie tandiu coluerant, ritus: armata ferro facibusque volitabat haeresis, ac secum diras, quae illam ubique comitantur, pestes invexerat. Indoluit patriae carissimae exitio Joannes Smetius, sacerdos Batavus, et Romam remedia petiturus ivit. Clementem VIII. in ea cura, et dolore defixum reperit. Rogatus a Pontifice, quos ad opem ferendam idoneos maxime judicaret, Societatem JESU Belgicam respondit, quippe quae linguae et morum gnara, aditum ad Hollandos, ac si opus foret, latebras facilius invenire posset. Monet Claudium Aquavivam Clemens. Duos, tanquam


page 415, image: s415

[Note: 21. Occasio, initium, et progressus Batavicae Missionis.] ad sternendum aliis iter, mitti placuit, Guillelmum Leonium Dordracenum; et Cornelium Duystium Delfensem. Profecti, mutata veste, diversum instituerunt iter. Leonius incidit in latronum globum, qui vestibus spoliatum per dumos et salebras raptarunt, ac semianimem reliquerunt. Centone contectus Dordracum adrepit in paternas aedes. Rejicitur ut turpe mendicabulum, vixque indicio certiore facto, agnoscitur a matre, in amplexum cum lacrymis effusa. Statim coacta e propinquis et amicis concione, dicere de rebus divinis coepit. Paucis post diebus petiit Ultrajectum, stationem sibi assignatam: unde in circumfusam late regionem excurrit. Duystius, post exhausta varia pericula, Delfos attigit, ac varias urbes Hollandiae, a bellico tumultu paulum respirantes, liberius peragravit. Inde lustravit Zelandiam. Septenae Zelandorum insulae sunt, quas tunc Anglicana fere praesidia tenebant. Hinc miserrimus religionis status, cum et incolis pestilentem doctrinam afflarent Angli; et, ne quis catholicus evangelii minister medelam afferret, impense caverent. Porrus enim omnes acerrimis cingebantur excubiis; de suspectis durissima quaestio habebatur; et agniti sacerdotes capite luebant poenas, aut aeternis vinculis ac tenebris damnabantur. Erant in oculis Duystio tot pericula: major periculis animus et caritas alienae salutis sitiens, fuit. Vestis et sermonis vernaculi beneficio elusit vigilum diligentiam. Repertae in Zelandicis insulis admodum exiles catholicorum reliquiae; passim corrupti cum religione mores. Eo difficilior opera, sed eo quoque majus operae pretium exstitit.

Altero post anno P. Joannes Bargius Amstelodamensis, Duystio et Leonio additus, Frisones praesertim excoluit. Brevi tamen vitae metam et laboris attigit. Ejus locum implevere PP. Adrianus Arboreus Batavus, et Nicolaus Romaeus Brugensis. Hi multis deinde consecutis felicem campum aperuerunt, unde est collecta messis ingens; sive catholicis confirmatis in Fide, sive desertoribus ad pristina Ecclesiae signa revocatis. Prodiere continuo a Foederatis Ordinibus edicta minacia; Societatis homines nominatim excedere finibus jussi: proposita supplicia, si quis illos exciperet tecto, latebris abderet; consilio, re, officio juvaret: vestigati, abrepti in carceres, malis attriti. Sed haec beneficia et invitamenta sunt: nec in poenae ducuntur loco, sed mercedis et gloriae. Guillelmus Leonius Doccumi, in Frisia, Calvinum et Mennonem secundis praeliis profligabat, frementibus utriusque asseclis; et palam vociferantibus ab homine uno cladem sibi et exitium creari. Magistratus clamore excitatus invisum caput, immissis in omnes urbis angulos exploratoribus, perquirit. Comprehenditur: et in publicam facinorosorum custodiam includitur. Inde Leowardiam ad supremum Frisiae senatum abducitur. Judices aureis per catholicos vinculis irretiti, ferrea Leonii vincula ruperunt. Emissus, iterumque sexto post anno captus, arte simili evasit. At Cornelius Duystius, alter Hollandicae missionis auspex, captus ipse quoque Delfis est, cum aures confitenti praeberet. Sed praetorem adortus extemporali et victrici, quam suis promisit Christus, facundia, furentem exarmavit. Demum illi pariter ac Leonio annus millesimus sexcentesimus duodecimus, laborum finem attulit, post parem viginti annorum cursum in illo difficili stadio, quod primi omnium fuerant ingressi, feliciter confectum.

P. Cornelius Hollandiam omnem et Zelandiam cura studioque complexus, earum celebriores urbes Hagam-Comitis, Harlemum, Lugdunum Batavorum, Amstelodamum, Roterodamum, Ultrajectum; pagos praeterea oppidis interfusos, assidue lustraverat: id studens unice ut quam maximo eorum, quos adibat, emolumento cuncta gereret, quam minima sui fama et commendatione. Sed quanto ipse accuratior exstititin iis occultandis, quae ad multorum utilitatem egregie perfecit, tanto clarioribus argumentis, quae miraculorum obtinere nomen possunt, ejus virtutem Deus illustravit; non modo dum esset in vivis, sed etiam cum corporis vinculo solutus, ad accipiendam, ut merito confidimus, aeternitatis lauream bonus Christi miles evolavit. Locuples testis erit matrona, cui luridum tuber manum et inutilem et gravi dolore affectam deformaverat. Ea dum funus comitatur, ejus apud Deum suffragia postulavit; aegramque manum ori jacentis


page 416, image: s416

applicuit. Continuo dolor omnis solutus, discussumque penitus tuber evanuit. Virgo jam grandis natu, ab equo excussa, caput magna vi ad terram afflictum graviter laeserat. Hinc acerbus perpetuusque cruciatus, cui nulla humana remedia medicinam fecerant. Magna spe domum subit, ubi Duystii corpus compositum erat in feretro, Deumque supplex venerata, mortui dexteram capiti suo imponit. Salutaris contactus sensum doloris omnem in perpetuum depulit. Altera puella excubans ad ejus tumulum, difficili ac diuturno morbo, quo sensim exedebatur, levata est.

P. Guillelmus Leonius Ultrajecti fere commorabatur, cujus urbis mores ad omnem integritatem et religionis verae cultum plane formaverat. Clara circumfusus luce, cum noctu oraret aliquando, est deprehensus. Saepe quod animo taciti volutaverant absentes, et quorum conscius nemo esset, ipse praesentibus singillatim edisserebat. Multos narrant etiamnum ire pietatis ergo ad ejus sepulcrum, ac domum redire votorum suorum compotes. Extinctis Duystio et Leonio ceteri Patres duriora experti sunt omnia. Urebat haeresis patronos ille Fidei velut reviviscentis splendor, quam tristi obruere ac sempiterno tumulo conabantur. E Sociis unus certo plerumque loco et noto catholicis considebat, ut facilius ab illis conveniri posset. Alii huc illuc sparsi plurimum operae ponebant in discutienda rerum ad salutem necessariarum inscitia et oblivione. Vix erant nota plerisque sacramentorum nomina: preces, quas pueris nefas ignorare, senibus aut auditae nunquam, aut oblitae. Quae Fidei norma, quae summa spei Christianae, quod salutis iter, paucissimis compertum. Ex quo intelligere licet quantam perniciem animabus afferat haeresis, quae tetram adeo noctem clarissimae regioni paucis annis offuderit. Nihil visum est luctuosius puerorum strage, sine baptismo pereuntium: quem ipsis invidebat vel Anabaptistarum vesania, vel negligentia parentum; vel mystarum haereseos crudelitas; qui, etiam a parentibus obsecrati ut parvulos salutari expiarent aqua, perire illos duplici ac miserabili nece potius patiebantur, quam se domo commoverent.

[Note: 22. Missi sacerdotes in Bosniam, Sclavoniam, vicinasque regiones.] Quam lucem voluntaria caecitas gentis olim apprime catholicae respuebat, hanc anni sequentes remotis regionibus, et ad messem Evangelicam magis plerumque maturis intulerunt. Romam anno MDCXII. venerat Simon Joannes Taxicchus, sacerdos Bosniensis, multos annos in catholicis popularibus suis adjuvandis, non vulgari sanctitatis opinione versatus. Sed cum par labori tanto non esset unus, et miserrimae gentis vulnera propius intueretur, quae ab haereticis, Turcis, schismaticis, velut obsessa, laborabat vitiis erroribusque gravissimis, ad pastorem Ecclesiae, petiturus opem, accesserat. Perductus ad Summum Pontificem, illi catholicorum Illyrici, Bosniae, Serviae, Sclavoniae ac Bulgariae vota et pericula; cladem pereuntium, nullo succurrente ac miserante, animarum; haereticorum dolos, furores Mahometanorum, exposuit. Pontifex, his auditis non sine maximo doloris sensu, Taxicchum ad Praepositum Societatis remisit. Aquaviva nihil cunctandum ratus, dedit operam ut idem Simon necessariis omnibus praesidiis instructus rediret in patriam, cum quatuor e Societate sacerdotibus: nimirum P. Stephano Szinio Transsilvano, et locorum sermonisque gnaro, qui tunc Romae degebat; P. Bartholomaeo Cassio, Dalmata, qui Ragusii morabatur: alii duo illis, ex Austria Stiriaque, sunt adjuncti.

Nemo facile consequi verbis potest quot pericula exhauserint; quot in locis jacentem aut inclinatam religionem ac pietatem erexerint; quot errorum tenebras dispulerint. Praeter cetera utiliter in rem animarum confecta, catholicae scholae passim fuerunt institutae, ac pleraeque in iis ipsis, ubi Turcae rerum potiebantur, oppidis. In primis curae fuit ut initiarentur sacris Ordinibus sacerdotes. Nulli enim, aut pauci admodum fuerant ab annis amplius triginta consecrati. Turcae obliti paulisper insitae feritatis favere Christianis visi; quorum in gratiam impetratum est ab imperatore Turcico amplissimum diploma. Multum negotii fuit cum Lutheranis, Calvinistis, Arianis et schismaticis: nec nihil cum quibusdam catholicis, qui privatis utilitatibus ducti, dum sua, non quae IESU Christi, quaerunt, magnas operi divino moras, ac perniciem animabus attulere. Per


page 417, image: s417

easdem causas stetit ne Missio Ragusina, quae per totum late Illyricum explicanda erat, jamque in ipsa civitate Ragusio pulcherrimos anno MDCXI. edere fructus coeperat, votis proborum responderet: adeo ut revocandos Patres Aquaviva censuerit. Neque tamen abjecit spem restituendae aliquando Missionis. Itaque curavit ut linguam Illyricam nostri condiscerent, miseratus infelicissimae gentis calamitatem, quae oppressa Turcicae servitutis jugo jacebat omni fere. animarum auxilio destituta.

Interim duplex e collegio Camenecensi turma sacrarum operarum profecta est, una in Valachiam, in UKraniam altera. Miserabilis erat Valachorum inscitia, maxime sacerdotum. Philosophiam ac theologiam de nomine vix norant. Satis superque censebantur eruditi, si libros legere sacros, et sacerdotales preces inoffensa voce recitare possent. Princeps, quem Vaivodam appellant, Patres excepit perhumaniter, seque cum populo docendum ultro dedit. UKrania versus Pontum Euxinum porrigitur, magnam partem inculta, Cosacorum et Tartarorum metu: animis etiam, quam arvis, incultior. Sterile ceteroquin solum majores expectatione fructus extulit, eoque jucundiores. Alia de parte procursum est in Esthoniam, Livoniae partem amplam. Gentis caecitas vix credibilis. Baptismi sacramentum eo pertinere duntaxat existimabant, ut puero nomen imponeretur. Ridicula etiam superstitione colebant arbores, quae cum exscinderentur, sua capita potius amputanda non dubitanter obtulerunt. Inferebant iidem sepulcris alimenta, quibus animae scilicet vescerentur, et instrumentum aliquod ejus artis, quam quisque vivus exercuerat; ut haberet, etiam post obitum, quod ageret, et unde victitaret. Tam tristis inscitiae nox depelli hactenus non potuerat, ob linguae Esthonicae difficultatem: quam hortante graviter Aquavivâ, superare quidam e Sociis aggressi erant, eo libentius quod recepta de Moscovitis Livonia magnam facultatem Polonis dabat in eam commeandi. Praeterea jusserat Rex ut judicia, causae forenses, tabulae rerum contrahendarum, Latino sermone conficerentur, ut inducto Latinae linguae commercio facilius erudiri barbaries illa, et Romani ritus propagari possent.

[Note: 23. Hommonensis, Alsolinduana, et aliae quaedam Germanicae, et Hungaricae Missiones.] Hommona oppidum est superioris Hungariae, ad montem Carpatem, cujus continua longo tractu juga Hungariam a Polonia dirimunt. Id oppidum erat in ditione Comitis Georgii Dugheti, qui vocatis Sociis anno MDCXII. lolium doctrinae deterioris evellere conatus est. Septingenti ab haereticorum partibus ad catholicas transierunt: permulti a Ruthenico schismate abducti: juventus Calvinianis magistris subducta, et ad veram pietatem litterasque informata. Allatum publicae calamitati divina benignitate remedium auctoritatem catholicae veritatis magnopere confirmavit. Verna tempestas, quae tepentibus Favoniis humidior esse solet, sicca et aestuosa praeter morem fuerat. Languebant arentes agri, et deusta seges spem nullam messis, aut valde jejunam ostendebat. Catholici vetere instituto solennem circum arva supplicationem deduxerunt. Pium agmen lente procedebat pulverulentâ viâ: cum, velut ex composito, adductae nubes largum demiserunt imbrem, et supplicantes gradum celerare coegerunt. Ipsimet haeretici e circumjectis pagis turmatim accessere, consecratam Ecclesiae ritu aquam postulantes, qua domi uterentur velut praesenti morborum omnium medicamento. Benefici roris aspersione nocturnos daemonum incursus, febrim, ulcera, variasque pestes depellebant. Puellam quidem certe morbi gravitate insanientem sacer liquor aegrotanti adhibitus pristinae mentis corporisque sanitati restituit. Ea res tantam habuit admirationem, ut ejus pagi vir primarius haeresim continuo fuerit execratus, nec paucos ad imitandum pellexerit.

Antiquata iisdem in locis fuit immanis consuetudo. Capite damnatos antequam carnifex ultimo afficeret supplicio, plebs improba solebat multis et atrocibus modis exeruciare, praesertim si venirent in suspicionem illati furto, vel quapiam alia ratione, damni. Tunc enim conducto lictori accensas faces ad ustulanda miserorum latera, et variam horridae lanienae supellectilem palam subministrabat. Docuit sacerdos pro concione, quam esset hoc alienum a Christianis institutis; ipse supplicio afficiendos deduxit, consolatus, et cohortatus est. Placuit mirifice


page 418, image: s418

catholicis ea caritas, et maternam Ecclesiae Christi erga suos filios benignitatem haeretici quoque laudaverunt. Provisum alibi, ut morte plectendis denunciaretur sententia capitalis pridie, aut etiam biduo ante, quam fatalis et ultima dies illuxisset. Experientia quippe compertum fuerat, plerisque mentem eripi metu supplicii praesentis, nullam ut salutarem suscipere cogitationem possent: at, spatio interjecto, conquiescere ac sedari paulisper diros emotae mentis aestus, et locum necessariis tunc praesidiis relinquere. Alsolinduam acciti Graecio aliqui e nostris catholicorum mores, quotidiana cum haereticis consuetudine vehementer inquinatos, emendarunt. Pagi quadraginta praeter oppidum Alsolinduam docendo cohortandoque peragrati. Ad faciendam illorum verbis et evangelicae doctrinae fidem plurimum valuit mulier a daemonis possessione in libertatem vindicata. Edebat horrendos ululatus: rugientem leonum gregem audire crederes. Protracta est in templum a valentissimis hominibus bene multis una. Vultus antea teter, luridus, trux, fuliginosus, signo Crucis impresso fronti, pristinum colorem recuperavit: pectus, instar utris distenti vento, tumens subsedit. Ubi vero cognitum est ipso spirituum nequissimorum testimonio quantam haberet vim aqua piacularis, cujus vel unica guttula urebantur, et furebant; item Christi crux, et Ecclesiae preces: tum vero mirari, qui haec vel oderant vel deridebant: nec pauci germanas Ecclesiae Christi notas agnovere. Hunc in numerum illa ipsa mulier Tartareo soluta jugo venit, ac tutiorem in locum, ubi Fidem acceptam facilius tueretur, concessit.

Hujus rei fama in ipsas Turcarum urbes pervasit. Ea permotus militaris tribunus (Agas Turcae vocant) qui tum Canisiensi oppido praesidebat, Societatis sacerdotes per litteras accivit. Morbis gravibus et variis premebatur: sed eorum causas nulla medicorum industria deprehendebat. Patribus in conspectum adductis, jactare se horribilem in modum coepit. Omen infaustum clamitabant Ariani, quibus haec abundat regio; quique omnem moverant lapidem, ut ne aditus ad tribunum Sociis patêret. Patres, omnibus diu ac sedulo animadversis, statuerunt causam incogniti Turcicis medicis morbi esse obsidentis mali daemonis vexationem. Causâ detectâ, remedium in promptu fuit. Exorcismis rite adhibitis hominem omni cruciatu liberarunt. Egit gratias ingentes tribunus Turcicus. De Christiana Fide sermonem inferri passus non est. Sic identidem genti perfidae veritatis lumen ostendit Qui vult omnes salvos fieri: ut nihil morae sit quin salvi fiant, si deponere pertinaciam ac caecitatem velint.

Lustrata sunt anno MDCXIII. varia Carinthiae Stiriaeque oppida. Plurimum negotii et laboris fuit Turniae, seu Villaci, quod oppidum superioris Carinthiae, haeretici nominis asylum, et arx seditiosorum erat. Catholicus dynastes, poenis et malo domandos contumaces putavit, quos ratio nulla pietasque frangebat. Fst quippe misericordiae pars et benevolentiae, saevire, ut serves. Jam bis acie victis tertia clades imminebat, cum Societatis homines eo se contulerunt. Exigua spes frugis melioris ostendebatur; phrenetici medicos fugiebant, Praeterea incertis auctoribus rumor increbuerat, nostram agendi rationem esse omnem tetricam, asperam, inclementem; quae hominum mentes acerbissimis enecaret scrupulis, et crudelissimam animorum carnificinam exerceret. Illic asperitas nimia nobis objiciebatur; alibi nimia lenitas Societatis reprehenditur. Perinde est maledicentiae, qua parte ancipitis gladii vulneret. Mitigatis paulatim animis discussisque rumoribus, incredibilis facta est rerum conversio. Conciones auditoribus, catecheses pueris, tribunalia sacrae poenitentiae delicta confitentibus abundarunt. Illudebat civibus aliquot in hac urbe speciosus error. Novitatis doctrinam amabant, non quia veriorem; sed quia subtiliorem, et ingeniosiorem arbitrabantur. Detracta est stultae opinioni larva: demonstratum minimam esse in tutandis novitatis partibus, ingenii et eruditionis laudem: quo fuco sublato, multi ad solidam et fraudis expertem vetustatis doctrinam rediere. Labantes et inclinatas partes vehementer afflixit erroris doctor, qui hunc triginta ipsos annos professus, eundem palam ejuravit. Quae fama ut percrebuit, tota ex Carinthia plurimi confluxerunt, rei cognoscendae studio, quibus audientibus et mirantibus,


page 419, image: s419

sanctioris hebdomadae feriâ quintâ rursus in templo perpetuum anathema haeresi pronunciavit.

Venerat Quinquecclesias anno MDCXII. Sociorum manipulus. Nondum matura messis erat. Rediere post biennium, hec poenitenda seges collecta. Est haec civitas Pannoniae, sive Hungariae inferioris, non procul a confluentibus Dravi et Danubii. Jam inde ab anno MDXLIII. oppressa Turcarum tyrannide, duo quodammodo amiserat lumina, religionem et litteras. Primas ibi obtinebat superstitio Mahometana, secundas Ariana, tertias Lutherana, quartas Calviniana. Inter istos etiam catholicis locus erat, qui religionis nomen umbramque deformem tenebant. Sacerdos unus e populi faece Christianam rem administrabat. Decem alii ex eadem plebe, rusticani homines et indocti, nullis initiati Ordinibus, nomen et munia sacerdotum ac poene antistitum invaserant; cogebant coetus; habebant conciones; divinum sacrificium, impietate hactenus inaudita, palam et in oculis omnium simulabant. Ferebat illos populus, quia vel tales habere sacerdotes malebat, quam nullos. Nihil prius faciendum Patribus visum est, quam ut sacrilegum hunc dissiparent gregem. Ac primo quidem singulos appellant privatim, et quantum sceleris suscipiant, admonent. Pars illorum dimidia, execrandi facinoris immanitatem exprobrari sibi non sustinens, alio profûgit: sed ne alibi quoque nocêrent, prolata in lucem eorum veneficia et sacrilegia fuerunt, et plebs impiorum consortio abstinere jussa. Alii quinque detestati publice nefandas artes, meliora spoponderunt.

His peractis, restabat Hydra triceps, ex Ario, Luthero, Calvinoque conflata. Praecipuum hujus monstri caput, Ariani; nam Lutheranis et Calvinianis non licebat impii dogmatis praecones habere palam. Arianis duntaxat, ceterisque nominis Graeci schismaticis, ea per Turcicos magistratus fiebat potestas, per quos data Patribus est amplissima facultas docendi ac disputandi. Arianorum dux, capularis et recoctus senex. Quem cum nullis rationibus, nullo vergentis in tumulum senii metu concutere nostri possent, insectari pro concione decernunt. Hic in Patres vicissim publice atrociterque invehi. Sed apud illos auditorum ingens frequentia; apud hunc vasta solitudo. Fustuarii poenam, ac nummorum gravem suis indixit multam, si quis Patrum concionibus interesset, si quis sermonem cum iis de religione conferret. Parum hac via profecit. Ergo vocatis Arianorum proceribus, de catholicorum sacerdotum nece aut exilio conjurat. Inventa sunt crimina, compositae et sparsae in vulgus per calumniam fabulae. Haec prima conjecta tela. Sed ea facile retudit spectata Patrum integritas et virtus. Declamatum deinde in religionem et sacros ritus. Sed eorum demonstrata veritas ineptos declamatores obmutescere coegit. Nec levem illis pudorem ipse daemon incutiebat, qui si quorum corpora invasisset, non sinebat se precibus sacris ac minis dimoveri de possessione, dum essent in haereticorum partibus ac sententia: eosdem, simul atque deposuerant haeresim, continuo, tanquam rem jam non sui juris, liberos abire patiebatur.

Uno in capite parumper laboratum est. Kalendarium vetus, repudiato Gregoriano, praefracte retinent Ariani, similiter ac cetera haereticorum natio; ut in hoc etiam dissentiant a Romano Pontifice. De hoc argumento sacerdos Societatis aliquando verba fecit; consensionem orbis Christiani; magnas, quae oriebantur ex hac temporum emendatione, utilitates ostendit. Ea concione non apud haereticos tantum, sed apud ipsos quoque Turcas graviter offendit, qui negotium quodlibet, privatum, publicumve, administrant e veteris Kalendarii ratione. Continuo Ariani clamitant convelli a nobis antiquissimam rei forensis ac nundinariae normam, turbari temporum ordinem, rempublicam susque deque verti. AEstimanti rem e gentis ingenio facile apparebit magnitudo periculi. Rapitur in jus concionator, omnium jam opinione damnatus. Judex tamen, Deo insitam Turcicae menti saevitiam demulcente, pro cruce et palo exilium illi duntaxat irrogavit. Aderat Gabriel Betlem, Transsilvaniae tetrarcha. Is a nullo invitatus, causae tantum ductus aequitate, pro reo studiose dixit; et qua rationibus, qua precibus, judicem etiam ab exilii sententia deduxit. Adjecere catholici nummos,


page 420, image: s420

quibus omnino placatus est. Disturbata momento sua consilia haeretici molestissime tulerunt. Novam quandam fabricantur accusationem, eamque probare veram student non alio argumento, quam grandi summa pecuniae; satis gnari quantum in ea pondus esset ad inclinandam in suas partes judicis trutinam. Qui flagrans avaritia sententiam continuo secundum illos dixit. Nec diu tamen constitit sibi. Vicit nummarium judicem pecunia copiosior a Christianis oblata. Legem a se fixam refixit, laetus quod ab utrisque acciperet, ac damnosae omnibus lites, sibi essent uni quaestuosae. At Patres longe sanctiorem fecerunt quaestum, plerisque in veritatis libertarem vindicatis; templo etiam, quod Calviniani occupaverant, catholicis restituto Colociae. Oppidum est in Hungaria inferiori, ad Danubium, olim Archiepiscopi sedes. Oppidani, vulgato nuncio de sacerdotis catholici adventu, cujus opera fierent sacrorum participes, ereptum sibi templum repetere, ac vetustae possessionis jus persequi statuunt apud Mahometanum praetorem. Calvinistas, novae sectae inventores, per vim templum occupasse demonstrant. Praetor, arcessitis Calvinianis, Cur, inquit, hominibus istis negotium facessitis, quorum ritum ac templa in urbe imperii principe tolerari non ignoratis? Vestrane, an illorum Fides antiquior est? Vestri, an illorum, majores aedem hanc fabricarunt? A catholicis fabricata olim et possessa haec aedes fuit: catholicorum nunc eadem esto: si uno laterculo meliorem hanc fecistis, quod vestrum fuerit, inde eximite. Catholici, gratiis impense actis, adjudicatum sibi templum inierunt. Divinam rem sacerdos Societatis fecit, et ad concionem Christianis Turcisque mistam, approbantibus utrisque, dixit.

[Note: 24. Missio Persica, et Moscovitica.] Memoratis hactenus expeditionibus Evangelicis alias quasdam remotiores, ex Europa magnam partem profectas, et vario susceptas exitu, adjiciam. Venere anno MDCI. ex Asia legati Persarum, ut a Christianis Principibus corrogarent auxilia contra infestas Turcarum opes; ac foedus praesertim cum Rudolpho Caesare facerent, qui tunc de Hungariae regno magna mole cum Ottomanis decertabat. Peragrata Germania et Italia, cum in Hispaniam appulissent, visam est per eam occasionem impetrari a rege Persarum posse facultatem praeconibus sacris praedicandi Evangelii, et populo ejusdem amplectendi. Decreta ob eam rem legatio, et auctore Cardinali Guevara, sacrae inquisitionis praeside, Societati commissa. Delecti Patres Franciscus Gironus et Consalvus Delrius. Parum illi quidem, flagrante bello, nec Persis de religione vehementer solicitis, profecerunt. Statio tamen Societati mansit in Perside, ut suo loco narrabitur. Neque plus admodum promoverunt qui anno MDCI. in Moscoviam missi fuere. Sigismundus Rex Poloniae, religionis curam non minorem, quam publicae rei gerens, cum legationem ad Moscovitas mitteret, addidit legatis duos e Societate sacerdotes, suadente praesertim Leone Sapihea, supremo Lithuaniae Cancellario, et legationis principe. Spem magnam ostendebat pristinae cum Ecclesia Romana concordiae aliquando revocandae Boris Gudenous, Moscoviae Dux. Successerat ille Theodoro, cujus erat consanguineus, et in gerendis negotiis administer: homo regnandi gnarus et avidus. Itaque post Theodori (Fedorum alii vocant) mortem, quam veneno maturasse fertur, delatum populi procerumque consensu principatum adeptus, animum a negotio religionis non alienum prae se ferebat. Sed confirmata sensim auctoritate factus audacior, exuit larvam; et priscos errores ac superstitiones retinuit. Patres templis et omni cum civibus colloquio prohibuit; demum in ultimos Russiae fines compulit. Exortus est interim circa annum MDCIV. adolescens, qui se Demetrium, Theodori fratrem et legitimum successorem esse affirmavit. Partes Demetrii velut redivivi populus proceresque certatim amplexi sunt. Boris mutatae fortunae taedio ac desperatione extinctus, meritas impietatis ac perfidiae poenas dedit. Majoris fuit molis Missio Constantinopolitana, et feliciorem exitum sortita, etiamnum perseverat.

[Note: 25. Missionis Constantinopolitanae origo, fructus, et clades.] Est Constantinopoli suburbium ingens, instar oppidi, modico discretum freto ab ipsa civitate. Illius duae partes praecipuae, Pera et Galata. Ibi fere Christiani degunt, et a variis Ordinum religiosorum familiis excoluntur. Erat in eodem loco aedes Divo Benedicto sacra, cum coenobio veteri et vacuo: aedem


page 421, image: s421

exscindere parabant Turcae, aut in profanum delubrum convertere. Hanc petenti Galliae regi Solimanus in perpetuum addixit; in eamque summa Pontificis Maximi voluntate inducti sunt a Jacobo Germinio, Christianissimi Regis oratore, Patres Societatis; qui anno MDLXXXIII. postulati a catholicis Perae degentibus, venerant Constantinopolim, ut narratur Libro III. hujus V. Partis Historiae. Praeses illorum P. Julius Mancinellus, spectatae vir sanctimoniae, praesentem Dei tutelam expertus in itinere, nonnulla commemorat ad religionis decus spectantia, quae minime videntur praetereunda. In primis refert se arcessitum cum sociis fuisse a nobili Christiano, cujus, uxor aegre parturiens, et biduo toto diris cruciata doloribus animam agebat. Censuerant medici, quoniam desperata salus parentis erat, ut secto ejus latere fetus avelleretur, materna morte victurus. Acciti Patres, recitatis aliquot precibus, aquam solitis Ecclesiae catholicae caerimoniis consecrarunt. Ea statim hausta puerum incolumem innoxia mater fudit. Vulgata prodigii fama Graecum impulit ut remedium aliquod quaereret uxori suae, quam malus daemon quolibet interlunio ita vexabat, ut instar furiae totam per domum baccharetur ac saeviret. Patres integro secutus die, assequitur ad vesperam. Narrat infortunium uxoris: ad sacerdotes suos se confugisse; nihil apud eos inventum remedii. Erudiunt hominem; utque schisina deponat hortati, sacrum ei laticem porrigunt, quo mulieri sanitas illico restituta. Aliam non unus daemon, neque uno tempore, sed singulis fere diebus infesti complures invadebant. Paucis aquae sacrae guttulis fugati sunt, antea tamen graviter questi quod sacerdotes Latinos vocavisset. Aliam peste contactam sacra pariter lympha praesenti exitio liberavit. Non immerito conjecit Mancinellus voluisse Deum coarguere Graecos a Romana dissidentes Fide, atque illorum praesertim impietatem manifestis, prodigiis revincere, qui usum aquae consecratae, frequentatum a Latinis derident, ac velut anilem superstitionem cavillantur.

[Note: 26. Ecclesiae CP. status, anno 1583.] Exponit deinde quis Ecclesiae Constantinopolitanae status fuerit, cum in hanc urbem nostri accessetunt, nempe anno Christi MDLXXXIII. Illi praeerat Jeremias Patriarcha, qui ad sanciendam Ecclesiae suae cum Romana communionem invitatus a Gregorio XIII. responderat id sibi cordi et curae esse: nihilominus aliquot mensium inducias petierat, ut populum ac praecipue suos Metropolitanos in eandem sententiam pedetentim adduceret. Persensit Patriarche consilium nescio quis apostata. Jeremias accusatus quod Turcam baptizasset, exauctoratus cum ignominia, multatus exilio, et Rhodum expulsus est. Vacuam pastore dejecto sedem occupavit monachus, mercatoris frater, oblatis gubernatori urbis duodecim aureorum millibus. Jussi sunt ab Imperatore praesules et metropolitani indoctum et vile caput consecrare. Moleste rem tulit Alexandrinus Patriarcha. Egit cum primariis Graecis ut indignum monachum exturbarent. Accusatur duplici praesertim nomine: primum quod litteras Graecas, nimirum quibus veteres Graecorum libri conscripti, et quarum cognitione tota fere sacerdotum Graecorum nunc eruditio continetur, omnino nesciret: deinde, quod ecclesiasticas dignitates turpissima nundinatione vendidisset. Convictus est. Sed datis clam judici tribus aureorum millibus, poenam evasit. Accusatoribus silentium indictum.

Justas ad Imperatorem querelas clerus omnis cum populo detulit. AEquum postulari judicavit Imperator. Ut monachus occupato male gradu dejiceretur annuit: ne Jeremias tamen revocaretur, quem populus enixe repetebat, vetuit. Certatum igitur de successore deligendo. Metropolitis Patriarchale solium, instar praedii opulenti licitantibus, Metrophanes Philippopolitanus praesul obtulit viginti quatuor aureorum millia, et competitores vicit. Pergebat interim potior ac nobilior Episcoporum et civium pars Jeremiam exposcere, quem solum verum esse ac legitimum pastorem, ceteros fures ac latrones, clamitabat. Sed cum ad istos clamores Imperator obsurdesceret, plerique Nicephorum, Jeremiae familiarem, virum doctum, et Ecclesiae Latinae, quod adhuc tamen latebat, deditum, in Constantinopolitanam evehere sedem decreverunt Pergunt ad Imperatorem onusti quadraginta aureorum millibus. Quibus ille benigne acceptis, ratum esse quod petebant jussit. Enimvero Metrophanes expalluit, et excussis propere


page 422, image: s422

amicorum scriniis, totidem aureorum millia, ne pelleretur, submisit. Imperator virum esse bonum pronunciavit, dignum honore tanto, et studio pacis retinendum. Nicephorus, ne quid turbarum cieret, in Cyprum est amandatus. At Metrophanes, ne quis alius obex a Latinae studiosis Ecclesiae occurreret, de concordia cum Romano Pontifice constituenda magnifice locutus, missurum se Romam spopondit, qui de tanto negotio ageret. Hoc ipsum, sed verius, affirmare videbatur Antiochenus Patriarcha, cui litteras Pontificias Mancinellus dederat. Nec minorem revocandae aliquando concordiae spem faciebat vicarius Patriarchae Armeniorum; itemque Alexandrinus Patriarcha, crebris Patrum cohortationibus ad rem bene gerendam incitatus.

Hic erat Constantinopolitani cleri status miserabilis: populi non melior. Litterarum inscitia, et rerum ignoratio divinarum, tetram animis caliginem offuderant. Nullae bonarum artium, theologiae, aut Ecclesiastici juris scholae. Parcus sacramentorum usus et infrequens. Ebrietati, licentiae, luxui, jus quasi publice datum. Parum erat vitia Turcarum imitari; etiam illorum superstitionem impiam plerique profitebantur, vix ut ulla reperiretur Christiana domus, in qua non exstaret aliquis Mahometanae impietati palam deditus: neque vero suas filias et sorores collocare Turcis in matrimonium dubitabant. Ipsi liberi a parentibus objurgati minabantur se ad Turcas transgressuros; et in eorum oculis pileum saepe Turcicum induebant. Ita potestas parentum ad liberos coercendos fere nulla. Quo freno remoto adolescentes in omnia flagitia praecipites ruere mirum non est.

A Praefectis Turcicis exceptum se fuisse toto in itinere perhumaniter Mancinellus testatur: laudatum a gubernatore urbis Constantinopolitanae institutum Societatis eo maxime nomine, quod stipendium nullum pro ministeriis evangelicis acciperet. Adductum ad se praepotentis Turcae servum, fascinatum a veneficis; et, ut quidam dictitabant, a malo daemone possessum. Hunc primo die sacris exorcismis valde relevatum: altero sacramentis perceptis curatum: tertio penitus liberatum fuisse. Dominum vero, inexpectatae curationis admiratione permotum, duos ingentes misisse cereos, qui ante sacras Divorum reliquias, a quibus salutem servo partam audierat, ardêrent. Hunc unum capere vulgo fructum e Turcis licet, ut illis veluti per caliginem veritas et splendor Christianae legis ostendatur. Nam ut cognitam et probatam amplectantur, sperari vix potest, morte Mahometem suum deserentibus constituta. Non desunt tamen qui clam illum eiurent, aut etiam in catholicorum oppida se recipiant, praesertim qui veram olim professi Fidem, eam abjecerunt. Colligunt illi se interdum, et relictas Christianorum partes, Deo aspirante, repetunt. Major et certior utilitas capitur ex iis, qui aut in bello capti, aut a praedonibus Constantinopolim advecti, servitutem ibi durissimam serviunt. Horum incredibilis est multitudo. Alii certo inclusi loco sic tenentur, ut iis fiat liberrima potestas catholicae religionis colendae. Intersunt divino sacrificio, concionanti sacerdoti dant operam, usurpant sacramenta. Alii per nobilium Turcarum aedes sparsi commodiori utuntur servitute. Nec nihil apud Graecos ipsos proficitur, sive catholicos, sive schismate irretitos: nec non apud institores, quorum tanta vis illuc ex Orbe toto appellit, ut vulgo tria navium millia capacissimum portum, et vicinum littus omne compleant. Utiliter quoque opera ponitur apud Armenios, Persas, Indos; adeo ut quidquid in singulis Missionibus per varias gentes divisum gloriosi laboris ad salutem animarum quaeritur, totum hic habeatur in una civitate collectum. Nec abest occasio multa pro Christo patiendi, quae Turcarum est immanitas, et nominis odium Christiani; atque adeo necis fortiter in obsequio aegrotantium obeundae, cum saevit pestilentia. Haec alternis fere annis regionem populatur tanto crudelius, quanto minoribus praesidiis adversus illam Mahometani se tutantur. Eadem Missioni funestam saepe cladem affert, partim extinctis operariis, partim alio fugere coactis. Non deterruerat hic metus homines Societatis, a Claudio Aquaviva jubente Gregorio XIII. missos. Pulcherrime rem non solum inter catholicos, sed etiam inter schismaticos gerebant, faventibus eorum sedulitati Jacobo Germinio Gallorum, et Joanne Francisco Mauroceno Venetorum, Oratoribus.


page 423, image: s423

Frequens populus in aedem sacram ad omnia religionis munia conveniebat: juventuti erudiendae dabatur opera diligens, quamvis ob grassantes publice morbos identidem intermissa. Illis ingravescentibus sub annum MDLXXXVI. ac sublatis duobus rei domesticae adjutoribus, una cum P. Ludovico Chitzola, revocatus est in Italiam P. Julius Mancinellus. Coorto per idem tempus Venetos inter ac Turcas bello, concidit spes utilissimae Missionis, eamque in ipsis incunabulis turbo repentinus oppressit.

[Note: 27. Missio CP. instauratur.] Dolorem ex hac religionis et Societatis calamitate longe maximum hausit P. Petrus Cotonus, Henrico IV. regi Galliae a sacris. confessionibus, pro eo quo flagrabat divinae gloriae studio. Egit anno MDCVIII. cum Rege, qui haeresi deposita, totum se ornandae tutandaeque Fidei catholicae dediderat, de restituenda in integrum Missione. Henricus negotium Baroni Salagnaco, legato apud aulam Turcicam suo, enixe commendavit. Ille vero in eam curam adeo naviter incubuit, ut a Turcarum Principe amplissimam veniendi facultatem Patribus impetraverit. Rex parumper expectandum putavit donec rediret Constantinopoli Brevus, regius apud aulam Ottomanicam orator, cui suffectus Baro Salagnacus fuerat. Hanc moram haeresis nacta negotium disturbare summa vi contendit.

Editionem Graecam sanctorum Patrum Angli adornabant, freti codicibus manu scriptis regiae bibliothecae, quorum copiam illis Henricus faciebat. Admonitus a P. Cotono periculosum esse, nec satis Christianissimo regi decôrum, istas opes hostibus catholicae religionis elargiri, perfecerat ut editionis cura, in comitiis Gallicani cleri aliis mandaretur. Angli contumeliam hanc suam interpretati, ultionem parant. Erat Lutetiae Graecus monachus Joasaphus. Ei persuadent ut ad Patriarcham Constantinopolitanum scribat, ne Patres Societatis sedem figere Constantinopoli patiatur, homines, ut aiebant, improbissimos, et Graeco nomini praecipue infestos; qui non alio consilio in Graeciam irrepere contenderent, quam ut prisca Patrum Graecorum volumina compilarent, corrumperentque; imo eadem tanquam tela certissima, ad oppugnandam Ecclesiae Graecae Fidem doctrinamque adhiberent. Patriarcha, acceptis Joasaphi litteris, non satis monacho Graeco fidens, ejus epistolam Baroni Salagnaco in manus tradit. Quam ille cum Regi misisset, Henricus fraudem et calumniam indigne ferens, ad instaurandam Missionem vehementius animum appulit.

Patres quinque delecti, praeside P. Francisco Canillaco, viro strenuo, et ad ejusmodi apostolicas expeditiones apprime nato. Romam profecti anno MDCIX. et Pontificem venerati, Constantinopolim Septembri mense pervenerunt. Inde illos arcere Societatis adversarii, qui tunc ea in urbe degebant, summa ope conati sunt, sparsis in populum sinistris rumoribus, ac delatis ad Imperatorem Turcarum gravissimis querelis. Fregit illorum conatus insigni prudentia et moderatione Baro Salagnacus, Regis Christianissimi legatus. Quoniam autem aedes D. Benedicto sacra, quam olim P. Julius Mancinellus et Socii ante tres et viginti annos infectam pestilentia deseruerant, quibusdam videbatur a populo remotior, et nostris ministeriis parum opportuna; in eaque nosocomium condere parabat Archiepiscopus Tenensis, Visitator Apostolicus; attributa Patribus est aedicula D. Sebastiano dedicata, sed perangusta; cum vicina domo, male pariter materiata et ruinosa. Quamobrem, instante Salagnaco, et jubente Summo Pontifice, restitutum nobis est D. Benedicti templum, cum aedibus adjunctis, ac statim Societatis ministeria cum fructu exerceri coepta.

Hunc in modum belle omnia processerunt, quandiu Henricus IV. superstes et incolumis fuit; cujus curis et regali Providentia resurgere ac reviviscere Missio visa erat. Ab eo pecuniae summa fuerat assignata, quae decem operariis par alendis foret. Regis optimi consilia improvisus ejusdem obitus disturbavit. Animos idem addidit Societatis inimicis, ut quae adversum nos anno superiore frustra struxerant, ad exitum perducere molirentur. Jamdudum studuerant persuadere primario Principis Turcici administro nos exploratores meros esse, a Romano Pontifice submissos; exitiale hominum genus, omnibus invisum atque infestum. Quo sermone incitatus Vizirus remittere in Europam Patres animum


page 424, image: s424

induxerat. Calumniam initio facile discusserat Salagnacus, interposito Regis nomine, cui Societatem carissimam esse testabatur. Recruduit audita Regis morte hominis barbari suspicio. Nostris nihil formidantibus, repente adest lictorum et militum caterva, quam tribunus Praetorianae cohortis (Janissaros appellant) ducebat. Comprehenduntur Patres, vinciuntur, extrema omnia illis denunciantur. Salagnacus Turcicum praefectum, qui de Sociorum causa cogniturus consederat, precibus, minis, humanitate, deterruit.

Perfuncti periculo videbantur, cum subito tristis ab aula nuncius trepidos exanimavit. Jubebat Vizirus cederent imperio Turcico: sic Imperatori placere. Cunctantibus et potentium amicorum auctoritatem opponentibus, idem mandatum semel, iterumque significatur. Salagnacus unum e principibus praefectis, et primarii administri generum, ad causam Societatis defendendam excitavit. Valuit generi apud socerum commendatio. Nec satis: summum copiarum ductorem, veteri necessitudine sibi conjunctum eo adduxit, ut apud Vizirum sponsorem se pro Patribus ac fidejussorem palam ferret. His accessit sacrorum praeses, et quasi pontifex Turcicus, qui Romani Pontificis exploratores esse Societatis homines dictitantibus respondit, nihil ab Europa, et insidiis Pontificiis timendum, nihil esse Turcis, quod tectum et occultum vellent. Non destitit orator idem Gallus, post Henrici regis interitum Societatem tueri. Magno vicissim illum beneficio Societas remunerata est. Ipsi frater unice carus erat, sed Calvini erroribus implicatus. Is in morbum incidit per idem tempus, ac P. Canillaci hortatu, precibus, et eruditione victus, antea pertinax atque adversus omnia fratris optimi consilia et exempla diu obfirmatus, cessit denique, ac veritati perspectae manus dedit: mox, recuperata valetudine, statim atque pedibus niti potuit, solenni ritu ejuravit haeresim, et a Visitatore Apostolico, in procerum complurium conspectu, est absolutus. Haud ita multo post restitutum Ecclesiae fratrem, et confirmatam in veteri Missionis possessione Societatem, Salagnacus, quasi votorum compos, excessit, apoplexia oppressus IV. Id. Octobr. MDCX. Dividi a nobis ne ipsa quidem morte voluit, quibuscum vixerat arctissime conjunctus. Itaque P. Canillacum rogavit, ut nostra in aede, communique Patrum tumulo, sepeliretur. Dum triste ministerium maesti obimus, inquit P. Canillacus in litteris III. Kal. Novembr. ejusdem anni scriptis, nova res magnam omnibus admirationem movit. Tria Sociorum corpora deprehendimus; unum in peculiari feretro compositum, in quo sacrumJesu nomen inscriptum legebatur: alia duo veluti raptim ac temere, ut flagrante pestis incendio, sepulta cum ipsis vestibus, verum adeo integra, ut simile prodigii videretur: praesertim cum duo quaedam alia cadavera, ibidem longo post intervallo humata, jam consumpta forent. Eadem anno MDCXXXVI. integra pariter et incorrupta reperta sunt. Erepti nobis Salagnaci animum, et fraternas benevolentiae ac munificentiae vices praestitit ejus germanus Ducarlaus: eoque non ita multo post extincto, utriusque jacturam consolatus est Harlaeus, Baro Sancyus, Salagnaco subrogatus, Christianissimi Francorum Regis apud aulam Turcicam orator, Societati addictissimus. Eidem plurimum favebat Constantinopolitanus Patriarcha: ejusque in nos voluntas tanto erat exploratior, quanto ipsius in Latinam Ecclesiam studia certiora.

[Note: 28. Secundus Missionis cursus populari morbo, et nostrorum obitu, paulum retardatus.] Secundum Missionis cursum retardavit popularis morbus, qui repente quatuor e nostris prostravit, et consecuta morbos pestilentia, quae P. Carolum Gobinum abstulit. Ipsius curae schola puerilis fuerat commissa: eratque tanta ejus in hoc munere laborioso sedulitas, ut cum octonas quotidie horas erudiendae in virtute ac litteris juventuti daret, nequaquam tamen satisfaceret ipse sibi, seque inertiae propemodum accusaret. Adjutor illi datus Claudius Colombus, quintodecimo post die ad meliorem pariter vitam excessit. P. Franciscus Canillacus et Antonius Fregata in grave periculum valetudinis et vitae adducti, de medicorum sententia in insulam Chium deportati sunt. Tenebatur domi P. Guillelmus Levesquius molesta impeditus paralysi, cui nulla satis efficax potuit afferri medicina, quoad in Siciliam delatus caeli bonitate convaluit. In hac strage domestica summam experti sumus solicitudinem ac benevolentiam Patrum Dominicanorum, et


page 425, image: s425

geminae Franciscanorum familiae: quibus debere nos profitemur, quod haec Peratae Missio non funditus, ut olim, perierit. Haud segnius rerum nostrarum angustias, Sociorumque valetudinem, cives omni genere officii sublevarunt. Itaque senescente pestilentia, et reverso viribus paulum recreatis Canillaco, cum gemino comite, repetitae sunt pristinae exercitationes. Opportuna Patribus accidit Calogeri, seu monachi Graeci eruditio, Romae nuper in Graecorum collegio Societatis instituti. Catholicae veritatis capita eo fidentius contra schismaticos propugnabat, quo popularibus suis minus invisus, minusque suspectus. Multo utilior extitisset religioni pietas Constantinopolitani Patriarchae, si effugere improborum invidiam potuisset. Sed eorum appetitus calumniis, exilio damnatus est. Discedens prae se tulit dignam aureo illo Chrysostomorum et Ignatiorum seculo fortitudinem et constantiam. Schismatis patronos, una cum architectis impositae sibi calumniae, anathemate perculit. Suffectus ipsi Patrensis Archiepiscopus magnam spem tutandae religionis et concordiae fecit; nec non Armeniorum Patriarcha, qui per eos dies ex Armenia, ubi statam sedem habet, Vicarium miserat Constantinopolim, inde Romam profecturum, ut Summi Pontificis auctoritatem coram veneraretur: virum optimum, et cum Sociis ut Fidei professione, sic animo conjunctissimum. Sane Armeniorum indoles vulgo candidior est, et a Romano minus aliena nomine, quam Graecorum. Ex utrisque non poenitendi fructus collecti [Note: 29. Res gestae in Missione CP. annis 1613. 1614.] sunt annis MDCXIII. et MDCXIV.

Graecus, Romae olim in gymnasio Societatis educatus, et ad suos reversus, non infimum inter sacerdotes, quos Papas vocant, locum obtinebat. Ab hostibus Romanae Fidei et aemulis diu vexatus, cum eorum insidias ac tela declinare non posset, plenum desperationis consilium cepit. Mahometanum sumpsit pileum, et in Turcarum fidem patrociniumque se contulit. Postquam deferbuit perturbationis aestus, oculos demum aperuit, quos cupiditas inconsulta clauserat; et in templum nostrum irrumpens, quem primum habuit e Sociis obvium sacerdotem, manu tacitus prehendit, trepidantem et male sibi a Turca ignoto atque efferato metuentem. Ducit in secretum templi penetrale, ac lacrymis obortis ad genua se pronum abjicit, projecto pileo Turcico. Mox, Desertorem impium vides, mi Pater, at poenitentem. Multa in eandem sententiam locutus, quantum gemitus et crebra suspiria sinebant, oravit ut criminum et censurarum vinculis solveretur. Quem sacerdos prudens, pro re ac tempore monitum, in diem posteram distulit, quo paratior ad veniam consequendam accederet.

Atque is quidem Mahometanam superstitionem sciens volensque susceperat: eandem colebant mulieres duae, sed ignarae. A Christianis procreatae parentibus in praedonum venerant manus admodum puellulae. Utque erant formâ non illiberali, venditae nobili hero, inter Sultanae famulas honestam serviebant servitutem. Accidit ut nescio quis, factâ e quibusdam indiciis non levi conjecturâ, ipsas esse Christianas admoneret, a piratis, antequam vel se ipsas noscere vel religionem possent, abductas in Turcicam regionem. Ea vox, non sine Dei nutu missa, metum illis attulit ac dubitationem, et quamvis domo clausae tanquam ergastulo, ut mos illic feminarum est, nihil nisi de Mahomete audivissent, elapsae sunt nescio quo pacto ad Patres, ac Fide Christiana moribusque institutae, tam cupide illam amplexatae sunt, nulla ut ratione divelli ab ea potuerint. Altera nuptias ab hera potente propositas, et maritum Turcam nobilem constantissime repudiavit: altera ut nuberet coacta, virum anno post nuptias uno amisit, et officia pietatis coelebs impense colere perseveravit. Diutius vocanti Deo restitit Belga Calvinianus. Praeter aedem nostram ibat feria sexta sanctioris hebdomadae. Introgressus audit de Christi cruciatibus et obita pro cunctis nece. Tangitur, movetur, accenditur. Tamen ignis ille sacer ejus negligentiâ in fumum inanem evasit. Sed quemadmodum accidit aliquando, ut relicta sub cineribus favilla in repentinum erumpat incendium, revixit occasione levi datâ caelestis ardor. Cenabat apud amicum catholicum: incidit sermo de religione, deque necessaria semper ad eam retinendam constantia. Ad eas voces perturbari subito; conticescere, demum animo linqui et concidere. Assurgunt convivae: languentem


page 426, image: s426

ac lacrymis perfusum allevant, medicum trepide arcessunt. Quibus ille: Medico nihil est opus, inquit voce intermortua: ducite me ad Societatis templum, ut ibi deponam haeresim. Obluctari Deo trahenti praeterea nequeo. Paulatim recepto spiritu pergit in hanc sententiam disserere: ut facile appareret Deum intus agere et docere. Audiebat haec stupens amicus, nomine catholicus, re quolibet haeretico pejor: qui nimirum octo jam ipsos annos fovebat inimicitias capitales, eamque ob causam sacramentorum usu omni se abstinebat. Ambo domum nostram accelerant, ubi hic odium et scelera, ille venenum haereseos feliciter exspuit.

Ambobus miseriores alii duo, suum inter Judaeos nomen professi erant Adrianopoli. Reddita utrique salus Patrum ope, ac perturbatis criminum horrore mentibus tranquillitas restituta. Modum oratio non habeat, si recensere singillatim velim reductos ad pristina religionis catholicae signa transfugas: Christianos milites Turcicis moribus ex diuturna consuetudine inquinatos, ad pietatem revocatos; mulieres a vita profligata perditaque ad castimoniam; schismaticos ab errore ad veritatem traductos. Dum haec geruntur Constantinopoli, profectus in Italiam P. Franciscus Canillacus, inde in Galliam transgressus est, ut quaedam negotia Missionis expediret. Jussus a Rege Christianissimo sacra Palaestinae loca, ipsius et regni totius nomine visere, peregrinationem eo instituit; qua perfunctus Constantinopolim, anno MDCXIV. in hyemem vergente, se retulit.

[Note: 30. Missio in Mengreliam suscepta. Notitia regionis.] A Constantinopolitana urbe prodiit Missio in Mingrelos et Georgianos. Magna spes rei bene gerendae ostendebatur. Spem fefellit exitus, nec praeter patientiae fructum alius ferme collectus est. Inter mare Caspium et Pontum Euxinum jacet Georgia, cujus partes duae praecipuae. Altera spectat occiduum littus Caspii maris, ac Georgia proprie dicitur, olim Iberia: altera vocatur Mengrelia, et secundum orientalem Ponti Euxini oram porrigitur. Incolae nunc Odisci, olim Colchi. Caput regionis Sebastopolis: flumen praecipuum, Phasis. Reges communi vocabulo Dadiani appellantur, et Persas donis, Turcas tributo colunt. Aer temperatus, sed humidior crebris imbribus: hinc fructuum elûtus sapor. Peculiari tritico panem conficiunt longe optimum, si tener, et a furno recens: aridus enim acescit. Vini bonitas eximia. Vites applicant se arboribus et ad earum fastigia prorepunt. Frequentes sylvae abundant ferinâ, et nobilitas aucupio ac venatione pascitur. Narrant humum resonare multis in locis, calcatam ungulis equorum: unde aliqui suspicantur cavam subtus esse, ac mare Caspium cum Euxino per occultos meatus jungi. Rarae urbes. Pagi domibus paucis constant, sed creberrimi. Supellex omnis lignea: argenti nonnihil in mensis procerum. Furta, caedes, adulteria et ebrietatem, in vitiis non numerant. Peregrinis tamen temperant, imo eos humaniter adhibent. Nunquam domo prodeunt, ac ne dormiunt quidem inermes, inimicorum metu. Unicuique pendent e zona culter, cos, igniarium, et sacculi tres; in quibus sal, piper, acus, filum et subulae. Infantes impune occidunt, si nequeant alere. Dominis in servos summum jus. Eos Turcis vendere consueverunt, praesertim feminas. Nam Mingrelarum forma inter Asiaticas laudatissima. Lugent mortuos diebus XXXX. In luctu vestes scindunt, vellunt comam, pectus plangunt, ululant horribilem in modum. Peractis exequiis epulantur opipare, id inortuis prodesse arbitrantur. Cibos et flotes inferunt sepulcris. Natam prolem sacerdotes ungunt chrismate, et cruce signant. Post biennium in calidam immergunt, inungunt, et ori panem consecratum ac vinum inserunt. Hic illorum baptismus. Episcopi suas tiaras emunt magno a Primatibus. Sacerdotes Missas, et sacra ministeria vendunt quamplurimo: ducunt uxores, et ad secundas nuptias facile convolant. Haec illis facultas non carius aureo nummo constat. Victimas, ut in veteri lege, immolant. Populus superstitioni deditus. Abstinent a carnibus feria hebdomadae secunda, in honorem lunae: jejunium sumptâ Eucharistiâ solvi putant, Urgente morbo non requirunt usitata sacramentorum praesidia: donum imagini cuipiam sacrae offerunt: nam imagines prope in idolorum loco venerantur. Ita suadent sacetdotes, quia lucrum ex ejusmodi donis ingens faciunt, Pleraeque caerimoniae, ac ritus iidem ferme, qui apud Graecos. Cum Mengreliae Rex (quem vocari Dadianum diximus)


page 427, image: s427

Latinos sacerdotes jampridem expeteret, id nostris hominibus significavit per suum oratorem, qui anno MDCXIV. ad aulam Ottomanicam de gravibus negotii, et sancienda potissimum Turcas intet et Mingrelos perenni pace venerat. Rati Patres occasionem minime contemnendam, responderunt nihil futurum in se morae quin Regem quamprimum convenirent. Auctor hujus consilii praecipuus Baro Sancyus, Regis Christianissimi legatus: qui necessarios ad jacienda praeclarae Missionis fundamenta sumptus ultro nobis obtulit, pro sua constanti erga Societatem benevolentia; et Praepositum Generalem de magnificis legati Mengreli promissis certiorem per litteras fecit. Eodem suadente profectus est cum fratre domesticae rei adjutore P. Ludovicus Grangerius, exeunte Maio anni MDCXIV. et legatum, post confecta brevi negotia secuturum, parumper antevertit. Variis tempestatibus toto mense per Euxinum jactatus Pontum, aegre Trapezuntem attigit. Ab Archiepiscopo Graeco Ignatio, collegii Graecorum in Urbe olim aluno, perhumaniter exceptus, paulum ibi substitit.

Invitabant illum ac retinere conabantur Armenii, Romanam amplexi Fidem iis in oris. Querebantur esse neminem a quo sui erudirentur liberi, ac Societatis operam implorabant. Grangerius illos bono esse animo jussit, opem pollicitus, si Mengrelica missio constitueretur. Trapezunte digressus cum praefecto Turcico, cui pacis cum Mingrelo Principe transigendae data cura, peragravit Laziam. Ea regio Trapezuntem inter et Georgiam porrigitur. Christianis olim sacris imbuta, nunc vix retinet Christianum nomen: cetera Mahometes occupavit. Pueri, ut tributis gravibus sint immunes, circumcidendi Turcis traduntur a parentibus. Puellae, ut parentum saluti consulant, nubunt Mahometanis. Calamitas eo deploranda magis, quo remedii minus appâret. Grangerius, quoscumque licuit, maxime pueros, rudimenta Fidei docuit: Christianas mulieres admonuit officii: catholicos, qui admodum pauci, ad constantiam hortatus est. Urgebant nautae praefectum Turcicum ut nostros iter institutum persequi pateretur: instare hyemem et procellas. Negavit ille vela prius in Mengreliam facienda, quam compositae leges pacis fuissent. Cum tamen mare vehementius in dies inhorresceret, paulo ulterius processit. Elapsi per sexcenta pericula jam habebant Mengreliam in conspectu, et in extremum Euxini Ponti sinum evaserant. Ne quis in terram exscenderet, vetuit.

[Note: 31. Socii e naufragio vix emersi regionem bello perturbatam offendunt. Missio abrumpitur.] Dum fetiales utrimque commeant, abiit mensis unus, itemque alter. Sedebant naves in statione parum fida, cum repente sub medium Septembrem ventus horribilis illas, ruptis ancoris avulsas a littore, vicinos in scopulos abripuit. Enimvero rogare omnes praefectum ut vectorum aliquando miseresceret, eosquevel regredi, vel tutiorem in stationem progredi sineret. Exorari nunquam potuit; ita sibi omnino praeceptum ab Imperatore dictitans. Igitur octavo Idus Novembres atra nox, et grandine, fulminibus, ventisque horrida mare miscuit, ac decem naves, quae in hac ora maritima consederant, momento confregit. Una, quae Socios vehebat, paulo instructior, aliquandiu ventis et irato mari obluctata, demum scopulis allisa periit: nostri cum plerisque vectoribus, tabularum ope seminudi enatarunt. Amissa supellex pia, quam ornandae Missioni ac propagandae collegerant: cum libris omnibus et sacelli instrumento. Hae illorum gazae. Ad proximum erepsere pagum, ubi constructo tugurio populum ae papas (sunt gentis sacerdotes) inscitia miserabili laborantes docere instituerunt. Ad extremas redacti angustias, et pacem desperantes, adeunt praefectum Turcicum: rogant, quoniam subire Mengreliam non liceret, saltem ut redire Constantinopolim fas sit. Multa causatus, annuit. Jam myoparonem conduxerant, cum repente affertur de pace composita. Laeti omittunt reditus consilium, et eodem Myoparone Satcapellam oppidum Georgiae subeunt. Hic illis occurrit primus Gorelli (id nomen Georgiani Principis) administer: et ex equo desiliens, flexoque genu, ut est mos gentis, humanissime salutat. Ad ipsum deinde Georgiae Principem deducti, eum ingenti cum voluptate audierunt perhonorifice loquentem de Pontifice Romano; ac praedicantem palam, nisi qui morem ipsi gereret, verum et germanum Christianum esse neminem. Miratus Grangerius unde tanta, tam procul,


page 428, image: s428

Summi Pontificis veneratio, cognovit ortam hanc esse a veteri Principis doctore, sacerdote et monacho Georgiano, Romae olim educato. Tanti est pios doctosque viros ex hac Orbis terrarum schola proficisci Erat Gorelli socer Cortuga, et Mengreli Regis primarius, ut vocant, Vizirus. Nostros aegre dimifit, ac saepe oratos ut manerent commendavit Regi per litteras. Tertio Nonas Februarias anni MDCXV. Phasim, Mengreliae et Colchidis antiquae flumen praecipuum ingressi sunt, ac postridie Heracleam; nec ita multo post Margalam, ubi Dadianus degebat. Subeuntes benigne complexus, et paucis est allocutus. Simul enim cum nostris Turcae venerant, tributum ut exigerent, quemadmodum pacis leges ferebant. Iis vero neque tam cito, neque tam commode fieri satis poterat. Ea cura sic Principem distinuit, ejusque patruum Lipartiam (qui, dum nepos adolesceret, summae rei praerat) ut agendi de religione potestas interea P. Grangerio nulla perdiu fuerit. Et ea Principum sors ac miserrima fere conditio est, ut politica negotia gravissimis, quae sempiternam animae salutem spectant, curis ducant potiora.

Ecce autem aliud malum. Tebris-Chamus, unus e regulis Georgiae, a Persis regione sua ejectus ante paucos menses, accessit ad Dadianum supplex, opem et arma contra Persas socia rogans. Suspensam diu et anxiam tenuit aulam haec deliberatio. Jam vicini reges quatuor contra Persas foedus inierant. Bellum pariter capessere Dadiano placuit, et auxiliares copias quamprimum contrahere. Maeror nostros et solicitudo gravis incessit. Silet enim religio inter arma, neque illi vulgo locus, nisi pacatis tranquillisque rebus est. Conveniunt Cortugam, agunt cum Episcopo, penes quos summa secundum Principem auctoritas. Dadianum rursus alloquuntur. Venisse bonis ominibus renunciat, sed parum opportuno tempore: acturum alias cum iis commodius: nunc omnia bellicis occupata curis esse. Interim ut consistant in Episcopi aedibus monet. Accepit illos praesul, et apud se aliquandiu habuit humanitate singulari.

Jam de domo ipsis extruenda temploque, ut Rex praeceperat, agebatur; ambo ad linguam Mengrelicam et Ibericam perdiscendam incumbebant; cum frater Stephanus Vius, P. Ludovici Grangerii socius, in morbum incidit. Ubi Grangerius vidit armorum tumultu omnia circumsonare, progressos ad bellum proceres, nullam fieri copiam interpretis, cujus opera loqui cum Rege ac populo posset: de reditu in Europam cogitavit, divinam adorans providentiam, quae regum salutem ac regnorum, et idonea tantis rebus momenta posuit in sua potestate. Haec secum cogitanti redduntur a P. Joanne Baptista Joberto, Constantinopolitanae Missionis praeposito litterae, quibus monebatur non posse Socios in Mengreliam mitti, ut petebat; nec ulterius rem tentandam videri flagrante bello Persico. Itaque cum bona Dadiani venia, contulit se in Georgiam inferiorem ad Gorellum Principem; ut spem, si qua daretur illic, sequeretur ac foveret. Districtum similiter instruendo belli apparatu deprehendit; nec non regem Caquetiorum in eadem Iberia. Ambo, post confectum bellum se Patrem audituros libentissime, polliciti sunt. Interrogati de belli mora, duorum triumve annorum fore responderunt. Grangerius amissis naufragio rebus, quas ad Missionem obeundam paraverat; tum etiam spe rei promovendae destitutus; navim, quae in Tauricam Chersonesum vela faciebat, conscendit, cum fratre Stephano, qui morbo victus paulo post pie cessit e vita. Pestis ab aliquo vectorum in navim importata, cum ex iis nonnullos oppressisset, ipsum Grangerium tentavit. Attigit Constantinopolim tamen aeger, exeunte Sextili. Pestiferam febrim medici pronunciarunt, eaque postero die quam advenerat extinctus est.

Melioribus auspiciis inchoata fuit expeditio, ad Maronitas anno MDXCVI. [Note: 32. Missio ad Montem Libanum, et Maronitas.] suscepta. Montem Libanum in Syria incolunt Maronitae, Fidemque catholicam in medio nationis pravae retinent, silvarum et montium quodam quasi vallo muniti ab immanitate Turcarum; quibus vectigal ita pendunt, ut priscos mores cum parte libertatis conservent. Religionem administrat Patriarcha, communibus suffragiis electus. Publicam rem duo praefecti, sive administri, gerunt, quos Dia. conos vocant, ex ipsa pariter creati gente: jus dicit praetor Turcicus, Emyr vulgo


page 429, image: s429

nuncupatus. Maronitarum nomen a B. Marone, abbate Syro, qui circa septingentesimum ab ortu Christi annum florebat, ductum fuisse verisimillimum est: cujus vestigiis inhaerentes, nunquam a Fide catholica deflexerunt. Ad eos legationem miserat anno MDLXXVIII. Gregorius XIII. iisdem collegium in Urbe posuerat, ejus curâ Societati demandatâ. Ex illo Seminario qui redibant in patriam sacerdotes, dicebantur negligi a Patriarcha, et in otio torpere: tum, vitii quidpiam manasse in gentis mores et sacrorum ritus, fama erat. Quamobrem Clementi VIII. lectos e Societate homines mitti placuit, qui diligenter, quo res tota loco esset, inspicerent. Designavit Praepositus Generalis Hieronymum Dandinum et Fabium Brunum. Tradita ipsis certa mandata, cum epistola Pontificis et muneribus Patriarchae deferendis. Venetias appulsi vestes peregrinorum ad sacra Palaestinae loca tendentium, induunt Turcarum ac praedonum metu, obviamque navim ignoti conscendunt sub Idus Quintiles anni MDXCVI. Libanum montem Dandinus attigit Kalendis Septembribus; nam Brunus morbo retardatus Tripoli substiterat. Patriarcha Sergius ad capessenda Romani jussa Pontificis paratissimum se praebuit. Questus tantum est omissum fuisse in litteris Pontificiis nomen ac titulum Patriarchae Antiocheni, quem sibi jus et consuetudo tribuebat. Ceterum prorsus negavit Maronitas erroribus laborare, quos ipsis malevolentia vel inscitia nonnullorum affingebat. Laudavit Ecclesiae Maroniticae integritatem Dandinus, ac si quid illa peccaret, leniter excusavit. Sane comperit gentem plane catholicam esse, vitiatos tamen ejus sacros aliquot codices, per fraudem vicinorum haereticorum, et schismaticorum. Huic malo provisum est remedium duplex. Data primum fuit opera, ut ex Urbe afferretur emendatorum vis magna codicum: deinde vocati sunt ad synodum Episcopi et sacerdotes primarii.

Convenerunt omnes exeunte Septembri. Post editam, praeeunte Patriarcha, professionem Fidei catholicae, erroribus dictum est anathema, quibus nationes vicinae scatebant: mox conditi canones, ac sancitum ut ne facile differretur baptisma: ut eorum qui vitali fonte regenerati forent, conficeretur index et in aedis sacrae tabulario servaretur: ut Episcopi dioecesim quotannis lustrarent, et sacro Confirmationis chrismate fideles inungere ne omitterent: ut Eucharistiae nemini copia fieret, nisi rationis per aetatem compoti: ut res divina nudis pedibus, etiam privatim, ne fieret: ut reservarentur in posterum Patriarchae et Episcoporum potestati graviora quaedam crimina: ne inter impuberes, aut cum haereticis atque schismaticis, contraherentur matrimonia: ut recentes a partu feminae sacrarum aedium aditu ne prohiberentur: ut primariis in paroeciis designaretur locus certus, quo diebus Dominicis ac festis vicini presbyteri convenirent, de sui muneris officiis audituri: ut ratio haberetur graduum cognationis a Tridentino praescriptorum concilio. Statutum etiam ne mitterentur ad Romanum Seminarium nisi grandiores pueri; ne incomitati; ne grammaticae rudes. Qui vero e Seminario patriam reviserent, alii paroeciis praeficerentur, alii verba facerent ad populum, alii plebem ac pueros erudirent: nonnulli conscientiae quaestiones explicarent sacerdotibus; codices suspectos et mendosos recognoscerent emendarentque. Demum, si qui viderentur ad navandam Episcopis operam idonei ab iis adiutores adsciscerentur. Synodo mature, ne suspicionem Turcis faceret, absoluta, Patriarcham, quasi votorum compotem vita defecit. Actum de successore deligendo. Patres, ut liberiora essent suffragia, Tripolim secessere. Die condicta, pluribus suffragiis cleri et populi creatus est Josephus Risius, Archiepiscopus, Abbasque Gsayae; honore isto, propter egregias dotes, dignissimus. Qui statim unum ex alumnis Romani Maronitarum Seminarii, Moysen Anaisium, Episcopum renunciavit: alterum Joannem Esronitam, Archipresbyteri dignitate auxit: tertium, Georgium Amiram, consecravit etiam Episcopum, et explicandis morum quaestionibus praefecit. Gratulati novo Patriarchae Patres, egerunt gratias pro ista in Seminarii Romani alumnos benignitate: cumque rursus ad quadragenaria ejus antecessori demortuo justa persolvenda primores Ecclesiae convenissent, optimum factu putavit Dandinus, si ad firmandam rerum in priori conventu sancitarum auctoritatem nova synodus haberetur. In ea, Josepho Patriarcha


page 430, image: s430

professionem Fidei palam edente, confirmata sunt unanimi consensu prioris concilii placita: rebusque felicissime ac placidissime compositis, Patres sacra Palaestinae monumenta venerati; et sub extremum anni sequentis ver in Italiam regressi, legationis suae rationem Pontifici laetissimo, Superisque maximas grates agenti, reddidere.

Magnam quoque Clementi laetitiam attulit confecta feliciter Utinae synodus Aquileiensis eodem anno MDXCVI. per Franciscum et Hermolaum Barbaros, illum Patriarcham, hunc electum fratris adjutorem. Quosdam e Societate Jesu theologos a Praeposito Generali Patriarcha petierat. Missi sunt PP. Antonius Possevinus et Ludovicus Galliardus, quorum in hac synodo prudentiam Pontifex collaudavit.

Dispar omnino ac dissimilis successus legationis Babylonicae, Patribus a Paulo [Note: 33. Missio et legatio Babylonica.] V. mandatae, et Missionis, fuit. Chaldaei quorum regio ad Euphratis et Tigris confluentes late porrigitur, et antiquae Babyloniae ferme respondet, Nestoriani vulgo vocantur, quia retinent errores Nestorii: quibus imbuti, et ab Ecclesia Romana divulsi, proprium sibi Patriarcham Babylone instituerunt. Non semel ad obsequium et communionem cum Ecclesia Orbis magistra redire velle visi sunt: ac potissimum anno MDL. cum inter Patriarcham et quosdam e clero populoque, Romanae Sedis ac veritatis amantiores orto gravi dissidio, tota gens in duas partes scissa fuit; aliis Patriarcham Nestoriumque, aliis Pontificem Romanum defendentibus. Partis catholicae vota Romam tulit ad Julium III. Summum Pontificem Simon Sulacha, ex Ordine religioso S. Basilii: quem Pontifex priscae Ninives, quam hodie Mosul, sive Mausilum, appellant, et nationis universae Patriarcham creavit. Hic Fidem catholicam, a Romana ipsi traditam Sede, cum inter suos promulgasset; vetuissetque ne deinceps Nestorii nomen, tanquam viri sancti, appellaretur a diacono, in divina re facienda; deditus Turcis ab alterius partis Patriarcha, conjectus in vincula, et e medio sublatus est. Datus fuit Simoni Sulachae successor Abdiesus, monachus ex eodem Ordine S. Basilii, qui Tridentum profectus ad synodum Oecumenicam, ac deinde Romam delatus, sua Pio IV. et suorum obsequia detulit, ab eoque Patriarchae nomen jusque confirmatum habuit. Abdiesum Aatalla, Aatallam Densa Simon excepit, qui misso Romam Archiepiscopo Hermete, catholicam Fidei professionem edidit. Pallium a Gregorio XIII. donatum Hermes ipsi deferebat cum muneribus amplissimis, anno MDLXXXIII. Sed occupatus morte decessit in Monte Libano. Densa Simon rata prorsus habuit quaecumque per Hermetem Romae gesta fuerant. Quin etiam summo populi assensu quosdam e Chaldaeorum clero misit Romam plenius erudiendos. Interim alter Patriarcha, opibus et partium Nestorianarum numero studiisque praevalidus, Patriarcham catholicum fugere in Persidem coegit, ac solus rerum veluti potitus est. Invitatus ad concordiam, destinavit in Urbem religiosum virum, qui nihil aut parum admodum promovit. Majorem fecerat ex pectationem ejus successor Mar-Elias, a quo legati Romam sunt missi per eam occasionem, quam sum dicturus.

Accidit ut inter pauperes, quibus anno MDCV. Paulus V. pedes abluebat, [Note: 34. Concordia Chaldaeorum cum Ecclesia Romana identidem tentata.] feria quinta majoris hebdomadae, solenni Pontificum more atque instituto, adessent duo Chaldaei, monachus unus, alter laicus. Hi domum reversi renunciarunt Eliae Patriarehae suo, quanta paterni amoris significatione accepti fuissent a Pontifice Romano: eidem munera quaedam Pauli V. nomine, ac praesertim Fidei formulam a Christianis in Oriente versantibus observandam obtulerunt. Patriarcha, Pontificis eximia in se suosque caritate permotus, certos e clero ad eundem misit, qui gratias illi agerent, orarentque ut Chaldaeis sacellum in aede Hierosolymitana sanctissimi sepulcri concederet. Legati a praedonibus intercepti et spoliati omittere iter institutum coacti sunt. His alii suffecti cum venissent in Urbem, intellexissentque Nestorii nomen invisum ibi et execrandum esse, ut Nestorianae haeresis invidiam declinarent, nonnullas e libris, quos ad probandam gentis suae doctrinam attulerant, paginas decerpserunt. Sed comperta fraude, rejecti, et in patriam cum ignominia remissi sunt. His auditis Patriarcha, inito


page 431, image: s431

[Note: 35. Patriarehae Babylonii legatus, Romam missus an. 1610.] cum Episcopis suis consilio, statuit spectatae virum eruditionis et ingenii denuo mittere, qui postet rationem Fidei Chaldaeorum et doctrinae, si esset opus, reddere. Delectus est Adamus, camerae patriarchalis Archidiaconus, et Chaldaeorum monachorum, uti se vocitabat, Archimandrita; sic abbates primarios Graeci vocant. Romam tertio, quam inde legati priores discesserant, anno venit; Patrianchae sui, ut aiebat, litteras reddidit Paulo V. Adjecit commentarium a se compositum, in quo dogmata Chaldaeorum conciliare cum Romana et catholica Fide conabatur. Mansit Romae toto triennio; ac disputantes, quod jusserat Pontifex, theologos frequens audivit, personamque satis belle, nondum notus, egit. Nec dubitavit ore tenus ejurare pristinos errores; praesettim ubi damnatos in concilio Ephesino intellexit, ac Nestorium diris in eodem devotum, quod impie assereret Christum Dominum fuisse merum hominem, in quo non aliter habitasset Verbum Dei, quam in templo: divinam atque humanam naturam accidentaliter in illo conjunctas, non substantialiter et hypostatice; quo inferebat Beatissimam Virginem, Christi, non item Dei, matrem esse appellandam: ac duas in Christo fuisse personas humanam et divinam. Haec ubi Archimandritae fuerunt demonstrata, obstupuit. Nam sacrorum Conciliorum volumina si quando legerat, non legerat nisi ab haereticis foede truncata, et depravata. Ventum deinde ad sextam Synodum Generalem, sive tertiam Constantinopolitanam, ubi definitum fuit duas inesse in Christo Domino voluntates, ac duas operationes, utriusque videlicet naturae, divinae et humanae proprias; damnatique defensores contrarii dogmatis. IIlos pariter condemnare visus est Adamus, et agnoscere Chaldaeorum errores ac detestari. Conciliorum acta et decreta, quae illi fuerant exposita et explicata, jussit Paulus V. accurate describi, et in Chaldaicum sermonem converti, ut ad Patriarcham deferrentur. Addidit epistolam S. Cyrilli et synodi Alexandrinae, scriptam ad Nestorium, et alia id genus nonnulla.

Cum vero post ejectum Constantinopoli Nestorium, et in ultima extinctum Libya, viveret adhuc ejus haeresis in scriptis Theodori, Episcopi Mopsuesteni, quo magistro usus erat, et cujus auctoritati ac doctrinae plurimum Babylonii tribuebant, misit Paulus V. ad eundem Patriarcham Babylonium sententiam a quinta synodo contra Theodorum, ejusque dogmata pronunciatam. Adjecit digna Romano splendore ac pietate munera, particulam Sanctae Crucis aurea inclusam theca, gemmis radiante; librum Evangeliorum Arabicâ lingua scriptum; sacelli argenteam supellectilem, cum mitra, vestibusque sacrificantium.

[Note: 36. Legatus Roma discedit cum duobus Societatis sacerdotibus, à Pontifice delectis.] His ornatus cumulatusque donis Archimandrita, instructus etiam abunde viatico discessit, cum Pauli V. amplissimis litteris ad Patriarcham, itemque ad Maronitarum antistitem, ut Chaldaeorum causam, et cum Ecclesia Romana consensionem adjuvaret; denique ad Franciscanorum Hierosolymis praesidem. Contendebat enim Adamus concessum olim a Romanis Pontificibus, quod nullo tamen argumento probabat, Chaldaeis in aede Franciscanorum Hierosolymitana sacellum: ea de re admonebat Pontifex Franciscanorum praesidem, ut quid opus facto esset, disquireret. Discedenti Archimandritae dati sunt a Paulo V. comites duo Societatis sacerdotes, P. Antonius Mariettus Romanus, et P. Petrus Matescita Maronita. Illis traditum fuit exemplum litterarum Apostolicarum, data provincia conveniendi Patriarchae, et optatissimum concordiae negotium cum illo conficiendi; ac summopere commendatum, ut nulli parcerent operae, quo Pontificis expectationi res tanta plane responderet.

Hactenus exposuimus primordia hujus celeberrimae legationis, quae Romam et orbem Christianum majori affecisset voluptate, si exitus principiis respondisset. Hunc a nemine, quod quidem sciam, litteris consignatum, quia proprie historiam nostram spectat, accuratius referri par est. Profecti Roma cum legato Patres, ineunte Junio anni MDCXIV. Messanam attigerunt VII. Idus ejusdem mensis, vela in Syriam facturi, quae brevissima in Chaldaeam erat via. Hic tergiversari legatus, et moras nectere: nummos etiam undecunque corradere; multa temere conqueri, licet splendide in omnibus Societatis domibus, quacunque iter erat, haberetur. Cum navis esset in promptu nulla, quae Alepum recta tenderet,


page 432, image: s432

petiere Melitam, ubi Ordinis Magister per duos menses eam exprompsit in novos hospites munificentiam, quae pietatem ejus ac liberalitatem decebat. Kal. Januar, anni MDCXV. navim procellis gravibus jactatam appulerunt ad Cyprum; unde, non expectatis Patribus, Archimandrita subito Alexandriam Syriae et Alepum properavit. Haec festinatio nescio quid sinistri ominis habere visa Auxit suspicionem Franciscanus ex urbe Hierosolymitana recens, ubi ajebat multorum sermonibus percrebuisse, Adamum veteratorem esse certissimum; fictas ab eo litteras, subrepto, vel adulterato Patriarchae sigillo. Hic rumor stimulavit Patres ut eum quam celerrime consequerentur. Alepi restitantem offendunt, et fugam circumspectantem. Multa cum Patribus expostulabat: illos nimis curiosos et perspicaces esse, qui nihil eorum, quae gererentur, ignorare vellent. Eosdem suis ubique rationibus et commodis adversari. Alia sycophantam ac verior interiorque causa efferabat, et alienabat a Patribus. Verebatur scilicet ne per eos cognoscerentur quaecumque per impiam simulationem fecerat Romae dixeratque. Illi vero, non statim id suspicati, rogaverunt enixe ut indicaret num quid ab ipsis commissum foret, quamobrem relictos ac destitutos vellet. Adhibuerunt etiam instar sequestris et internuncii, qui facilius, et remotis arbitris, ejus mentem exploraret, Georgium Amiram, Maronitam praesulem. Hoc unum respondit, se inspectoribus non indigere; comites molestos aegre ferre. Cum affirmarent Patres nihil sibi esse antiquius, quam ut ipsi obsequerentur, quoad liecret, ac satisfacerent; vix adductus est ut iter cum illis in Mesopotamiam carperet.

[Note: 37. Deveniunt Amidam. Gentis inscitia et errores.] Perventum est Amidam XIV. Kal. Quinctiles anni MDCXV. Subeuntes excepit Gabriel Archiepiscopus non inurbane. Congressi non semel cum eo ejusque comitibus Nestorianis, deprehenderunt supinam sacerdotum miserae gentis inscitiam, qui duas in Christo personas ponerent, neque quid persona, quid natura sit, quod utriusque discrimen, explicare possent. Id exponere adortus P. Mariettus, unum hoc ab Archiepiscopo, momentis rationum victo, responsum tulit; sic institutum a prima pueritia populum esse, nec ab antiqua opinione unquam dimovendum: Nestotio impositos falso errores: ipsum virum sanctum atque adeo miraculis insignem exstitisse, pro quo non dubitaret emori.

Miserantibus tantam caecitatem Patribus supervenit trepidus a Patriarcha, ut narrabatur, tabellarius, cum epistola ad Archiepiscopum et Archimandritam conscripta. Eam stans Adamus et aperto capite legit. Significabat nostris Patriarcha, ut Alepum confestim regrederentur, neque ulterius pergerent. Serpere inter Turcas rumores de illis periculosos: versari se magno in metu, ne propter ipsos aliquid sibi ac suis exitii crearetur. Rogarunt Patres ut litterarum autographum inspicere liceret, ac penes se habere. Negatum est: concessum duntaxat exemplum. Tum Adamus, quid consilii caperent rogavit. Illi deliberandum amplius de re tanta responderunt. Postridie rursum interrogati, candide renunciarunt fictam sibi epistolam videri: causas, cur ita judicarent, attulere tam perspicuas, ut Archimandrita expallesceret. Ejus pudori ut parcerent, subjecere, quamvis epistolam vere a Patriarcha scriptam concederent, nihilominus a decepto et rei male gnaro missam: suarum esse partium errorem illi eripere: quod ubi perfecissent, nihil in se futurum morae, quin statim discederent. Hic Adamus clamitare, ac Patrum pertinaciam incusare. Instare illi contra, et mandata Summi Pontificis opponere: se ab eo missos ad Patriarcham, nec discessuros, donec ipsi diploma Pontificium in manus tradidissent. Nobis vero, ait Archiepiscopus, erit curae ut ad Patriarcham diploma Pontificium tuto perferatur: vos facessite, oro, et molesti esse desinite. Arqui habemus quae communicata cum Patriarcha coram oporteat. Litteras ad eum si quas habetis, retulit Adamus, date illas mihi, ut in oculis vestris lacerem ac proculcem. Multa hunc in modum per impotentiam locutus, e conspectu se proripuit: populumque admonuit, ne qua communicatione ullius rei vel sacrae vel profanae cum Patribus, tanquam abominatis et a piorum commercio removendis, jungeretur.

Illi multa et justa per summum dolorem questi, ab omnibus destituti, consilii pariter inopes et auxilii, haeserunt aliquandiu incerti quo se verterent. Neque


page 433, image: s433

ratio ulla ostendebatur et opportunitas ulterius progrediendi, neque regrediendi: cum in promptu non esset mercatorum, aliorumve peregre commeantium, securitatis ergo congregata manus. Nec minus erat periculi, si remanerent in oppido: nam ut quisque illos ad Turcarum praetorem detulisset, erant in nervum aut perpetuam servitutem abducendi. Jamque nonnullorum erumpebant adversus Archimandritam querelae, quod Francos in urbem introduxisset, perturbatores publicae quietis, avitae religionis hostes. Accendebat ignem seditiosum Adamus, id agens ut omnem illis aditum ad Patriarcham obstrueret; aut, si perstarent in sententia illius conveniendi, ambos prius male perderet. His animadversis cesserunt oppido, et in vicinum pagum se receperunt.

[Note: 38. AEgre ad Patriarcham evadunt. Quid cum eo egerint. Legati perfidia et improbitas.] Ibi dum in omnem evadendi ad Patriarcham occasionem imminent, oblati sunt praeter spem tres mercatores Arabes, locorum periti. Pacto pretio discesserunt cum illis, intempesta nocte; et VIII. Idus Sextiles, elapsi per insidias praedonum, et sexcenta pericula, denique sospites antiquam Niniven tenuerunt.

Haec civitas Tigri fluvio imposita, in ea regione quam Assyriam propriam, nunc Arzerum aut Aderbigiam appellant, vix antiquae Ninives (si ea tamen est) umbram ac rudera pauca retinet. Non procul visuntur aedes Patriarchae Babylonii: Telloscof loco nomen. Illuc XVIII. Kal. Septembris, qui dies Assumptae in coelum Virgini Matri sacer est, transmisso flumine, pergebant laeti, cum ipsum Patriarcham obvium habuere. Ibat Niniven, negotii causa. Vultus annos admodum quinquaginta praeferebat: vestitus plebeius, frons ad humanitatem composita, facilis indoles, modicae litterae. Salutant, venerantur, diploma Pontificis offerunt. Resalutat comiter, et missum quidem a se Romam Adamum fatetur, cum levidensi munusculo: at nihil hunc mandati a se aliud habuisse, quam ut ageret cum Summo Pontifice de concedendo Hierosolymis sacello Nestorianae nationi, in aede sancti Sepulcri; quemadmodum Graecis, Armeniis, aliisque Christianis nationibus concedebatur. Si quid ab eo de religione propositum, aut mutatum fuisset, id factum ut nummorum aliquid corrogaret: licet disertis verbis abeuntem monuisset, ne se pretio ullo vel prece adduci pateretur ad refigendum apicem doctrinae vel unum. Ad vos quod spectat; inquit, licebit consistere apud me quandiu videbitur: sed nihil mutandum aut movendum, ad religionem et nostra dogmata quod attinet, denuncio. Sub haec Patres exemplum epistolae psi ostenderunt, quam ab eo missam Adamus proxime dixerat. Negavit a se seritam, ac vehementer obstupescens indignansque, Inultum hoc nequaquam ferret, ait, si tanta hic esset auctoritas mea, quantam esse conveniret. De muneribus Pontificiis factus certior, egit prolixe gratias: et de Romanae Sedis amplitudine, deque ipso Pontifice Maximo disserentes domi suae Patres libenter audivit. De doctrina, erroribusque Nestorii, facta quoque mentio identidem; sed frustra. Ne diutius apud Patriarcham nostri remanerent, fecit primum adempta spes rei bene gerendae: deinde metus ne quid ipsis ab Adamo periculi strueretur: denique hyems adventans, quae nivibus itinera intercluderet. Quamobrem, salutato Patriarcha, et pro rei gravitate diligenter admonito, discessum adornarunt Hierosolymam versus; quo ipsos litterae praeposito Franciscanorum reddendae, ac loci visenda sanctitas vocabat. Placuit antea tamen orare Patriarcham, ut ne gravaretur aliquid litterarum ad Summum Pontificem dare. Scripsit in hanc sententiam. Plurimam dicebat salutem Summo Pontifici, quem verbis perhonorificis compellabat. Negabat missum a se Adamum, ut rem ullam in Chaldaeorum doctrina mutaret. Litteras in quibus de religione ageretur, si quas obtulisset Pontifici, ab eo suppositas et confictas fuisse. Sibi esse certum perseverare in Fide a majoribus tradita. Denique profitebatur gratissimum sibi Patrum adventum accidisse; dolere se plurimum quod alicubi accepti fuissent parum e dignitate: id se inscio et improbante factum: nihil a se praetermissum, quo diutius eosdem retineret: verum ipsorum precibus, atque adeo metu ne quid acerbius in illos Turcae consulerent, permotum annuisse ut citius abirent. Addidit litteris levia munera ferenda Romano Pontifici: quaedam Patribus obtulit. Haec illi principio modeste recusarunt: consultius tamen postea judicarunt eadem


page 434, image: s434

sumere, quo certius Patriarcham ab ipsis conventum fuisse constaret. In viam se dedêre IX. Kal. Septembr. Amidam ingressi, exeunte mense, diutius ibi restiterunt, donec certus mercatorum numerus coiret, quorum in comitatu praedonibus infestum iter securius capesserent. Interea dolens Adamus quod se invito atque inscio Patriarcham essent allocuti, multo aestuavit magis ubi litteras ab eo datas ipsis rescivit, perferendas ad Pontificem. Illas ut Patribus extorqueret, novam excogitavit stropham. Mittit ad eos e monachis unum, cum epistola Patriarchae admonentis ut redirent, interessentque conventui antistitum et sacerdotum, quos unum in locum congregasset, ut de religione collatis capitibus et consiliis deliberarent. In eo conventu aiebat Patriarcha legendas esse litteras, datas Patribus a se ad Pontificem: si redire gravarentur, saltem litteras istas redderent: si renuerent, per vim illas ereptum iri. Suboluit fraus nostris: ea spreta, iter institutum persecuti sunt, quanta potuere maxima celeritate. Itaque VI. Nonas Octobris Alepum attigerunt.

Ecce autem novus attonitas aures occupat rumor: Patriarcham cupere vehementer Patres rursum alloqui: processisse ob eam rem in vicinum urbi Amidae, ubi eos morari audierat, locum: esse caput aliquod majoris momenti, de quo consultos ipsos vellet. Suaserunt amici ut redirent; at non ambo: dividendum esse, si quod immineret, periculum. Ivit igitur alter; ac XV. Kal. Decembris Patriarcham adiit Marbetione (monasterii nomen est haud procul Amida.) Causa revocandi Patres erat Adami sycophantae nova calumnia, negantis eos a Romano Pontifice, verum a suae Societatis Praeposito Generali missos, ea mente ut impedirent ne sacellum Nestorianis in aede Hierosolymitana traderetur. Litteras ab ipsis Patriarchae redditas, nequaquam esse Pauli V. litteras, sed ejusdem Praepositi Generalis. Offensus impudenti mendacio Pater, postquam illud cumulate refutavit, mentionem intulit de donis amplissimis, quae ad Patriarcham ferenda Pontifex Adamo tradiderat. Compertum est nihil ex iis oblatum Patriarchae, praeter volumina duo Arabice conscripta: cetera partim vendita, partim aliis donata. Objecit etiam in os veteratori nequissimo, anathema dictum ab ipso Romae palam Nestorio ejusque gregalibus. At ille fassus quidem est nuncium se omnibus haeresibus erroribusque publice remisisse, non item Nestorio: apud se concilia quaelibet Oecumenica nauci esse: stare Chaldaeos Canonibus Apostolicis: cetera nihili pendere. Ausus quoque furcifer effutire multa in Ecclesiam catholicam indignissima: Neque ipsi Patriarchae pepercit. Norat hominem et meticulosum et Nestorio ebrium. Sane non ita pridem Patriarcha scripserat ad Franciscani coenobii praesidem Hierosolymitanum in haec verba: Renunciatum est nobis esse tibi in animo excurrere huc usque. Accipiemus, uti decet, hospitem carissimum; ac tibi, quamcumque poterimus, feremus opem, et votorum compotem dimittemus: modo ne causam Patrum Societatis tuendam suscipias, qui nobis eripere Nestorium volunt, ac persuadere conantur unicam esse in Christo personam; et Mariam, Dei genitricem, uti vos dicitis, appellandam esse. Id si agis, auctor tibi sum ut maneas domi, neve operam inanem sumas. Fixum enim mihi ac deliberatum est, ne latum quidem unguem discedere ab ea Fide, quam a majoribus acceptam, ab antecessoribus Patriarchis defensam et stabilitam habeo, et habebo dum vivam. Qui me aliter meosque sentire credit, errat. Hoc testatum omnibus volo.

Quod ageret cum Patriarcha sic affecto sacerdos Societatis, nihil erat. Ergo reditum parans, quaerit quid renunciari velit Summo Pontifici. Cogitantem quid responsi daret cunctantemque occupavit Adamus, et respondit Chaldaeos eandem ac Romanos profiteri Fidem; verbis fortasse dissidere. Hoc enim isti jactant, ac populo persuadent, nullum inter se ac Romanam Ecclesiam discrimen intercedere, nisi verborum. At, inquit rursum Pater, nonne Nestorium execratus es Romae? Ego vero, neutiquam. Id unum affirmavi: si S. Nestorius ea quae illi affinguntur, sensit dixitve, detestari me hominem ac devovere: at eum nunquam haec sensisse vel dixisse certo scio. Applausit dicenti multitudo circumfusa. Superos omnes testatus contra Pater, protulit Adami concepta verba, ut Romae exstabant adhuc in publica tabulas relata: nec non professionem Fidei, quae a


page 435, image: s435

venientibus in Urbem Asianis edebatur: ad extremum rogavit denuo, ut responsum Pontifici referendum edicerent. Nullum, inquit Adamus, dari potest, nisi prius impetratum fuerit sacellum Hierosolymis; quod unum postulamus. At saltem, retulit Pater, gratias decet agere Pontifici pro lautissimis, quae tibi dedit ferenda Patriarchae, donis. Quae dona loqueris? ait Adamus. Mihine quidquam Pontifex? Et circumspiciens, saxum quo feriret Patrem, sustulit. Fit clamor, et concursus: lapis e furiosi manibus eripitur, et sensim ad mitiora verba sermo traducitur. At non sic res abiit probo et sapienti monacho, qui partes Romani Pontificis et nostras acrius, quam placebat istis Nestorianis, propugnaverat. Adami quippe jussu graviter vapulavit. Infelicis monachi cruciatu quievit paululum repressus hominis impotentis furor. Societatis sacerdos, veritus pejora, fe subduxit, Alepumque repetiit.

[Note: 39. Patres in Italiam redeunt. Quaedam observanda.] Cum primum hyeme pulsa patuit mare, solverunt Alepo Patres V. Nonas Martii anni MDCXVI. et lustrata urbe sancta, Patriarcham Maronitarum in Monte Libano, ut erant jussi, convenere. Mox alter in Cyprum excurrit, ubi juvenes aliquot Romam in Seminarium Maronitarum deducendos acciperet: denique ambo Alexandriâ Syriae profecti, Melitam pridie Idus Septembres, ac Messanam, senescente Octobri, tenuerunt. Romam delati VI. Idus Novembris, ea quae fecerant et audierant miranti maestoque Pontifici retulerunt. Hinc liquet sapienter institutum esse ut non facile fides, nec statim habeatur ejusmodi legatis; sed exploretur diligenter, a quo missi, cur, qua potestate atque auctoritate praediti veniant. Ut veritas inquiratur a consulibus, quos vocant, sive praefectis qui rem Hispanam, Gallicam, aut Venetam in his regionibus administrant: item a mercatoribus, qui ultro citroque commeant, et actores suos in iisdem collocatos locis habent. Denique ut res tota cognoscatur per certos homines, ad caput legationis auctoremque destinatos: quod si factum nunc foret, non tam fraudulenter Orbi Christiano praestigiator impius illusisset. Illud etiam recte providetur, ne isti legati donis onerentur, quae et pereunt donantibus, et incitamento ad fraudem ac simulationem esse solent. Demum admonet ipsa ratio, et experientia persuadet, nihil facile cum alienis et suspectis decernendum; sed expectandum, donec aliquid ipsimet egerint, ex quo de illorum sinceritate conster. Verbis male creditur, quae non desunt etiam improbis: rebus factisque jure ac tuto fidas, quae nisi probis ac volentibus non adsunt.

[Note: 40. Sacra expeditio in Corsicam et Pantalariam destinata.] Exitu laetiori peractae sunt excursiones Apostolicae in Corsicam, Pantalariam, Chium, Naxum, et alias aliquot AEgaei maris insulas. Itum in Corsicam est anno MDXCV. jubente Summo Pontifice, postulante senatu Genuensi, cujus in ditione est Corsica. Fructus operae ac labori plane respondit. Pantalariam Socii adivere anno MDCXII. Est haec insula in Siciliae conspectu, qua Lilybaeum promontorium excurrit in mare. Cossyram veteres dixerunt: olim in regum Tunetanorum, nunc in Hispanorum ditione. Triginta passuum millia ambitu colligit. Solum asperum ac sterile, quod incolarum tamen industria et labore mansuescit. Utuntur illi Africana, seu Arabica lingua: hinc eorum cultura difficilior. Caros tamen Superis esse docet tutela praesens Beatissimae Virginis, cujus imaginem servant in aedicula prope arcem sita. Hanc ante octingentos annos pictam fuisse testantur elementa Graeca imagini subjecta. Hoc insula veluti Palladium, et munimentum adversus omnia pericula, et calamitates habet; neque se votis unquam suis, sive ingrueret fames, sive aer aestuosus imbrem satis arentibus invideret, frustratam fuisse meminit. Illuc missi a Praeposito Generali Societatis, et amplissimis ab Episcopo Messanensi, cui procuratio hujus insulae est attributa, facultatibus instructi, Messanam venerant duo Societatis sacerdotes anno MDCXI. exeunte. Dum opportunitatem transmittendi ac ventos praestolantur, ecce tibi duae naviculae portum Nonis Decemb. subeunt, vela praeter Pantalariam, propediem facturae. Vectoribus erant refertae, Christianis, uti prae se ferebant. Verius praedones et Mahometanos dixisses: licet ejuratum a se Mahometem testarentur, et Christo datum nomen. Sed illi, praeter nomen, vix quidquam dederant; mores perditos ac profligatos retinuerant. Dubitatum a Patribus est utrum in


page 436, image: s436

hanc facinorosorum turbam adderent se se: permoti divino quodam impetu conscenderunt. Statim intellexere non falsam de vectorum moribus famam ad se perlatam: nec tamen susceptum sine Numine consilium cum iis navigandi. Nam unus, itemque alter, piis sermonibus inducti ad peccata deponenda, eodem alios perduxerunt. Omnes scelera detestati, magna veri doloris dedere documenta; et in insulam Pantalariam tantisper egressi, partem suae pietatis indigenis aspersere.

Factum inde initium sacrae expeditionis per Adventum Christi Domini et Natales ferias: tantaque morum commutatio derepente exstitit, ut ipsi se indigenae mirarentur. Explicata pro concione peccati gravitas vehementer illos perculit, praesertim cum eam in multis haud ita magnam; in cogitationibus vero vel teterrimis, levem aut nullam inesse arbitrarentur. Itaque confessiones ab ultima, ut plurimum, pueritia repetitae sunt, eoque libentius, quod vernaculam Patres callerent linguam, Italis ignotam vulgo sacerdotibus aut Hispanis, si quando illuc appellerent. Instaurata, quae jacebat, Rosarii sodalitas: puerili scholae praepositus sacerdos, gnarus sermonis et probus, quem secum Patres deduxerant: inspectae, ut Episcopus jusserat, aedes sacrae: recognita et recensita quaecumque ad divinum spectabant cultum: ut, si quam labem temporum vitium intulisset, aut hominum incuria, sarciretur. Discedentes exeunte Januario Patres civitas aegerrime dimisit, multo perfusa fletu, quem laetitia pariter et maeror expresserant; maeror de illotum digressu, laetitia de fructu percepto.

[Note: 41. Insula Chios, et aliae quaedam Aegaei maris lustratae, et excultae.] Quantum Pantalariam Chius et magnitudine, et nobilitate superat, tanto uberiores fructus dedit. Est Chios una e majoribus AEgaei maris insulis, inter Samum et Lesbum, ad oram Ioniae. Ager ubique laetissimus et cultissimus, coeli temperies optima: incolarum opes haud poenitendae. Anno MDXCII. venit Societas in hanc insulam jussu et auctoritate Clementis VIII. Eo profectus P. Vincentius Castaneola, indidem oriundus, et notus indigenis, dena circiter catholicorum millia reperit in primaria urbe, omni fere auxilio destituta. Quo impensius totum se illis excolendis dedit. Nihil deinde omisit Aquaviva, quod ad Missionem hanc instruendam et ornandam utile judicaret. Ac sane tanta indigenarum docilitas et ingenii bonitas est, ut attentiore culturâ digni merito habeantur. Eos olim, florente adhuc Graecia, mari plurimum potuisse accipimus. Sub Genuensium potestate olim erant: Turcarum jugum subiere anno MDLXV. Qui cum initio moderate dominatum exercerent, Societati magnam rei bene gerendae facultatem praebuerunt. Reversus est Romam P. Castaneola anno MDXCV. cum uno e primoribus insulae, ut auxilia evangelica contraheret. Videbat enim per quotidianam Christianorum cum Turcis consuetudinem depravatos populi mores; opus esse strenuis cultoribus non paucis; in primis autem aliquo stabili censu; perparum quippe subsidii ab incolis, quos Turcarum avaritia saepe compilat, expectandum; nihil etiam postulandum, ut collocatus apud eos labor tanto esset gratior, quanto magis gratuitus. Cultores Aquaviva impigre subministravit: subsidia rei pecuniariae assignavit Pontifex: iis coempta supeliex, praesertim sacra, et phaselo imposita: qui ex ostiis Tiberinis solvens cum aliis sex, piratas, a quibus ceteri capti sunt, unus praeter omnium spem, quasi non visus, effugit, ac Neapolim incolumis, nec ita multo post Messanam tenuit; quo Socii omnes ut fuerat constitutum, convenerant. Inde vela per AEgaeum facta sub initium anni MDXCV. tot inter tamque immanes procellas, ut negarent seniores nautae, et in hoc saepius pelago versati, saeviores a se unquam visas, auditasve.

Immunis procellarum terra non fuit. Locus gymnasio destinatus, quia intra ipsam arcem erat, nullam templi exstruendi faciebat spem; vetantibus Turcis aedes sacra, iis praesertim in locis, aedificari. Quare Benedictus Garettus Episcopus, Franciscani Ordinis, consilio senatus et populi coacto, unanimi omnium consensu templum Patribus attribuit a Sancto Antonio dictum, pridem a civitate commodatum religiosis viris: quorum unus duntaxat vacuas et amplas occupabat aedes; et ille quidem Ordine sanctissimo et suo nomine parum dignus. Itaque hospites invisos ut admitteret aegre exoratus, paucis post diebus ultro recessit ad germanum fratrem suum, ejusdem insulae civem: mox fratris filium misit Constantinopolim,


page 437, image: s437

qui ejiciendos insula Chio Patres curaret. Illius querelas et calumnias accepit avide Anglus in aula Ottomanica orator, suae reginae odio in Societatem stimulatus. Decretum impetrat, quo Europaei sacerdotes nuper in Chium advecti, et proceres insulce quatuor, eorum praecipui fautores, jubebantur vinciri, et Constantinopolim deportari. Patres confestim scriptis ad Christianissimi Regis in eadem aula oratorem litteris, et exposita rei veritate, decretum alterum obtinuerunt, quo ipsis jus pacati tutique in insula domicilii asserebatur. Nondum tamen adversarii quieverunt. Suas ad Pontificem querelas detulere. Qui ab Episcopo, civitatisque principibus edoctus, calumniatores repulit; et Apostolico diplomate domum templumque Societati attribuit. Opportunitate pacis usi Patres, emendare mores improborum, probos augere pietate, salutarem omni hominum generi, omni animorum morbo manum admovere studuerunt: tantaque est rerum in melius mutatio consecuta, ut palam Turcae praedicarent, ex quo Franci sacerdotes (Francorum nomine Europaeos omnes vocant) advenissent, Christianos sanctos evasisse. Puerilis aetas praesertim est imbuta optimis praeceptis, et pudoris ac modestiae vinculis frenata. Jam, Romani Pontificis et Latinorum rituum nomen, quod odio schismaticis et contemptui erat, venerationi esse coepit: adeo ut incolae per litteras Clementi Pontifici grates egerint, quod viros ipsis misisset, quorum ope et beneficio praeceptas a pueritia opiniones, Ecclesiae Romanae parum aequas exuerent. Ipsi qui Byzantium, qui Athon montem obtinebant, Calogeri, seu religiosi Graeci, Chium, audiendi novos magistros, vel consilii ab iis petendi gratia, confluebant: portentique fimile visum, quatuor homines, (nec enim Socii tunc plures erant) tot rebus tam bene ac utiliter gerendis pares esse potuisse. Scriptum est anno MDCXII. supplementum. Recentes Evangelii copiae advenerunt, quas Benedictus Harcaeus, Ordinis Franciscani, quem Discalceatorum vulgo vocant, insulae antistes, excepit perhonorifice, ac postea sic rebus omnibus gerendis adhibuit, ut nihil iis non consciis et consultis administraret. Praeter scholas ab adolescentibus Latini ritus et Graeci frequentatas, et instituta domi nostrae quina sodalitia, captivis Christianis ad remum Turcicum damnatis opera diligenter est navata: nec solum expiati sacramentis, sed plurimi quoque in libertatem vindicati: e primoribus Turcarum nonnulli sua nobis studia ultro detulerunt, et quotiescumque se dedit occasio, nos omni genere officii prosecuti sunt.

In circumjectis insulis adjutores adhibiti sunt a Patribus Graeci sacerdotes, rite prius instituti, ad populum Romanae Ecclesiae adjungendum, et a Graeco revocandum schismate. Legati e Naxo insula publice missi adfuerunt orantes eadem animorum subsidia, quae vicinis suis impertita cernebant. Est Naxus una e duodecim praecipuis Cycladibus. Adventantes Socios non minori excepit studio, quam expetierat. Deliberatum ab incolis postea fuit de mittenda legatione ad Summum Pontificem, quae unum quempiam e Societate insulae praesulem deposceret. Certatum est diu acriterque a nostris ut eos ab hac sententia dimoverent. AEgerrime impetratum. Saltem oraverunt ut manerent in insula, imo egerunt cum Turcico magistratu, ne quis illos exciperet alio transmittendos. Promissa est statio temporaria, si Roma sineret. Confestim igitur Summo Pontifici supplices destinatae litterae, nomine totius insulae: datae item ad Cardinalem Bellarminum, et ad Societatis Praepositum Generalem, a quo voti compotes demum facti, certam stabilemque Societati apud se dederunt sedem. Repetita fuit haec ad insulas AEgaei maris expeditio annis MDCXIII. et MDCXV. Paulus V. certum vectigal nostris, qui hoc pelagus, terris frequentibus quasi consitum, obirent, attribuit. Indigenas devinxerunt majorem in modum Socii laudandis priscis scriptoribus, Graeciae catholicae luminibus, et Graecanicos ritus prudenter approbando. Laboratum parumper est in exstirpanda prava, quae inveteraverat quibusdam in locis, consuetudine. Post consanguineorum mortem carebant ultro aede sacra, neque sacrificio aut concionibus intererant per unum duosve annos; eaque re funebrem luctum in primis metiebantur. Exscindi statim abusus tam gravis non potuit: certae duntaxat luctui praestitutae sunt leges, donec inepta et impia consuetudo paulatim senesceret. Quo promptius Evangelici doctores


page 438, image: s438

audirentur fecit imber in insulam Naxum anno MDCXV. ab illis auspicato velut importatus; quem coelum arvis sitientibus jampridem, licet diuturnis lacessitum votis, negaverat. Ventum e Naxo in Therasiam, Episcopi sede, coenobio sacrarum ex Ordine Dominicano virginum, et insigni plebis catholicae adversus Romanum Pontificem observantia nobilem. Populi multitudinem cum templi angustiae excluderent, verba pro foribus fuere facienda. Non eandem in insula Paro, Latinorum cum Graecis consensionem offenderunt; imo paucos admodum Latini ritus, ob eam causam, quod nullus longo intervallo sacerdos Latinus ibi conspectus fuisset. Valuit plurimum ad Graecos demerendos declarata Summi Pontificis erga ipsos benignitas; qui suis sumptibus Patres Societatis, a quibus in vera pietate confirmarentur, mitteret; quique id studeret unum ut catholicam retinerent Fidem ac doctrinam; nequaquam vero ut suos ritus et mores abjicerent, quod nonnulli discordiae concitores praedicabant. Ea denunciatione multis in locis Romanae Sedis amor, et obsequium refloruit. Egressi Patres inde Scyron adierunt. Ex incolarum quinque sexve millibus paucissimi Graecos sectabantur ritus. Magna hic auctoritatis Pontificiae veneratio; sed sacerdotum magna penuria, major inscitia. Contra, in Andro insula pauci utebantur Latino, plurimi Graeco ritu. Patres ibi amantissime sunt excepti non solum a Christianis, verum etiam a Turcis; quorum praetor ubi rescivit eos in populo erudiendo, in explicanda pueris doctrina Christiana, visitandis et consolandis aegris, calamitosis omni juvandis ope dies noctesque versari, nullo a quoquam accepto laboris pretio; magnis laudibus Institutum, ab humanae mercedis commodique studio tam remotum extulit.

Non tantum in Asiae; sed in Africae quoque littora procursum fuit. Oppidum [Note: 42. Excursiones in Africam.] est Africanum in ora maritima regni Fezzani, Melilla vulgo dictum; Mauris ereptum a Ferdinando Catholico. Illuc, postulante Malacitano antistite, PP. Josephus Quadrius, et Petrus Angelus navigarunt anno MDXCII. Confirmata pietas ChriStianorum, revicta Maurorum impietas, et nonnullis erepta. In his virgo duodennis fuit, quam e propinquis unus, hac in urbe captivus opposuerat pignori pro se, donec aureos octoginta, pretium suae redemptionis, vicinis e locis collegisset. Eam Quadrius, cum in solenni supplicatione Crux publice circumferebatur, vidit procumbere supplicem in genua. Sciscitatur quid rei sit; cur Crucem, ipsa nequaquam Christianis imbuta sacris, veneretur. Christiana equidem, inquit, non sum: at personant aures meae arcanis quotidie vocibus, quae me Christianam esse jubent: nec mihi quidquam esset optatius, si per parentes liceret. Sane vetitum regiis legibus erat, ne Mauri pro vadibus aut obsidibus dati, sacris Christianis initiarentur insciis parentibus. Ecce autem puellae propinquus ille, cum ejusdem patre Melillam redit: pretium, pro quo erat oppignerata virgo, repraesentat, eamque reducere domum parat. Negat illa se abituram, nisi Christiana sit. Minari pater, blandiri, territare. Nihil minae, nihil blanditiae profecerunt. Rem admirans Quadrius egit cum puellae parentibus ac propinquis ut sibi diligentius imerroganda traderetur, et Christiano gregi annumeranda, si perstaret in proposito. Id cum exorasset, primum omnium ab ea percontatur cujus tandem voce, vel hortatu juberetur esse Christiana. Et virgo, Voce pueri, ait, qui ad portam urbis visitur: et Quadrium ducit ad portam, ubi statua pueri Jesu ab Hispanis militibus praesidiariis posita fuerat e ligno. Quotidie soleo, subjecit puella, textam e floribus corollam illius imponere capiti; totiesque me, ut Christiana sim, admonet: nec satis scio qui fiat hunc ut puellum plus parentibus, patria, ceterisque rebus amem. Docuit Quadrius quis ille puer, et quantus esset: ac paucis post diebus sacro lustratam fonte, Christianam fecit. Haud ita multo post Socii e Gaditano et Hispalensi collegio profecti sunt in ejusdem Africae oram Herculeo praetentam freto, ubi Tingis et Septa, celeberrima Fezzani regni oppida. Illos acciverat Episcopus; incolae totos se docendos ipsis regendosque tradiderunt.

Est Neapoli sodalitas nobilium, in Professorum domo; ceteris misericordiae operibus, tum vero Christianis Mahometana servitute liberandis dedita. Ubi


page 439, image: s439

conflata est idonea summa pecuniae, certos allegant in orae Africanae urbes praedonibus refertas, maxime Ruscurium, nunc Algerium vulgo dictum; qui de captivorum redemptione paciscantur. Ad id muneris delectus est anno MDXCII. P. Julius Mancinellus, cum duobus e Societate comitibus. Non paucos, qui a Fide catholica desciverant, ad eandem revocarunt; aliorum expiavere noxas; omnes ad aeternam libertarem dura, sed brevi, servitute promerendam cohortati sunt. Sexaginta ex omni numero, solutis catenis, deportati Neapolim, et per urbem circumducti, pulcherrimum spectaculum praebuerunt; cum paulo ante Turcici nominis septem, a Sociis instituti, Christo solenne sacramentum in templo Professorum dixissent.

[Note: §. V. QUID IN MISSIONIBUS PRAECIFUE CURANDUM.] OMISIMUS, tum studio brevitatis, tum propter similitudinem rerum, quae legentibus molesta, plurimas Missiones ex omnibus fere domiciliis Societatis profectas; alias statis temporibus; alias ut res ipsa, vel antistitum aut populorum voluntas ac pietas tulit. Porro, quantum e singulis colligere licuit, hic ferme ordo, haec ratio piarum, e quibus Missiones constant, exercitationum tenetur. Primum omnium parochis, ac sacerdotibus, tum dynastis locorum arbitris; demum populo pro concione significatur destinata et obeunda Missio: deinde initium ducitur a solenni supplicatione, in honorem Dei ac Divorum loci praesidum, ad eorum opem implorandam. Matutinum tempus transigitur audiendis confessionibus, et habenda oratione sacra, una vel altera. Sunt qui summo mane, praesertim ruri et per aestatem, populum in aedem sacram dato signo vocatum doceant modum matutinae precationis recte peragendae, ac verba ipsa piosque affectus praeeant: vel etiam artem effata religionis et mysteria meditandi, ut est personarum conditio captusque, commonstrent. Id vero utile omnibus est quod a quibusdam recte usurpatur diebus Dominicis ac festis, ut intelligatur quo pacto interesse quisque rei divinae debeat. Conscendunt suggestum linteati, additâ, si videtur, stolâ, cum altare sacerdos operaturus ascendit. Tunc explicant populo in genua provoluto, et verso ad aram vultu audienti, singulas divini sacrificii partes, prout vitae ac neci Redemptoris unaquaeque respondet. Inserunt affectus idoneos conceptis verbis, quae tacita plebs non tam audit, quam format intus ac repetit. Elicitur dolor de peccatis, amor erga Christum, ceterique virtutum variarum actus tanto ardentius expromuntur, quanto vehementius animos sacrificii majestas, et Victimae coelestis praesentia commovet. Pomeridianis horis doctrina Christiana populo explicatur. Ac primis quidem diebus traditur modus recte confitendi. Estque id initio perquam necessarium, ut e confessionibus, quarum ingens tunc numerus, poenitentes fructum capiant. Certum etiam tempus assignabitur erudiendis rudibus et pueris. Post meridiem quoque visuntur aegri, dissidentium simultates et rixae componuntur; lustrantur nosocomia et carceres. Vesperi, cum populus frequens et opere solutus adest, habetur concio vehementior et coucitatior, praesertim de Novissmis: tum ratio examinandae conscientiae proponitur, ubi de odio et fuga peccati multa utiliter immiscentur. Exempla non omittenda in concionibus: nihil aeque ad animos permovendos valet. Examini conscientiae subjunguntur solitae preces, ac praesertim Litaniae Beatiss. Virginis, cujus amor et cultus impense populo commendandus: sed ita, ut ad mores emendandos via per illum sternatur. Si plures degant ibi, ubi sedet Missio, sacerdotes, congregari possunt, et indicto certis diebus coetu, de officio ac munere sacerdotum admoneri prudenter et modeste: de ratione celebrandi sacrificii, de conscientiae quaestionibus, et aliis id genus, sermo cum iisdem conferetur. Nonnullos etiam juvabit Spiritualibus Exercitiis excolere.

Opera universe danda, ut fiant restitutiones famae ac pecuniae; idque ut plurimum antequam absolutio confitentibus impertiatur: ut odia et inimicitiae tollantur, ut evellantur scandalorum zizania, ut sacramenta pie ac frequenter usurpentur: denique ut vitia publice grassantia comprimantur. De iis mature et caute inquirendum; deinde remedia prospicienda, quam lenissima: nam violenta, nec efficacia sunt, nec diuturna. Adhibendi ob eam rem in consilium viri prudentes, et morum ac locorum periti. Non omittenda cura puerilium scholarum


page 440, image: s440

ac ludimagistrorum: virginum Deo sacrarum: virorum denique nobilium, quorum exempla plurimum in utramque partem valent. Si messis multa erit, adsciscentur in partem laboris sacerdotes docti et pii: e religiosis interdum familiis, si quae versabuntur in vicinitate. Vinctis postremo consulendum, pauperibus et aegrotis. Ut autem bene constituta vigeant stentque, instituentur sodalitates novae; aut antiquae pristinum in decus restituentur: earum patrocinium viro cuipiam potenti, uni pluribusve, deferetur. Matronas reperire est sapientes ac probas, quibus varia pietatis publicae munia rectissime committuntur. Sancienda diligenter dierum festorum veneratio, liberorum in parentes, populi erga magistratus obedientia: frena luxui, spectaculis inanibus, et periculosis ludis injicienda. Sub finem Missionis, moris est indicere plenissimam peccatorum veniam, et Communionem Generalem: dumque coeleste ferculum populo dividitur, pietatem appositis vocibus excitare. Clausula Missionis est supplicatio illustrior, in qua Divinum Christi corpus circumferri solet.

[Note: 43. Artes variae pietatis in populo fovendae.] Adnectam huic loco varias fovendae et amplificandae pietatis artes, quae certis in urbibus frequentatae facem aliis praeferre ad imitandum possunt. Invenio publice a nonnullis propositas imagines fuisse pias, quae dum explicantur, evangelica veritas non auribus tantum et animo, sed oculis prope ipsis percipitur. Imagines, pictaeque tabulae, apud imperitos et agrestes librorum vicem obtinent. At ubi est legendi facultas, et emendi copia, plurimum emolumenti fit spargendis in vulgus libellis piis: simul ratio monstranda qua legi debeant, non cursim et praepropere, sed accurate cogitateque; admista identidem precatione, qua coelestis gratis imploretur, ut effici complerique, quod legitur, possit: notatis temporibus ac locis, ubi deducatur ad opus cogitatio salubris inter legendum suscepta. Includunt nonnulli mysteria religionis et praecepta morum, in pia quaedam carmina, eaque cantitanda populo proponunt: sic per aures demissa religionis arcana subeunt mentes facilius, et obscenae aut inutiles cantilenae eliminantur. Cohortandi sunt in primis parochi et pastores animarum ut saepe verba faciant ad populum, non oratione compta et meditata; sed familiari et obvia. Quod ut profecto majoris fructus, ita facilioris est operae. Paucos enim videas qui dicere commode queant oratione perpetua, neo indiserta: quotus autem quisque est, cui satis animi orisque non suppetat, ut elementa doctrinae salutaris vulgari et interrupto sermone proponat? Plus multo ad persuadendum valet dicentis pietas, ardor animi, solida ratio candide ac simpliciter exposita, quam fucus et pigmenta limatae orationis, et verborum actionisque operosa jactatio. Quo loco non erit alienum admonere, quod saepe observatum est, minimum profici disputando cum pervicacibus ingeniis aut imperitis, praesertim haereticis: vinci multo facilius inductis de pietate colloquiis, et universa quadam catholicae veritatis commendatione, quae illius inserat amorem, simulque dubitationem de oppositis erroribus injiciat. Saepe levicula ratio de medio sumpta, rude ingenium aut leviter litteris tinctum, validius commovebit, quam omnes philosophorum argutiae, aut robora theologorum. Tum isti disputando fracti, facile in errores pristinos relabuntur, quia se non tam doctrinae veritate, quam subtilitate doctoris victos putant: qui autem amore pietatis aut erroris metu ducuntur, vulgo se constantiores in retinenda religione praebent.

Illud utiliter institutum fuit Neapoli, ut singulae familiae adsciscerent sibi sortito unum aliquem e coelitibus, quem anno toto patronum ac praesidem haberent. Hujus imago prostabat in eo aedium loco, ubi cerni ab omnibus et coli posset: certae ad eam fiebant preces quotidie. Quae vero lux illi sacra vertente anno recurrebat, eadem toti familiae festa erat. Hanc usurpando Poenitentiae et Eucharistiae sacramento, hanc lautiori mensa, sed maxime praescriptis in scheda virtutum officiis, celebrabant. Assignatum quisque habebat opus aliquod pium, in quo datum sibi sorte Divum imitaretur. Sic mutata feliciter, et antiquata superstitio, quâ vetus ac profana Italia Penates nescio quos et Lares venerabatur. Quoniam autem e studio precandi, tanquam e fonte, cetera bona profluunt, curatum ut mane singulis in familiis dies a precatione duceretur, in


page 441, image: s441

eamque desineret. Hanc fere quotidie collecta unum in locum vespertinis praesertim horis domus tota peragebat, addito examine conscientiae. Suum etiam erat assignatum tempus libro pio cunctis audientibus lectitando; suum adorandae, quae pulvillo jacebat imposita, Cruci sanctissimae, praesertim feria sexta.

Non referrem hic ista, quae apparent externam tantum speciem intuentibus levia et minuta, nisi compercum esset, in iis momenti saepe plus ad veram pietatem esse, quam in aliis nonnullis, ad splendorem pompamque comparatis. Quod si quis haec non satis digna putat historiae majestate, is parum videtur attendere quid intersit discriminis inter historiam religiosam, et alias. Istae facere vulgo fucum student amplificandis ornandisque rebus, neque aliud impensius, quam admirationem legentium et voluptatem aucupantur: illa sic res magnas consectatur, ut humiliores non praetereat, e quibus verae utilitatis aliquid capi possit. Religio ipsa, qua nihil divinius, quam multa docet ac profitetur, quae propter tenuitatem suam atque humilitatem superbas mentes offendunt? Leve nihil existimandum, unde salus animarum et major Dei gloria efflorescit.

Otii nostri non est persequi singillatim varias artes juvandorum aut aegrorum, in nosocomiis; aut vinctorum, in carceribus. Si Dei ac proximorum amor adsit, non deerit industria, quae ad salutem animis afferendam saepe plus, quam contentio et doctrina conducit: ut ex uno alterove exemplo cognosci potest.

Matronam aegrotantem, quae in haeresi consenuerat, nemo poterat erudire. Pertinaciam dabat sexus, augebat aetas, consuetudo firmabat. Monet sacerdos e nostris unus mulierem catholicam, ut aegram conveniat officii et amicitiae causa, et quid ipse moliatur, docet. Adest ipse post paulo, velut ignarus, et oblatus ex improviso. Sermonem de religione infert cum matrona catholica: quae dum sacerdotem interrogat, ac vicissim interroganti respondet, erudivit haereticam nec opinantem, et veritatis amore salutisque succendit. Abibat sacerdos. Revocatur: et oratus ut pergeret, quod inchoaverat feliciter absolvit. Alius ad hominem facinorosum in tenebricoso vinctum carcere progressus, saepiusque ab eo rejectus, ubi vidit improbum nulla flecti via posse, renovato veteri S. Francisci Xaverii exemplo, nudavit humeros, et se cruento flagello lacerare coepit, negans finem caedendi facturum, donec resipisceret. Quo spectaculo commotus ille, resipuit. Omnibus fiat omnia necesse est, qui omnes facere salvos velit.

Viget iste praesertim in Italia mos praeclarus, ut verbum vitae spargatur sine ambitioso apparatu eloquentiae, in compitis, in foro, ubi est impetus spiritus. Quamquam enim in sacris aedibus audire mortales et alloqui Deus amet, non est tamen ejus vox loci ullius angustiis circumscripta. Id in illis maxime concionibus perspicitur, quae in urbium plateis, ad circumfusam ac praetereuntem multitudinem, jam tum ab instituta Societate haberi coeptae sunt; et quarum vim anno MDCII. Panormus admirata est; cum unus e nostris, necdum etiam sacerdos, in foro concionabundus vim lacrymarum ab auditorum oculis, et ab animis obfirmatis in scelere poenitentiam expressit. Dicentem animadvertit civis praeteriens, vitae profligatissimae ac famae; per annos quinque ac viginti pastus latrociniis, e quibus opes immensas, ac formidolosam optimo cuique potentiam collegerat. Hic ad comites conversus, et plangentis populi aspectu delectatus, Subeamus, inquit, propius, obsecro, et quid iste niger histrio declamitet, audiamus. Paulisper audierat; movetur totus: colorem, et quod incredibile videatur, animum mutat. Mox templum ingressus obortis lacrymis peccata confitetur, et certa vitae penitus emendatae documenta dedit. Sed jam alia quaedam ad illustrandam religionem paulo splendidiora videamus.

[Note: §. VI. OPERA QUAEDAM ILLUSTRIORA PIETATIS INSTITUTA, VEL RENOVATA.] INOLEVIT haec inter Christianos, e profanis et impuris ethnicorum moribus hausta labes, ut triduum quod jejunio Quadragenario praecurrit, insigni ludorum, epularum, concursationum licentia plerique transigant; ad eum fere modum quo prisci Romani sua celebrabant Bacchanalia. Huic malo Roma nova et sancta facere medicinam tanto difficilius poterat, quanto suavius erat malum, et vetustius. Consuetudo jus quoddam rebus vel perditissimis arrogat, et populus aegerrime a publicis oblectamentis avertitur. Indignae tamen licentiae frenos industria


page 442, image: s442

pietasque sodalium B. Virginis injecit, mosque in Christianum orbem ex Urbe Orbis magistra propagatus dies voluptati addictos, religioni et orationi consecravit. Nata fuerat anno MDXCIII. in domo Professorum Societatis Romae Sodalitas nobilium, quae abAssumpta in coelum Deipara nomen habet. Haec, dum in omnem ornandae virtutis occasionem imminet, horarum quadraginta comprecationem aliquoties privatim per eos dies usurpaverat. Venit in mentem praefecto sodalitii Federico Caesio, Duci Aquae-Spartae, populum in hujus sancti operis partem vocare, precesque istas e privati sacelli parietibus, ac veluti umbra, in publicam lucem efferre. Placuit addere nonnihil pompae, qua plebs ab inanibus Bacchanaliorum, quae instabant, spectaculis avocaretur, oculorum auriumque pio lenocinio. Quo magis ad ejus sententiam ceteri sodales, quorum exquisierat mentem, accederent, fecit Summus Pontifex, qui delictorum indulgentiam, sodalibus pie sic precantibus concessam, ad alios quoslibet pertinere ultro voluit. Sodalibus igitur impensam prolixe conferentibus, aedes sacra Professorum insigniter est adornata. Opetis novitas ac splendor perculit Romam, licet magnis rebus visendis assuetam, et spectandi studio universam excivit.

Templum in tres divisum partes erat. Prima, versus principem aram, theatri [Note: 44. Geniales ante Quadragenarium jejunium dies ad pietatem compositi.] speciem exhibebat, lychnis ardentibus, aureis argenteisque vasis et statuis, pictis tabulis, et scena fulgente conspicuam. Media pars, quae duo altaria respicit, alterum Sancti Ignatii, alterum S. Xaverii, patebat vacua; et commeantium, spectantium, precantium undam accipiebat reddebatque. Tertia et ima, quae versus valvas porrigitur, in duo dividebatur septa, quorum alterum viros, alterum feminas considentes aut precantes continebat. Parietes serica et aurea tegebat vestis; tholum byssinâ in telâ micantes auro stellae distinguebant. Pavimentum odoratis constratum herbis, aer thure delibutus multo, halabat. Aures mulcebat vocum, organorumque musicorum canor: oculos et animos arcessita nox, senestris omnibus occlusis, et lampadum cereorumque facibus victa, sacro quodam horrore perfundebat. Subibant inter haec e multis, quae Romae sunt, sodalitatibus piis, aliae atque aliae, instructo agmine, cum suis insignibus, ordine et apparatu pulcherrimo: nec non e religiosis familiis plurimae; modestiam, pietatem, rerum coelestium amorem, aspectu ipso incessuque spirantes.

Primo die fecit ad majorem aram Praepositus Generalis Societatis, ac sub divinum sacrificium habuit concionem, et cur institutum id spectaculi fuisset, quantae sint publicarum et assiduarum precum utilitates, ostendit. Post meridiem, breves identidem cohortationes interpositae, admisto dulci pioque vocum et organorum concentu. Idem ordo ceteris diebus est observatus. Incredibilis hominum ad coelestem mensam accumbentium multitudo; manantes prae gaudio multorum ex oculis lacrymae; precandi perpetuitas et constantia, modestia, silentium, tenerae pietatis ardor in omnium exstans ore, satis indicabant quam vim ea species ad permovendos animos haberet. Successus opinione major Patres juxta, et sodales accendit; opusque singulis deinceps annis repetitum est magna ornamentorum, et apparatus, varietate: scenâ modo columnis ordine ad prospectum exquisito dispositis; modo erectis pyramidibus; modo pictis, quae sanctissimo Sacramento congruunt, sacrarum litterarum historiis, magnifice instructâ. Clemens Pontifex, quoad vixit, rem divinam non semel tunc peregit in templo nostro; ac sacri Cardinalium collegii consessus (quam Capellam vocant) ibidem per eos dies saepe habitus est. Solenne triduum insigni clauditur pompa. Romanus Senator sub vesperam accedens, cum excellentissimis Urbis Conservatoribus, a Patribus Societatis obviam prodeuntibus excipitur in templi limine. Tunc, post solitas preces, et impertitam populo innumerabili a sacerdote augustissimum Sacramentum attollente, pacem ac veniam, felici triduo finis imponitur. Ad alias non Urbis tantum, sed Orbis, aedes sacras manavit exemplum: et quamvis jam inde a primis Societatis incunabulis Maceratae, atque alibi fuerit simile quidpiam usurpatum; operis tamen splendor insigni magnificentia peracti anno MDXCV. fecit ut ejus quod ammodo natales et primordia Romanae urbi, et huic anno non immerito adscribantur.



page 443, image: s443

[Note: 45. Communio Generalis quolibet mense instituta.] Alterum opus, ad pietatem publicam excitandam praeclarum, Romae anno MDCIX. institutum fuit, ex quo fructus admirabiles hodieque ad salutem animarum percipiuntur. Cum sanctissimi Sacramenti veneratione, ac divini panis frequenti usu, religio catholica maxime stet, antiquissimum Societati semper fuit, usum hunc fovere modis omnibus, omni arte promovere. Jam, ut cibus prosit, satis non est, si crebro sumatur; oportet praeterea sic illum esse comparatum qui eo vescitur, ut non impune solum uti cibo, sed etiam cum fructu queat: postremo pertinet vel plurimum ad acuendam divinae dapis famem splendor quidam, et celebritas, quae solet mortales etiam epulas commendare. Inventum igitur est a Patribus Romanae domus, approbante vehementer ac laudante Summo Pontifice, quemadmodum haec tria in unum coalescerent, nempe ut coelestis mensa pie, frequenter, ac splendide usurparetur. Eam ob rem delectum fuit ex omnibus Romae templis unum aliquod, ubi singulis mensibus strueretur sacrum convivium insigniori apparatu: proposita convenientibus est venia peccatorum uberior: habitae demum sunt in eodem templo per istum mensem conciones diebus dominicis, ad praeparandos epulo Eucharistico animos accommodatae. Magnopere profecit ad alendam pietatem haec ratio, adeo ut mense quolibet vescentium coelesti pane multitudinem amplissima capere templa vix possint. Praeter sacerdotes quinque aut sex divinum apponentes panem, quod obire ministerium Purpurati saepe Patres dignantur; alii quidam e superiore loco interim appositis conciunculis excitant animos, et faces jam igne coelesti calentibus admovent. Porro non semper in eadem Urbis regione instituitur ista Communio Generalis (sic enim vulgo nominant.) Consulto mutatur aedes sacra, ut major opportunitas accedendi omnibus praebeatur. Neque vero deserta idcirco sunt alia templa, imo sacris epulis accumbentium major, quam antea, ubique concursus fuit. Accidit enim in hac Angelorum dape, si recte sumatur, contra penitus atque in aliis usuvenit. Aliae crebro ingestae fastidium afferunt: istius experta et degustata suavitas proritat appetitum, et ipsa satietas famem parit. Quamobrem assuevit populus octavo quoque die refici Christi corpore, et corroborata illo fortium pane virtus majora in dies incrementa cepit. Brevi conflata est pia sodalitas, cui nomen inditum a Communione Generali, et cujus potissimum partes essent tum ut quae ad coelestis epuli ordinem, pompam et celebritatem spectant, compararet; tum ut exemplo vitae, modestia in templis, ac peculiari pietate in divinis mysteriis frequenter et sancte usurpandis, populo praeluceret. Haec generalis et menstrua communio, exemplumque ab Urbe proditum, manavit ad vicinas civitates, fructu non dissimili, et in Europam fere omnem, aliasque Orbis partes mira populorum approbatione fluxit.

[Note: 46. Honor sacrosanctae Eucharistiae, et vulnerum Christi, propagatus.] Non ea tantum ratione additus honor est a Societate sanctissimo Eucharistiae Sacramento, quo praecipuum catholicae religionis decus continetur: sed aliis plerisque modis laboratum fuit, ut cum dignitate asservaretur in templis, deduceretur ad aegrotos cum pompa: cum pietate sumeretur. Auxit venerationem divinae debitam Hostiae, insigne miraculum, editum anno MDCVIII. et late pervulgatum, in quo celebrando pars aliqua Societatis exstitit. Haud facile reperias illustrius in hoc genere prodigium, ab Ecclesia Christi condita. Favernum celebris abbatia Benedictinorum est haud procul Vesulo, in Burgundia Sequanorum, quem Liberum Comitatum appellant. Ad ejus templum, Virgini sanctissimae dedicatum, fieri solet ingens populi concursus eo die, quo Divini Spiritus in Apostolos delapsi memoria feriis anniversariis recolitur. Proposita ibi de more fuerat sacra Eucharistia, in argentea, ut solet, theca, solis orbem referente, radiis prominentibus, duplici crystallo adorandum ferculum includente. Dispositae circum ardebant faces, e quibus flamma sericum allambens conopeum, illud sensim noctu, digressis aedituis, consumpsit: inde ad ligneum altare prolapsa, totum concremavit cum sacro tabernaculo, cui divina Hostia erat imposita. Haec mediis in flammis intacta sublimisque, sub umbellae parte, cui flamma similiter pepercerat, mane apparuit. Attoniti aedis sacrae custodes, et religiosa familia, miraculum conclamant. Concurrit populus innumerabilis: Deo


page 444, image: s444

quasi spectandi spatium et moram undique confluentibus indulgente. Quippe horas triginta tres, nimirum ab ea nocte quae sacram Pentecostes lucem excepit, usque ad fetiam tertiam, stetit Hostia sacrosancta in aere pendula, cum argenteâ quae illam includebat theca, nullo penitus adminiculo suffulta. Infra illam apposita fuerat mensa sacro tecta linteo, quae labentem exciperet. Delapsa sensim est circa horam diei ab orto sole quintam, eâdem feria tertia, et in supposita carbaso placide consedit. Archiepiscopus Vesuntinus, cujus in dioecesi gesta res fuit, convocatis Patribus Societatis, auditis testibus, et totius facti serie diligenter expensa, miraculum solenni ritu per nostrum concionatorem promulgari jussit medio in foro, quia populi concurrentis turbam nullius templi amplitudo capiebat. Dolani cives coeleste pignus, tam insigni nobilitatum prodigio, in sua invexere moenia, tanto civitatis obviam effusae gaudio et apparatu, nullus ut excogitari triumphus illustrior venienti Christo potuerit. Ex illo increbuit Dolensis Hostiae sacrosanctae fama, quam peregrinorum undique confluentium pietas celebrare pergit. Monachorum Favernensium beneficio ac liberalitate delata sunt in collegium Societatis Vesuntinum sacra lintea (corporalia vulgo vocant) quae Hostiae divinae fuerant substrata. Sic Deus Providentia singulari et benignitate, cum adorandi Sacramenti venerationem ac fidem abolere impietas nitebatur, coelesti mysterio testimonium luculentum dedit: ut oculis ipsis (quoniam oculis suis impii magis, quam divinis oraculis credunt) veritas teneretur.

Christi quoque cruciatibus honorandis impensa cura. Venetiis Patres instituerunt sextâ quaque feriâ Quadragesimae, ut per quinque horas perpetuas, sanctissimo Sacramento in conspectum dato, precationes fierent in honorem plagarum quinque Christi JESU; certis hominibus prima hora in statione velut manentibus, tum aliis altera, itemque aliis tertia, et consequentibus deinceps. Aderat sacerdos ante majorem aram nunc stans, nunc genibus nixus; et certa proponebat ad meditandum capita, proposita explicabat fundebatque latius, ut viam quasi complanaret: sub finem addebatur concentus, qui tristi piaque modulatione maerorem de Christi acerbissima nece conceptum foveret. Hoc institutum postea propagatum ad alias urbes et provincias, pietate singulari frequentatur in templo Romanae domus Professorum, conflato illustri sodalitio, cui nomen a Bona Morte factum. Sed horas quinque in unam contrahere placuit, ut per occupationes quotidianas liceret pluribus convenire. Finis huic exercitationi piae ac sodalitati praestitutus, ut opportunam in Domino mortem consequatur. Admiscentur preces ad B. Virginem, quae a Christi Cruce sejungi non potest; et cujus in beneficiis vel maximum numeratur sancte et Christiane mori. Inventa per eam occasionem est Corona vulnerum Christi, sive precationum certarum modus et ordo, ad similitudinem Rosarii B. Virginis, appositus ad recolendas grato memorique animo sanctissimas Servatoris plagas. Oblata Paulo V. Pontifici Maximo vehementer ab eo laudata est, editoque mox libello vulgata, primum Romae, deinde in variis Orbis catholici locis, peculiati Christians plebis approbatione usurpata.

[Note: §. VII. DOCTRINAE CHRISTIANAE RUDIBUS ET PUERIS TRADENDAE CURA, ET MODUS.] HAUD scio an alia res ulla magis profecerit ad religionem animis inserendam, et propagandam in dies latius, quam doctrinae Christianae pueris et rudibus tradendae cura. Hanc vero Societas et ab ortu suo diligenter est amplexa, et summo studio deinceps retinuit. Certe licet in Rotomagensi collegio florerent studia litterarum anno MDCIX. et in scholis duo millia selectorum adolescentum numerarentur; licet e superiore loco dicerent ad populum concionatores egregii: nihil tamen majori civitatis gratulatione concursuque celebrabatur, quam quod in praecipuis novem urbis maximae templis doctrina sacra per homines Societatis explicaretur pueris, populo, pauperibus, et erronibus quorum ingens, ut in amplissima civitate et nobili emporio, numerus. Antuerpiae sexdecim in templis eadem a nostris sacra doctrina tradebatur: praesente interdum antistite, ac praemia pueris concertantibus dividente. Excogitatum utiliter est a Sociis Dilinganis ut inter munuscula, quibus puerilis ad discendum ardor accenditur, intersererent pagellas, quibus contineretur descripta ratio excutiendae vesperi conscientiae,


page 445, image: s445

instituendae confessionis, assistendi rei divinae: item affectus pii e praecipuis ducti virtutibus; officia Christiana, cuilibet hominum generi professionique congrueatia. Quae chartae tam secundo favore sunt exceptae, ut in remotissimas urbes pervenerint, ac Bambergensis Episcopus non exiguam pecuniae vim in eas coemendas impenderit.

Socii Cortracenses ad sanciendam auctoritate publica, et roborandam alicujus poenae metu pietatem, quae sine isto quasi aculeo saepe languet, certas leges ab ipso magistratu statuendas curaverunt, quae puerorum frenarent levitatem, et parentum ad eos erudiendos diligentiam acuerent. Inita quaedam Goae anno MDXCI. Christianae doctrinae rudibus tradendae ratio paulo illustrior. Diei Dominicae promeridianis horis procedebat sacerdos, huic muneri destinatus, praeeunte vexillo sacro, et grege puerorum pia carmina concinentium. Ibat agmen compositum per frequentiores urbis plateas, et otiosam multitudinem invitans, ad templum trahebat. Ibi accommodato ad plebis captum sermone, pauca coelestis doctrinae capita sacerdos proponens, ea modo ab his, modo ab illis reposcebat; eadem saepe inculcans, donec tardissimi quique se plane omnia percepisse faterentur. Si quis de omnibus doctrinae Christianae capitibus responderet expedite, huic laurea titulusque doctoris, cum insigni loco, tribuebatur: qui honos incitamento ceteris, ut idem conarentur, erat. His doctoribus fiebat potestas docendi quae didicerant, loquendique publice, populo non ingrata, puerorum parentibus et propinquis gratissima. Sic privatae domus, officinae, fora ipsa et agri sacris passim sermonibus personabant. Interdum adhibitae sunt dialogorum alternae vices, ut interrogandi ac respondendi grata varietate fastidium audiendi levaretur. Et proferuntur decenter a pueris nonnulla, quae docentis sacerdotis gravitas merito respuat. Masacum missi duo e nostris anno MDXCVI. cum verba facere aggressi essent primis verni jejunii diebus, sibilis rarae coronae ac prope conviciis excepti sunt. Omissis igitur concionibus, ad catechesim versi, pueros congregant; cumque pueris matres, et cum matribus viros alliciunt ad audiendum. Concertationes instituunt: victores puerulos praemiis et laude multa honestant: veniunt in partem certaminis et gloriae parentes, et tanquam si seria res ageretur ac sua, sacras aedes implent, ad quas antea nulla vi rationum adduci potuerant. Ubi paratos auditores et mutatos viderunt Evangelici praecones, tum demum repetitae sunt conciones; exprobrata civibus negligentia in salutis negotio; concussae salubri metu mentes; et publica pietas, quae valde obsoleverat, in pristinum decus restituta. Discessuri Patres idonea fovendae frugi optimae semina reliquerunt, sacra nempe cantica, et odas, quarum non semel est probata utilitas variis in locis, ad Christianae doctrinae elementa in rudibus animis auribusque defigenda. Nam praeterquam quod numeris memoria juvatur, fit etiam suavitate cantus, ut carmina per avidas aures demissa, in animos altius quodammodo descendant. Huc accedit aliud emolumentum ingens, quod ejusmodi piis versiculis obscenae cantilenae, quae impuram mephitim audientium et canentium animis inhalant, obliterantur sensim et excidunt. Ad proritandam audiendi cupiditatem interdum spectaculi nonnihil adhibetur, quod ita spectantes teneat, ut a majestate nihilominus coelestis doctrinae non abhorreat: sic inductis in scenam personis exhibita saepe religionis fuere mysteria, et oculis veluti subjecta. Quia vero concertatione homines plurimum delectantur, eaque non parum illustratur veritas, propositae sunt aliquando conclusiones Evangelicae, quo fere modo proponuntur in philosophorum ac theologorum scholis. Tres quatuorve pueri Christiana placita propugnanda exhibebant, insurgebant ex adverso qui eadem impugnarent: sedebant lecti judices, qui controversiam componerent. Aliquando leges familiae recte gubernandae, ratio peccata sancte confitendi, accumbendi coelesti mensae, et reliqua id genus, explicabantur eadem ratione, magno circumstantis populi et fructu et plausu. Sed ut esset ille fructus diuturnior, mandabantur chartis, quaecumque fuerant explicata, ut obversari saepe oculis ac mentibus possent. Ad eundem modum in quibusdam Germaniae locis, ubi haereis vigebat, praecipuae rationes, quibus illa solet oppugnari, patentibus foliis impressae,


page 446, image: s446

arma vel imperitissimis dederunt, quibus et ferirent adversarlos, et se tuerentur lacessiti.

[Note: §. VIII. CHRISTIANAE JUVENTUTIS INSTITUTIO IN SCHOIIS.] Duo, praeter cetera jam exposita, publicae privataeque pietatis adminicula, Societati nostrae cordi semper et curae fuerunt: usus Exercitiorum Spiritualium, et institutio Christianae juventutis. Illud a S. Ignatio inventum: hoc ab eo singulari studio succeptum et constitutum: utrumque alumnis suis ab ipso traditum, ac summopere commendatum. Piis illis meditationibus, et exercitationibus animi, magna ubique facta est ad privatam et publicam pietatem accessio, excultae civitates integrae; et inveterata vitia, quae nullis aliis curari potuerant remediis, feliciter sanata sunt. Exempla, quia passim occurrunt in Societatis annalibus, non congeram. Neque diutius immorabor in explicando fructu, qui e scholis, ac bene institutâ pueritiâ colligitur. Et libellus exstat de hoc argumento, variisque artibus gubernandae scholae, non ita pridem, in gratiam Magistrorum Societatis, editus.

[Note: 47. Dignitas et utilitas scholarum Christia narum.] Neque vero humile quiddam et abjectum est institutio puerorum, ut multi perperam suspicantur. Quemadmodum sapientia, et vera virtus, inter coelestia munera principem locum obtinet, sic eam tradere coeleste opus et officium est. Quod si, teste Gregorio Nazianzeno, nihil tam divinum homo habet, quam de aliis bene mereri, ubi mereri de aliis potest melius, quam ea tribuendo, quibus mens humana, depulsis ignorantiae tenebris, purissima luce collustratur; et voluntas, e vitiorum laqueis expedita, in libertatem vindicatur? Quippe non aridam et sterilem scientiam praeceptores Christiani, quales Societas scholis suis praeficit, tradunt; sed eam, quae sit verae sapientiae fons, cujus initium, et summa timor Domini. Virorum principum erudire liberos, aetatum omnium et nationum judicio perhonorificum semper fuit: quantum igitur verae gloriae et dignitatis habet ipsius Dei filios, regni coelestis heredes, et candidatos aeternitatis erudire? Par dignitati scholae puerilis, ejus utilitas. Magnum sine dubio et perutile est sacrorum munus oratorum, qui verba faciunt e superiore loco, et populi formare mores laborant: illi tamen divinam sementem saepe disperdunt, quia obstructas hominum aures, ut contritam pedibus praetereuntium viam, verberant; quia non eosdem semper nanciscuntur auditores; quia imparatos et saepe gravissimis cupiditatibus, ut spinis, praepeditos habent: interdum pro auditoribus obtrectatores ac censores alloquuntur. Contra, magister Christianus iisdem eandem inculcare doctrinam salutarem potest: habet a quibus benevole semper, et attente audiatur, qui ex ejus ore nutuque pendeant. Huc adde, quod concionatorum labores atterere vermis quidam et domestica labes solet, inanis ex hominum plausu gloria, cujus illecebras ac periculum obscuritas ludi puerilis nescit. Neque vero scholae unius, aut exigui temporis quo pueri docentur, angustiis fructus ille definitur; permanat ad puerorum parentes, qui praecepta morum a liberis audita percontari gaudent ac sensim domi condiscunt, ut in uno puerulo familia saepe tota erudiatur. Deinde vero aetas provectior gustum virtutis et odorem, quo fuit olim imbuta, retinere diu solet. Jam, si tantopere utilis opera sapientis magistri publice ac privatim aliis est, non potest ipsi profecto non esse fructuosa, cum versetur in quotidiana maximarum exercitatione virtutum, quae cum tanti sint apud Deum pretii, quantas opes in praeceptoris Christiani sinum congerent? Hoc habebat persuasum P. Joannes Bonifacius, Hispanus, annos amplius quadraginta versatus in hoc stadio. Huic erat germanus frater, alumnus religiosi Ordinis; munia concionatoris, doctoris, Provincialis, et si qua sunt alia in religiosis familiis honestamenta, consecutus. Ille cum fratrem longo intervallo viseret, miratus est ipsum in ludi litterarii pulvere tot jam annos sepultum jacere. Siccine, inquit, aetatem tuam, frater, doctrinam, ingeniumque contemni? commissum oportet aliquid a te gravius, cujus poenam luas. Cui Bonifacius subridens retulit, magna censeri apud nos munia, quae despiceret. Se hanc scholam theologicis, in quibus docere potuisset, cathedris praetulisse. Tum fratrem deducit in cubiculum, ac libellum e scrinio promit, in quo descripta legebantur nomina praesulum, procerum, et religiosorum in primis virorum, amplius


page 447, image: s447

mille ac ducentorum, qui e sua disciplina prodiissent: et, His, inquit, radicibus adeo humilibus et obscuris nituntur illae arbores, quarum fructus ad publicam utilitatem tam longe lateque pertinet.

§. IX Variae sodalitates ad pietatem alendam conflatae.

NEQUE vero deserit Societas traditos in suam disciplinam adolescentes, cum ex umbra scholarum velut in solem ac pulverem prodierunt: eosdem adjuvare pergit, quamcumque vitae viam capessant. Eam ob rem institutae potissimum sunt variae sodalitates, quae omnem vivendi conditionem excolendam accipiunt.

[Note: 48. Congregatio Clericorum secularium.]

Insignis est anno MDCXI. erecta Neapoli, Clericorum secularium vulgo nuncupata. Illius conditor P. Franciscus Pavonus, ad fovendam Cleri pietatem divino consilio destinatus, ut haec sodalitas, et editi ab eo libri docent. Principio sacerdotes nonnullos incendit cupiditate intelligendae sacrae Scripturae, pollicitus fore ut ipsis eam, fi convenire vellent, explanaret. Convenere. Datus est locus multa inserendi, quae ad obeundas, ut par est, sacerdotalis ministerii partes varias pertinebant: quae cum attente et cupide audirentur, placuit unum quendam conflari coetum, in quo non tam de sacrarum explanatione litterarum, quam de moribus institutisque sacerdotum agerecur.

Triginta primum coiere, ac paucis mensibus trecenti. Expositioni divinae Scripturae, quo velut hamo perducti erant, adjuncta est rerum divinarum privata contemplatio: hinc sacer ignis videlicet exarsit: ignem est comitata lux, qua unusquisque status sacerdotalis dignitatem, onera, et pericula conspexit. Confluxere brevi ad illustrem coetum dostores utriusque juris amplius octoginta, parochi, moderatores coenobiorum, canonici complures. Inter quos sacerdos annis et probitate venerandus, tanta est voluptate delibutus, ut vocem tollens medio in consessu, Deo immortales gratias egerit; deinde Cardinali Octavio Aquavivae Archiepiscopo Neapolitano, quod ejus hortatu tam utilem sodalicatem esset ingressus: ac demum Patri ejusdem sodalitatis moderatori, quod ex eo tunc primum didicisset rationem rite sacrificandi: hoc enim de argumento Pater disseruerat. Nec dubitavit affirmare palam, se a tot annis nondum rem divinam, uti decebat, peregisse: idque non sine lacrymis testabatur. Bis qualibet hebdomada in unum conveniebant pomeridianis horis. Post piam precationem, a qua ducebatur semper initium, et in quam consessus desinebat, legebatur nonihil e pio libro, de sacerdotum officiis conscripto: mox caput aliquod moralis theologiae proponebatur ab uno e sodalibus, deque illo graviter, ac sine altercatione concertabatur: tum sacerdos noster verba faciebat de certa parte Ecclesiasticae vitae ac muneris: exempli causa, quo pacto sint excipiendae confessiones; quid in eo peccari possit; quid recte atque utiliter fieri; quae ratio tenenda in explicandis populo doctrinae Christianae rudimentis, in sacris concionibus habendis, in precibus recitandis, in adjuvandis erudiendisque patribusfamilias, servis, vinctis, aegrotantibus, egenis, quacumque demum calamitate oppressis. Iis enim omnibus dux, medicus, doctor, parens, judex, et pastor esse sacerdos debet. Postremo tradebat Pater meditandi argumentum in singulos dies hebdomadae, idque fere comparatum ad inflammandam cupiditatem juvandarum et servandarum animarum: cunctis vero tam alte in animo defixa haerebat necessitas piae meditationis, ut nihil esset unicuique prius, nihil antiquius, quam horae partem dimidiam saltem quotidie in ea collocare: tum quotannis obire per octo dies spiritualia S. Ignatii Exercitia; eaque lex omnibus imposita sodalibus communi consensu fuit: imo constitutum, ut nemo in hunc sacerdotalem coetum cooptaretur, quin prius operam piis ejusmodi commentationibus dedisset.

Quem quisque porro sensum pietatis hauserat in privata rerum coelestium contemplatione, illum communicabat cum aliis sodalibus in familiari, quando congregabantur, colloquio, ubi nativa et sine fuco pietas, quidquid occurrebat, velut incomptum illaboratumque fundebat. Illud erat in primis curae ut singula veluti subjicerentur oculis, quorum praecepta fuerant in aures demissa: quoniam in istis rebus plus, multo usu et actione, quam praeceptione proficitur. Itaque unus quispiam verba faciebat ex aequo et plano loco, ad eundem modum quo fieri de superiore loco solent; alius Fidei explicabat elementa: sumebat alius personam et locum sacerdotis poenitentium confessiones excipientis; alius adesse morienti singebatur, et quae supremum illud tempus postulat, suggerere. Iis peractis, quid peccatum foret vel indicabat ipse Pater, vel a sodalibus reposcebat. Ex hac palaestra prodierunt sacrorum ministri excellentes, qui Christianae legis intelligentia, pietatis ardore, morum integritate, Neapoli, ac toti etiam Italiae, ornamento pariter et exemplo fuerunt. Uno e Summis Ponsisicibus sodali olim suo coetus ille sacer gloriatur, Cardinalibus decem, Praesulibus centum octoginta; sacerdotibus plurimis, non vulgarem adeptis opinionem eximiae probitatis. Anno MDCCV. sodales quadringentos sexaginta duos numerabat.

[Note: 49. Alia quaedam sodalitia, praesertim B. Virgini dedicata.]

Haud minus est in ludimagistris, quam in sacerdotibus, praesidii ad informandas optimis moribus civitates. Teneram aetatem, ut arbusculam fragilem, et nondum suis nitentem viribus, si negligas, quem ab annis provectioribus fructum speres? Id secum reputans Societatis sacerdos, simulque intelligens artium longe difficillimam esse artem gubernandi homines, etiam puerulos, conscripserat methodum, certasque scholae puerilis moderandae leges, quibus ludimagistri omnes uterentur: nam ingens eorum est numerus Neapoli: amplius trecentos censeri narrant. Visus est libellus momenti non levis, et Neapolitanus Archiepiscopus conscriptas in illo leges omnibus puerorum institutioni praefectis observandas proposuit: id quod videmus in plerisque conciliis fuisse praecriptum, et a sanctissimis usurpatum praesulibus. Majus quiddam anno MDCXII. ad eorumdem magistrorum utilitatem tentatum est. Instituta in eorum gratiam in collegio Neapolitano sodalitas fuit, et adjuncta quafi appendix sodalitio sacerdotum, de quo proxime facta mentio.

Quaenam ab aliis sodalitatibus, quae in collegiis Societatis honori Beatissimae Virginis et cultui addictae sunt, oriantur in publicam rem utilitates, dictum est superiore libro. Quanti vero illas semper fecerint insignes genere, pietate, ac doctrina viri, non semel est declaratum. Nitriensis antistes Divinae Matri dedicatam in Selliensi collegio sodalitatem, cujus fundamenta jaciebantur, non praesentia solum sua ornavit, verum etiam nomine; quod in album sodalium referri primo omnium loco voluit. Sedis vero Apostolicae Nuncius, et Archiepiscopus Pragensis, dum Commotoviense collegium inviserent, ubi pariter condebatur Deiparae sodalitium, anno MDCII. gioriosum sibi duxerunt novum hunc in coetum aggregari. Eodem anno Sabaudi Dux, pro suo singulari erga Deiparam et Societatem studio, contulit se in collegium Taurinense, una cum quinque filiis, quo die Virgo Mater concepta sine criminis ingeniti labe colitur; inde sodalitium, cui adscriptus olim ipse fuerat, ingressus, filios tres natu ceteris grandiores, in sodalium indicem referri jussit; ac natu maximum sodalitii patronum renunciavit.

Omitto praesulum illud decus, S. Franciscum Salesium; qui Parisinae sodalitatis praefecturam anno 1586. gessit: illud eruditorum clarissimum lumen Justum Lipsium, sexcentos alios insignes genere et virtute viros, qui tantum honoris ab istis Deiparae coetibus acceperunt, quantum in eosdem postea refuderunt.



page 448, image: s448

§. X. Navata per Societatem opera illustribus aliquot viris ad catholicam religionem convertendis.

SUBJUNGAM huic libro, instar corollarii, certos homines, insigni quodam modo ad veritatem catholicae Fidei ab errore traductos, Dei benignitate, et opera Sociorum, haud sine peculiari Religionis ornamento.

[Note: 50. Philippo Canayo.]

Philippus Canayius a Fraxinis, pro Calvino steterat annos amplius triginta, neque ullis sumptibus, periculis, et laboribus pepercerat, ut partes impias tutaretur ac propagaret. Quibus rebus tantam apud Calvini discipulos auctoritatem consecutus erat, ut, illis postulantibus, interfuerit cum proceribus delectis, colloquio celebri, cum Perronius, tunc Ebroicensis Episcopus, postea Cardinalis; et Plessaeo-Mornaeus anno MDC de religione disputaturi convenerunt. Quo in certamine Mornaeus Calvini defensor, a catholico antistite tam male acceptus fuit, it plerique ab eo et novitia religione desciverint. Ex iis Canayus exstitit, eoque nomine ipsi Clemens Pontifex amplissimis litteris est gratulatus. At Henricus IV. Franciae Rex, veritus ne pristinus haereticorum erga Canayum amor mutatus in furorem, ob ejus receptum ad Catholicam religionem, aliquid ipsi crearet in Gallia periculi, eundem ad Venetos Oratorem suum misit; ipsius fidem ac prudentiam in Anglica et Germanica legatione, aliisque gravissimis negotiis dudum expertus. Ibi Canayus erroris praestigias a P. Ant. Possevino diligentius didicit; ab iisque ut familiam suam revocaret impense laboravit. Resistebat uxor, fiduciâ quadam ingenii male pertinax. Huic demum idem Possevinus haresim eripuit ejusque filiae. Tum ambas auctoritate Apostolica pridie Kalend. Octob. MDCII. Ecclesiae catholicae reconciliavit.

[Note: 51. Moscoviae Principi.]

Magnus in Moscoviae ac Poloniae theatrum actor anno MDCIV. prodiit, personam, ut postea cognitum est, non suam acturus. Nomen illi Griska, ortus nobilis, professio religiosa; habitus oris, totiusque corporis similimus Demetrio Principi, filio Joannis Basilidis, ante triennium caeso, ut supra (num. 24.) narravimus. Griska igitur, oris illa cum Demetrio similitudine, ac sagacitace ingenii ad spes amplissimas erectus, venit in Lithuaniam, ibique nobili Polono persuasit se Demetrium esse, Basilidis filium, neci addictum quidome a Boride, sed ejus immanitati subductum, caeso in ipsius locum adolescente persimili. Addidit, si paternum in solium restitueretur, se catholicae religionis libere in Moscovia profitendae potestatem facturum. His ut majorem faciat fidem, Patribus Societatis erudiendum se tradit, deponit Graecanicum schisma, et in verba Romanae Ecclesiae jurat. Incensus praeclara spe Polonus, adhibitis in consilii et periculi societatem amicis, ingentem scribit exercitum; Boridi bellum indicit, quem anno sequenti conecptus de rivalis incredibili successu maeror extinxit. Sublato amulo Griska vacuam regni possessionem adiit duodecimo Kal. Sextiles MDCV. Vocavit in Moscoviam Societatis Patres, et operam restituendae, uti promiserat, religioni catholicae navare coepit. Verum gravibus improborum odiis eam ob rem insidiisque vexatus, illorum tandem conspiratione periit, nono die post celebratas insigni apparatu cum catholica conjuge nuptias VI. kal. Jun. anni MDCVI. Patres vinculis aerumnisque macerati, aegre demum in libertatem vindicati sunt.

[Note: 52. Matronae haereticae.]

Difficile sit inire numerum eorum, quos haeresum laqueis, in Germania potissimum, Dei per servos suos benigna manus expedivit. Exempla sparsim allata sunt, pauca quaedam velut analecta, subdo. Pertinere putant protestantes ad Christianae doctrinae splendorem, ut cerdonibus ac mulierculis facultas jusque tribuatur de sacris litteris, et reconditissimis theologiae arcanis disputandi. Hanc facultatem liberaliter usurpabat haeretici conjux non inepta nec hebes mulier. Sacra Biblia, ut ungues digitosque suos, norat; purum putumque Evangelium ubique crepans, magno imperitorum plausu. Exultantem repressit unus e nostris, affirmans haudquaquam purum et merum Evangelium isthuc esse, at Lutheranis opinionibus permistum, quas veterator improbus in locum verae ac germanae scripturae inseruisset. Negat hoc illa praefracte; nec dubitat, multis audientibus, facere sponsionem ea lege, ut si res ita se haberet, catholicorum in partes transiret ipsa: sin esset secus, noster in Lutheranas juraret. Accipit conditionem Theologus Catholicus. Biblia conferuntur. Deprehenduntur ipsis oculis Lutherana plena fraudis ac malae fidei, manca, mutila, corrupta. Obstupuit sagax et acuta mulier, stetitque promissis, indignum rata illis dicentibus credere, quorum ipsi libri, et muta monumenta mentirentur.

[Note: 53. Ioanni Comiti Nassavio.]

Non leve in Belgio catholicis partibus ornamentum addidit Comes Joannes Nassavius, Mauritii Comitis propinquus. Clam ad nos Hagâ Comitis Lugdunum Batavorum profectus erat, sacramentorum causa. Latere suos non potuit. Iniquissimo animo tulere quod solus e gente Nassavia Romanam Fidem sectaretur: quo facto inustum familiae nobilissimae ingens dedecus arbitrabantur. Quibus ille contra affirmavit, restitutam per se avitam Nassaviorum gloriam, cujus obscuraverat splendorem Arausicanus Princeps, qui ex ea gente primus ignotam suis majoribus novitatem secutus erat; obtulitque parenti suo P. Leonardi Lessii conscriptum egregie commentarium, in quo instituitur veluti consultatio de amplectenda religione. Hunc in Germanicum sermonem ex Italico verterat, ac sua manu quamelegantissime descriptum asservabat; quo probaret, merito se iis rationibus impulsum ad avorum Fidem remigrasse. Iisdem rationibus, quae Fidei gatholicae veritatem prudenti cuilibet omnino persuadent, convicta, et a Spirensibus Sociis per otium instituta, vidua Jacobi Marchionis Badensis, nuncium remisit pristinis erroribus, et virum imitata in catholica communione paulo ante mortuum, sacramenta in templo Societatis pie usurpavit.

[Note: 54. Duci Neoburgensi.]

Haud minori fortitudine Fidem pariter catholicam professus est Ducis Neoburgensis filius, Wolfangus Wilhelmus. Duxerat uxorem catholicam, quae duos Societatis sacerdotes babebat secum, alterum a sacra confessione, alterum a concionibus. Ex iis etsi princeps adolescens haereseos inanitatem cognovisset, aperire se tamen haud ita commode poterat, parentis haeretici metu. Ergo kalendis anni MDCXIV. profectus est Dusseldorpium, quasi vicinum Principem officii causa visurus. Ibi magno bonorum omnium plausu excepti, qui cum ipso venerant Patres statim dicere ad concionem aggressi sunt: quamvis Princeps Brandeburgicus, et Calviniani fremerent, eorumque munia interturbare miris modis conarentur. Illuxerat sacra Divinae Trinitati lux. Haec Principi Neoburgensi visa est aptissima ut sortiter publicam in lucem proferret, quod prudenter hactenus dissimulaverat. Edidit Fidei catholicae professionem in oculis totius civitatis. Verba fecit de verae Ecclesiae signis P. Jacobus Rehincus. Nec multo post exiit eodem auctore Latinus liber, inscriptus Muri civitatis sanctae: in quo Romana Fides et Ecclesia, duodecim firmissimis quasi muris et propugnaculis munita, describebatur. Rediit Princeps domum et mortuo paucis post mensibus (Die 12. Augusti 1614.) patre, qui filium a sententia profitendae religionis catholicae deducere nunquam potuerat, edictum promulgavit, quo suis omnibus potestatem liberrimam Romana complectendi sacra et exercendi faciebat, poena impedientibus et obtrectantibus constituta. Mox facti sui causas sapiente scripto publice proposuit: demum Societati sedem Neoburgi et collegium, ut Libro XV. retulimus, donavit.



page 449, image: s449

LIBER XVIII. PARTIS V. HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopsis Libri XVIII.

Religio per Societatem Iesu defensa, illustrata, et propagata, in India, ab anno Christi Mdxci. ad annum MDCXVI.

LIBRI XVIII. pariitio. I. Status Religionis et Societatis in Imperio Mogolis. Patres ab Imperatore arcessiti multos e populo ad Christiana perducunt sacra, et rebgionem libere ac palam exercent: parum proficiunt apud ipsum Imperatorem, tumentem superbia, et superstitioni deditum, in qua misere moritur. Ipsius filius et successor favet Christianae legi, et liberos tres baptizandos Patribus permittit. Fructus uberes Mogolicae Missionis. Cataia quid sit. II. Soeietatis labores in ora Malabarica. Calecuti Rex Lusitanis et religioni conciliatus. Societatis domus in ejus urbe primaria. III. Thomaeorum Ecclesia liberata suis erroribus, et ad Ecclesiae Romaenae communionem revocata. IV. Synodus Diamperiensis.

V. P. Franciscus Rozus creatur Thomaeorum antistes. VI. Societatis sedes in insula Dio: inde excursiones Apostolicae in Cambaiam, et vicina loca. VII. Vincentius Alvarus a Mahometanis occisus. VIII. Ora Coromandelia lustratur. Domicilium Societatis in regia urbe Bisnagareni regni. Patres a variis regulis benigne excepti, et utiliter auditi. IX. Quo pacto P. Robertus de Nobilibus Madurenses ad Christum adduxerit. Accusatur a nonnullis theologis. X. Accusationis capita praecipua. Laudatur a plerisque aliis, et ejus ratio praedicandi Evangelii mirifico legis divinae progressu comprobatur. XI. Res gestae inregnis Peguano, Arracano, et Bengalano. P. Franciscus Fernandius ab ethnicis interficitur. XII. Missio Peguana instauratur nihilo felieiore successu. Reges Siami et Cambogiae praecones divinae legis postulnt.

[Note: 1. Libri XVIII. partitio.] ASIAE fex partes, in quibus versata potissimum est Societas, percurremus. Primo Indiam versus septentrionem, seu proprie dictam, quae inter fluvios Indum et Gangem continetur, et ab indigenis Indostanum appellatur, sive Imperium Magni Mogolis. Deinde peninsulas ejusdem Asiae duas, sinu Gangetico, in quem Ganges influit, divisas; unam quae


page 450, image: s450

Indiae peninsula cis vel intra Gangem dicitur, et ab Imperio Magni Mogolis versus Austrum longe protenditur, finiturque promontorio Comorino, prope Maldivas insulas: alteram, quae peninsula Indiae extra Gangem vocatut, et imperium Sinense ac solem orientem spectat. Tres istas partes Asiae, quae a nonnullis Indiae Orientales appellantur (Americam enim Indias Occidentales vocant) hoc Libro XVIII. complectimur: sequentibus vero Libris Imperium Sinense, Japoniam, Philippinas, Molucas, et aliquot alias Asiae insûlas reservabimus.

De Imperio Magni Mogolis, sive India septentrionali, dictum est abunde Parte quarta Historiae Societatis, ad annum MDLXXIX. ubi vastissimae regionis situs, mores, et religiones explicatae sunt. Peninsula Indiae intra vel cis Gangem terminatur a septentrione Imperio Magni Mogolis; habet ab occasu sinum Indicum, in quem Indus fluvius effunditur; ab oriente, sinum Gangeticum, sive Bengalanum; a meridie, Oceanum Indicum, Maldivas et Ceylanum. Hanc peninsulam ducti a Borea in Austrum altissimi montes secant in partes duas, orientalem et occidentalem. In Orientali numerantur haec regna, si ab ostio Gangis progrediare versus meridiem, Golcondanum, Bisnagarense sive Narsinganum, Gingianum, Tanjaorense, et Madurense: ora maritima superior, vulgo dicitur Coromandelia; inferior, Piscaria nominatur. In parte Occidentali circa Indi fluminis ostia occurrit regnum Guzaratae, sive Cambaiae; deinde procedendo versus Austrum, regnum Decani, seu Visaporae, in quo Lusitani Goam condiderunt: tum Canara, Calecutum, Cocinum, Porca, Travancor, Colanum, totidem exigua regna: in apice peninsulae est promontorium Comorinum. Ora ferme tota vocatur Malabarica. In altera majori Asiae peninsula, quam appellant Indiam ultra, sive extra Gangem, quatuor praecipua sunt regna secundum oram maritimam, quae Bengalano seu Gangetico sinu alluitur, Arracanum, Peguanum, Siamense, et Malacense, cui objacet insula Sumatra. Quatuor alia sunt regna imperio Sinensi propiora, nempe regnum Laorum, TunKini, Cambogiae, et Cocincinae. Initium hujus libri ducemus a Mogolis Imperio, sive India septentrionali.

AKEBarus Mogolum Imperator, cognoscendae legis Christianae cupidus, Patres [Note: §. I. SOCIETAS IN IMPERIO MOGOLIS.] Societatis Goâ vocaverat anno MDLXXIX. Missi tres sacerdotes, Rodulphus Aquaviva, Antonius Monserratus, et Franciscus Henricius, legem divinam exposuerant, ethnicorumque argumentis ac deliriis Mahometanorum refutatis, eo perduxerant ipsum Imperatorem, ut amplectendae Fidei potestatem faceret suis, et e filiis unum instituendum Patribus daret. Sed cum nullam profitendae legis Christianae voluntatem prae se ferret, Rodulphus ea spe frustratus redeundi Goam facultatem petiit. Hanc vero ita concessit Imperator, ut redire illum primo quoque [Note: 2. Primi e Societate ad Mogoles missi.] tempore juberet. Postquam in Salsettide interfectum cognovit, alios in ejus locum Patres arcessivit, misso cum donis ac litteris legato ad Praetorem Lusitanum Sosam-Cotinium, et Goanos Patres. Litterae in hanc sententiam erant scriptae. In nomine Domini. Akebar potentissimus et invictissimus Imperator salutem plurimam Patribus S. Pauli, quos Deus gratia sua dignatur, qui gustarunt donum Spiritus sancti, qui legibus Messiae morem gerunt, hominibusque viam salutis aperiunt. Vos alloquor, Venerandi Patres, qui nuncium seculo remisistis, et honores opesque aspernamini. Religiones, quascumque Orbis terrarum colit, cognoscere studui: nondum tamen Christianam perdidicisse mibi videor. Erudiri de illa plenius velim, operâ Patrum vestrorum, quos amo, et quorum sermone delector. Audivi ex Armenio Grimone, qui meas vobis litteras reddet, esse in vobis viros doctos, qui, si quid errem corrigere; si quid dubitem, explicare possint. Adeste, et pudorem Mahometanae legis doctoribus incutite: nec dubitate quin vestras de illis victorias merito plausu prosequar. Quos mittetis mihi praecones divinae doctrinae, si stabilem in urbe imperii mei primaria ponere sedem volent, domum dabo et privilegia praeteritis ampliora: sin redire Goam placebit, dimittam cum honore. Datum Lahore novâ, Lunâ mensis Iunii.

His litteris Goani Patres in spem maximam, et ut narrabatur, certissimam erecti sunt Mogolicae Missionis felicius, quam antehac, instaurandae. Imperator unam sibi uxorem legisse dicebatur, ceteris dimissis, aut in matrimonium cum


page 451, image: s451

aliquo dynasta collocatis. Festam Assumptae in coelum Virginis lucem publica et magnifica pietate coluerat, ejus imagine in sotio ad venerationem proposita, cui supplex et humi prostratus, cum liberis et aulicis, honorem habuerat. Quibus rebus cognitis accensa sunt magnopere nostrorum ad praeclaram expeditionem studia. Duo ex omni numero delecti sacerdotes Eduardus Leitanus, et Christophorus Vega, cum fratre adiutore, comites legato Lahorem revertenti se adjunxerunt. Excepti, quacumque iter fuit, laute ac splendide a praefectis urbium et provinciarum, denique ab ipso Imperatore anno MDXCI. in regiam admissi sunt. Actum paulo post de negotio religionis. Akebarus omnia in longum ducere, bonis illos verbis prosequi, polliceri multa, nihil praestare. Hinc maeror Patrum, et consilium deserendae messis, quasi nondum maturae. Id citius ut facerent suasere proceres aliqui, metuentes ne Imperator, suscepta Fide Christiana, gentis ritus antiquos et sacra convelleret. Affirmabant mentem hanc ejus esse, ut novam fabricaret religionem, cujus ipse conditor caputque diceretur; Christianam legem laudare ac perdiscere, non ut eam aliquando profiteretur, sed ut ex illa quod videretur commodum, decerperet ad coagmentandum novae, quam moliebatur, superstitionis idolum. Hinc esse illum aeque Judaeis, Mahometanis, ac reliquis sectis invisum: hinc moveri seditiones passim a populo, quibus primi omnium Patres opprimendi essent. Consulerent sibi mature, neque expectarent dum intestini tumultus, et tacitis adhuc multorum odiis inclusi, erumperent. His terroribus fracti Leitanus et Vega reditum clam adornant; et Akebaro raptim salutato, discedunt.

[Note: 3. Illis subrogatur P. Hieronymus Xaverius. Imperator Christianae legi favet.] Conturbatus Imperator tam inopinato discessu; tamen, ut homo sapiens et ingentis animi, qui humanos in religiosis etiam viris naevos ferre posset, aliquanto post eosdem reposcit, aut alios, qui eorum vices generosius impleant. Moleste Roma tulerat praecipitem Patrum ex aula Mogolis discessum: aliosque designari jussit Praepositus Generalis, qui, ut Apostolus monet, opus Dei promoverent in omni patientia et doctrina. Istas partes demandare placuit Patri Hieronymo Xaverio; qui Magni Xaverii fratre genitus, tanto respondebat nomini, et Goanae tunc Professorum domui praeerat. Dat se in viam alacer, cum P. Emmanuele Pinierio, et Fratre Benedicto Goe; ac X. Kal. Jan. anni MDXCIV. Cambaiam, Mogolici juris emporium, attigit. Inde, post quintum, quam Goa profecti erant, mensem, in urbem regiam Lahorem pervenere III. Nonas Maias anno MDXCV. Complexus illos amantissime Imperator, quasi deposita parumper majestate, familiariter adhibuit: aedes ad habitandum concessit amplissimas; cohortem militum addidit, quae ipsos contra vim et insidias Mahometanorum custodiret. Praeterea locum aedificando templo attribuit: denique potestatem initiandi sacris mysteriis populi fecit: serio professus cum iisdem acturum se de religione, simul ac Persicam, qua tunc aula Mogolis utebatur, linguam utcumque didicissent.

Mirabantur proceres, nec sine tacito livore cernebant, quanto in pretio Patres haberet; ut eos adeuntes, ceteris veluti neglectis, salutaret amico nutu, et Europaeo more sedere pateretur: quod honoris praecipui genus neque legatis Principum concedebat; neque adeo regibus, quorum plurimos habebat vectigales, et quos mirum est quam contemptim acciperet. Horum unus V. Kal. Sept. accessit, servitutem et clientelam ut profiteretur. Ubi primum in ingentis aulae limine constitit, sedentem Imperatorem toto corpore prostratus adoravit: idque tertio quoque passu factitans, sensim ad solium prorepsit. Tum stipatores regii corporis hominem excussere, ac scrutati diu multumque sunt, numquid armorum gestaret. Inde progressus Imperatoris. pedem extrema tetigit manu. Ille fastu barbaro jacentem despectans, dextram cervici ejus imposuit, quo tanquam insigni beneficio et honore affectus regulus erexit se; ac locum in regum ac dynastarum, qui adstabant, corona cepit. Mox protulit munera ducentis nummorum millibus aestimata, instratum ostro et gemmis equum; gladiolos fingulari artificio elaboratos; quorum capulos et vaginas excellentes margaritae ornabant; vasa aurea, tapetas, et camelos. Vix abibat ulla hebdomada, imo vix dies ullus, qui non


page 452, image: s452

simili regis cujuspiam aut dynastae obsequio donisque signaretur. Hinc thesauros Imperatoris et aulam conjectare licet.

Alias eidem multo majoris pretii gazas afferebant Evangelicae legis praecones: et earum agnoscere pretium coeperat, ac nomen Christianum magni facere: nec publicis quae in aede nostra fiebant precibus interesse dubitavit, genibus diu submissis. Christianum Principem diceres. Jacêre contra coepit in ipsius imperio, quae hactenus triumphaverat, superstitio Mahometana. Laeti felicibus primordiis Patres scholam aperuerunt. Hanc Regum et Principum frequentabant liberi, praecipue Regis Badaxani tres filii, optimae indolis adolescentes. Multi e populo sacris Baptismi aquis tincti. Laudavit Imperator, et perscripto diplomate Cambaianis, quorum regnum suo nuper adjecerat, facultatem amplissimam dedit Christiana suscipiendi sacra, eoque Socii aliquot destinati. Sic viam salutis et vitae aperiebat aliis, quam ipse obstruebat sibi, non solum cunctatione flagitiosa, verum etiam impia superstitione ac superbia, qua majores humanis honores adposcebat. Vota sibi a populo fieri patiebatur, et oblata donaria ab iis, qui se votorum compotes ejus beneficio factos affirmabant, regias inter gazas cupide reponebat. Nec audiebat adulatores invitus, qui testabantur adhibitam feliciter ad sanandos morbos, qua pedes abluisset, aquam. Mane summo despectans e regiae fenestra in ingentem plateam, procumbentis in genua populi veneratione fruebatur. Solem interim, more atque instituto veterum Persarum, statis horis ter quotidie adorabat, itemque media nocte; mille quinquaginta nominibus eum honoris causa compellans: qui numerus ipsum ne falleret, singula nomina totidem gemmis notabat. Idem tamen colebat Christum, et catena aurea suspensam e collo Deiparae imaginem, cum sacris reliquiis, gestabat.

Sed Deus, qui cultum sibi debitum cum nemine dividit, vesanae mentis superbiam [Note: 4. Imperatoris superstitio et impietasvariis cladibus castigata.] improvisa clade castigavit. Festum diem agebat cum liberis in honorem solis, ipso Paschatis die anni MDXCVII. Vasta planities, pulcherrimis referta tentoriis, aulam et populum aegre capiebat. In medio ara, instar solii educta ostendebat astrorum Principem, tot unionibus tanquam radiis coronatum, ut oculos intuentium praestringerent. Favebat serenus aether, omnia tubarum et tympanorum clangore festo personabant: cum subito demissum e coelo fulmen evertit aram, tabernaculum Imperatoris corripuit, incendiumque totis late castris circumtulit: solius throni jacturam amplius centum millibus nummorum ducatorum aestimatam narrant. Inde in urbem, mox regiam in domum pervasit ignis impietatis ultor; et immensam opum vim, tot regum ac regnorum spolia, tot annis a superbo Principe congesta, momento consumpsit. Aurum argentumque liquefactum pretiosis fluxisse rivis per vicos Lahoris perhibent. Attonitus tam luctuosa strage funestam civitatem deseruit, et in regnum vicinum secedens, ed secum duxit P. Hieronymum Xaverium et Benedictum Goem; relicto, ut domicilium Societatis cum aede sacra jam inchoatum Lahore absolveret, P. Emmanuele Piniero.

P. Xaverius paulo quietiorem Akebarum in via nactus, nullum praetermisit locum ejus cohortandi ut verum agnosceret Numen, a quo se tot beneficiis ornatum, tot objurgatum damnis videret. Nihil profecit apud hominem vitiis ac superstitione obstrictum. Occasionem oblatam putavit commodiorem, cum paulo post idem in morbum incidit. Invisentem Xaverium accepit ille quidem semper benevolentia singulari, atque adeo in regium conclave, quod nulli procerum patebat, admisit: surdis tamen auribus, quaecumque de salute sempiterna suggerebantur, hausit. Pater maerore summo affectus, alio curas vertit. Grassabatur tota regione fames. Ea compulsae matres, cum neque se alere nec liberos possent, ipsos venales in foro proponebant. Xaverius infelices puerulos emit quamplurimos, aluitque; maxime quos cerneret jam fame aut morbo debilitatos: qui sacro refecti Baptismate, ad immortales Agni coelestis epulas evolarunt. Ea viri caritas non indigenarum modo, sed etiam Saracenorum praeclaram de Christiana lege opinionem confirmavit. Eorum unus filium ipsi detulit sacris undis expiandum; sed veritus Pater ne, si adolesceret, susceptam in Baptismo


page 453, image: s453

Fidem tueri non posset, remisit infantem matri, cum certa pecuniae summa, qua posset illum educare. Venit postridie mater prima luce, orans ut morientem filiolum ablueret. Abluit, annuente Saraceno pueri parente, ac beatum pignus coelo intulit: quod exemplum aliae Mahometanae, pari felicitate puerorum, imitatae sunt. E morbo recreatus Imperator in urbem regiam se retulit: sed in itinere parum abfuit quin filio primogenito, ad cumulum infelicitatis, orbaretur. Praegressus adolescens venandi studio, in leonis catulos incidit. Eos clephas, cui insidebat, nullo negotio proboscide correptos partim contrivit, partim male multatos fugavit. Ad catulorum clamorem advolans leaena, in Principem recta fertur. Invadentem ille occupat sagitta, et ferit. Auxit belluae furorem vulnus: ruit in auctorem. Exertis unguibus et rabido fremens ore assilit in elephantem: sed Princeps petitam plumbea glande paulum est remoratus. Rursum illa nihilominus iras colligebat, jamque dentes cruentos infigebat elephanti; cum juvenis praesenti exterritus periculo, arripit ferreae fistulae manubrium, eoque caput ferae comminuit: et accurrens unus ex ejus stipatoribus eandem venabulo transfixit; non tamen impune. Quippe, licet semianimis, stipatorem infortunatum immani rictu laceravit, ejusque saltem exitio catulos ulta exspiravit. Creditum est hoc adolescenti beneficium divinitus fuisse concessum, ob singulare illius erga Christianam religionem studium, cujus egregia dabat ubique argumenta; palam se illius defensorem professus, magnamque spem jam tum praebens fore ut eandem non minori studio tueretur, si paternum aliquando regnum obtineret.

Sub haec perlatae sunt ab Indiae Provinciali ad Akebarum litterae, quibus ipsi gratias amplissimas agebat pro summis ejus in Societatem beneficiis. Eas in frequentissimo procerum consessu recitari jussit Imperator: cumque P. Xaverius, qui Lusitano primum sermone illas, ut erant scriptae, legebat, ac postea reddebat Persico, Sanctissimum JESU nomen, litteris identidem insertum, detecto demissoque capite pronunciaret, occasionem Princeps arripuit explicandi suis aulicis, quis ille JESUS et quantus esset. Recitatae pariter fuerunt litterae P. Monserrati ad eundem Akebarum scriptae; cujus in aula cum P. Rodolpho Aquaviva versatus ante annos admodum octo, et a Saracenis, cum iret in AEthiopiam, captus, demum adeptus libertatem ac reversus Goam, inde ad Imperatorem scribebat. Qui de rebus AEthiopicis multa percontatus, narrantem de illis Xaverium, ac praesertim de nece per Saracenos illata Patri Abrahamo Georgio, libentissime audivit: non item Mahometani, qui aderant bene multi: quorum furor, dum haec dicebantur, emicabat in vultu: et eorum unus P. Hieronymo Xaverio amicissimus, discedentem assectatus, Parce, inquit, mi Pater, de Saracenis liberius et Mahomete loqui. Pro certo habeto, neminem hic e nobis esse quinte, dum haec narras, perditum ac suppliciis omnibus excarnificatum velit: Ego ipse, licet Societati tuae, ut probe nosti, deditus, vis mihi tempero quin tibi hunc pugionem in pectus adigam.

[Note: 5. Saracenorum in Christianos et Societatem odium. Patrum libertas Apostolica.] Neque is tamen metus Socios retardavit, quin Apostolica libertate veritatis causam agerent. Armenius praepotens, religione ac nomine Christianus, non re ac moribus, uxoris mortuae sororem ducere parabat. Nunquam adduci potuere Patres ut incestas nuptias conciliarent. Ille graviter questus est apud Imperatorem, qui nimiam Patrum religionem incusans, Quid enimvero, inquiebat, sceleris est, si quis sorores duas ducat? Cui P. Xaverius id vetitum Christianis legibus respondit, et eos quicumque id flagitii admitterent probarentve, sempiterno exitio perituros. Responsi libertas Principi movit stomachum: quod ubi sensit Armenius, ejurata religione Christiana, destinatum scelus perfecit. Unius perfidiam Fides Christi a pluribus ethnicis eodem anno MDXCVII. et sequenti suscepta compensavit. Quin, e finitimis urbibus liberos sacro lustrandos fonte Lahorem deferebant, quorum permulti statim post acceptam coelestis gratiae stolam, inferebant eam coelo, nunquam peccati labe inquinandam: nonnulli eandem martyrii sacra purpura ornaverunt. Enixa filiolum Mahometana, novum illi ac feliciorem ortum Baptismo dederat. Affinium deinde et vicinarum querelas insectationesque


page 454, image: s454

non ferens, mamillas toxico circumlivit. Necem cum vitae alimento suxit puer: abjectum a matre impia Patres exceperunt, et arae in qua renatus fuerat imposuerunt: ubi tenellos artus, ob conceptam intimis visceribus pestem, miserum in modum distorquens, Christum non loquendo sed moriendo confessus est. Regiam quoque urbem cum saeva per idem tempus popularetur lues, quae ducenta hominum millia sustulit, plurimi antequam exhalarent animam, salutaribus aquis respersi aeternos ignes evaserunt.

Nondum privatis publicisque calamitatibus victa superbi Principis, oblatam Christianae veritatis lucem tandiu respuentis, pertinacia frangebatur. Graviore percutienda telo fuit. Decani regnum fines Goanos attingit, septentrionem versus. Hujus parte Mostafam olim spoliaverat Akebarus, et inter domesticos proceres aliquandiu pacatum habuerat. Ille servitutis otiique pertaesus, aulâ clam relictâ, regium nomen et bellum resumpserat. Perduellis partes amplexi erant Mahometani, et quicumque rebus novis studebant. Sed priusquam vires et arma consociarent, Imperator statim ipsis objecit Paharium filium natu minorem, eumque Moradi nomine insignivit, adolescentem parenti simillimum, cui destinasse imperium ferebatur, spreto majori natu, propter asperos mores et ingratos patri. Addiderat filio ingentem exercitum, lectissimos duces. Egressus juvenis Princeps cum omnibus copiis, signa cum perduellibus contulit; numero longe superior, sed Mostafa bello summus erat. Hujus virtuti et industriae ubique victus et fusus hostis cessit: edita Mogolum foeda strages, et in confuso caesorum acervo Moradus ipse jacuit. Hoc vulnere percussus Imperator Numinis manum, a quo feriebatur, agnovit; nec praeterea solem colere, aut ipse coli ab hominibus sustinuit. Visus etiam Christianis impensius favere. Ne suum inter illos nomen profiteretur adhuc obstabant reliquiae superstitionis, tum politici quidam metus, Principum consilia vel optima disturbare soliti: denique novi, et atrocis belli cura, quod ipsemet contra Mostafam ducere parabat. Ad copias undique comparandas et apparatum necessarium egressus urbe regia, comitem itineris adscivit P. Hieronymum Xaverium, qui nullam elabi passus est occasionem insinuandae nutanti animo veritatis. Cum vix quidquam promoveret, apertius agere constituit, et Imperatorem negotiis vacuum paulo ante Kal. Sextiles anni MDXCIX. nactus, epistolam ei legit, ab Indicae Societatis provinciae praeposito nuper ad se missam. Scribebat Provincialis, illos, quandoquidem quintum jam annum in aula Mogolis degerent, videri satis magnam linguae vernaculae cognitionem assecutos, ut Principem, per se cupidum veri cognoscendi, erudirent: incumbendum in hanc unice curam, quae tanti esset momenti ad salutem ipsius, et ad imperii totius felicitatem. Proinde id impense agerent, et quo res esset loco certiorem se facerent. Quod si Akebarus ipsos non moraretur, aut negotium amplectendae Fidei in longum duceret; sibi esse deliberatum opera illorum ad aliam quandam, quae magis urgeret, Missionem uti.

Epistolâ recitatâ, subjecit Pater permolestum sibi ac sociis esse, quod Imperator [Note: 6. Fructus Mogolicae Missionis.] incensa illorum de ipsius sempiterna incolumitate studia tandiu distineret: non recusare se laborem, modo ne inutilis foret: obsecrare ut aures Deo vocanti instantique praeberet. Id quidem ago, inquit Imperator, et agam in posterum accuratius, postquam in Decani regnum venero: neque tamen est, cur vos laboris temporisque poeniteat. Nemo ante hos quinque annos palam audebat Christum Deum apud Mogoles profiteri, quin capite dictum lueret: nunc id praedicare vobis, et aliis audire, passim ac tuto licet. Ita esse Xaverius agnovit, et maximas idcirco gratias egit: perrexitque orare ut tantis erga religionem Christianam promeritis cumulum, quem petebant, adderet; seque salvum ipse, quod enixe quaerebant, vellet. Sane florebat in dies magis religio, nihilque deerat aliud ad illius splendorem, nisi exemplum Principis. Natalitiae Christi feriae insigni pompa celebratae: proposita imago praesepis Bethleemii: Deus infans ad venerationem oblatus. Ad hoc spectaculum tanta omnium ordinum et aetatum frequentia confluxit, ut aedes sacra quotidie, per dies viginti continuos, tria quatuorve adorantium acciperet millia. Administratus insigni pompa fuit in media


page 455, image: s455

Lahore Baptismus. Processerunt per viam floribus instratam, et decisis vernantem ramis, longo agmine catechumeni, palmam singuli gestantes manu: stipabant baptizandos candida conspicuos veste, Christiani antiquiores: tubae, tympana, fistulae, perstrepebant. Peracta baptismi caerimonia, et dilapsa multitudine, restitit in templo puella sexdecim annos nata, et caput sacro pariter tingendum fonte obtulit. Quaerit sacerdos quid velit: et illa, Baptismum, inquit. Sed nondum, retulit sacerdos, in catechumenorum albo scripta es: prius erudiaris oportet: ubi sacram doctrinam probe perceperis, fies voti compos. Hanc vero, subjecit puella, cum aliis traderetur, omnem animo percepi: periculum fac modo, nisi molestum est: nam mihi stat sententia hinc pedem non efferre, nisi Christiana sim. Interrogat igitur, ac locutam vera cognoscit; nec facere potuit, quin illi animum expleret. Puella triumphans domum repetiit, nec dubitavit se Christianam profiteri coram ethnicis parentibus. Ab iis male verbis ac verberibus accepta, pertrahitur ad judicem. Is, cur mutaverit religionem sciscitatur. Quia falsam agnovi, respondet: quia Christum esse Deum, ac mundi servatorem, scio. Convenerat in eundem hunc locum ingens populi, ac Mahometanorum praecipue, turba: qui rabie perciti vix crudeles manus abstinebant a puella. Judex impiorum furori jussa Imperatoris opposuit, ac virginem liberam pronunciavit. Id accidit vertente anno MDXCIX. in urbe regni primaria, ubi multa ejus generis exempla edita sunt annis consequentibus.

[Note: 7. Septem regni Decani proceres ad Christi Fidem adducti.] Neque nihil in exercitu factum, est emolumenti ad salutem animarum. Splendoris plurimum et pompae habuit septem regni Decani procerum accessus ad Christianam Fidem. Akebarus, Mostafam perduellem copiis omnibus persequens, arcem Decani regni permunitam obsidione cinxerat. Arx imposita monti, millia passuum quindecim in orbem patenti, triplici muro cincta, perennibus aquis et annona omnis generis abundabat. Intus multa hominum millia, flos roburque totius regni. Sexcentae murales machinae coronabant muros, et horrifica tonantis coeli murmura imitabantur. Bellicam rem consilio et manu administrabant septem duces, a quibus tam impigre, tam fortiter omnia gerebantur, ut Akebarus cum ducentis licet hominum millibus ne intueri quidem arcem propius posset. Quod negabatur viribus, tentatum est dolo; ac demum machinâ, omnibus viribus fulminibusque potentiore, superatum. Et primo quidem arcis praefectum ad colloquium pellexit, data fide nihil ipsi iuferendum damni, statimque in arcem remittendum. Auctores erant septem, quos dixi, duces ne prodiret. Sprevit consilium infelix, et ad Imperatorem venit serviliter supplex. Ab eo contra fidem datam redire vetitus est, ac jussus scribere primariis ducibus, ut portas centurioni, quem Akebarus mittebat, aperirent. Offensi perfidia duces solenne sacramentum ante aras dixerunt, nullis se neque minis neque imperiis adductum unquam iri ut arcem dederent. Instabat hyems, neque arcis expugnandae ulla spes affulgebat. Armis aureis victoriam acceleravit Imperator, priscum illum Macedonem imitatus. Onustum nummis jumentum per invias rupes agit. Copiarum ductores praecipui de facienda deditione mussant: miles aureo perfusus imbre friget ad belli munia: panduntur portae: hostis admittitur. Praefectus arcis in longinquam abductus regionem, annuo censu attributo, aevi quod fuit reliquum privato cultu egit inglorius. Septem duces Imperator, quia pertinacius restiterant, multari verberibus et ignominia jusserat affici. Precibus tamen Patrum placatus se remisit. P. Pinierus domum nostram ductos erudivit accurate; omnesque, aspirante aura divini luminis, per Baptismum auctorati sunt Christo. Ex eadem arce hunc in modum capta plerique Lusitanorum liberi venerunt in Patrum manus; et postea sunt Goam, annuente Imperatore, delati. Nec pauci e Saracenorum imputa colluvie salutaribus purgati lymphis, praesertim infantes. Eorum unus [Note: 8. Imperatoris filius in patrem rebellat. Concertationes cum Mahometanis.] in sterquilinium abjectus a parentibus, et adductus ad sacerdotem, e stercore ad immortalis regni Principes felici sorte transiit.

Interim instabat coeptis Akebarus, et bellum impigre urgebat. Quem Mostafa eludens astu, detrectabat pugnam, cavebatque diligenter ne in decretorii certaminis discrimen se committeret. Premebat nihilo segnius vestigia fugientis imperator,


page 456, image: s456

eum domestico tumultu retardatus, et a belli cura parumper avocatus, domum repetiit. Erat illi filius natu major, Cha-Selimus, qui deinde suffectus patri, Jehanguirus, hoc est, Orbis Dominus, dici voluit. Is ante aliquot annos adulatorum sermonibus, et immatura regnandi cupiditate in fraudem inductus, parenti bellum indixerat. Sed malo suo didicit injuste contra patrem, infeliciter contra senem expertumque regem arma sumi. Victus, acie captus, et in arcem inclusus, diu in luctu ac vinculis jacuit; donec amor parentis, et spes adolescentis ad sana revocandi consilia, iram regis et judicis severitatem vicit. Aiunt, cum emitteretur e custodia, deductum ab Imperatore in densum nemus per causam venationis fuisse. Jusserat Akebarus ad arboris praealtae ramos affigi capita centum e praecipuis conjuratis. Agnovit omnes Cha-Selimus, et cohorruit. Tum Imperator: Vides istos, perfide? Sors eadem esse tua debuerat. Patrem in me oblitus es, ego filium in te oblivisci non possum. Reddo quam dedi tibi vitam, quam eripere mihi voluisti. Non possum tamen facere ut omnino inultum scelus feras. Satis magnam imponet tibi poenam memoria posteritatis, et annalium fides, cum Tamerlanis Magni nepotem parenti necem machinatum esse dicet. Fac saltem ut in iisdem annalibus emendatum dolore vero scelus, et compensata singulari fide perfidia legatur. Abjecit se ad parentis pedes adolescens, caritate tanta victus, ac sancte promisit futurum ut nulla dies ipsum beneficii paterni male memorem argueret. Alta et gravia vulnera vix sanantur penitus et coeunt. Vivebat in Akebari pectore memoria sceleratae conjurationis, nec eodem quo prius vultu filium aspiciebat. Quin, ipsum imperio submovere velle ferebatur ejusque fratrem Paharium illi subrogare; mox, Pahario, ut diximus, caeso, nepotem. Sensit hoc Cha-Selimus, et pristina perduellionis impiae consilia tanto ferocius apertiusque renovare coepit, quanto majorem sceleris perficiendi spem aetas imperatoris ingravescens facere videbatur.

Primas feralis incendii scintillas opprimere meditans Akebarus regiam in urbem revolavit. Ac primo quidem lenibus remediis aegram filii mentem sanare per interpretes fidos ac sequestros conatus est quam minimo tumultu; atque ita perduellem emendare, ut filium servaret. Dum id mittendis ultro citroque internunciis geritur, nihilo secius Evangelii praecones solita tractabant munia. Plurimae concertationes habitae cum Mahometanis. Nec semel iis Imperator ipse interfuit, graviores dissimulans aut fallens curas; risumque captans ex inscitia responsisque Mulassorum. Illi cum se in angustias compulsos animadverterent, solebant uti hoc effugio, legem Christianam intelligentiâ comprehendi non posse. Nec risu abstinebant, cum P. Pinierus Dei filium nominabat, qui coelibem tamen Deum esse fateretur. Quod Pater cum ab iis audiret saepius, neque genus hominum sordidum et impurum, adhaec litterarum expers ac doctrinae omnis inimicum, erudire dicendo posset; similitudine apposita cohibuit. Nam e Mahometanis quendam ceteris ferocius instantem compellans, Heus, o bone, inquit, Deum, quae geruntur a nobis cernere putas, an non; et audire quae dicuntar? Cum ille annuisset; Qui fieri potest, inquit, istud, cum oculis Deus, auribusque careat? Haesit hominis rustici retardata loquacitas: et quod ille respondebat, nimirum divinâ quadam, spiritali, et ignota mortalibus ratione id fieri; hoc ipsum Pater ad mysterium Trinitatis nullo negotio transtulit.

[Note: 9. Patrum domus novo stratagemate ab ethnicis direpta.] Ethnici, quibus eadem abundat regio, ad perdendos Patres venena, non ad disputandum argumenta, quaesiverunt. Mos erat Sociis congregare ad fores egentium turbam, quibus obsonia et stipem, ut erat commodum, dispertirent: centum quotidie, plures interdum conveniebant. Adfuit inter illos juvenis, ore satis liberali. Digressis ceteris, Patrem Pinierum seorsum alloquitur, voce ad commiserationem composita; et, Juvenem, inquit, infelicem vides, non obscuro loco natum, pulsum patria, spoliatum bonis: vix inimicorum insidias et manus hoc centone tectus fugio. Oro ut per te mihi liceat parumper latere domi vestrae, et instituta Christiana cognoscere: magistris uti melioribus non possum, quam vobis. Motus adolescentis oratione Pinierus, et spatium ac facultatem fore majorem sperans illius erudiendi, Christoque adjungendi, ultro annuit.


page 457, image: s457

Versabatur domi tanquam unus e nostris, dicto audiens, quietus, et scelerata consilia vultu ad simulationem ficto belle tegens. Ubi videt se minime observari, arrepto tempore, in fontem domesticum et escas mensae apponendas, clam spargit venenatum pulverem; cujus ea vis erat, ut sopitos sensus ineluctabili opprimeret lethargo, vocemque ac motum omnem inhiberet. Ut ventum ad coenam est, Pinierus, post unum alterumve bolum, sapore ingrato admonitus, et cibum introspiciens, aliquid olfecit mali; ac sibi parari necem uni suspicans, e vestigio se recepit in cubiculum, veneni vim somno domare cupiens: nam hoc illi malo certissimum remedium est. Reliqua familia paratis et pestilentibus cibis, quia non suppetebant alii, et insulsos ac male condîtos apponi novum non erat, affatim vescitur; at non impune: statim enim omnes veterno tristi languere, vacillare, prolabi demum et procumbere, ubicumque somnus invitos ac reluctantes occupasset. Pinierus, ut reliquum virus excuteret, aqua calida vomitum proritare tentavit. Eam quoque vitiatam haustu primo sensit. Actum erat, si totum poculum ebibisset. Jacuit nihilominus aliquandiu omni motu sensuque destitutus. Compos voti proditor praedones ad januam praestolantes introducit. Patrem Pinierum, quem nondum plane sopitum cognoverant, includunt cubiculo: domum omnem pervagantur ac spoliant: obseratas conclavium januas malleis emovent. Ad strepitum excitatus Pinierus paulum assurgit, vocem conatur mittere; verba hiantem deficiunt. Interim aliquantulum recreatus, progreditur ad cubiculi sui fenestram, quae despectabat in vicum; oculis manibusque incondito jactatis motu, praetereuntibus dat signum: sed jam cohors scelerata diffugerat. Accurrit populus, et jacentes temere alium alio loco intuens, mactatos credidit. Educunt Pinierum conclavi, a quo nutu et signis, mox etiam balbutiente lingua, docentur quid rei contigerit. Curati cum illo reliqui opportunis remediis, et e brevi morte revocati sunt. Rem indignissime Imperator tulit, ac proditorem jussit inquiri; quod erat illatum Patribus damni compensandum pollicitus: sed sacrarum imaginum ac reliquiarum jactura sarciri non potuit, quas opes gazis omnibus longe praeferebant. Auxit omnium erga illos benevolentiam calamitatis, ut sit, commiseratio, et laus patientiae. Aditus plerisque ethnicis ad coelestem vitam et ovile Christi per eam occasionem est patefactus; ac juveni praesertim Mahometano. Ille Meccam ad Mahometis sepulcrum nudis pedibus iter longum ac difficile instituerat: et collocatis in Alcorano perdiscendo annis duodecim, Lahoriam egregius Mulla (id nominis est Mahometanis doctoribus) redierat. Nec Pinierum in certamen vocare dubitavit; eruditionis famam ex adversario nobili, quem aut vincendum aut exarmandum confidebat, captans. At una itemque altera petitione vulneratus, victori manus dedit. Candide postea solebat profiteri, nunquam se in Mahometanis fabulis acquievisse; jam autem adeo perspicua luce mentem suam collustrari, ut vel hoc unum sibi satis esset argumenti, veritatem ac felicitatem nusquam, nisi in Christiana religione reperiri posse.

[Note: 10. Catechumeni mira constantia.] Gravem a parentibus pugnam sustinuit alter adolescens, civis Lahoriae primarii filius. Domum paternam, ubi Christum impune colere non poterat, deseruit, seque ad Patres recepit. Continuo mater adolescentis filium a Patribus repetit. Pinierus lites molestas fugiens, et virtute catechumeni fretus, maternis precibus cessit. Ubi filium habuit mulier in potestate, veneficiis ejus constantiam aggressa est labefactare, ac mentis sanitatem paulum contutbavit. Eâ sa cris antidotis recuperatâ, cum vitam quoque toxico peti suam sensit juvenis, rursum ad sacram aedem fugit. Coeunt cognati et amici turmatim ad Pinierum. Prodire adolescentem ille jubet, ac pro se loqui. Progressum invadunt, amplectuntur, ac protrudunt. Luctatur contra instantes, et toto corpore connisus extricat se, proculcata etiam matre, quae pedes attinebat. Quin, arrepto gladio, ruebat in disjectos. Objecit se furenti Pinierus et ferrum extorsit, satis intelligens nihil malle adversarios, quam ut vulnus exstaret, ansa criminandi. Nihilominus deferunt ad judices causam, conscribunt grandem libellum, refertum confictis in Patrem criminibus. Juvenis palam funiculum collo circumdatum


page 458, image: s458

discidit, quo uno maxime signo declarant se pristinam religionem abdicare: tum oblongos crines, quos ceteris desectis alunt in vertice, forficibus abrasit: Christianum sese, illos ligni lapidumque cultores, et sempiterno destinatos exitio, vociferans. Efferati hac oratione provocant ad praetores quosdam urbanos, ethnicorum causis cognoscendis praepositos. Ad illos deducitur neophytus, quem Ethnicorum quatuor aut quinque millia stipabant, populo e tectis ac fenestris spectante, ac tota civitate suspensis animis expectante negotii exitum, quo jacienda de peregrinis religionibus alea videbatur. Non temperabat conviciis plebecula; proximi quique sannis saxisque incessebant. Ventum denique ad praetores. Illi mulcere juvenem blanditiis, opes et honores ostentare: piari facile culpam spretae religionis posse, modo corpus in Gange ablueret. Existimant enim aqua Gangis elui peccata, et pristinum animis candorem, cum plenissima delictorum venia restitui. Ridente superstitionem neophyto; unus commotior, Aut moriendum tibi est, inquit, aut pristina religio repetenda. Quid cessas? exclamat juvenis: nulla est in me mora: vides ad omnia supplicia paratissimum. Sed illud demiror, tot quotidie ethnicos ad Mahometanorum sectam impune ac placide desciscere: tantas ob unum Christianum tragoedias excitari. Praetores, ubi nihil proficere se vident, hortantur parentes ut operam in pertinici filio ne amplius ludant. Restabat unum adhuc tribunal regii quaesitoris. Nihilo iste plus profecit: imo generosus adolescens, illo annuente, paternis cessit bonis, confecto e juris formula libello; quem postquam parentibus quaesitor dedit in manum, jussit adolescentem P. Piniero reddi. A Christianis ovantibus reductus est in aedem sacram, et ab urbis praefecto, quamvis Mahometano, magnis laudibus ob constantiam, et muneribus, ornatus. Illuxit haec dies Fidei catholicae longe pulcherrima, et quantum attulit religioni verae splendorem, tantum profanis sectis pudorem ac dedecus inussit.

[Note: 11. Diploma regis Mogolum in gratiam Christianae legis.] Nitebantur haec omnia praecipuo Imperatoris in Patres favore, ad quem ingens hoc anno cumulus accessit. Antea ille quidem suis potestatem profitendae legis divinae fecerat, sed verbo tenus: nihil exstabat scripto exaratum, nullum diploma, quo magistratuum aut impietas aut malevolentia frenaretur. Impetratum denique est hunc in modum. Lahore novus prorex Mahometanus Christianis molestiae plurimum exhibebat. Akebarum adeunt Patres; demonstrant quantum instet ab urbium et provinciarum praefectis quotidie periculi, nisi sit in promptu edictum aliquod regia manu obsignatum, quod illorum cupiditati objiciatur. Assensit haud gravate Princeps, et edicti conficiendi negotium eunucho praepotenti dedit. Patres summa rerum capita, quae referrentur in edictum eunucho poscenti detulerunt; atque illud in primis, velle Imperatorem ac jubere, ut Christianam amplecti legem cuilibet jus fasque esset. Negavit eunuchus istud perscribi caput posse, nisi Princeps nominatim praeciperet. Praecepit. Conscriptum rite diploma defertur ad regni cancellarium, ut mos ferebat. Ille copiam edicti Saracenis aulam frequentare solitis facit. Enimvero scelerati furere, ac denunciare nunquam ejusmodi edictum, si quid apud Imperatorem possent, perferendum, quo Mahometana religio tam aperte laedebatur. Patres sinistro attoniti rumore cancellarium conveniunt. Cunctatur; diem ex die ducit; ad extremum fatetur se publicis rationibus impediri, atque adeo domesticis (erat enim proregis Lahorani socer) quominus ratum edictum habeat. Vidit Pinierus tam difficilem nodum solius Imperatoris auctoritate solvi posse: sed omnes ad ipsum vias obstructas reperit. Nunc operam audiendis legatis dare: nunc aliis distringi negotiis fingebatur, Inter aulicos eximium regalis gratiae locum obtinebat adolescens olim Patrum discipulus. Hunc de re tota docet, ille Principem: nec urgere negotium destitit, quamvis regii sigilli custos summa vi contra niteretur, donec obsignatum ab Imperatore diploma ipsi Patri Piniero traderet, aliam tanti [Note: 12. Liber de vita Christi scriptus Persice à P. Hieron. Xaverio.] meriti mercedem nullam, nisi Christi Domini pictam in eleganti tabula imaginem, postulans.

Hoc diploma tam praeter spem impetratum anno MDC. stimulos addidit P. Hieronymo Xaverio, ut-ultimam libro manum imponeret, quem rogante Akebaro


page 459, image: s459

scribere aggressus erat de vita, miraculis, et doctrina Christi. Absolutum, et Persico sermone conscriptum perlegit Imperator magna cum voluptate. Utque regum approbatio pretium rebus ingens addit, brevi confecta sunt multa ejus exempla, perque imperium late sparsa. Hunc P. Hieronymi Xaverii librum e Persico sermone in Latinum haereticus interpres convertit, ac Lugduni Baravorum emisit; additis annotationibus et animadversionibus e Calvini schola sumptis, et ab auctoris mente penitus alienis. Ac ne verba quidem Persica semper cum fide reddidit; fortasse quia vitiosum exemplar nactus erat: ut recte observavit scriptor eruditus Petrus a Valle, qui e meliori codice mendosam interpretationem correxit, ostenditque merito damnatam a sacra Indicis Congregatione Historiam illam Persice conscriptam, et Latine sic redditam, cum animadversionibus, quas memoravimus.

Ad excitandam populi pietatem Patres egregiam Beatissimae Virginis imaginem, illi persimilem quae Romae del popolo nuncupatur, proposuerunt venerationi Fidelium, in templo nostro. Viderunt eandem ethnici, et aspectu sensuque intimo pietatis ita fuerunt omnes permoti, ut civium concursus ingens in aedem sacram sit factus. Erat effigies serico tecta velo, quod removebatur cum referta populo aedes erat: simul aderant Patres qui docerent, quae Virgo haec, quis ejus Filius, quantus esset per sese, quantulus nostra factus causa. Paucis post diebus regni Principes, doctores etiam Mahometani, quamvis imagines omnes detestentur, nec in templa Christianorum ingredi vulgo sustineant, convenerunt visendi studio. Manavit haec ad Imperatorem fama: delatam ad se imaginem veneratus aperto capite, illam aulicis suis singillatim accedentibus ostendit, innuitque non obscure gratissimum sibi munus isthuc futurum. Patres veriti ne thesauro tanto spoliaretur aedes sacra, laudarunt Principis pietatem, et sermonem alio deflexerunt. Sensit quid agerent, et, Saltem, inquit, unam, non amplius, noctem, tabella penes me sit. Cupiebat uxoribus eam suis commonstrare; apud quas, etsi Mahometanas, ita de Christo ejusque matre Virgine est locutus, ut omnes obstupescerent: ipse imaginem in ornatissimo regii cubiculi composuit loco, ac proxime adstans, non patiebatur a quoquam attrectari. Cum autem reportanda esset in templum, populo ut satisfieret, evocavit peritissimos quosque civitatis pictores, tabulam ut imitarentur: et quamvis arti suae atque iugenio, nec injuria, diffidentes, tamen rem tentare jussit. Concurrentibus interim ad spectandum e finitima regione dynastis, facultas amplissima doctrinae Christianae praedicandae oblata Patribus est. Remisit imaginem Imperator cum regio munere nummorum complurium. Nihil praeter sacram effigiem Patres acceperunt: quae illorum abstinentia Christianae legis sanctimoniam non parum illustravit.

[Note: 13. Persarum orator in aula Mogolis, liberos suos baptizandos Patribus tradit.] Lahoriae, quae altera civitas est regia imperii Mogolici, legatus Persarum liberos suos Patri Piniero baptizandos obtulit, Christianus ipse ex iis quos Georgianos appellant. Rediturus in Persidem promisit Patribus acturum se cum Rege ut eos evocaret, et Fidei promulgandae faceret potestatem. At Agrae, quae altera civitas regia, magis ad Austrum vergens, sacram aedem anno MDCII. primam omnium Christi cultores habuerunt, studio praesertim et munificentia Principis adolescentis conditam; qui paternam in praecones divinae legis benevolentiam aemulari ac superare contendebat. Sacris imaginibus mirifice delectabatur, et omnia Christi mysteria depingi a peritissimis imperii pictoribus, atque unum in volumen compingi voluit. Praeterea ejusdem Christi crucifixi effigiem incîdi jussit in smaragdum eximiae magnitudinis, quem aurea catella suspensum gerebat e collo. Idem aliquando unum e sui corporis stipatoribus, quem Christianum esse norat, palam interrogavit quam religionem sectaretur. Miles pudore malo constrictus Saracenum se dixit. Statim valere, et suas sibi res habere jussus est; vixque effugit quin mendacium et impietatem, abscissâ linguâ, lueret. Hac pietate, atque adeo Patrum adhortationibus paulum est mitigatus ferox adolescentis Principis animus, qui parenti semper infensus ob eam, quae superius allata est, causam, arma clam et copias parabat. Melioribus consiliis paruit, et ad obsequium parentis pacemque se retulit.



page 460, image: s460

[Note: 14. Mors Akebari. Ejusdem egregiae dotes et ambigua religio.] Quantam Patribus laetitiam attulit haec regiae familiae concordia, tantum illis dolorem inussit ipsius Imperatoris funesta mors, paulo post consecuta. Hanc Mogolicis annalibus ita proditam accepimus. Maerore affectus ob unius filii jacturam, et alterius mores improbos, crebrasque ad occupandum vivo patre imperium molitiones, dolorem suum silvarum secessu et venatione solabatur. Accidit ut aestu fessus, atque a suo paulum semotus comitatu, in arboris patulae umbra considêret. Dum se componit ad somnum, videt prorepere ingentem erucam, ignea maculosam cute, quales in sola fere visuntur India. Eximit pharetra sagittam, illiusque cuspide propius accedentem obterit. Haud ita multo post eâdem sagitta, quam prae manibus habebat, conspectam procul damam figit. Quo vulnere licet levi, subito mortua concidit; ejusque caro livida et putris venatoribus apparuit: quin, objecta canibus cunctos, quicumque illam gustaverant, momento exanimavit. Miratus Imperator veneni vim, erucam in palatium deportari jussit, indeque confici toxicum immedicabile. Cui muneri veneficum insignem praefecit, ex eoque primum tempore inter aulicas praefecturas ista locum haud vulgarem obtinuit. Hoc usus administro Akebarus plurimos proceres, quos Mostafanae perduellionis affines putabat, e medio sustulit. Sed ad vitandam crudelitatis invidiosae famam virus exitiale temperabat, compositis peculiari quadam arte catapotiis, quae lentiorem, sed certam et inevitabilem, afferebant mortem. Ejusmodi catapotia suspectis hominibus, aut gravis ac saepe occulti maleficii reis, privatim offerebat ipse, ingrarum munus; utque coram glutirent imperabat: in eo tamen clementiae laudem captans, quod supplicia meritos majora, leviore multaret. Inventum triste auctori suo funestum exstitit. Auream semper gestabat pyxidem, in tria divisam loculamenta, quorum in uno betela; in alteto pilulae salubres, et cordi capitique utiles; in tertio istae venenatae, a salubribus neque colore admodum neque pondere discrepantes. Contigit aliquando ut injecta praepropere in pyxidem et errante manu, letalia catapotia pro sanis probisque sumeret. Continuo intellexit sibi esse moriendum. Nihil Indica, nihil Lusitana remedia valuerunt. Incidit ejus obitus in VI. Kal. Novemb. MDCV. veramque Augustini probavit vocem, docentis hac animadversione puniri merito peccatorem, ut qui vivens oblitus est Dei, moriens obliviscatur et sui. Audito regis morbo, Patres adnegiam accurrebant, ut suprema, quae tempus poscebat, consilia suggererent. Sed, quia vis mali paulum remiserat, laetum inter gestientis aulae plausus reperiunt. Maesti recessere. Quis enim tunc ullam de morte fieri mentionem aequo animo ferret? Ecce autem triduo post lugubris pererrat urbem rumor, serpere venenum in intima praecordia, spem vitae penitus ademptam. Trepidi ad regiam recurrunt; obseratas fores nullis precibus, arte nulla perrumpere potuerunt. Fugerat parentis conspectum ejus filius et successor, male sibi, ut modo narratum est, conscius: tamen a regni primoribus confirmatus, qui captata remporis opportunitate, sacrameuto illum adegerant, ut Mahometis sectam defensurum se promitteret, venit in regiam, ac patrem voce jam captum reperit. Erigens se ad ejus conspectum senex, ut erat mentis adhuc plane compos, regale capitis sui tegmen filio imponi jussit, et ensem suo cervicali subjectum ejus lateri accingi. Veneratus ore in pavimentum demisso parentem filius, certusque jam Rex, domum ab aulicis gratulantibus reducitur. Pauci apud morientem Imperatorem restitere; pauciores apud mortuum. Ita destitutus periit, qui modo terror Indiae, belli pacisque arbiter, largitor regnorum et praedo erat.

Paucos habuisse fertur India Principes illi pares opibus, consilio, felicitate. Argumento est nomen Akebar, ipsi a suis communi consensu tributum statim ab inito imperio, quae vox idem valet ac Nulli secundus. Duas in se dotes felici nexu junxerat; nobilem Tartarorum ferociam, et Indorum placidam lenitatem. Hac populi amorem, illâ procerum obsequia provocabat. Regias aures infimi cujusque precibus et querelis bis praebebat quotidie, idque stans, ac sine ulla taedii laborisve significatione; in omnes aequus, peregrinos juxta et suos: quibus ut semper ad se patêret aditus, aureum conclavi tintinnabulum apposuerat, quod pulsare foris cuilibet fas esset. Praeceperat etiam ut quotiescumque irrogasset


page 461, image: s461

alicui supplicium, tandiu procrastinaretur, donec ter tristem sententiam dixisset: libenterque causas parcendi audiebat. Interim in levissimas rei domesticae curas ingentem animum partiens, quae cujusque de suis administris, in qualibet provincia, urbe, ac prope villa, partes essent, norat: equis suis elephantis, quorum incredibilis multitudo, imposuerat nomina et meminerat. Ad eum ex omnibus provinciis litteras dabant regionum praefecti, ducesque copiarum, singulis mensibus: ex quibus quid ubique in vastissimo gereretur imperio cognoscebat. Interrogandis exteris delectabatur, et aliud agens ex iis exsculpebat quae rescire cuperet de regibus ipsorum ac principibus. Nec vero aniles sibi recitari fabulas patiebatur a joculari aulicorum turba, ut somnum conciliaret, cujus erat, itidem ut cibi, parcissimus: utiles narrabant historias, librosve attente audienti lectitabant. Oryza, lacte, paucis fructibus interdum saccharo condîtis, vescebatur; carne nunquam. Nihil fere aggressus per quinquaginta, quibus regnavit, annos perhibetur, quod non prospere confecerit. Quamobrem in exemplum felicitatis humanae illius nomen abierat. Unum ipsi defuit, in quo felicitatis summa, Dei veri cognitio, vel potius cogniti cultus et obsequium. Comprehendi jusserat ante viginti annos (id quod ex ipsomet audivisse se Pater Hieronymus Xaverius scribit) infantes triginta, et in certum incluserat locum, ubi nemo verbum iis ullum faceret; proposita nutricibus poena capitali, si quam mitterent vocem; et additis, qui eas observarent, mutis pariter custodibus. Avebat rescire quonam illi pueri sermone primum uterentur, ut ejus gentis arriperet religionem, cujus linguam usurpassent. Fefellit hominem ridicula observatio: nullus puerorum, cum aetas adfuit matura sermoni, vocem ullam enucleate protulit: gestu nutuque loquebantur: hunc unum sermonem didicerant a suis nutricibus. Imperator in proposito retinendae falsae, vel nullius potius, religionis haesit. Fuere tamen qui obiisse Christianum putaverint. Id confirmant e superbissimo, quod sibi ante obitum e marmore ac lapillis Indicis construxerat, sepulcro, in quo visitur etiamnum egregia imago Christi crucifixi, et pulcherrima Deiparae, nec non S. Ignatii statua, quas Imperatores consecuti Attalico tapete velandas curarunt, ne Mahometanis suis aegre facerent. Et a se conspectas Europaei scriptores memoriae prodiderunt. Negant alii satis id signi esse ad Christianam Akebari mentem demonstrandam. Quippe qui tum maxime, cum impiae superstitioni palam indulgebat, propositas ad venerationem teneret in palatio sacras imagines, iisque honorem adhiberet. Qui eum interius norant, id ipsi propositum fuisse crediderunt, ut aliquid e variis quae vigebant in India religionibu decerperet, novumque religionis conflaret simulacrum, ut omnes imperii sui populos communi quodam pietatis publicae vinculo colligaret. Jam hujus novae religionis dogmata condidisse ferebatur: et alias paulatim antiquaturus, initium fecerat a Mahometanis, quorum everterat fana, et solitas edici quotidie statis horis e summa turri precationes vetuerat. Statuam superbi Nabuchodonosoris, creta lutoque male fultam, divina manus cum ipso artifice disjecit.

[Note: 15. Jehanguirus Akebari successor. In eum filius Cosrous rebellat.] Pauci flevere mortuum, quem vivum omnes timuerant. Ne filius quidem, rerum potitus, funebrem vestem induit: eam unus itemque alter ex aula populove qui sumpserant, exuerunt sub vesperam. Rex impositus recenti solio religionem utilitate metiri, ut Principes multi, coepit. Ergo desertis, quos in oculis ferre videbatur, Christianis, Saracenos, ut plures et sibi magis necessarios, amplexus est. Perfidum regem secuta est non tardo pede poena. Suus in eum filius, ut ipsemet in patrem olim, rebellavit: dissimili tamen eventu. Quibus stimulis incitatus fuerit Principis adolescentis furor, monumenta Mogolum aliique scriptores fuse prosequuntur. Erant Jehanguiro filii quatuor. Cosrous natu maximus; tum Pervizius, et Chorromus, ac demum Scheheriar. Huic postremo ac natu minimo Nurjahama, inter reginas Imperatori gratissima, filiam suam collocaverat. In hunc unum congesti honores munera, praefecturae. Fratres ejus, semoti ab aula, et in provincias longe ablegati. Hoc vero molestissime omnium tulit Cosrous. Urebat illum etiam reginae ambitio impotens, quae uxorio marito imperitans, omnia pro libidine administrabat, utque filiam haberet Augustam,


page 462, image: s462

imperii et naturae jura certissima violabat. Si nullum est, inquiebat Cosrous, in aequitate patris filio praesidium, forte in armis erit. Si quid peccabimus, parentis exemplo peccabimus, qui sibi fas olim patrem persequi bello duxit. His inflammatus conjuratos vocavit ad arma, seque illis ducem praebuit. Coiere quicumque praesentem reip. statum fastidiebant, quorum ingens vulgo numerus est sub initium dominationis novae. Illos etiam sibi arctius adjunxit filius perduellis, interceptâ pecuniae non levi summâ, quam redemptor vectigalium ad fiscum ferebat; et in copias extemplo distributâ. Continuo Imperator conjuratos instructo sequitur agmine. Properantem objectus fluvius retardavit. Jam pars ejus exercitus transmiserat. In hanc omnibus copiis Princeps juvenis incurrit.

[Note: 16. Perduelles Imperator vincit militari stratagemate. Novum supplicii genus.] Actum erat de regio exercitu, nisi dux veteranus certum exitium militari dolo propulsasset. Immittit in media conjuratorum agmina alios, atque alios subinde milites, qui per ordines perduellium sparsi renunciarent Imperatorem superato fluvio adesse cum omnibus copiis. Credita res, ac multo etiam magis, cum tubarum ac tympanorum dissonus canor intonuit, velut Imperatori praecuntium. Tum vero animis rebelles cadere, et circumspectare fugam: licet pavidos erigere Princeps adolescens, ac terrorem vanum discutere conaretur. Sed primarius centurio, arreptis ejus equi habenis, invitum retorsit, et fugere cum ceteris compulit. Jehanguirus tanto discrimine perfectus, in omnes vias, portus et flumina confestim dimittit qui filio intercludant fugam. Monitus orae maritimae, per quam brevissimum, tutissimumque fugientibus patebat iter, praefectus removit a littoribus naviculas, praeter unam. In hanc Princeps, equo citato suos antegressus, admittitur. Sed nautae, ut erant jussi, vadis ratem illidunt, donec factus certior praefectus Principem exceptum amico vultu, deduxit domum, ubi juvenem incautum inclusit et paucos ipsius comites: nam ceteri, nulla reperta cymba, alio diffugerant. Non ita multo post adest ab Imperatore centurio cum vinculis, eaque se illi a patre ferre dixit. Sic vinctum in urbem regiam deportavit. Procedentem filium pater manicis onustum et compedibus, amaro excepit risu, et saeva castigatum oratione, in turbam procerum, quae circumstabat, rejecit. Simul venerant ductores duo praecipui copiarum perduellium, magnis antea functi muneribus. Utrique detrahi vestes imperavit, et hunc in bovis recens mactati; illum in asini pellem nudos insui. Mox vili jumento, versa ad caudam facie impositos, exstantibus, ut eminebant in corio, bubulis cornibus et auriculis asininis, per urbem circumduci; per quam modo superbis vecti elephantis, et auro gemmisque collucentes incesserant. Qua ignominia exanimatus unus, cum in carcerem reduceretur, concidit. Illi statim amputatum caput pependit in urbis porta: dissecta corporis membra, et per vias militares palis infixa, spectaculo diu ac terrori fuerunt. Alter asinina in pelle gravissimum pertulit supplicium. Nam illa in dies magis exarescens ita constringebat miserum, ut vix animam duceret. Magni beneficii loco datum ut aquam molliendae pelli affunderet. Sed hinc aliud malum. Nati ex humore putrido vermes vivum depascebantur. Tum fetor intolerabilis, corio sensim corrupto. Is tamen deprecatione procerum exuit infestam vestem, ac libertatem denique, et opes pristinas recepit. Cosrous in arcem inclusus superstes aliquandiu fuit. Ad extremum Chorromi fratris, imperium inhiantis, scelere periit, injecto faucibus laqueo.

Ejus obitus tranquillitatem perturbatis rebus attulit, Jehanguiro gratissimam, nec religioni minus utilem. Imperator domestica eruditus calamitate clementiorem se Christianis praebuit; adeuntes Societatis Patres aspexit benignius; domos quasdam a parente suo ipsis et Lahoriensi templo attributas, de quibus orta lis magna fuerat, ab iisdem optimo possessas jure declaravit. Nec parum ab ethnicis illum abalienavit sacrificuli scelus, inter falsorum Numinum cultores longe celeberrimi, et eorum velut antistitis, cujus consiliis filium ad perduellionem [Note: 17. Benedictus Goes ad Cataiam explorandam missus.] inductum fuisse rescivit.

Antequam hujusmodi turbae aulam Mogolicam agitarent, Akebaro adhuc superstite, F. Benedictus Goes longum iter susceperat ad Cataiam detegendam. Cuae fuerit ejus itineris occasio, quis ipse Goes, egregium inter Mogolicae vineae


page 463, image: s463

cultores nomen promeritus, operae pretium est cognoscere. Lusitanus erat, oriundus Villa-Francâ, oppido insulae Sancti Michaelis. Placida litterarum otia in quibus pueritiam contriverat, perosus; ut erat acri et prompta indole, Martem relictis Musis secutus est, et inter milites qui transmittebant in Indiam nomen dedit, annos quinque admodum et viginti natus. Mores optimos militaris licentia brevi depravavit. Ruebat in exitium praeceps, eo infelicior quod perire se non videbat. Oculos affusa lux divinitus aperuit. Sacellum Beatiss. Virginis in ora Travancoris ingressus, exstantem in ara ejus statuam intueri coepit attentius. Subiit animum vitae solutioris dolor: se, ac voraginem quo praecipitabat, aspexit. Rursum defixis in infantem JESUM, quem complexa sinu mater gestabat, oculis, videre visus est collacrymantem. Evocat commilitones. Humi suppliciter abjecti prodigium conclamant. Classiariorum ac nautarum cohors accurrit. Manantem ex ocellis divini pueri pretiosum imbrem sudariis colligunt: deinde faustis vocibus et festo bombardarum plaufu salutant Virginem, ejusque effigiem sertis ac ramalibus coronant.

Goes aliam exinde vitae viam inire meditans, primum animi maculas repurgat sacra confessione: divinam justitiam salutaribus poenis ultro susceptis placat: denique periculi quod adierat, et cujus vel ipsa recordatione cohorrescebat, memor, in tutum recipere se statuit, ac Societatem ingreditur. Oblatam litterarum studia prosequendi transacto tirocinio, et sacerdotalis dignitatis aliquando adipiscendae facultatem constantissime rejecit; vitam tanto indignam honore hactenus vixisse se dictitans. Neque vero haec illi humilitas obfuit, quin egregiam servandis animabus operam navaret. Datus enim P. Hieronymo Xaverio ad Mogoles proficiscenti comes, Persico sermone haud segniter percepto, morum insigni urbanitate, nec non dexteritate ingenii, animos gentis mire sibi conciliavit: idoneumque Imperator judicavit, quem cum Soldano Hama legaret Goam, de pace inter Mogoles et Lusitanos sancienda. Eas dotes cum in illo P. Nicolaus Pimenta Indiae Visitator perspexisset, emanassetque per mercatores, ex ultima Sina recens Mogolis aulam ingressos, rumor de remota et hactenus ignota regione, quam Cataiam appellabant, et quam profitebantur naturali quadam humanitate, ad evangelii satus accipiendos optime esse praeparatam; aptissimum Goem Pimenta censuit ad novam hanc gentem et regionem explorandam, ut Christianis postea institutis erudiretur. AEtas integra, quadragesimum annum terens, firma valetudo, solertia, probitas, parem huic negotio et labori esse persuaserunt. Iter igitur capessivit ineunte anno millesimo sexcentesimo tertio, cum aggregata mercatorum manu, mercator ipse assimulatus, adscito nomine Abdalla, quae vox mancipium Dei sonat.

Luctatus est anno toto cum inedia cum siti, et praedonum vias infestantium [Note: Vide Kircherum in China illustrata P. II. c. 3. etc.] insidiis. Anno demum vertente pervenit Hircandam, cum regina, quam ex Arabia et solenni ad sepulcrum Mahometis peregrinatione revertentem nactus, et per idem atque illa oppidum forte praeteriens, aliqua cognitione divinae legis imbuerat. Haec Regem ipsi conciliavit, et aditum in aulam semper expedivit: quo Dei famulus opportune usus est, ad Christi nomen Saracenae inferendum aulae, ubi aut ignotum aut contemptum hactenus jacuerat. Unus e procerum curiosa gente, dum ejus sarcinas lustraret attentius, librum Evangeliorum, eleganter tectum, et Crucem exquisito laboratam opere deprehendit, ac Regi dilaudavit. Avidus videndi Rex Goem arcessit. Rogat quid isthuc libri sit, et locum aliquem ex eo legi petit. Goes evoluit librum, ac deosculatus imponit capiti: sic solent cum honorem rei cuipiam habere volunt. Casu, an de industria? in eum incidit locum, ubi Christi coelos repetentis triumphus describitur. Hinc arrepta occasione disseruit pluribus verbis de mundi, primorum parentum vitio perditi, clade; et parta per Christum salute; de judicio supremo; de Christianae religionis excellentia, et necessitate. Stupebant attoniti circa Regem proceres, quibus fuerat hactenus persuasum, neminem unum in terris, qui modo saperet, posse Mahometanum non esse. At legis Mahometanae doctores, eum ad infandam superstitionem adducere saepius conati, ne, ut ajebant, vir tantus aeternum


page 464, image: s464

periret, cum nihil proficerent, ad illum mactandum conspirarunt. Nefarios improborum conatus fregit tum constantiâ, et animi excelsitate: tum vero auctoritate Regis, a quo severe vetitum ne quis molestiam ipsi facesseret. Ejusdem beneficio assecutus est ut reliquum iter conficeret. Exteris enim, ac praesertim mercatoribus, aditus in Sinense regnum vulgo non paret, nisi per causam alicujus legationis. Hanc dives aliquis institor aut dynastes instruit, ac mercatores adjungit sibi, quasi socios et asseclas: eo nomine admittuntur. Sed magnis societatem istam emunt muneribus, quorum pars optima derivatur ad regem Hircandae, cujus est nominare legatum primarium, eique diploma legationis, et phaleras ementitae atque emptae dignitatis tradere. Goi non erat ea munerum copia, ut inter legati asseclas adscriberetur. Regis igitur jussu adscriptus, discessit XVIII. Kal. Decembres anni MDCIV. et post mensem decimum urbem amplam, in vicinia Sinarum, attigit, magnis ubique incommodis periculisque superatis.

[Note: 18. Cataiam ipsum esse imperium Sinense comperit; in ejusque limine moritur.] Ibi a Saracenis, recens digressis ex imperio Sinensi, audivit Christianos sacerdotes ad Imperatoris aulam penetrasse, et opinione virtutis atque eruditionis florere: nec dubitavit illos ipsos esse Societatis nostrae Patres Matthaeum Riccium ejusque socios, qui nondum istis mercatoribus satis cogniti esse potuerant. Ea fama incensus tardum agmen mercatorum, quibuscum iter faciebat, statuit praecedere; ac regium diploma, quo viam tutiorem haberet, impetravit, simulque magnum religioni verae honorem conciliavit. Rogatus enim quodnam suum nomen perscribi vellet in diplomate, quod ipsi exarandum Rex curabar, se Christianum, ac Domini JESU famulum, scribi voluit. Tum vero Mahometanae sectae doctor senex, dereptum capitis tegmen humi deponens, En, exclamat, verum religionis suae custodem, qui hanc profiteri coram Rege nobisque, non dubitet. Nemo nostrum in Christiano regno suam profiteri sic ausit. Quo longius progrediebatur, eo fiebat certior Cataiam a Sinensi regno haudquaquam esse, nisi folo nomine, diversam. Dubitationem omnem sustulit ingentis muri, quo Sinae a Tartaris discluduntur, aspectus. Incessit illum cupido conveniendi P. Matthaeum Riccium, de quo saepe multa inaudierat. Accepta igitur transmittendi muri venia per Sinensis hujus provinciae praefectum, attigit Sucheum, imperii Sinici urbem. Inde litteras ad P. Riccium dedit, quibus ipsi significabat quanto versaretur in periculo, inter Saracenos Christianorum hostes immanissimos: sibi esse deliberatum in Indiam redire mari Sinico: properaret ipsum de isto lacu leonum educere, ulteriusque pergendi facultatem ab aula Sinica obtineret. His auditis Riccius unum e nostris, Joannem Fernandem, Sinensem, continuo proficisci Sucheum jubet, quamvis aspera saeviret hyems, quae illius adventum in quartum usque mensem, et III. Kalendas Apriles anni MDCVII. distulit. Ea cunctatio ad ceteras adjuncta miserias, Dei famulo vitae finem attulit. Hunc aerumnis, et fame dudum extinguere Saraceni tentabant; venenum, ut fama est, addidere, quo languentem et paene confectum invenit Fernandes. Respiravit ad ejus conspectum aeger, et sublatis in coelum oculis, in has erupit voces: Nunc dimittis servum tuum Domine: nec ultra XI. ejusdem mensis diem vixit. Demortui corpus aegre a Saracenorum manibus vindicatum, et Christiano, quantum licuit, more compositum fuit a Fernande, qui ob eam causam graviter cum iisdem altercatus, et a Sinensi praefecto quatuor menses in carcere detentus est.

[Note: 19. Religio Christiana in primaria Mogolum urbe palam ac splendide exercetur.] Inveteratum illud ac penitus insitum in Saracenorum animis odium nominis Christiani, quod in Benedictum Goem toties exprompserant, erat etiam in causa cur minor multo, quam pro labore atque expectatione, fructus in Mogolis imperio colligeretur. Eo saeviebant atrocius, quod ab Imperatore non exaequari modo Christianis videbantur, sed etiam posthaberi. Ejus patrocinio freti Patres consueta Societatis nostrae munia peragebant Lahoriae, haud secus ac si media in Roma versati essent. Feria sexta majoris hebdomadae processit anno MDCVII. supplicantium Christianorum agmen armatum flagellis, quibus humeros acriter caedebant: praeibat agmini Crux: circum pueri pia carmina concinebant: insidebat vicos populus stupore defixus: nonnulli pie ac silentio sequebantur. Mutatam


page 465, image: s465

scenam festus resurgenti Christo dies obtulit. Coronatam floribus Crucem albatus grex, facibus accensis, perstrepentibus lyris, in sacram aedem intulit. Non minore apparatu celebratae fuerunt natalitiae Christi Domini feriae. Ornando altari cereas faces, et pictas elegantissime tabulas Princeps misit. Vicit noctem amoena lux taedarum, quibus omne templum ardebat, dum inter symphoniacorum concentus suavissimos divinâ litabatur hostiâ. In ipsa vero urbe, ignium arte compositorum innocentes ludi laeta populo spectacula praebuerunt. Pars pompae prima et potior, Fidelium pietas fuit; quorum nemo nascentem Christum purgati per delictorum confessionem pectoris hospitio non recepit.

Paulo ante natalem Christi diem, magnificam ad Proregem Indiae legationem imperator adornaverat. Oratori suo comitem designavit unum e Patribus, quemcumque ipsi eligerent. Ivit Emmanuel Pinierus, et ad Socios Goanos munera detulit iis ab Imperatore missa; qui per idem tempus Agram proficiscens comites sibi duos pariter e nostris sumpsit, frementibus Saracenis; a quibus eo longius in dies recedebat, quo sectae profanae vanitatem, et veritatem Christianae legis clarius perspiciebat. Nihil aeque profecit ad eum a Mahometanis abalienandum, atque illorum in tuendis Alcorani legibus flagitiosa levitas. Cum indulgeret vino liberius, et omnibus promiscue cibis uteretur, admonere non cessabant praeclari doctores, et clamitare aliter esse praescriptum oraculis Alcorani: grande piaculum committi, quicumque secus faceret. Eorum declamationibus vexatus quaesivit num qua religio veniam daret utendi quolibet cibo et potu, sine discrimine. Dari a Christiana responderunt. Bene est, subjecit arridens, censeo Christiani omnes simus, nuncium Alcorano remittamus. Exanimavit haec oratio doctores timidos. Negarunt Alcorani praeceptis teneri Principes: fas illis arbitratu suo vivere et vesci. Risit Jehanguirus inconstantiam turpi adulatione conjunctam, magistrosque, aulae ac tempori male servientes, contempsit. Contra vero legis Christianae piam austeritatem imis pariter ac summis aequali jure propositam, vehementer laudavit.

[Note: 20. Simius pie divinans. Mahometani refutati.] Nec nihil ad confirmandam ejus praeclaram de Christianis Christoque opinionem profuit mira simii cujusdam sagacitas, quam nonnulli assignarunt arti humanae et industriae: alii, et quidem rectius, uti videtur, divinae Providentiae. Cum praedicaretur omnium sermone hujus simii felix et inaudita solertia in divinando, et detegendis rebus occultis, jussit Imperator in schedis duodecim scribi nomina praecipuorum totidem legislatorum, Moysis, Christi, Mahometis, Brummae, et aliorum quos India colit. Conjectis in urnam permistisque schedis datum, est simio negotium ut ejus nomen educeret, cujus esset vera religio. Nihil cunctatus Christi nomen eduxit. Ne id quidem satis Imperatori visum. Casu factum credidit, aut ejus industria, quo magistro et ductore simius utebatur. Nomina iterum curavit perscribenda, sed occultis characteribus et arcanis notis, quibus ipse mittenda legatis suis atque administris mandata exarabat. Non fefellere simium insoliti characteres. Numinis Christianorum nomen rursus extulit, ac deosculatus est. Attonitus cum Imperatore coetus omnis haesit. At multo magis obstupuit, cum Princeps nomen Christi, clam exemptum urna, tradidit aulico, relictis undecim aliis; innuitque simio ut veri Dei et legislatoris iterum nomen promeret. Accessit, ac singula contemptim attrectans, nullum deprompsit: sed progressus ad aulicum, signatam nomine divino schedam illi extorsit. Clamorem sustulit Imperator, et multa de Christo perhonorifice locutus, adesse studuit deinceps frequentius variis, quae Patres inter et Mahometanos habebantur, concertationibus; in iisque non tantum sustinere personam testis, verum etiam actoris et propugnatoris, gestiebat.

Descenderat aliquando in arenam acerrimus Mahometis defensor. Multis ultro citroque jactatis, postulavit ab eo Imperator, ut prophetam esse Mahometem doceret. Cum plurima inaniter, nihil ad rem et commode, responderet, unus quispiam e proceribus qui adstabant, miraculum ex eodem, opinor, Alcorani penu protulit: nempe, quod Mahometes lunam e coelo lapsam, et isto casu confractam, restituisset in integrum, duabus ejus partibus commissis et congmentatis.


page 466, image: s466

Tum vero Pater lunam dimidia terra multo majorem esse demonstravit, nec labi coelo posse, nec lapsam esse aliquando, siquidem id nulla gentis ullius monumenta testabantur. Quae cum Imperator libentissime auditet, advetsarios inscitiae convictos obticescere coegit.

Ventum deinde ad Christi divinitatem, de qua sic disputabat theologus, [Note: 21. De Christi crucifixi cultu quid Imperatori responsum. Progressus Religionis et pericula.] ut se tamen ad Principis captum demitteret. Occasionem disputandi praebuerat imago Christi e cruce pendentis, Imperatori a Patribus oblata: quam cum Saraceni detestarentur, quaesivit Princeps, quid ita nos ei tantum honorem haberemus? cur Christum, si Deus esset, potius inter sicarios latronesque medium pingeremus; quam coelesti stipatum choro; in patibulo potius, quam in solio? Cui Pater: Si quispiam istorum, inquit, procerum, quem amplissimis affecisses honoribus, et in altissimo collocasses dignitatis gradu, se, ut caput tuum leto imminenti subduceret, objicere neci turpissimae et acerbissimae non dubitasset; eumne libentius iis, quos a te cepisset, fulgentem honoribus, quam prote morientem cerneres? Christus non ob suum scelus ullum passus est, sed nobis debitam omnibus suscepit in se poenam, ut omnes liberaret. Haec nobis placet caritas; haec vindicis nostri assertorisque mors ab oculis mentibusque nostris abesse nunquam debet. Ea similitudine plurimum delectatus est Imperator. Fremebant Saraceni, et orationis molestissimae taedium ulcisci Patrum nece meditabantur. Incanduit vehementius perditorum dolor, cum piis imaginibus regiam omnem ornari conspexere: nam imagines execrantur, id quod hauserunt judaeis. Illas ipse Jehanguirus adeuntibus explicabat, nihil ut in aula, in regia urbe notius, quam Christi vita morsque foret. Eadem sanctissima mysteria intexi jubebat aulaeis; et in praegrandibus smaragdis duobus, quibus ad obsignandas litteras utebatur, incidendas effigies Christi ac Deiparae curavit. Miserat ad eum Roma P. Joannes Alvares Assistens Lusitaniae, ingentem tabulam, in qua tres Magi, sua Christo deferentes munera et obsequia, picti cernebantur. Haec tabula nescio quo pacto prius in ejus manus, quam ad Patres, a quibus ipsi erat offerenda, venit. Illos accivit; et, quinam essent isti Reges, quid muneris, cui ferrent, audivit. Mox eadem omnia tam expedite, tam accurate renarravit suis, ut commodius dicere Christianus nemo potuisset.

Quantum regiua favor Mahometanorum audaciae detrahebat, tantum Christianis addebat animorum. Unus ab hero Saraceno crudelem in modum caesus tortusque, maluit exitio quovis interire, quam Fidem ejurare. Alter in vincula publica ob delictum conjectus, et manu truncandus, oblatam libertatem, si Mahometi nomen daret, constantissime repudiavit. Quare, praecisa manu, conjectus in carcerem est, cum aliis quatuor ethnicis eodem affectis supplicio. Patres brachium manu spoliatum oleo ferventi mersere. Stetit sanguis, et facta sic vulneri medicina: quae cum aliis adhiberi non potuisset, omnes postridie sunt extincti. Eidem reddita paulo post, quamvis aegre, libertas deprecatione Patris Hieronymi Xaverii. Adolescens captus a Turcis in ora Massiliensi, et ductus Rusucurum, quod recentiores Algerium dixere, Mahometis in verba juraverat. Peragratis Europae atque Asiae variis partibus, venerat in Asiam, et Agrae consederat, cum uxore ac liberis. Ibi, propter eximiam in bellicis tormentis ex aere fundendis artem, Imperatori carus et ad primos militiae honores evectus, clarum inter Saracenos nomen gerebat. AEgrotanti divina lux oborta desiderium Christianae religionis, in amplissimae civitatis oculis profitendae, injecit. Vocat P. Hieronymum Xaverium, pridem notum, eique variam vitae suae aleam exponit: nomen, patriam, religionem aperit. Confirmatus in suscepta divinitus mente, peccatorum confessionem explicat, a prima pueritia repetitam; et Ecclesiae communioni restitutus pie decessit. Fidei pariter amplectendae ingens desiderium prae se tulit Imperatoris legatus, Goam cum P. Emmanuele Piniero petiturus, ad firmandas et explicandas conditiones quasdam pacis, nuper constitutae Mogoles inter ac Lusitanos. In itinere filiolum ejus gravis invaserat morbus. Acciti, medicis aegrum deponentibus, venefici et praestigiatores hoc unum profecerant ut morbus ingravesceret. Demum oratus Pinierus Crucem sacris ornatam reliquiisi,


page 467, image: s467

morientis oculis et capiti admovit: depulsa febris pristinae valetudini locum dedit. Eodem paulo post remedio sanatus pueri parens et ingentes Piniero gratias egit; et ut ab ipso Imperatore agerentur, fecit.

[Note: 22. P. Pinierus pacem inter Mogoles et Lusitanos componit.] Laetus restituta sibi filioque sanitate, Goanum iter apparabat, cum Indiae Prorex, obortis suspicionibus, omnem repente pacis mentionem respuit, indictoque palam bello prohibuit aditu legatum Imperatoris, et Mogolum fines populabundus incursavit. Feralis belli rumor mercatores Lusitanos pariter atque ethnicos exterruit. Regium Goae consilium inclamant, orantque rebus suis, si bellum fiat, perituris opem. Placuit igitur tentare vias redintegrandae concordiae. Haec provincia datur P. Piniero, et amplissima porestas agendi cum Imperatore et ejus legato. Difficillimum negotium, in quo religionis incolumitas agebatur, ita sapientibus consiliis administravit Pinierus, ut satisfaceret utrisque. Restitutae praedae; promulgata pax: cujus publica monumenta, et Imperatoris litteras ac dona, functus regii legati munere Goam Pinierus pertulit.

Hoc periculum humana utcumque prudentia discussit: aliud non minoris molis divina Providentia depulit. Prorex, qui Lahoriam, imperii alteram civitatem regiam obtinebat, Saracenos palam tutabatur. Sciscitatus aliquando quid de Christo Patres sentirent, cum Deum Deique vivi filium libere confessi essent, abrupit sermonem, Saracenorum qui aderant offensionem veritus. Cum pergerent nihilominus, ac fabulas Alcorani perspicue refellerent; amoveri e conspectu conviciis oneratos et maledictis jussit. Saraceni suam hanc rati occasionem, instant, et imposita Christianis crimina in jus deferunt: quod homines veneficiis fascinatos in suum gregem compellerent; patrarent nocturnas caedes; diram ingluviem dapibus humanis explerent. Prorex in Patres, tanquam convictos, et copiam defensionis dari frustra postulantes, sententiam dicit, sumendumque de illis publice supplicium, si post diem quintum in urbe consistant, pronunciat. Conscribitur praeterea edictum atrox: ut Christi legem cives detestentur; liberos impuberes Saracenorum sacris imbuendos tradant; proterant vestigia peregrinae religionis et aboleant. Impetus in aliquos e piorum grege factus: in eos tamen saevitum non est, cum ultro deposcerent necem, et regia edicta demonstrarent, quibus potestas fiebat Christianae legis amplexandae. Alia igitur via rem aggressi, omisso nomine Christiano, tanquam sceleratos perdere et iniquis paulatim evertere judiciis constituunt. Funesta consilia Deus, suorum vindex, mirabili providentiae coelest is arte disjecit. Proregi haec molienti supervenit trepidus ab exercitu; filius; nunciat instare hostes citatis agminibus: illapsos ex improviso per montium fauces inobservatas; vastatam subita incursione regionem. Prorex tristi nuncio exanimatus in viam se dat: civitatem suae praefecturae praecipuam ferro flammisque deletam deprehendit. Hac irritatus clade Imperator hominem, exprobrata negligentia, dignitate spoliat, onustumque probris et vinculis in ergastuli tenebras conjicit. Reus vitam redemit iis muneribus, quae a Mahometanis ut perderet Christianos, acceperat. Patres restituti pristinam in domum et libertatem: Christi cultores periculo et metu soluti sunt.

Sed nihil majorem aut Mahometanis luctum, aut laetitiam Christianis attulit, [Note: 23. Tres regiae stirpis Principes baptizati.] quam solennis trium e regia stirpe Principum baptismus. Saepe Imperator ac splendide promiserat, interposito etiam per caput patris (quod erat illi multo gravissimum) jurejurando, se nomen Christo daturum. Promissa ducebat in longum, partim Christianae legis sanctitate deterritus, partim metu ne quid importaret cladis ac tumultus mutatio religionis. Viam ergo paulatim sternendam dictitabat, et illustria, quae populum assuefacerent, exempla praemittenda. Tres adoptaverat fratris sui filios, lectissimos adolescentes. Evocato Patre Hieronymo Xaverio, Scis, inquit, religionem Christianam quanti semper fecerim; et quae dederim tibi promissa; nunc illa praesenti pignore firmabo. Tibi hos Principes do, Christi lege instituendos et baptizandos. Gratias egit amplissimas Pater, et pristina beneficia hoc uno cumulari professus est. Ea res Mahometanos dolore et ira inflammavit. Imperatorem multis verbis ab ejusmodi consilio deterrere conati sunt. Quibus ille: Quid fiet igitur, cum me quoque Christianum India videbit?


page 468, image: s468

Cui proceres aliquot Christo et Patribus dediti; Nihil restabit aliud, inquiunt, nisi ut ad Principis exemplum populus se componat.

Ubi regios adolescentes P. Franciscus Corsus diligenter erudivit, destinatus est illorum baptismo dies. Nullus Mogolum imperio pulcrior illuxit. Lusitani, Veneti, Poloni, Angli, Armenii, auro nitentes et purpura, primum ducebant agmen, omnes equis magnifice instratis vecti. Subibant pueri Principes in albis sedentes elephantis. Pendebat e collo singulis aurea Crux: circum plurima nobilitas, et lauta famulorum caterva. Tota civitas obsidebat vias, aut spectabat e fenestris. Progressos eo comitatu ad sacram Societatis aedem P. Hieronymus Xaverius sacerdotali trabea indutus excepit, tubis organisque concinentibus. Datum sacris baptismi caerimoniis initium, respondentibus ipsis Principibus, tanto sensu pietatis, ut admirationem omnibus, lacrymas plerisque, elicerent. Peractis caerimoniis reversos in aulam Imperator laetus vidit, et certa nummorum summa singulos, ut cujusque aetas erat, donavit: quam pueri Principes Christo JESU, grati animi monumentum, obtulerunt: eaque vicatim egentibus distributa continuo fuit, ut nulla pars civitatis foret, ad quam celeberrimae lucis laetitia non perveniret. Praeclarum exemplum paucis post diebus alii proceres e regia familia eodem anno MDCX. suscepto similiter baptismo, sunt imitati. P. Franciscus Corsus statis diebus ibat in regiam, et mandatas puerilibus animis fruges colebat; brevi alioquin perituras eunuchorum et feminarum, inter quas versabantur, pravis sermonibus, pejoribus factis. Quaecumque illis Pater explicabat, repeti sibi ab iisdem jubebat Imperator: nec semel auditus est cum diceret, Christianos esse illos quidem laetor: magis laetabor, si veros ac germanos esse Christianos intelligam.

INFRA Mogolis imperium, si ad Austrum et Indi fluminis ostia descendas, [Note: §. II. SOCIETATIS LABORES et FRUCTUS IN ORA MALABARICA.] occurret ad oram occidentalem Asiaticae peninsulae, e regione Arabiae, Goanus ager. In eo praeter ethnicos complures privatim baptizatos anno MDXCI. amplius septingenti publice solenni ritu et pompa sacramento salutis et Fidei renati sunt. Adolescentem Indiae Prorex de sacro fonte suscipere gravatus non est. Et erat cur hic honor illi prae ceteris haberetur. Ex quo civitas Goana Christianis [Note: 24. Fruges ex agro Goano collectae.] Principibus paruit, lata lege vetitum fuerat ne quis ethnicus pingeret Cruces, quoniam illas ad ludibrium effingere consueverant. Adolescens pictoris locupletis et avita superstitione adhuc obstricti filius, cum statuisset Christo nomen dare, de quo inter se se disserentes aequales suos non semel audierat (quippe ne templum cum ceteris pueris adiret, ab ethnico parente prohibebatur) deprehensus est cum domi Crucem depingeret. Ad judicem perductus; Crucem pingere, inquit, scelus non est; nam vos ipsi Crucem adoratis: interest nimirum quo animo id fiat: nec manum pictoris lata lex plectere voluit, sed mentem. Ego Christum et Crucem ante pectori, quam tabulae impressi: et utrumque palam colerem jamdiu, si pater sineret. Atqui, subjecit judex, hoc tui arbitrii penitus est: aude modo; licet, etiam invito patre. Trepido nuncio excitatus adolescentis parens, raptum sibi filium, et per vim Christianis mancipatum sacris clamat; illum reddi sibi petit: et e vestigio ad Proregem advolat. Prorex adesse juvenem, ac sincere, quid sentiat, quid velit, loqui jubet. Ego vero, ait ille, unum peto rogoque, Christianus ut sim: id me sponte meâ velle, nullius impulsu hortatuque, profiteor ac denuncio. Laudo, retulit Prorex, et gratulor: at pro meo tamen munere moneo, integram tibi rem adhuc esse: patrem sequi potes. Mihi vero, procumbens in genua cum lacrymis ait, mihi Christus pater deinde sit: totum illi me addixi, nec muto factum. Ruit in amplexum laetus Prorex; et, Macte, inquit, ista indole: Christum in coelo patrem habebis: operam dabo ne patrem in terrâ, me vivo, desideres. Sic locutus, ejulantem et multa filio Christianisque mala imprecantem pueri parentem expulit; ac ipse melioris sanctiorisque patris, in ejusdem pueri baptismo, partes implevit.

Quam praeclare ac vere cecinerit Psaltes Regius, Ex ore infantium perfecisti laudem, nunquam alias certius, quam per id tempus, comprobatum. Si quem nanciscerentur Goani Patres obstinatum in errore senem, si quam anum


page 469, image: s469

decrepitam, quibus aut discendi facultatem aetas, aut voluntatem pertinacia eripuisset, illis puerum apponebant, quo doctore brevi excitabatur memoria, pertinacia frangebatur. Si nihil hac arte proficerent, interdum edenda spectacula per pueros curabant, ac pia dramata: ut quae aures praetervecta erant, in oculos incurrerent. Quin, ad refellendas Brachmanum (sunt Indici doctores) nugas ac fabulas, eadem spectacula mirifice valuerunt: cum in scenam inducti e pueris alii Brachmanum ridiculos errores exponerent populo avide spectanti, et risum non tenenti; alii eosdem lepide confutarent. In Salsetanis pagis, qui non absunt procul Goa, ubi e Sociis interfectos quinque per summam barbarorum perfidiam et impietatem anno MDLXXXIII. annales nostri commemorant, exstiterunt pulcherrimae fruges; nimirum pio sanguine irrigatae. Templa passim in honorem Deiparae constructa, votisque indigenarum, concursu, donariis, atque adeo miraculis celebrata; quibus cultus in B. Virginem mirifice propagatus est, praesertim Racholi. Quo ex loco factum ut collegium Salsetidos, quod a Margano appellabatur, Racholense dici coeperit. Dum aedem Virgini Matri consecratam amplificant fabri, tabulata male fulta, quibus erant impositi, ruinam traxerunt, ac triginta ex iis ad terram dejecere. Accurrit ad fragorem multitudo; dissipantur rudera, et congesti lapidum acervi; e quibus omnes ad unum illaesi et incolumes educti sunt. Neque minorem servandis animis, quam corporibus, curam Virgo parens adhibuit, ejusque ope unus e nostris sacerdotibus eodem anno MDXCI. totos novem pagos Christo adjunxit. Hinc facere de ceteris Evangelii cultoribus conjecturam licet.

Cum popularis serperet in agro Bazainensi lues, non aliud praesentius ethnicis remedium, quam baptismus, fuit: ita ut legatione ad Patrem missa, communi unius pagi nomine, oraverint veniret, ac salutaribus aquis pagum omnem ablueret. In eo senex centum et vigiuti annos vivendo emensus, ad baptismum singulari Numinis beneficio reservatus videbatur. Quaerentibus deinde quot vixiffet annos, solebat respondere quod sacer codex de Saule scribit, Filium se unius anni essi. Vitam hanc nempe solam putans; quam Christianus vivere coepisset. Templum est eodem in tractu Deiparae sacrum, titulo D. Mariae Gratiarum. Depositus a medicis aeger, Christianae religionis candidatus, eo se deportari jussit sacro tingendum fonte: tinctus est: sanatus est: domumque confestim pedibus insistens, ad juvante nullo, reversus. Mulier virum dira maceratum paralysi detulit in idem templum, et sanum retulit. Duo Lusitani pueri alter lingua captus, alter alio tentatus morbo; hic valetudinem, jlle usuram linguae ibidem recepit, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Ignota pestis Cocinum, in eadem ora maritima, vexabat, aegris biduo summos inter dolores morientibus: indictâ supplicatione per collegii Cocinensis Socios, fugata penitus est. Mulieris linguam veneficus, ut credebatur, arcanis vinculis ita constrinxerat, vocem ut mittere non posset: vix aspersa lustrali aquâ fuit, solutum est vinculum linguae ejus. Aliam item magus diris devoverat, et inauditis quibusdam morbis ac malis tenebat oppressam. Illa magicas artes contrariis veneficiis, tanquam clavum clavo, depelli posse rata, magnos sumptus in praestigiatores fecerat. Tandem cum rei familiaris damnis nihilo commodior valetudo fieret, ad templum pergit. Sacerdos praescriptas ab Ecclesia preces recitat: repente praedo Tartareus horribili clamore diffûgit, et pristinae valetudini mulier est restituta.

[Note: 25. Collegium Chaulese: Vaypicotanum Seminarium.] Natae per id tempus Chaulenses scholae feliciter adolescebant; dum Cocinenses antea constitutae maturos fructus pergebant efferre. Collegii Cocinensis appendix quaedam erat Seminarium Vaypicotanum. Ejus concinnitas, ordo, ac disciplina, tum autem modestia et eruditio alumnorum, omnibus admirationi, quibusdam etiam saluti fuerunt. Sane adolescens ethnicus, cum singula diligentius considerasset, ultro sibi capillorum partem, et exstantes in vertice cincinnos abscidit, humique projectos consputavit. Eo maxime signo declarabant velle se nomen inter catechumenos profiteri. Ceterum huic Seminario nonnihil interdum creabatur molestiae a Christianis, qui Sancto Thoma Apostolo, gentis primo


page 470, image: s470

doctore gloriantur; et Romanos ritus, antiquitate sua tumidi, et Nestorianis tune imbuti erroribus, aliquando despiciebant. Itaque interponenda saepe regis Lusitaniae auctoritas fuit, et regii praetoris Hieronymi Mascareniae: cujus egregia pietas in eo potissimum laborabat, ut Evangelii praeconum dignitatem tueretur: in qua videlicet plurimum sciret esse ad Christianum nomen ornandum amplificandumque momenti. Documento isthuc erit. Nair (ita nobiles hujus orae barbaros appellant) in reguli Vaypicotani aula spectatissimus, obvium sacerdotem contumeliose laeserat. Mascarenia auctorem injuriae ad poenam deposcit a regulo. Qui postquam vidit se nihil promissis precibusque proficere, demum satisfecit gentis more. Ita sert ibi consuetudo, ut qui capitalem inferendâ cuipiam injuriâ graviore poenam est commeritus, redimere suum caput possit, oblato ei, quem laesit, elephante splendide instrato, veniâque offensae in multorum conspectu petitâ. Progressus igitur cum universo comitatu regulus, perduxit reum Nairem in eum locum, ubi facta fuerat injuria; et inspectante populo, primum excusavit imprudentiam facti: mox, piaculi loco, ingentem belluam magnifico tectam ephippio, donavit nobili Lusitano, cui Mascarenia suam vicem demandarat. Hoc facto conciliatus religioni et ejus ministris honor; quem Porcani regis victoria prodigii similis majorem in modum auxit.

[Note: 26. Regis Porcani mira victoria. Fides in ejus regnum illata.] Porca urbs primaria est exigui hac in ora maritima regni. Ejus regi bellum inciderat cum vicinis aliquot regulis. Quorum armis ac potentiae haudquaquam se parem intelligens, arcessit Jacobum quemdam sacerdotem Porca oriundum, et in Vaypicotano Societatis Seminario institutum. Quaerit ex eo sintne vera quae praedicari audierat de quibusdam Lusitanorum vexillis, quibus inesset ea vis ut, cum explicarentur in acie, hostes quamlibet multos aut sternerent exanimes, aut in fugam verterent. Sensit sacerdos quid sibi Rex vellet: ac de victoria, quam signo Crucis divinitus monstrato, retulit olim Constantinus, apposite disseruit. Quid si ego nunc quoque, fubjecit regulus, simile praesidium usurpem? Bono esse illum animo sacerdos jubet: eundem, qui Constantino victoriam annuisset, Deum idem beneficium praestare nunc etiam posse, si pie sancteque, falsis Numinibus abjectis, coleretur. In me vero, subjecit Rex, nihil erit morae. Simul Cruces e pretioso panno confectas, et ecclesiastico consecratas ritu, intexi regio vexillo jussit: alias deposuit certis in locis, praesertim in angustiis montium, per quas hostilis acies irrumpere poterat. Postridie conseritur pugna; obruuntur hostium numero Porcani; jamque disjectis agminibus effundebantur in fugam, cum proferri, et ante primos ordines vexillum Cruce insignitum hostibus objici Rex imperat. Mirum dictu! conspecta Cruce, hostis primum defixus metu haerere; mox projectis armis turpiter fugere. Collegit se tamen ex timore. Instautur postridie pugna: concurritur paribus utrimque animis; hos pudor hesternae cladis exstimulat; illos successus et prior victoria, quae omen alterius esse solet. Sed vix salutare vexillum emicuit; trepidat hostis iterum, fugit, caeditur. Repetita non semel exinde pugna pari exitu. Neque unquam hostibus in mentem venit illas tentare montium fauces, in quibus defixa Crux velut excubabat; et unde a lateribus tergoque Porcanum regem facillime poterant incursare. Sic longo intervallo renovata, in ultimi Orientis finibus, victoria primi Christum in Occidente professi palam Imperatoris, Dei manum abbreviatam non esse docuit, eandemque nunc vigere, quae florebat olim in Ecclesia Romana, Fidem tantorum operum effectricem. Rex victor, Christum auctorem victoriae, in ipso pugnae loco proclamavit. Foedus cum Lusitanis, a quo vehementer hactenus abhorruerat, pepigit, interprete ac sequestro P. Georgio Castrio: templa Christianis duo; censum templis attribuit: Cruces ubique depangi voluit, magno Mahometanorum et Judaeorum, qui tractus istos celebrant, dolore. Hostes nequaquam se vera virtute victos praedicabant, sed praestigiis et incantatis quibusdam vexillis, unde splendor fulmineus emicans terrorem incusserat mentibus, palmam de manibus extorserat. Rex miraculi conscius, non menti solum Crucis imaginem veluti vivam ac spirantem impressit, crebrâ mysterii sanctissimi meditatione; sed inussit


page 471, image: s471

etiam corpori: quo more apud barbaros inuri candenti quodam cinere lacertis, fronti, pectori, notae quaedam et characteres solent.

[Note: 27. Religionis hostes variis cladibus affecti.] Exemplo tanto, ac mirabilis victoriae fama, permotae gentes vicinae magnam ubique Cruci venerationem adhibuerunt; omnibus eam defixere locis; et insignibus donariis ornaverunt. Eorum vero impietatem, qui sacrum stipitem aliqua ratione violassent, Deus praesenti poena castigavit. Itaque Chanae, sive Cianae (populi barbari nomen est in Comorino tractu) cum aedem sacram incendissent, et Crucem in frusta concidissent, ipsorum dux ac milites ferme ducenti, hoc sacrilegio inquinati, morbis omnes immanibus periere, cunctis exitii causam aperte agnoscentibus. Alii ex eadem gente nequaquam hac suorum miserabili strage deterriti, cum diram sacris rebus ac profanis vastitatem inferrent, et oram Piscariam latrociniis ae caedibus haberent infestam, a Proregis Indiae filio variis affecti sunt cladibus; eversumque delubrum, apud illos vetustissima superstitione celeberrimum, combusto idolo, et perempta vacca, quae illis erat pro Numine. Iidem cum Manariam tentassent insulam, repulsi armis Lusitanorum ac fortitudine fuerunt. Victoriam hanc junctus prudenter virtuti dolus peperit. Est Manaria in angusto freto, quod oram Piscariam ab insula Ceylano dividit. Arcem habebat fatis munitam, qua, tanquam freno, dynastae Ceylani a Lusitanis coercebantur. Inter eos dynastas non infimum obtinebat locum regulus Jafanapatani, quae civitas est insulae Ceylani. Lusitanorum ille arcem exscindere statuit; iisque profligatis Christianum in Manaria nomen delere.

Transactis in adornando belli, quod moliebatur, apparatu annis tribus, tandem improvisus erumpit; captato tempore quo, per causam annui margaritarum piscatus, fufi per maritimam oram Lusitani, vacuam ferme Manaraeam arcem et praesidio destitutam reliquerant. Adest cum instructissima classe, et magno militum numero. Descensione facta, in remotiorem ab arce locum partem copiarum exponit. Lusitani perpauci littus arci subjectum legebant in myoparone sub vesperam, aurae frigidioris captandae studio, nullo belli metu, ac ne suspicione quidem. Illos conspicatus hostis duas majores ex omni numero naves expedit, quae myoparonem abducant. Hostilibus telis eminus duo tresve Lusitani statim sternuntur: ceteri cum se ab utroque latere circumventos aspicerent, sustinere paulisper vim inimicam, et impari praelio subducere se conantur. Nocebat hostibus navium suarum altitudo, qua fiebat ut ipsorum tela in humiliorem cominus vibrata naviculam supervolarent innoxia, et in ipsorum socios, myoparonem ex altero latere prementes, ictu certo perferrentur. Cum plures utrimque barbari mutuis ita vulneribus conciderent, nec segniter, ex inferiore licet loco, dimicarent Lusitani, ortus est clamor ingens, quo excitati qui tenebant arcem Lusitani, relictis intus aliquot ad eam tuendam militibus, prorumpuut: sed additur dolus, quem ingruentes tenebrae adjuverunt. Lixarum et calonum, qui erant in arce, gregem tympanis onerant, iisque perstrepentibus ad littus feruntur: dum interim Patres in arcis sacello precibus instabant: et quae tempus poscebat, exequebantur. Exercitus maximi speciem tot tympana praebuerunt, quem imminere hostes rati, qui jam exscenderant, trepide naves repetunt. Rex, ut suos diffugere, instare Lusitanos per malignam diei dubiae, jamque cedentis nocti, lucem conspexit; ubi tympanorum tota ripa resonantium strepitum hausit, ad classem recurrere, ac maturare fugam coepit. Sed pleraeque naves limosis infixae vadis haerebant, recedente maris aestu. Hinc nautarum et militum consternatio, ac foeda passim clades: aliis temere in obvias naves ruentibus, aliis in mare praecipitantibus, multis ferro caesis per rusticos e pago vicino, et milites reliquos ex arce progressos. Naves decem et septem in Lusitanorum potestatem venerunt: Rex cum reliquis aegre dilapsus, Ceylanum repetiit.

[Note: 28. Foedus religioni utile cum rege Calecuti factum. Domus data Societati.] Zamorinus, Calecuti Rex, Indicis in ora Malabarica regulis longe praestabat. Inter ejus copiarum ductores Maurus impiger tantum gloriae militaris, tantum auctoritatis apud milites collegerat, ut suspicionem Regi ac metum incuteret. Sensit perfidus et periculum quod imminere sibi cernebat, antevertendum ratus, palam a Rege defecit. Zamorinus egit cum Lusitanis, ut secum foedus


page 472, image: s472

et arma jungerent ad perduellem debellandum. Annuit Indiae Prorex, ea praesertim conditione, ut Patres Societatis Zamorinus acciperet: quod continuo praestitit. Erecta Crux ingens; ad eam foedus ictum; locus in urbe regia templo aedificando electus. Rex ipse fundamenta aperuit egesta humo, quem nobilitas certatim est imitata. Multi e populo divinam statim legem sunt amplexi. Perduellis Maurus brevi Lusitanorum ope fusus fugatusque est.

At Mahometani, qui plurimum in Zamorini regno poterant, odio Christiani nominis inflammati, archipiratam insignem, cui nomen Cunali, orae maritimae ab aliquot annis infestum, excitant ad bellum inferendum Regi. Lusitanos vexant indignis modis, Zamorino dissimulante multa, ne gentem impiam irritaret. Questi cum Rege saepius, at frustra, Lusitani eo demum compulsi sunt ut illi amicitiam ac foedus renunciarent. Auctores iidem Patribus fuere ut migrarent Calecuto, ne quid gravius in eos Mahometanorum furor consuleret. Qua nocte Socii digressi sunt, Zamorini nepos ab iis baptizatus est, ingens Christianae Fidei ornamentum ac praesidium: ipse Rex, frustra illos retinere conatus, aedem sacram et supellectilem servari diligenter jussit; ac Saracenus Crucem ferro violare ausus, capite scelus luit. Reductis anno MDXCVIII. ad pristinam concordiam animis, pax in certas leges convenit; e quibus multae Christianae religioni perhonorificae fuerunt. Licere voluit Zamorinus suis omnibus nomen Christo dare: id qui fecissent, ethnici aut Mahometani, eos pristinis in republica muneribus, et quolibet alio communi cum ceteris jure gaudere jussit. Demum sancte promisit daturum se operam ut Christianis Thomaeis, quorum plerique Calecuti fines incolunt, nullus antistes imponeretur, nisi a Pontifice Romano missus. Quod permagni ad religionem momenti erat.

His ita constitutis, reversa Calecutum est Societas. Nondum tamen redierat necessaria ejus ministeriis tranquillitas, flagrante bello inter Zamorinum et Cunalem archipiratam. Ille arcem maritimam occupaverat. Ad eam expugnandum Ludovicus Gama Lusitanae classis praefectus exercitum admovit, Zamorini rogatu, ac ducto e triginta scaphis ponte, per fluvium arci proximum transmisit partem copiarum fortissimam: alterâ trans flumen relictâ, et subsidio futurâ, ubi res posceret. Sub quartam noctis vigiliam, signum oppugnandae arcis datum. Lusitani per tela, per medios ignes ruebant: sequebantur duo e Societate ad ferendam opem cadentibus. Jam tenebant arcis portam, hostium acie, quorum trecenti primo impetu caesi erant, perrupta, cum Christiani ductor agminis Ludovicus a Silva sternitur. Id quantum animis detraxit Lusitanis, tantum Mahometanis addidit. Crudescit pugna; hostis in munimenta compellitur: at ne penitus debellaretur, utque clades etiam non levis acciperetur, fecit nox, et eorum incuria, quibus commissa pontis custodia fuerat. Lusitanos nitratus pulvis glandesque plumbeae defecerant. Receptui canendum fuit. Navigia dissoluta, pons nullus apparuit. Miles in flumen et naviculas forte oblatas se conjicit, hoste persequente: multoque plures in hac tumultuaria et nocturna fuga desiderati sunt, quam in ipso certamine. Uni e nostris, dum scapham molitur in ripa, brachium plumbea glande confractum est; reliqui trans flumen vecti, cadavera militum in littus ejecta, humo contexerunt, Inclinatam ista clade rem Christianam et Lusitanam, erexit altero post anno, partâ insigni de perduellibus victoria, Andreas Furtadus de Mendoza. Ejus virtute fractus rebellium dux, et furore amens, erumpere cum suis, et in confertos hostes, instar belluae in adversa tela procurrentis, ruere gestiebat. Mauri quantulamcumque salutis spem certo exitio praeferentes, detrectant furiosum certamen; imo binos centuriones ad Mendozam allegant, petitum quas conditiones pacis velit. Nullas, inquit Mendoza; arbitrium victoris esto. Ad regem remissi, eadem audiunt. Igitur clementiam implorare supplices, seque totos illi permittere. Cunalem placavit fanaticus nescio quis, e Brachmanum grege, multis super illum humi provolutum carminibus recitatis, affirmans nequaquam occidendum, ridiculus vates; utque se una cum suis dederet, persuasit.



page 473, image: s473

[Note: 29. Archipirata, Christianorum hostis captus et supplicio affectus.] Arx dedita in hunc modum fuit XVII. Kal. April. MDC. Eam undique cinxerunt Lusitanorum, et Zamorini copiae: angusta inter utrasque patebat semita. Per hanc educti primo sunt multi morbis aut vulneribus debilitati; tum milites exuti armis: ultimo loco subibat medius inter aliquot centuriones Cunalis, aurea veste tectus, nudum ensem gestans, sed verso in terram mucrone; dolorem et metum vultu sereno tegens. Gladium illi detrahi Zamorinus jussit, innuitque Lusitanis ut eum comprehenderent et alios quadraginta Mauros. Tum Mendoza Regis amplexus manum, hunc in arcem induxit; eam, et quidquid intus praedae repertum, Lusitani regis nomine ipsi tradidit, fidem ejus et fortitudinem praedicans: tormentorum bellicorum dimidiam partem, ut pacti prius erant, abstulit. Valuit mirifice hoc liberalis animi specimen ad conciliandam totius gentis benevolentiam, evellendamque opinionem, quae barbaris insederat, Lusitanos abuti religione ad aliena regna per vim et nefas occupanda. Eluxit etiam Mendozae pietas, qui positis humi genibus gratias Deo armorum potenti debitas palam egit, ac Virgini Deiparae, cujus in sodalitio Goano locum principem obtinebat. Foedus deinde inter utramque gentem sancitum, et exaratum in aurea lamina.

Cunalis spectaculo et ludibrio diu fuit, vinctus, inermis, abjectus; ignominia tanto majore, quanto fuerat antea pejus latiusque notus. Nam vicini maris imperium quoddam adeptus, et regium sibi nomen arrogans, durissimam tyrannidem in mercatores exercebat, qui absque illius nutu et commendatitiis litteris committere se mari non audebant. Lusitanorum vero, qui ejus arcem ante biennium obsessam irrito incoepto deseruerant, discessus tantos illi animos addiderat, ut laureatas litteras, cum legatis, ad Reges omnes et Principes Mahometanos ipsumque Turcarum imperatorem miserit, extinctum a se Lusitanum in India nomen jactans. Abductus Goam, et in impietate obfirmatus meritas, capite truncato, poenas dedit. Vitam feliciori clauserunt fine aliquot ejus comites, a Patribus Societatis instituti; et baptismo, priusquam supplicium de illis sumeretur, expiati. Venit ad profitendum apud Indiae Proregem foedus Caralis, Zamorini nepos, qui ante paucos menses ad Fidem catholicam opera nostrorum accesserat; et in ea mire confirmatus est, conspecta Christianorum pietate, ac sacrarum majestate caerimoniarum, quae divina mysteria ipsis quodammodo sensibus ingerunt, Deumque verum Christianae religionis esse auctorem facile persuadent.

At Calecuti reddita quies et docendi potestas liberrima Patribus. Toti erant in perdiscendis [Note: 30. Sociorum diligentia in resellendis Malabarum erroribus.] sectarum Malabaricarum arcanis: quarum ineptias ita callebat P. Jacobus Fenicius, ut illas mediis in compitis refelleret, stupente populo, et Brachmanis pudorem inscitiamque silentio fatentibus. Persuasum illis erat mundum ex ovo natum, quod cum bifariam casu divisum fuisset, ex altera parte Orbem terrarum; ex altera coelum ac sidera coaluisse. Quaerente P. Fenicio quaenam gallina ovum illud admirabile peperisset, haerebant; et hunc nodum explicare Malabarica philosophia non poterat. Simillima erant illorum effata de religione. Sed nullo contra doctores imperitos telo felicius pugnabatur, quam Deorum, quos colebant, flagitiis demonstrandis, iisque opponenda Christianae legis sanctitate. His argumentis aliud accessit domesticum et proprium. Invenit P. Fenicius prisci poetae Malabarici carmina pervetusta, quibus refellebatur falsorum cultus Numinum; Dei vero providentia, justitia, fines bonorum et malorum, astruebantur; ut eum poetam, si non Christianum, certe veri Numinis cognitione imbutum fuisse appareret; quam cognitionen mortalium incuria, et scelerum maculae in posterorum animis delevissent. Horum carminum exempla multa descripsit, ac mirantibus oggessit. Regina cum filio Principe Brachmanum fabulas exosa, divinae religionis vetustatem agnovit. Haud ita multo post gravis inter Zamorinum et Regem Cranganoris orta est discordia. Res ad bellum spectabat. Rogatus P. Fenicius, pacem summa utriusque voluntate composuit. Quatuor menses in hoc negotio consumpti, per quos Thomaeorum Christianorum sacras aedes lustravit. Unam vexabat regulus, ac tributum nescio quod a parocho exigebat: sed Zamorini, cujus erat cliens, auctoritate interposita, quievit. Ferebatur haec aedes Malabaricarum antiquissima Christianis, quorum numerus valde accreverat, capiendis


page 474, image: s474

imparem laxavit Pater, et lapideam e lignea construendam euravit. Conveniebant ipsimet in eam Saraceni et Judaei, non tantum spectandi studio, sed etiam votorum causa; quorum se reos saepe fatebantur. Pulsi pariter ex occupatis corporibus nefarii spiritus, recitato Evangelio, et sanati morbi magnum religioni decus addiderunt. Quibus rebus adductus Zamorinus, quatuor aedes sacras condendi facultatem concessit. Fidem vero erga Lusitanos et amicitiam ut sancte coleret, Patres impense laborarunt. Itaque constantissime repudiavit munera Saracenorum, qui arcem Cunalis aequatam solo instaurare moliebantur. Cumque nepos ejusdem Cunalis id anno MDCVI, tentaret, capite plexus est. Per hanc cum rege Calecutano pacem magna Goano Archiepiscopo data est opportunitas idonei praesulis, a Romano Pontifice approbati, Thomaeis praeficiendi, quemadmodum inter Lusitanos et Zamorinum convenerat; totamque gentem a catholicis aberrantem institutis, ad pristinam Fidei integritatem revocandi. Res est majoris momenti, quam ut strictim attingatur; et lucem necessariam afferet Synodo Diamperiensi, cujus Acta nuper edita sunt.

ECCLESIAM Thomaeorum post Apostolum Thomam catholici praesules diu gubernarunt. Iis postea per ethnicos Principes, qui regionem armis domuerant, morte aut exilio multatis, catholicus grex diu pastoribus viduatus mansit, ac [Note: §. III. THOMAEORUM ECCLESIA LIBERATA SUIS ERRORIBUS.] demum antistites ex Asia vicina et Babylone arcessivit. Exortus per ea tempora Nestorius, Patriarcha Constantinopolitanus, errorem longe lateque sparsit. Ac licet in Concilio Ephesino fuisset condemnatus, ejus tamen libri, aliorumque eadem infectorum labe, in Armeniam et Persicam conversi linguam, virus in Syriam, Persidem, finitimosque populos invexerunt. Erroris patrocinium suscepere prae ceteris Babylonii praesules; et ab Ecclesia Romana divulsi, Patriarcharum sibi nomen arrogarunt. Ea ratione manavit pestis ad Thomaeos, et Nestoriana impietas in locum catholicae doctrinae, quam ab Apostolo Thoma primum [Note: 31. Quo pacto Nestorii errores ad Ecclesiam Thomaeorum perma naverint.] hauserant, est suffecta. Tales illos nacti Lusitani, quando in Indiam primum appulerunt, cumque Lusitanis advecti Franciscani, abhibuere curam ad eos errore liberandos; erecto praesertim in urbe Cranganore circa annum MDXLVI. Seminario. Sed Nestoriani Episcopi nullam institutis in Seminario sacerdotibus faciebant dicendi ad populum, et sacramenta ministrandi potestatem. Tum plerique ex illis Seminarii alumnis Chaldaicam, et Syram ignorabant linguam, quae Thomaeis usitatae in sacris precibus et mysteriis. Huic ut mederentur incommodo Patres Societatis, collegium in urbe Vaypicota, non procul Cranganore, condiderunt eo praesertim consilio, ut in illo erudirentur adolescentes indigenae, ac praeter disciplinas catholico sacerdoti necessarias, Latinamque linguam, Chaldaicam quoque et Syram docerentur. Negotium iisdem nihilominus facessere pergebat Thomaeorum praesul, in errore pertinax. Illi Mai-Josepho nomen. Particulam Mar nominibus praefigunt, notam dignitatis; quo more Hispani Don, seu domnum usurpant. Is ergo Mar-Joseph, a Mar-Audixo Patriarcha, ut appellabant, Babylonio Thomaeis datus, comiter admonitus a Lusitanis, ut emendaret ea quae discrepabant a Romano ritu, multa sane haud invitus correxit. Nestorianum tamen fovebat errorem; id quod hoc pacto deprehensum est. Lusitanorum aliquot liberos erudiebat. Incidit sermo de B. Virgine. Hanc vero ut colerent hortatus est, mortalium patronam apud Deum longe potentissimam; sed Cavete, inquit, ne Dei matrem illam compelletis, quae Christi, non item Dei, mater est. Itaque pro consuetis in Angelica salutatione recitanda vocibus, Sancta Maria mater Dei, illas substituebat, sancta Maria mater Christi. Mirati novitatem pueri, Cocinensi Episcopo indicarunt: qui, communicatis cum Archiepiscopo Goano et Indiae Prorege consiliis, dedit operam ut comprehensus Cocini Mar-Joseph Goam duceretur, unde Romam peteret Fidei suae rationem Summo Pontifici redditurus. Olissipponem delatus insinuavit se in Reginae Catharinae gratiam, quae Lusitaniam administrabat, Sebastiano rege nondum per aetatem tractandis regni habenis maturo. Ita ferme accidit ut isti veteratores ementitae pietatis opinione fucum facillime faciant, et per nomen ac simulationem iniquae vexationis, ea consequantur a Principibus, quae veritatis defensores vix obtineant.


page 475, image: s475

Remisit Mar-Josephum in Indiam Regina, cum amplissimis litteris: ac, ne quid illi exhiberetur a Prorege vel Archiepiscopo molestiae, vetuit. Fidem ejus et doctrinam ab Henrico Cardinali, supremo sacrae Inquisitionis praeside, et Legato a Latere, fuisse approbatam affirmans.

[Note: 32. Mar-Abrahamus, Thomaeorum praesul Nestorianus.] Interim Thomaei, desperato sui praesulis Mar-Jofephi reditu, miserunt certos clam Babylonem, qui alium inde antistitem arcesserent. Extemplo adfuit Mar-Abrahamus, a Patriarcha Babylonio delectus; et summo gentis consensu acceptus obire cuncta Episcopi munia occoepit. Ecce tibi autem redux e Lusitania Mar-Josephus, occupatam a Mar-Abrahamo sedem suam queritur. Ergo injiciuntur Mar-Abramo, ut injusto possessori, manus, Romamque deportatur: ubi Fidem orthodoxam professus coram Pio IV. et multa splendide pollicitus, ad suos Thomaeos reverti parat. Interim Mar-Josephus, aemulo dejecto, pace insidiosa. utebatur ad errores fidentius propagandos. Certior ea de re factus Pontifex Pius V. inquiri diligenter, et hominem ad se mitti jubet. Mittitur Romam, ibique moritur Vacuam ejus obitu sedem nactus Mar-Abraham, Thomaeorum studio et excubiis munitus, comprehendi nunquam potuit. Catholicum se ferebat palam et addictum Lusitanis: Nestorium et pestifera dogmata furtim disseminabat. Quod cum faceret caute, aliquandiu latuit. Detectus ad extremum, et a Gregorio XIII. graviter incusatus est, ac jussus provincialibus Conciliis, quae Goae haberentur, deinceps interesse.

Postquam audivit Babylonius pseudo-patriarcha Mar-Abrahamum Goano Concilio interfuisse, Mar-Simeonem, qui Nestorii partes melius tueretur, illi subrogavit. Simeon regulorum aliquot auxilio subnixus, in Mar-Abrahamum contorsit censurarum fulmina, et miserum gregem in partes discidit. Incendium priore luctuosius extinguere Lusitani studuerunt, eoque Mar-Simeopem demum perduxere, ut Romam iret ad Pontificem Maximum. Speravit ille Summorum Pontificum benignitate fretus, et Sixtum V. ignorans, fore ut causam facilius in Europa, quam in Asia, vinceret. At Sixtus hominem excussum deprehendit germanum esse Nestorianum, imo ne sacris quidem initiatum Ordinibus. Itaque remotus ab omni officio sacerdotali sycophanta in coenobio Franciscanorum Olisippone consenuit. Elatus adversarii calamitate Mar-Abrahamus auctoritatem Pontificis palam despexit; vocatusque ad quartum Concilium provinciale Goanum, anno MDXC. venturum se negavit. Nec se tamen Angamalâ commovebat, veritus Lusitanorum insidias, et suorum conspiratione defensus. Hic infandam sacramentorum nundinationem exercens, errorum veneno totam regionem inficiebat.

Certior de his factus per Socios Indicos Aquaviva Clementem VIII. admonuit. Qui haec flagitia diutius toleranda non existimans scripsit anno MDXCV. ad Goanum Archiepiscopum Alexium Menesium, ut dolosum senem vinculis traderet; ac neminem, nisi Latinum praesulem, ejus in locum subrogari pateretur. Cum intelligeret Menesius detrahi veteratorem non posse Angamalâ, quo in oppido Episcopi Thomaeorum degebant, et ubi nihil juris erat Lusitanis; videretque ita senio gravatum, ut e lectulo nusquam proreperet; hoc unum omni ope providendum judicavit, ne quis illi successor Babylone mitteretur: quod jam Thomaei tacitis inter se consiliis agitabant: et nonnulli fuere deprehensi, quos cognito Mar-Abrahami senio morboque, Babylonius pseudopatriarcha creaverat Archiepiscopos Angamalenses. Ad ipsum Mar-Abrahamum quod attinet, constat e nostris monumentis vocatum ab illo, prius quam cederet e vita, collegii Vaypicotani rectorem P. Georgium Crastum. Qui cum adesset, simulque Archidiaconus et primores Thomaei, declaravit velle se ac jubere ut omnes Romanam Ecclesiam agnoscerent matrem aliarum omnium ac magistram; ut Pontificem Maximum colerent, tanquam supremum pastorem, patrem ac dominum, unde reliquorum pastorum potestas derivata flueret. Laudavit Patrum operam in erudiendo populo, ab iisque veram et Apostolicam Fidem doceri professus, praecepit suis ut ipsos audire pergerent. Ea omnia sancte contestatus publicis tabulis consignari jussit, ut manerent ad posterorum memoriam; et in haec verba se scripsisse ad Clementem VIII. affirmavit. Quae quidem ita gesta esse Societatis


page 476, image: s476

sacerdos, qui aderat, prodidit: cujus potior est apud nos auctoritas, quam aliorum, qui aliter eadem, tantum audita, narraverunt.

Extincto Mar-Abrahamo, et accessu prohibitis qui fuerant illi a Patriarcha Babylonio subrogati, Goanus Archiepiscopus Ecclesiam Thomaeorum P. Francisco Rozo, quem Vicarium Apostolicum, annuente Summo Pontifice, renunciaverat, administrandam demandavit. Chaldaicae linguae ac Malabaricae peritus, non solum gentis mores et instituta longo usu cognoverat, sed animos etiam sibi probitate ac sapientia devinxerat. Nihilominus timuit ne satis obsequentes Thomaeos non haberet; quippe nondum sacramento Romani Pontificis adactos, et praeterea commendatos a moriente Mar-Abrahamo Georgii Archidiaconi curae, qui jam eorum regimen, gentis more, susceperat, donec antistes crearetur. His mature pensitatis, praestabilius Alexio Menesio visum est, Ecclesiae hujus administrationem eidem Archidiacono permittere; ne populus a Romano Pontifice abalienatus, nova moliretur dissidia, et aeterno schismate scinderetur. Sed ut Archidiaconi auctoritas injecto veluti freno, si quid perperam tentaret, coerceretur; duos illi Menesius addidit Ecclesiae Latinae sacerdotes, velut honoris et consilii causa; videlicet eundem P. Franc. Rozum, et collegii Vaypicotani rectorem. Illos repudiavit ferociter Archidiaconus: quin, monitus ab Archiepiscopo Goano ut Fidei professionem a Concilio Tridentino praescriptam ederet apud ejusdem collegii Vaypicotani rectorem, idque publice in templo, distulit aliquandiu; nempe antistitem Babylone mittendum expectans: postremo negavit se facturum, palam praedicans jus nullum esse Romanae Ecclesiae vel antistiti Goano in Ecclesiam Thomaeorum. Eadem in verba sacerdotes suos jurare cum populo jussit; simul templis Patres Societatis, et Latinos sacerdotes exclusit.

Ea Goam perlata summo dolore Goanum Archiepiscopum affecerunt. Statuit ipse Thomaeos adire, et in mediam tanti discriminis flammam se conjicere. Non illum Proregis, non amicorum preces retardare valuerunt. Terruit Archidiaconum invicti praesulis fortitudo et constantia, cum per invia et inaccessa tendentem ad se loca vidit, nomine Lusitano, majestate pontificia, et Superis auctoribus armatum. Ergo mollius agere, ac dictitare nequaquam recusare se quominus Fidei professionem edat; modo ne apud Patres Societatis JESU illam edere cogatur: iis unice nimirum infensus, quia Chaldaicae periti linguae, gentis haereses coarguebant ex ipsis Thomaeorum libris: ac rudes puerorum annos ad Ecclesiae Romanae formabant obsequium. Itaque cum per eos dies adolescens e collegio Vaypicotano profectus in patriam Caturten, ibique, dum publicis precibus interest, orationem recitare jussus; in ea, pseudopatriarchae Babylonii nomine praeterito, Summum Pontificem, quemadmodum Patres docuerant, appellasset; colaphis et calcibus contusus, ejectusque templo fuerat; probante Archidiacono, et sacerdotes impios, quasi prisca instituta retinerent, collaudante.

Id quamvis aegerrime tulerit Archiepiscopus Goanus, ut omnes tamen conquerendi ansas illi demeret, negotium Franciscano dedit, viro eximiae virtutis ac prudentiae, ut professionem Fidei ab Archidiacono publice pronunciandam acciperet, et ad se munitam ipsius chirographo mitteret. Edidit hanc ille quidem, sed privatim, neque iis conceptam vocibus, quas Pii IV. Bulla praescribit; nulla Nestorii, nulla Ecclesiae Romanae facta mentione. Monitus a Franciscano, ut e praescripta formula et publice Fidem catholicam profiteretur, contulit se in templum, quo magnus populi et sacerdotum, aditu Patribus Societatis intercluso, numerus confluxerat. Tunc scriptam Lusitano sermone, cujus erat plane ignarus, Fidei professionem audivit, seque iis omnibus quae recitata fuerant, assentiri dixit; deinde cum amicis de fabula belle peracta jocatus est.

Tam insigni ludibrio stimulatus Menesius, iter exeunte anno MDXCVIII. [Note: 33. Goanus Archiepiscopus dioecesim Thomaeorum lustrat, adhibitis Patribus Societatis.] institutum celeravit. Cocinum delatus, vocat Archidiaconum. Venit ille, sed armatorum agmine stipatus: quorum aliqui una cum ipso ad Archiepiscopum admissi, strictis ensibus adstitere. Praesul sapientissimus suscepit partes lenitatis, ad quas erat sponte propensus, quasque ipsa res et praesens periculum suadebat. De illo armorum apparatu blande conquestus, significavit eo se consilio accessisse,


page 477, image: s477

dioecesim ut lustraret: initium se a Vaypicotano collegio facturum. Exceptus a Patribus eo, quem postulabat ipsius dignitas, honore; mox a studiosa juventute lingua Chaldaica, Syra, et Malabarica salutatus, contendit in sacram aedem; et ad frequentem populum plena gravitatis et ardoris oratione de Nestorio disseruit, concione satis pacata. Postridie in urbis templo interfuit rei divinae, publicisque precibus. Verum animadvertens in illis honoris causa nominari pseudopatriarcham Babylonium, et vocitari universalem Ecclesiae catholicae pastorem, exarsit sancta quadam iracundia; nec ita multo post arcessitis collegii Patribus, alumnis Seminarii, Archidiacono ejusque sacerdotibus, pauca praefatus de obedientia Romanae Sedi et Vicario Christi debita; deprompsit e sinu, et recitari alta voce jussit excommunicationem latae sementiae in eos, quicumque Babylonium Patriarcham appellarent Oecumenicum Ecclesiae pastorem, aut pro eo in re divina facienda preces funderent, quem haereticum Nestorianum, schismaticum, et a piorum communione seclusum esse constaret. Sub haec minaci voce ad Archidiaconum conversus, imperat ut sententiam nomine fuo apposito suffragioque confirmet. Deprehensus medios inter Lusitanos Archidiaconus, qui necdum larvam exuere decreverat, subscribit suum nomen, et chirographum schedae apponit; idem sacerdotes ejus praestant. Domum reversos Thomaei civitatis principes trepide conveniunt. Concurrit lymphata plebs; maledictis in Archiepiscopum et conviciis indignissime bacchatur: venisse, ut S. Thomae legem evertat; ut invidia stimulante, Babylonios praesules possessione moveat, quam a mille et ducentis obtinebant annis. Conclamantes ad arma sedavit Archidiaconus, monens dissimulandum, ut in urbe Lusitanis amica: se manu sententiam Archiepiscopi approbasse, non animo: starent in veteribus institutis, et inanes invidi antistitis et imperiosi minas contemnerent. Suadebant Menesio Lusitani, ut Cocinum profugeret. Remansit metu et periculo major; ac vicinum in oppidum, velut illud ex itinere lustraturus, perrexit. Praegressa fama cives armaverat. Nemo processit obviam: pauci sacerdotes, truci vultu, silentes moestique praesulem in templum deduxere. Hic arcus, jacula, gladii; ut in acie. Aspectu diro paulum conturbatus partem familiae remittit ad naves, ne imparatae occuparentur: ipse cum binis duntaxat sacerdotibus, et Patribus Societatis, qui ab ejus latere non discedebant, procedit media inter arma; induit sacros amictus Pontificum; et dignitate fretus, attonitos miraculo fiduciae compellat, ac docet multa quae ad refellendos eorum errores pertinebant.

Cum audiri se iniquissimis animis auribusque cerneret, assurgit, et pastorali pedo nitens, Haec illa est, inquit elato vultu ac voce, doctrina quam Christus discipulos, quam vos Thomas Apostolus docuit, quam catholici omnes profitentur, quam sanguine profuso non dubitanter ipse testabor. Agite; inermem, ut cernitis, mactate: morte forsan mea vobis probabo, quod voce non possum. Neque vero me vestris minis aut hoc armorum terrore pellendum putatote: ratum est pedem hinc non efferre, nisi vera dicenti credatis, aut certe morienti. Perculit haec oratio turbidos. Defigunt ora solo. Pergit, illorum silentio et metu factus audacior. Quid statis; ait, cur siletis, nisi quia veritas victos constrictosque tenet? Quid dubitatis illam mecum, indicto solenni coetu, scrutari, et e sacris litteris, veteribusque monumentis exquirere? Ardebat nimirum consultissimus praesul eos perducere ad congregandam synodum, haud dubius quin veritas in ea vinceret.

[Note: 34. Primores gentis cum Archidiacono praesulis potestati arbitrioque se permittunt. Synodus indicitur.] Assensere dicenti complures: reliqui demum in eandem sententiam convenerunt Caturte, quo in oppido Archiepiscopus hebdomadae sanctioris mysteria celebravit insigni apparatu. Vocatis in templum sacerdotibus feria quinta, ut Ecclesiae Romanae mos est, lavit omnium pedes. Fregit pervicaciam humilitas tanti praesulis. Accessit ad animo permovendos P. Antonii Tusci concio luculenta: consecutus sacer morienti Christo dies, jam nutantes, ad obsequium penitus flexit. Antistitem virum haud dubie sanctum praedicant, qui doceret vera et faceret sanctam esse Romanam, quae tales ferret Episcopos, tales ritus haberet, Ecclesiam: aequum esse ut omnes morem illi gererent. Tum duo proceres,


page 478, image: s478

quos Archiepiscopus in consilium adhibuerat (nam ea ratione Malabares potissimum conciliantur) Quid cessamus, inquiunt, cur diutius veritati cognitae ac Spiritui Sancto resistimus? Agite, sequimini: statimque supplices ad Menesii pedes accidunt, orant veniam pertinaciae, obsequium ipsi et Ecclesiae Romanae omnes profitentur. Quos ille collacrymans allevat singulos, amplectitur, laudat; oblivisci praeterita, et perficere fortiter inchoata jubet. Ubi vidit ad omnia paratissimos, urbem totam ad Ecclesiae catholicae communionem revocare, et sacramento Romani Pontificis adigere palam decrevit. Paschatis auspicatissimam, quae instabat, diem operi tanto destinat; ut ad veritatis lucem e diuturni schismatis tumulo felices gentis primitiae resurgerent. Processere in primarium templum, inter faustos symphoniacorum cantus. Sedebat in templi aditu Menesius, ad quem propius accedentes sacerdotalis et laici ordinis primores, in Romani Pontificis verba et doctrinam ritusque catholicos juraverunt, populo foris succlamante; tubis tympanisque respondentibus. Ingressis deinde templum P. Franciscus Rozus egregia oratione omnibus gratulatus est.

Perculsus inexpectata rerum conversione Archidiaconus, seque a suis destiturum videns, et ab ipso Cocini Rege, cujus patrocinio potissimum nitebatur, aestuabat. Cunctanti homines duo e Societate mandata Menesii novissima pertulerunt, actum esse, nisi post diem octavum se sisteret; arcendum sacris et communione Fidelium, alio ejus in locum suffecto. Hac denunciatione, atque adeo Regis Cocini, ad quem Archiepiscopus scripserat, minis perterritus, venturum se Vaypicotam promisit in collegium Patrum Societatis JESU: apud quos, tametsi de illis tam male meritus, tutiorem se fore quam alibi uspiam confidebat. Adfuit, amplexusque Archiepiscopi genua, Pater, inquit, peccavi in coelum et coramte. Quem amantissime complexus praesul, veniam a se nec non a Deo amplissimam, et praeteritorum oblivionem spopondit; modo staret praesentibus pactis, et in praefinita verba juraret. Hoc animo se venisse affirmavit, et in interius conclave cum P. Francisco Rozo subiit. Stabat Archiepiscopus effigiem Christi crucifixi tenens. Archidiaconus flexis poplitibus, et Missarum librum tangens manu, professionem Fidei edidit. Praesul manantibus gaudio lacrymis, pio pariter perfusum fletu erigit, et hunc sibi diem in vita optatissimum illuxisse confirmat, quem bene tot laboribus et periculis emptum duceret: nihil jam restare, nisi ut quod egerat privatim, palam et in conventu nationis universae praestaret. Conscriptae sunt ab utroque litterae ad sacerdotes et primores urbium pagorumque, ut ad XII. Kal. Jul. MDXCIX. Diamperam omnes convenirent.

Appetente constituta die, sex Patres Societatis, qui theologorum Archiepiscopi partes in Concilio agerent, ab eo lecti fuere. Praeterea octo Malabaricos sacerdotes, quos vulgo Casanares appellant, totius dioecesis spectatissimos arcessivit, quibus statuenda in Synodo exposuit, illorum sententiam exquirens; veritatem singulorum capitum commonstrans in sacris litteris; et quae objiciebant, diluens; habebat enim persuasum, quod illi approbassent, a ceteris nullo negotio confirmandum. In iis vero capitibus, quae ad civilem administrationem pertinebant, in consilium adhibuit quatuor auctoritatis praecipuae senes, et in republica versatos. Valuit ea res majorem in modum ad Synodi tranquillitatem. Isti quippe compescebant pervicaces, respondebant dubitantibus; et Concilii decretis, non ut consultores tantum, sed quasi auctores, vim et pondus addebant.

[Note: §. IV. SYNODUS DIAMPERIENSIS.] DUODECIMO Kalendas Quintiles anni MDXCIX. qui dies Synodum aperiebat, ingens omnium ordinum multitudo apparuit. Lusitana vicinis ex oppidis nobilitas confluxerat: aderant Canonici Cocinenses, et arcis Lusitanae praefectus Antonius Norugna. Peracto solenni sacrificio, P. Franciscus Rozus verba fecit Malabarice. Archiepiscopus Concilii causas, et alia quae tempus monebat, explicuit; ac poenas, quascumque habet ecclesiastica lex et consuetudo gravissimas, constituit, si quis privatim de rebus agitandis in Concilio disputaret. Secunda dies et sessio publicam Fidei professionem habuit, ab ipso primum Archiepiscopo editam, deinde ab Archidiacono, denique communiter a presbyteris Malabaricis, hunc in modum. Eorum unus, in superiorem ascendens locum, formulam


page 479, image: s479

a Tridentino Concilio praescriptam legebat, ceteris, in genua procumbentibus, et eadem verba repetentibus: tum unusquisque ad Archiepiscopum sedentem pro ara majori accedens, ab eoque interrogatus num probe quae recitata fuerant intellexisset; num sponte ac libere jusjurandum in haec verba daret; Ita esse, codicem Missarum et Crucem tangens, respondebat, aliamque brevem formulam contra proprios Ecclesiae hujus errores conscriptam pronunciabat. Decretum fuit nemo ut ad sacros deinceps Ordines, aut paroeciae regimen, promoveretur, quin prius Fidem catholicam ex ejusmodi formula profiteretur.

[Note: 35. Opera in Concilio a Patribus posita.] Aliis diebus et sessionibus excussa sunt varia, quae doctrinam disciplinamque spectabant, capita; maxime de sacramentis. Illorum doctrina primum exponebatur, deinde conficiebantur decreta; dissolutis prius, quos licebat cuilibet objicere, nodis ac difficultatibus. Lugenda plerique laborabant inscitia. Erant qui Baptismi formam ignorarent; itaque oppidulum integrum, immissis occulte in singulas domos sacerdotibus, baptizandum Menesius curavit: quia parochum non ea, qua par erat, usum forma comperit. Plerique per montes et nemora sparsi, nunquam salutari fonte lustrati fuerant, partim negligentia, partim inopia; quia non suppetebat, unde sacerdoti penderent vectigal, exigi pro sacramentis illic solitum. Confirmationis nomen ipsum ignorabant: expiare animum confessione peccatorum, ante sacrum epulum, moris non erat. Peccata purgari sua sic rebantur. Ingentem die dominica focum in templo accendebant: foco magnam thuris injiciebant copiam, collectoque manibus fumo, pectus vaporabant: ita se demum puros purgatosque arbitrati. Missa foedissimis scatebat erroribus et caerimoniis, ad vernaculas haereses declarandas institutis. De censuris, de flagitiorum discriminibus et delictis reservatis, copiosus docendi locus Patribus fuit. Traditi libri, unde haec per otium discerent. Multus etiam de Nestorio et ejus impio dogmate sermo. Designati fuere librorum et precum sacerdota lium loci, alii emendandi, alii expungendi: proscripta simoniae vetus labes, et parochorum alimentis consultum. Censum illis destinatum, ubi deficeret, expleturum se promisit Archiepiscopus de suo; et solvi de fisco voluit hoc anno Rex Lusitaniae. Multa quoque de coelibatu sacerdotum, de laicorum matrimonio, de statis jejuniorum diebus, de moribus reformandis, pie sapienterque sancita.

Post nonam ultimamque sessionem, Menesius vocatos ad se parochos officii commonefecit, et quam severa illius ratio reddenda Deo quondam foret, denunciavit. Ad extremum, acta Concilii et decreta primus omnium suo nomine et chirographo firmavit; quem deinde reliqui ad unum consecuti sunt. Gratiae Superis actae singulari cunctorum laetitia, et instructum agmen suppucantium. Sed repente densissimum imbrem procellosus nimbus effudit. Trepidantibus in templi vestibulo primis ordinibus, inclamat praesul magna voce ut procedant: processere. Conticuit ventus, fugêre nubes, neque imbris guttâ violatus quisquam fuit. Visa res portenti similis, nec parum inde auctoritatis accrevit Synodi decretis, et praecipuo tanti operis auctori Archiepiscopo: cujus majestate ac veneratione deterritos non semel se fuisse perturbatores nonnulli confessi sunt, cum disjicere bene coepta molirentur.

Dimissa Synodo, praesul negotium Patribus Societatis, quos habebat secum, dedit erudiendi et examinandi aliquot parochos et sacerdotes: tum de sententia duodecim Christianorum, e prima nobilitate selectorum, decisae sunt lites, quae ad Concilium relatae fuerant. Multi excommunicationis vinculo soluti, quo ab annis viginti pluribusve illigati, ac desperantium similes, vitam infelicem trahebant. Neque enim sacerdotes consueverant aliquem anathemate percussum restituere Fidelium coetui, etiam supremo vitae tempore: quam consuetudinem Synodus abrogavit. His feliciter confectis, Archiepiscopus amplissimas ad P. Nicolaum Pimentam, Societatis Indicae Visitatorem, litteras scripsit, quibus eum de tanto negotio ad optatos demum exitus perducto faciebat certiorem, et nostrorum pios labores multis laudibus extollens, se absque istis adjutoribus quidquam fuisse perfecturum negabat. In quo praesulis egregii modestiam licet agnoscere, cui uni, secundum Deum, tantum opus merito tribuendum.



page 480, image: s480

[Note: §. V. P. FRANC. ROZUS CREATUR THOMAEORUM ARCHIEPISCOPUS.] RESTABAT unum ad operis absolutionem, sed momenti longe gravissimi; ut catholicus antistes eligeretur. Gentis proceres una voce postularunt illum ipsum Alexium Menesium, cujus probitatem, sapientiam, animum in Thomaeos, perspexerant. Respondit Menesius id fieri non posse, quandiu Goanam retineret sedem; scripturum se ad Summum Pontificem, ut relicta Goa, totus illorum esset: nihil sibi posse optatius evenire: fi tamen votis suis Romanus Pontifex non annueret, cupere se rescire, in quem potissimum oculos conjicerent. Petito ad deliberandum spatio, renunciarunt, si carendum ipso foret, neminem videri sibi aptiorem huic jacturae sarciendae quam P. Franciscum Rozum. Affecit haec electio Menesium singulari voluptate, cui nota jampridem erat Patris eruditio, pietas, dotesque ceterae muneri tanto pares. Scriptae sunt ad Pontificem a Thomaeis litterae, quibus ei sua deferebant obsequia, seque restitutos Ecclesiae catholicae significabant: simul antistitem ab eo flagitabant Alexium Menesium, aut, si fieri id non posset, P. Franc. Rozum, Societatis JESU. Eandem in sententiam scripserunt ad Regem Lusitaniae. Rescripsit anno MDCI. ad Archiepiscopum Rex nequaquam expedire, ut Goanam sedem relinqueret: nominationem P. Franc. Rozi approbavit: eoque postulante, Clemens VIII. eundem Rozum Ecclesiae Angamalensi praefecit antistitem. Est Angamala sedes antiqua praesulis Thomaeorum et oppidum haud ignobile in eo peninsulae Asiaticae prope Comorinum Promontorium tractu, quem longa montium series, perpetuo a septentrione ad meridiem ducta jugo, dividit in duas partes, unam soli orienti, alteram obeunti oppositam. Haec juga Lusitani catenam, sive serram, vocant: unde factum ut Angamalensis Thomaeorum antistes appelletur aliquando Serrensis Archiepiscopus.

Erat Pater Franciscus Rozus Gerundensis. Accesserat ad Societatem anno MDLXXV. ac triennio post in Indiam navigaverat. Ibi operam praecipue navavit erudiendis Thomaeis, tum paci Lusitanos inter et Calecuti Regem componendae, ac mitigandis offensionibus procerum aliquot barbarorum, qui eam rescindere conabantur, et quorum insidiis ac ferro appetitus non semel fuit. Demum a Goano Archiepiscopo ad purgandam ab erroribus Ecclesiam Thomaeorum in Synodo Diamperiensi adhibitus, cum insignia eruditionis ac prudentiae dedisset in eo negotio documenta, ejusdem Ecclesiae, ut modo diximus, pastor designatus est. Repugnavit ille vehementer, ut Instituti nostri ratio lexque postulat: morem tamen gerere jussus, et Goae consecratus VIII. Kal. Februar. anni MDCI. onus impositum subiit, et annis tribus ac viginti sic gessit, ut omnes vigilantissimi praesulis numeros impleverit.

[Note: 36. Ejus primi post susceptum Episcopatum labores.] Ac primo quidem dioecesim suam lustrare instituit, adscitis Patribus itinerum et laborum sociis, ac loca praesertim adiit aspera et inculta, quae cum praesulem ab annis triginta nullum vidissent, vitiis ac superstitione silvescebant, vix ut in tantis errorum sentibus Christianum exstaret nomen. Deinde synodum dioecesanam Angamalae coegit. Dictum in ea rursus anathema Nestorio, et multa utiliter constituta. Quia vero scatebant gravissimis mendis libri, quibus utebantur ad sacrificium et publicas preces, rogavit Clementem VIII. praesul ut emendati Roma codices mitterentur. Id visum operae gravioris et longioris. Chaldaicos igitur characteres ex Europa deportavit jussu Pontificis P. Albertus Laertius, ut ex officinae typographicae fecundo sinu major voluminum copia promptiorque funderetur. Ejus princeps partus Rituale Romanum fuit, quod e Latina, tunc Malabaricis sacerdotibus ignota lingua, in Chaldaicam conversum, ac parochis omnibus distributum est; ut sana et eadem in sacramentis administrandis ratio ubique teneretur. Ad inscitiam autem paulatim depellendam, elegit antistes idem spectatos moribus ac genere adolescentes, qui liberalibus disciplinis eruditi, et ad sacros promoti Ordines, virtutis postea doctrinaeque lucem suis popularibus impertirent. Curam deinde ad sacras aedes aedificandas ornandasque vertit. Deserta montium juga perlustrans Christianos offendit bene multos, per avia sparsos nemora, et miserabili doctrinae salutaris oblivione laborantes, inopiâ templi quo convenirent. Neque spes aut facultas aderat illius condendi, vetante regulo crudeli atque ethnico. Factum est divina benignitate ut,


page 481, image: s481

mutata subito mente, locum templo sponte daret. In somnis illi se obtulerat ignotorum virorum par venerabile. Voce gravi et imperiosa monuerunt ut Christianis faceret copiam certum in locum conveniendi, quem indicare videbantur. E somno suscitatus confestim arcessit praesulem, locum repurgari a vepribus et virgultis jubet: statui praealtam Crucem, et aedis sacrae fundamenta poni.

Graviores ultori Deo poenas obstinatio reguli alterius dedit. Erat in ejus ditione templum, sed male materiatum et ruinosum; deinde angustius, quam ut neophytos omnes caperet. Refici placuit. Id vero a dynasta nullis precibus impetrare poterat Rozus. Ad eum novis artibus expugnandum postridie reversus, mortuum deprehendit; ejusque familiam continuata funera propemodum deleverunt. Haud levius alium dynasten puniti sunt Superi, cujus in finibus erant templa Thomaeorum duo; alterum Principibus Apostolorum, alterum D. Georgio dedicatum. Huc e vicinis urbibus, ad festum diem celebrandum, ingens fiebat hominum concursus. Celebrari diem dynastes vetuit. Nihil Patrum, nihil antistitis preces valuere. Quod homines non obtinebant, Deus extorsit. Coorto bello, arcem munitissimam hostes illi eripuere: repentina mors filium ejus natu majorem, et regni heredem abstulit; itemque praecipuum copiarum ductorem. Alterum ejus filium ignotus invadit morbus. Jacentem arcana manus ferire visa: exclamat percuti se ac perire: parentem rogat ut celebrari diem festum a Christianis patiatur: hanc ob causam se mactari: hasque inter voces animam effudit. Necdum tot plagae novum Pharaonem frangebant: accessit alia prioribus durior. Unicus restabat filiolus, spes ultima miseri parentis. Puerulum febris, e febri phrenêsis, et amentia corripit. Tum vero aperuit oculos infelix, et supplex ad antistitis pedes accidit, veniam delicti orans: nec solum festam lucem prisco celebrari voluit more, sed etiam aedem sacram ornavit, et alendis lampadibus perpetuum olei vectigal attribuit. Deus parenti sic placatus sanitatem corporis mentisque filio restituit.

[Note: 37. Sedes Angamalensis Cranganorem translata. Novus Concilii Nicaeni canon.] Plurimum ab iis dynastis ethnicis oriebatur molestiae: neque ulla in re prudentissimus antistes gravius elaborabat, quam in mitigandis eorum offensionibus, animisque tractandis. Nec solum divino cultui opponebant varios obices, sed etiam perturbatoribus et seditiosis perfugium praebebant. Id maxime contigit anno MDCII. cum factiosi quidam sopitas de praesulibus Babylone arcessendis lites renovarunt. Lusitanus Cocini praetor Cosmus Lafeyta, improborum spes Mangatae regis opibus unice niti cernens, eum bello vexare aggressus est, ejusque regionem variis incursionibus laceravit. Quo ex bello plurimum incommodi redundavit in collegium Vaypicotanum: nam a Mangatae regno duntaxat flumine interjecto discluditur. Abducti Patres, dissipatae scholae, concitati adversus Christianam religionem finitimi tetrarchae. Tumultum ac periculum discussit rex Cocini, ab antistite rogatus; perturbatores pristinam ad obedientiam reducti. Quia tamen quotidie nova creabantur per ejusmodi regulos discrimina, neque ulla Thomaeorum civitas non eorum alicui mancipata erat, praeter Cranganorem, inter Calecutum et Cocmum sitam, in qua praevalidam arcem Lusitani tenebant: optimum factu censuit Goanus Archiepiscopus, ut P. Franciscus Rozus, Angamala relicta, Sedem Episcopalem Crauganore collocaret: ubi et dignitatem suam contra ethnicorum vim; et auctoritatem contra factiosorum molitiones tutari posset. Facile assensus est Summus Pontifex Paulus V. Translata Sedes Angamalensis Cranganorem anno MDCIX. et P. Franciscus Rozus titulo Archiepiscopi Cranganorensis auctus est. Nec indigna erat honore isto Cranganor, ad quam primum fertur accessisse Thomas Apostolus, ut Christum Indis praedicaret. Visebatur etiam Crux ab eodem, ut perhibebant indigenae, posita, id quod miracula patrari ad eam solita comprobabant. Thomaeis longe gratissimus accidit priscus Archiepiscopi titulus, quo praesules olim Angamalenses gaudebant, antistiti suo redditus: nec non oblatus a Pontifice Maximo jubileus, quem singulari pietate celebrarunt. In volutandis voluminibus Chaldaicis, quae plurima penes Thomaeos reperiebantur, deprehendit Cranganorensis Archiepiscopus, octo Archiepiscopatus a S. Thoma fuisse in his regionibus fundatos; nempe


page 482, image: s482

in Malabare, Socotota, Cambaia, Mogole, Cina: trium aliorum nomina quibus locis conveniant, incertum est. Reperit etiam in pervetusto codice Chaldaico manu scripto Canonem Concilii Nicaeni, qui non exstat in Latinis editis. Est ejus haec sententia: Sic potestas Patriarchae Romani sit super omnes Patriarchas, sicut B. Petro super orbem universum. Quemadmodum Petrum observat omnis Ecclesin: ita illum, qui Romae est. Aliter qui dicat, sentiatve, hunc Synodus anathemate percutit. In eodem codice legebantur alii Canones quidam ejusdem Nicaeni Concilii, nondum vulgati: quos Romam ad P. Claudium Aquavivam misit idem P. Franc. Rozus, cum novis pariter Apostolorum Canonibus; de quibus quid sit sentiendum eruditi disputant.

Dum haec apud Thomaeos geruntur Societas in insula Dio domicilium obtinuit. [Note: §. VI. SOCIETATIS SEDES IN INSULA DIO.] Est haec insula in apice regni Cambaiae, versus Austrum, qua fluvius Indus in mare devolvitur, ad latus occidentale ejus ostii: exiguo quidem ambitu circumscripta, sed magni momenti, propterea quod mari vastissimo velut imperitat, et in omnem Asiam, Africamque, naves ac merces e toto collectas orbe spargit. Ea causa fuit Lusitanis cur portum hunc tot sumptibus, tanto sanguine bene redemptum putaverint. Insulam Dium olim obtinebat Jazius, Sarmata, qui a praedonibus abductus in servitutem puer, cum valeret ingenio et arte jaculandi, e mercatoris familia in regis Cambaiae regiam transierat. Accidit ut Rex, exercitum in hostem ducens, milvum ante prima signa volitantem conspiceret. Omen infelix ratus expalluit, et amplissimam pronunciavit mercedem, si quis avem infaustam jaculo dejiceret. Audit Jazius, qui regios inter stipatores adstabat, et arcu correpto milvum transfixum dejicit. Donatur libertate, auro, insula Dio. Locum opportunissimum commercio cernens, urbiculam, quae portui assidebat, reficit; cingit moenibus; aedificiis ornat; firmat munimentis; implet confluentibus ex Arabia, Perside, India, mercatoribus: ipse auctus opibus et gloria, inter primos Asiae principes brevi est numeratus. Jam Lusitanis metum coeperat incutere, quorum hostibus anno MDVIII. se adjunxerat: nec tamen palam oppugnandum judicabant, ne cum rege Cambaiae, cujus cliens erat, bellum alieno tempore susciperent. Quod habebant in votis, fors obtulit.

Agebatur annus millesimus quingentesimus trigesimus, et Jazio filius Tocanus successerat, cum Soldanum Cambaiae geminus invasit hostis; hinc Sangae Regina (Clementinam annales vocant) veterum proles non degener Amazonum; inde rex Mogolum, Akebari pater. Soldanus faciliorem et promptiorem de femina victoriam fore arbitratus, illuc impetus primos vertit. Urbem Citoram, regni caput obsidet, cujus moenibus Regina se induserat, acie decernere non ausa, viribus inferior, animo par. Soldanus constructis celeritate incredibili turribus lapideis, quae moenia in edito loco posita aequabant, urbem maximam et ornatissimam muralibus tormentis obterit. Cives, elapsâ cum liberis Reginâ, fracti bello et spe destituti, congestis in cumulum opibus et gazis, voluntario incendio ad octoginta millia perierunt. At Mogolum imperator vacuam ingressus Cambaiam omnia ferro et igne vastabat. Occurrit Soldanus; instruit aciem; multa equitum peditumque millia, turbam verius quam exercitum. Incursu primo fusus; et exutus castris, fugit per avios montes, et in insulam Dium se abdit. Ex hoc regni sui angulo Martinum Alfonsum Sosam, Lusitanae classis prafectum, arcessit supplex: copiam arcis in eadem insula aedificandae, si veniat auxilio, facit. Lusitanus oblatam gaudens occasionem tot annos frustra quaesitam, advolat cum apparatissima classe. Mogolem exultantem fundit fugatque, arcem permunitam in ipso Diensis portus aditu exstruit. Soldanum hoste liberatum ac metu, subiit poenitentia. Intellexit, verum serius, quos sibi frenos ipse injecisset, quos evocasset vicinos. Ergo de Lusitanis, qui erant in arce, mactandis consultat. Detectis insidiis, persidum iisdem artibus ulcisci Sosa constituit, et eductum e regia comprehendere. Morbum fingit. Prodit ad eum invisendum Soldanus; sed insidias odoratus, relicto propere Sosa, domum ac portum trepide repetit. Occurrunt naves Lusitanae, ac reditum inhibent. Soldanus vicissim navibus suis, quae stabant in portu, dat signum. Prorumpunt. Oritur atrox pugna.


page 483, image: s483

Nihilominus jam fere portum intrabat regia triremis, cum interfectis aliquot ejus remigibus manca segnisque restitit. Instant acrius Lusitani. Soldanus acceptis vulneribus, et cruore manans, projicit se in undas. Enatantem fluctus rejecit ad Lusitanam navim. Remum, ut ascenderet, porrigebat ratis gubernator, commiseratione motus, cum nauta improbus contum incutit capiti, et in mare praecipitem deturbat. Cambaiani, amisso duce, dant se in fugam. Sic tota insula in Lusitanorum potestatem venit. Hanc anno deinde MDXXXVIII. ac rursum MDXLVI. contra Tureas a Cambaiae principibus accitos, egregie propugnarunt. His victoriis firmata in perpetuum pax, datusque est constituendae et ornandae religioni locus. Praeter aedes sacras complures, sua Franciscani, et Dominicani habebant in urbe coenobia. Vocatam dudum a civibus Societatem P. Nicolaus Pimenta Indiae visitator induxit, misso P. Gaspare Soario, et Fratre Michacle Perez. Non modo illum invitabat Diensis urbis ac totius Cambaiae utilitas, et colligendus et tam fertili campo fructus; sed etiam opportunitas inde in AEthiopiam transmittendi, operâ mercatorum, qui ex Africa et Arabia frequentes Dium commeant: id quod identidem feliciter susceptum est. Subiit insulam P. Soarius pridie Kalend. Martias anni MDC. ac statim ad populum verba facere ingressus, fructum opinione majorem collegit. Sedatae inimicitiae, restitutum aes alienum, illecebrae peccandi sublatae, animorum vulnera nec pauca nec levia curata. Felicibus primordiis excitati cives incubuerunt sedulo ad stabiliendam Societatis domum, collatis pro se quisque necessariis impensis, praesertim arcis praefecti Gonzalus Tavares, ejusque successor Gutterius Monroyus. Eminet vt insula non procul a civitate mons, unde immensum mare, continentemque terram, liberrimo in omnem partem et jucundissimo prospectu, intueri licet. Haec olim sedes erat primarii Mahometanorum templi, quod alia minora fana coronabant. Eversum est templum, ejusque loco posita aedes Beatissimae Virginis, cum praegrandi Cruce; cui honorem, ab ipso longe pelago salutantes nautae Christiani et vectores habent. AEdem et vicinum domicilium utriusque conditor Monroyus donavit Societati. Excisura quoque est delubrum religione veteri ab ethnicis diu celebratum, et Mahesso numini ficto sacrum; ad cujus aram necem sibi homines rebus adversis vexati consciscebant, ut ejus beneficio redirent in vitam meliorem, et ipsorum animae in lauti ac divitis cujuspiam corpus transirent: nam inter miserae gentis recentes fabulas, priscam Pythagorea metempsychosis fidem adhuc obtinet.

[Note: 38. Ex insula Dio in Cambaiam et vicina loca procurritur.] Angustior, etsi ferax, campus Patrum caritati Dium erat, quam ut ejus limitibus circumscriberentur. Saepe tentatus fuerat in Cambaiam aditus, quam Dio jungit pons modico freto impositus; saepe negatus: ad extremum, P. Gaspar Soarius in eam penetravit, et in urbe regni primaria rem divinam fecit; Lusitanis ministravit Sacramenta: longe vero pluribus Armeniis, quibus in animo dudum erat catholicum sacerdotem, qui secum degeret, nancisci. Sed cum revocaretur Goam Soarius, illis obsequi non potuit. Exploravit duntaxat religionis in ea gente statum, velitatus est cum doctoribus indigenis; quos inscitiâ magis quam flagitiis laborare comperit. Illud ridiculum, quod praepansum ori panniculum semper gestant, ne quem scilicet culicem hauriant imprudentes atque interficiant: quippe summum nefas credunt rem quamlibet vita spoliare. Quamobrem, omissis rebus maximi momenti, quas audiebant a Soario, id unum discedentes orabant, ut Lusitanos admoneret, ne quid usquam unquam interimerent. Suratam ex itinere petiit Soarius, urbem imperii Mogolici notissimam. In ea diutius coactum demorari propter aegram valetudinem convenit legatus potentissimi tetrarchae, rogantis ut ad se quamprimum venire ne gravaretur. Morbum, et P. Provincialis mandata quibus redire jubebatur, Soarius excusavit: tetrarchae litteras et vota, quod unum poterat, ad Provincialem postea detulit.

[Note: 39. Maleani ad Christi Fidem conversi. Hanc vexat Rex Travancoris.] Reversus Goam audivit summa cum voluptate semina pietatis, jacta in regnis Porcano, Calecutano et Travancorensi, laetissimas in fruges, favente Deo, succrevisse. Maleanos etiam Societatem cum Religione accepisse. Partem illi montium incolunt, qui peninsulam Asiae intra Gangem, secant, a septentrione in meridiem


page 484, image: s484

porrecti. Pagatim fere habitant. Unicuique pago praeest impositus a Rege gubernator. Lene gentis ingenium, modesti mores, et a gravioribus flagitiis remoti. Victum dant ferae, quas in sylvis sectantur. Earum nocturnos incursus ut fugiant qui degunt inter nemora, casas in arboribus praealtis, ductis ab una ad aliam trabibus, aedificant. Elephantis vero sic tendunt insidias. Locum opportunum speculati, egerunt humum, et fossas praegrandes aperiunt. Earum os et superficiem ramalibus integunt. In illas praecipitantes elephanti capiuntur, et arte cicurati, venduntur magno. Rara in pagis templa, rara numinum falsorum simulacra: sed magicae sortes et praestigiae plurimis cordi. Huic genti lumen Evangelicum inferre jampridem avebat Societas. Ad eam exeunte Junio anni MDC. profectus rector collegii Vaypicotani Regem adiit, olim multa, si Patres ad se venirent, pollicitum in gratiam Christianae legis. Quae promiserat prolixe praestitit. Gentis primores salutari doctrina tradidit erudiendos, ac locum designavit aedi sacrae, quam sacerdos Societatis brevi sic adornavit, ut solita ministeria obire posset. Ceteris orae Malabaricae urbibus Goa praelucebat. Praeter complures ethnicos ad Fidem in vicinis oppidis conversos, quorum numerata sunt amplius sex millia annis MDCI. et MDCII. celebratus est in ipsa urbe et Societatis collegio Sancti Pauli, ipso Apostoli festo die, insignis baptismus capitum mille. Interfuit Indiae Prorex, cum frequenti procerum comitatu, et catechumenos aliquot de sacro fonte suscepit: plerique ab Archiepiscopo Goano vitali unda conspersi fuere. Magnam utrique ac civitati universae voluptatem attulit Saraceni Principis felix ab impietate Mahometana transitus ad Christianam pietatem. Hic debitum sibi Armuziae regnum eripi a fratre dolens, Lusitanorum fidem et potentiam imploraverat. Pro sceptro tamen, quod repetiturus venerat, patibulum reperit: vel potius regnum breve mutavit, ut sperare fas est, sempiterno. Detecta, quam contra Lusitanos machinabatur, proditione, sceleris poenas cervicibus abscissis persolvit. Propositas interim a Patribus Societatis, quos ejus salus solicitos habebat, rationes demisit in animum; concessisque ab regio praetore induciis tridui plenius eruditus, Sebastiani nomen accepit in baptismo; quem illi domus Professorum praepositus magno apparatu contulit in eo ipso, ubi capite truncandus erat, loco. Insonuit mistus laetitiâ populi planctus, cum verba novissima uxori liberisque dixit, unum hoc inter supremos amplexus praecipiens rogansque, ut Mahometem ejurarent. Ita se demum gessit, ut mortem potius a divina donatam Providentia, quam irrogatam ab humana justitia poenam, agnosceret.

Rex Travancoris, ad eam diem Religioni et Societati favere palam visus, utramque anno MDCIV. vexavit. Solem terris eripuerat luna, inter ipsum atque terras interjecta. Maestus pavidam ac superstitiosam nationem horror invasit. Rex somni cibique expers Brachmanes, hariolos, et magos convocat. Veneficus ceteris audacior et sceleratior grande portendi malum denunciat: exitium Regi certissimum imminere: averti nihilominus posse ac propulsari, oppidis aliquot incensis, mactatisque mortalibus, quorum in caput Principi parata clades recideret. Haec ferme remedia proponunt nefandi praestigiatores, ab illo scilicet instituti, qui homicida est ab initio. Addit sycophanta, siquidem placandi sanguine Superi sint, placandos maxime Christiano: hac victima certius, quam alia qualibet litandum. Regem impia vox diu suspensum anxiumque tenuit. Hinc benevolentia in Patres Societatis, et in honorem Christianae legis edicta recens promulgata; inde metus exitii dubium jactabant. Impulit hominem in saeva consilia casus infelix. Coorta fuerat inter ethnicos oppidi maritimi, et Christianos, rixa. Ethnici male multati Regem adeunt, eique magnam pecuniae vim offerunt, ut liceat sibi cum regiarum parte copiarum poenas a Christianis sumere. Diu multumque oratus annuit. Ruunt in imparatos. Atrox pugna conseritur; a prima luce ad vesperam certatum ambiguo marte: demum penes Christianos victoria stetit. Hanc tamen satis gnari non inultam, neque incruentam sibi fore, convasatis quaecumque asportari poterant, abscedunt procul cum liberis et uxoribus. Redit hostis postridie animis et numero refectus: vacuum oppidum cum domo Societatis temploque succendit Progressus, ferro flammaque saevit in vicinos


page 485, image: s485

Christianorum pagos. Undecim direpti, flammisque consumpti, cum templis et Crucibus. Furorem repressit oppidulum propugnaculis et ingenio loci tutum. Satiati ultione domum se receperunt.

Qui arma illis in Christianorum perniciem ministraverat Tartarus, maximum ex ea clade detrimentum cepit. Locus erat profana superstitione sacer, quem impietas velut arcem a multis seculis insederat, in apice ipso promontorii Comorini. Praealta rupes, modico ambitu, toti pelago imperitabat. Hic olim habitasse simium, solenne his regionibus numen, barbaris erat persuasum. Ostendebant impressa humi vestigia simii, quae venerabundi exosculabantur; eoque Indiae pars magna statis diebus, religionis ergo, concurrebat. Huc oppidis suis pulsa multitudo Christianorum, tanquam in asylum tutissimum, effugit cum Patribus Andrea Bucerio, et Jacobo Gonsalvio. Abrasis fabulosi simii pedum vestigiis, Crucem eminus conspiciendam et adorandam defixerunt; aedemque pulcherrimam Virgini Matri posuere. Sed hinc rabies ethnicorum exarsit violentior, praecipue Brachmanum; qui vota suo simio facere non cessabant ut vetustissimae religionis eversores siti ac fame male perderet. Ac sitim quidem ut exules pii propulsarent, cisternam aquae dulci colligendae in ipsa rupe foderunt: fames, Dei beneficio singulari est depulsa, qui vim piscium magnam ad hoc littus, antea sterile et infecundum, compulit.

Calamitatem Christiani gregis praenunciasse visa Crux fuit, ex qua sanguineus in urbe Cotatena liquor fluxerat. Repertas vero in ambustis pagorum ruderibus ligneas Cruces ferunt, quas ausa non fuerat flamma violare. Haec pervulgata momenti non patum attulerunt ad eripiendam aliquibus ethnicis super stitionem; ac praecipue claro centurioni, qui arcem regis Travancoris, et simul idoli fanum in ea custodiebat, Regi et idolo suo cumprimis addictus. AEgrotantis collo sacerdos e nostris coronam Deiparae circumdedit; sanavit; sanatumque nova per baptismum vita donavit, cum aliquot ejus affinibus. Fanum, contrito simulacro, in aediculam conversum est. Miseratus interim Christianorum vicem P. Nicolaus Spinola, quem Rex habuerat semper carissimum, ad illum bis adiit: sed nihil tunc profecit apud iratum, et Brachmanum querelis ac minis obsessum. Anno tandem MDCVII. pacem aequissimis conditionibus feliciter confecit.

[Note: 40. Expeditio Apostolica, in Turuguranos montes et regnum Tanoris, suscepta.] Dum saeviebat Rex Travancoris in Christi cultores, iisdem favebat Rex Pimientae. Hujus benevolentia fretus P. Stephanus Britus Apostolicam suscepit expeditionem in montes Turuguranos, quo post P. Melchiorem Carnerum sacerdos nullus iverat, ab annis amplius triginta. Magnum ibi Christianorum reperit numerum, inscitia miserabili laborantem; sed inscitiae tamen suae sibi conscium et pertaesum. Itaque quoties in pagum aliquem subibat, omissis, uti festo die, rebus concurrebant in templum, ac doctrinae coelestis imbrem sitientibus animis hauriebant. Lites deponebantur in Patris sinu et arbitrio; negotia ejus nutu consiliisque regebantur. Populi pietatem non parum confirmavit sacrilegi furis poena. Divinum calicem clam subduxerat. Post incertos ac diuturnos errores, ab urgente conscientia, velut obtorto collo, ductus ad judicem, ipse suus accusator et testis poenas ultro dedit. In profluentem abjectum cadaver, undis delatum est ante sacram aedem: ibique octiduo toto stetit aqua mersum; exstante duntaxat, quae facinus admiserat, manu: crocodilis, quos frequentes littus alit, escam sacrilegio contaminatam attingere metuentibus. Per idem tempus Societatis homines flagitavit Rex Tanoris, cujus majores susceptam circa annum MDXLVI. Christi Fidem, cum amicitia Lusitanorum, adhuc sancte coluerant. Eum convenere duo e nostris sacerdotibus: quos ubi primum humanissime salutavit, non alia de re prius agi passus est, quam de solo ad sacram aedem aedificandam idoneo. Ejus descriptionem a Patribus propositam approbavit, negotiumque dedit urbis gubernatori, ut opus urgeret. Statim praesto fuere ad caementa et ligna comportanda elephanti; fabri ad componenda; varii artifices ad ornanda omnia et illustranda. Maximum novi templi ornamentum fuit imago Deiparae ad ejus exemplum, quam D. Lucas pinxit, expressa: nec non pulcherrima


page 486, image: s486

Crux, XVIII. Kal. Octobris, qui dies Exaltatae Cruci sacer est, erecta spectante Rege, displosisque ad laetitiae significationem tormentis bellicis. Eam intuens Rex et venerans, hortatus est populum, ut omnes Christiana susciperent sacra. Debitam sacrosanctae Cruci venerationem auxit depulsa ejus beneficio pestilentia, quae maritimam devastabat oram. Piscatores, aestu viscera depascente in ipso prope vestigio animam exhalabant. Ad placandum daemonem vota miseri, preces, et sacrificia congesserunt. Irrita cecidere vota, irritae preces ac sacrificia. Tunc P. Jacobus Fenicius, arrepto tempore, Cur, inquit, surda et muta numina precibus fatigatis? hunc tandem, de quo toties audivistis, Deum, qui vos sua redemit nece, qui Crucem, ut certissimum vestris malis amuletum, reliquit, agnoscite. Movit animos oratio. Supplices oleum alendae lampadi ante Crucem arsurae vovent. Depulsa paulatim pestis, et in Petri retia fortunati piscatores adducti.

[Note: §. VII. VINCENTIUS ALVARUS à MAHOMETANIS TRUCIDATUS.] His rebus prospere confectis, gloriosa mors Vincentii Alvari, et triste Patris Antonii Abreri naufragium, intervenere. Oriundus erat Vincentius Alvarus Ferreira, quod oppidum est Lusitaniae in Eborensi dioecesi. Venerat in Indiam anno MDXCIX. laborum et martyrii avidus. Goam proficiscens anno MDCVI. ad prosequenda litterarum studia, incurrit in myoparones Mahometanos. Lusitani, quibuscum vehebatur, impari pugna commissa, deditionem facere coacti, de suorum capite ac vita paciscuntur. De pretio convênit: sed conditio a praedonibus est apposita, ut ceterorum numero eximeretur Vincentius cum socio sacerdote, quos sibi dire mactandos reservabant. Hujus exceptionis haec suberat causa, quod molestissime ferrent nonnullos proceres Mahometanos profanae superstitioni recens ereptos, et additos Christo, Societatis operâ. Conceptum igitur in omnes odium, istorum, quos habebant in manibus, cruore satiare decreverunt. Repugnabant acriter Lusitani, neque ullas deditionis leges, nisi conditio haec tolleretur, admittebant. Dum sic altercantur, et quidem frustra (quippe cum pluribus et victoribus) Dabulem venêre, qua in urbe actor Lusitani Regis versabatur, a quo nummos in deditione pactos numerari oportebat. Deligunt Lusitani Vincentium Alvarum cum aliquot aliis, qui regium praefectum conveniat. Sed Alvarus, obeundae pro Christo mortis desiderio, an etiam caritate, qua socii vitae magis consulebat quam suae? institit ut P. Antonius Velosus, quem comitabatur, Dabulem pergeret, ipse remaneret: causam hanc praetexuit, quod potior foret sacerdotis auctoritas ad negotium e sententia conficiendum. Itaque manfit felix ovicula furentes inter lupos: qui statim maledictis, et verberibus rabidos acuere coeperunt dentes, et meditato sceleri praeludere. Illuxerat dies Veneris, Mahometi sacer apud Saracenos: hunc novo sacrificio celebrare constituunt. Manus injiciunt Vincentio, reclamantibus licet ac renitentibus Lusitanis; raptant ad navigii proram laetum beata sorte, et triumphantem prae gaudio. Provolutus in genua pias concepit preces, et cervicem acinaci barbaro amputandam obtulit. Erupit impiorum clamor Mahometem personantium, utque suis bonus ac felix esse pergeret, hac placatus victima, stulte comprecantium. Agebat Alvarus annum aetatis septimum et vigesimum.

P. Antonius Abrerus vela faciebat in littore Malabarico, cum P. Bernardino [Note: 41. Duorum e nostris caritas et naufragium. BB. Ignatii et Xaverii memoria miraculis commendata.] Senensi. Orta subito Cocinum inter et Culanum foeda tempestas IV. Kalend. Novemb. MDCXI. classem sex navigiis majoribus et aliis minoribus bene multis constantem, et Asiaticis onustam mercibus fregit. P. Abrerus ducentos ethnicos, nullis antea monitis et adhortationibus victos, ad sacrum baptisina perduxit. P. Bernardinus milites omnes, quorum ingens erat numerus, salutari confessione expiavit; neque suae prius vitae consulere sustinuit, quam eorum salutem sempiternam in tuto collocasset. Eversa demum navi jactabatur undis; cum ad B. Ignatium ore animoque conversus, cernit oblatam ex improviso adnatare trabem. Huic se applicat, perque iratos fluctus diu raptatus, ad littoris cautes ejicitur. Exciverat indigenas procellae fragor et praedae spes. Ab iis haud dubie spoliandus et necandus Ignatium rursus appellat, cujus ope mitigata barbarorum feritas incolumem accepit in littus. Servatam Superûm beneficio vitam dolor propemodum


page 487, image: s487

ademit. Paululum in littore processerat, cum incidit in cadaver socii carissimi P. Antonii Abreri. Triste ac dulce onus maerens ad Patres Franciscanos deportavit, quorum in aede sacra sepultum est. Non uni tantum P. Bernardino, sed aliis plurimis tum e Societate, tum externis, in hac Indiae parte, saluti fuit S. Ignatii nomen, quem Europa novo insignitum titulo, et Beatorum fastis nuper additum celebrabat: nec non S. Francisci Xaverii, cujus in his partibus vigebat adhuc velut recens memoria, frequentibus commendata prodigiis. Cotate oppidum est decem circiter millia passuum distans a promontorio Comorino, et regni Travancorensis limes. Ibi ejus imago magnam habebat venerationem. Pendebant circum undique donaria, miraculorum testes. Id morbo quolibet laborantibus, id calamitosis commune perfugium, non Christianis modo, verum etiam religionis verae exsortibus. In iis poeta senex meraorabilis fuit, magnum olim ethnici gregis decus. Nam pangendis non incommode versibus, quibus tota natio mirifice delectatur, fabulas et insulsa Brachmanum deliria ingeniose commendabat. Uxor ejus, liberi, familia prope tota Christianam sequebatur legem: unus ipse, fama eruditionis tumens, haerebat in impietate. Linguae ac venae procacis vitium Deus insolito pedum tumore castigavit. Sed corporis morbus animo peperit sanitatem. Vovit, si convalesceret, se Christi deinceps clientem, et Xaverii praeconem fore. Convaluit, ac postridie oden elegantissimam attulit in dem sacram, qua salutem sibi restitutam, et laudes patroni sui decantabat. Paucis post mensibus sacro fonte perfusus, et melius canere, et sanctius vivere didicit. Alter poeta, sed Christianus, integrum eidem Xaverio poema dedicavit. Magistratum insignem gerebat in oppido, et ab octo mensibus captus oculis ac pedibus languebat, remediorum irritam vim deplorans. Oblatus illi secundum quietem sacerdos linteo tectus amiculo, qualis fere Xaverius pingitur, monet ut Cotatenam in aedem suam pergat, ibi sanandus. Eo simul ac venit, haud vanam felicis somnii fidem latus agnovit.

[Note: §. VIII. ORA COROMANDFLIA LUSTRATUR.] IN altera parte Asiaticae intra Gangem peninsulae, quae solem orientem respicit, praecipua regna sunt Bisnagarenum, Golcondanum, Gingianum, Tanjaoranum, et Madurense. Ad ea lustranda P. Nicolaus Pimenta, Indiae Visitator, egressus Cocino sub finem Januarii anni MDXCVIII. suavissime complexus est in oppido Punicali P. Henricum Henricium, qui ab ipso. S. Francisco Xaverio huic praepositus stationi, eam ab annis amplius quinquaginta, senex emeritus, retinebat, vegetis adhuc animi corporisque viribus. Magnam librorum copiam lingua Malabarica conscripserat, quorum ope finitimas etiam erudiebat gentes, et Christianam plebem in suscepta Fide confirmabat. Non minorem animo voluptatem hausit Visitator, com ingressus Manariam insulam, quo tempore Christiana pietas anniversariis sacris necem Christi acerbissimam recolebat, personare pio populi planctu suspiriisque templum vidit, sacerdote de Servatoris cruciatibus disserente.

[Note: 42. Manaria insula: margaritarum piscatus.] Factus per eos dies celebris ille piscatus margaritarum, in angusto freto, quod Ceylanum inter ac Manariam interest. Confluxerant hominum millia facile sexaginta. Instructi armis et supellectile domestica, plerique cum uxoribus et liberis, castrorum in morem littus omne compleverant: collocatae certis in locis exeubiae, praefecti operum singulis turmis attributi, omnia ordine pulcherrimo composita. Aderant, pro more, missi Columbo (primatium id oppidum Ceylani) Batavi, qui rei summae praeessent. Nec deerant Patres Societatis, qui frequentes eundem in locum convenire solent ad componendas, ut in tanta multitudine, lites, fovendamque pacem; ad rem divinam faciendam, et subministranda reliqua animarum auxilia. Porro margaritarum ille piscatus (quoniam huc incidit sermo) sic peragitur. Initium piscandi fit certo tempore, a Batavis per totam oram promulgato. Signum datur tormento murali disploso. Tunc in mare propellitur ingens navicularum numerus: in singulis quinquaginta circiter nautae, urinatores viginti. Simul atque naviculae in littoris parte ipsis designata constiterunt, ancora jacitur, et urinatores ad imum ventrem saxum alligant longum pede, latum dimidio; arcuatum, qua parte ventri adstringitur. Id faciunt, ne fluctuum impetu abripiantur, utque firmius in mari gradiantur. Alterum deinde saxum, sed


page 488, image: s488

multo gravius, pedi alligant, cujus pondere subito in imum aequor devolvuntur, quodque delapsi statim deponunt. Praeterea, quia ostrea, quorum in conchis latent uniones, sunt cautibus affixa, manuum digitos multis, e corio duriore, fasciis involvunt, ne revellendis per vim ostreis laedantur: quin, ferreis interdum fuscinulis utuntur. Unusquisque suspensum e collo gestat ingentem saccum, in quem ostrea collecta immittat. Sic ornati urinatores in mare se se praecipitant longum per funem, cujus pars una ipsorum brachio, altera naviculae inhaeret. Statim atque pelagi solum attigere, discurrunt huc illuc celeritate summa per glaream, cautesque asperas, et ostrea passim obvia revellunt. Tantam in mari, etiam infimo et altissimo, testantur esse lucem, ut aspectus in omnem partem facillime patet. Saepe occurrunt immania piscium monstra, quae a Christianis ducto Crucis signo propulsantur, certo hactenus et nunquam fallente praesidio: Mahometanis aut ethnicis fuga nihil artesve aliae prosunt, quominus ab iis saepe devorentur: idque longe gravissimum in hoc piscatu periculum est, ac frequentissimum. Boni urinatores per horam dimidiam in aqua vulgo durant: alii quartam horae partem: neque oleo, aut alio liquore ullo se tuentur: animam duntaxat continent, idque nullo negotio: tantum consuetudo a teneris unguiculis ducta valet! Cum se spiritu praecluso suffocari sentiunt, signum dant moto fune, recipiunturque ex aequore in naviculam per alterum funem, quem corpori medio alligatum habent. Est qui centena referat ostrea, est qui quadringenta, ut casus tulit. Si plura occurrunt, quam continere saccus ipsorum queat, illa congerunt in cumulum, in ipso mari, ac reversi deinde asportant. Onere suo levati paulum interquiescunt, mox reddunt se pelago.

Sub vesperam ostrea omnia e naviculis deportantur in scrobes quadratas, ac pedibus quinis quaternisve latas. Ibi congesta et exstantia metarum in morem, tandiu relinquuntur dum se diductis conchis aperiant ac moriantur. Putrefactâ et solutâ carne, margaritae decidunt sua sponte in subjectam scrobem; unde postmodum eductae, ab arena sordibusque repurgantur. Nullus est earum certus in ostreorum carne locus: aliae in capite, aliae aliis in partibus formantur, complures in musculis et pulpa. Una vulgo ceteris major est ac perfectior; nonnunquam duae, reliquae minores multae; candidae omnes ut plurirnum: flavis aut nigris color deterrimus, ac pretii nullius. Forma omnibus non una. Aliis, pyrorum in morem, desinit in acumen; aliis rotunda est, aliis ovata: inaequalis quibusdam et varia. Abluti purgatique uniones congeruntur in aereas quinque sexve pelves, alias aliis suppositas, et ita perforatas, cribrorum instar, ut foramina supremae pelvis majora sint, aliarum autem eo minora, quo sunt a summa remotiores. Uniones, qui per foramina supremae pelvis non transmittuntur, primae censentur notae: qui remanent in secunda, secundae; qui in tertia, tertiae. In infima pelvi, quae forata non est, excipiuntur minutae, rudes, et inchoatae margaritae. Creditum olim fuit ostrea sub auroram emergere in summum aequor, et hiantibus modice conchis matutinum rorem excipere; quo velut coelesti semine hausto, uniones parturirentur. Illa vero sic marinis cautibus adhaerescunt, nunquam ut in summo aequore conspiciantur. Hoc habent margaritae, quae leguntur in ora Piscaria, ut nitorem suum deperdant nunquam; aliarum candor sensim exolescit. Licet unicuique cymbas inferre quam multas libuerit. Sexcentae vulgo, aut septingentae numerantur. Singulae nummos, ut minimum, sexaginta Batavis pensitant. Potestas ubilibet piscandi promiscue, nemini fit. Certus designatur locus, idque facto prius periculo, unde intelligatur quae pars aequoris, quam dives unionum sit. Accidebat enim aliquando, prius quam ejusmodi specimen caperetur, ut sterilis piscatus et Batavis damnosus foret. Quidquid margaritarum primo die colligitur, ad Regem Madurae pertinet, vel ad Maravarum Principem, prout alterutrius in ditione littoribusque piscatus fit. Diei secundae praedam Batavorum juris esse nonnulli falso tradiderunt. Hoc sibi vindicant unum, ut majores margaritas emant. Quod si pretium a naviculae domino indicatum abnuunt pendere, aliis emptoribus liceri fas est. Sed Batavi praesenti pecunia, quae illis deesse non solet, reliquos emptores facile vincunt.



page 489, image: s489

[Note: 43. Domicilium Societatis in urbe Negapatano: Seminarium in Fano S. Thomae.] Solvens e Manaria insula Visitator Negapatanum venit ab oppidanis invitatus, qui jamdudum Societatem expetebant. Spem longe maximam faciebat amplificandae religionis haec civitas: in eam quippe ingens fit mortalium, omnis sectae generisque concursus, e sinu Bengalano, Peguano regno, Malabarica ora, ultimisque Sinis. Inde contendit itinere terrestri ad oppidum S. Thomae. Dierum duodecim iter fuit, per amoenissimam regionem. Hic delubra frequentissima et pulcherrima cernere erat, plena Numinum variorum, avium, hominum, quadrupedum. Eorum colossos immanes huc illuc deportabant venerabundi: subibant ipsimet onus tantum, et humeris subjectis vesanas moles circumferebant. Regem Gingii Visitator ex itinere adiit, ut ab eo facultatem conficiendae tuto viae, et sine impensis portoriorum, postularet. In regiam deducti sunt Patres a ducentis Brachmanis, aquam certo consecratam ritu quacumque tranfirent aspergentibus. Per varios conclavium anfractus, et militum excubias, ad Regem denique pervenerunt. Exstabat in ingenti suggesto pretiosis instrato tapetibus, ac praealtis pulvillis, in modum columnae assurgentibus, insidebat. Toga illi serica, et ad talos promissa: torquis multiplici gemmarum ordine, a collo in pectus imum fluebat: oblonga caesaries, distincta unionibus, et in nodum sub verticem collecta; quam pannus sericus coronabat. Hinc inde assidebant viri principes, admistis Brachmanis. Ipse florenti aetate, vultu decoro et vivido, majestatem humanitate temperatam prae se ferebat. Accepit Patres benignitate summa, munusculis eorum delectari se significans, sermonemque de religione ad multam noctem produxit. Tandem pannis auro illusis donatos remisit, addito uno e regiis stipatoribus, qui eos assectaretur, immunesque naulis et portoriis praestaret.

Iter igitur postridie repetitum, qui dies sacer et festus urbi praecipua religione colebatur. Quippe in templum ingens, a Rege conditum, deferebatur simulacrum vetus. Simulacro nomen Hanimantus; figura, simii: quem aiebant olim fuisse Deum, sed ob nescio quod delictum, una cum aliis sexcentis Deorum millibus dejectum coelo, simii formam una cum iis induisse, ac principatum inter Deos simios obtinere. Persecutus iter Pimenta, salvus et incolumis tenuit Meliaporam, five Fanum S. Thomae, in eoque Seminarium erexit, in quo institueretur juventus nobilis Badagarum. Illi Madurensis regni et orae Malabaricae fines incolunt. Spes erat felices illic educari plantas posse, quae maturos religionis fructus aliquando suis popularibus inferrent.

[Note: 44. Rex Bisnagaris Societatem accipit. Ejus colloquium cum Patribus.] Late dominatur in hoc tractu Rex Bisnagaris, seu Narsingae: nomen illi tunc Vencatapadinus Ragiu Devamaganus Ragel: seque ipse suis in diplomatibus inscribebat maximorum Regum Regem, et Regum Deum, Magistrum nescientium loqui, Victorem omnium quae videt, et Conservatorem omnium quae vicit, Formidolosum octo plagis mundi, Sponsum bonae Fortunae, Dominum Orientis, Austri, Aquilonis, Occidentis et maris. Sane olim late patebat ejus regnum, ac totam illam Asiae partem, quae porrigitur paulo infra Goam ad Ceylanum usque, amplectebatur. At varii principes et reguli, quos Naikenos vocant, imperii sensim excusso jugo, potentiam illius et oppida inter se partiti, eum angustius regnare coegerunt. Regia civitas Candegrium dicitur. In ea visum est e re Christiana fore, si Societas domicilium haberet, unde posset Evangelii lumen in amplissimam regionem propagari. Datum id negotii Patri Simoni Sa, rectori collegii S. Thomae; qui ut rem e Visitatoris sententia conficeret, scripsit ad Oboragium, Natsingani regis socerum, studiosum Societatis, nec alienum a religione Christiana. Rescripsit ille humanitate singulari, ejusque fretus epistola rector in viam se dedit sub initium Octobris anni MDXCVIII. Prolatis, quacumque transeundum fuit, Oboragii litteris, urbes, portus, flumina patuerunt. Superatis montibus praeruptis et arduis descendit in amoenas valles, ubi populus fere degit. Attoniti confluebant ad novorum hominum aspectum, nec tam mirabantur peregrinam vestem et ora, quam sermones de Numine uno, aeternisque suppliciis aut praemiis; quos avida bibebant aure, nihil tale audituma se unquam contestantes. Videbant Patres non sine gemitu miserabilem inscitiam, in indole tam bona. Quis enim tot animas perire, docentium inopiâ, non doleat? Ita sunt ab


page 490, image: s490

iis avulsi, ut se redituros pollicerentur. Jam in conspectu Candegrium erat, regia, ut dixi, civitas, cum multitudinem hominum prope infinitam aspiciunt in vicino monte. Ibi templum falsi Numinis Tripiti. Trecenti admodum Brachmanes, templo praepositi, subeuntem populum admonebant in limine, ut purgaret peccata, hoc est, barbae partem et capillorum poneret, corpusque ablueret.

Certior factus de Patrum adventu Oboragius, summum copiarum praefectum ad ipsos in urbem deducendos misit, cum lecto procerum, militum, et elephantorum comitatu. Devecti fuere in lecticis elegantibus: singulas quaterni gestabant bajuli, praeeuntibus lictoribus et praeconibus, qui affluentem turbam aegre submovebant. Ipsi vestes illas induerant, quibus ornati sacerdotes catholici ad aras operantur, nimirum albam tunicam lineam, cum stola, et toga seu casula bombycina. Hoc apparatu ad Oboragium processerunt. Sedentem in splendido tapete, pulvillis fultum, et auro gemmisque radiantem, salutarunt. Exposita causa itineris, gratias egere amplissimas pro acceptis pridem ab eo beneficiis. Ea se cumulaturum promisit; ipsorum esse dispicere ubi aedem sacram condere cuperent. Addidit promissis liberalibus munera; et multa de rege Hispaniae, ac Lusitaniae; de Indico Prorege, sciscitatus remisit militari cinctos turma, in destinatum hospitium.

Rogavere Patres ut ipsis, ejus opera, liceret Regem salutare. Paratos in diem tertium esse jussit. Progressi sunt eodem quo prius ornatu. Sedebat Rex in solio: infra illum considebant hinc Princeps regni heres, inde Oboragius; stante promiscua circum nobilitate. Spirabat majestatem Rex et humanitatem: oris color subniger, grandes oculi, venusta facies, statura mediocris. Inter cetera Patrum munuscula figuram cordis crystallini, aureis argenteisque filis intertextam, adamavit: cui Patres, Jure, inquiunt, cor offertur ac placet Regi; amoris nempe ac fidei symbolum. Percontanti de nostro vitae instituto, vestitu et moribus, responderunt se obsequio divino et hominum saluti addictos esse: nuncium negotiis et curis profanis idcirco remisisse: vitam austeriorem et a voluptatibus remotam vivere: uti vestibus vulgo pullis: nudos non incedere, honestatis causa. Ultimum hoc addiderunt, propterea quod Brachmanum genus quoddam illic est impurum et sordidum. Amant illi prodire in publicum omnino nudi, et magno in honore sunt, quia segregati ab hominum consortio, solitudinem et avia nemora sectantur. Quaesivit etiam Rex an ducerent uxores. Negavere: quod Christiani sacerdotes Deum purissimum et sanctissimum proxime conarentur imitari. Miratus vehementer, iterum hoc idem, ac tertio, quaesivit. et Quam saepe, inquit, igitur lympha munda corpus abluitis, ut in conspectum Dei vestri veniatis? Aliam hujus munditiae parandae rationem, et sacramentorum vim Socii explicuere, stupentibus qui aderant, et laudantibus: adeo ut Princeps, converso identidem ad Brachmanes suos vultu, diceret: Eia, quid vobis videtur? Illi conticescere, ac voces duntaxat istas proloqui, Suami, Suami; quae verba Dominum aut Imperatoren significant.

Delapso interim ad Europam sermone, de illius Regibus, oppidis, bellis, de Summo Pontifice, plurima cupide rogitavit; ac responsis Patrum magnopere delectatus, oppidum ubi Societatis domus cum templo poneretur; vectigalia, quibus alerentur, assignavit. Rogantibus ut sedem collocare Candegrii liceret, quo facilius ac saepius Regis conspectu fruerentur, paulum obticuit, et cum Brachmanis demissa voce tantisper est locutus. Crediti sunt Regem, ne id concederet, deterruisse. Nam eorum aliqui disputare palam ausi cum Patribus et refutati, demonstrata fabularum anilium, quas rudi popello venditabant, inanitate, non sine pudore discesserant, Quod saepius ne accideret, si Patres in regia degerent civitate, verebantur, Nihilominus hoc postea concessum a Rege fuit per eam occasianem, quam modo sum dicturus.

Cum sermo de religione ductus fuisset in multam noctem, redire Patres jussit postridie (tanta erat aviditas audiendi!) ac matutinis quidem horis: quod magnam habuit apud omnes admirationem. Ad eum enim et reliquos proceres aditus mane vix unquam patet. Sub vesperam duntaxat negotiis operam dant,


page 491, image: s491

ac visunt inter se: tantaque est commeantium tota nocte cum lychnis et facibus coneursatio, ut vincant tenebras, ac diem imitentur. Matutinum tempus somno totum tribuunt, et corporis mirificae cuidam exercitationi. Ea sic instituitur. Ingens conclave habent arenâ tenui constratum. In eo luctantur cum valentissimis juvenibus, hujus palaestrae peritis: mox depugnant hebete ferro, vel sudibus innocenti pila praemunitis: pugnis etiam calcibusque tundunt inter se se haud molliter: aut immania denique pondera ab humo attollunt Ita copiosum eliciunt sudorem, quo diffluentes artus in arena convolvunt, ac diu multumque verfant. Jacentium sic pedes et brachia famuli distendunt summa vi, distorquent, inflectunt; deinde oleo perungunt, et odorato latice calido abluunt: demum extergunt pura sindone, ac vestiunt. Hac ratione vires et valetudinem sic tuentur, ut in senibus, annos septuaginta egressis, juvenile robur, et vernantis oris flos niteat. Itaque tam utilem palaestram, nisi gravissimis de causis et omnino necessariis, nunquam omittunt. Ea tunc est a Rege ac regni proceribus intermissa, ut Patres de religione disserentes audirent. Explicatum divini Verbi, naturam humanam induentis mysterium; Hominis-Dei dignitas admirabilis exposita, Virginisque Matris, quae coelesti feta partu, Orbi perdito Servatorem dedit.

Exarsit Princeps cupliditate iltos, de quibus tam mira narrabantur, intuendi; rogavitque num esset Patribus in promptu tabella picta, quae Dei Filium ejusque Matrem purissimam oculis exhiberet. Imaginem ejusmodi de industria Patres attulerant, in loco depromendam. Depromunt, et in bono lumine collocant, ut eminus etiam cerni posset. Haesere omnes diu defixis in eam oculis. Rex videndo laudandoque expieri non poterat; evocatisque pictoribus, percontatus est num exprimere imaginem imitando possent: et erat sane picta perbelle. Illis negantibus, quaerit a rectore collegîi S. Thomae, num essent Meliaporae pictores huic operi pares. Non deesse respondit Addidit, eandem tabellam in templo commode reponi posse, quod Candegrii, si juberet, construeretur, et ubi sacra effigies ab indigenis aeque ac Lusitanis coleretur. Subjecere Lusitani qui adstabant, nullam aptiorem inveniri posse rationem ad Christianos institores regiam in urbem invitandos, quam si templum Societatis in ea poneretur. Placuit Regi consilium, et P. Simonem aspectans, Lustrabis, ait, urbem per otium sedem templo deliges: impensas Oboragius, et omnia necessaria suppeditabit de meo. Gratiis impense actis, discessum est. Instabat enim hyems, et collegii rectorem negotia domestica revocabant.

Idem Rex, amplissima legatione ad Indiae Proregem adornata, duos e Societatis sacerdotibus, qui Candegrii degebant, otatori suo comites junxit. Alium a suo latere discedere passus non est in eo bello, quod contra praefectum arcis permunitae gessit. Acie congressus perduellem domuit, et recepta in arce Patrem manere jussit, ut praesidiarios milites erudiret. Benevolentiam Regis in Socios aequabat Regina, instititque summopere ut sacram aedem Pallecatae conderent, quod oppidum Fano S. Thomae vicinum, egregio portu et hujus orae pulcherrimo commendatur. Brevi condita fuit, frementibus Saracenis, et miris modis aedificationem impedire conantibus. Nihil eorum apud Reginam preces, nihil Brachmanum querelae valuerunt. Rex multum cum Patribus ac libenter erat: cumque pictis imaginibus plurimum delectari videretur, misit ad eum ex Urbe Praepositus Societatis unum e postris fratribus, picturae non rudem. Maximam Claudio Aquavivae gratiam habere se Rex demonstravit: et oblatas Beatorum Ignatii et Xaverii imagines demiratus, easque non ita magno tempore ac labore confectas, ut pictor affirmabat, vix credens; Periculum, inquit, faciamus. Ille nihil ia se morae futurum respondis, statimque aggressus vultum D. Ignatii coram pingere, nondum exacta sesquihora vivum paene ac spirantem in parata tela dedit. Crevit admiratio Principis: qui e conclavi pannum aureum depromens, artem pictoris praesenti dono muneratus est: quam ille pari successu in aliis tabulis pingendis exercuit. Inde captabant Patres occasionem explicandi abditissima religionis mysteria, et, Principem ejus amore inflammandi. Ardebarit iidem conserere manus cum doctoxibus gentis, idque Rex enixe cupiebat. Omnem


page 492, image: s492

vero disputationem isti sedulo fugiebant, inscitiae conscientiâ et innato fastu. Ad cerramen invitati respondebant religionem gaudere tenebris ac silentio: ejus arcana vilescere cum. vulgantur. Patres ex eorum libris eruere arcana illa decreverunt. Conscripti sunt isti libri proprio quodam et perdifficili sermone, qualis in Europa Graecus, aut Hebraicus est. Idem in aula viget, atque adeo Patribus videbatur necessarius, ut cum Rege ac proceribus agere commodius possent. Huic perdiscendo se totos dediderunt.

[Note: 45. Nova expeditio in regnum Bisnagarense suscepta. Collegii Tutucurinensis clades.] Ea Goam perlata, cum litteris P. Simonis Sa, magnos in animis nostrorum motus excitarunt. Omnibus Missionem praeclaram certatim exposcentibus, delecti P. Emmanuel Veiga, domus Professorum praepositus; P. Gaspar Stephanus theologiae professor; PP. Joannes a Costa, Petrus Eutitius, Melchior Cotinius, et Consalvus Monterius. At P. Emmanuel Campanellus, et P. Alexander Lenis urbem Chistapatanum in regno Naicheni Gingiani petierunt, ut aedem sacram ibi ponerent, cui B. Virginis a Spe nomen facere placuit, ac totum oppidum Archangelo Michaeli consecrare. P. Emmanuel Veiga Chandegrinum cum suis adveniens, ab Oboragio primum, deinde ab ipso Rege perhumaniter acceptus est. Neque solum factam aedificandi templi potestatem Rex confirmavit, sed etiam omnibus, qui Christianam amplecterentur legem, pristinos honores, bona et ministeria retinendi jus esse voluit. Fundum et aream aedi sacrae destinatam possidebat Regis uxor, Oboragii filia: quae parentis hortatu libenter hac possessione, in gratiam Patrum, cessit. Anno MDC. cursum Evangelii paululum retardavit consternatio publica. Inciderat solis defectio in IV. Id. Quintil. Rex, aula, proceres cum populo, luctu ac dolore perditi, impasti et jejuni die toto perstiterunt, ejulantes miserabilem in modum, ac diris devoventes draconem, a quo solem, cum deficit, vexari putant ac prope devorari; adeo ut non prius recipiat lucem, quam se ab ejus faucibus expediat. Hunc maerorem de solis labore conceptum expulit anniversaria diei festi laetitia. Unum e suis Numinibus praecipuis, Perumalem nomine, genitum vaccâ ferunt, eamque ob rem vaccas, tanquam affinitate cum illo junctas, habent in honore, iisque nemo vescitur. Id fortasse ortum ab AEgypriis, apud quos vitulus Apis in Deorum numero colebatur. Tanta peregrinorum undique confluxit multitudo, tanta diem festum munificentiâ celebrarunt, ut illorum dona ducentis aureorum millibus aestimata sint. Pars festi et pompae potissima fuit, simulacrum Numinis triumphali curru devectum. Currum multa hominum millia trahebant. Rex primus rotas impulit: eas quisquis e populo poterat contingere, in coelo se esse credebat. Patres de stolida gentis superstitione maestos consolatae sunt litterae, quibus Trimalarraius, Regis Bisnagareni heres ac nepos, in suam illos urbem Sirangapatanum invitavit. Erant hunc in modum scriptae. Mahamanda, Espara, Ramaraiu, Trimalarraiu, magnus Princeps, etc. epistolam hanc mittit Patribus Societatis Jesu. Accepi quas scripsistis ad me litteras, et intimo in sinu abdidi. Pergratus mihi erit vester in meam hanc urbem adventus. Hic locum templo ac domui vobis aedificandae dabo: plurimis vos praeterea beneficiis afficiam. Per Suami Ranganatam juro, perque pedes patris mei Ramaraiu. Cetera meus vobis orator exponet: properate.

Hanc laetitiam rursum alius turbavit dolor. septem in Orae Piscariae tractu, quem Paravae incolunt, Societas habebat stationes, collegium etiam in urbe vicina Tutueurino. Nec solum adhibebatur cura in veteribus Christianis fovendis, sed etiam in parandis novis; quorum sexcenti e Saracenis ethnicisque ad Ecclesiae pascua perducti fuerant anno MDCI. Exortus est crudelis dynastes, qui miseram gentem diris vexabat modis: sacras juxta et profanas evertebat domos, abigebat ex agris praedam, incolas in servitutem abducebat. Offensi tam injusta crudelitate Paravae contrahunt copias; penetrant clam in arcem tyranni, et ipsum caesis satellitibus obtruncant. At Rex Madurae, cujus ille cliens erat, exercitu in Paravas immisso, urit agros, exscindit oppida, templis faces infert. Christiani sinistris attriti certaminibus, in propinquam littori insulam, Regum dictam, profugerunt; ubi hostium arcerent ineursus, loci natura tuti, quem hinc scopuli sub aqua latentes, inde angustum et periculosum fretum claudit. Gravissma


page 493, image: s493

pars hujus bellicae tempestatis in urbem Tutucurinum, et collegium Societatis. detonuit. Domus direpta, comminutae Cruces, arae prostratae. Sacerdotem e nostris unum, ab hoste comprehensum, reliquis in insulam Regum subductis, vix a barbaris ejus necem sitientibus Christiani redemerunt. Cum interim in eandem insulam undique confluerent, exstructum est oppidum, in eoque domus Societatis posita, quae Tutucurinensis collegii jacturam utcumque pensaret. Lusitani praesidio insulam muniverunt, in qua tutissimum adversus maris procellas et hostium insidias receptum haberent. Maximis affici consueverant cladibus et damnis Paravae per istos dynastas, et Regis Madurae administros: eaque data fuerat occasio instituendae Missionis Madurensis, de cujus praecipuo fundatore, fructibus, et progressu admirabili, paulo uberius dicendum est.

[Note: §. IX. CHRISTI FIDES IN REGNO MADURENSI MIRE PROPAGATA.] Asiaticae intra Gangem peniniulae, qua Orientem spectat, partem amplam obtinet Rex Madurae. Claudunt ejus regnum ab occasu montes Gatae; ab ortu oceanus Indicus; a septentrione regna Gingianum et Tanjaoranum; a meridie apex promontorii Comorini. Paravae, qui regni plagam orientalem, Oram Piscariae vulgo dictam, incolunt, a regiis, ut modo dicebamus, vexati praefectis quorum avaritia nesciebat modum, et vehementer opus Evangelicum retardabat; ad Patres Societatis, qui S. Xaverio in eorum eultura successerant, confugerunt, ut gentis miserae querelas ad Naikenum Madurensem deferrent. Visa est Patribus occasio non aspernanda inferendae in regni Madurensis interiora religionis. Ivit Maduram P. Gonsalvus Fernandes anno MDXCV. cum aliquot Lusitanis. Auditus a Rege clementer, aedem sacram struxit ejus concessu; scholam pueris erudiendis aperuit; ad evellendam ex animis civium superstitionem totis decem annis incubuit, labore improbo, exiguo fructu. Domum etiam hospitalem curandis aegris condidit, ea spe fore ut Christianae caritatis exemplo permoti Madurenses magistram omnium et parentem virtutum religionem amplecterentur. Moribundos aliquot baptizavit. Vivorum aversae mentes et immotae. Maerore annisque fractus adjutorem et socium accepit anno MDCVI. P. Robertum de Nobilibus, quem divina Providentia Missionum Madurensis, Tanjaoranae et Gingianae sundatorem legerat. Is alta mente indolem gentis, et obices qui cursum Evangelii morabantur, contemplatus, viam paulo diversam iniit, qua mentes a Fide aversas cicuraret, Christumque cicuratis et praeparatis insereret. Juvat hominem praeclari consilii, quod successus felix et Supeti auspices approbarunt, ducem, ab ineunte aetate propius attentiusque intueri.

[Note: 46. P. Robertus Nobilius, seu de Nobilibus, fundator Missionis Madurensis.] P. Robertus Nobilius Romae natus est anno MDLXXVII. ex illustrissima inter Italicas gente, quae originem suam ad Othonem III. Imperatorem referebat, ut affirmant qui rem accuratius examinarunt. Ejus majores cum annis propemodum quingentis Urbeveti consedissent, inde Montem-Politianum, ac denique Romam petierunt. Ab iis orti Pontifices Maximi Julius III. et Marcellus II. Cardinales Sfortia, et Bellarminus; aliique praestantes domi et militiae viri. Hoc, ut postea dicemus, ad religionem in regno Madurensi stabiliendam plurimum interfuit. Neque id aliter in P. Nobilio commemorarem, qui Christiani hominis, atque adeo religiosi genus ac nobilitatem virtute solâ metiebatur. A parentibus mores optimos et studium pietatis hausit, quo incitatus arabiit Societatem, in eamque admissus est anno MDXCVII. honores fugiens, quos illi splendor genetis et Romanae curiae favor ostentabat. Jam inde ab inito tirocinio acres ad Missionem Indicam stimulos subjici sibi sentiebat; in eaque defixus cupiditate, studia bonarum artium, quae Neapoli; ac theologica, quae Romae confecit, ad hanc veluti metam dirigebat. Curae fuit colligere quidquid ad errores ethnicorum confutandos idoneum deprehenderet: meditari secum et expendere quid ab iis objici, quid commode responderi posset. Nec dubitavit postea confiteri, quaecumque contra religionem ab iisdem subtiliter et acute opposita per annos quinquaginta audivisset, omnia fere praevisa jam tunc a se et soluta fuisse. Haud minor interim virtutis erat cura, quam litterarum: quippe cum probe intelligeret ad labores Apostolicos parum esse in doctrina momenti, si virtus absit.

His instructus praesidiis adit Praepositura Generalem Societatis, et ei quid


page 494, image: s494

habeat in votis exponit. Aquaviva, praecipuis illum in Societate muneribus gerendis adhibere meditans, vota ejus in longum differt. Obnituntur acriter consanguinei, et exorant ne invitis ipsis discedat. Quanto haec ad vincendum difficiliora videbantur, tanto impensius ad ea superanda exarsit. Usus erat magistro tirocinii P. Nicolao Orlandino: qui divina luce, ut suspicari licet, collustratus cognoverat Indiis deberi tironem egregium, in eoque mentem hanc aluerat. Is per id tempus Societatis Historiam scribebat in aedibus Professorum: et apud Aquavivam P. Roberti causam ita egit, ut Praepositus Generalis discedendi faceret potestatem, si per ejus parentes non staret. Quot lacrymis, quot precibus pugnatum ab iis est ut carissimum filium retinerent? Precibus objecit preces: lacrymas abstergere consolando frustra tentavit. Ut sensit obnixos non cedere, ad Beatissimam Virginem confûgit, cujus in fidem ac tutelam se se jamdudum contulerat. Ea fretus parentes plena Numinis oratione aggreditur; gravem illis incutit metum ne moram divinis consiliis inconsulta caritate afferant. Mentem hanc non temere nec leviter a se susceptam, sed monente atque instante Deo, cui repugnare nefas sit. Huic se consecratum; nec jam ipsorum, ac ne suum quidem esse. Quod si quid ad ejus majorem gloriam prospere in Indiis gereret, mercedis partem et gloriae ad ipsos magno fenore venturam. Victi hac oratione demum filio Deoque repugnare destiterunt.

[Note: 47. Indiam petit, Ibique novam insinuandae religionis viam tentat.] Continuo Nobilius Olisipponem, inde in Indiam solvit anno MDCV. et Indicae provinciae Praeposito, iter adornanti ad lustrandam oram Malabaricam ac Piscariam, comitem se adjunxit, laetus quod impressa quondam ab Indiarum Apostolo vestigia tereret, ac loca viseret ejus rigata sudoribus, nobilitata miraculis, virtutibus illustrata. Non potuit non laudare Christianorum pietatem, qui maritimum illud occupabant littus, piscatores plerique. Horum in mentibus tanto post tempore vivebat adhuc memoria Xaverii; et in moribus sacer ille spirabat ardor, quem ipsis olim vir Apostolicus afflaverat. Verum ethnicos honestioris paulum modo sortis et conditionis, ad Christiana sacra perpaucos accedere miratus est, et foedam in arvis tam bene cultis sterilitatem. Maduram profectus cum eodem P. Provinciae praeposito, Gonsalvum Fernandem idipsum queri ac dolere comperit: nec Fernandem tantum, sed alios etiam Societatis operarios in Bisnagarensi regno, in Gingiano, in Tanjaorano: qui e suis laboribus vix ullum, praeter laboris et patientiae, fructum colligebant.

Haec secum attente reputans P. Nobilius, causam ingratae sterilitatis investigare studuit. Hanc demum unam esse deprehendit, quod ea regio, ut reliquae ferme Indiarum gentes, patrias leges et consuetudines tam obstinate servet, adeo utiliter et sapienter putet institutas, ut eas qui contemnant, non modo viros probos, sed ne homines quidem esse arbitretur. Eas consuetudines quia parum curabant observare Prangui (sic Lusitanos appellabant) invisi honestissimo cuique, ac despicatissimi passim erant. Porro inter istas leges ea est celeberrima, quae nobiles ab ignobilibus omnino secernit, nihil ut commune utrisque sit. Solis nobilibus auctoritatem ac jus docendi tribuunt: nec usquam aeque atque apud illos valet illa viri sapientissimi vox, Primus discendi ardor nobilitas est magistri. Praeterea in iis, qui sacris praesunt, et religionis pietatisque studium peculiare profitentur, qui Brachmanes et Saniassii nominantur, summam requirunt vitae austeritatem, nempe ut a rerum humanarum et corporis contage remotiores, propius ad Superos velut accedant. Addunt iisdem quaedam insignia dignitatis. Brachmanes funiculos tres inter se consertos, et ab humero laevo ductos infra brachium sinistrum, cum suspensa interdum ex illis silis splendenti lamina, gestant: idque ornamentum linea vocatur. Saniassii, praeter proprias vestes, alunt exstantes in summo capite cirros, id quod appellant codumbum. Haec omnia valent ad populum conciliandum, qui vestium splendore, ornamentorum pompa, et specie quadam externa ducitur. Universa gens distribuitur certas in classes. Castas indigenae vocant. In prima et nobilissima continentur Brachmanes: quippe, ut ipsimet populo persuaserunt, prognati e capite Brummae, supremi sui Numinis, et litterarum ac religionis magistri ab eo constituti. Publicam rem administrare, tradere


page 495, image: s495

nobiliores scientias, procurare sacra, versari cum Superis, has artes sibi partesque sumpserunt. His. exercentur: alias, ut infra se positas, aversantur. Secundam nobilitatis classem occupant Principes, quos Raias vocant, et ex humeris ejusdem Brummae natos praedicant. Ex ea classe magistratus, judices, ductores copiarum leguntur. Tertiae classi et quartae adscribunt Chustres, ex ejusdem Brummae pedibus ortos. Illi varios in ordines tribuuntur, semper aliquo gradu honestatis distinctos; exercent artes, etiam humiliores; tractant arma; faciunt mercaturam, et certis singuli privilegiis gaudent: ita tamen, ut quam cuique sortem aut ratio dederit, aut objecerit casus, illa contentus vivat, neque mutate opificium, aut altiorem ad gradum assilire fas sit. Jam, ordo ignobilium et populi fex innumerabilis est: Parias nominant; rude vulgus et abjectum, sed Evangelio tamen et regno Dei, ut eventus docuit, natum: quod postea cum nobilibus angulari lapide Christo IBSV junctum, in unam coelestis aedificii molem coaluit. Sed eo perveniri nisi pedetentim et arte multa non posse P. Nobilius intellexit: cumque per ignobiles fieri gradus ad nobiles Christi Fide imbueudos non posset, civili quasi dissidio ab iis divisos ducendum a nobilibus initium putavit, qui Christiana humilitate instituti demitterent se deinde ad infimam plebem, et inustam illi per iniquissimas lege infamiae publicae notam aliquando forsan abolerent. Haec enim tam alte animis insita est, ut excidant viri nobiles ordine suo et nobilitate, si cum infima gente versari deprehendantur. Occursum immundae plebis, ut omen sinistrum, vitant: neque ad ministeria domestica famulos, nisi nobiles, adhibent; ne piebeiae manus ignobilitas supellectilem inquinet, ac tractatis dapibus saporem impurum allinat. Quod si quis in turba, ut sit, ab aliquo vili capite tactus leviter fuerit, non prius inire domum sustinet, quam totum corpus aqua purgaverit. Eosdem Parias templis arcent, vixque in vestibulo et adjunctis porticibus consistere patiuntur. Nec loco tantum secernuntur insignes ab imis, sed veste ac cibo. Lactis, oryzae, leguminum, usus censetur illic honestissimus, et Brachmanis ac Saniassiis conceditur. Carnem, praesertim vaccinam, vinum, et quidquid ebrietatem affert, detestantur, et ad Parias ablegant. Vetitus etiam est usus omnis et societas inter superiorem aliquam castam seu classem, et inferiorem. Quaelibet casta suis legibus propriis utitur, et magistratibus; penes quos potestas summa plectendi quemeumque cognoverint contra leges aliquid admisisse, illumque gradu et loco movendi: quo supplicio nullum irrogari majus apud eos potest. Ejectus enim casta deseritur a domesticis, destituitur ab uxore et affinibus, tanquam de coelo tactus, vel pestilenti afflatus aura: liberi habentur pro spuriis; publicantur ejus bona; illi demum igne et aqua interdicitur. Infamis, impius, Superis hominusque invisus errat; ac saepe sibi violentas manus affert, ignominiae impatientiâ.

[Note: 48. Cur Evangelii praecones olim judicio Madurensium viles ac despecti.] Has Madurensium leges, hunc hominum, ciborum, classiumque discrimen, ac praesertim nobilium a vulgo secretionem, cum Evangelii praecones Europaeis moribus assueti negligerent, nemo illos congressu, sermone, aditu, ac ne conspectu quidem dignos existimabat, praeter istos fortasse Parias, qui illis tanquam hominibus despicatis ac sui similibus familiariter utebantur, Hinc religionis Christianae contemptus ingens, quam, ut Pranguorum et Pariarum religionem, horrebant. Christum vero, ut vilissimae gentis Deum, ac ne Deorum quidem in numero censendum putabant. Sane inter Maravas ac Paravas. non pauci legem Christianam profitebantur: sed cum essent illi ex infima casta, et vile piscatorum genus, nemo paulum modo honestior ad eos accedere, aut illorum amplecti sacra audebat. His munimentis fortis ille armatus custodiebat atrium suum. Videbat Evangelium induci Maduram, nisi ab Europaeis, non posse. Illos tanquam mortalium abjectissimos, honestatis omnis, doctrinae, ac bonae mentis expertes proposuerat. Res ipsi cedebat ex voluntate. Ambitiosum quippe genus homines sumus, et jacent ubique res vel optimae, si nullo in honore ac pretio sunt. Tum quis, constituta famae, dignitatis, et vitae jactura, si commercii quidpiam cum Europaeis haberet, eos adire, audire sequi sustineret? Sic aditus omnis religioni verae in Madurense regnum, et vicina bene multa, clausus arte nova Erebi tenebatur.


page 496, image: s496

Arte nova fuit recludendus. Hanc, Deo, ut credere est, duce P. Robertus de Nobilibus excogitavit. Certiorem consilii sui Patrem provinciae Praepositum facit. Consulit Cranganorensem Archiepiscopum, et viros eruditissimos. Docet nihil hactenus profectum in Missione amplissima, quia remedia malo consentanea non fuerant apposita. Rem alia via tentandam, quam speraret successuram. Serviendum parumper miserae nationis imbecillitati et moribus, quoad religio pietasque pateretur: donec illustrata coelesti luce disceret aspernari humana, et divina consectari. Utendum ipso mortalis gloriae ac superbiae luto, ad oculos caecorum aperiendos.

Provinciae praeposito et ceteris, quos tanquam divinae voluntatis interpretes habebat, probantibus, Maduram venit, regni caput. Depositis Europaeorum [Note: 49. P. Nobilius nomen suum inter Brachmanes profitetur, ac docere incipit.] vestibus, sumit cultum et ornamenta Brachmanum: profitetur austeritatem Saniassiorum. Nec solum austeritatis et poenitentiae nomen ac vultum, sed ipsam rem ac vitae difficillimae asperitatem omnem induit. Vescitur oleribus et oryza semel in die; abstinet carne, piscibus, ovis, vino et ebrioso quolibet liquore; omnia vitae oblectamenta respuit. Hunc in modum transformatus abdit se in domunculam e cespite, more Brachmanum: illorum instituta omnia caerimoniasque cognoscit: linguam vernaculam, dictam vulgo Tamulicam, quae latissime pertinet, addiscit; in eaque tantum profecit paucis diebus, ut natum in ipsa urbe Madura et educatum jurasses. Addit Badagicam, qui principum et aulae sermo: denique Grandonicam, sive Samuteradam, quae lingua eruditorum est; ceterum tot obsita difficultatibus, nulli ut Europaeo bene cognita fuisset ad eam diem, atque inter ipsosmet Indos plurimum scire videantur, qui hanc utcumque norint, etsi aliud nihil norint. Hoc sermone conscripta sunt monumenta doctorum, arcana religionis et mysteria: quae cum novus Brachmanes ignorare nefas duceret, linguae asperrimae salebras omnes improbo labore et invicta constantia superavit. Ubi maturum operi destinato adesse tempus vidit, prodit in lucem oculosque civitatis, et se Brachmanem ac primae classis nobilem professus, famulum nobili natum pariter loco domi tenet: fugit consortia Pranguorum et vulgi: Brachmanes ipsos ac Principes invitat ad cognoscenda novae theologiae mysteria. Mirari omnes ubertatem nitoremque sermonis, eruditionem suspicere, amare comitatem. De nobilitate nihilominus inquirere, in quo uno rei summa vertebatur. Proferendi fuere testes idonei, edendum jusjurandum, publico scripto et instrumento consignanda testimonia: nihil omissum ut ejus natales et stirpem certis argumentis exploratam haberent. Ut percrebuit fama Christiani nobilis Principisque, commovit se tota civitas. Proceres, Brachmanesque studio visendi et auscultandi, domum ejus convenere. Illos neque omnes, neque horis omnibus admittebat. Quo difficiliorem faciebat sui copiam, eo cupidius expetebatur. Sic enim Indi sunt: ut quidque inventu difficillimum, ita maximi esse pretii arbitrantur. Aurum, inquiunt, uniones, gemmae et alia id genus in tenebris abdita, et ab hominum conspectu remota delitescunt, nec nisi labore magno eruuntur. Adeuntes ad Romanum Saniassium (id enim sibi nomen imposuerat) famulus interdum excludebat; quod intentum precationi herum diceret, ac rerum coelestium contemplationi. Salutatus officii causa, non prodibat ut resalutaret: id amplum ducunt viri Principes ac doctores Malabarici. Hos tamen mores nescio qua urbanitate sic temperabat, ut arrogantiae notam effugeret. Crevit inde admiratio, et major ex hac solitudine tenebrisque reverentia. Jam Principis illi ac doctoris nomen illustre fama tribuebat; ejusque spectandi cupiditate Rex Madurensis incensus est. Renunciatum Regi fuit hominem domo nusquam prodire in publicum, ne cujus mulieris aspectu contaminaretur. Maximam Regi admirationem ea laus castitatis movit; nam virtutem hanc tanto magis vencrantur, [Note: 50. Brachmanes disputando victi, et ad Christum adducti cum plerisque nobilibus.] quanto minus colunt.

Inter Brachmanes a quibus audiri jam libentius coeperat, quamvis non sine invidia reliquorum, nactus unum paulo modestiorem, eum sibi arctius conciliavit, explicandis aliquot naturalis philosophiae ac mathematicae arcanis: mox eidem Symbolum Apostolorum, in aulicam linguam convertendum, dedit. Rerum novitate


page 497, image: s497

perculsus doctor ethnicus, legere illud attentius et meditari aggressus est. Cum tamen explicare ac dissolvere quae sibi objiciebat ipse, non valeret, interpretem et magistrum interrogavit. Laetus occasione data vir Dei statuit in illo experiri quidquid, aspirante gratia coelesti, posset; haud dubius quin, victo Brachmane uno, ceteri, atque adeo totus nobilium ordo, magistrorum admirator cultorque, sequeretur. Ergo adeuntem excipit comiter, et in mediam dimicationem non invitum rapit. De Deo, quod est religionis primarium caput, disputatur, ac statuitur Deum posse omnia, et principatum in res ceteras obtinere. Quaesitum deinde, unus an plures essent. Brachmani plures affirmanti nominantique singillatim: Quos tu mihi Deos, inquit Pater, narras, qui Deum posse omnia, et omnibus superiorem confessus fueris? Duos enim si ponas Deos, aut pares erunt inter se, aut alter dicetur altero inferior. Si pares, neuter Deus erit, qui jus nullum in alterum habeat: inferior vero qui altero fuerit, is omnino Dens ac jure negabitur. Eadem ratio facile contra plures Deos valere demonstrata est. Ventum deinde ad mundi originem, de qua longior fuit altercatio: id enim persuasum habent, nihil ex nihilo posse fieri. Quamobrem duplicem statuunt materiam, sive duo rerum principia: unum unde animae formantur; alterum, unde corpora. Errorem in ipso fonte praecîdit catholicus Theologus, docuitque fieri aliquid posse ex nihilo, cum id maxime conveniat summae potentiae, nullis limiribus definitae; pertincatque ad laudem artificis, ut materia nequaquam indigeat. Deinde materiam illam primigeniam pluribus argumentis exagitavit, quam a nemine creatam dicere Brachmanes cogebatur: qui licet ingenio fretus petitiones adversarii declinaret interdum, vim tamen urgentis philosophiae omnino sustinere non poterat.

Inde sermo delapsus est ad animarum ex aliis corporibus in alia transmissionem: quod veteris Pythagorae placitum tenent mordicus, ac tribus vulgo argu mentis probant. Primum ducunt ab hominum inter se diversitate, quorum alii reges, alii raediastini sunt: alii corpore atque animo distorti, nec multum belluis absimiles; alii utroque praestantes, et numeris omnibus absoluti. Haec porro discrimina nihil esse aliud volunt, nisi supplicia priorum, quae quisque in alio corpore admiserit, delictorum; aut recte factorum praemia. Alterum argumentum petunt ex ipso discrimine peccatorum, ac virtutum. Censent perditis ac facinorosis hominibus hanc esse constitutam poenam, ut illorum animae in sordidi animalis, puta canis aut porci, corpus, tanquam in ergastulum compingantur; donec certo annorum orbe confecto, scelerum poenas exsolverint: animas vero piorum in regum, Brachmanum, aut hominum inferioris sortis commoda corpora transmigrare. Tertium sumunt argumentum ab animalium sollertia, in quibus elucent vestigia rationis, adeo ut animas illis inesse appareat rationis compotes; licet crassa et bruta mole corporis imperfecti praepeditas. Singulis argumentis respondit Nobilius, ac potissimum ostendit, quis animabus hominum praestitutus a Deo sit finis; tum, unde oriatur illa conditionum ac morum in republica humana varietas; unde sagacitas belluarum. Quae cum exponeret sacerdos eruditus, et abstrusa divinae pariter ac naturalis scientiae penetralia recluderet; obstupescens Brachmanes, agnovit doctorem, seque discipulum ultro et Christianum est professus. Christianorum tamen sacramento nisi post dies viginti initiatus non est. Magni enim referebat hunc erudiri plenius, qui alios deinceps erudiret, et ex quo postea specimen religionis Christianae caperetur. Res e sententia cecidit. Paucis post diebus ejus frater ad Christum accessit, mox alii atque alii e nobilitatis flore, imo ex aula ipsa.

Successus tam repentinus hostes humani generis conturbavit. Protinus felicia disturbare coepta moliuntur, et ad arma veluti conclamant. Brachmanes ille, quem primum omnium pio additum gregi diximus, usus fuerat antequam nomen Christo daret, clarissimo inter Brachmanes magistro, et ceterorum velut antistite. Is mutatum discipulum persensit. Objurgat illum graviter, et explicare sibi quaedam recentis doctrinae placita jubet. Ea cum cerneret a suis effatis immane quantum abhorrentia, magnum tamen quiddam et excelsum in iisdem, veluti per nebulam


page 498, image: s498

dispiceret; mirari primo, tum auctorem ipsum velle cognoscere. Quorsum hoc evaderet vehementer timebat P. de Nobilibus. Quippe doctor ethnicus tantae apud ipsum Regem erat auctoritatis, tantae apud populum famae, ut magnam bene inchoatis rebus afferre moram posset. Sed Deus in manu sua doctorum mentes, ut Regum corda, esse demonstravit. Nobili ac numeroso discipulorum grege succinctus, et inflatus opinione doctrinae, ad Patrem accedit. Sedetur, dimicatur. Hinc veritas et cruditio; illinc male cerussatus error, et fabularum dives vetustas pugnant. Mussitant soliciti discipuli, utri victoria palmam adjudicet. Vicit errorem denique veritas; novitas Evangelica fabulosam vetustatem, Assurgens Madurensis doctor laudavit adversarium, et ad discipulos conversus, fateri palam non erubuit, quaecumque de Cokanada (Madurensium numen est) docuisset, mera esse commenta: veritatem penes Christianos esse. Mox pristinum discipulum nominatim compellans, hortatus est ut in suscepta religione perseveraret; suumque ipsi ac P. Roberto patrocinium prolixe detulit. Ita qui Christi Fidem eversurus putabatur, maximo religioni praesidio et ornamento fuit.

Hic ille est, quo potissimum auctore P. de Nobilibus vestem Saniassiorum [Note: 51. Nobilius vestem Saniassiorum, cum titulo Gurui sumit. Religionis fausti progressus.] induit, quorum austeram vivendi rationem jam profitebatur. Habentur illi eodem apud Indos loco ac numero, quo apud nos religiosi viri severiorem vitam et poenitentiam consectantes. Ejusdem vulgo sunt, atque Brachmanes, classis, sive castae et nobilitatis. Vetita ipsorum legibus omnino Venus. Tota vivendi ratio poenitentiam spirat: remota procul a negotiis et profanis curis: propria vestis et modesta: tunica nempe talaris alba, in flavum colorem vergens. Imponitur tunicae brevius amiculum e subtiliori panno; humeros rubra cingit fascia, quae deinde collum amplexa, supra pectus decussatim labitur. Cum domo prodeunt, altera manu gestant vasculum aquae purae, qua corpus identidem abluant; altera bacillum oblongum, insigne magisterii. Tegmen capiti pannus in orbem scitte convolutus praebet. Nudis semper pedibus ingrediuntur. Plantis lignea solea paulo altior substeruitur. Affixus extremae illius parti exstat capitatus e ligno clavus, quem inter priores duos pedis digitos inserunt. Ita soleam applicant adstringuntque plantae, adeo ut elabi et excidere non possit. Hunc Saniassiorum habitum putavit Nobilius religioso, qualis erat ipse, viro maxime convenire. Consilium Archiepiscopus Cranganorensis et praecipui Socictatis Patres approbarunt. Deinde, quia solent Brachmanes, cum inter Saniassios nomen profitentur, funiculum aureum, quem e collo demissum gerunt, insigne videlicet nobilitatis, frangere, ut se nuncium rebus perituris et seculi superbiae remittere significent; eundem Nobilius quoque deposuit. Sed tunicam demisit infra genua, ut modestius, quam solent illic Saniassii, tegeretur. Summam quoque bacilli, quod a Saniassiis gestari diximus, partem in modum exigui vexilli conformavit: id, opinor, innuens, se vexilium Christianae legis et Evangelicae militiae attollere. Ut vero majorem docendi facultatem haberet, nomen Gurui ac titulum sumpsit, qui Brachmanis et Saniassiis tribuitur, cum docendi munus suscipiunt. Sunt enim Gurui proprio quodam munere atque instituto doctores gentis, et sacrae pariter ac profanae scientiae magistri. Hoc titulo auctus scholam nobilem aperuit. Haec illustribus referta brevi discipulis fuit, qui ter prostrato corpore, mox impositis capiti manibus, magistrum venerabantur. Audiebant dicentem summo silentio (quot enim verba, tot edere ferebatur oracula;) nec minori voluptate: quippe vernaculae gnarum linguae, nemo ut Brachmanes commodius elegantiusve verba faceret. Praeterea illorum poetas, quibus plurimum tribuunt, accurate pervolutaverat, et mandatos memoriae proferebat versus; unde ad probandam illustrandamve religionem argumenta ducebat tanto validiora, quanto propiora, et veluti domestica. Praeter, cetera hoc habebant Pythagorêum isti Gurui, quod suos discipulos diu tacitos ac silentes tenerent, nulla ut esset ipsis loquendi vel disputandi facultas, auscultandi magna. Hac arte mirifice usus est doctor Christianus, ut abdita et humanis inaccessa mentibus mysteria promuigaret. Valebat hoc unum ad faciendam abunde fidem: Ipse dixit. Pauca sub initium, et singulari modestia, loquebatur: at ubi mediam in disputationem erat ingressus, tam eleganter


page 499, image: s499

ac splendide disserebat, neminem ut hactenus ita locutum praedicarent; et qui doctoris fama permoti accesserant, majorem fama esse faterentur. Id studebat in primis, ut contemptum Christianae religionis, quo erant imbuti, elueret. Hanc coelestem, hanc divinam ajebat esse legem, non Pranguorum duntaxat aut Lusitanorum, sed Principum, Regum, Imperatorum; sed omnium omnino mortalium, quicumque salvi et beati esse vellent. Nobilitatem, ea suscepta, non amitti, sed perfici et illustrari. Nullam tamen ab ea condicionem excludi: solis ritu; qui pauperum casas, et Regum palatia, eodem vultu aspicit. Facturum inepte nobilem, qui lucem respueret, quia plebi etiam communis est. His jactis disciplinae suae fundamentis, florentem Ecclesiam exstruxit; quae etiamnum verissimam nascentis Ecclesiae speciem refert; ac centum quinquaginta Christianorum millia, et amplius, coelestem in terris vitam viventia complectitur.

Ubi primum de Christiana lege ad salutem necessaria rumor est sparsus, omnes illico ejus cognoscendae studio flagraverunt. Cupiditatem hanc ipsi gentis doctores accenderant. Quippe qui docetent exstitisse olim quatuor in hoc Indiae tractu leges, seu colendi Dei vias: ac tres quidem cognosci adhuc et vigere, quas ipsi suis in scholis traderent; quartam vero legem, spiritalem totam, quae recta perduceret ad beatam immortalitatem, aiebant vel omnino periisse, vel ita esse occultam et reconditam, ut indagari vix posset. Hinc duo nata quasi divortia opinionum apud illos, et morum. Alteri enim, quia nullam salutis esse spem sibi arbitrabantur, omnem beatae vitae, ac virtutis proinde consequendae, curam abjiciebant; in vitia et libidines pecudum instar effasi: alteri curam et cogirationem defigebant in vestiganda illa, quae latêre dicebatur, salutis via et lege; seque jejuniis, precationibus, et voluntariis poenis discruciabant. Hoc ubi cognovit P. Robertus de Nobilibus, praedicare palam ac fidenter coepit, repertam tandem illam, tot optatam votis, tot feculis ignoratam, spiritalem, certam, admirabilem, salutis aeternae ac vitae adipiscendae viam. Auditus est, et creditus. Facta momento incredibilis morum sententiarum, atque hominum, mutatio. Quidquid in castimonia nitoris est, in injuriarum tolerantia constantiae, ardoris in meditatione rerum coelestium, in aliena miseria sublevanda clementiae ac liberalitatis; hoc in moribus neophytorum eluxit. Spargebatur sacer ille, quem in praeparatis pectoribus Divinus Spiritus accendebat, ignis latius in dies, et coelesti quodam incendio vicina pariter ac remota corripiebat, ipsi gentis primores, animos et curas Apostolorum induebant; nec turpe sibi ducebant esse doctrinam salutis explicare rudioribus, iisque verbo simul et exemplo praeire. Non defuerunt prodigia, quibus irrigata cresceret Fides. Restituta sanitas aegris, levati parturientium dolores, sacrarum reliquiarum salutari contacta; propulsata signo sanctissimae Crucis varia pericula.

[Note: 52. Procella in P. Nobilium concitata. Crimina illi objecta.] Blandior haec erat malacia, quam ut esset diuturna. Neque vera crux abesse grandibus pro divina gloria incoeptis potest. Necessaria est tum viris Apostolicis materia patientiae, quae virtutem illorum, velut ad obrussam purget ac decoquat: tum ipsi religioni, ut radices altius, dum saevit hyems rigida persecutionis, agat. Brachmanum pars major, offensa dudum quod cultus Deorum, unde quaestum ingentem faciebant, paulatim exolesceret, fremebat in P. Nobilium. Accidit ut aestas arida jejunam daret messem, et graviorem annonam faceret. Arrepta occasione, clamitant iratos Deos; neque placandos, nisi ejecto novae legis doctore; tandiu dum ille audiretur, nihil Regi, nihil populo tutum et pacatum fore. His sermonibus incendunt urbem, commovent proceres, magistratum ad sumendas de Numinum hoste poenas solicitant. Accusationis capita sex erant. Primum, quod nullos coleret Deos. Alterum, quod Trimurtim, sive Trinitatem, derideret. Quippe trinum quoddam Numen, seu potius monstrum triceps, Brachmanes fingunt, Brummam, Vichnum, et Rutrenum, rude vestigium verae sanctaeque Trinitatis, cujus mysterium constat in his oris fuisse ab Apostolo Thoma praedicatum; simulque promulgatam Christianam legem, eam ipsam, ut apparet, quam deperditam narrabant. Tertium, crimen, quod Cokanadam aris deturbaret. Hunc inter praecipuos numerant Deos, et mundorum XIV. architectum,


page 500, image: s500

ponunt. Quartum, quod publice docendi jus sibi arrogaret. Quintum, quod opera Brachmanum ad ministeria domestica uteretur. Sextum, quod arcana religionis mysteria rimaretur, et Brachmanum reconditas litteras cognoscere tentaret. Ea crimina in grandi codice descripta ostentabant; tantusque terror injectus est P. Roberti familiaribus Brachmanis ac domesticis, ut omnes, praeter unum, diffugerint. Enituit ibi divina Providentia. Si enim ille cum reliquis aufugisset, imposita necessitas fusset P, Nobilio aliorum, quam Brachmanum, operâ utendi ad rem familiarem procurandam. Quo cognito, pristinum dignitatis gradum et omne jus in posterum docendi perdidisset. Suadebant amici fugam et latebras; aut etiam necem, sponte ac minori subeundam inter privatos parietes ignominia. Restitit animo praesenti et interrito. Fugam intelligebat offensioni fore Christianis, quos ad profitendam vel certissimo capitis periculo Fidem solebat excitare. Videbat illud etiam, adversarios multo atrocius in absentem, aut latitantem, declamaturos: imo ipsius eversuros domum, detrimento irreparabili. Nec desperabat dandum defensioni locum; quem si nancisceretur, fore omnino confidebat ut causam vinceret. Postremo, si pereundum esset, non posse in tam bona causa mortem non gloriosam obvenire.

Postquam haec sententia stetit, divina primum, orando seque voluntariis poenis afflictando, praesidia quaesivit; deinde etiam humana, ne quid in tanto negotio negligeret. Hermechettus, gubernator civitatis, summa valebat apud Regem gratia, idemque P. Nobilium singulari benevolentia complectebatur. A quo factus de Brachmanum conspiratione certior, vocatos accusatores ita perterrefecit, ut parata crimina in jus deferre ausi non fuerint. Sed quod agere coram magistratibus prohibebantur, hoc in Brachmanum celeberrimo consessu moliri decreverunt; ut accusato coram legitimis religionum judicibus convictoque reo, ad ipsum Regem causa deferretur. Octingenti diem ad festum convenerant. Senior, ceterorum antistes, incipit. Neminem vestrum latere arbitror quantum patriis sacris impendeat periculi, si peregrinum doctorem diutius abuti negligentia nostra patiamur: nec laudari satis potest multorum ex iis, quos hic intueor, pietas; qui manifesta nocentissimi capitis flagitia nuper collegere, ut palam exposita populo, magistratui cognita, merito supplicio plecterentur. Negotium nescio quis, ab illo praestigiatore fascinatus, discussit. Eo nos intentius advigilare par est, ne quos praeterea inducat in fraudem, neve doctrina peregrina, dum silemus, valescat. Quamquam profanos homines et imperitum vulgus ab eo seduci minime miror: illud miror, ac deplorare satis nequeo, quod in hoc ipso coetu, ex hoc virorum gravissimorum, quorum fidei concredita religio est, consessu quempiam reperire sit, qui mysteria illi nostra non dubitet aperire; qui se vilissimi hominis familiaritate inquinet; qui, verbo dicam, illius magister esse non erubescat. Aderat reipsa Brachmanes, ex quo Nobilius religionem gentis ac Brachmanum arcana cognoverat, In eum oculi omnium et ira subito conversa. Ille assurgens; et pauca prudenter ad conciliandam benevolentiam praefatus, affirmavit perspectam sibi Patris nobilitatem, doctrinam, vitam: atque adeo sibi non posse objici hominis familiaritatem. Gloriosum Madurensibus Brachmanis esse, quod Europaei doctissimi se in eorum disciplinam traderent. Non repudiandum si quid aut formandis ad virtutem moribus, aut colendis pie Superis exterorum industria vel pietas invenisset. Non potuisse se in multis non assentiri huic Romano Saniassio, ita rationi consentanea ejus responsa videbantur. Ab eo, inquit, sum percontatus quid esset ad sempiternam vitam praesidii et opis in corpore abluendo, aspergendis capiti cineribus, peregrinationibus ad templa suscipiendis. Respondit haec, si sola essent, ad vitam beatam parum conducere, quae in animi exercitatione, ac potissimum in veri Dei cultu, cognitione, et obsequio consisteret: eos qui, contempta virtute, corpus in Gange millies abluerent, qui se demergerent in pelagus ad Ramanancorianas cautes, qui barbae partem et capillorum festis diebus reciderent, beatae ac sempiternae vitae compotes idcirco nunquam futuros.

Multa ejus generis defensor egregius attulit; quae a nonnullis probata, coetum omnem in partes contrarias et opposita studia secuerunt, Atenim, inquiebant


page 501, image: s501

aliqui, solusne tandem iste Saniassius Sapit? solus religionem veram obtinet? nos animae viles, indocta et abjecta turba, sempiterno sumus exitio destinati? Negavit Nobilii patronus ita esse, si animum inducerent colere verum, quem norant, Deum: ac plurima in hanc sententiam, quae a Patre didicerat, oratione plausibili et ardore tanto disputavit, ut ipse se miraretur. Perturbati hac defensione, ac discordibus pugnantes sententiis; plerique etiam doctori peregrino aequiores, discesserunt.

Alii, quorum numerus major, et patrii moris tenacior, novam et potentiorem paulo post machinam fabricati sunt. Religio victrix caput esserebat altius in dies. Alumnos veritatis angustiae templi non capiebant: novum P. Robertus aedificare constituit. Facultatem aedificandi, locum, sumptum, praebuit Hermechettus, in amplissima et pulcherrima civitatis regione, cui praeerat. Humus aperitur, jaciuntur fundamenta, caementa convehuntur. Hoc aspectu furor impiorum gravius exarsit: lege palam agunt. Solum, in quo Sacra ponebatur aedes, suum esse, idolique Cokanadae, pugnant. Intermissa paulisper est aedificatio, judicibus religione commotis. Urget rem acriter insanus mystes, agminis impii dux: vetera maledicta celebresque naenias refricat. Sed hominem validiore machina P. Nobilius compescuit. Mittit e suis discipulis unum, qui pecuniae summam offerat coemendo, ut aiebat, solo et areae, de qua lis erat. Auri fulgore praestrictus Sacrificulus, ubi praesentes tacitam in manum congeri blande nummos sensit, locutus est multo mitius; deinde obmutuit: postremo ceteros sodales suos aliqua nummorum parte delinitos facillime placavit.

[Note: 53. Christi grex et numero et virtute augetur.] Mitigatis hostibus religionis erexit se neophytorum pietas, et Christi gregem, cui Brachmanum potentia nonnihil terroris ac damni attulerat, soboles numerosa supplevit. In eum admitti pridem ardebat vir genere opibusque pollens, et familiari cum Romano Saniassio consuetudine conjunctus. Pater certis de causis ejus vota, licet flagrantissima, in longum ducebat: neque periculi quidquam esse videbatur in mora, ut hominis erat aetas ac valetudo. Ecce autem ad X. Kal. Novembres anni MDCVIII. trepidus adest famulus, herum animam agere. Advolat Nobilius. Reperit motus omnis ac sensus expertem; nisi quod aegre anhelans veluti faucibus constrictis opprimebatur. Conspergit jacentem aqua Sacra; particulam Sanctae Crucis theca inclusam admovet collo: demum, id quod aeger Saepius optaverat, baptizat, Mirum! quasi revocatus e media nece, surgit; et ad Patris pedes provolutus, Quod vivo, exclamat, tuum est, mi Pater. Roganti quid accidisset, Priusquam venires, inquit, in hoc subierant conclave tria hominum monstra, fuliginosa, tetra, horrida: Tartari, credo, Satellites. Unus invasit fauces; alter crura comminuebat; tertius vociferabatur, Properate, mactate, perdite. Ut venisti, ut mihi Sacrum hoc amuletum admovisti, fugam praecipites rapuerunt. Vitam et Salutem tibi, secundum Deum, acceptam fero. Atqui subjecit Nobilius, Christianorum etiam Sacramento initiatus es. Et id scio. Videbam quae faceres, et assentiebar; etsi vocis mittendae potestas non esset. Idem post paulo in gravem incidit morbum. Rogatus Sacerdos divinam rem pro aegrotante fecit. Vix peracto Sacrificio morbum depulit: ac statim crudire familiam et Christo ad jungere laboravit. Plerosque alios fama tam praesentis miraculi a vitiis et superstitione abduxit. Sculptoris insigniter enituit post baptismum Fides. Ejus uxor aegre parturiens cruciabatur. Auctores erant ethnici, ut veneficos arcesseret patrio more. Quibus ille: Egone ut impiis utar caerimoniis, et honorem diabolo adhibeam? Perire uxorem et prolem malim, quam hac arte servari. Crudelitatem exprobrabat uxor, seque mori miseram mariti culpâ clamitabat. Imo, subjecit ille, vives, non meâ sed veri Numinis ope: quam certis precibus, a Guruo Christianorum traditis, implorabo. Et positis humi genibus precationem, ab Ecclesia solitam laborantibus feminis adhiberi, recitat. Nondum absolverat, cum uxor masculam prolem incolumis edidit. Hortantibus amicis ut puero nomen idoli cujuspiam imponeret, Avertat Deus, ait, ut baptizandus puer diaboli nomen gerat: imponetur illi a Christianorum Guruo, cum Sacro fonte tingetur. Vos vero, videte quid agatis, et quae vobis vitae spes ac Salutis aeternae sit. Hunc in modum exorsus, magnifice disseruit de religione Christiana: solebatque affirmare,


page 502, image: s502

nullam sibi vim adhiberi tantam posse ut a lege divina descisceret; neque audiendum a se, vel ipsum Christianorum Guruum, si aliter doceret. Tanta erat in suscepta Fide animi firmitas ac fortitudo!

Defuit haec in virtute constantia neophyto Brachmani, quamquam lapsum [Note: 54. Brachmanis Christiani peccatum, et poenitentia.] illustri poenitentia sic emendavit, ut profuerit quodammodo cecidisse. Annos tantum duodeviginti natus Christo nomen dederat, excellenti praeditus ingenio, et indole ad summa quaeque, seu virtutis partes, seu vitii amplecteretur, proclivi. Quamobrem totam Christianae doctrinae perfectionisque rationem celeriter arripuit, nec segnius aliis tradidit, praesertim matri. Hanc Brachmanes omni obsequio demereri conabantur: quippe sumptum ultro in solenne sacrificium Cokanadae offerri solitum, faciebat. Permota filii sermonibus nefas duxit alere cultum impium suis fortunis; et Brachmanes consuetam expectantes offam lusit. Efferati repulsâ minantur certam ab irato Numine ultionem. Neque inanes abierunt minae. Vexata potentibus veneficiis mulier sensit se percuti graviter ignota manu; et ad terram affligi. Mox difficili correpta morbo diu jacuit. Gliscebat mali vis, et ad ultimum spectare discrimen videbatur. Adfuit Alexius (id Christiano Brachmani nomen) cum sacrarum reliquiarum theca, quam a Nobilio sumpserat. Earum salutari contactu erexit matrem, et salvam atque incolumem brevi praestitit. Quo prodigio victa baptismum rogavir.

Erat Alexio frater, fratri longe dissimilis; deditus idolis, divinae legis contemptor, meretriciis amoribus implicatus. Saepe admonitus a fratre, a matre graviter objurgatus, haerebat in eodem coeno: nec fraterna monita, nec maternas objurgationes audiebat. Recurrit maesta parens ad B. Virginem, de cujus apud Deum singulari gratia, et in mortales benignitate disserentem Alexium non semel audiverat. Vovet se ornamenti quidpiam ejus arae addituram, si filius revocetur ad frugem. Subito mutatur adolescens, et in gyrum rationis ac pudicitiae reducitur. Nec satis: odium et contemptum Christianae religionis exuit; idola detestatur; et profligatae vitae sordes caelesti fonte purgat ipso Virginis in coelum Assumptae die. Haud ita multo post oblata est illustris occasio probandae constantiae. Festa lux regiis in aedibus agebatur, ad quam aulae proceres jejunio certisque caerimoniis se comparaverant, nempe ut armillam recentem acciperent, seu funiculum a sacrificillis consecratum, quem toto deinde anno gestarent, veteri deposito. Ejusmodi caerimoniâ labes animorum expiari putant: et hoc vinculo solvi peccatorum vincula. Obibat hunc diem patruelis Regis Madurae, Naikenus Castorius, cujus in aula munere nobili sungebatur neophytus, Alexii frater. Adest cum ceteris proceribus: oblatum a Naikeno funiculum respuit. Sciscitanti Principi ubi vetus armilla, fractam a se et abjectam respondet. Inflammatus iracundia Naikenas rapi confestim illum a satellitibus, ejici regiâ, et pristinis muneribus ac dignitate spoliari jubet; laetum cetera et ovantem, quod aulica servitute exsolutus liberiorem deinceps Christo adhibere cultum posset.

Qui auctor illi ad facinus arduum et hortator exstiterat frater, ipse in multo faciliori turpiter victus est. Moriens avus illi gemmas, inaures, monilia, et alias id genus delicias reliquerat. Iis ornari gestiebat, in iisque crepundiis mire placebat sibi; laqueos nesciens, quos ipsi vitiosa cupiditas nectebat. Contigit ut aliquid ex istis nugis perderet. Maestus jacturâ, de furto solicitus, id unum diu noctuque cogitare; omnes scrutari angulos; et, ubi nihil reperit, furti suspicionem in famulum conjicere. Negantem probris conviciisque primum, deinde verberibus afficit. Neque hic stetit: est enim facilis e lubrico lapsus in praeceps. Viget iste mos in Indiis ut de amissis rebus magos consulant, quorum arte scelerata cognoscant auctores furti. Alexius, etsi flagitiosum horreret morem, dolore tamen amens veneficum adit; quid amiserit, quem suspicetur furem, aperit. Magus cum nihil solitis praestigiis extunderet a daemone, hunc ipsum famulum furti reum esse pronunciat. Quo responso juvenis excandescens servum innocentem corripit, sexcentisque plagis proscindit; vix ut armatas impotentis heri manus toto laceratus corpore ac semianimis effugerit. Vehementer neophytos omnes offendit indigna homine Christiano crudelitas. Subeuntem in templum Nobilius


page 503, image: s503

ejecit; ac ne rediret, nisi flagitio rite purgato, vetuit. In aestu flagrantis adhuc delicti parum commoveri est visus: at ubi cupiditas deferbuit, ubi se omnium signari oculis, congressu Fidelis populi et coetibus vidit arceri; cohorruit. Mentem ream invasit maeror incredibilis: jacet domi solus: cibi somnique expers lacrymis et gemitibus indulget.

Postquam dolor paulum remisit, erumpit tecto, Virginis ope suppliciter implorata; et ad P. Nobilium recta pergit. Abjicit se flens ad ejus pedes, veniam orat; seque paratissimum ad luendas flagitii poenas offert, quascumque irrogaverit: simul obtestatur, sibi ut proxima die Dominica subire templum, quamvis indigno, certe poenitenti, liceat. Adfuit, cum ad rem divinam frequens multitudo convenisset. Prodit in medium, et profusis lacrymis veniam ab omnibus postulat. Protulerat chartam testem et consciam doloris sui: hanc ne recitaret integram, et suo et plangentis populi gemitu prohibitus est. Tum, Quid potius, inquit, agam? aut quas meo scelori congruentiores luere poenas possum, quam si causas ipsius sceleris abdicem ac devoveam? En, ait projectis ante aram gemmis, annulis aureis, armillisque; en occasionem flagitii; en victimam. Has ego gemmas aeternum huic templo ornando, et, quoniam angustius est, augendo dico, consecroque. Parum est: me ipsum voluntariam Deo victimam immolo, et vobis testibus votum facio paupertatis et castitatis perpetuae: ut amore infimarum rerum, quae mihi causa peccandi fuit, solutus uni Deo vacare deinceps et mihi possim.

Haec neque imperante, neque conscio sacerdote gerebantur; qui ardori licet pio, nihilominus interdum imprudenti, modum esse statuendum non ignorabat. Sed freni patiens Alexii pietas non erat. Imo addidit obedientiae votum, quo se totum animae suae moderatoribus permittebat, ut nihil suj retineret. Ac sane vitam deinde vixit magnificis promissis consentaneam, ut nihil ad religiosae vitae perfectionem, praeter vestem et nomen in eo desiderares; dicerentque stupentes ethnici: Quid isthuc autem religionis est, cujus opera vel pessimi fiunt repente poenitentes et sancti?

[Note: 55. Prodigiosum de Christiana Fide testimonium.] Magnam vim habuit ad animos permovendos haec neophyti poenitentis ad bonam frugem conversio: majorem ipsius daemonis vox, in frequenti hominum consessu palam audita. Sat scio futuros qui fidem iis, quae sum dicturus, abrogent. Sed nobis in re per totam Indiam creberrima fingendi locus non est. Sic enim occulto Dei judicio accidit saepissime non solum in hoc Madurensi, verum etiam in vicinis regnis, ut Indorum corpora infestus daemon subeat, ea discruciet miseris modis, attollat sublime, huc illucque momento deportet, edat responsa illorum ore, aperiat res abditissimas, et alia multa praestet, quae naturae vires omnino superant. Egressus domo Brachmanes Christianus concurrere populum in plateam videt: audit clamores insolitos et rugitus. Sequitur properantem turbam. Cernit Indum stantem, et populi corona trepidante, nec adire propius ausâ, cinctum. Hunc invaserat Erebi satelles, et curiosa plebs variis interrogationibus lacessebat. Ut Brachmanem Christianum aspexere, obtestantur ne gravetur aliquid etiam ab energumeno percontari: hoc a nullo fieri commodius posse ac tutius: siquidem jus et imperium in daemones Christianis datum esset. Ille Christo fidens hominem aggreditur; et magna voce, Verane, inquit, docet Romanus ille Saniassius? Vera, vera, exclamat energumenus. Instat laetus Brachmanes; et quaerit an bene esset eventurum illud magnum opus, quod ab codem Romano Saniassio inchoatum erat. Bene, respondit: sed initia erunt lentiora: postmodum omnia erunt expedita, et nomen Christianum florebit. Ad has voces Indi qui adstabant obstupescere, seque invicem respectantes dictitare: Ergone omnes aliquando Christianam amplectemur Fidem! Paucis diebus interpositis cives conferti colloquebantur in compito. Ecce tibi daemon occupat Maurum confabulantem in eodem coetu. Mahometanus expavescens corripi se a daemone vociferatur, et Christiani praetereuntis opem implorat. Neophytus illum signat Cruce. Stetit veluti repulsus daemon, et minaci vultu Maurum respectans; Evasisti, ait, scelerate: istis munitum armis aggredi te non possum. Aliter perieras.


page 504, image: s504

Quaerenti Mahometano quaenam arma diceret, Dei arma dico, retulit, quibus orbem et me vincit: ac simul e conspectu evolavit.

[Note: 56. Braehmanes septuaginta nomen dant Christo.] His prodigiis, atque adeo ipsius Dei voce, quam Christiana Fides ad mortalium aures defert, concussa civitas, et e somno vitiorum atque errorum velut excitata, lucem Evangelicam aspexit. Septuaginta Brachmanes, hostes antea religionis, facti sunt patroni veritatis: quod incredibile videatur iis, qui Brachmanum superbiam norint, pari pertinacia conjunctam: admiransque Nobilius exclamabat, Digitus Dei est hic. Duos ex illis anno insequente, nimirum MDCIX. Cocinum misit ad Archiepiscopum Cranganorensem, ut sacramento Confirmationis signarentur: deinde vero ut veterum, qui degebant Cocini, Christianorum virtute perspecta, praeclaram religionis imaginem imprimerent animo, et popularibus deinde suis renarrarent: denique ut ipsimet praeberent specimen aliquod Ecclesiae Madurensis, ac nostros ad hujus vineae culturam accenderent, quae tam laetas efferre fruges inciperet. Admirationi fuit eorum pietas, modestia, cognitio rerum divinarum; ut nequaquam recentes e Christi schola prodiisse, sed in ea emeriti apparerent. Id maxime patuit cum inter solennes sacramenti caerimonias ab antistite interrogati num parati essent probra, contumelias et verbera perferre ac pati pro Christiana, quam profitebantur, lege; responderunt sc cruciatus acerbissimos et necem ipsam in gloriae ac mercedis loco habituros. Sacrorum majestatem, augustissimi sacrificii solennem diebus festis pompam, frequentiam concionum, templorum magnificentiam, summa cum voluptate conspexerunt. Patrum vero caritatem experti, et eximiam humanitatem Archiepiscopi, collacrymantis in eorum complexu et eos aegre dimittentis, animum explere gratiis agendis non poterant. Repudiatis, quae offerebantur, lautis muneribus, rosaria duntaxat, imagines pias, et sacra numismata in patriam detulere.

Ardebant plurimi e nostris illos comitari, et Madurensis Ecclesiae tam laetos flores alere sudoribus suis: uni datum hoc Patri Emmanueli Leytano, tironum Societatis Cocinensium magistro: qui statim arduum iter, et hibernis infestum imbribus, capessivit cum duobus Christianis. Maduram pervenit VII. Kal. Septemb. MDCIX. P. Robertum de Nobilibus palam in frequenti Christianorum corona, solennibus caerimoniis, tanquam discipulus magistrum, toto corpore saepius prostrato veneratus est: deinde, digressis Christianis, amantissime tanquam fratrem complexus, famem diuturnam sedavit parca cenula, et paucis olusculis, pro Saniassiorum more. Tam aridas angustasque dapes caritas hospitis, et vultus boni condiebant.

[Note: 57. P. Robertus de Nobilibus erroris et superstitionis accusatur.] Non iisdem oculis P. Nobilium aspiciehat P. Gonsalvus Fernandes. Maduram ante annos decem, ut praediximus, venerat, et in ingrato solo multum sudaverat, sed frustra. Miratus novam Evangelii praedicandi viam, a P. Nobilio tam feliciter adhibitam, credidit eum nimis indulgere moribus ethnicorum, et in hanc sententiam ad P. Visitatorem graviter et acerbe scripsit. Idem sentiebat P. Jacobus Acunia, in Indiis multos et ipse annos versatus, ac Patri Gonsalvo contra P. Robertum suffragator accessit: nec non P. Andreas Bucerius, sacrarum litterarum scientia clarus. Conturbavit Visitatorem tam gravis hominum eruditorum querela. Non ignorabat quantum sit in novitate periculi, praesertim ubi causa religionis agitur. Cum P. Nobilii tamen prudentiam, probiratem, doctrinamque perspectam haberet, veritus ne quid in re tanti momenti temere decerneret, judicavit consulendos e nostris theologiae peritissimos, qui tum Goae Cocinique versabantur. Mittit ad eos prolixas P. Fernandis litteras, ac sententiam de singulis capitibus dicere jubet. Goani theologi controversiam omnem non aliunde quam e P. Fernandis litteris aestimantes, non potuerunt P. Nobilium non condemnare. Cocinenses mitius loquebantur, et rem totam amplius examinandam censebant. Interim Visitator Nobilio significat videri sibi rationem hanc insolitam divinae legis propagandae omittendam; monetque ut se referat ad usitatum ceteris Evangelii praeconibus morem.

At Cranganorensis antistes, quo probante viam hanc Nobilius inierat, ubi rem cognovit, Societatis theologos quamprimum curavit admonendos ne sententiam


page 505, image: s505

ferre properarent. Controversiam hanc non theologici duntaxat esse fori, sed etiam sui; nec scholasticâ tantum trutinâ examinandam. Quidquid fecisset Nobilius, auctore se atque approbatore factum: proinde negotium illi facessere, aut litem hanc movere desinerent. Ita tunc illi quidem quieverunt: non item alii, quos in India procul, quos in Europâ rumor sinister afflaverat. Utque est ingenium famae, quae sensim eundo crescit, et omnia in immensum auget; narrabatur P. Nobilius fabricasse monstrum quoddam e ritibus ethnicorum et Christianorum turpiter conflatum: quin Fidem ipsam ejurasse, thus adolere falsis Numinibus, et bellum Societati palam indicere.

[Note: 58. Sinistri de Pat. Nobilio rumores in Europam delati. Ejus Apologia.] His auditis Romanos Socios ingens invasit maeror: Bellarminum prae ceteris, quem Nobilius cognatione attingebat. Scribit ad eum grandem epistolam, ab amore pariter et dolore dictatam. Exprobrat impietatem, et inustam familiae, Religioni, ac Societati, maculam. Obtestatur ut resipiscat aliquando, et saluti suae consulat. Hoc enimvero fulmine sacerdos innocentissimus paene obtritus rigatam suis lacrymis epistolam ad Christi e Cruce pendentis pedes deposuit; obsecrans ut, siquidem esset mentis suae conscius, deploratae patrocinium causae susciperet. Nec ipse sibi, ut monebat prudentiae lex, defuit. P. Gonsalvi Fernandis epistolam, qua totius accusationis summa nitebatur, singillatim refutandam sumpsit. Ac primo quidem est questus quod fuisset a Patribus Goanis indicta causa damnatus; cum res ageretur longe gravissima, essetque reus ejusmodi, in quem hactenus nulla deterior suspicio cecidisset: quem ipsi cognoscerent neque in theologicis rudem, neque in ethnicorum moribus disciplinisque peregrinum: adhaec ita versatum in Societate, ut omnes haberet suae in tuenda profitendaque religione integritatis, et erga praepositos obedientiae, testes. Ceterum negavit se accusatoribus succensere, quorum optimam norat mentem: nihil mirum si dissiderent opinionibus in tanta rerum difficillimarum obscuritate, qui voluntatibus congruerent: nec se defensionem fuisse suscepturum, si solam famae suae rationem habuisset, cujus jacturam aequo animo, si Superis ita visum, ferret: sed cum hujusmodi causa, inquit, non tam sit mea, quam Christianorum, atque adeo totius Ecclesiae; nemo me reprehendet, si novam divinae legis promulgandae rationem explicare aggrediar, et quae mihi fuerunt objecta diluere.

Hoc praestructo defensionis aditu, totam in partes quatuor dividebat: quarum prima excutiebat narrationem et epistolam P. Gonsalvi Fernandis; aliae tres peculiaria quaedam expendebant capita, quae praecipuam habere difficultatem videbantur. Ac eorum quidem, quae a P. Fernande opponebantur, partem negabat esse veram, partem aliter atque ille narrabat, accipiendam contendebat. In quo certe multo major ipsi debebatur fides, quam Fernandi, linguae Samutcradae seu Grandonicae prorsus ignaro, quam Nobilius omnino callebat, sic, ut ab indigenis ipsis consuleretur, si quis nodus incidisset dignus vindice et interprete. Hoc sermone conscripta sunt praecipua Indorum monumenta. Deinde Fernandes inter Parias aut Maravas semper versatus, quibus nulla cum nobilibus Castis ullius rei societas intercedit, cognoscere quae ad P. Nobilium spectabant, non poterat nisi ex Indis, quorum testimonia incerta, infida, plena erroris et mendacii: quippe qui omnia fere loquantur aut ad libidinem suam, aut ad eorum, a quibus interrogantur, voluntatem; ut usu quotidiano compertum est. Huc adde quod istos Parias angebat Nobilii gloria, quem a Brachmanis et Principibus civitatis audiri videbant et coli, cum Fernandem, magistrum suum, in vulgi fece abjectum ac destitutum cernerent. Praeterea Nobilius erat ingenio praestans, et eruditissimus non solum istis litteris peregrinis, sed sacris; ac divini humanique juris scientissimus: dignus etiam Romae, cum ibi degebat, judicatus, qui arcana theologica publice explicaret in hac urbium principe et Orbis magistra. Denique, quod caput est, Patrem Indicae provinciae praepositum saepe consuluerat: ipsi sua consilia, vias omnes rei gerendae, quibus decreverat insistere, aperuerat: Patrum Cocinensium sententiam saepius exquisierat. Nec satis; quia Madurana dioecesis Cranganorensi Archiepiscopo suberat, totam ipsi rationem suae tum vitae tum doctrinae accurate proposuerat; sancte contestatus se ne latum quidem unguem ab ejus imperiis


page 506, image: s506

arbitrioque discessurum. Et is erat Archiepiscopus, qui unus omnium maxime audiendus videretur, tum propter auctoritatem, tum propter eximiam eruditionem, et singularem Indicarum consuetudinum notitiam. Ejus ductu, auspiciis, nomine ausus est P. Nobilius trita deserere vestigia. Quem porro ducem tutius et rectius sequeretur? Idem cum Archiepiscopo sentiebant, qui ejus in comitatu versabantur Patres Societatis, injectamque divinitus P. Nobilio mentem hanc minime dubitabant. Haec ubi cognovit Bellarminus, ex Indicis multorum doctrina et virtute praestantium, atque adeo ipsius Nobilii epistolis, mutavit mentem: nec apostolicae vitae formam veris exhibitam sibi coloribus laudare non potuit; ut ex ejus litteris, quae exstant, intelligitur. Nondum id rescire potuerat P. Nobilius, cum novam a Cranganorensi Archiepiscopo approbationem accepit. Licet satis superque respondisse videretur iis quae sibi objecta fuerant, instabat nihilominus P. Bucerius, et in ipsis responsis multa reprehendebat. Itaque, ut illi plane satisfaceret Nobilius, integram controversiam, a capite velut exorsus, prolixo scripto explicuit; cujus autographum servatur in Romano Societatis tabulario. Scriptum approbavit amplissimis verbis Archiepiscopus: utque magnum illius erat in his regionibus nomen, vix quisquam postea repertus in Indiis fuit, qui auderet improbare quod vir tantus tam splendide comprobasset.

Non contentus Nobilius istis tot theologorum ac praesulis doctissimi judiciis, domestica et proxima quaesivit; petita nimirum e Brachmanum scriptis; quorum apertissimis locis demonstrabat vacare omni superstitione ritus illos a Christianis Madurensibus usurpari solitos. Libris, qui doctores muti, et testes velut mortui, vivos et vocales addidit. Quaestionem e judiciorum formulis instituit. Centum triginta Brachmanes rem ita se habere, uti Romanus Saniassius docebat, apposito nomine suo et chirographo, confirmarunt. Sed multo illustrius testimonium integerrimo sacerdoti dedit Indiarum primas, Goanus Archiepiscopus, Alexius Menesius, clarissimum Ordinis Augustiniani lumen; doctrina cum eruditissimis praesulibus, pietate cum religiosissimis, rerum gestarum gloria cum celeberrimis comparandus. Eum de causa P. Nobilii fecerat certiorem antistes Cranganorensis, et rationum utrimque momenta perscripserat. Menesius, qui mores Indorum, religiones et instituta unus omnium apprime callebat, rescripsit omnia sapienter et pie a P. Roberto gesta esse et constituta. Deinde subdit: Ego vero, si vel unius animae salus ageretur, non dubitaverim sexcentos Brachmanum gestare funiculos. Archiepiscopus Cranganorensis, seu Angamalensis (nam promiscuo nomine vocabatur ab indigenis) non dissimile testimonium administratae a P. Nobilio integre prudenterque religionis dedit: quod exstat in eodem Romanae Professorum domus tabulario. Ibi sancte affirmat a se lecta et examinata penitus, itemque a viris peritissimis, quae essent vel objecta P. Nobilio, vel ab eo responsa. Utrisque perpensis sententiam secundum illum dicit; neque sapientius catholicam rem geri potuisse profitetur. Sic auctoritati judicioque tantorum praesulum acquievit India. In Europa non levis trepidatio, ubi dispiciendi veri facultas minor propter locorum intercapedinem. Ut enim oculis, ita mentibus, res eaedem aliter appârent, cum remotae; aliter, cum vicinae. Perlatis nihilominus Romam P. Nobilii scriptis, et summorum virorum approbationibus, magna lux oborta. Quamobrem satis habuit Praepositus Generalis Societatis, adhibitis in consilium theologis aliisque viris gravissimis, admonere P. Robertum de Nobilibus ut caveret diligenter, ne qua superstitionis labeculâ purissimae Fidei candorem aspergi pateretur; et certas illi, quibus regeretur, leges praescripsit. Annis consequentibus facta ingens rerum inclinatio: nec Romae solum, sed in ipsa India certantibus hinc inde sententiis agitata controversia: epistolis, voluminibus, syuodis acerrime pugnatum est. Quae quoniam ad Mutii Vitelleschi tempora, et sextam Historiae nostrae partem spectant, eo judicamus esse referenda. Interim erunt fortasse qui cognoscere cupiant paulo distinctius, quid in controversiam vocaretur, quid a quibusdam theologis vertetetur vitio et superstitioni. Praecipua capita cursim attingam, ac simul quid iis responsi a P. Nobilio daretur, attexam.



page 507, image: s507

§. X. Accusationis P. Nobilio intentatae praecipua capita.

[Note: 59. Quaenam apud Madurenses notio subjecta esset huic voci Pranguus.]

PRimum illud reprehendebatur, quod se negaret e stirpe Pranguorum esse, quod mendacii suspicione non carebat: siquidem Madurenses nomine Pranguorum significabant Europaeos, imo Christianos. Quamobrem qui se negabat Pranguum, idem se Christianum negare videbatur. Perfacilis tamen erat responsio. Ita enim usus loquendi, et gentis consuetudo ferebat, ut non Europaeos omnes, sed praecipue Lusitanos ea vox, Pranguus, indicaret. Porro jure poterat P. Robertus negare se Lusitanum, oriundus ex Italia: quod ipsum ut populo persuaderet, Romanum se esse diserte affirmabat. Praeterea non Christianos quoslibet, sed infimae tantum sortis, appellabant Pranguos: imo de religione nihil tunc vulgo, cum Pranguos dicerent, cogitabant, sed de vili duntaxat contemptoque hominum genere. Id exemplo recenti Nobilius confirmabat. Nescio quis capite census e Pranguorum isto vili grege regium stabulum curabat. Cum Dominica die paulisper abfuisset sacrificii causa (nam Christianus erat) accusatus est apud Principem negligentia, quod equos tardius adornasset. Absentiae causam attulit, quia rei divinae intererat. Tunc Princeps admirans: Estne, inquit, aliqua res divina Pranguis, aut religio? Negantibus qui aderant aulicis, doctor Indus fieri vix posse dixit, ulla ut esset natio tam barbara, tam abjecta, quae Deum aliquem non coleret. Hoc ipsum P. Fernandes expertus fuerat. Cum enim primum venit Maduram, renunciatum est Regi adesse Pranguorum sacerdotem, hominem non indoctum. Princeps, cui persuasum erat neminem in Pranguis doctum usquam esse, tum etiam hospitis cognoscendi avidus, arcessivit; ex eoque nonnihil de natura humanae animae quaesivit. Continuo Regem interpellavit senior Brachmanes, haec a Pranguis nequaquam esse quaerenda dictitans. Jussus est silere Fernandes et facessere. Cumque saepius, occasione data, sermonem de Deo, de salute sempiterna, de religione, in procerum aut civium honestiorum coetu intulisset; statim coactus fuit abrumpere sermonem inchoatum, negantibus cunctis haec a Pranguis aut sciri posse, aut tractari debere. Quod si veniebat quibusdam in mentem religio, cum Pranguorum usurpabant nomen, informabant animo religionis imaginem absurdam, quae praeciperet vesci carne jumentorum ac praesertim boum, quod, ipsorum judicio, perquam illiberale ac sordidum est; qua doceret cadavera sepulcris eruere; quae corpus abluere saepius vetaret, in quo primam elegantiae ac munditiae partem reponunt. Itaque Prangui nomen, cui subjecta esset ejusmodi significatio, recte Nobilius ac sapienter abdicabat: simulque explicabat quae vis et sententia esset nominis Christiani, ac palam profitebatur se legem veri Dei docere; non Pranguorum, ut censebant, propriam, sed communem omnibus populis, qui salvi et beati esse vellent.

[Note: 60. Saniassii, Gurui, et Raiae, quinam dicantur apud Indos.]

Aliud eidem P. Roberto momenti paulo gravioris objiciebatur, quod Saniassium vocari se pateretur, nec non Guruum et Raiam. Saniassios enim esse genus hominum falsis addictum numinibus: Guruos vocari magistros superstitiosae legis: Raias Principes regiae stirpis intelligi. Hoc postremum nomen, quamvis abeset a mendacio (quia P. Robertus praenobili gente ortus erat) non abesse tamen dicebatur ab inani ostentatione, qua nihil magis fugiendum humilitatis Evangelicae dostori. Alia vero nomina Gurui et Saniassii ab homine Christiano prorsus abhorrere. P. Nobilius Brachmanum ipsorum testimonio docebat, nequaquam Saniassios idolis colendis addictos esse, si verbi notio propria spectaretur; sed ea voce tantum significari homines ab humanarum rerum cura semotos, qui nihil in terris ducerent suum, castitati praesertim colendae, et vitae asperiori deditos: quos ob eam causam vulgus nuncupabat, homines sine auro, sine arvo. Similiter vocem; Guru, non sonare magistrum religionis, sed cujuslibet disciplinae, etiam profanae; ut philosophiae, mathematicae, et aliarum ejusmodi. Proferebat Brachmanum volumen, cujus titulus Amarasinga, in quo vox ista Guru definitur his verbis, Artha suggenath Gourou. Id est: Guruus appellatur qui perspicue docet. Saniassium vero alius liber Brachmanum, Nicanthu dictus, eum esse tradit qui rebus humanis omnino nuncium remisit: Samniach gnato cassia saha sanias. Eundem versus Tamulici, qui sunt in Indorum omnium ore, appellant hominem, cui nec opes, nec uxor, nec praedia: Ponnachi, mannachi, pennachi. Jam quod se Raiam, seu Principem, Nobilius vocari pateretur, hanc afferebat causam, quod intellexisset inustam fuisse artificio daemonis, ignominiae notam nomini Christiano: jacere cernebat divinam legem in squalore ac tenebris; quia ignobilem, et a vilissimis capitibus tradi solitam crederent. Itaque necessarium duxit illam vindicare ab hoc opprobrio, et oculis nondum divinae lucis patientibus, humanae gloriae splendorem ac nobilitatis, offerre. In quo alienum nihil a Christiana humilitate fieri a se putabat, quae sic hominum gloriam fugit, ut eam, cum divinus honor agitur, non respuat. Nec deerant exempla, quibus niteretur. Certe D. Paulus servile supplicium ut fugeret, se Romanum civem palam praedicavit: aliasque suas laudes, cum fuit opus, non jejune protulit, (II. Cor. XI.) neque se tantum reliquis exaequavit Apostolis; verum etiam praetulit: Ministri Christi sunt, inquit; Plus ego. Divus autem Jacobus laminam, seu bracteam auream, (Baron. ad annam Christi 34.) insigne regium, Epiphanio teste, fronti apposuit: idemque a Joanne usurpatum Polycrates Ephesiorum Episcopus memoriae prodidit. (Euseb. lib. V. cap. 23.) Quorum vestigia consectatus S. Franc. Xaverius non dubitavit aliquando in Japoniae urbem invehi splendido indutus cultu, et apparatu magnificentissimo. Sic omnia munda mundis, et sancta sanctis. Interest quo quisque animo, quo duce, suo an divino spiritu impulsus, agat: quod certis intelligere signis licet, si nimirum istis ornatus quasi phaleris conservet obedientiam erga majores, despicientiam sui ipsius, caritatem denique fraternitatis: (I. Petr. I.) adeo ut profiteri vere possit cum illa sacris in codicibus laudatissima regina: Nosti quiae oderim gloriam iniquorum, et abominer signum superbiae, et nunquam laetatus sim nisi in te Domine Deus. (AEsther. cap. 14.) Ad eandem ambitionis accusationem spectat, quod P. Robertus, ut nonnulli criminabantur, sineret provolui sibi ad pedes et prosterni Christianos. Verum id fieri constabat instituto gentis, quae venerationem suam erga res sacras hominesque Numini addictos ita demonstrat: neque abhorret ab Ecclesiae veteris consuetudine, cum ad sacerdotum, etiam ultimi ordinis, et monachorum pedes Christiana plebs reverenter accidere consuevisset.

At illud certe temeritate non caret, inquiebant P. Roberti accusatores, quod verba quaedam ad res sacras pertinentia in priscorum orae Piscariae Christianorum usu posita, et auctoritate Sanctae Inquisitionis approbata, mutaverit. Multo illud magis, quod neophytos a se institutos ab aliis in eadem urbe cultoribus Christi separaverit; neque loco tantum, sed rebus multis atque adeo ritibus caerimoniisque, discluserit: ut non una Christi Ecclesia inter Madurenses, sed gemina, precum formulis, loco, ritu distincta esse videretur.

De vocum sacrarum mutatione respondebat P. Robertus, quasdam voces e Lusitano vel Latino sermone conversas olim fuisse in vernaculam Malabarum linguam, quae Tamulica nuncupatur, estque duplex; altera plebeia et rudis; politior altera et perfectior: quasdam mere Lusitanas retentas esse, sed more Tamulici sermonis terminatas, ac paulum inflexas. Id porro sibi licere censuerat ut prioris generis voces, quae doctrinae


page 508, image: s508

Christianae prima elementa, nempe Apostolicum Symbolum, Angelicam Salutationem, et alia id genus, rudi et impolito sermone comprehensa continebant, converteret in sermonem elegantiorem. Quod quidem non tantum concinnitatis causa factum ostendebat, verum etiam necessitatis: quia veterum libellorum pleraeque propemodum barbarae voces obscurum aut alienum efficiebant sensum. Posterioris vero generis verba Lusitana, quae nihil Malabarici sermonis haberent, praeter inflexionem et sonum, in vernaculum sermonem transferre, conservata sententia et significatione vocum, congruentius esse duxerat; ut sermo velut hybrida expungeretur, et doctrinam coelestem eodem vernaculo puroque manantem fonte delicata natio facilius promptiusque combiberet. Quod fi fas esse tradunt vulgo doctores ipsas sacramentorum formas in patrium vertere sermonem; negari non posse, quin eodem jure aliarum rerum minoris momenti vernacula vocabula in usum inducere liceret. Ad extremum affirmabat P. de Nobilibus, nihil a se tentatum fuisse, nisi de sententia et auctoritate legitimi antistitis; cui hanc potestatem et prisci canones et Ecclesiae consuetudo arrogarent. Sanctum autem Inquisitionis tribunal ita probavisse priscam, et rudem illam doctrinae Christianae in ora Piscaria exponendae formulam, ut meliorem et convenientiorem, si qua procuderetur, non improbaret: imo vero laudandam ab eo quivis prudens merito judicaret.

Atenim, instabant ad versarii, quid necesse fuit Christianos a Christianis, Ecclesiam ab Ecclesia, Neophytos tuos ab aliis, per Societatis Patres recte institutis, quasi facto schismate, dividere? Respondebat Nobilius non aliter Christianam religionem induci potuisse. Ita enim ab illis Christianis antiquioribus, quos Pranguos nominabant, alieni erant Madurenses, ut eorum sermonem, aspectum, occursum, cane pejus et angue fugerent. Tum, haec disjunctio, inquiebat, tantum est loci, non animorum, aut religionis: hominum stirpem et conditionem distinguit, non dirimit caritatem. Denique temporis exigui limitibus definitur; quoad nimirum Christiana virtus abrumpat illa dissidia, quibus consuetudo civilis partem unam reipublicae divisit ab altera. Tunc generis ac nominis Christiani divina nobilitas humanam vincet superbiam, imosque summis exaequabit. Utebatur etiam exemplo sacrarum in Europa aedium, in quibus dividitur profanum vulgus a sacerdotibus; distinguuntur proceres aplebeiis; magistratus a privatis secluduntur: nec non exemplo viciniore Christianorum in Travancoride, ac Thomaeorum, qui plebem insimam extra limen templi continebant. Neque vero negligebantur idcirco neophyti antiquiores. Gerebat illorum curam sacerdos, iisque necessaria ad salutem prasidia subministrabat. Frustra schismatis nomen et metum opponi docebat, siquidem isti nobiles neophyti, neque ab Ecclesiae capite, hoc est, Summo Pontifice, aut antistite suo: neque ab Ecclesiae membris, hoc est, ab ignobilioribus Christianis dissidebant ulla in re, quae vel doctrinam ac Fidem, vel benevolentiam animorum scinderet. Tum schismatis nomen importat involvitque rebellionis notam et contumaciae, cujus nulla hic suspicio. Pudem secretio nihil offensionis aut scandali habebat apud ethnicos, vel apud Christianos; cum utrique probe intelligerent morem hunc mere civilem et politicum esse, ac status conditionisque notare discrimen, non religionis; eoque vitae communis officia, et quafi corpora; non animos, et sacra, dividi.

Quod ad ritus attinebat ac caerimonias, negabat P. de Nobilibus inductum a se fuisse, aut a Christianis, quos erudiret, usurpari quidquam imbutum superstitione. Erant sane qui reprehenderent crebras corporum in templi aditu, antequam re divinae interessent, lotiones: sed id civile institutum, Indis omnibus, usitatum, patebat esse. Quod enim Europaeis familiare ost, ut mane praesertim abluant manus, vultum, os; id maxima corporis parte factitant saepius per diem Indi. Et pertinere hoc ipsum ad speciem quandam decusque pietatis veteres Christiani putavorunt. De Paulino quippe Tyriorum Episcopo narrat Eusebius, (Lib. X. c. 4.) collocatos ab illo fontes pro foribus aedis sacrae; quibus ingressuri templum sordes corporis purgarent. Similiter lymphas eodem consilio in Vaticanae basilicae atrio propositas fuisse S. Paulinus doeet. (Epist. 31.) Tradunt Tertullianus, Chrysostomus, et alii, eundem hunc morem in Orientali Ecclesia viguisse. Est enim innata nobis opinio, (Baron. ad an. Christi 57.) non nisi puros ad Deum accedere debere, ac mundos Numini supplicare. Neque, si hoc ab ethnicis frequentatur, continuo praetermittendum et repudiandum est a Christianis. Adde quod ita ipstituti erant illi Madurenses neophyti, ut naberent persuasum omitti loturam hanc sine peccato posse; neque necessario divinae rei vel faciendavel audiendae praemittendam: itaque ab iis consulto interdum omitti P. Robertus volebat.

[Note: 61. Quid sit sandalum, linea, codumbus. Quare vacent superstitione.]

Videbatur habere plus difficultatis usus Sandali, ejusque ad inungendam frontem distributio. Est Sandalum genus ligni odorati, et coloris alias albi, alias rubri. Hoc lapidi praeduro affricant, et in pulverem redigunt, quem aqua deinde maceratum densatumque, ad frontem apponunt. Porro ejusmodi Sandalum nullius est profanae rei aut sectae insigne; neque certo modo illinebatur fronti a Christianis, quo illud ethnici consueverant adhibere. Illius denique usus probatus ab antistite, ac propriis etiam ornatus precibus erat. Nimirum judicaverat praesul sapientissimus hunc magno ad religionis decus ornamento fore. Id enim est insitum animis Malabarum jam inde ab ipsa pueritia, ut latentes animorum sensus, obsequium in amicos, venerationem erga res sacras, hilaritatem in secundis rebus, in conviviis, in festis, testari gestiant aliquo signo, quod in fronte, tanquam in parte hominis maxime conspicua, emineat: ridentque Europaeos, qui pretioso pulvere vilem comam perfundant, neglecta fronte, quae sedes majestatis. Eam ob rem Sandalo se oblinunt; aut, si Sandali non est copia, cinere per cribrum pollinarium ducto, et purgato conspergunt frontem: eaque sublata caerimonia perire splendorem vitae civilis arbitrarentur: nec alia re magis ulla dererrebantur initio ab Evangelica lege, quâm quod usus iste cineris interdictus initio Christianis esset. Hunc postea viri doctissimi a superstitione liberum, et Christi asseclis permittendum esse censuerunt, praesertim cum traduci facile posset ad sensum aliquem verae solidaeque pietatis. Sic pleraque ab ethnicis olim sumpta, Christiani usurparunt, aut leviter immutata, detractis quae olerent superstitionem, ad religiosos usus traduxerunt. Sic impia delubra in sacras aedes fuere conversa: sic Imperatores Romani, Constantinum Magnum consecuti, quamvis Christiana colerent sacra, tamen diu stotam et alia quaedam Pontificum profanae Romae insignia retinuetunt, quia erant per se se potestatis et austoritatis argumenta, nec legimus id usquam improbatum a Roma Sanctae Pontificibus. Neque idcirco prohibita ducibus Christianis de hoste victo triumphantibus laurea corona fuit; aut fetialibus olea, quod Romani veteres laurum Marti, oleam Palladi, consecrassent. Duris mentibus (quemadmodum D. Gregorius in Epistola quadam scribit) omnia abscindere impossibile esse dubium non est: quia is qui summum locum ascendere nititur, necesse est ut gradibus vel passibus, non autem saltibus, elevetur.

Ostendebat similiter Nobilius nihil esse religionis ac proinde nihil superstitionis in Brachmanum linea, in codumbo Saniassiorum, et aliis id genus ornamentis, quae Raiis et Cometis tribui solebant, quae duae stirpes, seu Castae, nullo modo sacrae ac religiosae censebantur: imo etiam opificibus, arte aliqua praestantioribus. Pueris quidem certe cum parens Brachmanes lineam collo circumdabat, quam caerimoniam annum ferme octavum ingressis adhibent, aliud nihil praeter isthuc, loquebatur: Ego te nobilem hac linea facio. Atenim, instabant adversarii, cur triplex linea demittitur e collo? quid innuit numerus iste ternarius, nisi superstitionem? Innuit (respondebat Nobilius) perfectionem nobilitatis et doctrinae, quam Brachmanes sibi arrogant. Ego vero illum ad significandum SS. Trinitatis mysterium a me adhiberi palam professus sum: imo alia duo addidi tribus fila, quibus divinam in Christo et humanam


page 509, image: s509

inesse naturam significarem; neque peccare quidquam contra leges dictus sum. Neophyti cum Sandalo tingunt frontem, figuram quadratam exprimunt, quod haec similitudinem cubi praeferat, qui soliditatis et constantiae index et symbolum est. Atenim haec ornamenta certis precibus velut consecrant ethnici, quae superstitiosae profecto sunt. Negabat Nobilius ejusmodi preces adhiberi a Christianis, sed alias pietatis plenas et praescriptas ab Archiepiscopo. Itaque modum ipsum adhibendi haec ornamenta posse superstitiosum esse fatebatur, ipsam rem vacare omni superstitione contendebat; si tollerentur illae preces et caerimoniae, quas induxerat superstitio, quasque omnino ipse Christianis prohibebat. Et vero, si abstinendum esset omnibus rebus, quas superstitiosa prece vel caerimonia inquinare Indi solent, abstinendum foret cibo, potu, vestibus, incessu, balneo, matrimonio; ac denique omni actione vitae vel maxime necessaria. Quamvis igitur haec signa per se inventa ad varios nobilitatis gradus distinguendos, utentium vitio contaminarentur; nihilominus iis uti posse quemlibet affirmabat, sine piaculo, si vitiosus emendaretur usus. Quotiescumque enim signum ad finem civilem cognoscitur institutum, eaque ratione passim adhibetur, vel adhiberi per se potest; nemo est qui neget illud usurpari a Christianis posse, praesertim ubi constat illos falsi Numinis non esse cultores: quo maxime argumento probabat nihil scandali ex his ritibus et ornamentis oriri posse. Nam certis aliis signis dignoscebantur a ceteris Christiani, neque ullum dabant indicium, quo ab iis coli communia reliquis et falsa numina putarentur, imo plurima prae se ferebant, ut Crucis sanctae signum, Rosaria, et alia id genus, e quibus intelligerentur sequi peculiarem ac divinam religionem, eandem cum religione Pranguorum; licet ab illis, quod civilia spectabat jura et ornamenta, dissiderent. Denique ut omnis dubitandi locus tolleretur, P. Nobilius libellum ediderat, idoneorum testium chirographo consignatum, ac publice legendum proposuerat, quo denunciabat se suosque neophytos, religionem JESU Christi ac doctrinam amplecti, et discipulos Christi esse. His cautionibus adhibitis, si quid nihilominus offensionis nasceretur, aiebat scandalum istud nequaquam dicendum activum, sed mere passivum, quod vacare culpa theologi omnes docent.

[Note: 62. Quaedam leviora Patri Roberto de Nobilibus objecta.]

Praeter haec ad religionem universe spectantia, quaedam ipsi P. Nobilio proprie objiciebantur. Primo Quod se vocari Aier sineret. Sed ea vox nihil sonat aliud quam dominum domus, sive domui praepositum. Secundo. Quod Patres Societatis, discipulos suos dici pateretur, ac tanquam discipulos penes se haberet. Hoc a se factum vere, at necessario, respondebat: vere, quia docebantur ab ipso linguam Tamulicam gentisque mores: necessario, quia nisi discipulorum sumpsissent nomen et locum, non poterant effugere colloquium ac disputationem cum magistris Indorum et Brachmanis, ad P. Robertum adeuntibus, a quibus procul dubio victi contemptique discessissent, quippe nondum satis linguae ac morum geritis periti. Quandiu vero in discipulis numerabantur, aefas illis disputare. Tertio. Quod a sua mensa Patres eosdem Societatis removeret. Id vero eam ob causam faciebat, quod unus ex illis, propter virium imbecillitatem semel tantum in die cibum sumere non posset, cum tamen saepius quam semel, vesci Saniassiis omnino vetitum esset. Quamobrem privatim et remotis arbitris ille vescebatur. Alter vero Patrum eadem cum P. Roberto non utebatur mensa; quia religione nescio qua impeditus, cibum a Brachmane paratum capere abnuebat. Vitio etiam vertebant, quod solos Brachmanes aut Saniassios in conclave, dum cibum sumebat, admitteret. Hoc vero gentis more ac lege usurpabat, quae non patitur ut honestissimi quique viri ab hominibus inserioris stirpis cibum capere conspiciantur. Qui mos nisi servetur, gravis est ignominia subeunda.

Haec omnia ut verissime dici a P. Roberto crederentur, cum ipsae res persuadebant, tum vero viri probitas singularis, scientia excellens, et sacrarum pariter ac profanarum litterarum cognitio numeris omnibus absoluta: denique doctissimorum hominum et sapientissimorum in Iadia, Lusitania, et Italia consentiens approbatio. Intelligebant nempe viri prudentissimi nequaquam utendum summo jure ac rigido, cum agitur animarum salus; sed ea prorsus concedenda, si summa religionis utilitas, et Ecclesiae propagandae causa posceret, quaecumque legi divinae non essent evidenter et aperte contraria. Proferebant Apostolorum exempla, quos patet multa tolerasse initio, quae sensim videbant esse antiquanda: multa dissimulasse; cum Judaeis Judaeos; cum gentilibus, quasi gentiles; omnibus denique omnia factos esse, (I. Cor. 9.) ut omnes salvos facerent. Atque has lenitatis partes videtur Ecclesia Romana praecipue suscepisse. Documento est S. Gregorius, cum Augustinum, Anglorum illum Apostolum, admonet quo pacto gerere se cum novo Christi grege debeat: nec non Summus Pontifex Joannes VIII. cum S. Methodio Moravorum Archiepiscopo concessit, ut in re divina facienda uteretur vernaculo Sclavorum sermone: (AEn. Sylvius hist. Bohem. c. 13. Baron. ad an. 880. n. 3.) ne quis obex Moravos recens Christo partos a suscepta Fide repelleret: quod tamen Gregorius VII. Duci Bohemiae, totius gentis suae nomine, postulanti non concessit; quia videlicet ratio communis boni non eadem urgebat. Quam multa Summi Pontifices Pius V. et Gregorius XIII. illis ipsis Indorum populis paterna benignitate largiti sunt, quo illorum foverent spem, caritatem ac studium erga Romanam Ecclesiam accenderent? Quod si qua suboriatur dubitandi ratio, an non praestat in eam inclinare partem, quae saluti animarum et religioni propagandae favet?

§. XI. Res gestae in regnis Bengalano, Peguano, et Arracano.

PAULO diutius morati sumus in regno. Madurensi, dum religionem a P. Roberto de Nobilibus ibi constitutam contemplamur: nunc ad vicinas regiones properandum. Supra Maduram porrigitur, septentrionem versus ora Coromandelia. Huic oppositum est in Asiatica extra Gangem peninsula, interjecto maris vasto sinu, regnum Bengalae, circa Gangis ostium. Huc profesti Cocino ad V. Nonas Maias anni MDXCVIII. Patres Franciscus Fernandius, Dominicus Sosa, Melchior Fonseca et Andreas Bovesius, Gullum, stationem Lusitanorum attigere V. Kal. Junii. Puerorum effusa turba in ipso portu obviam processit, enixe rogantium ut docerentur. Datus puerili scholae moderator, quae cura inter primas praeconum Evangelii merito censeri debet. In lucem edita deinde brevis Christianae doctrinae summa, in morem dialogi, quae scribendi ratio utile dulci miscet. Data deinde opera aetati provectiori, aegris, morientibus, calamitosis; in templo, in carcere, in nosocomio. Dum in has incumbunt curas, invitati fuerunt a Rege Ciandecani; nec non a Lusitanis, biennium jam illic sacerdote carentibus. Preter multos partim liberos, partim servos, sacro fonte ablutos, complures Indi, qui herilem avaritiam aut immanitatem exosi, post susceptum Baptismum profugerant, prodierunt e suis latebris, audita Patrum humanitate; ac salutari poenitentiae sacramento expiati sunt. Rex amplissimo diplomate assignavit vectigalia, quibus aedes sacra et domus Societatis poneretnr: simul potestatem populo Christianam profitendi legem fecit. Vix ab eo fuit impetratum, ut Syripurem discederent, polliciti se quamprimum reversuros. Hanc porro servabant rationem, ut cum sedem uspiam fixissent, in ea duo considerent aliquandiu, donec radices egisset religio, et suis niti viribus posset; ceteri huc illuc in vicina oppida


page 510, image: s510

excurrerent. P. Melchior Fonseca primum in Bengalano regno Societatis templum posuit Ciandecani, ac JESU nomine Sanctissimo insignitum ipsis Kalendis Januar. anni MDC. dedicavit, apparatu et ornatu quam fieri potuit magnificentissimo: Rege cum populo ad augendam solennis diei celebritatem conspirante.

[Note: 63. P. Franciscus Fernandius ab Ethnicis interfectus.]

Cum res Christiana hunc in modum floreret, eversa prope est repentino turbine, quo P. Franc. Fernandius abreptus interiit. Huertae, in Toletana dioecesi natus inierat Societatem, an. MDLXX. aetat. 22. studiis humanitatis, et juris civilis scientia perpolitus. Cum P. Alexandro deinde Valignano, quem Praepositus Generalis Everardus Mercurianus Visitatorem Orientis creaverat, navigavit in Indiam anno MDLXXIV. Goae theologiam docuit: Cocini, aliisque in locis prudentiam, pietatem, laborum patientiam, divinae gloriae studium, precandi assiduitatem, ad animas Christo adjungendas egregie adhibuit. Hinc in regnum Bengalanum cum P. Dominico sosa profectus, agrum hunc vastissimum ab anno MDXCVIII. ad MDCII. excoluit. Cum Diangae versaretur, quod oppidum ostio fluminis Cosmini proximum est, praeter cetera bene ac feliciter ad salutem proximorum, Deo juvante, gesta, illud peculiari cum voluptate commemorat, in eoque pretium operae ingens factum a se praedicat, quod infantem nudum, abjectum in vico, et morientem baptizasset. Nae ille sapienter et vere hoc ingenri apponebat lucro. Quantum enim est animam vel unam, pretium divini sanguinis, coelesti regno intulisse! Ab Arracani Rege facultatem adeptus Evangelii promulgandi, Societatis domum ineunte Februario MDCI. construxit. Ciatigani aedem sacram Praecursori Christi sanctissimo dedicavit; concurrentibus certatim ad res divinas audiendas usurpandasque tum accolis, tum Lusitanis, admirabili omnium fructu et gaudio: utinam aeque diuturno! Luctuosae mutationis causa haec fuit.

Bellum adversus Peguanos difficillimum Rex idem Bengalae et Arracani feliciter confecerat, ope atque auxilio praesertim Lusitani ducis, Philippi Briti: cui ut gratiam et praemium bellici laboris referret, Sirianum donaverat, emporium celebre, ejusque muniendi fecerat potestatem; quod strenue ac diebus paucissimis, ne Regi daretur poenitendi mora, perfectum a Brito fuit. Contigit per idem tempus ut Lusitani quaedam orae maritimae loca occuparent. Regem subiit metus ne opportunis ad bellum sedibus potiti commercium averterent, aut aliquid etiam ulterius molirentur. Abigere illos parat: classem instruit, congreditur; vincitur. Ea clades timorem illius ac suspiciones vehementer auxit. Hinc odium Lusitani et Christiani nominis. Populus, qui ferme Regum odia et amores induit, accepto praeterea damno irritatus (maxima enim classis perierat) alio jam vultu intueri Patres, qui degebant in regno Bengalano, et conviciis contumeliisque palam incessere. Pergebat nihilominus P. Fernandius instituere pueros, verba de Deo vicatim facere, et solita obire munia. Forte incidit in altercantes cum indigenis aliquot Lusitanos: accurrit ut rixam, qua solebat auctoritate, componeret. Mutatos barbarorum animos sensit. Irruunt conferti; pugnis calcibusque cadunt: oculum etiam per summam immanitatem exsculpunt: denique spoliatum vestibus conjiciunt in carcerem, ubi squalore, inedia et morbo consumptus est, Ciatigani, XVII. Kal. Decembr. an. MDCII. Ceteri Patres, irato Principe, infesto populo, nihil aut sibi tutum, aut proximis utile futurum arbitrati, recesserunt.

Expectationem quoque fefellit Evangelica in regnum Peguanum excursio, quod unum este praecipuis Indiae extra Gangem, ut diximus, regnis. Fuerat ante aliquot annos florentissimum. Nam ejus Regis qui anno MDXCVIII. rerum potiebatur, pater vicina quaedam regna imperio adiecerat; et in domando Siami Rege, quem ultimum in suam redegerat potestatem, bellicam virtutem cum pari prudentiae laude conjunxerat. Tantas opes perdidit filius degener, sola crudelitate atque imprudentia memorabilis. Suspicatus Regem Avae patruum suum res novas moliri, quadraginta regni Avani proceres comprehensos, cum uxoribus, liberis et amicis inclusit in sylvam, et injectis flammis omnes concremavit: aliquot elapsos ex illo rogo, medios securi divisit. Interim Siami Rex, occasione amborum discordiae arrepta, excutere tentavit jugum, seque in libertarem vindicare. Peguanum numero copiarum longe superiorem, mittendis internunciis, et proponendis conditionibus, in tertium usque mensem distulit; quo tempore fluvii, quibus abundat regio, hibernis aucti imbribus superant ripas, et omnia late leca mergunt. Hoc diluvio innumerabilis Peguanorum multitudo, cum equis et elephantis periit. Rex tamen reparato statim exercitui duces fortissimos, ac ipsum denique filium praeficit. Eo caeso, amens furore, majores colligere copias, ac ducere ipsemet constituit. Sed Peguani, tot attriti cladibus, militiam detrectant, occultant se antris ac nemoribus: multi nomen suum inter Talapoinos profitentur. Genus quoddam est hominum pietatem profitentium, qui belli ac publicorum onerum sunt immunes. Rex illos ab bellum rapi, quamlibet invitos imperat; avelli ex antris sylvisque profugam plebem; retractis inuri certas irt dextera manu notas candenti ferro, ut ne impune a signis discederent. Hic lamentabilis rerum in Peguano regno status erat. Quia tamen Rex saeviendi satietate pacem otiumque spectare videbatur, in eam spem venerant Patres Balthasar Sequeira, et Joannes a Costa, fore ut malis domitae mentes facilius a vitiis et prisca superstitione revocarentur. Evertit hanc spem nova belli tempestas in Regem Peguanum a duobus aliis Regibus Arracano et Tanguano concitata. Patres ad oram Coromandeliam, transmisso mari, se retulerunt.

[Note: 64. Patres exclusi regno Peguano repetunt oram Coromandeliam.]

A Fano Sancti Thomae delapsi sunt ad urbem Gingium Naikeni Gingiani sedem, et regni caput. Civitas est maxima, quam vix Olisipponi cedere, qui viderunt utramque, testantur. Plena omnia falsorum numinum templis. Gentis sacerdotes et sacrificuli Jogues vocantur: avidum gloriae pecus supra quam dici potest. Horum unum Socii conspexerunt cavea inclusum ferrea tam angusta, ut nec stare nec jacere posset. Caveam cingebant lampades centum: praeibant illustri captivo Jogues quatuor, anteambulones honorarii. Hoc ille se carcere volens clauserat, ut admiratione populi frueretur. Naikenus posteaquam Patribus regiam, et gazas, ostentavit, ultro concessit potestatem aedificandi templi, et promulgandae legis divinae. Laeti perspecto Regis et procerum studio praecones veritatis, eam cupidis omnium auribus infuderunt, angustias temporis, et operariorum in tanta messe penuriam, unice deplorantes. Multa concertatio fuit cum gentis doctoribus, ac praesertim cum Brachmane insigni, ad quem alii omnes disputationis onus et arbitrium detulerant. Interrogavit hominem P. Sequeira, quot Deos coleret. Ille, multos; et singulorum indicem bene longum recitavit. Rogatus ut omnium maximum et principem ediceret, Solem respondit. Quaesitum deinde est, Sol a se factus, an ab alio, foret. Paulum cunctatus, ab alio factum dixit, ejusque appellavit patrem; matris nomen invenire non ita commode potuit: stomachante graviter Brachmanum turba, quod haesitaret. Sunt ergo duo Soles, subjecit sequeira: nempe Sol, ejusque pater. Hominis enim pater homo est, equus equi, elephas elephantis. Conturbatus doctor, cum expedire se non posset, eo delapsus est, ut Solem diceret fuisse hominem sanctum, qui Sol ut esset, tanquam praemium probitatis et obsequii, meruerat. Qui Solem igitur tanto affecit praemio, subjecit sacerdos, ipso certe Sole superior exstitit. Qui enim alteri praemium obsequii largitur, eo major sit necesse est. Annuente Brachmane, conclusum est jam alium Deum Sole majorem existere; atque adeo Solem Deorum primum et maximum non esse, uti affirmabat. AEstuantem prae pudore nondum audacia defecit, Tres principes omnium Deos, pares inter se esse dixit, quorum ita dispertita praedicabat officia, ut unus efficeret ac moliretur; alter


page 511, image: s511

destrueret, tertius conservaret. Quae cum facile fuissent refutata, obmutuit. Ingens toto consessu silentium: et Sequeira occasionem captans, originem mundi, angelorum, ac primi hominis creationem, et peccatum amborum; salutem demum ab Homine-Deb reparatam, explicuit. Brachmanes rerum tantarum novitate perculsus, beatos exclamavit, qui eas plane intelligerent. Cui Sequeira; Quin ea felicitate jam fruaris, nihil vetat. Illinc profecti Chistapatanum properarunt, urbem novam a rege Gingiano structam. Instabat operi domibusque fabricandis advenarum promiscua multitudo. Locum aedificando templo ac domicilio Societatis Rex designavit; relictus est P. Alexander Lenis, vir prudens et linguae peritus, qui opus urgeret. Inde Cholganam, praecipuum dynasten, et Regi in paucis carum, convenerunt, senem octoginta natum annos, quem unum tota regio perhorrescebat; lacessitus enim injuria parcebat nemini. Sed ipse quoque metuebat omnes: utque vim hostium et insidias arceret, multo milite se tuebatur, ac domum fluvio praeterlabente et in fossas inducto muniverat. Quin, fossas impleverat crocodilis, ne quis noctu obreperet. Litteras ipsi a Rege commendatitias Patres obtulerunt: quibus publice recitatis, praestitit cumulatissime quidquid ab eo poterat expectari. Discessuris comites assignavit, quorum officiis ac dignitate tuti Tanjaorem devenerunt.

Est Tanjaor Naikeni cognominis urbs regia. Hunc adire non licuit, quia rebus humanis ac negotiis nuncium remiserat, totus in mortis meditatione defixus. Sic solent, vel senio urgente, vel vitae taedio. Idem praestabant uxores ejus septuaginta, concubinae vero trecentae; scilicet vivae post ejus mortem comburendae, gentis instituto. Quamobrem Socii aditu omni aspectuque prohibiti, ad Maduranum Naikenum se contulerunt. Versabatur in suburbana domo, relicta regia ob ridiculam superstitionem, quo vitio insigniter laborabat. Brachmanum nescio quis audire per quietem voces illas visus erat, tanquam profectas a Numine, cujus fanum regias contingebat aedes, Perge; Regem admone meis verbis, aut illi aut mihi in regia manendum. Rex audito Brachmanis deliri somnio, confestim e regia discessit; ac ne quid in Deum suum peccasset misere metuens, incidit in morbum: eo nihilominus minime impediebatur, quin suis quotidie jus diceret. Adstabat illi semper ad latus Brachmanes, fracta et flebili voce nomen idoli Aranganadae singulis prope momentis in aurem insusurrans. Fessum assidua vocis ejusdem repetitione alter excipiebat, idem usque usque occinens; etiamsi Rex ad quinque vel sex horas sederet pro tribunali. Adeo verebatur princeps superstitiosus, ne sibi vel temporis puncto sui Numinis memoria excideret! Exemplum memorabile, quodque Christianis hominibus, in versanda saepius animo Dei veri ubique praesentis cogitatione tam negligentibus, merito pudorem incutiat. Ab urbe Madurensi Tutucurinum delatos, et viarum incommodis atque adeo crebra caeli mutatione fractos morbus occupavit; quodque molestissimum ipsis accidit, eo absumptus est illorum interpres. Augebat maerorem inopia medentium, qui et rari illic et ignari: suus sibi quisque medicus fuit, aut potius benefica Numinis manus, quae pristinam omnibus incolumitatem reddidit. Adjuvit etiam ora Travancoris; ad quam, licet nondum confirmata valetudine, contenderunt. Hic alia caeli terraeque facies: cumque Maduranam plagam insalubres venti perflant, ac torrida aestas perurit; oppositam Zephyri clementes mulcent, aut hyems imbribus humida irrigat. Sic vices utraque tempestas statis anni mensibus mutat. Causa tanti discriminis montes altissimi, qui oram utramque dirimunt. Patres nova temperie refecti Colanum, Colano Cocinum, Cocino Goam ad III. Kal. Decembres MDXCVIII. pervenerunt.

§. XII. Missio in regnum Peguanum instauratur.

NOVA spes affulsit anno MDC. Missionis in regno Peguano instaurandae. Bello finis impositus, regis Peguani nece, religionem sequestra pace facilius inductum iri persuaserat. Ne votis et expectationi exitus responderet perfidia regis Arracani prohibuit. Ille junctis cum rege Tanguano copiis bellum intulerat regi Peguano, ut supra memoravimus; (Num. 63.) eumque clausum arce permunita obsidebat. Sed longae obsidionis taedio, sive etiam appetente hyeme, domum reversus, bellum Tanguano absolvendum permiserat. Huic Peguanus se dedidit, ratus clementiorem fore, quippe consanguineum. Sensit hoste quovis crudeliorem. Nam Tanguanus, ejus thesauris inhians, ipsum, uxorem, et filios tredecim obtruncavit. Statimque advolans in arcem, ubi thesauros Peguanus abdiderat, septingentos, ut narrant, elephantos, ac totidem jumenta auro et gemmis oneravit, exercitumque dimisit. At Rex Arracani communes copias, absente se et inscio, dimissas, ablatosque thesauros indignissime ferens, bellum ipsi Tanguano indixit, ac Lusitanos ad societatem belli promissis ingentibus invitavit. Erat inter illos opibus et dignitate facile princeps Philippus Britus. Hunc Arracani Rex prae ceteris arcessivit. Scribebat P. Andreas Bovesius, quem sibi comitem Britus in hac expeditione adsciverat, a lacrymis temperare se non potuisse, cum cerneret constratos cadaveribus campos, oppleta iisdem flumina, neque lintribus pervia; desolata ferro et flammis arva. Rex Arracani confecto feliciter bello, Sirianum portum donavit Lusitanis. Erat non procul insula Sundiva, nativis munita scopulorum propugnaculis, et frugum opumque variarum dives, ac praecipue salis, qui Bengalanum in regnum late comportatur. Ad hanc insulam oculos Lusitani adjecerunt. Ejus arcem Dominicus Carvallius occupavit, annuente Rege Cadaraio, cui non ita pridem Mogoles illam eripuerant. AEgre admodum tulit Rex Arracani, Lusitanos loco tam opportuno, qui suae regionis claustrum erat, potitos: inde prius illos expellere statuit, quam se confirmarent. Ergo maximam classem celeriter instruit. Praelio commisso, Lufitanos nondum satis paratos fortuna destituit. Redintegratâ post biduum pugnâ, classem inimicam partim demerserunt, partim ceperunt. Rex cladis dolore dissimulato, ultionem in aliud tempus rejecit. Id prospiciens Philippus Britus, qui arcem in Siriano portu conditam, ligneo tantum vallo muniverat, eandem saxeis cinxit operibus, et omni commeatu instruxit. Auctus inde Regis Arracani metus. Jubet Britum coeptis desistere, imo propugnacula evertere: neganti bellum indicit. Prius tamen Sundivam insulam, ne quid relinqueret atergo, expugnandam ratus, classem comparat. Hoc terrore plerique Lusitani suas naves subduxerunt: restitit Dominicus Carvallius cum paucis ratibus, et hostem ingruentem sustinuit: nec sustinuit modo, sed etiam fugavit. Victor, at lacer et omni fere bellico instrumento destitutus, vidit se iterum vincere non posse, nisi omnino periret. Noctu cum Societatis Patribus, qui jam domum templumque in insula Sundiva moliebantur, eam deserit, ac Siripurem profugit. Rex, Sundiva recepta, Lusitanos persequitur, et eurum socium atque adjutorem, Ciandecani regem infestis armis petit. Ille hostem, cui se imparem sentiebat, conciliare, et a suis cervicibus depellere insigni beneficio constituit. Carvallium ad se se vocat; orat opem contra hostiles copias; promissis ingentibus et laude multa onerat. Suadebant vehementer Patres Societatis, ne suum caput infideli regulo committeret. Sprevit bene monentes. Exceptus per insidiosam amicitiae simulationem, comprehenditur. Ejus comites vinciuntur, spoliantur, colaphis serviliter vapulant. Circumductus ipse per ludibrium et excruciatus, capite truncatur. Hoc munere Ciandecani Rex pacem emit: mox Carvallii navibus occupatis, Lusitanorum alios laniavit suppliciis, alios in vincula conjecit. Saraceni per aedes Societatis impune bacchati, postquam neque aurum, neque arma, uti rebantur, invenerunt, rabiem in altaria et Cruces effuderunt.



page 512, image: s512

[Note: 65. Patres pulsi: Religionis clades et Missionis.]

Patres pulsi regno Ciandecani, alii alio recessere: bini Sirianum initio Februarii anni MDCIV. tenuerunt. Jamque coeperant Peguanos praeteritis bellis fractos imbuere coelesti doctrina, et prostratam armorum tumultu et iniquitate Missionem erigere, cum Arracanus, inde quoque Lufitanos depellere meditans, eo maximam repente classem appulit. Occurrit Lusitana, numero navium longe inferior. Concurritur: ter instauratur pugna, ter Lusitani superiores ex acie discesserunt. Pudor hostes impulit ad quartum certamen, diebus paucis ad reparanda navium damna sumptis. Anceps victoria diu fluctuavit. Hanc juncta virtuti solertia Lusitanis peperit. Rates inimicas, quarum numero facile circumveniri poterant, in angustum fretum perduxere, ubi cum illae neque se commovere possent, nec dimicandi facultas daretur, nisi paucis, quae in freri aditu primoque in agmine constiterant, omnes aut fractae aut captae sunt. Regis filius, cum parte copiarum fugam terrâ, navibus relictis, corripit. Sed Britus per viarum compendia praecurrens nec opinantem et imparatum capit.

Rex ira et dolore aestuans repetiit filium, et pecuniae vim, quantam Lusitani peterent, obtulit. Britus thesauris omnibus pacem, et religionis tranquillitatem anteponens P. Natali Salerno, cujus precibus et actuosae virtuti acceptam potissimum victoriam ferebat, provinciam dedit, ut foederis leges cum Arracani Rege transigeret. Conditiones utrimque propositae jurejurando firmantur. Earum erat prima, ut Christiana religio revocaretur in Bengalanum regnum, et Sundiva Lusitanis restitueretur. Ad insulae possessionem rite capiendam filium suum, juvenem paternae virtutis aemulum, Britus cum lecto militum numero mittit: infelix, qui regi barbaro tam facile crediderit, patrique captivam prolem prius reddiderit, quam ille promissa verbis inita, re comprobasset! Briti filium accepit Rex humanitate ficta. Lusitanos ejus comites promissis duxit, donavit muneribus, demum epulis adhibitos, una cum adolescente, spe parentis ac patriae, per summam crudelitatem et persidiam interfecit. Nec satis: Christianos vicino in oppido, pace composita laetos, immissis satellitibus alios trucidavit, alios conjecit in vincula, disjecit aedes sacras, raptavit Cruces, promiscuum vulgus saevitiae militari objecit.

Immane facinus Superi hominesque horruerunt. Repetita fulmina regiam percussere: iisdem primarii delubri pars deflagravit. Triginta sacrisiculi Regem convenere: palamque denunciarunt ita saevire Numen Christianorum, propter violatum foedus, et spretam jurisjurandi religionem. Ille correptos mactari coram jussit, ne infausto vaticinio laetarentur. Eadem incensus rabie ad delendas, ut sperabat, nominis Christiani reliquias prorupit. Brirus molem ingruentis belli praesagiens, admonendum opera P. Natalis Salerni Proregem Indiae, ut auxilia quamprimum submitteret, curavit; et justo dolori suo Superos ultores speravit adfuturos. Interea cum tota regio fragore armorum circumsonaret, trepida Religio, perditis rebus aut dubiis, conticescebat; nec audebant Patres petentibus baptismum Peguanis assentiri, ne mutatâ regni facie, fidem datam Christo mutarent. Lucri nonnihil factum in parvulis, qui jactura vitae brevis ac tumultuosae sempiternam in coelo pacem adepti sunt. Pari benesicio affectus est Judaeus, in sacris litteris contritus; e quibus etsi veritatem utcumque eruisset, ad eam tamen profitendam, adduci nondum potu erat. Orbe terrarum peragrato, Sirianum ad Patres veniens, et ab iis institutus, erroribus finem ac vitae feliciter imposuit.

[Note: 66. Opera promissa regno Cambogiae: navata Siamensi.]

Paulo ante hanc religionis in regno Peguano cladem oblata spes Missionis praeclarae fuerat in Cambogia, uno e praecipuis octo regnis ejusdem Asiaticae extra Gangem peninsulae, inter Cocincinam ab ortu, et Siamum ab occasu. Regionem simillimus Nilo fluvius fecundat, certis mensibus exundans. Populo jus dicunt Mandarini, ut apud Sinas: religionibus Bonzii praesunt: commercia frequentant incolae cum Hispanis ac Lusitanis, quorum praesidio vim Siamensium toto decennio infestam et arma feliciter denique propulsaverant. Eorumdem hortatu, ac potissimum Jacobi Velosi Lusitani, Cambogiae Rex legatos Malacam anno MDXCVIII. misit cum muneribus, renovandi foederis causa: religiosos viros in suum invitavit regnum, ac legato mandatum praecipue dedit, ut secum aliquem e Patribus S. Pauli (sic homines Societatis in India vulgo nuncupantur a Goano S. Pauli collegio) adduceret; sine quibus pacem satis firmam esse posse non putabat. Gratias egerunt amplissimas Regi Patres collegii Malacensis, polliciti se profecturos ubi primum a suis praesidibus, ad quos scribebant, responsum accepissent.

Non promissa tantum Siamensibus, at navata etiam opera paucis post annis fuit. Siami Rex per suos oratores Lusitanis, qui Malacam contra Batavos fortiter propugnaverant, gratulatus, anno MDCVI. renovavit cum iis foedus pristinum, et eos in regnum suum, cujus nuperrime habenas capessiverat, invitavit. Unum prae ceteris, quicum longo fuerat usu, antequam rerum potiretur, conjunctissimus, P. Tristanum Golayum expetiit. Is in oppido S. Thomae tunc versabatur, ac Patrem Provinciae Societatis praepositum rogavit, ut sibi Siamum profecturo aliquem e nostris comitem adjungeret. Provincialis occafionem praeclaram amplificandae religionis oblatam ratus, P. Balthasarem Sequeiram spectatae virtutis et prudentiae virum deligit; mandatque ut exploret ecqua spes propagandi tanto in regno Evangelii ostendatur. Regiam in urbem Sequeira pervenit, quo tempore mysteria Christi patientis religioso luctu ab Ecclesia celebrantur. Magnus illi patuit ad rem bene gerendam campus, propter ingentem ad percipienda sacramenta concursum Christianorum, qui variis e partibus in eam urbem convenerant. Gratulatus est, scriptis ad eum ornatissimis litteris, Malacae antistes, ad cujus dioecesim regnum illud spectabat, et amplissimam Apostolici muneris exercendi potestatem fecit. Nec tantum praesentem ac necessariam Sequeira Christianis opem attulit, quos divini verbi cibo pavit; sed etiam ethnicis, quorum nonnullos vitali aqua Christo coeloque peperit, maxime parvulos, statim a baptismo meliorem in vitam transmissos. Manus etiam cum Talapoinis conseruit; quorum deliramenta pronis auribus, ut sacro digna silentio, populus miserabilis bibebat. Ingressus aliquando fanum celeberrimum, et simulacrum vesanae molis conspicatus, quaesivit ab annoso sene, patruo regis et Talapoinorum coryphaeo, ubinam Deum habitare crederet. In corde humano, respondit senior; haec Deo digna domus. Rogare pergit Sequeira, utrum ille, quem colerent, Deus hac esset mole corporis et forma, quae in templo spectabatur. Omnino, inquit senex. Qui fieri autem potest, subjecit Pater, ut tanta moles in humano corde tantulo sit? Perturbatus interrogatione improvisa Talapoinus spatium ad respondendum postulavit. Rex amore singulari Patrem complexus, non semel disserentem audivit, longeque aliter accepit ac suos consueverat popas: nec illum ante missum fecit, quam in ejus locum alius Societatis sacerdos subrogatus esset.



page 513, image: s513

LIBER XIX. PARTIS V. HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopsis Libri XIX. Religio per SOCIETATEM IESU defensa, illustrata, et propagata in Imperio Sinensi, ab anno Christi MDXCI. AD ANNUM MDCXVI.

[Note: 1.] PRIMORDIA Sinicae Missionis. II. P. Matthaeus Riccius Litteratos Sinenses, eruditionis opinione conciliatos, ad cognoscendam et amplectendam Christi Fidem adducit. III. Concitatae a Bonziis turbae patientiâ Patrum et lenitate sedantur. Hinc specimen capitur divinae legis, et aditus in urbem regiam aperitur. IV. Societatis domus Nankami posita. V. Statio Xaoceana vexatur. Tertia Societatis in Imperio Sinensi persecutio. VI. Societas Nankinum inducta. VII. Confucius Sinarum Philosophus. VIII. Quaedam ejus effata. IX. Riccius Pekinum velut Numinis manu ductus. Vrbis conspectus. Prima Deiparae sodalitas Pekini constituta. Neophytorum eximia virtus. Plurium Numinum cultus nova lege prohibetur. Mandarini plerique Christo dant nomen. X. Religio longe lateque propagatur. XI. Quarta Societatis persecutio. Ejus occasio et progressus. Franciscus Martines plagis ad mortem multatus, in limine carceris exspirat. XII. Quinta persecutio. Ejus auctores, modus, et exitus. XIII. P. Matthaei Riccii obitut, et vitae synopsis. Templum Domino coeli publice Nankini dedicatum. XIV. Aditus in provinciam Chekiamensem Religioni et Societati datus. XV. Sexta persecutio. Taosii veneficorum genus. XVI. Imperii Sinici recens et accuratior notitia. Privata res Sinarum et domestica. XV II. Publica res, sive imperii administrandi ratio. XVIII. Eorumdem religio.

[Note: I. Imperii Sinici brevis notitia.] SINENSE Imperium postremam ad ortum et meridiem Asiae continentis partem occupat. In quindecim provincias, sive praefecturas majores totum dividitur. Ab oriente clauditur mari, et Japoniam spectat: ab occidente Tunkinum, Laos, et Siamenses, habet: a septentrione Tartariam attingit: a meridie terminatur oceano, et Philippinas respicit. Ejus latitudo, id est, spatium ab Austro ad Boream, continebat olim gradus admodum ostodecim, qui leucas communes conficiunt quadringentas et


page 514, image: s514

quinquaginta; quarum scilicet viginti quinque uni gradui vulgo respondent. Eadem erat ferme longitudo, seu spatium ab occidente ad orientem. Nunc multo latius pater, productis ex foedere Moscovitico, longe in Tartariam ejus limitibus, ac mille nongentas cîrciter leucas ambitu colligere perhibetur. Olim Sinarum fines incursabant Tartari; quorum impetus ut retardaret Imperator Xihoamtus, ingentem struxit murum per leucas fere quingentas, additis turribus, fossis, et aliis operibus, ubi metus ab hoste major. Latitudo muri pedum est quinûm: altitudine moenia, quibus urbes vulgo cinguntur, non superat. Decies centena hominum millia vigili praesidio illum tutabantur. Nunc, postquam Tartariae pars magna imperio accessit, paucae cohortes certis dispositae locis excubant.

Amplius mille urbes bellicae, ut appellant, numerantur, tormentis muralibus, militibus, munimentis instructissimae: reliquarum urbium variae sunt classes. Aliae primi, aliae secundi, et tertii ordinis vocantur. Pleraeque duas, tres quatuorve leucas circuitu complectuntur. De illarum incolis et gentis moribus, religione, sapientia in imperio administrando, multa litteris hactenus prodita sunt: non pauca tamen, pro materiae amplitudine, fuerunt vel omissa, vel etiam secus atque oportuit narrata; quae a recentioribus Evangelii praeconibus observata sunt diligentius, neque auribus duntaxat, sed oculis ipsis percepta. Haec tametsi curiosis et eruditis digna sunt lectoribus, et pleraque cum Societatis Historia Sinensi aliquo pacto conjuncta: imo licet nonnulla ex iis ad graves, quae de ritibus et moribus Sinarum exortae sunt quaestiones cognoscendas videantur esse necessaria; ne nos tamen diutius morentur in libri limine, rejicienda duximus ad ejus calcem; et perstrictis leviter Sinicae Missionis primordiis, ea quae post annum MDXC. contigerunt, exponere festinamus.

Cum primum nata Societas est, antiquissimum illi fuit Sinis Christum et [Note: §. I. SINICAE MISSIONIS INITIA.] Evangelicas opes inferre. Indiarum Apostolus in tanti operis molitione ac velut procinctu decessit. Illius Apostolicam caritatem imitati Societatis homines nihil intentatum reliquerunt ut gentem cultissimam, et humanis institutis ac litteris abundantem, coelestibus ac divinis augerent: cumque facta per id tempus Lusitanis potestas esset Europaeas merces in Sinicum littus et vicinas urbes importandi, hanc opportunitatem captarunt, ut pretiosiores mercibus omnibus Christianae Fidei gazas iisdem impertirent. Itaque P. Alexander Valignanus, Societatis in India Visitator, operam anno MDLXXIX. dedit ut P. Michael Rogerius ex urbe Macao, ubi Sinenses litteras moresque cognoscere studuerat, in Sinam interiorem, quae ad eam usque diem fuerat Christi ministris obstructa, si qua fieri posset ratione, penetraret. Rogerius Lusitanos mercatores ad nundinas, quo merces deportabant, secutus anno MDLXXXI. et magistratus aliquot Sinenses non iniquos nactus, ab iis facultatem impetraverat diversandi per aliquot menses in urbe Quamceo, et rem divinam publice faciendi: mox etiam domum ac templum condendi in civitate Sciaukino, una e secundariis Quantuniae provinciae urbibus. Erectus in spem primordiis tam auspicatis Valignanus Matthaeum Riccium, ex India evocatum anno MDLXXXII. in perdiscendas Sinarum litteras jussit incumbere, quibus probe instructus ad Sinicam expeditionem se accingeret. Riccius, comparata linguae Sinensis doctrinaeque notitia, Sciaukinum cum Rogerio profectus est anno MDLXXXIV. nec ita multo post illis adjutores accesserunt ex urbe Macaensi Odoardus Sandeus, et Antonius Almeida. Post tentatum frustra in interiorem Sinam ingressum, coacti Sciaukinum redire, inde quoque sunt exturbati, et in urbem Xaoceam commigrare jussi: ubi secundam quasi stationem Societas habuit, anno MDLXXXIX. Ea cum neque satis putaretur esse firma, tum propter contemptum et odium, quo exteros Sinae prosequebantur; tum propter summam auctoritatem magistratuum, qui patriis freti legibus, peregrinos sacerdotes impune poterant ejicere, si avaritia vel cupiditas alia suaderet; videbatur Valignano superesse hoc unum, ut a Sinarum Imperatore facultas Evangelii praedicandi peteretur, et in ejus imperio commorandi. Quaerebatur aditus ad inaccessam alienigenis majestatem Sinarum et regiam. Ille nullo pacto commodius obtineri posse creditus est, quam publica et illustri Summi


page 515, image: s515

Pontificis ad Imperatorem legatione; utque negotium conficeret, profectus erat Romam, Valignani jussu, Michael Rogerius anno MDLXXXIII.

Jam quidem deliberatum de aliqua ejusmodi legatione fuerat annis superioribus, [Note: 2. Mittendae ad Imperatorem legationis consilium non succedit.] et mittendos regis Philippi II. nomine legatos vehementer contendebat P. Alphonsus Sancius, qui hanc ob causam, auctore Philippinarum gubernatore, Macaum et in Sinenses aliquot alias urbes erat progressus. Verum nihil profecerat: imo etiam vetiti a Mandarinis fuerant Hispani ullam in posterum de mittendis legatis mentionem facere. Simile quidpiam, at successu nihilo feliciore, tentaverat Martinus Loyola, ordinis religiosi alumnus. Oblato Mandarinis libello supplice, dari facultatem sibi suisque in Sinico Imperio manendi postulabat. Repulsam passus, legationem ab Rege Hispaniae mittendam, si sineret Imperator, promittere non dubitavit, licet nihil ad eam rem ab aula Hispana mandati haberet; licet ab Indiae Prorege admonitus, ne se rebus Sinicis immisceret. A Mandarinis rejectus ac male verbis acceptus, ipsius interprete multis verberibus affecto, rem Christianam in magnum periculum conjecit. Dolorem suum ultus est vexanda Societatis fama, cui causam rei male gestae assignabat: quamvis eam complecti studiosius debuisset; quippe cum S. Ignatio Loyola nomine, sanguine, patria conjunctus. Sed cum corrogata quaedam ab invidis et obtrectatoribus scripta in lucem edere pararet, a Philippo II. in coenobium, unde pedem non efferret, recipere se jussus est. Rogerius interim Olisipponem et Romam attigit anno MDLXXXIX. Cum Pontifice et Rege Catholico de mittenda ad Sinarum Imperatorem legatione verba fecit. Uterque consilium approbavit: sed gravissima negotia, quae Christianum orbem, et aulam Romanam occupabant, ne res ad optatos exitus perduceretur, obstiterunt. Itaque Salernum Rogerius jam senio fractus concessit, ubi Sociorum pios in Sinensi vinea labores, quoad vixit, prccibus adjuvare perrexit.

[Note: §. II. P. MATTHAEUS RICCIUS SINENSES LITTERATOS AD CHRISTIANAM RELIGIONEM ADDUCIT.] QUEM in Sinas aditum expedire tot annorum et hominum labor nequiverat, hunc divina bonitas per unius viri prudentiam, eruditionem, ac patientiam aperuit. Matthaeus Riccius ornare Xaoceanam stationem anno MDXCI. gestiens, ut curiosam gentem ad cognoscendam Christi legem alliceret, domum nostram piis tabellis eleganter pictis instruxerat: quas dum affluentes cupide cives, praesertim Litterati, spectabant, et Riccium singula explicantem audiebant; non solum accendebantur desiderio pernoscendae religionis, verum etiam amplectendae. Sed plerosque deterrebat Christiani matrimonii sanctitas, quae plures unâ uxores ducere prohibet; cum plurimarum copiam Sinis faciat consuetudo, qui splendorem familiae non magis servorum et clientium, quam uxorum, numero metiuntur. Sic enim et augeri sobole patriam, et mortuis progenitoribus, in longa nepotum serie veluti redivivis, rem fieri gratissimam arbitrantur. Jam, inter uxores unam quandam habent primariam, et quasi principem dominamque ceterarum, eamque viro non esse imparem genere oportet; aliae secundariae obscuro sunt ferme loco natae: illas nihilominus dimittere maritis nefas et ignominiosum. Cum igitur nec viva conjuge primaria possent repudiare secundarias, quia vetabat lex; nec mortuâ, illarum aliquam ducere, quia inferioris erant conditionis; hinc matrimonii Christiani conditionem laudabant illi quidem ut sanctam, et suorum etiam philosophorum placitis consentientem; sed ut molestissimam, atque a patriis moribus abhorrentem, aversabantur. Et quamvis nonnulli sacri baptismatis cupidiores, unam se duntaxat conjugis habituros loco sponderent, ceteris a tori societate semotis; quia tamen eas domi retinere cogebantur, incontinentiae periculum non aberat. Idcirco illos sacro baptismi fonte arcendos esse Patres ita judicarunt, ut ne penitus tamen rejecti contemptique viderentur; sed fovendos ac erudiendos tandiu, dum spes aliqua melior alluceret.

Id consilii quam prudenter ceperit Riccius, confestim apparuit. Ventitabat ad illum juvenis ingeniosus et eruditus, e Litteratorum, quibus honor apud Sinas maximus habetur, numero et ordine, Chiutaisus. Ille dilapidatis per luxum et libidinem, quas a parente amplas acceperat, fortunis, cum auri conficiendi artem undique rimaretur, putavit Europaeos doctores hujus artis minime rudes


page 516, image: s516

esse. Id quanquam dissimulanter investigaret, sagacitatem Riccii non latuit, qui postquam comiter ab illo inanis voti expressit confessionem, graviter ac sancte subjunxit, se non auri conflandi, sed perennis in coelo thesauri comparandi artem nosse: hanc docere se posse, nec celaturum tamen quaecumque in humanis scientiis, praesertim Mathematicis, reconditiora forent. Incensus discendi cupiditate Chiutaisus totum se Riccio dedit. Nec diu cunctatus est, perspecta viri eruditione, ipsum solenni ritu magistrum et doctorem adoptare. Igitur certa die, magno amicorum asseclarumque comitatu, improvisus illum adiit; ac praefatus pauca, stetit aliquantisper capite demisso: mox genua submisit, humum identidem fronte feriens. Demum Riccio pretiosos obtulit pannos, ejusque munusculis vicissim acceptis, eundem postridie convivio excepit. Sic in discipulum et clientem certum adscitus, magistri domum, tanquam scholam, quotidianus auditor frequentabat. Ac primo quidem Riccius nonnihil ipsi de Mathematicis tradebat disciplinis: deinde aliquod doctrinae Christianae caput explicabat: excipiente dictata et audita discipulo, quae recoleret per otium domi; et semper eadem postridie reddente. Paucis mensibus ita profecit, ut de arte numerandi, quam Algebram vocant, commentarios ediderit in lucem, multis eruditorum laudibus ornatos. Alios subinde vulgavit de sphaera, de arte Gnomonica, de Euclidis Elementis; addita semper honorifica magistri, a quo ista didicisset, mentione. Non erat segnior in religione percipienda. Ut pollebat ingenio, quidquid objici contra mysteria nostrae Fidei subtilius potest, oppenebat: quibus cum egregie satisfaceret Riccius, vera dici fatebatur. Ne tamen ulterius pergeret obstitit mulier, quam, uxore primaria demortua, domi habebat; neque tamen ut duceret, humiliore nimirum loco natam, adduci tunc potuit. Non destitit nihilominus Fidem, ejusque praecones, ubique ita commendare, ut illis praefectorum et magistratuum, quibus notus et carus erat, benevolentiam conciliaret. Ac licet vicissim Riccius hominem urgere non cessaret, ut cognitam veritatem sequeretur; nihilominus cavebat ne illum absterreret, id fore sperans, quod reipsa contigit, ut carnis ac sanguinis vincula, quibus constrictus tenebatur, tandem aliquando perfringeret.

[Note: 3. Plebs à Bonziis concitata Sociorum aedes diruit. Secunda persecutio Societatis in Imperio Sinensi.] Haud minus Religioni ac Riccio profuit Bonziorum furor et invidia, quam istius litterati favor. Fremebant scelerati doctorem peregrinum tantam repente celebritatem consecutum esse. Nondum tamen ausi palam ac per se ipsi saevire, addictam sibi plebem concitant. AEdes Patrum anno MDXCII. nocturna lapidatione appetitae, tectum diffractum, concussae graviter fores. Detectis facti auctoribus veniam Riccius ab invito magistratu impetravit. Haec secunda Societatis in Imperio Sinensi persecutio dici potest; si prima numeretur illa, quae in priore hujus V. Partis Tomo narrata est, cum Societas Sciaukino pulsa fuit. Animos protervis ea Patrum lenitas addidit. Vix abierant pauci menses, nocte concubiae ganeones januam vectibus moliuntur, domum irrumpunt, obvios ferro sauciant: uni e Sociis impacta in caput securis: Riccio tantum non amputata manus: qui dum e fenestra in vicum, ut effugeret, desilit, pedem extorsit periculose. Orto clamore accurrit vicinia; percussores diffugiunt. Re ad judicem causarum capitalium delata, vicini comprehenduntur, et habita quaestione, seriem criminis auctoresque indicant. Cum nostri juberentur a judicibus, ut mos gentis est, reos accusare; id fecerunt adeo molliter, ut attoniti judices, ecquae haec esset hactenus inaudita mansuetudo, rogitarent. Nihilominus exemplum in facinorosis capitibus edendum putavere. Dux nocturni tumultus capite damnatur: alii partim triremibus addicti, partim grandi pecunia multati. Tum enimvero Christianae legis sanctitas enituit. Ibat Riccius luxato pede aegre incedens, involutam et prope abscissam gestans manum, cum Francisco Petrio cui securi paene comminutum caput fuerat, circum omnia tribunalia, orans ut reis vel parceretur, vel mitior imponeretur poena. Etiamne, exclamavit judicum unus, tam indigno facinore violati amorem et beneficia rependunt? Nunc video quam sancte legem vestram servetis, ait, quae inimicos amari jubet, quod adhuc ut crederem induci non potueram; sed judicis tamen partes, quas mea quoque mihi


page 517, image: s517

lex imponit, agere certum est. Cum apud istos magistratus nihil proficeret Riccius, non dubitavit iter sex dierum suscipere, si quos alibi forte magis placabiles inveniret. Sed sicarii (tanta feritas fuit!) commodiorem se causam habituros rati, si Patres aliquo vicissim crimine reos facere possent, congerunt calumnias, accusatores adornant, et pristina scelera ingrati animi labe cumulant. Non cessit immanitati tantae benignitas Christiana. Cum respuerentur a judicibus nefarii sycophantae, ac poenis coercendi gravioribus, justam Mandarinorum severitatem extimescerent; Riccius praeter omnium opinionem adeo vehementer et copiose pro illis peroravit, ut mitigata priori sententia, poena capitis ac triremium in paucas plagas converteretur. Ita religionis probitas ethnicis lucet: ita facillime propagatur Fides.

[Note: §. III. ADITUS IN REGIAM URBEM APERITUR.] OMNINO constat inde natam occasionem introducendae cum Societate Religionis in illam tot clausam seris, tandiu impenetrabilem Imperatoris Sinici regiam; quod rerum caput erat. Guanciunminus Mandarinus, e primaria Sinarum nobilitate, praeses tribunalis Rituum, ab aula Pekinensi, Haynaniam insulam, ex qua erat oriundus, revisebat. Iter illi per urbem Xaoceam fuit. Cum in ore omnium esset heroica Riccii lenitas, cupido Mandarinum incessit hominis videndi; nec dubitavit eum domi convenire, quamvis regios ministros, magistratus, primoresque urbis, a quibus officii causa fuerat salutatus, sibi visendos ac resalutandos non putaret. Post accuratum de Christiana religione sermonem, in qua nihil suspiciebat magis, quam divinum de inimicis diligendis praeceptum, delapsus est ad mathematicas quaestiones nonnullas. Cum autem hac Sinicae eruditionis parte, in qua non omnino hebes ipse ac tardus erat, Riccium insigniter excultum deprehendisset, Mihi vero, inquit, in animo est adhibere te ad Kalendarium Sinicum emendandum, quod gravioribus quibusdam vitiis laborare cerno. Ea cura pertinet ad meum tribunal: evocabo te Pekinum, atatim atque compositis aliquot negotiis, illuc me retulero: neque, ut spero, morae quidquam erit in Imperatore, quin operam hanc publicae rei naves. Stetit promissis, ut postea videbimus. Simul atque percrebuit quo pacto Riccium accepisset auctoritatis tantae Mandarinus, quid illi pollicitus fuisset; crevit majorem in modum doctoris Europaei fama. Omnes illi se se in disciplinam tradere: alii arcana matheseos, alii mysteria religionis exquirere: paucisque mensibus tam multi ad sacrum baptismi lavacrum convolarunt, ut praecones Evangelici nequirent omnium vota explere. Neque vero nimis festinandum inter haec initia sapienter putaverunt. Paucos e multis elegêre, qui constantiores fore videbantur. Insignis inter illos exstitit Cosunhoa, mercator locuples, Josephi nomine, cum e salutaribus lymphis jam senex renasceretur, donatus. Degebat in urbe Nanhiunga, quae Sciaukino distat quatridui. Sic ad eam diem vixerat, ut de animae suae salute, quam non dubitabat immortalem, esset unice solicitus. Dissidentium, quae sunt in Sina, sectarum magistris, aliis alia imperantibus praebebat aures; eorumque deliria, licet operosa et molesta, multo pensabat auro; nec sumptui nec labori parcens, modo aeternum salvus esse ac beatus aliquando posset. Eam ob rem esu carnium, piscium, et ovorum sibi interdixerat, seque miseris modis quotidie afflictabat. Audivit e Chiutaiso novos quosdam ex Europa Bonzios advenisse, qui artem animas servandi scirent. Laetus optatissimo nuncio Xaoceam ad Riccium accurrit. Vix prima doctrinae coelestis elementa degustaverat, cum incredibili gaudio affectus collacrymansque, affirmavit hanc illam salutem esse, tot expetitam a se votis, tot laboribus conquisitam. Exacto mense, Fidelium gregi additus, in patriam rediit; ubi Apostoli munere functus est, praedicandâ et inculcandâ primum familiae, tum civibus suis, religione. His auditis Riccius ad eum, cum Chiutaiso, profectus est Nanhiungam, ubi procerum ac magistratuum officiis ornatus, et populi studiis ita celebratus fuit, ut in lectica gestandus esset per vicos, ne ab irruente certatim turba opprimeretur. Redeuntem ingens domi operiebatur multitudo, ut verbum salutis exciperet: vix somni, cibique, raptim carpendi spatium dabatur.

Inter ejusmodi labores, qui bonam anni MDXCII. et MDXCIII. partem


page 518, image: s518

[Note: 4. Obitus PP. Franc. Petrii et Ant. Almeidae.] tenuerunt, creptum sibi sodalem carissimum Riccius flevit Patrem Franciscum Petrium: cujus eo gravior fuit jactura, quod jam Sinensem calleret linguam, exteris sane perdifficilem. Accedebat candor morum suavissimus, industria, prudentia, modestia singularis, et animi fortitudo; quae dotes eximiam de illo spem fecerant. Italus erat, Monte S. Mariae oriundus. Cum in collegio Romano philosophiae daret operam, nondum religiosae adscriptus samiliae, ac solus in cubiculo de vitae statu capessendo deliberaret, vox a tergo repente audita est: Ne dubita ingredi Societatem JESU filii mei, in eaque ad extremum persevera. Respexit, nihilque vidit aliud nisi pictam Deiparae tabellam: adeo ut vocem inde prodiisse nullo pacto dubitaret: qua in sententia illum confirmavit secuta pax animi, et pietatis intimae sensus dulcissimus; qui bonarum in piis mentibus cogitationum comes et index esse consuevit. Voti compos factus est Romae anno MDLXXXIII. et a Praeposito Generali electus ad Japonicam missionem, cum legatis quatuor Japonibus Orientem repetentibus discessit. Progressus Macaum, ibi substitit aliquandiu, et P. Almeida per id tempus demortuo, Xaoceam ad Riccium est missus anno MDXCI. Mortem suam videtur praescivisse. Certo quippe die se obiturum, cum optime adhuc valeret, haud cunctanter denunciavit: ac levi febricula tentatus, arcessivit Riccium; quem arctissime complectens, Vale, inquit, mi Pater, Deus me vocat: paucisque post horis exspiravit, Nonis Novembr. anni MDXCIII.

P. Antonium Almeidam, cujus in locum fuerat suffectus P. Franciscus Petrius, Lusitania dederat Societati, anno MDLXXVI. Cum occlusum in Sinam aditum cerneret Mandarinorum severitate, rogaverat moderatores ut liceret sibi servire servitutem apud unum aliquem e Sinensi populo, et opportunitatem praedicandi ethnicis Evangelii perpetuo libertatis damno emere. Primus in Sinica sepultus humo, felicis terrae possessionem Sociis velut arrogavit. Supremo in morbo gravissimis oppressus doloribus, illos augeri, sed amorem simul et patientiam augeri, postulabat. Dum valeret, sermo illi vix ullus nisi de Deo, rebusque divinis: amor in JESUM Servatorem singularis, jam inde a teneris susceptus unguiculis, et jugi meditatione accensus; mira in SS. Eucharistiam pietas, vix ut ab ea divelleretur. Ad officii ecclesiastici diurnum pensum addebat officium B. Virginis, cujus quotidie recitandi morem a puero servaverat. Peregrinationum et aerumnarum, quas ea fert vita, durissimarum acerbitatem jejuniis, ciliciis, flagellis cumulabat; Xaverianum illud amplius, amplius, identidem ingeminans. Decessit Xaoceae XVI. Kal. Octob. anno MDXCI.

Quemadmodum Petrius Almeidae, sic Petrio subrogatus venit Xaoceam P. Lazarus [Note: 5. Vestis et nomen Patrum Societatis in Sina.] Cataneus Italus. Societati anno MDLXXX. donatus, ac Sinam decimo fere post anno ingressus, in ea per XLVI. annos victricia Christi Crucis vexilla circuintulit. Ortum ab illo est consilium mutandae vestis, qua Socii tunc utebantur. Vestitus illorum erat idem ac Bonziorum, qui gentis doctores et sacrificuli. Est autem Bonziorum apud Sinas nomen ac genus vulgo invisum et infame: licet suis flagitiis speciosam ementitae pietatis larvam obtendant, ac populo saepe fucum faciant. Visum igitur est illam vestem, quae tot in Bonziis scelera tegeret, abjicere: cumque jam publica omnium voce Litterati Magistrique nuncuparentur, Litteratorum insignia et habitum induere. Togam nempe talarem, laxis et patentibus manicis, caeruleo colore subnigro, limbo lato ejusdem coloris at paulo vividioris praetextam: cingulum vesti assutum, pendentibus fimbriis et ad pedes defluentibus: pedum crurumque tegmen certis distinctum, quae propriae sunt Litteratorum, notis. Placuit Valignano consilium, placuit Clementi Summo Pontifici: quem, Riccii litteris admonitus Aquaviva super ea re consuluit. Et ipsi Deo placuisse indicio est, quod nullam Sociis, ignotis et advenis hominibus, litem intenderint Litterati: qui ne Sinensibus quidem suis vestem ejusmodi, nisi aegre ac post multiplex severumque examen, velut probatae testimonium eruditionis, largiuntur. Sane Riccium, tanquam Sinicae omnis doctrinae, ut erat, magistrum perfectissimum suspiciebant ac venerabantur: quippe capacissimo ingenio complexus erat vernaculam Sinarum eruditionem, cujus ipsi vix unam aliquam partem multis annis, et improbo labore, poterant adipisci. Ne tamen a professione religiosa


page 519, image: s519

nomen Litteratorum, et vestis dissideret, se Sociosque legis divinae Magistros dici voluit

[Note: 6. Macaense collegium.] Dum in Imperio Sinensi religio paulatim radicatur et coalescit, novum illi subsidium est comparatum, in collegio Macaensi anno MDXCV. Relictum fuerat aliquantum nummorum a Gaspare Viega, mercatore Lusitano, qui tranquillum aetati jam provectae secessum quaerens, et rerum humanarum pertaesus, admitti postulavit in Goanum tirocinium, de quo jam optime fuerat meritus; in eoque post edita religiosa vota sancte decedens partem aliquam opum in commercio Sinensi quaesitarum legavit Sinicae Missioni. Visum est non posse melius collocari piam liberalitatem quam in collegio Macai ponendo, unde tanta in Sinicam Missionem utilitas erat aliquando profectura. Est Macaum, sive Amacaum, emporium celebre in exigua insula, inter insulas Formosam ab ortu, et Haynaniam ab occasu, juncta littori ad Austrum Sinico, et provinciae Quantuniae. In hac suas mercium apothecas initio collocarant Lusitani: mox, cum frequentes eo convenirent, urbs aedificari paulatim coepta. Collegium ut in ea conderetur, Patres Japoniae cultores, anno MDXCII. congregati, postulandum a Generali Praeposito censuerant: nec differendum opus credidit Visitator Valignanus, nihil dubitans quin Aquaviva quod petebatur annueret: jamque ad fastigium fabrica surgebat, probante Rege Catholico, et censum ab Indiae Prorege statim persolvendum assignante; cum aliquis operi feliciter inchoato moram injecit, metuens videlicet ne Castellanorum commodis collegium hoc officeret. Aquaviva, ut communis omnium nationum pater, opus approbavit, et quoad vixit fertilem Indicae provinciae campum, ab Italis, Hispanis, Belgis, principio excultum et ornatum, non uni tantum nationi, sed aliis etiam omnibus patêre voluit.

[Note: 7. Nova spes oblata P. Mat. Riccio.] Dum armamentarium hoc, ut ita dicam, condebatur, unde promerentur arma erroribus et vitiis Sinensium debellandis, P. Matthaeus Riccius, quem anno MDXCII. haerentem in oppido Quantuniae provinciae Xaocea vidimus, omnem captabat occasionem in provincias interiores et ipsam urbem regiam penetrandi. Jam spes affulserat aliqua e promissis et humanitare Guanciunmini, ut modo narratum est: sed longiorem ejus moram in patria Riccius non ferens, et Pekinum subire quamprimum exoptans, oblatam illuc citius, ut quidem sperabat, perveniendi viam haud cunctanter arripuit. Quae licet non eum, quem ipse cupiebat, exitum, alium tamen haud poenitendum habuit. Transibat anno MDXCV. Xaoceâ, Pekinensem ad regiam evocatus Scie-Lous, Mandarinus insignis, at calamitate domestica moestissimus. Illi filius erat aetate florens, indole praestans, verum ingenio mediocri, ne dicam tardo: qui non ita pridem ad Litteratorum aspirans gradum (magnus inter Sinenses habetur hic honos) publico in examine repulsam cum ignominia tulerat. Inustum filio et familiae clarissimae dedecus Mandarinum affecerat summo moerore. Hunc filii morbus cumulaverat, quo non corporis tantum, sed mentis etiam sanitatem adolescens amiserat; hoc felix uno, quod sensum infelicitatis suae perdidisset. Parens a Riccio, cujus scientiam celebrari audiebat, curari posse filium ratus, magnis illum onerat promissis: invitatque ut iter secum intendere Pekinum usque velit, ibi remedia juvenis morbo, quae tempus et res posceret, commodius allaturus. Riccio nihil poterat optatius accidere; spondet se, compositis quibusdam negotiis domesticis, statim secuturum. Igitur Xaocea discedens, ubi P. Lazarum Cataneum Societatis domicilio praesecit, Mandarinum laetus assequitur Nankami, per quam urbem iter Pekinum est. Sed mutatum plane reperit, et aperte profitentem neque sibi fas, neque Riccio tutum esse, hominem exterum in regiam urbem induci: proinde omitteret istud consilium, Xaoceam rediret; aut si contendere ulterius haberet in animo, Nankamum pergeret, civitatem amplam, Litteratis refertam, et Kiamsiae provinciae principem: ibi se per amicos effecturum ut consistere tuto posset.

Riccius, quamquam praelara spe depulsus, lucro tamen apponens quantulumcumque in via tam salebrosa progrederetur, accepit conditionem, et Nankamum una cum Scie-Loo contendit. Naviculis utuntur fere Sinae ad conficienda itinera paulo longiora, propter copiam et opportunitatem fluviorum et canalium.


page 520, image: s520

Ventum est: ad locum difficilem, in quo constrictus inter cautes fluvius impetu praeceps ferebatur. Ibi navis ornatissima, quae uxorem liberosque Scie-Loi vehebat, latentibus impacta saxis frangitur. Inter muliebres ejulatus et nautarum clamores accurrit cum suo lembo Riccius, et in eum conjugem filiosque Mandarini salvos accipit: ipse in minorem desilit scapham; laudante Mandarino, et amplissimas pro tanto beneficio gratias agente. Sed quam aliis vitam servaverat, propemodum amisit. Coortus typhon (venti ferocioris nomen est) currentem placido flumine scapham evertit. Joannes Barradas, Sinicus adolescens, quem sibi comitem Xaoceâ proficiscens Riccius adsciverat, hauritur fluctibus: ipsemet vix imo emersus gurgite, arreptis rudentibus evadit in malum aquis exstantem: cui aliquandiu infidens ad littus erepit, amissis aut corruptis sarcinulis.

Clade utcumque reparata, vicinam urbem subeunt, et optato portu tandem potiuntur. Non mitior fluvio portus fuit. Nocturna tempestas navigia quassavit, attrivit, dissipavit; obstupescente et perculso tot cladibus Mandarino. Quarum causam dum scrutatur, venit in mentem hunc Europaeum, quem secum duceret, ab iratis forte Superis vexatum, ultrices scelerum poenas dependere. Quamobrem ab illo segregare se quamprimum, et itinere terrestri deinceps Pekinum tendere constituit; vixque passus est suos aliquot famulos cum Riccio iter Nankinum usque persequi. Urbem hanc amplissimam pridie Kalendas Junias anni MDXCV. ingressus, omnia intuta et periculosa deprehendit. Mandarinum, quo neminem sibi amiciorem putabat, convenit. Excipitur humaniter: et, Ut intelligas quantum tua causa velim, quam tuis rebus amice consulam, inquit Mandarinus, auctor tibi sum ut hinc mature, imo ex Imperii finibus discedas. Riccium respondere aliquid parantem deserit, ejusque hospitem evocatum castigat verbis atrocibus, quod hominem peregrinum excepisset. Riccius graviora metuens Nankamum profugit. Inde quoque Xaoceam abire cogitabat: sed hominis ignoti oblata per quietem species erexit maerentem, et fugam inhibuit. Unum aliquem e coelestibus geniis crediderim, quibus regnorum et populorum cura credita: vel ipsum angelorum regem Christum, qui jacentem ac prope desperantem famulum consolari voluerit. Videbatur sibi Riccius ad ejus pedes provolui flens, et opem suppliciter implorare: evigilansque, discusso somno, lacrymis perfusum se suis, at simul tanta spe gaudioque delibutum sensit, ut responsura votis omnia, quidquid secus videretur, minime dubitaret.

Non vanum fuisse omen statim Nankami apparuit. Nankamum, sive Nanganum, [Note: §. IV. SOCIETATIS DOMUS NANKAMI POSITA.] pulcherrima civitas, litteratorum patria dici potest: abundat enim eruditis, ac studiosis, qui opum ac voluptatum obliti, toti sunt in litteris perdiscendis. Scholae passim visuntur et gymnasia, doctarum emporia mercium. Ex hoc scientiarum Seminario crebri prodeunt Mandarini: qui ad summos deinde honores provecti, monumenta suae dignitatis in hac urbe, tanquam alumna et nutricula bonarum artium, cui suos honores proinde acceptos referunt, exstare gaudent: quibus ornamentis fora, viae, compita mirum in modum insignita lucent. Ad eandem veluti sapientiae arcem confluunt viri principes tam multi, ut eorum aedes superbissimae multo maximam urbis partem occupent. Nec pietatis cura minor civibus est quam eruditionis; si qua pietas verum Numen ignorantibus esse potest. Summa in delubris reverentia: otii, libidinis, et graviorum flagitiorum vix nota nomina; quae litteratorum vulgo beata sors est. Guamkileus erat ibi medicus nobilis, et primoribus civitatis acceptissimus; cui Riccium Mandarinus Scie-Lous enixe commendaverat. Hunc, post conciliatum multa prece domi per aliquot dies Numen, visendum prae ceteris putavit Riccius; cujus commendatione uteretur; ne sibi sua peregrinitas fraudi et exitio foret. Guamkileus Riccium jam fama cognitum peramanter accepit. Auxit famam Patris praesentia, et sermo insigni condîtus eruditione: quam admirans Guamkileus rumorem urbe tota spargit, venisse doctorem Europaeum, qui Sinenses litteras ipsis prope Sinensibus melius calleret: qui arcana omnia naturae ac religionis haberet explorata.

Excivit ea fama inclytum in paucis senem Cianteucium, oraculum civitatis, et aevi sui ptodigium apud Sinenses. Triginta conscripserat volumina; Mandarinorum


page 521, image: s521

principes in discipulis suis numerabat: scholam habebat refertam auditoribus mille: quos a reliquis non eruditio tantum eximia, sed probitas, continentia, morumque gravitas facile distinguebant. Ille, ubi primum in Riccii conspectum venit, ubi nonnulla ex eo quaesivit reconditioris doctrinae; sic ejus colloquio captus est, ut haberi ab eo in fratris numero ac loco voluerit; nomen ejus suis ediderit discipulis; doctrinam virtutemque, praeco minime suspectus, extulerit. Proregem ea diu latere non poterant. Ardebat cupiditate Riccii cognoscendi, quem virum esse quantivis pretii audierat a Guamkileo. Hunc primo per Mandarinum, deinde per epistolam summa urbanitate conscriptam, invitat domum. Praesto fuit ad diem constitutam; et honore summo exceptus, Proregis expectationem non sustinuit modo, sed vicit: eo major visus, quo modestior. Discedentem rogavit Prorex quo tenderet. Cui Riccius, Xaoceam, inquit; etsi Socios ibi duos mihi carissimos, litteris et pietate praestantes, coeli gravitas extinxerit. Tu vero, subjecit ille, cur Xaoceam Nankamo praefers? cur illuc redis moriturus? Dei digitum Riccius hic esse sensit: et, Mihi profecto, retulit, nihil evenire jucundius potest, siquidem per te liceat, quam in hoc litterarum domicilio commorari; tuaque consuetudine, si concedis, frui. At ego, subdidit Prorex, non concedo tantum, sed rogo precorque: dabis operam ut ad me saepius redeas, et eruditionis tuae copiam indigenis prolixe facias. Gratias agit Riccius: et se, dum vivet, memorem fore beneficii pollicetur.

[Note: 8. P. Matthaeus Riccius Litteratis Sinensibus admirationem movet.] Tam inusitatus honos a Prorege homini externo habitus totam civitatem commovit. Advolant Riccii domum magistratus certatim ac Mandarini: plebs obviam in plateas et vicos effunditur, visendi causa. Suspiciunt majestatem oris, et amplitudinem oculorum, quos ipsi hiantes modice, ac semiapertos, habent: adhaec (sic enim ipse de se Riccius jocando narrat) barbam denso et fertili crine pectore tenus promissam; cum Sinae vulgo rarissimos et facile numerabiles, quasi aptatos mento, pilos gerant. Mirabantur alia sapientiores: mentis amplitudinem, tot capacem scientiarum et librorum; facundiam in explicandis vernaculo sermone rebus abditissimis; sagacitatem in evolvendis naturae arcanis, et refellendis philosophiae Sinicae erroribus. Quos ille cum perspicue coargueret, modeste addebat, Sinas, neglectis physicis, operam in philosophia morali et virtutum studio utiliorem posuisse: quo fiebat, ut et illius sapientiam suspicerent, et amarent comitatem. Sed nihil aeque illos perculit, ac memoriae vis, quam et naturae beneficio excellentem, et artis industria excultam Riccius habebat. Id maxime in convivio patuit: in quo cum de Christianis sacris sermonem, velut aliud agens, injecisset, eaque confirmaret ex ipsorum Sinensium libris, quorum locos plurimos, et bene longos expedite recitabat; haerebant admiratione defixi. Atqui, subjecit Riccius, dabo jam aliquid, quod magis admiremini. Appellate Sinicas voces quascumque libuerit, sono et significatione diversas, quam multas placuerit; reddam et recitabo statim memoriter universas. Visa res omnibus incredibilis. Centum patrios characteres, sono, figura, significatione discrepantes in schedam conjiciunt: quam levi percurrens oculo Riccius, statim memoriter singulos ordine, uc erant exarati, recitavit. Quin, easdem voces, inquit, dabo ab ultima sursum versus progrediens ad primam. Tum, Placet ordiar a vicesima, quadragesima, octogesima? ordinem invertite ad arbitrium, mihi perinde erit. His auditis Europaeum doctorem, quasi mirificum hominem, et de coelo lapsum, intuebantur, ignari ejus artis, quae memoriae vim a natura insitam juvat ac perficit: quam artem in Europa pridem cognitam, et certis etiam praeceptis notatam, summus dicendi magister Fabius explicat. Hoc usus artificio Riccius librorum Sinensium insigniores locos, maxime qui de moribus agerent, infixerat animo, et pro re nata depromebat: nec alia ratione religionem veram facilius instillavit auribus Litteratorum, aut in eorum familiaritatem se felicius insinuavit: quorum plurimi, quamvis majores [Note: §. V. TERTIA SOCIETATIS IN IMPERIO SINENSI PERSECUTIO.] natu, et pollentes auctoritate, illius discipulos ultro se professi sunt.

Apertum ingens ostium Evangelio patebat; cursum rei Christianae retardavit belli rumor, quod Japoniae rex Taicosama propediem Sinis illaturus dicebatur. Ubique metus ab hostibus, suspiciones de exteris, abalienatio a Patribus.


page 522, image: s522

Forte accidit ut juvenes quidam convenirent anno MDXCVI. in fanum Bonziorum, domui nostrae proximum. Ibi pergraecati, ludo per noctem indulserant. Id enim in Bonziorum templis facere non modo fas, sed religiosum etiam ac pium putant. Quare cuilibet adeunti patere debent. Vino jam graves in sacram aedem nostram impetum faciunt. Obstructam nacti, fores vectibus, fenestras saxis incessunt. Vicinis accurrentibus rixa conseritur, in qua juvenum unus leve vulnus accipit. Illo in gemitus erumpente, ceteri diffugientes litem prima luce Europaeis advenis intendunt, a quibus indignum in morem se habitos, ac vulneratos etiam, querebantur. Ab uno alterove de primis magistratibus repulsi, querelas ad tertium tribunal deferunt. Ei praeerat urbani praefecti vicarius, P. Cataneo infensus, a quo nescio quid munusculi non obtinuerat. Ergo, immissis domum nostram lictoribus, arreptos Patrem Sebastianum Fernandem et servulum spoliari caedique immanissime jubet. Addit poenae ignominiam, et inserto cervicibus ferreo collari, spectandos ridendosque producit in publicum. Cataneus domo tunc aberat. Cognita re properat ad judicem, vixque P. Sebastianum infami ereptum palo recipit. Mox aediculam nostram, quia fani Bonziani speciem praeferebat, magna ex parte diruit: ornamenta Europaea, tabulas geographicas, et alia id genus, quae curiositatem indigenarum undique confluentium prolectabant, detrahit: ipse in domus angulo abditus, adeuntes, ut solebant, visendi causa plurimos rejicit; negans ibi se posse diutius consistere, ubi nihil ab impotentia juvenum et ebrietate tutum esset: ac peropportune refrixerat belli Japonici metus, quo discusso, extincta propemodum Societatis amicorum studia revixerant. Pervasit urbem rumor. Exclamant omnes indignum facinus: violatos praeter jus fasque advenas bene de civitate meritos. Perculit praefecti vicarium publica vox et objurgatio, timentem scilicet ne a superiori magistraru, Xaoceam propediem venturo, recognosceretur causa, et ipse gradu moveretur. Alium terrorem casus addidit. Xaoceam accesserant e vicina provincia nonnulli proceres. Enixe rogarunt ut artis Europaeae monumenta, quae fama ubique celebrabat, inspicere liceret. Domum nostram direptam foede nudatamque conspiciunt. Causa cognita, graviter in vicarium invehuntur: qui pejora metuens P. Cataneum adiit supplex, et rescisso priori decreto, aliud Patribus longe honorificentissimum, lirteris majoribus conscriptum, defigi pro foribus ipsorum jussit. Domum interiorem Cataneus reparavit, et ornamenta quae detraxerat, suo loco reposuit. Quo tempore Nankamense pariter domicilium ornavit Riccius, et auxit. Locum hoc titulo signavit: Domus ubi habentur conciones. Quominus templi nomen praefigeret, in causa fuit nondum satis confirmata novae religionis auctoritas; atque adeo metus, ne templum aliquod Bonziorum esse putaretur. Omnem enim cum Bonziis rei cujuslibet communionem ac similitudinem sedulo fugiebat, ob eas, de quibus mentio jam facta, rationes. Eidem aulae ac domicilio nomen aliud etiam impositum ab indigenis: Domus advenarum qui non mentiuntur. Origo nominis lepida. Mentiri nec turpe apud Sinas, nec rarum. Hanc artem docentur a teneris, et ingenii laus est non vulgaris, eleganter ac scite mentiri. Veniam hanc ultro perunt, vicissimque dant. Incitatus aliquando Riccius, ut nescio quid molestiae officioso mendacio excuteret, negavit se facturum: imd tantum vel levissimi mendacii odium prae se tulit, ut admirationem moveret omnibus, nec pauci haud alio ipsum afficerent nomine, quam Doctoris qui non mentitur.

[Note: 9. Riccius Pekinum obiter ingressus reverti Nankinum cogitur.] Ecce autem Mandarinus Guanciunminus, olim pollicitus fore ut Pekinum Riccio aperiret, in hanc regiam urbem ex Haynania insula se referebat, ad natalem Imperatoris celebrandum, anno MDXCVIII. Promissi admonitus, enimvero memorem se respondit esse; nec recusare quin secum Nankinum Riccius veniret, Pekinum inde petiturus. Cataneus ut sibi liceret Riccium comitari, obtinuit. Relicti sunt P. Nicolaus Longobardus, nuper Macao advectus, qui Xaoceanae stationis; P. Joannes Soerius, qui Nankamensis, curam gererent. Profecti Riccius et Cataneus, duce Guanciunmino et auspice, Nankinum perveniunt. Hic rerum inexpectata facies illos a summa spe ac laetitia paene in desperationem conjecit. Novus Japonici belli terror omnia miscuerat. Nankinum praesertim, ob Japoniae


page 523, image: s523

viciniam, armorum fragore circumsonabat. Ut quisque fubibat alienigena, hostis et Japon putabatur. Nemo Riccium ejusque socios tecto, nemo accipere mensa, ne Guanciunminus quidem, sustinuit. In navicula, qua devecti erant, latitabant interdiu; noctu paululum in vicinos pagos prorepebant.

Nec tamen defuit Riccio tot in aerumnis constantia, nec Mandarino fides, eo illustrior, quo inter Sinas erga exteros rarior. Perducendi Pekinum Riccii provinciam periculosam in se recepit: litteras commendatitias ab amicis efflagitavit, per quas in aulam Pekinensem aditus illi patêre posset: nullus qui externum hominem, in tanta temporum difficultate, Imperatori commendare auderet, est inventus. Affirmavit etiam Nankini Prorex, veteri amicitia cum Guanciunmino conjunctissimus, magnum fore si Riccius Pekinum teneret aliquando, aut inde incolumis abscederet. Videbat hoc ipsum Guanciunminus, neque deterritus tamen est, quin promissa praestaret. Riccium Pekini sistit; excipit domi suae; eunucho potentissimo commendat, per quem Riccii nomen indicaretur Imperatori, et spectandorum, quae deferebat ex intima Europa, munerum cupiditas accenderetur. Ostendi primum illa sibi voluit eunuchus, ne minutis fortasse rebus pretium justo majus faceret, commendatione sua. Ostensa sunt. Laudavere qui aderant. Eunuchus singula contemptim despectans, a Riccio quaesivit num, ut jactabatur, afferret artem auri conficiendi. Hoc primum et palmarium esse munus. Negante illo, et artem stolidam ridente, subjecit, egregia quidem esse munera, sed alienum iis offerendis tempus videri. Ubi nullam in potentis eunuchi promissis et patrocinio relictam spem Guanciunminus vidit, maerentem Riccium consolatus, ei suadet ut Nankinum secum repetat, ibique tempora gerendae rei commodiora praestoletur. Nankinum referre se Riccius trepidabat, ubi omnia bellico tumultu et odio exterorum flagrare deprehenderat. Dum anxie omnia circumspicit, ad Chiutaisum, quem multis magnisque non fictae amicitiae pignoribus. devinctum habebat, divertere statuit, in oppidum Sucheum; ibique novam moliri stationem. Invitabat urbis opportunitas, quae tanto civium lectissimorum numero frequentatur, tam fertili et amoeno sita loco est, ut terrae Paradisus a Sinensibus nuncupetur. Ut illud nomen verius obtineret, parabat Riccius sedem Evangelii stabilem in ea collocare. Opus erat perscripta Nankinensis magistratus auctoritate, litterisque commendatitiis ad Sucheensem praefectum. Ergo cum bona Guanciunmini venia Chiutaisum convenit Suchei, et una cum illo iter Nankinum instituit. Urbem ingreditur anno MDXCIX. ineunte, inter spem et metum suspensus, idque unum agitans ut necessarium ad ponendam Suchei domum diploma impetraret: Nankini enim considere ne cogitabat quidem. Vehementer obstupuit cum mutatam hujus urbis amplissimae faciem vidit. Epulis, ludis, cantu fremebant viae: fugati Japones, extinctus Taicosama, reddita pax rebus et tranquillitas, omnium animos a timore ad hilaritatem traduxerant: neque odiosa jam aut suspecta cujusquam peregrinitas erat, excludente diffidentiam securitate, Utendum enimvero tempore arbitratus Riccius, Sucheum omittere, atque ad ponendum Nankini domicilium totis viribus incumbere decrevit.

[Note: 10. Nankini conspectus. Turris Porcellanae, etc.] Est Nankinum civitas Imperii Sinensis uno Pekino minor, si dignitatem spectes; major, si capita civium numeres. Olim regum sedes, praesertim hyeme, quia civitas decem admodum gradibus a Tropico distans, calidiore coelo utitur; et ipsa vox Nankinum Aulam Australem sonat; ut Pekinum, Septentrionalem. Visuntur adhuc vestigia murorum trium, quibus pridem cingebatur. Postremus et extimus, millia passuum quadraginta, teste Riccio, complectebatur. Interior murus plebem separabat a proceribus. Intimus ac tertius regiam ambiebat. Quamvis autem, post aulam Pekinum translatam, aliquid Nankino decesserit e veteri splendore, nihilominus adhuc velut Imperii centrum est, quo derivatur et confluit quidquid reliquae provinciae habent elegantiae ac deliciarum. Huc Mandarini magistratibus perfuncti se recipiunt: huc eruditi, propter bibliothecarum copiam, et vernaculi sermonis purissimum nitorem: huc artifices ob artium decus, quibus illic honor eximius nec sterilis est. Celebritatem urbis auget maris vicinia: tum opportunitas fluvii Kiami, cui est imposita, omnium qui Sinam alluunt,


page 524, image: s524

maximi. Inter aedificia plurima et splendidissima civitatis amplissimae tum sacra, tum profana, visitur prope ipsam urbem templum memorabile: aedem Gratitudinis (liceat hanc facere vocem) indigenae appellant. A trecentis annis conditum ab Imperatore Yomlo Sinarum annales tradunt. Fundamentorum suprema pars, cui aedificii moles incumbit, constat e marmore. Fenestra in templo nulla. Portae tres peramplae, et orienti soli obversae: inde lux templo. Pars ejus praecipua est turris ingens octogôna. Illam exterior murus itidem octogonus ambit, decempedis ferme tribus ab ea disjunctus. Ipsa turris incontignationes novem attollitur, quarum inferior quaelibet superiorem vincit amplitudine; ac loricâ, seu projecturâ, tribus pedibus latâ, tectoque suo coopertâ, in modum porticus cingitur. Muri, quorum crassitudo in imo duodenûm est pedum, octonûm in summo, toti sunt incrustati porcellana. Hinc Turris Porcellanae vulgo appellatur. Interior contignationum facies distinguitur variis ornamentis, ac praecipue sigillis inauratis, muro apte inclusis, tanquam opere tessellato. In fastigio exstat altus triginta pedes malus: circa quem, longius tamen undique ab ipso malo distans, voluitur in spiram lata e ferro lamina. In hujus laminae ac mali apice stat globus inauratus immanis, ac turrim totam terminat. In vicino colle specula quondam astris observandis erat exstructa, et collocatae in aggere complanato machinae. Sed illae Pekinum fuerunt deportatae. Celebrantur etiam Nankinenses campanae ob inusitatam molem, quae aedem, ubi erant inclusae, traxit in praeceps: ipsae jacent humi, monumentum antiquae magnificentiae. Unam videre est in via, per quam itur a domicilio Societatis, ad collem et speculam veterem astronomicam, cujus modo facta mentio. Alta est undecim pedes: diametros septenis longa est: ipse ambitus duos et viginti colligit. Figura magis ad cylindrum accedit, quam ad conum. Apex de industria perforatus est, ad soni, ut quidem credunt, vim augendam. Quatuor ejusmodi Nankini visebantur. Majores aliae septem Pekini sunt, singulae pendunt librarum centum viginti millia. Oris diametros pedum tredecim est; circuitus, quadraginta; altitudo duodecim. Haec fidem superarent, nisi P. Verbiestus, cui merito credi potest, eas ipsemet accurate dimensus esset.

[Note: § VI. DOMUS SOCIETATIS NANKINI MIRO MODO PARTA.] CHIUTAISUS Riccium summopere hortabatur ut NanKini consisteret. Guanciunminus manendi facultatem, ac domum inemptam pariter offerebat, sed lautiorem, quam ut illam accipere modestia Riccii posset: cui praeterea placebat emere domum de suo, ut esset possessio firmior, et ad diuturnitatem stabilior. Occurrebat una maxime idonea, et multorum hominum capax. Eam sibi magistratus ipse construxerat, in edito et percommodo urbis loco. Sed possessionem illius occupaverant hospites Tartarei, dira Lemurum cohors. Formae horribiles conspiciebantur per tenebras: ululabant monstra ferarum immania: discurrebant nocturni hostes, at invisi: raptabant obvios; plagas etiam imponebant: neque ausus quisquam fuerat ibi pernoctare, quin pessime multatus abiisset. Stabant igitur jampridem aedes amplae inutiles et vacuae: nullus reperiebatur, qui vel infimo pretio emeret: nullus qui donatas gratis acciperet. Nec deerant qui eas Riccio per jocum proponerent, risum captantes ex eo, quod imminere ipsi putabant, si dirum contingeret limen, infortunio. At ille terrores istos contemnens, et praepotentis Dei consilium introspiciens, qui domum ab hostibus suis conditam, et per suos hostes servatam, suis cultoribus destinasset, magistratum adit. Mandarinus, licet emptore tandem reperto gauderet; tamen, ut erat vir probus, vitium aedium candide aperit, ac periculum exponit, cujus ipse testis

locuples erat. Riccius Deum colere se renunciat, cujus nutum Inferi pariter ac Superi perhorrescerent: se illo duce ingressurum aedes, et quietas possessurum. Miratus confidentiam Mandarinus aedes vili vendit; illasque, confectis rite tabulis, Riccio Patribusque venturis in perpetuum possidendas tradit: quod ab nullo hactenus Sinensi magistratu impetrari potuerat. Subit emptam domum Riccius exeunte Aprili anni MDXCIX. Adhibet statim Ecclesiae precationes, contra vim Avernalem usurpari solitas: lustrat omnem locum aqua consecrata. Diffugiunt ferales larvae: pax, somnus, tranquillitas summa, succedunt. Populus accurrens orta luce, ubi rem accepit, obstupuit scilicet, ac domitorem Erebi Deum Christianorum


page 525, image: s525

agnovit. Manavit longe fama, et magnam legi divinae conciliavit gratiam, magnam Riccio auctoritatem: qui non contentus vim Tartaream aedibus propulsasse, nisi eandem a civium animabus prohiberet, statim inferre fermonem de religione, et insitas genti opiniones coepit pervellere. Concurrebant ad eum discendi causa splendidissimi quique genere, litteris, dignitate. Adfuerunt in iis aliquando mirifici doctores duo, ex eruditorum secta, qui tradebant artem immortalitatis parandae; et hanc mercem, sane pretiosam, penes se esse gloriabantur. Alter centum annos, alter etiam trecentos se confecisse jactabat, et a senio juvenilem in aetatem, quam ipso vultu rugis canisque vacuo praeferebat, arte sua revocatum. Negabant ambo Riccium, nisi multis antea seculis vixisset, hanc scientiae vim parare unquam potuisse. Eos Riccius nullo negotio adduxit ut se non ita pridem natos, ac nullos antea fuisse, faterentur. Sed miraculo fuit Licicus quidam senex, sanctimoniae et eruditionis fama clarus: qui, praeter primores Imperii, neminem ad salutandum admittebat, ac ne illos quidem resalutare aut convenire dignabatur. Is talis ac tantus perlecto, quem Riccius conscripserat, libro; auditis quae de Deo, animae immortalitate, mundi natalibus, disserebat, ejus discipulus fieri non erubuit; eum muneribus, et editis in ejus honorem carminibus honestavit. Ergo Riccium, tanquam divinum hominem, Sina omnis suspexit. Pendebant ab ore nunc explicantis arcanas naturae leges, nunc legis divinae penetralia reserantis, et eo potissimum spectantis ut unius Dei Cognitionem caligantibus oculis ingereret.

[Note: §. VII. CONFUCIUS SINARUM PHILOSOPHUS.] PLURIMUM ad eam rem utebatur auctoritate et scriptis antiquissimi Sinarum philosophi Confucii, a quo docebat Numinis unius agnitam demonstratamque naturam, multo ante quam inanes fabulas popularis error invexisset. Hic ille Confucius est, Sinensium doctor et oraculum: qui tametsi nunquam regnaverit, dici tamen potest Imperium Sinicum, ipsosque adeo Imperatores, et rexisse consiliis, dum viveret, et post obitum sapientibus, quos reliquit, libris effatisque gubernare. Erunt fortasse qui aveant hominem propius distinctiusque cognoscere. Natus est in provincia Xantunia, anno quingentesimo quinquagesimo primo ante Christi ortum. Paternum genus referebat ad Imperatorem Tyium, vigesimum septimum secundae stirpis: tantumque familiae suae, quamvis per se clarissimae, splendorem addidit, ut post annorum duo millia floreat adhuc, et primus inter Sinenses familias nobilitatis gradus Confucii posteris, omnium saffragio, tribuatur. Elucebat senilis in puero prudentia. Prius, ut ita dicam, homo quam ceteri homines, id est, rationis consiliique particeps, visus est. Ludos, crepundia et alia pueritiae oblectamenta, velut inferiora se, despexit. Oris gravitas, maturitas sermonis, adversus parentes observantia, pietas erga supremum coeli Dominum, cui et gratias agere et preces adhibere cernebatur; jam tum praemonstrabant quis olim et quantus futurus esset. Ubi primum excessit ex ephebis, in antiquorum dicta factaque, tanquam in vitae speculum, diligenter inspexit. Hoc antiquitatis amore ac patrocinio propemodum adductus est in vitae discrimen. Querebatur in eruditorum consessu Mandarinus, e primo Litteratorum ordine, de veterum obscuritate librorum; quos ea de causa molestos et inutiles dictitabat. Ausus est Confucius, licet annos tantum sexdecim natus, suscipere defensionem antiquitatis: et, Quos incusas libri, ait, mysteria continent, quae solis patêre debent eruditis. Ab his adytis profanum vulgus arcetur, ut arcana suspiciat quae non intelligit, et eruditorum sententiam exquirat. Sentiant oportet rudes et imperiti se in multis caligare, ut a peritioribus lucem mutuentur; et hoc quasi vinculo mentes infimae cum summis devinciantur. Si omnes familiae florerent opibus et gloriâ, quis obedientiae in Imperio locus esset? Haud paulo plus detrimenti publica res caperet, si omnium ingeniorum aequa sors et opulentia doctrinae foret. Nuper ita mecum, uti tu modo, loquebatur nescio quis e fece vulgi; nec miror: sed eodem te, ac mediastinum, uti sermone, id vero vehementer et jure demiror. Pupugit oratio sapiens doctorem superbum, et pudore ultionem stimulante, puerum a famulis male verbis verberibusque accipi jusserat. Sed monitus Imperator impotentiam hominis compescuit.



page 526, image: s526

Anno aetatis XX. Confucius duxit uxorem, quae unica illi fuit: ex ea suscepit filium, et egregiis praeceptis ac moribus informavit. Neque vero contentus domestica disciplina recte ac prudenter instituenda, palam docere est aggressus quae diu multumque didicerat. Singulis tunc provinciis praeerant reguli; quas legibus suis moribusque, saepe non optimis, corrumpebant. Nec levem Imperatori metum incutiebant aliquando; cui sic erant obnoxii et vectigales, ut jugum non raro excuterent. Tum autem dissidebant inter se ut plurimum, et aliis alii arma inferebant. Confucio persuasum erat, constare pacem Imperio ac tranquillitatem non posse (quam esse tamen optimae administrationis metam statuebat) nisi a voluptatibus, ambitione, injustitia, ceterisque vitiorum pestibus purgarentur isti reguli. Singulos adire decrevit, et eorum cupiditatibus docendo monendoque frenum injicere. In quo non parum profecit, exemplo vitae magis quam sermone.

[Note: 11. Docere incipit, ac magistratus varios gerit.] Spectata doctoris probitas, et adversus gratiam aeque ac odium munita, pondus ingens ejus verbis addebat. Variis in locis magistratus gessit: qui licet ejus virtuti et generi ultro deferrentur, non admittebantur ab eo tamen, nisi publicae utilitatis studio, et spe propagandae doctrinae sua. Quae si spes eum falleret, magistratu se abdicabat. Hujus rei cum alias saepe, tum vero aetatis anno LV. illustre documentum dedit. Cum enim in regno Lu munere publico fungeretur, tribus mensibus, quibus illud gessit, sic immutavit omnem provinciam, ut ipsa se non agnosceret. Offendit vicinos regulos tanta lux, et oculos tenebris suis gaudentes male praestrinxit. Subiit metus ne Rex Lu, si pergeret audire Confucium, ad majorem quendam auctoritatis et potentiae gradum evaderet, quo potitus jugum vicinis Principibus imponeret. Quid enim Rege probo et sapiente fortius? Igitur, priusquam majores in virtute faceret progressus, illum depravare hoc pacto aggressi sunt. Puellas melioris formae quam pudicitiae, miserunt per occasionem nescio cujus legationis, Regi Lu, ejusque proceribus; pulcrum et exitiale munus. Otio, choreis, ludo epulisque proceres cum Rege intenti, Confucium et praeclara sapientiae, cui cum voluptate non bene convenit, praecepta fastidire coeperunt. Ille ingemiscens urbe cessit, deposito sponte magistratu; nullum sibi ratus esse locum in eo regno posse, ubi rationi nullus esset. Inde in varias digressus provincias, saepe difficiles et clausos aditus reperit. Horrebant aulici philosophum: Principum administri excludebant sapientem, et gubernandi peritum, ne solus Regis gratiam occuparet: populus, qui fere componitur ad mores Principis, ac sensuum illecebris commodisque vitae ducitur, praeconem austerae virtutis respuebat. Destitutus hunc in modum, insidiis etiam improborum appetitus, gravia discrimina capitis et egestatis adiit; invictus tamen semper, et constans sibi. Haec virtus, haec animi humana omnia despicientis excelsitas plerisque admirationem; nec paucis auscultandi studium et imitandi movit. Ex iis, qui se totos illi erudiendos fingendosque tradebant, alios jubebat in recte eleganterque scribendi, alios in disserendi, alios in bene dicendi, artem incumbere. Multos excolebat impensius, ut optimam reipublicae gubernandae formam animis penitus comprehenderent; quam deinde in procerum et Mandarinorum mentibus, tanquam sigillum, imprimerent. Interim hoc primum et palmare caput suae disciplinae alumnis praestituebat, ut se ipsi regerent; intelligentiam crebra meditatione collustrarent, animum virtutis amore a noxiis purgarent affectibus. Naturam, inquiebat, innocentem a Superis hausimus: hanc inscitia, perturbationes animi, exemplorum pravitas, postmodum corruperunt. In hoc rei cardo vertitur, ut ei pristina reddatur forma et innocentia. Eo redeundum, unde discessimus. Coeli Domino morem in omnibus gerite. Eandem aliis caritatem et benevolentiam, atque vobis ipsis, impertimini. Nolite sensibus duci. Imperet ratio, cetera pareant. Hanc si magistram sequimini, nihil erit in vestris cogitationibus absonum, nihil temerarium in sermone, nihil perversum in vita. His informatos praeceptionibus quingentos e suis discipulis, quorum tria millia numerabantur, dimisit in varias Imperii partes, et bellum vitiis inferre jussit. Ipse unius provinciae finibus, aetate jam affecta, se continens, ita vitam omnem ad perfectae rationis normam exigebat, ut non studeret probus videri, sed esse: quo


page 527, image: s527

uno maxime virtus vera et genuina dignoscitur. Contemptus opum rerumque caducarum, sobrietas, temperantia, modestia; et, quae sapientibus priscis defuit humilitas, nonnullis persuasere haudquaquam hunc e rationis communi schola philosophum prodiisse; sed certo Numinis consilio darum, qui tenebras Orientis doctrinâ exemploque discuteret. Illum falsa numina coluisse nemo, etiam eorum qui cultum illis adhibent in Sina, dicere unquam est ausus: ab atheorum vero dementia quam longe non ipse tantum, sed prisca Sinarum aetas omnis, abfuerit, antiquissima Sinensium codicum et certissima monumenta declarant.

Confucio vitae finem attulit non tam aetas ingravescens, et ad septuagesimum tertium usque annum producta; quam conceptus e neglecta passim virtute maeror. Saepe in hos erumpebat questus: Corruit mons, sublimis machina concidit. Innuebat excelsam illam virtutis quasi arcem, tot sumptibus a se aedificatam, jacere prope funditus eversam. Doctrinam, inquiebat, nostram Reges aspernantur. Prodesse jam orbi nihil possum: migrandum terris est. Haec dicentem lethargus oppressit, quo post septimum diem, inter discipulorum complexus et lacrymas, extinctus est. Venerari, ut virum eximie sapientem ac probum, Sina perrexit in hunc usque diem. Illi ab Imperatoribus positae fuerunt singulis in provinciis basilicae, in quas convenire docti solent, honores magtstro, quos memor et gratus animus imperat, habituri. Symbolum ejus hieroglyphicum ibis est, ciconiae genus: cujus volucris nota in parentes (liceat hoc uti verbo) pietas: quam virtutem Confucius impense commendabat. Hinc eadem avis ab Imperatoribus in symboli gentilitii partem adscita: quamvis imperatotiam illam volucrem aliqui phoenicem esse velint. Exstant adhuc in Sinensium pluteis ejus archetypae imagines permultae. Oris dignitas non magna: vultum etiam deformabat frontis tuberculum, quod ipse aliis interdum ostentabat humilitatis studio: caput modice obstipum, et amplum: oculi nigri et praegrandes: barba promissa: nasus simus: gravis et modestus obtutus: sonora vox et plena: procêrum corpus et bene constitutum.

[Note: §. VIII. EFFATA QUAEDAM CONFUCII.] MENTIS ejus imaginem ostendunt volumina quae scripsit; sententiae et morum praecepta quae reliquit. Unus e Sinae regulis, cinctus nobili epheborum elegantium choro, adeuntem ad se conspicatus, Quam vellem, inquit, commutare vultum hunc tuum posses, cum alicujus ex istis cincinnatis ore Ego vero id nolim, retulit Confucius: nihil interest reipublicae, formosus an deformis sim. Quid igitur interest? subjecit Rex. Illud maxime, ait Philosophus, ut omnia Imperii membra hunc inter se ordinem formamque teneant, ex qua optimae gubernationis pulcherrima species efflorescit: deinde vero, ut privatus quilibet animum virtutibus ornare studeat, in quibus vera pulcritudo consistit.

Venerat in patriam, ut mortuae matri justa persolveret. Triduum jejunus transegit; luctuque domestico perfunctus, ad solita se retulit munia. Visum isthuc levius est insigni cuidam Litterato. Ego, inquit ille, septem totos dies perstiti omnis cibi expers, in parentum obitu: tibi, quem omnis Sina intuetur tanquam exemplar sanctimoniae, triduum satis fuit. Tum Confucius: Caerimoniae fuerunt a majoribus nostris definitae certis limitibus, ut frenos injicerent aliorum inconsulto ardori, aliorum vero inertiae stimulos adjicerent. Consistendum intra limites istos, ne aberremus. Est in virtute modus, sunt certi fines. Medium, si sapis, tene. Extrema vitium occupat. Gravius cum illo altercatus aliquando est vir nobilis, eique austeriorem sapientiam objecit. Quin tu, inquiebat, avum tuum imitaris? (Fuerat avus Confucii magnum adeptus nomen commendatione non vulgari urbanae ac politae probitatis.) Quin ejus aemularis humanitatem? Nihil habebat viri virtus asperum, nihil atrox: tu tristis, subhorridus, ac paene agrestis es. Sane, respondit Confucius, laudanda comitas avi mei et facilitas: neque ego personam istam suavem et urbanam non sumerem libentius, quam tristem hanc et severam, si esset ratio temporum par. Incidit avi mei aetas in homines humanitate perpolitos, legibus gaudentes, contentos suo. Nunc aliis moribus vivitur. Corrupit animos licentia: magnos populo et proceribus ferocesque spiritus attulit belli feritas et protervia. Faciem aliam nunc sumat virtus oportet: accommodare se temporibus omnibus debet sapiens, ut omnibus prosit.



page 528, image: s528

Quibusnam honores et magistratus mandari debeant, tetrarcham sic docuit Ille Confucium exceperat splendide: discedentem rogavit nunquid vellet. Negavit Confucius sibi quidquam opus esse; sed habere se quod Regi daret. Quid id est? ait tetrarcha. Habeo, inquit, viros praestantes, quos regni tui gubernandi administros et adjutores sumas. Mihi vero pergratum feceris, ait regulus: isto munere me beabis. Unum cedo ex istis sapientibus administris. Dicam. Li-inus, agricolae filius, muneri quamlibet arduo ac difficili gerendo par est. Agricolae filius exclamat tetrarcha magno cum risu. Non suppetunt mihi magistratus et honores, quibus proceres et administros meos ornem; et agricolam obtrudis mihi? Confucius, sedata voce: Virtus generi ac fortunae addicta non est. Imperii Sinici duo regna meminimus ab agricolis fundata: quid verat agricolam obtinere locum aliquem in tuo? Malos ex aula ministros hactenus habuisti, mihi crede, satis multos: nunc saltem unum, vel ex ipso rure, bonum pete. Non sufficiunt, inquis, tibi honores et munia publica, quae proceribus tuis dividas: at, si virtus apud te sola praemium et laudem ferret, major tibi profecto dignitatum, quam dignorum foret copia. Cum pares negotiis et curis ingenribus viros nobilitas non subministrat, arcessendi sunt e populo, et in ordinem nobilitatis cooptandi.

Regem Ovei, de praeficiendo copiis duce deliberantem, hortabatur ut huic muneri praeponeret centurionein egregiae probitatis et famae. Cunctabatur idcirco Rex, quod iste centurio, cum minoris Mandarini munus in provincia gereret, ova duo rustico abstulisset. Imperare non debet, inquiebat, qui abusus imperio est. Laudo aequitatem tuam, Rex, ait Confucius: at simul Mandarini modestiam et abstinentiam admiror, qui duo tantum ova surripuerit. Tam leve peccatum magnas in eo virtutes arguit. Periti Principis est sic adhibere suos ministros, ut faber lignarius trabes solet: quas ob aliquem naevum non rejicit, si robustae cetera et inregrae sint: neque, auctore me, propter ova duo, ducem repudiabis, qui propter artis bellicae scientiam duo tibi regna comparare potest.

Idem Ovei Rex, de graviore aliquo negotio cum primariis regni administris, audiente Confucio, deliberans, verba fecit copiose admodum et ornate. Dicentem secuta est procerum, quos ad deliberandum acciverat, approbatio et assentator plausus. Dimisso coetu, Confucium Rex interrogavit, ecquid illi placeret instituta deliberatio. Et Confucius; Equidem, Rex, deliberationem habitam non sensi. Egregie perorasti: orationem tuam totidem paene verbis repetivere proceres: quid sentires, non quid sentirent ipsi, dixere; cumque illos dimisisti, expectabam adhuc dum fieret initium deliberandi.

Paucis diebus interjectis, percontanti Regi quis populi esset de regni sui administratione sermo, respondit neminem de illa pejorem in partem loqui. Et id laetor, subjecit Rex. Id vero nequaquam laetari debes, retulit Philosophus. Pessime cum aegroto agitur, qui depositus a medicis, ab iis audit belle se rem habere. Tunc enimvero bene regnum administrat Princeps, cum de peccatis in gubernando suis eâdem libertare, quâ de morbis, admoneri potest. Accidit alias, ut cum eodem Rege de sapientia dissereret. Ea nihil esse pulcrius facile Rex fatebatur: sed perveniri ad illam negabat posse, nisi per iter obseptum sexcentis difficultatibus, quae vel audacissimos deterrerent. In edito et praerupto certe loco sita, inquit Confucius, sapientia est: nequaquam tamen iter ad illam consequendam perinde est arduum atque jactatur. Eundo complanatur et aperitur. Deinde rectum idem et uniusmodi est. Ad vitium ducunt ambages et labyrinthi, quorum facilis quidem ingressus, at progressus difficilis; exitus saepe nullus.

Permotus Confucii adhortationibus, et exemplis, reguli filius nuncium rebus humanis remittere decreverat; ejusque in disciplinam, abdicato principatu, se tradere. Ad illum ergo pergit, et hac oratione utitur. Sentio quantum insit molestiae ac laboris in eo vitae genere, cui me nascendi sors addixit: excutere onus fastidiosum cogito, et eandem tecum vivendi viam inire, disjunctam a tumultu, et curarum ac perturbationis expertem. Intuitus paulisper adolescentem Confucius, Si te, inquit, otii et quietis cupîdo movet, omittas consilium istud censeo. Nullum vitae genus labore vacat: neque ipsa virtus sine magno labore aut


page 529, image: s529

paratur, aut retinetur. Regem te creavit natura: Rex esto sane: hostes vincere labora, ne quid paternae ditionis tibi pereat: sed magis te ipsum et cupiditates tuas vince, ne ipse pereas. Suus eundem Confucium filius maerens hunc in modum allocutus est: Operae non parco, doctus et probus ut fiam. Nullum legendi, scribendi, meditandi facio finem. Sed votis et contentioni fructus non respondet. Quem sapiens pater ita excepit: Labori parce interdum, aliquando cessa: plus promovebis. An quemquam illorum, qui longum iter pedibus conficiunt, vidisti unquam currentem? Sanctissimi quique et doctissimi duxerunt initium a rebus facilioribus. Addidit successus animos, et robur ad superandas difficiliores: neque fubito et ex tempore ad virtutis et doctrinae apicem evolarunt. Id modo perfice quod in manibus est: differ cetera. Qui omnia molitur die uno, nihil perducit ad exitum anno toto. Qui singula paulatim exequitur, ad extremum perficit omnia. Ad eundem fere modum expostulabat cum Confucio vir litterarum virtutisque studiosus, idemque illi amicissimus. Jam tot annos, aiebat, in excellentibus viris, quos vetusta celebrat aetas, imitandis consumpsi, neque dignum operae pretium fecisse mihi videor. Si tantumdem studii collocassem in improborum vestigiis confectandis, longius breviori tempore processissem. Cur virtutis via, quam vittii, difficilior est? Isthuc vero, subdidit Confucius, minime mirum. Jacet humi viulim ac repit: virtus excelso in loco sedet. Labore opus ac tempore ut quisquam ascendat: idem momento cadit ac praecipitat. Sed ne te, quaeso, deterreat insidiosa vitii facilitas. Neminem virtutis unquam poenituit: omnes vitii serius ocyus, ac semper, poenitet. Inde collige laboris plus in vitio, quam in virtute colenda esse. Brevis est, si quam habet virtus, difficultas: vitiorum sempiterna poena et poenitentia.

Piscaror ferebat eductum recens ex aqua, et adhuc infixum hamo piscem. Hunc intuens Confucius ingemuit. Causam rogantibus: Videtis hunc piscem, inquit. Vivere diutius et aquis natalibus frui placide poterat, nisi fallaci hamo male credidisset. Sed ratio tamen deerat, quae caecam ingluviem compesceret: excusanda credulitas. At, quis voluntariam mortalium caecitatem excuset, quos rationis compotes, voluptatum et honorum esca mendax decipit, ac virtute spoliat, quae vita nobis potior esse debet? Tu vero felici fato natus es, Confuci sapientissime (sic illum Mandarini, quos erudiebat, allocuti perhibentur) quem ad virtutis culmen praestans natura et institutio perduxerit: qui vitam culpae omnis experrem vivas. Nos, humi strati, et cupiditatibus malis praepediti, facere non possumus quin labamur quotidie saepius, ac peccemus. Vos vero, inquit ille, consolari potius noxae leves et quotidianae, quam dejicere, debent. Cespitamus in multis omnes, et concidimus. Ruunt improbi et peccant, sed fere semel: cadunt probi saepius; at erigunt se, ac porro ire pergunt. Illis e praecipitio, in quod se dejecerunt, exsurgendi facultas exigua; sed ne voluntas quidem est: his et furgendi cum prolabuntur, et progrediendi cum stant, non voluntas modo sed facultas etiam est. Pessimo res mea vestraque loco foret, si semel tantum caderemus. Delapsi fuerant eruditi quidam in hunc sermonem, ut quaererent quid causae tandem esset cur natum nobis dedisset oculos, quibus corporum formas cerneremus; at nullos, quibus animorum foeditatem, aut pulcritudinem possemus intueri. Bene hoc et sapienter, mihi credite, a natura comparatum est, ait Confucius. Nam si sua cuique vitia patêrent, neminem ista species non exterrêret; nec sua sapientem imbecillitas et socordia levius, quam improbum sua flagitia, conturbarent. Increpuit aliquos e suis discipulis, qui hoc faciebant cupide ac frequenter ut se vituperarent ipsimet ac reprehenderent. Eos magister prudens ita monuit: De vobis loqui parcite. Si quid enim dicetis in bonam partem, vobis alii non credent: si quid in malam; plura fortasse quam dicetis, credent. Addidit: Qui reprehensus erratum confitetur, modeste facit: Qui amicis detegit, facit ingenue: Qui sibi ipse illud exprobrat, humiliter: Qui omnibus passim, superbe. Sexcenta id genus effata Sinensis Philosophi memorantur, quae illum Romano Philosopho nequaquam esse inferiorem demonstrant. Et erit fortasse tempus, cum unum in


page 530, image: s530

volumen collocta vulgabuntur, ac docebunt, rationem aetatum omnium et hominum esse, nec divinae gratiae lucem mortalibus ullo unquam tempore defuisse.

In his Confucii effatis, ceterisque summi viri scriptis, et auctoritate, momentum [Note: 12. Prima familia Christiana: primum templum Nankini.] ingens et lumen P. Matthaeo Riccio paratum erat, quo tenebris occupatas et libidinibus mentes illustraret. Tum ea tanti viri commendatione id assequebatur, ut magnam ab eruditis omnibus iniret gratiam, et eos ad suscipienda Christiana sacra procliviores haberet: ut continuo patuit in Mandarino clarissimo, et inter Sinicarum copiarum ductores celeberrimo, qui primus Nankini Christianam legem professus est. Nomen illi gentile Cin: novum in sacro impositum fonte, Paulus fuit. Patris exemplum secutus est adolescens filius, tum reliqua familia, mox propinqui et affines; e quibus tanquam vivis lapidibus NanKinensis Christianorum coetus coaluit ipso angulari lapide Christo JESU. Primum huic nascenti Ecclesiae templum Pauli domus praebuit, spoliata profanis falsorum Numinum statuis et imaginibus: quarum pars absumpta est flammis, pars Macaum deportata, monumentum profligatae superstitionis. Imago Dei Servatoris earum locum implevit. Hoc suecessu tam inexpectato erectus Riccius Pekinum, coelo duce, proficisci denuo constituit; quo illum multa invitabant: Mandarinorum favor; compositus recentis belli tumultus; sublatus cum bello gravior ille, qui Sinas commovebat, ab exteris metus; adductum a P. Cataneo supplementum Sociorum; denique facta non levis accessio ad munera, quae Imperatori deferebat. Unum deerat, quam necessarium, tam difficile ad obtinendum, nempe diploma rite confectum ab idoneo magistratu, quo potestas fieret Europaeo Litterato regiam petendi. Quod infimis precibus, ac summis muneribus, impetrari vix posse credebatur, hoc Ciosclinus Mandarinus, ad cujus tribunal ea res pertinebat, semel oratus obtulit. Erat haec diplomatis sententia: Matthaeum Riccium, externum genere, usu et annorum XX. domicilio Sinensem, fidelitatis esse adeo exploratae, spectataeque probitatis, ut cum de illius moribus quaestionem jumrati Judices variis in locis saepius habuissent, semper deprehensus fuisset expers vel levissimi mendacii (hoc enim in summa virtutis laude ponunt.) Habere peregrina quaedam munera non contemnenda, quae ad Imperatorem deferre vellet. Dignum hominem, inquiebat, judicavi cujus iter munirem isto diplomate, et cujus virtuti testimonium hoc darem; ne ad aulam accederet ignotus.

Id satis non habuit Ciosclinus, sed Leupusio eunucho, sericos pannos Pekinum deportanti, summam haud levem pecuniae, ab eo sibi pensitari solitae remisit, ut Riccium deduceret. Eum eunuchus ineunte Maio anni MDC. in unam e suis naviculis laetus accepit, cum P. Didaco Pantoya, duobus fratribus Sinensibus, totidemque adolescentibus catechumenis. Post dies quadraginta ventum est in oppidum, ubi certum vectigal pendunt merces, quae in Septentrionales provincias ab Australibus devehuntur. Nihil ab eunucho Leupusio exigi sinebant leges, quippe cujus merces Imperatori ferebantur. Nihilominus qui portorio isti praeerat Mathanus, eunuchus rapacissimus, et nummos undique corradere solitus, Leupusium distinebat, ac properanti moram injiciebat, ingenti ejus periculo, cui luenda capite cunctatio erat, nisi ad praescriptam diem Pekinum subiret. Cum nulla munera Mathani sitim explerent, statuit Leupusius ipsi Riccium dedere, et innocentis exitio transitum male negatum redimere. Eunucho significat, hunc advenam peregrinis onustum esse gazis: praeterea gemmarum insignium magnam occultare vim, quorum pars facile in Mathani venire manus possit. Hoc indicio facto Leupusius liberum adeptus iter evolat, ac Riccium sub cultro linquit. Nam si crudeli harpyiae resistere in animum induceret, certum imminebat exitium: sin illi se ac sua munera crederet, aut erat complurium ac fortasse omnium jactura facienda, aut amittenda opportunitas Imperatoris adeundi, quae tamen his muneribus offerendis unice quaerebatur. Deliberanti, et quam se in partem verteret anxio, adest Mathanus: liberalitatem Europaeam atque artes praedicat, et ad munera quamprimum in aulam perferenda suam opem comiter ac prolixe offert. Riccius quo spectaret humanitas tanta sentiens, gratias ingentes agit, ac sibi jam de re tota constitutum esse respondet cum amicis et proceribus: offensurum apud


page 531, image: s531

illos graviter, si aliorum adhibeat operam, et eorum officia respuat. Ad haec superbe renidens Mathanus, Amicos, inquit, in aula tibi esse plurimos, teque opera non egere nostra, laetor: qui tibi tamen prodesse plus, quam nos, possit aut velit reperies fortasse neminem. Perrexit vafer eunuchus per dies aliquot munusulis advenam circumvenire, vocare ad cenam, blanditiis demereri. Nihil tamen aliud est assecutus, nisi ut Riccius sarcinas suas et munera in unam e regiis navibus, quae illic plurimae Mathano parebant, transferri pateretur. Ea jam tanquam sua reputans Mathanus, libellum supplicem offerendum Imperatori componit. Laudabatur in hoc libello Riccius, munera designabantur; eo denique collineabat omne scriptum, ut munerum deferendorum provincia spadoni avaro et ambitioso demandaretur. Libellum offerri per eunuchos aulae Mathanus cupiebat, quo certius eorum ope fieret voti compos. Illi dum mollia offerendi captant tempora, tres toti menses abeunt. Ringebatur Mathanus. Riccium quatuor sa, tellites diu noctuque observabant, ne quid celaret, ne quid averteret. Tandem aliquando perferuntur ab Imperatore litterae: jubebatur Mathanus donorum inire numerum diligenter, et eorum indicem in aulam quamprimum transmittere. Revixit improbus, et munerum seriem a Riccio traditam, non sine illius commendatione, mittit ad Imperatorem; cuncta se, cum juberet, delaturum addens. Tres erant pictae tabulae: una Christum Servatorem, altera Deiparam sinu puerum JESUM complexam, tertia D. Joannem Baptistam referebat. Horologium rotis instructum duplex; alterum majoris molis, alterum minus et manuale: triangularis crystallus gemina, ornata opere exquisito: liber precum sacerdotalium elegantissime compactus: tabula geographica, et musicum quoddam organum.

[Note: 13. Riccio Pekinum proficiscenti grave periculum Eunuchi praepotentis avaritia facessit.] Nihil erat longius ventoso spadoni, quam diem illum videre, quo ab Imperatore accitus munera peregrina deportaret. Jam unus fluxerat mensis, itemque alter, demum tertius. Nihil responsi ab aula: et ita fert Sinarum consuetudo ut repulsa silentio significetur. Mathanus Europaea munera jam spe devorans, et ab Imperatore spreta vel penitus oblita ratus, id agebat ut munerum auctorem perderet, praeda tuto potiturus. Riccium ejusque socios in arcem quandam dirutam imperat e navigio, ubi non incommode habitabant, traduci; apponit excubias, et paucis diebus elapsis supervenit inter ducentos milites medius; ac salutantem Riccium intuens truci vultu, quaerit quid isthic rerum agat in media Sina peregrinus, tam prope ab aula et regia urbe. Attonitum oratione tam feroci urget, ac rogat ubi porro delitescant illae, quas in regiis muneribus non appellasset, gemmae. Cum negaret Riccius gemmas apud se ullas esse: Atqui, subjicit infrendens, novi certis auctoribus quaenam illae et quanti pretii sint: statimque militibus innuit, qui dato signo capsas Riccii excutiunt, et manus profanas injiciunt sacrae supellectili, quae ad rem divinam usui erat. Vix impio furori subductus est sacer calix, quem multis precibus, et oblato ingenti pretio redemit. Cum interim gemmarum ne vestigium quidem appareret, vecors eunuchus in Christi e Cruce pendentis effigiem incidit. Exclamat amens, incantamentum hoc esse certissimum in perniciem Imperatoris comparatum. Quid enim aliud esse tetram illam cruenti cadaveris effigiem, quam veneficii magicum instrumentum? Exterminandos praestigiatores sceleratos, monendumque Principem. Ita diu bacchatus, minas et supplicia crepans, cum suis erumpit. Libellum statim adornat, quo Europaeum advenam comparati in Principis caput veneficii convictum narrabat. Addit alteram accusationem astrologiae vetitae, quam a se deprehensam putabat, ob chartas Riccii quasdam geometricis exaratas figuris; ratus eas ad astrologiam divinantem, quam judiciariam vulgo dicimus, pertinere. Haec prohibita legibus Sinicis erat, quod ejusmodi astrologi periculosas in Imperio seditiones olim concivissent. Ejusmodi chartas seponit et includit in capsam. Apponit capsae inscriptionem: Mathanus eunuchus, regiorum vectigalium redemptor, inter Matthaei Riccii sarcinas magnam hanc invenit copiam librorum legibus vetitorum. Haec omnia Riccio amicus Mandarinus aperuit, ac simul auctor illi fuit ut mutata veste certam cladem anteverteret fugâ, imaginem vero Christi crucifixi comminueret. Utrumque respuit fortis Christi discipulus. Fugere, visum innocenti


page 532, image: s532

turpe: sacram effigiem in frusta concidere, impium: praesertim eum ipse millies, Christi pro mortalibus in Cruce mortui causa cuperet interire, et Crucem Sinensi praedicatum imperio per tot maria, tot discrimina, venisset. Suspexit Mandarinus apostolici pectoris fortitudinem et fiduciam. Hanc Riccio causa religionis, et coelestis, auxilii spes afferebat. Neque tamen humana praesidia neglexit. Per medias, quibus ejus domus cingebatur, excubias emittit Fratrem Sebastianum Fernandem: excurrere Pekinum jubet; amicos monere quem in locum deductus sit; inde opis aliquid et consilii referre. It Fernandez; redit; narrat auxilii nihil Pekini esse: deditum penitus eunuchis Imperatorem, illos unos rerum potiri; neminem esse, qui contra impurum gregem hiscere audeat: suadere amicos ut, omissis et condonatis Mathano regiis donis, vitam ex immanis belluae unguibus ereptam apponat lucro. Prorsus hîc patuit quam vere pronunciatum fuerit a Sapiente Cor regis in manu Domini; et quam variae suppetant viae rerum humanarum arbitro ac moderatori Deo ad maxima quaeque, prout aeternis destinavit consiliis, exequenda. Sinarum Imperator, cui munerum delatus, quem dixi modo, index fuerat; subito, nemine admonente, tot jam elapsis mensibus, in memoriam redit tintinnabuli, cujus inter cetera dona fiebat mentio, quod sua sponte sonitum ederet: sic horologium manuale Mathanus explicuerat. Continuo, ubi id sit, cur ad se non deferatur, quaerit. Negantibus, qui forte aderant, eunuchis id fieri, nisi juberet nominatim, posse; neque hominem externum aspirare ad aulam ausum, nisi certo mandato evocatum: Adsit ipse statim, inquit; tintinnabulum istud automatum afferat quamprimum: commeatum, rhedas, viaticum, Mathanus illi subministret.

[Note: §. IX. P. MATTHAEUS RICCIUS MIRABILI NUMINIS PROVIDENTIA PEKINUM INTRODUCITUR.] PERFERUNTUR ad Mathanum Imperatoris jussa. Conturbatus nuncio tam inexpectato, aestuabat pudore, ira, metu; nimirum probe sibi conscius quam indigne et crudeliter hospitem Europaeum, qui modo tam splendide vocabatur, accepisset. Sic illum placare statuit, ut perdere nihilominus, si esset opus, posset: fretus ea nempe capsa, quam e Riccii sarcinis reservaverat. Hunc igitur, dissimulato maerore, certiorem facit de Imperatoris mandato, commeatu instruit: adjungit triginta stipatores honoris ac tutelae causâ: quidquid ei fuerat ablatum restitui diligenter, componi sarcinas, festinare servos ac gerulos imperat. Illi dum properant, capsam quoque a Mathano sepositam, gazis omnibus, propter mathematicas observationes ac figuras, Riccio potiorem cum reliquis comportant. Hanc ut abesse biduo post cognovit eunuchus, infremuit. Properare servum jubet, eamque, si possit, clam; si non, quocumque tandem modo recipere: certum interminatus exitium, nisi quamprimum illam reportaret. Famulus minis attonitus, quas inanes non esse alias senserat, maluit vitam servare fugâ, quam jussa impotentis heri tanto periculo facessere. Ita Riccius, Deo ducente, victor, incolumis, ubique regium in morem habitus, uti solent qui arcessuntur ab Imperatore, Pekinum ingressus est. Solum sterile hactenus ille coluerat, neque alium ferme fructum e laboribus, per annos circiter viginti exantlatis, praeter insectationes, aut parum fecundos plausus collegerat; illorum persimilis, de quibus Regius Propheta canit: Euntes ibant et flebant mittentes semina suae. Jam eundem intuebimur metentem summa cum voluptate, quae cum lacrymis severat, ac messem uberrimam in horrea Patris-familias invehentem.

Pekinum attigit sub finem Januari anni MDCI. In regiam admissus, et omni honoris significatione acceptus est. Placuere munera, quae ex Europa deferebat, et quorum illecebrâ captabat aditum ad regias aures. Tabulae pictae, Christum ac Deiparam exhibentes, divinum aliquid spirare ethnico Imperatori visae; et idoneo loco sunt propositae ad procerum venerationem. Exstructa turris ingens, in qua majus horologium, subjectis ponderibus cieri solitum, allatum a Riccio, locaretur: alterum minus, quod interiore machinatione movebatur, horasque sonitu notabat, seposuit sibi Imperator. Sed cum regina ipsius mater ejusdem machinae, quia vocem sua sponte mittere dicebatur, cupiditate flagraret; Riccius ab illo rogatus abditas, quibus edebatur sonus, rotulas inhibuit. Silentem, et observatam diu admotis auribus, machinam fastidiens Regina, filio doli conscio,


page 533, image: s533

successumque clam gratulanti, remisit. Jussi continuo primores eunuchorum ab eodem Riccio perdiscere sedulo rationem utriusque horologii moderandi: ac data Patribus venia interiorem regiae partem, in quam aditus paucissimis hominibus patet, quandocumque vellent, subeundi. Tamen sui videndi copiam Imperator ipsis nondum fecit; more atque instituto Sinarum, qui tunc majestati venerationem captabant e tenebris; ejusque, tanquam rei sacrae, conspectum, nisi raro et cum exquisitis quibusdam caerimoniis non indulgebant. Pro ipso Imperatore solium quoddam, structum apparatu magnificentissimo, salutabatur. Hunc morem Imperator, licet avidissimus Riccii cernendi, retinuit; eumque, nisi per interpretes, allocutus non est.

Aliquid concertationis exstitit ac morae a magistratu, seu praetore negotiis exterorum praeposito. Imperator ut Patres Pekini considêrent omnino volebat, ac plane vetuerat ne verbum ullum de discessu facerent. Nihilominus quia legibus Imperii cautum habebatur, ne sine praetoris edicto peregrinis liceret in urbe regia consistere, Imperator edictum illud a magistratu reposcebat. Praetor, sive metu periculi, quod imminere sibi videbat, si exteros sine regio mandato perscripto admitteret; sive etiam moleste ferens, quod Riccius opera sua, ut in aulam induceretur, usus non esset; Principem saepe admonebat ut legibus mos gereretur, et pellerentur alienigenae. Ita demum composita res est, ut Princeps viva voce faceret illis manendi potestatem; eoque contentus praetor intercedere desineret. Neque ille diutius obluctari est ausus, malum minitantibus potentissimis regiae eunuchis, quibus moderandi horologii cura incumbebat; ac timentibus ne, si machina claudicaret aut obmutesceret, errorem emendare non possent, absente Riccio, et peccatum capite luerent. Sic, Deo voluntates hominum levibus momentis ad sua torquente consilia, consedit Pekini Europaeus Evangelii doctor, ac domicilium Societatis ibi collocavit.

[Note: 14. Pekini amplitudo. Thronus Imperatoris. Machinae astronomicae.] Pekinum, primaria Sinarum civitas, non abest procul ab Eoo mari, et ingenti muro contra Tartarorum priscos impetus constructo: ad quos comprimendos ut esset Imperatorum paratior cura et praesentior, Nankino relicto, Pekinum commigrarunt. Subest quadragesimo latitudinis septentrionalis gradui: coeloque temperato, ac feraci solo fruitur. Urbs in quadrum constructa, quatuor leucas ambitu colligebat: sed cum eam occupavere Tartari, coegerunt Sinas extra moenia sibi domos condere. Inde nova civitas veteri accessit, longior paulo quam latior: alteri juncta et prope par, si spatium spectes; major, si populum. Haec Sinensium urbs appellatur: illa Tartarorum. Ambarum circuitus sex majores complectitur leucas; quarum videlicet singulae passus ter mille et sexcentos continent. Congruunt istae mensurae: nam eas nuper Imperator exigi accurate jussit. Hinc aestimari multitudo civium potest; quae licet Europaearum urbium vel maximarum frequentiam longe superet; nequaquam tamen tanta est, quantam aliqui scriptores tradunt. Qui eorum numerum certius subduxerunt, altero tanto majorem esse, quam Parisiis, confitentur. Viae urbis fere omnes ad lineam directae sunt, ac peramplae: sed pulvere aut luto inquinatissimae. In quo Sinensium exquisitam illam in publicis commodis tuendis solicitudinem jure desideres. Per hyemem omnia putri coeno scatent. Pulvis aestate urbem totam densa nube sic involvit, ut in aedes, in conclavia etiam tectissima perlabatur, et delicata fictilia ceteramque supellectilem oblinat. Huic ut incommodo medeantur, vias identidem aqua conspergunt, hoc est, pulverem luto mutant: equis aut lecticis locupletissimi quique vectantur: plerique alii caput obnubunt perlucente velo, quo non id tantum assequuntur, ut molestissimum pulverem ne bibant, sed etiam ut obviis ignoti libere praetereant: alioquin consistendum esset, occurrentibus Mandarinis et proceribus, quos moris est interdum toto corpore prostrato et dejecta in humum fronte venerari. Accedebat hoc P. Riccio commodi ex isto velo, quod externi hominis speciem, quae spectaculi novitate populum excivisset, facile tegebat, arcebatque occursus hominum certatim eum, visendi discendique causa, requirentium. Singulae domus ultra primam contignationem non assurgunt. Earum humilitatem compensat portarum excelsitas ac moenium, ita ut eminus intuentibus


page 534, image: s534

magnificum specimen regiae civitatis praebeant. Portas gemini aedificii quadrati superba moles ornat. Alterum agros, alterum urbem despectat. Inter utrumque spatii tantum patet, quantum satis est instructo ad pugnam agmini: Arces dicas urbi frenandae appositas. Statio militum in utraque semper excubat. Murorum altitudo tanta, ut urbem universam obtegant: ea latitudo, ut equitibus bene multis ad custodiam diu noctuque oberrantibus angusti non sint. Latera murorum turres quadratae ac validae muniunt, inter se distantes intra teli jactum. Inanes fossae, at latae et praealtae: nihil ruinosum aut neglectum: perinde ac si vicinus hostis instaret. Pekini aedificia nihil habent exquisitum vel a materia vel ab arte. Id enim invidiosum putant, et in civitate bene constituta non ferendum. Solius Imperatoris regia magnificum quiddam praefert. Ea domum imperatoriam, thronum, hortos, complectitur; ac demum urbem exiguam, palatii administris et opificibus destinatam. Quippe nullus praeter eunuchos in regia interiore pernoctat: ceteri hanc in urbiculam se receptant, appetente nocte. Haec lato muro separatur a reliqua civitate, leviori discluditur ab ipsa regia.

Palatium interius constat e cavaediis, sive areis ingentibus novem, in aequo et plano solo positis. Ambiunt singulas aedificia, cum porticibus, quae sunt eo cultiores, quo propius ad regiam acceditur. Tunc enim columnis ingentibus fulciuntur: nitet pavimentum marmore aut porcellana stratum: ipsae tegulae inauratae, aut versicolore pigmento infectae, collucent. In reducta palatii parte degunt concubinae Imperatoris. Simul atque hujus gynaecei limen attigerunt, quasi essent in alium orbem deportatae, omni cum ipsis etiam affinibus et parentibus consortio prohibentur. Tribus ex earum numero selectis reginarum titulus, cum aula et comitatu nobili puellarum, tribuitar. At nefas illis vel minimam publicae rei partem capessere. Feminis datam a natura innocentiam, pudorem, et regendae familiae sollertiam, Sinae dictitant: administrandi vero Imperii et rerum gerendarum curam viris: ridentque Europam, cum audiunt feminas in ea regibus interdum succedere, ac regnorum habenas tractare: illamque per jocum saepe appellant mulierum Imperium. Pars regiae potissima solium Imperatoris est. In medio unius e novem illis ingentibus cavaediis, quadratum pavimentum supra reliquum areae solum modice assurgit, instar vastae basis, quam ab omni parte cingit distinctum crebris columellis septum. Supra illud pavimentum, sive suggestum, aliud attolitur, pari septo circumdatum, sed priori angustius. Mox tertium, quartum, et quintum. Ab unoquoque suggesto ac pavimento ad superius scanditur per tres marmoreos gradus. In quinto aula praegrandis quadrata eminet, majoribus columnis nixa; et omnibus, quae Sinica majestas excogitare potuit, ornamentis dives. In intima aulae parte solium tribus ab humo pedibus exstat; ad quod nisi aegerrime, ac per implexos caerimoniarum maeandros, tanquam ad sacrarium, nemo aspirat.

Multi exquisitis laudibus extulere speculam Pekinensem astronomicam, quasi omnibus Tychonicis Uranoburgis invidendam. Delusit scriptores credulos fama, quae res longinquas, contra naturae morem, majores ostendit quam propinquas. De illa siderum speculatoria turri sic scribit oculatus testis, Evangelii apud Sinas praeco. Subiimus in turrim quadratam, civitatis muro junctam, nec supra moenium pinnas amplius, quam pedibus decem vel duodecim erectam. In ejus aperto culmine patebat spatium minime magnum, quod paucae rudesque machinae, sive astronomica instrumenta, olim impleverant. Sed eas inutiles ratus P. Verbiestus, astroscopii praeses, amovendas persuaserat Imperatori, et earum in locum meliores reponendas. Jacent etiamnum illae in angulo turris, oblivione ac pulvere sepultae. Magnitudinis sunt non aspernandae, nec infabre fusae. Illarum locum novae ac perfectiores impleverunt. Prima machina est sphaera armillaris, cujus diametros senûm est pedum, ambitus duodevicenûm. Sphaeram sustinent, instar basis, dracones aerei quatuor, spiris multiplicibus intorti: quorum pedes insident geminae trabi ex aere, in decussim jacenti. Ejus extremis quatuor partibus suppositi sunt leones totidem, qui modo erecto capite, modo depresso cochlearum ope, totam machinam attollunt deprimuntve. Altera machina est sphaera aequinoctialis,


page 535, image: s535

cujus diametros longa pedum item senûm. Imponitur arcuato draconis tergo, cujus falcati ungues aereas trabes quatuor premunt, decussatas ad angulos rectos. Tertia: Horizon Azimuthalis, pari diametro. Sustinetur a quatuor draconibus repandis: alii duo assurgunt hinc inde supra circulum, Horizonti respondentem; incumbuntque bacillo aereo, supra centrum circuli ad perpendiculum erecto. Quarta machina est circuli Quadrans ingens, in decem secunda minuta divisus. Circa teres bacillum, cui applicitus et insertus est, circumagitur. Machinam omnem, ne vacillet, continent binae columellae, quas draco geminus inferne amplectitur. Quinta, circuli Sextans. Ejus radius octo pedum est. Sexta denique, coelestis Globus, totus ex aere fusili, mire politus ac rotundatus, stellis suis et circulis aptissime descriptus: tam pari libratus pondere, ut minimo impulsu moveatur, et a puero possit attolli polus vel demitti, quamvis moles amplius duo millia librarum pendat. Rotunda ex aere solido basis pari distantes intervallo quaternos dracones erigit, quorum horribilis coma sustinet Horizontem insigni artificio elaboratum. Meridianus est innixus nubibus aereis ex ima basi emergentibus: inter quas, rotarum latentium ope, sic facile fluit ac ducitur, ut nullo negotio situm capiat globus quemcumque volueris. Ipse Meridianus, Horizon, dracones, ahenae trabes, quae machinam fulciunt, circumaguntur in omnem partem, immota basi. Quaelibet machina suo includitur septo, et pedibus fere decem supra solum assurgit, ambiturque marmoreis gradibus, ut inspici propius ac tractari possit. Singulis noctibus mathematici quinque in hac specula pervigilant. Unus coeli verticem, quem astronomi Zenith vocant, suspicit: alter in Oriente defixam aciem tenet: tertius in Occidente: quartus in Meridie, quintus in Septentrione: ut nihil accidat in coelo, quod fugiat ipsos et lateat. Ventos, imbres, aeris variam temperiem, astrorum conjunctiones, dissidia, labores; cometarum luctuosos ortus, errantium ignium cursus vagos, meteôra omnia et phaenomena observant, perscribunt in codice, ac mane renunciant mathematicorum praesidi, ut in acta publici tabularii referantur. Annum ordiuntur a nova luna, Nonis Februariis proxima. Menses duodecim lunares anno tribuunt, alios aliis majores: hos dierum triginta, illos viginti novem. Stato tempore mensem intercalarem addunt, eoque pacto lunarem annum solari exaequant. Dies hebdomadae planetis septem, ut Europaei, assignant. Diei principium ducunt a nocte media; illique horas duodecim aequales assignant.

[Note: 15. Insinuandae religionis occa sio e mathematicis disciplinis capta. Mandarini ad Fidem adducti.] Hac indole gentis et cognoscendorum siderum studio usus est Riccius ad ostendendum illi siderum conditorem. Eandem e reliquis Mathematicae partibus captabat ansam ad insinuandam religionem. Musicum organum, in Europa non inscite compactum, Imperatori obtulerat. Ille canora modulatione delectatus, continuo negotium primariis aliquot aulicis dedit ut artem condiscerent, qua pulsandum esset. Musicam enim Sinae colunt, si cum nostra comparetur, sane rudem et barbaram; licet amplissima praemia sint canendi magistris proposita. Cum autem Europaeos illi modos delicatis natos auribus admirarentur, flagitarunt a Riccio, ut carminis quidpiam adderet, organo sociandum: ut auribus lingua subserviret, sonorumque discors concordia, vocibus temperata, concentum jucundiorem efficeret. Cantica octo composuit eleganti stilo, in iisque praecepta morum pulcherrima illigavit. Placuerunt majorem in modum, ac Sinensi charactere statim descripta aulam, Pekinum, ceterasque brevi urbes impleverunt. Cogebatur idem Riccius interesse splendidis, ad quas invitabatur, epulis Mandarinorum et Litteratorum: cumque id consuetudo Sinensis ferat, ut eruditis colloquiis obsonia condiantur, non omittebat apte sermonem injicere de religione, vixque delibatis quae apponebantur dapibus, convivas meliore veritatis cibo palcebat. Domum reversus colligebat capita, quae inter cenam fuerant agitata: emittebat in vulgus, praefixo Mandarinorum nomine, qui quid objecissent solvissentve; apposita eruditionis illorum et ingenii commendatione. Per hunc modum Christiana doctrina Pekini vulgata, in pretio et honore habita, mox facillime propagata fuit. Inter illos qui Evangelii jugo superba subjecere colla, primas jure obtinet nobilissimus Mandarinus (Fumochamum appellabant;) in publicis officiis ac muneribus


page 536, image: s536

plurimis eximia cum laude versatus, et eam adeptus opinionem probitatis inter ethnicos, ut exemplar integritatis, fidei, et aequitatis haberetur. Adeo non avidus alienae pecuniae, ut suae paene esset prodigus; quam in calamitosos et egentes prolixe ac liberaliter effundebat: omnium, quibus negotii quidpiam esset, patronus, praeterquam improborum: ceterum aequi et boni rigidus custos, et adversus gratiam ac metum incorruptus; quod illi exitio propemodum fuerat. Nam cunuchi cujusdam nova tributa exigentis malas artes cum ferre ac dissimulare non posset, incurrit in odium et offensionem Imperatoris: qui avaritiae studio, coactoribus ac publicanis omnia indulgebat. Ab eo igitur Pekinum evocatus, nec ita multo post in arctissimam custodiam traditus est. Statim atque Pekinum attigit, nihil habuit antiquius, quam ut Europaeum nosset advenam: cujus sapientiam admiratus, doctoris illum nomine palam honestavit. Valuit auctoritas tanti Mandarini, et appellationem Doctoris, magno constare apud Sinas solitam, Riccio propriam in posterum fecit. Non minori vicissim admiratione Riccium percussit ethnici hominis in tam indigna calamitate moderatio, et animus vinculis ac morte major. Neque vero ipsi affirmare Fumochamus dubitavit, se falsa numina detestatum a puero, nec Deum nisi unum esse, ratione monstrante, cognovisse. Ita comparatus, in Christi jura facile concessit. Quin, e discipulo factus magister veritatis, id unum egit toto, quo jacuit in vinculis, triennio ut suos (nam illis copia fiebat ad eum ventitandi) Christo adjungeret: ejusque familia Christianis prope tota initiata sacris fuit. Cum tamen aspirare ad ejus carcerem nemini, praeterquam propinquis et famulis liceret, expectabat videndi Riccii opportunitatem: ut per eum, quem in parentis habebat loco, novam ac divinam in sacro baptismate sumeret originem, ubi primum vindicatus in libertatem, amicorum ope foret. Illuxit illa tandem dies. Victus procerum precibus Imperator Fumochamum custodia emisit, sed ea lege ut Pekinum triduo desereret, nunquam illuc rediturus. Tantilli temporis angustias occuparunt tot negotia, tot salutationes, ut Riccius, ejus juventute et valetudine fretus, differri sacri baptismatis munus posse censuerit, usquedum domum pervenisset, Nankino vicinam, ubi majori cum splendore et apparatu, peragendam a Sociis Nankini commorantibus caerimoniam credidit. Raro differas, quod semel fecisse velis. Morte oppressus interiit prius quam sacro fonte tingeretur. Ea Riccium tamen spes, quae D. Ambrosium in junioris Valentiniani solabatur funere, sustentavit, fecisse Deum, qui dives est in misericordia, ut strenui catechumeni Fides et caritas, atque adeo baptismi votum, sacramenti vim obtinerent.

Felicior exstitit Fumochamo Lingosunus, insignis itidem Mandarinus, quamvis a regno Dei videretur esse remotior. Cum Deo vocante multos luctatus annos, beneficium Fumochamo negatum consecutus est, licet paulo serius: et Fidelis populi patronus diu, ac paene pater fuit. Gravissimis ab Imperatore, propter singularem industriam, negotiis praepositus, famam, opes, amicos collegerat. Subsecivas horas, maximis ereptas occupationibus, collocabat in studio litterarum, et indagandae veritatis curâ. Haec illi viam ad P. Riccii familiaritatem stravit. In charta geographica descripserat terrarum orbem, ejusque partem longe maximam Imperio Sinensi donaverat, regionibus ceteris in angulos chartae contemptim rejectis: ita Sinensium ambitio vel inscitia ferebat. Incidit in ejus manus charta Riccii, multo iniquior Sinis, at multo veritati congruentior. Incessit cupido videndi auctoris, cujus ex eruditione tam insigniter profecit, ut non solum in geographia, verum etiam in reliquis mathematicae partibus plurimum fuerit progressus. Sed (quod Riccius potissimum agebat) animum praecipue intendit ad percipiendam Dei scientiam, sine qua vani sunt homives etiam eruditissimi. Ejus principia et firmamenta cognoscere accurate studuit: et ex iis quae vidit esse rationi consentanea, non aegre ad alia gradum fecit, quae ratio consequi sola non potest. Inde ad praecepta morum delapsus, paulisper trepidavit, Christiani conjugii sanctitate deterritus, quae plures unâ uxores respuit. Interim donec obicem hunc coelestis gratiae beneficio pervinceret, totum se ad religionem illustrandam et amplificandam contulit. Quamplurimos curavit ad eam perpellere, sectarum


page 537, image: s537

alienarum refutare deliria, vanitatem coarguere: demum non conquiescere, donec familiam omnem suam Christo per baptismum insevisset: ad quem demum, licet postremus, accessit.

[Note: 16. Prima Deiparae sodalitas in Imperio Sinensi. Neophytorum pietas.] E multis, quos in Fidelium numerum Lingosunus aggregavit, unum referam ea maxime de causa memorabilem, quod Riccium impulerit ut primam Deiparae sodalitatem, ceterarum in Ecclesia Sinensi velut parentem, excitaret. Ille profligatissimam pridem inter ethnicos vivebat vitam, mancipium libidinum, scelerum artifex, sceleratorum dux. Omnibus invisus propter flagitia; omnibus metuendus, propter sexcentas nocendi artes. Erat ipsi pater senio confectus, quem salvum impense cupiebat ac beatum. Audierat e Lingosuno quis esset Riccius, quae religio Christianorum; quam spem aeternae felicisque vitae suis cultoribus faceret. Ergo patrem edocere, compotemque tantae felicitatis facere statuit. Elementa Fidei perdiscit sedulo, et renarrat seni: effundit in ejus gremium divinas opes, nihil earum retinens sibi. Sed, ô investigabiles divinae providentiae vias! ingesta patri lux, in oculos filii reluctantis incurrit: se Christianum fieri, prope in vitum, miratur. Subito mutatus, ac vi tanta veritatis domitus est, ut falsorum simulacra numinum in fascem collecta Riccio detulerit flammis absumenda. Diis inanibus abjectis, ad vitia pariter abjicienda se accingit. Ibi plus negotii, plus dimicationis. Sed libidinum, quibus ardebat, faces gratiae coelestis ros in baptismate haustus restinxit. Lucae nomen illi datum. Qui metuebant improbum ethnici, probum et Christianum contemnere coeperunt atque odisse: nec semel de illo interficiendo consilia inter se agitarunt. Praedonum grex et sicariorum, quibus ducem olim se praebuerat, ab eo destitutus et objurgarus, certum in locum convenit, ut iniret ejus perdendi vias. Rescivit. Prodiit in medios, ac nativa facundia, quam pietatis ardor inflammabat, rationem mutatae Fidei religionisque reddidit. Illius oratione permoti complures de grege scelerato, quem peccantem secuti erant, secuti sunt poenitentem. Alii, amplius centum, ejus opera traducti ab errore ad Fidem, a flagitiis ad frugem bonam, memorantur. Neque fuit ipse promptior ad viam virtutis arripiendam, quam in ea retinenda constantior. Itaque verso in admirationem venerationemque contemptu et odio popularium, dux omnibus ad pietatem, et exemplar Christianae probitatis fuit: quam ut Beatissimae Virginis patrocinio ac nomine tutiorem illustrioremque redderet, ejus in fidem et clientelam solenni sacramento se contulit; adjunctisque sibi sodalibus, ejusdem studii peculiaris erga Deiparam aemulis, prima coeli Reginae in Imperio Sinensi Congregatio felicibus auspiciis instituta fuit.

Quantum hic deditus vitiis ante susceptam Fidem, tantum alter, insignis Mandarinus, profanis superstitionibus, ac praesertim astrologiae quae fata hominum in astris exarata legere se profitetur, erat addictus. Ad Christianam demum religionem a P. Riccio perductus est, ac Pauli nomine donatus. Nec Apostoli vacuum et inutile nomen gessit. Matrem, liberos, uxorem, omnem familiam continuo Christianis imbuit sacris: inde alios ex aliis incredibili eloquentia, quamlibet obstinatos, fregit. Idem aedium suarum partem sacello mutavit; ubi quoties ad Christi convivium accederet, toties acri jejunio pridie se comparabat; ac diem pariter insequentem, ut gratias de tanto ageret beneficio, jejunus exigebat. Confessionis etiam sacrae, nondum a feminis palam usurpatae, ne Sinarum male suspicax offenderetur pudor, viam complanavit; cum ejus uxor, matrona lectissima, in omnium oculis ad sacerdotis abjecta pedes noxas expiavit. Nihil fieri poterat illo sagacius ac diligentius, si qua spes ostendebatur animas Christo lucrandi: eamque ob causam addictissimum se Societati esse profitebatur, quod in salutem animarum tota incumberet. Pueros in primis vestigabat moribundos, et in coelum purgatos baptismo transmittebat: quae potestas illi, pro ejus auctoritate ac fama, facile fiebat a parentibus. Coactus demum Pekino in patriam redire, in ea quoque omnes Apostoli numeros, docendo, disputando, scribendoque implevit, ac piis laboribus feliciter immortuus est.

Non leviorem habebant ad persuadendum vim tum verba tum vita ceterorum e Christi schola discipulorum: quorum in moribus, tanquam in clarissimo


page 538, image: s538

[Note: 17. Plurium Numinum cultus edicto publico prohibetur.] speculo divinae legis candorem et sanctimoniam legentes ethnici ad eandem cognoscendam et amandam accendebantur. Nonnulli duriores et superstitionibus impiis dediti, cum florere Christianam cernerent disciplinam, nec tutum aut tempestivum ducerent moliri quidquam contra ejus magistros, Imperatoris gratia pollentes; de ineundo cum iis foedere, ac lite civiliter componenda (quae gentis urbanitas est) cogitarunt. Riccium igitur adeunt, eique significant aegre ferre Litteratorum primores, quod unum, rejectis ceteris, Deum coli jubeat: ita componi posse negotium, ut coelum obtineret impune Christianorum Deus; at reliquos vicissim Deos imperitare terris, et a populo coli, pateretur. Risit foederis inepti conditionem praeco Evangelicus; et, qui Deus vere sit, nisi unicum esse non posse demonstravit. Quo responso contemptuque irritati, suorum causam Numinum tueri, et Riccium refellere decreverunt. Scribendi partes datae Mandarino, sectae principi: qui eruditionis fama subnixus, edito libro conatus est defendere falsorum Numinum cultum; et despecto Confucio, cui se impudentissime praeferebat, coeli Dominum velut in ordinem cogere. Visa magistratibus Pekinensibus res indigna, et Sinicis ritibus adversa. Librum auctoremque deferunt Imperatori, ac rogant ut plurium Deorum cultum, patriis vetitum institutis, nova lege prohibeat. Conscriptum illico in hanc sententiam edictum est, auctorque pestiferi scripti, Pekinum cum grandi suorum librorum fasce properans, conjectus in carcerem. Meritum supplicium, sectis sibi faucibus, antevertit. Ejus asseclae nonnulli voluntarium in exilium profecti sunt. Nondum tamen, licet icta tanto fulmine, impiorum secta conciderat. Restabat adhuc illius ingens columen Tarquonus, e Mandarino Bonzius, senex annis vitiisque gravis, et quidam quasi Sinicae religionis Pontifex. Hunc numinis loco venerabatur populus, suspiciebat aula, metuebant eunuchi, colebat Imperator ipse. Pars felicitatis censebatur eum aspexisse vel semel: et regina, cum ejus aspectu frui non posset, missam ab illo vestis detritae laciniam, e sacrario domestico suspensam, quotidie genibus pronis supplex pio libabat osculo. Talem ac tantum adversarium Christianis daemon objecit; Christus disjecit, obtrivitque. Imperator filium natu majorem non alia de causa, quam quod magis arrideret minor, a solio removere velle dicebatur. Incidit in ejus manus libellus, quo ipsius consilium et propensio in filium natu minorem atrociter carpebatur. Excanduit Princeps, et audacis architectum scripti vestigari jussit. Incubuit in Bonzios suspicio. Excutiuntur eorum coenobia, scrinia refringuntur. In Tarquoni capsis affine libro scriptum deprehenditur, chartaeque permultae scelerum plurimorum consciae. Rapitur in jus, fustuario damnatur. Quo in cruciatu, sive plagarum numero et acerbitate, sive etiam ignominiae impatientiâ exanimatus, vitam sceleratam turpissima morte clausit.

[Note: §. X. CHRISTI CULTUS LATE APATRIBUS PROPAGATUR.] DUM tanto liberatus adversario Matthaeus Riccius Christi Fidem in regia Sinarum urbe, faventibus Superis hominibusque confirmat, in Quantunia ejusdem Imperii Sinensis provincia P. Nicolaus Longobardus Christianam rem strenue promovebat. Campus ad excolendum illi praesertim attributus fuerat Xaoceana statio. Ac primorum quidem laborum non alios fructus, quam patientiae mercedem, tulit. Placebant Sinensibus effata morum, quibus pulcherrimis Christiana lex abundat: eorum sanctitas excelsitasque voluptatibus et avaritiae mancipatos absterrebat. Fuit qui Dei praecepta decem (quem Decalogum appellamus) attente perlegens, laudavit illa quidem pluribus verbis, sed a Mandarino negavit observari posse. Anxium super his maerentemque Longobardum Prophetae vox, quae pauperes evangelizandos admonet, perpulit ut ab urbe procederet in circumjectos pagos: ubi vulgo simplicitas, candor, parsimonia, morantur, virtutes amicae religionis. Prodit ergo in rusticorum coetum, diem certam anni MDCII. constituit, qua de rebus novis et Orbe alio essent audituri. Conveniunt frequentes, et a rerum curiosa narratione ad salutis aeternae curam sensim traducti, Christianis mysteriis imbuuntur. Sedebat Longobardus, quo more Litterati Sinenses docent, in loco editiore; tabellam pictam proponebat, explicabatque: capita explicata, et litteris consignata in libello, tradebat mandanda memoriae. Diebus


page 539, image: s539

aliquot hunc in modum consumptis, Christi Domini praeclaram imaginem extulit sublime; mos eandem prono capite veneratus, Servatoris nostri dignitatem, et summa in mortales promerita sic apposite commendavit, ut in ejus Ecclesiam cooptari enixe petierint. Laetus successu sacerdos, sancti baptisinatis dignitatem multis ac veris laudibus celebravit, instituitque ut sacro renati fonte ab amcis et consanguineis, ad strepitum lyrae, domum deducerentur; ad eum fere morem, quo Sinenses illis gratulari solent, qui regio aliquo munere sunt ornati. Sic sunt homines: rerum pretia oculis fere et externo splendore metiuntur: atque huic imbecillitati, etiam in tradendis rebus sacris, recte servitur. Itaque Fides honore affecta vicinis paulatim innotuit urbibus, et instar illius minimi seminis in Evangelio laudati, crevit in magnam arborem, et fructus ubique laetissimos tulit. Nullum est virtutum genus in quo edita non fuerint a neophytis, quos Longobardus erudiebat, exempla illustria, praesertim in condonandis injuriis: quae pars virtutis apud Sinas prae ceteris ardua. Mandarini fratrem vilis opilio trucidaverat: quanto abjectior sicarius, tanto erat facilior ultio: tantoque venia difficilior, quanto frater carior exstiterat. Non modo pepercit homicidae, sed ejus quoque causam, ne supplicium de reo sumeretur, egit. Ipsi pueri, qui, quo promptiores iras, eo acriores gerunt, si quid natum rixae foret, in mutuos ibant amplexus; iterantes inculcatam ipsis orationis Dominicae vocem, quae dimitti nostra nobis debita sic rogat, uti dimittimus aliena. Quemdam e Fideli grege Dei manus, ut Jobum illum, tetigerat. Bonis spoliatus, exturbatus domo, calumniis et verberibus affectus, filium praeterea, spem familiae, unicum tot in aerumnis solatium, amiserat. Ab omnibus destitutum ethnici deridebant, quasi meritas lueret abjectae religionis antiquae poenas. Immobilis tot inter naufragia et constans animus quiescebat: neque ex eo vox ulla praeter hanc audiebatur, Fiat voluntas tua.

Haud aliter affecti erant, nec minus sitientes aerumnarum reliqui, praesertim auditâ P. Longobardi de Christi cruciatibus concione: cujus vim et efficaciam fusae ubertim crebros inter singultus lacrymae docuerant. Eo impensius ille institit Christi crucem ejusque mysteria Christianis explicare, contra quam Mandarini etiam Christiani suadebant; veriti scilicet ne fabulae, nuper vulgatae ab eunucho Mathano, de Christi Crucifixi effigie in Imperatoris necem comparata, memoriam conspectus Crucis ac praedicatio refricaret. Calumniam et metum sprevit generosi sacerdotis constantia, comperitque nullo magis mysterio moveri animos ipsorum ethnicorum, qui Dei pro mortalibus tam indigna patientis caritatem satis admirari non poterant. Aliam Xaoceae fabulam histriones protervi adornaverant, quae in gravem religionis divinae contemptum evasisset, nisi mature fuisset oppressa. Histrionibus abundant Sinae: vixque est alia gens ulla mimis et ludionibus pertinacius dedita: sive quia diffluit otio et pace; sive quia laeta populi et amoena indoles, ac sponte imitatrix, fingendi artifices avide spectat. Illi dum novi spectaculi materiam undecunque corradunt, Macaum venere. Ingressi templum, sacrorum ritus et caerimonias, Christianorum etiam mores, attente speculantur. Ex his fabulam contexunt oppido ridiculam. Exhibetur: tollit cachinnos impia plebs, et sancta mysteriorum majestas ludos procaci populo dat. Cohibuit histrionum petulantiam magistratus, ac nota Sinensium Christi cultorum probitas scenicam scurrilitatem aperte refutavit. Haec profani theatri licentia, et si mature compressa, plurimos tamen accendit quare divinam legem ejusque mysteria curarent attentius cognoscere. Jamdudum ea cupido mulieres incesserat, quarum natio praecipue curiosa. Sed erudiri facile non poterant. Consuetudo quippe Sinica feminas domo, ut carcere inclusas, virorum aspectu colloquioque prohibet. Patribus venit in mentem illas doceri per maritos aut parentes posse. Pari ac sperabatur exitu res successit. Laboratum diutius est, quemadmodum iisdem ministrarentur sacramenta, audirentur de peccatis confitentes, oleo sacro morientes inungerentur. Censuit Sacra Congregatio, de sententia Summi Pontificis, Posse omitti ex gravi necessitate quaedam sacramentalia in baptismo feminarum; ac etiam posse omitti ipsum sacramentum extremae unctionis. Quamquam haec morientium unctio, et aliae quaedam baptismi caerimoniae, tunc paulisper sunt omissae,


page 540, image: s540

ut indulgeretur anxiae, et suspiciosae Sinensium modestiae; nec tam ablatae sunt, quam dilatae. Quippe impetratum postea fuit a viris Christianis ut suas uxores ac filias divinis libere frui mysteriis paterentur; ipsisque P. Longobardi moderatio perplacuit; qui hanc mulierum institutionem arctissimis finibus circumscribebat. Quippe illas parce, nec nisi coram parentibus aut maritis alloquebatur. Itaque id brevi perfectum fuit, ut modestiam Christianae religionis et integritatem admiratae, totas dederent se se studio et exercitationibus intimae pietatis. Ausae quin etiam aliquae pudoris virginei florem illibatum, raro inter ethnicos exemplo, Regi virginum consecrare.

Quod Xaoceae Longobardus, hoc in aliis tribus Societatis domiciliis sexdecim e nostris praestabant, Nankami scilicet, Nankini, et Pekini. Jamque pro messis amplitudine operarii erant pauci, Pekini praesertim, ubi Fides majora in dies incrementa capiebat; Litteratorum superbiâ paulatim jugum Christianae humilitatis subeunte. Unus ex illis anno MDCIV. densa errorum, quibus involutus tenebatur, nocte praepeditus ne lucem Evangelii saepius oblatam agnosceret, hac oratione victus est. Cum esset in physicis peregrinus ac sane rudis, disputandi tamen cupidus, eo perductus fuerat ut ignorantiam candide fateretur. Tum Riccius: Ergo, inquit, in rebus, quae finibus naturae sane angustis continentur, caecutire te confiteris, nec recusas doceri: coelestia, quae ad naturam divinam pertinent, mysteria doceri non vis? Recte narras; ait Mandarinus; et salutis doctrinam percepit. Eandem alii ex eodem Litteratorum ordine, quasi aliud agentes, et cognoverunt ipsi, et aliis cognoscendam tradiderunt. Est enim ist orum eruditorum natio apud Sinas prope infinita: qui cum in litteris toti sint, abundant otio, et cupidissime famam ingenii doctrinaeque aucupantur. Eam plerumque captant conscribendis libris. Jam quia libri, nisi terantur vulgi manibus, auctoribus suis damno potius quam honori sunt, ea conquirunt librorum argumenta, quae novitate rerum et admirabilitate lectores invitent ac teneant. Visa est illorum plerisque Europaea, sive Magni Occidentis, ut vocabant, religio utramque hanc habere dotem. Paucis annis innumerabiles prodierunt in lucem libri, quibus nomen Christianum et mores toto, quam late patet, Imperio in omnium cognitionem venerunt.

[Note: 18. Formula quaedam profitendae Fidei a Neophytis edi solita.] Neque illud non valuit majorem in modum ad laudem religionis, quod institutum a Patribus erat, ut qui genere aut litteris praestantes ad eam accederent, edito publice scripto exponerent causas, quibus permoti avita deseruissent sacra, et meliora suscepissent. Hoc scriptum recitabant, cum ad populum Dei aggregabantur: saepe in lucem edebant, nomine suo et chirographo consignatum; semper deponebant apud Patres, testem susceptae Fidei, vadem constantiae. Non pigebit ejus generis formulam referre, specimen ceterarum. Mandarinus ille Paulus, cujus facta prius mentio in hanc sententiam loquebatur, uti P. Matthaeus Riccius refert. Ego Li, Christianae legis discipulus, eam toto pectore complector, et sublatis in coelum oculis, Dominum coeli oro quaesoque, meis ut verbis placidas aures accommodet. Agnosco me, ut pote qui nihil hactenus de sancta, quam nunc profiteor, lege audivissem, neque ullos ejus vidissem praecones, vitam coelestium rerum expertem, instar mutae pecudis, in errore tenebrisque duxisse. Incidi non ita pridem, singulari Dei beneficio, in Occidentis magni doctores duos, morum probitate insignes, Matthaeum Riccium et Didacum Pantoyam: ipsi me legem Christi docuerunt, ipsi ejus ostenderunt imaginem, quam debilo cultu sum veneratus. Hic mihi primus fuit gradus ad cognitionem Patris mei coelestis, ac divinae legis, quam mortalibus sanctitate vera imbuendis dedit. Possumne illam non magni aestimare, non omni cura et contentione servare? Cum nihilominus intelligam in multis me et graviter lapsum esse per annos, quos explevi, quatuor et quadraginta, summum gentis humanae patrem obtestor ut, pro sua misericordia, meorum mihi scelerum, quae contra justitiam, integritatem, castimoniam, fidem, caritatem admisi, ac si quid aliud verbo vel tacita cogitatione impie, temerarie, turpiter, inique, sciens ac prudens, imprudensve, peccavi, veniam dignetur impertiri. Nunc enim sancte polliceor ac denuncio me, statim atque novam a sacro fonte vitam hausero, daturum operam diligenter ut pristinos


page 541, image: s541

mores emendem, et facta mea, sermones, consilia exigam ad normam divinae legis, decemque praeceptorum quibus illa maxime continetur, a quibus ne transversum quidem unguem discedere certum mihi ac deliberatum est. Nuncium remitto profani et scelerati seculi moribus, placitis, et erroribus: quidquid cum divina legepugnat, horreo ac detestor. Vnum peto, Pater creatorque hominum Deus, ut hunc tironem tuum in hac sanctioris, quam ingredior, vitae via rudem et imperitum, coelesti luce collustres; qua cognoscam quid acceptum tibi sit, et cognitum amplectar: donec aevi mortalis emensus iter, consequi te, ac tuis in coelo bonis frui possim. Simul oro illud, per te mihi ut liceat in ejusdem divinae legis tuae cognitionem vocare quoscumque potero, ac tantae felicitatis socios quamplurimos, more atque exemplo tot Christianorum tibi unice deditorum, adsciscere. Fave meis votis adorandum Numen, nec precantis famuli tenuitatem aspernare. Imperatoris Vanliei anno trigesimo, lunae octavae die sexto.

In hoc scripto Mandarinus Paulus meminit de Christianis, divinae legi observandae addictissimis, et amore divino flagrantibus: ac sane fidem prope omnem superat illorum incensus ad pietatem ardor. Accessit aliquando ex iis unus ad P. Riccium, dolorem vultu, manantibusque lacrymis prae se ferens: multa prece rogat, sumere ut poenas de homine improbo velit: ac simul flagellum ipsi porrigens nudabat humeros: cum Pater subjecit nefas esse reum plectere, indicta eausa; et confitentem audivit de peccato levi, vel peccati potius umbra, quae metum conscientiae, ad ipsum peccati nomen expavescenti, non levem incusserat. Alter, senex octoginta natus annos, tria passuum millia, ut facienti sacerdoti operam daret, pedes haud gravate conficere solebat. Idem, morbo ad senium accedente, cum instare supremum diem intelligeret, enixe petiit sacro ut Viatico instrueretur, ad aeternitatis iter tutius capessendum. Riccio moram injiciebat ejus domus a templo remotior, ad quam deferri coeleste ferculum in oculis ethnicorum nondum impune poterat: negabantque Christiani complures e dignitate tanti mysterii esse, ut furtim absque pompa deferretur ad aegrotum: alendam neophytorum fidem adhuc imbecillam externo quodam apparatu. Non deerant qui rem divinam ejus domi censerent fieri posse. Cunctantibus hunc in modum et deliberantibus supervenit ipse aeger, a quatuor bajulis delatus in aedem sacram, quo ingens Christianorum numerus (erat enim Epiphanîae festa lux) convenerat. Ipso in limine senilem ac fugientem animam colligens, omnibus attonitis exclamat, Date, date mihi Deum meum: indignus sum ad quem veniat: ire me ad ipsum par est. Procurrens continuo Riccius eum jubet in suum ipsius cubiculum aedi sacrae junctum deduci, sterni viam tapetibus, accendi funulia, incendi odores; tum procedere supplicantium ritu delectum e Christianis numerum: quos inter coelestis Hostia cunctis adorantibus ad senem defertur. Angelico refectus pane, ac sacro perunctus oleo, reportatur domum, et inter gratulantium Fidelium pios gemitus, placide obiit in complexu Dei sui.

Nec leve decus additum est caerimoniis Christianis, cum Pauli Mandarini mortuo per eos dies patre, illi parentatum est eo ritu, quem usurpare in exequiis Romana Ecclesia consuevit; servatis nihilominus nonnullis, quae Sinensis postulabat usus, quaeque nihil superstitionis redolebant. Palam testati sunt ethnici nihil fieri magnificentius potuisse, nihil convenientius pietati liberorum erga extinctos parentes; qua una prae ceteris ita gloriantur Sinae, ut qui sunt in eorum institutis rudes ac peregrini, mortuos ab illis Deorum ritu coli putaverint.

Iidem ineuntem annum praecipua celebrant hilaritate ac religione. Christiani Augustum JESU nomen, radiis et auro coronatum, domorum suarum januis affixerunt, consistentibus ad spectaculi novitatem ethnicis; et quid nominis id esset, dum cupide inquirunt, utiliter audientibus. At Longobardus, cum in jus vocaretur a profanis quibusdam falsorum Numinum cultoribus, aperte professus est cultum uni Deo adhibendum esse: et causam hoc maxime argumento vicit, quod affirmaret idem sentire. Litteratos, qui religionum apud Sinas velut arbitri sunt. Ejus fiduciam auxit gemini Mandarini longe diversa sors, ut erant utriusque mores longissime diversi. Alter, cum fureret in Christianos, quorum perniciem


page 542, image: s542

anhelabat, eo ferox et potens quod primariam Imperatoris uxorem discipulam habuisset, inexpectata calamitate oppressus est, et ab aula in exilium procul amandatus: alter, Christiani nominis et P. Riccii studio insignis, auctus honoribus et provinciae administrandae praefectus. Nec dubitavit Longobardus ei libellum, in quo summa doctrinae sacrae continebatur, offerre; provocans Litteratos omnes, qui Mandarini latus ac tribunal frequentes stipabant, ut secum disputando congrederentur, ac propositam in libello doctrinam, si qua possent ratione, impugnarent.

[Note: 19. Novum templum Pekini eonditum: et Societatis domus. Christiani veteres in Sinarum extremis finibus.] Ita promovebatur secundissimo cursu catholica res: jamque eo pervenerat Christianorum numerus, ut illi angustior aedes sacra esset. Igitur magis amplum aedificium in ipsius Pekini sinu coemit Riccius: illudque singulari beneficio urbanus praetor edixit immune in perpetuum censu, quem regio fisco aedificia omnia Pekini pensitant. Pars ejus prima templo addicta fuit: altera sacerdotibus: tertia quatuor tironibus, qui ad opus evangelicum formabantur, magistro P. Ferreira. Susceptae continuo in vicina oppida expeditiones. Earum una centum quinquaginta statim ethnicos Christo dedit, primitias copiosae messis.

Interea Principes aliquot e regia stirpe veram professi religionem sunt Nankami: quos plurima nobilitas imitata, Regem Christum agnovit, eique sacramentum solenne dixit. Matrona cum primis dives ac splendida, quae am decimum annum oleribus in Deorum suorum honorem victitabat; ubi Christianam cognovit legem, illorum ex auro, argento, lignoque struem Patribus concremandam detulit. Sed nullum certius mentis omnino mutatae documentum dedit, quam laceratum diploma ridiculum, pridem ipsi a Bonziis auri magno pondere venditum, quo sacrilegi nebulones, muliebri simplicitate ad lucrum abutentes pollicebantur fore ut, obita morte, inoffensum per callem recta evolaret ad Superos. Patres diplomatis inepti loco, sponsione gratuita fidem suam sancte obligarunt, si susceptam religionem constanter et pie coleret, expeditum illi ac certum ad aeternam felicitatem iter fore. Laeta felici promisso postulavit ut plenius erudiretur. Hunc in modum peracta res est. Aulam ingentem medius paries intersecabat. In pariete vacuus quidam erat locus, velo tamen obstructus, instar fenestrae, clathrisque munitus; ita ut loquentium admitteret vocem, obtutum excluderet. In interiori conclavis parte matrona sedens sacerdoti extra parietem sedenti, ac docenti aures dabat. Venerat constituta ejus baptismo dies: repente cum illa processerunt ad sacrum fontem virgines duae nobiles, ejus filia et neptis; itemque tres aliae. Adfuerant illae in eodem ulteriori cubiculo, quando matronam sacerdos noster erudiebat; et quidquid ipsis difficultatem moveret, per ipsam velut interpretem proposuerant. Interrogatae in ipso templo, tam apposite responderunt, iis ut negari baptismus, quem cupidissime flagitabant, non potuerit.

Dum novi formantur Christiani, veteres detecti sunt. Judaeus ab ultimis Imperii finibus Pekinum adveniens, certiorem Riccium fecit, superesse trans murum magnum, qui Sinas a Tartaris discludit, priscorum tristes reliquias Christianorum: qui praeter suum nomen, quod etiam occultabant, et Crucis venerationem, nihil e Christi religione retinerent. Judaeum comitabatur unus ex illis Christianis, qui cum Crucem pro foribus nostrae domus vidit, ultro procidens eam adoravit: et a Riccio, quid lateret in Cruce mysterii, quae Christianorum essent officia, quae leges, percontatus, lacrymas tenere non potuit, majorum suorum incuriam deplorans, qui rerum tantarum cognitionem in posteris oblitterari passi essent. Rescitum ex eo fuit vexatos a Saracenis, innato in Christum odio flagrantibus, Christianos partim avita neglexisse sacra, partim ad Mahometem descivisse: quosdam ad unam e tribus, quae vigent in Sina, sectis animum appulisse. Hic nuncius Riccium summo dolore affecit. Hominem de Societate, cum litteris, et strenuo neophyto (quod unum praestare tunc poterat) ad eos misit, magnopere obsecrans ut doceri se paterentur. Illi vero, ne in odium offensionemque Sinarum incurrerent, quorum mores ac vitia induerant, utrumque, nulla spe relicta frugis bonae, remiserunt. Adeo mortalibus miseris coelestia et sempiterna, prae terrenis caducisque, bona sordent!

Ac istorum quidem lugenda socordia et coecitas est: nonnullorum vero Christianorum accusanda merito malevolentia et invidia, qui per idem tempus religionem


page 543, image: s543

[Note: §. IX. QUARTA RELIGIONIS AC SOCIETATIS PERSECUTIO.] in maximum periculum, dum suae obsequuntur cupiditati, conjecerunt. Diem obierat Episcopus Macaensis anno MDCVI. Ei vicarium subrogavit Goanus Archiepiscopus sacerdotem e sacra D. Augustini familia, donec rite successor legeretur. Ille vix dioecesim administrandam susceperat, cum unus quispiam e clero nescio quid litis ac rixae cum religioso Franciscano movit. Exarserunt hominum hinc inde studia, dum alterius causam tuentur, alterius damnant. Placuit sumere arbitrum, qui controversiam amice componeret. Delatum est causae judicium ad rectorem collegii Macaensis, quod illi male vertit ac Societati. Expensa diu multumque causa, doctissimis viris in consilium adhibitis, clericum in culpa esse judicavit, hortatusque porro est ut ne gravaretur Franciscanum officio aliquo et urbanitate placare. Abnuit ferociter, et cum Vicario de injuria dolenter expostulavit. Ille clericum vacare culpa contendit, et in collegii rectorem, quia causam Franciscano adjudicaverat; deinde in gubernatorem civitatis, quia favebat rectori, dirum anathema contorsit: denique urbem universam sacrorum interdictione percussit. Mitigatus aliquanto post, aestu iracundiae paulatim defervescente, rediit in gratiam cum ceteris; non item cum Societatis hominibus, quos male perdere, atque Imperio toto exterminare constituit. Ergo Macaenses Mandarinos convenit: affirmat Patres Societatis id unum moliri, ut simulatione religionis in Sinam inducendae, invadant Imperium, et Imperatorem solio deturbent. Hujus locum et diadema destinatum ab iis esse Patri Lazaro Cataneo: classem Batavorum, quae ab aliquot mensibus mare Sinicum pererrabat, consulto fuisse adductam, ut conjuratorum scelerata consilia secundaret. Lusitanum urbis gubernatorem (is Societatis partes contra Vicarium Generalem fuerat amplexus) iisdem venales copias addixisse: adfuturas in tempore alias e Japonia, ubi Societatis discipuli multi, magnae opes, formidolosa potentia. Macaenses Mandarini, haec omnia trepide vicinis Quantuniae provinciae magistratibus perscribunt.

[Note: 20. Occasio persecutionis et progressus.] Imperii majestatisque retinendae cura in Sinensibus incredibilis est. Inde illud, quo flagrant in exteros ac praesertim Europaeos, odium; quos praestare armis, industria, viribus norunt. Perculsi metu Quantunienses magistratus, copias et ceteram belli supellectilem terra marique comparant. Spargitur per vastissimum imperium tristis rumor: cives armantur, geminantur excubiae, portae urbium occluduntur, velut hoste jam imminente. Erant qui trucidatum Pekini P. Riccium, ejus comites pari supplicio affectos praedicarent: nihilque propius factum est, quam ut efferata plebs in P. Longobardum irrueret, exemplumque in eo barbarae crudelitatis ederet. Periculum effugit ille praesidio amicorum, et latendi sagacitate: at Franciscus Martines in hac tempestate deprehensus periit. Degebat morbo implicatus in civitate Quantuniae provinciae primaria, et quamvis innocentia fretus, atque ipso patriae (nam Sinensis erat) nomine satis defensus videretur, continebat se domi tamen, donec ille turbo detonaret. A religionis desertore sacrilego, praemii spe ad scelus inducto, detectus accusatur apud praefectum urbis, tanquam Catanei satelles, Riccii explorator, patriae hostis. Pertrahitur, licet aestuans febri, ad Mandarini tribunal, onustus compedibus; et unde veniat, cur arma et supellectilem bellicam comparaverit, quaeritur. Negat ille quidquam armorum aut bellicae supellectilis a se comparatum. Xaoceâ se Quancheum venisse auctoribus Mandarinis docet, eorumque nominibus obsignatum diploma profert. Conturbatus dicentis confidentia delator expalluit. Quaerenti testimonium, quo ruentem delationem fulciret, succurrit insignis fallacia. Nitratum pulverem enunciant Sinae uno vocabulo, cujus duae sunt partes, et quarum altera, si sola sumatur, potionem medicam significat. Aderat puer, Patribus operam navare solitus domi. Quaerit ab eo delator vafer, ecquid potionem medicam sumpsisset Martines. Respondit puer sumpsisse, nec semel. Vocem excipit veterator, et addita una syllaba, vocabulum, quo sulfuratus pulvis notabatur, clara voce, quasi a puero pronunciatum recitans, asserit nitratum pulverem a Francisco coemptum. Sensit puer dolum, et medicamentum ab eo sumptum, non pulverem nitratum comparatum, diserte affirmat. Instat delator: puerum accusat, quasi testimonio non stet; ac diris execrationibus Superos omnes facit testes, vere omni a se referri. Mandarinus rapi


page 544, image: s544

puerum ad quaestionem imperat, qui tormentorum crudelitate victus, quidquid quaerebatur effudit, pulverem coemptum, parata arma, conjurationem initam. Laetus extorta pueri confessione judex, Franciscum in carceris infimi specum conjicit, exprobrans quod Mandarinorum litteris abuti ad haec scelera impune perpetranda non dubitaverit. Addidit delator illum insignem esse praestigiatorem, qui adhibere aquam ad maleficia consuevisset. Hoc agebat sceleratus, ut febri periret innocens prius in carcere, quam accusationis falsitas deprehendi posset: Ergo affectus verberibus datur in custodiam, ubi parum abfuit quin febri et siti exanimaretur.

Ubi primum diluxit, cum hospite ac puero producitur e carcere ad tribunal. [Note: 21. Franc. Martines fustuario interficitur. Patescit calumnia.] Mandarinus, ne frustra tantum terrorem civibus injecisse videretur quorum plurimas domos, ut pomerium ad belli opportunitatem laxaret, solo aequaverat; reos per urbem traduci, et toto die ad valvas aedium suarum prostare jussit, innumerabili populo proditores male ominatis vocibus obruente. Sub noctem crudelissime caeduntur, et in carcerem remittuntur. Postridie Franciscum judex iterum evocat, urgetque ut, siquidem jacta sit alea, non cunctetur de Cataneo et Lusitanis quaecumque sciat aperire: si quid dissimulet, exquisitis cruciatibus lacerandum esse. Cui sedate Martines, se Christianum ac Societatis JESU alumnum esse respondet: nihil de ficta conjuratione rescivisse: nihil molitum in patriae perniciem unquam fuisse. Quibus verbis accensus furore barbarus, pronum denuo jubet humi sterni, ac majore saevitia caedi. Cum emori cerneret, reportari jussit in carcerem, cujus in limine animam efflavit, pridie Kal. Apriles MDCVI. aetatis anno tertio et trigesimo, in urbe Quancheo, primaria provinciae Quantuniae. Ejus hospes, et adolescens Christianus, cum eo comprehensi, reducuntur in custodiam, enecandi fame. Ita Mandarinus jusserat, ut invidiam immodicae crudelitatis in crimine non usquequaque comperto, effugerer. Nihilominus dissipat litteras quoquoversum ad provinciarum gubernatores et urbium: tantusque in Dei famulos exarsit Xaoceensis plebeculae furor, ut ad Societatis domum concremandam facibus armata cucurrerit. Periculum immane discussit Patris Longobardi fiducia, qui populi vesaniam remediis majoribus arcendam intelligens, ultro ad Mandarinum primarium, Pekino peropportune advenientem appellavit; eumque, ut causam omnem pro potestate (nam provinciam gubernaturus aderat) vellet cognoscere ac dijudicare, obsecravit.

Ille, ut erat eximia probitate vir, et Riccium Pekini, Patres alios aliis in locis perspexerat, miratus calumniae atrocitatem, negotium impigre suscepit. Ac primo quidem minoribus Mandarinis et Xaoceae magistratibus praecipit, ut de vita moribusque PP. Longobardi et Catanei accurate, juratis testibus adhibitis, cogno scant. Nihil nisi probum et laudabile repertum est. Deinde submittit Macaum militarem hominem, qui Lusitanos, urbem, collegium, excutiat: nihil armorum, militum nihil, omnia sincera et pacata deprehensa. Sane Batavorum conspecta classis erat, sed ea Macaensem speculata paulisper arcem, nec obsideri tuto posse, ut sperabat, judicans, in Molucum vela retorserat. Quo in metu pars quaedam urbani muri collegio imminens, quia parum firma, si hostis ingrueret, videbatur, valido munita propugnaculo raptim fuerat. Hinc datus suspicioni locus; hinc immani calumniae quaesitus color. Quae postquam ad Mandarinum delata, gaudere ille scilicet, Patrum atque adeo veritatis causâ Certiores continuo praefectos urbium vicinarum et provinciarum facit. Iudicem improbum, a quo deditus neci Martines, productum in jus, exprobrato scelere, constringi, et ad Proregem, ut merito supplicio plecteretur, imperat pertrahi. Quibus peractis, constare omnibus edicto proposito voluit, Patres falso crimine accusatos; illorum innocentiam cognitam, nihil ab iis aut a Macaensibus Lusitanis imminere periculi. Postremo diploma rite perscriptum iisdem tradidit, depulsae monumentum calumniae; propulsandae, si qua inferretur, instrumentum. Francisci Martinis ossa, e catenis, cum quibus sepultus fuerat, facile agnita, Macaum in sepulcrum Societatis illata, et piis non Christianorum modo, sed ethnicorum etiam lacrymis rigata sunt. Sinensis erat, primus ex illa gente cum P. Sebastiano Fernande, Societatem ingressus:


page 545, image: s545

in eamque admissus Xaoceae, quo illum P. Alexander Valignanus, e Macaensi collegio, ubi bonas artes docebatur, miserat. Post tirocinium initiatus sacris, qui minores dicuntur, Ordinibus, et ad sacerdotium, si vita suppeditasset, provehendus, virtutis exemplo, docendi assiduitate, contentione dicendi et Evangelica in castigandis moribus libertate, rem catholicam valde juvit. Argumento est ille Chiutaisus, de quo jam facta mentio. Legem sane Christianam laudare ac mirari non cessabat; ejusdem propagatores auctoritate, gratia, consilio, ubique tutabatur; sed vincula carnis, et sanguinis, quibus adhuc tenebatur obstrictus, non perfringebat. Talem nactus Nankini Martines aggreditur, et, Quousque tandem Spiritui Sancto resistes? ait; quousque Dei veritatem agnitam in injustitia detinebis? Hac oratione, quasi fulmine repentino perculsus concidit Litteratus arrogans, apertisque ad novam lucem oculis, totum se victori Deo permisit, et Ignatii nomen in lavacro regenerationis sumpsit. Cum interea P. Alexander Valignanus Societatis in Oriente Visitator, interiorem ingredi Sinam pararet, Macao discessurus evocavit ad se Franciscum, ut eo, linguae scilicet ac locorum perito, comite et deductore uteretur. Acceptis igitur a magistratu litteris processerat Quancheum in Quantunia provincia, inde Macaum perrecturus, ubi eum Visitator expectabat; cum turbae illae, de quibus memini modo, et quibus interceptus periit, contigerunt. Inter ceteras ejus virtutes eluxit insignis in gravissimo tormento patientia, cum extremi pedes duplici vecte ligneo inclusi arctissime constringerentur, et incusso vectibus malleo, lacerarentur: deinde cum summos illi digitos confixere, immissis inter ungues et carnem acutis arundinum fragminibus. In hac atrocissima quaestione, cujus dolor tristes ejulatus vel fortissimis exprimit, ne ingemuit quidem. Quin, socios hortabatur meminissent se Christiana lege prohibitos, ne ulla cruciatuum acerbitate adduci se paterentur ut veritatem levissimo mendacio violarent.

[Note: §. XII. PERSECUTIO QUINTA. EJUS AUCTORES, MODUS ET EXITUS.] VEXATIONEM hanc Societatis biennio post excepit altera. Fanum idoli celeberrimi conflagraverat in urbeNankamo, ubi sedem optime constitutam ab annis aliquot Societas habebat. Sacerdotes fani ac praesides, ut illud instaurarent, millibus aureorum decem sumptum aestimaverant, viritim a civibus exigendum. Christiani profitebantur impediri se religione, quomînus ad profani delubri aedificationem quidquam de suo contribuereat. Visa est ethnicis compluribus optima ratio eludendae quaestorum molestiae: Christianos se simularunt. Frigebat opus. Incensi diuturno in Christianum nomen odio sacerdotes et operis praefecti, coitionem faciunt cum infimo Litteratorum ordine, perquam numeroso, de Societate pellenda, et delenda Christi lege. Offerunt supplicem libellum supremo Mandarino. Accusationis capita haec erant: Legem Christianorum novam esse, Diis patriis Inimicam, fabulosam et ridiculam, quae Deum cruci affixum proponeret. Patres Matthaeum Riccium, et Manuelem Diazium, notissimos esse praestigiatores, qui praesentissimis veneficiis fascinarent non solum plebem, sed Mandarinos ac ductores copiarum, quos occultis artibus adigerent in sua verba. Eandem esse Patrum aliorum, qui versabantur in reliquis provinciis, vitam et institutum nihil esse aliud illis omnibus propositum, nisi ut aucti numero, pollentes viribus, certissimam Imperio Sinensi perniciem conflarent: recenseri jam una in urbe Nankamo amplius viginti Christianorum millia: nihil deesse ad justum exercitum, nisi ducem: ac ne defuturum quidem illum, si adsit occasio: Patres viginti, qui Nankami degerent, totidem duces seditioni futuros: praeteritis ac recentibus exemplis doceri, quid in posterum metuendum sit: jacêre interim neglectos Deos, deserta templa, oblitteratas majorum consuetudines; ac debitum mortuis parentibus honorem ubique exolescere.

His fuse ac dolenter explicatis, orabant ut supplicium de patriae ac religionis hostibus publice sumeretur: aut si tam scelesto sanguiue manus pigeret inquinare, deportarentur saltem in remocum aliquem et nudum scopulum, ubi poenas Superis et hominibus inedia consumpti persolverent. Certe, inquiebant, quamvis omni vacarent culpa, tamen vel eo solo nomine quod sunt exteri, effugere non possunt, si audiantur leges, quin pellantur in exilium, et toto imperio


page 546, image: s546

in perpetuum facessere jubeantur. Libello supplice ad urbis gubernatorem delato, lis tota per viginti dies cognita diligenter, et instructa est. Dum fulmen in Patres vibrandum fabricabatur, suadebant amiei Soerio, qui nostrorum illic praeses, ut urbe cederet sua sponte: alii, ut ingenti pecuniae summa litem vincere conaretur. Soerius, quod optimum factu erat, Dei patrocinium ac veritatis quaesivit: illum precibus conciliare; hanc invitis malevolisque judicibus demonstrare sic est aggressus, Prodit sordidatus, cum pileo ac veste peculiari, quae reorum apud Sina propria. Positis humi hora integra genibus silens expectavit, dum loquendi copia fieret. Auditus cum fastidio, nec sine conviciis dimissus est. At ille tanto certius divina fidens ope, quanto minus affulgebat ab hominibus praesidii, privatim apud gubernatorem exponere quae in rem erant, institit. Is pro innata aequitate verum jam viderat, nec acerbius palam egerat cum Soerio, nisi ut ne videretur in eum propensior; utque litis instruendae ac penitus cognoscendae rationem per otium iniret. Adversarii, tanquam si causam vicissent, concursabant urbem probra Patribus, verbera ipsorum alumnis ingerebant. Christianorum etiam irrumpebant domos, et sacras imagines lacerabant. Alii Patrum observabant limen, ut iis aut subductis fuga, aut vi pulsis, omnia diriperent.

Quantum Patribus maeroris creabat inimicorum improbitas, tantum iisdem laetitiae afferebat Christianorum ardor ad defendendam, cum Fidei veritate, suorum magistrorum innocentiam. Turmatim ad judicum tribunalia concurrere parabant, Repressit ardorem hunc Pater Diazius, utque unis apud Deum precibus exemploque constantiae pugnarent, admonuit. Ergo majori quam antea numero frequentare sacram aedem, quae a prima luce ad multam noctem admittebat undam subeuntium, et remittebat: adesse impensiore cura divinis mysteriis, et vim piam Superis orando facere. Ita causam denique obtinuerunt. Gubernator instructa lite, detectaque calumnia, proceres urbis certiores facit, et quae deprehenderit docet. Ab annis duodecim quietos agere Patres in civitate; bene de omnibus semper fuisse meritos; nihil in eorum doctrina reprehendi, aut vita; fratres demum et amicos esse Matthaei Riccii, tanto florentis apud Imperatorem honore, apud omnes probos gratiâ, ob virtutem et eruditionem. Hujus, inquit gubernator, agitur causa: nec, si quid inferetur fratribus suis damni aut dedecoris, inultum proculdubio patietur. Nos vero cur homines in aulam acceptos, omnium ornatos judicio et approbatione, nullius criminis convictos, Nankamo pellemus, et labem injustitiae gravissimam nobis inuremus? Sub haec adversariorum mendacia singillatim explicat. Non viginti, ut jactabatur, Patres Nankami degere, sed duos tresve duntaxat. Qui praedonum instar insidere flumina et piraticam facere dicerentur, eos in oculis civium profectos Pekinum, nullo cuiquam illato damno; similiter indidem rediisse. Alia id genus plurima fuisse per calumniam conficta demonstravit.

[Note: 22. Quomodo sententia secundum Patres dicta. Eorum in adversarios lenitas.] Palam tamen secundum illos dicere sententiam non audebat, veritus adversariorum numerum et furias, quae in seditionem haud dubiam erupturae videbantur. Itaque nec nihil Patribus negare, nec omnia concedere placuit. Die constituta, pro valvis oppidi et in plateis frequentioribus decretum apparuit, gemini tribunalis, ac praefecti urbis, ut proximi judicis, sigillo munitum. Sententia scripti haec erat: Examinatam fuisse diligenter Manuelis Diazii ejusque Sociorum causam. Homines esse probos, a quibus nihil sceleris dolive admissum fuisset. Quamobrem licere quidem illis in oppido manere, ac suis uti moribus: quia tamen imperita plebs, et avida novitatis, ad eos audiendos, non sine popularium religionum contemptu confluebat, interesse publicae tranquillitatis ut ne docerent praeterea, neve peregrinam promulgarent legem; ne domum ampliorem compararent; ne coetus Christianorum frequentes, praesertim nocturnos, haberent. In edicti clausula negotium dabatur aedium et viarum curatoribus, ut civium scrutarentur domos, auferrent pias imagines, ac violatores edicti, quibus graves irrogabantur poenae, denuntiarent. Haudquaquam deterriti fuerunt hoc edicto Christiani quominus solito etiam frequentiores ventitarent in templum, et ad cetera pietatis officia convenirent. Imo aedilibus prohibere tentantibus offerebant


page 547, image: s547

sua nomina, hortantes ut ea deferrent magistratum, ac se nomine Christiano accusarent: honori sibi accusationem hanc fore, poenam lucro. Magistratus nihil in eos durius consuluit: nec parum ex ea vexatione profecit Christiana res. Primum confirmavit se multorum Fides et radices altiores egit: deinde Societatis Nankamense domicilium auctoritate publica concessum et sancitum est, quod ab annis duodecim impetrari nequiverat: plurimum etiam honoris accessit Sociis ab instituto per judices de illorum vita et moribus examine, datoque perhonorifico publice testimonio: demum accusatoribus multum decessit audaciae. Itaque ubi duos tantum homines e Societate ferre animo aequo non poterant, ibi decem paulo post videre coacti sunt, nempe P. Emmanuelem Diazium, Gasparem Ferreiram, Hieronymum Rodericium; novitios quatuor, quorum institutionem et curam suscepit Rodericius; tres rei familiaris adjutores: qui, similiter ac novitii quatuor, oriundi ex ipsa erant Sinae, et parentibus Christianis nati.

Non solum is torsit adversarios dolor ex aliena felicitate, quod maximum invidiae supplicium est: inusta quoque illis ignominiae macula turpissima, postquam ipsorum flagitia, et adhibitae ad evertendam Societatem artes nefariae patuerunt. Calumniae praecipuus artifex, dolore efferatus, scriptum atrox contra Socios vulgavit. Diazius maledico libello nihil respondit, quamvis in eo contumeliose admodum appellatus: imo accusatores demulsit omni genere urbanitatis: idque si non impetravit ut amicos haberet, hoc saltem est adeptus, ut inimicitias occultius gererent. Modum tamen urbanitati ponendum sapientes Mandarini, et famae nostrae studiosi, censuerunt; satius nobis esse rati et honestius, si ejusmodi hominibus inimicis uteremur, quam amicis. Quas justitiae ac severitatis partes obire Socii cunctabantur, illas Deus, ultor injuriae servis suis illatae, suscepit. Ex hujus tragoediae praecipuis actoribus duo repentina sublati morte: alii pariter in legem divinam impotentius invecti, misere perierunt.

[Note: 23. Divina lex Imperatori tandem explicatur. Inde in totum permanat Imperium.] Hujus procellae rumor, nisi eâ jam sedatâ, Pekinum perlatus non est; nec levi gaudio Riccium affecit praeteriti periculi significatio. Aspirabat piis ejus in aula Pekinensi laboribus Imperatoris et procerum secundissimus favor: suffragabatur Christianorum vita omni genere virtutum ornatissima, certissimum religionis verae testimonium. Hanc ethnici admirantes, mittebant ex oppidis remotissimis, qui ab eo peterent magistros legis, quae sanctos (ita loquebantur) faceret. Comportabant falsorum simulacra numinum, eaque ante Crucem aliquam aut Servatoris imaginem congerebant in cumulum, piacularibus flammis comburenda: dulce Superis victoribus sacrificium. Unum restare optandum Riccio videbatur, ut Imperator legem divinam cognosceret, quam si probe cognitam amare, aut saltem magni aestimare intelligeretur, totius Imperii ad Fidem adducendi non vana spes ostendebatur. At Principis ad aures aditum, uti diximus, nulla expediebat via. Hunc felix obtulit casus. Fuerat geographica tabula primum ab eodem Riccio composita; deinde a Mandarino illo percelebri Lingozuno typis elegantissimis edita. In ea orbis terrarum, uti est, depingebatur; non qualem Sinarum ambitio vel inscitia fingebat, qui nihil in illo ferme nisi Sinense describebant imperium; regna cetera, tanquam orbis lacinias ac fimbrias, in angulos conjiciebant. Eam ob rem nemo erat ausus tabulam hanc in aula proponere, aut ostendere Imperatori, certissimi exitii metu, si non placuisset; nec placituram apparebat. Quippe totidem veluti radios ex ejus diademate decerpebat geographus, quot regna vel paria vel majora designabat. Quantum addebatur orbi reliquo, tantum Sinis detrahi videbatur. Nihilominus eunuchus reliquis animosior vel solertior, captato tempore, Imperatori tabulam subobscure indicavit. Qui videndi cupidus illam continuo expetiit. Postquam omnia suis metata recte spatiis cognovit, non ausus est veritatem, licet ingratam, damnare: approbavit opus, auctorem laudavit: eique significari per Mandarinos regiae geographiae praepositos jussit, ut decem ejusmodi tabulas in sericis excudendas pannis curaret, quibus regium conclave ornaretur. Ut summa Sinensium Imperatorum auctoritas est, et apud populum veneratio, quidquid ab eis vel beneficii vel honoris proficiscitur, quantulumcumque sit, immane quanti aestimatur. Riccius ferebatur in coelum: ejus laudibus


page 548, image: s548

omnia personabant: tabula geographica locis omnibus publicis privatisque brevi proposita est. Hoc ille unum volebat: sic enim eam adornaverat, ut in margine satis lato, inter explicandas Orbis utriusque partes, intexta legerentur quaecumque ad cognoscendam religionem Christianam pertinebant. Memorabat, velut obiter et aliud agendo, ejus vetustatem et originem; conditorem Christum; propagatores Apostolos; successores Apostolorum et Vicarios Christi Pontifices; sectatores, populos et reges. Quae omnia nota Imperatori Sinico aliter esse non poterant. Sparsa per omnes provincias tabulae geographicae recentis, neque unquam antea spectatae fama, Litteratorum studia et Mandarinorum excivit. Jam patriam, jam Orbem reliquum aliis oculis intueri. Mox ad sphaeram coelestem, ex qua terrestris apta est, attentius indagandam conversi, Riccium omnia subtiliter et ornate explanantem audire cupidissime: ejus domum certis horis, haud secus ac scholam, frequentare. Quos magister sapiens ita erudiebat, ut lectionis prima vulgo pars a mathematica duceretur, extrema in theologiam desineret. Plurimi, dum terram contemplantur, oculos ad coelum, in quo penitus caligabant, ac sempiterna bona intuenda feliciter aperuere: in primis adolescens nobilis e Litteratorum secta, de quo in cunis adhuc vagiente vaticinium editum ferebatur, eximium cultorem Deorum fore, ac Sinicae religionis columen. Et sane talem se praebuerat ab ineunte aetate: nec Deorum tantum cultor egregius, verum etiam ipsis proximus Diis, propter indolem optimam et mores ad rectae rationis normam compositos, habebatur. Mutavit repente mentem: amori profanae religionis, odium; Numinum venerationi, contemptus successit. Neque sibi satisfaciebat ipse, nisi tantum in vero Nomine colendo ceteris praestaret, quantum in colendis daemoniis antea prastiterat.

[Note: 24. Sciamaia, doctoris Pauli patria, Christianis sacris imbuta.] Dum haec agebat Pekini Sinensis Missionis caput Riccius, Sciamaiam P. Lazarus Cataneus per autumnum anni MDCVIII. excurrit. Haec doctoris Pauli patria, in feracissimo frugum et hominum solo sita, cultissimis civibus abundabat; unde proventus ingens Litteratorum, ac proinde Mandarinorum. Illi templis, turribus, aliisque nobilitatis et opum monumentis patriam gaudebant illustrare, in eamque, vergente in senium aetate, laeti revertebantur, propter natalis coeli bonitatem, tam salubris ac purgati, ut annorum octoginta pondus debilitare vires non soleret, sed eas plerique ad centesimum usque annum vegetas virentesque proferrent. Hanc metam attigerat Pauli doctoris pater, cum diem supremum obiit. Coactus igitur est, ut parenti justa faceret, in patriam confestim redire Pekino, ubi probata quatuor et viginti examinibus eruditio ejus et sapientia locum insignem in regali collegio adepta fuerat. Sinae mortuos parentes solenni luctu colunt per triennium: tunc ab omni publico munere feriati, silentio ac dolori vacant. Paulus Christianae studio legis flagrans, otiosum et iners aliis tempus in patriae salutem vertit. P. Cataneum veteri amicitia sibi conjunctum a Riccio impetrat; domi suae per dies aliquot accipit: donec illi proprias compararet aedes, quas subire plebs posset, cui ad procerum basilicas aditus non est.

Commovit civitatem universam Catanei adventus, cupiditate cognoscendi quid hominis esset, quid novae legis ac religionis afferret. Licet enim Christianum nomen jamdiu omnem Sinam pervasisset, nihilominus in hac urbe adhuc erat obscurius; tum quod in extremo Imperii littore contra Japoniam jacet; tum quod famam et sanctitatem Christianae legis obtetere nitebantur sacerdotes profani et avari: e quibus alii verebantur ne unus et peregrinus Deus suos tam multos, patriosque vinceret: alii, ne dilapsis Deorum cultoribus, carendum sibi quaestuosa pietate, ap mendicandum foret. Nec vanum esse terrorem statim apparuit. Nam cum Paulus parentis funus duceret, vocati ad exequias non sunt, nec locupletati donis amplissimis, et auro, quod e mortuorum corradere cineribus ferales Harpyiae consueverant. Hoc dolore exanimati discurrunt per totam urbem, clamitantes, quaecumque tandem esset haec nova religio, ab ultimi Occidentis apportata finibus, dubitari non posse quin sanctissimis naturae legibus, et patriis institutis omnino repugnaret, quae nimirum et filiorum in parentes pietatem, et obsequium mortuis debitum majoribus convelleret. Ea voce, quasi classico, excitata


page 549, image: s549

civitas infremuit: vixque auctoritate multa et prece doctor Paulus effecit, ut Cataneus audiretur. Auditus est multo avidius. Incredibilis ad eum diu noctuque concursus ex oppido viciniaque tota factus per menses duos: ut ipsi spatium respirandi non esset. Quantum profecerit, docuere statim ducenti ethnici Christiana professi sacra; tum, procedente tempore, viginti circiter eorumdem millia, quae deinde florentissimam Ecclesiae Sinicae partem conflaverunt. Ac fuisset initio fortasse messis animarum longe copiosior, si, ut postulabat Cataneus, aliquem habuisset e novitiis, qui Nankami degebant, adjutorem. Verum obstitit Riccius, nihil detrahendum existimans ex integro biennio, quo tirones in Societate ad subigendas animi perturbationes, ad obedientiam, despicientiam sui, usum cum Deo familiarem, instituuntur, omni alia occupatione, quae foras prodit, soluti: tanto scilicet utiliores animabus postea futuri, quanto sanctiores.

Vicem eorum, quos postulabat Cataneus, tironum impleverunt neophyti, quorum vita honestatis omnis erat speculum clarissimum: in quo non solum cernebant perditissimi quique, quod non erant ipsi verum etiam quod esse debebant, ac poterant. Fuit spectaculo et admirationi senex annorum octoginta. In sacro renatus fonte, stetit postridie ad templi valvas, cum numeroso civium grege, qui omnes cum illo sanguine juncti erant, filii, nepotes, cognati. Rogatus quid sibi cum istis vellet; Christiani ut essent, id unum velle se respondit. At Mandarinus Paulus probroso cultoris idolorum acerrimi scripto lacessitus, religionem peregrinam illi exprobrantis, susceptae Fidei rationem reddidit, argumentorum tanto robore, ut iis assentiri cogeretur ethnicus. Quod ratio inchoaverat, caritas absolvit. AEgrotantem aliquanto post invisit idem Paulus, et eam denique religionem esse veram, quae inimicos amare sic doceret, persuasit, Accessere ad illustrandam veritatem nonnulla prodigia. Mulierem grex Erebi tenebat obsessam: somnum eripiebat oculis, cibum ori, sensum menti. Errabant infestas per aedes monstrorum ignotorum formae luridae: conspiciebantur ignes sine fomite: vulnera sine manu incutiebantur. Taosii (genus ibi hominum est ad abigendos lemures adhiberi solitum) raptati ab importunis larvis, et verberibus affecti, senserant pestem, non depulerant. Mulier Fide Christi et mysteriis initiata, cum primum Crucis salutare signum sublata formavit manu, continuo Tartarea caterva in aream aedibus circumjectam abscessit. Inde tumultuari quidem, et ora furialia proferre, sed furtim ac procul. Denique suscepto a femina sacramento lucis, tenebrosum agmen prorsus evanuit.

[Note: 25. Nankinensis Ecclesiae ubertas.] Duobus annis ita Sciamaiae transactis, Cataneus Christiani gregis curam Paulo doctori concredidit: et ad novam Ecclesiam in Chekiamensi provincia fundandam profectus est. Nankino transiens obvios habuit gratulantes Socios: nec ei minus, quod iisdem gratularetur, fuit. Creverat majorem in modum Nankinensis Ecclesiae fortunata soboles, nec tantum numero, sed verarum studio et exercitatione virtutum. Recentes Christiani veteranis incitamento erant; veterani, exemplo recentibus: utrique flagrabant ardore incredibili amplificandae religionis. Unus neque litteris, neque genere aut arte ulla praestans, viginti ethnicos Patribus obtulit: praedam exigui, quod cum illis confecerat, itineris et praemium. Ignem hunc sacrum in Fideli grege duae res praecipue fovebant: sodalitium in Deiparae honorem institutum iisdem legibus, quas Pekinensi sodalitati Riccius praescripserat: deinde usus Exercitiorum Spiritualium, eorum praesertim quae ad primam, uti vocat S. Ignatius illorum conditor, hebdomadam pertinent. Eorum ope ad pristinam revocatus pietatem est ille, de quo meminimus antea, Ignatius Chiutaisus, tam bene de Christiana re meritus, sed ingenii et pravae curiositatis vitio revolutus ad pristinam chimicae artis vesaniam; in eoque totus ut potionem inveniret, cujus beneficio canos exueret senex, et nova juventute quasi redivivus pubesceret. Quem minime quaerebat, mentis vigorem reperit in piis illis meditationibus: quibus ea vis inest usu quotidiano comprobata ut anima, deposito veluti senio, et vitiorum consuetudine, tanquam rubigine, detersa, novam induat vivendi formam, et in aliam feliciter mutata juvenescere videatur. Ad eas tam salubres animabus exercitationes usurpandas adducebantur litterati hamo suo,


page 550, image: s550

nempe litterarum esca. Sic Mandarinus longe celeberrimus feliciter captus est. Eum in Imperio Sinensi locum obtinebat, quem in Europa nostra regum cancellarii, et sigilli regii custodes: ingeniosus; utque sunt Sinicae litterae, doctissimus: idem recti verique tenax. Easdem dotes cum in nostris observasset, utebatur illis perquam familiariter, sed caute: semper iis elabens; ac detorta in aliud argumentum oratione fugitans, quoties injiciebant sermonem de religione: in falsa retinenda pertinax, in vera oppugnanda debilis: at satis tamen moderatus ut tacere de utraque posset. Videbat hoc P. Alfonsus Vanonius, et omnem hominis captandi aditum pridem explorabat. Sphaeram illi Armillarem muneri mittit, elegantissime compactam. Magnas enimvero Mandarinus gratias egit, et ad arcana illa coelestium globorum cognoscenda penitus animum appulit. Quin vero, inquit Vanonius, erigis te supra ipsa sidera, ut ipsum auctorem coeli dominumque contemplere? Hic astra homini, hominem sibi condidit; colendus nobis dum vivimus; fruendus, postquam vixerimus: sed coli, nisi per veram religionem, non potest. Quid hanc igitur investigare dubitas? quid cessas cognoscere? Perstrictus improvisa interrogatione Mandarinus, facturum se promisit. Libellum ab eodem Vanonio conscriptum de Deo, de peccato primi parentis in posteros transfuso, de vita et morte Redemptoris, attente legit; nec legisse contentus, meditari quae legerat studuit; seque tandem convictum ac mutatum confessus est.

[Note: §. XIII. OBITUS P. MATTHAEI RICCI. I.] DUM numero ac virtute Christi grex augetur, jacturam ingentem fecit obitu P. Matthaei Riccii anno MDCX. Non una tantum pars Missionis amplissimae, sed omnium solicitudo religiosa provinciarum in ejus fere unius humeros incumbebat, extincto ante quadriennium Valignano, quicum curas et onera graviora dividebat. Sparsos per agrum Dominicum colonos regebat monitis, litteris solabatur, variis praesidiis adjuvabat. Domi docebat nostros recentes ex Europa linguam Sinicam perdifficilem: tirones fingebat ad perfectionem religiosam: in ornanda tutandaque scriptis eruditis religione totus erat. Neminem Sinae meminerant, post Confucium natum, illo doctiorem, aut clariorem.

Ut est tota natio humanitate non minus, quam litteris perpolita; sic multas officiorum leges habet, easque licet permolestas, publico tamen et constanti receptas usu. Stata convivia producit in multas horas, non pergraecandi sibidine, (est enim parsimoniae frugalitatisque servantissima) sed colloquendi et dissetendi voluptate. His interesse Riccius cogebatur; adire Mandarinos et colere: quorum scilicet favore ac benevolentia stabat catholica res, et vigebat. Exacto inter haec officia die, noctem ducebat orando, vel scriptitandis epistolis ad eos, qui omnibus e provinciis illum de religionis aut doctrinae quopiam capite consulebant. Istis occupationibus peculiarem quandam Societatis Praepositus Generalis addiderat, perscribendi quaecumque ad Sinicam Missionem pertinerent: quaeque postea in lucem a P. Nicolao Trigaltio fuerunt edita.

[Note: 26. Occasio ejus mortis et quaedam circumstantiae: vitae et laborum synopsis.] Tot laboribus cumulum annus MDCX. imposuit. Pekinum convenerat innumerabilis procerum ac magistratuum multitudo, salutandi Imperatoris causa: quod tertio quoque anno factitant: praeterea Litteratorum millia quinque, ad examen solenne, pro doctoris gradu obtinendo et laurea, eodem confluxerant. Ab his fere omnibus conventus, eosdem revisere necesse habuit. Qua salutationum laboriosa vice ejus valetudo vehementer debilitata est. Hanc penitus afflixit opera diurna nocturnaque data aegrotanti Lingozuno, percelebri Mandarino. Ille veteri necessitudine cum Riccio conjunctus, Christianae legis idem aestimator aequus et illustris erat. Sed indomitis cupiditatibus irretitus, funestas compedes perfringere cunctabatur. Morbi opportunitate captata Riccius hominem demum vindicavit in libertatem, ac Leonem in baptismo nominavit: quasi prospiciens generosi pectoris invictum robur, quo per annos deinceps viginti sanctae legis adversarios, leonis ritu, profligavit. Emersit e vitiis et morbo Lingozunus: at Riccius, dum apud aegrum diu noctuque, officii et salutis aeternae amico parandae causa excubat, valetudinem et vitam perdidit. Imminentem interitum multo ante praesensisse creditus est. Cum renunciaret P. Nicolaum Longobardum Missionis


page 551, image: s551

praefectum, in ordinem digestis, quas illi traderet, schedis inscripserat: P. Nicolao Longobardo Missionum Sinensium Superiori Generali P. Matthaeus Riccius earumdem olim praeses: quasi praefecturam illi jam non suam, et brevi deponendam mandaret. Comparare se ad supremum certamen studuit piis commentationibus, per dies aliquot repetitis, ac precationi frequentius instare: vix ut alio quam orantis habitu a supervenientibus deprehenderetur. Totius vitae cursum in sacra confessione relegens, simul abditos intimo sinu thesauros opum coelestium detexit: quorum aspectus sacerdotem ejus conscientiae arbitrum, ut ipsemet Claudio Aquavivae significavit, incredibili voluptate perfudit. At Christiani, maerentes jacturâ carissimi parentis, pars aris ac voluti vota Superis faciebant pro ejus incolumitate; pars lacrymis perfusi circumstabant. Quos ille suaviter intuens angi se confessus est, ancipitemque distrahi; hinc laetitiâ, quod propius ad Christum accederet; inde tristitiâ, quod ab amantissimis filiis recederet. Haec me tamen, inquit, consolatio sustentat, quod plane confidam fore ut Christiana res eodem, quo coepit hactenus, pede procedat: exuent Sinae injectas sibi de Europaeorum ambitione, ac nefariis Imperii invadendi consiliis, suspiciones, cum nos videbunt et vivere et mori humanis opibus commodisque destitutos. Ad sanctissimi Viatici conspectum exiliit e lectulo, pronusque Christum adorans, eundem tanto sensu pietatis affatus est, ut omnes fletu suavissimo diffluerent. Quaerenti et nostris uni quo, post ipsum terris ereptum, animo futuri essent, Magno, respondit; magni enim vobis labores instant; sed magna simul parantur praemia. Cum vero alter sciscitaretur ecquam ipsi referre gratiam possent; Si operarios Societatis, ait, qui vobis huc suppetias venient, accipiatis qua par est caritate, ut sibi non amissos in Europa fratres et amicos, sed auctos in Sina sentiant. Significavit etiam fuisse sibi in animo scribere ad P. Petrum Cotonum, eique gratulari tot rebus, quas ad Christi gloriam et religionis catholicae decus, in Gallia praeclare ab eo geri audiebat. Hoc ut suo nomine Socii facerent, quoniam per vires et vitam non licebat, rogavit. Ad extremum cunctis bene precatus, sumpsit in manum imagines Christi e Cruce pendentis et S. Ignatii, utrique dulcia dedit oscula, et defixo in eas obtutu vivere desiit V. Id. Maii. Annus agegatur trigesimus Imperatoris Vanliei; annos ipse vixerat duodesexaginta, in Societate undequadraginta, in Sinensi Missione septem et viginti.

Patria illi Macerata, Piceni civitas: natalis annus MDLII. quem postremum S. Franciscus Xaverius habuit. Tunc Indiarum Apostolus in Sinensis Imperii limine moriens, supremis suspitiis orabat Dominum, ut maturae jam messi colonos submitteret: ac procul dubio exoravit: cum ejus vestigia tot operarii praestantes, in quibus quodammodo visus est revixisse, paulo post sunt persecuti, atque in primis Matthaeus Riccius. Ab institutione domestica et amoeniorum litterarum umbraculis Romam profectus ita leges et civile jus perdidicit, ut legem divinam multo diligentius perciperet. Sacra luce Virgini Matri in coelum assumptae adscriptus est in Societatem JESU anno MDLXXI. Sed ejus pater, audito filii consilio, Romam contendit, ut adolescentem a religiosae vitae portu in seculi tempestates et naufragia rejiceret. Properantem acuta febris detinuit. Hanc ille a Deo immissam sapienter interpretatus, mutavit mentem, iter alio flexit; et febris quasi suo perfuncta munere, abscessit. Riccius magistrum tirocinii nactus P. Alexandrum Valignanum, postea rei catholicae ac Societatis clarissimum in Oriente lumen, facile hausit a doctore tanto sanctiores illos spititus, et summarum praesidia vittutum, quibus instructos esse Apostolicos viros decet. Eundem in Indiam sequutus, inchoatum in Europa theologiae curriculum absolvit Goae. Valignanus Indicae Societati ab Aquaviva praepositus, et Imperio Sinensi veram ac pridem in eo cultam religionem restituere meditans, primum omnium viros quaesivit tantae moli pares: sibi mundoque mortuos, quos nullius infimae rei cupiditas teneret; conjunctissimos Numini, quos ab eo nullae mortale illecebrae disjungerent; fortes, quos nulla frangerent pericula; impigros, quibus nullae difficultates moram injicerent; constantes, qui negotium millies rescissum, et abruptum, millies resarcirent; vasti et capacis animi, quibus angustus Orbis terrae


page 552, image: s552

foret; doctrinis excultos, maxime Sinicis, qui religionis causam in litterata gente sustinerent cum dignitate; humiles, ut superbiae, quam virtutis et doctrinae fama parit, resisterent; prudentes, ut pietatis impetum certis cohiberent cancellis, et maturos securosque fructus mallent, quam praecoces et ambiguos. Talem Riccium expertus Valignanus, eum fingere Macai ac formare perrexit: omnibusque magnorum operum adjumentis privatim instructum in mediam dimicationem ac veluti solem produxit. Ut primum in illo theatro conspectus et auditus est, mutarunt mentem ac mores Sinae. Europaeorum ingenia litterasque magni coeperunt aestimare, qui nihil antea magnum ducebant praeter se ac sua; ritus Christianos et leges amare, quas oderant. Demum id, aspirante Deo, perfecit Riccius quod Augustinus maximum religionis Christianae miraculum esse putat, ut eam sine miraculorum strepitu ac fulgore persuaderet eruditissimae ac perspicacissimae nationi.

Porro inter varias artes, quas vir Apostolicus ad insinuandam ethnicis pietatem usurpavit, primas facile obtinent libri ab eo conscripti. Hos elucubrari potuisse in tanto negotiorum et actuosae vitae tumultu, quam videtur mirum, tam fuit nihilominus necessarium. Nam Sinae vix unquam verba publice, praesertim de religione, faciunt; nullae in templis conciones, disputationes in scholis, in congressibus altercationes nullae. Examina illa quatuor et viginti, quibus ad summos honores paratur gradus, silentio peraguntur. Ineptum quippe et absurdum putant aleam tanti discriminis, in quo de hominum ingeniis, honoribus et existimatione agitur, committere linguae volubili, verbisque aures etiam attentas praetervolantibus: satius putant eruditorum responsa litteris consignare, ut expendi per otium, neque semel tantum in aures demitti, sed oculis saepius subjici possint. Barbatos quosdam nihilominus magistros interdum reperire est, qui populum in templis ex humili sedecula de moribus obiter alloquantur: peregrinis id moliri capitale foret, neque aliam in partem acciperetur, quam si movere seditionem, aut rempublicam convellere studerent. Jam a disputando non minus abhorrent, quam a petulantibus rixis: ac si doctores nostros in academiis vociferantes audirent, furere homines et constringendos esse vinculis arbitrarentur. Sedate colloquuntur, assentiuntur facile, obluctari ac repugnare metuunt: respondentem vero urgere acrius, et eo compellere, unde pedem referre sine pudore nequeat, non tam turpe victo putant, quam inurbanum vincenti et indecorum.

Ea cum intelligeret Riccius, animum ad libros edendos appulit. Initium [Note: 27. Libri complures à P. Matthaeo Riceio Sinice scripti.] scribendi a Mathematicis disciplinis fecit. Hinc doctoris Europaei celebritas, hinc fama eruditionis peregrinae. Hoc aditu praestructo, vulgavit explicationem doctrinae Christianae: quo uno volumine Christum ejusque legem Sinae didicerunt. Mandarini Christiani pigmenta sermonis et lepores addiderant, quibus Litteratorum teretes ac delicatae aures allicerentur. Et cognoscendi legendique studium ipsa per se materia stimulabat. Nam de natura Dei graviter et fuse disserebatur; idque non petitis longius argumentis, sed in ipsa insitis ratione, et a communi hominum intelligentia ductis: quae docet primam aliquam omnium rerum esse causam, nullius indigam, nulli obnoxiam, atque adeo unam; ut pote priorem omnibus, et superiorem. Sic fundamenta idololatriae subruta. His constitutis demonstrabat primam illam causam, utpote mente et ratione praeditam, certum spectare, dum quidpiam molitur, finem, eoque per idoneas vias tendere: sic Providentiam ostendebat: sua igitur probitati praemia, suas sceleri poenas esse: quae cum in hac vita probis omnibus improbisve non persolvantur, proculdubio in futurum reservari: unde animas immortales, earumque duplicem, obita morte, diversumque statum colligebat. Postea delapsus ad primigeniam et innatam hominum reae stirpi labem, Servatoris necessitatem, adventum, Crucem, gloriam explicabat. Negabat religionem, quae unum sine consorte Deum doceret, peregrinam esse: hanc probabat fuisse a Sinensibus philosophis et eorum principe Confucio traditam, sed oblitteratam paulatim temporum vitio: restitui tantummodo a Christianis, et instaurarii; additis de Christo, quae Confucius, quingentis ante Christum annis natus, rescire non potuerat. Subjecerat unicuique, hujus


page 553, image: s553

voluminis capiti, quaecumque sibi a Litteratis celeberrimis fuerant identidem objecta aut quae venire in mentem poterant homini non tardo; iisque planissime respondebat. Ad hujus libri repentinam, quasi fulguris improvisi, lucem obstupuit attonita natio; nec fuit qui caligaret in tanto lumine, praeter illos quorum oculis pertinax improbitas densam noctem offuderat. Unus, infelicis cujuspiam libelli artifex, cum Riccium allatrare tentasset, a censoribus librorum non sine ignominia repulsus est. Ornatum Europaei doctoris opus fuit eruditorum laudibus, approbatione magistratuum, suffragiis totius Imperii; et saepius recusum in Tunkinum atque ad extremos hominum Japones pervênit. Factus audacior tam felici periclitatione Riccius, Christianam de moribus doctrinam, interiorem illam et Evangelicam, propofuit in volumine peculiari, quod inscripsit Paradoxa, seu morum praecepta, Sinis hactenus inaudita. Hunc eruditionis et pietatis partum alii ejus generis, praesertim formandis moribus accommodati, excepere: qui non tantum veritatis lucem ac salutem attulere legentibus, sed etiam auctori suo vitam post obitum, nunquam in Sinarum monumentis ac mentibus intermorituram, pepererunt.

[Note: 28. Sepulcrum Patribus Societatis in Sina concessum.] De illius funere inter Christianos fuit aliquandiu consultatum. Placuit celebrari quam maximo apparatu, quo parentari viris honoratis consuetudo Sinica jubet. Frustra nostri obstitere, frustra modestiae et paupertatis religiosae leges objecerunt. Leo Lingozunus feretrum e raro et insigni ligno conficiendum curavit: ipse ritus certos exequiarum praescripsit e more Sinico; addidere Patres caerimonias e Christiana disciplina. Pars funebris pompae praecipua fuit publicus dolor; nec ficta viri, ut omnes praedicabant, optimi doctissimique laudatio.

Magna de loco sepulcri solicitudo Patribus incessit. Exteros olim Sinae ferre non poterant, nec vivos nec mortuos. Eorum superba fastidia vicerat Riccii virtus, utque vivere alienigenis impune ac morari in Imperio liceret, impetraverat: ut autem liceret iisdem in eo sepeliri, vix concedendum videbatur. Rem tentavit Lingozunus: et quia sine Imperatoris nutu ac singulari beneficio id sperare fas non erat, libellum supplicem ipsi offerendum exaravit. Mandarini, quibus ab Imperatore data libelli examinandi provincia, rem aequissimam peti judicarunt: imo primarius Imperii administer existimavit hominem tam bene de publica re meritum, illustriori quodam sepulcro donandum esse. Id vero quia difficilius, a Deo ipso provisum est. Accidit per idem tempus ut eunuchus potentissimus, re male gesta, in Principis offensionem incurreret, vinculisque mandaretur. Is opibus et gratia florens magnificam struxerat sibi domum, juxtaque tumulum elegantem, columnis quatuor seu pyraraidibus ornatum. Domus addicta fisco fuerat: hanc ut illi eriperet, titulum templi apposuerat. Explosa est hominis vanitas, ac judicatum privati templum esse nullum posse. Fiscus, annuentc Imperatore, tumulum Riccio, domum Patribus, publico diplomate attribuit. Domus in aedem sacram Deiparae conversa: illatus in tumulum est Riccius, praelata palam Cruce, sequentibus cum accensa face Christianis, tota civitate spectante.

Ejus sepulcrum elogia Mandarinorum ac Litteratorum praeconia cohonestarunt: sed nihil praestantis viri nomen ac memoriam magis illustravit, quam pietas Christianorum; qui ejus exemplis et libris excitati monstratam ab illo verae virtutis viam sequi perrexerunt. Neque segnius post ejus obitum doctores Evangelici grande opus ab illo feliciter inchoatum sunt persequuti, duce praesertim P. Nicolao Longobardo, qui praeses Sinicae Missionis, et P. Matthaei Riccii successor ab eodem moriente designatus, id muneris per annos complures egregie gedit. Siculus erat, in Societatem anno MDLXXXII. adscitus. Navigaverat in Indiam anno MDXCVI. et Xaoceanae stationi primum praepositus, postea Pekinum a Riccio vocatus est. Aditum illi ad aures et gratiam Principis divina stravit Providentia per eosdem tramites, per quos P. Matthaeum Riccium eo deductum vidimus. Inciderat eclipsis lunae in medium anni MDCX. Decembrem. Notum est quanta solicitudine defectiones solis aut lunae observentur apud Sinas. Momenta omnia sic expendunt regii astrologi, ut si de summa Imperii ageretur.

Illorum sententias et observationes colligit astrologiae praeses, et suis pensitatas


page 554, image: s554

[Note: 29. Error astrologorum Sinensium à Patribus deprehensus.] ponderibus, mittit ad Imperatorem: cujus jussu tabellarii concursant omnes provincias; admonentque Proreges de imminente astri deliquio. Pendent arrectae omnium mentes atque oculi, et fatale momentum expectane. Sinenses astrologos anno MDCX. divinatio sua fefellerat: totâ horâ deerraverant. Detectus error a Patribus, et ipso eventu comprobatus, gravissimam offensionem populo, stomachum Imperatori, astrologis periculum moverat; quorum negligentia capite plectitur, instituto gentis. Imperatorem supplices adeunt, noxam infimis precibus deprecantut: non suum hunc, sed astronomicarum tabularum errorem esse, quibus dum religiose insistunt, lapsi turpiter sint. Orant jubeat illas emendari, et inustam Sinicae famae, atque eruditioni, notam deleri. Circumspicienti Principi quibus hanc tanti momenti provinciam imponeret, nulli occurrebant praeter Societatis Patres, quorum jam perspexerat insignem doctrinam. Sed peregrinum obstabat nomem; et vero pudor, si exteri doctores prae indigenis adsciscerentur. Consilio cum praecipuis Mandarinis habito, placuit curam hanc Patribus ita demandare, ut simul iis adjungerentur Sinenses astrologi Paulus et Leo Mandarini. Non poterant optatiores, ab ipsis eligi Patribus; ambo Christiani, ambo divinae legis tutandae spargendaeque cupidissimi. Editum continuo specimen operis est, regioque approbatum diplomate, ac per totum, quam late patebat, Imperium, cum eximia doctorum magni Occidentis laude promulgatum.

Hoc aulae ac procerum favore incitati Socii meditabantur cumulum suis votis addere. Licet enim religio fuisset in amplissimum admissa pridem Imperium, licet suus illi honor ubique haberetur, nullo tamen stabili fundamento nitebatur. Magistratuum avaritiae, invidorum obtrectationi, fraudibus et injuriae malevolorum patebat. Caput erat obtinere imperatorium diploma, quo jus quoddam certae possessionis illi tribueretur. Libellum igitur in hanc sententiam componunt, Imperatori offerendum. Rogabant ut eodem saltem esset religio Christiana jure, quo aliae quaedam sectae, quae licet peregrinae pariter, et a priscis Sinarum institutis alienae, publica tamen, et idoneis munita praesidiis libertate fruebantur. Libellum amicis Mandarinis ostenderunt. Nemo consilium approbavit. Hortabantur omnes potius ut pergerent moderationem eam adhibere, quam hactenus tenuerant: illos in suspiciosa, superba, inimica gente versari: fugiendam esse vel minimam sectae, factionis, et conventûs umbram. Nunquam Imperatorem adductum iri ut sponte legem, flagitiis domesticis adeo contrariam, probaret. Addidit doctor Paulus, interiori consilio Principis interesse solitus, vix unquam regni administros convenire ad deliberandum de summa reip. quin primum omnium ageretur de pellendis Macao Lusitanis: terque hoc anno datos Imperatori supplices libellos contra Societatis Patres, quod ipsi quoque censerentur inter Macaenses: miraculo esse quod starent ac florerent, tot odiis ac suspicionibus obvallati: suspectas esse illorum extra Pekinum in vicinos pagos, ad tradenda Fidei elementa, excursiones; quasi turbam et sequaces colligerent.

Socii morem recte consulentibus amicis gesserunt ac P. Vanonio significarunt, ut frenos ardori Christianorum injiceret. Illis hortantibus templum Nankini aedificandum susceperat, et facilius opinione citiusque construxit: non urgentibus tantum neophytis, quorum pietati aegre temperabat; verum etiam ipsis ethnicis adjuvantibus. Vicinae quaedam aedes erant, ut pateret area coramodior, evertendae: periculosum id et opportunum suspicioni. Nihilominus postulat a primario magistratu, ut ad exstruendum coeli Domino templum domus illae non tantum evertantur; sed etiam sint immunes ac solutae certo jure et pretio, quod erat fisco pensitandum. Concessum est utrumque prolixo et honestissimo diplomate. Surgebat fabrica: vicini clamorem tollunt, magistratum appellant, queruntur officere luminibus suis aedificationem praealtam; obstrui Bonae Fortunae (hoc numen illis perantiquum) iter, objecta mole tanta: nunquam deinceps illam ad suas aedes aspiraturam. Difficilem, ut in superstitiosa gente nodum solvit unius aedilis responsum prudens et inexpectatum. Is a praetore consultus, quid periculi vicinis aut damni creare templi moles posset, edixit, a templo quod esset dedicatum coeli Domino, et bonorum omnium auctori, timendum nihil esse;


page 555, image: s555

imo illius umbram salutarem vicinis et urbi toti fore. Brevi stetit aedes, amplitudine, et exacto ad omnes Europaeae architecturae leges opere visenda. Frontem aedificii ornabat marmorea Crux, cujus continuo vis perspecta suit. Hane ethnicus e vicina domo conspiciens, tanquam funesti et inauspicati signi aspectu conturbatus, exhorruit. Vociferatur deserendam sibi domum: non posse fieri, quin occlusis etiam fenestris, influat feralis patibuli vis malefica. Haec deplorans amicum Christianum convenit, dolorem suum ac metum indicat. Sed a Christiano admonitus quid rei Crux esset, quis in ea scelus luisset humanum, quae virtus in salutari latêret ligno; sic est incensus amore Crucis et Christi Servatoris, ut ad Christianorum gregem se applicuerit.

[Note: 30. Primum templum Deo Optimo Maximo dedicatum Nankini.] Inire novam domum non antea Sinae consueverunt, quam inimicas humanae quietis pestes, ut ajunt, certis caerimoniis exturbaverint; ac Faustitatem votis vocaverint. Pie usurpandum sibi putaverunt in templo novo Christiani, quod suis in domibus superstitiose usurpabant ethnici. Certus igitur dedicationi dies constitutus est, quo inventae Crucis memoriam Ecclesia recolit: ac denunciatus praeconis voce. Transvecta per populum avide spectantem templi supellex, sacrae divorum reliquiae, et alia religionis decora. Nihil aeque tamen spectantium oculos tenuit, atque modestia Christianorum et pietas, longo ordine inter symphoniacorum festos cantus procedentium. Accessit ornamentum ingens recenti templo, et Patrum aedibus: duplex nempe tabula, Sinicis characteribus aureis majoribus exarata; donum Mandarini Christianam Fidem recens amplexi. Utraque divinae legis commendationem, ejusque sacerdotum continebat. Hoc honoris genus apud Sinas eximium est, nec dignitatem solum aedibus, quarum foribus appenditur, sed etiam securitatem praestat. Socii haec verba in marmore supra valvas interioris aedis collocato incisa, monumentum posteris esse voluerunt: Nankini, in aula veterum regum Sinensium, Patres Societatis JESU posuerunt: et Deo Optimo Maximo primum templum publice dedicarunt V. Non. Maii MDCXI.

Templo ipso, quamvis pulcherrimo, erant ornatiores Christianorum animi: quae templa Deus insidet praesentior, et istis saxeis longe anteponit. Tantus in omnium vita nitebat coelestis gratiae splendor, tam labis expers inter vitiorum illecebras virtus, ut post aliquot menses ad sacram confessionem accedentibus vix materia sacramento necessaria suppeteret. Humana omnia despicere, coelestia consectari et divina, subvenire calamitosis, diligere inimicos, dulce illis ac decôrum erat. Urbem trifariam Patres diviserant, ac varios neophytorum separatim erudiebant coetus: ne, si catervatim omnes in templum confluerent, ansa calumniae praeberetur. Selegerant iidem e numero Christianorum antiquiorum certos, quibus interiora pietatis adyta recluderent: illis tradita baptismi forma, ut eum impertirent non solum infantibus, quae praeda locuples et frequens, verum etiam ethnicis grandioribus natu, in vitae periculum adductis, ac rite institutis. Et eorum plerisque jam erat explorata religionis veritas: at ne cognitam sequerentur, cupiditatum praestigiae, dum valetudo et vires vigerent, obstiterant: mors imminens, discussa velut nocte, solutoque voluptatum fascino, idoneos audiendo salutis verbo reddebat. Laboratum per eam occasionem est in baptismi forma, e Latino sermone, qui hactenus ad sacramentum ministrandum adhibitus fuerat, in Sinicum vertenda. Carent enim Sinae litteris aliquot Europaeis; tum, demptis m et n, nulla Sinica vox desinit in consonantem. Itaque Latina formula vix uti poterant indigenae. Sed cum pronunciandi ratio in quindecim Imperii provinciis valde diversa sit, metuebatur ne Sinica vocabula significandi vim propriam et necessariam ubique non haberent. Praeterea non occurrebat satis apposita vox, quae Spiritum Sanctum, tertiam adorandae Trinitatis personam, exprimeret. Riccius expectandum censuerat, donec diffusâ latius per Imperium Fide Christianâ, usus ipse et loquendi consuetudo ratam fixamque vocibus ad notanda mysteria necestariis significationem arrogasset. Id vero nunc demum impetratum videbatur. Itaque P. Longobardus, qui per annos quatuordecim litteris Sinicis cognoscendis operam dederat; P. Cataneus, qui septemdecim in eodem studio collocaverat; P, Vanonius, clarum inter ipsos Mandarinos, ob sermonis


page 556, image: s556

clegantiam, adeptus nomen, collatis capitibus et consiliis, formam baptisini Sinicam confecere: mox Litteratis Sinensibus Christianis examinandam tradiderunt. Ea cum ore uno fuisset approbata, in mores et consuetudinem inducta est, grandi animarum emolumento, quae vulgato per omnes provincias, quo Patres adire non poterant, salutis remedio, sempiternam sunt vitam et felicitatem consecutae.

[Note: §. XIV. APERTUS IN PROVINCIAM CHEKIAMENSEM ADITUS EVANGELIO.] ID usui fuit anno praesertim MDCXI. quo reseratus est religioni aditus in provinciam Chekiamensem, quae inter Nankinensem et Fokiensem sita e regione Japoniae, vis illi opibus et amplitudine concedit. Hanceum urbs provinciae primaria palatiis, templis, coenobiis, et academiis ornatissima. Vocati a primoribus Mandarinis Patres Cataneus et Trigaltius venerunt Maio ineunte. Multos, assidua librorum P. Matthaei Riccii lectione praeparatos, in Christi familiam adoptionis divinae sacramento inseruerunt. Hospites religiosos exceperat doctor Leo, et ipsorum adventum novo quodam sacrificio consecraverat. Quippe collecta in aedium aream simulacra falsorum numinum, quae olim mater, conjux, familia reliqua, jam melioribus addicta sacris, coluerant, composuit unam in struem, et flammis vindicibus absumpsit. Inter Sinarum deliria illud est opinione vulgi pervagatum, Deos humana specie provincias lustrare identidem; et aegris sanitatem, opes egentibus, ingenium tardis, fecunditatem maritatis largiri. Ergo, postquam Patres Leonis Mandarini domum venisse percrebuit, continuo diditus est rumor, delapsos coelo Deos urbem invisere: ostenditque idem Leo Patribus epistolam ad se missam ab uno e praecipuis quatuor oppidi praefectis, rogante ut sibi felicitatem tantam impertiri vellet; ac Deorum, quos habebat domi, copiam facere: deinde quaerebat quo tempore, quibus adhibitis caerimoniis, eos invisere conveniret. Patres risu fabulam acceperunt, imo pari stomacho et indignatione, atque Paulus et Barnabas Graecos eadem imbutos opinione repudiarunt. Inde arripuere occasionem docendi palam, quinam essent; unde, quorsum, cujus nomine, venirent. Movit oratio plurimos, ac praesertim insignem Mandarinum, non semel praepositum inspiciendis provinciis; et examinum praesidem, in quibus periculum fit eruditiorris. Diu multumque in cognoscendo vero Numine sudaverat, interque sectas dissentientes fluctuans, ad eas virtutes colendas curam, opesque contulerat, quibus Superum favor conciliari mortalibus creditur. At ubi disserentes de religione una et vera Patres audivit, quasi oborta luce expergiscens, nunc demum se quod quaerebat assecutum dixit. Unum alterumve concoquere non ita facile poterat: primum, quod Christus necem indignissimam inter sicarios pertulisset: alterum, quod Christiana lex plures unâ uxores non ferret. Docuit Cataneus humano generi, in sempiternam infelicitatem lapso, nullum aliud remedium, praeterquam in morte Servatoris exstitisse: nullam infinitae majestati placandae victimam parem, nisi infiniti pretii, atque adeo divinam: abditos in Christi cruce coelestis sapientiae, misericordiae, et justitiae thesauros explicuit. Ad quae mysteria obstupescens Mandarinus exclamavit: Hoc vero divinum est: hic Deum agnosco. Nec difficilius persuaderi sibi passus est alterum caput de uxoribus abdicandis, postquam hoc Dei lege sancitum intellexit, cujus summum in mortales imperium, et sapientissima jubendi quodcumque decet, potestas est. His obicibus remotis, susceptus e sacro baptismi fonte a Leone Mandarino, et a P. Cataneo, Michaelis nomine donatus est, omine non vano; quo religionis futurus olim patronus et columen praemonstrabatur. Statim augurio fidem fecit, convertendis ad veram Fidem parentibus, et communicando cum popularibus eodem beneficio, e quibus triginta Cataneus Christo dedit; aliis subinde non poenitendo numero secutis. Unum ex illis duntaxat referam, in quo memorabilis enituit ratio divinae Providentiae, suos electos perlevi saepe de causa, ut casu factum credas, in suam Ecclesiam adsciscentis. Mandarinus, ex iis qui militiam sequuntur, ita vixerat media inter arma, ut vitia militumvel ignoratet vel fugeret. Ad nominis Christiani mentionem cohorrescebat, novitatis metu; quae ita viro sapienti fugienda sane est, si alio quopiam vitio, quam novitatis, laborat: neque enim dubium esse potest quin veritas nova falsitati antiquae sit merito praeferenda. Non semel de religione a Mandarino Christiano interpellatus,


page 557, image: s557

nunquam adduci potuerat illi ut assentiretur. Saltem, inquit Christianus, hoc amico roganti non negabis, ut a vero Deo supplex petas, ne te diutius errare patiatur. Hoc si facis, molestus esse desinam: verbum a me de religione nullum posthac audies. Fecit: et arae domesticae duas imposuit schedas: in altera veri Dei nomen, quem Sinae Dominum coeli vocant; in altera nomen idoli sui scripserat. Tum suppliciter genu posito procumbens, et prono vertice humum saepe feriens: Uter vestrum, inquit, verus Deus sit, me latet: ille se mihi, oro atque obtestor, indicet, atque errore me solvat. Vix ea prolocutus videt schedam veri Dei nomine notatam, ab ara suum in sinum devolare. Attonitus illam reponit: iterum ac tertio revolat, alterâ penitus immotâ. Surgit, et hinc laetitiâ, inde sancto furore incensus, idoli simulacrum dejicit, et in frusta comminuit: mox veri Numinis ac religionis charactere insignitus Felicis nomen auspicatum sortitus est.

[Note: §. XV. SEXTA PERSECUTIO.] Sic Hancei opus Evangelicum secunda provehebatur aura; non item Xaoceae, ubi priscam stationen Societas habebat, quam procella improvisa propemodum evertit. Ex hac urbe Socii Macaum ob negotia domestica frequentes commeabant. Illuc afferebantur ex Europa epistolae, et necessaria rerum variarum subsidia. Contigit anno MDCXII. ut tabellarius, qui Macao litteras ad nostros deferebat, incideret in exploratorum, vias mari vicinas obsidentium, manus, cum epistolarum fasciculo. Ducitur ad Xaocensem magistratum, resignatur fasciculus. Peregrinae litterae proditionis fecerunt metum. Tabellarius addicitur perpetuae servitut: P. Longobardus exilio damnatur. Ne statim impositam a judice lueret poenam, obstitit Mandarini urbis praefecti festinatus, ad maternum funus procurandum, discessus. Eo absente comperendinata est causa; mansit Longobardus in oppido, judicii exitum expectans; tabellarius carcere conditus est. Admotis ad explicandas litteras interpretibus, nihil in iis praeter negotia domestica deprehensum est. Tabellarium ergastulo inclusum juvabat omni ope Frater Dominicus Mendezius, alimenta corpori; animo pia, quibus infortunium levius feret, monita subministrans; cum subito dirus hominem ingratum incessit furor. Est haec miserorum indoles, ut calamitatis suae causam conferant in quamlibet ejus occasionem, quamvis noxae penitus expertem. Tabellarius diuturni pertaesus carceris, et Patribus infensior, quod eorum ferendis litteris in hanc miseriam delapsus esset; jurgari coepit cum Mendezio; tum probra ingerere; demum injectis manibus pulsare graviter, affligere humi ac verberare; hunc sibi tot malorum auctorem exstitisse vociferans.

[Note: 31. Frater Ludovicus Mendezius dire caeditur. Patres Xaocea pelluntur in exilium.] Ad clamorem accurrit carceris custos: utrique catenae injiciuntur, et abreptis ad magistratum plagae crudeles, indicta causa, infliguntur. Mendezius in vincula reducitur, abi longo et atroci per octo menses martyrio cruciatus est. Primus illi tortor obtigit chirurgus, et imperitus et avarus, qui lividis ac putrescentibus ob imposita verbera carnibus resecandis, immiti ludebat ferro, et remedia malo graviora in longum trahebat, ut aliquid pecuniae a Mendezio corraderet. Tortor alter, custodiae praefectus; homo ferox et Mahometanus: qui postquam Christianum esse ac Societatis religiosum audivit, in eum unum omnes carceris acerbitates effudit. Igitur tribus ex omni vinctorum numero improbissimis deditus est, qui patientissimum juvenem pugnis, calcibus, contumeliis diu noctuque vexarunt. Laudes, ab iis extorsit admiratio invictae, tot inter injurias doloresque, patientiae. Non cessabat Longobardus agere cum amicis, ut immerenti vincula detraherentur. Nemo e potentissimis in aula Mandarinis, etiam Christianis, Mendezii causam ausus est suscipere. Terrebat omnes Colai cujusdara (sic regni principes administros vocant) recens calamitas, qui redactus in ordinem, et aegre earuifici subductus fuerat, quia nescio quid Litterarum ad regem Coreae dedisset. Ferebant vero iniquissime Sinenses tantum nobis intercedere cum oppido Macaensi usum et consuetudinem: inde peti commeatum, inde mandata, quibus regeremur, accipi. Socios, velut exploratores submissos a Lusitanis, intuebantur; et inducebant in animum nos aliquid adversus Imperii salutem perpetuo machinari. Nihilominus effectum tandem est apud unum e quatuor


page 558, image: s558

civitatis rectoribus, ut exemptus vinculis Mendezius in longinquam provinciam, Macao procul, amandaretur: ut irrogata tabellario poena in biennii servitutem mutaretur: ut Longobardo liceret ubivis habitare, praeterquam in provincia Quantunia. Jussi etiam sunt Patres Ferreira et Diazius Xaocea cedere: quamvis eorum spectata virtus illic per annos tres et viginti, proborum omnium ac magistraruum ornaretur testimonio. Abeuntes prosecutae sunt insanae Bonziorum ac plebeculae voces, in malam rem abire jubentium. Brevi tamen fuerunt ab iisdem, Deo velut cogente, revocati. Xaoceae gubernator sibi a Prorege timens, cujus aequitatem Longobardus imploraverat, Bonzios aliosque Societatis adversarios, quos ad eam exturbandam auctores et adjutores habuerat, patronos et facti sui defensores apud Proregem quaesivit. Mutatos praeter opinionem reperit. Statim enim post discessum Patrum, torrentes imbribus ac solutis nivibus gravidi, fecerant impetum in urbem, agmine quasi conjurato; dejecerant aggeres; vastitatem agris, aedibus ruinam, labem muris attulerant. Limus uliginosus ex illa relictus eluvie, infecerat aerem; cujus vitio morbus pestilens multa civium capita demessuerat. Quibus prodigiis (hanc enim poenam omnes acceptam ejectis Patribus referebant) eorum obtrectatores fracti et domiti, negarunt assentiri se gubematori posse: nec morae quidquam in se fore affirmarunt, quin pristinam in sedem restituerentur. Destitutus hoc praesidio gubernator necesse habuit rescindere judicium iniquissimum, et posteriore sententia secundum Patres data, prioris acerbitatem ac dedecus abolere. Hoc duntaxat a P. Longobardo petiit ut ne domus restitutae possessionem prius adiret Societas, quam ipse magistratu abiisset: quod ipsi sponte Longobardus assensit.

Migraverant Nanhionem PP. Ferreira et Diazius, cum Xaocea discesserunt. Emporium est celebre in finibus provinciae Quantuniae, unde in interiores regni provincias aditus aperitur. Exiguam tamen sementis Evangelicae frugem licuit ex hoc ingenti arvo colligere, propter insitas opiniones superstitiosas, quae radices tam altas egerant, evelli vix ut possent. Animos sane credebant immortales, unde spes affulserat inserendae frugis bonae in paratas cognitione rei tam verae, tam necessariae, mentes. Sed Pythagorea naenia, quae animas ab uno corpore in aliud modo humanum, modo belluinum transire docet; tanquam infelix lolium semen Evangelicum opprimebat. Mori satius putabant, quam pulicem interficere, ne videlicet patrem in eo fortasse perimerent. Bonzii magno vendebant quasdam syngraphas, animorum Deo praesidi repraesentandas a mortuis, ut earum fiducia pulcherrimam sedem, et optimam redintegrandae vitae conditionem nanciscerentur. Tanto vero certiores habebantur illae syngraphae, quanto majori pretio parabantur. Ingens ejusmodi circulatorum numerus Nanhione degebat. Hinc Patrum votis et expectationi civitas maligne respondit. Menses aliquot egerant in hac urbe, cum improvisus Pekino Longobardus adfuit. Macaum pergebat, quo illum vocaverat P. Franciscus Pasius Visitator, ut eo comite nostrorum in Imperio stationes inspiceret. Sed mortuo interim Pasio, in ejus curas locumque succedens Longobardus Romam allegavit P. Nicolaum Trigaltium, qui Sinicis litteris operam Pekini dabat, hominem impigrum, et prudentem. Vela in Indiam fecit ineunte anno MDCXIII. Ad Sinas octavo post anno rediit.

Nankami fruges Evangelii uberiores exstitere. Tanta voluptate ac securitate [Note: 32. Patris erga filium caritas non vulgaris. Divinae praedestinationis exemplum memorabile.] perfundebat neophytos beatae spes immortalitatis, ut cognati et amici parentibus gratulatum venirent obitu filiorum: quod Sinensium caritatem in liberos reputantibus, divinae miraculum gratiae merito videatur. Jam, illa quae mortales inter se suavissimo nectit vinculo, mutua benevolentia, eademque germana Christianae religionis tessera, sic inter illos vigebat, ut omnium esset cor unum, et anima una. Neque vero metiebantur hunc amorem duntaxat diligendi sinceritate, sed multo magis opitulandi solicitudine; sic ut singulorum incommoda commune quodammodo malum essent. Jejuniorum praeterea, ciliciorum, et flagellorum, creber ac liberalis usus, non inter juvenes modo, quorum aetas robustior; verum etiam senes. Ex eorum uno ceteros licebit cognoscere. Accesserat ad Fidem ille am prope decurso vitae spatio: sed gradum addebat tanto diligentius,


page 559, image: s559

quanto propius metam contingebat. Seniles artus terribili flagello solebat castigare, stupente familia, ictusque saepe ad ducentos numerante. Movit ea pietas filium ejus juvenem, et amplectendae Fidei cupiditate succendit, Baptizatus incidit in morbum, apertumque sibi salutis sacramento et Christi meritis coelum contemplans, hinc ardebat desiderio tantae felicitatis; inde pudore tardabatur, cum se nihil inferre coelo, nisi unum Christianae vitae diem; neque dare Christo suae salutis auctori, nisi momenta pauca mortemque ipsam posse cogitabat. Haec sequm reputanti venit in mentem paterna in castigando corpore severitas. Imitaretur, si valeret: vires non suppetebant. Credidit paternas manus id officii praestare sibi posse. Rogat enixe patrem, ut ne filio neget id boni, quod ipse toties, tam libenter, tam utiliter usurpabat. Laetus senex, magisque spectans quid Christiano patri, quam quid aegrotanti filio conveniret, naturam a caedenda prole abhorrentem non audiit; ac ducentas plagas, quot sibi vulgo infligebat, non senili manu, juveni statim imposuit; eundemque numerum, paulo ante quam ageret animam, flagitanti reposuit, incredibili utriusque consolatione.

Cum ingens et securus fieret in morientibus adultis et parvulis quaestus animarum, habebant Socii certos homines baptismi conferendi formâ et ritu probe institutos, qui depositos a medicis et ruri et in urbibus venahantur. In quo multa contingebant, quae vim divinae praedestinationis arcanam liquido commonstrant. Unus aliquis neophytus, ex illis motientium indagatoribus, egressus pomerio, vidit efferri sepulcralem arcam: mortuos enim sepeliunt extra urbes. Propius accedebat, cum subitus erumpit e feretro ac lamentabilis stridor. Territi vespillones fugerunt, sandapilâ humi projectâ. Neophytus accurrit, et refixâ quae feretrum claudebat tabula, cemit puellam annorum septemdecim, orantem ne viva sepeliretur. Quaerit cuja sit, cujus fortunae, cujus patris. Serva sum, respondet; herumque appellat, ethnicum immitem et facinorosum, quem Patres diu eruditum, at pertinaciter in flagitiis haerentem, baptismo et aditu Ecclesiae prohibuerant. Iste diuturnum ancillae morbum aegre ferens, nec vivere illam praeterea posse arbitratus, ac metuens etiam ne domi suae moreretur, quod mali ominis esse putant, oppressam lethargo in sarcophagum conjecerat, ac sepeliendam foras expulerat. Cui Marcus (id Christiano venatori nomen) Non poterat tibi res felicius evenire: vivere hic diu non potes: ut semper in coelo beata vivas, dabo, si mihi auscultas. Ego vero, ait puella, nihil inalim: et videor agnoscere te, Marcus ille es, nisi fallor quem audivi saepe domi nostrae, cum hero meo Christianam religionem explicares. Vera prorsus a te dici judicabam: testisque mihi Deus est, quanta suscipiendi baptismi cupiditate flagrarem: sed voti compos esse, ac de me quidquam statuere servula non poteram, absque nutu heri: nunc me in libertatem mors vindicat. Et in aeternam libertatem baptismus te vindicabit, subjecit Marcus. Qui, postquam interrogando quod opus erat, eruditam satis superque vidit, illam salutari lympha servam Christi fecit. Inde in vicinas aedes excurrens, vestigat ubi morientem possit, unam non amplius noctem, deponere. Nemo, qui funestare sic domum suam vellet, est repertus; cumque ipse tollere in humeros carum onus nequiret, inque urbem reportare, assedit morienti, et mortuam albescente aurora, pie composuit injecta humo. Quam dispar felicis famulae et infidelis heri sors! Quis cum Apostolo non exclamet, O altitudo sapientae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

Haec vero divini pastoris Provideotia, suas oves per avios occultosque calles perquirentis, et studia Patrum accendebat, ut nulli deessent loco, nullam elabi occasionem sinerent; et Christianorum stimulabat curas, ut labores Patrum omni ope sublevarent, atque adeo aemularentur. Itaque unus quispiam, cui nomen Stephanus, e primario Litteratorum ordine, Nankamo reversus in patriam, cives suos imbuit elementis Fidei; collegit unum in sodalitium: venturisque Patribus quasi praeparavit. Alter, inter militiae Mandarinos bellica virtute clarus, dux ad virtutem militibus suis erat: id agens ut adversus vitia non minus fortes et exercitati, quam adversus hostem, essent.

Neophytis quotidianae concertationes erant cum Oscianis, nec pauciores victoriae.


page 560, image: s560

[Note: 33. Taosii, venesicorum genus.] Sunt isti Osciani, sive Taosii, genus magorum et veneficorum, illic admodum familiare. Amissae rei cujuslibet locum, aut sublatae furem, indicant; idque ambitioso, quasi consulerent oraculum, apparatu. Nam certis induti vestibus, quae sacerdotales nostras aliqua ex parte imitantur, domum, unde res ablata est, subeunt, pavimentum aspergunt aqua; odores incendunt; figuras describunt humi radio magico; recitant e fumosis et amplis voluminibus longum carmen; addunt concentum, tibias et tympana, quae tandiu pulsant, donec adsit aliquis malus ex Orco genius, qui nomen quaesiti furis edat. Iidem profitentur penes se potestatem esse animarum ex inferis evocandarum. Fingunt illas e suis tenebris nonnunquam evadere in hanc lucem ad breve tempus, ac redire in aedes, ubi corporibus fuerunt solutae; invadere obvios, et quemcumque arcano verbere percusserint, hunc implicari morbo, vel mori. Ut certa redeuntium animarum dent signa, nocturnos in aedibus cient fragores, caeca miscent murmura. Quo terrore exanimata diffugit omnis familia, ne relicto quidem cane, quem salvum velit: nec referre pedem intro quisquam prius audet, quam Taosius feralem umbram in suos, ut jactat, inferos retruserit. Porro multis cognitum experimentis habetur, nihil valere artes magicas in aedibus Christianorum; imo ubicumque Christi quispiam cultor adsit. Ex quo ethnici multi prudenter colligunt magnam esse Numinis veri potentiam, cujus famuli aspectu ipso et praesentia vires Tartareas elidant. Quin, observatum fuit, cum aliquando isti Taosii animam Christiani evocarent, auditam, Deo volente, vocem minime luctuosam. Interrogantibus ubinam versaretur, respondisse in eo loco, ubi bene sibi esset. Rursum quaerentibus, an vellet adoleri chartas inauratas, quod solenne genti piaculum est levandis, ut aiunt, mortuorum poenis; omnino respuebat, contestans ejusmodi piacula nihil profutura sibi, amicis etiam obfutura.

[Note: 34. Supplementum Sociorum. Eunuchi conciliati. Libri utiles.] Ad Socios Nankinenses alii quinque anno MDCXIII. accesserunt via perquam difficili et periculosa. Edictis quibusdam recentioribus exclusi fuerant exteri omnes, iis quos tolerabat Imperator, exceptis. Patres haudquaquam periculo territi ad iter se accingunt. Verum a navarcho, cujus fidei se Quancheum usque transmittendos commiserant, proditi sunt. AEgre per Lusitanos periculo liberati actum praeclare secum putaverunt quod Nankinum incolumes pervenerint: ubi continuo in perdiscendas Sinarum litteras incubuerunt. AEquissimis atque amantissimis nostri nominis Nankinensibus utebamur; unus duntaxat ordinis infimi Mandarinus, istis recentibus edictis fretus, libellum supplicem obtulit Imperatori; et flebili scripto demonstrare conatus est, quam justus a nobis immineret Imperio toti metus, ac praesertim Nankino: quod Imperii cor, ut Pekinum caput, appellant; et in quod insidiae Japonum oculique (nam Japoniae finitimum Nankinense littus est) perpetuo intenti essent. Adjecit homo impius atroces in divinam legem contumelias, quibus virulentum opus ornandum credidit. Meticulosus Imperator et suspicax pronas aures commodare delatoribus consueverat. Nihilominus Mandarinum ne responso quidem dignatus est. Id ex eo creditur natum, quod Pekini perspecta innocentia Societatis tela invidorum in Patres conjecta facile retundebat: et ex iis, qui versabantur in hac primaria urbe, de aliis fiebat conjectura. Silentium Imperatoris, et contemptus, Mandarino supplicium omni cruce gravius fuit. Ad leniendas Principis suspiciones et discutiendos metus non parum valuit eunuchorum gratia, quibus ille plurimum credebat. Qui hactenus Europaeam, ut loquebantur, sectam Sinensi et aulico supercilio despexerant, paulatim conciliati sunt studio visendi machinas, et innocentes mathematicorum praestigias. Adeuntes P. Sabatinus de Ursis multa humanitate accipiebat, et ab inani curiositate paulatim traducebat ad serium de salute sermonem: eumque tanta condiebat urbanitate, ut hunc superbae gustarent aures, atque avide haurirent. Quin etiam libros de doctrina Christiana conscriptos flagitarunt, qui per hunc modum regiam sunt ingressi. Unus ex illis vereor ut huic spadonum gregi valde placuerit, licet omnibus sermonis Sinici lenociniis perpolitus esset. Nomen libro fecerat P. Pantoja Septem Victoriae; quia virtutes explicabat quibus septem vitia, quae vocantur Capitalia, debellantur. Instar speculi fuit,


page 561, image: s561

in quo fucatas virtutes suas ipsimet Mandarini recognoscerent, qui vulgo malebant videri et audire probi, quam esse. Contra vero germanam Ghristianae virtutis indolem aperuit, quae Dei et conscientiae testimonio contenta, famam timet ac fugit; nec magnificis verbis, sed factis se commendat. Hanc vero praeclaram virtutis speciem non tantum in Christianorum libris legebant ethnici, verum etiam in moribus; quorum probitatem sic habebant exploratam, ut famulis suis, Fidem Christi amplexis, rem domesticam, nummariam, omnia crederent, qui ne teruncium quidem antea illis crediderant. Quaerentibus vero dominis unde olim furaces, perfidi, helluones; tam repente sobrii, fideles, modesti evasissent; respondebant, quia prius ethnici, modo Christiani sumus.

[Note: 35. Obitus P. Feliciani de Silva.] Haec annum MDCXIII. et magnam sequentium partem tenuere: quo tempore novum Christi gregem Hancei nuper collectum fovit auxitque P. Cataneus. Et quamvis magnis articulorum doloribus praepeditus aegre se commoveret, nihilominus identidem Suncianum et Sciamaiam excurrebat, illam Joannis, hanc Pauli, Doctorum patriam: ubi consanguineos illorum ab impio Deorum inanium cultu cum aliis plerisque civibus abduxit. Ejus socius P. Felicianus de Silva, urbem amplam excoluit: ubi intra dies septemdecim ethnicos septuaginta sacro baptismate regeneratos Christo donavit, raro inter haec nascentis religionis incunabula, et memorabili numero. Postremus hic viri Apostolici labor fuit. Ex eo quippe contractus morbus, illum brevi summum in discrimen adduxit. Quare Nankinum delatus, nulla vel medicorum arte, vel Christianorum caritate, servari potuit. Post exactum in acerbissimo intestini dolore menfem, ad praemia novem annorum, quos in Sinensi vinea consumpserat, vocatus extremum spiritum inter populi Fidelis suspiria et gemitus effudit, anno MDCXIV. Ediderat illum Lusitania: egregia indoles et indoli juncta virtus, parem maximis rebus suscipiendis, atque ad exitum perducendis, praestiterant: aetas florens annorum sex et triginta longum utilis et laboriosae vitae curriculum promittebat. Corpus repertum triennio post incorruptum, et odore suavi manans, virtutis eximiae opinionem auxit. Anno vero MDCXXXVII. cum iterum refoderetur, deportandum in commodiorem locum, sandapilam vernantibus ramulis arbuscula complexa quasi coronabat; atque ex humo, cui feretrum incubuerat, fons emicuit. Quae ut fieri naturae viribus potuerint, tamen spectatae illius probitati pietas Christianorum assignavit.

§. XVI. Imperii Sinici recens et uberior notitia.

Privata res Sinarum et domestica.

SUBJICIMUS huic libro, quemadmodum sumus initio polliciti, ampliorem quandam et accuratiorem Imperii Sinici notitiam, quae Societatis historiae lucem haud exiguam, uti speramus, afferet. Ac primo quidem de privata re Sinarum ac domestica; tum de publica, et imperii administratione; postremo de religione, disseremus.

[Note: 36. Sinici soli natura: populi vultus, vestes, domus, etc.]

Magna est soli Sinici, quamvis non eadem ubique, fecunditas. Itaque pares alendae hominum multitudini prope infinitae fruges abunde subministrat. Fecunditatem hanc adjuvat colentium industria. Patentes campos ad libellam complanant, ut aquam per incilia canalesque derivare in omnes aeque partes facilius possint. Colles vero dividunt in varias contignationes planas et aequales, ut ne imber excidat inanis per proum, et sata proruat. Illae quasi contabulationes gradatim ab ima collis radice decrescunt apicem versus, et pulcherrimam speciem intuentibus exhibent. Auri vim torrentes e montibus devolvunt, magnaque pars indigenarum in eo colligendo tota est: et quamvis limo arenisque permistum fluat, ita probum tamen ac purum est, ut obrysum putes. Inter Sinensia miracula merito locum obtinet mons Fokiensis provinciae editissimus, ac totus in statuae immanis similitudinem labore incredibili scissus, formatusque. Hanc Idoli Fo statuam esse volunt, cui mons ipse sacer ac dedicatus est. Oculorum orbes multa passuum millia complectuntur: nasus in leucas complures porrigitur: manuum ac pedum longitudo par. Imbuit ridicula populum opinio delitescere in quibusdam rupibus hominum peculiare genus, quos immortales vocant; quia, inquiunt, immortalitatis beneficium sunt a Superis consecuti. Nec pauci tanti muneris obtinendi spe, abdunt se in istas rupes; ac, ne pereant, pereunt.

Jam, si a montibus in plana camporum spatia, praesertim versus meridiem, descendas (nam Sina septentrioni subjecta horridior est atque asperior) totidem hortos intueri videberis: ita sunt culta omnia, et fertilibus referta plantis. Nam steriles, aut ad gratiam et voluptatem natas, respuunt. Artem inserendi arbores parum callent, hinc fructus, quos omnes nobiscum habent communes, saporis fere sunt eluti ac languidi. Mala tamen Punica et uvae Apianae nostris multum praestant: itemque pepones, quorum triplex quoddam et


page 562, image: s562

luculentum genus est: merum mel, merum saccharum sunt. Mala quoque aurea peculiaris multa formae et naturae habent. Laudantur in primis ea, quorum rotunda moles, nec valde major nuce: pellis minime scabra, color e flavo in rubrum vergens. Ejusdem fere magnitudinis est fructus Quantuniae provinciae notissimus; nobis, ut permulti Sinensium alii, plane ignotus. Letchum appellant. Nucleum oblongum ambit caro suavissimi saporis: carnem vestit cortex leviter et blande asper. Negant experti quidquam in Europa nasci simile huic, aut secundum. Senio rugas contrahit, ac paulum acescit, ut pruna nostratia: rugosus acidusque durat anno toto, et secundas mensas ornat. Inter arbores Sinensis soli proprias, et pracipuae utilitatis, merito censeri debet illa, cujus e baccis candelas suas conficiunt. Frondes miniatae cordis figuram praeferunt; trunci modus mediocris, ut cerasorum: intorti rami, vertex rotundus ac densus. Fructum durior includit cortex, qui ultro se aperit cum baccae maturescunt. Tres unoquoque in cortice suis singulae tunicis discretae includuntur, candidae omnes, et nucibus avellanis pares. Inest singulis nucleus, quem adeps mollis ambit, colore, odore, densitate, simillimus sebo. Igne liquesit, et ellychnio addito formatur in candelas; quae nostratibus nulla in re concederent, si nativum illud sebum colare ac purgare nossent indigenae. Huc accedit quod ellychnium e gossipii bombyce non conficiunt, etsi gossipiis abundent; sed e subtili ac sicco ramulo, seu medullâ junci. Inde fumosa lux candelarum, et sublivida. Est etiam arbor eximia, nec minor nuce, baccas efferens pisis pares mole, coloris leucophaei, acerrimi saporis; quibus utuntur piperis vice, ad embammata condienda. Odor baccarum adeo gravis est, ut considere sub arbore diu nequeas, quin tentetur caput ac titubet.

Quamvis tanta sit ubique fructuum copia optimorum, libentius tamen vescuntur oleribus, quorum praecipua bonitas, et varietas incredibilis. Ea curiose alunt: ac ne aqua irrigandis desit, scatebras omnes, rivulos, imbresque colligunt, ac veluti maeandros totidem huc illuc labore singulari et industria circumducunt. Sin arida humus fontes negat, suppeditat aquas ingens canalis, qui provinciam quamlibet perfluit, ac viae militaris vicem obtinet: directus ad lineain ut plurimum, alveo lato atque alto. Hinc inde agger duplex, rudi marmore constratus, iter helciariis ac peditibus praebet. Imposita istis canalibus infinita pontium multitudo commeantes ultro citroque transmittit. Dextra laevaque defluit canalis in sexcentos canaliculos, qui per agros fertiles evagati, pagos et oppida subeunt, aut lacus et piscosa stagna implent. In his majoribus canalibus primas ille merito sibi vindicat, qui a provincia Quantunia Pekinum usque producitur, cursu per leucas amplius quadringentas semel tantum interrupto; ibi scilicet ubi mons Moilinus occurrit, in provincia Kiamsia, et ubi terrestre iter unius diei duntaxat est. Isto canali devehitur Pekinum annona mille navigiis. Aliarum navicularum insinita est multitudo. Totius Orientis opes innare uni canali credas. Nec minor conspicitur in aliis canalibus copia cymbarum; quas, veluti fluitantes domos, placide insident, praesertim cum longius iter conficiunt. In iisdem institores suas proponunt merces, ac provincia quaelibet nundinas perennes, promptas ac paratas, habet.

Fluviorum celeberrimi, maximique, duo sunt. Primum appellant Kiamum. Oritur in provincia Yunnana: Suchuensem, Huquaniam, et Nankinensem, interfluit: ac post longissimum errorem, in Eoum pelagus devolvitur. Alteri fluvio nomen est Hoangus, quae vox flumen croceum significat. Hunc enim colorem trahit e limo, quem colligit dum agros pluviis auctus radit. Ex ultimis Imperii, ad occasum, finibus in majorem Scythiam, quam Asiaticam vulgo Tartariam nominant, progressus, ultra murum Sinicum aliquandiu elabitur, ac per eundem regressus in patriam, aquas longo sexcentarum et amplius leucarum cursu fessas exortivo mari donat, in limite provinciae Xantoniae. Lato incertoque saepe fertur alveo, ac multa mole vicinis urbibus et arvis parcere vix docetur, maxime ubi est soli facies humilior. Itaque ante ipsas urbes exstruunt longe a moenibus praevalidos aggeres, cespite convestitos, qui exundantes aquas periculosi fluminis coerceant. Id vero nunc faciunt diligentius recenti damno admoniti. Cum enim latronum dux nescio quis ante annos admodum nonaginta, urbem Honanam obsideret, jussit Imperator moles objectas fluvio rescindi: quo diluvio absorptus quidem est sicariorum exercitus; at urbs vocatis in ipsius auxilium aquis paene obruta, cum vicinis late campis et oppidis, trecenta civium suorum millia iisdem sepulta ingemuit. Ceterum putei ac fontes in Sina et rari et parum salubres, plerique etiam salsi; quae fuisse causa traditur cur calidam assueverint ad potum adhibere. Longum esset enumerare varias piscium Europae ignotorum formas, quibus et ora Sinica et fluvii scatent. Insigne quiddam habet aureus argenteusque piscis. Digiti molem ac longitudinem non multum superat. Mas superiori corporis parte puniceus; reliqua sic aureus est, nihil ut auro similius fingi possit: femina, capite ac dorso dimidio candidum, deinde argenteum colorem purissimum ac nitidissimum refert. Cauda amborum non plana, ut ceteris piscibus, et bifida; sed in morem serti glomerata et longior est. Corporis vero constitutio mire delicata: graviori odore, sono vehementiori languent, ac saepenumero enecantur: si manu attrectes, periere. Vermiculis, aut polline, ac siliginea pulte vescuntur.

Haec terrae Sinensis indoles. Ad incolas quod spectat, illis placet procerum, amplum, obesumque corpus; lata et exporrecta frons; oculi exigui, modice hiantes et semiaperti; nasus brevis; aures prolixae ac patentes; substrictum os; capillus niger, caput rasum, nisi in occipitio, ex quo instar unius oblongae taeniae [reading uncertain: page damaged] fluunt inter scapulas contorti et implexi decussatim c...ri [reading uncertain: page damaged] . Barbam fovent promissam, et opimam, quantum consequi studio possunt: nam plerisque jejunum ac sterile mentum est: in quo naturae parcimoniam dolenter incusant, atque Europaeis invident. Corporis molem vastam existimant esse dignitatis partem longe maximam, virumque strenuum et elegantem putant, cujus sella, vel lectica, est plena ipso. Oris color in provinciis Borêis fere candidus; in Austrinis fuscus. Utuntur pileo brevi, ne aurium longitudo non pateat; rotundo, et in acumen desinente, sine ora quae solem defendat, ac fronti obtendatur. Ab ejus acumine defluunt in orbem fila serica, aut setae puniceae coloris eximii, quae pro vario capitis motu venuste nutant. Hibernis pileis circum oras assuunt villosas pretiosasque pelles. Mandarini, cum in publicum prodeunt, vel jus dicunt, pileum summum coronant aurea insigni bulla, vel gemma; humerosque palliolo velatos habent, quod apprimit collo fibula: collum focali cingunt. Digitorum ungues, praesertim minimi, excrescere patiuntur in maximam longitudinem: hoc veluti nobilitatis insigne est. Vestis interior oblonga et talaris, cui altera brevior vulgo injicitur; utraque lato et longo constringitur cingulo: ex quo saepe dependet sudarium, theca, aut marsupium. Manica, eo strictior quo longius recedit ab humeris, producitur ad mediam usque manum, eamque operit. Crura ocreis intecta semper gerunt, cum prodeunt foras, aut domi conveniuntur honoris officiive causa: essetque grande piaculum, si quis tunc non appareret ocreatus. Consuetudinem permolestam populus excussit; retinent mordicus proceres et magistratus, ut specimen gravitatis. Populus, ac nobiles ipsi, cum domi exuunt ocreas, induunt calceos altiores e rudi tela vel panno serico: illi sua sponte haerent pedibus, orae paulum incurvae beneficio, quae calcem tegendo stringit. Digitalia, et alia manuum contra frigus munimenta ignorant: vicem hanc obeunt manuleae longiores.

Peregrina capitis ornamenta nesciunt feminae. Suis se capillis comunt et ornant: cincinnis apte compositis intexunt aureos aliquando argenteosque flosculos. Candidum e bombycino panno colli tegmen fauces penitus obtegit: manus prolixis involutae semper manicis nunquam exstant: oculis humi dejectis, capite leviter inclinato, molliter ac lente gradiuntur. In exiguis et contractis pedibus summam pulcritudinis reponunt. Hoc unum student. Itaque ubi primum in lucem sunt editae, sedulo curant nutrices, ut ipsis pedes constringant arctissime, ne quo crescere modo possint. Neque hujus tormenti, tandiu dum vivunt, est finis;


page 563, image: s563

etsi paulatim ipsa die mitigetur. Excogitatum illud aiunt a Sinensibus viris, ut suis uxoribus ambulandi ac domo prodeundi facultatem, sublata pedum parte, adimerent.

Bombycini panni magna suppetit ubique copia. Hunc floribus, aviculis, hominum formis, ac draconum ut plurimum, scite pingunt. Sed draconum in ejusmodi pannis, itemque tabulis pictis, duplex genus: unum quinis unguibus instructum, et solius Imperatoris proprium: alterum quaternis, et populo commune. Ut blattas, vestium pestem ac maxime vellerum, arceant, vestimenta et vellera comprimunt in ollis fictilibus, diligenter obturatis, ac multo refertis pipere. Addunt herbas quascumque nancisci queunt amarissimas. Funebris color albus est: neque fas Principibus aut populo alium induere in publico luctu. Hic apud Sinas corporis cultus.

In ornandis domibus ferme sunt negligentiores. Magistratuum enim praetoria populus instruit necessariâ et modicâ supellectile: neque illam augere Mandarini curant, quippe qui aedes illas teneant veluti commodatas a Principe; quasque ignotis fuccessoribus, quandocumque visum illi fuerit, coguntur tradere. Honores enim suos et magistratus nequaquam proprios ac perpetuos, sed in casu positos habent: quos saepe, ut vestem, mane sumunt; vespere, si jusserit Imperator, exuunt. Altera causa cur sint in ornandis domibus parciores, petitur a consuetudine, quae neminem patitur in interiorem admitti domum. Salucatores consistunt in ingenti atrio. Ibi excipiuntur. Aula est patens, columnis fulta pictis, et inornata. Aulaeis carent, speculis, sedilibus assabre compactis et sculptis. Lectos ad pompam et apparatum non sternunt; peccaretque graviter contra leges urbanitatis qui hospites in illud, ubi cubat, conclave deduceret. Si quis ornatus adhibetur a lautioribus, consistit ille in mensis, in armariis, in confectis e serico panno densiore ac splendidiore plagulis, quas affigunt parietibus. In iis leguntur exaratae majoribus litteris sententiae morales: imagines majorum depictae, chartae geographicae, amoena camporum spatia, penicillo expressa, haec illorum fere peristromata sunt. Mensae, armaria, supellex omnis nitet liquore peculiari obducta, quem vernisum vulgo vocant. Gummi quoddam est, e certa fluens arbore, instar picis aut resinae. Praeter nitorem vividum, quem ligno conciliat, cariem quoque arcet: nec macula vel odore tetro vitiatur. Si quid adipati juris, exempli causa, in mensam eo liquore perpolitam deciderit, humido linteo sic abstergitur, ut ne vestigium quidem vel odor exstet. Idem variis figuris pingitur, pulcherrima varietate.

Vasa pleraque fiunt ex argilla quadam, sive arena, quam vulgo porcellanam vocant. Hujus triplex color: flavus, leucophaeus, et candidus. Flavus, licet ceteris deterior, solius tamen Imperatoris est; cui addictus iste color, atque adeo nemini alii concessus. Leucophaea porcellana sparsis temere lineolis versicoloribus intersecatur, operis vermiculati ritu; quod insignem vasi venustatem affert. Albam pingunt floribus, maxime caeruleis, aut rubris; eidem illinunt figuras avium et hominum, quae si rudiores videntur, id non tam vitium est artis aut artificis, quam consilium. Placent illis haec picturae, ut ita dicam, deliramenta, et informes formae; quibus nec sua tamen forma dignitasque abest. Ceterum in ducendis e qualibet materia tornandisque affabre vasis vel maximis excellunt. Audent feliciter, et suis numeris opus omne sic absolvunt, ut Europaeis nihil aut perparum concedat, imo nec priscorum opificum archetypis illis monumentis, quae vetustas, posteris visenda et admiranda reservavit. Porro Sinica porcellana nihil aliud est, quam cretae quoddam genus e lapicidinis erutum. Haec diu multumque teritur, et in tenuissimum redigitur pulverem: deinde aqua certa, in hunc usum quaesita, imbuitur, et in massam concrescit, cujus pinsendae et subigendae nullum finem faciunt. Mox, rotae figularis ope, illam in vasa formant. Ea soli modico exponunt; figuris ornant; molli tectorio, ex eadem creta in pultem soluta, obducunt; lento demum igne excoquunt: neque ante camino efferunt, quam ignis per se sopitus consederit: ne a fornacis calore ad aerem frigidiorem repente traducta rumpantur. Quam videntur in cultu domestico et ornatu exiles et parci, tam sunt in publico apparatu et splendore magnifici. Quae leges privatum sumptum severe vetant, aut angustis limitibus definiunt, publicum non jubent modo, sed etiam juvant. Cum domo prodeunt viri primarii, praesertim ad Imperatorem aut Proregem salutandum; cum peregrinantur; illorum comitatus et pompa regias opes sapit. Mandarini bombyce et auro vestici, gestantur ab octo, sex, decemve famulis in aperta et micante sella. Praeeunt ipsorum administri longo ordine, cum eatenis, fascibus, aliisque magistratus insignibus. Lictores clamore, minis, manu turbam submovent: circumstant servi frequentes cum umbellis: sequuntur alii cum tabulis pictis, ubi aureis characteribus exarati leguntur honoris et muneris, quod Mandarinus gerit, tituli: percutitur identidem certis in numerum ictibus. pelvis aerea, ut cujusque in provincia locus ac dignitas est: agmen saepe claudunt quatuor aut quinque equites. Sed nusquam elucet splendidius Mandarinorum amplitudo, quam in fluminibus, cum iis devehuntur. Multitudo cymbarum, armamentorum elegantia, nautarum, administrorum et famulorum numerus, conopea, scuta gentilitia, insignia dignitatis et vexilla, praestringunt oculos, ac miram quandam speciem et majestatem ostentant.

Peculiari sumptu ac splendore festos dies celebrant Anni principium ad eum fere modum transigunt, quo prisci Romani Saturnalia; salutandis amicis, muneribus ultro citroque missitandis, agitandis conviviis. Ludo, comoediis, epulis, omnia tunc fervent. Solenne cumprimis est Laternarum festum, Idibus primi mensis celebrari quotannis solitum. Id nomen inde sortitum est, quia passim in compitis, in aedium atriis et fenestris, laternae accenduntur. Nonnullae duobus millibus nummûm aureorum aestimantur; ac plurimi proceres genium suum anno toto defraudant, ut sumptum in laternam facere suam possint. Non tam accensis intus facibus quam auro, pictis emblematis, et sculptis extra ornamentis, lucent. Ornatui moles par. Videre est quarum ambitus sexaginta pedes colligat: aulas et cubicula recte dixeris: et unica in laterna vesci, cubare, choreas agere, tragoedias exhibere possis. Et vero latent saepe in istis machinis histriones ac praestigiatores, qui personatis sigillis humanam vocem ac motum adeo scite decenterque affingunt, ut moveant admirationem ipsis sapientibus, et hiantem plebeculam dulcissimo spectaculo teneant. Sed hae divitum laternae sunt. Populus multo minores et hexagonas vulgo conficit; pedibus quatuor aut quinque altas, inauratas, lemniscis versicoloribus, et encarpis ornatas. Hujus festi origo non una proditur a Sinensibus doctoribus. Ab aliis tribuitur insigni cuidam Mandarino, qui mersam aquis filiam diu quaesivit, accensis facibus. Luctum miseri parentis populus, cui ob sapientiam et aequitatem carus erat, annis consequentibus celebravit, et in eundem locum processit noctu cum laternis: unde mos in reliquum Imperium fluxit Alii narrant unum e priscis Imperatoribus, cum diffluens otio ac voluptatibus curam Imperii penitus abjecisset, a populo fuisse pulsum solio, et ejus aedes eversas, servatis duntaxat earum laternis; quae ad posteritatis memoriam in omnibus urbis regiae compitis suspensae sunt.

Ut privatorum divitias, ita magnificentiam eorumdem et luxum Imperatores longe superant. Olim raro prodibant in publicum: postquam rerum Tartari sunt potiti, lucem minus fugiunt, ac libentius crebriusque populo se indulgent: in quo is, qui nunc ad Imperii clavum sedet, ita lucem ambitiosasque tenebras moderatur, ut Sinensibus aeque ac Tartaris satisfaciat. Idem nihilominus nunquam, nisi ingenti cinctus exercitu conspicitur. Tegunt illi latus Imperii Principes, et aulica nobilitas, auro gemmisque fulgens: arma, equi, umbellae, signa bellica, tubae, omnia majestatem spirant. Saepe in Tartariam venatum excurrit. Sequuntur hominum quadraginta minimum millia: procedunt obviam triginta et quadraginta interdum Tartariae reges, officii aut tributi persolvendi causa.

Non leviore apparatu progreditur ad templa, religionis ergo. Agmen ducunt quatuor et viginti tubicines, ac totidem tympanotribae. Subeunt pari numero


page 564, image: s564

apparitores seu fetiales, cum bacillis auro minioque coruscantibus: mox doryphori centum, totidemque clavatores. Tum majores quadraginta faces, vexilla quatuor et septuaginta, milites in suas distributi turmas, Principes regiae stirpis, Proreges; flos nobilitatis; multa Mandarinorum millia. Eminet etiam Sinica majestas cum Imperator Principum externorum legatos excipit. Totae stant in armis legiones, multitudo Mandarinorum incredibilis, ordine, ut cujusque fert locus et dignitas, collocata, suisque ornata insignibus, sine tumultu, sine perturbatione. Tunc summorum praesides tribunalium, reguli, tetrarchae, et Principes ad solium Imperatoris adstant adorantium ritu, tam demissi coram illo et humiles, quam supra populum eriguntur ipsi et assurgunt. Hoc publico splendore et magnificentia ceteras gentes merito Sinae vincunt: licet eorum domesticas, us ita dicam, opes in aedibus, in vestimentis, in cultu quodam et elegantia vitae Europa nostra vincat. Quod ipsi tamen Sinae non facile concedent; qui, suo judicio, tantum ceteris gentibus ingenio et arte omni praestant, quantum caecis videntes, barbaris politi et exculti. Paulo aliter sentire coeperunt, cognitis Europaeis.

[Note: 37. Sinarum ingenia, litterae, libri, artes, etc.]

Sane, quin valeant ingenio, dubitari non potest, Imo nusquam major ingenii et eruditionis usus, atque exercitatio. Id eorum ingentes bibliothecae demonstrant, academiae frequentes, doctores prope infiniti, studendi contentio, praemia cruditis constituta maxima et pulcherrima. Nihilominus post tot annorum millia philosophum mediocriter in dialecticis aut physicis limatum et acutum parturire Sina nondum potuit. Non sunt in geometricis acutiores; quam scientiae subtilioris partem eo provexit Europaeorum sagacitas, ut altius pertingere humani apex ingenii vix queat. Musicam a se inventam gloriantur. Hoc si ita est, perditam quoque fateantur necesse est: adeo sunt in ea nunc rudes et absoni, Diligentes et assidui fuerunt in motibus astrorum ac laboribus observandis; neque est mirumsi vitii nonnihil in tabulas eorum astronomicas irrepserit, cum in Europaeis corrigendis et Roma vetus, sub Julio Caesare; et recens, sub Gregorio XIII. tantopere laboraverit. Medicam ipsorum Kalendario manum admoverunt Patres Societatis: eaque Kalendarii Sinensis. emendatio tantam illis conciliavit opinionem doctrinae, tantam (quod unum quaerebant) Christianae religioni auctoritatem attulit, ut alia res nulla plus valuerit ad Fidem vel inferendam Imperio; vel adversus ethnicorum conatus defendendam.

Astrorum cognitione qualicumque plurimi utuntur ad quaestum. Volitat ubique circulatorum natio numerosa; quorum alii opes, alii felicem negotiorum exitum, alii philosophicum lapidem, alii immortalitatem spondent: eaque omnia legere se in astris rata fixaque profitentur. Spargunt per populum aeque ac proceres pretiosa mendaciae, tam aliis inutilia, quam sibi quaestuosa. Assignant fastos et nefastos dies, felices et sinistros, aedificandis domibus, jungendis nuptiis, itineribus suscipiendis. Ne vero praecones Evangelii, quia scientiam astrorum, etsi veriorem ac sanctiorem, profitebantur, superstitionis impiae participes, ac ridiculae divinationis adjutores putarentur, suarum esse partium duxerunt praedicare palam vanitatem ineptae artis, et mendacis astrologiae suspicionem edito scripto penitus a se amoliri. Consilium approbavit Imperator, satis pro sua prudentia, intelligens mores hominum et actiones ex eorumdem probitate et sapientia, non ex astris et fato, pendere: nec sidera ut imperitent homini, sed ut serviant, nata esse.

Pars longe maxima doctrinae Sinicae versatur in cognoscenda lingua librisque vernaculis. Nihil commune sermo Sinicus habet cum aliis orbe reliquo usitatis: sive spectentur verba singula, sive structura verborum, seu denique pronunciandi modus. Omnia vocabula paucis horis memoriae mandare quilibet non omnino tardus potest; loqui commode, et scribere, nisi post annos complures, et laborem improbum, non potest. Vocabulis admodum trecentis triginta tribus Sinensis lingua continetur: iisque syllaba una non longioribus; aut certe ita solitis pronunciari, ut si essent monosyllaba. Artem invenere multiplicandae vocum significationis, non multiplicatis vocibus: ut pauca verba omnibus scientiis, artibus, sermoni erudito ac familiari possent sufficere. Id accentus diversi beneficio consequuntur. Eadem syllaba si demissa voce esseratur, si alta, si altiore; si aliter atque aliter inflexa, totidem diversos sensus induit. Itaque sermo Sinicus parum a musica discrepat, in eoque vis illius et ratio propria consistit. Quinque vulgo tonis vox quaelibet afficitur; mediocri, acuto; acutissimo; gravi, et gravissimo. Sic e trecentis triginta tribus vocabulis existunt mille sexcenta sexaginta quinque. Hic numerus altero tanto major evadit, cum voces singulae spiritu aspero efferuntur. Praeterea simul junguntur haec monosyllaba, quo fere modo e litterulis vocabula componimus. Hinc innumerabilis efficitur vocum multitudo. Neque id satis. Una phrasis alteri praeposita, vel postposita, diversam saepe sententiam parit: adeo ut quae lingua eminus intuentibus apparet egentissima, omnium opulentissima sit. Sed illae opes non minori labore ab exteris parantur, quam aurum aut argentum e terrae visceribus eruitur a metallicis: imo ne ipsis quidem indigenis gratis constant. Tota vita multis abit in hoc studio. Auget Sinici sermonis difficultatem, quod aliae voces conscribendis libris serviant, aliae usui quotidiano. Qui elegantissime loquitur in sermone familiari, qui aulica etiam pollet facundia, is barbarus sit, ita si scribat. Denique sonis elementisque litterarum carent non paucis; ac praesertim septem, quae respondent nostratibus litteris a, b, d, o, r, x, z, unde magna sub initium orta est difficultas in Sinensibus catholicis sacerdotibus instituendis, quia consecrationis Eucharisticae Latinam formam efferre non poterant. Studio denique, industria, contentione multa et tempore perfectum est, ut Latinum sermonem assueverint utcumque pronunciare,

Plus in scribendo et legendo laboris est, quam in loquendo. Ut enim diversos illos tonos uni voci attributos exprimerent, varias excogitarunt figuras, tanquam symbola hieroglyphica. Hinc infinita characterum multitudine abundant, seu potius onerantur: in quibus perdiscendis dum aetatem transigunt, praestantiorum disciplinarum studium coguntur omittere. Haud parum se profecisse vir doctus arbitratur, si legere sciat: si quindecim aut viginti millia litterularum internoscat. Litteratorum vulgus multo minori eruditione contentum est: vixque doctorem unum reperias qui dimidiam Sinensium characterum partem calleat: eorum enim amplius octoginta millia recensentur. Hinc fit, ut ceteris doctrinae partibus percipiendis vita non sufficiat: videaturque renovatum Apostolicum vetus illud miraculum, in Evangelii apud Sinas praeconibus, cum tam exiguo tempore loqui pariter et scribere condiscunt. Ad exarandas in charta litteras, utuntur penicillo, quem non manu tenent acclinatum, ut pictores, sed omnino rectum. Librum inchoant a calce. Versus ducunt singulos a summa pagina ad imam; et a dextra manu ad sinistram scribendo pergunt. Chartam conficiunt e secundo ac molliori cortice arbusculae bambuae, quae sambuco paulo major et fortior est. Corticem hunc aquâ mistum purâ terunt comminuuntque: addunt alumen, glutinis loco: inde sit ut charta splendescat, tanquam cerussata, nec bibula sit. Confectam e filo serico nonnulli putavere: sed artifices affirmant fila serica comminui satis non posse, ac massam in unam, et quasi pultem, concrescere. Hoc vitiosa est Sinensis papyrus, quod facile vermiculatur; quippe nata ex arbore: arborum autem communis morbus, vermiculatio. (Plin. lib. XVII. c. 24.) Itaque paucis annis ingentes bibliothecas tineae depascunt, nec vetusta volumina dicuntur, nisi quia sunt e vetustis exemplaribus fideliter exscripta: nam libros identidem ea decausa renovant. Eosdem saepe excutiunt, exponuntque soli. Sic arceri parumper tineas, aut elidi tradunt. Atramentum conficiunt e fuligine, quam fumus lucernae remittit. Optima fuligo illa, quae concrevit ex adipe porcino, ad lucernam deusto: adduntur succi quidam bene olentes, ut odor adipis gravior exolescat: nonnihil


page 565, image: s565

etiam olei, ut fuliginis partes facilius coagmententur et coeant. Ea sic oleo remista densatur, ac siccata ducitur in tenues baculos, instar cerae signatoriae: qui deinde intincti aqua, et polito marmori leniter africti, liquorem efficiunt nitentem et apprime nigrum: plus minusve tamen, pro lymphae, qua diluitur atramentum, copia: id quod pictoribus est peropportunum ad delineandam in charta primam operis adumbrationem.

Inter libros Sinicos principatum tenent quinque, ceterorum veluti fontes; quorum primus, Xv-Kim dictus, ejusdem est apud ipsos auctoritatis, cujus apud Judaeos Moyses et Prophetae. Effata politica, et res gestas veterum Imperatorum continet. His quinque suppares et aeque classici habentur alii quatuor, a Confucio elaborati, in quibus artem regnandi et bene vivendi exponit. Haec volumina quatuor Sinae Suxum nominant, eaque in Latinum e Sinico sermone conversa ediderunt Patres Societatis, cum accurata Monarchiae Sinensis chronologia. Libro titulum fecere: Confucius Sinarum Philosophus, sive scientia Sinensit. Magnam quoque auctoritatem obtinet Historia totius Imperii, nec minorem fidem, quam historia quaelibet apud nos antiquissima et certissima. Praeter istos libros innumerabilis est aliorum copia, de moribus, de artibus, tum liberalibus, tum illiberalibus. Sunt etiam (si fas vocare) pii, a Bonziis conscripti et interpolati, ad fovendos errores misarae plebis, et eam argento emungendam. Non imprimunt libros, compositis et subjectis prelo, ut in Europa facimus, litterarum singularum formis sive typis. Auctor librum, quem in lucem edere cogitat, describendum curat a perito scribendi magistro. Deinde singulas operis paginas defert ad scalptorem, qui eas ligneae tabellae impomt et agglutinat. Mox ductus omnes litterarum accurate persequens, easdem incidit in eodem ligno. Incisa et caelata hunc in modum lignea tabella subjicitur prelo, ex eaque exprimuntur tot folia, quot exempla scriptor excudere decrevit. Triplex hujus typographiae dos est. Prima, quod necesse non est omnia ingentis libri exempla simul excudere, quae saepe in librariorum nostrorum officinis jacent, ac putrescunt inempta, tinearum epulae. Altera, quod excusis tribus quatuorve millibus libri unius exemplis, restant adhuc tabellae ligneae quasi recentes: aut certe Ievi sumptu ac negotio reficitur, si quid prelum detrivit. Tertia, quod emendata semper volumina prodeunt, neque in correctores typographicos faciendus est sumptus, haud raro apud nos inutilis, tanta est illorum incuria!

Artes felicius quam scientias semper exercuerunt. Opifices apprime laboriosi sunt: iidem ad imitandum strenui. Plerisque jam in locis conficiunt aptissime horologia manualia, globos ferreos excavatos, et bellico refertos pulvere: sclopetos, et alia id genus, quae a nobis hauserunt. Nos ab iis vicissim, ut credibile est, accepimus nauticam pyxidem, artem nitrati pulveris conficiendi, typographicam, et alias quasdam, apud ipsos et natas dudum et excultas. Ars nautica haud minus opes Sinarum, quam industriam declarat. Proditum, nec temere, litteris est, illos multis ante Virginis partum seculis Indica perlustrasse maria, et caput Bonae Spei detexisse.

Navigia sic aedificant, ut majorem habeant solidae structurae, quam elegantis, rationem. In iis minus depressa, et latior carina est: prora rostro caret: puppis fissa hiat in medio: in hunc hiatum, velut in thecam, demittitur gubernaculum, ut ab irruente fluctu defendatur: illud aptis rudentibus firmant, attollunt, deprimuntve. Medianus malus totus prorae infidet: malos leviores, anticum et posticum, removent a medio, et in sinistro latere collocant. Tabularum rimas non obturant pice: adhibent peculiare quoddam gummi, cujus dotes duae: prima ut ignem non concipiat: altera, ut aquam prorsus excludat: ita ut antliâ vix unquam utantur, et sentinam nullo negotio exhauriant.

Paulum discrepant navigia, quae canalibus et fluviis imponuntur, ab iis quae committuntur mari. Moles prope par: fundus, seu carina, non incurvus et imbricatus, sed planus: latitudo navigii eadem continenter a prora ad puppim. Tabulatum, sive pons, ut vulgo loquuntur, duplex. In superioris utroque latere assurgnnt septem pedibus octove supra navis marginem complures domunculae, minio et auro picturatae, nihil ut fieri possit elegantius Ibi Mandarini saepe ac proceres, familias suas habent; visunt inter se; Iudo et conviviis per multos aliquando menses indulgent. Ab Australibus provinciis ad urbem regiam assidue commeant amplius novem millia navium, quae uni serviunt Imperatori: ceterarum numerum hinc aestimare licet. Velis ut plurimum, remis aliquando, agitantur. Minores cymbas nunquam remigando promovent, sed remum ingentem unum, modico spatio distantem a puppi sic movent, ut pisces caudam; neque illum unquam educunt ex aqua. Interdum alterum similem addunt prorae, praesertim in torrentibus superandis: quorum impetum, etiam inter scopulos et saxa horrentia incredibili dexteritate frangunt.

Praeter usitatos piscandi modus, excipere solent pisces duplici quadam et nova ratione; altera noctru, altera interdiu. Lintres per tranquillam noctem propellunt in lacum aut mare. Lateri lintris affigunt tabulam a prora productam ad puppim, et leviter declivem versus aquam, ita ut illam paene radat. Ea colore candido est imbuta splendidissimo. Sic dispositam obvertunt lunae, cujus radii repercusso splendorem tabulae augent, et ludentes summo in fluctu pisces decipiunt. Dum enim colorem tabulae ab aquae superficie splendenti non distinguunt, prosiliunt in tabulam, ac saepe in ipsam lintrem; quam otiosus silensque piscator onustam praeda refert. Altera piscandi ratio plus voluptatis habet. Corvos aquaticos ad piscatum sic erudiunt, ut canes aut accipitres ad venationem. Eos in lintre piscator continet quietos, donec, dato signo, evolent in destinatum sibi amnem aut lacum. Hunc inter se partiti, incumbunt in opus; merguntur in aquam, et rimantur pisces: quos ubi deprehenderunt, rostro corripiunt medios, et ad piscatorem recta deferunt. Si gravior est praeda, duo tresve mutuam sibi operam praestant: alii capite, alii cauda palpitantem et frustra reluctantem hostem invadunt, ac deportant in cymbam. Defatigatis licet paululum interquiescere: esca tamen illis nulla porrigitur, nisi piscatu peracto, ne saturi laborem fastidiant: itaque guttur ipsis, ne pisciculos vorent, funiculo constringitur.

Artium omnium non solum utilissima, sed etiam difficillima est medica. Sinae illius caput in eo statuunt ut micantis arteriae motus incompositos, intervalla, vim languorem, aut aestum, penitus deprehendant. Persuasum enim habent nihil esse vitii et perturbationis in corpore, cujus causa in sanguine non exstet, atque adeo ex ejusdem affectione diversa cognosci non queat. Rursus, cum sanguis in corde, tanquam in officina perficiatur, existimant varios cordis labores, et intestina quibus vexatur bella, propter humorum discordiam rebellionemque, ab ipso sanguine significari. Quare manum aegroti dextram aut laevam, interdum ambas, admotis ad carpum digitis quatuor, primo arctius, deinde mollius constringunt, et per quartam horae partem taciti, meditantibusque similes, contrectant, modo hunc, modo illum digitum attollentes deprimentesve, quasi nervos cytharae ad numeros pertentarent. Tum velut arcano afflati numine; Caput, inquiunt, tibi non doluit, veterno duntaxat levi obtorpuit. Vel: cares appetentia ciborum; post biduum redibit: sero, sole occidente, torpore isto caput levabitur: indicat iste pulsus dolores in ilibus: pro certo habeo te cibum hunc avidius comedisse: die quinto remittet dolor. Sic de variis morborum symptomatis pronunciant; et quidem satis commode, si periti sunt nam aliis male creditur. Medici remedia ipsimet sua componunt. Usitatissima sunt catapotia: iis proliciunt sudorem; humores et sanguinem expurgant, stomachum ruentem fulciunt, vapores discutiunt, astringunt alvum aut laxant. Venam non incidunt, nec detrahunt sanguinem. Clysteres a Macaensibus medicis didicere: nec sane improbant, sed barbarorum remedium appellant. Cucurbitulas non tantum humeris admovent, sed etiam ventri, ad sanandum plenioris intestini morbum.

Oriri morbos plerosque putant e corruptis et malignis flatibus, qui carnes permeant, et auram pestilentem


page 566, image: s566

membris omnibus spargunt. Eos porro abigi nulla ratione facilius posse arbitrantur, quam igne. Itaque veruculis candentibus pertundunt lancinantque varias corporis partes, et cauteriis adurunt. Saeviunt in vos Europaei medici ferro, inquiebat Mandarinus; hic nostri nos medici torquent igne. Rationem, credo, neutri mutabunt: quia non illis perinde ac nobis illa carnificina dolet; ac tantumdem accipiunt ut nos crucient, quantum ut sanent. Certe haec Indis omnibus opinio penitus insedit, nullum esse tam difficilem morbum, cui medicina fieri non possit igne, praesertim si quis ex intestini morbo laborat. Est ille morbus acutissimus, ac saepe hominem de statu mentis dejicit: dira tormina, crebro cum vomitu, necem haud dubiam, nisi statim occurratur malo, inferunt. Ergo batillum candens leviter plantae pedum admovent. Si aeger ignem sensit, salva res est. Si sensum doloris nullum habet, validius incutitur batillum, et plantae penitus comburuntur, donec ab aegro gemitus aliquis extorqueatur, quo edito statim convalescit. Sin perstat immobilis et sensus expers, actum est; nec ita multo post extinguitur.

Cum remediis mitioribus est locus, ea maxime placent Sinensi medico, quae vim tutandi ac recreandi cordis habent. Nihil inest illis asperum et insuave: constant magnam partem e radicum et herbarum succis utilibus; quarum praecipua bonitas in Sinensi solo esse fertur. Inter illas, simplicia duo maxime celebrantur: primum est arboris Theae folium. Id in calidam immittitur, eique vim conciliat mirificam ad cibos digerendos, ad abigendos vaporum fumos, et levandum onere veternoso caput. Huic frondi, qua vulgo potum temperant, adscribunt sinae quod articulorum morbis, calculo, et ischiadi non sint obnoxii. Folia mature colligenda sunt, cum adhuc tenera, et succi plena. Decerpuntur Martio vel Aprili, prout est anni tempestas calidior aut frigidior. Postea bullientis aquae sumo leviter vaporantur, ut mollescant: eo imbuta distenduntur in areis plagulis, et imponuntur igni, quo siccata contrahuntur, et minimam in molem rediguntur. Collibus gaudet haec arbor, aut vallibus: item humo saxosa et levi. Id servant sedulo, ut eam objiciant meridiano soli, ubicumque tandem seratur: inde vis illi major: flores habet rosis albis agrestibus, baccas pisis fabisve similes: frondes angustas, longitudine pollicis, margine denticulato.

Gin-semum herbae salubris alterum est genus. Plantam humanam dicas, si vocem explicare Sinicam velis: Gin quippe hominem; Sem, plantam herbamve significat. Haec panacaea Sinarum; immortale, ut aiunt, remedium; purissimus terrae spiritus. Exigua est radix ad minimi digiti magnitudinem: duas in partes inferne diducitur, ut corpus humanum in duo crura: color accedit ad flavum: rugas contrahit, diutius servata, et instar ligni durescit. Caulem attollit pilosum, tribus fere ramulis, ac nigris, praeditum: frondes exiles et acutae sunt; flos violaceus. Pretiosam radicem parit provincia Leaotunia Sinicae ditionis, in Tartaria orientali. Haec illius est virtus ut purget sanguinem, stomacho vires addat, nativum calorem accendat, et augeat. Hanc, ut cetera medicamenta, temperant adhibentque ipsi medici: ac rident Europaeos, qui conficiendorum medicamentorum curam committant hominibus, quibus pensi nihil est valeat aeger an pereat. Recte istud quidem exprobrarent, si essent ipsi eam doctrinae sacultatem usu et studio adepti, qua remediorum et herbarum dotes diversas possent cognoscere: sed multorum est inscitia miserabilis: idque merito in Sinarum disciplina civili reprehendas, quod omnibus profitendae artis medicae amplissimam faciant potestatem; neque per certos eruditionis probatae et examinatae gradus, medicos suos ad publicam professionem artis tam necessariae, quam difficilis et periculosae, provehant: cum suos Litteratos tam multis et molestiis examinibus probare consueverint; perinde quasi esset ipsis vilius vivere, quam scire. Inde fit ut quilibet litteris levissime tinctus, et unde vivat anxius, artis medicae volumen unum alterumve paucis mensibus evolvat; tum repente doctor eximius prodeat, idque sibi arroget, ut de mortalium capite et sanitate sententiam ferat: grandi miserorum damno, quos cruciare diu et ad extremum enecare non dubitat; ut eorum morbis et morte, quoniam artem aliam non callet, pascatur et floreat.

§. XVII. Publica res Sinarum, sive Imperii administrandi ratio.

[Note: 38. Primum caput scientiae politicae, ac civilis Sinarum disciplinae: Imperatoris et magistratuum auctoritas.]

TRIBUS maxime capitibus continetur disciplina civilis, et Imperii administrandi ratio Sinica. Primo summâ Imperatoris et magistratuum veneratione, atque auctoritate; deinde concordia populi: denique legibus quibusdam ipsorum propriis et moribus.

Imperatoris edicta existimantur sacrosancta: ejus ipsa vox oraculi vim obtinet. Ad illum quidquid quoquo modo spectat, sacrum ac venerabile est. In illius conspectum non prodeunt regiae familiae Principes, Proreges ac Tetrarchae, nisi toto corpore prostrati. Neque ipsi tantum habetur id honoris genus, sed ejus solio, licet inani ac vacuo. Si tentatur morbo, praesertim graviore, concurrunt in regiam ex omni ordine Mandarini, certis induti vestibus; tacitique ac maerentes genua submittunt in area ingenti, sub dio. Sic perstant diurnis nocturnisque horis compluribus, pro ejus incolumitate supplicantes: neque imber, nix, frigus, aestus, valetudo aegra satis causae cuiquam est cur absit. Laborante, inquiunt. Principe, nefas privato cuilibet de suis incommodis cogitare. Munera publica dispensat arbitratu suo; eoque liberius, quod nullum vendit. Porro quemadmodum honores et magistratus cuicumque libet, mandat; sic mutat abrogatque, ut libet. Si quis parum graviter ac moderate se gessit, censetur indignus, qui locum occupet ab Imperatore sibi assignatum, et ejus quasi personam sustineat. Pekini olim accidit, ut Colai tres (supremos regni administros ita vocant) in munere suo quaestum aliquem fecisse deprehenderentur. Subito abdicare se magistratu jussi sunt, et poenam ab Imperatore constitutam dependere. Uni haec erat imposita, ut in praetoriana cohorte scriberetur, et ad regiae fores cum reliquis stipatoribus excubaret. Succedebat in stationem, servatis vicibus, militari cultu, grandaevus et honoratus senex; ignominiam tanto molestius ferens, quanto plus honoris illi a praetereuntibus habebatur, memoriâ pristinae dignitatis.

Id in privato minime mirandum, cum erga regiae familiae Principes eadem severitas adhibeatur. Unus ex illis ludi plus aequo avidus, totos dies absumebat spectandis gallis gallinaceis inter se dimicantibus. Est hoc ludicri spectaculi genus Oriente toto frequens, et perjucundum. Armantur illi novaculis, easque singulari dexteritate tractant: institutos a lanista gladiatores credas. Sic armati, perdiu et ad necem usque depugnant. Nec vetitum Principi ludum omnem volebat Imperator: inserendas gravioribus curis nugas, et otio distinguenda negotia non nesciebat: sed aegre ferebat consumi dies integros in ejusmodi spectaculis ab eo, quem dignitas sua non minus, quam aetas, ab illis avocare merito debuisset. Monitum semel iterumque sed frustra, comitatu denique, fortunis, et aliis honoris insignibus exuit. Jam inde a primis Imperii temporibus cautum fuit ne quid ab istis Principibus, quorum numerus ingens, oriretur mali. Assignatur singulis aliqua civitas, in qua perpetuo degant, otio voluptatibusque


page 567, image: s567

diffluentes, remoti ab omni reipublicae administratione. Clientelares fundos habent nullos, neminem sibi privatim obnoxium: sumptus ad rem familiarem lautam ac splendidam subministrantur illis, stato tempore, a regiis quaestoribus. Si tantisper se commovent, aut pedem efferunt ex urbe sibi assignata, perduellionis rei censentur; eosque mori jubet Imperator: non aliter tamen vulgo, quam inedia, ne sanguis regius fundatur.

Qui de Principum capite sic statuit, facile intelligitur quid in privatos possit consulere. Penes illum unum vitae necisque jus est: nec Prorex quisquam aut senatus capite reum damnare, absque Principis mandato, potest. Instruitur causa in provinciis. Instructa et concertata defertur ad Imperatorem; cujus est album calculum vel nigrum jacere. Vulgo tamen sententiam a provinciae magistratu latam sequitur, et ratam habet: de poenae acerbitate semper nonnihil detrahit.

Haud modicum ejus auctoritati pondus addit, quod eligere sibi successorem potest quemcumque libuerit, non solum e consanguineis Principibus, sed e populo: quod interdum est ab Imperatoribus usurpatum. Cum enim domi non reperirent, in quem transferre possent onus Imperii administrandi, acciverunt e media plebe viros excellentes, eosque rerum summae praefecerunt: id se facere professi, non solum Imperii, verum, etiam liberorum suorum causa: quibus nempe foret praestabilius privatam rem cum dignitate servare, quam publicam cum omnium invidia et offensione perdere. Nam, inquiebant, si summus fortunae gradus, idem summae virtutis gradus esset, excludendos eo, liberos nostros minime putaremus: sed cum ad hoc tantum ille saepe valeat, ut conspectiora fiant imperantium vitia; caritas nos admonet, ut hoc dedecus a liberis nostris prohibeamus.

Vivendi ac loquendi arbiter apud Graecos aeque ac Romanos fuit Usus, quem nulla vis unquam domare, lex nulla potuit. Ille, apud Sinas, paret Imperatori ac servit. Principi licet litteras et characteres antiquare, fabricare novos: abrogare vocabula, et e medio tollere; alia edere in lucem, ab omnibus necessario in congressu familiari et in libris conscribendis adhibenda. Quid quod ultra cineres ac tumulum ejus auctoritas profertur? Mortuos auget honoribus, aut afficit ignominia; novis nominibus, dignitatisque insignibus exornat.

Quamvis haec Imperatoris potestas nullis videatur esse limitibus definita, provisum tamen est, quantum humana cavere providentia potest, ut eâ facile ac diu abuti nequeat, nisi omnem famae, imo capitis ac vitae, curam abjiciat. Primam boni Principis dotem esse statuunt aequitatem, clementiam et benignitatem in subjectos. Imperare debet, inquiunt, ut pater filiis, non ut servus dominis. Haec una laude metiuntur ceteras, hanc Mandarini, cum Imperatorem adeunt, in eo praedicate solent, omissis aliis, aut leviter delibatis. Eandem doctores ac philosophi occinere non cessant in suis libris. Hoc famae ac publicae existimationis veluti freno continetur Imperator, ne quid per vim et impotentiam, abreptus cupiditatum aestu, peccet. Jam, ne recti verique ignoratione labatur, datur haec Mandarinis facultas ut eum admoneant, si quid videatur in Imperio administrando peccare. Ita res peragitur. Mandarinus libellum supplicem componit; ac multa de majestate Principis, et suo privatim erga illum obsequio praefatus, eum obtestatur ut meminisse legum velit, ac praeclara majorum exempla intueri: postea indicat in quo ab iis discedere censeatur. Haec scheda deponitur in scrinio cum aliis plerisque supplicibus libellis, qui quotidie offeruntur Imperatori. Si omittit eam legere; si negligit; iterum ac saepius oggeritur; donec animum et oculos ad legendum adjiciat.

Ut vero non tantum praesenti moveatur gloria, sed etiam futuri dedecoris metu terreatur, ejus historia peculiari conscribitur modo, ad hunc finem perquam idoneo. Certis doctoribus, spectatae virtutis ac fidei, datur id negotii, ut singula Imperatoris dicta factaque diligenter observent. Illi haec perscripta, nemine conscio, quotidie in cistam conjiciunt. Omnia candide, notatis loci, personarum, temporis adjunctis narrantur. Tali die, exempli causa, exarsit iracundia Imperator, et parum decore cum Mandarino altercatus est. Praeter jus fasque centurionem alio die exauctoravit. In re gravioris momenti majorem gratiae quam aequitatis habuit rationem. Contra vero: Bellum hostibus juste indixit pro tutando Imperio: pacem honestissimam confecit: suam erga populum caritatem insigni argumento declaravit: modestiam, adulatione spreta, retinuit. Hunc in modum cetera quae quotidie occurrunt, persequuntur. Ac ne veritatem corrumpat spes aut metus, haec cista nunquam aperitur, dum vivit Imperator, aut quandiu ejus familia rerum potitur. Cum in aliam domum ac stirpem potestas summa, ut saepe fit, transfertur, tunc omnes illae schedae colliguntur; et inter se comparantur, ad veritatem certius explicandam: ac demum ex ejusmodi monumentis conficitur historia. Hoc metu coercetur imperantium auctoritas: quippe qui probe intelligant, tales se judicio posteritatis existimandos, quales ipsi se praebuerint; non quales metus, aut adulatio, alienis falsisque coloribus depinxerit. Nec minorem utilitas, quae saepe plus famâ valet, Principi necessitatem legum observandarum imponit. Earum ita tenax populus est, ut illas Imperator convellere aut labefactare, sine certo capitis, ac solii periculo, nequeat Quandiu rationi legibusque paret, nemo fas sibi putat esse illi non obsequi; ubi a ratione et aequitate discessit, fidem omnes imi pariter ac summi abrumpunt; nec se jam regunt ipsi, quia non reguntur. Hinc intestini aliquando motus coorti, seditiones et bella domestica.

Non satis est auctoritati Principum, ut quod aequum videtur, legibusque consentaneum, velint ac jubeant: restat ut illud ipsum exequi et perficere possint. Hoc vero per suos administros consequuntur, qui, tanquam effectrices operum manus, capiti subservire debent. IIlorum ingens apud Sinas numerus, et ordine pulcherrimo distributus. Sanctius et extraordinarium Imperatoris consilium Principes e regia stirpe lecti conflant: ordinarium Colai. Juri et publicis negotiis, aerario, copiis, artibus, et religionibus praesunt sex curiae supremae in urbe regia. Earum quaelibet inferiores plurimas complectitur. Sui singulis praesides et senatores, sive Mandarini sunt attributi. Editur Pekini quotannis illorum catalogus. Anno MDCXLIV. numerabantur novies mille quingenti triginta octo extra urbem regiam: in ea vero bis mille ducenti quatuordecim. Quia porro Imperatoris interest, ne tot Mandarinorum, amplissimi coetus, ac tantae auctoritatis, moliri quidpiam. in Principem aut Imperium aliquando possint; eorum munus ac magistratus, triennio, ac breviori, si visum est, tempore circumscribitur. Deinde appositus unicuique tribunali fuit inspector et censor, qui coetibus omnibus interesset, deliberationum omnium conscius et particeps. Imperatorem ille admonet. clam: Mandarinos. accusat palam: ipsorum mores sermonesque censoria severitate notat, excutit, investigat: nihil aciem hominis fugit. Nefas illis censoribus ad altiorem dignitatis gradum aspirare: in eodem vulgo manent, et consenescunt: ne fortunae spe melioris, aut deterioris metu, conniveant in Mandarinorum delictis. Nec nihil ad continendos in officio Mandarinos adjuvat, quod familiam, lictores, accensos, et administros juris, ipsi non eligunt; sed a Principe datos, et publico stipendio muneratos, habent. Praeter Proreges, qui singulas gubernant provincias; tribus, quatuor, aut pluribus provinciis praesunt Proreges alii, quasi Proregum singulorum censores: quibuscum tamen ita sapienter ac dilucide habent sua jura dispertita et descripta, ut nunquam oriatur inter utrosque de jurisdictione contentio. Prorex cognoscit de moribus, et administratione gubernatorum et magistratuum, qui publicam rem in urbibus gerunt; deque illis, si quid peccant, Pekinensem aulam admonet; a qua vel spoliantur magistratu, vel evocati causam dicere jubentur. Ipsius Proregis potestatem temperat Mandarinorum, qui circumstant illum, auctoritas; ab iis enim accusari, si res ferat, potest: imo a quolibet e populo, cui jus est suas de Prorege querelas Pekinum deferendi. Si quis in provincia tumultus increpuit, culpa in eum statim confertur: ac si plus, triduo perseverat, capite culpam luit. Poenam commeruit, inquiunt leges, si familia, cujus caput est, (nimirum provincia) turbatur. Providendum ab illo


page 568, image: s568

fuit ne quid oriretur mali. Quia vero privatis hominibus ad aulam aditus facilis non patet, auresque procerum, et oculos praesidum, obstruere solet, quae res humanas vertit ac pervertit, pecunia; Imperator in omnes provincias dimittit certos, expertae gravitatis et prudentiae, nulli cognitos; qui sollerter immiscent inseruntque se nautis, mercatoribus, agricolis; et explorant taciti quemadmodum se magistratus quisque gerat. Postquam idoneis auctoribus, ac praesertim fama et vulgi voce, quae raro fallit, vitii quidpiam gravioris compertum est; tum vero se ab Imperatore missos denunciant, diploma sui muneris proferunt, manus injiciunt peccantibus Mandarinis, eosque vel Pekinum mittunt, ad dicendam causam; vel in convictos animadvertunt. Mandarinorum, qui vel moti loco, vel affecti supplicio fuere, nomina per totum Imperium vulgantur, ad inurendam reis ignominiam majorem, et incutiendum integris innocentibusque metum.

Imperator ipse aliquando provincias lustrat, et populi querelas per se se cognoscit. Id summa omnium approbatione facit, qui gubernaculum Imperii nunc tenet. Narrant, cum aliquando se a suis stipatoribus, dedita opera, segregasset, incidisse in senem misere lamentantem; et rogitasse quid fleret. Unicus mihi filius erat, ait senex quem alloqueretur ignorans, familiae columen, aetatis meae solatium: hunc mihi Mandarinus eripuit. Quid restat misero mihi, nisi ut reliquam aetatem in solitudine ac luctu traham? Qui enim possum, solus, inops, ignotus, meum jus contra Mandarini vim et opes obtinere? Hoc vero fieri, et facilius opinione tua, potest, retulit Imperator: agesis, equum conscende, et post me sede. Attollit se in Imperatoris equum senex haud cunctatus. Emensis millibus passuum sex septemve, deveniunt ambo Mandarini domum, tales hospites haudquaquam expectantis. Interim regii stipatores, cum numerosa nobilium cohorte, Principem diu quaesitum assequuti, pars in aedes Mandarini cum ipso inferuntur, pars locum excubiis undequaque cingunt, adhuc ignari quid ageretur. Vocat Mandarinum Princeps, et objecto crimine, mori statim jubet. Mox ad senem conversus; Ut orbitatem tuam consoleris, mortui locum, inquit, ac munus habe. Sed vide ut illud sanctius impleas: documento tibi sit culpa sontis et poena, ne tu vicissim aliis exemplo tristi et documento sis. Sub initium anni lustrantur in omnibus provinciis carceres, et vinctorum causae cognoscuntur a delegatis ex urbe regia judicibus: ne quis aut aere obrutus alieno, aut legum nodis, ac labyrinthis judiciorum implicatus, in vinculorum paedore contabescat. Leviorum criminum reis venia tunc libertasque donatur; succurritur obaeratorum egestati; causarum difficultates ac morae superantur. Vocantur hi judices misericordiae; ac reginae matris tribunal appellatur, quamvis in eo juris ipsa nihil habeat: sed a materna benignitate, curia mitior nomen traxit.

Praeter istas artes, ad frenandam magistratuum potentiam sane luculentas, inventa est alia, quae haud scio an venerit in mentem legislatoribus etiam rigidissimis. Imposita lex Mandarinis est aperiendi candide statis temporibus, et ad Imperatorem perscribendi quidquid aperte vel occulte in gerendo magistratu peccaverint. Hujus legis morisque severitas e duplici capite cognoscitur. Durum est peccatum confiteri, cujus luendam tibi poenam certo scias, etsi moderatam: vix enim quisquam inultus abit. Durius et periculosius, erratum dissimulare: nam si exstat ejus aliqua mentio in inspectorum libellis, satis est culpa quaelibet, quamvis non gravissima, ad hominem fortunis exuendum, aut vita. Itaque satius ducunt, sincere ac sine ambagibus peccata confiteri, eorumque deprecari poenam, magna pecuniae vi persoluta: quod remedium, supplicio vel acerbissimo par, magistratus in officio mire continet; ac probos esse, licet aliquando ingratiis, cogit. Quam Prorex in Mandarinos potestatem habet, eandem illi obtinent in populum. Mandarinus sua sponte causam quamlibet examinandam suscipit, licet nemo reum deferat. Ubicumque violari legem videt, eam sancire violantis poenâ potest. In urbe, in via militari, in privatis aedibus, comprehendit aleatores, conviciatores; certantes inter se verbis aut verberibus, et arreptos in ipso vestigio, fustibus per suos lictores contundit: quo peracto, institutum iter sedate repetit. Id vero contingit rarius propter eximiam populi tranquillitatem et concordiam, quod alterum caput est politicae Sinarum artis et disciplinae.

[Note: 39. Alterum caput politicae Sinarum scientiae: concordia et tranquillitas populi.]

Hanc primo fovet insignis liberorum pietas erga parentes et observantia, quae fidem prope superat. Nullum est obseqiui genus, quod exigere a liberis parentes non possint: nulla ratio aetatis, vel dignitatis, aut indolis parentum severioris; ob quam liberis jugum a natura. impositum liceat detrectare. Pater in familia, regiam quandam exercet potestatem: fortunas, cui collibitum est, donat: liberos in servitutem, si eget, tradit: illos vero accusanti creditur sine argumento, vel teste. Satis in filio criminis esse ducitur, quod patri non satisfaciat: ac si accusari a patre pergat, effugere non potest quin pereat. Europaeis tantam severitatem interdum admirantibus respondent, Quis puerum novit certius, quam qui genuit, educavit, in oculis et sinu tot annos tulit? Cujus autem amor est verior justiorve, quam patris? Igitur, si ab eo qui probe illum novit, qui ex animo amat, condemnatur; a nobis absolvi quî potest? Sin objicias, certos homines ab aliis naturali quodam odio dissidere; id vitii patribus inesse quoque posse: Respondent, nos feris ipsis non esse inhumaniores, quae in catulos ultro non saeviunt. Quod si monstra tamen haec inter homines oriantur, cicuranda esse filiorum obsequiis et humanitate. Ceterum tam alte insitus est animis paternus amor, inquiunt, ut eum exstirpare penitus naturalis abalienatio nulla queat, nisi rebellione liberorum aut vitiis irritata. Quid quod ipsis Imperatoribus tutum non est ab hac liberorum in parentes observantia recedere. Illorum unus, ut Sinicis annalibus proditum legitur, matrem durioribus acceptam verbis, et affectam contumelia, in exilium ejecerat. Cum vero satis intelligeret id molestissime ferendum a Mandarinis, edixit capitis poenam, quicumque verbum ea dere secum faceret. Siluere paulisper, donec, ira senescente, Princeps ad meliora et mitiora consilia se referret. Postquam obfirmatum immotumque vident, erumpere decreverunt potius, quam exemplum adeo perniciosum silentio flagitioso comprobare. Primus, qui libellum supplicem ea de re Imperatori obtulit, statim capite plexus est. Ceteros praesens periculum nequaquam exterruit. Paucis diebus interpositis, procedit alter Mandarinus; utque suum sibi caput prae communi bono vile esse declararet, feretrum ad limen palatii deportari secum jussit. Efferavit Imperatorem constantia: mortis acerbitatem varietate suppliciorum ac diritate, ut aliis terrorem injiceret, cumulavit. Ulterius pergere non jam prudentiae, sed pertinaciae esse videbatur. Sinensibus aliter visum. Succedit ergo tertius, cum sua pariter sandapila. Is ubi venit in conspectum; Juvat, juvat mori, exclamavit, ne videamus Principem, qui fundamenta Imperii convellit. Si nos audire negas, pergimus ad majores tuos: illi nos audient, et eorum fortasse nocturnos Manes ac nostros, tuam tibi exprobrantes injustitiam, vel invitus audies. Exarsit majorem in modum Princeps, hominis insolentia, ut aiebat, percitus; et in eo necando ingenium omne crudelitatis exprompsit. Cum tamen alii ex aliis pulcrae neci devovere se non dubitarent; subiit illum metus ne quid inde sibi et Imperio periculi gravioris crearetur. Itaque, mutato consilio, revocatam ab exilio matrem in pristinum gratiae dignitatisque gradum restituit.

Non leviori mortuos parentes, quam vivos praesentesque, veneratione liberi prosequuntur. Ante mortuorum corpora millies se prosternunt: funus splendidissime faciunt, tumulos adeunt certis diebus, ac perfundunt lacrymis: nomen cum elogio in lignea tabella exaratum domi servant. Statim atque parens animam efflavit, totum conclave integitur panno rudi, ex alba cannabe; qui color funebris est. Feretrum, quod e ligno ingentis pretii, ac vulgo experte corruptionis,


page 569, image: s569

multo ante comparatur a viventibus, in medio conclavi statuitur; erectâ desuper mortui effigic, mensâque ad latus collocatâ, ubi odres incenduntur, facesque collucent. Subeunt moniti libello, certum in modum conscripto, affines et amici. Maerentes tacitique genua lente submittunt, et fronte feriunt humum. Subeuntes excipit filius vultu maesto, veste sordida, fune crasso incinctus, cum pileo calceisque stramineis: nostem exigit ad feretri pedes, jacens in storea; vescitur cibo plebeio ac parabili, sine condimentis ac bellariis.

Per triduum tenet hic affinium et amicorum concursus: sed triennio toto domesticus luctus perdurat; quasi ad compensandos tres annos, quibus infantem filiolum, necdum valentem ingredi, pater in ulnis gestavit. Servatur interim capulus in conclavi. Nullus dies abit, quin ante illum saepe procumbat filius, parentis memor; odores incendat, inferat cibos; quibus Bonzii, ad naenias quasdam concinendas acciti, saginantur. Tunc omni vacat publico munere: deponit magistratum, si quem gerit; ac negotiis vel gravissimis penitus omissis; relicta statim, si peregre est, urbe, atque adeo ipsa aula, domum paternam repetit, ut parenti justa solvat. Elapso demum triennio, dies faustus ab hariolis exquiritur; convocantur propinqui; procedit funus, praeeuntibus tympanis ac tibiis. Majorum imagines deferuntur, tum machinae, pegmata et pyramides, in quibus praeclara mortui facinora spectantur, vel figuris expressa, vel in tabellis exarata. Mensae demum struuntur odoribus et epulis onustae. Succedunt agmina Bonziorum, suo quaeque induta cultu, et lugubrem symphoniam iterautia. Hanc incendunt feminae, in opertis gestatae lecticis; et miserabili ululatu omnia, tanquam si ad necem ipsae raperentur, implent. Liberi flentes, macie confecti et paedore, consequuntur. Moris non est cadavera in urbibus sepelire: ruri, ac plerumque in silvula tumuli componuntur. Locus augurato capitur, obversus meridiano soli et ab imbre tutus, atque adeo editior, in declivi ut plurimum colle. Sepulcra non exstant e terra, sed alte in humum depressa solido fornice contra vim imbrium muniuntur: eadem statuis, peristylio, magnificis interdum aedibus adjunctis, ornantur.

Hac liberorum in parentes vivos mortuosque pietate, hac potestate parentum in liberos; pacem familiis et tranquillitatem conciliant: candem asserunt civitatibus ac provinciis, instillanda populo passim observantia singulari erga Mandarinos, et Proreges; custodes nempe legum, et Imperatoris vicarios. Nunquam illi prodeunt in publicum sine apparatu et pompa, quae animos veneratione percellat. Conspiciuntur sublimes in ornatissima et patente lectica; praeeuntibus proprii tribunalis administris, et omnibus dignitatis suae insignibus circumdati. Quam procul apparent, consistit populus, et laeva dextraque decedit. Domi jus dicentes nemo, cujuscumque sit dignitatis, alloquitur nisi provolutus humi: cumque haec ipsis potestas per leges fiat, ut fustuario quemlibet multare, indicta causa possint, ad eorum occursum aspectumque nemo non cohorrescit. Quod si potestatem moderate ac sapienter Mandarinus exercuit, abeuntem magistratu omnes honore miro prosequuntur. Procurrunt obviam effusae moenibus civitates, omnia festo clamore personant. Populus catervatim divisus militarem viam insidet: instruuntur a singulis turmis mensae splendenti pictae minio, et sericis instratae tapetibus; accenduntur circum faces, odores pretiosi fragrant: transcuntem sistunt: accumbere, paratisque dapibus, et exquisitis mensarum secundarum deliciis vesci cogunt: auresque laudibus suis, qua nulla gratior symphonia, praebere. Hic audit populi pater; illic provinciae conservator; alibi salus publica: nec minus delectatur veris multorum lacrymis, de illius discessu jacturaque lamentantium. Progredientem alia similiter turma excipit, itemque alia, donec dies inter istos plausus, gratulationes, piosque luctus tota fluat. Illud vero longe lepidissimum accidit, quod ejus vestium aliquid certatim quisque diripit, ad perennem viri de publica re bene meriti memoriam; hic tollit ocreas, ille aufert pileum, iste chlamydem: at simul vestium partem, ei quam abstulit, similem ipsi reddit, ab aliis pariter statim diripiendam. Ita, saepe paucis horis induet ocreas triginta, et pilea totidem ac paenulas mutabit. Ut vero illustrium virorum memoria publicis ornata monumentis maneat, res eorum praeclare gestas in aere et marmore incisas collocant in oppidorum locis maxime frequentibus; statuas, et arcus triumphales erigunt; cujusmodi quasi trophaea tot exstant, ut Imperium Sinicum honoris ac meriti theatrum appellari jure possit.

Ars altera fovendae in populo concordiae, urbanitas est, modestia, et magistra pudoris amicitiaeque comitas. Hoc maxime capite, inquiunt, homines praestant belluis; hominibus reliquis Sinae. Ac sapiunt profecto, cum ita sibi persuadent, ingenia petulantia, ferocia, iracunda, Imperiis turbandis esse opportuna. Contra vero cives, inter se amare et certare officio solitos, potentes irae, doctos dissimulare ac pati; retinentes ordinis quem aetas, meritum, gradus constituit: sic natos, inquam, homines, sic institutos, non facile ad publicam rem turbandam, ab officii rationisque via deflexuros. Hanc vero morum normam ita sancte ac mordicus tenent, ut modum aliquando videantur egredi. Opifites infimi, servi mediastini, agrestes ac nautae, impolitum et ferox genus; suas observant salutandi, colloquendi, invisendi leges. Dicas media in urbe, aut eadem. in familia natos: ita mutuas sibi praestant operas, et fraternum in morem inter se complectuntur. Senectus ubique venerabilis: quasi honoris partes illis primae debeantur, qui priores in possessionem hujus mundi venerint. Eodem antiquitatis studio ducti vetera omnia demirantur. Vasis, statuis, tabellis pictis, non ars exquisitior, sed vetustas pretium ponit: quantum de fumo et aerugine, tantum de pretio detraxeris. Quod si quis aetatem alterius ignoret, hanc percontari non dubitat; ne gravi urbanitatis detrimento, junior senioris locum occupet. Jam, gradus varios artium, munerum, opificiorum distinctos; et quis cuique respondeat honoris modus, non more tantum, sed lege praefinitum habent. Id enim cum tanti ad publicam tranquillitatem momenti semper esse duxerint Sinicae rei moderatores, certis ratisque modulis ac caerimoniis, omnia vitae communis officia descripsere, salutationes, convivia, collocutiones, epistolas.

Salutant obvios compositis irt decussim ante pectus manibus, aut supra utrumque femur protentis, et capite paulum inclinato. Si quis majorem habere honorem illi, quem salutat, velit; junctas manus ad terram usque demittit, toto corpore incurvato. Si quispiam occurrat primae nobilitatis, aut si quem excipias domi tuae, flectendum genu, tandiuque sic perstandum, donec erigaris ab eo quem salutas: quod ille continuo praestat. Sed ubi Mandarinus in publicum prodit, flagitiosa familiaritas, et plagis digna censeretur, si quis eum ullo modo, nisi alloquendi causa, salutaret. Ergo de via parumper deceditur; statur oculis humi dejectis, manibus pendulis et ad utrumque latus applicatis, donec praeterierit. Qui convenitur domi, si est praecipuae dignitatis, excipit adeuntem sedens in interiori aula: si gradus inferioris, expectat in limine, aut etiam in aream ac vicum usque procedit. Primo in aditu non teritur tempus oratione fucata, jactandisque verborum lenociniis, in quibus coacervandis Europaei laborant. Constitutum est quid quisque dicat, quid respondeat. Sistitur ad ostia singula, corpus inclinatur, ac verba concepta repetuntur. Ea duo tantum sunt, Tsin, et Poukan: Id est, Progredere, et Non ausim: voculam uterque suam ter aut quater ingeminat: tum hospes, quasi vinci dolens, prior ingreditur.

Ubi ventum est in locum colloquio destinatum, post varias circutiones, numero suo et ordine constanti definitas, sedetur. Sedendum autem recto corpore, non ad cathedrae dorsum acclivi, quod esset impudentiae nort ferendae; manibus in genua porrectis; demissis humi oculis; pedibus aequali spatio productis, non obliquis aut inter se transversis; toto vultu ad modestiam et gravitatem composito. Statuas dixeris duas ad scenam theatri ornandam collocatas. Siletur enim interdum penitus; paesertim si honoris tantum causae quempiam convenias; et post brevem, ne molestus sit salutator, moram, disceditur. Iidem in discessu ritus observantur, atque in accessu; nec minus negotii est in finienda quasi comoedia salutationis,


page 570, image: s570

quam in inchoanda. Peregrini et advenae fabulam saepe turbant, suarum partium inscitiâ. Rident indigenae sapientes: alii stomachantur. Certe legatis Imperatorem allocuturis praestituti sunt dies quadraginta, quibus se comparent: ac ne quid illis perperam excidat, mittitur ad eos per totum id tempus magister caerimoniarum, a quo exerceantur. Praesto sunt magistratuum tribunalibus, ejusmodi caerimoniarum non tam doctores, quam censores rigidi; qui et voce et verberibus, si quid erratum fuerit, emendent.

Nusquam sunt molestiores istae leges urbanitatis et vincula, quam in conviviis. Mimos rectius, quam convivas appelles; neque ad vescendum vocatos, sed ad vultum et corpus sexcentis modis misere distorquendum. Adest arbiter edendi et bibendi, qui praecipiat ac designet quid, quo tempore, quo gestu, quove modo praestandum sit. Hunc omnes convivae, ut symphoniaci moderatorem concentus, audiunt: simul atque innuit, universi manum lanci admovent, et os poculo; attollunt bacilla, vel deprimunt: nam bacillis duobus argento praefixis utuntur fuscinularum vice; in iisque tractandis mire sollertes et eruditas manus habent. Est sua unicuique mensa, sine mantili, sine cultello, aut cochleari: omnia quippe fercula secta frustatim apponuntur. In comedendo modus hic tenetur, ut ne citius tardiusque conficiatur cibus, adeo ut omnes expediti possint esse ad bacilla deponenda. Haec in mensam demittuntur certis gestibus, quorum intervalla idem convivii magister moderatur. Lances circiter viginti apponuntur, et inter unamquamque ministratur vinum, sed innocens et mite, inque cyathis parum capacibus, e quibus tantumdem haurire licet quantum cuique allubescit.

Ubi dapes omnes appositae fuerunt, fas est paulo liberius e catino, quod cuique commodum est depromere; ad numerum tamen, et e structoris praescripto. Hunc in modum accumbunt tribus quatuorve horis, taciti, graves, serii. Cum cessare convivas moderator mensae videt, dar signum. Consurgitur, et in aulam hortumve, deambulaudi parumper et colloquendi causa, seceditur. Vix horae quarta pars abiit; redeunt omnes in priorem locum, ubi secundas inter mensas bellariis instructas, thea porrigitur. Ecce autem prandii corollarium, novusque labor. Subeunt histriones et pantomimi, ac nescio quas fabulas ruris plenas et inficetas actitant. Eorum cantibus inconditis seu clamoribus et ululatibus (nam declamandi artem ignorant Sinae) aula tota perstrepit; et aures convivarum, jam prioribus caerimoniis fatiscentium, obtunduntur. Applaudendum nihilominus est, comprimendus risus, laudanda Sinensis elegantia, et probanda utroque pollice consuetudo, sapienter a majoribus ad posteros transmissa.

[Note: 40. Politicae scientiae leges, Sinarum propriae.]

Tertium Imperii administrandi caput complectitur proprias quasdam prudentiae politicae leges. Prima est ut nemini mandetur publicum munus in ea, unde est oriundus, provincia. Mandarinus enim ignobilis fere ab iis contemnitur, qui natalium ejus obscuritatem norunt. Sin contra loco nobili natus est, periculum foret, ne cognatorum et amicorum opibus fretus, ductaret seditionem aut promoveret; certe, ce praepeditus gratia, auctoritate, metu, jus non posset integre ac libere dicere.

Altera lex est, ut praecipuorum liberi Mandarinorum, in urbe regia et Imperatoris comitatu, teneantur; verbo quidem, tanquam splendidius educandi; re ipsa velut obsides, et vades, si quid ab eorum parentibus peccatum fuerit.

Tertia: ut nullum munus publicum venale sit, sed virtute duntaxat ac doctrina parabile. Hanc ob causam in candidatorum mores ac vitam diligenter inquiritur: de illorum vero eruditione tot instituuntur examina, ut nullus fraudi locus relinquatur. Statim atque parentibus ea videtur indoles aetasque pueri, ut fructum in litteris facere non poenitendum possit, traditur in disciplinam alicui ludimagistro, ut nosse litteras et exarare discat; qui multorum annorum labor et opus est. Collegia juventutis et Seminaria sunt nulla: litterarum magistris nullus non abundat vicus. Cum processit annis et doctrina puer, examinandus offertur Mandarino; ac. si commode characteres format, inter eos admittitur, quibus penetrare in librorum veterum adyta licet, ac postmodum ad gradus litteratorum provehi. Istorum graduum tria sunt genera, quae nostratibus artium magistris, baccalaureis, et doctoribus, utcumque respondent. Quia porro arbitra fortunae apud Sinas doctrina est, eam ob rem in studio litterarum aetatem omnem consumunt. Classicos libros memoriae mandant labore indefesso, leges interpretantur et explanant: toti sunt ab anno sexto aetatis, ad sexagesimum usque in scribendo, in cognoscendis imitandisque priscis doctoribus, in arte dicendi comparanda, et procudendo stilo. Interdum aliquorum natura praestans, et ingenii vis acrior breviori tempore metam longissimi stadii attingit: sed haec rara inter Sinas avis.

Doctrinae periclitatio fit incredibili cum severitate. Tertio quoque anno instituuntur examina, in urbe primaria provinciae, octava luna, quae in mensem Septembrem nostrum incidit. Habent primariae illae civitates cellarum millia circiter quatuor, ingenti cincta muro: singulae passus ternos latae sunt, quinos admodum longae, altae ad hominis staturam. Supellex, praeter mensam et sedile, nulla. Unica in hoc septum, et quasi gymnasium, porta paret: cujus in limine unusquisque diligenter excutitur, ne quid scripti occultet in vestibus, aut in penicillorum calamis: praeter quos, et folium chartae purum, afferre nihil debet. Ingressi compinguntur in cellulas, januis obseratis, et apposito lictore, qui observet ne quid innuant, vel insusurrent vicinis: militum vigil custodia murum obambulat.

Ad quatuor patentis areae angulos defig