09/2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

HISTORIAE SOCIETATIS JESU PARS QUINTA. TOMUS POSTERIOR Ab anno Christi MDXCI. ad MDCXVI. Auctore Josepho Juvencio Societatis ejusdem Sacerdote. [Gap desc: illustration] ROMAE, MDCCX. Ex Typographia Georgii Plachi, Caelaturam et Characterum Fusoriam Profitentis, apud S. Marcum SUPERIORUM AUCTORITATE.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

DE POSTERIORE TOMO PARTIS QUINTAE HISTORIAE SOCIETATIS JESU.

PARTEM aliquam rerum a Societate in Europa gestarum, per octo decemve primos hujus Tomi annos, exarare coeperat P. Franciscus Sacchinus: sed cum intermissa scribendae Historiae nostrae cura perdiu fuisset, relictae ab eo schedae, a blattis erosae, ac mutilae plerisque in locis repertae sunt. Ex illis nihilominus quidquid potuit excerpi, P. Petrus Possinus collegit, ex iisque conflatam rudem annorum aliquot materiam reliquit. Ante P. Possinum P. Vincentius Guinisius scribendam Societatis Historiam susceperat, sed praeter unius alteriusve anni adumbrationem, nihil ab eo elaboratum exstat. Qui simul cum Guinisio et Possino idem Historici munus et locum obtinuit P. Daniel Bartolus nihil de Historia nostra Latine, multa Italico sermone diligenter et ornate scripsit. Historici postea nomen verius, quam munus, accepit P. Honoratus Fabri. Quippe intentus eruditis commentariis, quos de arcanâ rerum naturâ edidit, absolvendis, spatium de historia cogitandi non habuit. Patri Josepho Reuxio, qui proxime decessit, nec voluntas, nec studium, defuit: sed cum sex, aut septem annorum Annales informasset e Sacchini et Possini schedis, lento morbo consumptus est. Itaque nihil ab eo, et aliis modo appellatis, nisi mancam et impolitam exigui temporis materiam accepi, quae mihi proinde necessitatem cuncta de integro componendi attulit. Porro satius duxi omnem rerum narrandarum sylvam certa in capita dividere, quae separatim ab aliis singula tractarentur. Sic enim ad metam uno velut cursu non interrupta fertur oratio; quae si dispertiatur, interjectis rebus, non loco tantum sed argumento plane disjunctis, necesse est


image: as004

memoriam et attentionem legentis infringi; tum vero quaedam jam narrata repeti, ut eorum nexus cum iis quae narranda instant, intelligatur. Atque hoc maxime discrimen inter annales et historiam intercedit, quod annales qui scribit, res varias anno uno gestas, ut quaeque accidit, persequitur; neque illas inter se nectere, aut alias dividere ab aliis laborat. Contra vero historiae scriptor corpus quoddam componit e diversis partibus, unam in formam et exitum coeuntibus, ita ut primis extrema, causis effectus, consiliis facta, respondeant. Hanc rationem secuti, quantum licuit, fuimus; eamque video a doctissimis viris vehementer probari. Si quis tamen aveat omnia simul intueri, quae incidunt in annum quemlibet ex iis, quos edisserimus, haec suos per annos breviter digesta in III. Indice, ad operis calcem subjecto, reperiet. Synopsim librorum praefigere singulis placuit, quae summam rerum dicendarum, et in pauca contractam imaginem in ipso limine exhiberet. Erunt fortasse qui graviter et inique ferant parerga quaedam a nobis interposita, parum, ut videtur, historiae nostrae necessaria, quales sunt regionum descriptiones satis prolixae; ritus moresque gentium, imagines virorum insignium, et alia id genus. Haec abesse poterant, fateor: non esse tamen ab Historiae stilo penitus aliena persuadet exemplum summorum scriptorum, qui res Romanas Graecasve memoriae prodiderunt. Quot enim hujusmodi amaenae aberrationes et grata diverticula occurrunt in Tito Livio, in Cornelio Tacito, in ipso Thucydide, cujus apta et pressa brevitas a Tullio tam splendide celebratur? Neque tamen omnino sunt inutiles istae narrationis deliciae. Exhilarant Historiam, praesertim religiosam, seriam per se se et gravem, ac legendi, cupiditatem acuunt. Cibis etiam optimis addunt pretium condimenta, dum appetentiam invitant. Itineris longi laborem taediumque levant, ac moras dulces properanti licet viatori objiciunt villarum nobilium visendae substructiones, urbium antiquarum pretiosa rudera, et monumenta eruditae vetustatis, quibus Temporis invidia pepercit. Neque voluptati tantum haec parerga serviunt; sed utilitatem quoque


image: as005

magnam habent. Quotus enim quisque est, qui res Indicas, aut Canadenses, exempli causâ, valde norit? Unde autem haec notitia peti commodius potest, quam ab Historia nostra, et Societatis hominibus, qui diu sunt in istis locis versati, et quorum fides laborare minus debet suspicione adulationis et negligentiae? Quid quod Evangelii praecones, quos pietas sua, et servandarum animarum ardor, ad ignoti Orbis gentes Christianis imbuendas mysteriis vocat, docendi sunt quae suscipiant pericula, quas nationes, quibus institutis ac moribus assuetas, quibus infectas vitiis ac superstitionibus, adeant. Quod si nihilominus austeris censoribus placere vox Principis Lyricorum nequit, monens utile dulci miscendum esse: non valde pugnabo ut ista legant. Itaque consulto factum fuit ut ederentur diversis, minoribusque litteris, ac fere in singulorum librorum calcem rejicerentur, ut omitti sine detrimento perpetuae narrationis possent. Unum superest quod moneam, ne quem hujus Tomi terreat moles, illum in duos dividi posse. Ita enim comparatae sunt chartae ac divisae, ut libri priores septem, octo, vel novem, a posterioribus separari, et seorsum compingi possint. Indici tergemino addidimus expetitum diu catalogum Provinciarum, domorum, et collegiorum, quae hoc anno MDCCX. in Societate universa numerantur. Porro cum Tomus prior istius quintae partis decem libros complectatur, primum hujus posterioris Tomi Librum, undecimum appellavimus. Errata, quae Typographis, licet multum monitis, exciderunt, lectoris benignitas condonabit.

CUM Sanctissimus D. N. Urbanus Papa VIII. die 13. Martii anno 1625. in S. Congregatione S. R. et Universalis Inquisitionis Decretum ediderit, idemque confirmaverit die 5. Julii anno 1634. quo inhibuit imprimi libros, hominum, qui Sanctitate, seu Martyrii fama celebres e vita migraverunt, gesta, miracula, vel revelationes, seu quaecunque benesicia, tanquam eorum intercessionibus a Deo accepta continentes, sine recognitione, atque approbatione Ordinarii, et quae hactenus sine ea impressa sunt, nullo modo vult censeri approbata. Idem autem Sanctissimus die 5. Junii 1631. ita explicaverit, ut nimirum non admittantur Elogia Sancti, vel Beati absolute, et quae cadunt super personam, sed ea duntaxat, quae cadunt supra mores, et opinionem, cum protestatione in principio, quod iis nulla adsit auctoritas ab Ecclesia Romana, sed fides tantum sit penes Auctorem. Huic Decreto, ejusque confirmationi et declarationi, qua par est observantia et reverentia, insistendo; profiteor me haud alio sensu quidquid in hoc libro refero, accipere, aut accipi ab ullo velle, quam quo ea solent, quae humana duntaxat auctoritate, non autem divina Catholicae Romanae Ecclesiae, aut Sanctae Sedis Apostolicae, nituntur, iis tantummodo exceptis, quos eadem sancta Sedes, Sanctorum, Beatorum, aut Martyrum, catalogo adscripsit.



image: as006

MICHAEL ANGELUS TAMBURINUS Praepositus Generalis Societatis JESU.

CUM Posteriorem Tomum Partis V. Historiae Societatis nostrae, a P. Josepho Juvencio ejusdem Societatis Sacerdote conscriptum, aliquot ejusdem Societatis Theologi recognoverint, et in lucem edi posse probaverint, potestatem facimus ut Typis mandetur, si iis, ad quos spectat, ita videbitur. Cujus rei gratia has litteras manu nostra subscriptas et sigillo nostro munitas dedimus Romae X. Septemb. MDCCVII.

Michael Angelus Tamburinus.

Imprimatur,

Si videbitur Reverendissimo P. Magistro Sacri Palatii Apostolici.

Dominicus de Zaulis, Episcopus Verulanus, Vicesgerens.

JUssu Reverendissimi Patris F. Paulini Bernardinii, Sacri Apostolici Palatii Magistri, legi Tomum Posteriorem Partis Quintae Historiae Societatis IESU ab anno Christi 1591. ad An. 1616. Auctore P. Iosepho Iuvencio ejusdem Societatis Sacerdote. In hoc opere nihil reperi quod vel Fidei catholicae, vel bonis moribus absonum videatur. Idcirco dignissimum quod edatur censeo; cum, meâ quidem sententiâ, nihil habeat quod non sit cum religiosa pietate conjunctum. Multa ex illo utilitas vitam pie


image: as007

cupientibus instituere, ac potissimum disciplinam religiosam amplexis plane obveniet, dum merita laudesque virorum illustrium Societatis JESU publici sacta juris legentur. Auctori vera plurima debetur laus quod tam insigni pioque labore Orbi Christiano sancte prodest, suae Societatis decus auget, suumque nomen, aliis eruditissimis ingenii sui monumentis jam celebre, magis illustrat. Quod in ejus opere legendo suspexi, quilibet alius profecto mirabitur, purissimam nimirum sermonis elegantiam, nullo inquinatam fuco, prudens subactumque judicium, eximium rerum delectum, ac gestorum excultam narrationem; quibus Historici partes feliciter obit, sibique non vulgarem claritatem accersit.

Romae e Coenobio Minervitano, anno 1708. pridie Kal. Maii.

Fr. Thomas Maria Minorelli, Patavinus, Ordinis Praedicatorum, Sacrae Theologiae Magister.

JUssus a Reverendissimo Patre Paulino Bernardinio, Sacri Palatii Apostolici Magistro, legi Libros Historiae Societatis IESV, Auctore Iosepho Iuvencio ejusdem Societatis sacerdote: neque in iis, quantum animadvertere licuit, quidquam offendi quod catholicae religioni, aut bonis moribus adversetur. Quare eosdem libros, eleganti quidem sermone, et exquisito dicendi artisicio conscriptos, in lucem edi posse censeo.

Datum Romae die XVII. Martii 1708.

Iustus Fontaninus, Bibliothecarius Eminentissimi, et Reverendissimi Domini Cardinalis Imperialis, et in Romano Archigymnasio publicus Eloquentiae Professor.

Imprimatur,

F. Paulinus Bernardinius, Ordinis Praedicatorum, Sacri Palatii Apostolici Magister.

[Gap desc: contents]

image: s001

LIBER XI. PARTIS V. HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopsis Libri XI. Societas domesticis motibus agitata AB ANNO MDXCI. AD MDCVIII.

[Note: 1.] HUjus Tomi posterioris partes, et ordo. II. Brevis conspectus Orbis terrarum ab anno MDXCI. ad MDCXVI. III. Origo domesticarum perturbationum, quae Societatem vexarunt prasertim ab anno MDXCI. ad MDCVIII. IV. Quibus patronis niterentur perturbatores, et quid spectarent. V. Claudius Aquaviva Institutum Societatis contra ipsorum conatus muniendum curat Apostolica Gregorii XIV. Constitutione. Haec deteriorem in partem accipitur in Hispania, ubi quidam turbare Societatem aggressi coercentur a Garcia Loaysa. VI. Alii tumultuantur apertius et audacius in Lusitania. Illorum causam Cardinalis Albertus Austrius tuetur. Hunc P. Petrus Fonseca Visitator agre dedocet. VII. Josephus Acosta missus ab Aquaviva in Hispaniam ad componendas ejusmodi turbas, censet cogendam Congregationem Generalem, idque Regi persuadet, et ab eo Romam idcirco mittitur. Aquaviva Philippum ab ea sententia dimovere studet operâ P. Alphonsi Sancii: sed hic tardius in Hispaniam accedit, cum Rex ea de re jam scripsisset ad Pontificem, qui Congregationem indici jubet. Idem Praepositum Generalem amandat in Longobardiam. Causae istius profectionis. Redit in Urbem aeger Aquaviva. VIII. Congregatio Quinta Generalis. Quid egerit in ea P. Franciscus Toletus sacra purpura per eos dies ornatus a Clemente VIII. Perturbatores gravissimo Congregationis decreto feriuntur. IX. Illo efferati Aquavivam de Societatis gubernaculo dejicere tentant. Offertur ipsi Archiepiscopatus Neapolitanus. Insidiosum honorem deprecatur, et effugit. Jubetur in Hispaniam proficisci quasi ad tumultus domesticos praesenti auctoritate comprimendos: sed occupatus morbo Romae remanet. X. Ultima et irrita perturbatorum spes, Congregatio Generalis Sexta. XI. Ejus praecipus decreta. XII. Turbae quaedam leviores compositae.

[Note: §. I. TOMI POSTERIORIS PARTES, ET ORDO.] INTUENTI imihi res in Societate gestas prioribus decem annis, quibus illi Claudius Aquaviva proxime praefuit, non temere proditum videtur, hunc divino consilio ad gubernandam difficillimis temporibus Societatem fuisse destinatum. Sed hoc longe clarius appâret posterioribus quinque et viginti annis, quos exponere aggredimur. Tot enim, tam graves, procellae Societatem jactarunt, ut eam incolumem servare, nisi prudentissimus, et ope divina peculiari fretus


page 2, image: s002

gubernator nulla ratione potuerit. Illam Gallia edictis atrocibus notatam Lutetia exturbat, Italia urbibus Venetis ejicit; Transsilvania suis finibus exterminat. Anglia non contenta carceribus et patibulis, eandem per Italiam, Belgium, et Galliam, usque in ultimas demum Americae oras, infesta persequitur. Certant cum Afris Japones et Sinae ad eam ferro, veneno, ceteraque suppliciorum immanitate perdendam. Ejus doctrinam non hostes Ecclesiae, ut antea, sed defensores, ad sanctissimum Orbis Christiani tribunal, ut impietatis et violatae coelestis Gratiae ream, vocant. Ejus denique tranquillitatem et concordiam non inimici duntaxat, sed domestici filiique conturbant.

Altera tamen ex parte serenitas tempestates excipit: laeta tristibus, adversis prospera intercurrunt. Societas propagatur; augetur domiciliis, virtute, gloria. In Galliam restituitur; introducitur in Cocincinam, in Cambogiam, in Canadam; et secum Religionem introducit. Ejus opera et fortunatis, Deo aspirante, laboribus haeretici ad veritatem, improbi ad bonam frugem, barbari ad Christiana sacra perducuntur. In carceribus, in seditionibus, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, elucet virtus Christi, et ejus in Societatem suam singularis benignitas comprobatur.

Prioribus secundi hujus Tomi libris adversa; posterioribus prospera, referemus: utraque summâ cum fide, tam sine adulatione, quam sine odio et malignitate. Primus liber, qui Partis Quintae undecimus numerabitur, Societatem ostendet domesticis motibus graviter agitatam. Secundus, Tertius, et Quartus eandem externis concussam perturbationibus et periculis in Gallia, Italia, Anglia, et aliis nonnullis Europae partibus. Quintus auctam domiciliis, et magnis amplificatam ornatamque incrementis describet. Sequentes libri navatam ab illa publicae rei variis in calamitatibus operam: religionem ejus aerumnis, labore, sanguine defensam illustratam, ac propagatam in Europa, Asia, Africa, et utraque America, exhibebunt. Postremi duo libri exponent res gestas insigniorum aliquot hominum Societatis, qui proprium, ubi de illis fieret mentio, in superioribus libris locum non habuerint; et quorum pietas, eruditio, vita vel mors, non indigna censeri potest, quae posteritatis memoriae commendetur.

[Note: §. II. CONSPECTUS ORBIS TERRARUM AB ANNO MDXCI. AD MDCXVI.] Ceterum, antequam ad scribendum aggrediar, indicandum videtur qualis fuerit status Orbis terrarum ab anno MDXCI. ad MDCXVI. qui Principes rerum potirentur, quomodo erga religionem, et Societatem affecti: hinc enim historiae nostrae magnum affulgebit lumen, quippe quae necessario cum historia regnorum ac provinciarum, ubi Societas degit, vinculo sit conjuncta.

In Italia Vaticanum solium obtinebat Nicolaus Sfondratus; Cardinalis S. Caeciliae [Note: 1. Italia.] vulgo dictus, adscito nomine Gregorii, ejus appellationis XIV. Ille, praeter cetera brevissimo Pontificatus spatio bene ac laudabiliter gesta (vix enim decem menses Petri sedem tenuit) laborantes catholicorum in Gallia foederatorum partes missis auxiliaribus copiis tutari conatus est. Successorem accepit anno MDXCII. Hippolytum Aldobrandinum, Clementem hujus nominis VIII. (nam interjectus inter hunc, et Gregorium XIV. Innocentius IX. diebus tantum paucis ostensus Ecclesiae fuit.) Clementis Pontificatum memorabilem fecit primo Henricus IV. Galliae Rex, post abjuratam haeresim Ecclesiae communioni restitutus: quo facto sapientissimus Pontifex regnum Christianissimum funesti schismatis metu liberavit. Deinde controversia de Auxiliis divinae gratiae inter Dominicanos, et Societatis Theologos orta, cujus arbiter sedere voluit, Orbe Christiano ad litis tantae decisionem arrecto. Hanc tamen nondum decisam reliquit successori suo Paulo V. Nam Leo XI. qui proxime Clementem VIII. excepit, mensem Pontificatus totum non implevit. Creatus Pontifex Paulus V. anno MDCV. vitam usque ad MDCXXI. produxit. Controversiam de Auxiliis divinae gratiae composuit, et data concertantibus domum redeundi facultate: Addidit (sunt ipsa decreti Pontificii verba) se suo tempore editurum declarationem ac determinationem suam: interim vero serio admodum cavit ne quis partem alteram qualificare aut censurare praesumeret, Idem Paulus V. Ecclesiasticam libertatem a Venetis violatam anno MDCVI. arbitratus, illorum regionem interdicto subjecerat: sed anno sequente, cum eam ob rem grave bellum instare


page 3, image: s003

Italiae cerneret, pacem sapienter confecit. Fidelitatis quoque jusjurandum Anglis catholicis insidiose propositum condemnavit, ac ne se quisquam illo adstringi pateretur, vetuit.

[Note: 2. Germania.] In Germania Rudolphus II. patri Maximiliano II. suffectus anno MDLXXVI. imperium et vitam usque ad annum MDCXII. prorogavit. Religionem contra Lutheranos, qui ejus lenitate abutebantur, tueri studuit; Imperii vero majestatem defendit contra Turcas; quorum impetus repressit feliciter, primum quidem Matthiae, fratris sui, ductu; deinde Caroli Comitis Mansfeldii, e Belgio, ubi copiis Philippi II. praeerat, acciti: postremo Philippi Emmanuelis Lotharingi, Ducis Mercorii. Diuturni tamen belli pertaesus, inducias pactus est in 20. annos, cum Achmete, Mahometis III. filio; et Matthiae Archiduci, fratri suo, Austriam, Hungariam, et Bohemiam largitus, eidem imperium moriens reliquit anno MDCXII.

[Note: 3. Transsilvania.] Transsilvaniam obtinebat anno MDLXXV. Stephanus Bathorius, qui ad Poloniae solium evocatus, illam Christophoro Bathorio fratri suo concessit. Sigismundus Bathorius, Christophori filius, patri successit anno MDLXXXI. Sibi a Turcis timens, et eorum jugum aegre ferens, vires atque arma contra eosdem cum Rudolpho junxit anno MDXCIV. Suorum deinde, qui Turcis et haeresi non obscure favebant, odiis et factionibus agitatus, abdicavit principatum Transsilvaniae, et eum Caesari certis conditionibus redonavit. At brevi, mutata mente, illum repetiit; iterumque deposuit, et Andreae Bathorio Cardinali, patrueli suo, tradidit. Andreas, commissa paucis post mensibus cum Caesarianis infelici pugna, caesus est. Sigismundus rursum Transsilvaniam sibi arrogavit. Sed magnis cladibus per Caesaris duces affectus, illam denique in perpetuum dimisit, obiitque Pragae anno MDCIII. Post ejus obitum Georgius Basta, dux Caesarianus, Transsilvaniam aliquandiu Rudolphi nomine administravit. Proceres religioni catholicae infensi, et amicitiam Turcarum, odio nominis Austriaci, ambientes, Stephanum Botskaium Sigismundi Bathorii propinquum, pulso Basta, Principem adsciverunt, quem etiam Turca regem dixit anno MDCV. Subrogatus ei fuit ab iisdem proceribus anno insequenti Sigismundus Rakocius, nobilis Transsilvanus: qui principatum aegre admissum cum exercuisset biennio satis clementer et pacate, illum ultro tradidit Gabrieli Bathorio. Transsilvaniam denique invasit, Bethlemus Gabor, pulso Bathorio: et varia fortuna cum Caesare Hungarisque conflictatus, vita cessit anno MDCXXIX.

[Note: 4. Polonia.] Cum Stephanus Bathorius, Poloniae rex, sine liberis decessisset anno MDLXXXVI. electus a Polonis fuit Sigismundus III. Joannis, Sueciae regis, filius, qui post mortem patris regnum Sueciae Polonico junxit. Verum Sueci Lutheranos amplexi errores, eo abdicato Carolum Sudermaniae Ducem, ipsius, patruum, regem dixerunt.

[Note: 5. Anglia.] Ex quo regnum Angliae capessivit Elisabetha, inferre bellum catholicae religioni non destitit, nimirum ab anno MDLVIII. ad MDCIII. quo vivendi ac saeviendi finem fecit. Regni et haereseos heredem habuit Jacobum I. Mariae Stuartae, optimae reginae ac religiosissimae degenerem filium. Obiit ille anno MDCXXV.

[Note: 6. Gallia.] Galliam haeresis Calviniana jam inde ab anno MDXXII. invaserat. Hanc Franciscus I. Henricus II. et Carolus IX. Galliae reges exscindere conati erant. Ei favere cum putaretur Henricus III. Caroli IX. frater et successor, Gallorum odia in se concitavit. Illo per immane scelus interfecto, regnum sibi jure vindicabat Henricus Navarrae rex, Principum e regia stirpe solio proximus, sed Calviniana infectus haeresi: quod dedecus ac nomen, antea nunquam in Franciae regibus auditum, Galli ferre non poterant. Ergo inito contra illum foedere, tandiu obstiterunt [reading uncertain: page damaged] , donec haeresim deponeret. Ea demum ejurata, et anathematis vinculo per Clementem VIII. solutus, Christianissimi regis domesticum nomen regiis dotibus permultis, ac praecipuo religionis studio implevit. Quia tamen initio multa concedebat haereticis, ut tempori ac necessitati serviret, creditus est a nonnullis haeresim ore tenus abjurasse. Quo e numero sicarius per insidias illum adortus interemit anno MDCX. Enituit Ludovici XIII. ejus filii pietas et justitia in regno administrando, quod ad annum usque MDCXLIII. felicissime gubernavit.



page 4, image: s004

[Note: 7. Hispania.] Foederatorum in Gallia partes amplexus erat Philippus II. Hispaniae rex, contra Henricum IV. Pax inter utrumque composita fuit Verbini, anno MDXCVIII. quo ipse Philippus moriens regnum filio reliquit Philippo III. Ambo grave bellum ac diuturnum gessere cum Belgis foederatis, qui abjecta religione catholica, defecerant ab Hispanis; unde Batavorum Respublica coaluit. Philippus III. longinquum ac difficile bellum exosus, pacem cum ipsis fecit. Eosdem opibus et armis juvit Elisabetha: quae, praeter alias, causa Philippo II. fuit belli Anglis identidem inferendi.

[Note: 8. Lusitania.] Idem Philippus II. post Henrici Cardinalis obitum, qui incidit in annum MDLXXX. venit in possessionem Lusitaniae, et Albertum Archiducem Austriacum ei gubernandae praefecit. Hanc Philippus III. et Philippus IV. obtinuerunt usque ad annum millesimum sexcentesimum quadragesimum, quo Lusitani regem sibi Ducem Brigantiae creaverunt. Japonibus Taicosama et Daifusama; Mogolibus Akebar; Sinis Xinaeumus, seu Van-lieus; Turcis Amurathes III. Mahometes III. Achmetes I. per ea tempora imperabant.

Quomodo erga Religionem, et Societatem affecti fuerint isti Principes intelligi facile potest; et ex iis, quae dicentur postea, magis patebit. Jam, hoc Historiae quasi solo ac fundamento posito, scripturi quae ad Societatem nostram pertinent, initium ducemus a domestico ejus tumultu, et periculo, quod sub annum MDXCI. adiit; et quo haud scio an gravius ullum aliquando sit experta. Externa pericula, ut hostem longius positum, facile propulses: intestina multo difficilius; quia hostis intus et in visceribus est. Itaque Divus Paulus enumeratis, periculis fluminum, periculis latronum, periculis in muri, periculis in civitate periculis in solitudine, periculis ex gentibus, subjicit ultimum illud, quasi gravissimum, quod oritur ex falsis fratribus. Quam in sententiam recte D. Bernardus monet: Pax vobis a vobis sit; et omne quod extrinsecus minari videtur, non nocet. Hujus intestini motus initia, causas, modos et exitum hoc libro persequemur.

[Note: §. II. CONSPECTUS ORBIS TERRARUM AB ANNO MDXCI. AD MDCXVI.] Jam inde a condita Societate turbatum aliquid fuit in Lusitania. Causa turbarum duplex. Simonis Rodericii, unius e primis decem Patribus, nimia lenitas: qui, dum administrat omnia mitius, et suae quemque indoli permittit, laxavit vigorem disciplinae, quae sine singulorum coeunte unam in formam virtute ac vita non stat. Altera, Jacobi Mironis, in Rodericii locum et gubernandae provinciae munus ab Ignatio subrogati, nimia severitas; qui, dum tractat asperius omnia, et emendare quae depravata erant, festinat (quod paulatim et gradatim fieri oportuerat) multorum animos irritavit. Caloris immodica vis et frigoris [Note: 9. Severitate lenitas temperanda.] corporibus ex aequo nocet: alterum altero temperandum est, ut prosit. Ceterum, quia laxata semel disciplina difficile adstringitur, et mores paululum lapsi ruunt in deterius; gliscebat sensim in Lusitania legum nostrarum oblivio; vivendi quaedam dicendique licentia, ceteraeque familiarum religiosarum pestes. Praesidum debile imperium, et veluti precaria auctoritas; obedientia subditorum aegra vel contumax; querelae frequentes nec tacitae; libelli etiam contra Ignatium, et conditas ab eo Constitutiones, palam scripti.

Pervasit Hispaniam haec labes, auctore quodam et capite praecipuo Dionysio Vasquio, cujus temeritas eo prorupit, ut proprium Hispanis Praepositum Generalem tribuendum contenderet. Mollius loquebantur Vasquii suffragatores et asseclae. Graduum inaequalitatem in Societate iniquo animo ferebant: rationem rectores collegiorum eligendi arbitrio Praepositi Generalis, cui nisi per litteras non essent noti, aliaque id genus nonnulla, criminabantur. Vehementius institerunt [Note: 10. Perturbatorum querelae.] anno MDLXXXVIII. nec dubitarunt postulare, ut cerra Constitutionum capita penitus abolerentur. Convenerant ea tempestate Romam delecti e provinciis procuratores. Illi non modo haec postulata auribus animisque respuerunt, verum etiam de poena iis, a quibus haec proponerentur, irroganda deliberatum. Itaque nihil tum quidem perturbatoribus accidit e sententia. Sane, quod sperarent, vivo Sixto V. nihil erat. Adscitus ad Ecclesiae regimen e sacra Divi Francisci familia, norat omnes virorum religiosorum morbos; impiger idem et


page 5, image: s005

efficax ad remedia, ubi esset opus, adhibenda. Praeterea dux inquietis deerat, qui partes fulciret. Nam Dionysius Vasquius, obscurum nomen, nullius auctoritatis ac famae, impetu tantum et indolis acerbitate ac petulantia valebat: ad extremum etiam relipuerat.

[Note: §. IV. PATRONI PERTURBATORUM.] Mortuo Sixto V. nacti majores patronos, ut putabant, et omnia suis votis amica, rem serio aggredi statuerunt. Hic nova se aperit scena: novi actores, novum et immane periculum. Potentes patroni causam perturbatorum suscipiunt: alii amore Societatis, ut eam, quod ajebant, emendarent; alii et plures, odio. [Note: 11. Quidam falso: quidam haud temere crediti.] Atroces et inusitatae contra Societatis moderatorem machinae instruuntur. Foris pugnae, intus timores. Primum inter suos patronos numerabant perturbatores Philippum II. Is illorum impulsu, ac studio etiam privatae pietatis, de reformandis Hispaniae religionibus consilium ceperat, jamque delegerat antistitem, qui eas inspiceret, ac pro imperio immutaret. Haec machina in omnes religiosos [Note: 12. Philippus II.] Ordines verbo, re ipsa in Societatem proprie comparata fuerat. Quod Claudius Aquaviva probe intelligens, effecerat apud Sixtum V. ne cui externo praesuli fas esset Societatem lustrare. Id Philippo molestum. Non hic stetit Aquavivae Providentia, sed ut institutum Societatis novo propugnaculo contra molitiones impugnantium permuniret, rogavit Gregorium XIV. Sixto V. subrogatum, ut illud Apostolicis litteris denuo confirmaret. Jam erant confectae litterae, jam Claudio Aquavivae in manus traditae, cum subito Henricus Gusmanus, Comes Olivarius, Philippi apud Pontificem orator, adit Gregorium; queritur de Aquaviva, quasi per eum staret ne Societas in Hispaniae regnis restitui pristinum in decus posset; quamvis remediis acrioribus (ita perturbatores jactabant, ac regi persuaserant) una maxime omnium indigeret. Non esse confirmandum [Note: 13. Comes Olivarius.] Societatis institutum; sed multis in capitibus reformandum.

Paucis post diebus erat successorem accepturus Olivarius, et ab Urbe discessurus. Hoc ardentius agebat; et Pontifex, ut hominem placatum dimitteret, litteras a Praeposito Generali repetiit, ac ne promulgarentur, vetuit. Aquaviva dolorem suum prudenter dissimulans, agit cum Paulo Cardinali Sfondrato, Gregorii nepote: docet quam iniquum sit ab Oratore Hispano consilia Pontiticis everti, beneficia eripi, locum perturbandae Societati dari. Audivit haec Pontifex, et aequa judicavit. Itaque pro litteris brevioribus jam datis, quas, ne succenseret Olivarius, premi volucrat, amplissimam edidit Constitutionem, qua confirmat approbatque denuo, quaecumque a Paulo III. Julio III. Gregorio XIII. fuerant sancita, et approbata de instituto Societatis: ac ne quis illud immutare, impugnare, aut infringere usquam audeat, gravissimis poenis indictis, vetat. Praesertim vero summam unius capitis potestatem esse jubet, a quo in reliquos praepositos, tanquam in membra, derivetur. Hoc idcirco additum, quod isti eligendos a sua quosque provincia praesides domorum Societatis et rectores pugnarent. Porro negotium tam occulte, tam solerter Aquaviva tractavit, ut antequam quidquam Comes Olivarius persentisceret, dum adhuc Romae versabatur, confecta Constitutio, delata in Hispaniam, et ibi promulgata esset. Exarsit ille graves in iras, et patronus non levis perturbatoribus accellit.

[Note: 14. Sacri Quaesitores.] Sed multo metuendi magis erant sacrae Inquisitionis in Hispania administri; grande momentum, quocumque inclinassent. Illis vero infensis uti Aquaviva dicebatur, praesertim ab anno MDLXXXVII. cum de ipsorum cunctatione questus apud Sixtum V. dederat operam ut Pontifex ipsis causae cujusdam cognitionem, et judicium adimeret. Hinc rumor sparsus id agere Aquavivam, ut Societatem ab eorum potestate penitus eximeret. Auxit suspicionem Constitutio Gregorii XIV. in Hispaniam perlata, de qua proxime facta mentio. Cumulavit offensionem Pontificia quaedam de sacramento poenitentiae declaratio, quam suggerente Aquaviva editam a demente VIII. sacri Quaesitores non sine gravi detrimento suae auctoritatis [Note: 15. Clemens VIII. a Societate, et ejus Praeposito Generali creditus alienior.] arbitrabantur. Ita comparati aures accommodabant perturbatoribus, et illorum causam contra Praepositum Generalem amplexuri facile credebantur.

Fecit animos jisdem rerum novarum cupidis Clemens VIII. Hunc enim fama vulgaverat non nimis Societati esse deditum, minime vero ejus Praeposito Generali


page 6, image: s006

Claudio Aquavivae. Cur ita plerique existimarent causae id erat. Clemens, nondum Pontifex, Cardinalis tunc Aldobrandinus, Nuncii Apost olici nomine Poloniam anno MDLXXVIII. petiturus, Patrem Antonium Possevinum, ut rerum illic et locorum peritissimum, expetiverat comitem; neque ab Aquaviva impetraverat, metuente ne rem faceret ingratam Sixto V. qui rogatu Caesaris Possevinum e Polonia revocaverat. Quae causa tametsi Cardinali Aldobrandino justa videretur, tamen repulsam moleste tulisse dicebatur. Semper enim durum est viris principibus non exorare, quod orare non gravantur. Idem Aldobrandinus cum venisset in Poloniam, et ad eum quo par erat honore ubique excipiendum, Poloni Patres contulissent quidquid auctoritate et gratia poterant apud Poloniae dynastas (ita enim Aquaviva praeceperat) miratus fertur illorum munificentiam; mox etiam aures praebuisse non illibenter malevolorum sermonibus, gratiam hanc apud proceres ac potentiam non vera virtute, sed aulicis artibus partam dictitantium: et auditum aliquando narrant cum diceret, homines Societatis nimis in aula Principum gratiosos ac potentes esse. Accesserunt subinde aliae quaedam offesiunculae, placatae illae quidem veritate comperta, initio tamen Pontifici submolestae. Huc adde, quod pro sua clementia pronas semper et apertas dabat aures crebris paucocorum querelis, gubernationem Societatis incusantium, seque a Praeposito Generali neglectos, aut injuria vexatos existimantium. Cum vero iniquitatem ejusmodi querelarum, et falsitatem dispicere non posset, suspicatus est haerere culpam in Aquaviva vel nimiae severitatis, vel animi haud satis erga omnes aequi. Ut ut est dubitari non potest, quin a perturbatorum fautoribus idem Clemens, creatus Pontifex, contra Claudium Aquavivam stimulatus fuerit, quasi Societatem perperam gubernaret. Itaque nonnulla in eundem, ut modo videbimus, e sententia istorum, ut appâret, instinctuque, durius quam solebat, consuluit.

[Note: 16. Patroni perturbatorum in ipsa Societate.] Hos rerum novarum cupidi patronos potentiores recensebant quasi foris et extra Societatem, praeter alios bene multos, partim in religiosis quibusdam familiis, partim in aula; itemque in celeberrimis academiis, qui communi quadam in Societatem malevolentia incitati, vexatores ejus et inimicos in amicorum ducebant loco. Nec nullos iidem perturbatores intra Societatem ipsam patronos numerabant. Insigniores erant Josephus Acosta, et, ut quibusdam placet, Franciscus Toletus, in sacrum Cardinalium collegium per idem tempus cooptatus.

[Note: 17. Josephus a Costa.] Erat Josephus Acosta minimus natu fratrum quatuor, quos Societatem pariter ingressos ipse praeclaris dotibus longe superabat. Indoles ingenua, liberalis, et ad conciliandam hominum benevolentiam nata: ampla mens, et rerum magnarum capax: excellens ingenium: multae reconditioresque litterae; quodque in viris eruditis rarius, sagacitas et prudentia in tractandis negotiis vel difficillimis, necnon felicitas in iisdem ad optatos exitus perducendis. Dissidere a Praeposito Generali Societatis aliquando visus ob eas, quarum infra mentio fiet, causas. Priusquam haec inter illos, si qua fuit, alienatio glisceret, missus in Americam [Note: 18. Cur Philippo Regi Catholico gratus.] praefuerat Provinciae Peruanae, ex qua in Europam reversus ad Philippum regem, magnam ab eo gratiam inierat, explicandis rebus novi istius Orbis, quarum erat apprime gnarus, ut egregii commentarii testantur, quos de hoc argumento scripsit. Audivit eundem Aquaviva de iisdem rebus, deque statu Provinciae Peruanae disserentem, summa cum voluptate, ac remisit in Hispaniam, Visitatoris nomine ac potestate ornatum; ejus prudentia et auctoritate componi domesticas turbas posse ratus. Aliter, ac putabat, accidit.

[Note: 19. Franciscus Toletus.] Ut Madriti apud Philippum Acosta, sic apud Clementem Romae gratia singulari Toletus valebat. Plus illi ad dicendum facultatis inerat; prudentiae solertiaeque non minus: ex quo vero in Purpuratorum Patrum adscriptus fuit coetum, multo plus auctoritatis et famae. Priusquam Societatem iniret Salmanticae, tantam erat ingenii laudem consecutus, ut a Dominico Soto, praeceptore suo, naturae prodigium vocaretur. Vixdum exacto tirocinio philosophiam, postea theologiam, eadem ingenii et eruditionis laude complures annos docuerat: deinde habendis apud Pontifices Pium V. Gregorium XIII. Sixtum V. sacris concionibus in palatium Pontificium arcessitus; legationibus in Polonia et Germania obeundis, aliisque


page 7, image: s007

negotiis gravissimis adhibitus, ubique specimen excellentis viri praebuerat. His de causis Toletum Clemens singulari complectebatur benevolentia, illius consuetudine congressuque delectabatur; consiliis ac prudentiae plurimum tribuebat. Alienior a Claudio Aquaviva fuisse Toletus creditus est: sive quod amborum sententiae in plerisque rebus, ut optimis interdum viris usuvenit, discreparent: sive quod moleste ferret Aquaviva Toletum apertius favere quibusdam Hispanis, domesticam Societatis pacem et administrationem turbantibus. Sane in Congregatione Quinta eo fere uno interprete ac sequestro apud Pontificem utebantur. Si quid ille tamen peccavit studio nationis, qui naevus summis etiam viris adhaerescit, adduci non possum ut existimem eo ipsum procedere voluisse, quo isti tendebant. Sed idem ferme tum accidit in Societate, quod in tumultu populari. Multitudo illustria Principum ac procerum nomina praetendit coeptis audacibus, ad famam et praesidium; iisque saepe invitis aut ignaris, fertur quo praeceps impetus rapit.

[Note: 20. Consilia perturbatorum.] Nihil agitabant levius rerum novarum cupidi, quam ut Societatis institutum plane mutarent, hoc est, penitus everterent. Quinque praesertim capita in eo mutata cupiebant: 1. Tempus ac modum edendae professionis. 2. Graduum varietatem. 3. Rationem dimittendi homines e Societate. 4. Casuum reservatorum delectum. Denique volebant unicuique fieri liberam utendi Cruciata potestatem, quam Summi Pontifices, ut priori tomo hujus V. partis explicatum est, rogatu Praepositorum Generalium, Societati ademerant. Praeterea peculiarem flagitabant magistratum, qui regeret Hispanias, Commissarii nomine: et ad negotia nationis componenda, Congregationem e solis conflatam Hispanis postulabant. His consiliis geminus occurrebat obex. Primus, auctoritas Praepositi Generalis, quam D. Ignatius in Societate voluit esse summam, ita ut ab uno apta essent omnia, et ad unum omnia deferrentur. Obex alter, ipse Aquaviva, tenax legum et Instituti servantissimus. Ad haec repagula convellenda, conabantur efficere ut Praepositi Generalis administratio nequaquam esset perpetua, verum certo annorum numero, contra quam plane sanxit Ignatius, definiretur. Id si fieri non posset, deliberatum certe ipsis erat illius auctoritatem debilitare, eandem dividendo in Congregationes Provinciales, in Assistentes, in singulos domorum praesides, ac demum in capitula, ut vulgo vocant. Sic fluvius ingens, in multos distributus rivulos, languet; nec eâdem, qua prius, majestate fertur. Labefactato hunc in modum ac diminuto capite Societatis, membra cetera non difficile convulsum iri sperabant.

Ea vero cum satis intelligerent nullo pacto confici passe, quandiu clavum Societatis teneret Aquaviva, hunc illi eripere, ipsumque a gubernaculis dejectum Roma procul exturbare decreverunt. Incredibile hoc dictu videatur, nisi facta, quae mox referentur, consiliis responderent. Et ita fere accidit, cum ambitio, vel alia cupiditas impotens animos invasit, nullum ut facinus appareat iniquum: imo virtutis nomen induat, si publicae rei prodesse credatur. Neque tamen est cur quisquam, dum haec audit, obstupescat. Pauci erant istarum auctores turbarum. In multis probis magnum est si pauci sint deteriores. Ex illis ipsis nonnulli quod putabant optimum sequebantur. Quotus autem quisque est, quem species boni, fuco mendaci oblita, quandoque non fallat? Denique nondum ita constituta Societas erat, ut perturbari concutique facile non posset. Jactari profuit, ut radices altius ac firmius ageret. Non eveniunt haec sine Numine. Hinc divina in gubernandis Ordinibus religiosis Providentia clarius elucet: ut, quemadmodum Apostolus praedicat, Non simus fidentes in nobismetipsis, sed in Deo. Hinc posteris exempla, hinc documenta ministrantur.

Duplici via, quo tendebant, pervenire turbarores conati sunt. Primo quidem per sacros Quaesitores, et Philippum II. Sed, cum res non satis ea ratione succederet, honestius multo putaverunt, hoc ipsum in Congregatione Generali, et totius Societatis comitiis machinari.

[Note: 21. Quo pacto Praepositus Generalis illa disjecerit. Aquavi. vae imago.] Vidit imminentem procellam Aquaviva; et, qua erat excelsitate mentis, periculi tanti molem impavidus excepit. Ingens illi animus, et rebus adversis prosperisque major: in deliberando prudens et rectus, in exequendo acer et constans: artium aulicarum, inter quas ineuntem egerat aetatem, et gnarus et abstinens:


page 8, image: s008

gnarus, ut facile non posset falli; abstinens, ut fallere ac laedere quemquam nollet. Probitas et innocentia singularis, quam frustra morderet calumnia. Sapientia vigil in omnem partem et experrecta; quam neque deciperet calliditas, neque rerum facies improvisa percelleret. Aderat etiam auctoritas, parta tum generis splendore, tum Cardinalis Octavii Aquavivae, cujus erat patruus, dignitate. Adhaec aula Romana ex longo cognita, cultaque. His dotibus instructus perturbatorum elusit consilia, molitiones disjecit. Ac primo quidem Societatis institutum nova Summi Pontificis Constitutione confirmandum curavit. Deinde perturbatoribus patronos eripuit, ut qui stare per se non poterant, illis ademptis conciderent. Regem Catholicum per homines sapientissimos dedocuit; mitigavit obsequio; patientia et aequitate placavit. Ad eundem modum sacros Quaesitores in suas adduxit partes. Acostam auctoritate pollentem apud Philippum et gratia, cum frangere nequiret, indulgentia et comitate flexit. Toleto, ne quid per eum alii molirentur, obstitit. Clementem Pontificem insigni obedientia, et afferendis rerum gerendarum aequissimis rationibus, ut aequitatis et justitiae amantissimum, conciliavit. Ex ipfis deinde perturbatoribus alios ejecite Societate; alios Romam, ut causam ibi dicerent, jussit accedere: aliorum accusationes, innocentia fretus, admisit ac retudit: omnes gravissimo Congregatae Societatis decreto multandos et coercendos curavit. Sed haec omnia distinctius ipsa narratio et suavius evolvet. Jamque procurrunt in campum perturbatores, et aciem veluti explicant.

[Note: 22. Hieronymus Acosta turbare incipit.] Primi prodeunt, quasi velites, et aleae tentandae causa, Hieronymus Acosta, et Joannes Baptista Carillius, in Hispania: Gaspar Coellius, et Ludovicus Carvallius in Lusitania. Faciebat animos Hieronymo Acostae frater ipsius Josephus Acosta, Regi carus et procerum gratia florens, at fratri multum dissimilis; quippe comis, urbanus, aulae sciens, et dissimulare in loco doctus. Hieronymus contra, praeceps, turbidus, patiendi tacendique insolens. Eo perturbatoribus carior, et [Note: A. C. 1591. Soc. 52.] aptior. Multae de illo perlatae fuerant ad Praepositum Generalem querelae, nec falsae. Questus est factam sibi injuriam: accusatores suos in judicium vocavit; ipsi Genetali Praeposito litem intendit. Quin etiam Regi libellum obtulisse fertur, quo Societatis institutum legesque graviter accusabat. Et favebat hominis proterviae opportunitas temporis. Per eos enim dies perlata in Hispaniam fuerat Gregorii XIV. [Note: §. V. CONSTITUTIO GREGORII XIV. Societatis Institutum confirmans.] Constitutio, Societatis instituta confirmans: quam etsi non alio consilio quaesierat Aquaviva, nisi ut munimentum firmissimum instantibus adversariis opponeret, a malevolis tamen dicebatur hanc ideo procurasse, ut aegre Catholico regi faceret. Allatae cum ea fuerant Comitis Olivarii ad eundem Philippum litterae, quibus affirmabat Praepositum Generalem nullum lapidem non movere, ut sacrum Inquisitionis in Hispania tribunal omni prorsus in se ac suum Ordinem potestate privaret. Id vero ab illo parari tam occultis artibus, ut eas ipse, licet oculos intenderet acerrime, nullo dispicere pacto potuisset. Ea mente impetratum ab eodem diploma Pontificium, cujus beneficio se triumphaturum de sacra Inquisitione speraret. [Note: 23. Cur sinistre accepta fuerit in Hispania.] Ejusmodi litterae aulam sinistris adversus Societatem rumoribus impleverunt. Et sacri Quaesitores abuti Praepositum Generalem benignitate Pontificis palam querebantur.

Ad geminum hoc periculum propulsandum oblatus est, non sine Numine, Gironus Garcias Loaysa: vir egregius; Regi, Societati, aequitati, amicissimus. Philippi Principis adolescentis, qui postea patri successit, pueritiam instituebat; ac merito ambigeres sapientior esset an doctior. Eruditionem ejus loquuntur Hispaniae concilia, quae incredibili studio ac Labore illustrata, et magnam partem e vetustatis tenebris [Note: 24. Garcias Loaysa Hieronymum Acostam objurgat.] eruta, in lucem edidit. Quantum ejus prudentiae Philippus II. tribueret, satis docuit, cum ei filium erudiendum, ac Toletanum deinde Archiepiscopatum gubernandum, commisit. Rogatus ab Aquaviva Rex, ut Hieronymi Acostae causam alicui examinandam demandaret, Philippus ejus audiendi negotium Garciae Loaysae dedit. Audivit ille per otium; et quamvis levitatem procacis ingenii apud Aquavivam utcumque excusaverit, hominem tamen observandum, et cavendum esse monuit. Perspexerat illius indolem et consilia, cum Hieronymus aliquando dixisset, ita se probare instituta Societatis, ut non dubitaret eam commodius administratum iri,


page 9, image: s009

[Note: 25. Ejusdem praeclara de Societate vox et opinio.] quibusdam immutatis, et aliter atque ab Ignatio statuta primum erant, compositis. Ego vero, subjecit Loaysa, pro certo habeo, Deum Ignatio in Societate condenda non minus adfuisse, quam Divis Francisco et Dominico, in suis Ordinibus prudentissime ac sanctissime constituendis. Ecclesia catholica multo latius est diffusa, quam Societas: ab uno tamen Christi Vicario commode regitur: quid esse, quaeso, causae potest, cur Societas ab uno Generali Praeposito non recte gubernetur? Idem Loaysa [Note: 26. Constitutionem Gregorii XIV. apud sacris Quaesitores laudat.] praeclare de nobis meritus est, explicanda et laudanda Gregorii XIV. Constitutione, tum in aula, tum apud sacros Quaesitores. Rogavit ut Constitutionem ipsam perlegerent, sibique plus quam aliis in re tam gravi crederent. Hoc ubi ab illis impetravit, intellexerunt non attentatum a Praeposito Generali jus alienum, sed necessaria incolumitati Societatis praesidia fuisse quaesita. Valuerunt etiam ad suspiciones diluendas accuratissimae Cardinalis Sfondrati litterae; Petri Mellini Nuncii Apostolici sedulitas, et [Note: 27. Joannes Baptista Carillius Societatem et ejus moderatorem apud sacros Quaesitores accusat.] procerum officia plurimorum.

Multum quoque profuit ad coercendam Joannis Baptistae Carillii audaciam ejusdem Loaysae apud regem gratia. Carillius perturbatorum signifer, sibi, nec temere, metuens ab Aquaviva, qui ferro quaedam ulcera purgari melius quam oleo fomentisque intelligens, parabat illum ejicere Societate; sacrum Inquisitionis tribunal appellaverat, tanquam a Praeposito Societatis inique vexatus. Miserunt Quaesitores Salmanticam certos e suo collegio, causam ut Carillii cognoscerent. Injustam, et fraudibus mendaciisque male fultam deprehenderunt. Quod ubi rescivit Aquaviva, nullam interposuit moram, quin eum a corpore Societatis rescinderet. Res ille suas habere sibi jussus, in oppidum Villacastinum Segoviensis dioecesis se recepit. Ibi cum multa in Societatem, multa in viros Principes effutiret e superiore loco, ab Episcopo Segoviensi concionibus habendis et audiendis confessionibus prohibitus est. Conjecit infortunii sui causam in Societatem. Regi denunciat auditum esse Aquavivam cum diceret cavendum Philippo esse, ne administrationem Societatis attingeret: alioquin se Indias in eum per suos concitaturum. Risit Philippus, et istam novi periculi denunciationem examinandam Loaysae dedit. A quo Carillius, uti dignum erat, objurgatus, alias de Societate querelas, alia crimina detulit ad Quaesitores. Illi, ut molestum rabulam excuterent, egerunt cum antistite Segoviensi ut ne illum saltem prohiberet sacramentorum administratione, quam sibi ereptam per Societatis homines suspicatus, stomachum in eos erumpebat. Rescripsit antistes, nihil a se consilio precibusve Societatis in ea causa factum: justis et necessariis de causis ademptam concionatori maledico fuisse facultatem populi depravandi; nec satis dignum videri cui sacrum tribunal patrocinaretur.

[Note: 28. Quaesitores concessi Carillio patrocinii poenitet. Eorum inde offensio in Societatem.] Carillius a Quaesitoribus destitutum se videns, in eos ipsos patronos suos linguam petulantem ac stilum exeruit. Doluere viri sapientissimi se a protervo capite tandiu delusos, ac decreto edito sanxerunt, ne cui deinceps homini Societatis munus consultoris, aut alia pars ulla ministeriorum Sancti Officii mandaretur. Quo quidem onere licet Societas levatam se esse non moleste ferret, non potuit tamen sacrorum Quaesitorum offensionem aliquam non graviter ferre. Illos Loaysa in praesens, ac postea Praepositus Generalis, placare diligenter studuerunt.

[Note: §. VI. PERTURBATIO INGRAVESCIT IN LUSITANIA.] Gaspar Coellius, et Ludovicus Carvallius, nihil se profecturos apud sacrum Inquisitionis tribunal, post Carillianam cladem, arbitrati, suas ad Romanam curiam, ad arcem veritatis et pacis, querelas deferre non indignum rei gravitate duxerunt. Degebant ambo in collegio Eborensi: ingenio uterque duro, et pravo: doctrinae nonnihil in utroque, virtutis parum: quae causa fuerat cur, etsi multa jam in Societate stipendia fecissent, nullo tamen altiore, qui datur idoneis, gradu essent cohonestati. Maeror inde, ac taedium disciplinae; et, quia praesentia displicebant, amor novitatis. Summum Pontificem adire per libellum supplicem statuunt. Nonnulla colligunt capita, quae in Instituto nostro molestissime ferebant. Dum libellus a Carvallio Lusitanâ; [Note: 29. Ejus auctores praecipui.] Latinâ vero linguâ componitur a Coellio, addunt se reformatoribus novi milites, Gaspar Fernandius, Dominicus Araozius, Simon Cardosus, et Petrus Fonseca, Indicus; longe ab alio Fonsecâ diversus, cui negotium Societatis in Lusitania visitandae a Praeposito Societatis datum erat. Indici cognomen huic Petro Fonsecae positum, quod ex Indiis, ubi parum proficiebat, remissus in Europam fuisset. Accessit ad fulciendas


page 10, image: s010

illorum partes Episcopus Georgius Ataidius, Lusitani apud Philippum regem consilii praeses, qui se ad reformandos Ordines religiosos dictitabat natum, eamque in rem operam nobis suam ultro ac prolixe, licet non rogatus, deferebat.

[Note: 30. Carvallius evocandum se curat ab Alberto Austrio Cardinali.] Vix est ut multorum coitiones latêre diu ac tegi sic possint, quin aliquid perluceat. Fonseca Visitator nescio quid subodoratus Coellium arcessit. Venire detrectantem, sive contumaciâ, sive metu, comprehendi et custodiri jubet. Conturbatus socii casu Carvallius, per certos homines rogat Albertum Austrium Cardinalem Lusitaniae proregem, ac Pontificis Legatum a latere, ut se Olisipponem (nam ibi Albertus degebat) evocet, dicturum coram quae mandare litteris non auderet. Confestim accitus miserum, ut ajebat, Societatis statum exponit, quae illius ab Ignatio institutae Societatis umbra tantum, et inane simulacrum esset: in qua per vim ac tyrannidem omnia gererentur; ubi nullus esset consilio, legibus, aequitati locus. Unum his malis remedium afferri posse, si deligeretur antistes expertae probitatis ac prudentiae, qui propius omnia inspiceret, ac pristinum in decus reponeret. Daturum se Cardinali propediem in manus librum, in quo ea quae diceret, certis testata indiciis notarentur. Albertus benigne auditum, et rem tacitam habere jussum dimittit.

[Note: 31. Coellius e Societate pellitur.] Carvaljius, laetitia gestiens, scribit illico Eboram ad Coellium, ac docet quid locutus cum Cardinali fuerit; jubet animo esse bono, brevi enim custodia liberandum: deinde monet ut Cardosum et alios consiliorum participes, tam laeto nuncio impertiat. In clausula nonnihil de libro, quem pollicitus erat Cardinali, subjungebat. Quamvis eo praesertim intendisset curam, ut elusâ custodum diligentia, litterae in solius Coellii manus tuto pervenirent, tamen interceptae manifesto Numine sunt, et ad Provincialem perlatae: qui eo indicio conjurationem ejusque socios cognovit, ac librum ipsum in Carvallii scrinio deprehendit. Coellium sine mora ex Eborensi collegio et Societate pellit: sapienter veritus ne ab hoste domestico et tecto plus negotii, quam aperto et externo, soret. Ulcus, quandiu intestinum est, vix relinquit medicinae locum: si erupit, facile curaveris. Sane nullum exinde finem Coellius fecit accusandae ac divexandae Societatis; sed leviore damno, quippe jam notus.

[Note: 32. P. Fonseca Visitator regem admonet de Carvallii consiliis adversus Societatem.] Vidit interim Fonseca Visitator non defuturos in aula, qui certiorem de his Philippum regem facerent, ac pejorem fortasse in partem omnia, sive ignoratione veri, sive malevolentiâ, narrarent. Antevertendum putavit. Quare, scriptis ad regem accurate litteris, ei Carvallianam conjurationem aperit, opem implorat; nonnulla quae in rem crederet, prudenter ac modeste, majestatis et officii memor, addit. Rex ad consilium Lusitanum referri causam imperat. Paucis post diebus, de consilii Lusitani sententiâ, pronunciat se integrum negotii arbitrium Fonsecae Visitatori permittere. Exoratus quoque per Fonsecam Cardinalis Albertus exempla omnia famosi libelli, a Carvallio contra Societatem scripti, quae in manibus multorum erant, deferri jussit [Note: 33. Gregorius XIV. Societatem per externos visitari vetat.] ad magistratus, constitutâ non obtemperantibus anathematis poenâ. Missae per idem tempus Roma litterae a Cardinali Sfondrato significabant Gregorium XIV. edito per Sixtum V. diplomati, quo jus et facultas Regi dabatur explorandi religiosas in Hispania familias, per quemcumque ipsi videretur, ita derogasse, ut nominatim vetaret Societatem per externum quemlibet visitari.

[Note: 34. Metus e libro Carvallii. Domestica quaestio de Patribus habita.] Albertus interea videre librum expetiit, de quo factam sibi mentionem a Carvallio meminerat. Quem cum legisset, Mihi dubium non est, ait, quin multa sint in eo mendose ac falso scripta: sunt aliqua nihilominus, quae refutatione indigeant. Hanc sibi non ingratam, nec inutilem Societati fore indicavit: donec ea porro fuisset conscripta, videri Carvallium Olisippone amovendum non esse, neque in ejus gregales animadvertendum. Conscripta est paucis diebus, et illi oblata. Eadem in aulam missa. Altum utrobique silentium, et gravior e silentio metus. Tandem Cardinalis (incertum an sua sponte, an regis jussu) nunc hos nunc illos e Patribus arcessit, ac jurare cogit vera dicturos, neque verba cuiquam de iis quae gerebantur facturos. Tum ad certa capita respondere jubet, et quandam quasi quaestionem instituit. Quo silentii major et arcani fides; eo rumorum plus ac suspicionum erat; aliis alia opinantibus ac timentibus. Nostros erigebat conscientia: populus, ut est male suspicax, aliquid subesse monstri jactabat, quod brevi denique aperiretur et patêret. Urgenti quaestionem hanc Alberto redduntur a Sfondrato Cardinali, nomine


page 11, image: s011

Pontificis, gravissimae litterae, quibus Pontifex praecipiebat, ut omnia Carvalliani voluminis exempla conquirerentur, et Societatis Provinciali traderentur: praeterea factiosorum eos, qui extra Societatem essent, per se puniret; qui intta Societatem, puniendos Provincialis arbitrio relinqueret.

[Note: 35. Albertum Fonseca Visitator dedocet.] Ejusmodi litteris a Cardinali acceptis, intermissa quaestio paulisper; attamen haud ita longo intervallo redintegrata. Id simul atque cognovit Fonseca, quamquam uteretur minus commoda valetudine, et lustrandâ provinciâ distineretur, Olisipponem regreditur. Cardinali oblatus ex improviso, modeste cum eo expostulat. In memoriam revocat pristina ipsius beneficia in Societatem, cujus innocentiae testis et laudator etiam fuerit non semel. Eorum qui tumultus istos conciverint paucitatem, calumnias, notam pravitatem ostendit. Quam illi formam Societatis gubernandae mutatam velint, eam Romae, eam orbe terrarum toto vigere ac laudari: eandem a Concilio Tridentino, a Summis Pontificibus, et a Gregorio XIV. nuperrima Constitutione, omnibus diligenter expensis, confirmatam, et approbaram. Illis certe potius, quam septem vel octo, nullius famae, auctoritatis, et doctrinae hominibus, credendum videri. Quod si venit adhuc in dubium, inquit, illorum qui tua benignitate [Note: 36. Cardinalis turbatorum mendacia, et fraudes deprehendit.] abutuntur, audacia, ex iis litteris, quinam sint, poteris cognoscere. Sub haec interceptam Coellii ad unum e suis gregalibus epistolam promit. Narrabat Coellius se benigne auditum a Cardinali, Patres libro suo meras naenias respondisse. Petiit Cardinalis, pergebat, consciorum nomina, et dotes: nam Visitator foecem esse ait. Ego singulorum oetatem in religione actam, munia, gradus, et cetera exposui. Res admodum arcano agitur, et cum minime opinabuntur, superveniet ventura dies: affirmavit enim Cardinalis regem cupere reformationem: addidit ut clanculum Carvallium convenirem. Vix tenebat se Albertus, cum haec audiret: exclamat denique, Miram hominis mendacissimi audaciam! Nihil horum egi aut dixi quoe memorat. Tu vero sic habeto, mihi a Societate penitus satisfactum: noveram equidem antea ejus innocentiam et integritatem; at modo, cum utraque mihi notior sit, oequum est illam in posterum esse mihi cariorem. Instante Fonseca ut in Coellium animadverteret, Carvalliumque sibi permitteret: Propediem, inquit, fiet uti rogas; nam mihi quoque certoe officii sunt leges. Quo significare videbatur expectandum esse, quid aula censeret.

[Note: 37. Carvallius ejicitur e Societate, cum suis gregalibus.] Cunctantem mortalium justitiam Divina praevertit. Coellius, cum ad religiosos Divi Bernardi alumnos confugisset, brevi ex eorum castris transfûgit: fratrem, quo uno spes ejas nitebantur, amisit ereptum repentino interitu; ipse diuturnis vexatus morbis vitam infelicem in maerore traxit. Carvallius sacrorum usu et piorum communione prohibitus, invisus omnibus, gravis ipse sibi, se respexit; flens ad Fonsecae pedes accidit: crimen confessus, nullam, quaecumque imponenda videretur, poenam detrectavit. Nec ea dixisse contentus, in libello supplice scripta, et a se obsignata, protulit. Libellus ad Cardinalem continuo est missus. Nec ita multo post fuit acceptum subrogati Gregorio XIV. Innocentii IX. diploma, quo hujus causae cognitionem sibi uni reservans, Carvallium Societatis potestati permittebat. Quamobrem abstitit incoepto Albertus, ac se praeterea de rebus nostris inquisiturum negavit. Carvallius a Societatis corpore, cum praecipuis [Note: 38. Clemens VIII. Innocentio IX. suffectus.] domestici tumultus auctoribus, est abscissus.

Interim Hippolytus Cardinalis Aldobrandinus in solium Pontificium evehitur, anno MDXCII. ineunte. Adfuit quamprimum Aquaviva cum delectis Patribus, et ad pedum oscula provolutus, vota Societatis precesque detulit. Respondit Pontifex, humanitate summa, gratissimam accidere sibi eorum voluntatem [Note: A. C. 1592. Soc. 53.] erga se ac Sedem Apostolicam. Pergerent porro, ac laborem nullum pro amplificanda ornandaque religione defugerent: facturum se vicissim Societatis universae causa, quae pro ejus commodo, pro suo munere, facienda cognosceret. Monerent ipsi ultro, et si quid e re foret, suggererent. Eo majorem Praeposito Generali voluptatem attulit ista Pontificis benignitas, quod metuebatur, ne quid acerbitatis in Aquavivam et Societatem resideret in Clementis animo, propter eas, quae sunt a nobis memoratae, causas: idque habebant omnino persuasum quicumque res novas in Societate moliebantur, et Clementem obtigisse sibi Pontificem


page 12, image: s012

gratulabantur; quo saltem dissimulante, Societatis instituta fidentius attentarent.

[Note: §. VII. Josephus Acosta Romam proficiscitur.] Maturavit ea res consilium Praepositi Generalis, jampridem de Philippo rege dedocendo conciliandoque soliciti; in quo rei cardinem potissimum verti censebat. Jam quidem Josephum Acostam, id qui praestaret, miserat. Sed ille cum, Hispanae Societatis statum considerans, laxata disciplinae concordiaeque vincula deprehendisset, persuaserat sibi, aut persuaderi passus erat, nullum praesentius ad haec domestica vulnera sananda remedium adhiberi posse, quam si Generalis Congregatio indiceretur: idque ad Aquavivam perscripserat. Verum Claudius pro sua sapientia videbat, ejusmodi remedium non posse, nisi longo interposito tempore, adhiberi; donec e provinciis disjunctissimis Patres convenissent, et in mora non parum periculi esse. Praeterea metuebat ne perturbatores, ut erant Romae et in Hispania principum auctoritate potentiaque fulti, consociatis suffragiis, saltem numero superiores, aliquid extorquerent in Congregatione Generali, quod alienum ab Instituto Societatis, imo toti corpori exitiale foret. Quibus malis breviori ac tutiori via credebat obviam iri posse, modo suorum sibi libera gubernatio relinqueretur. Itaque Josepho Acostae rescribens, illum ab ea mente revocare diligenter studuit.

[Note: 39. Congregationem Generalem putat Acosta necessariam. Aquaviva dissentit.] Sed quam difficile est exuere quod penitus in animum induxeris, praesertim si honoris, aut alia hujusmodi cupiditas mentem occupavit! Florebat Acosta multorum gratia procerum, eaque plus aliquanto, quam par erat, gaudere videbatur, atque inter Hispanos Socios veluti regnabat. Peruanae provinciae plures annos praefuerat; Baeticam et Aragoniam Visitator nuperrime lustraverat, sperabatque inter Hispaniae Provinciales brevi creandos locum aliquem sibi fore. Verum ubi spe sua se depulsum, et in ordinem redactum vidit; postquam intellexit mittendum propediem in Hispaniam P. Alphonsum Sancium, ad componendos motus, quos ipse pacare nequiverat: nonnihil conturbari visus est. Sane decreverat Aquaviva nulli deinceps provinciae ipsum praeficere. An quia diffidere coeperat hominis ingenio? an quod ejus rationem gubernandi non satis aequabilem, et legibus nostris non semper plane consentaneam cognoverat? An denique quod illae saepius querelae deferebantur ex Hispania, continuari paucorum apud Praepositum Generalem gratiosorum praefecturas, neglectis aliis nihilo deterioribus: nec dubium, quin ejusmodi querelis Acosta maxime peteretur. Sensit illius ob eas causas maerorem Aquaviva; quem ut leniret, ipsum Vallisoletanae Professorum domui praefecit.

[Note: 40. Hieronymus a Costa, fratrem in eo consilio confirmat.] Degebat in ea domo ipsius frater Hieronymus Acosta, istorum, qui res novas in Societate moliebantur, perstudiosus, ut praediximus. Is igitur exstimulare fratrem coepit, et in Aquavivam irritare, a quo minoris quam antea fieri videretur, licet tam bene de Societate tota et Hispania meritus. Si conciliari obsequio Generalis Praepositus nequiret, frangi fortasse metu posse: redonandam tranquillitatem et concordiam Societati, quae gemebat oppressa auctoritate paucorum: favere istis consiliis tempus: novum adesse Pontificem, Aquavivae non amicissimum, benevolum Hispanis, a reformandis religiosis Ordinibus non alienum

[Note: 41. Alphonsus Sancius ad Philippum II. in Hispaniam Roma missus.] His permotus Josephus Acosta pristinum de convocanda Generali Congregatione consilium urgere constituit; eoque vehementius, quod intellexit Regem ita sentire, audivitque brevi adfuturum, cum amplissimis a Claudio mandatis, Alphonsum Sancium. Ille recens e Philippinis advenerat, ut cum Philippo rege ac Praeposito Societatis, de promovenda in istis insulis confirmandaque catholica religione ageret. Viri probitatem, ac prudentiam negotiis omnibus parem, norat Aquaviva: audierat quanta valeret auctoritate et gratia, in aula regis Catholici: nullum aptiorem existimavit, quem sedandis in Hispania turbis domesticis praeficeret, ad quas comprimendas viam Acosta moliebatur, quam Praepositus Generalis minime omnium idoneam judicabat. Haec Sancio, Roma discedenti, mandata dedit. Primo, ut Regi turbarum fontem aperiret, nempe datam externis hominibus cognoscendi de nostris rebus, quas parum haberent exploratas, facultatem;


page 13, image: s013

ademptam vero Societatis gubernatoribus, statuendi de subditis potestatem. Deinde sacris Quaesitoribus demonstraret, nequaquam id nos agere, ut eorum judicio potestatique Societatem subduceremus: doceret unde ortus iste rumor; quam invidiose ac falso sparsus. Postremo, inquit, implorabis Philippi auxilium et patrocinium, ad Societatem contra nefarias istorum molitiones defendendam: nec omittes facere mentionem publicae regni utilitatis, cui pessime, tum facto ipso, tum exemplo consulunt qui religiosorum virorum, adversus legitimos praesides contumaciam auctoritate regis armant. His mandatis addidit Claudius litteras ad praecipuos Philippi administros, effecitque ut Pontifex ipse ad regem ea de re scriberet.

Creditum est, si festinasset in Hispaniam Sancius, Josephi Acostae disturbari [Note: 42. Acosta Sancium praevertit.] consilia penitus, aut certe infringi potuisse. Verum ille, ubi primum de Sancii adventu certior est factus, nullam interposuit moram, quin eum anteveniret; eoque incubuit totus ut, quod pridem animo destinaverat, Aquavivae imponeret necessitatem convocandae Congregationis universae. Opus esse ad eam rem mandato Pontificio intelligebat: Pontificem opera Catholici regis ad hoc inducere decrevit. Igitur Philippum, arbitris remotis, qua erat apud eum gratia, convenit: narrat, se usu ipso lustrandisque provinciis multa cognovisse, quae ne suspicatus quidem olim fuisset: compertum sibi jam esse, plurima peccari in administranda Hispaniensi Societate, non tam a Claudio ipso, quam ab ejus consiliariis, quibus nimium fideret. Unum restare certissimum tot malis remedium, generalem conventum totius Ordinis. Nunquam adductum iri Aquavivam ut eum indîcat, nisi adigatur jussu ac mandato Pontificis: penes regem esse, ut hoc mandatum a Clemente impetretur; ita Societatem universam, et maxime Hispanam, graviter laborantem, servatum iri.

Haec vere ab Acosta dici Philippus credidit, utpote quem primariis in Societate muneribus fuisse honestatum videbat; quem percarum Aquavivae, necdum ulla pejori suspicione notatum, audierat. Quaerit, quid facto putet opus esse. Ille, virum aliquem regi notum mittendum Romam respondet, cum accuratis ad Clementem litteris, ut Pontifex Claudio det mandatum de Societate primo quoque tempore convocanda. Verecundia tum quidem deterritus Acosta fuit, ne se regi palam obtruderet; sed eo per ambages devênit. P. Laurentium Villegam, Philippo gratiosum in paucis, alloquitur: docet quaeri hominem a rege, qui Romam eat ad Pontificem, de re quapiam majoris momenti, quam sedulo tractari Societatis universae non parum intersit: se libenter operam in ea re Societati navaturum; quippe qui notitiam legum nostrarum et Instituti, longo partam usu habeat, nec nulla valeat Romae, itemque Madriti, gratia; verum pudore impediri, quominus hanc ipsemet provinciam a rege deposcat. Promisit Villegas id sibi curae futurum. Rex nihil cunctatus annuit, et significat Francisco Galarzae, qui Provincialis gerebat vices, placere sibi ut Josephus Acosta Romam continuo pergat; maturato esse opus: proinde illum urgeat, interposito, si necesse sit, graviore praecepto. Galarza, ut erat imperatum, fecit. Vix abjerat triduum, jam ingressus viam Acosta, jam longe progressus erat. Haec ita strenue gesta sunt, quem admodum e certis postea monumentis patuit, ut Romam ad Generalem Praepositum nulla, prius quam gererentur, aspirare fama potuerit. Fuerant quaedam sane indicia iu Urbem perlata; sed aut non satis credita, aut serius Aquavivae, cum ab Urbe abesset, significata. Abfuit enim per aliquot menses, id agentibus qui suis opportunum consiliis judicabant, ne Romae adesset, cum eo perveniret Acosta, aut dum Congregatio Generalis haberetur. In utroque decepti sunt. Ejus ab Urbe removendi occasio haec fuit.

[Note: 43. Aquaviva in Longobardiam Roma discedit Profectionis causa.] Coorta quaedam erant dissidia inter Mantuae ac Parmae Duces. Illis componendis idoneum, et operi tam pio ac dissicili parem, Societatis Praepositum Generalem Toletus, ut ipse fatebatur ac praedicabat, Pontifici suggessit. Vocat Aquavivam Clemens: suarum esse partium docet, ut inter Italiae Principes concordia, paxque, foveatur. Omnia circumspectanti non occurrere alium, cui possit haec provincia conciliandae pacis inter Mantuanum, Parmensemque, certius demandari,


page 14, image: s014

quam ipsum Aquavivam: eat sane quamprimum, et rem bene feliciterque gerat. Conturbatus inexpectato mandato Claudius, quem graves, ut diximus, super universa Societate curae digredi Roma non sinebant, respondet nihilominus se in potestate Pontificis esse, postridie discessurum. Laudavit parendi alacritatem Clemens; litteras, viaticum, suam quoque lecticam obtulit. Hanc modeste recusavit Claudius; et postero, uti promiserat, die meritoria in rheda profectus est. Parvo tamen operaepretio; quia obfirmati dissidentium animi, dum aequitatem a se stare quisque putat, nullas pacis conditiones audiebant. Monuit Pontificem [Note: 44. AEger Aquaviva Romam redire cogitur.] Aquaviva, et in Urbem redeundi veniam flagitavit. Vetuit Clemens, ea jurgia tempore ipso mitigatum iri dictitans; posse Praepositum Generalem lustrandis interim collegiis in vicinia positis, molles rei conficiendae aditus opperiri. Tribus totis mensibus frustra consumptis, redire in Urbem aeger coactus est; nec ita multo post eodem Acosta supervênit.

Statim Claudio dat litteras in manus, quas Philippus ad ipsum scribebat, pro convocanda Generali Congregatione: mox libellum depromit, in quo exponebantur causae, ob quas illa quamprimum cogenda videretur. Nimirum, quod anno MDLXV. secunda Generalis Congregatio censuisset expedire ut septimo, vel saltem nono quoque anno Societas in unum tota conveniret: jam autem annum a quarta Congregatione Generali duodecimum fluere. Deinde necessariam hanc esse contendebat, ut rationes inirentur astringendae, quae solvi coeperat in Hispania, concordiae animorum, ac disciplinae. Tum, ut turbulentorum comprimeretur impotentia; ut sanciretur praepositorum auctoritas, quae per haec dissidia sic obsoleverat, ut coercere contumaciam aliquorum et ambitionem Aquaviva ipse vix posset. [Note: 45. Acosta conatur ostendere Congregationem esse cogendam.] Ut statueretur etiam illorum numerus, quos oporteret convenire ad Congregationem provincialem: ad eam enim confluere omnes, qui vota quatuor emisissent; illorum numerum justo majorem videri, ac propter itinerum impensas minuendum: id autem decernendum in conventu generali. Addebat, regem Catholicum, sacros Quaesitores, amicos Societatis omnes, ita censere. Praeterea visitari collegia per extemos periculosum, et noxium; ad Pontificem recurrere, longum et arduum esse: restare ut, quoniam licebat, res nostras ipsimet curaremus, et in commune consilia conferremus. Quod si metuitur, inquiebat, ne in comitiis, quae praesente Generali Praeposito habebuntur, aliqui oriantur tumultus, multo est metuendum magis, ne, aut eo vivo, aut certe mortuo, habeantur conventicula, in quibus aliquid perperam, ac difficile postea emendandum, statuatur. Ad haec, negabat posse aliter opprimi rumores dictitantium Generalem Praepositum, male sibi conscium, nihil aeque pertimescere atque congregatam Societatem: idcirco illos ab eo vexari, quos hujus sententiae auctores participesve sciret: Porro autem, nisi Aquaviva Congregationem sponte indîcat, verendum ne hoc ipsum sacere cogatur mandato Pontificio, rogatu Philippi regis. Occurrendum etiam esse querelis malevolorum, qui litteras Pontificias, et diplomata, Societatis institutum ac leges confirmantia, clamitarent fuisse per Praepositum Generalem a Summis Pontificibus extorta, invita Societate. Id quam falso jactetur tum denique ostensum iri, cum easdem litteras quam gratas habeat Societas congregata declarabit. Postremo assirmabat nullum remedium occurrere, ad confirmandam Societatis valetudinem, aut curanda, si qua essent, ejus vulnera, efficacius; nullum legibus nostris congruentius, quam totius Ordinis comitia.

Haec ferme in eo, quem obtulit Aquavivae, libello Acosta disserebat; quae rem prima specie intuentibus, nec tempora, uti tunc erant, ac Societatem introspicientibus, plausibilia videbuntur: ut mirum fortasse non sit, quod Josephi Acostae partes Toletus, aliique nonnulli sint amplexi. Religio enim mihi est credere illos aliquid exempli deterioris contra Societatem, aut ejus Praepositum fuisse molitos; ac tantorum virorum nomini maculam inurere, aut suspicione graviori sine perspicua causa, premere cineres honoratos; quo nihil est diligentius historico fugiendum.

Praeter illas, quae supra sunt allatae, causas, quibus Aquaviva movebatur ne Congregationem cogendam censeret, singulis etiam capitibus ab Acosta propositis,


page 15, image: s015

[Note: 46. Aquaviva necessariam esse negat.] respondebat. Ac primo quidem decretum secundae Congregationis de convocanda septimo quoque anno, vel saltem nono, Societate, ab eadem Congregatione abrogatum esse; omnibusque tunc placuisse, ut quod erat super ea re praescriptum in Constitutionibus teneretur, quae certum tempus non definiunt. Statutum etiam fuisse, ut singulis trienniis missi Romam e provinciis procuratores viderent, an cogenda Congregatio Generalis foret: iis ante biennium convocatis visam esse non cogendam: eosdem, anno proximo eâdem de re deliberaturos; expectandum quid essent judicaturi, ac totam quaestionem illorum arbitrio reservandam: non esse tantum in tantula mora periculum. De Professis, qui nimium multi dicerentur ad Congregationes provinciales convenire, referendum ad conventum Generalem, cum tempore solito cogeretur, ut numerum illorum definiret. Atenim rex Catholicus Congregationem postulat. Nimirum ab iis impulsus, qui eundem induxerunt, ut lustrari per externos Societatem expeteret: desinant illius auctoritate abuti et gratia; quiescet ipse non invitus, et, quam flagitamus, quietem libentissime indulgebit. Extimescit Praepositus Generalis Congregationem, inquiunt: omnino illam, quae neque cogitur ex Ignatii praescripto, neque legibus nostris regitur. Non Congregationem, sed eos qui Congregationem conflari pro libidine sua volunt, timet. Cum a procuratorum conventu, post annum habendo, judicabitur promulganda, nihil erit in Praeposito Generali morae, quin promulgetur. Nam quod ajunt videri quibusdam extortas a summis Pontificibus litteras et diplomata; nimis aperte illi faciunt injuriam Sedi Apostolicae, qui eam deludi ac decipi tam facile potuisse arbitrentur. Demum, quod praedicant alio nullo remedio Societatis vulnera curari posse; satis in quatuor, quae hactenus habitae sunt Congregationibus, satis in ipsis Constitutionibus nostris, remediorum ac praesidiorum suppetit, modo libera potestas utendi fiat.

Ea commode responderi videbantur: at, quid agendum porro foret, statuere non tam promptum erat. Videbat Aquaviva et primores, ad deliberandum ab eo vocati, Patres consilia obtrudi ab homine, a quo minime decebat; preceqsue tantum non armatas adhiberi. Minaces proferri litteras potentissimi regis; ostentari metum a Pontifice; omnia lubrica et angusta. Satis in rebus paene desperatis proficitur, si spatium et mora impetrari possit. Renunciat Acostae Claudius, se Philippi regis voluntati nulla in re defuturum. Congregationem tamen e vestigio indîci vix posse, praesertim cum abesset Hispaniae Assistens, quo inaudito quidquam decerni aequum non erat; hunc brevi adfuturum. Intellexit Acosta quorsum haec pertinerent. Recta pergit cum oratore Hispano ad Pontificem, ei litteras a Philippo tradit: quibus perlectis Pontifex, nihil monito Aquaviva, Congregationem Generalem edicendam esse pronunciat, idque illi per Toletum extemplo significari jubet.

[Note: 47. Congregationem edici Pontifex jubet Promulgatur in sequentem annum.] Aquaviva, ut apud se semper erat, respondet animo sedato; et, Filii obedientioe, inquit, sumus; mos geretur summo Pontifici; hoc mihi unum dolet, quod e nostris nonnulli vias a Societatis instituto et moribus tam alienas consectentur, ut quo tendunt perveniant. In eandem subinde sententiam est cum Pontifice locutus, simulque difficultatem et incommoda convocandae Congregationis exposuit, non modo propter ingentes impensas itinerum; sed etiam quia, dum nabentur privati singulis in provinciis conventus, qui generali Congregationi praeire debent; dum ipsarum provinciarum lecti praesides Romam cum binis Patribus delectis contendunt, intermitti negotia inchoata necesse est, haerere domesticam administrationem veluti suspensam; geri pleraque per vicarios Provincialium et Rectorum, qui eorum implere partes, idonea auctoritate, vel usu rerum ac notitia destituti, nequeunt. Demum leniter questus est, quod se inscio id consilii captum foret; qui, si quid peccaret in administranda Societate, videbatur monendus privatim, emendaturus omnino quidquid reprehensum fuisset. Dicentem audivit Clemens perbenigne, ac subjecit, nihil spectare se, nisi quod e re Societatis esse crederet. Ubi obfirmatum in sententia Claudius animadvertit, enimvero professus est nunquam sibi prolixam in Ordinem nostrum Pontificis voluntatem


page 16, image: s016

in dubium venisse; quandoquidem ita imperaret, se Congregationem sine ulla mora, edicturum. Nec distulit, missis quoquoversum litteris, Generalem conventum in IV. Nonas Novembres, proxime sequentis anni MDXCIII. promulgare.

[Note: 48. Alphonsus Sancius Madritum venit: at serius.] Dum haec Romae geruntur, pervenit Madritum denique, morbo difficili variisque impedimentis superatis, Alphonsus Sancius; quem diximus ineunte anno MDXCII. missum a Claudio Aquaviva, ut Regem de Societatis negotiis perdoceret. Sed Philippus alia, ut narratum est, consilia inierat. Nec nihil tamen egit Sancius, ejecto penitus e Societate Francisco-Abreo, qui magna domestici tumultus pars erat. Quamvis antea legitime dimissus e Societate fuisset, nihilominus, patrocinio quorumdam e sacro Quaesitorum tribunali fretus, haerebat domi nostrae, lites etiam et judicia intentans. Admonitus Clemens litteras ad Camillum Cajetanum, Patriarcham Alexandrinum, suum in aula Madritensi Nuncium dedit, quibus in Hispaniam per Sancium delatis, Abreus res sibi suas habere coactus est: quodque mirari licet, Societati, quam antea vexaverat, aequissimum deinde se, atque amicissimum praebuit. Sic sunt illi saepe desertores: dum in castris nostris merent, laboris et disciplinae impatientiâ negotium aliis facessunt et sibi; cum exauctorati fucre, Societatem, quam ut molestam oderant, postea ut melius cognitam, justamque venerantur.

[Note: 49. De PP. Franc. Abreo, et Petro Fonseca Indico.] Contumacior exstitit ac negotii plus aliquanto facessivit P. Petrus Fonseca, cognomento Indicus, qui anno MDXCI. cum aliqui turbatores a Societate segregarentur, in ea retentus fuerat, propter affectam aetatem, et quia spondebat meliora. Sed accidit perraro, ut ejusmodi homines meliorem penitus induant mentem. Itaque deprehensus, cum seditiosas ad Ludovicum Carvallium, epistolas clam scriberet, non modo scribendis litteris, verum etiam omni cum externis colloquio prohibitus est. Solitudinem hanc animo aequo non ferens, ut ad alium Ordinem religiosum transiret flagitavit. Indulsit Praepositus Generalis ea conditione, ut, si intra quartum mensem non cooptaretur in aliam familiam, ad Societatem rediret. Profectus Olisipponem concursavit urbem otiose, immemor acceptae conditionis. Inde Madritum elapsus cum anno toto mutasset latebras; tanti visum non est infelicem erronem persequi. Ergo poenas desertoribus constitutas commeruisse declaratus est, et a Societate, ut inemendabilis, ejectus.

[Note: §. VIII. CONGREGATIO GENERALIS QUINTA.] TRIUMPHABANT ceteri perturbatores, seque summam votorum putabant assecutos, indicta Generali Congregatione, in qua nimirum confidebant, dejecto a gubernaculis Aquaviva, fore ut sibi liceret omnia pro libidine moderari. Aliaspes Praepositi Generalis ac reliquae Societatis erat, et certior justiorque. Congregationem indixerat Aquaviva ob eas potissimum causas, quae in litteris ad Provinciales datis anno MDXCII. Kal. Januarii, ab eo afferuntur: nempe, Ut collectâ [Note: A. C. 1593. Soc. 54.] in unum totâ Societate, ac Spiritus Sancti aspirante gratiâ, de iis rebus tractaretur, quae ad stabiliendum hujus corporis statum, et promovendam ejusdem in obsequio Divino et virtute alacritatem, plurimum habiturae momenti viderentur: ut ratio iniretur, quâ reduci ad quietem possent aliquot Societatis provinciae, quibus id magnopere necessarium esse intelligebatur: tum in primis ut summo Pontifici Clementi VIII. idipsum ob eandem causam, pro sua erga Societatem nostram paterna providentia, volenti satisfieret. Hujus porro Congregationis eventum eo majori curâ et solicitudine universa Societas expectabat, quod prima omnium esset, quae vivo Generali Praeposito haberetur, et quod novo quodam indicta fuisset more, nec ei pristina libertas facile constatura videretur.

[Note: 50. Quid egerit P. Josepus a Costa cum suis, ut eam arbitrio suo gubernaret.] Nam Acosta, ceterique consiliorum ejus participes, nervos omnes contendebant ut illam arbitratu suo gubernarent. Ac primo quidem, quoniam ante Generalem Congregationem privati quidam singulis in provinciis habentur coetus, ubi praeparantur ac veluti delibantur, quae in comitiis universi Ordinis proponi decidique conveniat; id efficere conati sunt, ut ejusmodi Provincialibus coetibus interessent non modo quidam e Societate extra ordinem, et quibus suffragii jus nullum esse leges nostrae volunt, verum etiam externi: eo consilio, inquiebant, ut patrocinio et auctoritate praesidis externi, liberius quid quisque sentiret, loqueretur.


page 17, image: s017

Addebant praesidere istis minoribus Congregationibus Provincialem, qui jurare in Praepositi Generalis verba soleat: ideoque minus idoneum videri [Note: 51. P. Alphonsus Sancius regem Catholicum conciliare studet.] ad ea aequo animo audienda, quae contra ipsum fortasse Generalem proponerentur. Non segnius contra nitebantur germani Societatis filii, et ea duo, tanquam a Societatis moribus aliena, repudiabant. Eorum ut sententia vinceret, non leve momentum attulit P. Alphonsus Sancius, qui Regem allocutus antequam Patres Romam convenirent, Claudii Aquavivae, cum quo per annos complures una fuerat, prudentiam, moderationem, et obsequendi Philippo studium, apposite commendavit. Deinde, quinam perturbatores, cujus fidei et auctoritatis essent, docuit: ac regem denique obsecravit ut Societatem reliquam, tot viros sapientiâ, virtute, rebus gestis inclytos, contra paucorum hominum vim et audaciam tueri vellet; ac liberam ipsis decernendi quod e re communi videretur, potestatem [Note: 52. Sacri Quaesitores, ob declarationem quandam Pontificiam infensi, placantur.] relinqueret.

Sancium haec dicentem Philippus perbenigne audivit, affirmavitque per se non stare quin suo jure Societas, ac liberâ decernendi quod vellet potestate frueretur. Hoc ipsum sacri Quaesitores professi sunt. Laetus eorum voluntate promissisque Sancius eo curam intendit ut invidia leniretur, quam tunc Madritum perlata Pontificis declaratio Societati conflaverat. Agebatur de sacerdotibus qui confitentes ad scelus pelliciunt. Declarabat Clemens, si sacerdos poenitentem ad facinus solicitaret, eam tantum solicitationem quae in ipso sacramento fieret, ad sacros Quaesitores deferendam esse; non item illam, quae confessionem antecederet vel sequeretur. Hoc edixerat Pontifex duas ob causas. Primum, quia durum videbatur ea deferri flagitia, quae extra ipsum, ut loquitur, confessionis actum committerentur: deinde, ut certi figerentur limites, ac definiretur quantum pateret lex deferendi, tollerenturque tum scrupulorum causae, tum litium. Nihilominus id, tanquam a Praeposito Societatis profectum sacri Quaesitores Hispaniae arbitrati sunt; et suae potestatis fines contractos, imminutum jus sacri tribunalis, datam sacerdotibus peccandi licentiam, querebantur. Aquaviva per Sancium admonitus egit apud Clementem ut ea declaratio abrogaretur; et indulsit Pontifex. Addidit Aquaviva, se haudquaquam deprecari quominus, si quispiam suorum obstrictus eo solicitationis extra confessionem crimine (quod averterent Superi) teneretur, fieret reus apud sacrum tribunal, modo Societas ipsa suo quoque jure, in puniendo reo, uti posset. Ita placati sacri Quaesitores, et pristina concordia sancita.

[Note: 53. Duo perturbatorum postulata rejiciuntur.] Per hunc modum conciliato Rege et Quaesitoribus, fidenter est denegatum quod Acosta postulabat, nimirum ut admitterentur ad Congregationes Provinciales, ante Generalem Congregationem cogi solitas, homines externi, aut aliqui e nostris, qui jure ferendi suffragii carerent. Itaque cum in Toletanae provinciae conventu Compluti habito, id nonnulli agerent, ut Joannes Mariana, istorum partibus addictus, eligeretur mittendus Romam, rejectus est omnium, si unum aut alterum excipias, calculo. Designatos ad Romanum iter AEgidium Consalvium, et Alphonsum Sancium, rex ad se mitti Madritum petiit, una cum ceteris ex Hispania Romam ituris. Injecit ea res curam et metum, ne quid morae bene constitutis rebus ac periculi afferretur. Sed cum eos Philippus, impeditus valetudine, alloqui non potuisset, significandum ipsis curavit; nihil se aliud petere, quam ut nostri beneficiis ecclesiasticis, si qua obtinerent cum accedebant ad Societatem, statim ab exacto tirocinio se abdicarent; necnon iis patrimoniis ac praediis, quae, quia familiarum capitibus, ac fere majoribus natu liberis sic addicta sunt, ut alienari aut dividi nequeant, Majoratus in Hispania vocantur: demum ut sacris Quaesitoribus, quoad sineret jus et aequitas, satisfieret. Praeter ista si quid Josephus Acosta Romae proponeret, id nequaquam suo jussu factum iri. Hujus responsi humanitate et fiduciâ erecti Patres, rogare institerunt ut, quae regis nomine tractanda Romae in Congregatione Generali forent, ne per eundem Acostam proponerentur. Annuit Philippus, eaque per suum oratorem propositum iri dixit.

Rebus ad hunc modum cum rege compositis, Aquaviva ut omnem in Urbe


page 18, image: s018

turbandi locum Acostae adimeret, illum ab Romana Professorum domo removit, [Note: 54. Acostae apud Pontificem querelae.] et in aedes Societatis ad S. Petri positas amandavit: ubi Poenitentiarii, quos dicunt, commorantur. Simul rectori negotium dedit ut eum, perinde ac ceteros, contineret in officio, videretque ne mittendis ultro citroque litteris aliquid moliretur. Enimvero moleste rem Acosta tulit. Queritur apud Pontificem relegatum se esse; observari tironis instar et vexari; litteras, quae sibi mitterentur, inspici. Docuit Pontificem Aquaviva quid, quove consilio, de Acosta statuisset. Quin more atque instituto ceterorum tractaretur ipsi recusandum non esse, qui sacramentum in leges nostras, ut ceteri, dixisset: porro unam e nostris legibus hanc esse, ne quis injussu praesidum litteras det accipiatve; tamen eam exceptionem adhiberi, ut quae ab rege vel regiis administris ad eum, quae ad illos vicissim ab ipso scriberentur litterae, a nemine resignarentur. AEqua Pontifici visa sunt omnia: et auctor ultro fuit, ut Acosta nulla in re praecipuo, et a ceteris diverso more ac jure haberetur.

[Note: 55. Toletus a Clemente VIII. creatur Cardinalis.] Perfunctum ea cura Praepositum Generalem incessit altera gravior de Toleto, quem in sacrum Cardinalium collegium brevi cooptandum non obscura jactabat fama. Palam id Pontifex et aperte significaverat, qui egregiam viri virtutem ac doctrinam jampridem hoc munerari praemio decreverat. Suarum esse partium Aquaviva duxit Clementem adire, et obtestari etiam atque etiam, ut Societatis rationibus consultum vellet. Egit quoque diligenter cum Toleto, ut ipse ad eam dignitatem declinandam omne studium et contentionem afferret, prout majorum exempla, Societatis institutum, et votirite nuncupati religio, postulabant. Sed cum certum hoc jampridem atque deliberatum esset Pontifici, mos gerendus fuit; ac Toleto, voti sui religionem, Societatis leges, Aquavivae solicitudinem frustra opponenti, sacra purpura est imposita.

Quantum ornamenti attulit Societati universae Toletus Romano donatus ostro, tantum Aquavivae et Patribus, qui plurimi jam ex orbe toto Romam ad [Note: 56. Tria quaedam a Pontifice petunt Josephi Acostae fautores.] Ordinis comitia confluxerant, timoris addidit. Acosta Toleto multum utebatur, multum Hispani quidam, rerum novarum cupidiores; qui, dum aspirabat haec aura, velis indulgendum rati, supplicem Clementi libellum obtulere, quo tria flagitabant. Primum, ut Acosta interesset Congregationi cum suffragii jure, quamvis a sua provincia non delectus. Alterum, ut evocarentur ad eandem Congregationem e provinciis aliqui praeter ordinem, quos ipsi nominassent: hanc enim facultatem extraordinarios suffragatores arcessendi, a S. Ignatio in Constitutionibus concessam. Postremum, ut quispiam e collegio Cardinalium, designatus a Pontifice, Congregationi praeesset, quo securitati suffragiorum, et tranquillitati consuleretur: ac Toletum sine dubio expetebant. Haec si impetrarent (et impetratum iri omnino confidebant) dubium ipsis non erat, quin rerum in Congregatione potirentur. Aquaviva certior de libello et postulatis Pontifici oblatis factus, praetentat ac praemonet Patres, qui jam ex undecim provinciis convenerant. Ubi recte affectos sensit, interrogat quid de admittendo in Congregationem Acosta sentiant. Respondent non videri admittendum, ut quid quisque censeat efferre sine metu exploratoris ac delatoris possit. Igitur uno ore primum illud postulatum rejicitur, et rationes Pontifici explicandae colliguntur. De Cardinali Congregationis praeside adsciscendo, judicavit Aquaviva Toletum bonâ fide ac [Note: 57. Toletus praesidere Congregationi cupit. Claudius acriter obnititur.] simpliciter adeundum, obsecrandumque esse ne exemplum ederet adeo periculosum. Si quem eligi oporteret, dubitari non posse quin ceteris praeferendus foret; quippe Societatem quasi parentem eandem cum aliis nactus, in ejus gremio educatus, ad ejus ornamentum et decus sacrâ nuper auctus purpurâ: verum satis ipsum intelligere, quam id a Societatis rationibus esset alienum. Claudii orationem Toletus, qui se rogandum ultro a Patribus ut Congregationi praeesset, putaverat, non sine stomacho dicitur audivisse. Ad reliquum e tribus postulatis caput quod attinet, visum pariter est nullos esse admittendos extra ordinem ad comitia Patres, praeter eos qui delecti a provinciis fuerant.

His ita domi deliberatis ad Clementem Aquaviva pergit, ac de Acosta primum memorat quid Patres congregati censeant, et quas ob causas aditum ipsi


page 19, image: s019

[Note: 58. Cur Acostam excludi Congregatione Patres vellent.] Congregationis intercludendum putent. Tamen, inquit Pontifex, quantulum est unum inter tam multa suffragium? Et Claudius: De suffragio, Beatissime Pater, minimum laboramus; sed perturbatorem abigimus, timemus delatorem. Liquet enim Acostam omnes omnium nutus observaturum, et Regis oratori statim renunciaturum. Quis erit, quaeso, relictus libertati in dicenda sententia locus? Respondit Pontifex notam sibi virtutem Patrum et constantiam; neque illos tam facile unius hominis conspectu deterrendos quominus vere libereque decernerent: rem nihilominus curae sibi fore. Eundem libertatis amittendae metum opponebat [Note: 59. Cur Cardinalem Congregationi praeesse nullum cuperent.] Aquaviva, si Congregationi Cardinalis interesset: aut enim omnes ad ejus gratiam et mentem locuturos; aut aliquos fore istâ, quam narrabat Pontifex, constantiâ praeditos, qui veritati plus et suo judicio, quam gratiae Cardinalis, tribuerent, in osque illi resisterent. Hinc dissidia scilicet, ac simultates orituras. Ita, quod in praesidium Societatis expeti videretur, in ejus perniciem redundaturum, atque adeo in molestiam Vestrae Sanctitatis, inquit, cujus aures quotidianis querelis obtundentur. Demum, quinam futuri sunt hominum sermones, quando ad sedandos Societatis tumultus domesticos, praesidem ejusumodi putabunt arcessitum foris? [Note: 60. De non admittendis in Congregationem Patribus, extra ordinem et morem.] Tertium restabat caput, ne alii praeter delegatos a provinciis inirent Congregationem. Ea potissimum Claudius ratione pugnabat, quod illi a turbulentis suggerendi, et eorum e sinu promendi forent. His vero quis assentietur? quis illos oculis aequis intuebitur? quis pacis et concordiae auctores suturos existimat? Tum, cur e factiosorum sententia potius deligendi sunt, quam aliorum? quod jus Acostae praecipuum est hac in parte, quod ceteris quoque non sit? Jam, si reliquis inviris et dissentientibus, certi homines paucorum arbitratu nominentur, quo pacto libera censebitur Congregatio, tot capitibus per vim intrusis? At suffragium non ferent; aderunt tantummodo ut doceant, ut suggerant quae in rem esse videbuntur: hoc vero praestare per litteras, et subjicere quod libuerit possunt. Ad haec respondit Pontifex, rem arduam videri, Deoque impensius commendandam; de illa se deliberaturum. Ita incertum et anxium Aquavivam dimisit.

[Note: 61. Pontifex Acostam interesse Congregationi jubet.] Erat Octavius Aquaviva Cardinalis cum Praeposito Generali non tantum consanguinitate, quippe fratris filius; sed etiam studio Societatis conjunctissimus. Hunc pro necessitudine ac familiaritate monitum quid molirentur perturbatores orat Aquaviva ut Pontificem adeat, roget, obtestetur, edoceat. Adit Cardinalis, et acriter pro Societate et Claudio disserit. Tertium caput facile impetravit, ut nemo e provinciis extra ordinem arcesseretur: etiam illud alterum est expugnatum, ut externus nemo Congregationi praesideret. Ceterum Philippo Regi concedendum aliquid esse Clemens dixit; quare Acostam omnino admittendum videri.

Ubi se Toletus exclusum sensit, professus est suam hanc fuisse mentem, si Congregationi interfuisset, ut Generalis Praepositi partes adversus quoslibet impigre tueretur. Gratias egit Aquaviva, et addidit, satis in causa ipsa conscientiaque sua praesidii sibi esse: at nullo suo commodo vel incommodo adductum unquam iri, ut novi quidpiam ab Instituto Societatis alienum in eam induci pateretur. Dejecti spe magna perturbatores et conterriti, Aquavivam ipsum, quem in his prioribus telis refringendis adeo strenuum fortemque cognoverant, aggredi ac dejicere constituunt. Igitur quaecumque in eo privatim, aut in Societatis gubernandae ratione observaverant ipsimet, vel ab infensis exceperant, colligunt, erupturi copiis omnibus in loco. Interim confluxerunt reliqui Patres e provinciis, uno dempto P. Petro a Quercu, Dolani collegii rectore, quem ipso [Note: 62. Hominum sermones de Congatione.] in itinere febris Mediolani oppresserat. Ceterorum numerus erat trium et sexaginta. Jam dictus conventui dies III. Non. Novembris appetebat. Hominum expectatio summa, quid illa comitia parturirent. Alii mutandas Instituti leges; alii novum Societatis moderatorem creandum; alii peculiarem Sociis in Hispania tribuendum opinabantur. Erant etiam qui affirmarent intestinam aliquam in Societate pestem deprehensam, cui extraordinarium remedium pararetur.

Ut initium Congregationi auspicato fieret, Aquaviva cum delectis octo Patribiu III. Non. Novembr. Pontificem convênit: qui faustis illos ominibus ac precatione


page 20, image: s020

bonâ prosecutus, cuncta ipsorum curae arbitrioque permisit: id omnino [Note: 63. Initinm Congregationis.] se velle admonens, ut Instituta Societatis intacta et illibata starent. Ea Pontificis oratione majorem in modum recreati confirmatique Patres, primum domi hoc ipso die consessum habuerunt. Secundum preces et orationem Latinam, scriba qui exciperet acta Congregationis, litterisque consignaret (secretarium vulgo vocant) renunciatus est Laurentius Magius; eique comites ad numeranda suffragia et decreta perscribenda, Fabius de Fabiis ac Robertus Bellarminus adjuncti; quorum ille domui Professorum, hic Romano collegio praeerat. Postero die quinque sunt lecti de more ductis suffragiis, qui cum Praeposito Generali et Laurentio Magio de rebus iis cognoscerent, quas vel Congregationi proponi, vel ad cognitionem Generalis Praepositi rejici, vel omnino praetermitti oporteret. Die insequenti ex toto corpore Congregationis minora duodecim sunt conflata consilia, sive deputationes, ut vocamus, quae in uno certarum rerum genere cognoscendo et ordinando proprie ac separatim versarentur, posteaque ad commune consilium referrent. Ad eos coetus destinati fuere, tum peritissimi quique et experientissimi in ea re, cui expendendae praeficiebantur; tum e variis orti nationibus; ut quod cuique loco et genti congrueret facilius decerneretur. Duo ad extremum, majoris ad totam Congregationem momenti, omnibus universe commendata. Primum, ut nemo, ad quem foret aliquid a quopiam de alio delatum, ulla ratione delatorem neque congregatis Patribus, neque aliis indicaret, nisi delator ipse id omnino vellet: idque non solum Congregationis auctoritate, sed interposito quoque Summi Pontificis nomine, severe fuit imperatum. Ut enim illorum, quos deferri et accusari contingeret, delicta et nomina non aperirentur, nisi quibus et quantum necessitas cogeret, id satis cautum esse divino et natutali, de aliena fama non violanda, praecepto visum est. Deinde commendatum diligenter fuit ut omnia, de quibus ageretur in Congregatione, alto silentio premerentur: quod, quidem ita sancte servatum est, ut intenti etiam externorum in Congregationem oculi religiosas arcani tenebras nunquam pervadere potuerint.

[Note: 64. Aquaviva de se ipso quaestionem haberi jubet.] Hactenus Congregationis limen quoddam et vestibulum: nunc interiora subeamus. Non latebant Aquavivam perturbatorum consilia: illis praecipue se peti sentiebat. Non expectandum putavit, dum ab iis in jus quasi vocaretur. Deinde vero cernebat frustra fore cetera, nisi capitis auctoritas assereretur. Itaque, ut erat ad omnia pericula et paratus et intrepidus, tum etiam conscientia mentis optimae fretus, atque adeo Christi voce, qui oranti pollicitus opem fertur his verbis; Noli timere, quia ego tecum sum: primum omnium suam ipsius causam disceptari voluit, et assurgens, Quoniam, inquit, fato quodam infelici meo contigit, ut quibusdam non placeret vel vita, vel gubernandi ratio nostra, interest mea, Patres, et vestra, ut quid in utraque reprehendatur, cognoscatis. Emendari vita potest, gubernatio corrigi, gubernator mutari: judicium vestrum facio; aequi boni consulam quodcumque censebitis. Pauca haec locutus pro dignitate, judices dari sibi postulavit. Reclamatum est ab universis: clare quidem a pluribus et recte sentientibus; obscure a novarum rerum cupidis, ne se silentio suo proderent; ambigue a nonnullis, qui vel malevolorum occupati sermonibus, vel suspectantes aliquid, [Note: 65. Reclamant Patres: aliter tamen alii.] non rejiciebant omnino ejusmodi quaestionem et cognitionem; modum duntaxat et cautionem in ea volebant adhiberi. Cum tamen pars longe major et sanior negaret Praepositi Generalis personam ac dignitatem temere quorumlibet suspicionibus et obtrectationi objiciendam, evicit Aquaviva ut cognitores nominarentur, in iisque Paulum Hoffaeum appellavit, qui non leniter causam hanc disceptaturus videbatur. Id cur ita facturus putaretur, obiten indicabo. Creatus fuerat [Note: 66. P. Paulum Hoffaeum inter causae suae cognitores Aquaviva nominat.] Hoffaeus Assistens Germaniae in Congregatione IV. Generali: sed cum in eo munere tractaret omnia rigidius, et propofiti tenax aegre ferret suam in deliberationibus sententiam aliquando negligi, non parum molestiae Praeposito Generali facessebat. Quare, cum videret Aquaviva deliberandi tempus altercando consumi, moras afferri gerendis rebus, et animos (ut fit inter dissentientes) alienari, Hoffaeo saepius antea monito denunciavit, nisi aliam iniret rationem, id ipsi omnino esse faciendum, ut se Assistentis munere abdicaret: ita sibi et reliquis Assistentibus


page 21, image: s021

videri. Respondit candide Hoffaeus, id aetatis esse jam se se, ut indolem facile mutare nec posset, nec fortasse vellet, siquidem ea quae dixisset fecissetque, ex officio facta dictaque judicabat: accipere se sponte oblatam facultatem deponendi honoris, quo se indignum; oneris, cui se imparem, ducebat: ceterum se in potestate Aquavivae semper futurum: ac sane fuit, ut erat vir eximiae probitatis, remque prudenter ac praeclare postea gessit in Germania, quam visitatoris nomine aministravit. Ex ea cum ad hanc quintam Congregationem venisset, videbatur locus usciscendae injuriae, si quam accepisset ab Aquaviva; nec deerant, qui stimularent. Negavit ullam sibi justam esse conquerendi de Praeposito Generali causam, et impositum de illius administratione cognoscendi munus cum delectis Patribus [Note: 67. Quaenam fuerint Aquavivae objecta.] tanto verius exereuit, quanto ab adulatione remotior apparebat.

Auditi accusatores: expensa quae criminabantur. Collecta de vanissimis rumoribus; inania pleraque ac paene puerilia reperta sunt. Puduit Patres cognitioni praepositos, palamque renunciarunt indigna esse quae Congrengregationi proponerentur. Imo, subjecit Claudius, digna quae Pontifex ipse audiat. Et audivit Clemens ab eodem rogatus: ac paucis post diebus, Quod nos, inquit, audiendis istis vexares, nihil erat. Cui Aquaviva: Magnas enimvero Superis gratias ago, si leviter tantum peccaverim; sed quodcumque istud peccati est, auxilio Numinis [Note: 68. Innocens a Pontifice pronunciatur.] et Vestrae Sanctitatis ope, emendatum iri spero. Tum Pontifex subridens, Egregie ac prudenter multa decernis, inquiunt isti, at non item curas ut decretis tuis mos geratur. Factum bene, retulit Aquaviva, quod mea mihi lenitas vitio vertatur: malim in eam peccare partem, quae mitior est. Hiccine ego ille sum, quem nimis imperiosum dictitant? Atenim, pergit Pontifex, oratorem Hispanum visis rarius, parum in eo colendo diligens et assiduus es. Ego vero, ait Aquaviva, Ducem Suessanum, uti par est, colo et revereor; nec adire omitto, cum negotia Societatis postulant, aut urbanitatis et officii lex admonet. Ceterum limina procerum terere nec religiosos viros decet, nec nobis vacat, nisi quid aliud Sanctitas Vestra censet. Laudavit Pontifex, et nugari accusatores dixit. Quid illud autem est, addidit, quod queruntur, tibi voces aliquas de rege. Catholico parum honorificas excidisse? In eo peccatum a me fuisse non arbitror, nisi forte, inquit, mea quaedam dicta pejorem in partem interpretatus aliquis fuerit. Sane aliquando dicere memini, Philippum regem, dum in religiosorum Ordinum administrationem se interponit, iis obesse plurimum, quibus prodesse cupit: quod utinam nobis plus nimio compertum non esset. Recte hoc, subdidit Clemens: at istud quî purgabis? Aiunt accipi a te munera, et sacerdotalem quandam vestem missam ad te Neapoli. Sic est, Beatissime Pater, cum veste jam detrita uterer in quotidiano sacrificio, Carolus Mastrillius, corrogata pecunia, novam, inscio me, submisit. Risit Clemens, et Aquavivam summa benignitatis significatione dimisit: auditusque est postea cum diceret, praeclaros issos accusatores, dum Praepositum Generalem faecre tentant reum, sanctum ostendisse. At Patres de perturbatorum audacia et iniquitate questi graviter, illius coercendae rationes injerunt, ac decretum solenne sunt meditati, quo demum ejusmodi rerum novarum architectos, et praevaricatores, ut appellant, perculerunt. Illi vero nequaquam hoc [Note: 69. Novae perturbatorum artes.] metu ab incoepto deterriti, quoniam accusanda Praepositi Generalis vita et gubernatione, illum labefactare nequiverant; saltem ejus auctoritatem debilitare, atque infringere conati sunt. Proferunt a Philippo litteras ad Congregationem scriptas in hanc sententiam.

[Note: 70. Litterae Philippi Regis ad Congregationem.] Venerabilis ac devota Congregatio Societatis JESU. Ea fuit semper, estque in praesentia, tum mihi, tum omnibus, de vobis existimatio, propter eximiam utilitatem, quae in Christianam rempublicam a vestra eruditione proficiscitur; ut omnium atque adeo mea sint partes incolumitati vestrae, Ordinisque totius commodis consulere, idque optare ut in eo gerantur et adminstrentur omnia pro Religionis tam sanctae dignitate: praesertim id temporis, cum estis congregati, et ea inter vos agitatis, quae ad corporis totius sanitatem perfectionemque videbuntur expedire. Quod a vobis adeo sancte integreque tractari velim, ut personam hominum nullo modo respiciatis; ac ne isti quidem de vobis suspicioni locum detis: quod curae vobis fore, vestra mihi


page 22, image: s022

probitas at prudentia facile persuadet. Illud pro certo habetote ad banc, quam gero pro vobis curam impelli me unico Divini obsequii bonique publici studio, cum quo bonus Societatis JESU status conjunctus est. Ex aedibus regiis Sancti Laurentii. DieX. Kal. Octobris, MDXCIII.

[Note: 71. Quaedam Regis nomine postulata.] His litteris recitatis, proponenda per Ducem Suessanum curaverunt regis Catholici nomine nonnulla, quae haud facile ab Aquaviva concessum iis sperabant; et quae si recusaret, non levem subiret invidiam. Quaedam ex iis postulabat Rex; alia consideranda Patribus et expendenda relinquebat. Petebat primo, ne Societas suis quibusdam privilegiis uteretur in Hispaniae regnis, quae materiam querelarum et litium sacro Inquisitionis tribunali praebere consueverant: nimirum facultate legendi libros prohibitos, et absolvendi ab haeresi in foro conscientiae: deinde immunitate quadam a Gregorio XIII. Societati concessa, Ne nostri, absque expresso superioris sui consensu ac mandato, ad quodvis munus officium, vel exercitium obeundum, auctoritate quorumvis quacumque ecclesiastica vel seculari dignitate fungentium destinari, adigi, vel cogi possint.

Responsum est de primis quidem duobus privilegiis (nempe facultate libros prohibitos legendi, et absolvendi ab haeresi in foro conscientiae) Praepositum Generalem, in Regis gratiam, et ut sancto illi tribunali satisfieret; jam concessisse quod petebatur; jamque Pontificium super ea re diploma in Hispaniam esse transmissum. Ad illam vero immunitatem Gregorianam quod spectaret, eundem Praepositum Generalem nostris omnibus usum hujus privilegii interdixisse. Nihilominus, quo res in posterum esset firmior, ut que regi mos gereretur, idem fuit a Congregatione denuo sancitum: imo Socios omnes per Hispaniarum regna sparsos hortata est, ut operam omnem et obsequium, quibuscumque rebus possent, huic sancto tribunali et ejus ministris navarent. Sed ut ambitioni locus omnis praecluderetur, vetuit constitutâ poenâ excommunicationis latae sententiae, ne quisquam nostrorum, per se vel per alium procuraret ambiretve officium Consultoris aut Qualificatoris in eodem tribunali.

[Note: 72. De jure ad hereditates, quos Majoratus in Hispania vocant, abdicando.] Alterum regis postulatum erat, ut qui ad Societatem aggregabantur, exacto tirocinio cederent absolute ac in perpetuum illo jure, quod haberent ad hereditates, primogenitis nobilium domorum addictas, quas Majoratus vocant Hispani, nulla ut iis repetendae postea hereditatis ejusmodi spes et facultas foret: hoc enim ad familiarum conservationem pacemque Rex pertinere in primis putabat. Tertio denique loco petitum est, ut novitii Societatis, antequam ederent vota, se beneficiis Ecclesiasticis abdicarent.

Haec postrema duo postulata plurimi palam et acriter abnuebant, praesertim Transmontani. Aquaviva id unice studens ut regem placatum haberet ac suum, cujus nomine factio perturbatorum abutebatur, primores Patrum separatim alloquitur, ac monet quantum Catholico regi Societas debeat, quantum obesse illi unus et prodesse possit, qui maximam ejus partem habeat suis regnis comprehensam: rem porro non magnam peti: hereditatum illarum fructu et usu jam carere nostros in Hispania, jure ipso pariter facile carituros: illud serius ocyus ereptum nobis iri: si nunc sponte remittatur, beneficii a Societate dati locum habere posse. Haec privatim Claudius: eadem publice apud Congregatos disseruit, ac persuasit. Confecta super his decreta duo: primum pertinet ad novitios, qui priusquam vota simplicia emittant, jubentur beneficia Ecclesiastica resignare: alterum spectat Hispanos Majoratus.

[Note: 73. De potestate Congregationum Provincialium non augenda.] In his, quae rex idem consideranda proponebat, ista potissimum recensebantur: ut certum praescriberetur spatium annorum, verbi gratia, sex; quo elapso Generalis Congregatio semper haberetur: ut Provincialibus Congregationibus potestas amplior tribueretur: ut collegiorum ac domorum praesides non longiorem triennio praefecturam obtinerent: ut professiones stato ederentur tempore; et alia id genus non levis momenti. Haec vero quia rex non postulabat, sed consideranda duntaxat proponebat; neque tam ex illius sensu, quam de factiosorum consilio deprompta esse constabat; Aquaviva paulo acrius obnitendum censuit. Quare, cum de capite illo relatum esset, an Patribus ad cujusque provinciae conventum


page 23, image: s023

deligi triennio quolibet solitis, majorem quam quae concessa fuerat hactenus, tribui potestatem oporteret: Equidem, ait, quid praeterea concedi possit non video. An, ut ad professionem quos libitum erit admittant? An, ut proprias sibi condant leges? An, ut praepositos, rectores, ceterosque praesides eligant arbitratu suo? His demptis, quae vestrûm nemo danda putat, nec plane dari possunt, si B. Ignatii retinenda sunt instituta, quid tribui ultra potest? Cum omnes acclamassent plane ita esse, Aquaviva idoneum existimavit esse locum admonendi perstringendique Acostae. Repente hominem adortus interrogat, quid putet adjici oportere: cumque respondisset, sibi nihil videri adjiciendum: Quid igitur (subjecit Claudius) necesse fuit hoc proponi ac postulari? Sed nimirum, quinam sint ejusmodi postulatorum auctores liquet, eosque graphice suis litteris Acosta ipse depingit; quas, nisi molestum est, a vobis audiri velim, Tunc Magius, innuente Aquaviva, litteras recitat, in quibus Acosta turbatores dicebat esse vilissima capita, perditae homines conscientiae, nullius rei bonaae studiosos, etc. Infremuit suomet ipse indicio convictus: tamen, ut erat acri et prompto ad respondendum ingenio, se idem etiamnum de illis existimare confirmavit.

[Note: 74. De triennio praesidibus domorum et collegiorum praefiniendo.] Quaesitum deinde est, utrum praesidibus domorum et collegiorum Societatis potestatem tribui conveniret certo annorum numero circumscriptam, verbi gratia, trium: quae disceptatio plusculum altercationis habuit. Qui triennii spatio illam censebant esse definiendam, sic disputabant: Sive honoris in loco, sive oneris, ejusmodi praefectura poneretur, inter Socios ex aequo esse dividendam: diuturnitatem imperandi majores afferre spiritus mortalibus; vixque commode postea obedire, qui diu imperaverit: exerceri vulgo imperium atrociter, cum est justo lon gius: tum, redacto ad paucos dominatu, jacêre ac latêre multorum ad gubernandum aptam indolem, quae occasionem et locum nacta in publicam utilitatem se aperiret. Addebant, Provincialium regimen ac munus haud protrahi ultra triennium, atque adeo rectoribus et praepositis eosdem limites videri statuendos.

Opponebatnr contra B. P. Ignatii auctoritas, qui eorum potestatem certi temporis limitibus non definierat; quod ille profecto non omisisset facere, si expedire judicasset. Artem gubernandi unam omnium esse difficillimam; paucos reperiri ad eam idoneos: inexpertis non bene committi clavum, a quo, si male rem gesserint fint removendi cum sua ignominia, nec sine aliorum damno. Fieri superiores imperii brevitate segnes ad negotia suscipienda, minus aptos ad perficienda, in ceteris officii partibus remissos: inferioribus addi audaciam, et minui reverentiam adversus illos, quos brevi redigendos in eundem secum ordinem cernant: minui quoque potestatem Praepositi Generalis, quam B. Pater maximam esse voluerit, dum adimitur illi facultas imperii prorogandi egregiis rectoribus; simulque necessitas imponitur alios, nondum forte cognitos, eorum in locum subrogandi. Notitiam rerum, locorum, et negotiorum; auctoritatem denique, non nisi diuturno tempore comparari. Neque vero periculum arrogantiae esse in diuturnitate muneris, quippe quod sit incertum; et eripi, si arroganter et atrociter geratur, possit. Denique magistratum abrogari minori cum dedecore, ubi praefinitum tempus non est; quam, cum est idem fixum et constitutum. Non eandem esse Provincialium conditionem atque Rectorum; cum enim multo pauciores sint Provinciales, facilius idoneos inveniri: praeterea munus illorum et administrationem universali quâdam providentiâ contineri, quae proinde leviore cum detrimento communis boni, ab alio suppleri possit; demum, quo plus habent potestatis, eo arctiori tempore illam comprimi constringique debuisse.

[Note: 75. Nullum tempus certum praefiniendum esse decernitur.] Eas ob causas nullum certum tempus domorum et collegiorum praepositis esse praefiniendum censuit Congregatio: sed servandum esse Congregationis secundae Generalis decretum octogesimum septimum, his conceptum verbis: Ut triennium designatum est Provincialibus, ut habetur in tertio capite Partis IX. Constitutionum: non videri similiter agendum in Rectoribus, nec addendum propterea ad Consstitutiones, quae de hoc nihil decernunt. Nihilominus Congregatio vehementer Praeposito Generali commendavit, ut curaret ne istae Societatis praefecturae nimis essent diuturnae.



page 24, image: s024

[Note: 76. De Generali Congregatione. An crebrius et stato tempore convocanda?] Majori contentione de altero capite certatum est, quod Congregationum Generalium frequentiam et fixa intervalla spectabat. Qui crebrius cogendas arbitrabantur, exemplo ipsius Ecclesiae pugnabant, quae primis praesertim seculis, frequentiora cogebat Concilia. Ordines religiosos sub ipsa primordia, quasi rudes et indigestos fetus aiebant esse, in quibus fingi et diffingi multa oporteat. Id vero nusquam fieri commodius posse, quam in crebris et generalibus Ordinum comitiis, ubi eorum incrementa et detrimenta recognoscerentur. Hoc fuisse usurpatum ab religiosis familiis sub ipsa illarum incunabula: hoc a secunda Congregatione Generali nostra judicatum. Oriri multa, praesertim initio, negotia, quae unius hominis auctoritate et prudentia componi nequeant: idque multo nunc esse necessarium magis, cum Societas latius esset propagata, et in discrepantes moribus institutisque regiones inducta. Addebant, si saepius, puta sexto quoque anno, Generalis Conventus cogatur, non opus fore illa procuratorum, quam vocamus, Congregatione, ad quam certi homines tertio quoque anno in Urbem ex omnibus destinantur provinciis, magno sumptu, fructu prope nullo; cum neque possint illi gravia decidere negotia, nec fortasse ausint quid sentiant libere proloqui, partim sua paucitate, partim Praepositi Generalis reverentia deterriti. Ad extremum, nequaquam id pugnare cum Ignatii mente et Constitutionibus, quae admonent quidem non expedire ut Congregationes Generales certis temporibus aut crebro fiant, addunt nihilominus hanc vocem, in praesentiarum; ac proinde liberam potesiatem relinquunt, easdem, cum expedire postea videbitur, indicendi. Ea maxime sententia turbandi avidis placebat: quippe qui sperarent plures partium suarum studiosos repertum iri quandoque in crebro et numeroso Congregationum coetu: quod si semel essent adepti, cum suprema sit Congregationum Generalium potestas in Societate, rerum se arbitros fore confidebant.

[Note: 77. Neque crebrae neque statis temporibus habendae Congregationes Generales.] Alii contrariam in sententiam frequentes abjerunt. Infirmari nimirum aiebant per crebros ac definitos ejusmodi conventus Praepositi Generalis auctoritatem; perturbari provincias, ac religiosam disciplinam everti, si Provinciales ac Patres praecipui tam saepe Romam evocentur, et a commissarum sibi provinciarum domorumque administratione per longum tempus abducantur. His incommodis non laborare Procuratorum Congregationem, ad quam unus duntaxat, isque nullum saepe magistratum gerens, mitti soleat. Non egêre Societatem novis decretis ac legibus condendis, sed veteribus observandis. Concilia Ecclesiae Generalia nec esse nunc frequentia, neque olim fuisse convocata, nisi cum remedium aliud nullum rebus prope desperatis suppeteret. Quia vero sub interitum cujusque Generalis Praepositi, ad successorem eligendum habenda est Congregatio, quantum perturbationis, sumptuum, difficultatis orietur, cum una Congregatione vix absoluta, rursum aliam inchoari aliquando necesse erit? si nempe statim post dimissam et solutam illam, quae elapso sexennio habita fuerit, Praeposito Generali aliquid humanitus accidat? Conditorem Societatis Ignatium, ceteras inter causas cur perpetuam esse successorum suorum potestatem voluit, illisque duntaxat mortuis generales haberi jussit conventus, hanc etiam notasse; Ut Societas in rebus magni momenti ad Dei gloriam fere semper occupata, universalibus hisce conventibus minus laboris et distrastionis patiatur. Denique, vel necessariam fore Congregationem stato illo, quod assignabitur, tempore; vel non fore: si non erit, quid opus tot impendia fieri, tot suscipi labores, tantum temporis absumi, tot cieri motus frustra? Si erit, declarari per proximam congregationem procuratorum ea necessitas poterit; habent enim summam facultatem denunciandi per arcana suffragia quod expedire tunc censuerint, adeo ut impediri ac prohiberi possint a nemine: cumque provincia quaelibet optimum ac fidelissimum quemque seligat, verisimile non est, eos humano aliquo metu ab officii religione discessuros. Itaque tunc per Praepositum Generalem promulgabitur habenda Congregatio: aut, si renuat ipse, si cunctetur, si res urgeat, hanc promulgabunt ipsi Assistentes, quam potestatem habent, consultis provinciis, etiam invito Societatis Praeposito. His de causis pars major Patrum censuit certa tempora convocandae Societati praescribenda non esse.



page 25, image: s025

At rerum novarum cupidi, quod per suffragia Congregationis obtinere non potuerant, hoc ipsum, et alia nonnulla, quae ad infringendam Praepositi Generalis auctoritatem valere censebant, per nomen imperiumque Summi Pontificis impetrare [Note: 78. Mandata quaedam Pontificis Congregationi significaca.] studuerunt. Paucis diebus interpositis, adest praeter omnium expectationem Cardinalis Toletus, et habere se quaedam significat Congregationi declaranda Pontificis nomine. Primum erat, velle omnino ac jubere Pontificem, ut quicumque provinciarum apud nos, collegiorum ac domorum gererent curam, exceptis rectoribus domorum probationis, illi exacto triennio magistratum deponerent, et in ceterorum ordinem, uno saltem anno, redigerentur. Alterum, ut Provinciales administrati muneris redderent rationem vel successori Provinciali, vel Visitatori. Tertium, ut Congregatio per arcana suffragia examinaret, an tribuenda esset Assistentibus potestas decernendi summo jure ac decidendi de aliqua re. Quartum, ut nuper editum a Pontifice decretum de casibus apud religiosos viros reservatis, observaretur etiam in Societate. Quintum, ut novi Assistentes eligerentur. Postremum, ut post annos sex Congregatio Generalis haberetur. Haec omnia excepta sunt a Patribus quo par erat obsequio et veneratione. Petitum duntaxat fuit, quod attinebat ad delicta reservata, ut bonâ Pontificis veniê Societas nonnullâ reservaret, quae non erant in ipsius Pontificis decreto comprehensa: et est impetratum. Indulsit etiam Clemens biennii spatium, antequam domorum praeposici et collegiorum rectores mutarentur, ut interim idonei reperirentur ac formarentur, qui possent illis subrogari: quin etiam, ut in provinciis ad septentrionem positis pristina [Note: 79. De Assistentium potestate, ac jure decidendi.] consuetudo servaretur, concessit. De tertio capite quandoquidem inter Patres disceptari Clemens voluerat, utrum nempe Assistentibus facienda potestas esset de aliqua re decidendi, et statuendi summo jure; inita sunt suffragia. Et quoniam ea res aperte ad enervandam Praepositi Generalis auctoritatem spectabat, Aquaviva neque suffragium ferre voluit, nec in utramque partem, ut consueverat, disputare; ne officere sententiarum libertati, aut in sua causa quidpiam praejudicare videretur. Patres, paucis exceptis, nihil novandum censuerunt: et arbitrati sunt e re Societatis omnino esse, ut integra decidendi potestas penes Generalem Praepositum maneret. Consensum hunc admiratus Clemens, nostrorum concordiam inter se se, et in retinenda capitis auctoritate constantiam, dilaudavit.

De postremis duobus capitibus quae nomine Pontificis a Cardinali Toleto proposita fuerant, nempe de Assistentibus mutandis, et cogenda post sexennium Societate, incessit Patribus gravissima solicitudo, quia utrumque illud caput, quam aliernum ab instituto Societatis, tam amicum turbatoribus erat. Cur Congregationes [Note: 80. Pontifex jubet Assistentes mutari, et Congregationem Generalem post sexennium haberi.] optarent crebras, antea retulimus: cur mutatos Assistentes vellent, id erat causae. Cum intelligerent in Assistentibus plurimum esse momenri, quamcumque in partem propendeant, id maxime laborabant ut illos addictos sibi haberent. Porro P. Laurentium Magium, Iraliae Assistentem, rebus Hispanis minus favere suspicabantur; Garciam autem Alarconium, et Emmanuelem Rodericium, hunc Lusicaniae, illum Hispaniae Assistentem nimis putabant Aquavivae deditos. His de causis mutatos illos tantopere cupiebant: aliae jactabantur palam et praetexebantur: nimirum iis, qui Praeposito Generali assisstunt, oportere perspectum esse provinciarum statum; idque, si fieri possit, non fama et auditu tantum, sed usu ipso et experientia, ut eorum quasi oculis dispiciat Societatis moderator quod suis non potest. Ab annis tredecim, ex quo iidem Assistentes operam Praeposito Generali navabant, ita res hominesque mutatos esse in provinciis, ut in illis essent prorsus hospites ac peregrini. Innuebat Aquavivae Toletus hanc ipsi copiam facile datum iri, ut Assistentes mutaret arbitratu suo. Negavit se facturum, eo quod illud a more Societatis et legibus abhorreret. Imo congregatis Patribus renunciavit videri sibi orandum Pontificem, ut in utroque isto capite Societatem antiquo jure frui pateretur. Id cum placuisset, Benedictum Palmium et AEgidium Consalvium designavit, qui ceterorum nomine Clementem super ea re convenirent. Illi cum Toleto, quem adierant consilii vel patrocinii petendi causa, paululum altercati, denique ne Clementem alloquerentur impediti sunt. Pontifex, cognitis quae in Congregatione gesta fuerant, significari Patribus per eundem. Cardinalem Toletum


page 26, image: s026

jussit obtemperandum illico esse. Quamobrem creati sunt novi Assistentes. Unus remansit Jacobus Tirius, Pontifice non vetante, quia locum hunc ab uno tantum obtinebat anno. Deinde statutum fuit, ut quandoquidem post annos sex cogenda esset Congregatio Generalis, decretum jam editum de certo tempore non praefiniendo generalibus comitiis, maneret suspensum.

Laetos, quasi re bene gesta, turbarum artifices Aquaviva sensit. Injiciendum illis metum et firmandam exemplo suam auctoritatem duxit: Favebat istis in Lusitania Henricus Henricius: conscripserat libros quosdam de morali theologia, cum appendice de praedestinatione. Sed postquam recogniti a designatis Patribus fuissent, addiderat furtim haud pauca, et quidem merito carpenda; imo clarissimos quosdam Societatis theologos vellicabat. Eam ob rem vetuerat severe Aquaviva, ne primo volumini, jam in lucem edito, secundum adderet, aut quidquam [Note: 81. P. Henricus Henri quez Romam evocatur causam dicturus.] scriberet praeterea, donec de re tota cognosceretur diligentius. At Henricius, recentibus turbis factus audacior, contra vetitum perrexit scribere. Instante Aquaviva, et gravius praeceptum interponente, ad Congregationem Generalem appellavit, imo ad regium consilium, tanquam sibi vis iniqua inferretur. Rejectus a regio consilio, et librum jam excusum vulgare vetitus, ad sacros Quaesitores confugit. Claudius indignum protervi scriptoris facinus non ferens, operam dedit ut Pontifex per suum in Hispania Legatum, Camillum Caetanum, Patriarcham Alexandrinum, librum prohiberet; ipse Henricum, nomine Congregationis Romam evocavit, ut ibi suam ageret causam, coram Patribus per Congregationem assignandis; quod si facere detrectaret, haberetur contumax, ac solitis facti jurisque poenis coerceretur. Tergiversatus aliquantisper Henricius, cum nihil in rege, quem supplex adjerat, nec in sacris Quaesitoribus, praesidii esse cognovisset, Romam tandem accessit. Actum cum eo benignius est, quia rogaverant Quaesitores ut mitius haberetur, et quia poenitentis animi non levia signa dabat. Itaque translatus ad Montis-Sancti collegium, in laxiore custodia servabatur. Ex ea dilapsus, et Anconae deprehensus, Romam reducitur. Id levibus ingeniis usuvenit, ut in eo, quod arripuerunt, vitae genere, putent vulgo haerere causam suarum aerumnarum: sed in culpa est animus, qui se nunquam effugit. Oravit Henricius ut ad sacrum Ordinem Dominicanorum transiret. Exoravit. Mutavit vestem, non animum. Statim taedio victus, ut ad Societatem rediret flagitavit. Acceptus est: ac, sero licet, sapere doctus, in ea reliquos, ad initium usque seculi sequentis, annos Tibure pacatius exegit. Cave autem hunc Henricium cum altero ejusdem nominis et nationis confundas, qui tunc in Indiis magno Societati et Religioni fuit ornamento.

Ut maerorem non exiguum Patribus attulit Henricii contumacia, sic laetitiam [Note: 82. Ger manitas et bonorum operum communi catio inita cum venerabili Carthusianorum Ordine.] multo maximam peperit fraterna conjunctio, quae Societatem inter, et sanctissimi Carthusianorum Ordinis alumnos, tunc sancita fuit publico decreto Congregationis. Cum enim, pro sua praestanti pietate, et erga nostrum Ordinem benevolentia, nonsolum S. Ignatii tempore, sed etiam nunc nuper in generalibus Ordinis sui comitiis societatem fraternitatis, ut loquuntur, per bonorum operum communicationem, nobiscum inire voluissent, decrevit Generalis Congregatio nomine totius nostrae Religionis summâ omnium consensione, et erga sanctam illam Religionem veneratione, parem illi referre gratiam, et per eandem bonorum operum communicationem, fraternitatis societatem cum illa vicissim inire, cum summa testificatione amoris et officiorum nostrorum.

[Note: 83. De pileo clericali fratrum rei domesticae adjutorum.] Inter graviores ejusmodi curas una incidit levior in speciem; ejusmodi tamen, ut eam neque decidere Praepositus Geheralis, ac ne Congregationi quidem proponere, tempestivum duxerit: suspicatus, ut opinor, hunc etiam nodum ab inquietis excogitatum esse, quem explicare si vellet, multum susciperet molestiae, et in magnam apud complures e nostris offensionem incurreret. Multi jamdudum querebantur, quod fratres nostri ad domesticum admissi ministerium, pileo quadrato, qui sacerdotum ordini videtur addictus, uterentur in quibusdam Societatis provinciis. Fuit illis initio rotundum capitis tegmen, e lana ferme nigra, quale gestant hodieque Conservatores Urbis Romae, Fetiales Principum, et Societatis


page 27, image: s027

tirones in Gallia. AEdituis nihilominus pileus clericalis permittebatur. Hic mos tenuit tandiu dum vixit S. Ignatius. Cum autem in ejus Constitutionibus ea de re nihil exstaret praescriptum nominatim, prima Congregatio Generalis sanxit hoc duntaxat, ut fratres nostri a sacerdotibus Societatis, et populo, discernerentur [Note: 84. Clericalis pilens ubi, et quandonam illis concessus.] idoneo vestitu: pileorum autem rationem et modum, reliquit Provincialium arbitrio: clericales tamen dandos censuit sacrarii curatoribus. Decretum primae Congregationis confirmatum in secunda fuit. S. Franciscus Borgia, cum regendam accepit Societatem, interdixit universe fratribus adjutoribus usu pilei clericalis, et in ejus locum petasos, seu galeros more patriae substitui jussit. Cum vero postea id locis aliquibus molestum accidere intellexisset, pristinum retineri morem in iis, ubi jam inoleverat, provinciis ita permisit, ut modus tamen aliquis adhiberetur; neque simul, neque omnibus concederetur. Hinc geminus quasi ordo Coadiutorum temporalium: alter eorum, qui pilei clericalis jure gauderent; eorum alter, qui honoris istius forent expertes: quae inaequalitas, fomes invidiae, et querelarum seges erat. Haec putatur fuisse causa Patribus Congregationis tertiae Generalis, quae S. Francisco Borgiâ demortuo celebrata est, reservandi; Praeposito Generali facultatem quadrati pilei nostris adjutoribus impertiendi; quam prima Congregatio Generalis Provincialium rabitrio permiserat. Everardus Mercurianus, qui Borgiae successit, eam inierat rationem, ut maneret quibus datus jam fuisset; ceteris deinceps ne concederetur. Aquaviva selectis Patribus in consilium adhibitis, quaesivit quid opus facto videretur. De provinciis Italiae potissimum ac Siciliae agebatur. Neque enim de quadrato pileo Hispanis fratribus auferendo moveri quidquam expediebat, istis recentibus turbis: neque de tribuendo Gallis aut Germanis quaerebatur, a quibus nondum fuisse usurpatum constabat.

[Note: 85. Variae Patrum super ea re sententiae.] Non deerant qui domesticis adjutoribus faverent, eosque minime putarent contristandos: ac praesertim Benedictus Palmius, homo vehemens, et isti causae deditus; in qua consentientes habebat plerosque Societatis Patres jam grandaevos, et operâ ministerioque fratrum indigentes. Quid quod novam hanc turbandi occasionem haud dubie arrepturus videbatur Josephus Acosta, qui, cum Aragoniam nuper visitaret, demereri laicos adjutores studuerat, pileo clericali omnibus passim concesso. Toletana quoque provincia reliquo vestitu magis, quam pileo censebat illos esse ab sacerdotibus distinguendos.

Acerrime reclamabant alii, cum dicerent gradum hunc, ut ab hominibus non religiosis talari tunicâ distinguebatur, sic a religiosis clericis pileo secerni oportere. Nequaquam ferendum ut homines nullis Ordinibus sacris initiati, pro sacerdotibus interdum se gererent, imo de quaestionibus ad conscientiam pietatemve pertinentibus dissererent fidentius, quam ipsorum captus ferret, non sine gravi tum suo, tum eorum qui audirent, periculo, ac dedecore Societatis. Fovendam omni studio in adjutoribus rei familiaris humilitatem et simplicitatem: ad hoc porro juvare vestem ipsam, ad cujus fere naturam et speciem animus componitur.

[Note: 86. Aquaviva prudenter ab hoc negotio decidendo abstinet.] Ea licet vere disputari viderentur, nihilominus abstinendum in praesentia hujus negotii tractatione Claudius censuit; ac pileum etiam in Italia fratribus nostris concedendum scripsit: simul admonens ut accurate observarentur quae de breviori veste illorum ac pallio decreta jam et constituta fuerant. Tamen e congregatis Patribus quidam privatâ industriâ tentandum existimantes, quod ad publicum Societatis consilium referre Praepositus Generalis timuerat, a Summo Pontifice postularunt, ut laicis cujuscumque Ordinis religiosi clericalem hunc ornatum prohiberet; addentes fore ut Aquaviva libentissime huic decreto Pontificio morem gereret. Misit ad Claudium Clemens, qui resciret illius mentem, Andream Sorbolongum, postea Urbinatem Antistitem. Nec distulit adire Clementem Aquaviva: et obsequium pro more, quidquid statueret Pontifex, professus; ubi rationum gravissima momenta exposuit, ac periculum quod Societati universae imminebat, in quam ea lex procul dubio proprie comparata diceretur; acquievit Clemens, et nihil immutandum judicavit. Idem negotium subinde in Congregatione Generali sexta fuit agitatum eodem eventu; conclusum denlque ac definitum


page 28, image: s028

in septima et octava, stabilique decreto sancitum ut iis, qui ad ministeria domestica deinceps venirent in Societatem omni penitus clericalis pilei usu interdiceretur, adempta etiam Praeposito Generali facultate illos hac lege solvendi. Sic Aquaviva prudenter novi tumultus materiam perturbatoribus abstulit eosque demum totius Congregationis voce, et gravissimo Decreto, perculit.

Jam vergebat ad exitum Congregatio, in primum sequentis anni MDXCIIII. mensem extracta, cum significavit Pontifex velle se, quemadmodum pleraque Sanctae Urbis coenobia templaque inspexerat, ita Professorum domus templum [Note: 87. Quaedam ante sinem Congregationis peracta.] invisere: et adfuit pridie Idus Januarias anni MDXCIV. Cardinalibus sex comitatus, remque Diviuam ibidem fecit. A sacrificio domum ingressus convocari Patres jubet, eosque ad genua provolutos bonis verbis prosecutus, Societatem universam sibi curae et cordi esse affirmavit. Deinde nonnulla ut caverent admonuit, quibus etsi provisum jam a Congregatione fuerat: nova tamen remedia quaesita sunt, editis, antequam Patres dimitterentur, canonibus ac decretis.

Sub Congregationis finem visum est ad Philippum regem Hispaniae certos e Patribus esse allegandos, qui eum de rebus in Congregatione gestis certiorem facerent, orarentque ut regali patrocinio Societatem tegere pergeret; neve res a Congregatione sancitas, convelli per novarum rerum cupidos aut labefactari pateretur. Actae similiter quibusdam externis, de Societate bene praeter ceteros meritis, gratiae, nomine totius Congregationis; Magdalenae praesertim Ulloae, trium in Hispania collegiorum parenti munificentissimae. Denique unanimi consensu decretum est, ut supplicaretur Pontifici, vellet, juberet, Ignatium et Xaverium rite in Sanctorum fastos referri.

[Note: 88. Finis Congregationis.] His ita peractis, Claudius egregiâ oratione Patres ad concordiam, ad capessendas et exsequendas diligenter sancteque sui muneris partes omnes, excitavit; mox inter suavissimos complexus, gratiis bonorum omnium auctori Deo persolutis, Congregationi finis impositus est XV. Kalend. Februarii anni MDXCIV. Josephus Acosta in Hispaniam paulo post cum aliis, qui revertebantur illuc, Patribus se recepit. Aquaviva quodcumque gestum erat dissimulans prudenter, [Note: A. C. 1594. Soc. 55.] annuit ut quod obtinebat, antequam Romam veniret, praepositi domûs Vallisoletanae munus retineret. Id Regi gratissimum accidit, cui persuasum erat Acostam, quidquid egisset dixissetque, viri probi et sapientis officio functum esse.

Animorum concordia, et conspirans ad commune bonum voluntas Patrum, dedit ipsis facultatem multa utiliter in eadem Generali Congregatione statuendi. Eorum nonnulla singillatim, quia pertinent ad Instituti nostri cognitionem, recensebimus, iisdem ut plurimum, quibus edita nunc habentur, verbis.

[Note: 89. Decreta praecipua et canones Congregationis V.] Quaesitum est, num in formula votorum simplicium, quae ante professionem solennem nuncupantur, mutari quidpiam vel addi placerer; propterea quod ea verba hujus formulae, Et promitto eandem Societatem me ingressurum, dubitationem quibusdam Instituti nostri parum gnaris afferebant, an Societatis nostrae homines, ante certum, qui tribuitur post annos aliquot ab exacto tirocinio, gradum vere dicendi essent religiosi. Placuit retinere intactam, uti a B. Ignatio scripta est, formulam: tum quia exstabat aperta earumdem vocum in Constitutionibus declaratio, [Note: 90. Quomodo sint intelligendae voces illae in formula votorum simplicium: Promitto eandem Societatem me ingressurum.] quâ significatur, nihil aliud illis promitti, quam fore ut is qui haec vota facit, acceptet gradum, vel Professorum, vel Coadjutorum, prout Praeposito Generali videbitur: tum quia huic difficultati satis prospectum fuerat per Apostolicas Gregorii XIII. et XIV. litteras. Declaratum est nihilominus, eam vocem. Promitto, habere veram rationem voti peculiaris, a tribus aliis in eadem formula contentis distincti. Quare, cum hoc decretum in Barolitano collegio fuisset promulgatum anno MDXCIV. Horatius Gentilis eam legem graviter tulit, negavitque se quartum illud votum a Patribus, ut aiebat, adjectum nuncupare posse, aut porro debere; siquidem Sanctus Ignatius diserte affirmabat, nullas Constitutiones, declarationesve, posse obligationem ad peccatum inducere, exceptis tribus votis essentialibus, et quarto Professorum. Respondebatur, obligationem gravem hujus promissionis, tribus simplicibus votis a S. Ignatio additae, non oriri ex ulla constitutione vel declaratione, sed ex ipsa ratione voti quam includit; cum sit promissio


page 29, image: s029

facta Deo, de re gravi et meliori: quo etiam modo vota quinque simplicia, quae Professi solemnibus votis adjiciunt, graviter obligare in confesso est; licet non fiat illorum mentio in eo, quem Gentilis laudabat, Constitutionum loco. Ceterum esse Societati congregatae jus explicandi, si quid in Constitutionibus ambiguum occurreret. Jam tamen aliquos in eandem secum sententiam Gentilis pertraxerat, ac latius serpebat malum, nostris frustra laborantibus, qua docendo, qua hortando, frangere hominis pervicaciam: nec aliâ fieri viâ remedium illi potuit, quam membrum vitiosum a reliquis abscindendo.

[Note: 91. Biennium tirocinii nunquam contrahendum.] Statutum deinde fuit, Vt deinceps in nullo casu contrahatur biennium tirocinii, ad hoc ut quisquam ante expletum biennium, censeatur: verus religiosus, et scholasticus approbatus, per emissa vota simplicia scholasticorum Societatis. Summopere [Note: 92. Ministeria Societatis obeunda fine ullo stipendio.] commendavit Congregatio observationem ejus Constitutionis, quae vetat Ne quid accipiatur pro ministeriis Societatis tanquam stipendium, vel eleemosyna in compensationem: ac omnino prohibuit, ne ullus superior, ac ne ipse quidem Praepositus Generalis in ea dispenset. Censuit etiam, Nullum certum tempus promovendi nostros ad gradus fixos in Societate definiendum esse.

Unanimi omnium consensu statuit doctrinam Sancti Thomae in theologia Scholastica, tanquam solidiorem, securiorem, et magis consentaneam nostris Constitutionibus, sequendam esse a professoribus nostris. In iis vero quaestionibus, qua S. Thomas ex professo non tractat, vetuit quidquam doceri, quod cum Ecclesiae sensu receptisque traditionibus non bene conveniat, quodque aliquo modo [Note: 93. Dectrina S. Thomae amplectenda in Societate.] solidae pietatis firmitatem minuat. Sin ambigua fuerit S. Thomse sententia, vel in iis quaestionibus quas non attingit, Catholici doctores inter se non consenserint, liecre voluit nostris quam libuerit partem sequi; dummodo ita defendatur una pars, ut alterius existimationi modeste ac benevole consulatur. In docendo, corroborandae fidei alendaeque pietatis curam haberi jussit: imo, quamvis nullum fidei pietatisque periculum subesset, prohibuit ne in quaestionibus alicujus [Note: 94. Ab Aristotele in philosophicis non facile recedendum.] momenti novae introducerentur opiniones, nullis auctoribus satis idoneis nixae: neque docerentur aut defenderentur illae, quae catholicos graviter offenderent, Easdem leges sanxit, quod spectat quaestiones philosophicas; idque in primis praecepit, ut in rebus alicujus ponderis ab Aristotele nostri philosophi non recederent; nisi quando ab usitata in catholicis academiis doctrina, aut orthodoxa fide dissidet. Si qui vero e nostris forent ad novitates proni, aut ingenii liberioris, a docendi munere omnino removerentur.

[Note: 95. Res politicae et negotia secularia fugienda.] Severe interdixit, ne nostri cum detrimento spiritualis boni et religiosae disciplinae in familiaritatem principum se insinuarent: ne secularibus negotiis, etiam consanguineorum et amicorum occuparentur; nisi forte interdum judicio superiorum caritas aliud suaderet. Ne res denique politicas et publica negotia, ad gubernationem statûs, ut loquuntur, pertinentia tractarent. Declaravit praeterea Congregatio nostros, qui possessione bonorum suorum nondum se abdicaverunt, si rebus suis utantur tanquam propriis, expendendo, donando, etc. sine facultate superiorum, peccare contra votum paupertatis. Decrevit, ut nullus in posterum admitteretur in Societatem, qui genus ab Hebraeis aut Saracenis duceret. Praeter delicta omnibus regularibus a Clemente VIII. reservata, propria quaedam Societati reservavit. Sancitum pariter, ut ad Congregationem Provincialem, pro eligendo procuratore Romam mittendo, quadraginta tantum conveniant: quinquaginta [Note: 96. Numerus vocandorum ad Congregationem Provincialem.] vero, quando Congregatio Provincialis convocatur ad eos eligendos, qui debeant interesse conventui generali. Additum est, ut in utroque coetu major esset Professorum numerus. Denique cum Missiones inter praecipuas Societatis nostrae functiones merito censeantur, eas Congregatio enixe commendavit Praeposito, Generali; qui post aliquot menses egregiam de hoc argumento in proviucias omnes [Note: §. IX. PERTURBATORES ERIPERE GUBERNACULA SOCIETATIS CLAUDIO AQUAVIVAE NITUNTUR.] epistolam misit.

IMPOSITUS finis Congregationi Quintae turbis finem non attulit. Rejecti perturbatores, et gravissimo notati decreto, ad pristina se consilia retulerunt, avellendi Aquavivam Roma, et eum de summo gradu ac Societatis gubernaculis deturbandi. Sed rem aggressi sunt primum astu et per cuniculos. Tentaverunt an, qui


page 30, image: s030

metu periculisque major esset, idem esset adversus honoris blandimenta incorruptus. Mortem obierat Annibal de Capua, Neapolitanus Archiepiscopus, ineunte Septembri [Note: A. C. 1596. Soc. 57.] anni MDXCV. Operam dedere ut ejus in locum Aquavivam sufficere Clemens Pontifex decerneret. Ad Cardinalem Toletum, jubente Aquaviva, trepidi concurrunt Patres; obtestantur ur pro sua singulari apud Pontificem gratia, et benevolentia in Societatem, negotium disturbare festinet. Toleto nihil admodum pollicente, quod ita fixum ac deliberatum esse Clementi diceret, ipsum Clementem Patres Assistentes conveniunt supplices, orantque consideret pro sua sapientia quanto periculo Societatis ac damno eripiendus illi sit moderator suus, quem [Note: 96. Offertur ipsi Archiepiscopatus Neapolitanus.] longa jam dies, et spectata gravissimis in rebus prudentia, parem tanto muneri effecerint. Probe notum Pontifici Societatis institutum, laudatam ab ipso non semel Ignatii, aditum honoribus intercludentis, mentem. Toleto ad sacrum Collegium jam vocato, si Aquaviva Neapolitanis infulis augeatur, facilius deinceps convulsum iri claustra illa religiosae humilitatis, quae ambitioni opponenda sapiens, et in futurum provida mens fundatoris consultissimi censuerit.

Audivit haec benigne Pontifex, ac nonnulla de laudibus Claudii Aquavivae, de gravi Neapolitanae sedis onere, cui sustinendo illum in paucis idoneum videret; de necessaria bonorum praesulum opera, de legibus nostris et Constitutionibus, disseruit. Quibus cum pauca opposuissent Patres, discessum est; Clemente [Note: 97. Cur illi, et a quibus haec dignitas quaesita.] rem Deo se commendaturum impensius dictitante. Aucta hinc trepidatio, praesertim cum intellectum fuit, istorum artibus machinam hanc esse structam, qui Societati Aquavivam eripere moliebantur: nec tam id quaerebant, ut Neapolim ornatus dignitate nova iret, quam ut in Urbe ac Societate ne maneret. Placuit Oratorem Hispanum tentare, Suessanum Ducem. Injectus est illi timor ne quid inter Aquavivam, si Neapolitanam sedem capesseret, ac regios administros dissidii oriretur: ita comparatum illum videri, ut ab eo, quod sibi faciendum pro sui muneris ratione ducerer, non facile dimoveretur. Esse in eodem regno multos ipsi affinitate junctos, eosque opibus, genere, gratia praepotentes, qui causam Archiepiscopi et partes haud dubie tuerentur. Respondit Suessanus, nihil eorum nescire se se, nihil vereri: Aquavivam regi Catholico pergratum fore.

Cum suam per alios causam non obtineret Claudius, hanc agere per se ipse aggressus est. Circumire igitur amicos Cardinales coepit, Salviatum, Mediceum, [Note: 98. Aquaviva specioso perieulo liberatur.] Sfondratum (Cardinalis enim Aquaviva tunc aberat.) Unus inventus est Sfondratus, qui Pontificem adire, causamque suscipere auderet. Is igitur a Praeposito Generali diligenter edoctus Clementi apertius indicat id agere Societatis adversarios, ut Ceneralem Roma depulsum, simulatione honoris, dejiciant regimine Societatis. Idque tum intelligetur, inquit, si Vestra Sanctitas denunciet habere se in animo Aquavivam non tantum Neapolitanis infulis, sed etiam sacra donare purpura; aut ego vehementer fallor, aut ipsorum tam incensa studia subito refrigescent. Pontifex arridens visus est assentiri, subeuntemque Praepositum Generalem audivit aliquandiu velut invitus; ejus constantia pariter ac sapientia in rebus Neapolitanis administrandis indigere se commemorans: non defuturos qui ejus implerent locum, et clavum Societatis regerent. Cum instaret contra Claudius, oraretque ut Societatem exemplo periculoso, senectutem suam onere gravi, Socios omnes maerore liberaret: Ego vero, inquit Pontifex, non adigam invitum; neque hunc tibi aut tuis dolorem inuram. Qua voce recreatus Aquaviva, et periculo defunctus, suum amicis gaudium impertivit; eosque vicissim gratulantes ex omnibus fere Societatis provinciis, etiam remotissimis, habuit.

[Note: 99. Insidiae graviores Praeposito Generali structae.] His elapsum insidiis Aquavivam in alias haud paulo graviores conjecerunt illius, aut potius universae Societatis, adversarii, quas profecto sine subita rerum et inexpectata conversione nunquam effugisset. P. Ferdinandus Mendoza pars intestini hujus tumultus magna fuerat. AEtas adhuc viridis, ingenium solers, inquieta mens, procerum benevolentia multorum; aulae demum Hispanae et usus frequens et amor, magnam illi facultatem alendae factionis et augendae subministrabant. Pugnabat e longinquo, et amicis tela suppeditabat eo graviora, quod vulnus sentiebatur, latebat manus. Sane suspicionem aliquam dudum Aquavivae


page 31, image: s031

[Note: 100. P. Ferdinandus Mendoza negetii praecipuus administer.] Mendoza fecerat, sed redactis meliorem in statum post Congregationem rebus, cum indoles hominis non prava spem bonae frugis ostenderet, satis visum, si ab aula urbibusque primariis removeretur. Ergo in Monfortense collegium, situm in angulo Gallaeciae, amandatur. Illic stirps et sedes est nobilissimae familiae Comitum de Lemos, cujus caput erat ea tempestate vir in paucis apud Philippum III. gratiosus, Ferdinandus Ruizius de Castro. In eius benevolentiam, et ipsius conjugis, lectissimae ac potentissimae foeminae, clam irrepens Mendoza, sic utrumque devinxit sibi, ut Ruizius Neapolitani regni prorex a rege designatus, in Italiam solvens, eum navigationis comitem, et conscientiae suae arbitrum, habere omnino voluerit. Abnuebat Hispanus Provincialis: sed quod negari non poterat, urgente atrociter per litteras prorege, Aquaviva concessit. Non bene religiosis hominibus cum aula convenit, nisi virtus austerior insidiosam vitae mollioris temperet suavitatem et emendet. Mendoza delatus Neapolim brevi mores aulicorum induit. Cultus corporis delicatior; mensa nostrae frugalitati parum congruens; sermo imperiosus; grave supercilium; indocilis et aspera monitoribus pervicacia. Doluit his auditis Aquaviva majorem in modum, ac de sententia Pontificis certum e nostris hominem, qui cuncta propius inspiceret, allegavit Neapolim per speciem illic obeundi negotii. Olfecit consilium Praepositi Generalis Mendoza: egit cum prorege ne admitteretur molestus inspector: utque Romam statim remitteretur. Ipse corrogatis aliquot regis administrorum testimoniis, et ad Pontificem perlatis, innocentem se declarandum, atque adimendam Praeposito Societatis de suis rebus cognoscendi et inquirendi potestatem, curavit. Quoniam vero penes Claudium Aquavivam esse complures suas litteras intelligebat, quarum testimonio deprehendi multa poterant, quae celata cupiebat; dedit operam ut illarum autographa sibi restituerentur, jussu Pontificis. Id ut fieret oratus enixe fuerat Clemens a conjuge Comitis de Lemos, quae id etiam exoravit, ut ex Italia revertens in Hispaniam secum Mendozam reduceret: reclamantibus incassum sociis Hispaniensibus, et ipso Aquaviva nequicquam deprecante.

Hic enim vero Mendoza liberas veluti habenas nactus, exitialia, quae conceperat contra Societatem et Aquavivam, agitare consilia palam coepit. Multos aggregabat ad suas partes: domorum rectoribus, aliisque veteris disciplinae studiosis negotium facessebat: aulicorum et principum patrocinia, quibus niteretur, parabat: unus in Hispaniensi Societate rerum potiri videbatur.

[Note: 101. Regem Catholicum insensum Societati, ejusque praeposito reddit.] Admonitus Pontifex ejus ab aula removendi potestatem Aquavivae fecerat. Sed ea potestas ut revocaretur, effecit per amicos Mendoza. Nec satis: Hispaniam fere totam adversus Societatem variis in locis commovit; regem ipsum Catholicum induxit ut partes Dominicani Ordinis contra illam in controversia de Auxiliis sibi defendendas judicaret. Non eandem tamen semper extitisse regis mentem (ut id obiter admoneam) declarant ejus litterae, Vallisoleto Romam ad Oratorem suum Ducem Suessanum missae, quibus praecipit ut causam. Societatis tueatur, et regio patrocinio ac nomine fulciat: Quia, inquit, ut accepi a Viennensi Oratore meo, Lutherani vincere se causam hanc putant, si a Jesuitis amittatur; et eorum damnum suo apponunt lucro. Sed nunc arte Mendozae, quem tanquam praestanti virtute ac sapientia virum suspiciebat, in eam adductus mentem Philippus fuerat, ut Societatem perperam ab Aquaviva gubernari, et lacessitos per invidiam ab eo Dominicanos, motamque temere de doctrina quaestionem crederet. Et suberat altera fortasse, quam Cardinalis Petronius innuit, causa, quod nimirum Dominicanos suis rebus magis addictos, quam Societatis homines existimaret.

[Note: 102. Claudium Aquavivam in Hispaniam pertrahere conatur.] Regem sic erga nos affectum animadvertens Mendoza, facinus audax et immane aggreditur, communicato cum perturbatoribus consilio. Aquavivam, quem neque minis neque pollicitationibus ab recta verae gubernationis via deduci posse cernebat, avellere ab ipsa Urbe statuit, et pertrahere in Hispaniam, ubi haberet hominem in potestate. Philippum ergo per se ac suos adoritur: docet laborare multos jam annos Hispanam Societatem; recrudescere in dies magis haec vulnera; hanc mali esse labem, quod Generalis Praepositus statum Societatis in Hispania prorsus ignoret, quem per litteras duntaxat, odio, invidia, dissimulatione infectas


page 32, image: s032

cognoscat: recte constitutum in aliis Ordinibus religiosis, ut Praepositi Generales identidem ad lustrandas, quae ipsis parent, provincias, et regna excurrant: id Clementi Pontifici adeo persuasum esse, ut Aquavivam ante paucos annos in Cisalpinam Galliam proficisci jusserit, ejusque domos et collegia per se se inspicere. Pontificem, qui sua sponte jam id fecerit, multo libentius id ipsum in gratiam Hispanae Societatis, quae hoc praesentissimo et facillimo remedio magis indigeat, rogatu tanti regis effecturum. Dignum esse regia providentia negotium, quo non tantum Ordinis unius religiosi certa contineatur salus, sed etiam minime dubia spes finiendarum litium, quibus Patres Societatis inter se se, et cum aliis religiosorum familiis, misere conflictantur: nihil Vicario Christi gratius, nihil reipublicae Christianae ac Societati utilius evenire posse.

Eadem uno consensu affirmabant Dux Lermae, cui secundum regem summa [Note: 103. Pontifex oratus à rege Catholico Aquavivam Roma discedere in Hispaniam jubet.] rerum omnium per Hispaniam potestas erat; necnon regis confessarius; et e supremo consilio gravissimi quique, ac sapientissimi; demum ipse Nuncius Apostolicus: omnes Mendozae artificio deliniti, atque adeo precibus Comitissae de Lemos; quae priusquam ex Italia discederet, minata erat effecturam se, ut in Hispaniam proficisceretur Aquaviva, per causam inspiciendae et pacandae Societatis; ibique, ut dignum erat, tractaretur. Ipse Mendoza, velut funesti jam voti compos, auditus erat cum diceret, nunc tandem Aquavivae cedendum Roma esse, et gubernacula Societatis deponenda. Id si sponte sua non faceret, futuros qui etiam invitissimum cogerent. His circumventus insidiis, et victus communis boni specioso nomine Philippus scribit ad Pontificem, ac suo in Urbe oratori dat negotium, ut in hanc rem cum Clemente transigendam naviter incumbat. Et urgendus vehementer Pontifex, ut censebant plerique, non erat; qui remoto jam Bellarmino, sagacem et invictam Aquavivae constantiam ab inchoata de Auxiliis divinae gratiae causa cupiebat amoliri. Arcessit illum: quas acceperit litteras indicat, utque se ad profectionem in Hispaniam quamprimum comparet, edicit. Procidens Claudius ad genua Pontificis orat considerare ne gravetur, quorum clandestinis molitionibus haec struantur: de consilio ipsius atque imperio fecisse omnia quae in Mendozam statuisset; nunc illi se veluti vinctum dari, ut poenas ejus arbitratu luat. Rogant eadem obtestanturque Assistentes; idem flagitant amici Societatis. Perferuntur ad Pontificem gravissimae provinciarum Societatis omnium litterae. Scribunt ad eundem reges Galliae et Poloniae; Matthias Archidux Austriae, Ferdinandus, Principes ac proceres permulti; periculum Aquavivae, detrimenta Societatis, adversariorum dolos et consilia commemorant. Perstat in sententia Pontifex; [Note: 104. Morbus Aquavivam, ac paulo post obitus Pontificis, Romae retinet.] donec in gravem morbum Aquaviva incidit. Vocati consultique medici renunciant iter ab eo suscipi non posse sine certo vitae discrimine. Iter necessarium esse respondet Pontifex, et suscipiendum simul ac fuerit e morbo recreatus. Interim ipse Clemens morbo tentatus, eodem paulo post extinguitur, et Aquaviva imperato itinere solutus est.

RATIONES paucorum, qui supererant e factioso grege, obitus Pontificis conturbavit. [Note: §. X. CONGREGATIO GENERALIS SEXTA.] Mendoza consuetis artibus, ac praecipue Regis patrocinio, meritas poenas effûgit: alii novos et majores intendere conatus in proximâ Generali Congregatione statuerunt. Haec ut habenda sexto post Quintam anno decerneretur, effecerant apud Clementem VIII. Aquaviva machinam hanc perfregerat, idque demum obtinuerat a Pontifice, ut Societas jure pristino et more uteretur, ac potestas declarandi num cogenda esset Congregatio; maneret penes procuratores, qui tertio quoque anno in Urbem e provinciis conveniunt. Illi Romam anno MDCVI. delati necessariam esse Congregationem Generalem pronunciarunt: quod hactenus Procuratorum Congregatio nulla decreverat. Igitur comitia Societatis edicuntur in diem postremum Septembris anni MDCVII. Dum controversia de Auxiliis agitatur, dum Pontifex Paulus V. Clementi VIII. subrogatus, diuturnam componit litem, effectum est ut nonnisi decimo Kalendas Martias anni MDCVIII. Congregatio haberetur.

Convenere ad dictam diem, quos ad solennem totius Ordinis conventum vocari moris est. Unus abfuit P. Franciscus Benavides, qui P. Joanni Garciae,


page 33, image: s033

provinciae Toletanae praeposito suffectus, obierat Senis in itinere. Ceteri consederunt [Note: A. C. 1608. Soc. 69.] numero quatuor et sexaginta. Inter privatos octo coetus, qui certa quaedam capita excuterent (deputationes appellamus) ultimus est institutus de Executione, qui nimirum in eo versaretur, ut provideret quemadmodum ea quae statuerentur, in mores et usum induci possent. Quo enim canones ac decreta, si nihil sit?

[Note: 105. Claudius Aquaviva in perturba tores invehitur.] His ita constitutis, Claudius Aquaviva consensu Patrum, quos erga publicam rem bene animatos senserat, accensus, funestam et vivacem tot annis hydram succidere penitus ac domare parat; totamque vim auctoritatis, quam illi aetas in senium vergens, ac diuturnus administrandae per annos jam septem et viginti Societatis usus, et benevolentia summi Pontificis Pauli V. dabant, in perturbatores expromere. Fusis de more precibus, nonnulla de suo in Societatem studio, de gravissimis periculis et laboribus in ea gubernanda exhaustis, de singulari Numinis in eam favore prolocutus, et singulos ad suffragia libere ferenda cohortatus, sensim ad perturbationum causas, auctores, vitia, modosque delabitur. Tum intendens vocem, et vultum illum induens, quem nativa gravitas, et dignitas ad imperandum terrendumque, cum erat opus (nam alias gravitatem humanitate summa et comitate condiebat) eximie finxerant, ejusmodi hominum protervitatem, et artes malas, qui Societatem perditum ibant, oratione luculenta deploravit: [Note: 106. Gravissimo, et exitiali vulnere feriuntur.] addidit imperio non leves minas; ad extremum sententias Patrum rogavit.

Hic enimvero patuit quid possit armata aequitate imperantis majestas, quid obedientia, quam germanis Ignatii filiis Societas inserit, et adversus moderatores reverentia. Omnes, etiam illi pauci, qui fortasse non nimis a perturbatoribus abhorrebant, una voce conclamant puniendos pacis et concordiae hostes, atque exterminandos esse. Plerique censuerunt imponendum Provincialibus praeceptum, ut in istos inquirerent, compertosque ad Praepositum Generalem deferrent. Itaque instauratum adversus illos decretum Congregationis Quintae, additumque ut eodem decreto nostri omnes tenerentur, qui quorumcumque hominum, etiam extra Societatem, opera uterentur ad tranquillitatem ejus perturbandam. Hac Patrum in re tanti momenti consensione, hoc decreto, turbulentorum factio concidit. Parta pace, quaedam ad Societatis disciplinam spectantia concordibus [Note: §. IX. DECRETA PRAECIPUA CONGREGATIONIS VI.] animis definita sunt. Praecipua recensebimus.

Postulaverat Congregatio Procuratorum proxime habita, ut quintus Assistens Galliae provinciis tribueretur. Praepositus Generalis rem ita deliberandam proposuit, ut omnino concedendam innueret, tum ob regni Christianissimi amplitudinem, tum ob Sociorum egregios in eo labores, praesertim in erudiendis adolescentibus, [Note: 107. Galliae Assistens aliis quatuor additur.] quorum facile triginta millia in scholis suis numerabant. Ita faciendum Congregatio censuit. Adjecit Aquaviva regi fore id gratissimum, cujus litteras ad Congregationem scriptas recitari Gallice primum, deinde Latine, jussit. Erant in hanc sententiam exaratae. Admodum dilectis Patribus Societatis IESU Romae congregatis. Renunciatum nobis fuit vos ex omnibus Orbis partibus convenisse [Note: 108. Litterae Christianissimi regis ad Congregatos Patres.] pro re communi vestrae Societatis, cujus utilitates a communi Ecclesiae bono sejungi nulla ratione posse arbitramur. Itaque vobis significandum putavimus, pro eo, quo vestrum Ordinem prosequimur, studio, nos eodem erga singulos vestrûm et universos animo esse, quo hactenus fuimus. Quidquid ab auctoritate, auxilio, patrocinioque nostro praestari vobis potest, cumulate deferimus: vosque hortamur ad retinendam Instituti vestri integritatem et splendorem. Demum vestris sanctis sacrificiis et precibus regnum nostrum, nos ipsos, reginam, et quos dedit nobis Deus, liberos commendamus. Faciemus vicissim, ut in iis omnibus quae ad Ordinis vestri dignitatem et commodum pertinebunt, tales nos reipsa sentiatis, quales fore modo libentissime pollicemur. Apud Fontem Bellaqueum IV. Kal. Decemb. MDCVII.

[Note: 109. Usus Cruciatae rursum nostris interdictus.] Quoniam nonnulli putabant fas esse nostris uti privilegio Bullae Cruciatae, et eligere confessarios arbitratu suo, per quos a reservatis in Societate casibus absolverentur, non sine gravi religiosae disciplinae detrimento; prohibitum id omnino fuit, ac declaratum a Congregatione, nihil prodesse Bullae Cruciatae facultatem adversus privilegia Societatis, per sedem Apostolicam saepius concessa


page 34, image: s034

et confirmata: et ne quis opinionem eorum qui contra sentirent, sequeretur in [Note: 110. De hora familiari collocutioni post prandium et cenam assignata.] Societate vel doceret, vetuit. Cum id maxime curandum esse regulae nostrae moneant, ut concessum familiari collocutioni a prandio et cena tempus religiose transigatur, placebat nonnullis, ut horae istius, laxandis animis attributae, dimidia pars posterior impenderetur partim recensendis sanctorum exemplis, aliisque rebus id genus, quae magnam contentionem non desiderant; partim in rosario recitando, vel pia meditatione, quam quisque obiret in templo vel cubiculo. Censuit Congregatio nihil immutandum; sed occurrendum diligenter iis incommodis, quibus opportunum tempus illud esse deprehenditur; cum refecta cibo, quamvis modico et necessario, corpora mentem praegravant; et lingua, veluti carceribus emissa, minus habenas audit.

Movit pariter aliquam difficultatem quod aliqui retulere, offendi populum certis in provinciis, et civitatibus, cum nostos cerneret per sacrum tempus Dominici [Note: 111. De jejunio Adventus Dominici.] Adventus non jejunare, aut saltem a carnibus non abstinere. Quaesitum est, num ad offensionem hanc vitandam, concedenda esset provinciis id petentibus jejunandi facultas, vel abstinendi a carnibus. Visum est Patribus nequaquam expedire ut ejusmodi lex jejunii, vel abstinentiae a carnibus, toti communiter Societati poneretur: sed cum penes rectores sit reliquis anni mensibus facere prudenter potestatem jejunandi, posse ab iis eandem, et quidem facilius, concedi sacro Dominici Adventus tempore: praesertim cum singulare nihil, et a communi usu alienum, facere censeatur qui, ceteris non jejunantibus, jejunet. Quod si timeatur offensio publica civitatis alicujus, aut provinciae, monendum esse Praepositum Generalem, qui pro sua prudentia, perspectis omnibus, provideat ut neque sit offensioni locus, nec imposita nostris aliqua lex abhorrens a consuetudine, videatur.

[Note: 112. De iis quae ad Instituti substantiam pertinent, in Congregatione proponendis.] Ad conservandam Instituti nostri primam illam, quae fuisse monstrata divinitus S. Ignatio jure creditur, formara, sancitum olim fuerat, ut nihil tractaretur in Congregationibus, etiam Generalibus, quod ad Instituti, ut vocant, substantiam pertineret: de iis vero quae spectant ad Constitutiones immutandas, aut quae gravioris momenti sunt, nihil decerneretur, nisi quod suffragiorum pars major dimidiâ censuisset. Accidebat nihilominus, ut Congregationes Provinciales, imo quilibet e Sociis, de rebus ejusmodi Congregationem Generalem interpellaret: quod ad novitatem praeceps, et periculi plenum. Itaque ad opprimendam omnem turbarum materiam judicatum est expedire, ut ne liceat quidem de iis in Congregatione tractare, nisi pars major dimidiâ tractandum esse judicavent: decretum vero nullum de iisdem rebus condatur, nisi duae partes tertiae suffragiorum consentiant. Quod si quidpiam a Congregatione Provinciali proponendum in generalibus comitiis judicabitur, id ne fiat nisi communi omnium consensu, aut saltem duarum e tribus partium; neque tunc proponatur Constitutio tanquam immutanda vel tollenda, sed incommoda duntaxat explicentur, e Decreti vel Constitutionis observatione oritura, quibus idoneum remedium a Congregatione Generali petatur.

[Note: 113. Professio solennis trium, aut quatuor votorum concessa titulo humaniorum litterarum, et Missionum.] Ad excitandam nostrorum in litteris humanioribus diligenter et accurate percipiendis alacritatem, censuit Congregatio, ut qui essent in iisdem insigniores, quique plures annos in iis docendis cum laude sedulo collocavissent, quamvis forent in theologicis paulo tardiores, modo ceteris non carerent, quae in Constitutionibus requiruntur, possent ad solennem votorum quatuor professionem promoveri; aut certe trium, si theologia levius tincti viderentur. Eodem beneficio frui voluit eos, qui evangelicis in India laboribus addicti, barbarorum linguas ad propagandam Fidem necessarias perdiscere studuerint. Utrisque tamen parcius, neque omnibus promiscue hoc indulgendum decrevit, ut a communi lege non facile recedatur.

[Note: 114. Secretionem juniorum à ceteris approbat Congregatio.] Experientia quotidiana comprobatum est, impressa tironum animis prima religiosae perfectaeque virtutis ac vitae lineamenta facillime deteri et obsolescere, si liberiori velut aurae exponantur. Eam ob rem juniores, e tirocinio recens eductos, separato in collegiis contubernio attinebant pleraeque provinciae, idque


page 35, image: s035

ad fovendam illorum teneram pietatem plurimum interesse sentiebant. Postulatum igitur fuit, ut Congregationis auctoritate juniorum haec ab aliis secretio approbaretur; eaque, sicubi nondum esset instituta, in mores induceretur. Omnium votis non approbata modo fuit, sed etiam Provincialibus magnopere commendata.

[Note: 115. Princi pum Confessarii. Triduum ante votorum renovationem.] Definivit etiam Congregatio non licere nostris, eo nomine quod Principum ac dynastarum confessiones excipiant, aut cum iis saepius versentur, ab iisdem quidquam accipere, quo utantur tanquam suo; sed, si quid ab illis oblatum habeant, id in communem usum conferendum esse. Constitutum quoque fuit, ut ante votorum instaurationem, ea renovaturi vacarent per triduum ab aliis occupationibus, etiam litterariis, praeterquam a scholarum solitis exercitationibus, [Note: 116. Exercitia Spiritualia singulis annis obeunda.] iis in locis ubi professores nostri docent. Statutum itidem, ut omnes quotannis obeant spiritualia S. Ignatii exercitia per octo vel decem dies continuos: et superiores commodum singulis ad ea cum fructu peragenda tempus, superatis quaecumque occurrent, difficultatibus, attribuant.

Nihil frequentius et gravius perturbatores questi erant, quam se immerito apud Praepositum Generalem accusari. Ut iste fons querelarum obstrueretur, ac simul explicaretur sententia regularum nonae et decimae Summarii Constitutionum, quibus jubentur nostri parati esse ad aliorum delicta, servatis cautionibus quas prudentia et caritas postulant, superioribus indicanda: lecta sunt, et a Congregatione confirmata, quae delecti ad eam rem examinandam Patres hunc in moum attulere.

Primo quidem fas esse omnibus aperire superiori, ut patri, delictum quodlibet [Note: 117. Aliorum arcana delicta quomodo superioribus aperienda in Societate.] alterius; neque necessario expectandum esse, dum id superior aut praecipiat aut sciscitetur: et hanc esse regulae sententiam. Nostros vero, cum interrogantur in ipso aditu tirocinii, an contenti sint futuri, ut omnes defectus, et alia quaecumque in iis fuerint notata, superiori aperiantur per quemlibet, a quo fuerint extra sacram confessionem cognita, seque id aequi boni consulturos esse respondent; tunc jure illo cedere, quod ad tuendam in hac parte famam obtinerent; ac deferendi facultarem ultro aliis concedere. Hanc tamen facultatem nequaquam iis dari, qui quid ab alio, consilium vel opem petente, resciverint. Quod si qua dubitatio incidat, an ea quoque res isto modo cognita, declaranda sit, videndum esse diligenter quid theologi doctoresque praecipiant, ne quis praescriptos a prudentia et aequitate limites transiliat.

Secundo. Haec verba regulae, Debita cum caritate, sic esse accipienda, ut qui arcanam alterius culpam aperit, non ducatur ulla cupiditate prava, neque alium ignominia notari velit, aut plecti, aut affici molestia; sed amore incitetur, nempe ad propulsandum ejus periculum; ut noxa emendetur, ut afferatur alicui malo medicina. Quare, in detegendo errato, videndum ut non veritatis solum et sinceritatis ratio diligens habeatur, sed etiam ut ipsa narratio caritatem et amorem spiret. Aliter amici factum narratur, aliter inimici. Erit autem ferme sermo benevolus et sincerus; si mens recta, moderata, et pia sit.

Tertio. In delictis, quae ad publicae rei aut aliorum perniciem grassantur, non solum posse quemlibet, verum etiam debere delinquentes aperire superiori tanquam patri; imo tanquam judici, quando prudenter judicabitur non posse aliter bono communi, vel tertiae personae, consuli. Atque haec quidem ad inferiores maxime pertinent; jam; quaenam sint ipsorum superiorum in hoc negotio partes quaesitum est; ac definitum

[Note: 118. Cautiones a superioribus adhibendae cum audiunt ad se delata inferiorum errata.] Primo; cavendum diligentissime superiori, ne quod faciat indicium vel ejus qui culpam alienam detegit, nisi delator annuat, aut res ipsa cogat; vel ejus, cujus noxa detegitur, nisi videretur necessarium idcirco, ut reus emendetur, aut bono communi serviatur: tumque dabit operam, ne pluribus indicium hoc faciat, quam quibus omnino necesse est; et arcani silentiique praeceptum omnibus imponet. Deinde, poterit illum ipsum, cujus delatum nomen et culpa fuerit, si videbitur, monere privatim; adhibitis interdum, ut ex evangelio theologi docent, testibus duobus, eadem silentii lege obstrictis: poterit illum loco vel officio movere, occasiones antevertere, cetera denique praestare, quae ad profectum ejusdem et


page 36, image: s036

remedium expedire judicabit; ubique autem et arcani fidem, et delati famam, omni ope sartam tectamque servare contendet.

[Note: 119. Regula Societatis et consuetudo confirmatur auctoritate luculenta.] Denique constitutum fuit a Congregatione, ut ista novitiis ostenderentur, ac declararentur. Ne vero nova cuipiam, et ab aequitate viderentur aliena, recitatum est quod Julius II. in Statutis Franciscanorum docet: Damnandum esse dogma quod habet, religiosum criminis socium non teneri ad denunciandum illud superiori. Tum, quod in Constitutionibus generalibus Ordinis Minorum traditur: videlicet fuisse conditum in quodam capitulo generali decretum, in haec verba: Nullus frater dogmatizet, vel teneat, quod cum aliqui sunt socii in crimine, non teneatur alter alterum revelare superiori, qui potest, ac debet prodesse, et animarum periculis praecavere, Nam ex sententia Bonaventurae, et magistrorum Ordinis, et totius capituli generalis, definitum est, quod haec doctrina sit pestifera, et in destructionem Ordinis, et regularis disciplinae cum praelati scire debeant subditorum excessus, non solum ut puniant, sed ut possint praecavere. Porro, si quis in hanc sententiam plura velit, habet Suarem, Pallavicinum, et alios passim doctores, qui Societatis regulam et consuetudinem tuentur.

Audita sunt in eadem sessione, quae fuerant a Patribus, ad promovendam [Note: 120. De regularum ac decretorum executione.] rerum decretarum executionem designatis, observata. Primum illud fuit, ut conficeretur index brevis eorum, quae a superioribus exequenda forent: alterum, ut iidem cum suis consultoribus octavo, vel quintodecimo quoque die perlegerent aliquid e regulis, monitis, et similibus, qui viam recte guberuandi commonstrant, libris: singulis vero mensibus cum jisdem consultoribus relegerent quae Provincialis aut Visitator, observanda vel emendanda commendasset. Haec vero et pauca debebunt esse, et ejusmodi quae in usum et mores induci possint. Itaque communicanda cum domus aut collegii praeside prius erunt, et audiendae coram difficultates, ut ratio illarum superandarum ineatur. Tertium; ut prima cujusque mensis hebdomada, domorum singularum, atque adeo provinciarum praesides, instituerent consultationem de executione: in qua nimirum expenderetur, an vigeret observatio regularum; quid, a quo, quam ob causam peccaretur domi: quid remedii, per quos, quando, et ubi adhibendum.

Praeterea expensae fuerunt causae quae executionem impedire solent. Prima est timiditas animi pusilli, umbram, rumores, omnia etiam tuta metuentis: quo vitio qui laborant, nec rebus, nec hominibus regendis admoveri debent. Secunda: majorum et remotiorum praesidum facilitas in admittendis contra proximos singulorum locorum praesides delationibus et suspicionibus, cum prudentiae lex et aequitatis moneat, nec cito cuilibet credendum; nec inauditum quemquam esse damnandum. Tertia, eorumdem remotiorum praesidum imbecillitas in tuenda rectorum auctoritate, praesertim ubi res est cum inferioribus asperioris ingenii, clarioris famae, provectioris aetatis, aut virtutis debilioris; qui jugum obedientiae detrectare, nisi suaviter, imo fortiter adigantur, solent. Quarta: multorum superiorum indoles remissior, qui facessere negotium subditis, etiam delinquentibus, meruunt: qui pulcra omnia et candida putant esse, si nemo de ipsis conqueratur. parumque videntur esse soliciti, num Deo placeant; modo placeant hominibus. Ita vero pax et omnium amicitia colatur, ut ne bellum religiosae disciplinae inferatur. Justum, sapiensque bellum insidiosae ac damnosae paci praeferendum. Subjecta sunt varia his curandis remedia, quae in editis Congregationis hujus decretis fuse perscribuntur.

[Note: 121. Nonnulla in Missionibus cavenda.] Addita fuere quaedam in Missionibus cavenda; ut parcant nostri feminarum domos adire ad illas invisendas, nec easdem domum ad se venire patiantur, cujuscumque rei causa; sed in templo ipsas audiant. Ne invitent externos ad suam mensam, aut ab iis invitari se, quantum in ipsis erit, sinant. Ne pecuniam accipiant ab externis: ac, si quando videbitur accipienda, ejus rationem reddant suis praesidibus. Si quid eleemosynae loco dabitur, observentur accurate quae de illius et admittendae et expendendae modo legibus nostris praescribuntur.

Congregationi finis impositus est IV. Nonas Apriles anni MDCVIII. et gratiis Numini persolutis, oratus impense fuit Praepositus Generalis, ut nomine totius


page 37, image: s037

Societatis ageret quamprimum cum summo Pontifice de referendis in Sanctorum indicem. B. P. N. Ignatio, et B. Francisco Xaverio. Quod ille se facturum opportuno tempore, est pollicitus.

[Note: §. XII. TURBAE QUAEDAM LEVIORES COMPOSITAE.] DUM istos fluctus, qui Societatis navim in maximum adduxerunt periculum, Aquaviva componebat, leviores quasdam procellas sedavit, quas privatorum levitas, aut ambitio concitaverat. Eas, ne gravioribus negotiis moleste interponerentur, in hunc ultimum locum simul conjecimus. P. Joannes Baptista Paciecus diu in Murciano provinciae Toletanae collegio commoratus, navaverat operam minime poenitendam erudiendis Maurorum reliquiis, quos Mauricos seu Moriscos vulgo vocant, ortos nimirum ex illis Mauris, qui Christiana inter Hispanos susceperant sacra: nam ceteros qui Mahometanam retinerent superstitionem. Ferdinandus vertere solum coegerat. Venit igitur in mentem Pacieco instituere novum Ordinem religiosum, qui totus in Moriscis excolendis versaretur. Plerique enim illorum Christianam religionem ore tenus profitebantur, et interdum a Christianis illis personatis immania oriebantur flagitia; quibus demum adductus est Philippus III. ut gentem ambiguam tota Hispania exigeret. Nemini consilium suum Paciecus aperuit, oblitus Apostolicae sententiae, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt: crebvis duntaxat litteris vexabat [Note: 122. P. Joan. Bapt. Paciecus novam Jesuitarum Excalceatorum Religionem comminiscitur. 1598.] Praepositum Generalem, affirmans esse sibi gravioris momenti negotium, quod cum ilio coram communicatum vellet. Tandem potestas veniendi Romam facta. Ut venit, negavit sibi fas esse conscium quemquam adhibere, nisi interposito sacrae confessionis arcano. Respondente Aquaviva, neque moris esse, neque consilii, ut negotia, quae multorum saepe deliberationem et consultationem postularent, hac ratione cognoscerentur: Paciecus conveniendum sibi esse Pontificem dixit; habere se magnum quidpiam, ad Mauricorum pertinens institutionem, quod ejus auctoritate decerni oporteret. Praepositus Generalis, quid his verbi vellet ignarus, neque causam ullam, cur de hominis prudentia et pietate secus existimaret, videns, imo Dei gloriam, et miserae salutem gentis agi putans, mittit illum Ferrariam, ubi Pontifex tunc morabatur. Admissus ad Clementem, novae Religionis instituendae consilium exponit, quae in Mauricis adjuvandis unice occuparetur; quae corporis afflictationem, et severiorem vitae modum amplexa, Jesuitarum excalceatorum vocaretur. Pontifex rei examinandae curam Cardinalibus Guevarae et Baronio demandat, arcani fide commendata. Suspicatus aliquid mali Aquaviva, scribit ad Cardinales, et eorum opera Pontificem edocet. Vidit Clemens quid fraudis ac vitii lateret sub illa vitae austerioris speciosa pelle. Neque vero ignorabat quod genus hoc esset hominum, reformare Ordines bene constitutos formatosque molientium. Itaque Paciecum arbitrio Praepositi Generalis permisit. Aquaviva, jussit afferri sibi quicquid Paciecus de Ordine illo commentitio scripsisset. Ex iis scripris apparuit consilii temeritas, et levitas somniantis architecti: cui tamen ob credulam simplicitatem potius ignoscendum, quam ob periculi gravitatem succensendum, Aquaviva judicavit. Ergo jussum damnare quae senserat scripseratque, ac meliora spondentem, remisit ad suos Mauricos; monuitque ne sibi deinceps crederet; sed, si quid bonae mentis injectum sibi putaret divinitus, dijudicandum referret ad suos praesides, quos Divinae voluntatis interpretes longe certissimos habebat.

[Note: 123. P. Angelus Pilus assignatum sibi in Societate gradum recusat. Quid eo sit factum.] Hoc periculum aliud excepit. Angelus Pilus, natione Sardus, cum post annos complures in Societate actos, assignatum sibi Coadiutoris, ut appellamus, Spiritualis gradum saepius repudiasset, tandem visus est obedientiae praecepto adigendus, ut aliquando praestaret, quod toties Deo spoponderat, nempe se in Praepositorum potestate futurum, quemcumque gradum ac locum ab iis accipere in Societate juberetur. Neque id se spopondisse inficiabatur, sed contendebat pro se facere Constitutiones; ac, si mos illis gereretur, deberi sibi votorum quatuor solennem professionem, qua se non indignum a viris sapientibus et probis judicari aiebat. Hoc vero ut ostenderet, corrogaverat testimonia Patrum gravissimorum, qui amicitiae et officii causa, ut fit, varias in eum congesserant


page 38, image: s038

laudes, quas homo minime malus, non ut amicorum urbana munera, sed ut sua ornamenta, venditabat.

His fretus, detrectat imperium; et se Nolam, quo mittebatur, simulans proficisci, Ferrariam deflectit, ubi tunc Pontifex degebat. Ad hunc, ope Suessani Ducis, et Cardinalis Guevarae, nactus aditum, multa de Societate conqueritur; multa de Praeposito Generali: quam inique secum agatur, dolentius exponit. Jamque Pontificem sermo flectebat compositus ad commiserationem, cum ad fuit opportune Robertus Bellarminus, per litteras edoctus a Claudio. Revocavit in memoriam Pontifici distinctionem certorum in Societate graduum: quanta aequitas adhibeatur ac diligentia in suo singulis assignando, quas inesse dotes voluerint summi Pontifices in iis, qui ad Professorum gradum promoverentur: quibus destitutum esse Pilum, non ex emendicatis amicorum epistolis, sed e certis et arcanis hominum prudentissimorum testificationibus abunde constaret. Penes ipsum Generalem Praepositum non esse, ut promiscue quos velit in eum provehat gradum, arbitratu suo: sed ad eam rem Patrum sapientissimorum judicia, et juratam fidem requiri. Rogavit etiam Clementem ut secum reputaret, quanta. Societati pernicies pararetur, si liceret unicuique attributum in ea locum ordinemque recusare. Nec iis assensus Clemens non est, ac liberam potestatem Aquavivae fecit de Pilo statuendi: cui tamen cavit fraudi ne esset, quod Ferrariam, ad se, accessisset. Pilus leniter increpitus a Praeposito Generali, vota Coadjutorum rite concepit, ac remissus in Siciliam, ubi prius versabatur, in gradu assignato ad extremum, et in Societatis fide, mansit.

[Note: 124. Aliqui e nostris externorum negotiis male implicati. Nonnihil perturbationis inde natum.] Nonnihil molestiae exhibuit Praeposito Generali quorumdam e nostris imprudentia, dum se alienis implicant negotiis, quae non modo laborem nostrum abducunt a propriis Instituti nostri ministeriis, in quibus toti debemus esse; verum etiam nos profanis onerant curis, quae sine gravi periculo, sine odio multorum et offensione, suscipi vix possunt. Id experti malo suo ac detrimento fuere tres e Sociis, anno MDXCIV. P. Didacus de Lugo, Societatis moderatoribus in vitis haeserat Madriti, ut procerum aliquot negotia litesque componeret. Objurgatus et poenam reformidans, quam se commeritum sentiebat, sacrum Inquisitionis tribunal imploraverat: sed ab eo rejectus, in fide ac potestate Praepositi Societatis se fore promisit. P. Ludovicus de Mendoza, in Societatem a S. Ignatio adscitus, Dilingano postea collegio, tum Lauretano, et Caesaraugustano rector impositus, redierat in Hispaniam, ubi se propinquorum litibus ac dynastarum aliorum ita dabat, ut admonens ipsum et coercere studens Aquaviva, graves ab Hispanis illis proceribus et acerbas litteras acceperit: qui etiam non dubitaverunt a Summo Pontifice flagitare, ut Mendozae fas esset, invito Aquaviva, Madriti degere. Quod Clemens prorsus abnuit, satis gnarus, quantum ab istis externorum patrociniis in religiosas domos molestiae ac damni redundet. Proceres infensos placare studuit Claudius; et, ne quid ulterius tentarent, Mendozae mors brevi consecuta fecit, quam nullus ex istis, quos coluerat, primoribus, ulla doloris significatione, aut usitato in obeundis exequiis officio cohonestavit. Ex quo, ut alias non semel, intellectum est, ejusmodi homines, cum operam alicujus e nostris expetunt, nequaquam id ejus causa facere, sed sua.

Istis exemplis erudiri P. Bartholomaeus a Sicilia debuerat: quamquam venia dignior, quippe qui non sua sponte, sed Philippi regis imperio publici cujusdam [Note: 125. P. Bartholomaeus à Sicilia in profana conjectus procerum negotia, aegre tandem se extricat.] et molesti muneris administrationem susceperat; colligendae scilicet ad rem a catholicam in Belgio tutandam, et exigendae a proceribus, pecuniae. Quod ille cum strenue faceret, impetrari a Philippo non potuit ut invidioso munere levaretur. Sed nimirum lubrica res est profanorum tractatio negotiorum, vix ut in ea possit, etiam religiosus vir ac pius, sine prolapsione consistere. Itaque P. Bartholomaeus externorum sermones non effûgit, nec nostrorum etiam querelas. Vehi commodius, lautius vesci, sumptus facere non valde necessarios, arguebatur. Perfecit Aquaviva ut onus impositum, tandem Rege annuente, deponeret. Verum inter primarios cives orta est repente contentio; aliis alio illum ad sua negotia


page 39, image: s039

procuranda, navum scilicet actorem, et in re gerenda exercitatum, pertrahentibus. Romam igitur vocatus, mox inde revocatus: Madrito identidem abactus, et eodem regressus; demum in villam Societatis Jesumontanam, non procul Compluto, se recepit, pertaesus molestae negotiationis, et suorum patronorum studia frigêre sensim videns. Neque hic tamen aulicas artes illas, quibus assueverat, penitus exuit. Religiosarum legum negligentior; contumax, et majorum imperia detrectans, oneri jam nobis erat. Nec eo dubitavit Aquaviva levare Societatem, magis nociturum existimans exempli contagione, si maneret; quam odio, et ultionis cupiditate, si abscederet. Aliter tamen accidit, indeque vel maxime intelligere licuit, quanto satius sit facere aliquando periculose, quam turpiter et damnose pati. Revolutus in pristinos negotiorum fluctus, quid perdidisset carendo magis intellexit, quam fruendo; neque praedicare Societatem, et contra obtrectatores [Note: 126. Dimissus e Societate, rurfum in eam paulo ante obitum admittitur.] tueri, neque orare ut in eam restitueretur, destitit. Hîc demum ea procerum, qua pollebat, gratia bene usus ac feliciter, quod tanto petebat opere, illis deprecantibus obtinuit: cumque Romam, ut voto citius potiretur, proficisci serio cogitasset, occupatus gravi morbo, et receptus iterum in Societatem est; editisque tribus e formula solenni votis, in mutuo Patrum, qui frequentes convenerant, amplexu decessit. Hispaniam facti hujus fama, et aulam praesertim, implevit; nec parum valuit ad Societatis commendationem, quam omnes tanti fieri a tam sagaci et exercitato in rebus humanis viro, et quidem aliqua, ut putabant, injuria lacessito, intuebantur. Integritatem etiam Aquavivae perspiciebant, et in tuenda disciplina constantiam: quippe qui tantae auctoritatis et gratiae virum amittere maluisset, quam nostrarum legum infringere vim et decus obscurare. Certe, nisi apud Bartholomaeum a Sicilia plus comperta Societatis probitas, quam repulsae memoria valuisset, plurimum incommodare nostris rebus unus ille poterat, pro ea, qua semper valuit apud Philippum gratia, etiam a nobis dimissus. Rex hominis industriam expertus et fidem, hunc maximi momenti negotiis praefecerat. Ubi tamen ejus consilium de repetenda Societate cognovit, illud vehementer, pro sua pietate ac prudentia, comprobavit.

Exstiterunt interdum aliis aliquot in locis turbae domesticae. Quis enim pacem inter homines, vel optimos, perpetuam; quis in corpore vel robustissimo valetudinem nullo tentatam morbo speret? Sed levioris fere momenti, prae istis gravioribus, quas initio memoravimus. Ex utrisque fructus non levis, quae Dei benignitas fuit, perceptus est. Juvant morbi, etiam graves, si curare scias. Purgant noxios humores, et solicitudinem tuendae valetudinis acuunt.



page 40, image: s040

LIBER XII. PARTIS V HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopsis Libri XII. SOCIETAS IESU gravissimis agitata motibus et periculis in Gallia, Italia, et Transsilvania AB ANNO MDXCI. AD MDCXVI.

LIbri XII. prospectus. I. Societatis vexatae in Gallia causae. Hanc Lutetiâ pellere conatur Academia Parisiensis anno MDXCIV. Invidia eidem constatur ex Petri Barrerii scelere. II. Odium et pernicies Patribus structa e Ioannis Castelli parricidio: quia litteris operam in eorum collegio dederat. III. Expelluntur Lutetia, et plerisque urbibus Galliae: nonnulli torquentur habita quaestione, unus etiam capite damnatur. IV. Societas paucis post annis, invidia senescente, ac debilitatis haereticorum partibus, innocens ab Henrico Quarto pronunciatur, et in urbes Galliae, unde pulsa fuerat, restituitur. V. Extincto Henrico vexatio recrudescit, ob Ravalliaci detestabile parricidium. VI. Varia instrumenta, et litterae ad causam Societatis in Gallia spectantes. VII. Veneti a Paulo V. sacrorum interdictione feriuntur. Iussi Patres a Pontifice et Praeposito Generali Societatis interdictum servare, nefas sibi esse putant non obedire. VIII. Quamobrem urbibus Venetae ditionis excedere coguntur, in easque, nisi longo post tempore, non sunt revocati. IX. Transsilvaniae conspectus. Quando fuerit in eam Societas introducta. Pellitur in exilium anno MDXCI. Revoeatur MDXCV. Rursum ejicitur, ac restituitur. P. Alphonsi Carillii conatus ad religionem pacemque retinendam. X. Alii Patres ab haereticis, maxime Arianis, pulsi, raptati, vulnerati. Emmanuel Nerius in templo mactatus; P. Michael Mardtus per insidias interfectus. XI. Causam Societatis egregit defendit P. Ioannes Argentus, provinciae praepositus. XII. Indictum Patribus exilium Stephanus Botskaius, et Sigismundus Rakocius confirmant. XIII. Eosdem Gabriel Bathorius in perpetuum exterminare statuit.

[Note: 1. Libri duodecimi prospectus. Discrimen inter bella domestica et externa.] ILLUD inter domesticos regnorum tumultus et externa pericula, discrimen intercedit, quod civilibus bellis atteritur imperium, et suis saepe viribus ruit; externis saepe augetur, et valescit. Idem accidit Societati nostrae. Intestini tumultus, quos libro proxime superiori prosecuti sumus, certam illi perniciem, nisi Dei benignitas obstitisset, afferebant.


page 41, image: s041

Vera quippe illa scriptoris sapientissimi vox: Discordia ultimum malorum, quod vel hostis hosti imprecari possit. Externa, quae narrare aggredimur, pericula non parum ad ejus incrementum et gloriam profecerunt. Ea tantum hoc, et duobus qui sequuntur, libris attingemus, quae Societatem in Europa concusserunt: quae alibi contigere, momenti pleraque levioris, neque ad totum corpus Societatis, sed ad quaedam ejus membra fere spectantia, posterioribus libris, ut series narrationis exiget, referentur. Ceterum haud sine [Note: §. I. SOCIETAS GRAVITER IN GALLIA VEXATUR.] dolore, ac suspensa veluti manu, haec Societatis nostrae vulnera refricamus: sed maerorem valetudo consecuta, et e vulneribus major sanitas, consolatur. Sane id observatum est non semel, nullo nos ferme loco sub initia gravius fuisse conflictatos, quam ubi postea suavius firmiusque constitimus. Id, opinor, ob eam accidit causam, quod Instituti nostri novitas multis ignota, nonnullis invisa, progressu temporis ab illis cognoscitur; ab his etiam, invidia paulatim extincta, diligitur. Vix ulla gens est cui simus, quam Gallicae, cariores; vix ulla civitas, cui plus, quam Lutetiae debeamus: in Galliam tamen, atque adeo in principem Christianissimi regni urbem, nisi per obstructum selebris, et periculis infestum iter, aditus nobis non patuit.

[Note: 2. Quinam in Gallia Societatem anno praesertim 1594. et 1595 et quibus de causis, vexaverint.] Etsi autem gravibus in eadem Gallia procellis jactata Societas et multorum telis atque infidiis identidem fuerit appetita, nihilominus affirmari vere potest, neque plures, neque atrociori concitatos odio in ejus exitium conspirasse, quam sub finem anni MDXCIV. et initium MDXCV. Primum inter illos, qui nobis adversabantur, habere locum possunt nonnulli ex Universitate sive Academia Parisina. Ubi primum Societas conspecta Lutetiae fuit, videre sibi visi sunt in ea rivalem et aemulam. Livor, qui ejusdem professionis homines urere solet, exarsit acrius, cum eandem, propter nonnullam eruditionis opinionem, celebrari perspexere. Veriti ne plurimum de pristino splendore fructibusque deperderent, si altiores Lutetiae radices ageret, eam exstirpare decreverunt. Quaesitus est, quo praetexeretur invidia, color; Aiebant nos conflatum ex hominibus alienigenis corpus esse: infici Gallorum mores genuinos istâ peregrinitate, pacem regni tranquillitatemque turbari. Deinde sibi jura Universitatis tuenda dictitabant, dignitatem conservandam: huic magnam afferri labem ex quo Jesuitis datus Lutetiae locus: praemia vero professorum, et emolumenta justis debita laboribus, ad exteros derivari. Jactabant. istas in vulgus causas, cur Societatem Lutetia pellendam dicerent, vel ei saltem docendi publice potestatem adimendam. Id jam anno MDLXIV. et MDLXV. tentaverant, ut suo fusius explicatum loco est Causam vicerat Societas, et collegium Parisiense non stabat modo, sed in dies magis et copia discipulorum et nobilitate florebat. Eandem acrius persecuti sunt litem anno MDXCIV. Addebat animos novus Universitatis rector Jacobus Ambosius, [Note: 3. Gravissima lis intenditur Societati ab Universitate Parisina.] ad audendum pariter ac dicendum promptus. Ille IV. Id. Majas anni MDXCIV. libellum supplicem, nomine totius Universitatis, licet ab ea mandatum ejusmodi haberet nullum, senatui Parisino porrigit. Summa petitionis erat, ut Societas Jesu non solum Parisiis, verum etiam universo regno exterminaretur. Perturbari academiam ab hominibus novae hujus sectae (sic appellabat Societatem) querebatur; eosdem favere Galliae hostibus; Ecclesiasticae demum hierarchiae penitus adversari.

[Note: 4. Rectoris petitioni reclamant Facultas theologica; Facultas Artium, et aliae.] Petitionis iniquitatem cum multa ostendebant, tum aperte significavit nobilissima pars academiae, Facultas, inquam, theologiae Parisiensis, legitime congregata, in majori aula collegii Sorbonici: ubi, post maturam deliberationem declaravit, Se quidem censere Patres Societatis Iesu redigendos esse in ordinem, et disciplinam Universitatis, regno autem Gallico esse nequaquam ex pellendos. Facultas vero quam vocant Artium, dato libello, quem e quaternis nationum procuratoribus terni subsignaverant; item decani Juris Pontificii ac Medicae Facultatis, palam testati sunt nullam se in rogatione rectoris partem habuisse.

Nihilominus Patres angebat solicitudo non levis, ob negotii gravitatem et difficultatem temporum: neque dubitabant quin satius foret efficere, si modo id consequi possent, ut ejusmodi causa penitus omitteretur; satis gnari, si semel


page 42, image: s042

esset admissa, quamvis daretur justae desensioni locus, tamen multa objectum nobis iri, quae in vulgus sparsa (ut est prona in deterius fides) crederentur, aut saltem famae ad invidiam adhaerescerent. Verum excutere molestum onus nulla ratione licuit; urgente potissimum Ludovico Servino, regiarum in senatu causarum patrono. Id restabat unum, ut dies ad respondendum constituta prorogaretur, Concessae mensium duorum induciae, operâ et beneficio Cardinalis Borbonii, Ducisque Nivernensis, quorum hic fundator collegii sua in urbe conditi; ille patruum habuerat Cardinalem Carolum Borbonium, Rothomagensis collegii et Parisinae Professorum domus parentem. Exactis induciis, ventum est in jus tertio Idus Jul. Surgit ad dicendum pro academia in senatu Antonius Arnaldus, orator [Note: 5. Arnaldi oratio contra Societatem pro vniversitate. Item Dolaei pro Parochis Parisinis.] acer ac vehemens. Eadem, quae rector Universitatis attulerat, occinit, amplificat, illustrat. Ejus oratio quatuor fere capita complectebatur: accusabat enim homines Societatis, quod Summo Pontifici peculiariter addicti essent, quod Hispani, quod seditiosi, quod regum ac principum parricidae. His de causis pestiferam gentem exturbandam Gallicis finibus concludebat. Triduum vix abierat, prodit in concionem alter causidicus, pro parochis Parisiensibus, contra Societatem, Ludovicus Dolaeus, et contextam ex iisdem, quae jecerant in nos Ambosius Arnaldusque, probris orationem effundit, obtestaturque senatores ut, si consistere in Gallia tam detestabilem sectam patiantur, omni saltem sacramenta dispensandi, et quâvis aliâ, quae parochorum sit, functione sacri muneris spoliatam aeternum esse jubeant. Displicuit ipsis, quorum agere se causam profitebatur, asperitas dicendi et saevitia; vixque sunt inventi quatuor ad summum parochi e quinquaginta, quot in urbe Parisina numerabantur, qui ejus orationem probarent.

Expectatio summa erat, quis, et quo tandem pacto, pro Societate responderet. Deterrebat causidicos hinc senatus Principis auctoritas a Societate alieni: inde causae ipsius difficilis et periculosus status; quippe quae defendi non posset, nisi multa de famoso catholicorum foedere, de auctoritate Summi Pontificis, de legibus Institutoque nostro dicerentur, quae tunc parum grata in vulgus erant. Dixit nihilominus Claudius Duretus. Ac primo quidem, cum probra in nos ab Arnaldo liberaliter congesta paucis collegisset, unum se desiderare in tam prolixa oratione dixit, unum reprehendere, quod nihil eorum quae tam confidenter affirmaverat accusator, probavisset. Quare petiit ab aequissimis judicibus, ut vel retexere quaecumque dixisset, vel idoneis argumentis probare cogeretur. Tum ad causam pressius accedens, multa sapienter ac placide subjecit; neque alio validius telo calumnias Arnaldi retudit, quam exponendis Patrum moribus et vita.

Dureti orationem plurimum adiuvit Cardinalis Borbonius, Archiepiscopus Rothomagensis; qui, licet gravissimo conflictatus morbo, quo III. Kal. Sextiles anni MDXCIV. maturius quam Religioni et Societati expediret, absumptus est, nihilominus de nostra magis incolumitate, quam de sua solicitus, non satis habuit regem per litteras perque amicos pro nobis interpellare, sed nostram litem suam facere voluit, ac pro se nobisque Duretum perorare jussit. Societatis etiam causae suffragata plurimum est auctoritas apud senatum, et apud regem gratia Petri Cardinalis Gondii, Parisiensis Episcopi; Francisci Rupifucaldii, tunc antistitis Claromontani, postea Cardinalis; Ducis item Nivernensis: necnon preces et querelae civitatum Rothomagensis, Bituricensis, Billomensis, et aliarum, quae periculum a suis collegiis summa ope propulsabant. His obicibus paulum repressus impetus adversariorum constitit. Sed, ut oppositi fluvio aggeres, quas coercent undas, augent; sic Arnaldus ac Dolaeus vehementius ad causam vincendam incubuerunt. Unum illis praecipue dolebat, quod clausis curiae foribus, non in plena, ut vocant, audientia perorassent; id enim in rem nostram sapienter a Dureto [Note: 6. Arnaldi et Dolaei Satyris opponit Societatis defensionem P. Barnyus. Ejus praecipua capita.] provisum, et impetratum fuerat. Igitur, quae intra parietes quodammodo et in umbra declamaverant, ea in lucem edere constituunt: ac vulgatae paulo post, paucis mutatis et mitigatis, illorum satyrae Galliam impleverunt.

Ne tamen silentium nostrum pro tacita eorum, quae objiciebantur, confessione acciperetur, edita vicissim a nobis est et oblata senatui defensio. Eam P. Petrus Barnyus conscripserat. De accusatoribus pauca, de Societatis instituto paulo plura


page 43, image: s043

rebat. Docebat neque Arnaldum, neque Dolaeum, legitimam sustinuisse personam; utpote nec sibi auctoritate idonea impositam, nec ab iis, quorum intererat, approbatam. Hunc parochorum Parisiensium nomine verba fecisse, qui tamen ejus orationi subscribere negaverint, exceptis tribus ad summum, aut quatuor; in primis autem antistite Parisino refragante: Arnaldum vero praecipuam academiae partem dissentientem habuisse. Societatem JESUS a Summis Pontificibus et Concilio Tridentino approbatam fuisse; receptam a regibus quatuor Christianissimis, quorum amplissima diplomata exstarent: a cleri Gallicani comitiis Pisciaci congregatis laudatam, atque in urbibus et academiis regni praecipuis legitime collocatam. Eandem in corpus Parisiensis academiae aggregatam decreto Juliani Sangermani, cum is ante annos unum ac triginta rectoris munere in ea fungeretur: paratam demum esse in leges academicas sacramentum dicere. Hispanum parentem esse fraudi familiae nostrae non debere, cum S. Dominicus non esset suae: multos in ea jam censeri Gallos; ac si qui essent in Gallia e nostris Hispani, illis praecipuum Gallici nominis studium legibus Societatis imperari. Aliquam apud homines, quâ valere dicebamur, gratiam bonis artibus, et utilibus publice privatimque laboribus quaesitam esse. Quod si quid in recenti civilis belli procella peccatum a nobis fuisse diceretur, idem a religiosis et sacerdotibus ceteris, a foederatis omnibus, fuisse peccatum; ac si quem e nostro grege longius abripuisset aestus communis mali, nequaquam id corpori universo ascribendum. De Societatis doctrina potius a discipulis nostris, quorum eruditio et pietas in oculis omnium erant, quam a nobis responderi posse. Longe abhorrere ab opulentia, cujus nomine in invidiam vocabamur, frugalitatem ac tenuitatem in re domestica nostram: satis ab eâdem refelli fabulam de onerariis illis navibus, auri et argenti multo pondere onustis, quae ad nos ab ultima usque India statis temporibus advehi affirmarentur. Denique solemne votum, quo se Pontifici Maximo Professi Societatis obligant, eo duntaxat pertinere, ut ad evangelium deportandum in regiones disjunctissimas, sine ulla periculorum laborumque mercede, ad illius nutum proficiscantur. Ridiculum esse arbitrari, nihil aliud Ignatio propositum fuisse, cum suae pietatis adjutores, et inflammatos eodem ardore coelesti viros, ad remotissimas orbis terrarum partes emitteret, nisi ut Societatem suam, tanquam fortissimum agmen, instrueret adversus Gallos, a quibus victum se in obsidione Pompelonensi meminisset, orbemque Carolo V. subjiceret. [Note: 7. Defensio Societis à P. Ludovico Richeomo, sub nomine Franc Montani edita.] Omitto nonnulla ejusmodi, quae ab accusatoribus jactabantur, eo minus credibilia, quo magis inepta vel horrida. Ea quae retuli majoris fere momenti erant, et cum ceteris fusius postmodum sunt a P. Ludovico Richeomo, sub nomine Francisci Montani, Gallice refutata; mox a P. Gretsero reddita Latine, Belgice a P. Costero; totidem enim linguis Arnaldina declamatio conscripta circumferebatur.

Jam fluxerat mensis totus, neque de causa quidquam senatus pronunciabat, plerisque senatoribus adversariorum conatus iniquos indigne ferentibus. Adjuvit etiam Antonii Seguieri, advocati regii, sapientissima oratio. Is pridie ejus diei, qui decidendae liti praestitutus demum fuerat, verba fecit frequenti senatu, et auditus admurmuratione secundissima, spem obtinendae causae magnam nobis fecit. Illuxit denique fatalis dies; jam ferebantur suffragia, jam sententiae rogabantur, cum subito introgressus senatus Princeps alia, quae publicam ad rem spectabant, negotia, sive jussu regis, id metuentis ne quid inde periculi tumultusque oriretur; sive ita casus tulerat, proposuit. Conversis eo repente animis et sententiis, dilata est causa, cum sex totos menses tenuisset. Consecutae forenses feriae: quibus evolutis, cum revocari et reponi non potuisset, gravioribus causis intercurrentibus; et quia judicum plurimi, comperta petitorum atrocitate, nobis accesserant, omissa penitus est. Non destiterunt adversarii facessere Societati negotium, eique modis omnibus invidiam et odium conflare.

Faciebat ipsis animos senatus Princeps, cujus aliquam in nos acerbitatem abunde compensarunt, ac suis beneficiis longe vicerunt, ejusdem illustrissimi nepotes: in primis autem ille, qui dum haec scribebamus, principem in eodem senatu


page 44, image: s044

[Note: 8. Senatus Parisiensis Princeps, et nonnulli Senatores cur tunc infesti Societati.] locum obtinebat, et quem Gallia universa, tanquam exemplar priscae integritatis et sapientiae semper suspexit. Tunc Senatus. Principem duae contra nos commovebant causae; altera privata, publica altera. Meminerat se in Parisinam arcem fuisse conjectum sexto abhinc anno, cum ob Guisiorum caedem furens populus, in cives Henrico III. addictos, et ipsos curiae proceres bacchatus erat: hunc autem plebis furorem Harlaeus existimabat ab hominibus Societatis praesertim fuisse concitatum. Deinde publici, quod gerebat, muneris credebat esse, ut regno summoveretur Ordo religiosus, qui nimis deditus Pontifici, utque dictitabat, supra modum Papista esse ferebatur: tum etiam nimium addictus Hispanis: id enim in nos jaciebatur passim, quia e Sociis nonnulli tunc, utpote recens in Galliam admissa Societate, externi erant; et fumantibus adhuc civilis incendii reliquiis, obversabatur animis memoria Hispanorum, qui per istius belli causam in regnum a Gallis acciti, non tam de illo defendendo, quam occupando, cogitasse dicebantur. Praeter Senatus Principem erant aliqui senatores patroni novae doctrinae, partim aperti, partim occulti; hominum genus ubique nobis inimicum et infestum.

[Note: 9. Henricus IV. Galliae rex quomodo affectus erga Societatem.] Rex, etsi deposuisset haeresim, nondum tamen pristinam erga haereseos asseclas benevolentiam abjecisse putabatur, ac fortasse nondum esse maturum judicabat, quid de illis sentiret aperire. Summa ordinum omnium gratulatione, post abjuratos errores, Lutetiam sane fuerat ingressus; nihilominus infirmam, ut sunt regnantum primordia, et veluti precariam adhuc auctoritatem exercebat: multa curiae Parisiensi, plurima Senatus Principi debebat. Societatem non oderat ille quidem, sed nondum amabat; quippe quam nisi ex haereticorum, inter quos educatus fuerat, sermonibus vix cognitam haberet: necdum etiam exciderant ejus animo irarum causae et suspicionum, ob ea praesertim quae contigerant in obsidione Parisiensi, in qua colligatos cum foederatis pro religione civibus Patres Societatis contra se suasque partes stetisse arbitrabatur. Tamen, quae illius erat aequitas et prudentia, Societatem, quam in dies magis magisque pernoscebat, ab inimicorum telis facile texisset, nisi tetrum atque immane, quod mox referetur, facinus ansam illis praebuisset refricandi suspiciones praeteritas, et ipsius animum gravius exulcerandi. Jam eorum conatus ante paucos menses represserat, cum aspergere maculam P. Varadeo tentaverant ex impio Petri Barrerii [Note: 10. Petri Barrerii scelus et supplicium. Conflata inde in [reading uncertain: print faded] P. Varadeum invidia.] scelere.

Is navicularius olim, ac deinde miles, de consciscenda regi nece cogitarat. Cum de scelerato consilio nonnihil Lugduni primum aperuisset uni e nostris, ac postea Lutetiae Patri Ambrosio Varadeo, collegii Parisiensis moderatori, graviter ab iis reprehensus, et ab infando crimine dererritus est. Demum rex, ut ipse palam denunciavit, ab iisdem fuit admonitus de vesani hominis dementia: nam mentis parum sanae documenta multa, Lugduni praesertim, dederat. Haud ita multo post Meloduni captus, et merito supplicio affectus est. Perditi nebulonis consilium a P. Varadeo laudatum fuisse adversarii per insignem calumniam praedicabant; idque scriptor Gallicus affirmare non dubiravit: licet e responsis a Barrerio, cum habita quaestione torqueretur, datis constaret Varadeum ab eo conventum, ipsam tanti flagitii mentionem respuisse; nec adduci potuisse ut audiret confitentem, aut alium e nostris, ad ejus confessionem excipiendam substitueret. Haec ipsa Varadeus ad Claudium Aquavivam scribens sancte confirmavit. At rex non solum de P. Varadeo questus non est, aut inquiri de illo jussit; sed etiam disertis verbis postea in frequenti procerum coetu affirmavit, Barrerium nulli Societatis sacerdoti de peccatis confessum fuisse. Fretus conscientia Varadeus refellendam calumniam non putavit, de qua lis ipsi nulla movebatur, praesertim cum multos et Parisiis et alibi Barrerius idem consuluisset; qui sopitum quidquid isthinc suspicionis oriri potuisset, extinctumque scelestissimi capitis supplicio credebant. Postquam tamen in Henrici potestatem Lutetia venit, purgavit se Varadeus apud moderatores suos, et de Brisaci Comitis, aliorumque amicorum sententiâ, rege ipso annuente ac probante, in Lotharingiam secessit, ne quam inimicis occasionem nocendi praeberet,


page 45, image: s045

ac praecipue senatus Principi, cujus ea vox audita fuerat, nunc dari facultatem, ac venisse tempus, Jesuitas e Gallia pellendi.

Hoc ut confequeretur, machinam adhibuit, quae Patribus, utramlibet in [Note: 11. Iurisjurandl formula insidiose oblata Societatis Patribus, qui nodum hunc feliciter solvunt.] partem se converterent, exitium videbatur certissimum allatura; ita ut effugere non possent, quin aut insignem observantiam, quam profitebantur in Apostolicam Sedem, aut debitum regi obsequium violarent. Oblata fuerat Gallicano clero jurisjurandi quaedam formula, qua singuli se in fide ac potestate regis fore profiterentur his verbis: Ego promitto et juro velle me vivere et mori in Fide catholica, Apostolica, Romana, sub obedientia Henrici IV. Christianissimi et Catholici Galliae et Navarrae regis. Nuncium item remitto foederibus omnibus et coitionibus, contra ejus obsequium initis, nihilque tentabo contra ditionem ejus aut personam. In haec verba ut jurarent, adduci non poterant religiosae familiae Carthusianorum, Minimorum et Capucinorum, eam ob rem, quia vinculis anathematis nondum a Pontifice rex fuerat solutus. Nec dubitabant adversarii quin factura Societas idem esset. Sed Patres, consulto Cardinali Placentino, Sedis Apostolicae Legato, qui Montargii tunc, in vicina urbe, versabatur, ac respondente dici sacramentum hoc posse; confirmati etiam cleri Parisiensis et Sorbonae exemplo, retulerunt nihil in se futurum morae, quin senatui obtemperarent. Illos igitur obsequentiores quam rebantur, nacti, qui non fidelitatis probandae locum, sed irrogandi causam exilii quaerebant, de isto sacramento exigendo repente siluerunt; quo nimirum accepto Societatem approbandam, et in fuis sedibus, perinde ac reliquas sodalitates, confirmandam videbant. Alias igitur adhibere artes placuit, ac praesertim populum in Societatem commovere, tanquam regno parum amicam et Principi parum fidam.

Quam est in Gallia populus religionis avitae retinens, tam est regibus suis deditus. Ab Henrico IV. tandiu dum ille Calvini errores sequebatur, alienus fuerat: et quamvis in eo legitimum agnosceret Principem, tamen haeresim in Principe ferre non poterat. Eundem Henricum in gratiam cum Ecclesia reductum mirifice coluit. Idem populus Societatem, quia favere illam prae ceteris religioni putabat, caram habuit: postquam, invidorum calumniis et sermonibus in fraudem inductus, infensam regi et regno credidit, odio prosecutus est. Ejus odii jam variis [Note: 12. Societas grave periculum adit Lugduni.] in locis exstare funesta coeperant indicia, maxime Lugduni: quae civitas, secundum Lutetiam, vix ulli e primariis regni urbibus concedit. Dux Nemorosius in agro Lugdunensi foederatorum partes aliquandiu tutatus erat. Sed cum dominari coepisset impotentius, a Lugdunensibus conjectus fuerat in custodiam. Singulari apud eum valebat gratia P. Bernardinus Castorius; qua tamen parce utebatur, ut religiosum virum decet: imo etiam se ab ejus familiaritate paulum removerat, ut lubrica tempora suadebant. Nihilominus a plebe creditus est conscius, atque adeo auctor consiliorum, quae gravem Nemorosio conflaverant invidiam. Auxit suspicionem discessus Castorii ad Congregationem Generalem. Percrebuit rumor fugam illum arripuisse, ut meritas declinaret poenas: retrahendum e fuga, impetum in aedes nostras faciendum; in iis latêre arma, in gratiam perduellium abdita. Imminebat certa collegio clades, nisi pro concione suspiciones purgatae palam fuissent, rumoresque confutati. Profuit etiam magistratuum prudentia, qui exploratis diligenter aedibus nostris, nihil armorum in iis inventum fuisse confirmarunt. Anno MDXCIV. civitas in Henrici IV. potestatem ultro venit, et solenne sacramentum illi dixit. Socii Lugdunenses haerebant anxii, et civibus accedere cunctabantur eam ob causam, quod Provincialis et collegii rector, ambo evocati Romam ad comitia Ordinis, tunc abessent, sine quibus in tanti momenti negotio statui nihil posse videbatur. Negabant etiam se cogi posse ut id facerent, quod Socii Parisini praestare, in urbe regni primaria, nondum jussi erant.

Populus in collegium procurrit: Patres incessit conviciis; et vim parabat. Apponuntur itaque ad omnes collegii aditus armatorum stationes. Sed ab iis molestiae plus, quam praesidii, oriebatur. Haereticis permista plebs diu noctuque aedibus obambulabat: alii perfringendas januas, alii faces injiciendas clamitabants;


page 46, image: s046

nec prius ab hoc tumultu quies fuit, quam remotis prioribus excubiis, alias urbanus magistratus, per nos rogatus, et pacatiores, admoveret. Ne quis tamen daretur publicae offensioni locus, decrevere Patres a concionibus habendis, ab excipiendis confessionibus civium abstinere; quae duo munera scilicet prae ceteris patebant invidiae et obtrectationi: solitae scholarum exercitationes nequaquam interim omissae. Hoc ipsum, unde remedium petebatur, damno fuit. Archiepiscopus Lugdunensis id consilii, se inscio, captum fuisse tulit graviter, praesertim cum Patrem Petrum Cotonum ad habendas per Quadragesimam in primario Lugduni templo conciones expetiisset: populus, quasi neglectus a Patribus et destitutus, ferocius agere coepit. Magistratus denique PP. Bernardinum Castorium et Petrum Majorium, hunc collegii, illum provinciae Lugdunensis praesidem, Roma post Congregationem V. Generalem redeuntes, moenibus exelusit, quod Nemorosio Duci favere crederentur. Suspiciones auxerat missa quaed am ad eos epistola et intercepta, in qua nonnihil pejorem in partem accipiebatur.

Populi ac procerum offensio mutandi consilii necessitatem Patribus imposuit. Ad habendas pro more conciones, confessiones audiendas, et obeunda ejus generis munia se retulerunt: eaque re mitigati paulisper animi. Sed ira de integro vulnusque brevi recruduit. Allatae Parisiis Arnaldi, ac Dolaei declamationes, et in manum praetereuntibus ingestae; necnon Historia Ordinis Jesuitici ibidem Lugduni per eos dies recusa, majores odio populari stimulos adjecerunt: vix ut Patribus prodire in publicum, aut ullo in loco tutis liceret esse. Profecit aliquid defensio Societatis, a P. Barnyo conscripta, et Lugduni tunc edita: necnon P. Gretseri lucubratio, qua Historiae Jesuiticae scriptorem egregie refellebat. Sed plus multo valuit Henrici Ducis Monmorancii auctoritas. Ille regii stabuli Comes designatus, Nemorosio, qui agrum Lugdunensem devastabat, profligato, ad urbem accedens, patrocinium Societatis palam suscepit. Hac Ducis benevolentia fretus P. Castorius ausus est ineunte Decembri civitatem inire, tum ut negotia collegii domestica, quae per litteras non poterat, coram componeret; tum ut causam suam Lugdunensibus et innocentiam probaret; quod coram ipso Monmorancio primariisque magistratibus, qua valebat facundia, praestitit. Cum tamen affirmarent plebeculam sedari non posse, nisi Castorius urbe cederet; tertio quam venerat die, Socios ad concordiam et patientiam cohortatus, abscessit.

[Note: §. II. IN VIDIA ET PERNICIES E CASTELLI SCELERE SOCIETATI CONFLATA.] SED hae Lugdunenses turbae ludus erant prae tragoedia Parisiensi, quae anni MDXCIV. exitum, et initium MDXCV. occupavit, et quae adversariis occasionem diu quaesitam Societatis Lutetia pellendae attulit. Non pauca narrantur, quibus nos admonere Numen, et instanti malo praeparare videbatur. Conspectae dicuntur nostrorum in vestibus, praesertim sacris, cruces, nulla mortali manu laboratae. Ante annos aliquot malus daemon ab uno e nostris exagitatus, ut occupati corporis possessione decederet, interminatus erat daturum se vicissim operam, ut illum e regno Galliae, Sociosque, pelleret. Sacerdote vero daemonem mentiri solitum dictitante, Atqui me nimis veracem, inquit, fuisse, ac vestro quidem malo, cognoscetis. Sed quis impium unius post homines natos teterrimi capitis furorem et scelus tunc suspicari potuisset? Fluebant omnia secundissimo cursu; florebant Parisiensis collegii scholae, quas amplius mille implebant discipuli, e primaria magnam partem nobilitate; et in iis convictores circiter ducenti: templa Societatis populus frequens, conciones numerosus auditor spectatusque celebrabat. Laetissimi de rege propediem a censuris per Pontificem absolvendo nuncii expectabantur: quidquid e superioris maerore temporis relictum erat, videbatur abstersum: cum adolescentis furiosi scelus annum extremum funestavit.

[Note: 13. Castellus parricida. Ejus indoles, mores, consilium, facinus.] Huic monstro nomen, aeterna sepeliendum oblivione, Joannes Castellus; pater, Petrus Castellus, mercator pannorum Parisinus: aetas, annorum undeviginti. Studiis ille quidem humanitatis et philosophiae operam in collegio Societatis dederat; sed jam aberat septimum mensem a scholis nostris, et ad juris civilis publicam ex urbis academia scholam se contulerat. Indoles inveni tristis ac tetrica: mores improbi: mens anxia recordatione criminum, atque unius praesertim, quod matrem aliquando verberasset. Maerore defixum, et noctu non minus quam interdiu


page 47, image: s047

inquietum animadvertens pater, deduxit ad unum e nostris sacerdotibus, Joannem Gueretum, ipsius paulo ante in philosophia magistrum, qui coram parente illum ad scelerum detestationem, cum spe divinae misericordiae conjunctam, excitare conatus est. Recruduit atra bile accensus dolor; conscientia criminum ultrix mentem efferatam diro vexare pergebat metu: quem ut leniret, immane parricidium, impos mentis, an potius Erebi Furiis incitatus? designat, quo, tanquam de religione ac regno bene meritus, peccatorum veniam facilius (ita demens reputabat) consequeretur. Itaque Henricum, Lutetiam e Picardia reversum assectatus, cum promiscua populi multitudine, adrepit sub horam post solis occasum alteram, ad conclave, in quod se rex, ocreatus adhuc, receperat proceresque adeuntes excipiebat, Nactus locum ac tempus parricida, in regis jugulum involat: sed manu et cultro aberrante, quia rex caput, aliquem salutando, demiserat, tantummodo labium vulneravit, ac dentem unum excussit.

[Note: 14. Ex eo quod scholas Societatis frequentasset, suspicio conjecta in Patres, quasi auctores consciosve parricidii.] Tetrum scelus funalium suboscura lux, circumstantium trepidatio, ac parricidae porro velocitas, qui se in turbam rejecerat, parumper texerunt. Sed statim, vulnere animadverso, incredibilis omnes horror ac stupor invasit. Duminter se taciti frementesque circumspectant, dum lumen admovent; frons, oculi ficarium prodidere, et scilicet abjectus ad ejus pedes culter. Comprehenditur; fatetur. Sciscitantur de consciis et impulsoribus; negat auctorem sibi quemquam sceleris aut impulsorem extitisse: adhibentur blanditiae, minae intentantur, sica faucibus intenditur; nihil elicitur aliud. Quamobrem in carcerem amandatur, accuratius interrogandus. In eam rem dum delecti judices incumbunt, et genus, vitam, conditionem adolescentis exquirunt ordine, respondet selitteras a pueritia didicisse, scholas Patrum Societatis frequentasse: inde juri ac legibus cognoscendis dedisse operam, Marcilio professore. Ubi est auditum scholarum Societatis nomen, etsi propior ac justior cadere suspicio videretur in scholas juris, quas Castellus a nostris digrestus frequentabat, exclamavit nescio quis nihil esse praeterea interrogandum, patêre sceleris auctores; parricidium sine dubio profectum [Note: 15. Eos apertissime et constantissime Castellus purgat.] a Societatis scholis. Excepta vox et disseminata: reclamante contra et affirmante saepius reo, nullum e Societate auctorem sibi facinoris, ac ne conscium quidem fuisse. Quo mirari magis licet, tam insignem calumniam, nullo reste, nullis indiciis probatam, sed potius ab eo, unde quaerebatur, constantissime pernegatam, adeo facile nihilominus credi, imo etiam in regias, quae ad oppida regni praecipua confestim sunt missae, litteras conjici potuisse. Nisi quis forte praeceptores ac professores omnes eorum scelerum, quae a discipulis committuntur, reos esse convictosque velit.

Promptum est intelligere quid populus egerit, quidve dixerit, hoc rumore sparso. Patres, obseratis intempesta jam nocte collegii foribus, degebant pacati, cum aures illorum impulit insolitus aeris campani urbe tota sonus. Mirari primum; deinde, quasi aliquo felici nuncio Lutetiam allato, laetari; demum inquirere quid rei novae contigisset. Resciunt a praetereuntibus, indictas templis omnibus preces ob regem servatum, qui percussus a sicario periculum ingens modo evasisset. Tum enimvero gaudere vehementer, ac Superis gratias agere. Sub haec prodeuntem, [Note: 16. Armati collegium occupant. Patres abducuntur.] audito ad fores strepitu, janitorem milites occupant, eripiunt claves, limen obsident. Procedunt, cum infesta lictorum et militum cohorte, senatores e suprema Parisiensi curia duo, praeeunte Guillelma Du Vair libellorum supplicum magistro. Collegii rectorem evocant. Multa obscure perplexeque percontati, postquam sermonis animique constantiam conspexerunt, aperte quid agatur docent. Et quoniam fama erat Societatis hominem, aliena veste indutum, auctorem tetri facinoris exstitisse, jubent proferri album Sociorum, quotquot in collegio versarentur, ut constaret neminem domo abesse. Profertur; omnesque, tribus exceptis, quos in valetudinario morbus tenebat, jubentur convenire unum in locum. Ibi citantur nominatim, et ut quisque in medium processerat, custodiendus militi traditur. Cuncti deinde, praeter ipsum rectorem et aegrotos tres, populo vicatim maledictis, verberibus, sannis prosequente, abducuntur in aedes Brisardi senatoris, qui praeerat illi urbis regioni, in qua situm collegium; et amplum


page 48, image: s048

in conclave includuntur. Unus et quadraginta degebant in collegio Socii: omnium cubicula regio sigillo fuerunt obsignata, custodes additi aedibus, qui neminem ingredi aut egredi paterentur. Impositae pariter domui Professorum, in Antoniana via, excubiae; sed cum ibi e nostris pauci ores degerent, uno sunt clausi cubiculo, stante ad januam custodia.

[Note: 17. P. Ioannes Gueretus ad senatus Principem ducitur. Interrogatus quid responderit.] Castellus interim, ut in perscriptis rei gestae actis traditur, attentius interrogabatur; cumque magistrum sibi philosophiae dixisset fuisse P. Joannem Gueretum, datur negotium senatori Brisardo, paulo ante mediam noctem, ut eum deducat ad senatus Principem. Quaeritur ex Guereto noritne adolescentem, unde noverit, quamdudum allocutus sit. Ad quae Pater candide respondet, notum illum sane sibi esse, quippe auditorem in philosophia suum toto prope triennio: adolescentem sibi a mensibus septem non visum auditumve, nisi ante dies quatuor, quando adductum a parente consilii causa, maerentem, et anxium, quod matrem olim suam pulsavisset, solari et ad poenitentiam adhortari conatus erat. Porro ne verbum quidem, nisi praesente adolescentis patre et audiente, factum.

Deduxerant Castellum satellites a Lupara (sic regiam Parisiensem Galli vocant) in carcerem, ad ripam Sequanae situm, quod Episcopi Forum nuncupant, cum ipsius parentibus aliisque nonnullis. Eodem P. Gueretus perducitur, ac rursum interrogatus cum sibi constare deprehenderetur, quaerunt ad extremum, nihilne de nefario parricidio cognoverit, et simul abjectum a sicario cultrum ostentant: quo ille aspectu conturbatus, ubi se collegit, omnino negavit auditum a se quidquam de tanto scelere vel cognitum adhuc fuisse. Producitur ex improviso Castellus: sic enim usuvenit, ut ejusdem criminis conscii, aspectu mutuo [Note: 18. Patres a Castello iterum insontes declarati remittuntur in collegium.] conterriti, vel obstupescant, vel quidpiam edant signi, quo nefaria consilia detegantur. Oculis omnium hinc in Gueretum, inde in parricidam, conversis, Castellus, sine ulla tergiversatione, se unum auctorem artificemque sceleris clamat esse. Nec dubitavit Gueretus palam urgere, ut aperte significaret, num sibi vel indicasset consilium suum, vel a se accepisset, aut ex institutione sua doctrinaque simile quidpiam hausisset. Neganti Pater instat; obtestatur, ac per quidquid est sacrum sanctumque orat ut dissimulet nihil, ac si quos novit e Societate conscios, auctores, vel impulsores, aperiat. Ad haec ingemiscens ivenis, oculos manusque tollit, Et, Heu me miserum! inquit, nihil omnino, nihil istorum verum est. Eâdemque voce repetitâ saepius, Gueretum et reliquos Patres absolvit, vehementer dolere se dictitans, quod religiosis et innocentibus viris periculum sua causa crearetur; negansque se illis fuisse parciturum, si comperisset obstrictos crimine; cum ne patri quidem pepercisset suo, candide confessus quos cum illo sermones habuisset.

Hac tam constanti tamque perspicua sicarii confessione quaesitores permoti, ceteros e nostris, qui tenebantur in aedibus Brisardi, redire ad collegium passi sunt. Castellus cum Guereto amandatur in forensem carcerem cognitione causae, uti petierat regius procurator, senatui demandata. Reversi ad collegium Patres considebant ad mensam sub meridiem: adest senator e suprema curia Masurius, cum Ludovico Servino, regio ejusdem curiae advocato, et militum manu. Consistere omnes in triclinio, ut erant, jubet: missum se a senatu ad exploranda collegii cubicula; tum sumit deductorem e Sociis unum. Excutiuntur libri, chartae, scrinia. Aliquam suspicionem movit testamentum nobilis Hispani, qui Lutetiae demortuus illud uni e Sociis, populari suo, servandum tradiderat; quia fasciculus vocem hanc praeferebat, Hispanica. Sed excussis chartis, et re comperta, discessum est in cubiculum P. Joannis Guignardi, theologiae in collegio nostro professoris; in cujus quadam capsula, non obserata, repertum fuit scriptum ab eodem exaratum anno MDLXXXIX. cum de nece Henrici III. multa inter theologos, etiam Parisienses, disceptatio esset: passimque de hoc argumento disputare aut scribere, piaculum nemo, Parisiis praesertim, duceret. Praeter hoc scriptum, alios quosdam libellos auferunt invidiosi et periculosi argumenti, partim typis editos, partim scriptos manu. Fuerant illi e privatis nostrorum cubiculis in P. Guignardi cubiculum comportati, ut ab eo in bibliothecam, cujus curam gerebat, deferrentur


page 49, image: s049

[Note: 19. Scripta quaedam e cubiculo PP. Guignardi et Perini auferuntur.] quamprimum: ita quippe collegii rector jusserat, quasi procellam impendentem prospiciens. Demum e cubiculo P. Leonardi Perini, philosophiae professoris, concionem seligunt, in haec verba Christi compositam, Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. His onusti spoliis exeunt, monito diligenter Provinciali, P. Puteano, ut Patres Guignardum Perinumque prae ceteris asservaret: qui sub vesperam per apparitorem educti, conjiciuntur in Palatii, ut appellant, carcerem.

Postridie IV. Kal. Januar. conveniunt in unum senatores duplicis curiae: scilicet primariae, et alterius quae capitalium rerum judicia exercet, ac vulgo [Note: A. C. 1594. Soc. 55.] Turnella dicitur. Prodit in medium P. Gueretus, et humili scabello, reorum more, insidens, ab ipso senatus Principe interrogatur iisdem de capitibus, de quibus ejus domi fuerat interrogatus, eademque respondet. Atenim, inquit senatus Princeps, cum videres adolescentem istis actum intemperiis, quin cum in collegio retinebas? Quia, subjecit Gueretus, non videbatur ea perturbatio esse tanta, ut in illud scelus immane prorumperet: neque vero tutius alibi filium credidi servari posse aut debere, quam in paterna domo. Tum Princeps senatus: Quo sensu dixisti, praestare corporis quam animae jacturam facere. Negavit Pater [Note: 20. P. Gueretus in senatu Parisiensi interrogatus reducitur in carcerem.] id a se dictum, quod quidem meminisset. Saltem oblitus illarum concionum non es, quas more sodalium tuorum seditiofas ad populum habuisti. Cui Pater, nunquam se Parisiis ad populum e superiore loco fecisse verba respondit, privatim tantum ad vinctos in carcere locutum: de publicis regni rebus, ne domi quidem, solitum sermocinari. Postremo sciscitanti quo senatores, qui aderant, haberet numero et loco; assurgens et demisso paulum vertice, revereri se illos dixit, tanquam publicos juris interpretes, custodes legum et vindices: addidit nonnihil de judicum judice Deo: ac si qua pars Castelliani furoris ad se pertinere deprehenderetur, nullum se genus supplicii deprecari confirmavit. Hac interrogatione defunctus, in eam custodiae partem, ubi tormentis exquiri solet veritas, ablegatur.

[Note: 21. Conditur decretum quo Castellus nece, Societas exilio multatur: quaedam observantur in illo decreto.] Interea decretum a senatoribus adversus Castellum et Patres conditum est, quale promulgatum anno MDXCV. et Parisiis editum legitur. Principio narratur ipsum facinus, in qua narratione tria referuntur quae spectant ad Societatem. Primum est, quod Castellus interrogatus utrum philosophiae dedisset operam in collegio nostro, ita esse affirmavit, ac Patrem Gueretum annis duobus et dimidio a se auditum. Alterum est, quod cum ex eodem Castello quaesitum fuisset, an cubiculum illud meditationum esset ingressus, in quod Jesuitae sceleratissimos quosque introducebant, et ubi eorum oculis pictas daemonum tabulas ac formas horribiles objiciebant; verbo, ut illos revocarent ad bonam frugem, reipsa ut ipsorum mentes concuterent, et ad scelus aliquod impellerent; respondit se in ejusmodi cubiculum meditationum saepius admissum. Tertio, idem Castellus narratur confessus fuisse auditas a se Patrum quasdam voces de Rege impias, et nefarias. Huic narrationi subtexitur ipsum senatusconsultum, in quo justa Castello [Note: §. III. SOCIETAS LUTETIA, ET ALIQUOT ALIIS GALLIAE URBIBUS, EXPULSA.] poena statuitur: deinde decernit Curia Ut presbyteri et auditores collegii Claromontani, ac reliqui omnes ex eadem Societate, tanquam corruptores juventutis, perturbatores quietis publicae, Regis ac regni hostes, post triduum ab decreto promulgato, Lutetia excedant, ceterisque urbibus et locis ubi docent, ac toto post quintumdecimum diem regno: plectendi perduellium ritu, sicubi post definitum tempus fuerint in Gallia comprehensi. Iubet eorum bona tum moventia, tum non moventia, in opera pia impendi ac distribui, curiae arbitratu. Praeterea vetat, ne quis Regi subditus adolescentes erudiendos amandet ad collegia Societatis extra regnum posita: qui contra faxit, in perduellium loco ac numero censeatur.

Titulus hic toti decreto praefigitur: Acta in foro contra Ioannem Castellum litteris operam dantem in Societatis JESV gymnasio: Non dabat operam litteris Castellus in gymnasio Societatis, sed Universitatis Parisinae: scholas nostras septem jam mensibus frequentare desierat. Leve hoc fortasse videatur, appâret nihilominus de industria quaesitum, ut inrelligeretur teterrimum facinus a scholis nostris doctrinaque profluxisse. Jam, quod ille apud nos operam philosophiae dederit,


page 50, image: s050

nullum in eo nostrum est crimen, quamvis philosophia recte ac sancte tradita pessime usus dicatur. In meditationum tenebricosum nescio quod cubiculum intromissus memoratur (ita spiritualia Sancti Ignatii exercitia imperite ac pueriliter, ne dicam impie, a quibusdam describebantur) in eo quoque sceleris nihil est. Quod enim subditur, illas meditationes esse comparatas ad solicitandos hominum animos, et impellendos ad scelus; liceat mihi bonâ clarissimorum senatorum venia dicere, hanc interpretationem additam ab illis fuisse de suo. Demum rogatus an non Patres Societatis de Regis nece crebros haberent sermones, respondisse narratur auditos a se cum ita loquerentur. Quos vero ita loquentes audierit, quo tempore, quo loco, non explicatur; quod tamen in re tanti momenti praetereundum non erat. Certe qui Castellianum scelus, recenti adhuc facti memoria, litteris prodiderunt, ac nobis etiam objecerunt, nihil ejusmodi ab eo responsum, nec Patres ulla ejus voce vulneratos tradunt: idque omnino congruit cum aliis, quae retulimus et quae palam constanterque a Castello sunt audita, responsis, quibus aperte Patres purgavit. Igitur haec ab illo non fuisse dicta, aut non constanter affirmata, imo negata, cum veritas tormentis ab eodem certius expressa fuit, fatendum est. Cujus rei locuples videtur esse testis Henricus ipse Quartus, cum anno MDCIII. in frequenti procerum antistitumque consessu, declaravit, Accusatos a Castello Societatis homines non fuisse. Sed, etiamsi quidpiam ejusmodi auditum a Castello vere diceretur, tamen id neque in legitimum produci judicium, neque nostris fraudi esse debuit, post concessam ab eodem Henrico IV. rerum contra se, in tanta licentia belli civilis, dictarum ac gestarum veniam, edictoque sancitam.

Ob hanc tamen causam, aliasque duas modo recitatas, Societatis Patribus [Note: 22. Cur Patres Societatis e Gallia exulare jussi sint à Senatu Parisiensi.] exilium, cum insigni dedecoris nota, irrogatur: nempe quod Castellus in eorum collegio philosophiae studuerit; quod in cubiculum meditationum ab illis fuerit immissus; quod aliqua perperam in Regem ab iis dicta audiverit. En causa, en crimen, cur dicantur juventutis corruptores, quietis publicae perturbatores, regni et Regis hostes; cur Lutetia regnoque toto exterminentur. At, si homines Societatis, patriae hostes decreto senatus Parisini dicendi sunt, quo nomine appellabimus senatum Tolosanum, Burdigalensem et Divionensem, tot urbes, tot academias regni Christianissimi, quae illos hoc ipso anno tuebantur, laudabant, expetebant? Adeone tot magistratus, tot eruditionis virtutisque spectatae Gallos, aut patriae oblitos, aut veritatis ignaros fuisse, ut reipublicae hostes adsciscerent certatim in sua oppida, et retinendos quolibet periculo judicarent? Dum illos Parisina curia clamat esse juventutis corruptores, et reipublicae perturbatores; reclamant aliae curiae; testantur editis decretis amplissimis, et ad ipsum Regem missis, eosdem esse moderatores juventutis integerrimos; pacis, concordiae, religionis et regni studiosissimos. Tales certe credidit Henricus IV. cum eosdem tam honorifice restituit, cum illos in sua natali domo Flexiae collocavit, cum ipsis conscientiam regendam vivens permisit, cum regale sui cordis depositum, quod etiamnum, ut praecipui amoris pignus aeternum, servant, testamento legavit. Tales visi sunt sanctissimis hominibus Carolo Borromaeo, Philippo Nerio, Francisco Salesio; S. Theresiae, S. Magdalenae Pazziae, tot Summis Pontificibus, tot viris omnium ordinum probitate et doctrina praestantibus; ipsi denique Synodo Tridentinae, ad quam flos Orbis Christiani convenerat.

Confecto hunc in morem adversus Castellum et Societatem in curia decreto, eadem die post meridiem Dolaeus causidicus, cum Dorone primario curiae apparitore, aliique per senatus Principem immissi, rursus in collegium irrumpunt: ejiciuntur suis Patres cubiculis, obserantur omnia et obsignantur: ipsi domesticum [Note: 23. Castellus supplicio afficiendus, Patres culpa vacare saepius testatur.] in conclave, tanquam in carcerem, compinguntur. Sub vesperam Castellus merito supplicio affectus est, perrexitque medio in cruciatu innocentiam Patrum contestari. Cumque, praecisâ jam manu dexterâ, candenti forcipe concerpendus, et equis in diversa concitatis distrahendus esset, ac de Patribus aliqua voce perstringendis interpellaretur, exclamavit ingemiscens graviter, Egone ut vita jam jam spoliatidus, mentiar? et hans animam suppliciis mergam sempiternis?


page 51, image: s051

Rursum, quod saepius dixi, testor ac denuncio, Iesuitam nullum consilii mei [Note: 24. Calumnia P. Guereto assicta refutatur.] factive consortem aut conscium extitisse. Quibus verbis, uti et aliis argumentis, quae jam explicata sunt, quaeque postea referentur, plane refelluntur tum historici, qui Societati nostrae detestandam feralis parricidii suspicionem inurere conati sunt; tum convicia, fabulaeque aniles, quas in libellis contra nos editis artifex fingendi livor procudit: cujusmodi est illud, quo plebs credula exarsit in nos vehementius. Aiebant P. Gueretum Castello, cum eum confitentem de peccatis audiret, pro poena in sacramento imponi solita imperasse, ut Regi manus afferret. Cujus commenti partem aliquam miror equidem sic e trivio arreptam, et litteris consignatam esse ab istarum Galliae turbarum Italo scriptore politissimo. Nam P. Gueretus, etsi sacerdos, nondum tamen confitentes audiebat, quippe theologiae plane rudis, cui studere a duobus duntaxat mensibus coeperat. Adeo scriptoribus historiarum rumores vulgi caute sunt excipiendi!

Postero die, qui fuit III. Kal. Jan. delecti a curia senatores collegium subeunt; reliqua cubicula, quae ante biduum lustrata non fuerant, excutiunt ac pervestigant; diripientibus quod cuique commodum erat, famulis senatorum comitibus, et asseclis. Interrogantur quoque nonnulli e convictoribus, etiam impuberes, qui testari in judicio rite instituto non poterant, ac minis blanditiisque urgentur. Haud ita multo post abripiuntur in carecrem PP. Alexander Georgius rector collegii; [Note: 25. Patribus exilii lex pronunciatur.] Alexander Haius, thetoricae professor; Claudius Burlottus professor scholae humanitatis, Guillelmus Curtius, et Jacobus Larius. Vergebat in vesperam supremus anni MDXCIV. dies, cum primarius curiae accensus, convocatis qui supererant in collegio, Patribus; circumstante militum et leguleiorum caterva, senatus Parisini decretum, quod modo retuli, recitavit; poenas constitutas, nisi statim obtemperaretur, interminatus. P. Clemens Puteanus, Provincialis, pauca modestissime praefatus, respondit morem senatui gestum iri, simulque nonnulla postulavit. Primum, ut angustiae temporis ad discedendum praescripti, paululum laxarentur, quo aes alienum dissolvi posset, ac negotia quaedam componi: prorogatum est in diem VI. Idus Januar. Deinde, ut suppellectilis nonnihil ac sua cuique scripta efferre fas esset: ut idoneum daretur, ad popularem vim arcendam praesidium: ut Cardinalis Gondii Parisiensis Episcopi curae fideique committerentur bibliothecae duae, una quae in collegio libris optimis, magno labore et impendio conquisitis referta erat, haud scio an omnium locupletissima quae Lutetiae tunc visebantur; altera, quam domui Professorum Cardinalis Borbonius testamento legaverat. Eadem postridie per libellum supplicem curiae oblatum, flagitata sunt. Pauca leviter et maligne concessa: expilatae bibliothecae; et exquisitorum voluminum viginti fere millia, quam jacturam diu lugebimus, partim sublata furto, partim divendita. Collegii pars haereticis ad habitandum attributa, quorum unus sacello domestico pro culina utebatur: in alteram partem libri quidam regiae bibliothecae transportati. Professorum domus assignata coenobitis S. Hieronymi.

His peractis, senatus ad exercendam de Patribus in vincula conjectis, praesertim de Guereto et Guignardo, quaestionem, ineunte Januario anni MDCXV. accingitur. Productus primo loco est Gueretus. Considebant quatuor senatores, cum scriba et forensibus aliquot administris. Eadem, quae ante paucos dies, ab illo quaesita: eadem responsa data. Cruciatus adhibiti, nec minore constantia tolerati; affirmante identidem Guereto, se vera omnia elocutum, neque commissurum unquam, ut veritatem mendacio violaret: ceterum se in illorum potestate esse. Movit senatores patientia viri, lenitas, et candor innocentiae tacitus index. Itaque in eum saevire desitum est, cum neque suâ, neque alienâ confessione premeretur. [Note: 26. P. Gueretus habita quaestione innocens declaratur.] Ac sane si doctrinam seditiosam, aut regno ac Regibus exitialem tradidisset; si hoc ipsi crimen impositum fuisset a Castello, ut quidam scripserunt, quid erat opus tormentis et quaestione? Erant in promptu ejus dictata philosophica, erant in urbe discipuli, unde veritas nullo negotio erui poterat. Omnibus excussis, nihil quod judicum acerba sedulitas carperet, est deprehensum.

Ventum igitur ad Patrem Joannem Guignardum, cujus causa expeditior, et paene confessum crimen esse videbatur: prolatae chartae, quas in ejus cubiculo repertas


page 52, image: s052

narravimus. Satis hoc argumenti visum et piaculi, ut in eum feralis sententia [Note: 27. Sententia capitalis in P. Joannem Guignardum fertur.] statim diceretur. In ea primo describuntur novem propositiones, e scriptis in ejus cubiculo, ut narrant, repertis depromptae, quales in Henricum olim III. et Henricum IV. antequam haeresim deposuisset, a concionatoribus, a populo, ab ipsis theologis, palam jactabantur. Deinde subditur: Ex his propositionibus liquido cernitur aquitati esse consentaneum, ac divinum appellari vere posse decretum senatus, contra Castellum parricidam confectum, quo Iesuitae regno ejiciuntur, cum ex illius Iesuitae scriptis planum fiat, quam pestifera sit et exitialis, et quo spectet, ejusmodi hominum doctrina. Postremo declaratur idem Guignardus damnatus Majestatis; jubeturque, reste collo indita, multam dependere honorariam, pro foribus aedis primariae, Virgini dedicatae, ac flexo genu, taedam gestans ardentem, recantare quae dixerat; inde in patibulum tolli.

Hoc ita sancitum VII. Id. Januarias: processitque hac ipsa die sub noctem P. Guignardus, indusio solo amictus, ardentem cereum bilibrem manu, librum e collo suspensum, gestans. Ita curru devectus est ante valvas primarii Lutetiae templi. Jussus submittere genua, delictique veniam a Deo, Rege et senatu petere; [Note: A. C. 1595. Soc. 56.] a Deo quidem, quem saepe offendisset, veniam se dixit rogare suppliciter: ab Rege autem et judicibus non esse cur veniam peteret, quos probe sciret nunquam a se laesos fuisse. Ceteroquin ipsis, si quid in se committerent, exemplo Christi condonare ex animo. Ea dicentem bajulus, impacto cervicibus valido fuste, graviter percussit. Quem respiciens vultu sedato Pater, Cur me caedis, inquit? Responsi lenitatem admiratus, qui adstabat, adolescens consilium cepit amplectendae Societatis, eamque paulo post ingressus Patris constantiam et virtutem praedicare non cessavit. Interea urgebant Guignardum feralis pompae ductores, ut alia, quam quae modo dixerat, loqueretur. Cum extorqueri nihil ab eo posset, horam paene integram in ponte Divae Mariae incerti constiterunt, donec resciretur a senatus Principe quid opus facto foret. Renunciante illo ut pergerent, itum est in plateam sontibus publice plectendis addictam, cui a Sequanae ripa, secundum quam porrigitur, nomen inditum. Postquam in scalas evasit Guignardus, ore composito modestoque, ad infinitam hominum multitudinem, silentio et commiseratione defixam conversus, pie religioseque contestatus est, neque se, neque Ordinem suum prorsus assinem esse Castelli flagitio. Quae scripsisse nefarie dicebatur, illa tunc fuisse scripta, cum eadem a plurimis doctoribus, praesulibus, piis ac religiosis viris scribebantur publice et jactabantur: id totum a Rege nuper clementissime condonatum: quod vero ejusmodi scripta non combussisset, id oblivione factum et negligentia, non animo nocendi, vel iis unquam utendi. Sub haec rogatus an pro Rege orasset Deum, oraretque; enimvero se oravisse saepius, ac etiamnum orare, dixit: statimque dejicitur e scalis, ac paulo post cadaver exuritur. Oriundus erat Carnuto, Galliarum urbe in Belsiae tractu. Annos decem et novem natus in Societatem venerat, anno MDLXXXII. Philosophiam docuerat Mussiponti, ac theologiam non vulgari virtutis et ingenii laude Parisiis profitebatur.

Erunt aliqui, opinor, hoc loco, qui requirant aequitatem Parisiensis curiae; aut severitatem accusent. Rogabunt cur aliis, quos longe atrociora de Rege et scripsisse et praedicasse constabat; quorum in bibliothecis, in ore, in manibus, etiam post publicatum de iis abolendis et exurendis edictum, famosi libelli, virulentae satyrae, scripta nefaria et horrenda versabantur, quae ad nostra usque tempora pervenerunt; cur illis, inquam, scriptoribus impune fuerit, uni Guignardo non fuerit? Reus ille sane dicatur, qui cogitarit haec vel scripserit; sed veniâ per optimum et humanissimum Principem universis, a quibus non tantum verbo, sed armis etiam et cruento bello fuerat appetitus, concessâ, innocens merito dici potest; talemque se, vel hoc nomine uno, cum ad arborem infelicem duceretur, palam potuit profiteri. Quod si ferales chartas penes se habuisse; non, ut aequum erat, lacerasse; aut in ignem projecisse quemadmodum edicto praescriptum erat, arguitur (hoc enim uno defendi sententia contra ipsum lata potest) licebat


page 53, image: s053

tamen clarissimis senatoribus regiam imitari clementiam, et incuriae culpam vel condonare, vel poena saltem leviori multare.

[Note: 28. Senatusconsulti in P. Guignardum lati clausula.] Sed, quod attinet ad illam senatusconsulti clausulam, in qua dicitur perspici liquido e propositionibus P. Guignardi, quam sit aequitati consentaneum decretum senatus, quo Patres Societatis in exilium pelluntur, quia ex illius Jesuitae scriptis, inquiunt, intelligitur quam pestifera sit eorum doctrina: pace illustrissimi senatus dixerim, nequaquam, uti praedicant, colligi e scripto P. Guignardi (si tamen hoc ejus scriptum, ac non potius illi affictum, ut quidam tradunt, fuit) hanc doctrinam, esse doctrinam Societatis. Hanc enim in scholis nostris nemo docet; haec nostris legibus severissime vetatur. Non potuit ille nimirum scriptitare perperam aliquid, vel sentire, quin ea labes ad omnes ejus sodales pertineret; quin praestanda ceteris ubique ac luenda noxa foret? Jam, si doctrina hominum Societatis, aut vita, neque propter Castelli sceleratum facinus, neque propter opiniones aut scripta Guignardi, jure in suspicionem et culpam vocari poterat: quis eorum dolori non ignoscat, cum aemulorum oppressi potentia, domo, patria, fortunis omnibus per eos exturbantur, de quibus mereri quam optime semper studuerant; neque unus illorum, alterve tantum, sed quotquot in Gallia degebant, eâdem sententia nullo discrimine feriuntur? Nam quod aliqui exemplis Templariorum et Humiliatorum utuntur, ut probent alienum ab aequitate non fuisse, unius ob culpam totum corpus puniri; dissimilis est istorum Ordinum, et Societatis causa. Illorum enim aperta et confessa erant flagitia; nec ea tantum unius, aut paucorum: lapsi turpiter mores exoleverant, ac vitiata radix arborem a stirpe recidendam merito persuasit. De Societatis innocentia non dubitavit Harlaeus ipse, postquam invidia refrixit, confiteri; quodque durius cum ea fuisset actum, asperitati cuidam temporum et perturbationi assignare. Neque aliter de Societatis exilio et P. Guignardi causa Philippus Huraltus, quem Cancellarium Chevernaeum vulgo vocant, scribit in suis commentariis. [Note: 29. Testimonium Cancellarii Chevernaei.] Societatis Patribus infensi jamdudum, inquit, erant primarii Parisinae curiae senatores, et in omnem eos perdendi occasionem imminebant. Visa est haec ipsorum consiliis opportuna, et praetextus apud populum plausibilis, quod Ioannes Castellus operam dedisset litteris per annos aliquot in Parisino Societatis collegio. Quare mandatum dederunt quibusdam senatoribus, Societati palam inimicis, ut collegii Claromontani, in vico Iacobaeo, cubicula omnia scrutarentur, et excuterent. Ibi in promiscua chartarum unius e Patribus congerie invenerunt, aut inventa finxerunt (nam id plurimi credidere) nescio quae scripta contra Regum dignitatem, ac nonnulla nominatim contra Henricum III. ejusque successorem Henricum IV.

[Note: 30. Patres Lutetia discedunt in Lotharingiam.] Patres, collegio ejecti, Lutetia demigrarunt sexto Idus Januarias, und cum iis qui domi Professorum degebant. Incedebat religiosum et miserabile agmen, rebus omnibus ad longinquum et ignotum iter necessariis destitutum; vix uno stipatore, qui tot homines ab haereticis et grassatoribus tutaretur, concesso. Prosequebatur populus, ab ira et furore ad commiserationem, contra quam sperabatur, inflexus. Aliis canitiem senum, aliis juniorum aliquot aetatem; discipulis carissimorum praeceptorum calamitatem lamentantibus, et in complexu longo haerentibus; adeo ut avelli vix possent, et secuti usque ad vesperam plurimi, multa jam nocte in urbem se receperint. Recursabat civium animis Patrum erga cives benevolentia, solicitudo in communibus periculis, in tuenda religione fides, in adversis patientia. Oculos omnium advertebat prae ceteris P. Clemens Puteanus Provincialis, senatoria et clara in primis domo Lutetiae ortus, doctrina ipse, eloquentia et prudentia, insignis; qui amicis flentibus et propinquis comitatus, exulem suorum turbam abducebat in Lotharingiam. Eo post diem quintumdecimum, quam erant Lutetiâ digressi, pervenerunt incolumes, beneficio praesertim Ludovici Gonzagae, Nivernensium Ducis, qui nonnullos e cohorte sua equites illis ad praesidium opportune submiserat. Pars Sociorum Viroduni consedit, pars Mussipontum cum Puteano concessit: invitante ultro, pro sua erga Societatem constanti benevolentia, cujus nulla dies nos immemores arguet, Carlo II. Lotharingiae Duce, ac sua oppida, fortunas, et sinum offerente.



page 54, image: s054

[Note: 31. P. Gueretus cum aliis quibusdam Patribus exulare jussus.] Restabant adhuc in Parisino carcere Socii septem, inter spem ac metum suspensi. Guereto, post quaestionem et cruciatum, cujus tristes notas diu retinuit, indictum est nominatim exilium, quia Joannis Castelli magister fuerat. P. Alexandrum Haium injectus, cum primum interrogaretur a Servino, metus et responsa parum explicata, in ultimum prope discrimen adduxerunt. Impeditum in respondendo expedivit senator, cujus filium praeclare instituerat, judicesque monuit, sacerdotem hunc patria Scotum, et insigniter probum candidumque esse. Quae olim dixisset imprudens, spectare ad caliginosum illud publici erroris ac discordiae tempus, quod cum Regis benignitate obliteratum esset, non decere ut poenas alienigena lueret, quas indigenis condonatas esse faterentur. Sic ereptus impendenti periculo Haius, et in tetrum atque infimum reductus ergastulum, inde IV. Id. Januarias cum ceteris est emissus, ea lege ut intra diem unum Parisiis, intra quindecim regno excederent. Interim pristinas in aedes redire prohibiti, pernoctarunt in Cluniacensi collegio, ab religiosis sanctissimae familiae alumnis perhununiter excepti, et officii causa ibi salutati a Sorbonicis doctoribus bene multis, ipsorum vicem ex animo dolentibus. Lutetia postridie relicta, paucis diebus Mussipontum tenuerunt. Inde, qui Praepositum Generalem Societatis de re tota edoceret, contendit Romam P. Alexander Georgius: Gueretus Lauretum voti solvendi causa profectus est.

At Parisiis nondum satiata erat illorum inclementia, qui senatum adversus nos commovebant; quique Societatem, antiqua in eam invidia, vel odio religionis accensi, funditus in regno Christianissimo delere statuerant. Parum illis visum est laniasse corpora, domos eripuisse, fortunas dissipasse, nisi defigerent [Note: 32. Erecta Lutetiae pyramis, in quam incisum Societatis exilium.] in civium oculis inustam nomini nostro ignominiam, et ad eandem posteris propagandam, memores facti notas in aes et marmor inciderent. Dirutis aequatisque solo, ut curia jusserat, Castelli aedibus, relicta vacabat area in frequentissimo civitatis loco, ante ipsas basilicae, ubi senatus habetur, fores, quam Palatium hodieque vocant, quia prisca Regum Franciae domus erat. Hic erexere pyramidem, quadrata basi, cujus uno in latere visebatur insculptum senatus decretum, quod modo recitatum est. Aliis in lateribus inscriptiones variae legebantur, oratione vincta numeris et soluta, exaratae magnam partem a Josepho Scaligero, qui non putavit odium in Ecclesiam catholicam suum expleri satis posse, nisi apertas etiam Societati nostrae inimicitias indiceret. Unam aut alteram inscriptionem exempli causa placet referre. In memoriam ejus diei, in quo seculi felicitas, inter vota et metus urbis, liberatorem regni, fundatoremque publicae quietis a temeratoris infando capto, regni autem hujus opes attritas ab extremo interitu vindicavit: pulso praeterea tota Gallia hominum genere novae ac maleficae superstitionis, qui rempublicam turbabant, quorum instinctu piacularis adolescens dirum facinus instituerat. Hac in oratione cum servatum felici fato ad urbis et regni decus Henricum dicunt, Lutetiae pariter et Galliae merito gratulamur. Quod Societatis JESU clericos, ab Ecclesia probatos, laudatos a Concilio Tridentino, a Gallia ipsa expetitos, exceptosque, genus hominum novae ac maleficae superstitionis vocant; appellatos eo nomine Christianos, dum saeviret in Ecclesiam nascentem Neronis immanitas, meminimus, et ignoscimus. Quod instinctu nostro dirum facinus institutum affirmant, negamus. Negavit hoc semel, iterum, tertio, interrogatus, tortus, moriens, Castellus: cujus e responsis profecto si vel minimae suspicionis aura potuisset excipi, nequaquam id in promulgata contra nos exilii lege tacitum esset; neque plectendi duntaxat exilio affines tam tetri sceleris, sed omnibus suppliciis mactandi merito fuissent. Negavit hoc ipsum Henricus IV. cujus id rescire maxime intererat. Hoc nullo teste, nullo indicio, vel argumento, probatum unquam fuit: neque objectum P. Gueteto, quem philosophiae doctorem Castellus habuerat, neque ceteris collegii magistris, quos diu examinatos excussosque minime suspecti judices infanda suspicione liberarunt. Iisdem argumentis perspicue refellitur altera inscriptio, de Societatis doctrina, per quam licere dicitur unctos Domini, divinaeque Majestatis vivas imagines a quolibet occidi. Hanc vero doctrinam et detestamur, ut divinis humanisque legibus vetitam; et propriis etiam legibus


page 55, image: s055

nominatim condemnamus, ac nostris omnibus interdictam esse volumus: neque illam Gueretus, aut Guignardus, aliquando tradiderat. Cum haec tam aperte falsa publicis inscripta notis legerentur in urbe regni principe, mirabitur nemo pestilentes adversus nostram Societatem libros, et virulentas satyras, impune volitasse. Omnia singillatim aggredi ac refellere animus et otium non est, idque ab eruditis scriptoribus abunde jam factum. Non possum tamen facere, quin de adversariorum illiberali artificio expostulem, qui sordidos aliquot livoris et malevolentiae fetus nobis supponere, ac tanquam Societatis partus vulgare non dubitaverunt. Talis est satyra cui factum ab illis nomen De abdicatione Henrici III. quam e Calviniana officina prodiisse nemo, qui eam legerit, inficiabitur. Simillima est ratio scripti alterius, quod Apologiam pro Ioanne Castelli et Patribus Societatis inscripserunt: de quo illud modo dicere satis fuerit, Henricum IV. in frequenti procerum coetu aperte declarasse, Nos ejus libri auctores non fuisse.

[Note: 33. De P. Ambrosio Varadeo.] Sed reliquos feralis tragoediae actus prosequamur. P. Ambrosius Varadeus, ut e litteris P. Clementis Puteani, ad Claudium Aquavivam Praepositum Generalem scriptis, intelligitur (nam illud alibi, quod quidem sciam, non exstat) propositus est publice Parisiis in tabella picta pendens e patibulo. Quid illi crimini daretur, supra narratum est. Eum insontem, et crimine ac suspicione liberatum ab ipso Rege, docuimus: tamen ficti sceleris, renovandâ memoriâ, et picti supplicii proponendâ imagine, invidiam et odium populi vehementius in nos accendi posse putaverunt. Carcere item, ac postea exilio multatus est adolescens externus, olim inter convictores nostros paedagogi partes et munus obire solitus. Interceptae quaedam ipsius epistolae, et reperta in conclavi carmina, suspicionem [Note: 34. Socii Lugduno Biturigibus, Niverno et Billomo aegre dimittuntur.] de illo sinistram injecerant. Proditum a civitate regni primaria exemplum ad alias quasdam manavit. Illarum, quae a senatu Parisiensi pendent, ab eoque jura petunt, quemadmodum facile prima est Lugdunum, sic ab illo prima Societatis exigendae mandatum hahuit. Perculit Patres funesta denunciatio, et periculi magnitudinem docuit indictum scholis ferale justitium, impositusque domui nostrae militum globus, qui licet paulisper injuriam plebeculae, in occasionem aedium diripiendarum imminentis, prohibuit; magna tamen molestia damnoque collegium affecit. Majorem incussit metum calumnia gregarii militis, unum e nostris Lugduni degentibus, Castelliani sceleris fuisse conscium affirmantis. Auditum a se illum aiebat, cum Nemorosio Duci diceret, magnam brevi Gallicis in rebus mutationem fore. Porro ejus vultum, staturam, hahitum, ita describebat, ut visum magistratui fuerit indicium minime contemnendum. In collegium introducitur: convocantur omnes ad unum Socii, quos nebulo impudentissimus ubi circumspexit, ubi singillatim lustravit, pertentavit, excussit; ad extremum abesse dixit aliquem, et pallore suo fugaque repentina, metu nos et periculo liberavit. Hoc admoniti exemplo sapientes magistratus pleraque alia, quae in Societatem improbe et contumeliose jactabantur, contempserunt. Quamobrem recludi jussere scholas, et a nostris aedibus custodiam amoverunt. Fluebant omnia satis leniter ac pacate; Monmorantius, Comesque Turnonius, ut morae nonnihil interponeretur postulaverant, quoad litteras a Rege acciperent, cui scripserant ea de causa. Sed cum expectatum dies aliquot fuisset, cum urbani regiique praefecti objicerent jussa Parisini senatus et auctoritatem; significatur Sociis pridie Kal. Febr. urbem postridie deserendam. Unus et quadraginta discessere; quo pergerent, quam inirent viam, quo pacto certissima pericula fugerent, incerti anxiique. Dolam octoni contenderunt: alii secundo Rhodano devecti partim Camberium, partim Viennam ac Turnonium; nonnulli Avenionem, devenere.

Scitum est illud, amicorum certam fidem in incertis rebus adversisque cognosci. Quod cum pluribus locis, tum vero in civitatibus Bituricensi, Nivernensi, Billomensi, Divionensi, Tolosana, et aliis quibusdam nostra Societas hoc anno, si unquam alias, intellexit. Avaricum Biturigum civitas est amplissima et clarissima, Parisiensi obnoxia senatui. Hanc et reliquam provinciam gubernabat Marescallus Castraeus, quam Deo Regique fidus; tam studiosus nostri. Presso celatoque dies aliquot decreto Parisini senatus ad se misso, ubi vidit ulterius


page 56, image: s056

procrastinandi locum non esse, rectorem collegii monet cogi se, triste ministerium exequi, ac decretum ostendit, non sibi minus quam urbi, totique provinciae permolestum; sperare nihilominus, ipsos propediem non modo revocandos ad antiqua domicilia, sed novis etiam augendos. Exeunte Januario triceni circiter Socii collegium eo difficilius aegriusque deseruerunt, quo erant nobilissimae civitati vinculis arctioribus obstricti. Eadem Nivernensibus imposita necessitas eundem ipsis dolorem attulit, ac regio maxime praetori, cujus filii duo nostram in disciplinam traditi, magnum collegii ornamentum erant. Ejus benevolentia rector usus, diem extraxit usque ad finem mensis Februarii. Acceptis interim, Ducis Nivernensis beneficio, regiis, quae tutum praestarent ubique transitum, litteris; et facuitate conflandae ad aes alienum dissolvendum, comparandumque viaticum, pecuniae ex annona supellectilique domestica, viceni discesserunt Rodumnam, unde Camberium, gravissimis praeter omnem spem periculis Dei munere superatis, incolumes attigerunt. AEgrius e collegio Billomensi, nec nisi quinto post mense, migratum. Certamen pulcherrimum inter Patres et populum exstitit; hunc Parisiensi edicto parêre omnino recusantem; illos obtemperare cupientes. Plebs, proceres, Carolus Valesius Arvernorum Comes, ac pro Rege gubernator; Claromontanus Episcopus Franciscus Rupifucaldius, Romanae postea purpurae clarissimum lumen, et Societatis nostrae praesidium ubique tutissimum; tota regio, Sociorum exculta curis, palam praedicabant malle se quovis exitio interire, quam dulcissimos amittere hospites, decus litterarum, tutamen religionis. Et dictis facta responderunt: portas obsidebant diu noctuque, ne decretum in urbem deferri posset. Quod cum intellexissent qui hoc a senatu Parisiensi mandatum habebant, id assequi se alia via commodius posse non putarunt, quam per ipsos Patres; a quibus mitigati demum sunt cives, et ad accipienda senatus, cui obnoximn Billomum est, imperia flexi. Nihilominus res lente procedebat, quia spes aliqua dicebatur affulgere fortunae melioris; cum a senatu tertiae, et atrocissimae, venerunt litterae, quibus ut Patres intra triduum urbe cederent, plane praecipiebatur. Tum vero brevi laetitia in luctum versa, omnes accurrere turmatim domum, complecti Socios, illorum precibus se ac sua commendare. Ad praestitutam diem, egressi sub initium Sextilis mensis, in vicinum Episcopi Claromontani castellum deducti fuerunt, ibique omnibus officiis humanissime cohonestati. Quam benignitatem illustrissimi praesulis, perduellionem quandam interpretans Parisina curia, cum id praesuli vitio verteret, respondit ille palam edito scripto, Nequaquam se potuisse non obniti pro viribus, ne sacer Ordo Ecclesiae tam probatus, universae Galiae tam utilis, Claromontanae dioecesi tam necessarius ejiceretur, culpa vel nulla omnium, vel communi secum, atque a Rege abolita. Anicium Socii se contulerunt, (ubi proximum atque adhuc integrum erat collegium) undeviginti numero; nam unus ante tres menses peregre profectus, a grassatoribus haereticis in hospitio fuerat immanissime trucidatus.

[Note: 35. Rotomagenses, Augenses, et Divionenses, sua collegia retinere incassum tentant.] Quamvis in senatum Normanniae juris nihil Parisino sit: in communi tamen trepidatione, valuit exempli vis; et extremo Januario relicta est Rotomagus. Discedentium maerorem levavit humanitas civium ornatissunorum, comiter et amice deducentium; nec verbis tantum bonis, sed etiam viatico prosequentium. Septem et viginti exules religiosos, per collegia Belgica dispersos alieni foverunt, quos ejecerant sui. Eandem in Flandriam discessum fuit ex Augensi collegio, quod a Principibus Guisiis conditum, servare ipsorum gratia precesque contra Parisini senatus auctoritatem, minime valuerunt. Quin suum retinerent Divionenses adeo non per ipsos stetit, ut, cum regi se dediderunt, ultro conditionem hanc adjecerint, ne quid damni collegium pateretur. Ex quo refellas historiae Gallicae scriptorem, nobis et Ecclesiae iniquiorem, qui senatus Divionensis decretum nescio quod Parisino simile comminiscitur. Longe ab illo decreto commentitio discrepant litterae, quas iidem Divionenses Patribus discedentibus, scriptas communi consilio, et urbis sigillo munitas, dederunt pridie Idus Junias ejusdem anni MDXCV. quibus testantur rectorem et alios collegii Patres, in suis muneribus probe ac sapienter esse versatos; neque commisisse, ut quisquam de


page 57, image: s057

ipsis conqueri jure posset. Significant dolorem suum, quod eos dimittere civitas cogatur, quam aiunt antelligere, ac porro in dies magis intellecturam, nec ipsam modo, sed integram Burgundiam, quantum iis amissis detrimenti faciat: Initio anni, Burgundiae Ducatus adhuc pro foederatis obtinebatur a Duce Meduano: sed is brevi cedere compulsus est, et provincia tota octo diebus recepta. Cives admodum quadringenti decreverant Henricum adire, illi studia totius urbis pro retinendis Patribus demonstrare, seque praedes pro illis offerre: sed hic civium ardor ne suspiciones iniquas augeret, quibus Regem adversus Patres incendere adversarii non cessabant, neve speciem factionis et coitionis praeberet, formidatum est. Gratiae civibus amantissimis actae; qui, quoniam aliud non poterant, nummos, praesidium militare, ac demum litteras obtulere commendatitias, amplissimis verbis ad Dolanos scriptas, ad quos decem et novem Socii concessere.

[Note: 36. Sociorum in communi clade constantia, juniorum praesertim ac tironum.] Duae res non levi solatio Gallicanam Societatem, tot locis expulsam, tot jactatam incommodis, affecere. Primum constantia Sociorum, praesertim juniorum, et in instituto vitae retinendo fides: quorum plurimi cum in patria consistere, et ad invitantes propinquos parentesque se recipere potuissent, non respexere tamen retro, nec a militia his temporibus tam difficili missionem postularunt. Quos inter laudem haud exiguam merentur tres fratres, Matthaeus, Martinus, et Nicolaus Dujatii, qui Parisiis oriundi, locuplete ac nobili domo, nullis carnis et sanguinis blandimentis induci potuerunt, ut ab afflicta Societatis matris fortuna, ad paternas opes, florentemque familiam, desciscerent. Quin, hoc ipso tempore, quo Societati Gallicae omnia erant infestissima, non pauci adolescentes spectatissimi ut in eam ascriberentur summo studio flagitarunt: quod alias quoque in gravissimis calamitatibus nostris, nec uno in loco, animadversum fuit. Unicum hujus anni exemplum adscribam. Ludovicus Maeratius, Trecis, quae Campaniae Gallicae inclyta civitas est, illustri loco natus, annum agebat septimumdecimum: egregius juvenis, et gestis postea in Societate muneribus, singulari sacrae doctrinae cognitione, quam annos quatuor et viginti docuit; scriptis theologicis, quae exstant; prudentia, morum candore, integritate vitae, clarissimus. Hic Societati nomen dare cupiens, ne voti compos fieret gravem patiebatur a parentibus moram; qui cognito filii consilio, ut opibus et gratia pollebant, edictum a senatu Parisiensi obtinuerunt, quo adolescentem admittere vetabamur. Hoc ille decreto nequaquam deterritus, Virodunum, urbem Lotharingiae, ubi Societatis tirocinium erat, Parisino senatui non obnoxiam, recta contendit. Euntem equites sex consecuti comprehendunt, et Trecas reducunt ad patrem, oppidi praefectum. Septem totos menses oppugnatus omnibus machinis, quibus caro et sanguis pugnare, ac valentissimos dejicere solent, eas innocenti, qui minime suspectus erat, dolo evertit. Fingit se tandem fractum, et prope domitum. Qua spe oblata dimittitur a parentibus Lutetiam, odio tunc nostri nominis flagrantem. His Maeratius flammis amorem in nos suum accendit, ac minime observatus, quippe qui jam victus credebatur, effûgit per gravissima saevientis ubique belli pericula, in Belgium; adjuvante Virodunensi Episcopo, Erico a Lotharingia, et fugae praesidium clam subministrante. Sic Tornaci tirocinium, mundi parentumque victor, inchoavit.

[Note: 37. Tolosani senatus in Societate retinenda benignitas. Servata collegia.] Alterum, unde maximam in calamitate voluptatem hausimus, benevolentia fuit, ac fortitudo, quam prae se tulerunt in Societate retinenda nonnullae provinciae, ac regni Parlamenta, ut Galli vocant, idest, supremae curiae. Praecipuam erga nos humanitatem exhibuit Tolosani senatus ea pars, quae Tolosae considebat: nam altera, quae Bliteris versabatur, nobis extitit infensior, et edicto gravi, exitium Turnonensi collegio denunciaverat. Sed obstitit comes Turnonius, et a Rege, quem supplex Divione convenerat, ut staret collegium impetravit. Ad Henricum ire statuerat eodem tempore curiae Bliterensis praeses, maturaturus perniciem eidem collegio, cui tam crudeliter infestus erat, ut periturum se milies dejeraret potius, quam Jesuitarum in eo loco vestigia relinqueret. Ejus iter et consilia mors abrupit. In ejusdem collegii ruinam conspiraverant solitis artibus haeretici; sparserant rumorem, digressos Turnonio in oppida vicina Patres populum


page 58, image: s058

adversus Regem conpitasse. Sed os loquentium iniqua obstructum est in Occitaniae comitiis, quae perhonorificum testimonium ediderunt de Sociorum tum antiqua in Reges et constanti fide, tum egregiis in regionem circumjectam promeritis. Non dissimili via clades Patribus Aniciensis collegii struebatur, quos Hispanorum insignia medio in foro protulisse nescio quis jactabat. Itaque illis exilium oppidi regius praetor indixerat. Sed edictum rescidit senatus Tolosanus, et Socios civitati commendavit. Rutenis, et in ceteris urbibus quae jus ab eodem senatu petebant, periculi nihil, aut parum fuit. In Aginnensi collegio trepidatum, ob rectoris Gonterii animum duriorem. Sacramentum Regi nondum solennibus caerimoniis expiato, dicere recusabat in ea verba quae Patribus Parisinis proposita fuerant. Sed Claudii Aquavivae litteris admonitus paruit, ac discussum est periculum, quod Aquitaniae collegiis imminebat: nihilque Sociis in illa provincia illatum detrimenti: nam Burdigalam deserere ante sex annos coacti fueramus, ut est in loco memoratum. Alia collegia patrocinio civium et procerum benevolentia, naufragio subducta sunt. Singulos appellare jucundum esset, sed vereor ne oratio, si quos omitterem ingrata; si nominarem omnes, infinita esset. Neque hanc singularem erga nos benevolentiam in Gallis duntaxat laudare jure possem, sed etiam in exteris: in quibus, ut alios praeteream, Novellariensis tirocinii nostri fundator Comes Camillus, testamento cavit ut de Sociis, qui Gallia erant ejecti, decem ipsius sumptibus alerentur: certumque, velut futuri praescius, definivit tempus, quo elapso in Galliam coepta est Soeietas, Deo favente, restitui.

[Note: 38. Summi Pontificis ob exactam Gallia Societatem maeror. Possevinus in Galliam missus.] At Romae quantum admirationis et doloris, tum Pontifici, tum Claudio Aquavivae ac nostris omnibus, attulerint isti nuncii conjicere promptum est. Auditum esse Clementem Ossatus narrat, cum diceret iniquissimum videri, ob unius alteriusve culpam, si qua esset, plecti Ordinem universum, de Ecclesia bene meritum, ac de ipso Rege. Testis quippe Clemens erat, ut ipsemet asseruit non semel, quo studio incubuerant Patres Societatis ad promovendam in Romana curia causam Henrici IV. postulantis ut anatheraate ob haeresim contracto solveretur. Ex iis P. Antonius Possevinus, ob navatam in ea re diligenter operam, Henrico acceptissimus; Monmorancio, Duci Nivernensi et proceribus aliis notus gratusque, Lutetiam, assentiente Summo Pontifice destinatur ab Aquaviva; ut afflictas in Gallia res Societatis erigeret. Parisios accedere prohibitus, Lugdunum petere jubetur, ibique Regem praestolari. At Rex levi morbo primum, deinde Burgundica expeditione, districtus Lugdunum non venit. Ad eum progredi parabat, cum a proceribus, aulae temporumque gnaris, rescivit, tam gravi, tam recenti plagae remedium tam cito frustra quaeri; et ab Aquaviva in Urbem est revocatus. In reditu Sabaudiae Ducem adiit, qui a Gallis tunc aversus Possevinum durius accepit, suspicatus ob regia negotia missum in Galliam a Pontifice. Ducis offensionem et suspiciones facile mitigavit, affirmans unam sibi causam eundi Parisios fuisse, ut Ordinis nostri deploratis rebus consuleret.

Admonet me hic locus de ficto ejusdem Possevini exilio, quod apud rerum Gallicarum scriptores nonnullos legere est. Henricus IV. post ejuratam haeresim, miserat Romam exeunte anno MDXCIII. Ludovicum Gonzagam, Nivernensem Ducem, qui Summo Pontifici rite id significaret, ab eoque peteret ut Regi anathematis vincula demeret. Clemens, cui persuasum fuerat a catholicis in Gallia foederatis, Henricum temporis duntaxat causa, et Regni obtinendi spe, haeresim deposuisse, statuerat Ducem Nivernensem nequaquam ut regis oratorem accipere. Qua de re certiorem ipsum faciendum curavit per Antonium Possevinum. Manavit fama Possevinum, tanquam politicis deditum curis, et Regi Galliae, Ducique Nivernensi nimis addictum, Roma pulsum et exilio multatum esse. Quod unde haustum sit non video. Neque enim ullum uspiam hujus exilii vestigium in monumentis nostris appâret. Illud unum constat, Possevinum Patavio venisse Romam, ut mandata Pontificis acciperet; iisque perfunctum rediisse Patavium. In Urbem postea regressus, dedit operam cum ceteris Patribus ut Rex quamprimum Ecclesiae reconciliaretur. P. Jacobus Comoletus, domus Professorum Parisinae antea praepositus, a Cardinali Gondio, rem frustra per se se jam experto


page 59, image: s059

submissus Romam idem negotium clam urgebat, dum illud Ossatus procurabat palam. Comoleto sociam adjunxere operam Patres Alexander Georgius, nuper collegii Parisiensis rector, et Joannes Gueretus, qui Rornam ex illis fluctibus Parisinis evaserant. Uterque Clementis ad pedes advolutus pro Societate pauca, multa pro Rege dixit. Nec parum labora vit ut leniret offensionem Pontificis ortam e recenti Regis edicto, quod haeretici armatis precibus expresserant. Ac demiror quid venerit in mentem nonnuliis suspicari exacerbatum ab iisdem Georgio et Guereto, Clementis animum, atque invidiam Regi ex hoc edicto deditâ [Note: 39. Praepositus Generalis Societatis cum aliis Patribus causam Regis apud Clementem agit.] operâ quaesitam. Ejusdem generis est quod scribunt, illos, cum eidem Pontifici exponerent Castelli parricidium, commenta quaedam odiosa intexuisse: item, fuisse Tusculum relegatos a Praeposito Generali, longius postmodum ablegandos. Tusculanam in villam jerant, ut exteri solent, spectandi studio, vel aurae salubrioris captandae causa; hinc Romam statim rediere, ubi Gueretus substitit in collegio Romano; Georgius Mussipontum ad ceteros, qui consederant illic, Socios est reversus. P. Jacobum Sirmondum Regis pariter causam Romae non segniter egisse reperio. Navabat ille tunc operam Praeposito Geuerali Societatis, conscribendis ejus latinis epistolis; jamque in aula Romana praestantem illam exquisitae famam doctrinae, quam eruditorum omnium consensus et admiratio postea celebravit, colligere coeperat. Eam ad regias partes fulciendas pro virili contulit. Neque vero suum in ea re studium ac diligentiam desiderari passus est Claudius Aquaviva, laudemque praecipuam eo nomine meretur, quod suae Societatis commoda, ut regiae causae faveret, neglexisse videatur. Percrebuerat Romae sermo, inter conditiones Regis in Ecclesiae communionem recipiendi, hanc a Pontifice ascriptum iri, ut Societas in Galliam restitueretur. Plerique auctores Claudio erant, ut conditionem hanc omnino apponendam curaret, ac tempore uteretur. Non deerant contra, qui Gallicum exosi nomen, impellerent Aquavivam ad ultionem, hortarenturque ut Regis negotium disturbaret, aut saltem retardaret; foveret suspiciones, olim obortas de illius animo in catholicam Fidem parum sincero; quippe qui Ordinem religiosum, Ecclesiae propugnandae praesertim addictum, regno exigeret. Neutros audiit Aquaviva: merum integrumque beneficium Regi munificentissimo debere maluit, prudenter existimans, si (quod minime dubitabat) majorum religionem ex animo Henricus amplecteretur, futurum ut Societatis innocentiam, et nonnulla ejus in Gallos atque ipsummet promerita, brevi agnosceret. Videbat etiam quantum onus invidiae subiturus esset, si, Rege conditionem restituendae Societatis forsan detrectante, illius a censuris absolutionem et Orbis Christiani vota obex iste moraretur. Itaque satis habuit, si Pontifex restitutionem Societatis Regi commendaret: quod cumulatissime Clemens praestitit, ut Ossatus ad Villaregium diserte scribit. Ipse Aquaviva per se suosque agere non destitit, ut res ad optatos exitus perduceretur: ac Rege postea solenni more nodis anathematis exsoluto, Sociis per Galliam gratulatus, etiam atque etiam praecepit, ne quam offensionis ansam ipsi offerrent, et Superos pro ejusdem incolumitate deprecari enixe pergerent.

[Note: 40. Quantum ad eam momenti Toletus attulerit.] Sed nullus ad nutantem Pontificis animum Henrico adjungendum aeque profecit, ac Toletus Cardinalis; quem unum pro ceteris omnibus fecisse, ad Villaregium perscripsit Ossatus, regiam tunc agens Romae causam, cum Perronio; cujus etiam in litteris exstat eximium de Toleti erga Regem studio testimonium. Certe quantum Toleto deberet Henricus Quartus, ipse palam fecit, cum illi demortuo parentari tam splendide Parisiis jussit. Addo istis testem minime pariter suspectum, Augustum videlicet Thuanum, qui Henricum gloriari solitum ait, ac inter fatales sibi felicitates numerare, quod Toletum suae causae apud Pontificem defensorem ac assertorem habuisset. Sive (Toletus) sponte fecit, inquit Thuanus, ut erat moribus candidis, et infracto ad gratiam odiumque ingenio; sive de industria, ut plerisque fuit persuasum, ut gratiam Ordini suo apud Regem conciliaret; magnum ad restitutionem Jesuitici sodalitii, quae octavo post anno secuta est, momentum attulisse creditur. Quod autem eodem Thuani loco Societatis homines gentem sibi infestam Rex appellasse narratur, hanc Thuani potius, quam Henrici Magni, vocem


page 60, image: s060

esse crediderim; aut Henrici certe nondum Societatem habentis exploratam: quam ubi propius ac per se agnovit, insigni benevolentia complexus est, eique se non munificum duntaxat regem, sed patronum ac paene patrem praebuit. Quod si regalis benevolentiae fructum non statim cepimus, in causa fuit perturbatus adhuc regni status, et multorum nobis adversae voluntates, quae tractandae leniter, et placandae sensim, Henrico videbantur. Ubi publicam rem constitutam, et auctoritatem suam confirmatam sensit; tum demum, quomodo esset erga Societatem affectus, demonstravit; cum eam tanto restituit gloriosius, quanto turpius fuerat expulsa. Erunt, opinor, qui hoc eodem loco rescire cupiant quid potissimum causae intercesserit, cur Societas non fuerit citius restituta: deinde a quibus praecipue navata sit ad eam revacandam opera: demum quo pacto res tota felicem ad exitum perducta fuerit. Haec tria paucis exequar.

[Note: §. IV. SOCIETAS JESU, IN GALLIAM RESTITUITUR.] HENRICUS IV. regiam ingresses urbem, et rerum potitus, in hanc maxime curam incubuit, ut civilis discordiae reliquias aboleret. Externos apertosque hostes bello domuerat; occulti restare dicebantur, eoque magis metuendi. In his numerari audiebat Societatis homines, non solum a Calvini asseclis, qui tunc in Gallia non pauci; verum etiam a catholicis bene multis, dignitate doctrinaque insignibus. Senatus Parisiensis illbs hostibtis addictos, regiis infensos partibus appellare pergebat, ut exilii legem in eos latam anno MDXCV. tueretur. Hanc opinionem plerique alii Societatis adversarii alere in regis animo curabant, serendis, pro re nata, sermonibus invidiosis, conscribendis libris, dissipandis rumoribus, calumniis fabricimdis. Ex eo genere nihil ab illorum officina prodiit efficacius ad conflandum Societati odium, quam fabula quaedam in Belgio contexta, [Note: 41. Cur tardius restituta.] de percussore ad necandum Comitem Nassavium a nobis immisso; qui comprehensus, et crimen auctoresque, ut narrabatur, confessus, supplicio affectus fuerat, Calumniae insulsitatem Libro XIV. fuse demonstrabimus. Res in vulgus latesparsa: confectus liber, cui praefixa imago pugionem, seu lanceam, praeferebat, cum his vocibus Non est huic similis. Ostensus Regi mentem aegram vehementer exulceravit. Auxit vulnus liber a Bucherio doctore Sorbonico editus, at expers nominis, et Panibus Societatis attributus. Scriptor Joannem Castellum defendere conabatur. Iidem dicebantur vetare ne preces pro Rege a populo fierent, animos ubique ad seditiones et rebellionem concitare. Ejusmodi sermonibus ita Rex inflammatus est, ut litteras ad senatum Burdigalensem dederit, quibus significabat, se omnino velle ut homines Societatis e regno suo penitus excederent, eosque Senatus, ex urbibus, quae jura Burdigalam peterent, exigeret. Erat apud Regem Franciscus Surdisius, Abbas S. Junii, designatus tunc Burdigalensis Antistes, et Romana deinde purpura ornatus. Ille Patres admonuit ne facile fidem haberent rumoribus, aut etiam mandatis, litterisve nomen regium praeferentibus, quamvis ab ipsomet scriptae viderentur. Esse in aula scribam haereticum, qui manum regiam peritissime imitaretur. Tum, ne festinarent egredi Burdigala: retineri se paterentur. Id vero civitas universa tanto ardore praestitit, ut populus cum senatu ad conservandam Societatem conspiraverit.

[Note: 42. Alterum Senatus Parisini decretum contra Societatem.] At Senatus Parisiensis alterum contra illam decrerum edidit anno MDXCVII. XII. Kal. Septemb. In eo renovabat indictas nobis priori decreto anni MDXCIV. posnas, et iis omnibus, quicumque in Societatem aliquando adscripti fuissent, docendi privatim aut publice facultatem adimebat. Itaque cum Lugdunenses, post amissam anno MDXCV. Societatem, gymnasii sui curam Antonio Porsano, olim nostro, demandassent, cum dimittere coacti sunt, instante praesertim Simone Mariono, regio in curia Parisiensi advocato, Antonii Arnaldi socero, cujus odium in nos aemulatus, satyram scripsit, a P. Ludovico Richeomo, sub nomine Renati a Fonte, confutatam. Eadem curia Parisiensis vetuit ne quis liberos in scholis Societatis, etiam extra fines regni positis, institui sineret. Comiti Turnonio praecepit ut Patres e collegio Turnoniensi quamprimum pelleret. Negavit ille se facturum, quia Turnonium a senatu Tolosano jura peteret, a quo mandatum ejusmodi habebat nullum. Negare cum pergeret, atrox in eum sententia dicitur, bona fisco addicuntur. Sed Rex causam interiori suo consilio cognoscendam reservavit;


page 61, image: s061

Comitemque remotis arbitris monuit, ne Societatem ejicere properaret. Illam ipse revocare jam cogitabat. Multae impellebant causae.

Primum quidem; ut Summum Pontificem sibi conciliaret, a quo se brevi sperabat absolvendum censuris ob haeresim impositis. Porro non cessabant ejus oratores Romae, ut e litteris Arnaldi Ossati, quas infra describemus, patet, affirmare nihil aeque profuturum ejus causae, ac si Societatem, secundum Pontificis Maximi vota, restitueret. Deinde plurimum Regis intererat evellere suspicionem, multorum animis penitus insitam, eum simulata pietate, non ex animi certa senrentia, haeresim abjurasse. Edictum nuperrime condiderat, ab urbe Aremoricae, ubi confectum, est Nannetense appellatum, quo partes haereseos erigere velle videbatur: licet se temporum necessitate adductum, non tam quae vellet concedere; quam quae negare non posset, permittere testaretur. Quid futurum erat, si Ordinem religiosum, veluti natum tutandae Catholicae Fidei, atque haeresi debellandae, in perpetuum exterminaret? Suadebat etiam ars regnandi, in qua non erat rudis, ut elideret fibras omnes discordiarum, quibus maximae civitates collidebantur, dum alias Societatem ejicere, aliae retinere pugnabant. Accessit ad civilem prudentiam, aequitatis ratio. Vidit premi Societatis causam invidiâ multorum. [Note: 43. Rex calumnias in Societatem jactari solitas agnoscit.] Quaecumque illi objiciebantur singillatim excussit. Acta senatus Parisiensis contra Joannem Castellum, et Petrum Barrerium, perlêgit. Opinionem vulgi dictitantis nos Hispaniae Regi venales animas, calamos, linguas addixisse, plenam obtrectationis et falsitatis deprchendit. Haec vero ita percrebuerat, ut a senatu Parisiensi datum fuerit negotium senatori clarissimo, qui Turnonium publicae rei causa proficiscebatur, inquirendi diligenter au Societatis homines proprio quodam ac peculiari voto adstricti Regibus Hispaniae tenerentur. Is omnia per se, per amicos, clam, palam, scrutatus risit, nec se tenere potuit, quin rem totam nobis indicaret. Intellexit etiam Rex nostrorum erga se regnumque suum fidem et caritatem, e multarum urbium ac provinciarum litteris ac testimoniis, quae ad ipsum quotidie perferebantur. Laudabat senatus Burdigalensis in egregia prae ceteris epistola, pietatem illorum ac solicitudinem in cohortando populo non solum ad preces, verum etiam ad sanguinem pro regia causa fundendum. Affirmabat illos abstinuisse a docendo: necdum reclusas esse scholas, contra quam Regi denunciatum falso erat. Alios ex eadem Societate, qui Petrocorae, qui Aginni et vicinis in urbibus degerent, id unum studere, ut et juventutem instituerent litteris bonis, ac moribus, et cives in Regis obsequio continerent. Rogabat deinde Regem, ut pro sua dementia, et aequitate, rem tantam secum attentius reputaret; quippe quae ad ipsius dignitatem, ad regni decus, et ad senatus Burdigalensis famam rationesque pertineret. Per leges non licere quemquam, indicta causa, proseribi. Denique monebat esse maximam catholicorum sacerdotum et concionatorum in provincia penuriam: accidere populo permolestum, quod pauci qui superessent, eriperentur; dum, qui alienam sectabantur Fidem, abundarent suae sectae praeconibus. Parum fuit Regi cognoscere Societatem ex urbium praefectorumque suorum litteris ac testimoniis; illam ipse iutrospexit: ejus mores instituta, leges omnes attentissime consideravit: longeque aliam esse, ac ferebatur, animadvertens, habuit primum in pretio, ac subinde amavit; dicere postmodum solitus, a nemine Societatem accusari posse, nisi cui esset ignota.

[Note: 44. Clemens VIII. in causam restituendae Societatis incumbit.] Altera, cui suam restitutionem Societas debet, causa fuit Clemens Pontifex Maximus, cui negotium istud quam curae et cordi fuerit e Cardinalis Ossati litteris intelligitur. Cernebat laborantem haeresi Galliam; spargi latius in dies ferale incendium; necessariam esse hominum operam, qui ad illud restinguendum concurrerent. Praeterea in Sedis Apostolicae dedecus redundare videbatur eorum exilium, qui, quod ejus haberentur cultores, odium improborum et invidiam sustinebant: apparebat etiam alienum ab aequitate, ut unius alteriusve culpam, si qua foret, totus Ordo religiosus tam graviter lueret. Denique parum cum Henrici pietate congruere arbitrabatur, ut qui se Ecclesiae Romanae profitebatur filium, eidem Ecclesiae addictam Societatem nullo pateretur apud se loco consistere, dum hostes Ecclesiae in urbibus, templis, et curia, retinebat. His incitatus


page 62, image: s062

Clemens nihil sibi censuit praetermittendum, ut negotium e sententia conficeret. Ibat anno MDXCVI. in Galliam Alexander Cardinalis Mediceus, geminam ut firmaret pacem, alteram Henrici cum Ecclesia, cum qua redierat in gratiam, anathemate per Pontificem solutus XV. Kal. Octobr. anni MDXCV. alteram Galliae cum Hispania, quae sancita postmodum feliciter Verbini fuit. Tertiam eidem Cardinali causam, nempe pacem Societatis cum Rege, commendavit enixe Clemens, eumque per litteras urgere non destitit. Sed Mediceus obstructas adhuc et fragore belli, et pristinis suspicionibus, Henrici eo tempore nactus aures, totusque ipse in aliorum negotiorum gravissima et difficillima tractatione, non eo quem optabat successu, causam Societatis egit. Legationem hanc Toleto fuisse destinatam, Ossato suadente, et Henrico Magno vehementer approbante, tradit Thuanus, Ossatusque confirmat. Toletus Cardinalem Mediceum mittendum persuasit, a quo rem illustrius, pro Medicei nominis splendore; certiusque, pro veteri auctoritate et apud Gallos gratia, conficiendam, ac minori etiam invidia, putabat. Curas Pontificis felicius adjuvit Arnaldus Ossatus, pro [Note: 45. Arnaldus Ossatus in eadem causa feliciter claborat.] suo in Societatem studio, et eximia in Henricum Magnum fide. Is Paulum Foxium Archiepiscopum Tolosanum, Oratorem Henrici III. Romam olim comitatus, et post ejus obitum adscitus in familiam Cardinalis Atestini, qui tum Gallicas res in aula Romana procurabat, earum deinde, ob summam juris utriusque peritiam, et prudentiam non vulgarem, curam ipse suscepit. Quo in munere nemo dexterius ad conciliandum. Ecclesiae ac Summo Pontifici Henricum IV. laboravit. Hujus meriti Rex memor, ut sacra purpura per Clementem VIII. ornaretur, fecit. Exstant illius litterae complures, e quibus perspici facile potest, quis rerum nostrarum tunc status in Gallia et Romae foret. Ad Villaregium, Henrico in primis fidum carumque, scribens X. Kal. Novembr. anni MDXCVII. laudat Generalis Praepositi ejusque sodalium moderationem; simulque affirmat, nihil aeque nociturum Regis in Romanâ curiâ causae, ubi de illo censuris propter haeresim irrogatis absolvendo agebatur, quam si Patres Societatis ex iis Galliae locis in posterum expellerentur, in quibus adhuc stabant: nihil aeque regis et regni hostibus profuturum. Rescribens Ossato Villaregius negat Regem quidquam rescivisse de posteriore decreto adversus Societatem edito, senatum id sua sponte fecisse, cum sibi compertum esse diceret, variis adhuc in locis homines illius Ordinis aliquos aliter ac par esset, se gerere. Tecum tamen, inquit, sentio, propter illas maxime causas, quae in tuis litteris prudenter admodum recensentur, aequius futurum fuisse, ut imponeretur poena reis singillatim; corpori universo parceretur.

Interim reversus e Gallia Cardinalis Mediceus renunciat Pontifici, exiguam spem revocandae in Galliam Societatis affulgêre: niliil a se non tentatum, ut causam sibi tam diligenter commendatam ad optatos exitus perduceret; vix quidquam promovisse. Eadem Clemens audivit ex P. Joanne Bordesio, quem Patres e Gallia Romam miserant, ut quae gerebantur ipsi exponeret, ac rebus in summas adductis angustias remedium ab Ecclesiae supremo pastore, ac parente Societatis [Note: 46. Horatius Montanus mittitur in Galliam, ad componendam Societatis causam. Additur ei comes P. Laurentius Magius.] quaereret. Conturbatus istis Pontifex, eo demum recurrendum existimavit, instante vehementer Claudio Aquaviva Praeposito Generali Societatis, ut Antistes Roma cum litteris ad Regem legaretur, aut in ipsa designaretur Gallia, qui ceteris negotiis solutus et curis, restitutionem Societatis unice urgeret, neque ab Rege antea discederet, quam errorem illi de nobis omnem, in quo fortasse ob inimicorum calumnias versabatur, eriperet; vel certe id ab eo impetraret, ut liceret nobis innocentiam nostram, legitimo judicio constituto, defendere. Elegit Pontifex praesulem Regi notum et carum, Horatium Montanum, designatum Archiepiscopum Arelatensem, eique comitem adjunxit P. Laurentium Magium, virum prudentiae laude insignem, Visitatoris munere ante aliquot annos in Gallia functum; et Regi pariter bene cognitum. Utrique litteras ad Henricum aliosque proecres aliquot, aecuratissimas tradidit. Novam rei bene gerendae spem Clementi fecit concessum per idem tempus Henrico a Sede Apostolica non leve beneficium. Is magnopere contendebat ut suum cum Margarita Valesia matrimonium, ante annos sex et viginti contractum, Pontifex nullum irritumque esse declararet. Clemens


page 63, image: s063

omnibus diligenter expensis, et inter viros doctissimos diu multumque agitatis, Regem voti compotem fecit, misitque anno MDXCIX. in Galliam praesules Arelatensem et Mutinensem, qui Henrico rem e sententia confectam nunciarent: ac vicissim ab eo peterent ut cumulare catholicorum gaudia, et Societatem JESU suum regnum restituere maturaret. Nemini veniebat in dubium, quin statim Rex, tanto provocatus beneficio, ratum juberet esse quod Summus Pontifex non tam suâ, quam Ecclesiae totius et Galliae, causâ postulabat. Henricus tamen consultius ac Societati utilius putavit fore, si negotium parumper differret, mollesque restitutioni nostrae vias sensim praestrueret. Ea quibus gradibus perfecta sit, superest exponendum.

Prima regiae voluntatis ad Societatem revocandam inclinantis indicia exstiterunt, cum collegia quibusdam oppidis petentibus concessit. Ea certatim expetivere Lemovicenses, Floriopolitani, Tutelenses, et Brivenses. Tolosani vero missis ad Regem legatis, supplicarunt, ut Societatis: Patres retineri Tolosae vellet, atque adeo in Occitania tota, ob fructum, inquiunt, quem ferunt praedicatione verbi Divini, [Note: 47. Collegia quaedam servantur annuente Rege. Burdigalense instauratur.] exercitioque et institutione juventutis. Annuit Rex, ejusque et civium illustrissimorum beneficio, cujus grata semper vigebit in Societate memoria, sex domicilia nobis conservata sunt, Tolosanum collegium, Tolosana probationis domus, collegia Aniciense, Auscitanum, Rutenense, ac Turnonense. Ea Regis benignitas fecerat animos Marescalla Matignonio, tunc regio Aquitaniae praefecto, ut de Sociis Burdigalam revocandis serio cogitaret. Ac primo quidem P. Ludovicum Richeomum accivit, eique potestatem fecit recipiendi collegii, nondum tamen litterarim ludum aperiendi. Hunc paulo post sunt consecuti Patres aliquot: sed pauci, ne senatui Parisiensi offensionis et querelarum causa praeberetur. Statim in praecipuis templis avide auditi sunt: exemploque ac verbo perfecerunt, ut in aedibus sacris omnibus publicae preces pro Rege fierent. Excitavit invidiam secundus populi favor: perfertur trepide rumor ad Matignonium, Patres amplius triginta rediisse Burdigalam, miscere omnia et turbare. Pergit ille ad collegium, irato similis (norat enim quid rei esset:) subeunt cum eo delatores; inferunt se in collegium ferociter ex improviso; duos tantum sacerdotes deprehendunt, cum totidem fratribus. Matignonius, objurgatis delatoribus, pergere ac bono animo esse Patres jussit. Hunc in modum integra steterunt Aquitanicae provinciae domicilia: ceteris Societatis in Gallia provinciis nihil novae cladis [Note: 48. Societatis apologiam a P. Richeomo scriptam Rex legit ac probat.] illatum. Idem regis in Societatem favor multo apertius enituit, cum aures causae nostrae patronis accommodavit. Necessarium esse judicaverant Patres Galli defensionem Societatis aliquam conscribere, quae legi a populo, quae Regi proponi posset: praesertim cum modestiam in silendo nostram nonnulli contumaciae adscriberent. Libelli conficiendi provincia P. Ludovico Richeomo data, qui facundia per id tempus, et linguae vernaculae notitia praestabat; tantoque omnium plausu exceptum est opusculum ab eo elaboratum, ut paucis mensibus sexies praelo typographico subjectum fuerit. Placuit Henrico libellus: idque statim animadversum est, cum a senatu Parisiensi lata in Comitem Turnonium antiquavit edicta; cum P. Laurentium Magium, in Galliam, uti diximus, Roma missum, accepit singulari benignitate: cum denique disceptari causam Societatis palam voluit.

Blesas venerat tertio Idus Septembres anni MDXCIX. Ibi, audiente ipso, et delectorum procerum consessu, Pontificius Nuncius primum, deinde antistes [Note: 49. Causa. Societates coram Rege disceptatur.] Arelatensis, nomine Pontificis Maximi; postremo P. Magius, nomine Claudii Aquavivae, pro Societate dixerunt. Mandatum Laurentio Magio Praepositus Generalis dederat, ut beneficii nomine restitutio Societatis a Rege Christianissimo peteretur: sin autem id minus impetrari posset, tum eundem obtestaretur, saltem ut objecta nobis crimina diluere liceret. Rex, quae dicebantur, audivit solita facilitate: quoniam tamen discessurus Parisios cum aula universa propediem erat, videri sibi dixit causae decisionem in eum differendam esse locum, ne nulla ratio Parisini senatus habita putaretur. Sub haec certior factus, quam acriter Claudius Aquaviva suos objurgasset, qui Bliterensibus ac Lemovicensibus fecerant


page 64, image: s064

spem collegii, utque illos inde omnino facessere, nec movere quidquam aut moliri absque regio nutu jussisset, rem gratissimam habuit, idque ipse Praeposito Generali per litteras significavit. Postquam ventum est Parisios, jussit ut apud Cancellarium convenirent Kalendis Jannarii anni MDC. omnes curiae praesides cum Villaregio, necnon advocati regii Lagullaeus, Servinus, et Marionus. Adesse Princeps senatus non potuit impeditus valetudine. Verba fecit Cancellarius. Quam cordi et curae esset Pontifici restitutio Societatis exposuit, qui mittendis legatis, scribendis epistolis, beneficiis in regem conferendis, eam rem unam enixe postularet. Cum possent praesules Mutinensis et Arelatensis ita regii matrimonii causam cum Societatis causa conjungere, ut neutra sine altera conficeretur; tamen datum id fuisse Regi, ut quae causa ipsum spectabat, priori loco et quidem sola tractaretur; posterior, quae ad Pontificem pertinere videbatur, regiae permitteretur benignitati, ut beneficium datum Summo Pontifici eo gratius foret, quo liberius. Si quid Rex in Societate reprehenderet, id emendari posse: praesto esse vadem idoneum, Summum Pontificem, qui pro ipsâ sponderet, fidemque suam interponeret: adesse P. Laurentium Magium, Roma idcirco missum, virum notae prudentiae ac probitatis, per quem componi et transigi, quodcumque [Note: 50. Eadem agirur in senatorum et procerum consessu] videretur, facile posset. Eadem Villaregius affirmabat. Servinus declamare contra Societatem, pro more occoepit, multum reclamante regio procuratore, ac palam profitente, se neque in Societatis exilium, neque in P. Guignardi supplicium consensisse. Praeses Seguierus, vir egregia in regnum et religionem fide, ut molestam abrumperet contentionem, ac decisionem causae adversariis eriperet, censuit, quoniam decretum a senatu Parisiensi latum fuisset in eo negotio, annuente Rege; necessarium videri ut Rex litteras ad eum daret, quibus ipsum faceret de sua voluntate certiorem. Itum est in ejus sententiam. At soluto consessu idem Seguierus Cancellario et Villaregio vehementer auctor fuit, ut negotium nequaquam fenatui permitteretur, sed illud ipsimet transigerent cum Rege. Is pergebat praebere spem optimam; laudabat Societatem, excipiebat Magium perhumaniter, excusabat moras, diu fundamenta jaci dictitans, ut staret firmius quod superexstrueretur. Sustinendum paulisper, dum offensiones nonnullorum lenirentur et odia mitescerent: consilii non esse, vim atque auctoritatem regiam adhibere: id neque temporibus consentaneum, neque ipsi Societati tutum. Eadem per suum Romae oratorem Pontifici renunciari jussit, ejusque mentem exquiri de modo restituendae Societatis, et quibusdam conditionibus, quas edicto restitutionis apponi cupiebat.

Cum nihil interim confici P. Laurentius Magius videret, imo rem longius in dies extrahi, de repetenda Italia cogitavit. Verum Claudius Aquaviva satius esse duxit, ut bonâ Regis veniâ, parumper aula decedens, collegia Galliae, quae inspicienda ipsi restabant, inviseret; sic honestiorem fore illius in Gallia moram, nec ipsis collegiis mediocriter profuturam. Ut libentius in Gallia Magius resisteret, fecit adventus Mariae Medicaeae, quae desponsa Henrico Magno uxor, contendebat Lugdunum, cum Cardinali Aldobrandino, regiarum nuptiarum futuro conciliatore: cui Societatis negotium Clemens impense commendaverat. Nihil proclivius videbatur, quam ut in publica gratulatione aliquid Cardinalis obtineret; praesertim nobis, ut prae se ferebat, addictissimus. Sed ille a Magio Lugduni salutatus, respondit se a Pontifice missum de pace inter Henricum et Sabaudiae Ducem componenda: id si feliciter cederet, tum causam Societatis curae sibi fore: quod si commodare nihil nobis posset, facturum certe ut non incommodaret. Maerentem his auditis Magium erexit Mariae Medicaeae singularis et avita [Note: 51. S. Maria Magdalena de Pazzis restitutionem Societatis commendat reginae.] in Societatem benevolentia; quam auxerat non vulgaris commendatio Mariae Magdalenae de Pazzis, Virginis Carmelitanae, jam tum florentis eximia opinione sanctitatis, quam coelitum honoribus postea Clemens IX. Pontifex Maximus decoravit. Eam Regina discedens cum viseret Florentiae, ac tria potissimum ejus apud Deum precibus impetranda postularet; tria vicissim a Regina virgo flagitavit, quae pro sua apud Regem auctoritate et gratia conficeret; quorum primum illud ac praecipuum erat, ut Societatem Jesu revocandam in regnum curaret;


page 65, image: s065

subjunxitque nihil ab ea Numini gratius, vel Galliae utilius, praestari posse: quod illa se facturam, quantum consequi posset, recepit.

Haec ad Magium perlata senem optimum bona spe impleverunt, quam Villaregius quoque confirmavit, Regis benevolentiam recentibus nec obscuris declaratam signis ostentans, ejusdemque commendans prudentiam, qui perspectis, ut erat sagacissimus, suorum voluntatibus, rem nondum maturam judicaret. Magii spem cumulavit Henricus ipse, cum ejus consilium de Italia nondum repetenda laudavit, ac nonnulla quaesivit de instituto Societatis, ut solebat. Quo in sermone cum injecta mentio fuisset de haereticis ad veritatis cognitionem adducendis, [Note: 52. Henrici IV. de ratione revocandorum ad Ecclefiam haereticorum sententia.] significavit optare se ut id fieret sedate ac leniter: praeterquamquod enim ita comparatus esset, ut lenitatis partes libentius amplecteretur, sibi praeterea dicebat rationem hanc profecisse ad errorem multis evellendum, blande hortando ut qui se antea secuti errantem fuissent, revocatum in viam sequerentur. Itaque facturam optime Societatem, si publicis in sermonibus ac privatis comitatem adhiberet, abstineret a conviciis, imo ab ipso haereticorum nomine, quod in contumeliam vulgo accipiebatur: parceret operosis et molestis concertationibus; id urgeret maxime ac doceret, ubinam vera reperiretur Ecclesia; hoc enim demonstrato cetera prona esse. Ad extremum, Arcessam vos, inquit, Lutetiam: ibi omnia componentur: ac primo quidem eorum qui restiterunt in Gallia incolumitati consulemus; deinde sensim, prout isti se in officio continuerint, statuemus de aliis. Digressus a Rege Magius anno MDCI. Aginnum pervenerat, cum eundem Henricus in aulam revocavit: utque Lutetiam attigisse cognovit, fractum itinere, ac febri conflictatum, misit primarium ex interiore consilio senatorem, qui suis verbis salutem illi, ac muneris quidpiam, impertiret. Post paulo ipsi renunciavit certum sibi ac fixum tandem esse Societatem in regnum suum reponere; nihilominus, ut rem clam haberet, imperavit, donec responsum a Pontifice Maximo perlatum esset super certis hujus negotii conditionibus, de quibus Clementem duxerat admonendum. Eas Pontifex Praeposito Generali examinandas tradiderat.

Dum Roma litterae perferuntur, Henricus contulit se Divodurum Mediomatricum ineunte anno MDCIII. ut oborta quaedam inter cives et arcis praefectum dissidia conciliaret. Varennaeus, unus e proceribus regi carissimus, et nostri cum primis studiosus, regium comitatum parumper praegressus, auctor nobis fuerat ut per eam occasionem ad Regis pedes advoluti, ei denuo pro restituenda Societate supplicaremus. Missus igitur a Visitatore Magio, qui morbo praepeditus [Note: 53. P. Ignatius Armandus Regem Metis transeuntem opportune alloquitur.] Dolae in Burgundia tenebatur, P. Ignatius Armandus, Provincialis; et per eundem Varennaeum ad Regem admissus, egregiam pro Societate orationem habuit. Ea Rex vehementuis commoveri visus dolere se dixit, quod illata nobis damna nondum sarciri potuissent. Efficiam tamen, inquit, ut damni gravitatem beneficii nostri magnitudo compenset. Mox, veluti deposita majestate Provincialem et Patres, qui cum illo aderant, rogitare familiariter multa coepit de Societate, de illius legibus et institutis: quam multi essent in ea concionatores egregii; annon ceteris Cotonus praestaret. Respondit Armandus Cotonum, ubicumque verba faceret, auditores attentos nancisci et benevolos, addiditque, occasionem prudenter captans, nihil Societati, nihil ipsi Cotono posse gloriosius accidere, quam si Rex aures illi praebere dignaretur. Ego vero, inquit, et lubens; valde illum mihi Lediguerius, licet haereticus, laudavit. Curabis ut Parisios veniat quamprimum: ibi de negotiis vestrae Societatis disseremus.

[Note: 54. Rex P. Petrum Cotonum evocat in aulam, et concionatorem suum esse jubet.] Quarto post die Provincialem ejusque socios in intimum conclave abducens, admonuit, ut animis excubarent; circumspicerent omnia caverentque; intentos enim esse in ipsorum dicta factaque multorum oculos. Mox nonnulla, quae ad se delata erant, indicavit. Quibus Patres abunde cum respondissent, obtrectatorum insidias et malas artes liquidius perspexit, animumque induxit, omni abjecta cunctatione, exequi quod antea destinaverat; ac subeuntem P. Cotonum complexus, cumque illo diu collocutus, ita viri candorem, probitatem ac prudentiam adamavit, ut jam tum illi se se suavioribus ac sanctioribus vinculis


page 66, image: s066

devinctum senserit, quam quae fidelem subditum Principi solent obstringere.

Juvat insignem hunc virum, de quo saepe nobis incidet mentio, distinctius cognoscere. Natalis illi annus MDLXIV: patria Neronda, oppidum Segusianorum, sive Forensium, in agro Lugdunensi; pater Guichardus Cotonus, regiam in eodem oppido praefecturam gerens, a Societate nostra et nomine vehementer alienus, haud aliam ob rem, quam quod illi Ordini religioso, ut olim surgenti Ecclesiae, ubique contradiceretur. Itaque, cum filium in vicina Societatis collegia mittere, litterarum causa, facile posset, eum Parisios ab se se longius ablegavit, Ibi certo illum magistro in disciplinam tradidit, qui tenerum adolescentis [Note: 55. Quaedam de P. Petro Cotono.] pectus odio Societatis penitus imbueret; quod facillime est consecutus: acciditque ut Cotonus aliquando in collegii nostri aream ingressus, et aliquot e nostris obvios nactus, subito refugerit, seque tanquam gravi, propter illorum conspectum occursumque, scelere obligatum confestim apud sacerdotem accusaverit. Ceterum nihil erat illo in omni vitae parte emendatius: Candida et liberalis indoles, quam oris nativus lepos indicabat: eadem ad pietatem propensa; eo usque pudoris amans, ut licentior vocula ingenuo rubore frontem pingeret: acre ingenium; eruditio, pro aetate, non vulgaris; promptus et vividus animus, at sui potens, et nulla cupiditate mala implicatus. Talis ad summa quaeque, adolescebat Cotonus, cum in patriam illum morbus Lutetiâ revocavit. Confirmata valetudine missus a parente est Avaricum Biturigum, operam ibi daturus juri civili, doctore Jacobo Cujacio, Jurisperitorum ea tempestate clarissimo. Primum illud adolescenti prudentissimo curae fuit, amicum ut eligeret a suis moribus minime abhorrentem, solatium et munimen adversus licentiam juventutis. Plane ipsi ceteris in rebus simillimum fortunata sors obtulit, hac una dissimilem, quod Societati nostrae tantum favebat, quantum eandem Cotonus aversabatur. Neque illi hoc amicus identidem non objectabat, sed urbane tamen et comiter; admonens et rogans videret etiam atque etiam, ne graviori scelere se obstringeret, qui aleret conceptum in homines parum sibi cognitos odium. Perculit ea Cotonum ratio, praesertim jam progressum ad eam aetatem, ut praeceptas opiniones deponere per se posset. Sed multo magis commotus est, cum invitatus ab amico, dudum adscripto inter sodales B. Virginis, ut sodalitii sacellum dedicatum Deiparae, neque inornatum, viseret; sensit se incredibili quadam pietatis suavitate perfundi, ac paulatim obliterari pristinam imaginem, ac speciem deteriorem Societatis, quam ejus animo institutio puerilis impresserat.

[Note: 56. Quomodo vocatus a Deo ad Societatem.] Restabat ut quispiam auctoritate et eruditione praestans evelleret nonnullas de nobis suspiciones quibus eum parens imbuerat. Hoc vero cumulatissime perfecit, qui conciones per Quadragesimam Avarici tunc habebat in templo principe P. Petrus Vela: cujus sermone probus adolescens, praeterquamquod praejudicatas opiniones exuit, succensus etiam est desiderio rerum coelestium, ac vitae perfectioris. Ad eam vocari se divinitus cum intellexisset, Societatem nostram amplecti non dubitavit, eamque demum ingressus est Taurini, quo ad plenius cognoscendum jus civile, parentis jussu concesserat. Aronam inde, prope Mediolanum, tirocinii ponendi causa profectus, diuturnum cum parente certamen sustinuit, filium repetente, ac Reginae ipsius auctoritatem, cujus in aula insignem obtinebat locum, interponente. Illo demum victo, Cotonus Mediolanum petivit, philosophiae ut studeret, quam Lutetiae tantum degustaverat. Vercellis litteras politiores anno docuit: theologiam auspicatus erat Romae, cum P. Laurentius Magius e Gallia rediit in Urbem. Is vetere amicitia cum Cotoni parente conjunctissimus, petenti, tandemque placato, videndum filium, uti promiserat, concessit. Venit Lugdunum Cotonus, ubi ejus pater gravi morbo conflictatus extremum spiritum, in amantissimi filii complexu laetus edidit. Substitit ipse Lugduni ad studium, theologicum absolvendum, tantamque ad arcana subtilioris doctrinae introspicienda facultatem prae se tulit, ut inter primos divinae scientiae doctores fuisset brevi numerandus, nisi pariter emicuisset in eo admirabilis ad dicendum indoles, ex qua major ad religionis decus et praesidium, ut erant ea tempora, utilitas sperabatur.



page 67, image: s067

Itaque sacerdotio initiatus anno MDXCII. quotidianas conciones in Lugdunensi aede S. Pauli habuit, approbatione omnium secundissima, per Adventum, itemque per Quadragesimam. Hoc ipsum Avenione triennio deinceps toto praestitit; quo tempore ad gravissimum divini verbi praedicandi laborem accessit alius, postulante Archiepiscopo, non levis, explicandi morum officia, et conscientiae [Note: 57. Ejus primae cum haereticis dimicationes.] quaestiones. Tantus ad eum concursus fiebat, ut scholae angustiis multitudinem audientium non capientibus, utendum templo pro schola fuerit. Eâ digressum excipiebant alii cives ex aliis, modo responsa privatim de suis rebus petituri, modo sciscitantes de religione controversisque Fidei capitibus. Nam eae tum calebant in Gallia disputationes; et aditus ad Cotonum faciles praebebat omnibus ejusdem urbanitas, tanto illustrior quanto majore ingenii et eruditionis florebat famâ. Sic Rebellum, Calviniani agminis antesignanum, reduxit ad catholicorum castra, in quibus deinde multa et praeclara stipendia pro veritate fecit: Sic plurimorum pertinaciam, antea indomitam, ratione ac lenitate fregit. Ejus nomen cum in dies latius increbresceret, accitus fuerat Gratianopolim, anno MDXCVIII. exeunte, ut exultantem Calvini ministrorum audaciam compesceret. Vix ingressum adoriuntur diu noctuque catervatim; magis negotii facessendi causa, quam studio cognoscendae veritatis. Satisfaciebat omnibus tamen incredibili comitate; nec ipsos voce tantum, sed scriptis libellis erudiebat, insectabatur, cruciabat. Ergo via breviore molestum hospitem excutiendum rati, submittunt sicarium, qui remotis arbitris, per causam petendi consilii, ad Cotonum intromissus, involat in fauces ex improviso, easque elisisset, nisi ad clamorem accurrentes vicini, nefariam vim prohibuissent, ac percussori manus injecissent. Impium caput merito mactandum supplicio judicibus permittere promptum erat: satis habuit imitator Christi praeclarus admonere hominem sceleris, innoxiumque dimitti jussit. Idem rediit aliquanto post, sed alio consilio. Nam ad Cotoni pedes procidens, manantibus lacrymis, crimen cum haeresi detestatus, salutem sempiternam ab eo quaesivit, de cujus nece conjuraverat.

Sed nihil aeque caeci gregis ductores caecos male habuit, atque familiaris consuetudo et amicitia, sanctissime colligata per idem tempus Cotonum inter et Franciscum de Bona, Ducem Lediguerium, praepotentem tunc dynasten, regium in Delphinatu praefectum, ac postea regii stabuli Comitem. Ille, quamquam haeresim profiteretur, catholicae nihilominus doctrinae praeconem tam constanti fama celebratum audire pridem gestiebat. Ne vero suis doctoribus moveret stomachum, si palam nostro sacerdoti concionanti daret operam, occultum iter, a suis [Note: 58. Ducem Lediguerium sibi et religioni conciliat.] aedibus in aedem sacram pervium, duxit. Ibi concionem invisus et inobservatus auscultabat. Neque se tenere diu potuit, quin concionatorem, spretis sectae rumoribus, arcesseret, ejusque humanitate ac sapientia captus, totum se illi dederet, ac porro Societati: ad quam restituendam unus omnium vel maxime allaboravit, Henricum IV. apud quem praecipuas gratiae partes obtinebat, dedocendo, eique P. Cotonum commendando. Neque minorem vicissim ex amicitia sermonibusque viri apostolici fructum ipse tulit; agnita tandem veritate, ad quam tunc intelligendam nondum satis purgatas ab ambitione et malis cupiditatibus aures afferebat. Cotonum igitur et proborum favore, et odio ac pavore improborum tota jam notum Gallia, Rex audire vehementer cupiebat; verebatur nihilominus ne, ut plerumque fit, aula in eo probando a provinciis dissidênet. Sed affectus fuit ingenti gaudio, cum concionatorem suum non modo respondere vidit aulicorum expectationi, verum etiam fama ipsa majorem esse. Usus opportune benevolentia Regis Cotonus, tam sapienter et accurate negotium revocandae Societatis egit, ut Rex aegre moras ferret. Eas denique sustulerunt Clementis ad eum litterae, perlatae Lutetiam anno MDCIII. ineunte Sextili, quibus Pontifex et agebat gratias de rebus pro Societate gestis, et obsecrans ut operi tanto manum ultimam adderet, potestatem faciebat Apostolico Nuncio et Patribus, quos apud se Rex haberet, transigendi ejus arbitratu negotii. Henricus ad lustrandam Normanniam Rotomagum profectus, edictum de restituenda Societate


page 68, image: s068

ibi promulgari jussit. His conceptum verbis erat, ut ex Gallico ad [Note: 59. Edictum regium de revocanda Societate.] verbum expressimus.

HENRICUS Dei gratia Franciae et Navarrae Rex, praesentibus ac posteris salutem. Notum facimus nos, precibus Summi Pontificis de restituenda in hoc nostrum regnum Societate IESU, obtemperare cupientes, aliisque gravibus et idoneis causis impulsos, concessisse et concedere per has litteras, nostra manu obsignatas, peculiari [Note: A. C. 1603. Soc. 64.] nostro beneficio, pro regia potestate et auctoritate, omnibus ejusdem Societatis IESU hominibus facultatem manendi residendique in iis locis ac domibus, quas in hoc nostro regno nunc obtinent, nimirum in urbibus Tolosana, Auscitana, Aginnensi, Ruthenensi, Burdigalensi, Petrochorensi, Lemovicensi, Turnonensi, Aniciensi, Albenacensi, et Biterrensi. Praeterea, in gratiam ejusdem Summi Pontificis, pro singulari nostro in eum studio, iisdem concessimus ut repetant incolantque nostras urbes Lugdunum ac Divionem: et praesertim habendam ipsis tradimus domum nostram Flexiensem, in agro Andegavensi, ut iis in locis collegia sua et domicilia instituant, iis tamen, quae sequuntur, conditionibus adhibitis.

I. Ut ne ipsis liceat collegium ullum aut domicilium collocare in urbe qualibet nostri regni, aut ullo ditionis nostrae loco, absque nostra peculiari facultate: utque si secus faxint, irritum ac nullum sit, quodcumque beneficii per istas litteras ipsis concedimus. II. Ut quicumque ex eadem Societate IESU nostro in regno versabuntur, necnon eorum rectores ac praesides, indigenae sint Galli, neque ullis alienigenis in eorum collegiis ac domibus locus esse, nisi annuentibus nobis, possit. Quod si exteri nunc ibi morentur, se post tertium ab his litteris promulgatis mensem in patriam recipiant. In eo tamen alienigenarum numero minime comprehendi declaramus oriundos ex urbe vel Comitatu Avenionensi. III. Vt ex eadem Societate unus aliquis adsit in aula nostra, e Gallia oriundus, idemque spectatae inter suos auctoritatis et fidei, quo utamur concionatore, et pro suis sodalibus, si res ferat, sponsore ac vade. IV. Ut omnes in Societatem cooptati, qui jam in regno nostro degunt, aut in eam deinceps ibidem cooptabuntur, jurent apud regios locorum ubi versabuntur praefectos, in haec verba: Se nihil facturos aggressurosve, quod obsequio nostro, paci publicae ac tranquillitati regni obesse possit, nulla re penitus excepta. Quod quidem jusjurandum rite dictum, ac legitima auctoritate perscriptum, iidem nostri magistratus deferendum curabunt ad regni cancellarium: ac si quis eorum qui modo Gallium incolunt, vel in eam postea devenient, dicere sacramentum ejusmodi recusaverit, huic in regno nostro consistere nefas esto. V. Nulli ex eadem Societate, seu vota simplicia tantum, sive alia ediderit, fas sit res ullas non moventes acquirere in regno nostro, emptione, donatione, aut alio quocumque modo, absque, nostro permissu. Item nemini ejusdem Societatis adire liceat ullam hereditatem, sive in directo sive in transverso gradu, quemadmodum ceteris religiosis viris vetitum est. Quod si postea nihilominus dimittantur ab eadem Societate, illis fas erit in suorum bonorum possessionem reponi. VI. Nefas sit Societati ulla bona non moventia accipere ab iis quos sibi postmodum aggregabit: sed ea pervenient ad ipsorum heredes, aut eos quibus impertienda tirones judicaverint ante suum in Societatem ingressum. VII. Iidem Societatis IESU religiosi legibus regni nostri in omnibus et ubique tenebuntur; et jurisdictioni magistratuum eatenus erunt obnoxii, quatenus eidem ceteri ecclesiastici et religiosi sunt subjecti. VIII. Non licebit iisdem quidpiam ret sacrae vel profanae efficere aut moliri, quod adversetur juri praesulum, capitulorum, parochorum, universitatum, aliorumque Ordinum religiosorum nostri regni; verum jure communi stabunt. IX. Nec ipsis fas erit concionari administrare sacramenta, etiam confessionis, aliis praeterquam suis, nisi annuentibus Episopis, quorum in dioecesi sunt tres supremi senatus, Tolosanus, Burdigalensis, et Divionensis, a quo triplici senatu jura petunt urbes, in quas hujus edicti beneficio restituuntur. Neque tamen haec Societati facultas ab Episcopis dabitur ibi, ubi jus dicit senatus Parisiensis, praeterquam in urbibus Lugduno et Flexia, in quibus residere, ac sua obire munia poterunt, ut in aliis locis, in quae sunt restituti X. Ut vero in collegiis ad quae revocantur, et minoribus domiciliis, quas residentias vocant, ipsis suppetat unde alantur, permisimus ac permittimus, ut annuis reditibus ad fundandas domos attributis


page 69, image: s069

frui possint: ac si qui forte essent in eorum bonorum possessionem vel custodiam ingressi, redhibere ipsis omnia de integro ac reponere compellantur.

Itaque mandamus dilectis ac fidelibus consiliariis nostris, et magistratibus nostri senatus Parisini, ut edictum hoc in tabulas publicas referant; ratum haberi, legi, et promulgari jubeant: dentque operam, ut sublatis omnibus impedimentis, beneficio nostro plene ac pacate Societas IESV perfruatur. Sic enim nobis placitum. Ut porro sua istis litteris auctoritas et vis in perpetuum constet, his apponi sigillum nostrum jussimus, salvo in aliis jure nostro, et alieno in omnibus. Datum Rotomagi; mense Septembri, anno salutis MDCIII. regni nostri quintodecimo.

HENRICUS.

Has conditiones additas edicto Rex voluit, sive nonnihil indulgens pristinis [Note: 60. De conditionibus Edicto appositis.] suspicionibus; sive ut quibusdam satisfaceret, quorum odia in Ordinem nostrum incensa leniri posse hac severitate confidebat; donec ea vel restingueret auctoritate, vel arte sopiret. Interim plerisque ista restituendae Societatis ratio non parum displicebat. Contendebant ejusmodi conditiones cum aequitate ac Societatis fama pugnare; plerasque etiam publicae utilitati adversari. Quare censebant rogandum Regem, ut pro sua prudentia consideraret, nullam a nobis exstitisse causam, cur suo beneficio non integro et omnibus numeris absoluto frueremur. Quod si fixum illi ac deliberatum foret istas conditiones retinere, saltem iis adhiberet aliquem modum; maxime vero, quae contra nos in senatu Parisiensi acta fuerant, rescinderet; aut alia ratione aliqua Societatis innocentiam declarandam curaret. Pugnabat in primis Claudias Aquaviva, ut jurisjurandi praestandi lege Societas Gallicana solveretur: necnon caput illud declarari cupiebat, quo praecipiebatur ut staremus jure communi, similiter atque aliae religiosorum familiae: item explicari, quo pacto facultas audiendarum confessionum, et habendarum concionum ab Episcopis postulanda esset. Alii accipiendas quoquo modo conditiones arbitrabantur, freti Regis humanitate, quae spem perficiendi et cumulandi beneficii certissimam faciebat. Objiciebant etiam metum gravioris mali, si Regi mos non gereretur. Huc accedebat, quod easdem conditiones Pontifex non omnino improbasset, cum illi Regis nomine oblatae fuissent, et ejus censurae arbitrioque permissae. Aiebant Regem, quod statuisse durius videbatur, fecisse temporis causa; mitigatis paulatim offensionibus res nostras in pristinum statum ab eo plane reponendas: auditum illum saepe cum diceret plura se in Societatis gratiam anno uno, quam superiores Galliae Reges annis triginta, perfecturum. Non posse a nobis detrectari, nec vero debere juramentum fidelitatis, quod regii tot praefecti, tot magistratus, et publicorum munerum administri, passim quotidie praestate consuevissent: non alia re certius ac validius delendas hominum suspiciones, qui nos alii Summis Pontificibus, alii Regibus Hispaniae, ineluctabili voto sic addictos putarent, ut in Principum aliorum verba jurare non auderemus: periculum esse ne ingravescerent illae suspiciones, si dicere sacramentum hoc abnueremus; neve tota Societas, tanquam perduellium agmen, e Gallia radicitus exscinderetur. Quod spectat ad bona immobilia, nequaquam a Rege possessionem illorum interdici, sed, se inscio: nec arceri omnes alienigenas, sed probatos et cognitos admitti, ex iisque duodecim, quos P. Cotonus designaret, in regno jam retineri. Porro ad Societatis prudentiam pertinere, atque adeo paupertati quam profitetur magis esse consentaneum, ut ne acciperet collegia, nisi essent tam probe a vectigalibus instructa, ut carere possent adventitiis ejusmodi bonis, praesertim iis quae a novitiis importantur. Quod attinet ad audiendas confessiones, et alia Societatis nostrae munia, declaravit Henricus, post acceptas Cardinalium Aldobrandini et Ossati, ac Praepositi Societatis, litteras, mentem suam esse, ut omnia secundum concilii Tridentini leges administrarentur: ut eodem quo ceteri Ordines religiosi jure essemus; in iis videlicet, quae pertinent ad civilem disciplinam; ita ut nihil detrimenti privilegiis nostris afferretur. Hoc ipse palam est professus; ac Romam perscribendum curavit: addiditque jurisjurandi lege solvi posse illos e nostris, qui deinceps in Galliam succederent. Eâdem humanitate rescripsit ad P. Claudium Aquavivam, Societatis Praepositum: nec Patres qui secum


page 70, image: s070

erant, cessabat leniter admonere ut quiescerent; ut sibi omnia permitterent; agerent modo quod vellet, se postea quod ipsi vellent, acturum.

[Note: 61. Henrici IV. studium erga Societatem. Aulici vox de illa.] Sane regalis benevolentiae illustriora nobis in dies dabat signa. P. Cotonum et alios arcessebat frequens, cum iis familiariter colloquebatur, multa de religione sciscitans, multa de Societate, cujus leges et mores explicari sibi singulatim volebat. Acciditque aliquando, cum apud Carthusianos, in eorum coenobio, quod Burgifontem vocant, prandêret, ut a coenobii moderatote percontaretur quid discriminis inter Carthusianorum et Societatis institutum intercederet. Respondere paulisper cunctantem coenobiarcham nobilis, qui adstabat, adolescens cum bona Regis venia, occupavit, et, Hoc inter utrosque discrimen est, inquit, quod Carthusienses carne spiritum; Patres Societatis, spiritu carnem domant: quae responsio Regi ac toti aulicorum coronae plurimum arrisit: ac multa in laudem amborum Ordinum, probante Rege, dicta. Nemo enim de fama Societatis palam detrahere jam audebat, quin Rex patroni partes continuo susciperet, ac malignitatem obtrectatoribus in os exprobraret. Cumque per eos dies editus liber fuisset, jactari solitis in nos conviciis refertus, vocato cancellario perquiri auctorem, et ne quid ejusmodi unquam vulgaretur edici jussit.

Regis erga Societatem voluntate cognita, civitates amplius viginti, quasi liberas [Note: 62. Rex edictum suum comprobari a senatu Parisino jubet.] habenas nactae, collegia flagitarunt: ipsi Parisienses, pro suo recuperando praefectum urbis ad Regem allegarunt. Eorum vota differre visum est usque dum senatus Parisiensis regium edictum de Societate restituenda, consueto ritu in tabulas publicas referret. Moris enim est apud Gallos, ut edicta regia vulgo habeantur a senatu Parisiensi rata, nec antea vim suam censeantur obtinere. Ac licet Rex per sese, aut de consilii sanctioris sententia, decernere quod libe at possit, ne tamen Henricus hanc iniret viam, magnis curiae Parisinae, ac praesertim senatus: Principis erga se promeritis impediebatur. Hunc igitur V. Kal. Nov. cum aliis aliquot accitum, de nostri postliminii decreto comprobando admonuit, utque de hoc negotio primum ageretur, cum ad solita fori munia, transacto justitio, senatores reditent, praecepit. Patres Societatis JESU revocare, inquit, decrevi; vestrae sunt partes voluntati meae suffragari: fecit vestrum erga me studium eos ut regno pelleretis: idem studium faciat, eos ut mecum restituatis. Expendi omnia diligenter: multa quotidie de illis falso in vulgus jactari cognovi: leges, disciplinam, et constitutiones piae istius atque eruditae Societatis perspexi. Magnas attulit Hispanis, Germanis, Italis, Orbi toti, utilitates: afferet Gallis non minores: ne quid ab illa oriatur mali, providebo. Ad haec senatus Princeps: Equidem, Rex, inquit, non possumus, quidquid statuas, non aequi boni consulere: nihilominus obtestamur ut considerare ne pigeat... Parantem plura dicere interpellavit Henricus, et, Video, subjecit, quid vos moretur: incolumitatis meae cura, deinde vestra in Parisinam Universitatem benevolentia. Quod nostri geratis curam, gratum est: at ille, qui poenam nuper luit, parricida neque fuit e Societate, neque Societatis doctrinam aut mores accusavit. Universitatis splendorem non obscurabunt Patres, at illustrabunt. Consultius judicavi habere illos obsequentes et amicos, quam infensos. Multa in hanc sententiam, pro nativa eloquentia et majestate graviter; pro Societatis fama perhonorifice, disseruit: nihil contra hiscere tunc auso senatus Principe. Tamen adduci non poterat, ut edictum Rotomagense sanciret; donec regiis qua minis, qua pollicitationibus victus, oravit saltem ut sibi, quae in Regis ipsius rem ac publicam esse viderentur, liceret coram libere proponere.

[Note: 63. Senatus Principis oratio contra Societatem, coram Rege.] Igitur pridie Natalis Domini magno et ambitioso praesidum, senatorum, advocatorum comitatu procedit in regiam. Verba facit per semihoram, oratione meditata, et omnibus fucata pigmentis, cui vim ac pondus addebat oris dignitas, vocis contentio, innatus dicendi lepos, quo valebat plurimum. Exposuit artificio singulari quaecumque in Societatem invidiose dicta et ficta vel meminisset ipse, vel eidem amici accurate conquisita suggesserant; privata demum Regis commoda publicis apposite remiscens, nihil omisit quo ejus animus odio incendi, et a revocanda Societate deduci posset; adeo ut qui aderant e proceribus, nobis dediti,


page 71, image: s071

expallescerent, ac Regem, quamvis acute, et subito respondendi laudem sibi, nec temere, vindicaret, posse contra senilis et exercitatae facundiae robur consistere diffiderem. Tum ille, omnibus ad audiendum arrectis, breviter se colligens, coepit Principis senatus orationem a principio resumere; ac singillatim, quod cuique capiti respondendum erat, tam accommodate, tam eloquenter subtexuit, ut eum non modo pugnandi vincendique, sed etiam optime dicendi artem callere, coetus omnis principum et antistitum, plausu laetitiaque gestiens, fareretur. Auditus est perdiu summa omnium attentione; neque solum ejus sententias, sed ipsa etiam verba plurimi exceperunt, et in patrium quisque sermonem exteri non pauci converterunt.

[Note: 64. Hanc refellit ipse Rex, et Societatem de objectis criminibus purgat.] Laetari se dicebat cura, quam pro se et regno suo gereret senatus: perspecta sibi esse omnia, quae tam operose allata modo fuerant, et a multis annis expensa, suisque momentis librata; sed aliam esse fori, aliam regni administrandi, quam ipsi nescirent, rationem. Ambitionem objectatis, inquit, hominibus Societatis; quos adeo non aucupari dignitates constat, ut sibi earum aditum peculiari voto praecludant. Nam si suspicionem arrogantiae nomen JESU, ipsis ab Ecclefia concessum, praebet, quid aliis quibusdam religiosis Ordinibus fiet, qui nomen Sanctissimae Trinitatis usurparunt? Damnatos et rejectos a Sorbona dicitis: at, quos Sorbona vetus, aemulatione quadam, aut ignoratione illorum instituti, rejecit; non rejecit nova, imo illorum eruditioni meritam laudem tribuit: eorum vero docendi agendique rationem tandiu, credo, Universitas Parisina non probabit, quandiu scholas illorum florere ac frequentari cernet. Porro nullius aeque interest eos revocari, atque Lutetiae; secum enim revehent numerosam pubem, quae ipsos, licet vetantibus edictis vestris, ultra Galliae fines sectari non cessat. Toleratos duntaxat hactenus in Gallia fuisse narratis: faxo jam ut auctoritate publica, edictis meis, vestrisque decretis, jure civitatis, regni, et Universitatis donentur: idque mihi ac temporibus meis singulari Superûm beneficio reservatum laetor.

Atenim seditiosum genus hominum est, ac Regibus suis infestum: foederatorum enim partes contra meam rem amplexi sunt. Fuit haec injuria temporum et calamitas: errore lapsi sunt, ut multi; et levius quam multi: conscientia et religione ducebantur. Sed confido fore, idque meis beneficiis perficiam, ut ipsos mihi deinceps, partibusque meis habeam addictissimos. Neque vero ullius voti vinculis, ut jactant qui eorum ignorant leges, adstringuntur Hispano Regi; nec summi Pontificis in verba sic jurant, ut debitam suis Principibus ejurent fidem. Plurimum illis utuntur Hispani: sit ita sane; plurimum illis nos quoque utamur. Habet Hispania quod eos alliciat; cur Gallia non habebit? Refricatis terra Barrerii et Castelii facinora. Placet vestra mihi pietas ac solicitudo: Barrerium tamen nullus sacerdos Societatis confitentem de peccatis audierat: unus ex eadem Societate nos de hominis scelerato consilio admonuit; alter illum sempiterni supplicii denunciatione conatus est a parricidio deterrere. A Castello nihil fuisse illis objectum ipsimet luculenti testes estis: si quid enim compertum fuisset ejusmodi, nequaquam illud in decreto vestro tacuissetis, neque per vos inultum abiisset. Quod si tamen iste, quem afficiendum supplicio putavistis, aliquid in meum cogitavit caput; an aequum est omnes unius culpâ reos esse? an eorum, qui mea quandoque sunt secuti signa, furtis, latrociniis, flagitiis, teneor obstrictus? Ego vero et illi, et ceteris qui quid in me peccarunt, ignosco libens; atque ita mihi Deum esse propitium precor, ut omnibus placatus ex animo sum. Nolite haec vulnera, quae jam coierunt, ingratâ recordatione acerbare; publicasque pariter ac privatas injurias mecum oblivione voluntaria conterite: aut, si quorumdam ex hac Societate reprehendere maleficia libet, aliorum beneficia, non Gallorum duntaxat, sed etiam Hispanorum, ne omittire; quos meae cum Ecclesia reconciliationis causam omni studio promovisse non ignoratis.

Sed vos solicitat futuri metus: tranquillitas regni, pax academiarum movet. Doctrinam exitialem instillant juvenum auribus; eosdem ad se quacumque possunt via, et quidem lectissimos, pelliciunt: augentur opibus, funduntur in dies


page 72, image: s072

latius, neque possunt explere avidam habendi plura sitim. De doctrina quaesivi diligenter: falso illis talem affingi, qualem praedicatis, vel hoc uno argumento patet, quod ab annis triginta, ex quo in Gallia docent, nemo unus e tanto adolescentum numero sit repertus, qui se hanc ab illis affirmet audivisse. Quidquod in illorum Societatem admissi nonnulli, atque omnium quae in ea geruntur probe conscii; deinde ab eadem dimissi, et ad haereticorum interdum transgressi castra; nunquam tamen hoc doctrinae pestilentis crimen ipsis imposuere. An credibile est eos, si quid ejusmodi cognoscerent, dissimulaturos, cum sint alioqui tam diligentes in colligendis undecumque probris, quibus dum Societatem onerant, suae defectionis infamiam levare contendunt? Atenim lectissimos adolescentes, excellenti praeditos indole atque ingenio, ad suum aggregant coetum. Et ego, cum militem scribo, lectissimum ac fortissimum quemque lego: neque vos vestrum in ordinem cooptaretis non lectissimos, nisi majorem aliquando gratiae, quam virtutis verae, rationem haberetis. Serpunt iidem ac sparguntur quotidie latius, penetrant in urbes, nec periculis aut difficultate ulla impediuntur quominus destinata perficiant. Laudo industriam: ad solium, tot periculis ac difficultatibus obstructum, non alia ipsimet via pervenimus. Qui opes illorum immensas carpunt, hallucinantur graviter: vix habebant quando solum vertere coacti sunt, annui census, tot in domiciliis, nummorum millia duodecim: ac ne quid in eam partem peccent, edicto meo cavi. Dicuntur interponere se in aliena negotia, etiam publica; cohibeantur: prodere arcana Regum consilia; ne cum ipsis communicentur. De illis resciam quantum mihi libebit: illi ex me nihil, nisi quantum mihi videbitur, andient. Ad extremum id observavi, cum primum agere de restituendis illis aggressus sum, duo prae ceteris hominum genera vehementius repugnasse: unum haereticorum; alterum ecclesiasticorum solutioris vitae: inde mihi fuit commendatior illorum doctrina et vita. Revocatos volui: cautio nostra erit ne quid ab iis publica res detrimenti capiat: haud paulo difficiliora gessimus.

[Note: 65. Senatus Parisiensis Regium edictum denique ratum habet.] Perculsus hac oratione Regis et constantiâ senatus Princeps cunctabatur nihilominus, ac diem ex die ducebat: donec intentatis gravioribus a Rege minis fractus, imperata demum fecit: et IV. Non. Jan. insequentis anni MDCIV. cui propterea Societatem restitutam nonnulli adscribunt, factum est senatusconsultum quo edictum Rotomagense rite comprobatum fuit. Mortuo per eos dies Arelatensi [Note: 66. P. Petrus Cotonus Arelatensem Archiepiscopatum saepius a Rege oblatum recusat.] Archiepiscopo, cum Henricus P. Cotonum illi subrogare omnino constituisset, Cotonus oblatas enixe non semel infulas modeste respuens, voti religionem qua tenemur ad honores ecclesiae recusandos, constanter objecit Regi, Societatis leges vehementer probanti, simulque praedicanti Patrum modestiam ac lenitatem, qui tam gravibus appetiti calumniis, de nemine secum expostularent, nec ullam ultionis cupiditatem prae se ferrent. His rebus magis accensus est, ut beneficium inchoatum perficeret. Itaque de collegiis in varias regni urbes inducendis, et ornandis cogitare serio coepit, praesertim de Flexiensi.

[Note: 67. Collegium Flexiense ab Henrico IV. fundatur. Divionense restituitur.] Est Flexia oppidum elegans in agri Andegavensis fertili tractu, eximia coeli solique salubritate, et amoenitate. Hic avita Henrici IV. domus visitur; aedificiis, sylvula, horto, cultissima et amplissima. Hanc Societati habendam anno MDCIII. dederat, eoque sunt profecti quatuor e nostris ad possessionem ineundam. In eodem collegio splendidissimum est molitus templum, ubi cor suum ac Reginae uxoris, obita morte, conderetur, et stata sacrificia pro utroque peragerentur: bibliothecam instruxit locupletem; certum ex aulica nobilitate numerum adolescentum assignavit alendum in collegio. Addere denique statuit probationis domum, nostris tironibus educandis, ut ex hoc uno Seminario doctorum virorum et religiosorum laeta soboles in omnem deinde Galliam spargeretur. Ut autem haec regalis academia coalesceret facilius ac frequentaretur, collegii Parisiensis restitutionem parumper differebat. Collegium Divionense, ante annos octo dissolutum, nobis ex edicto regio redditum est eo fere tempore, quo Flexiense surgebat. Quandiu hac illustrissima urbe caruimus, singulis prope annis missi fuere, communi totius Burgundiae consensu, legati ad Regem, qui Societatem repeterent. Edictum vero de illa revocata senatus Divionensis tanta benevolentiae


page 73, image: s073

[Note: A. C. 1604. Soc. 65.] in Ordinem nostrum significatione confirmavit, ut ab ejus promulgatione solennem sit auspicatus diem, quo, post exactas forenses ferias, ad dicendum jus pro more se referebat. Illud etiam observatum fuit, absentia nostra mitigatos, qui alieniore a nobis erant animo; et palam esse professos, pristini temporis acerbitatem se omni officiorum genere deleturos. Neque intra voces benignitas illa stetit: aes alienum, quo diuturno et gravi premebamur, publica pecunia persolutum, aucta collegii vectigalia, ornatae scholae. Paene dixerim profuisse collegio cadere, ut sic resurgeret.

Per idem tempus P. Cotonus a Rege jussus urbes recensere, quae Societatis domicilia poscerent, trium et viginti nomina ipsi detulit. Nulla earum repulsam est passa; delectae quaedam illustriores, a quibus initium duceretur. Sic anno post discessum nostrum nono, antiquas in sedes restituta Societas, et novis etiam [Note: 68. Probrosa Societati pyramis eversa Lutetiae.] aucta est. Quae supererant pristinae cladis vestigia, paulatim abolita sunt. In primis erecta fuerat anno MDXCV. Parisiis ante valvas curiae, quod Palatium vulgo vocant, ingens e saxo pyramis, imposita quadratae basi, cujus lateribus statuae quatuor insidebant. In eam incisum exilii nostri decretum, et multa eo spectantia, legebantur oratione vincta numeris et soluta, quae antea recitavimus. Probrosam Societati pyramidem Henricus IV. everti jussit, Idib. Febr. MDCV. quamvis intercederent viri magnae apud ipsum auctoritatis, qui gravem inuri Parisinae curiae hoc facto maculam causabantur. Illud a Rege duntaxat nostri contendebant, ut marmoreae tabulae tollerentur, in quibus atroces calumniatorum naeniae, nullo senatus decreto sculptae fuerant. Hoc saltem orabant adversarii, ut everteretur noctu. Molem totam convelli Kex luce palam voluit.

Quamvis redditum nobis fuisset tertio Kal. Majas collegium Parisiense, nondum tamen erant apertae scholae, quarum ingenti desiderio civitas tenebatur, praesertim cum cerneret in aliis urbibus collegia Societatis numero discipulorum, pietate, et eruditione florere. In Rotomagensi mille septingenti numerabantur: mille ac ducentos Rhedonense; nec pauciores Flexiense recensebat, magna Henrici voluptate, qui collegium hoc nuper a se conditum celebrari laetabatur, eamque [Note: 69. Collegii Parisiensis scholae cur tardius apertae.] ob causam Parisienses scholas conticescere tantisper sinebat. Hoc ipse disertis verbis respondit Patri Antonio Barisonio, quem Praepositus Generalis Societatis in Galliam miserat, ut pristinam docendi Parisiis facultatem a Rege postularet. Suberat alia fortasse interior causa, ne videlicet Universitatem Parisinam, nostro in Galliam reditu afflictatam, gravius irritaret. Offensiones enim hominum, quae tunc in concusso recentibus bellis regno multae et graves erant, tractare leniter amabat, imperioque parcius et auctoritate utebatur. Nihilominus pro eo, quo flagrabat, haereseos debilitandae studio, dedit anno MDCIX. regium diploma, quo potestas fiebat uni e nostris theologis, in collegio Parisiensi, quaestiones Fidei, quas controversas vulgo vocant, explicandi. Sed academiae rector, hoc instaurandi collegii velut omine, atque aditu, perculsus, mtercessit. Causa in forum delata. Non defuerunt adversariis insignes patroni: et Cardinalis Perronius, rerum nostrarum ceteroqui studiosus, quia Regi ab eleemosynis erat, cujus muneris est regios professores nominare, moleste tulit hoc diploma se inscio impetratum, ac Regi significavit multos esse jam theologiae doctores Parisiis, quibus praeripi discipulos non conveniret. His rebus deterriti Socii Parisienses causam omittendam tam adverso tempore censueruut. Sed quod in scholis non licebat, hoc in templis, hoc in privatis congressibus factitabant; ac religionem omni contentione tutabantur, adeo ut haeretici palam dictitarent longe graviorem suis rebus plagam inflictam esse Jesuitae vel unius reditu, quam universorum exilio. Rex vere locutos sensit: nam Societatem magis in dies pernoscebat, ac laetus vidit oblatum sibi a P. Cotono indicem, in quo perscripta erant omnia vectigalia, et reditus singularum in Gallia domorum Societatis, ex quo perspici posset, quantum illi a vero aberrarent, qui persuasum habebant, immensas quasdam a nobis opes in Gallia possideri, et majores undique coacervari. Mihi vero, subjecit Henricus, vestrarum opum tenuitas non veniebat in dubium: sed valebit index ad eos, qui contra sentiunt, coarguendos: statimque ad circumfusam


page 74, image: s074

procerum coronam conversus, integritatem Societatis ac modestiam laudare aggressus est.

Quo magis haec de nobis sentiret fecit P. Cotoni virtus, et contemptrix honorum humilitas. Hunc Arelatensi Archiepiscopatu ornare ante biennium statuerat. [Note: 70. P. Petrus Cotonus ne in collegium Cardinalium cooptetur omni opae contendit.] Ejus multis precibus deterritus abstiterat incoepto: nunc, tam facile victum se dolens, novam cum modestia Cotoni pugnam suscepit, nec tantum illi Archiepiscopalem insulam, sed ipsam quoque Romanam purpuram imponere decrevit. Id a Paulo V. ad Apostolicum solium nuper evecto non difficile impetratum iri confidebat. Spem ac desiderium accendebant recentia Toleti et Bellarmini Cardinalium exempla. Unus occurrebat a Cotoni humilitate metus: hanc furtim et per cuniculos adoriri statuit; ut prius victam se, quam oppugnatam sentiret. Sed ita occulte rem moliri non potuit, quin Cotonum afflaret aliqua suspicio. Anxius adit P. Ludovicum Richeomum, Lugdunensi provinciae praepositum, qui negotii causa tunc forte venerat in aulam. Orat enixe ut Regem ab hac sententia dimovere curet. Annuit Richeomus, et occasione Regis alloquendi captata, gratias agit pro summis ejus in Societatem beneficiis, quibus ut addere cumulum velit, rogat. Henricus magnum aliquid peti ratus, omnino daturum se respondet, si res digna se, digna Societate sit. Pergit Richeomus, et, Tuorum in nos, inquit, beneficiorum magnitudinem, Rex, nemo cogitando assequi, nedum explicare [Note: A. C. 1605. Soc. 66.] dicendo potest: hoc unum obsecramus, iis ut ponere modum velis. Non postulamus ut dones; ut ne dones, petimus: timemus ne forte iriducas animum quempiam e nostris ad honores Ecclesiasticos promovere: hunc, oramus, exime nobis metum. Rex demiratus postulati genus, quaerit subridens, an sit ea mens universae Societatis. Ego vero, subjecit Richeomus, id plane scio; ac tibi, Rex, confirmare possum. Henricus bonis verbis discedentem prosecutus, jussit metum omittere: Societatem sibi curae et cordi esse. Cotonus hac Regis oratione nondum sibi satis cautum existimans; ipse causam apud eum suam peroravit; ac distinctius explicuit peculiare votum, quo se Societatis professi obligant, nullam ut Ecclesiasticam dignitatem imponi sibi patiantur, nisi praecipiente nominatim ac diserte, summo Pontifice. Ego vero, subjecit Rex, si Pontifex essem, hujus edendi voti potestatem iis tantum in Societate facerem, qui essent deterioris notae: ceteris, tui similibus, ne quid ejusmodi voverent imperarem. Cui Cotonus: Aliam Deus tibi, Rex, injiceret mentem, si esses Pontifex; ac perspicue intelligeres quanti religiosorum Ordinum referat omnem ambitioni aditum intercludere: quam necessarium sit iis societatibus, quae animarum saluti labores suos devovent, abundare peritis hominibus et egregie piis; ac proinde providere, ne iisdem spolientur. Alia in eandem sententiam multa dixit, tanta vocis animique constantia, ut vera denique ab illo dici, et bona fide, Henricus persuasum habuerit. Itaque spopondit se nihil deinceps ejusmodi tentaturum: et ea, quae secum Cotonus disseruerat, aulicis, non sine admiratione ac voluptate, postea saepius renarravit.

[Note: 71. Idem Cotonus Institutum Societatis adversus obtrectatores defendit, favente Rege.] Sic apud aequissimum judicem causam Societatis potius quam suam egit facillime vir modestissimus: cum aliis quibusdam minus erga nos benevolis negotii plus illi fuit. Servinus, clarum tunc in foro Parisiensi nomen, invectus acriter coram Rege in Societatis institutum erat. Insectandi argumentum petebat ex eo, quod nostrae leges potestatem faciant iis, qui apud nos simplicia religiosorum vota emiserunt, suorum jus bonorum retinendi, et in eorum redeundi possessionum, si votis soluti a Societate, justis et gravibus de causis, dimittantur. Paternis perpetuo bonis privandos contendebat, qui semel in Societate vota edidissent. Aiebat nos, siquidem religiosi censeremur, pari ac ceteros religiosos jure esse debere; aequum videri, ut qui vovent paupertatem, peracto tirocinii biennio, exequantur ipsa re, quod verbo profitentur; et jus ac dominium bonorum abdicent, cui non bene convenit cum voto paupertatis: interesse reipublicae, ut privatarum bona familiarum certa et mutationis expertia manerent; neque illarum tranquillitas adolescentum levitate ab instituto religioso desciscentium turbaretur: multis civibus ista ratione fraudem et damnum creari, cum aliquis uxorem


page 75, image: s075

duxisse opulentam ratus, delusum se, reverso ad seculum juvene, uxoris fratre, cerneret: cum alius nummos putans dedisse se tuto ac locupleti debitori mutuos, cum postea folvendo non esse deprehenderet, accisis fortunis, et in adolescentem religiosae vitae desertorem divisis. Regii sigilli custodi Sillerio Rex innuit ut intromitteret P. Cotonum, qui pro se ipse diceret. Venit, et eam habuit orationem, quam omnium excepit approbatio.

[Note: 72. Cur admissi in Societatem bonorum dominio se non abdicent ante solennem votorum professionem.] Ac primo quidem docere coepit quaenam fuisset S. Ignatii mens in hac ferenda lege. Nimirum id spectavisse virum longe prudentissimum, ut nullos in Ordine suo nisi lectissimos homines retineret. Cum videret porro id fieri non posse, nisi aliqui subinde dimitterentur; qui si manerent, et sibi graves et Ordini toti forent; simul intellexit multo minus laboris fore in iis dimittendis, quibus honesta domi suppeterent ad vivendum praesidia, quam quibus nulla. Neque vero quemquam esse tam duro, tam iniquo in suos liberos animo, qui eos infelicem, aut in genere vitae religioso, cui non sint idonei; aut in seculo, ad quod redierint, vitam vivere, ac paternis carere bonis velit, ne quid reliqua familia capiat incommodi. Perrexit Cotonus ostendere diversam, in variis Ordinibus, religiosae paupertatis rationem; eamque pluribus confirmavit exemplis: demonstravit incertam illam, et fuspensam ex adolescentium constantia fortunarum in familiis aleam, nullis fraudi et damno esse, praeterquam imprudentibus: constitutionem nostram et legem, quae omnibus nota esset, multo minus, obesse commercio et negotiantium commodis, quam substitutiones occultas, fideicommissa, latentes hypothecas, et alia id genus, passim usitata.

[Note: 73. Natura votorum quae in Societate fiunt.] Porro, cum cerneret haec a proceribus qui aderant vehementer probari, censuit explicandam paulo fusius votorum, quae in Societate fiunt, naturam: Rege perlibenter audiente, quippe qui cuperet totam Instituti nostri rationem habere notissimam: et istud ceteroquin de votis nostris caput vulgo erat ignotum; ac multos etiamnum inducit in errorem. Duplex igitur votorum genus distinxit; alterum fimplicium: alterum solennium. Utraque porro cum a religiosis viris eduntur, vim suam omnem et propriam quandam indolem haurire docuit a Constitutionibus et regulis instituti religiosi, in quo nuncupantur: idque disertis verbis denunciant qui vota post tirocinium emittunt in Societate: Omnia, inquiunt, intelligendo juxta ipsius Societatis Constitutiones. Jam, Constitutionibus Summorum Pontificum, et legibus Societatis, quas iisdem Summi Pontifices approbarunt, et Concilium Tridentinum sanxit, cautum id ratumque habetur, ut novitii, exacto tirocinio, tria substantialia religionis vota, etsi simplicia, emittant, quibus ita cooptantur in corpus Societatis, ut libera maneat Soeietas, nec teneatur ad eos admittendos ad Professionem, nec in Coadjutores Formatos, si studiorum tempore male se gererent. . . Et tunc ipsi etiam suis votis soluti erunt. Declaretur iis qui dimittuntur, inquit Conditor Societatis, quod soluti maneant a votis simplicibus, quodque nulla alia dispensatione indigeant. Addit Gregorius XIII. eam conditionem multo esse iis commodiorem, ut liberi potius, quam votis obligati dimittantur. Hoc vero maxime proprium est, subjecit iis recitatis Cotonus, votorum ejusmodi simplicium, ut a Societate solvi possint, eoque praesertim nomine distinguuntur a solennibus, quae solvi ac rescindi nequeunt, adeo ut si quos post illa edita contingat a Societate dimitti, oanh nequaquam tamen suis votis ab ea liberentur, nec esse religiosi desinant, ut ii qui post edita vota simplicia dimittuntur.

Altera dos votorum simplicium Societatis est, ut iis obstricti dominium bonorum suorum, et beneficia Ecclesiastica, si qua ipsis ante collata fuerant, quam inirent tirocinium, possint retinere; donec vota novissima vel Coadiutorum vel Professorum edant. Hoc dominium aperte Gregorius XIII. edicit in Apostolica Constitutione, Ascendente Domino etc. Ubi hanc etiam hujus decreti causam subdit, Ut majorem, inquit, Societas babeat libertatem illos, si opus fuerit, cum minore offensione dimittendi. Et certe, aut eripiendum Societati est jus dimittendi quos ipsa dimittendos judicaverit, ejusque Institutum convellendum; aut relinquendum iis, quos dimittit, bonorum dominium; ne illorum vita et dignitas dedatur arbitrio, avaritiae, ac saepe feritati consanguineorum, qui miserorum


page 76, image: s076

injuste retinerent bona, quippe ab iis non abdicata, nisi ea lege, si in Societate remanerent. Tertia dos eorundem votorum est, ut iis soluti, ac dimissi e Societate, suis fruantur bonis, ac beneficiis Ecclesiasticis, quippe qui eorum dominio nunquam fuerint spoliati: et perinde se habeant, ac si nulla unquam vota edidissent. Haec omnia diligenter exponuntur illis qui Societati dare nomen cupiunt: quae cum intellexerint, censendi non sunt quidquam aliud, praeter id, quod ipsis declaratum est, vovisse; neque ipsis quidquam oneris imponi potest, quod ipsimet ignoraverint, et quod proinde suscipere nullo pacto potuerint.

Vidit Cotonus, cum ea diceret, laborare nonnullos in iis vocibus intelligendis Professorum, Coadiutorum Formatorum, et similibus, quae Instituti nostri propriae sunt. Quia tamen eas Regi privatim explicuerat, cunctabatur iisdem renarrandis sermonem justo longius proferre. Imo pergratum erit mihi, subjecit Rex, si haec isti etiam audiant. Igitur ita coepit. Quinque sunt in Societate nostra velut hominum classes. Prima complectitur Professos, qui vota solennia quatuor ediderunt: tria Paupertatis, Castitatis, Obedientiae: et quartum, quo se obligant Summo Pontifici ad: proficiscendum sine excusatione, non petito viatico, quocumque gentium ejus Sanctitas jusserit, inter fideles, vel infideles, ad res quae ac divinum cultum, et religionis Christianae bonum spectant. Secunda classis Professos trium votorum continet, qui solennia pariter edunt vota, sed tria tantum. Tertiam classem componunt Coadiutores Formati; qui duplicis generis: alteri Spirituales vocantur, et sacerdotio sunt initiati; alteri Temporales, et in re familiari tractanda versantur. Utrique, post factam ipsorum virtutis per annos aliquot [Note: 74. Varii gradus et quasi classes in Societate.] periclitationem, nuncupant vota publice, sed mere simplicia. Pertinent ad quartam classem, quicumque post tirocinium admissi, necdum adepti Professorum vel Coadiutorum Formatorum gradum, ad illum veluti tendunt, spectanturque ut ad alterutrum stato tempore promoveantur, quem se accepturos, ut Praeposito Generali videbitur, promittunt his verbis formulae votorum simplicium: Promitto Societatem me ingressurum. Quo in loco, nomine Societatis intelligitur pars ejus praecipua, quae Professos, praesertim votorum quatuor, et Coadiutores Formatos, complectitur. Porro isti nondum adepti gradum suum, vel operam litteris dant, et Scholastici Approbati nominantur; vel domesticis exercentur ministeriis. Utrique confecto tirocinio votis simplicibus se obstringunt, et vere ac proprie sunt religiosi: ut Summi Pontifices definiunt. Demum, quinto in ordine novitii numerantur. Itaque professionem, si proprie ac praecise loquamur, non faciunt, nisi quos prima et secunda classis includit. Ceteri omnes simplicibus duntaxat alligantur votis: iidem tamen Societatis corpus universi conflant, e variis membris, inter se aptis connexisque, compositum. Si quis pressius loqui velit, tres ad classes partitionem contrahet, quarum prima Professos, altera Coadiutores Formatos, tertia reliquos complectetur.

His auditis non se tenuit Servinus, quin tacitus obmurmuraret. Sensit Rex, ac si quid contra quae dixerat Cotonus, occurreret, proloqui libere jussit. Mihi vero, subjecit ille, prima illa, quae post tirocinii biennium eduntur a novitiis in Societate vota, vim omnem habere professionis videntur; nec iis abesse quidquam, quominus dicantur solennia. Eduntur post exactum aetatis annum sextumdecimum, peracto rite tirocinio; in ipso Missae sacrificio; et clara voce pronunciantur, multis audientibus: appellantur denique in Constitutionibus et Bullis Pontificiis vota substantialia. Erat Servinus in causis dicendis exercitatissimus; at in Instituto Societatis peregrinus atque hospes, ut vel tunc patuit, cum Professionis nomen et vim tribuebat votis, quae fiunt a tironibus nondum admissis ad Professionem: quae fiunt cum promissione ingrediendi Societatem, qui ingressus intelligendus est ut Professionem, vel vota Coadiutorum Formatorum emittant: cum appellabat vota solennia, quae in Pontificum Bullis, in Societatis Constitutionibus appellantur et sunt mere simplicia; quae a tirocinii rectore, novitium admittente in corpus Societatis, non accipiuntur nisi ea conditione, ut iis exsolvatur, si justa et gravis causa coegerit. Io quo se difficilem praebere consuevit Soeietas; neque in adversa valetudine, aut doctrinae, ingeniive penuria satis esse


page 77, image: s077

causae putat cur seme admissos emittati; nec fere nisi volentes urgentesque, omnibus diu multumque perpensis, dimittit: invitos autem iisdem vulgo de causis ejicit, propter quas aliis in Ordinibus religiosis conjicerentur in vincula. Tunc vero illos abire liberos certe praestat, quam constrictos in ergastulis contabescere. His, quae perspicua erant, allatis, Cotonus facile Servinum et proceres dedocuit. Quod autem ea vota susciperentur post annum aetatis 16. et tirocinium exactum; quod substantialia nominentur, quod publice, quod clara voce, quibusdam audientibus, recitentur; quod fiant in religione approbata; negavit hoc ad voti solennitatem pertinere; et Servinum aut Pontificii juris parum intelligentem esse; aut quae sciret maligne dissimulare, ostendit.

Instabat ille tamen, et solennia esse contendebat, quia voventes novitios obligant religioni; et in perpetuum, quantum in ipsis, est, mancipant: adeo ut apostatae censeantur, qui ea vincula ipsimet frangant, quae nisi a Praeposito Generali Societatis solvi non possunt. Formulam ipsorum votorum recitavit, qua novitius vovet Divinae Majestati coram curia coelesti universa Paupertatem, Castitatem, et Obedientiam perpetuam in Societate IESV. Haec omnia vere dici confessus [Note: 75. Ratio voti solennis in quo consistat.] est Cotonus, non tamen inde confici vota esse solennia; requiri enim alias ad solennitatem voti conditiones; nempe ut vovens Ordini Religioso, et Ordo religiosus voventi vicissim, peculiari quodam et strictiori modo se obliget; ut solennis voti vinculum ab Ordine religioso frangi non possit, atque adeo religiosum virum in statu constanti et immutabili constituat: ut dominii retinendi, contrahendi matrimonii, obligationis civilis absque consensu praepositi suscipiendae, facultatem omnem in perpetuum adimat; et alios quosdam effectus morales sortiatur ab Ecclesia praescriptos, penes quam jus et arbitrium est voti solennitatem certis legibus ac limitibus definiendi. Addidit Cotonus omissam a Servino, in votorum fomula recitanda, promissionem ingrediendi Societatem, ad accipiendum in ea gradum, prout ejus moderatori videbitur. Quae promissio votis adjecta eorum simplicitatem clare demonstrat. Omissam quoque clausulam, qua novitius testatur se vota edere omnia intelligendo juxta Societatis Constitutiones: ab iis autem vota haec simplicia declarari. Cum ergo novitius simplicia tantum esse intellexerit, nec nisi simplicia voluerit edere, juxta Societatis Constitutiones ipsi explicatas; dici non potest alia edidisse vota, quam simplicia. Non defuerunt exempla quae Cotonus proferret; siquidem in Ordinibus religiosis bene multis eduntur vota perpetua sane, si spectentur voventes; non item, si religio; cui jus illos dimittendi et potestas est. Tum, ad Henricum conversus, Dum scribuntur a te, Rex, milites, inquit, perpetuam illi tibi operam spondent, adeo ut censeantur desertores, si a signis recedant injussu tuo: neque tibi tamen facultatem adimis eos dimittendi.

Hîc aliquis e proceribus: Qui fieri potest, ait, ut religiosus censeatur, qui professionem in Ordine religioso non edidit? Respondit Cotonus, fieri omnino posse, si quis vota religiosorum propria ediderit; si Deo se totum in religione approbata dedicaverit; si eum, licet votis duntaxat simplicibus vinctum, Ecclesia tamen religiosum dici et esse jusserit, cujus est de religiosis Ordinibus, et eorum votis statuere. Porro ita statutum a Summis Pontificibus, et Concilio Tridentino fuisse, ut homines Societatis votis simplicibus religiosi vere fierent. Populum tamen ita vulgo loqui dixit, ut appelletur Professus Ordinis cujuspiam religiosi, qui tria vota substantialia, quae vocantur, edidit. Religiosus enim dicitur quicumque se ita Deo per vota tria substantialia consecrat, secundum formam ab Ecclesia comprobatam, ut non remaneat amplius sui juris, sed quasi dominium sui transferat in alium Dei vices gerentem. Hoc autem votis simplicibus convenire potest. Audieram, objecit alius ex eodem nobili consessu, Societatem Jesu inter Mendicantes Ordines recenseri. At vetitum est Mendicantibus bonorum dominium, vetita beneficii Ecclesiastici possessio, et alia id genus. Docuit Cotonus Mendicantium nomen, si dominium excludere dicatur, cadere in Professos duntaxat, et Coadiutores formatos: universae tamen Societati nomen idem vere et non ficte convenire, ut est a Pio V. declaratum. Aderat inter proceres abbas neque ignobilis, neque ineruditus. Quisquis, ait ille, votum edit paupertatis,


page 78, image: s078

imponit sibi necessitatem abdicandi retum suarum dominii. Quid enim aliud hoc voto promittitur? Recte narras, retulit Cotonus, et hanc dominii abdicationem homines Societatis voto simplici promittunt, sed faciendam quo tempore ipsorum praesidi videbitur. Interim religiosae paupertatis fructu et gloria non carent, quippe qui nulla re tanquam propria uti possint, nec de bonis, quorum domini sunt, quidquam, absque praepositi sui venia, decernere: in quo uno consistit natura propria religiosae paupertatis.

[Note: 76. Votum religiosae paupertatis explicatur.] Nae tu, mi Pater, inquit subridens idem eruditus abbas, monstrum nobis affers in isto religioso, e pugnantibus inter se rebus, divitiis et paupertate, conflatum. Pauperem esse contendis; ego simul divitem. Nemo enim filiosfamilias divites esse negaverit, aut pupillos qui sunt in tutoris potestate: quippe rerum suarum dominos, quamquam iis uti arbitratu suo nequeant. Duplex a Cotono discrimen allatum est. Primum, quod religioso votis simplicibus ligato, necessitas imposita sit abdicandi dominii, cum ejus praeposito visum erit: alterum, quod bonorum usu carere in perpetuum, quantum in ipso est, debeat. Imo, reposuit Servinus, nec dives, nec pauper est homo religiosus; sed omnino mortuus, civiliter nimirum, ut loquuntur jura. Respondit Cotonus, mortem illam civilem, quae religiosum dominio spoliet, voti solemnis effectum esse, non simplicis. Adjecit esse quodammodo mortuum etiam illum, quem simplicia tantum vota vinciant, si spectetur bonorum usus, quem habere nullum, nisi ab aliena suspensum voluntate, potest. Demum, quae vis et notio subjecta sit illi voci; cum religiosus vir, seculo mortuus dicitur, explicuit. Atenim, subjecit nonnemo paulo subtilior, Haec vota quae dicuntur a te simplicia, matrimonium ne sit validum efficiunt; cur vim eandem non habebunt, ut dominium penitus elidant? Disparem ostendit Cotonus esse rationem voti Castitatis, et Paupertatis in Societate: ejus discriminis causas a Sedis Apostolicae decretis repetiit, quae non illicitum tantum castitatis voto simplice, quandiu solutum non est, reddi matrimonium, proprio Societatis jure, voluerunt; sed invalidum penitus et irritum: eodem autem voto soluto per legitimam dimissionem, perinde contrahi posse matrimonium, si aliud nihil obstet, ac si nullum unquam votum fuisset editum.

At hoc certe non negabis, retulit Servinus, jura canonica, et priscos eorum [Note: 77. Mutuus religionem inter et religiosum contractus.] interpretes, longe doctissimos, ore uno contestari, virum religiosum, nisi qui vota solennia fecerit, neminem appellari posse. Sane, inquit Cotonus, ita locutos fateor ante Societatem conditam et approbatam, quo tempore per solam votorum solennium professionem religiosi constituebantur. Non effecit tamen Societas, subjecit idem Servinus, quin ingressus in Ordinem religiosum vim haberet ac nomen sacri contractus, quo perpetua servitus vovetur Deo, sequestro atque interprete homine. Porro contractus ut valeat, necesse est ut mutuus sit. Obligant se Societati qui eam amplectuntur, cur ipsa se ad eosdem retinendos non obligat? Quid quod status religiosi ratio et natura postulat, ut firmus immutabilisque sit. Petiit a Servino Cotonus, an famulos ita domum suam admitteret, ut de iis perpetuo retinendis teneretur. Servitutem, quae Deo vovetur in religioso instituto (si sacra cum profanis liceret componere) perfectam ad eundem esse modum posse. Adjecit, contractum inter Societatem, et eam ineuntes, semper esse mutuum; sed cum professis, aliisque, diversum. Conditionem vero additam contractui, in votis simplicibus edendis, non modo esse Societati necessariam, sed ipsis quoque voventibus perutilem: ab iis intellectam et acceptam: denique ab eorundem voluntate, arbitrioque suspensam; liquidem ipsis denunciatur, habentque persuasum, quando Societati se tradunt, se non posse dimitti, si recte se in ea gerant. Jam ad religiosi status firmitatem sufficere, ut qui eum amplectitur, non facile, nec privara sua, sed publica potestate, et gravi justaque de causa, desciscere ab instituto queat. Rex multa laude Cotonum dicentem prosecutus vetuit ne quis Institutum post hac nostrum vexaret. Bonis, inquit assurgens, utuntur legibus; utantur sane, ac nos porro negotium illis facessere desinamus.

Non destitêre nihilominus aliqui, aut parum nobis benevoli, aut Instituti nostri rudes, molestiam identidem Societati exhibere in hoc eodem argumento.


page 79, image: s079

Leges objecerunt, quae Professos in Ordine religioso excludunt hereditatibus, et aliis civilibus muniis. Quid respondendum sit patet ex iis, quae modo sunt allata: videlicet nullam simplicibus, quae nuncupantur in Societate, votis fieri professionem in Ordine religioso. Atque ita fuisse judicatum etiam a senatu Parisiensi, testantur edita, post illas leges, ab eo decreta, quibus legitimam adeptos a Societate missionem, votis simplicibus emissis, hereditates jure capere decrevit, ut videre est in causa Robillardi 12. Octob. 1585. Lagrangei, 23. Decembr. 1592. apud Fillaeum, Tom. II. p. 4. q. 117. et Chenum, Cent. II. 0. 17. In causa Ricaumi, apud Mechanium, Tit. de Success. art. 16. Apud Presbyt. Cent. I. c. 28. n. 18. Noallii, apud Mainardum, Lib. V. c. 15. Mognoni, apud Expillyum c. 125. et c. Aliqui edictum Henrici IV. promulgatum anno MDCIII. cum restituta in Galliam Societas est, nobis intentant. Videntur isti nunquam edictum legisse, aut certe nunquam expendisse. Quintum ejus caput, de quo uno hic agitur, in haec scriptum est verba:

[Note: 78. Edicti Henriciani caput quintum expenditur.] Nulli ex eadem Societate, seu vota simplicia tantum, sive alia ediderit, fas esto bona ulla non moventia acquirere in regno nostro, emptione, donatione, aut alio quocumque modo, absque nostra facultate. Item nemini ejusdem Societatis adire liceat ullam hereditatem, sive in directa, sive in transversa linea, quemadmodum ceteris religiosis vetium est. Quod si postea nihilominus dimittantur ab eadem Societate, illis fas erit in bonorum suorum possessionem reponi. Duo hic statuuntur: alterum spectat eos, qui manent in Societate: alterum eos, qui ab ea dimittuntur. Manentibus in Societate jus et dominium bonorum, si quod illis ante initam Societatem competebat, non eripitur. Id unum Rex prohibet, ne novum jus acquirant, neve adipiscantur bona non moventia; neque id absolute prohibet, sed ne absque suo concessu, quasi jus ipsorum agnoscat quidem, sed eo tamen illos uti, nisi se conscio et permittente, nolit. Dimissis vero plena datur ac libera potestas fruendi jure suo, et in bonorum possessionem redeundi. Sunt qui tradant placuisse aliquando supremae Parisiorum curiae, ut contraheretur tempus illud retinendi bonorum dominii ad annos quinque; sic, ut iis post edita vota simplicia elapsis, jus non esset nostris hominibus, si dimitterentur, in pristinam bonorum possessionem veniendi. Sed hujusmodi placitum, in quo habeatur ista circumscriptio temporis, nullum profertur; neque ulla fit ejus mentio in Actls et tabulariis fori Parisini; aut in variis, quae de hoc argumento per doctissimos patronos habitae sunt, causis; et qui hoc senatusconsultum citant, nihil afferunt quo exstare illud probent.

[Note: 79. De ficta circumscriptione quinquennii, in regis diplomate.] Errant vero graviter, et ignoratione historiae labuntur, qui hanc annorum quinque circumscriptionem ab ipso Henrico IV. perscriptam affirmarunt. Locum opinioni de isto quinquennio videtur dedisse caput nonum edicti, anno MDCXXIX. confecti, quo statuitur Ut quicumque religiosorum Professorum vestem in quolibet ordine, post annum probationis gesserint, et in religiosa domo, ubi sacrum induerint habitum, annis quinque manserint, Professi censeantur, atque adeo hereditates adire nullas possint. Caput hoc, ut ipse titulus declarat, conscriptum fuit adversus tacitas et clandestinas professiones, quas esse apertas oportere, et idoneo scripto testatas, cautum fuerat edicto Molinensi. Cui quidem edicto cum adversari decretum istud anni MDCXXIX. et clandestinas ejusmodi professiones approbare videretur, quippe quas haberi vellet ratas, si modo quinque post tirocinium anni fluxissent, antiquatum fuisse dicitur. Ut ut est, eo non comprehendi homines Societatis liquet, simplicibus votis obligatos, et iis ab eadem exsolutos, quippe qui nunquam religiosi Professi fuerint, nunquam Professionem tacitam vel apertam emiserint. Neque enim veste monachus, neque veste Professus efficitur: utque perperam censeretur esse monachus, et monachorum oneribus ac legibus obstrictus, qui monachi gessisset vestem, nisi vota monachorum propria nuncupasse probaretur: ita censeri Professus nemo potest, qui vota Professorum nunquam ediderit. Sed quamvis hunc annorum quinque limitem inventum alicubi et constitutum fuisse fateremur; quilibet rerum aestimator aequus satis intelligit non posse privato cujusquam curiae placito abrogari, aut circumscribi


page 80, image: s080

et immutari legem fixam a Principe, a nullo ejus successorum refixam vel immutatam; a primaria regni curia solenni ratihabitione ac sine ulla exceptione approbatam: neque Summorum Pontificum constitutiones rescindi; aut spoliari Societatem jure suo, Quod, uti Gregorius XIII. testatur, ad ejus conservationem maxime est necessarium, idque ab illius exordio provisum, et post experimento comprobatum est.

Itaque audiendi non sunt scriptores, qui jus Societatis ubicumque terrarum ac gentium vigere narrant, praeterquam in Gallia, ubi supremis curiis non est visum, inquiunt, id concedere Societati, quod a Sede Apostolica, Institutum ejus approbante, concessum fuerat. Aliter se res habet. Jus enim eorum, quid a Societate, cum bona ejus venia recedunt, nunquam, uti diximus, abrogatum in Gallia fuit: imo confirmatum edicto regio, sine ulla temporis circumscriptione. [Note: 80. Jus pristinum Societatis etiamnum in Gallia manet.] Quod attinet ad eos qui remanent in Societate, illis jus et dominium bonorum, quo antea quam ingrederentur Societatem, gaudebant, nequaquam adimitur; tantum, ut res non moventes ne acquirant, nisi Rege annuente; neve ullam adeant hereditatem, interdicitur. Id autem regiâ, non Parlamentorum, quae Galli vocant, auctoritate sancitum est; in iisque viguit jus Societatis, et ab Henrico lata lex; ac si quando visa sunt ab ea discedere, ita suasit causarum status, qui nullum legi locum relinquebat. Interdum Instituti nostri non satis explicata, aut invidiose occultata, ratio nonnullam altercationem attulit. Sed ubi demonstrata fuit et expensa, valuit aequitas, et sententia secundum Societatem dicta: ut patet ex Actis Fori Burdigalensis in causa Judicis an. 1622. Locratae, 1655. Monmejani, 1657. Bernardi Lavii 1697. et c. Item ex Actis Senatus Tolosani ad an. 1658. Id universe dici potest, injectum vulgo fuisse sapientissimis magistratibus metum, ne qua perturbatio in familiis inde oriretur: sed, si privatarum aliquot familiarum damna formidantur, quae nulla tamen aut levia esse Cotonus demonstrabat; aequum interim videtur aliquam rationem haberi Societatis, quae familiarum omnium commodis servit; et cui non levem injuriam, damnum vero longe gravissimum, hoc jure illi erepto, vel imminuto, certum est irrogari. Nec nullam haberi curam par est eorum, qui, licet in Societatem sint admissi, quandiu tamen in ea suorum bonorum domini manent, pars aliqua paternae familiae censeri merito possunt. Opponunt alii caput VII. regii ejusdem diplomatis, anni MDCIII. quo in capite jubentur Societatis religiosi eodem uti jure, quo alii religiosarum familiarum alumni. Agitur in hoc septimo Edicti capite de jurisdictione civili magistratuum; itaque ad rem praesentem nihil pertinet; ac si quo pertineret pacto, explicandum esset ad mentem et sententiam capitis V. quo jus eorum, quibus missionem legitimam dat Societas, sine ulla dubitatione adstruitur. Denique sunt qui de Societatis quidem jure non ambigant: sed in eo tamen aliquid reprehendant. Iis abunde responsum est tum in Historiae Societatis Parte tertia: tum a celeberrimis theologis, quorum prolixa referre scripta non operae est.

Aliam quandam nobis, Henrico adhuc superstite, intulit litem supplicum libellorum magister. Ad regium consilium admissus statuendum censuit, ne quod beneficium Ecclesiasticum domibus Societatis in perpetuum addiceretur. Contendebat Ecclesiam plurimum damni eo pacto facere: frustrari voluntatem illorum, a quibus haec beneficia fuissent instituta: eadem perire veluti atque aboleri, cum [Note: 81. Ecclesiastica beneficia religiosis Ordinibus collata.] uni affigerentur loco, quae multis Ecclesiae administris juvandis ornandisque nata et data forent. Rex, qui aderat, tuendam Societatis causam ipse suscepit, ac docuit auctores sacrorum hujusmodi beneficiorum maximo, si redirent in hanc lucem, gaudio afficiendos, cum viderent relictas a se fortunas tam utiliter collocari. Laudavit Regis vocem consessus omnis, nec mutire contra quisquam est ausus. Esset enimvero periniquum (ita Villaregius institit) utilissimis et integerrimis Societatibus idcirco eripere fundos et praedia, quorum fructus tam sancte impendunt; ut iis pauci quidam, publicae rei ac pietati non tam utiles, ac saepe damnosi, saginarentur, et indignum aliquando in modum abuterentur.



page 81, image: s081

Sed nihil Cotono molestiae plus exhibuit, quam libri quidam exotici, ab alienigenis, ut ferebatur, scriptoribus Societatis compositi, odioso argumento, et cum offensione Principum conjuncto, quorum dignitati et personae honorem habere lex humana pariter ac divina juber, etiamsi reprehendantur eorum opiniones aut edicta, cum religioni adversantur. Sane non poterat vir prudentissimus [Note: 82. Molestia et periculum Societatis e quibusdam libris.] ejusmodi scripta non vehementer improbare, si erant a Societatis hominibus elaborata; quippe ab Instituti nostri ingenio penitus aliena, ejusque vetita legibus: idem tamen eorum iniquitatem aegerrime ferebat, qui geminam hoc in negotio litem nobis intendunt, utramque injustissimam. Primam quidem, quod solos doctores Societatis faciant reos, licet eadem scribant, quae alii passim doctores ac theologi: alteram, quod quidquid peccatur a diversae gentis scriptoribus e Societate, id ceteris hominibus ex eadem Societate, cujuscumque tandem sint nationis, praestandum ac luendum putent: violatamque imperii, verbi gratia, Gallici majestatem clamitent, si Romanus Societatis scriptor non eodem semper modo, atque Gallus, loquatur ac scribat. Id quam inique sit compara tum facile pro sua aequitate et sapientia Henricus IV. intellexit, nec uno in loco palam fecit. Nunquam vero apertius, quam cum editus in lucem est liber nomen Bonarscii praeserens, qui scriptus a P. Scribanio Belga dicebatur. Titulus libri, Amphitheatrum honoris. Ejusdem argumentum et consilium, Refutatio calumniarum quibus Calvinistae Societatem incessunt. In eo se notatum ac laesum credidit regius in senatu Parisino advocatus cujus memini modo, Servinus. Fremit, ac Lutetiam omnem querelis et clamoribus incendit: nec suam tanrum causam esse jactat, verumetiam ipsius Regis, quem isto libro praecipue offensum vociferatur. Dux Monbazonius certiorem de re tota fecit P. Cotonum, ipsumquo Regem, ut adversus hominis impotentiam esset uterque paratior. Nec diu moratus Servinus, apud Henricum graviter expostulat. Amphitheatrum honoris, ut exitialem regno ac Regi librum describit; coercendam scriptorum ejusmodi temeritatem et licentiam.

[Note: 83. Amphitheatrum honoris: liber a P. Scribanio scriptus.] Rex Cotonum accedere propius jussit, qui Servinum breviter hac orationo compescuit. Si te, quod profiteris, una Regis salus et gloria movet, inquit, mirum profecto est, quod sileas de famoso Burdigalensis causidici libello, qui tuas nuper in manus venit. Hic enimvero Gallice, a Gallo; impie in Regem nominatim et injuriose scriptus est: de hoc siles tamen, et quiescis. Belgam, qui Latine scripsit, qui Regis nomen appellat nuSsquam; accusas, et excandescis. Mihi crede, videt Rex quid agas; ac si per te possum quid sentiam aperire, dicam. Hic, quia Jesuita, reus tibi et niger; ille, quia haereticus, insons et candidus est. Pressit iram Servinus praeter morem, et promisit se, quidquid dixisset, ipsius libri testimonio probaturum. Accepit conditionem Pater. Itur Servini domum, liber diu quaesitus non appâret. Urget Cotonus, et repertum in amici scrinio librum Servino defert, rogans ut exitialem illum locum, in quo tantum veneni deprehenderat, indicaret. Operam Servinus in quaerendo lusit: utque suum pudorem levaret, aliena quaepiam injecit in sermone. At hunc revocans Cotonus, Istud, inquit, non agitur: de Bonarscii libro lis nobis est; eam vero quia non potes explicare, satis habuero si tecum hodie reputare velis, quam iniquum nobis te praebeas, cum praeceptas olim contra Societatem opiniones non deponis. Ita concitatus de Honoris Amphitheatro tumultus consedit. Rursum hanc instaurare litem quibusdam placuit, at successu nihilo feliciore. Imo Rex auctores ejusmodi librorum prudentius ignorari aut dissimulari judicans, quam inquiri; ea suspicione dererritus non est, quin Patrem Scribanium multis regiae benevolentiae documentis illustribus honestaret.

[Note: §. V. Vexatio Societatis in gallia post Henrici IV. mortem recrundescit.] Nihil ab ejus aequitate ac benevolentia sperandum Societati universae non erat, si vitam longius produxisset. Haec illi paulo post nefario crepta parricidio fuit, ejusque acerba et immatura morte vexatio Societatis in Gallia recruduit. Rebus in regno compositis et constituta pace, bellum in Germania gerendum magna mole apparabat. Egressus regia pridie Idus Majas anni MDCX. sub horam a meridie quartam, devênit in angustum urbis vicum, ubi ejus rheda praeeuntibus


page 82, image: s082

retardata plaustris, haerere aliquandiu coacta est. Dilapsis huc illuc, ut viam expedirent, stipatoribus, qui rhedam vulgo regiam cingunt, armatus cultro sicarius, caput in eam inferens, Regem cum proceribus colloquentem gemino vulnere pereutit, ac pulmone trajecto exanimem sternit. Detestabili parricidae nomen, Franciscus Ravalliacus; patria, Inculisma; facinoris causa, concepta in Regem rabies, quem haereticorum putabat fautorem; et relictus e superiorum [Note: A. C. 1610. Soc. 71.] temporum ac bellorum aestu furor. Conscius impulsorque parricidii nullus proditur, nullus in publicis Actis unquam appellatus, Eo vulnere Gallia prope omnis concidit, quippe quae Regem carissimum juxta et potentissimum amitteret, adhuc annis et robore florentem: nam octavum et quinquagesimum duntaxat annum agebat, easque praeferebat vires, quae longissimae vitae pares videbantur. Multus ubique de ipso, quantum sinebat dolor, et multa cum laude, sermo; aliis bellicam ejus fortitudinem praedicantibus, qua se in mediam hostium aciem centies et quadragies, dux idem et miles, ac sua lauream decerpens manu, immiserat; trecenta oppida obsidione cinxerat; nunquam ab armis, per annos tres ac triginta, discesserat: aliis prudentiam in toleranda regendaque tanta vita; ac fortunae varietate; in regno recuperando; in componenda et pacanda tot inter procellas Galliâ, quam e summis ereptam calamitatibus ac periculis, in pristinum decus restituerat. Alii clementiam laudabant, qua inimicis privatis aeque ac publicis, tam libenter, tam constanter ignoverat: plurimi religionem et pietatem, quam et verbis et factis tueri non destitit; cujus gloriae ita studebat, ut hoc ipso anno professus sit, se quidquid ageret, quamvis nonnihil haereticis indulgere videretur, ad religionem tuendam et amplificandam referre.

[Note: 84. Cor Henrici IV Flexiam defertur in collegium Societatis.] Reginam totius regni moderatricem, impubere adhuc filio, senatus proceresque renunciaverant. Ad eam cum Patres altero post execrabile parricidium die venissent, et Cotonus pauca singultim, dolore et lacrymis oppressus, verba fecisset: Te vero, mi Pater, inquit, adesse mihi, ut hactenus consuevisti, volo; filioque meo a confessionibus et concionibus esse, quemadmodum ejus parenti fuisti. Eidem ac ceteris Patribus legale patrocinium Rex ultro pollicitus est, caram sibi, patris exemplo, Societatem semper fore affirmans, quae paternae benevolentiae postremum et singulare haberet pignus. De corde Henrici loquebatur, quod ipse Societati pridem donaverat, si quid sibi humanitus accideret, ac Flexiam deportari voluerat. Illud aurea inclusum theca Princeps Contius, Henrici patruelis, P. Bartholomaeo Jaquinotio, Parisiensis Protessorum domus praeposito tradidit. Lutetia Flexiam delatum est, altera post Pentecosten die. Ad hoc itet delecti Patres viginti, ducibus P. Ignatio Armando Provinciali, et p. Petro Cotono. Procedebant linteati omnes, prosequente in equis nobilitate. Ut ventum Flexiam est, occurrit obviam longe civitas. Portae, collegium, templa, funebri panno instrata lugebant; dolorem publicum pictae tabulae, vultus civium, ora maesto defixa silentio, loquebantur. Cotonus oratione apposita, quam amor dolorque dictaverant, Regi de se ac Societate tota tam bene merito parentavit.

[Note: 85. Patres Societatis de Regis nece accusati defenduntur ab ipso Ravalliaco.] Extremum hoc regiae benevolentiae pignus, multorum veterem in nos invidiam stimulavit. Non alios infandi sceleris auctores clamant esse, quam homines Societatis. Tentatum ab iis olim opera Joannis Castelli parricidium, manu denique Ravalliaci fuisse perfectum. Atenim neque illos, neque alium ullum praeter se, auctorem diri facinoris vel conscium, parricida tortus, et excarnificatus, ediderat. Quia tamen se ante sex menses collocutum esse dixerat in templo domus Professorum, cum P. Jacobo Dalbigneo, inde ansam accusandae Societatis, et certum, ut ajebant, meditati sceleris argumentum captarunt. Sed reus constantissime, ad extremum usque spiritum, negavit se ullum cum eo verbum de suo consilio fecisse: aut illi de peccatis confessum unquam esse. Vocatus saepius in judicium P. Dalbigneus, demum suspicione solutus et periculo discessit. Ut vero Societatis innocentia clarius patêret, jussus a Regina fuit parricidam in carcere convenire P. Cotonus. Quem ille intuens, ingemuit, Quia, inquit, adigere me isti volunt, ut Patres Societatis, aut regni Principes, accusem, quibuscum tamen de meo scelere nihil unquam communicavi. Falleris, excepit


page 83, image: s083

Cotonus: nemo te ad accusandos innocentes adigit; sed, ut verum aperias omnes hortantur: nec minus effugies sempiternum supplicium celandis reis, quam innocentibus accusandis. Tum scelestus, lacrymis profusis, detestatus est suum crimen, id quod hactenus ab eo nequiverat obtineri; et sacerdotem, aquo absolveretur, postulavit. Tu vero, subjecit Cotonus, si prudenti confessario nefarium consilium detexisses, locum dedisses medicinae animo aegrotanti facienda. Cui Ravalliacus: Egone ut illi confessus hoc essem? accusandus nimirum starim, et neci objiciendus. Imo, retulit Pater, deterrendus a scelere, servandusque: sic Regi, sic tibi consultum fuisset. Haec minutatim ex ipsis, quae in forensi tabulario servantur. Actis exscribere placuit, ut hominum calumnias ac foeda commenta, quae per Europam late dissipata tunc fuerunt, gravitas auctoritatis public refutaret.

Et vero nemini probo ac sano veniebat in mentem, adeo perditos fuisse homines Societatis, adeo sibimetipsis iratos atque inimicos, ut quem amantissimum [Note: 86. Crimen temere confertur in doctrinam Socieratis et librum P. Marianae.] parentem senserant, a quo fuerant restituti, beneficiis et honoribus affecti, de illo nefarie trucidando cogitassent. Sed quod in ipsos cadere non videbatur; hoc ab eorum doctrina profectum adversarii vociferati sunt. Protulere librum P. Joannis Marianae, de Regis institutione conscriptum: ejus capita quaedam, ad invidiam, accendendam idonea, ostenderunt populo, venditarunt senatui. Contendebant ex hoc fonte haustum a parricida consilium perdendi optimi Principis; hac armatam doctrina manum impiam in detestandum facinus prorupisse. Atqui, erat is Ravalliacus, qui, si librum hunc legerat, nunquam tamen intelligere potuisset, linguae Latinae rudis, et proletarius ludi puerilis in urbe moderator. Habita quaestio nihil orainus est. Interrogatus et excussus, planissime et constantissime respondit ne Marianae quidem nomen, aut librum, sibi notum, auditumve unquam fuisse. Sed cum esset adhuc attonita tanti sceleris atrocitate Gallia, nihilque non suspicionem ac metum afferret, visa est senatui Marianae doctrina, ut quidem ab adversariis proponebatur, periculo non carere. Itaque illam Sorbonicis theologis expendendam tradidit: de quorum sententia Marianae liber ante primariam civitatis aedem combustus est. Additum in edicti clausula erat, ut certis deinceps per annum diebus parochi Sorbonicum decretum e superiori loco recitarent, in templis Parisinis. Ejusmodi clausulâ violari suam auctoritatem ratus antistes Parisinus intercessit, et sanctius Consilium appellavit, a quo rescissa, licet repugnante acriter senatu, et abrogata est: simulque incufata curiae festinatio in tam gravi negotio. Causa festinandi haec, ut aiunt, exstitit. Romanae curiae censores, examinandis libris praepositi, damnaverant per cos dies Historiam Thuani, praesidis senatus Parisini. Credebatur id factum opera Patrum Societatis, qui se a Thuano saepe inclementer tractatos meminissent. Vicem illis reddendam dediti Thuano senatores aliqui putaverunt, libro Marianae condemnando. Utcumque se res habet, illud in edicto contra Marianae doctrinam perlato est observatum, quod senatus librum a theologo Societatis fuisse scriptum siluit, neque doctrinam hanc Societatis esse affirmavit.

Par moderatio adversariorum non fuit. Marianam Societatis hominem esse occinunt, doctrinam ab eo litteris consignatam, ab universa tradi Societate: exterminandos patriae hostes, Regum parricidas. Hoc in circulis ipsi, concionatores in templis, rabulae in curia, furore tanto spargebant, parum ut abfuerit, quin populus ad Patres discerpendos prorumperet. Sapientibus interim injecta cura examinandae rei, attentiusque ponderandi, num haec doctrina, qualis ab adversariis praedicabatur, doctrina Societatis foret: hoc enim agebatur unum, hoc adversarii urgebant. Compertum fuit neque a nostris illam tradi doctoribus, quorum verba et sententias breviter ac diserte refert P. Andreas Eudaemon-Joannes; nomina et locos indicat P. Argentus: neque tolerari a Praeposito Societatis; imo indictis, quaecumque sunt in Ordine religioso gravissimae, poenis vetari. Objiciebatur ab adversariis Marianae librum cum facultate Praepositi Generalis editum fuisse. At illum neque viderat Aquaviva, et ubi primum in lucem emissum rescivit, tanquam fetum spurium abdicavit. Jacuisset in ipsis sepultus


page 84, image: s084

cunis, nisi haereticorum diligentia, vel potius malignitas, eum inlucem edidisset. Addidere scholia et interpretationes sinistras, quae defendendi et explicandi Marianae necessitatem viris doctis attulerunt.

[Note: 87. Librorum approbatio in Societate, quomodo peragatur.] Nam quod nonnulli clamitabant, constitutum esse nostris legibus, nullum ut librum vulgare nobis liceat sine approbatione Praepositi Generalis, satis intelligere ipsi per se poterant, quae Societatis in ea re consuetudo, quae ceterorum Ordinum sit, Praepositus Generalis certos homines constituit, quibus negotium datur ut libros edendos examinent. Iis si liber quispiam non indignus luce videatur, emittitur. Quis autem nescit alia esse, ac perquam diversa hominum aliorum, in singulis fere causis et nationibus, judicia? aliter Hispanos sentire plerisque in rebus, aliter Gallos: imo nonnullis quaedam videri non penitus improbanda, si recte accipiantur, quae merito s ceteris cautioribus repudientur: multa excidere inter legendum hominibus, etiam attentis ac prudentibus; quaedam negligenter legentibus elabi: addo etiam a scientibus volentibusque praetermitti, fretis fama auctoris et eruditione. Ita liber Marianae, a duobus tribusve doctoribus Societatis approbatus, exierat. Jam, si quis ex eorum judicio de Societate tota existimare velit, iniquus sit. Quod si unius libri doctrina censetur ideo toti Societati communis, quia editus cum facultate Praepositi Generalis fertur; cur doctrina, Marianae contraria, quae a tam multis theologis traditur, quorum libri similiter a Generali Praeposito sunt approbati, non potiori jure com munis universae Societatis dicatur? Sane, cum vulgatur quidpiam istius generis ab aliquo religiosae familiae scriptore, nec reclamat Ordinis moderator, nec publico monumento suam ac suorum mentem declarat, nec merita severicate privati hominis incuriam vel temeritatem coercet; censere tum possis hanc esse communem toti corpori doctrinam. Hîc reclamat Societatis Praepositus Generalis, edit publicum decretum, poenas imponit, prospicit in futurum. Nam statim atque de Marianae libro ex Patribus provinciae Franciae cognovit, respondit: Primum collaudare se studium judiciumque provinciae deinde agerrime tulisse quod isti libri ante emissi fuissent quam ejus rei quidquam ad se deferretur. Ceterum, et ubi primum rem accepisset, mandasse uti corrigerentur; et sedulo daturum operam ne quid ejusmodi in posterum accideret.

His animadversis non modo senatus aut Regina nihil acerbius consuluerunt in [Note: 88. Regis et antistitis Parisini testimonium de Societatis innocentia.] Societatem, qui si quid piofecto cognovissent ab ea tentatum, aut aliquid in ejus doctrina residere periculi; nullas satis graves poenas expetere potuissent: sed ipse Rex Ludovicus XIII. de matris, principum, ac procerum sententia, coroprimendam amplissimo diplomate calumniam judieavit: quo depulsum praesens periculum, et superiorum annorum labes, si qua restabat, penitus abstersa est. Illud integrum infra dabimus, in eorum gratiam, qui veritatis ignari, nobis adhuc, velut in Ravalliaci parricidio deprehensis, insultare non cessant. Addo Henrici Gondii, Parisini antistitis, luculentum testimonium, ut ordinem utrumque regni praecipuum, in hoc negotio idem sensisse appareat. Henricus Gondius, Parisiensis Episcopus, consiliarius regius. Cum post extinctum nefarii parricida manu Regem, cui Deum propitium ac placatum esse cupimus, plurimi rumores, non sine gravi Patrum Societatis JESU damno, hac in urbe disseminati sint nos honori Societatis ac fama cotisultum volgntes, intelligentesque non aliunde illos profluxisse, quam ex odio nonnullorum et malevolentia in eandem Societatem: denunciamus omnibus, ejusmodi rumores meras esse calumniat, et conficta falso adversus illam crimina, in Catholica, Apostolica, ac Romana Ecclesia detrimentum. Patres vero non modo ab istis sceleribus abesse longissime, verum etiam ipsorum Ordinem, tum propter doctrinam, tum propter vita integritatem, Ecclesia Dei perquam utilem, et huic regno valde fructuosum esse. In quorum fidem etc. VI. Kal. Quinct. MDCX. Haec non edita clam, sed in oculis urbis ac regni proposita: non ab ignotis et obscuris auctoribus profecta, sed ab imperii ac sacerdotii principibus: non precibus data vel gratiae, cui nullus, in tanti sceleris vel levissima suspicione, fuisset locus; at perspectae veritati et innocentiae tributa.



page 85, image: s085

[Note: 89. Rex aperiri collegium Parisiense Societatis jubet. Universitas obluctatur.] Rex eo non contentus, edixit mense Sextili, ut liceret nobis occlusas ab annis quindecim Parisiensis collegii scholas, secundum omnium proborum vota, recludere. Hoc diploma editum a regio Consilio, ne deferremus incuriam, ut in Acta referretur, multi deterrebant, nondum quieta satis et amica tempora existimantes. Aliis contra suadentibus obsecuti Patres diploma offerunt senatui. Responsum est fieri nobis potestatem collegii aperiendi, modo intra sex menses in corpus Universitatis cooptaremur. Rector omnes academiae Facultates convocat. Theologica censuit diplomati regio intercedendum, si Societatis Patres stare legibus academicis abnuerent. Eam conditionem jam ultro acceperamus. Itaque per nos ac Sorbonam non stabat, quin diploma ratum senatus calculo haberetur. Negotium, confectum fere jam et expeditum, Edmundus Richerius, ejusdem Facultatis theologicae syndicus, ut appellant, impedivit. Ille Kalendis Septembribus doctores sibi addictos cogit, qui numero praevalidi, ceteris frustra obnitentibus, decreverunt ut regio diplomati obnunciaretur penitus, omni conditione sublata: neque ulla collegii reserandi copia Patribus fieret. Imo sententia theologicae Facultatis in ipsius tabularium illata non fuit, syndici ejusdem dolo. Haeretici cancellario libellum supplicem obtulerunt, quo idem atque Richerius, postulabant. E tribus aliis academiae Facultatibus duae sententiam secundum nos dixerunt. Nervos omnes interea contendebat rector Universitatis, ut saltem causa procrastinaretur, donec ultima imponeretur manus cuniculo ad Societatem evertendam comparato. Evicit ut usque in III. Idus Novembris negotium duecretur. Tunc, repetito post ferias Autumnales foro, prodit Martellerius, adversariorum causidicus. Omnia venena in Societatem spargi solita collegerat, quibus grandem referserat Philippicam, in frequenti recitandam curia. Suam quoque rector Universitatis, eodem tumidam felle, adornaverat: faventibus palam senatus Principe; item Servino, eorumque clientibus. At regina, tumultum verita, causam hanc omitti plane jussit; et instantes undique adversarios coercuit. Academiae rector ereptam sibi lacerandae Societatis occasionem dolens, ut aliâ noecret viâ, deculit ad curiam Cardinalis Bellarmini librum de Summi Pontificis potestate, quam ab eo proferri longius justo arguebat. Senatus librum damnavit, tanquam opportunum seditioni, et enoribus infectum. Sed Nuntius Apostolicus, apud regium Consilium questus, impetravit ut ne senatus edictum in lucem ederetur.

[Note: 90. Anticotonus famosus liber, in quem, per quos, et quo successu, compositus.] Ecce autem nova illa machina, in Societatis exitium tanto labore ac tempore comparata; famosus liber, in quo doctrina Societatis, quemadmodum tacito nomine ignotus auctor affirmabat, exponebatur. Titulus libro praescriptus erat, Anticotonus. Satyra nempe in P. Petrum Cotonum verbo composita, re ipsa, in Societatem universam, quae per Cotoni latus petebatur. In hoc scripto adversariorum invidia, torrentis instar oppositis aggeribus diu retardati, se in omnem maledicendi licentiam effundebat. Appellabatur ab iis Parisini senatus aequitas: magistratuum prudentia implorabatur. AEquitate senatus, et magistratuum prudentiâ, quam adversarii vehementer et merito laudaverant, factum est, ut bibliopola Calvinianus, malae mercis institor (quoniam auctorem ipsum libri deprehendere nulla diligentia potuerat) comprehenderetur; exilioque, post mulctam honorariam, plecteretur. Liber ipse malus, perniciosus, et ad quietem publicam perturbandam appositus declaratur, jubeturque in publico lacerari. Magistratuum sententiam Superi confirmarunt. Tres, qui cum Anticotoni auctoribus in Societatem conspiraverant concionatores, dum eadem maledicta auribus civium inculcant, poenas calumniae debitas, ac memorabiles, dederunt. Unus Episcopi Parisiensis sententia notatus, et ad populum facere deinceps verba vetitus est: alter profectus Romam; ibi apud sacros Fidei Quaesitores insimulatus, atque in vincula conjectus, vitam in luctu per quatuordecim annos productam, in carcere deposuit: tertius, inter parochos Parisienses conspicuus, proprer gravissima scelera datus in custodiam; ex ea Genevam elapsus, consenuit in haeresi. At praecipuus Anticotoni artifex, qui manum venalem et stilum inimicis Societatis commodaverat, piam in solitudinem concessit, stimulante conscientia. Ibi dum


page 86, image: s086

se se, ac res Divinas, attentius considerat, calumniae gravitatem liquido perspexit, et famae refsarciendae necessitatem. Itaque Cotonum adit supplex, seque paratissimum offert ad omnia, quae scripserat, publico instrumento rite confecto recantanda. Nihil Societati posse videbatur evenire gloriosius. Poenitentis nomini ac famae parcitum Dei famulus voluit, etiam cum aliquo detrimento suae. Consultum [Note: 91. P. Cotoni moderatio, et patientia.] innocentiae ac veritati satis duxit aequitate magistratuum, ac publica denunciatione; sibi relictas vicissim clementiae ac misericordiae partes judicavit, reoque culpam agnoscenti, seque ultorem voluntarium offerenti, condonavit. Quid quod statuerat silentio calumnias, et insectantium acerbitatem, vel mitigare vel spernere. Ab ipso videlicet Henrico doctus, ejus generis satyras obesse nulli gravius, quam ipsarum auctoribus. Nihilominus amicorum hortatu, consilio prudentum, ipsa temporis consuetudine impulsus, eripuit arma calumniae, atquo Anticotono larvam. Confutavit illa primo loco, quae contra Societatem universe; deinde, quae contra se privatim scripta erant. Protulit urbium, provinciarum, judicum, testimonia tam illustria, tam modeste tamque sapienter, ut incertum esset major veritati laus, an ejus humanitati deberetur. Paulo ferocius, nec minus eleganter ac vere, cum eodem Anticotono congressi sunt scriptores plerique partim amici Societatis, partim alumni, quorum eruditae dimicationes exstant.

Quod virulento scripto consequi non potuerant adversarii, hoc ipsum accusatione instituta et civili actione, perficere conati sunt. Captantibus rei gerendae occasionem haec oblata est. Praeses Thuanus academiae Parisiensis solitudinem inde potissimum oriri cernens, quod flos Gallicae juventutis ad collegium Flextense concurreret; non aliud huic malo remedium praesentius reperiebat quam si collegii nostri scholae Parisiis restituerentur. Sic enim confidebat fore, ut studiosi adolescentes relicta facile Flexia, praesertim extincto jam Henrico IV. Lutetiam confluerent, ac bona pars illorum deflueret ad collegia Universitatis. Igitur P. Cotono persuadet, ut a Regina postulet regium diploma, quo potestas fiat Parisini Societatis collegii aperiendi. Datum diploma sub finem anni MDCX. et a cancellario rite obsignatum. Nostri recognoscendum senatui pro more, et comprobandum obtulerunt. Intercessit rector Universitatis, ac tanta mole ad negotium disturbandum cum suis incubuit, ut Socios Parisinos formido non levis [Note: A. C. 1611. Soc. 72.] incesserit, ne res e sententia non cederet. Quamobrem tempus extractum usque in finem anni MDCXI. Tunc partim hortatu amicorum, partim adversariorum. impulsu, in jus ambulare coacti fuimus. Diem enim nobis dixerat academiae rector, ob edictum regium, ut aiebat, violatum, quo publicae Societatis scholae Parisiis prohibebantur, quia convictores domi nostrae nec paucos nec ignobiles alebamus, licet eos nequaquam doceremus ipsi, sed per externos quosdam magistros curaremus erudiendos, et ab omni publica exercitatione abstineremus. Visus tamen criminis color plausibilis; nec tam crimen, quam occasio in Societatem declamandi, quaerebatur. Hanc illis ante paueos menses Regina, ut memoravimus, ademerat: nunc, tumultum graviorem timens, si regiam pertinacibus comprimendis objiceret auctoritatem; nec dubitans quin Societatis innocentia ex his quoque flammis purior emergeret, disceptandae causae potestatem fecit.

[Note: 92. Petrus Martellerius contra Societatem perorat.] Accusandi partes sumpsit Petrus Martellerius, et incoctam superiorum temporum aceto, salibusque amarissimis, cramben apposuit. Haec promulsis tantum erat. Postridie graviora fercula intulit per horas quatuor. Addidere veluti secundas mensas, et bellaria Hardivillerius, Academiae tunc rector, et Servinus causidicorum regiorum princeps, qui biduo toto disseruit frequenti senatu, et sub uno aspectu posuit quidquid in Societatis doctrinam, mores, ac leges invidiosum et acerbum jactabatur. Aderat P. Christophorus Baltasar Provincialis, cum quinque lectis Patribus, et saniem pestilentium orationum auribus demissis bibebat; nec non sinistras multitudinis, quae ad audiendum undique convolaverat, vociferationes, exturbandam iterum regno Societatem conclamantis. Nihil enim levius ab adversariis petebatur, palam affirmantibus Societatis doctrinam esse libertatibus


page 87, image: s087

Ecclesiae Gallicanae, ut appellant, inimicam: nec stare cum regni legibus ac theologiae placitis unquam posse. Et vero urgere non cessabant, ut plane ac diserte Societatis sententiam exponeremus de sigillo et secreto sacrae confessionis, de Pontificia supra Concilium auctoritate, de civili potestate magistratuum in clericos, et aliis id genus aliquot invidiosis capitibus.

[Note: 93. Quid responsum a Patribus fuerit] Senatus Princeps Provinciali significavit ut responderet. Assurgens Provincialis negavit nos doctrinam invehere novam, sed ab Ecclesia et academiis catholicis accipere: simul eam e nostris regulis, quae id aperte jubet, recitavit: ac proinde, inquit, verendum non est ne in istis, aliisve quibuslibet doctrinae catholicae capitibus a theologica Facultate Parisiensi dissentiamus: nec per me jam Itabit, quin hoc ipsum exaratum scripto, et chirographis munitum nostris, demus. Haec libera Provincialis et vera vox arma de manibus adversariorum extorsit: injecitque illis curam aliquid expiscandi ab antistitibus ac theologis, cui Societa non facile subscriptura videretur. At Cardinalis Perronius, et quicumque tunc Parisiis erant praesules doctoresque celeberrimi, ab iis magnopere invitati, ut aliquid de memoratis capitibus pronunciarent; collatis inter se diu multumque consiliis, responderunt secretum sacrae confessionis, et immunitatem clericorum esse de jure tum Divino, tum naturali. Addiderunt, incolumitati Regum pessime illos consulere, qui docerent infringi posse arcani consignatam sacramento fidem, qua sublata tolleretur omnis et emendandi sceleris, et Principis conservandi locus. Confitentem quippe reum et avocari posse a flagitio, et Principis vitam certis quibusdam rationibus in tuto collocari, tacito nomine parricidae. Quis autem de crimine laesae Majestatis confitebitur, si declaratum fuerit, poenitentem accusari a sacerdote oportere? Denique semel effracto, quacumque de causa, sigillo confessionis, sacramentum ipsum, quod haereticis in voto est, convelli. Ceteris pariter capitibus responsum fuit ab iisdem, nec non a Cardinali Gonzaga, variisque theologis, summa opinionum consensione, et integritate. Postquam intellectum ac pervulgatum fuit doctrinam Societatis cum tantorum virorum judiciis, cum doctotum catholicorum sententia, cum schola Sorbonica congruere, cencidit elusus adversariorum livor, calumnia obmutuit. Nihil jam causae esse dicebatur quin cooptaremur in Academiam. Parisiensem; ut ii coalescercot unum in corpus, quorum una mens et doctrina esset. Attonitus exitu inexpectato Martellerius, ut faventem Societati. famam opprimeret, satyram suam vulgavit; nec eo tamen plausu lectam aiunt, quo fuerat audita: quae calumniae vulgo sors est: fuco pigmentisque oblita placet tantisper, dum novitatis flore vernat; eadem ad solem producta, et hominum jactata manibus, marcescit ac jacet. Sane Rotomagensis senatus multam irrogavit bibliopolae gravem, a quo Martelleriana declamatio fuerat edita. Nec levius certos in homines Ambianensis magistratus animad vertit, qui ejusdem satyrae Spargendae in vulgus ac tuendae provinciarro susceperant. Aquitaniae vero curia bipartita, quae tunc Neraci considebat, infame damnavit scriptum, ac bibliopolam ejus diribitorem in vincula conjecit. Neque vero sentire aliter poterat quilibet prudens rerum aestimator, post editam in lucem vicissim celeberrimi Montholoni, qui causam Societatis defendendam receperat, orationem. Ille Regum, Principum, magistratuum gravissima et locupletissima testimonia, ex omnibus Europae partibus conquisita protulit; quibus tantum addidit splendorem excellentis oratoris eloquentia, ut Martellerii prolixa et veteratoria scriptio exoleverit.

Repressi parumper conatus adversariorum, non penitus compressi sunt. P. Martinus [Note: 94. Martini Becani liber: itemque Francisci Suaris. Quid utroque factum sit.] Becanus librum per idem tempus ediderat de sacramento, quod sibi Rex Angliae dici jubebat, tanquam Ecclesiae in suis regnis capiti et arbitro. Explicabatur hoc in opere Summorum Pontificum ac Regum potestas, suis quaeque discreta limitibus. Inciderat proculdubio ejus argumenti tractatio in alienissimum tempus, licet scribendi necessitatem imposuisse Rex Angliae merito videretur. Conrinuo in librum, et ejus auctorem, omnesque Societatis theologos invecti sunt acriter doctores in academia Paxisina, et senatores in curia: jamque illum rogo, ut reum violatae majestatis regix destinabant; cum Regina edicto vetuit, ne


page 88, image: s088

qua de illo commentario quaestio haberetur. Non tam facile sedata fuit invidiae procella, quam e consimili Francisci Suaris volumine nobis adversarii conflarunt. Scripserat Suares, jubente Paulo V. Defensionem Fidei catholica et Apostolica adversus errores secla Anglicana, cum respotisione ad Aposogiam pro juramento fidelitatis etc. Invisum volumen Jacobus Angliae Rex flammis addixerat: idemque ut in Hispania fieret, egerat apud Philippum: sed nihil apud regem et nomine et re Catholicum assequi potuerat. Plus in Gallia profecit: et erant ejusvotis amica tempora. Multos adhuc habebat haeresis in regno Christianissimo patronos; complures adversarios Societas. Utrique videri gestiebant regiae majestatis vindices, quam a Suare Iaesam arguebant. Ut vero hujus criminationis invidiam certius latiusque diffunderent, decerpserunt ex universa scriptione Suaris [Note: A. C. 1614. Soc. 75.] singulares quosdam locos, quibus, tanquam avulsis a corpore suo membris, atque adeo anima ipsa destitutis, affingi aliena mens et sententia poterat. Truncis ejusmodi partibus in unum arbitrio suo collectis, rotâque Franciâ vulgaois, appellant senatum Parisiensem, urgentque ut de toto volumine pronunciet.

Dictae per biduum integrum in codicem, in ejus auctorem, in Societatem universam sententiae peracerbae; aliis censentibus, ut nobis omni nostra functione interdiceretur; aliis, ut quam late patet senatus Parisini ditio, ea extruderemur; aliis, ut commentarius carnificis manu discerptus palam in infami rogo deflagaret. Hanc in sententiam denique senatus frequens ivit, liberque publice crematus est, quinto Kal. Quintiles MDCXIV. Nec ita multo post gravissimum contra Societatem senatusconsultum exiit, quod in senatu cum recitaretur jussi sunt adesse Patres Ignatius Armandus, Carolus a Turre, Fronto Ducaeus et Jacobus Sirmondus. Denunciatum illis, ac nostris omnibus fuit ut a sententia Suaris, tanquam seditiosa, et regibus regnisque inimica, discederent: illam in templis pro concione insectarentur: libros de hoc scriptos argumento nec haberent penes se domi, nec publice praelegerent: capitale futurum, si quis nostrorum hanc sumeret scribendi materiam aut disputandi. Demum edicebatur, ut quotannis, pridie Nonas Junias, in Parisiensi collegio senatusconsultum publice legeretur. Abunde jam provisum fuerat a Praeposito Generali Societatis ne tractarentur a nostris scriptoribus hujus generis argumenta, e quibus vulgo nihil emolumenti, detrimenti vero plurimum oritur et invidiae. Exstabat editum ante annos quatuor super ea re decretum: quod in Hispaniam tamen et Lusitaniam perlatum non erat, quia nulla ibi lis ejusmodi movebatur: utque decretum Aquavivae a Patribus Gallis fuerat procuratum, sic ad eos proprie pertinere putabatur. Hoc decretum postquam Parisinis senatoribus Patres obtulere, laudata est enimvero Generalis Praepositi prudentia, sed imperatum severe Patribus, ut idem decretum ab Aquaviva instaurandum, ac toti promulgandum Societati curarent; iisque declaratum, fore ut Galli luerent, si quid in hac parte ab exteris deinceps peccaretur. Haud parum ad mitigandam curiam valuit conscripta defensio Societatis primum a P. Ludovico Richeomo, quam ipsi adversarii laudaverunt: deinde a Joanne Penonio, Cardinalis Perronii fratre, ac regio consiliario. Denique patrocinium ejusdem a Paulo V. susceptum. Qui, cum inustam Suaris libro notam, suum quoddam dedecus interpretaretur, graviter apud Regem et Reginam conquestus, enixe institit uti senatus decretum de Suaris libro editum antiquaretur. Et commodum Pontificii Nuncii munere fungebatur in Gallia Robertus Ubaldinus, Leonis XI. sororis filia genitus; praesul, ob exquisiti judicii ac sapientiae laudem, par famae suae; et sacra, quam deinde adeptus est, purpura jam tum dignus. Is pervicit ut senatusconsultum irritum a Rege fieret. Quo tanquam aggere licet inhibitus fuerit inimicorum ardor, qui de Socictate iterum regno pellenda conspiraverant, non tamen incoepto destitit.

Grassari ad ejus perniciem occultiore via decreverunt. Procudunt igitur quandam jurisjurandj formulam, cujus in verba Galli omnes jurare cogerentur. Hanc ita compositam esse plurimi graves et docti viri judicabant, ut per speciem tuendae regiae dignitatis, religionem ac summi Pontificis auctoritatem labefactaret: nec dub itabant adversarii a Patribus idcirco repudiandam, ex quo certissimum illis


page 89, image: s089

[Note: 95. Conflatum Patribus periculum e juramento quodam Fidelitatis, etc.] periculum creatum iri confidebant. Formulam in comitiis regni, quae tunc Parisiiis habebantur, proponere constituunt. Sed cum metuerent ne omnium Ordinum suffragiis non probaretur, eam ordini infimo, qui e populo constat, nec tam acute ac subtiliter de rebus ad religionem pertinentibus judicare solet, obtrudendam curavere. Spes illos sua non fefellit. Probavit populus formulam, ac ratam habuit. Triumphabant tanto praejudicio freti. Omnes conatus adhibent apud nobilitatem, et apud antistites, ut suffragium utriusque illius ordinis obtineant. At mutata brevi scena spes iniquas delusit. Sapientissimis praesulibus visum est indignum facinus, inventos esse qui auderent in sanctissimo consessu attentare integritatem religionis, et novarum architectis opinionum patrocinari. Quare non modo rogationi obstiterunt, sed Cardinales Surdisius et Perronius, qua erant eloquentia et eruditione, gravissimis verbis pro religione, et pro Summi Pontificis auctoritate perorarunt. Cum ceteri praesules sacerdotesque doctissimi apud Regem in aula; in templis apud populum eodem modo dissererent, plerique ex illo tertio comitiorum ordine dedocendos se praebuerunt. At Servinus, qui primas in hac tota tragoedia partes agebat, senatoribus auctor fuit, ut edito statim decreto, jurisjurandi comprobarent formulam, atque ita fluctuantis populi consensum praesenti auctoritate firmarent. Ergo senarusconsuftum tumultuaria suffragatione concipitur, et spargitur in vulgus, ut populari velut sancitum voce, comitiorum approbationem extorqueret. Incoeptum audax tulerunt iniquissime praesules ac nobilitatis ordo: eoque violatum jus comitiorum questi sunt, quae dum habentur, senatui promulgare nihil licet. Suas ad Regem querelas detulere, illumque sunt precati, ut senatusconsultum aeterna oblivione deleretur; ut interdictum curiae foret in posterum omni cognitione rerum ad religionem spectantium; ut Servinus gradu moveretur. Audivit omnia Rex perbenigne, ac diplomate dato, integram hujus causae cognitionem sibi reservavit: sed cum altercatio ingravesceret, solvit comitia et senatusconsultum abrogavit. Idem secundissimis auribus accepit perhonorificum de Societate testimonium, quod in comitiis dedere Clerus, et Nobilitas. Nam inter cetera, quae Regi obtulerunt, postulata, enixe supplicarunt uti non modo restitueretur Parisinum Societatis collegium, sed ut per universum plane regnum liceret nobis novas ducere colonias, et omne genus nostrarum functionum libere obire: utque Rex contra infestas adversariorum molitiones regia nos auctoritate, ac solita benevolentia tueretur.

Antequam comitia solverentur, in quibus Societatis vexabatur doctrina; ejus [Note: 96. Guillelmi Pachelini Protocatastasis quem fuerit exitum sortita.] mores et Instirutum, is qui minime debuisset, oppugnavit. Guillelmus Pachelinus, octodecim annis inter nos versatus, cum ad solennem quatuor votorum professionem non admitteretur, desciverat a Societate. Nactus inde ad malevolorum aures aditum, turbidisque temporibus laetus, lacerare famam illorum aggressus est, quorum aequitatem graviter ferebat. Itaque, adscito Theophili Eugenii nomine, librum evulgavit, quem Protocatastasim, sive, de prima Societatis Jesu institutione restauranda, inscripsit, ac Pontifici Maximo ceterisque Orbis Christiani Principibus dedicavit. Contendebat veterem Ordinis nostri disciplinam penitus corruisse; revocandam pristinum in statum: et haec istius reformationis proponebat capita. Ut nostri omnes solennem votorum quatuor professionem ederent: Ut psalmi a nobis in templo concinerentur: Ut ne arcana sacrae scientiae, vel naturae, traderentur in scholis nostris, sed rudimenta duntaxat Christians doctrinae pueris ac rudibus explicarentur: demum ut nomen Jesu Societati eriperetur. Librum ita conscriptum, et multo condîtum felle, comitiorum ordini tertio proposuit, usus ea, quae comitiorum tempore fiebat omnibus, potestate deferendi quae in publicam rem esse viderentur. Fetum informem produxit Servinus: cujus verbis nonnulli in fraudem inducti, Pachelinum tutabantur. Sed ordo nobilium, itemque praesulum, reprobata populi approbatione, rejccit opus maledicum, et P. Ludovicus Richeomus ineptum correctorem erudito scripto correxit, detectis, quibus liber scatebat, erroribus. Denique a sacris Romae censoribus


page 90, image: s090

infamia notatus deformis ingenii partus, legitimeque vetitus, non ultra ortum vitalis fuit.

Non tamen deterritus insperato successu prolis abortivae parens, aliam edidit scriptionem, sed horoscopo non feliciore natam. Ponebat hoc in libri fronte tanquam cercum, Societatem Jesu perniciosam esse mortalibus: deinde rationem doecre se profitebatur et modum ejus cohibendae tractandaeque, ita ut, quoniam ne nihil ex ea damni caperetur omnino fieri non poterat, minimum certe caperetur. At urbis Parisinae praetor sobolem insulsi obtrectatoris in ipsis typographi cunis praefocavit; inque auctoris nomen et mores inquiri jussit: qui, ut innocentiae, sic impunitati diffisus, clam in natalem Burgundiam profûgit, ubi poenam timens resipuit, et cum Societate rediit in gratiam; cui moriens bibliothecam non contemnendam testamento legavit; ut damnum illi pravis libris illatum, melioribus compensaret.

Regina sedatam, uti prospexerat, tempestatem, et laudatam amplissimo [Note: 97. P. Joan. Suffrenus Reginae a sacris confessionibus.] comitiorum scripto Societatem gratulata, Patrem Joannem Suffrenum, eloquentiae ac virtutis fama insignem, delegit, quem audiret concionantem, et cui arbitrium conscientiae suae deferret. Quod ille munus viginti et sex annorum spatio praeclare gessit. Patrem vero Marguestandum Elisabethae filiae suae, Philippo Hispaniae Principi desponsae, confessionibus audiendis adscivit: denique P. Cotonum, missionem ab aula enixe flagitantem, a filii sui latere discedere vetuit.

Locus hic erat apponendiquaedam instrumenta, et litteras ad causam Societatis in Gallia spectantes: satius visum est eas, cum aliquot aliis ad Transsilvaniam pertinentibus, in hujus duodecimi libri calcem rejicere.

[Note: §. VI. Societas Urbibus Venetorum cedere coacta.] Decem anni fluxerant a Societatis in Gallia clade, cum aliam accepit in Italia haud sane minus acerbam; quippe illatam a Venetis quibuscum aretissimis conjuncta vinculis semper fuit. Nimirum in Serenissimae Reipublicae tutela, patrocinio, ac prope sinu, natam se meminit. Jam tum ab anno MDXXXVII. Ignatius, Xaverius, aliique primores eorum socii, Venetis in urbibus ostendere coeperunt Orbi Christiano, quinam ipsi per se se, ac per suos deinde successores futuri essent. Ipse Societatis parens Venetias tunc ingressus, et a senatore clarissimo Marco Antonio Trivisano perhonorifice acceptus, obstrictam isto quasi [Note: A. C. 1606. Soc. 67.] pignore, civium nobilissimorum benevolentiam in suos habuit. Non destiterunt ejus alumni annis consequentibus Serenissimam Remp. colere omni officio, nec sine summo dolore hujus anni MDCVI. meminerunt, quo suavissima illa vineula, si non abrupta penitus, at interrupta quodammodo sunt; arctius deinde tamen et suavius colliganda.

[Note: 98. Veneti a Paulo V. interdicto feriuntur.] Paulus V. violari libertarem Ecclesiasticam arbitratus, et Sedis Apostolicae jura infringi nonnullis Venetorum legibus, aut recens promulgatis, aut renovatis, quae ad sacerdotum bona et coenobiorum spectabant: nec non, quod canonicum Vicentinum, et Nervesae abbatem, ob gravia quaedam delicta pertraxissent ad judicium senatus, et canonicum etiam in carcerem conjecissent; illos curaverat monendos, ut istas abrogarent leges, et canonicum abbatemque Ecclesiastico foro restituerent: sin minus, communione fidelium prohibendos, et eorum regionem sacrorum interdictione multandam denunciaverat, certo tempore constituto: is dies XV. Kal. Majas anni MDCVI. erat. Veneti reclamarunt acriter, et diuturnam Reipublicae consuetudinem, aliquot regnorum exempla, opiniones doctorum et scripta opposuere. Statimque studia theologorum exarserunt, hinc pro Summo Pontifice, inde pro Venetis dimicantium: ac paucis mensibus tot lucubrationes prodiere, ut Societatis theologus, qui earum texuit indicem, testetur octo et sexaginta in suas unius manus pervenisse. Neque vero tantae controversiae otiosa spectatrix Europa fuit, aut litteraria duntaxat paravit arma: ingentem exercitum Hispania obtulit, ad Ecclesiae tutandam, ut aiebat, auctoristatem: adversas cohortes Respublica strenue conscripsit. At Caesar bello districtus Pannonico; Galliae Rex vixdum emersus ex intestinis bellorum civilium fluctibus; Italiae Principes vicinum incendium pertimescentes, pacem, missis oratoribus et legatis, componere laborarunt. Hanc Veneti sapienter invidioso bello


page 91, image: s091

praeferendam rati, querelis Romanae curiae per suos oratores respondere studuerunt: at Pontifici non satisfecere. Quamobrem die constituto, vocatis Cardinalibus, graviter de Republica conquestus; renunciavit sibi deliberatum esse illam interdicto subjicere. Promulgatur edictum, et solitis in Urbe locis affigitur. Summa edicti erat: Nisi leges abrogarentur, Venetos Fidelium communione prohiberi, post elapsos dies 24. et aliis tribus transactis, eorum regionem interdicto Ecclesiastico multari.

Veneti, ut hujus fulminis declinarent ictum, triplicem velut aggerem objecere. Primo Superos hominesque contestati, denunciarunt sibi ratum esse ac fixum, avitam, Apostolicam, et catholicam religionem, nec non consuetum in Pontifices Romanos obsequium, majorum exemplo retinere. Deinde, ne quid in Divinis Officiis et solito religionis cultu in urbibus suis mutaretur, vetuerunt: ne se, si secus facerent, reos, et Rempublicam noxa obligatam fateri viderentur. Postremo, satis gnari quam sanctum et concitandae multitudini opportunum sit religionis nomen, quo uno satis armatum se populus ad quidvis audendum putat; efficere tentaverunt, ne qua permanaret Venetias, aut in ullam ditionis suae partem, excommunicationis lata Romae lex: aut certe, quoniam id sperare vix licebat, ne quis illam promulgaret. Itaque XIII. Kali. Majas prima luce parochi omnes; sub vesperam autem, praesides religiosorum Ordinum, a tribus e collegio Decem virûm delectis, quibus demandatum erat id negotii, vocantur; ac proposita capitali poena prohibentur promulgare quidquid adversus Rempublicam, quocumque modo in eorum manus venerit. Jubentur praeterea omni ratione providere, ne quid ejusmodi coenobiorum portis vel parietibus templorum affigatur; ac si quid fuerit affixum, avellere statim ac refigere.

[Note: 99. Religiosarum familiarum praesides vetantur morem gerere Pontificio interdicto, ac praecipue Patres Societatis.] Haec mandata quin Ordinum religiosorum alii moderatores essent accepturi minime dubitabant: de Societatis hominibus cura suberat non levis; quos aliqua valere apud cives auctoritate intelligebant; ut quam in partem essent inclinaturi, multos secum possent impellere. Eosdem norant, in capessendis praesidum suorum imperiis, caecam veluti obedientiam profiteri: neque dubium erat, quin illis jussa haud mollia brevi a Romano Pontifice, et a Praeposito Generali Societatis perferrentur. Itaque, cum ex iis, qui aderant, religiosis viris, quidam propiores voce, remotiores alii nutu, se facturos imperata respondissent: conversi subito sunt omnium oculi in Patres Societatis, qui cum P. Bernardino Castorio, praeposito domus Professorum, adstabant; et unus e Decemviris, intendens vocem, Statis etiamnum taciti? ait. Quid animi vobis tandem est? Omnino, retulit Praepositus, certum nobis ac deliberatum est praestare quidquid effici poterit, quo Reipublicae tam bene de nobis meritae satisfiat. Cui Decemvir, Apage, inquit, istud Quicquid effici poterit: postulamus ut id efficiatur quod modo hic audivistis. Minitantem et plura dicere parantem lenivit Praepositus, addens nihil omissum iri, quantum in se ac suis esset, ut mos Reip. gereretur.

[Note: 100. Patrum angustiae ac metus. Urbis trepidatio.] Ex hoc primo velut procellae impendentis fragore intellexerunt Patres, quanta periculi moles immineret. Placuit igitur Patrem toti provinciae praepositum, Ferrariae tunc degentem, admonere: et quia parum tuta sors litterarum erat, exploratoribus portas omnes et vias obsidentibus, ad eundem allegatur XI. Kal. Majas P. Antonius Muffonus, qui coram doceat quid agatur, quid timeatur. Metum auxerant minae per idem tempus a senatu Episcopis intentatae, ac praesulibus, si Divina Officia intermitterent, ac novari quidquam paterentur. Afferebat nobis dubitationem gravissimam, si cedendum urbe foret, praestaretne id sponte facere, an expectare dum exeundi necessitas imponeretur: tum, si venia discedendi peteretur, an esset a senatu concedenda: denique si daretur exeundi locus, an patêret aliquis in posterum redeundi. Obsecrabant amici Societatis, ne quid per imprudentem impetum peccaremus: accepto tanto vulnere, locum remedio vix fore: standum esse, dissimulandum, necessitati serviendum. Quippe in detrectantes obsequi non leniter animadversum iri apparebat, ac praesertim in homines Societatis, quos hoc in negotio alii respectabant; et quorum crimen gravius duceretur, quia gravioris exempli. Interim urbs metu, suspicionibus,


page 92, image: s092

rumoribusque suspensa fluctuabat. Quid enim acrius mortalium animos commovet, quam Religionis discrimen? Trepidae ferebantur per populum voces, et pleraeque nobis funestae. Dicebatur P. Antonius Possevinus Nuncium Apostolicum, a quo frequens arcessebatur, ad deteriora flectere consilia, quamvis de concordia unice cogitaret; ita ut ab eo visendo temperandum Possevino fuerit. Excubiae ad omnes nostrarum aedium aditus dispositae, quis accederet recederetve observabant.

Ecce autem quinto Kal. Majas adest expectatissimus P. Muffonus. Circumstant illum nostri, avidi rescire quid portet. Renunciabat P. Provincialis promulgatam [Note: 101. P. Barisonius Romam Ferraria missus mandata Pontificis cum litteris Praepositi Generalis accipit.] excommunicationem Romae quintodecimo Kal. Majas: quae vim tamen suam nisi post dies quatuor et viginti non esset habitura: discederent, si esset integrum, et Ferrariam se reciperent: si non esset integrum, Sedi Apostolicae parêrent; et interdictum, quovis proposito periculo, servarent. Addebat profectum, jubente se, Romam P. Antonium Barisonium, collegii Ferrariensis rectorem, qui responsum Praepositi Generalis enucleatius referret. Mittendi Romam P. Barisonii causa haec fuerat. Provincialis fasciculum e Romana Professorum domo acceperat, in eoque litteras Praepositi Generalis, et Procuratoris Generalis Societatis: item excommunicationis exempla quinque, cum mandato Summi Pontificis, ut ad Societatis domicilia confestim mitterentur, ibi publicanda et foribus affigenda. Provincialis certior factus quid actum Venetiis fuisset, ac ne quid male festinaret metuens, P. Barisonium continuo Romam ire jusserat, ac docere Aquavivam quem in locum res adducta esset. Romam attigit Barisonius III. Kal. Majas. Rescripsit eodem die Aquaviva: ejusque responsum Ferrariam perlatum, et Provinciali redditum est III. Nonas Maii. Responsi caput erat, si Bullae promulgandae facultas nulla esset, velle ac jubere Summum Pontificem, ut saltem interdicto plane obtemperaremus. Exemplum litterarum Praepositi Generalis conficiendum statim Provincialis curavit, quod primo Patavium, deinde Venetias per PP. Hieronymum Saravallam et Angelum Orimbellum, quanta maxima fieri potuit celeritate delatum est. Antequam Aquavivae responsum Venetias perveniret, decreverant Patres Venetae domus, auditis quae P. Muffonus retulerat, interdicti legem servare, si manendum in urbe foret: abire, si liceret: moras tamen consulto ducere, ne perduellionis quoddam signum extulisse festinato discessu viderentur: et adhuc tredecim, quatuordecimve dies ante praestitutum tempus restabant. Per eos dies tentata varie constantia Patrum fuit.

Ac primo quidem IV. Kal. Maii accitus a Decemviris Praepositus domus Professorum, [Note: 102. Patres arcessuntur à Duce Venetiarum.] audivit Leonardum Donatum Ducem Serenissimae Reipublicae, iterantem gravioribus verbis eadem quae ante decem dies edixerat, et vetantem praeterea ne privatim vel publice, disserendo vel disputando, in controversiam vocaremus causae aequitatem, quam Veneti pro se stare habebant omnino persuasum. Respondit, accepta dicendi venia, Praepositus non esse nostrum interponere nos im Principum causas, et eorum jura disquirere; id legibus Instituti nostri sancte vetitum. Ita se porro, suosque comparatos ad unum omnes esse, nullum ut laborem, periculum nullum defugerent, quo Serenissimae Reipublicae fidem suam et obsequia probarent. Hîc ab aliquo, ut clarius loqueretur admonitus dicitur: perrexitque Dux hortari, ut ne quid in nostrum temere caput strueremus; ut quaecumque intercederet Bulla, quocumque significata modo, non cessaremus Divinis defungi pro more Officiis: si contra fieret, haberemus pro certo eas expetitum iri poenas, quaecumque possent imponi nobis acerbissimae.

Subjecit Praepositus se, ut rebatur, satis clare ac sine ambagibus dixisse datum iri a nobis operam, ne conqueri de Societate, aut ejus desiderare fidem Resp. jure posset. Curatum hactenus domi nostrae, ut ne inter nos quidem sermonem de istis, qui civitate percursabant, rumoribus misceremus: in id unum singulos incumbere, ut pacem a Superis precatione crebra, et ceteris, quas adhibere pietas religiosa solet, artibus exposcerent. Rogavit postremo Ducem Serenissimum, ut ne pronas obtrectatoribus praeberet aures; ac si quid incideret


page 93, image: s093

querelarum aut suspicionis de quopiam nostrorum, facere se certiorem ne gravaretur. Non placebat haec oratio, licet honoris et officii plena. Instabant ut negaret quidpiam distinctius aut affirmaret, atque ad proposita capita pressius accederet. [Note: 103. P. Anton. Possevinus Romam mittitur.] Aliud exprimi nihil potuit; et irati frementesque disceffere. Implevit urbem frigidus extemplo rumor, et malevolorum odia succendit, studia restinxit amicorum. Injecta Patribus solicitudo vehementior, omnia in dies acerbiora fore judicantibus. Et quoniam P. Antonius Possevinus erat spectatae prudentiae, et hujus negotii cumprimis gnarus, optimum factu visum est, ut Patrem Provincialem, imo P. Claudium Aquavivam adiret, ac doceret quam ancipiti ac periculoso loco res tota versaretur; proponeret etiam nonnulla, quae dubios varias in sententias nostrorum animos distrahebant. Fluxere dies aliquot inter hos timores. Nihil ab Urbe litterarum: et jam Venetiis increbrescebat fama, nos ab Aquaviva jussos confestim excedere: nec levis oborta est suspicio interceptam Praepositi Generalis epistolam. Indicia concurrebant non pauca; et erant qui lectam in secreto senatorum, quos Rogatos vocant, consessu dictitarent.

[Note: 104. Mandata per scribam publicum à Senatu data Patribus. Eorum responsa] Id magis ut crederemus fecit scriba Serenissimi Ducis, qui domum Professorum III. Nonas Maii propere ingressus Praepositum vocat, et in remotum ab arbitris locum seducit. Deinde profert e sinu chartam, ac recitat. Rogavit Praepositus ut exemplum sibi chartae traderetur. Negavit scriba id licere: non recusaturum quin legeret, quoties vellet: scripti copiam fieri aliam non posse. Quertus mandati acerbitatem Praepositus, iterum ut legat petit, memoriae imbecillitatem excusans. Tum scriba: Quid Serenissimo Duci respondere me jubes, ait, ac senatoribus illustrissimis, a quibus ad te sum missus? Sane, retulit Pater, scriptum istud, a viris, uti sunt, prudentissimis exaratum ante non est, quam fuerit mature pensitatum. Exemplo sunt quid facere me oporteat, tanto ipsis prudentiâ inferiorem: illos imitabor, et spatium deliberandi sumam; quod confido mihi facile concedendum, pro rei gravitate. Scripti capita erant quatuor. Primum: Ducis ac Reipublicae nomine religiosis omnibus significabatur, eos qui morem gererent, benigne habendos, et in tutela praesidioque Reip. futuros. Alterum: Jubebantur rem, ut prius, divinam facere, et sacramenta ministrare. Tertium: Si quis obsequi detrectans mallet discedere, fiebat copia exeundi; sed spes omnis adimebatur aliquando in Reipublicae urbes redeundi. Quartum: Qui animum inducerent abire, perscriberent nomen suum, cognomen, et patriam; nihil e coenobio vel aede sacra secum asportarent. Sequenti luce, P. Bernardinus Castorius cum Patribus delectis Ducem convenit, et pauca de Reip. promeritis in Societatem, de nostris erga illam vicissim obsequiis praefatur. Inde ad singula capita delapsus, partim gratias agit, partim pollicetur obsecuturum se ac suos, quantum fieri officio salvo potent.

Dux contra pluribus verbis Reip. dignitatem, et beneficia in Sedem Apostolicam prosecutus, graviter de Summo Pontifice expostulavit; ac demum eo devênit, ut explicatius a nobis aliquid dici juberet. Nihil suppetere, quod apertius loqueretur, Praepositus respondit: facturum id se fortasse, si Pontificium diploma perspectum haberet; illud vero neque se vidisse usquam nec legisse; atque adeo distincte ac nominatim pronunciare nihil posse. Si res ita se habet, subjecit Dux vehementer admirans, per me non stabit quin illud jam audiatis: et summa capita Bullaerecenset, irritamque multis argumentis docere conatur; ac tandem concludit, inde nos perspicere quid consilii capere debeamus. Respondent Patres, tandiu se in ejus ac senatus potestate mansuros, quandiu salvis conscientiae legibus liceret. Ibi Dux Serenissimus ita se plane censere dixit; nec vero id agere, ut quidquam admitterent contra religionis pietatisque leges, quas haberet Respublica Veneta, semperque habuisset primas et antiquissimas, ut ipsi testes idonei ac locupletes erant. Addidit multa, cur senatui repugnare Societatem, tantis nominibus illi obstrictam, non deceret; nec dissidere ab aliis Ordinibus religiosis, quos in eandem cum senatu conspirare mentem aiebat: indictam capitis poenam non obsequentibus: id causae satis esse cur tuta conscientia in urbe maneremus: leges enim Ecclesiasticas proposito tam gravi periculo neminem obligare, ut in


page 94, image: s094

confesso apud theologos omnes erat. Cum Patres tacere nihilominus pergerent, Referam, inquit, ad senatum. Videte quid agatis: semel egressis regressus non dabitur. Quod si, ut sentio, perstatis obstinate in consilio discedendi, praestiterit maturare, dum licet. Ad haec Praepositus, nostri nos arbitrii ac juris non esse respondit, quippe religiosis constrictos votis. Oravit spatii paululum, quo certiores facere praesides Societatis, eorumque jussa posset capessere: haec ubi primum essent cognita, nullam interpositum iri moram, quin ea candide renunciaret. Hac ipsa die ingens ad nos concursus amicorum, nobilitaris, et principum feminarum est factus, obtestantium ne plagam immedicabilem toti Societati deterioribus consiliis inferremus: quod si fixum nobis esset publica vota spernere, saltem ut ne dierum paucorum negaremus moram: nihil in mora periculi esse, nihil damni. At senatus vehementer nostra cunctatione ac pertinacia (sic enim loquebantur) commotus, per complures continenter horas sedit, quid agendum esset deliberans: fuitque tunc, ut fama est, agitatum ne, si recederemus, liceret cuiquam de nostro reditu Remp. interpellare; aut ea de re mentionem unquam in senatu facere.

[Note: 105. Pontificis mandata cum litteris Praepositi Generalis Venetias perferuntur.] Summo erant in metu ac trepidatione Patres, quid responderent, si rursum arcesserentur. Jam enim res in longum duci responsis generalibus non posse videbatur: cum subito, Nonis Maii, inclinante in vesperam sole, PP. Hieronymus Saravalla, et Angelus Orimbellus, litteras a Praeposito Societatis scriptas III. Kal. Maii, nomine ac mandato Pontificis, attulerunt. Praecipiebat Pontifex disertis verbis ut Bulla, praesertim ea parte quae interdictum spectabat, sancte a nobis observaretur; neque ullus esset cuilibet praetextui, excusationi, aut argutiis theologicis locus. Si potestas interdicti servandi non fieret, abiremus excutientes pulverem pedum nostrorum. daturum se operam, ut nostrae nos obedientiae nunquam poeniteret. Sin autem egressus obstrueretur, eligeremus mori potius quam peccare. Mentio fiebat in litteris Patris Praepositi Generalis, de quadam epistola, quam a se scriptam affirmabat IV. Kal. Majas: eamque ipsam interceptam fuisse creditum est. Adjunctae Provincialis litterae his erant: hortabatur ut quae jam haberent explorata, fortiter exequerentur; nonnulla praescribebat nominatim; cetera prudentiae Praepositi permittebat.

[Note: 106. Variae Patrum sententiae de responso Senatui dando.] His acceptis, depulsa utcumque fuit solicitudo, propter apertam significationem Pontificiae voluntatis. Sed, ut accidit in malis, quae longe prospecta levius; vicina et impendentia gravius permovent; rursum curae, rursum perturbatio. Ac sane restabat unus multo difficillimus ad explicandum nodus, quemadmodum alloqui Ducem ac senatum oporteret. Locus circuitioni et ambagibus nullus erat; tacêre periculosum; aperte missionem flagitare acerbissimum nobis, quos cum carissimis civibus necessitudo vetus, pietas, beneficia, conjunxerant. Nonnulli e Patribus censebant adhuc procrastinandum; incidere mutationem aliquam posse; rumorem increbrescere de concordia brevi revocanda: nonnihil a P. Possevino, Romam ante dies paucos profecto, fortasse impetratum fuisse, quod scire interesset. Alii ad interpretandam summi Pontificis voluntatem decurrebant. Mentem hanc illius negabant esse, ut vellet obtemperari tanto cum detrimento: nequaquam ipsum moleste ferre posse, nos tot religiosorum Ordinum novissimos, ab iis exemplum sumere. Anxius super his P. Castorius, ac duriorem in partem inclinans, cum potuisset mitiori fortasse via rebus aegris consulere; nostros unum in locum convenire jubet; quid agatur exponit: vocari jam in dubium Summi Pontificis voluntatem non posse: nostrum esse cunctis planum facere, quanta debeatur auctoritati summae reverentia: tempus extractum hactenus fuisse, datis universe ac modeste responsis, ne quid praecipiti temeritate, nondum compertis rebus, peccaretur: nunc propalam tuendas officii et obedientiae partes. Monet deinde omnes ut intentiore cura pacem Superûm exposcant, et animos obfirment ad excipiendum fortiter vulnus, quod eorum nemini non posset accidere peracerbum: sustentarent se fiducia Numinis, et mentis optimae conscientia: non defuturam servis suis benignitatem praepotentis Dei, cui se suaque dudum devovissent, et cujus unam in hoc luctuosissimo casu voluntatem gloriamque sequerentur.


page 95, image: s095

Nec sum, ait, nescius quantum impendeat periculi, si responsum diutius differamus, video nobis exitum, qui nunc patet, occludi posse: nihilominus, ne quid mihi objiciatur; ut amicis satisfaciam; ut nonnullis vestrum obsequar; usque in diem IV. Idus, quo litterae huc Româ perferri solent, praestolabor: si nihil interea novi accidat, statim atque Ducem ac Senatum allocutus fuero, demigrabimus.

[Note: 107. Ultro denunciant certum sibi esse Pontifici obedire, et interdictum servare.] Triduum totum, quod a die septimo ad decimum excurrebat, exactum est in summo spei ac timoris aestu. Sperabatur aliquid foris, quo res ad concordiam adducerentur: timebatur intus a senatu, qui detrectantibus imperium graves irrogaturus poenas narrabatur. Quicumque nostram inibat domum, aut nuncius putabatur novae cladis, aut nostrae voluntatis explorator habebatur: nec temere creditum de nonnullis. Non omittebat vicissim Praepositus prudenter investigare quid senatus ageret, quid caperet consilii. Eam ob causam Regis Franciae, ac reliquos aliorum Principum oratores adiit: quos magnam partem longe aliter, ac res erat, de hoc negotio edoctos comperit. Miratus prae ceteris orator Gulliae, Praepositum rogavit ut ad se redire postridie non moleste ferret. Rediit, ac diutius cum eo disserere coactus est, licet invitus: cum negaret sibi tutum esse, ac rebus nostris opportunum, abesse tandiu domo: expectari nuncium in horas a senatu. Dum haec maxime loquebatur, adest anhelus a Patribus famulus, desiderari Praepositum nomine senatus monentibus. Advolat, cum bona oratoris venia: sed apparitor abscesserat, brevi se reversurum dictitans. Haud sine Numine rem ita contigisse patuit. Suspicatus Praepositus, id quod erat, venisse nimirum apparitorem, ut mandata, quae minime optabamus, ferret; exitumque nobis antea oblatum praecluderet, antevertendum judicavit. Vocatis itaque raptim Patribus primariis, decretum uno consensu est, ut priusquam rediret apparitor, Dux a nobis moneretur quae acceptae litterae, quid captum consilii. Praepositus ad eum intromissus verba facit: Venit domum nostram apparitor, dum abessem; credo, inquit, ut resciret numquid a Praeposito Societatis litterarum accepissemus, et quae staret nobis sententia. Perlatae sunt, expectatae tandiu Praepositi Generalis litterae, et mandata Summi Pontificis: jubemur interdicto morem prorsus gerere: certum est nobis obedire, proposito quolibet, etiam capitis, periculo. Una mihi, ut istud sine circuitione declararem, huc veniendi, quemadmodum promiseram, causa fuit. Dux ad haec placide subjecit, se, quamvis Reipublicae caput esset, nihil decernere tamen solere majoris momenti, sine procerum consilio: monendos illos, et quid censerent auscultandum. Atenim, inquit, non audivistis hodie quae data fuerint vobis, eorumdem jussu ac nomine, mandata? quid illi de vobis constituerint, satis cognoscere potuistis. Negavit Praepositus sibi quidquam, senatus verbis, recens denunciatum fuisse: ceterum in se nihil esse morae quominus eadem, quae ipsi modo significaverat, ad frequentem senatum referrentur. Tum vero Dux mirari se dixit Praepositi Generalis consilium, et Patrum desiderare prudentiam, qui ducerent pro nihilo Remp. destituere, et in aeternum exilium proficisci. Responsum non sine maerore fuit, primam obediendi laudem religiosis viris et curam esse; non debere clarissimos senatores gravate ferre, si eam praesidibus nostris obedientiam praestaremus, quam ipsimet a suis popularibus exigerent: nostrum non esse disceptare aut condemnare latam a Vicario Christi sententiam: relictas nobis duntaxat obsequii partes: communem hanc imponi omnibus, qui sub aliena potestate sunt, legem; quae si tollatur, discindi mortalium inter se concordiam, perverti jura omnia; nec privatam rem duntaxat singulorum, sed publicam, et ipsorum Principum dignitatem auctoritatemque convelli. Nullis parcitum laboribus, quandiu illis uti Reip. visum esset: nihil optatius in posterum fore, quam operam eidem, quantamcumque possemus, navare, quatenus leges divinae paterentur, quibus humana omnia, uti decebat, posteriora duceremus. Neque vero nescire nos quam gravem plagam acciperemus: hanc tamen tanti non fore, ut ulla nos aetas nobilissimae civitatis ac Reip. immemores argueret. Ea dicentem Praepositum Dux interpellans, non lenibus


page 96, image: s096

verbis Patres inerepuit, per quos tam prava exempla reliquis proderentur; celerem ultionem, seram poenitentiam fore. Sic objurgatos ac silentes remisit.

Imperantium delicatissima fastidia sunt. Quemadmodum enim populi obsequio publica res maxime stat, sic nihil offendit Principes gravius, quam cum eorum jussis, praesertim quae justa censent, obsistitur. Vel ipsa parendi mora scelus est. Urebat in primis clarissimos senatores exempli, quod a nobis ederetur, quaedam auctoritas, qua suam premi causam existimabant. Nec nihil dicuntur nocuisse quidam e nostris, dum Pontificiam defendere cenfuram conantur, progressi paulo longius, quam necessitas ac fortasse prudentia requireret. Quod ego etsi de nullo nominatim comperi, facile tamen adducor uti de nonnullis credam. Si quis enim in ingenti hominum vel sapientissimorum familia neminem esse velit, qui offendat in verbo, is plus quidpiam videtur postulare, quam conditio mortalis ferat. Semper id sancte vetabitur a religiosorum Ordinum praesidibus; [Note: 108. Exilium Societatis decernitur in Senatu.] semper aliquis, in eo qui peccet, erit. His inflammati Societatem ita dimittere statuerunt, ut omnem ei reditum intercluderent. Sed, ut res minore invidia conficeretur, omissâ interdicti causâ quaesivere alias, ob quas Societatem jure ablegasse viderentur, longe profecto diversas ab iis, quae sunt a nobis hactenus memoratae, et ab historiae Venetae scriptore notissimo Andrea Mauroceno traditae. Nihil enim Patribus, quorum semper et studium erga religionem, et fidem in Rempublicam laudaverant, objicere potuerunt, praeter vulgatas criminationes ex eo petitas acervo, unde Societatis adversarii tam multa in eam quotidie depromunt. Sane, cum ante paucos dies tantam in eadem retinenda curam ac solicitudinem adhibuissent, parum credibile videtur, tam subito apertos fuisse tot prudentissimorum senatorum oculos, qui prius velut incantati tenebantur, ne maculas ejusmodi tam turpes horridasque cernerent. Ut vero sibi atque adeo posteris omnem adimerent sententiae mutandae locum, sanxerunt ne decretum irrogati nobis exilii abrogare fas esset, nisi quatuor adhibitis conditionibus et conjunctis, quas simul confluere promptum non est. Prima, ut causa Societatis pro more ad senatum referenda, expenderetur in pleno, ut Veneti loquuntur, collegio, quale cogi solet, cum administri Principum et oratores audiuntur, iisque responsa dantur. Secunda, ut Acta et rei gestae series, cum iis, quae dixi modo, criminibus, et causis ejiciendae Societatis, in senatu recitarentur. Tertia, ut senatus esset frequentissimus, in quo scilicet ex iis, quibus ferendi suffragii jus est, non pauciora quam centum octoginta capita censerentur. Quarta denique, ut ex universo coetu, sex in partes diviso, partes quinque reditum Societatis sciscerent.

Postquam haec unanimi consensu sancita sunt, non sine aliqua tamen altercatione, [Note: 109. Patres Venetiis Ferrariam discedunt.] adeo ut sex ipsas horas disceptatam hanc unice causam ferant, domum nostram VII. Idus Maias subiit Patriarchae vicarius, cum duobus canonicis; itemque unus e primariis Reipublicae apparitoribus; qui evocatum Praepositum ita compellavit: Quandoquidem obedire detrectatis, imo etiam excellentissimi Senatorum collegii jussa palam infringitis, adsum huc ab illis, ac denuncio faciendum indicem sacrarii vestri et bibliothecae, ut eorum tutela designandis curatoribus demandetur. Imo, inquit Praepositus, Quia Summi Pontificis jussa nolumus infringere, ut professi hesterna die sumus: hoc ubi testatum et perscriptum fuerit, indicem istum quin exaretis, ac de nostris rebus arbitrio vestro statuatis, nihil moror. Indice confecto, acceptisque clavibus bibliothecae, concessum fuit sacrae supellectilis nonnihil, ad rem Divinam faciendam postero die, quo illis exitus per centurionem est pronunciatus. Igitur, altera post occasum solis hora, cymbae quatuor adfuerunt. Iis impositi spectante ac maerente, quae omnem implebat ripam, incredibili multitudine, inter amicorum propius adire et colloqui vetitorum lacrymas gemitusque discesserunt. Navigatum tota nocte, ac sub meridiem sequentis diei ad Venetae ditionis fines perventum; ubi majorem in naviculam transgressi, reversis qui eos deducebant, militibus, Ferrariam incolumes tenuerunt; et a P. Provinciali ceterisque, summa cum caritate, eoque majori


page 97, image: s097

cum laetitia sunt accepti, quod vehemens incesserat metus ne quid rei pejoris accideret.

[Note: 110. Patavio Societas demigrat.] Ad eundem fere modum ex aliis Veneti status oppidis migratum est. Civitatis Patavinae rectores (sic appellantur gubernatores civitatum Reip. Venetae, qui bini e nobilitate ad eas regendas deliguntur: alter Praetor; alter Praefectus vulgo dicitur) arcessitis oppidi parochis, nec non domorum religiosarum praepositis, et virginum Deo dicatarum confessariis, multa graviter minitati, eadem praeceperunt, quae Venetiis fuisse imperata narravimus. Responsum fuit a Patavinis Patribus, cum omni significatione officii et observantiae: nihil tamen liquido affirmatum, donec Româ litterae Praepositi Generalis afferrentur. Illae ubi primum sunt acceptae, collegii Patavini rector, odoratus mentem magistratuum, qui exitum intercludere obsequi recusantibus decreverant; coepit clam ex urbe illos e nostris educere, qui emitti sine strepitu poterant, praecipue sacerdotes. Igitur Nonis Maii et VIII. Idus, egressi diversis itineribus discessere. Similiter tirones, mutato cultu, partim rheda, partim cymba, Ferrariam avecti: cum iis iter illuc intendit ipse rector, ut Provincialem in ea degentem urbe coram affari, et quae in rem opus erant, consulere posset. Discedens Patri Ascanio Maratsio provinciam dedit, ut magistratum adiret, ac simul excusaret, quod ipse collegii rector non obiret id muneris, cui repentinum iter ac necessarium fuisset Ferrariam ad P. Provincialem, negotii causa. P. Ascanius nactus illo ipso die opportunitatem conveniendi magistratus, aperte illi significat datum nobis mandatum a Praeposito Generali Societatis, nomine Pontificis Maximi, ut interdictum ne violaremus; terrore quolibet, etiam mortis, objecto. Deliberatum esse Patribus jussa Pontificia omnino exequi. Obstupuit civitatis moderator, ac minaci vultu, Tragoediam, ait, inchoatis cujus feralis exitus in vestrum caput recidet: hanc scilicet Reipublicae gratiam refertis? Ad haec Pater, multa et magna tum Reip. tum Patavinae civitatis in Societatem exstare merita confessus, adjecit non posse religiosos viros Summi Pontificis mandata perfringere: suis quemque praesidibus obsequi jus et aequum esse: Id nisi fiat, humanae gubernationis fundamenta subrui. Hac oratione mitigari paulisper ille visus, percontatur num venerit in Patrum manus diploma Pontificium. Negavit Ascanius, ut res erat. Videte igitur, intulit, ut nihil fiat novi, nihil promulgetur, Divina res non intermittatur. Ita senatus jubet. Ascanio contra denunciante nullum periculum fore tantum, ut adigi posset ad celebrandum Divinum sacrificium, ubi praestitutus per Pontificem interdicto dies affulsisset, exarsit graves in iras civitatis rector; et acerbe multa questus, Per me vero, exclamat, non stabit quin vobis oppidi portae pateant; abire satius est, quam exemplo pestilenti ceteros inficere.

Excepit hanc vocem Ascanius, et facturum se imperata dixit. Non potuerunt tamen Patres, pro veteri suo et singulari erga Remp. ac nominatim erga Patavinos studio, non vehementer dolere, quod eos deserere cogerentur, quorum causa per tot annos, tantam corporis animique defatigationem, nec poenitendo fructu, susceperant. Hac una consolatione levari dolorem suum professi sunt, quod sibi probe conscii essent, nihil a se, cur dimitterentur, ortum esse causae. Tum oppidi Duûmvir, non desunt Patavii viri probi doctique, ait, quibus conscientiae jura explorata sint. Neque id inficior, adjecit Pater, sed aliis alia conscientiae lex et norma est. Postea deprecatus ut angustiae temporis ad abitum definiti laxarentur (nam horae tantum quatuor datae fuerant) nihil responsi tulit aliud, nisi aequum esse, ut iis incommodaretur, qui Reipublicae rationibus tantopere incommodarent. Migratum est inter amicorum amplexus et desideria. Cum vero sacerdos e nostris unus gravi languens morbo, exportatus est in lecto per populum; erupit omnium planctus, neque obscura multorum, ob rei atrocitatem, indignatio. Promiscua plebs procidebat in genua, orans ut bene sibi discedentes precarentur. Nec siccis oculis tam effusa populi caritas a Patribus spectari potuit, quibus calamitas sua pristinam erga cives optimos benevolentiam non ademerat. Milites una vecti cymba, tres alias religiosis onustas exulibus deduxerunt usque in Venetorum fines. Ventum pridie Pentecostes in vicinum Ferrariae


page 98, image: s098

pagum, quam in urbem devecto aegroto, ceteri XVI. Kal. Junias Noviilariam sospites inierunt, unde varia sunt in oppida distributi.

Distat Paravio Vicentia, versus occasum, iter fere diei. Domicilium illic [Note: 111. Vicentia et Verona deseruntur.] habebat Societas, et instituendum anno insequente collegium sperabat, concessis a Praeposito Generali scholis, vectigalibus idoneis a civitate attributis. Spes tam laetas evertit hujus anni turbo. Vicentini Patres, acciti ante paucos dies a rectoribus civitatis, et jussi senatus imperia capessere, clam se subduxerunt: percrebuerat enim fama egressum religiosis viris negandum, praesertim sacerdotibus. Reliquere duos rei domesticae adjutores, qui curam aediumac templi gererent. Ii paulo post excedere sunt coacti, quia se stare quoque interdicto velle denunciabant. Procuratio templi urbanis sacerdotibus mandata. Eadem die P. Franciscus Fortetza, qui huic Societatis domicilio praeerat, Ferrariam venit. Sed a Provinciali, qui praecipitem illius profectionem et fugae similem cognoverat, remissus actutum Vicentiam est, ut oppidi rectoribus suae profectionis causas declararet. Eo cum pervenisset, comperit vacuam esse domum, iratos magistratus, omnia intuta: proinde nequaquam opportunum existimans, ut eos conveniret, Ferrariam reversus est. Aliter Verona discessum fuit: haec Vicentiâ non longe abest, Alpes et occasum versus; ingens et populosa civitas; studiosa cum primis Sedis Apostolicae, ac vero Societatis: ut vel ex eo patuit, quod XIV. Kal. Maias, ejusdem urbis moderatores P. Ludovicum Gagliardum collegii praesidem, nondum admonitis religiosarum familiarum praepositis, evocarunt, ac dura Veneti senatus mandata, familiariter tamen et meliora ominantes, aperuerunt. Quibus Pater postquam gratias egit, preces horarum quadraginta indixit in templo nostro, quod exemplum statim imitata civitas est omnibus in templis. Ad haec a nostris privatim susceptae, ut in summo periculo, poenae voluntariae, et jejunium ad multos dies productum. Anxiis ac suspensis ad omnem rumoris auram Patribus dubitationis magnam partem exemit, at cumulavit formidinem, P. Franciscus Furnius, a Provinciali epistolam et mandata, quae supra recitavimus, afferens. Hîc orta inter nostros difficilis altercatio, num periculo capitis proposito, et ceteris, quae imminebant, animarum detrimentis, obtemperari sibi Pontifex Maximus vellet. Quid quod neque legitime facta, neque satis explicata Bullae Pontificiae declaratio habebatur. Denique Brixiani Patres, quorum fuerat rogata sententia, in eam inclinabant partem, ut dicerent omnia prius experienda, quam consilium discedendi capiendum. His erecti, et confirmabant ipsi se se in sententia non deserendae carissimae stationis, et cives amantissimos maximo solatio afficiebant: cum rector collegii optimum factu putavit, si Mantuani collegii rectorem alloqueretur, hominem spectatae prudentiae, et quaestionum ad conscientiam pertinentium eximia cognitione praeditum. Scribit ad eum, et rogat ut certa die non gravetur excurrere Mantua, usque in pagum medio inter Mantuam et Veronam itinere situm; illic se pariter adfuturum. Adest III. Monas Maii. Censuit Mantuanus rector, nisi res certius liquêret, ac majori denunciaretur auctotitate, tandiu nos ad observandum interdictum non teneri, quandiu cathedralis ecclesia non praelucêret exemplo: tunc enim obsequendum, et vitandae offensionis publicae causa, et jubente Clementina sanctione. Addidit alia nonnulla quae in hanc sententiam theologi disputant. Laetos hoc nuncio Patres subitus postridie a civitatis moderatoribus nuncius metusque perculit. Arcessitus collegii rector interrogatur, ubi pridie fuerit, quemnam in pago S. Zenonis (id loco nomen erat) et qua de re sit allocutus; cur Latine? quid illae, quas habebant ambo prae manibus, charrae sibi vellent. Nimirum decreverant Patres in parochi aedibus colloqui: eo tum absente, in aedem sacram secedere cogitaverant: ea obserata, coacti fuerant in publicum diversorium se recipere, ubi per cubiculi rimas observati, et a caupone Bullam ab iis afferri suspicato, ac paenas, si taceret, metuente accusati sunt. Respondit Gagliardus se cum rectore Mantuano de re communi locutum esse. Instantibus acriter, quid illud negotii foret, cur adhibitus Latinus sermo, cur libri: judicavit rem omnem aperiendam, et quae Mantuani rectoris sententia foret, exposuit. Ex quo magistratus intellexit facturos


page 99, image: s099

Patres omnia, quibus probare fidem suam et benevolentiam civitati possent, sineret conscientiae lex. Actae illis gratiae perscriptae Venetias de re tota litterae; notati, qui sententiam rectoris Mantuani confirmabant, libri. Sed, intulit procerum quispiam, quid ad haec dicet Pontifex Maximus? Sane, retulit collegii rector, confidimus nequaquam hanc ejus esse mentem ut rebus, uti sunt modo, stantibus, valere interdictum et excommunicationem velit. At si tamen velit? Volenti jubentique parebitur. Sed, adjecit alius commotior, Quare fert inique Pontifex nos de Rep. statuere arbitratu nostro? Pauca pro re locutus Pater, postremum hoc addidit: nostrum non esse de legibus Apostolicis juribusque sententiam ferre. Laudavit moderationem consessus omnis, utque primariam urbis Eoclesiam ducem sequeremur, enixe hortatus est: ac multo etiam gavisus est magis, cum nos in hanc eandem sententiam locutos cum Patribus Theatinis cognovit.

Haec per urbem jactata, et domi nostrae audita, incredibili gaudio Patres affecere. Non fuit diuturnum. Octavo Idus Maias repente conspecti sunt P. Martinus Tominus, et P. Horatius Marazanus. Mandata paulo ante memorata litterasque P. Praepositi Generalis, afferebant. Tristitiam domo tota sparsit qui legebatur [Note: 112. Patrum Veronensium in discessu maeror.] in amborum vultu, maeror: aiebant conclamanda propere vasa; fugiendum nemine admonito; maturandum; jam abiisse Patavio Sociorum partem haud exiguam: periculum esse, si fieret abeundi mora, ne facultas exeundi postea non fieret. Incessit omnes repentinus dolor: triste collegio toto silentium; feralis admurmuratio. Conturbatus rector, ac negans fugitivorum instar, imo reorum, egredi clanculum oportere, monstrari sibi litteras jussit. Cui P. Martinus Tominus detritam schedulam obtulit, minutis characteribus, sine signo, sine inscriptione exaratam; id quod certo consilio factum esse posterius intellectum est: nomen et manum P. Provincialis agnovit, ac binas esse litteras intellexit, alteram Praepositi Generalis, alteram Generalis Procuratoris, utramque datam III. Kalend. Maias. Divinam voluntatem certo demum indicio manifestam veneratus, mentem aliam omnem penitus exuit, nihil dubitans quin Christi Vicarius longe sagacioribus oculis magna quaedam seu commoda, sive incommoda et detrimenta prospiceret, quae ceterorum aciem fugerent. Adit magistratum extemplo, et certiorem de acceptis litteris mandatisque facit. Stetere proceres amore magis quam ira defixi rogant ut consideret quem in locum ruat praeceps, quam offensionem toti oppido, quam Societati suae cladem struat. Praecepi animo, inquit, omnia: sed parendum est. Atque hîc nonnemo: Age, inquit, si retinere vos amica civitas velit, quis erit interdicti observandi modus? Lenissimus et minime tumultuosus, respondit ille: non efferimus enim mortuos, oleo sacro aegrotos non ungimus, non sacrificamus cum cantu, preces diurnas nocturnasve in choro non recitamus: ministeria docendi nostra, concionandi, mortales ad recte vivendum, ad pie moriendum, cohortandi, vetita interdicto non sunt, acceptissima tamen omnia et utilissima civitati. Placuerat mirifice proceribus responsum, et viam qua possent Patres morari scrutabantur: nihil ausi tamen absque Veneti senatus concessu decernere. Huic jam deliberatum erat Societatem abdicare: ipsumque senatusconsultum Veronam postridie perlatum, et collegii rectori a Duumviris patefactum. Ejus tamen constantiae adhuc periclitandae causa, epistolam a Principe Reip. missam recitari jubent in frequenti corona, illo audiente. Erant epistolae partes duae: prior poenam capitis interdictum amplectentibus irrogabat. Ea perlecta sciscitantur a rectore quid respondeat. Quod jam respondi, ait; nos omnes paratos in utrumque esse, aut tueri interdictum aut mori. Percussit animos responsi fiducia, et aliquibus minas, ac verba duriora excussit. Postquam illum tamen viderunt nec flecti nec frangi posse, innuerunt cancellario, ut posteriorem epistolae partem legeret. Haec Patribus abeundi copiam faciebat, si perstarent in sententia. Discessus ut careret strepitu, et quam sedatissime perageretur, commendatum est; utque non omnes simul, at divisis temporibus locisque abirent. Sic monitum collegii rectorem, et prolixe quae postulabant promittentem, magna honoris et benevolentiae sinificatione prosecuti sunt.



page 100, image: s100

Tam quiete et occulte adornabatur exitus, ut adolescentes nostrae in scholis disciplinae alumnos adhuc lateret: ac ne quid iis suboleret, proficisci placuit sequenti die, quo scholae vacabant: quia vero pomeridianis tantum illas horis vacare mos erat, praecepit scholarum magistris rector, ut mane pariter vacaturas pronunciarent. Inexpectatum beneficium juventus, ignara suae nostraeque calamitatis, accepit non sine gaudio: sed cognito statim carissimorum magistrorum discessu, diem illum inter nefastos et nigro notandos calculo numeravit. Nemo consequi verbis potest quae fuerit civitatis universae comploratio, qui domum nostram concursus omnium ordinum. Duo erant in collegio sodalitia civium. Illi, audita tristi fama, convenerunt ad ducentos; et Patrem, qui ad ipsos verba facere consueverat, evocarunt. Accedentem prostrati suspirantesque exceperunt, vixque impetravit, pauca pro tempore locutus, ut surgerent, ut abire se paterentur. Plurimi ex universa civitate ad oppidi portam, nec pauci ad tertium quartumve lapidem praegressi, abituros praestolabantur, ac bene precati praetereuntibus, eosdem oculis longe lacrymisque sunt secuti. Enituit Patrum constantia in vincendo dolore suo, et ferenda calamitate, cujus magnitudinem e tanto erga se clarissimae urbis amore intelligebant. Nec minimam meretur laudem invictus multorum e nostris animus, qui licet essent cum parentibus, amicis, affinibus, e primaria etiam Veronensi nobilitate, conjuncti, ab iis nihilominus disjungi, quam a Dei voluntate, et debita Sedi Apostolicae reverentia, vel latum unguem [Note: 113. Migratur Brixiâ.] discedere maluerunt. Par Brixianorum exstitit in Societatem caritas; qui cum fructus uberrimos ex ejus laboribus, ac praesertim e P. Bernardi, viri Apostolici concionibus caperent, eam dimittere sine dolore nequiverunt. Pontificiam Bullam, Episcopo monstrante, nostri viderant; voluntatem Summi Pontificis e litteris Praepositi Generalis aperte cognoverant: nihil minarum, periculorum nihil opponi potuit, quin accingerent se ad jacturam vitae potius, quam obedientiae, faciendam. Sexdecim ex illis iter Placentiam versus intenderunt V. Id. Maias: alii octo Mantuam, alii alio deducti. Restiterant duo rei domesticae adjutores, magistratu non invito. Sed, jubente Veneto senatu, per milites immissos abacti sunt.

[Note: 114. Creta Societatem amittit.] Non stetit Societatis calamitas intra fines Italiae: pervasit in Cretam usque insulam, ubi scholas frequentabat juventus non solum Latini ritus, verum etiam Graeci. Nec tantum in urbe praecipua insulae, sed in finitimis oppidis, populi procerumque benevolentia placide fruebamur. Minaces quidam ab Italia, de coorto inter Serenissimam Rempublicam et Pontificem Romanum dissidio fremitus pristinam tranquillitatem paululum turbavere. Ac primo quidem auditi variis e partibus ineunte Maio rumores obscuri et malevoli; facile tamen contempti, quandiu a plebe spargebantur, credula vulgo et maligna. Graviores visi, cum ab ipso Cretensis regni Praefecto Generali, Nicolao Sagredo, sunt nobis renunciati: demum perlata Societatis clades fuit a Cretensi Archiepiscopo. Is profectus ab Italia superiori mense, narravit expulsam Venetis urbibus, ac similiter insula tota exigendam. Cretam peragravit haec momento fama, cujus dum auctores veritatemque disquirit anxie P. Molinus, nostrorum illic praeses, evocatur a Sagredo per centurionem VI. Kal. Jun. et inter undantes poptilo vias deducitur ejus domum, quo proceres convenerant. Ibi excellentissimus Generalis, ore ad severitatem composito; Vellem, inquit, Superi fecissent ut laudare vos potius Respublica, quod hactenus praestitit, quam accusare cogeretur. Sed Venetorum Patrum imprudentia (ne graviori verbo utar) ea fuit, ut urbem, a qua tot beneficiis ornati sunt, non modo primi omnium deseruerint, sed in eandem quoque noxam Capucinos ac Theatinos exempli contage pellexerint. Eam ob rem visum Serenissimo Duci ac sapientissimis Senatoribus est, ut omni Veneta ditione cederet Societas. Invitus idem vobis denuncio, ac ne quis vestrum intra haec moenia pernoctet veto: parata sub vesperam vos omnes excipiet navicula, atque in vicinam arcem S. Theodori deportabit, donec in Italiam trajiciendi opportunitas offeratur. Dubius quid responderet Pater aliquantisper haesit: nihil enim certi de Pontificio diplomate deque Italicis rebus audiverat: unum quod responderet habuit, dolere se Societatis vicem; se suosque in Reip. potestate semper


page 101, image: s101

futuros: cumque tres tantum horae diei superessent, obsecravit ut in diem sequentem prorogari discessum vellet. Obtineri nihil potuit.

[Note: 115. Socii deportantur in desertum seopulum.] Igitur in phaselum impositi, exeunte Junio, et in S. Theodori castellum delati sunt. Exiguum illud munimentum est in conspectu Cretae, scopulo impositum, ad arcendas praedonum hostiumque naves, quae latrociniis olim ac caedibus maritimam oram, et portum Cretensem, infestabant. Illud milites ad quadraginta insident: sterile solum et incultum: calor aestate immodicus. Hunc in carcerem conjecti sunt, in eoque restitere dies quinque et octoginta. Angustum conclave omnes diu noctuque capiebat, cum promiscua militum fece. Instar portenti fuit paucos morbo tentatos, neminem extinctum, in summa rerum omnium penuria. Nec dubium quin tot incommodis par esse nequivisset vita multorum et sanitas, nisi paterna Divini Numinis cura, quae maxime tunc adest, cum reliqua desunt, opem laborantibus attulisset. Rhitymni gubernator summum in istam arcem imperium obtinebat, vir Societati nostrae deditissimus; qui uni e Patribus per Quadragesimam concionanti aures frequens praebuerat in urbe sua. Ille captatâ causâ stipendii militibus persolvendi, et castella invisendi, nos amantissime convênit, sublevavit quibuscumque potuit rebus, et ad iter commodius instituendum multa subministravit. Inchoatum iter medio Septembri: absolutum Kalendis Decembris, inter gravissima tempestatum, et praedonum pericula. Navigium erat vetus, male instructum, et nautis paene nudum, quos etiam scindebat discordia. Haec primarium inter nauclerum et ratis magistrum vehementius accensa moram attulit, amissaque caeli ac maris tempestivitate, navim in hyemem ac procellas conjecit. AEgre ultra Cythera, insulam Peloponneso vicinam, processerat, cum diu fluctibus inimicis obluctata, coepit fatiscere. Ad Leucadem conspecta classis Turcica ingentem incussit metum. Hoc periculum aliud excepit [Note: 116. Inde in Itallam difficili navigatione perveniunt.] longe gravius. Mutato repente vento, mare intumuit majorem in modum, et undarum montes in ratem laceram effudit, quibus ita oppressa est, nullus ut nautarum labor exhauriendae sentinae par esset, ac singulis prope momentis demergenda videretur. Ad haec velum, antennas, malum ipsum turbo subitus abstulit. Tum vero lamentabilis erupit clamor, veniam Superos poscentium, et confusis vocibus plangentium, ut in desperata re. Conceptum uno consensu votum est de visitanda Virginis Deiparae, si evaderent in tutum, aede his in locis percelebri. Non irritae ceciderunt preces. Sedato vento, mare detumuit. Laeti nautae vectoresque respirabant, cum repente velut collectis viribus horribilis Aquilo incubuit miseris; et rudente rupto scapham, in quam recipere se parabant, fluctus hausit. Huc illuc jactati, se ventis ac Superis permiserunt, procella jam artem superante. Demum metu, fame, frigore debilitati; per tenebras, imbres, fulmina deferuntur in Ragusinae orae portum, unde pridie Kal. Novembres vela in Italiam fecere: quam tamen, adversis repulsi ventis, aut in exiguis insulis coacti consistere, non tenuerunt nisi Kalendis Decembr. quibus invecti Barulanum portum, a collegii Patribus excepti sunt eo majori gaudio, quod jam fuerat eorum salus conclamata. Quippe in proximis littoribus naves nuperrime perierant, et earum in sarcinis aestu ad littus ejectis repertae litterae, per quas cognitum de discessu Patrum e Creta insula fuerat; nemo ut dubitaret, quin fracta pariter navi misere periissent. At haec quidem tempestas brevi sedata; non item ea quae Societatem urbibus Italis ejecerat: quae nisi post annos unum et quinquaginta mitigata non est; cum Alexandri VII, fortunato sidere, in portum et in Serenissimae Reipub. gratiam revocati tandem sumus, anno MDCLVII. Nam ut antea restitueremur effici nullo pacto potuit.

[Note: §. VII. SOCIETAS IN URBES VENETAS TARDIUS RESTITUTA.] Hoc quidem anno MDCVI. flagrantibus adhuc odiis, et recenti offensione, spes nulla rei meliorem in locum reponendae affulsit. Nec vero jam inter Venetos ac Pontificem verba et steriles jactabantur minae; sed arma, caedes, funera parabantur. Rogatus a Pontifice per Nuncium Apostolicum Henricus IV. Galliae Rex ut Ecclesiae laboranti succurreret, promisit se quadraginta hominum millia ducturum in Italiam, si res posceret. Adjecit nihilominus praestabilius videri, si Veneti adducerentur ad concordiam, et lis amice componeretur. Reipublicae vicissim


page 102, image: s102

oratori opem, pro veteri necessitudine, postulanti respondit se Reipublicae cui esset addictissimus, causam ita defensurum, si Ecclesiae jura salva essent, cujus se primogenitum esse meminisset: ac prudentissimum senatum rogavit ut, omisso bello, cum Pontifice rediret in gratiam: curaturum se ut honore salvo, ac nullo Reipublicae detrimento, res transigeretur. Neque aliter comparatus Philippus III. Hispaniae Rex erat: uterque vero pacem tanto suadebat enixius, quanto vim periculi majorem intelligebat. Erant in oculis fumantes adhuc luctuosi belli, quo Christianus Orbis tot annos arserat, faces; materiam omnem feralis incendii renovandi, communibus studiis opprimere conabantur. Quo id impensius agerent fecit Jacobus Angliae Rex, qui Majestatis Pontificiae ruinis ac depressione nascentem sectam attollere gestiens, Venetos stimulare non cessabat, ut Summi Pontificis auctoritatem excuterent; hanc magnitudinem animi, hanc libertatem, insidiosis nominibus appellans. Quo graviores isti metus erant, eo Principes Christianos urgebant acrius, ut pacem inter Pontificem, et Venetos conciliare festinarent.

[Note: 117. Causae hujus cunctationis.] Nec Paulum V. leviores premebant curae. Videbat institutas ad remedium censuras in exitium verti. Supremae Sedis venerandam coelo terrisque potestatem adduci sensim in contemptum. Pigebat Ecclesiasticam litem armis persequi. Sumptus ingentes, divinarum et humanarum rerum perturbationem, scelera et sacrilegia, perpetuos belli comites: denique incertos Martis communis exitus, et alia id genus plurima, ipsi a P. Antonio Possevino, quem Romam a Sociis Venetis missum vidimus, et voce et scripto proposita reputabat. Venetos pariter, cum Ecclesia Romana semper conjunctos arctissimis et sanctissimis vinculis, non leviter angebat bellum, ex quo gravia detrimenta, gravior in Rempublicam omnem invidia redundabat. His permoti tum ipsi, tum Paulus V. omissis armis, Principum pacem suadentium precibus aures accommodare statuerunt. Conciliator pacis ac sequester oblatus est a Rege Franciae Cardinalis Franciscus Joyosa, sacri collegii clarissimum lumen, et rerum Gallicarum in Romana curia patronus: a Rege vero Hispaniae Comes Franciscus a Castro, Ducis Lermae nepos, qui principem in regis gratia locum obtinebat. A Venetis promissum est, in gratiam praesertim Henrici IV. fore ut legibus, quae causam dissidio praebuerant, non uterentur, dum lis pendêret: ut canonicus Vicentinus, et Nervesanus abbas in manus Pontificii alicujus administri traderentur: ut Ecclesiastici ac religiosi viri, qui per interdicti causam urbibus Venetis excesserant, restituerentur in integrum; postremo ut scripta, litterae, edicta contra interdictum composita, delerentur.

[Note: 118. Veneti restituere Societatem prorsus abnegant. Paulus V. hanc pacis conditionem omnino postulat.] At ecce nova et inexpectata difficultas, quae propemodum ineluctabilem paci moram injecit. Nemini venerat in dubium quin, ut in ceteris foederibus usuvenit, in isto quoque comprehenderentur utriusque partis sectatores, et communis concordiae conditionibus gauderent. Id Henrico IV. persuasum, et pro ea qua Societatem JESU, nuper a se in regnum revocatam, benevolentia complectebatur, in primis cordi curaeque fuerat. Illam restituere Veneti prorsus abnegant, quamvis de recipiendis in gratiam et urbes suas Theatinis Capucinisque assentirentur: quos aiebant non tam sponte sua, quam alieno inductos exemplo, peccasse. Neque tamen excludi communi beneficio Societatem ob interdictum servatum profitebantur; sed gravibus aliis de causis, quae ad interdicti causam et debitum Summo Pontifici obsequium nihil pertinebant. Reges Galliae et Hispaniae, illorumque administri, qui summae sibi ducebant laudi, si negotium concordiae tam feliciter inchoatum ad optatos exitus perducerent, huc junctis viribus incubuerunt ut obicem istum convellerent. Ac partem illam sumpsere protinus oppugnandam, quae videbatur ad vincendum facilior, nempe Pontificem. Propensus ad quietem Paulus Quintus saevam instantis belli molem aegerrime ferebat. Trepidanti et omnia circumspicienti novos terrores ingerunt; pericula per se jam gravia majorem in modum amplificant. Alteram admovit machinam Joannes Cardinalis Delfinus Venetus, eique persuasit hujus belli flammas a quodam Cardinali, Pontificis ipsius consanguineo, accendi de industria, non ut Romanae Sedis honori consuleret, sed ut suis rationibus et ambitioni velificaretur.


page 103, image: s103

Concussum hac oratione labantemque adhuc sustentabat, abducebatque a pace officii quaedam ratio. Facere non poterat eos ut destitueret, qui omnia potius deserere quam ipsum maluerant; et quorum crimen esse unum intelligebat, quod Sedi Apostolicae fuissent obsequentiores. Quo enim animo futuros in posterum, auctoritatis Pontificiae defensores, cum animadverterent, non solum nullam suarum rerum haberi rationem, verum etiam exitio suo pacem et concordiam redimi? Meminerat quae Patribus Societatis non semel dedisset promissa; et audiebatur saepe cum diceret illorum restitutionem suam esse causam, nec illius conficiendae curam a se, nisi cum ipsa vita, deponendam.

[Note: 119. Quibus artibus victus Pontifex restitutionem Societatis urgêre destiterit.] Incertum Cardinalem Joyosam, quo tandem pacto hunc Pantifici scrupulum eximeret, adjuvit Cardinalis Perronius, qui Romae tunc aderat, seque regiis oratoribus ad promovendum negotium adjunxerat. Paulum V. adit; justum esse negat perturbare Christianum Orbem, Italiam in periculum, Religionem ipsam et Ecclesiam in gravissimum discrimen conjicere, ob privatam aliquorum causam. Posse illorum fidelitatem a Sede Apostolica plerisque aliis modis compensari: restitutionem Societatis in aliud differri tempus sine detrimento posse, pacem non posse: mitigari sensim vel maxime implacabiles iras: senescere ipsa die ac mori, quamvis immortales videantur. Satis auctoritatis in Pontifice, satis in Philippo Rege, satis in Henrico IV. constantiae et fidei fore, ut Societatem quamprimum revocandam curarent. Id instare modo, id caput esse, ut Majestas Pontificia pristinam vim obtineret, ut imminens Romae, Italiae toti, atque Ecclesiae bellum atrox propulsaretur. Pace constituta et confirmata, res ceteras facile impetratum iri. Quamvis haec apposite solerterque dicta essent, nihil tamen efficacius ad expugnandum Paulum V. et illam ingrati animi, quam verebatur, labem abstergendam occurrit Cardinali Joyosae, quam si Patres Societatis, de quibus tantopere Pontifex laborabat, suam ipsi quodammodo causam desererent. Ergo Cardinalis Praepositum Generalem Claudium Aquavivam blando sermone aggreditur: monet esse in ejus unius manu duos potentissimos Principes summo afficere gaudio; Regem Franciae, si gloriam confectae pacis consequatur; Pontificem Maximum, si belli molestissimi onere levetur. Hac ratione ambos in perpetuum Societati suae devinctos habiturum; simulque Christianum Orbem gravissimis corporum et animorum exitiis liberaturum. Tanti operis perfectionem penes illum esse, si optatissimam Pontificem inter et Venetos concordiam sanciri, nulla restituendae Societatis mentione facta, patiatur. Sic intellectum iri sinceram esse ac puram Partum caritatem, quae scilicet non quaereret quae sua sunt; nec frustra vexillum hoc ab iis praeferri, aut hanc tesseram falso jactari, AD MAJOREM DEI GLORIAM. Neque vero damni quidquam propterea imminere Societati. Non enim esse dubitandum quin Henricus IV. pro eo, quo illam complectebatur, studio ejus restitutionem urgetet acriter; et pro summis suis in Rempublicam promeritis obtineret. Hujusce rei fidejussor, Inquit, Regis nomine sponsorque sum. Sic multo majori cum gloria Societas, interposito brevi spatio, revocabitur; nec hujus in Sedem Apostolicam meriti memoria unquam obsolescet.

Ejusmodi promissis Aquaviva utcumque recreatus, intelligensque rem eo provectam esse, ut nec proficere obluctando, nec aliter exsolvere Paulum V. solicitudine dura posset, rem totam ejusdem Pontificis arbitrio permisit. Societatem Divinae gloriae amplificandae, ac Sedi Apostolicae tuendae professus omnino esse deditam: ipsius Pontificis esse dijudicare ubi major Dei gloria, ubi Sedis Romanae dignitas amplior ageretur. Nullam sibi ac suis potiorem, quam obsequendi laudem, unquam fore. Revixit his auditis Pontifex, et Praepositum Generalem humanissime affatus, promissis oneravit amplissimis, pacemque ratam esse statim jussit. Restabat, ut Cardinalis datam Aquavivae, Regis nomine, fidem liberaret. Nec Henricus IV. sponfionem abnuit: ac per eundem Joyosam suosque oratores negotium strenue prosecutus est. Veneti, quos nullus tunc solicitos habebat ab hoste externo timor, neque ulla majoris momenti spes ad Hispanos Gallosve accedere cogebat, Regum curas ac vota in longum duxerunt.



page 104, image: s104

[Note: 120. Paulus Venetus cur Venetos a revocanda Societate unus maxime deterruerit.] Postremam, quae illos a Societate revocanda diu deterruit, causam aliis quae memoratae jam sunt, addo. Erat ea tempestate Venetiis magnum in historia hujus temporis nomen, Paulus Sarpius e sacra Servitarum familia: homo litteris Graecis, Latinis, et praestanti rerum variarum scientia eruditus; nec solum apud suos Servitas insigni florens fama, sed apud ipsam Rempublicam, quae illius doctrina et sagacitate plurimum utebatur. Nondum quippe nota erat hominis indoles ac religio, quam veris postea coloribus expressam ostenderunt Orbi Christiano ipsius epistolae et Historia Concilii Tridentini, a Cardinali Sfortia Pallavicino confutata. Quo magis Venetos devinciret, se Paulum Venetum, paterni velut oblitus nominis, appellabat. Nihil eo fieri poterat magis populate, nihil Reipublicae ac civitatis amantius videbatur. Itaque coorto Romam inter ac Remp. dissidio, praeclaram occasionem tuendae ornandaeque patriae sibi oblatam existimans, non leviter est invectus in Paulum V. ejusque censuras. Excanduit multo acrius cum ab eodem evocatus Romam, detrectavit palam imperium, et anathemate nominatim percussus est. Perrexit omni studio causam tueri, quam susceperat: cui cum adversari Societatem cerneret, nullum finem fecit Serenissimae Reipublicae a nobis abalienandae: id metuens, ne revocata Societas ipsum talem ostenderet aliquando, qualis erat. Absit autem, ut in eum ab hominibus Societatis tale quidpiam susceptum aliquando vel cogitatum sit, quale ab historico recenti memoratur, non alio teste quam Thuano, cujus fides in narrandis rebus nostris quam levis momenti ponderisque sit, satis compertum est. Igitur tandiu dum Paulus Sarpius vixit (vitam autem ad annum usque MDCXXIII. produxit, cum biennio ante Paulus V. obiisset) nullus ad restituendam Societatem patuit locus.

[Note: 121. Henrici Magni judicium de Societatis facto.] Quid a consecutis Paulum V. Pontificibus et ab ipsa deinceps Societate tentatum, et quo successu, fuerit, alias exponetur: nunc attexam coronidis loco Henrici Magni, Christianissimi Regis, vocem: cujus judicium eo majorem habere vim et auctoritatem debet, quo ejus prudentia notior, et in Venetos benevolentia perspectior. Cum igitur aliquando in hunc sermonem, de oborta Pontificem inter et Rempublicam controversia, incidissent proceres audiente Rege; illorum unus, Calvini assecla, Societatem graviter insectari coepit, quod Rempublicam non solum deseruisset in difficillimis ejus temporibus, verum etiam partes Pontificis Romani, contra eandem Rempublicam esset amplexa. Mox ad Regem conversus: Dubium, inquit, non est quin Jesuitae in tua causa, Rex, eosdem se praeberent, et regiis partibus desertis, Pontificias sequerentur. Illi vero, subjecit Henricus, tandiu me non deserent, quandiu ego virtutis iter non deseram: quod si ab eo destecterem, meque cernerem ab iis destitutum, nunquam tamen illos eam ob rem vel odio vel reprehensione dignos arbitrarer. Ad ipsorum cum Venetis causam quantum attinet, quod religiosis viris dignum erat fecerunt, necessitate compulsi; ne scilicet, contempta Petri potestate, Divina celebrare Officia cogerentur. In rebus enim spiritualibus superiori spirituali parendum fuit; sicut in temporalibus, temporali. Ex quo intelligi potest non tam ipsos discessisse a Venetis, quam a Venetis dimissos fuisse.

[Note: 122. Quibus causis impulsus Alexander VII. Societatem restituendam susceperit.] Ea mens Henrici IV. fuit, hoc judicium de causa Societatis. Quae citius fuisset in integrum restituta, si optimi vota Principis, et quae dabat identidem suis apud Venetos oratoribus mandata; si ejus filii Ludovici XIII. obligatam parenti suo fidem reposcentis; si Regum aliorum ac Principum studia conatusque valuissent. Responsum semper a Venetis est, teneri se gravissimis rationibus, et ad Reipublicae dignitatem salutemque spectantibus, ne quid mutatum vellent. Negotium adeo impeditum, ac prope desperatum, Alexandri VII. prudentia feiciter expedivit. Cernebat e diuturno Societatis exilio non modo redundare dedecoris aliquid in Romanam Sdem, quae suos cultores, propter navatam ipsi obedientiam multatos, destituere videretur: sed etiam inde contemptum legibus Ecclesiasticis ac perniciem afferri, quas nemo deinceps, tam gravi poena propofita, sibi observandas judicaret. Illud quoque intelligebat, magnas oriri e scholis Societatis utilitates, quibus Venetam juventutem tandiu carere iniquum esset.


page 105, image: s105

Occurrebat contra difficultas afferendi remedii, cujus ne proponendi quidem relictus erat locus. Societatem sane requirebant non pauci, sed privata vota in publici consessus efferre lucem audebat nemo. Sensim tamen, mitigatis ipsa die offenfionibus, ad leniora consilia flectebantur animi, et materia veluti fiebat aptior accipiendae formae, quam aliqua vis amica manusque potentior induceret. Haec amica vis, haec manus, non alia quam ejusdem Alexandri VII. ut quidem tunc res erant, esse posse videbatur. Illum senatus Venetus propter candidos mores, ac sinceram pietatem, non tam ut Principem de exercenda potestate solicitum, quam optimum parentem de filiorum commodis cogitantem, spectabat: cujus proinde in gratiam aliquid peculiaris obsequii praestare Sedi Apostolicae, nequaquam alienum dignitate Veneta vel libertate censebat. Ad haec in graves angustias ob Turcicum bellum adducta Respublica, quo profugeret, praeter Alexandri sinum, nihil habebat. Caesar vicinum et formidandum hostem metuebat irritare; Polonus externo bello distinebatur; Lusitanus contra Hispanum semper excubare cogebatur; Hispanos et Gallos vetus discordia implicabat. Solus Pontifex secura gaudebat pace: nullus illi a Turca metus: magna defendendae in tanto periculo rei Christianae voluntas, nec facultas minor: eamque spem Venetis fecerat. Existimavit igitur homo prudentissimus, eos per istam temporum difficultatem adduci leniter posse ad id praestandum, quod secundis rebus suis tandiu negaverant. Neque vero ignorabat restituendae Societati locum non fore, dum appositae decreto exilii conditiones manerent: sed illud quoque videbat, iisdem manibus nodos istos, quamvis Gordios, solvi aut scindi posse, quae illos nexuerant: Principes, cum vetant, nequaquam sibi potestatem ac jus permittendi adimere: parem esse posteris senatorum, atque ipsorum majoribus, auctoritatem: ac deponi a Republica necessitatem posse, quam ipsa sibi imposuisse videbatur.

Haec secum reputans Pontifex aggressus est quaedam de Societate, ac pristinis ejus inter Venetos laboribus injicere in sermone cum Venetorum oratoribus Joanne Pisauro, Nicolao Sagredo, aliisque. Egit apertius de hoc eodem argumento Apostolicus Venetiis Nuncius Carolus Caraffa, Episcopus Aversanus, vir mirae dexteritatis et solertiae, cujus egregia dederat apud Helvetios documenta. Ne cui vero suspectus esset, quoniam nobilibus Venetis nefas illic est cum Principum administris privatim habere sermonem, sequestrum atque interpretem adhibebat, praeter quosdam ordinis Ecclesiastici patricios, Joannem Delfinum Coadjutorem designatum Patriarchae Aquileiensis, et in sacrum Cardinalium collegium postea coopratum; facundia pollentem et auctoritate; et quod caput est, publicae utilitatis cupidissimum.

[Note: 123. Captata opportunitas rei consiciendae.] Interim rempus illud, cujus modo meminimus, advênit juvandae contra Turcicos furores Reipublicae. Opem a Venetis expetitam Alexander ultro dedit, nulla restituendae Societatis facta mentione, quamvis ipsa res suaderet, ut qui beneficium dabat, beneficium posceret. Aliter prudenti et magnanimo Pontifici visum: in eoque Sedi Apostolicae consuluit, Venetis, Societati, sibi. Sibi, ne gloriam piae liberalitatis amitteret: Sedi Apostolicae, ne irrogatam Societati multam pendere potius, quam auxilium laboranti Orbi Christiano impendere videretur: Societati, ne per vim forte, et ingratiis restitueretur; aut, si perstarent in pristina sententia obfirmati senatores, turpius et in perpetuum exclusa remaneret: Venetis denique, ut honestius id facerent, grati et memoris animi significandi causa, quam pretio ac mercede velut constricti. Imo illos ea ratione arctius obligatos ad rem secundum sua vota conficiendam habebat. Est enim hoc innatum excelsis et nobilibus ingeniis, ut honestate et gloria maxime ducantur; praesertim quando sic honestum utili junctum est, ut clam haberi utile, honestum palam ferri possit. Animis hunc in modum sapienti consilio delinitis, mittit Alexander, exeunte Julio anni MDCLVI. litteras ad suum Venetiis Nuntium de proponendo, cum opportunum ac tempertivum judicaret, negotio: deinde operam dat, ut Cardinalis Marcus Antonius Bragadinus, quem Respublica post Justiniani oratoris Veneti mortem, suis apud Sedem Apostolicam negotiis praefecerat,


page 106, image: s106

in eandem sententiam ad senatum scribat; obscurius tamen, et quasi tentandi vadi causa. Erat Bragadinus Venetorum Cardinalium antiquissimus; nobilitate, annis, prudentiaque spectatus: etquanto minus artificio illo politicae calliditatis eruditus, tanto ad res gerendas aptior, ob notam integritatem, et expertem fuci ac simulationis probitatem, quae saepe ad persuadendum plus omni artificio valet: idem addictus Societati. Scribit ergo Pontificis nomine Bragadinus primo frigidius, ut in ancipiti negotio: iterum ardentius et pressius. Respondet senatus perplexe; negotii difficultatem significat; postremo negat decerni quidquam posse prius quam litterae Pontificis in frequenti senatu recitentur. Eas Nuncius Pontificius penes se habebat, molles aditus et opportunum tempus ut tuto proponerentur, opperiens. Oblatum credidit sub initium anni MDCLVII. cum essent inituri Collegium viri praestantissimi, et negotio conficiendo aptissimi, ac prae ceteris Pisaurus, qui gravissimam hanc molem unus maxime movit. Certior factus Pontifex, utque omnibus instaret copiis admonitus, agit cum Venetis Cardinalibus, ut rem totam propinquis suis amicisque commendent; revocent illis in memoriam quantum dare Pontifici beneficium possint; quam jure ac merito debeant. Eo scripserunt illi efficacius, quo liberius et apertius. Labantes animos impulit Pontificium diploma Nonis Januarii oblatum senatoribus a Nuncio Apostolico.

[Note: 124. Pontificis litterae ad Senatum.] Sententia diplomatis haec erat. Fieri non posse, ut sapientissimus senatus ignoraret quanto labore, quanto animarum fructu Societas Jesu in colendam Domini vineam incumberet. Pertinere ad curam, munusque Summi Pontificis, ut homines publicis devoti commodis, operam locis omnibus navarent; ac praesertim illis, quae ipse Pontifex singulari caritatis paternae studio complectebatur. Talem nobilissimam Venetorum Rempublicam esse, quam peculiari benevolentia semper prosecutus erat, prout ejusdem Angularis erga Deum pietas, et adversus Apostolicam Sedem observantia merito postulabat. Proinde accidere sibi permolestum, quod illa tot jam annos Ordine religioso tam utili careret. Ostendebat postea quanti Reipublicae interesset aetatem teneram recte institui; quantum ad informandam bonis artibus juventutem haberent facultatis Patres Societatis, tum ob frequentem hujus professionis ac diuturnum usum; tum quod pietatem una cum litteris instillare laborarent: quippe qui spectarent unam Dei gloriam et salutem proximorum; uti satis declarabat illorum ardor in propaganda Fide, in templis ornandis, in spargendo Divini verbi semine, in frequenti sacramentorum usu inducendo, in reliquis demum pietatis Christianae partibus indefessa sedulitate procurandis. Itaque, dignum esse illustrissimi senatus prudentia, dignum religione, dignum observantia erga Sedem Apostolicam, ut aditum Patribus in urbes suae ditionis quamprimum aperiret. Fore id permagni momenti ad opem Divinam impetrandam, nec non ad referendas Numini debitas pro summis ejus in Venetos beneficiis gratias; cui nullum acceptius obsequium, et memoris animi monumentum praestare possent. Nec nihil valiturum ad promerendum Sancti Ignatii patrocinium, cui non deberent minus dediti esse, quam majores sui; apud quos vir sanctus diu commoratus, dum Societatem fundaret, multa reliquerat virtutis eximiae documenta. Quod spectaret ad Pontificem, non recusare illum quin expensum ipsi ferret Respublica, quidquid in Patres beneficii conferret. Sponsionis et fiduciae loco Venetis dare paternam, qua semper illos complexus erat, caritatem, et quam non minorem sua spe haud semel experti erant. Sane illorum contra infensissimos nominis Christiani hostes causam ejusmodi esse, quam Pontifex non tueri omni ope non posset: incitandum tamen illum multo acrius, et stimulandum ad omnes suas vires in iis tuendis ornandisque collocandas, si votis ipsius obsecundarent. Nihil a Republica fieri posse illustrius, quo suam Sedi Apostolicae reverentiam testaretur; nihil, quo Apostolicae vicissim Sedis benevolentiam et officia certius provocaret. Non solum in frequentissimo senatu recitatum hoc Pontificis diploma fuit, sed opera et sedulitate Nuncii manavit per urbem, quo vim suam in omnes amplissimi corporis venas diffunderet; ac vernaculo donatum sermone manus legentium et mentes implevit. Idem Nuncius


page 107, image: s107

Apostolicus cum litteras Pontificias senatui porrigeret, addiderat illis accuratissimam orationem, et arte singulari exposuerat quidquid nec dici ab ipsomet Pontifice, nec scribi decebat; cognosci autem et explicari vehementer ad causam pertinebat. In primis praeteritas lenire offensiones, mitigare superioris decreti acerbitatem et invidiam, Summi denique Pontificis incensum desiderium in omnium auribus mentibusque defigere studuerat. Hoc diplomate, hac oratione concussi animi ad rem e sententia votisque Alexandri conficiendam inclinabant; cum unus quispiam assurgens, ut praecipitantes veluti sisteret, exclamat, omnino fieri quod petebatur non decere; quia Regi Christianissimo negatum id fuerat, imo confirmatum a Republica, fore ut nemini alteri hoc idem concederet. Itaque sine gravi potentissimi Principis injuria fieri non posse, ut vota Summi Pontificis audirentur. Hoc telum Nuncius Apostolicus nescio quo pacto praeviderat: cumque rescivisset oratori Gallo Plessaeo Bezanaeonio commendatam a Cardinali Mazarino Socictatis causam, cui Bezanaeonius ipse sponte sua favebat, oravit ut obicem hunc amoveret. Adfuit orator, palamque est professus pergratum Regi suo fore, si Respublica Pontifici auscultaret.

[Note: 125. Restitutio Societatis in senatu decreta; et feliciter confecta.] Hunc in modum res integra senatui permissa fuit. Ac primo quidem censuere multi proferenda esse in medium Acta, legemque decreti contra Societatem exilii. Confidebant enim Acta haec, utpote perturbatis temporibus et animis confecta, deprehensum iri vitiosa; quo animadverso irrita pronunciarentur, simulque senatus liberaretur odiosa necessitate derogandi perlatae jam et sancitae legi. Displicuit haec via plurimis, non solum quod longioris esset examinis et morae; verum etiam quia, si declararentur Acta vitiosa et irrita, jam aequitari tantum et justitiae locus relinquebatur, nullus beneficio et mutuae in Pontificem liberalitati; quod unum tamen maxime quaerebatur. Itaque aliam inire viam placuit. Omnia vestigantibus et circumspicientibus venit in mentem prohibitum in decreto non esse, ne conditiones illi appositae, et quae illius abrogationem reddebant longe difficillimam, tollerentur etiam interposita Principum deprecatione, quae clausula in plerisque decretis legebatur: neque hanc videri generalibus decreti vocabulis comprehensam ac significatam. Propositum igitur Senatui a Collegio fuit, uti de hoc dubio statueret. Habitus eam ob rem unam et deliberationem senatus est XIV. Kal. Februarias sub vesperam, exelusis pro more, ut suspectis, quibus filii aut fratres e clero essent: obseratis etiam foribus, ne victi taedio senes dilaberentur, quorum auctoritate ac maturitate, juniorum ardor senatorum temperatur. Tenuit horas novem deliberatio: a prima ante solis occasum, ad multam usque noctem. Principio recitata sunt Acta, et eorum indicata quaedam vitia, sed obiter, ne gratia beneficii conferendi exolesceret. Deinde auditae sunt orationes quatuor uberrimae. Dixerunt copiose et ornate pro Societate Joannes Pisaurus et Andreas Contarenus, ambo Equites, quod praecipuae illic dignitatis nomen, et Procuratores S. Marci: totidem alii contrariam in sententiam non minus acriter disputarunt. His auditis, vicit ea pars quae censebat posse tolli ac porro tollendas esse conditiones decreto appositas: qui primus ad reliquam causam aditus fuit, ac plane necessarius. Inde ventum ad negotii caput, et quaesitum, An restituenda in gratiam Summi Pontificis Alexandri VII. Societas videretur. Latis suffragiis, centum et sexdecim in albam conjecta capsam, affirmarunt: tria et quinquaginta in viridem urnam immissa, negaverunt; novemdecim fuere suffragia non sincera, ut Veneti loquuntur, quae neque aiunt quidpiam, neque negant; sed rem in medio, et amplius examinandam relinquunt. Iis excipiendis capsula coloris rubri est destinata.

Die insequenti vocatus in Collegium Nuncius, responsum et exitum expectatissimae deliberationis, privato primum scripto, deinde solennibus ad Summum Pontificem litteris Reipublicae nomine confectis accepit. Litterae statim ad Pontificem missae, ad eundem octavo Kal. Febr. pervenere. Sic magna Alexandri VII. gloria, nec minori laude ac beneficio Reipublicae; maxima Italiae ac totius Orbis Christiani gratulatione, Societas Jesu Reip. Venetae anno MDCLVII. feliciter est restituta.



page 108, image: s108

[Note: §. VIII. VEXATA SOCIETAS IN TRANSSILVANIA.] Transsilvania, licet modicis finibus circumscripta, instar ingentis nihilominus theatri fuit, in quo religio catholica variis jactata casibus, modo ejecta, modo revocata, funesto demum exitu pulsa templis urbibusque cessit. Eandem ac Religio fortunam experta Societas est, ab indigenis, ab Arianis, a Calvinianis; ab ipsis Turcis foede vexata. Juvat statum omnem hujus regionis paulo altius repetere, ut ista quasi fax lucem iis quae dicentur, praeferat.

Transsilvania jacet infra Poloniam: Hungariam habet ab occasu, Moldaviam [Note: 126. Transsilvaniae conspectus.] ab ortu, Valachiam a meridie. Hanc circa annum a Virginis partu millesimum Hunni, qui postea Hungari appellati sunt, e Scythia prorumpentes, occuparunt. Inter septem illorum duces primarios eminebat, ceterisque velut imperitabat Gyula, sancti Stephani Regis Hungarorum primi, avunculus. Quem religioni Christianae in Hungariam recens invectae adversantem, et hostiliter infestum, idem Stephanus debellavit, ac Transsilvaniam regno Christi et suo adjecit. Ab eo tempore paruit Hungariae Regibus Transsilvania, qui per Vaivodas, hoc est praefectos seu gubernatores eam administrabant. Anno MDXXVI. Joannes Zapolya unus ex illis gubernatoribus, mortuo ad oppidum Mohatzium Ludovico II. Rege, principatum invasit, seque Regem Hungariae appellandum ab una procerum parte in comitiis regni curavit. Sed altera meliorque pars comitiorum, Ferdinando Archiduci Austriae, Caroli Caesaris fratri, cui Anna Ludovici II. soror nupserat, regnum detulit. Hinc bellum grave ac diuturnum, quod iis demum legibus compositum fuit, ut Zapolya Transsilvaniam totam, et certam Hungariae partem cum titulo regis, donec suppeditaret vita, retineret: eo mortuo jus nomenque regni ad Ferdinandum rediret. Extinctus est Zapolya anno MDXL. relicto in cunis filio Joanne Sigismundo, quem susceperat ex isabella Sigismundi Regis Poloniae filia. Haec Transsilvaniae possessionem cum sibi arrogaret, Ferdinandi armis victa cogitur in Poloniam se recipere, unde Turcarum opibus in Transsilvaniam reposita est cum filio Sigismundo, qui post obitum matris principatum obtinuit usque ad annum MDLXXI. Tunc proceres Transsilvani Principem sibi imposuerunt, reclamante Rege Hungariae, Stephanum Bathorium. Is postea creatus Poloniae Rex, Transsilvaniam fratri suo Christophoro Bathorio habendam tradidit. Successit Christophoro filius Sigismundus, qui anno MDXCIII. Transsilvaniam Rudolpho II. imperatori cessit certis conditionibus. Sed statim mutata mente, principatum repetens, graves inconstantiae poenas dedit. Post ejus obitum qui anno MDCIII. contigit, Rudolphus Imperator et Rex Hungariae, Transsilvaniam recepit; nec eam tamen diu pacatam habuit. Quippe anno MDCIV. Stephanus BotsKajus collecta seditiosorum ac Turcarum manu, ipsi bellum intulit, et magnam Hungariae partem cum Transsilvania occupavit. BotsKajo suffectus est a Transsilvanis Sigismundus RaKocius, qui turbarum ac bellorum taedio principatum deposuit anno MDCVIII. Eum sibi vindicavit Gabriel Bathorius, ope Turcarum implorata: sed eorumdem auxiliis fretus Gabriel Bethlemus Bathorium acie victum anno MDCXIII. deturbavit, ac Transsilvaniam usque ad annum MDCXXX. tenuit.

[Note: 127. Religionis et Societatis in Transsilvania status, usque ad annum 1616.] Aptus est e principum ac regnorum fortuna ut plurimum status religionis. Florent una, jacentque; perturbantur aut quiescunt. Inter tantos Transsilvaniae motus, tam crebras publicae rei ac procellosas inclinationes, non potuit religio tranquilla consistere. Ac suspicari jure licet internecina bella et civiles discordias, quibus regio miserrima seculo toto laboravit, inde ortas esse, quod susceptam a S. Stephano Rege Hungariae catholicam Fidem, et per quatuor admodum secula feliciter conservatam, abjecisset. Haereseos inducendae hortator atque auctor anno MDXL. exstitit Petrovitius, Joanni Sigismundo tutor datus, ut minorem pueri aetatem, ac Reginae Isabellae consilia regeret: homo clam Lutheranus primum, deinde palam Arianus. Religionis excidium timentes Stephanus Bathorius et Christophorus ejus frater, Societatem Jesu in Transsilvaniam induxerant anno MDLXXIX. collegia Claudiopoli et Albae Juliae fundaverant, magno catholicorum gaudio et emolumento; haereticorum dolore non minori: quorum partes cum in dies numero et viribus augerentur; ab iis publico decreto comitiorum


page 109, image: s109

expulsa Societas Transsilvaniae finibus est, anno MDLXXXVIII. Restituta fuit MDXCV. catholicorum suffragiis. Rursus Albam Juliam coacta deserere MDXCVIII. in eamque post biennium revocata. Sed anno MDCIII. collegium Claudiopolitanum ab Arianis funditus est eversum, homines Societatis expulsi, unus trucidatus. IIlos Georgius Basta, missus a Caesare ad Transsilvaniam recipiendam, in eandem urbem anno sequente restituit; ejecit anno vix elapso senatus Claudiopolitanus, cujus decretum Stephanus BotsKajus et consecuti Principes confirmarunt, ac Societatem tota Transsilvania exegerunt. Remansere tamen aliqui e nostris mutato cultu, ad colligenda religionis naufragia, et catholicos perditissimis temporibus omni ope sublevandos: donec anno MDCLXXXVII. reddita legitimis dominis Transsilvania, et religio meliorem in statum reducta fuit. Jam singula quae ad historiam nostram ab anno MDXCI. ad MDCXVI. pertinent, distinctius evolvenda sunt.

[Note: 128. Vocata in Transsilvaniam Societas: mox ejecta.] Vocata igitur Societas in Transsilvaniam a Stephano Bathorio, ejusque fratre Christophoro Bathorio, anno MDLXXIX. rem catholicam, Deo aspirante, feliciter gerebat, cum extinctus biennio post Christophorus, relicto impubere filio Sigismundo, spem et consilia hostium religionis erexit ad expellendam Societatem. Voti compotes facti sunt anno MDLXXXVIII. et Sigismundus contumacia nobilitatis haereticae minisque fractus Societatem dimittere coactus fuit. Graviter tamen a Sixto V. admonitus, et haereticorum factiones valescere sentiens, eam paulatim revocare aggressus est. Itaque P. Valentinum Ladum anno MDXC. arcessivit Claudiopolim. Anno insequente tres alios e Societate sacerdotes postulavit, in iisque P. Alphonsum Carillium spectatae prudentiae virum, de quo postea saepe mentio recurret. Redditum illis collegium quod habebat antea Societas Albae Juliae; placuit nihilominus ut abstinerent tantisper veste Societatis, et eam induerent, qua canonici vulgo utebantur.

[Note: 129. Illam Sigismundus restituere conatur.] Ut manum ultimam bene coeptis imponeret Sigismundus, comitia omnium Transsilvaniae ordinum in Kalendas Octobres anni MDXCI. indixit, nihil dubitans quin Societatis in integrum restitutionem impetraret. Eam ob rem adjungere sibi studuit animos procerum, qui auctoritate et gratia in haereticorum partibus pollebant. Accivit etiam e Polonia patruelem suum Cardinalem Andream Bathorium, utque ad constitutum diem comitiis adesset rogavit, ignarus quantam religioni catholicae perniciem pararet! Alienum a nobis animum Andreas hauserat paene puer a Societatis adversariis. Accidit etiam perincommode ut sub ipsum [Note: 130. Andreas Bathorius iterum ejiciendam curat.] tempus quo in Transsilvaniam a Sigismundo arcessebatur, Cracoviensis ecclesiae, obitu sui antistitis vacuae, infulas cupidissime ambiret, cum ipse Varmiensem obtineret sedem. Repulsam a Poloniae Rege passus, eam assignavit Bernardo Golinio et Petro Scargae Societatis sacerdotibus, quorum ille a confessionibus, hic a concionibus Regi erat. Excanduit multo magis, cum Scarga evangelium illud, ubi Christus pastorem se bonum nuncupat, exponens, ac de boni pastoris officio inter concionandum, audiente Rege, disserens, nimium venandi studium, et [Note: A. C. 1591. Soc. 52.] alia id genus parum decora praesulibus, incaute reprehenderet. Andreas in se jacta credidit, quia vere dici de se potuisse sentiebat. Inflammatus iracundia properat in Transsilvaniam. Studia procerum ad Societatem restituendam excitata restinguit: accendit haereticorum odia in Patres et in ipsum Sigismundum: queritur inductos ab eo in Transsilvaniam sacerdotes Societatis aliena veste occultatos; attentari publicam libertarem, jura procerum violari. Quamobrem, ductis suffragiis, eo pars comitiorum major incubuit, ut indictum in Megesiensi conventu religioni et Societati exilium novo decreto sanciretur. Datum id Principi duntaxat, ut Albae Juliae templum unum catholicis patêret, itemque unum et alterum aliis quibusdam in oppidis. Eo processit impiorum amentia, ut Transsilvaniam in Turcarum fidem clientelamque conferre cogitarent, potius quam religionem catholicam in ea stare paterentur.

[Note: 131. Sigismundus a Transsilvanis proditur.] Clemens Pontifex infestos religioni conatus procerum inhibere meditans, id enixe P. Alphonso Carillio commendaverat, ut Sigismundum induceret ad feriendum in Turcas cum Rudolpho foedus. Sigismundus, cognita Pontificis voluntate,


page 110, image: s110

arma et consilia cum Caesare, et Austriacis in communem religionis hostem junxit. AEgre adducti sunt Transsilvani, privatis addicti commodis, et a Caesare non minus abhorrentes, quam a catholica religione, ut foedus hoc ratum haberent. Itaque a Turcis invitati, et magnorum spe praemiorum illecti, in impium conspirant foedus: ac de ipso Sigismundo Turcis necive dedendo conjurant. Fingunt se in periculosum deductos locum, ubi sustinere hostium impetus nequeant, nisi suas ipsis cohortes propere submittat. Credidit; robur exercitus ad eosdem misit. Postquam copiis exutum vident, sibi deliberatum esse declarant redire ad partes et amicitiam Turcarum; ac, nisi cum ipsis in hoc foedus juret, nihil ei tutum in Transilvania fore. Quid ageret Sigismundus? Dignum forti et Christiano [Note: A. C. 1594. Soc. 55.] principe consilium capit: negat se illis assentiri posse: malle principatum, quam Caesari datam et Christo fidem abjicere. Sed conjurati cum exercitum haberent in potestate, miserum Principem eo adegerunt, ut fugae consilium inire cogeretur. Discedenti Carillius occurrit: consolatur maestum, jacentem, proditum a suis; et in spem fortunae laetioris erigit. Confirmatus oratione Carillii Sigismundus, omissâ fugâ, scribit ad vicinarum arcium praefectos, opemque ipsorum ac fidem implorat: quorum auxiliis promissisque fretus, revolat Claudiopolim ad comitia, quae factiosi indixerant, novum sibi dominum electuri. Territi [Note: 132. Poenas a prodicoribus repetit.] praesentia Principis (est enim omnis seditio timida, si resistere scias) demittunt animos, ac recens foedus cum Caesare ictum integrari patiuntur. Sigismundus ulterius audendum ratus, introductis in urbem furtim octo militum promptissimorum millibus, conjuratorum duces comprehendit: ex iis quinque palam capite plecti, alios clam tolli de medio, alios in exilium pelli jubet, omnium publicat bona, arces et oppida occupat, demum pia in Turcas arma feliciter convertit: quae si pares initiis secundissimis exitus habuissent, non tam gravis in ipsum fuisset, ob irrogatam tot viris nobilibus poenam, conflata invidia; cujus etiam pars in Carillium redundavit, quasi atrocis auctorem consilii. Sed ille Ratisbonam jam pervenerat, cum haec in Transsilvania de conjuratis supplicia sumerentur: quae sumpta esse suadentibus Gestio, BotsKaio, ac Josica, testatur Pannonicarum rerum scriptor locupletissimus. Sane Cardinalis Bathorius, cum Octobri mense coram senatu Polonico in patruelem invectus est, de Carillio et Societate ne verbum quidem fecit: conjuratos vero jure caesos videri, publico decreto ipsi Transsilvani pronunciarunt.

[Note: 133. Restituitur cum Religione Societas.] Fractis perduellibus, nova lux rebus perturbatissimis affulsit. P. Alphonsus Carillius, post navatam feliciter ad foedus inter Caesarem et Transsilvanos componendum operam, quod foedus cum ceteris legatis subscripserat, Graecium jussu Pontificis profectus est ad maturandas Sigismundi cum Maria Christierna Archiducis filia nuptias, quo vinculo foedus arctissime colligandum putabatur. Inde Albam sub Idus Apriles anni MDXCV. ad regni comitia cum legatis accurrens, in iis primo foedus confirmandum; deinde catholicam religionem vindicandam in libertatem; denique Societatem postliminio restituendam curavit, abrogatis hac in parte comitiorum Megesiensium Actis. Ita VI. Idus Maii redditum nobis fuit [Note: A. C. 1595. Soc. 56.] collegium Glaudiopolitanum. Sigismundus injectas de P. Golinio Regis Poloniae confessario suspiciones, tanquam sibi Polonicis in comitiis adversato, vel neglexit, vel luendam omnibus Societatis hominibus noxam unius esse non judicavit. Malevolorum pariter sermones, qui e Gallorum in Societatem acerbitate odium nobis conflabant Carillius discussit, et res prospere contra Ottomanum gestas Sigismundo gratulatus, missionem ab aula enixe petiit; multum approbante Aquaviva, qui nostros ab aulico tumultu summo studio removebat. Sed utriusque votis adeo non favit Princeps, ut etiam Carillium sibi comitem adsciverit, ad Caesarem properans ut Turcicum urgeret bellum, Polonicum averteret.

Carillii prudentiam et pietatem in constituenda religione, ac Societate restituenda [Note: 134. Obitus P. Joannis Lelesii.] aemulatus P. Joannes Lelesius, quasi votorum summam, hoc duplici opere feliciter absoluto, attigisset, paulo post cessit e vita. Primus e nostris Transsilvaniam ingressus, Societatis in ea collocandae praecipuus auctor exstiterat. Regionis tunc principatum obtinebat Christophorus Bathorius, cumque in septenni


page 111, image: s111

filio Sigismundo magnam spem religionis catholicae aliquando per cum stabiliendae, propter egregias pueri dotes, repositam haberet, ipsi morum ac bonarum artium magistrum tradidit Patrem Lelesium. Ille, ut subditos futuro principi similes pararet, eos ab errorum, qui Transsilvaniam miserrime deformabant, pestibus liberare studuit; effecitque apud regni proceres ut, siquidem suas ipsi tenebras amarent, liberis saltem suis lucem veritatis ne inviderent. Nec difficile persuasit: ea quippe infelicium parentum saepe conditio, vel dementia potius est, ut filiis suis pejores se esse non moleste ferant. Quamobrem regni juventus nobilis, Claudiopolitani collegii non ita pridem constituti, scholas brevi tempore implevit. Interea Principis regii moderator aulam haeresibus Calvini, Lutheri et Arii diligentissime repurgabat; cum ei a foemina primaria, ut plerique tradiderunt, propinatum in convivio venenum est: quo remediis paulum represso, lenta, dum vixit, paralysi constrictus, profligatam valetudinem aegre sustentavit. Pergebat nihilominus exequi consilio et prudentia, quod praestare viribus non ita facile poterat; ac teneram Sigismundi aetatem, usque ad annum duodevigesimum feliciter institutam provexit, donec orta procerum impiorum in religionem conspiratio Societatem, cumque illa Patrem Lelesium Transsilvanis eripuit: Principe nequicquam obluctante, ac magistrum carissimum solita benevolentia et subsidiis omnibus liberaliter prosequente. Viennam Austriae digressus, morbo recrudescente Patavinas aquas adiit, quibus cum minime levaretur, Lauretum devectus est, ubi prope aedem Virginis Matris, et velut in ejus complexu, spiritum ultimum effudit anno MDXCV. Hungarus erat, Quinque-Ecclesiis natus, oriundus tamen Varadino. Annos vitae numerabat septem et quadraginta, Societatis decem et octo. Virtutes duas, in aulico Principum comitatu insigniores, eximie coluerat, castimoniam ab omni vel levissima suspicione intactam, et religiosam paupertatem. Itaque cum Principis opulenti liberalitate ac benevolentia largiter uti posset, nihil ex ea in se derivabat, praeterquam ad usus vitae necessarios. Cultus corporis, victus, ornatus cubiculi nihil ab ea tenuitate ac frugalitate discrepabat, quam nobis Instituti nostri leges praecipiunt.

Patribus Transsilvanis in sedes antiquas restitutis additi sunt nonnulli ex Austria decerpti et Polonia. Eodem accessit P. Joannes Majorius ex Italia, quo se post Gallicum naufragium, contulerat; cum Claudio Vernelio, humaniorum nuper litterarum in collegio Nivernensi professore. Nam (ut id obiter notem) e Patribus Gallia depulsis nullus in Hispaniam, contra quam inimicis persuasum nostris erat; plerique in Lotharingiam, aliqui longius, ultra ipsas Alpes abscesserunt. [Note: 135. P. Carillius aulam frustra deserere nititur.] Ar P. Alphonso Carillio jamdudum in votis erat ipsam Transsilvaniam, et Sigismundi aulam relinquere. Pragam cum illo venerat ineunte Februario anni MDXCVI. unde scribens ad Praepositum Generalem Societatis deplorat sortem suam, qui tandiu jactetur in procelloso aulae pelago. Voti compotem Sigismundus, licet oratus saepe, non fecit; imo Romam ire jussit, petitum a Clemente Pontifice ut legatum in Poloniam mitteret, qui regem ad socianda cum Caesare ac Transsilvanis in Turcas arma hortaretur. Missus est Henricus Cardinalis Caetanus, cui Clemens P. Benedictum Justinianum adjunxit. Carillius vix [Note: A. C. 1594. Soc. 57] Romam ingressus proficisci jubetur in Hispaniam, unde necessaria detulit subsidia, quibus erecti Transsilvani pugnam felicibus auspiciis commisere, quam Hungari a vicino pago Crestesianam, sive Kerestinam, appellarunt; Turcae illi nomen ab Agria, quam haud ita pridem ceperant, et ad quam pugnatum erat, fecere. Deleri poterat Ottomanorum exercitus, et ipse Mahometes conjectus in fugam capi, nisi partam ac prope positam in manibus victoriam amisisset inconsulta praedae cupiditas, et luctuosam in cladem convertisset.

Has inter curas, etsi perutiles religioni ac prope necessarias, Carillius aliud [Note: 136. Episcopatum Transsilvaniae recusat.] majoris ad Ecclesiae Transsilvanicae praesidium ornatumque momenti agitavit, de proprio Episcopo regioni tribuendo; qui sederet Albae Julia, ac Fidem catholicam praesenti majestate atque auctoritate contineret. Consilium approbavit Sigismundus: nec diu deliberavit quem huic muneri destinaret. Ipsum Carillium nominavit. Idem Apostolico Nuncio placebat. Unus dissentiebat Carillius, diffidensque


page 112, image: s112

causam apud utrumque obtinere se posse, Viennam et Pragam alio quodam nomine ac praetextu advolans, perfecit ut Demetrius Napragius ea dignitate, cui parem illum sua virtus fecerat, ornaretur.

Inter haec ingens facta rerum inclinatio. Sigismundus seditionum domesticarum, atque adeo belli taedio victus, et innata ductus inconstantia, de abdicando Transsilvaniae principatu cogitavit; ipsam quoque conjugem, a venencis, ut creditum est, fascinatus, coeperat aversari. Quare Carillium misit Pragam, ad Caesarem de suo deponendi principatus consilio certiorem faciendum. Eodem ipse post paulo profectus, cum perstaret in proposito, affirmaretque se Polonis [Note: A. C. 1598. Soc. 59.] Turcisve possessionem regionis daturum, si de illa transigere secum Caesar abnueret; in istas leges denique ambo convenerunt, ut Transsilvania cederet in Rudolphi jus ac ditionem; ipse Oppolitanum in Silesia Comitatum, et certam nummorum pensionem acciperet. Ejusmodi pactionem anno MDXCVIII. convocatis ineunte Aprili Transsilvaniae comitiis significavit, populumque sacramento solutum, Rudolpho ejusve praefectis parêre jussit; ac demum in Silesiam paucis post diebus secessit. Ibi privatus e Principe, solus, extorris, ignotusque, se respexit, et abjectam temere dignitatem repetere constituit. Ergo, se delusum a Rudolpho questus, redit Claudiopolim exeunte Sextili anni MDXCVIII. et a suis Transsilvanis in principatum restituitur, nonnullis tamen propositis conditionibus, ac [Note: 137. Sigismundus abdicatum Prin cipatum resumit. Societas iterum pellitur.] duabus nominatim; unâ, ut Societas Claudiopoli et Alba Julia pelleretur; alterâ, ut quam Patres habebant aedem sacram Albae, illa haereticis traderetur. De aliis omnibus, praeterquam duabus istis conditionibus Princeps initio consensit. Verum, cum instarent religionis hostes, cedendum ex parte ratus iniquae postulationi ac tempori, templum haereticis tradere omnino renuit; quin Patres Alba Julia recederent ad breve tempus, non recusavit: litteras tamen illis amplissimas innocentiae testes dedit; ac potestatem fruendi vectigalibus collegii, dum abessent, fecit: iis demum anno sequente collegium ipsum restituit.

Quemadmodum Clemens Pontifex abdicationem Sigismundi nunquam probaverat, sic ejusdem in pristinum gradum restitutionem non valde improbavit, modo Caesari, et ejus fratri Maximiliano, cui Caesar Transsilv aniam destinabat, satisfieret. Ad eos igitur Carillium continuo misit, qui Viennae Caesarem, Cassoviae Maximilianum, Sigismundum prope Claudiopolim allocutus, suggessit ea singulis, quae in rem esse videbantur. Apud Caesarem nihil admodum promovit. Is enim, ut Transsilvaniae possessionem iniret ex foedere, parabat bellum: cujus terrore fractus Sigismundus de abdicando iterum principatu cum suis deliberavit. [Note: 138. Cardinalis Bathorius Transsilvaniae Princeps creatur, ac paulo post caeditur.] Illi, quibus invisa domus Austriacae pietas et potentia erat, eum perpulerunt, ut, si principatum deponere statuisset, hunc potius in gentilem suum et patruelem Andream Bathorium Cardinalem transferret, quam alienis manciparet. Accitus confestim Cardinalis, et Transsilvaniae Princeps appellatus, indicit comitia in mensem Octobrem anni MDXCIX. Convenerant haeretici frequentes, ad religionem penitus evertendam conjurati. Impiorum conatus Providentia Numinis inhibuit. Vix inchoatis comitiis, affertur Michaelem Valachiae vaivodam, adesse cum exercitu, ad eam, ut aiebat, Caesari vindicandam; et superatis montium angustiis, imminere. Trepido nuncio consternatus Andreas Cardinalis coetum abrumpit, et collectis raptim sex aut septem armatorum millibus, reliquis quamprimum concurrere ad signa jussis, obviam Vaivodae procurrit. Atrox praelium [Note: A. C. 1599. Soc. 60.] quinto Kalendas Novemb. commissum in campis Cibiniensibus. Victus Cardinalis, et aegre subductus e pugna, dum paucis comitantibus, per avia montium qui Moldaviam et Podoliam a Transsilvania dirimunt, oberrat, ab opilione, sive, ut alii scribunt, ab hostibus fugientis vestigia prementibus obtruncatur, pridie Kalend. Novemb. natus annos tres et triginta. Victor Valachus Albam Juliam triumphantis more est ingressus. Grassantibus per licentiam militarem in sacra pariter ac profana Vaivodae copiis, collegium Albense direptum fuit, ac foede vastatum; excusante Vaivoda temporum acerbitatem, et plura ereptis redditum iri pollicente.



page 113, image: s113

[Note: 139. Societas rursum restituitur: mox ad haereticis vexatur.] Interea monitus ut Transsilvaniam Caesari restitueret, cunctabatur, illius retinendae vias captans. Cunctantem Georgius Basta, Caesariani ductor exercitus, morem gerere coegit, ac religioni favere. Usi opportunitate Patres Valentinus Ladus, et Thomas Domannus, Varadinum sunt profecti, ad opem catholicis ferendam; quibus etiam ut templa duo ab haereticis usurpata redderentur, effecerunt. Vicem reddidere catholici proceres, et in regni comitiis multa laude Societatis modestiam ac patientiam prosecuti, eam in pristinum statum et collegia reposuerunt. Spes laetissimas restituendae similiter ubique religionis inconstantia Sigismundi profligavit. Ille privatam pertaesus vitam, et adversus Austriacos concitatus a suis, rursum Principis nomen et personam sumpsit. Occurrit Georgius Basta, cum Michaele Valacho. Pugna quinto ab Alba Julia lapide committitur. Fusi cum Sigismundo Transsilvani. Victor Caesaris exercitus irrumpit in civitatem. Milites haeretici Michaele, qui partem copiarum ducebat, non invito, cuncta sacrilegiis et caedibus impleverunt. Direpta templa, eversae arae, sacrae imagines laceratae, proculcata sacrosancta mysteria, nec parcitum quietis cineribus monumentisque mortuorum. Remanserant in Albae Juliae collegio sex e nostris. Factus in eos a sceleratis impetus. Spoliati, raptati, vulnerati, pertrahuntur in custodiam, ubi necem et rogos, quibus a Michaele damnati dicebantur, expectabant animi aequitate summa. Sed catholica Belgarum cohors, monito propere Basta, Patres eductos carcere Claudiopolim deducendos curavit. Nec inulta diu scelera Michael tulit. Accusatus ob victoriam superbe et crudeliter exercitam; vocatus etiam in suspicionem initae ad occupandam Transsilvaniam conjurationis, meritas, jubente Basta, poenas Superis hominibusque persolvit. Pacatis tutisque Sociis esse Claudiopoli non licuit. Sigismundus reparato exercitu, et adscito in belli societatem Moyse Siculo (est Siculia Transsilvaniae provincia, Valachiae finitima) duce Arianorum ac patrono, Claudiopolim obsidione cinxit. Hyems erat asperrima: miles disciplinae parum tenax: obsessi strenue repugnabant. Offensus tot rebus adversis Sigismundus, cum Georgio Basta paciscitur, exercituque et principatu in perpetuum relicto, concessit in Bohemiam; ubi quod superfuit vitae privatus egit, clarior et felicior onere deposito, quod humeri ferre non poterant, quam gesto. At Moyses, collectis Arianis, fretus etiam Turcarum ac Tartarorum auxiliis, bellum redintegravit contra Caesarianos; et occupata Transsilvaniae parte, Claudiopolim infestis agminibus petiit. Plurimum in hac urbe ac tota Transsilvania poterant Ariani, et catholicos crudelissime vexabant. Quo pacto regionem hanc et vicinas invaserint, breviter exponam: ab iis enim ortae sunt potissimum calamitates Societatis, quae Christi nomen ac numen praedicandum praecipue sibi sumit.

Arianam haeresim, post octingentos septuaginta annos, quam sepulta videbatur, excitavit initio seculi decimi sexti Michael Servetus, Tarraconensis [Note: 140. Quo pacto in Transsilvaniam irrepserint Ariani.] medicus. Inter varios resurgentis sectae discipulos nactus est Georgium Blandratam Pedemontanum. Is e Ticinensi custodia sacra Inquisitionis elapsus ad Transsilvanos, in aulam Joannis Sigismundi penetravit, artis medicae, quam profitebatur, beneficio. Clam primo quidem irrepserat ac timide, ob Reginae Isabellae metum, atque adeo ipsius Solimanni Turcarum imperatoris; qui, cum per id tempus Sigismundum in Transsilvaniae solium reponeret, novis religionibus pacem et concordiam turbare solitis aditum praecludi omnino jusserat. Solimanno et Isabella extinctis, Blandrata impune sceleratum dogma sparsit; proceres, ipsumque regem induxit, ut ejus patrocinium palam et aperte susciperent. Sic Arii redivivus error in infelicem Transsilvaniam invectus est. Conscripta protinus adversus SS. Trinitatem volumina, corrupti sacri codices, et varias in linguas mendose conversi, praesertim in Hungaricam, ut viritim legi possent a populo, venenumque facillime ab incautis mentibus, aureo sacrarum litterarum poculo propinatum biberetur. Stephanus et Christophorus Bathorii Societatem, quemadmodum supra memoravimus, in Transsilvaniam acciverunt, eo potissimum consilio ut funestum haereseos renascentis incendium extinguerent. Ariani vicissim sociatis cum Lutherano et Calviniano agmine copiis, eam oppugnare non destiterunt.


page 114, image: s114

Magnam illis vexandae religionis facultatem dedit Sigismundi Bathorii, de quo proxime dicebamus, levitas et inconstantia, praesertim cum Moysem, Siculiae Principem, Arianum, auxilio contra Caesarem vocavit. Is enim, postquam Sigismundus bello et principatu deposito, in Bohemiam se recepit, incoepta persequens Claudiopolim obsedit anno MDCIII. Urbem obtinebant magistratus Ariani, qui amicum hostem portis patentibus exceperunt ea conditione, ut liceret ipsis de collegio Societatis arbitratu suo statuere. Quid optatius Ariano duci accidere poterat? Ultro annuit, et in urbem hac lege admissus V. Idus Junias anni MDCIII. collegium immanitati Arianorum permisit. Illi cum Moysis militibus in aedes nostras irrumpunt, antiquo in Dei Filium, ejusque Divinitatis defensores odio incensi.

[Note: §. IX. EMMANUEL NERIUS MACTATUR AB ARIANIS.] Primus impiae crudelitatis furor in templum se effudit. Deiparae sacram imaginem maledicis et contumeliosis confixam vocibus deturbant, proterunt, securibus comminuunt. Violatis pari scelere sanctorum simulacris, in sanctum sanctorum sacrilegas cum horrendis clamoribus injiciunt manus. Divinam hostiam, perfractis arae augustis penetralibus, avellunt, spargunt humi, pedibus proculcant. Non tulit execrandam impietatem Emmanuel Nerius, domesticae rei adjutor, e Societate, et aedis sacrae custos. In medium agmen furentium solus et inermis ruit; ac sceleratos cohibere, demonstrata sacrilegii gravitate conatur. Vociferantem invadunt, idolorum cultorem et Papicolam clamitant; unus fronti [Note: A. C. 1603. Soc. 64.] validam securim impingit: alter glande plumbea transfixum dejicit. Jacuit supra sacrum Domini sui corpus inter adorandi Sacramenti particulas consecratas, quibus stratum pavimentum erat: felix morte sic oppetita, dum Christi Jesu Divinitarem, et coelestis veritatem mysterii propugnat. Annum aetatis attigerat nonum duntaxat et vigesimum. Romam e Pedemontio, quod Illi natale solum fuit, profectus, et Societati adjunctus inter domesticae rei adjutores, anno MDCI. semina optimae indolis coluerat maximarum exercitatione virtutum, ac praesertim ardentissimae caritatis, quae illum dies noctesque stimulabat, ut fusum pro se Christi sanguinem pensaret suo. Hac virtutis ejus fiducia ducti Societatis praesides illum Transsilvanis Sociis, cum maxime flagrarent omnia bellicis terroribus, addere non dubitarunt. Nec solus tamen Arianorum furores ac tela excepit. A templo in collegium reliquum convolantes occurrentem e nostris Georgium Bartolicum male multant fustibus, et ruptis duabus costis semianimem sternunt. Quibus ille vulneribus debilitatus vitam in summis doloribus traxit usque ad annum MDCXV. Patrem Petrum Majorium, virum eximia virtute, qui Claudiopolim nuper incendio et vastitate prohibuerat, graviter vulnerant; aegrotos excutiunt cubilibus, raptantque; ceteros plagis et maledictis extrudunt foras; ac demum direpta et vastata tecta solo aequant: stolide gloriantes expetitas a Numinis violatoribus poenas, et plurium cultores Deorum urbe sua pulsos.

[Note: 141. Claudiopolis de hostibus recepta Pulsi Ariani.] Haud impune scelus impiis stetit. Moyses duplici praelio prossigatus, in acie cecidit, cum praecipua Transsilvaniae nobilitate. Claudiopolis tertio post mense quam venerat in hostium manus, recepta; senator qui nefarium foedus cum Arianis civitati persuaserat, ex infelici arbore suspensus; postremo, in locum eversarum ab iisdem Arianis aedium, alia in urbe domus Societati data. Conjecti fuerant ex impia militum caterva in carcerem plurimi, quorum efferata rabies in templi direptione et gymnasii potissimum desaevierat; ac praeter ceteros ille, qui stillantem Emmanuelis sanguine securim attollens, illatam innocentissimo juveni necem, tanquam facinus inclytum praedicaverat. Sacrilegos egregie ultus est P. Joannes Argentus, qui vices Provincialis obibat in Transsilvania. Evicit enim gratia et precibus apud Bastam, ut omnibus parceretur. Pater vero Majorius, collegii rector, nunquam se induci passus est ut sicarium, a quo gravissimum in capite vulnus acceperat, quamvis probe cognitum, indicaret. Arianis interim diffugientibus, rediit sua catholicae religioni libertas ac securitas. Divinum Christi corpus per festam urbem solenni supplicatione deportatum est. Umbellam gestabat gubernator: praeibant lecti de collegio pueri ducenti, pars angelorum induti cultu, pars onusti floribus, quibus viam consternebant: tota


page 115, image: s115

civitas effusa sequebatur, collacrymantibus plerisque, praesertim senibus, qui eandem caerimoniam ante annos ferme quinquaginta (nam ex eo tempore sublata fuerat) visam a se narrabant et usurpatam; confirmantibusque, cum catholici ritus vigerent in Transsilvania, neque Turcarum in ea nomen auditum, neque infandam, quae tunc saeviebat, famensi aliquando toleratam.

[Note: 142. Fames ac pestilentia Transsilvaniam populantur.] Ea portenti similis fuit. Passim animalium putridis, si qua occurrebant, cadaveribus avidos infigebant dentes, et miseram dapem rabidis canibus praeripiebant. Frater sororis mactatae partem alvo famelicae ingessit, partem in macello venalem proposuit: alius nepotes, alius filios, ut ingluviem diram expleret, trucidavit. Inventus in pago deserto puer prope cadaver humanum, cujus praeter ossa et extremos pedes, reliquum nihil erat: interrogatus cujus esset, maternum respondit, et a se canibusque devoratum. Si quis furcifer tollebatur in patibulum, convolabat pauperum exangue agmen de corpore litigans, quod inter se divisum crudis dentibus in vestigio absumerent. Lupi medias in urbes urgente fame compulsi, filiolos e parentum sinu cunisve rapuerunt. Accedebat, ad mali cumulum, lues tanto pertinacior quanto illam minus Hungari ac Transsilvani cavent. Hanc enim castigandis mortalibus a Deo immitti dictitant, ac proinde nefas arbitrantur idcirco solum vertere, aut pestiferam laborantium consuetudinem vitare. Sic aliqui e nostris extincti, ne darent ansam exprobrandi, quod velut mercenarii pastores, majorem salutis suae, quam alienae curam gererent. Nonnulli, quorum [Note: 143. P. Michael Mardtus à sicariis intersicitur.] opera minus necessaria Claudiopoli videbatur, in Poloniam se receperunt. P. Joannes Argentus collegio Claudiopolitano, post obitum P. Majorii, ac toti deinde provinciae praefuit. Albae Juliae utilitatibus civium impigre serviebat P. Michael Mardtus, unus multorum instar: nam linguas Hungaricam, Germanicam, Graecam, Latinam, Italicam, et Polonicam callebat. Ingenium viri et solertia prae sertim elucebat in sedandis offensionibus mutuis procerum et inimicitiis. Itaque cum ad revocandam duos inter nobiles concordiam iter necessarium suscepisset, incidit in praedonum manus, ab iisque in flumen cum socio dejectus est X. Kal. Maias MDCIV. Nihil de utroque praeterea compertum.

[Note: 144. Stephanus Botskajus Religioni ac Societati bellum indicit.] Transsilvaniam nomine Caesaris administrabat Georgius Basta. Sed proceres, veteri adversus Austriacos et religionem odio incitati, pulso Basta Stephanum Botskaium, Sigismundi Bathorii propinquum, sibi praefecerunt: quem etiam regem Turca dixit anno MDCV. Ille tanto avidior confirmandae auctoritatis et potentiae, quanto deterius parta erat, viribus haereticorum maxime utebatur, quorum partes numero et audacia pollere cernebat. Ut vero catholicos in invidiam adduceret, libellum promulgavit, in quo certis auctoribus exploratum sibi esse affirmabat Summum Pontificem et Caesarem id concordibus animis atque armis moliri, ut omnes a Romana Fide alienos exterminarent, eorum ditescerent bonis, et imperii sui fines ambo proferrent. Ad hoc tam immane periculum propulsandum se arma sumpsisse: ne dubitarent sequi praeeuntem, et sacra patriamque, se duce, defenderent. Hoc veluti classico excitati cum Transsilvanis Hungari corripuere arma, et relicto Caesare Botskaium secuti sunt. Destitutus magna copiarum parte dux Caesarei exercitus Belgioiosa funditur: bellum crudescit. Civitates quae stabant adhuc in Caesarianis partibus, ab iis palam deficiunt: quas inter Claudiopolis ita se Botskaio dedidit, si religionis summam penes Arianos esse unos vellet. Assensit facile Botskaius, incertum Calvinianus an Zuinglianus, parum certe solicitus quae religio, modo ne catholica, regnaret. Statim inter Arianos deliberatum de pellenda Societate. Postulat eorum instinctu Princeps ut bona quaedam et aedificia, oppidanis erepta, ipsis restituantur. Significabat his verbis eam domum, quae post eversum anno MDCIII. collegium, Societati fuerat publice attributa. Vocatus in senatum P. Joannes Argentus, qui collegi et provinciae gerebat curam, respondit causam hanc nequaquam ad se pertinere, qui nemini quidquam rapuisset, aut ereptum teneret; quique ita semper fuisset comparatus, ut amittere sua mallet, quam tollere aliena. Tum vero senatores aperte quaenam aedificia et bona essent illa, declararunt: nempe domum in qua scholas Patres haberent, aedem sacram, et nescio quid praedii. Quibus P. Argentus


page 116, image: s116

praesenti animo: Non video, inquit, qua ratione haec civibus erepta dicatis esse, quae Societati fuerunt a legitimo magistratu, vobis assentientibus, donata. Subjecit non esse alium hujus controversiae judicem quam Principem ipsum, qui juratus promiserit, se in re tanti momenti nihil mutaturum, sed in regni comitiis, utraque parte audita, sententiam dicturum. Ad extremum senatores obsecravit, ut pro sua aequitate perpenderent quid jus et ratio postularet: nonnulla etiam in ipsos et civitatem universam promerita Socictatis exposuit. Movit senatores haec oratio, praesertim catholicos; qui ferentes graviter injuriae indignitatem, senatu palam excesserunt. At eorum discessu ceteri audaciores facti, susceptum Societatis ejiciendae consilium urgere decreverunt. Itaque paucis post horis certos homines allegant ad P. Argentum cum mandatis haud mollibus: Senatum velle, jubere, ut quatriduo aedibus ac civitate cum suis cedat: illis ad quartum usque diem impune fore. Petiit Argentus semel iterumque ut sibi perscriptum hoc mandatum daretur. Cum exorare nihil posset, ad exuenda raptim altaria, et nudandum imaginibus, ne patêrent injuriae, templum se accinxit. Ingemuit quidquid [Note: 145. Societas ejicitur Claudiopoli.] in civitate catholicum ac sanum restabat. Circumfusam plebem consolatus Pater, affirmansque amisso templo Deum non amitti; post lugubres aliquot psalmos ante majoris arae locum recitatos, et infixa pavimento non sine lacrymis oscula, sacram aedem deseruit. Ovantes haeretici, tanquam in arcem deditam ir. ruperunt, et quidquid ornamenti supererat, foede comminuerunt. Nam Ariani sacris in aedibus nihil, praeter suggestum oratoris et auditorum sedilia, esse patiuntur. Argentus iterum senatores allocutus, cumque illis libere non minus quam [Note: A. C. 1605. Soc. 66.] modeste vim illatam questus, nihil praeter superba fastidia et silentium minax retulit; ex quo plane intellexit esse demigrandum. Igitur XIV. Kal. Sextil. vergente in occasum sole, ne dato quidem ad supellectilem domesticam asportandam spatio, abacti Patres, paucis catholicis maerore summo prosequentibus, deducti sunt, ne qua multitudini daretur occasio seditionis, a militum globo in vicinum pagum Monostorum.

[Note: §. X. SOCIETATIS CAUSAIN TRANSSILVANIAE COMITIIS DISCEPTATA.] Botskaius interim sub Idus Sextiles Claudiopolim est ingressus, ut coronam ab Achmete Turcarum imperatore missam acciperet. Eo annuente P. Joannes Argentus medio in consessu procerum et senatorum pro Societate Claudiopolim revocanda peroravit. Ac primo quidem prudenter amolitus, quae in eam falso et invidiose jactabantur, ejusdem statum infelicem ob oculos posuit, cum tamen aliud nihil ipsa, ex quo in Transsilvaniam erat accepta, quaesivisset, nisi ut publicae tranquillitati, saluti civium et commodis, praesertim Claudiopolitanorum, consuleret. Obtestatus deinde Principem est ut ejectam restitueret, ac patrocinio suo tegeret, Gratias egit Botskaius pro tam prolixa Societatis in cives voluntate, et Patrem bono animo esse jussit: quia res tamen majoris momenti videbatur, communicandam dixit cum iis quorum interesset: sibi quidem Societatem cordi semper et curae futuram. Haec ille satis humaniter. Sed verbis facta non responderunt. Et affirmaverat alias ipsi P. Argento, deliberatum sibi esse Societatem exigere, quia catholicam religionem in Transsilvania sustentaret. Tamen causam ad comitia regni, ut promiserat, retulit, eamque ibi disceptari passus est. Ea tunc habita sunt in oppido Medgyesinensi ob loci opportunitatem. Oratores duo, Arianus alter, alter Calvinista, veteres inimicitias et dissidium religionis obliti, convenerunt ut contra Societatem frequentissima concione declamarent. Non deterritus adversariorum pertinacia et atrocitate P. Argentus libellum supplicem comitiis offert: illis praeerat Trausnerus, catholicarum partium defensor acerrimus; qui recitato supplice libello nos, si legibus et aequitate causa penderetur, ejici non posse demonstravit. Collecta suffragia. Victa est numero plurium et improbitate causa; confirmatum Societatis exilium; illique tota Transsilvania interdictum. Existimavit Argentus vivam vocem plus fortasse roboris, quam libellos supplices, habituram. Dicendi veniam impetravit: dixitque per sesquihoram summa omnium Ordinum frequentia, quae solito major eo die convenerat, ad Principem inaugurandum. Viri eloquentiam, constantiam animi, defensionis veritatem omnes laudaverunt. Erecti hac oratione, qui prius conticescebant, catholici


page 117, image: s117

partes nostras publice tutati sunt: cumque de referendis ad Botskaium decretis, ut ea confirmaret, ageretur; tanta est altercatio coorta de illo capite quod Societatem spectabat, ut, quia decîdi nihil poterat, res integra fuerit Principi permissa.

Botskaius dolere se vehementer significavit, quod Claudiopolitanos senatores tam infensos Societas haberet: daturum se operam ne quid in eam praeter jus et aequum statueretur: deliberaturum cum proceribus. Interea cum iter illi esset in Hungariam necessarium, vetuit ne quid novi constitueretur, donec rediret; ac ratum esse jussit quod in comitiis de Societate fuerat sancitum. Cessit illa tum quidem Claudiopoli; in reliqua tamen Transsilvania, praeter omnium opinionem aliquandiu constitit: et religioni catholicae libertas utcumque mansit. Gratias egere praepotenti Deo Patres, et in pago Monostoro eadem quae in civitate munia obierunt, confluente ad eos ex oppido tanta catholicorum multitudine, ut iis capiendis angustus pagus esset. Botskaius in Hungariam accelerans Transsilvaniae praefecit Sigismundum Rakocium, dynasten Hungarum, qui ejusdem Transsilvaniae principatum postea obtinuit. Is Albam Juliam statim profectus, magnum agmen Calvinistarum, quibus Fidei magistris utebatur, secum duxit. Subsecutus est P. Argentus, metuens ne collegium Societatis occuparent, quod aegerrime anno MDCIII. fuerat servatum, quo tempore Moyses Siculus Albam Juliam cum suis Tartaris obsidebat. Erat ea civitas ita composita, ut pars interior muro septa esset, exterior, quae multo latius patebat, moenibus careret. Germani qui pro Caesare urbem praesidio tenebant, cum exteriorem partem defendere non possent, incendio deleverunt, ne hostis illa uteretur. Ignem retorserunt hostes in partem urbis interiorem, tantamque vim ardentium missilium injecere, ut illa quoque pars prope tota dessagraverit. Collegium inter tot busta incolume stetit, quamvis uno die sexies aliquando ignem variis in locis conciperet. Diceres beneficam Numinis Providentiam eo potissimum invigilasse, ut scholas Societatis, quae solae in Transsilvania catholicae tunc erant, quasi religionis seminarium, reservaret. Divino diu frui beneficio per hominum impietatem non licuit.

[Note: A. C. 1606. Soc. 67.] Pertaesus Caesar tot seditionum ac tumultuum, certas conditiones pacis obtulit Botskaio. Eas ille comitiis dedit examinandas. Convenere proceres, nec abfuerunt haereticarum partium ductores praecipui: qui; cum aestuarent odio in Societatem; ejusque fortunis, etsi erant perexiguae, inhiarent; petierunt ut decerneretur ne quis sacerdos ullum in Transsilvania fundum possideret. Rejecit iniquum postulatum catholica nobilitas, ducibus praesertim auctoribusque Trausnero, et Sarmasagio, viris catholicae Fidei deditissimis. De petitione dejecti confugiunt ad Botskajum: refricant veteres adversus Societatem calumnias, multa indignissime comminiscuntur: monent graviora instare pericula, nisi perniciosorum hominum conatus mature coerceat. Botskaius scriptis minacibus ex Hungaria, ubi tum degebat, litteris, Socios omnes Alba Julia, et aliis quibusdam oppidis intra quintumdecimum diem excedere, et in certum, quem iis assignabat, locum se recipere jubet: Patres Joannem Argentum, provinciae Societatis praepositum, et Georgium Kaldum arcessit, rationem de objectis criminibus reddituros. Venere ad eum Cassoviam. Satis benigne in speciem acceptis renunciat Societati cedendum universâ Transsilvaniâ: non posse aliter placari incensa hominum [Note: 146. Botskajus cedere Societatem universa Transsilvania jubet.] in eam odia: se illis hactenus obstitisse; nunc eo rem deductam, ut obniti ultra non possit sine periculo et nostro et suo. P. Argentus refutavit acriter quae objiciebantur: nullam a nobis injuriam neque in Principem, neque in regnum ortam esse demonstravit. Nihil responsi tulit aliud, quam fieri aliter non posse. Perditam nempe jamdiu Societatem Botskaius cupiebat, et quo die de illa pellenda, deliberatum fuit, Franciscum Alaghium catholicum nobilem, arcanorum conscium, admonuit ut abesset a senatu, quia contra Papistas ferenda erat sententia: idque apertius altero post mense declaravit, cum, instante morte, se merito plecti exclamavit, quod Societatem Transsilvania exturbasset. Interim, famam aequitatis ambiens, veniam asportandi quae vellent, Patribus dedit: et praesidio militari stipatos, per infesta latronibus itinera, in Poloniam deduci jussit.



page 118, image: s118

Argentus cum suis Alba Julia discedens, ad infinitam hominum multitudinem pro tempore verba fecit: recitatisque publice precibus, quibus sanctorum opem implorare nominatim Ecclesia consuevit, ad Fidem pacemque retinendam cohortatus est. Gemitus et lacrymae perorantem exceperunt. Collegiorum nostrorum ac templorum bona partim in amicos, partim in pauperes, quantum in Sociis fuit, distributa: cetera direpta et fisco addicta. Patres Cracoviam extremo Decembri pervenere. Superiori mense alii tres Varadino discesserant, post navatam per triennium Belgis et Germanis militibus, qui locum tutabantur pro Caesare contra Botskaium et ejus Hungaros, operam, utilem illam quidem, at laboriosam, inter militares aerumnas, diram famem, ac morborum inauditorum incursus; quibuscum tandiu nequicquam luctandum fuit, dum eorum causa latuit. Detecta tandem est. Sagae amplius quadraginta Varadinum e variis locis accesserant, conjurata in mortalium perniciem cohors. Dicebantur secum invexisso nocte intempesta, unum ex Erebi Principibus, qui aspectabili et regia indutus forma, curru triumphantis in morem vehens, in arcem subierat. Ejus ope aerem, aquas, vias ipsas infecerant. Saeviit biennio toto per omnem exercitum veneficarum immanitas, et hominum duo millia paucis mensibus extinxit. Hos oculorum, illos pedum usu privabat: aliis foede os intumescens putrescebat: aliis collidebantur tremuli artus, nervi contrahebantur; caput pectusque misere debilitabatur. Postquam origo mali cognita fuit ex aliquot veneficis deprehensis ac supplicio affectis, indicta supplicatio solennis est: putei, viae, vestes consuetis lustratae precibus et expiatae. Sic aeri salubritas pristina, sanitas aquis, aegris valetudo, morientibus vira viresque redierunt. Sed cum numerus militum esset majorem in modum imminutus, coacti sunt Caesariani arcem Hungaris Botskaianis permittere, cumque illis Patres Novembri jam senescente demigrarunt.

[Note: §. XI. SIGISMUNDUS RAKOCIUS INDICTUM A BOTSKAIO SOCIETATI EXILIUM CONFIRMAT.] Mortuo Botskaio, infelicis provinciae tot calamitatibus, ob violatam toties Superis fidem, laceratae regimen accepit Sigismundus Rakocius Hungarus Calvinianus, postulantibus Transsilvanis, et Austriacis approbantibus; licet ad eos rediret jure Transsilvania, Botskaio sine liberis mortuo. Sed Rakocii mite ingenium spem fecerat revocandae, atque alendae in Transsilvania et Hungaria pacis, cui jura sua bene condonari Rudolphus Caesar judicavit. Ejus frater Matthias, tunc Archidux Austriae, postea Hungariae et Bohemiae Rex, ac denique imperator, nihil prius a novo Transsilvaniae Principe postulavit, quam ut ejectam a [Note: A. C. 1607. Soc. 68.] Botskaio Societatem Jesu restitueret. Eam ob rem cum ad eundem Rakocium profectus esset P. Argentus, qui Societati praeerat his in locis, respondit ille quidem aequum postulari, sed rem ad comitia, quae Claudiopoli habebantur, esse referendam. Argentus in comitiorum consessum vix admissus, causam Societatis egit. Vicerat, si audiri veritas aequitasque potuissent. Sed adversarii tanto saeviores, quanto minus habebant quod responderent, furere, tumultuari, clamoribus inconditis implere omnia. Cumque essent audacia et numero validiores, [Note: 147. Ejus testimonium de Societate.] Societatem his verbis proscripsere: De religione deliberavimus, ut juxta articulos antea editos, omnes in sua religione sine impedimento conserventur: sed Societatis JESU secta e ditione illustrissmi Principis excedat. Assensit comitiis Princeps, testatus tamen Patres Societatis JESU non ob ullum delictum, verum ad instantiam sequentium contrariam opinionem Romaenae et catholicae Fidei, esse deturbatos. Ejus litteras integras referemus. At catholici, qui comitiis tunc intererant, licet numero impares, palam nihilominus iniquissimo decreto, quantum licuit, obnunciarunt; ac legitima contestatione, quam pariter ad calcem hujus Libriduodecimi descripsimus, facta in senatu et coram Principe, publicis etiam litteris ac tabulis consignata, reclamarunt. Sed aliquid ulterius tentandi pro religione ac Societate, nec iis facultas erat, nec voluntas Principi. Spem nihilominus aliquam faciebat innata ipsi lenitas fore ut catholicis, licet invisis, temperaret, si diutius retinuisset principatum. Sed hunc anno MDCVIII. sponte depositum tradidit Gabrieli Bathorio: cujus odium in catholicos par; indoles longe dissimilis; ferox, inhumana, crudelis: quemadmodum statim patuit.



page 119, image: s119

Nam ut omnem Religioni ac Societati restituendae viam praecluderet, proceres catholicos, quibus utraque nitebatur, perdere statuit. Illos in suum et patriae caput conjurasse fingit. Edicere comitia properat, in quibus variis criminibus per calumniam onerati, publica ordinum omnium voce tanquam perduelles damnarentur. Non latuere catholicos funesta consilia. Obire comitia recusant: alii munitis arcibus includunt sese; alii fugam, alii arma, ut injustam vim repellant, moliuntur. Procerum facile princeps Balthasar Kornisus. Hunc fugientem, [Note: §. XII. GABRIELIS BATHORII CONATUS AD EXTERMINAN DAM CUM RELIGIONE SOCIETATEM.] neque imparatum tamen, aut incomitatum assecutus cum expedita manu Bathorius, concurrit. Atrox oritur pugna. Sustentabat aciem Kornisus, proceribus partim caesis, partim dilapsis; ac solus, instar agminis, cruentam impiorum edebat stragem, cum dejectus equo suffoso et concisus plagis capitur. Perductus ad comitia et indignum in morem habitus, rogat ne indicta saltem causa damnetur. Refutavit imposita sibi crimina; et erat hominis integritas provinciae toti cognita. Movit ipsis hostibus commiserationem memoria pristinae fortunae, conspectusque vulnerum. Stabant omnes maerore defixi tacitique; etiam amici et familiares. Neque enim tutum putabant aliter illum defendere, quam lugubri silentio. Ausus tamen est senex, primariis in regno functus muneribus, innocentiam [Note: A. C. 1610. Soc. 71.] viri et catholicae causae aequitatem voce libera defendere. Sed statim a Bathorii satellitibus comprehensus, et ante civitatis portam suspensus, frustra defendi apud iniquum judicem innocentes docuit. Ne Kornisus e vestigio raperetur ad supplicium obstitit nobilitas, pro viro sibi carissimo supplex, et ad Bathorii pedes advoluta. In longinquam abductus arcem est, ut indessetus et ignotus periret. Sed Religio ejus exemplis illustrata, et auctoritate atque opibus protecta, patroni sui nomen grata semper memoria prosequetur, et merita praedicatione [Note: 148. Balthasaris kornisi dynastae catholici pietas memorabilis.] celebrabit. Singulis Quadragesimae, quam peregit ultimam, hebdomadis ad sacrum accedebat epulum; vino et piscibus, praeterquam diebus Dominicis, abstinebat; saepe cubans humi, et corpus voluntariis discrucians poenis. Cum sacerdotibus prope sacerdotem dixisses, et religiosum cum religiosis viris, adeo studebat mores illorum aemulari et dictorum pietate, et probitate factorum. Nec idcirco tamen minus miles cum milite, duxque in acie strenuus ac fortis erat. Hanc hauserat virtutem potissimum e piis commentationibus a S. Ignatio descriptis in libello Exercitiorum Spiritualium, quibus animum excoluerat Brunsbergae in collegio Societatis: nec dubitaverat, ex Hungaria profectus in Transsilvaniam, secum deducere P. Danielem Washarhelium, et eum domi suae fovere, licet utrumque sancitis nuper legibus vetitum esset: magnum sui erga catholicam religionem ac Societatem nostram studii argumentum.

Funestam patroni tam potentis sortem cognovit P. Washarhelius e duobus ejus famulis ab infelici dilapsis pugna. Tristi confestim ululatu domus tota personuit. Kornisi conjux, frater, et amici nobiles hanc in arcem cum aliquot e nostris confugerant. Fit omnium fuga. Patres (nam eorum caput praecipue petebatur) vitatis Siculiae silvis, per montium invias fauces in Valachiam Numinis ductu pervenerunt III. Nonas Apriles anni MDCX. a Valachiae Principe perhumaniter accepti, ad catholicos Hungarice verba fecerunt summa omnium voluptate: nam concionem ab annis tribus nullam audiverant, sacerdotis, qui linguam calleret, inopia. Inde Moldaviam ingressi, Constantinum Principem egregiae indolis adolescentem adierunt, qui, licet schismaticorum erroribus implicatus, praeclaros exules benignitate singulari detinuit apud se, donec vires debilitatas reficerent; ac discedentes in Poloniam commeatu liberaliter instruxit. Interim Calviniani collegium Societatis Albae Julia occuparunt, ac solenni decreto poenisque gravissimis propositis sanxerunt ne quis deinceps catholicus sacerdos pedem in Transsilvaniam inferret. Hos impiis animos faciebat Gabriel Bathorius, qui caesis fugatisque catholicis primoribus, ut modo diximus, infectum illorum cruore gladium ad Calvinianum antistitem misit, admonens ut hoc exemplo in Papistas saeviret. Neque tamen Bathorio perficere quod maxime moliebatur licuit, ut catholicos penitus sacerdotes amoveret. Non pauci latebris tecti mansere, imo unus Societatis sacerdos in omnium oculis. Ille in aedibus matronae


page 120, image: s120

[Note: 149. Patres ad necem quaesiti profugiunt in Poloniamt aliqui remanent in Transsilvania.] illustrissimae degebat, in arce Somlio Hungariae finitima. Quem in portum jactati tempestate catholici se se recipiebant. Hinc opem in dubiis rebus, hinc sacramenta, et alia Christianae vitae petebant praesidia. Quod cum Bathorius non nesciret, sacerdotem hunc nostrum a comitiis proscribendum curaverat. Mentem ut mutaret, ac proprio diplomate amplam ipsi facultatem remanendi concederet, impetravit matronae frater Paulus Veselenius catholicus, idemque Bathorio in paucis fidus, ac praefectus aerarii, Alius e nostris in Zakmariensem arcem, ab ejus praefecto Andrea Docio catholico evocatus, eo utiliorem navavit operam, quod totum hunc tractum, qui ad Tibiscum flumen late protenditur, obtinerent Calvinistae; nullo sacerdote qui catholicos adjuvaret, relicto.

Sic varias fortunae, nunc secundae, nunc adversae, vices experta Societas in Transsilvania, ad extremum artibus haereticorum, et immanitati cessit. In Anglia vices istae non fuerunt. Bellum continuum et internecinum. Nullus ferme dies fluxit clade aliqua et calamitate non insignitus; nullus fere carcer, quem Societatis homines non subierint; nullae insidiae, quibus appetita libertas illorum et vita non fuerit; nulla civitas alicujus nominis, in qua testimonium Christo et religioni Catholicae, aut illustribus aerumnis, aut nece non dederint. Novam hanc scenam variis intextam casibus, et annos plures complexam, in qua pietas cum impietate, cum astutia simplicitas innocens, patientia cum crudelitate certat, ac vincit, in peculiari explicare libro praestat.

§. XIII. Varia instrumenta, et litterae ad Societatis in Gallia et Transsilvania causam spectantes.

[Note: 150. Contestatio facultatum Parisinae universitatis contra Iacobum Ambosium, ejusdem rectorem, in causa Societatis IESU. Ad num. 4. bujus Libri 12.]

DIe nona Julii anno Domini 1594. cum in cubiculo domini Rectoris Universitatis Parisiensis, in collegio Navarrico, ah ipso essent convocati procuratores nationum dictae Universitatis, et praedictus Dominus Rector de lite intentata Patribus Societatis JESU agere coepisset, procuratores praedicti, ab eo ordine interrogati, protestati sunt se nolle litem ipsis intendere, nisi circa negotium et disciplinam Universitatis. De iis autem aut ex Universitate, aut ex Galliae regno ejiciendis nullo modo cogitasse, nec velle ad id consensum praebere, et suo nomine quidquam hujusmodi contra ipsos agi. In quorum fidem nos praedicti procuratores his subscripsimus. C. le Bel; procurator nationis Pitardiae. Gueroult, procurator Normanniae. G. Creittonius, procurator Germaniae.

[Note: 151. Sorbonae Decretum in eadem causa: sumptum e tabulario Sorbonico. Suprà. Eodem n. 4.]

Die nona Julii anno Domini 1594. viso et audito a sacratissima Facultate theologiae Parisiensis legitime congregata in majori aula collegii Sorbonae, libello supplici a venerabilibus Patribus Societatis JESU ipsi Facultati proposito, quo quidem exposuerunt superioribus mensibus venerabilem dominum Rectorem universitatis, tam suo quam omnium Facultatum nomine libellum supplicem supremae Parlamenti curiae obtulisse, quo petierit ut ipsi eorumque universa Societas ex toto Galliae regno pellerentur; ac credibile non esse sacratissimam Facultatem huic petitioni consensum praebuisse: ac propterea supplicaverunt quatenus placeret dictae Facultati declaratione testificari, hujus petitionis et litis intentatae nullo modo participem esse: ipsa Facultas matura deliberatione super hac re habita in hunc modum censuit: Se quidem censere praedictos Patres Soc. JESU redigendos et recensendos esse in ordinem et disciplinam universitatis, regno autem Galliae esse nullo modo expellendos. Signatum Panet, Bidellus dictae Facultatis.

[Note: 152. Litterae Arnaldi Ossati ad Villaregium: sumptae e Gallica ejus Epistolarum sylva. Lib. III. num. CIX. Ad num. 45. bujus Libri 12.]

HEri convenit me Praepositus Generalis Societatis Jesu, vir spectatissimus, ex Aquavivarum nobili domo, et illustrissimi Cardinalis Aquavivae patruus. Exhibuit mihi Parisiensis curiae decretum XII. Kal. Septemb. editum, quo pracipitur ut primum ejusdem curiae decretum adversus Societatem anno MDXCIV. confectum IV. Kal. Jan. vim suam omnem obtineat: ac proinde interdicitur, ne quis privatus aut magistratum gerens, ne civitas ulla, Societatis presbyteros, aut alios ejusdem alumnos nondum sacris initiatos, gradumve in ea certum adeptos, tametsi ab illa desciverint, ac nuncium professioni pristinae remiserint, praeficiat ulli scholae seu privatae seu publicae, vel praefici patiatur. De hoc postremo Senatusconsulto mecum questus Generalis placidissime (est enim singulari moderatione ac sapientia) exposuit, quam enixe per Cardinalem legatum aliosque petierit a Rege Pontifex ut homines Societatis JESU, saltem non suspecti nominatim, redire sinerentur in Galliam, cum id Ecclesiae, Regis regnique rationibus conduceret. Jam vero non modo non obsecundari Pontificiis votis ac precibus, sed decretum ipsum quo exilium omnibus promiscue irrogatur, comprobari, utque sortiatur exitum, decerni. Fieri non pofse quin ea res Summo Pontifici et cuilibet cordato, vehementissime displiceret, Regisque ac regni hostibus materiam sermonum daret. Questus idem est quod Societas, ejurand secta vocaretur in eodem Decreto, neque aliis, quam quibus haeretici uti solent, vocibus notaretur. Quamobrem oravit me plurimum uti litteras de his ad Regem dare


page 121, image: s121

ne gravarer, illumque obtestari ut modum istis aliquando ac finem imponeret. Legi subinde quod attulerat senatusconsultum, et signisicavi dolere me quod editum in lucem foret; negavi tamen auctore vel conscio rege confeclum, quo scilicet neque rogato neque consulto Parisini senatores, quod videbatur, decernebant: praesertim cum abesset Lutetia, in castris ac medio armorum hostilium metu. Subjeci, quamvis hoc posterius decretum foret iniquum, mihique permolestum accideret, minime tamen mirum videri, stante adhuc, necdum antiquato priori anni MDXCIV. decreto, cui consentaneum esse posterius oportuerit; in quo apparet, aiebam, pristina curiae Parisinae erga vos severitas; et id unum praesertim mihi dolet, nam quid aliud ex hoc decreto in Ordinem vestrum redundare mali possit non video; cum erepta vobis fuerint omnia quae in Parisini senatus ditione erant; neque sit credibile ceteras regni curias in eo servando diligentiores fore quam in primo, vel ob eam unam causam, ne quis putet Parisinae curiae in alias aliquid juris esse. Quod attinet ad convicia quae in edicto notaverat, respondi expectandum non esse aliud loquendi genus ab hominibus tam sinistra opinione de Societatis instituto imbutis, et odio flagrantibus: ceterum sectae nomen in rogatione advocati regii, non in ipso senatusconsulto exstare. Ad extremum bono illum animo esse jussi, clementiam et lenitatem regis, etiam adversus illos a quibus atrociter vexatus fuerat, ostendi: Gallicam indolem universe esse placabilem: expeti Societatem in plerisque Galliae locis: sublatas dissidentiae ac suspicionum causas, rege cum Ecclesia conciliato: nec dubitare me quin rebus pristinum in statum restitutis, pax omnibus et concordia brevi redderetur. Interim laudavi ejus ac suorum moderationem, hortatusque sum ut tales praebere se pergerent, caverentque ne Pontificis aut Cardinalium animos exasperarent. Non solum haec te, inquiebam, tuosque decet moderatio ac tolerantia, sed eadem certissima est conciliandi vobis regem Gallosque via, et id quod quaeritis consequendi. Hoc vero si necdum consecuti estis, haud mirum est: noudum res maturuit. Itaque Pontifici de reditu vestro mecum agenti auctor fui, ut eam non urgeret prius quam Cardinalis legatus obtinuisset alia, quae promissa erant, ubi Rex in gratiam cum Ecclesia rediisset. Quod si pax inter utrumque regem coalescat, momenti plurimum afferet ad negotium Societatis e sententia componendum: quippe non jam vobis id objicietur, quo plurimi causam vestram premunt, cum jactant vos plus nimio deditos Hispanis esse. His erigi vehementer et refici mihi visus est Praepositus Generalis, praesertim ubi affirmavi fore ut nihil novae cladis ab hoc posteriore decreto Gallicis collegiis afferretur, neque illorum de Societate, qui urbes jam obtinerent in quibus nullum Parisino senatui jus est, quemquam ejectum iri. Sane illud confirmare possum, nihil aeque regis negotiis, quantum attinet ad hanc aulam, nociturum, quam si Societas pellatur e locis ubi adhuc sedet. Incredibile est quantum ea res Pontificis animum abalienaret, ac spes nostras infringeret: simulque votis hostium regis ac regni faveret. Romae X. Kalend. Novemb. MDXCVII.

[Note: 153. Litterae Clementis VIII. ad Regem Christianissimum, pro revocanda in Galliam Societate IESU. Supra. num. 46.]

CArissimo in Christo filio nostro Henrico Francorum Regi Christianissimo Clemens PP. VIII. Carissime in Christo fili noster salutem. Novit optime Majestas Tua quanto studio atque ardore a nobis expetitum sit ut in Regno isto Christianissimo, nobisque in visceribus Christi carissimo, fideles vineae Domini operarii clerici Societatis JESU retineantur, atque ubi opus est, restituantur. Saepe enim hoc de genere ad te litteras dedimus, et in forma Brevis et nostra manu sane efficaciter scriptas. Ac licet adhuc in re hac eos solieitudinis et sedulitatis nostrae fructus non perceperimus, quos maxime optabamus, quique merito expectandi videbantur, non tamen aut spe destituimur, aut minus quam solemus, de tua in nos petspecta pietate nobis pollicemur; immo vero tanto magis incendimur, ut hoc ipsum a te quanta possumus contentione flagitemus. Urget enim nos caritas Christi, urget paternus erga Majestatem Tuam amor et Regni istius amplissimi spiritualis utilitas, sic enim intelligimus, ad Dei ipsius honorem et animarum salutem et ad tuam etiam regiam gloiam magnopere pertinere, ut religiosa Societas, de rfide catholica et Ecclesia Dei tam praeclare merita a tuo isto Franciae regno ne excludatur; quin potius in eo, ut olim saluberrime factum est, et amanter retineatur, et ut vitis fructifera sirmiter coalescat. Itaque ut vim desiderii nostri tanto magis exprimamus, hoc quoque ad cetera officia addendum putavimus, ut certum hominem et dignitate personae et meritis idoneum, et nobis in primis gratum, hujus potissimum negotii causa ad Majestatem Tuam mitteremus. Is autem est Venerabilis frater Horatius Montanus Archiepiscopus Arelatensis, Prarlatus noster domesticus, praestanti virtute et vitae integritate, quem eo libentius mittimus, quod illum tuo Regio et Christianissimo nomini addictissimum esse scimus. Hunc utqua soles benignitate audias, fidemque ei cumulate habeas, a te petimus. Nam coram copiose exponet, quantopere haec res cordi nostro haereat, et quanto affectu eandem a te, hoc est, a Rege Christianissimo et filio nostro carissimo obtinere cupiamus. Multa nostri erga te amoris et perpetuae voluntatis extant argumenta, multa vicissim tuae in nos pietatis et observantiae indicia; ut nihil non jure optimo de te nobis polliceri debeamus. Dei est, quod a te quaerimus; Deo acceptum, Regno tuo perutile, tuique animi magnitudine et catholicae religionis zelo plane dignum, et nobis, supra quam exprimere facile possimus, gratum. Quare, fili carissime, imple desiderium nostrum, quod te certe facturum speramus, et ut facias Majestatem Tuam quam efficacissime hortamur. Datum Ferrariae sub Annulo Piscatoris die 25. Nov. MDXCVIII. Pontificatus nostri Anno septimo.

[Note: 154. Ejusdem in eadem Societatis causa litterae ad Cardinalem Gondium.]

DIlecto filio nostro Petro, Venerabili Sanctissimae Trinitatis in monte Pincio presbytero Cardinali Gondio nuncupato Clemens PP. VIII. Dilecte fili noster salutem et c. Anxii valde sumus pro nostro pastorali officio, ut clerici Societatis JESU, viri religiosi et fideles operarii in vinea magni patris familias, in regno Franciae retineantur, et ubi opus est, restituantur. Quae vero nos causae promoveant, ru ipse pro tua prudentia facile aestimare potes, quae sane sunt gravissimae; honor Dei, zelus salutis animarum, et amor paternus noster erga carissimum filium nostrum Regem, et regnum istud Christianissimum. Nam quo magis et Regem et regnum amamus in visceribus caritatis Christi, tanto nos ardentius expetere necesse est, ut servi Dei de catholica religione praeclare semper meriti, in regno catholico, praesertim tam necessario tempore, conserventur. Itaque ea de re saepius per litteras egimus cum eodem filio nostro Henrico Rege; et nunc nominatim, hujus negotii causa, placuit certum hominem mittere, qui vim desiderii nostri tanto efficacius coram exprimat, et quod maxime optamus, Deo auctore, te quoque adjutore, efficiat. Is autem est Venerabilis Frater Horatius Montanus Archiepiscopus Arelatensis, Praelatus noster domesticus, ob vitae integritatem, rerum usum, et spectatam fidem nobis valde gratus, qui cuncta uberius tibi exponet: cui propterea fidem cumulatam habebis. Scimus autem te, pro tua in nos et hanc sanctam Sedem pietate, quacum conjunctissimus es, et pro tua in patriam caritate, stimulis non indigere, ut quae ad Dei gloriam et publicam utilitaem pertinere, quaeque nobis grata et optata esse intelligis, tua opera, gratia, auctoritate, omnique ossicii genere adjuves: sed tamen quia haec res nobis cordi est valde, et quia hoc in primis personam tuam decet, te magnopere


page 122, image: s122

hortamur et requirimus, ut ad tam pium et salutare negotium conficiendum eidem Archiepiscopo et prompte et efficaciter suffrageris. Datum Ferrariae sub Annulo Piscatoris die. Novembris MDXCVIII. Pontificatus nostri anno septimo.

[Note: 155. Henrici IV. litterae ad Praepositam Generalem Societatis IESU.]

DOmine Generalis. Vestrae Religionis restitutionem in meum regnum complexus sum ex animo, impulsus causis Christianissimo dignis Principe, qui Divinam gloriam promoveri et regnum suum florere cupiat. Praeterea bonam in partem accepi, quae locutus es cum cognato meo Cardinali Ossato, cumque meo Oratore, de quibusdam capitibus conditionum huic restitutioni appositarum; nec non epistolam a te mihi scriptam XII. Kal. hujus mensis. Et quoniam uterque illorum meam tibi mentem exponet, pluribus ea de re scribendis supersedebo. Eandem illis ac nobis ipsis, quaeso, adhibeas fidem, tibique persuadeas, hanc vestram restitutionem ita mihi cordi esse, ut ejus operis curam ante depositurus non sim, quam illi manum ultimam addiderim. Quare velim ut bono animo et quieto sis, fretus mea fide ac patrocinio, qui praeter studium bene vobis faciendi, certius etiam quam quisquam alius exploratum habeo, quid res ista poscat. Deum precor, Domine Generalis, ut te salvum et incolumem servet. In regia Fontisbellaquei villa XIII. Kal. Dec. MDCIII.

[Note: l56. Epistola Arnaldi Cardinalis Ossati ad Villaregium Henrici IV. administrum. Lib. IV. ejusdem Ossati Epist. num. CXIX. Supra. num. 42.]

MUltus hic variusque sermo est de regii consilii decreto, quod exeunte Novembri editum fuit contra Patres Societatis, quo jubentur Turnonio ac tota Gallia facessere, post tertium ab decreto ipsis rite significato mensem. Audies commodius a Luxemburgio, quid cum ipso locutus ea de re fuerit Summus Pontifex; qui propere illum idcirco arcessivit die Jovis IV. Kal. Martias, nec sustinuit expectare dum dies Veneris illuxisset, quo die orator Galliae Pontificem adire consuevit. Meminisse potes quid ad te scripserim V. Kal. Novembr. de consimili decreto, et quid a te responsi acceperim pridie Kal. Decemb. Pergam nonnulla hoc de argumento perscribere, quae pro tua prudentia considerabis ipse ac reliqui proceres, qui sanctiori consilio regis intersunt: idque primum omnium profitebor, venerari me quaecumque a sapientissimis viris decernuntur; qui supremas Galliae moderantur curias, ac praesertim ad interiora consilia regis adhibentur: neque me Patribus Societatis esse deditum praeter ceteros, aut eorum causae patrocinari velle. Regis unius causam rationesque specto, quibus obesse graviter hoc decretum potest, praesertim in curia Romana, ubi quae cernantur a nobis et quotidie audiantur, nostri muneris est vos facere certiores. Sentio equidem decreta haec a rege minime proficisci, nihilominus eorum invidia omnis in eum unum, si vim illa suam obtinerent, redundaret, ejusque negotiis certissima inde pernicies crearetur. Sane, si religionem catholicam a puero sectatus esset, non tam facilis praeberetur locus sinistris suspicionibus et interpretationibus, cum aliquid ab eo fit, quo laedi religio censeatur: nunc vero, quia tardius ad Ecclesiam accessit, omnia in deteriorem accipiuntur partem, unde refricari praeteritorum possit memoria, quamvis innocenter ac sine deteriore consilio res gerantur. Grave id in primis videtur, iterum expelli promiscue regno illos, qui existimantur praestare nunc omnibus foctrina, et arte quadam erudiendae juventutis; qui in excipiendis confessionibus, administrandis sacramentis, habendis concionibus, tuenda religione catholica, et auctoritate Sedis Apostolicae, ceteris dicuntur anteire. Expelli vero nulla nova occasione ab illis data, per meram quasi nocendi et vexandi cupiditatem, tertio post editum adversus eosdem decretum anno, et duobus cum dimidio post concessam Regi a Pontifice absolutionem, qua omnes obortae de illis suspiciones conciderunt.

Huc adjice, quod Summus Pontifex apud Regem institit, ut illi etiam, qui pulsi erant ex urbibus ubi jus dicit senatus Parisiensis, in eas restituerentur: adde quod ejiciuntur inspectante Legato Apostolico, regis et regni studiosissimo, per quem rex nomine Pontificis oratus impense fuit, ut eos revocaret: quod ejiciuntur sententia sanctioris Consilii, cujus nullum hactenus extabat in ista causa decretum, senatu Parisiensi uno tragoediam hanc agente; qua uti excusatione solebamus, regem nequaquam auctorem earum rerum esse distitantes. Jam praeclusus omnis est huic responsioni locus. Isthaec omnia plerique hic amplificant, et in pessimam torquent partem: stomachatur praecipue Pontifex, ac summo dolore afficitur; hunc auctoritatis suae, suarum precum, benevolentiae suae contemptum; hanc inustam Sedi Apostolicae maculam interpretans. Sic enim loquitur: et, quod pejus est, suspicatur ac timet ne vere ac sincere conversus ad fidem catholicam Rex non sit: ac majora quaedam Ecclesiae in Galliis pericula et exitia reformidat. Est ejus quoque praecipua quaedam causa, et ratio, praeter Ecclesiae universae, Romanaeque Sedis, detrimentum. Nempe ipse ab Orbe Christiano reus temere absoluti regis et agniti diceretur, et praesertim ab illis, qui eum a rege deceptum iri clamitabant. Et quamvis Pontifici nullum unquam rex locum de se pejus existimandi daturus sit; nihilominus ita fit, cum semel sinistra de Principe opinio mentes, jure an injuria, occupavit, ut ab amore et benevolentia sensim ad odium homines traducantur, et ad partes factiosorum inclinent. Quod cum probe intelligas, tum etiam vides quantum ad regis negotia confirmanda possit afferre momenti Roma: sed multo plus eadem illis afferre damni potest. Docent id satis superque extrema Henrici III. tempora, et qui proxime fluxerunt anni sex. Hispaniae Rex cum suis maritimis ac terrestribus copiis, nobis obesse tantum nequit, quantum Romana Curia sedens et quieta. Quamobrem omnino convenit, ut, quando rex et vos qui illi adestis, aliquid decernitis, oculos reflectatis identidem huc; et quemadmodum accipiendum sit a Pontifice, perpendatis, quemve sint res exitum habiturae. Porro autem non potestis Pontificem et curiam hanc a regis causa longius abducere, quam si jubeatis, ut edicto geratur mos lato contra Societatem JESU anno 1594. XIV. Kal. Januar., cum praesertim ab annis quatuor inciderint tam multa, quae vos ab isto debent consilio penitus deterrere. Neque vero istum Romanae curiae stomachum et aegritudinem lenirent prolixa regis ad expeditionem Ferrariensem adjuvandam promissa: imo vero praeberent causam suspicandi, haec omnia non ab regis in Pontificem et Sedem Apostolicam grato ac memori animo profecta esse, sed potius ab utilitatis propriae studio, ad bellum procul avertendum a Gallia, et commodi quidpiam ex Italiae incommodis capiendum.

Atque haec quidem Romae ab ejusmodi edicto pertimescenda sunt, de quibus sussiceret a me vos moneri, ut officio satisfacerem. Sed longius progredi me cogit regiae famae causaeque studium; ac vobis denunciare, quod haud temere suspicari videor, fore nimirum ut ab hoc edicto non leviter adversus regem commoveantur omnium catholicorum animi, tum Gallorum tum etiam exterorum, prout eorum quisque religioni et Societati studet. Dynastae catholici ac Principes exteri, qui Galliae ac regi nunc favent, remittent ardorem pristinum, ac de rege Gallicisque rebus pejus existimabunt: contra erigent animos Hispani, Dux Sabaudiae, et eorum foederati; novasque spes, nova consilia suscipient. Omitto plerosque alios in ipsa Gallia, qui turbandi occasionem hinc sua sponte sunt arrepturi. Dux Mercorii, cui bellum propediem a vobis indicendum praedicatur, quique hanc unam affert, cur adhuc regem non agnoverit nec posuerit arma, causam, quod religionem nondum videat apud Gallos bene constitiuam, putabit eam se aulae Romanae, ceterisque affatim probavisse. Alii qui cum rege redierunt in gratiam, partim occulta


page 123, image: s123

confirmabunt odia, partim ad antiquas suspiciones, ad pristini foaderis dissidia, et oblitteratas feliciter querelas formidinesque revoluentur. Sin vero per idem tempus haereticis aliquid remitteret condonaretque Rex, quam ei necessitatem imponendam temporum iniquitate, ac majoris mali metu, nonnulli arbitrantur, Jesuitarum exilium seditiosis ac perturbatoribus praeclarum in speciem praetextum offerret, gravissimamque haberet apud Pontificem et catholicos Principes offensionem; qui nunquam inducerent animum, regem id fecisse temporibus coactum, sed impulsum studio haereseos fovendae, ac religionis opprimendae.

Quidquod Patrum Societatis exilio nequaquam haereticorum eorumdem animi arctius adjungerentur ad regias partes, imo illis fierent infestiores. Etsi enim expulsum gauderent Ordinem sibi perquam invisum, nihilominus cum intelligerent, hac regis acerbitate alienatos ab eo tum foris tum in ipsa Gallia, catholicos, majores inde sumerent spiritus, ac minus in potestate ac fide regis forent; cui necessariam esse operam suam intelligerent, et cui minorem viderent suppetere ipsos compescendi, si quid auderent, facultatem. Id vero cernere licuit occupato nuper Hispani regis armis Ambiano, cum Rex eorum opem et arma, ut amplissimam urbem reciperet, excivit. Quam fastidiose, quam cunctanter ad Gallicam rem in tanto discrimine defendendam accesserunt? quam callide opportunitatem hanc petendi quae vellent, et extorquendi, captarunt? Quid? cum Caletum nuper est amissum, Anglis cum instrucia classe spectantibus? an non facile munitissimam hanc arcem Galliae servare, nullo suo detrimento potuissent? Nempe adversis in rebus reges, perinde ac mortales ceteri, amicis et clientibus destituti jacent. Quapropter, quanto arctius Rex catholicis conjunctus erit, tanto vigebit magis ejus auctoritas, tanto fideliores amicioresque non catholicos modo, sed ipsos quoque novae religionis asseclas nanciscetur. Neque video quid opponere istis rationibus possint, qui Societatis homines iterum expulsos volunt. Nam quod dictitant eos esse regis hostes, comptores juventutis, auctores occidendorum regum, Hispanorum speculatores; sane, si est ita, nihil habeo quod defendam; nec illos, uti professus initio sum, si quid peccarunt, excusatos et immunes poenae esse velim: non potest satis magna diligentia in capite regis tuendo, in asserenda regni salute, adhiberi. Sed haec tamen, quae in eos jactantur, non e sermonibus vulgi, sed ex iis quae senatus, quae vos ipsi cognoscere potuistis, judicanda sunt. Illud certe constat, quidquid antea moliti aut locuti fuerint, ideo factum ab iis vel dictum esse, quia rex nondum in Catholicorum receptus fuerat coetum, nondum excommunicationis vinculis exsolutus. At nunc iis locus non est, rege ad Ecclesiae sinum reverso, et censuris absoluto. Societatis JESU alumni peculiarem Pontifici obedientiam prositentur: cavebunt ne quid in eum moliantur, quem a Pontifice receptum in gratiam, et pro rege agnitum intelligunt. lidem suis rebus prudenter et caute norunt consulere, neque committent quidpiam, unde ipsis afferri possit exitium: idque cavebunt multo diligentius, quam alii quidam, non eadem prudentia et sagacitate praediti. Ac sane Jacobus ille Clemens, Jesuita non erat. Huc adde quod in eas modo sunt angustias redacti, ut verendum non sit, ne ad aliquid tentandum, aut pro Hispanis, aut contra regem regiamve stirpem inducantur iis artibus, quibus olim proborum credulitas adversus Henricum IV. est incitata. Denique pollicetur Pontifex daturum se operam, ut amoveantur e Gallia quicumque ex illis in suspicionem aliquam venire poterunt.

Ejusmodi homines igitur, si qui restant adhuc in Gallia, penitus ejicere, non est regis hostes exigere, sed augere: non obesse Hispanis, at prodesse; Gallorumque catholicorum animos a regis causa, tunc maxime cum eorum praesidio indiget, abalienare. Multoque convenientius videtur illi, quam rex erga omnes alios adhibuit, clementiae, nihil negotii facessere istis Societatis in Gallia reliquiis, quae ex atroci mensis Decembris anni 1594. procella evaserunt, casque potius beneficio demereri. Et vero hujus unius Instituti cultores majori pollent industria et dexteritate ad continendum in obedientia, et debita regi fide populum, quam alii fortasse omnes simul Ordines religiosi: idque procul dubio, si eorum adhibeatur opera, facient, tum ut officio fungantur, tum ut inustam suo nomini labem deleant; atque adeo ut eorum e suo numero, qui ex iis, ubi jus dicit senatus Parisinus, locis expulsi sunt, reditum obtineant. Praeterea, si rex postremum hoc edictum irritum esse patiatur, futurum confido ut vehementer confirmet praeclarum de ipso judicium et benevolentiam Summi Pontificis, Romanae curiae, omniumque in Gallia et extra Galliam catholicorum: non sine gravi Hispaniae et aliorum regis regnique hostium, dolore ac damno.

Atenim, inquiunt, irritum esse non debet edictum Parisiensis curiae, multo vero minus edictum sanctioris Consilii. Cur ergo tot alia ejusdem curiae et Conlii edicta jacent irrita? quin eandem adhibent curam et religionem ad ea exequenda, quae profecto cum privatorum complurium, imo regis ac regni universi utilitate sunt conjuncta? Haec in exequendis edictis adhiberi debet regula, ut vim suam obtineant, si ita ferat Principis ac publica res; sin vero nocitura Principi vel populo deprehendantur, quod de isto demonstratum est, abrogentur. Tumquem in eo exequendo servari modum volunt? An a solo Turnonensi collegio Societas exigetur, an ab aliis omnibus? si a solo Turnonensi, quodnam operae pretium fiet? Turnonium provinciae caput non est: nullus ibi senatus, Episcopi sedes nulla, nihil quo ceteris urbibus praeluceat. Nec levior tamen erit catholicorum offensio; sed par metus, ne in omnia similiter collegia tempestas detonet. Id si non fiet, temperatum dicent majoribus oppidis, ne forte mos ab iis edicto non gereretur: sic ad odium contemptus etiam accedet. Quod si collegiis omnibus paratur eadem vastitas, an simul omnibus inferetur? an singulis post triennium, ut Turnonensi? Si omnibus simul, vereor ne populus non obtemperet, ac seditionem moveat; ne curiae reclament. Id in ipso Turnonensi collegio, in urbe minime magna, aut turbulenta, formidatum fuit, ut apparet ex eodem Consilii sanctioris edicto, in quo praecipitur Comiti Turnonio, ut omnem conatum adhibeat ne intercedant edicto cives, ac discessum Societatis ex urbe sua impediant. Ipsemet recordor effici non potuisse, ut Jesuitae Burdigala vicinisque civitatibus excederent, etiam tum, cum detestabile Castelli facinus in mentibus omnium ac paene in oculis adhuc erat: quamvis senatus Burdigalensis a rege staret, ejusque in fide semper manserit: multo igitur minus sperandum est, idem tanto post tempore perfici posse, rebus per se se ad pacem et concordiam adductis. Itaque novissimus error esset pejor priore. Nam remanerent suis in collegiis, neque ulla idcirco regi haberetur gratia: imo premeretur populi odio, quod eos voluisset ejicere; et contemptu, quod non potuisset: eidemque populo accresceret audacia et animus ad edicta posthac publicae rei utilia, perfringenda. Jam, si singillatim et interposito spatio collegia disturbari placet, praeter eadem quae inde nascerentur incommoda, illud etiam accedit, quod obducta vulnera toties refricarentur, redintegrarentur diffidentiae, ac metus; Romae, Pontificis et catholicorum omnium indignatio.

His de causis, videtur omnino satius, intra limites rerum hactenus gestarum continere sese, satisque habere quod edicto Parisiensis curiae obtemperatum fuerit in urbibus, quae ab eadem curia jus petunt. Et vero edicta istius generis asperiora contra Ordinem unum et corpus lata sine discrimine, vix unquam ubique et in omnes universe valuerunt. Partim admissa, partim repudiata fuerunt, prasertim cum, tempore interjecto, datus est cogitandi Iocus, ac temperandae severitatis. Quamobrem auctore S. Ambrosio Theodosius legem sanxit, quae adhuc extat in codice Justinianeo, quaeque praecipit, ut severiores animadversiones et poenae, licet ab ipso imperatore irrogatae, exitum non sortiantur, nisi trigesimo post die. Quo etiam pertinet Artemidori philosophi consilium, Augusto suadentis, ne quid iratus decerneret, nisi recitatis


page 124, image: s124

singillatim litterarum elementis. Tres intercesserunt anni, per quos vobis leniora suscipere consilia licuit: quae si placent, essugietis ea de quibus disserui modo, gravissima detrimenta: et regis causam, salva senatus Parisini et interioris consilii fama, plurimum adjuvabitis. Si nimirum praedicabitis edicta ab iis lata, vim suam fuisse prorsus habitura, nisi rex causae totius cognitionem arbitriumque ad se revocasset, atque in gratiam Summi Pontificis ac Legati Apostolici, partem edictorum, quae perficienda supererat, inhibuisset. Ita plane monent sapientissimi gerendae reipublicae magistri, legum asperiorum invidiam in regum administros derivandam esse: at lenitatis et clementiae partes ab ipsismet regibus obeundas. Vicit se ipsum rex in tot aliis rebus: operae pretium est ut se in ista quoque vincat, ex qua tam gravia, uti dictum est, oriri possunt incommoda. Quod si tum maxime, cum egregia dat quotidie regalis clementiae documenta, pergeret in istos unos durus et inclemens esse, quis non intelligit acerbitatem hanc a Pontifice, et ab aliis omnibus acceptum iri, tanquam signum animi a praestantioribus catholicis alieni, ac forte quidpiam contra religionem ipsam meditantis? Quae cum ita sint, te ac regios administros, quicumque sunt moderatiores, et in prospiciendis rerum eventibus prudentiores, simulque regiae dignitatis communisque boni quam suarum opinionum et cupiditatum amantiores, recte ac sapienter facturos existimo, si detis operam ut rex id concedat famae suae, reditus ad Catholicam Ecclesiam sui sinceritati; reverentiae, amori, precibusque Summi Pontificis; praesentiae ac benevolentiae Nuncii Apostolici; toti sacro Cardinalium collegio; catholicis omnibus, exteris Principibus; studiis votisque Gallorum, hujus negotii exitum summa cum solicitudine expectantium; inimicorum regni ac perturbatorum, pudori ac dolori; necessitati denique temporum, quae monet ita tractandos populi animos, ut ne illi praebeatur ansa offensionis et querelae, unde motus graviores oriantur. Facite ut cogitetis atrocitatem edicti; hujus causas jam sublatas esse; difficilem ejusdem exequendi viam, ac paene nullam; gravia, quae consequerentur, si valeret, pericula. Revocate in memoriam quibus e proecllis Rex et Gallia nuper emersa sit: utriusque tranquillitati, famae, utilitatibus, consulite: nec praesentia tantummodo, sed instantia; non vicina duntaxat, sed remota, considerate. Postremo sic statuite, id omnino consentaneum esse regis clementiae singulari ac bonitati, quae domesticas ejus laudes ac bellicas hactenus incredibili gloria cumulavit. Vale. Romae III. Non. Martii MDXCVIII.

[Note: 157. Decretum Praepositi Generalis Societatis IESU. Ad num. 94.]

CLaudius Aquaviva Praepositus Generalis Societatis JESU. Quandoquidem Societatis scriptoribus, ac Theologis qui docent, cecerisque omnibus operariis haud satis est id solum providere, quod in aliorum scriptorum libris reperitur, sed illud etiam apprime considerandum, sintne opiniones validis nixae fundamentis, tutae, probatae, scandalis aut aliis incommodis minime obnoxiae: Ideo sane justissimas ob causas, quae ad hoc consilii nos impellunt, praesenti decreto praecipimus in virtute sanctae obedientiae sub poena excommunicationis et inhabilitatis ad quaevis officia, suspensionis a Divinis et aliis arbitrio nostro reservatis, ne quis deinceps nostrae Societatis Religiosus publice, aut privatim, praelegendo seu consulendo, multo etiam minus libros conscribendo affirmare praesumat, licitum esse cuicumque personae, quocunque praetextu tyrannidis, Reges aut Principes occidere, seu mortem eis machinari. Ne videlicet isto praetextu ad perniciem Principum aperiatur via, atque ad turbandam pacem, eorumque securitatem in dubium vocandam, quos potius ex divino mandato revereri ac observare oporteat, tanquam personas sacras, a Domino Deo pro felici populorum gubernatione in eo gradu constitutas. Provinciales autem, qui aliquid horum resciverint, nec emendaverint, aut non praevenerint hujusinodi incommoda, efficiendo ut hoc decretum sancte observetur, volumus eos non modo praedictas poenas incurrere; sed etiam officio privari. Ut sic omnes intelligant quis sit ea de re Societatis sensus; neque privati unius error suspectam reddat Societatem universam: quum apud aequos rerum aestimatores certum sit, partis unius aut membri culpam toti corpori reliquo attribui jure non debere. Volumus praeterea, ut Provinciales de hoc accepto decreto certiores nos faciant, idemque per suam quisque Provinciam curent promulgandum, et in singulis domibus et collegiis referendum in libros ordinationum, ad perpetuam ejus memoriam. Datum Romae VIII. Id. Quintil. MDCX.

[Note: 158. Ludovici XIII. Regis Galliae diploma in gratiam Societatis: editum anno MDCX. Ad num. 88.]

LUdovicus, Dei gratia Franciae et Navarrae Rex. Cum Henricus Magnus, dominus et parens noster, ad suum obsequium, et regni sui utilitatem pertinere ac perquam necessarium esse judicasset Patres Societatis JESU inducere suum in regnum, et in omnes ditionis suae civitates, ibique sedem illis fixam ac stabilem ponere; iisdem, de consilio Principum consanguineorum nostrorum, et praecipuorum regni administrorum, concessit sua sponte, pro regia potestate et auctoritate, rebus omnibus accurate discussis et plane cognitis, facultatem in Galliam redeundi, et consistendi tum in iis urbibus quarum mentionem facit promulgatum edictum Septembri mense anni MDCIII. tum in aliis postmodum per litteras regias designandis. Idem edictum in regii senatus nostri Parisiensis tabulas relatum IV. Nonas Januar. anni MDCIV. ex eoque Societas rite restituta fuit, summa Gallorum omnium voluptate, qui votorum compotes facti sunt, cum liberos suos ad pietatem pariter et bonarum artium studia recte institutos habuerunt. Ipsos quidem Societatis Patres dominus idem ac parens noster ita probavit, tamque singulari benevolentia complexus est, ut apud eos cor suum deponere statuerit; quod illis reipsa traditum, et in templum Flexiense delatum est. Ne cui vero mens venire in dubium nostra possit, testatum volumus isto diplomate, nostra manu subscripto, nos re penitus cognita, nostra sponte, pro regia potestate atque auctoritate, iisdem rationibus, quae dominum et parentem nostrum impulere, quaeque adhuc integrae stant, permotos, de sententia dilectissimae et honoratissimae reginae matris nostrae, consanguineorum nostrorum Principum, ac praecipuorum regni nostri ministrorum, laudasse, confirmasse, probavisse ac ratam habuisse; laudare, confirmare, approbare ac ratam habere, receptam in regnum nostrum et in omnes juris ditionisque nostrae provincias, Societatem JESU: et quantum opus est aut erit, denuo concesisse ac permisisse, concedere et permittere, uti degat consistatque in iis, ubi est modo, locis, aut in quibus postea collocabitur: ea observando, quae in memorato anni MDCIII. edicto continentur, aliisque domini ac patris nostri litteris et mandatis. Quibus eam uti et gaudere volumus, eodem pacto quo usa est hactenus, quo nunc utitur et gaudet. Praecipimus nostris ubique administris, ut non obstantibus quibuscumque litteris contrariis, istarum fructu integro, pacato ac perpetuo Societatem impertiant, nullique parcant operae, quo vim suam omnem obtineant.

[Note: 159. Sigismundi Rakocii, Transsilvaniae Principis, de Societate IESV testimonium. Ad num. 147.]

NOs Sigismundus Rakocii, Dei Gratia Princeps Transsilvaniae, partium Regni Hungariae dominus, Siculorum Comes et c. Significamus tenore praesentium,


page 125, image: s125

quibus expedit universis, quod superioribus diebus R. P. D. Joannes Argentus Societatis JESU ahtea in Transsilvaniae Provincialis, in hoc regnum Transsilvaniae eam ob causam venisset, ut a nobis et subditis nostris, in dicto regno nostro Transiilvaniae et partibus Hungariae ditioni nostrae subjectis, impetraret ut in priora residentiae suae loca, olim a D. Stephano Rege Poloniae, Magno Duce Lituaniae, ac Principe tunc memorati regni Transsilvaniae fundata, simul cum reliquis Patribus acMagistris ejus Ordinis, regredi liceret. Eam rem in comitiis Generalibus Claudiopoli ad decimam diem Mensi Junii praesenti anno celebratis diu multumque agitatam, numero et multitudine catholici ab adversariis eorum superati consequi non potuerunt. Unde nos praesentibus nostris testificamur, eosdem Patres Societatis JESU, ut bonos et morum integritate graves viros, ex suis collegiis bonisque, non oh ullum delictum aut notae alicujus vitium; verum ad instantiam Romanae et catholicae Fidei contrariam opinionem sequentium, esse deturbatos, exclusos, et in alia loca demigrare coactos: prout testificamur harum nostrarum vigore, et testimonio litterarum mediante. Dat. in civitate nostra Colosvar, die 26. Junii Anno MDCVII.

Sigismundus Rakocii m. p.

[Note: 160. Contestatio Catholicorum Transsilvaniae contra decretum ab haereticis conditum aedversus Societatem. Ad num. 147.]

NOs subscripti, in unitate Fidei catholicae Romanae Ecclesiae consentientes, Regni Transsilvaniae, partiumque eidem adnexarum, tum incolae, tum in eadem iisdemque possessionati, ad universorum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire: Quod nobis una cum aliis sectariis, puta Lutheranis, Calvinistis, Arianis, aliisque privatae opinionis assertoribus; non desiniendae religionis causa, vel ad exterminationem Societatis JESU, verum pro tractandis aliis cum privatis tum publicis regni negotiis, huc Claudiopolim ad Generalem Diaetam congregatis; cum R. P. Joannes Argentus, ejusdem Societatis sacerdos, et in hac Transsilvania Vice-Provincialis, qui non tam pridem a Serenissimo Principe Stephano Bockai proprio arbitrio, absque regnicolarum consensu, violenter e bonis propriis et stabilibus residentiis, cum sociis aliis ejectus fuerat; defendendae propriae innocentiae causa, et intervenientibus etiam commendatitiis Serenissimi Principis, et Domini D. Matthiae Archiducis Austriae, et c. juxta mentem sacratissimae Majestatis Caesareae emanatis, coram statibus et universis Ordinibus hujus regni, in templo Arianorum ad longum auditus fuisset; suique adventus causam, innocentiam, doctrinae veritatem, morum integritatem abunde demonstrando, justitiam implorasset; et, si qui essent qui his contrarium tum rationibus, tum veris testibus docerent, prodire flagitasset; idipsum nos omnes catholici ab adversariis contra Patres Societatis tantum mutua conspiratione unitis postulassemus; quod videlicet indicta causa nullis testibus convicti e propriis sedibus et bonis Patres Societatis non modo non exturbarentur; verum contra omnem aequitatem a Serenissimo Stephano Bokai ejecti, suis locis juribus et liberis catholicae religionis exercitiis restituerentur. Ubi adversarii se causam desperatam tueri, nec rationibus aut aequitate quicquam se consequi posse animad vertissent; obstinata pertinacia et tumultuario clamore in id consensissent, ut Patres Societatis ex hac Provincia penitus eliminarent; cui sententiae uti contra equitatem et communem justitiam, quae sua cuique reddi, nec quemquam inauditum, non convictum, non sententiatum damnari suo jure postulat, subscribere haud potuimus; verum omnium nostrum nomine, tam praesentium quam absentium Catholicorum, fratrum nostrorum successorumque nostrorum, de hac indigna, inaudita, juribusque regni contraria sententia in publica Diaeta, tam coram universis contrariis statibus et Ordinibus regni, quam coram ipsomet moderno Principe nostro Illustrissimo Domino Sigismundo Rakocii, adjunctisque consiliariis eiusdem, solemniter protestati, eidem contradiximus; nunquam huic sententiae, Patrumque Societatis JESU ejectioni, bonorum juriumque eorundem ablationi, consentire volentes: Siquidem a piis legitimisque hujus regni Principibus fundationes suas, privilegia sua, confirmationesve habeant; neque alicujus vel levissimi criminis, cur ea de jure amittere potuissent, unquam convicti fuissent; prout contradicimus praesetium per vigorem. Datum Claudiopoli 20. Junii Anno Domini MDCVII. Franciscus Daroczy de Deregnyco, Sacrae Caesareae et Regiae Majestatis Consiliarius. Balthasar Kornis Consiliarius Illustrissimi Principis. Balthasar Sylvasi Consiliarius Illustrissimi Principis. Lucas Trausner Kolusvarius de Hadreno, Illustrissimi Principis Transsilvaniae Consiliarius, et in Sede Judiciaria praesidens. Sigismundus Kornis de Rusca. Benedictus Mindzenu, Comes Comitatus Dobok. Sigismundus Sarmasaghi, Comes Comitatus Thordensis. Pancratius Sennei. Stephanus Huszar. Petrus Banffi de Losinez. Joannes Kalnaki. Clemens Beldi. Blasius Kamuty. Gregorius Bornemissa, Juris utriusque Doctor, et Sedis Judiciariae Illustrissimi Principis assessor. Simon Lody. Paulus Koncz. Ladislaus Kraynik. Georgius Nagy. Melchior Beteniei.



page 126, image: s126

LIBER XIII. PARTIS V. HISTORIAE SOCIETATIS IESU.

Argumentum et Synopsis Libri XIII. Vexata Societas in Anglia, Scotia, et Hibernia, AB ANNO MDXCI. AD MDCXVI.

[Note: 1.] PRima causa vexatae in Anglia Societatis, odium Religionis Catholicae. Ob eam causam conjectus in carcerem P. Thomas Mettamus, arumnis in eo toleratis extinguitur. P. Ioannes Cornelius Dorcestriae; P. Robertus Southwellus Londini, interficiuntur. P. Ioannes Gerardius dire cruciatur. PP. Henricus Walpolus, Rogerius Filkockius, Franciscus Pagius, in patibulum tolluntur. Nicolaus Ouvenius tormentorum vi disrumpitur: P. Thomas Strangeus excarnificatur. II. Secunda causa vexatae in Anglia Societatis, quorumdam sacerdotum Cleri Anglicani abalienatio a Societate. Illis regendis et pacandis praeficitur Archipresbyter a Summo Pontifice. Quinam Appellantes, et unde sic dicti. Mors Elizabethae. III. Tertia vexatae in Anglia Societatis causa, Iacobi I. erga Catholicos acerbitas. In eum proceres aliqui conjurant. Accusantur Societatis homines tanquam auctores conjurationis, aut saltem conscii et participes. Id conjurati palam et constanter negant. Inde tamen quaesita causa necis inferendae Patribus Henrico Garneto, et Eduardo Oldcorno. Quae fides habenda sit Actis Londinensis fori tum editis. IV. Quarta vexationis causa subdolum Fidelitatis Iusjurandum catholicis a Rege propositum, et imperatum: prohibitum a Summo Pontifice: cujus sententiam dum tuentur Socii variis arumnis afficiuntur, et P. Thomas Garnetus necatur. V. P. Robertus Personius Angliam deserere coactus diem supremum obit Romae. Ejus vitae, virtutum, laborumque summa. VI. Patrum Guillelmi Balduini, Ioannis Blacfanni, Ioannis Perceii, et Thomae Laythvayti dimicationes, arumnae, victoriae. De Anglorum Episcoporum legitima et Apostolica successione falso ab iis venditata. VII. Liber P. Francisci Suaris contra Fidelitatis Iuratmentum scriptus stammis addicitur a Rege Angliae. VIII. Societas laboranti Scotiae succurrit. Parrii sycophantae historia. IX. P. Ioannes Ogilbaeus gloriosa nece religionem illustrat. Collegii Scotorum in Urbe cura Societati data. X. Periclitantem in Hibernia Fidem Societas defendit. XI. P. Edmundus Donatus caeditur: item Dominicus Ocolinus. Aliorum varii et fructuosi labores. XII. Ad conservandam in majori Britannia religionem Seminaria instituuntur in Belgio, Hispania, et Italia. Conatus Anglorum ad ea evertenda. XIII. Turbae difficiles eorumdem opera excitatae in Seminario Anglicano Romae. XIV. Carcer Wisbicensis. Leodiense Anglorum collegium. XV. Aliquot Socii, post arumnas graves in Anglia toleratas, placide ac pie mortui.



page 127, image: s127

[Note: 1. Libri XIII. prospectus.] HENRICUS VIII. Angliae Rex, edito contra Lutherum egregio scripto praeclarum defensoris Fidei titulum meruerat anno MDXXI. Sed Annae Bolenae pellicis amore captus, Catharinam Aragoniam, Caroli V. materteram, repudiavit anno MDXXXIII. Ob id Clementis VII. sententia notatus, se ab ejus communione regnumque suum divulsit, ac sibi principatum Ecclesiae Anglicanae arrogavit: denique obfirmatus in schismate obiit anno MDXLVII. Tres habuit liberos: Mariam e Catharina, Elisabetham ex Anna, et Eduardum e Joanna. Semeira; quam, Annâ Bolenâ ob adulterium capite plexâ, uxorem duxerat. Eduardum successorem testamento dixit, illique Mariam, Mariae Elisabetham substituit. Sed Eduardus, ejus appellationis Rex Angliae VI. patri superstes septem tantum annis fuit. Quare, illo extincto, regnum capessivit anno MDLIII. Maria, et arcessito Cardinali Reginaldo Polo, propinquo suo, totam insulam Fidei communionique Romanae restituit. Erepta vivis est anno, quam regnare coeperat, quinto; citius quam religioni et Angliae expediebat. Elisabetha quippe revocavit haeresim, bellum immane catholicis indixit; neque finem in eos saeviendi prius, quam vivendi fecit. Inde causas odii, quo Romanam ac veram Fidem Anglia prosequebatur, intelligere promptum est. Elisabetham stimulabat ultionis cupiditas; proceres inescabat avaritia; populum erroris licentia fascinabat. Elisabetha memor anathematis, quo per Romanum Pontificem fuerar percussa, muliebres iras fovebat, quas nulla temporis diuturnitas mitigavit. Proceres saginati exuviis templorum ac spoliis sacerdotum, utili gaudebant impietate: populus a caecis ducibus in vitiorum et haereseos barathrum conjectus, errorem cupiditati amicum et licentiae non modo deponere non curabat; verum etiam melioribus ducibus ac magistris infensus, eos in hostium numero ac perduellium habebat. Praeter hanc praecipuam vexandae Societatis causam, a religionis odio ductam, quae latissime patet, exortae sunt aliae hisce postremis Claudii Aquavivae annis; secularium nempe sacerdotum aemulatio quaedam, et abalienatio a Societate: suspicio nefandae conjurationis in nostros conjecta; propositum denique catholicis insidiosum Fidelitatis juramentum. Quid ab his quatuor causis in Societatem periculi et exitii profectum sit ab anno MDXCI. ad MDCXVI. hic liber singillatim exponet.

[Note: §. I. PRIMA CAUSA VEXATAE SOCIETATIS IN ANGLIA, CATHOLICAE RELIGIONIS ODIUM.] STATIM atque nata Societas est, Angliae laboranti subvenire studuit. Venêre auxilio catholicis popularibus suis Patres Campianus, Briantus, et Cottamus: necem loco mercedis retulerunt. Adhuc fumabat platea Londinensis illorum sanguine, cum P. Thomas Mettamus aerumnis in ergastulo crudeli toleratis extinctus est. Deseruerat Angliam, et claram genere opibusque domum, ne Fidem catholicam deserere cogeretur. In patriam nihilominus redire cogitans, litteris animum diligenter excoluit, non profanis tai tum, sed multo magis etiam sacris. Philosophiae igitur ac theologiae, linguarum Craecae atque Hebraicae praesidiis [Note: 2. P. Thomas Mettamus aerumnis in diuturno carcere toleratis extinctus.] instructus; praeterea sacerdotio auctus, in Angliam renavigavit sub annum MDLXXV. Agnitus in ipso aditu, et Londinensem in turrim conjectus, ibi haesit fere quadriennium. Sed cum paedore ac situ carceris confectus extabesceret, abductus inde fuit in varias custodias Londinenses, non ut mitius viveret, sed ut lentius moreretur. Jamdudum aggregari ad Societatem percupiens, et scribendi facultatem demum nactus, dat litteras ad P. Thomam Darbishirum, Lutetiae tunc degentem, amicum et popularem suum, ut ea de re cum Praeposito Generali agat. Is ad Everardum Mercurianum Societatis moderatorem; Everardus ad Mettamum scribit, eumque in Societatem cooptat anno MDLXXIX. quarto Nonas Maii: ut constat ex ipsius Everardi litteris, quae in Romanae Professorum domus tabulario servantur; non anno MDLXXXIII. ut alicubi legitur. Ita auctoratus Mettamus continuo se Societatis alumnum, et bonum Christi IESV militem praebuit. Ex ipsis vinculis verba faciebat ad eos, qui recentes quotidie in eandem custodiam detrudebantur: alios ad veritatem, alios ad virtutem amplectendam perducebat; haeresis etiam ministrorum, si qui accederent, inscitiam coarguebat. His permoti satellites Erroris in remotum et horridum carcerem Mettamum compingunt, Abest ille Londino passuum millia ferme quinquaginta,


page 128, image: s128

olim Eliensium Episcoporum castrum: sed propter caeli gravitatem desertum, rudera duntaxat ac parietinas habebat, muris undique fatiscentibus, tectisque dirutis. Wisbicum loco nomen est, inter Comitatus Norfolciensem et Lincolniensem. Vastum et palustre solum, stagnantibus aquis, ac turpi uligine [Note: A. C. 1592. Soc. 53.] deforme. Hanc sedem, seu sepulcrum potius, delegerant religionis hostes enecandis, citra caedis invidiam, catholicis quinque et triginta, quos e variis custodiis illuc transtulerant. Singuli suum in cavum inclusi, frigore, aestu, solitudine, fame, tenebris et squalore foetido cruciabantur. Excubiae (tortores verius dixeris) intus et foris pervigiles ac perpetuae, ne quod undecunque solatium aerumnarum aut levamentum, ac ne testis quidem, aspiraret. Tot malis accedebat quasi ad cumulum praefectus carceris Grayus, homo ferox et insigniter barbarus, odio in catholicos tam capitali, ut profiteretur demens, si salutis aeternae spes nusquam nisi apud Papistas constaret, malle se ab illis disjunctum perire sempiterno exitio, quam iisdem junctum coelo donari. Et execrabilis voti compotem fuisse luctuosa mors indicavit, quae filiam ipsius ita perculit, ut haeresim detestata converterit se ad catholicos, et cum illis salutem consequi, quam cum patre aeternum interire, meliore ac sanctiore voto maluerit. Extincto Grayo, mitescere custodum feritas paulisper visa; facta vinctis potestas colloquendi; laxatae excubiae. Otium illud improvisum et inexpectatum Mettamus utiliter collocaturus, diem in certas pietatis exercitationes descripsit: eadem constitnit omnibus, signo dato, surgendi, orandi, legendi, tempora, et sacerdotibus sacrificandi. Statis horis explicabantur placita Fidei catholicae, in controversiam apud haereticos vocari solita: explanabantur sacrae scripturae loci difficiliores, adhibitis linguarum Graecae et Hebraicae, quae Mettamo erant notissimae, subsidiis. Ergastulum coenobio mutatum diceres: adeo ut jam Angliâ totâ Wisbicensis carcer, tanquam virtutis et eruditionis palaestra, celebraretur. Urebat erroris ministros haec fama, nimirum innocentiae Mettami testis clarissima et certissima. Itaque, cum e variis carceribus sacerdotes amplius septuaginta, Elisabethae jussu donarentur exilio, Mettamus exsors hujus, sive beneficii, sive mitioris poenae, fuit; licet in vinculis jam annos undecim teneretur. Interea debilitatis viribus, quas etiam poenis voluntariis afflixerat, non alio morbo quam decem et octo annorum gravissimis aerumnis oppressus, perceptis insigni pietate sacramentis, in libertatem sempiternam a Deo vindicatus est, annos fere sexaginta natus.

Annus MDXCII. qui finem longi laboris Mettamo dedit, idem dedit initium P. Roberto Southwello poenae acerbioris, licet non ita diuturnae. Ortus in Anglia claro genere, ex eaque ob Fidem catholicam profugus, bonas artes Duaci [Note: 3. P. Roberti Southvvelli accessus ad Societatem et in Angliam reditus.] didicit. Inde contendit Romam, ut in Societatem admitteretur, in qua sperabat, praeter virginitatis coronam, et sacri lauream doctoris, se quoque martyrii palmam posse consequi. Admissus et sacris Ordinibus initiatus, ut erat ingenti animo, ultimam Indiam et Orbis ignoti fines Christo subjicere ardebat. Verum, postquam promptiorem ac faciliorem fundendi pro Fide sanguinis in patria opportunitatem agnovit, eo totus ferri coepit, ac summis precibus id a moderatoribus efflagitare: quorum concessu comes additus P. Henrico Garneto, Roma transmisit in Angliam anno MDLXXXVI. aetatis quinto circiter et vigesimo.

Delitescebat plurimum in pago Uxendenio, prope Londinum, apud Anglum nobilem Bellamaeum, cujus familiam catholicam excolebat. Ejusdem filia Anna, quae Southwellum de rebus divinis verba facientem saepe audierat; ob catholicam Fidem comprehensa, in carcerem Westmonasteriensis, ut vocant, Portae conjecta fuerat. Huic praeerat carceri Topcliffus, impurus homo, atque impius; nec minus ferox et immanis, eoque reginae administris carus. Ille, ut Fidem virgini eriperet, pudicitiam delusae ac volenti eripuit. Sunt enim religio et castimonia inter se se arctissimo conjunctae vinculo, ut qui unam perdiderit, alteram non facile retineat. Corruptam puellam Topcliffus, ut inultum lateret flagitium, uni e suis famulis uxorem dedit. Puella infelix gemino sceleri ejuratae religionis et projecti pudoris, addidit tertium proditionis ac perfidiae. Nam, cum se Patrimonium degeneri matrimonio amisisse, dotemque sibi negari a parentibus


page 129, image: s129

cerneret, jacturam hanc sarcire deferendis ac detegendis catholicis sacerdotibus decrevit, quae tunc artes erant in primis quaestuosae. Venit illi in mentem Southwellus, in quo prodendo ingens lucrum faceret; nihil pensi habens paternam domum, parentes et propinquos certum in exitium, si apud eos inventus ille foret, conjicere. Laeta virum adit, monet opimam sibi esse in manibus praedam: scire ubi Southwellus lateat. Certior de re tanta factus a famulo Topcliffus, ampla pollicetur praemia, si rem conficiat. Continuo mittit obscena doli machinatrix notum hominem ad Southwellum, rogans ut condicta die venite [Note: 4. Comprehenditur, et Londinum abductus torquetur.] ne gravetur in paternas Bellamaeorum aedes: habere se quidpiam gravioris momenti, quod ibi cum illo communicatum velit. Southwellus, sive mulieris a Fide catholica defectionem ignoraret, sive resipuisse crederet; promisit omnino se adfuturum: nec dubitavit perfida mulier, quin adesset constituta die. Itaque Topcliffo, quid egerit, quid facto sit opus, narrat: latebras ipsi accurate describit, in quas abdere se Soutwellus consueverat, indeprehensas hactenus et inextricabiles. Topcliffus cum expedita latronum manu advolat Uxendenium, domum Bellamaeam petit nocte intempesta; clausasque fores magno tumultu quatiens, Reginae jussu ac nomine venire se denunciat. Paucis ante horis advenerat Southwellus, sermonemque de rebus piis ad congregatam in conclavi familiam habebat. Audito tumultu omnes diffugere, Pater sacram colligere supellectilem, et subterraneum in specum se projicere, dum a famulis, quasi evigilantibus, et fores operose de industria reserantibus, morae nectuntur. Irrumpit medius in armatorum satellitum globo Topcliffus, et minas ac caedem ore torvo spirans, obviam nobilem matronam, Annae matrem, rogat ubi sacerdos Societatis delitescat. Quem tu vero sacerdotem, ait illa, occinis? quousque nos vanis terroribus ludificari perges? Cui Topcliffus, esse non vanos hodie scies: et indicia data secutus, ad locum praemonstratum, attonitis omnibus, pergit. Consistit ad latebras, operculum nexu inobservabili pavimento consertum revellit: Southwellum bis terque compellans ac deridens, educit, ac vinctum vilique jumento impositum recta Londinum deportat.

Ingentem Elisabethae administris haec praeda laetitiam attulit: dubitationem tamen ac solicitudinem duo injecere. Primum, quod immanes illi cruciatus et carnificinae, quas in catholicos sacerdotes ad hanc diem adhibuerant, magnam Reginae conflarent invidiam: alterum, quod Roberti pater Richardus Southwellus, homo domi nobilis et in aula gratiosus esset: cujus etiam uxor ipsi Elisabethae cara et familiaris. Hanc igitur viam inierunt, ut in ipsius Topcliffi aedibus, quasi libera in custodia, servaretur: quod valeret ad lenitatis et clementiae famam; ac majorem daret facultatem Topcliffo exsculpendi, quibuscumque vellet modis a Sothwello earum rerum confessionem, quas rescire interesset. Nihil accidere poterat Topcliffo jucundius, qui palam praedicabat tum se regnare demum ac vivere, cum sacerdotem haberet in manibus, torquendum arbitratu suo. Et vero aiebat esse domi suae machinam admirabilem a se excogitatam, prae qua illi vulgares equulei, cippi, trochleae, ludus ac puerulorum crepitacula mera jure censerentur; quodque caput erat, suam unius manum, nemine alio teste aut conscio, huic machinae tractandae et reo admovendae satis superque esse.

Huic Phalaridi deditus est Southxellus. Quid immanitatis in eum deprompserit homo ferreus, promptum est ex iis, quae diximus, suspicari. Abreptum exuit vestibus, pedes et crura retro adducta, coxisque arctissime adjuncta constringit. Tum extremis brachiis, qua manus carpo committitur, induit armillas quasdam, lato ferro et intrinsecus exsertis cuspidibus horrente. Brachia hunc in modum ornata defixis in muro clavis trabalibus alligat divaricata et distracta, quam longissime abjungi poterant. Ita, retortis ad tergum pedibus, et cingulo tenus revinctis, suspensum tandiu tenebat, dum illum paene vita deficeret. Nervorum contentio, artuum luxatorum dolor, punctio aculeorum quibus erant praefixae manicae lacertis inditae, ipso pondere corporis majorem in modum augebantur. Septem et plures aliquando pendebat horas, visente interdum Topcliffo, et nunquidnam fateri vellet, minaciter inclamante. Cum exhaustum et semianimem


page 130, image: s130

intuebatur, demittebat; ac fomentis quibusdam recreatum, eidem postridie reddebat cruci. Adfuit interdum ipse Guillelmus Cecilius, et invictum animi robur admirans, non se tenuit, quin supplicii diritatem cuidam amico denarrans, inventos diceret in Anglia tandem heroas, qui priscis illis heroibus non concederent. Nihilominus laudabatur Londini Reginae clementia, quae Societatis hominem in manifesto crimine deprehensum urbano ac miti teneret hospitio. Sed quodnam esset isthuc lenitatis et hospitii genus, brevi patuit. Post dies admodum undecim, cum nihil proficeret Topcliffus, Southvvellum ipse ad regium tribunal (Scamnum appellant) deducit. Ibi ex formula interrogatus, Quis esset, unde venisset; an, et cur legibus proscriptam religionem in Anglia disseminaret; respondit se Societatis Jesu sacerdotem esse: venisse, ut catholicam religionem, Romano ex fonte haustam, explicaret civibus suis; et sanguine, si esset opus, consignaret. Si necis causam quaeritis, ait, haec abunde vobis est; mactate: sic mihi, sic Reginae satisfiet. Ceterum parcite, obsecro, inauditis suppliciis humanas tentare vires: intra mortalis patientiae modum saevire vobis libeat. Nolite infandam vestro nomini, aetati vestrae ac genti labem crudelitatis inurere. Deum judicem denique cogitate. Hîc Eduardus CooKius admiranti similis, ut advocati regii gerebat munus, interfatur; et, Quo, inquit, pertinet haec invidiosa mentio novae feritatis? Hanc Reginae scilicet gratiam refers, quae majestatis et proditionis reum tam clementer habet. Meam igitut domum, carcerem et officinam crudelitatis vocas? adjecit Topcliffus. Imo, carcere quolibet diriorem, retulit Southvvellus. Quem in-ea vidisti equuleum? Quos in ea cruciatus, omni catasta et equuleo immaniores, non pertuli, tortore te? Illi, quibus vix insisto, pedes; illae ferreis cuspidibus lancinatae manus; ille, quo madet adhuc pavimentum tuum, sanguis, hujus tui hospitii et animi lenitatem loquuntur. Simul cruenta exserebat ac tumentia livore foedo brachia, seriemque teterrimi cruciatus aperiebat intermortuâ, sed verâ tamen et constanti voce. Topcliffus omnium se signari oculis et indignatione premi videns, erupit: et, Quod feci, ait, jure feci; nec facti poenitet. Statim prolatam e sinu syngrapham recitat, qua potestas ipsi ab Reginae administris summa et liberrima fiebat Southvvelli ad arbitrium suum cruciandi. Enimvero, addidit CooKius, tam improbum genus estis Jesuitae, ut nova et inusitata in vobis torquendis exempla edere fas piumque sit. Qua voce erectus Topcliffus, quanta potuit maxima contentione succlamat, cupere se quantum Jesuitarum orbe toto esset, in unum fascem habere collectum, ut stirpem nefandam flammis universam absumeret, ac cineres ventis ludibria spargeret. Sic inflammatus rabie, Southvvellum in aedes suas reducit, ubi liberas sacerdotis modestissimi voces immanibus, quos jam decies in eum exercuerat, cruciatibus, majori crudelitate repetitis ultus ad satietatem est.

[Note: 5. Southvvellus in tetro carcere maceratus, a parente suo vix agnoscitur.] Interim, vulgatâ per urbem famâ, infremuere omnes, etiam Haeretici; gravesque ad magistratus regios, et primarium Elisabethae administrum Guillelmum Cecilium, querelas detulere tam acri convicio, ut offensionis publicae mitigandae causa, Cecilius lictoribus immissis Topcliffum, quasi potestatis datae limites egressum, aut etiam ementitae syngraphae nefarium artificem, vinculis mandaverit; quibus brevi, sedatâ nimirum invidiâ; solutus est. Idem Southvvellum in carcerem Westmonasteriensis portae traduxit, ubi detrusus in foedissimum custodiae angulum, aerumnis, inedia, paedore propemodum est extinctus. Itaque, altero mense vix elapso, in eorum qui carceres, ut fit, lustrabant productus conspectum, adeo miserabilis apparuit, vix ut hominem agnoverint: facie cadaverosa, dejectis ac tabentibus genis, putrefacta veste, toto corpore vermibus olidis cooperto. Admonitus Richardus Southvvelli pater senex accurrit, ac filium macie et illuvie tetra deformem, seminudum, semivivum, cernens, dolore vocem opprimente, ad ejus pedes flens et exanimatus corruit. Mox ad Reginam adit supplex, et obsecrans ut Patris, ut filii miserescat: avitam nobilitatem, nonnulla sua in publicam rem merita commemorat: filium accusari posse; damnari etiam, si reus sit: at aequum non esse ut indemnatus, indictâ causâ, poenas tam crudeles dependere jubeatur. Haec lacrymis perfusus orabat pro hato parens, idque


page 131, image: s131

in magni benesicii loco visus est impetrasse, ut liceret ipsi filium vestire suis sumptibus, et parce ac duriter alere. Tantum immanitatis cultissimae Anglorum genti suadere falsa religio potuit! Southwellus postea in arcem Londinensem est perductus: ac post menses fere triginta patibulum, triennii tot in aerumnis confecti praemium ingens, tulit. Sed (ut cetera quae ad heroem Christianum pertinent eodem filo et loco pertexamus) antequam pretiosa morte donaretur, Londinensem turrim, expleto illic biennio, sexque admodum mensibus, rursum tristiori carcere mutaverat. Erat is carcer unus omnium, qui duodecim Londini tunc erant, longe teterrimus: Portae Novae illi nomen est; Anglis, Nevvgate; sicariis et sacrilegis addictus. Ejus pars quaedam depressior, nempe fovea sub terram alte defossa, arcta, pestilens, aeternis damnata tenebris, sentina et cloaca foedissima, quem Limbum idcirco appellabant, Southwello destinatur. In id barathrum demersus, cibi, lucis, somni, solatii omnis expers, lenta conficiebatur nece. At Deus, qui cum illo descenderat in foveam, dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. Uni e custodibus, homini haeretico, e grege Puritanorum, sacerdotibus et Societati praeter ceteros infensorum, haec data erat cura ut Southvvello frustulum mucidi panis, et aquae scyphum in sporta demitteret. Cum nullas ejus querelas, ut vulgus reorum solet, ac ne gemitum quidem exaudiret, incessit cupido propius observandi quid rerum ageret. Ergo ad illud antrum tenebricosum, admoto clam lumine, improvisus adest. Videt jacentem ore tranquillo ac sereno; blande renidentibus oculis; toto corpore tam singularem spirante modestiam, ut ea specie raptus in admirationem virtutis, victum liberalius deinceps indulserit; culcitam intromiserit; lampadem, foculum, libros, et alia id genus fomenta, subministrari passus sit. Adeo suaves illecebras, vel in hoste posita, virtus habet!

[Note: 6. Producitur in judicium, et capitis damnatur.] Petierat Southvvellus a Cecilio, ut sibi vel mori, vel objecta purgare crimina liceret; promiseratque Cecilius ipsum necis, quam ambiret, compotem brevi fore. Igitur VI. Nonas Martii, sive, ut Angli numerant, IX. Kal. ejusdem mensis anni MDXCV. conveniunt judices, Joanne Poppamo consilii principe. Is primo Decretum recitari jussit, quo sibi extraordinarium hoc judicium demandabatur: deinde protulit sancitas a Regina legs quarum aequitatem pluribus verbis demonstrare conatus est: demum rogavit ut ante ceteras perduellium causas, Jesuitarum causa dijudicaretur, quos omnium seditionum domesticarum, ex quo pedem in Angliam intulerant, imo bellorum externorum, unos auctores et architectos fuisse contendebat. Sub haec advocatus regius Cookius porrigit libellum, quo totius accusationis capita continebantur. Libelli summa haec erat: Robertum Southvvellum natum in Anglia, factum et ordinatum fuisse sacerdotem, per auctoritatem derivatam et praetensam a Sede Romana. Apud Uxenden, in Comitatu Midlesex, proditorie, et ut proditorem Reginae, fuisse et remansisse, contra formam Statuti in ejusmodi casu edili, et contra pacem dictae dominae Reginae, coronam et dignitates. Libello recitato, secessêre judices deliberandi causa: dixit testimonium in Southvvellum Anna Bellamaea, cujus indicio detectus fuerat: ipse demum adducitur et objecta sibi crimina audire jussus, fatetur se catholicum sacerdotem: Uxendenii fuisse non negat: sed proditionem ullam in regnum reginamve tentatam a se aliquando, vel commissam, pernegat; Deumque, nisi loquatur vera, testem ac vindicem sancte appellat. Tum Poppamus, Diserte respondeas oportet, inquit, reusne sis an non. Et ille: Non sum proditionis reus. Cum adigeretur, ut vellet ejus rei judicium Deo patriaeque permittere, respondit, se injustis legibus juste judicari non posse: tamen, quando ita vellent, non recusare Dei patriaeque judicium: viderent modo ne quid in Divinas peccarent leges.

Lecti subinde judices duodecim (Juratos vocant) qui decretoriam sententiam dicerent. In illorum consessu exposita et explicata rursus a CooKio causa; et crimen aliquod proditionis aut violatae majestatis, quo sententia niteretur, quaesitum: hoc enim Angli magno fugiebant opere, ne propter catholicam religionem illata mors cuiquam diceretur. In eo igitur capite laboratum est, ut Southvvellus proditor, et laesae majestatis reus videretur. Petebant cur in Angliam


page 132, image: s132

sacramenta catholicis ministratum venisset, vetantibus id regni legibus? Respondebat, itidem ut Apostoli, verbum Dei praedicare similiter vetiti, magis oportere Deo, quam hominibus, obedire. Rogabant ecquid meminisset Divinae vocis, quae sunt Caesaris reddere Caesaris jubentis? Eadem voce praecipi dicebat ut quae sunt Dei, Deo redhibeantur. Idola secum detulisse Topcliffus affirmavit (sacras imagines ita per inscitiam vocabat.) Negavit, et futilem accusationem neglexit. At hoc certe non inficiaberis, subdidit Cookius, te auctorem fuisse Annae Bellamaeae ut, si quaereretur ex ea num domi suae sacerdos celaretur, quem ibi occultatum sciret, id pemegaret. Ad haec Southvvellus de mendacio, quod nunquam est licitum; de veritate, quam interdum celare fas est, breviter et apposite disseruit: mox Cookium intuens, Quaeso, inquit, si Regina (quod avertant Superi) bello victa et fugere coacta, in latebras se abdidisset tibi notas uni, et a te quispiam sciscitaretur ubi lateret; quid ageres? Sileres? at Reginam silentio isto proderes. Negares igitur scirete, ubi esset abdita. Cookius inexpectata interrogatione conturbatus, haesit. Alia ejus generis objiciebant nonnulla, quae cum facile dissolveret, furebant obmutescere coacti. Eo crimen igitur omne recidebat, quod contra edictum fecisset, quo vetitum erat ne Angli sacerdotio initiarentur auctoritate Romani Pontificis; aut post illud susceptum, in Anglia morarentur. Ea duo ad crimen proditionis et majestatis pertinere judicatum fuit; ac Southvvellus perduellionis reus a Duodecim-viris est pronunciatus. Postulante regio advocato ut ferretur sententia, rogatus Pater, pro gentis more, numquid haberet praeterea quod pro se diceret: Hoc unum, inquit, ut ignoscat iis Deus, quicumque mihi necem moliuntur. Quid enim aliud apud eos loqueretur, qui declinaverant oculos suos ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum? Sic in Southvvellum sententiam capitis Poppamus dixit: hanc sacerdos innocens, ut votorum summam, accepit incredibili perfusus gaudio, quod in ore atque oculis eminebat.

[Note: 7. Raptatur ad patibulum, et suspenditur.] Postero die, quinto Non. Mart. anni MDXCV. custodi carceris supremam illi lucem adesse nuncianti, capitis tegmen munusculi loco dedit: quod ille tanquam rem sacram et retinuit, et ut amitteret quovis oblato pretio nunquam adduci potuit: imo, cum ad patibulum raptandus esset, suum crati vimineae instravit pallium, virtutis veneratione. Ad hunc modum, spectante ac mirante populo, qui tota ex urhe confluxerat, in sordida crate, tanquam in triumphali curru, nobilis Christi athleta vectus est ad Tiburnum (id plateae nomen, ubi de sontibus sumitur publice supplicium) obtutu sereno coelum suspiciens, et has identidem mittens voces: Deus praepotens, tali me honore non dignor.

Ut in conspectu Tiburni fuit, eminus patibulum, vultu ad laetitiam exporrecto, salutavit. Ab crate subvectus in plaustrum, inde ad populum verba fecit, argumento dicendi sumpto ab his Pauli vocibus, sive vivimus, Deo vivimus; sive morimur, Domino morimur. Cum interpellans lictor juberet longam orationem praecidere, moneretque veniam duntaxat a Deo et Regina postulandam, professus est nihil proditionis admissum, cur veniam a Regina peteret; ac porro pergens, Ecclesiae Romanae sacerdotem, et Societatis JESU alumnum se esse declaravit. Mox fausta omnia Reginae, patriae carissimae, civibus suis precatus, omnes, qui sacro quodam silentio defixi audiebant, ad catholicam fidem amplectendam est cohortatus. Dum laqueus collo inseritur, beatissimam Virginem sanctosque auxilio vocare, salutari signo crucis frontem pectusque munire, ac piis precationibus extrema vitae momenta consecrare non destitit. Subducto plaustro aliquandiu pependit. Dereptum e patibulo cadaver, quadrifariam, ut mos est, dissectum, et pro urbis portis affixum.

[Note: 8. Ejus vitae, virtutumque summa.] Annos quatuor ac triginta confecerat, quorum septem ac decem exegerat in Societate. Natus in pago S. Fidei, haud procul Norvico, et anno aetatis XV. Parisios missus, Societatem ibi nosse primum atque amare coepit. Hanc ut facilius obtineret, contendit Romam, ibique tirocinium, annos decem et octo natus posuit, non totum, propter aestuosi caeli gravitatem ipsius valetudini adversam: partem in Belgio transegit. Confirmata valetudine, Romam repetens, theologiae


page 133, image: s133

operam dedit. Anno demum MDLXXXVI. rediit in Angliam, eodem coelesti succensus igne, quo flagrabat martyr Ignatius, cum paratos sibi leonum rictus adeo non extimesechat, ut etiam irritaturum se et instigaturum dictitaret. Exstat hic ejus animus, periculis omnibus et morte ipsa major, in epistola, quam ad P. Dekerium, sacerdotem e Societate scripsit XVIII. Kal. Sext. MDLXXXVI. Non tantum docendo, administrandis sacramentis, ac ceteris evangelii praedicandi laboribus impigre obeundis proderat popularibus suis: sed etiam utilissimis libellis, ubi quid otii dabatur, conseribendis. Videbat libros quosdam parum pudicos, erroribus etiam infectos. certissimas religionis ac morum pestes, circumferri. Hac via nimirum celerrime grassari solet Haeresis ad perniciem animarum. Stili suavitate delinitus lector, venenum in oblito melle poculo incautus haurit. Eos ut e manibus hominum excuteret, elucubrabat scriptiunculas plenas pietatis, soluta vinctaque numeris oratione, quanta posset maxima linguae vernaculae, in qua longe disertissimus erat, elegantia. Spargebantur illae per Angliam incredibili fructu legentium, nec minori auctoris fama; quem (tametsi abesset a libris nomen) orationis lepos indicabat. Satis constat ab ipsa Regina lectas non semel ac laudatas. At scriptores pestilentium nugarum, ubi suas negligi merces viderunt, in Southvvelli exitium prae ceteris conjurasse traduntur. Dici non potest quanti faceret Societatem, quanto se affectum beneficio duceret, quod vocatus a Deo, quod aggregatus ad eam fuisset. Hinc stimulos, hinc incitamenta potentissima petebat enitendi ad summas virtutes; atque ita saepe tacitus secum: Quem te tandem esse decet, qui tanto fruaris bono? quanto Dei amore succensum, quam beneficii memorem? Conversos in te puta mortalium oculos, qui dum te propter vitae hujus institutum observant, a te majorem quoque solidae virtutis fructum expectant: fac igitur illorum expectationi respondeas. Considera, quibus armatum esse virtutum praesidiis deceat Societatis JESU alumnum, ut inter probitatis ac religionis hostes, inter ethnicos, barbaros, haereticos, non modo sine clade, sed etiam cum laude victoriaque versetur: ut conjectus in vincula, raptatus ad tribunalia; fame, siti, ferro tortus, tentatus illecebris, concussus terroribus, omnibus quasi telis appetitus, non frangatur tamen ac succumbat? Plurimum in sui cognitione ac despicientia temporis ponebat ac studii: nec immerito, cum ceterarum illa sit custos, et nutricula virtutum. Quo loco non pigebit ipsissima illius, quae huc spectant, referre verba, quibus meditandis et revolvendis assueverat. Quid fui, Domine, quid sum, et quid ero? Fui nihil, nihil sum, et ero forte nihilo pejor. Sic fui, ut damnari possem: sic sum, ut salvari vix possim: ero in aeternum damnatus, aut in aternum salvus. Quid fuerim scio, quod fui pessimus: quid sim nescio, quia de gratia incertus: quid futurus sim ignoro, quia, de salute dubius. Quod fui, Domine, ignosce: quod sum corrige: quod ero, dirige. Dirige, inquam, a malo praeterito, in bono praesenti, ad praemium futurum.

[Note: 9. P. Joannes Cornelius Dorcestriae nocatur.] Hoc maxime modo se comparabat Southvvellus ad gloriosam in Anglia mortem, quam anno tantum MDXCV. fortiter obiit. Sed ejus carcerem cum nece junximus, ut narratio non interrupta texeretur. Illi praeivit anno MDXCIV. P. Joannes Cornelius, quem Cornubia, extremae ad occidentem et Austrum Angliae provincia, ediderat, Hibernorum parentum prolem unicam: Oxonium, ejusdem Angliae academia celeberrima, litteris Latinis, Graecis, et Hebraicis instruxerat. Oxonio Remos in Galliam profectus philosophos audiit: demum Romae in Anglicano Seminario theologiam profanis disciplinis quasi cumulum addidit. In patriam regressus anno MDLXXXIII. haeresim ac vitia paratis usu longo armis debellare coepit, nondum cooptatus in Societatem; quamvis eam jam tum ambiret, nostrorumque consiliis omnem vitre suae rationem gubernaret. Carus fuerat a prima aetate Comiti Joanni Arundelio, qui adolescentem, in re non valde lauta natum, pia liberalitate adjuvabat ut bonas artes facilius condisceret. Erat Arundelius nobilitate, opibus, ac ceteris ornamentis, nulli Anglorum secundus; in primis autem catholicae religionis servantissimus. Quod cum intelligeret Elisabetha, illum cum omni familia migrare Londinum jusserat, verita ne quid ab


page 134, image: s134

homine praepotente, in remotiori provincia tutharum oriretur. Ad hunc statim Cornelius Londinum venit, ejusque familiam, accepti olim beneficii memor, excolere coepit. Inde ad quaerendas animas ac sublevandas procurrebat; idque tam feliciter, ut primis tribus annis trecentas amplius familias errori abstulerit. Novum hostem in Cornelio sensit Haeresis; neque contemnendum esse, tot repentinis [Note: A. C. 1594. Soc. 55.] experta damnis, intellexit. Furit igitur, et arma, lictores, exploratores expedit. Diu non sine peculiari Providentia Numinis latuit, etsi versaretur saepe in oculis amplissimae civitatis. Satis constat irrupisse aliquando milites in viri nobilis et catholici domum, ubi sedebat in conclavi solus, nescio quid scriptitans. Videt armatam satellitum manum, nec videtur: haerent, quasi vacuo cubiculo, et circumspiciunt: ipse per medios, neque advertentes, neque moram injicientes ullam, fugit; obstupescente familia et gratulante, quae captum jam ac perditum lugebat.

[Note: 10. Proditus a famulo incidit in satellitum manus.] Sed quid a proditione tutum esse potest? Ejusdem familiae Arundelianae mediastinus, a Cornelio increpitus, objurgationem ulcisci ejus nece statuit. Latebrarum quas detexerat, facit indicium regiis administris, Georgio Trencero et Rudolpho Horsaeo, Duumviris capitalibus, ex eorum numero quos vulgo justitiarios, sive Irenarchas, quasi pacis custodes et praesides, vocant Angli. Adsunt ipso Paschatis die, quo nempe sacrificium a catholico sacerdote non omittendum arbitrabantur: ante lucem multo milite domus tota cingitur. At serius: nam Cornelius hora post, mediam noctem prima, peracto rite sacrificio dilapsus, abdiderat se in dumeta: unde in pagum vicinum profugiens, catholicos in horreum agricolae congregatos Divinis mysteriis ac verbi coelestis pane reficiebat. Satellitium, a proditore monitum de fuga sacerdotis, abscessit. Reversus domum sacerdos rem Divinam octavo post Paschale festum die faciebat. Miles, accepto indicio, timens ne iterum luderet operam, strictis ensibus in trepidantem familiam ante noctem involat. Orto clamore, Cornelius proripit se in paratam cryptam. Vestigantur omnes anguli; parietes perfodiuntur; evertuntur aut franguntur quaecumque suspicionem facere poterant latebrarum; sed irrito conatu. Ita enim scite atque affabre compactum erat latibulum, ut, nisi ab gnaro et experto non posset cognosci. Necdum se aperiebat proditor, cui data nempe fuerat fides, ipsum, nisi res cogeret, nequaquam detectum iri. Jamque furens Trencerus recedebat, nihil ex tumultu tanto praeter libellos pios, ac nescio quid sacrae supellectilis reportans, irridentibus etiam domesticis, quasi discusso periculo: cum ille sannas prosequentium non ferens, retorsit se: et arrepto, qui ceteros inter famulos velut innoxius adstabat, proditore; Agesis, inquit, latebras promissas indica. Eo duce redit; muroque perrupto, apparet Cornelius orans, genibus nixus, et inter cachinnos satellitum, inter familiae scelesti mancipii perfidiam detestantis ejulatus, a triumphante Trencero protrahitur. Interrogatus de nomine, de vitae instituto, de variis, quae ipsum privatim aut catholicos spectabant, rebus, ore tam sereno, tam modesta gravitate, alia confessus est, alia reticuit, ut admirationem patiter et amorem moveret. Duo e famulis comprehensi, qui se ministerii quidpiam illi praestitisse confessi sunt. Aderat forte in corona satellitum Thomas Bosgravius, sororis Arundelii filius, cernensque Cornelium in protervo militum grege stantem capite nudato, suum ipsi petasum imposuit. Cui Trencerus: Hunccine perduelli honorem habes, inquit? Bosgravius perduellem negans esse, confestim liberae vocis mercedem tulit, captus cum aliis, et in aedes Trenceri VIII. Kal. Maias, sive, ut Angli numerant, XVIII. inde Londinum est deductus. Ibi quaestio instituitur.

Productus Cornelius sciscitantibus apud quos receptum catholicos et asylum [Note: 11. Admittitur in Societatem, et vota nuncupat in carcere.] tot annis habuisset, respondet nefas esse aperire quod innocentibus fraudi esse possit: nihilque a viro forti et prudente vel promissis, vel minis expressum aliud est. Demum interrogant, quid facturus porro foret, si Angliam in vaderent Hispani: et ille; Quod a viro catholico, et Reginae fidelissimo fieri decêret. Reductus in carcerem, tunc demum advenisse tempus credidit consequendae, quod hactenus expetierat, et ineundae Societatis; ut in ea si minus vivere, mori saltem posset.


page 135, image: s135

Nec abnuit Garnetus, et carcerem pro domo probationis habere jussit, dignum Ignatii milite tirocinium: paucisque post diebus, ibidem se religiosis votis Deo et Societati consecravit. Interim, dum causa necis capto inferendae, dum criminis color quaeritur, ille commodum oblatus est. Edictum a regio senatu contra quoslibet, ac praecipue Societatis, sacerdotes a triennio promulgatum Personius refutaverat, sub nomine Andreae Philopatri. Hujus libelli ac refutationis paginae quaedam in Cornelis scrinio repertae fuerant: satis id esse visum ut libelli auctor diceretur: eoque nomine in eum plebs Dorcestriae, quo in oppido captus fuerat, concitata necem ipsius deposcebat. Illuc itaque remissus, postulante Mortono qui Dorcestriae praeerat, arcessitur Majestatis, quod contra decreta regni, sacerdos cum esset, mansisset in Anglia, quod Papistica celebrasset mysteria, quod sacramenta ministrasset. Quae confessus ultro, et capitis continuo damnatus est. Nam quod objiciebatur de libello contra senatus edictum conscripto, itemque de consuetudine parum honesta cum Dorothea virgine, Arundelii filia castissima, quam ipse ad pietatem impensius colendam adjuvabat, quaeque postea Bruxellis, in coenobio virginum Divi Benedicti profitentium instituta, consenuit, facile purgavit. Dicta est capitalis quoque sententia in famulos, qui Cornelio aliquam navarant operam: cumque ad ejus pedes venerabundi procidissent, laetitiam hilari promentes vultu, populus a lacrymis non temperavit.

[Note: 12. Damnatus capitis oblatum effugium respuit, et suspenditur.] Noctem in pia precatione mutuisque cohortationibus Christiani pugiles duxere pervigilem. Sub lucem accurrit mercator dives, et grandi pecuniae summa oblata, se vitam Cornelii non difficile redempturum spopondit. Cui Pater maximas egit gratias, et pecuniam ut in alios usus impenderet, rogavit. Pedem efferens e custodia; Quam gloriosus est, inquit, a cruce ad Christum transitus!. Jacebat humi viminea crates, cui pro more impositus traheretur: illi applicuit se se alacer; ac, dum raptatur, socios qui pedites ducebantur, identidem ad constantiam accendebat; alios quosdam e circumfusa multitudine, appositis vocibus hortabatur ad complectendam Fidei veritatem. Eâdem cum illo poena, licet disparem longe ob causam, damnatus trahebatur sicarius, palam ejurans haeresim, et tanti beneficii praedicans auctorem: nam eum in carcere Cornelius expiatum Ecclesiae conciliaverat, imitator Christi felix; quippe qui latronem quoque pium ac poenitentem supplicii socium haberet. Hic primus in patibulum sublatus fuit; deinde Arundeliani duo famuli: successit Thomas Bosgravius; et ferali e plaustro graviter ac pie, ut erat homo nobilis nec indoctus, ad populum stupentem silentemque verba fecit. Postremus iniit certamen Cornelius, filiis veluti ad triumphum praemissis, quorum pendentium exosculatus pedes, et felicem arborem arcte complexus, O bona Crux, exclamavit, diu desiderata: tum reliquas Andreae Apostoli voces subtexuit. Plura disserere vetitus, quamvis plebs admurmuratione secundissima dicentem prosequeretur, hoc unum contenta voce proclamavit, se sacerdotem, deque JESU Societate esse: preces pro Regina suisque civibus addidit, et porrectum laqueum suaviatus, pependit. Cor, cum intestinis, adhuc spiranti, ut quidam prodiderunt, ereptum: corpus in quatuor partes dissectum, aliquandiu fuit spectaculo: donec sub noctem terrae mandatum est, cum Bosgravii famulorumque corporibus. Restabat caput in summo adhuc fixum patibulo: sed hinc brevi detractum, populo urgente, propter insanam vim imbrium, quae maturis segetibus gravissimam calamitatem attulit, et ultorem innoxii sanguinis per scelus effusi Deum esse demonstravit.

[Note: 13. P. Cornelii virtutes praecipuae.] Alia nonnulla referuntur e quibus intelligere liceat pretiosam in conspestu Domini Patris Cornelii mortem exstitisse: sed nullum certius argumentum, quam ex ejusdem vita, peti debet, omnibus ornata religiosi viri virtutibus, et morti consentanea. Quaternos hebdomadae dies vulgo jejunus transigebat: utebatur cilicio, genuum tenus promisso, tamque aspero, ut vel spectantium oculcs cruciaret. Coelestibus gaudiis inter sacrificandum sic affluebat, ut sacrificium sibi esse instar paradisi diecret. Repertus aliquando est animo a sensibus abstracto, et in rerum Divinarum coutemplationem sic immerso, ut clamore multo ad se revocandus fuerit. Nullum periculum, facies laboris nulla, quamlibet horrida, magnanimum


page 136, image: s136

pectus deterrebat, si qua spes alienae salutis affulgêret. Popularis quaedam lues Dorcestriam, cum ibi versaretur, invasit. Adhuc servabat hanc e ritibus catholicis populus, avitae religionis desertor, consuetudinem, ut signum aere campano daret, quando quispiam cum proxima morte luctabatur. Eo signo admonitus Cornelius accurrebat, nec paucos in extremo illo discrimine, sempiternae morti ereptos, Ecclesiae caeloque transcripsit: ac praesertim senem ab omnibus destitutum ob inopiam; ob squalorem et illuviem; ob fetorem immundae casae, quem nullae nares perferre poterant. Subiit Pater triste tugurium, in eoque pernoctavit: audivit confitentem, et catholicis procuratum caerimoniis Lazarum hunc in Abrahae, uti spes est, sinum dimisit. Amicum sacerdotem vis morbi oppresserat, jamque diem integrum jacuerat sermonis expers: excitavit morientem Cornelius, eique vocis usuram tandiu reddidit, dum animae labes confessione sacra purgaret. Sacrificanti Arundelianis in aedibus lurida quaedam species objecta est medio in sacrificio. Sylvam videre videbatur undantem flammis, in eaque Joannis Sturtoni nuper demortui animam dire tortam, et miserabili ejulatu auxilium implorantem. Is Annae Stanlaeae uxoris Arundelii filius, ex priori marito susceptus, in catholica, quam profitebatur, Fide nonnunquam dissimulanda timidior, et in condemnanda etiam Scotiae Regina adjutor exstiterat. Ob eas praesertim noxas, licet salutari deletas ante mortem poenitentia, graves dependere se poenas vociferans, lugubre carmen illud identidem iterabat: Miseremini mei, Miseremini mei. Horrenda specie attonitus haerebat Pater: stupebat sacri minister, ex iis unus famulis, qui cum Cornelio fuere suspensi, cujus oculis obversabatur eadem imago: ceteris, qui sacrificio dabant operam, pars quaedam arae apparebat pallenti fumo suffusa. Peracta re Divina, familiam quae octoginta facile capitum erat, coegit unum in locum Cornelius, eique rem omnem, non sine lacrymis, exposuit. Nec raro piorum animas, ad ejus opem efflagitandam emersisse tradunt, quarum in gratiam quater singulis hebdomadis facere consueverat. Imo, ut id obiter notem, quoties abluebat manus, psalmum, qui pro defunctis vulgo recitatur, submissa voce pronunciabat; dictitans, ut manus aqua, sic animas precatione refrigerari ac purgari. At ejus conspectum occursumque Tartarea monstra fugiebant, quae illius nomen haereticis primo ediderunt, cum obsessis corporibus, victa ejus precibus et pulsa decederent. Aiunt unum ex istis inferorum malis hospitibus, cum de possessione dejiceretur invitus, restem illi, qua post annum e patibulo penderet, interminatum esse, et sestertios duos, quibus hanc emeret, per jocum minime mendacem, obtulisse; sive praescius futuri eventus; sive illius jam tum, Deo permittente, machinator. Cum plurimum in altero ejiciendo laborasset, neque occupata domo pelli tristis inquilinus posset, fertur Deum orasse inter sacrificandum, ut deleretur potius de libro vitae, quam Ecclesiae potestas et catholicae veritas Fidei propterea in dubium veniret: qua prece debellatus hostis erupit, se Cornelii caritate deturbatum exclamans.

Sic in P. Cornelium cruce ac ferro saevitum: in alios e Socictate sacerdotes, [Note: 14. P. Joannes Gerardius Londini capitur.] hoc quidem anno MDXCIV. edictis duntaxat, carceribus, et probris. Deprehensus tandem fuit qui exploratorum insidias non semel per anuos admodum sex eluserat, Joannes Gerardius, quem vulgo Tomsonum vocabant: animarum venator sagacissimus, sive diris Iuporum faucibus eripiendae essent, sive inter eorumdem hiantes rictus, innocentes victimae confirmandae, et equuleis patibulisque praeparandae. Angliam, ubi Fidem a parentibus, doctrinam a magistris non vulgarem hauserat, deserere coactus, quia communionis sacramentum sumere de profana Calvinistae manu recusaret, venerat Remos; ubi consilium ineundae Societatis cepit. Inde Rotomagum profectus ad P. Robertum Personium, quo sequestro compotem se voti facilius futurum confidebat, eodem auctore in patriam rediit, ad componendam rem domesticam; ut iis vinculis exsolutus liberiorem Christo servitutem serviret. Rebus e sententia compositis, repetebat Galliam, cum foeda tempestate in Anglicum littus rejicitur. Se professus ultro catholicum, traditur Anglo nobili, avunculo suo, qui constantiam adolescentis infringeret; sed ab eo nunquam adduci potuit, uti vel semel in haereticorum templum pedem inserret.


page 137, image: s137

Hoc idem, sed frustra, tentavit Londinensis pseudo-episcopus. Itaque abreptus in custodiam, mox ad judicum tribunal bis productus, cum de Fidei constantia dimoveri non posset, grandi pecunia et perpetuo carcere multatur.

Annus abierat, cum potentium amicorum ope, vinculis ea lege fuit emissus, ut vadem daret, qui judicibus ipsum, quandocumque videretur, sisteret. Oblatus est id qui sponderet, vir apprime catholicus, apud quem moratus aliquandiu Gerardius fugam, illo annuente, captavit, ac Romam in Seminarium Anglorum, inde in Societatem, transivit. Nec ita multo post in Angliam ab Aquaviva remeare jussus, Londinum, Deo quasi manu illum inter satellitum excubias deducente, pervenit. Ibi obvium habuit amicum senem, virum optimum, cujus indicio contulit se ad dynasten catholicum; apud quem per sex admodum annos ita latuit, ut se in omnem vicinam regionem effunderet, ubicumque catholicorum utilitas ejus opem postulasset. Ac foris quidem omnia satis fuere tuta; domi non item.

Ternis fere in aedibus per vices degebat, unis Londini, ruri aliis, quae [Note: 15. Proditus a famulo diligentiam satellitum in latebris aliquandiu eludit.] omnes ad catholicum hunc nobilem pertinebant. In ingenti familia nihil aeque timendum est atque ipsi famuli, quorum opera ut semper est necessaria, sic temporibus malis est periculosissima. Id non nesciens Gerardius cavebat in primis ne cui servo vel minimam suspicandi quis esset ansam daret. Honor illi haberi solitus ab hospite catholico, ejus diligentiam et cautionem fefellit. Latebat inter servitia perfidum caput, venalem animam ore blando tegens et officiosa sedulitate. Inhiabat jamdudum herili auro, cujus partem ad se derivandam non ignorabat, si dominum ad judices deferret occultati sacerdotis reum: quod crimen capitale, ac delatoribus quaestuosum. Hunc vero sacerdotem esse sibi omnino persuaserat, quem coli tam religiose, ac lares mutare trepide anxieque cernebat. Adit Yungum, e rerum capitalium judicibus unum, et catholici nominis atrocissimum vexatorem: huic suas suspiciones aperit, et Gerardium certa die, ut audierat, domi adfuturum monet. Sed propitio factum Numine est, ut Patri facultas veniendi non foret. Arrepti quatuor catholici per immissos satellites, ac tetrum in morem excruciati, ut indicarent ubi delitesceret, constantissima pietate siluerunt. Instat proditor, et rusticanas aedes lustrari jubet. Lustrantur, excutiuntur, ubique perfodiuntur. Neque illic Gerardius tunc noster erat. Detonuit in ejus hospitem elusus impiorum furor: comprehendunt illum tanquam catholicorum receptatorem. Abducitur Londinum, solus, egens, fortunis spoliatus: datum beneficii loco, ut unum servaret sibi famulum: retinuit eum ipsum, cujus proditione ac perfidia peribat. Ille tanto crudelius nocens, quanto occultius, e litteris herilibus, quas tanquam vetus et spectatae fidei mancipium, deferebat, cognoscit Patrem secunda Paschatis feria condixisse certam in domum, ut sacrâ litaret hostiâ. Jamque ad aram procedebat, cum auditus clamor militum irruentium, eundem coegit abdere se in latebras. Eae binae erant: major altera, semper instructa vino et pane: altera minor; incommoda, hisque praesidiis destituta: in hanc, Deo sic providente, se projicit. Ejus aditus erat in suprema domus contignatione, in vacuo et patente cubiculo, sub foculo camini, lignis et cineribus ad fallendum cooperto. Satelles malleis vectibusque ferreis omnes aedium sinus explorat, adhibet etiam tintinnabula, ut aes campanum pavimentis et parietibus admotum, sono variante, indicaret si quid excavatum et non solidum soret. Incassum artes et molimina cecidere toto triduo.

Defessi furentesque, dominam aedium, ut hospitam sacerdotis, avehere in carecrem parant. Illa proditori famulo, quem fidissimum rebatur, in aurem insusurrat, quo in conclavi lateat Pater: ejus ut absente se curam gerat, etiam atque etiam obtestatur ac praecipit: et facturum se vir bonus omnino pollicetur. Ignorabat tamen aditum osque latibuli. Satis interim sibi esse ratus, quod cubiculum nosset, satellites clam revocat, affirmans jam sibi notas ferae latebras. Redeunt: rimantur et pervertunt cubiculum. Die per hunc laborem consumpto, pernoctare ibidem statuunt, neque ante discedere, quam lapides omnes singillatim loco suo moverint. Porro caminum, et ligna conspicati, ignem subjiciunt.


page 138, image: s138

De se confabulantes audiebat Gerardius, ipsi propemodum suppositus foco; contractus, ut antri cogebant angustiae, et immotus. Famem et sitim jam a diebus quatuor tolerabat. Illi tamen certum erat potius emori, quam carissimis hospitibus detrimenti quidpiam afferre. Exustis lignis, calidus per rimas laterculorum, quibus stratum foci pavimentum erat, cinis depluebat in caput humerosque Gerardii: rimas animadvertit miles, et rem prima luce, postquam somno paulisper indulsisset, examinare constituit. Vix illuxerat, relicti satellites in inferiori contignatione, malleos et ferramenta rursus per domum totam vagantes exercebant, cum in majus illud antrum inciderunt vino, ut dixi, liberaliter instructum; quo dum benigne se proluunt conclamant repertum latibulum, at vacuum: evasisse praedam. Exciti qui fatale cubiculum obtinebant, descendunt; et obliti rimas ac focum explorare, addunt se sociis potantibus, et ovantes pastique discedunt. Enimvero ringi proditor, ac tacitus disrumpi. Prodit ex antro suo semianimis, ac semiustulatus sacerdos: cibo refectus, illico avolat. Accurrens ore ad laetitiam composito furcifer servus gratulatur, simulque proficiscentem Londinum caute, ac velut aliud agens, secutus, aedes haeretici cauponis, quas Gerardius ingrediebatur, observat; conclave, lectos, et alia id genus vafre notat. Compertis omnibus, arcessit satellites, a quibus Pater est comprehensus. Ferreis onustus manicis rapitur in jus, ultroque se sacerdotem Societatis Jesu confitetur. Paucis diebus interjectis iterum ab Yungo et Topcliffo interrogatur. Admirationi constantia, contemptorque mortis animus fuit. Ex horrido ac foetido carcere, in quo tres menses haesit fame, ferro, squalore exanimatus, ad mitiorem translatus est, amicorum deprecatione, atque adeo pecuniâ, quae carcerum ferratos postes amat perrumpere. Ex illo tamen ac postmodum Anglia tota incolumis excessit, ut postea referemus.

Personium non lenius profecto tractassent, si hominem habuissent in potestate. [Note: 16. Famosus liber falso attributus P. Roberto Personio. Ejus in honore fugiendo modestia.] Cum ille rem catholicam, non modo erigendis ubique ac stabiliendis Anglorum Seminariis adjuvaret, verum etiam lucubrationibus pie docteque conscribendis; ipsi attributus est scriptoris ignoti, qui se Robertum Dolemanum nominabat, liber, Essexio Comiti nuncupatus, in quo agebatur de jure quod in regnum Angliae futurum esset variis Europae principibus, post Elisabethae obitum. Argumentum haereticis majoris Britanniae, juxta et catholicis, odiosum. Hunc infelicem fetum sibi a Personio suppositum existimans Albanus Doleman, sacerdos Anglus, eum palam calumniatorem, proditorem patriae, sycophantam impudentissimum appellabat, approbante passim populo, et eadem convicia ingerente: Credibile vero est hujus libelli auctorem, quisquis ille demum fuit, non tam certi hominis nomen voluisse sibi adsciscere, quam Anglicae vocis Doleman spectasse significationem. Haec enim apud Anglos distributorem ac divisorem sonat: eoque in libro sua singulis principibus in Angliae regnum jura quasi tribuebantur et assignabantur. Non defuere qui hoc opusculum ascriberent, alii Alano Cardinali, alii Inglefieldo, nobili Anglo. Minime omnium quidem certe Personio conveniebat, qui tam lubricum et invidiosum tractare argumentum, homo sapiens et consideratus noluisset: nec attingere ausus esset vetitum nostris legibus, in Congregatione Generali quinta nuper confirmatis. Longe aliter, atque Anglia, de Personio Roma existimabat; quem hoc eodem anno MDXCIV. Sanctae Romanae Ecclesiae purpuratis Patribus addendum fama tulit; et in locum Alani Cardinalis Angli paulo ante extincti sufficiendum, ut patriae ob religionem vexatae causam Romae fulciret; gratus videlicet Philippo regi Catholico, popularibus acceptus; pietate, facundia, prudentia pollens. Simul atque hoc innotuit Patribus Societatis, eo consilia rationesque suas omnes contulerunt, ut rem disturbarent: statimque Manareus Provincialis in Belgio, ubi Angli catholici plurimum degebant, certiorem de re tota Aquavivam fecit: et Personium graviter est adhortatus, ut Orbi testatam faceret. integritatem suam, ac fidem erga Societatem. Quod egregie Personius praestitit, ut apparet ex ejus litteris, tum ad Manareum, tum ad Praepositum Generalem scriptis: necnon ad Franciscum Inglefieldum, qui gratulatus ipsi honore tanto jam erat. Praeterea diligenter egit cum Joanne


page 139, image: s139

Idiaquezio Philippi administro, ut Regem ab ea mente penitus avocaret; eique Anglos alios huic dignitati pares et idoneos suggessit, Josephum Cresvvellum, qui Madriti curabat Anglorum negotia; Franciscum Inglefieldum, Thomam Stapletonum; omnes doctrina, probitate, fide in Regem conspicuos. Sed nullus intentiore cura in hoc negotium incubuit, quam Praepositus Societatis, qui Clementem enixe deprecatus procellam impendentem plane discussit.

Quam acer ac diligens Personius in honore detrectando fuit; tam promptus [Note: A. C. 1595. Soc. 56.] et alacer exstitit P. Henricus Walpolus ad ambiendam et obeundam necem. In Norfolcia, Angliae provincia, patre catholico et nobili genitus, mitiora litterarum humaniorum, et asperiora Dialecticae studia degustaverat Cantabrigiae: animum deinde ad Anglicum jus legesque perdiscendas adjunxerat Londini. Sed multo majorem curam adhibuit in cognoscenda penitus religione catholica, et iis doctrinae capitibus percipiendis, quae a veritatis hostibus in controversiam vocantur. Quo in studio magnos brevi progressus fecit: utque ad intelligendum erat perspicax, ad instandum acer, ad religionem tutandam inffammatus disputare militariter in circulis, pertinaces revincere, urgere victos, et jugo Fidei subdere vel reluctantes coepit. Sic ferme vicenos e patria nobilitate in ditionem [Note: 17. P. Henrici V Valpoli natales, adolescentia, ingressus in Societatem.] Ecclesiae reduxit, quorum alii ad Seminaria profecti, alii strictiorem vivendi rationem Secuti, alii domisartes in Fide veritatem, quam ejus hortatu amplexi erant, tutati sunt. Plus habuit negotii cum uno e suis propinquis Eduardo Walpolo, eximiae indolis adolescente, qui non solum obfirmatus erat in errore, sed etiam haereseos arma tractare didicerat a parente suo, Puritanorum, hoc est purioris in Anglia Calvinismi patronorum, antesignano. Adolescentis pertinaciam Henricus Walpolus biennio toto sic agitavit, sic omnibus telis impugnavit, ut expugnaverit denique. Rem aegerrime tulit Eduardi pater, adeo ut apud senatum regium graviter questus, Henrico Walpolo diem dixerit tanquam perduellionis reo, et eum latebras captare coegerit. Dum interim filium suum misere depravatum, ut aiebat, collectis undique doctoribus retrahere nititur ad haeresim, eundem confirmavit in catholica veritate: imo ejus praeconem fecit. Is enim in Societatem nostram adscriptus, et ad populares suos regressus, religionem strenue per annos quadraginta propugnavit. Praeter hanc ereptam haeresi ab Henrico Walpolo praedam, accendebat alia Reginae satellites in illum causa, quod in laudem P. Campiani scripsisse jactaretur quoddam Anglicum carmen. Quippe adfuerat cum interrogaretur a judicibus Campianus, cum disputaret, cum torqueretur; et egregiam viri eruditionem in refutandis errorum magistris, in cruciatibus perferendis fortitudinem, in subeunda morte constantiam suspexerat: eamque jam tum statuerat imitari, postquam necessaria litterarum ac virtutum praesidia comparasset; perire sic dulce ac decorum putans, modo similiter triumpharet. Eo consilio trajecit in Galliam, et Remis in Anglorum Seminario theologiae operam dedit: inde Romam petens, et aliquandiu in Anglicano collegio demoratus, iniit Socieratem pridie Nonas Febr. anni MDLXXXIV. aetatis quintum ac vigesimum emensus. Primum tirocinii tempus Romae, reliquum valetudinis causa Viroduni exegit; curriculum theologicum Remis inchoatum absolvit Mussiponti, ac Lutetiae initiatus sacerdotio, destinatus est juvandis in Belgio Alexandri Farnesii Ducis Parmensis militibus. Ibi curas apostolicas in Anglos, Italos, Hispanos, Gallos, aliosque divisit, unus multis sacerdotibus par, ob linguarum quinque, quas callebat, notitiam. Dum ultro citroque commeat, incidit in Anglorum manus, qui perduellibus Batavis adversus Philippum II. Regem Catholicum favebant, et Flessingam ab iis perductus, ut anno MDLXXXIX. memoratum est, quinis fere mensibus durissimi carceris acerbitatem pertulit.

Orta inter Anglos a quibus fuerat captus rixa, aliis non leve lucrum ex [Note: 18. Conjectus in carcerem ab Anglis, liberatur a fratre.] ejus capitis pretio sperantibus, aliis abducendum in Angliam contendentibus; nonnulli, ad componendum facilius jurgium, eundem clam tollere de medio decreverunt: utque res certius conficeretur, hominem facinorosum eodem conclusum carcere inducunt, ut dormientem jugulet, citra clamorem ac tumultum; spargatque famam, ipsum sibi violentas manus attulisse. Quod cum Henrico suboluisset,


page 140, image: s140

vigilare multas continenter noctes coactus est, tanto labore atque aerumna, ut mortem quamlibet hac perenni vigilia sibi deinde diceret futuram fuisse leviorem. Suscepta videlicet contra somnum, hostem necessarium et intestinum, pugna erat gravior, quam contra inediam, frigus, solitudinem carceris et fetorem, quibuscum assidue conflictabatur. Instabat diu noctuque additus lateri sicarius cum expedito pugione, quem in Walpoli pectus adigeret, si demitteret oculos, si paulisper dormitaret. Perstabat ille contra vigil, experrectus, movens jactansque se totam noctem, ne quam somni suspicionem praeberet. Jam ipsum vires exhaustae vigilando deficiebant, cum ejus frater Christophorus Walpolus, de fraterno carcere admonitus, Flessingam accurrit ex Anglia, nomine dissimulato, quasi stipendia voluntaria facturus in cohorte Walsingami, qui Flessingano praesidio tunc praeerat. Haesit aliquandiu fratris amantissimi primo aspectu, atque adeo mirabili patientia stupefactus, vixque lacrymas et gemitus, quos naturae vis arcana eliciebat, repressit. Suavissime velut amicum veterem complectitur; cibum subministrat; somnum, amoto sicario; et cum somno vitam reducit: ut liberalius a centurione carceris praefecto habeatur, obtinet; denique pretio repenso carissimum germanum in libertatem vindicat. Sed mansit in ejus mente fraternae virtutis tam alte defixa species, ut eam excutere non posset. Mirabatur, quem ingenii praefervidi ac ferocioris naturae olim noverat, hunc adeo mitem, adeo placidum, adeo sui tot in molestiis, in tanta rerum omnium et commodorum penuria, compotem et securum. Recursabat animo illa rerum humanarum desplcientia, illa perferendorum pro Christo laborum sitis. Fraterna consequi vestigia statuit, easdemque virtutes ut in eadem schola perdisceret, ad Societatem se aggregavit anno MDXCII. in qua per annos quatuordecim coelestem scientiam non didicit modo, sed alios etiam docuit. Redditus sibi ac Societati Henricus noster, et suam hanc veluti secundam vitam ejus auctori praepotenti Deo perfectius consecrare gestiens, Bruxellas ineunte anno MDXC. et consueta munia, majori alacritate repetiit. Tornaci tertium subinde probationis, quem vocamus, annum peregit; ubi pristinum ardorem continua coelestium rerum meditatione vehementius accendit: statimque Brugas reversus, conceptum pietatis ignem in Anglos et Scotos, qui frequentes ibi erant, sparsit. Sed angustiis unius urbis constrictus ingens animus aestuabat, evolare in Angliam cupiens, et laboriosae missionis aerumnas ac patibula suspirans, suis se cruciabat pascebatque votis, nutum tamen moderatorum et occasionem fortunatam opperiens. Haec praeter spem oblata sic fuit. Expetierat Personius ejus operam ad augenda et firmanda tum pietate tum litteris Anglica, quae per Hispaniam florebant, Seminaria; ejusque industriam et virtutem Hispali ac Vallisoleti feliciter adhibuerat; quando periclitari graviter Anglorum in Belgio Seminarium audivit, nuperrime conditum in oppido S. Audomari. Census illi attributos regii per Belgium administri conferre cunctabantur, brevique contubernium illud, jam Anglica refertum nobilitate; convellendum ac disturbandum videbatur. Quaerenti Personio cuinam hoc difficillimum negotium committeret, visus est Henricus Walpolus unus omnium ad eam rem aptissimus. Madritum igitur missus novas a Rege Catholico litteras obtinet; eas desert in Belgium; destinata Seminario vectigalia suppeditantur; morae omnes et impedimenta perrumpuntur, summa Personii voluptate, majore ipsius Henrici; qui rei prudenter gestae praemium unicum postulavit a Personio et impetravit, facultatem in Angliam transmittendi.

Non hibernis, quae infestum habebant mare, procellis; non pestilentiae, quae [Note: 19. Repetit Angliam, eamque vix ingressus, iterum capitur.] Londinum peregrinis claudebat, metu retardari potuit, quin primam navigandi occasionem arriperet. Tres in Dunkercano portu stabant naves ad belli usum paratae, et satis firmae: accingebant se nautae ad lustrandam Angliae maritimam oram, praedae studio. Ita contemptrix periculorum ac tempestatum avaritia suadebat. Cum eorum uno paciscitur Walpolus ea lege, ut se in desertum littus aliquod exponat. Expositus pridie Non. Decembris anni MDXCIII. in vicos mari vicinos processit, cum Anglo ignoto; qui suspicatus sacerdotem, indicium magistratui fecit. Monitus Comes Huntingtonus provinciae praefectus et catholicorum


page 141, image: s141

professus hostis, illum in diversorio nec opinantem invadit, ac triduo post Eboracum ducit. Eboraci conditus in teterrimum ergastulum, ibi perstitit usque ad exeuntem anni MDXCIV. Februarium: neque tamen ita obstructas omnes custodiae seras habuit, quin ex ea quaedam ejus ad amicos litterae prorepserint, praesertim ad P. Richardum Holtbeyum: e quibus comperta magnam partem sunt quae de ipso narrabimus. Postquam Londini cognitum fuit quis esset, quemadmodum e Belgio in Hispaniam allegatus, in Madritensem admissus aulam, cum regiis administris collocutus; enimvero suspicati sunt arcana, in Angliae perniciem, mandata illi negotia fuisse: quae ut expiscarentur, summum in cruciandi catholicos arte Topcliffum elegerunt. Antequam homini barbaro torquendus dederetur, effugii spem et copiam amici obtulere. Walpolum ancipitem gemina cogitatio et cupiditas trahebat in contrarias partes; hinc sanguinis Fidei causa profundendi; inde patriam adjuvandi, servatâ, quae suppeteret in labores longos utilesque, vitâ. Hinc videbatur illorum, quos vitae suae arbitros habebat, voluntas innuere ut viveret: inde Numinis gloria et providentia ut moreretur imperare. Haesitanti placuit consulere P. Richardum Holtbeyum. Ad eum scribit, seque permittit ipsi totum; paratus in utrumque, seu vivere seu mori jubeat. Richardus, consulto diligenter Deo, respondit videri sibi fugae consilio prorsus abstinendum, ne, quam habebat in manibus, martyrii palmam amitteret, neve proderet exemplum ovibus Christi perniciosum. Si consilium fugae non succederet, multum probri ac detrimenti fore: si succederet e sententia, nihilominus additum iri stimulos vexatoribus catholicorum, ad augendam investigandi diligentiam, et immanitatem saeviendi. Hoc responsum, velut oraculum divinitus editum, Walpolus excepit: se ita quidem censuisse dictitans, amicorum tamen precibus dedisse ut alienam sententiam exquireret; qua percepta fidentius libentiusque moreretur.

[Note: 20. Londinum ductus dire torquetur. Reductus Eboracum damnatur.] Interea Topcliffus custodiam ingressus, a Walpolo blande percontatur unde venerit, ubi versatus sit, quae itineris causa Belgici, quae Hispani. Respondet ad omnia fidenter Walpolus et candide. Speravit Topcliffus inusitatis cruciatibus posse aliud extundi. Ergo Walpolum Eboraco Londinum transfert, omnibus, quas itinere bene longo praetervolabat, urbibus, tanquam proditorem et sicarium ad necandam Reginam submissum ostentans, ac populi concurrentis maledictis opprobriisque lacerandum objiciens; donec ipse artus innocentissimos omni tormentorum genere laniaret. Nec diu voluptate crudeli caruit. Cum tamen illum cruciatuum acerbitate, fame, ac frigore videret emori, nonnihil stramenti per noctem indulsit; misericordia motus, an potius ingenio crudelitatis? ut haberet annum ad iterandos cruciatus integrum. Et habuit: nec tamen exprimere quidquam unquam potuit, quo vel ipsum sontem probaret, vel resciret catholicos cum eodem amicitia, contubernio, et sacrorum communione conjunctos. Quibus maxime modis tortus a scelesto carnifice fuerit, exploratum non est: quater ac decies cruciatum se fuisse palam ipse in judicio affirmavit: apparetque ipsum saepius suspenso e pollicibus corpore pependisse, quia pollices, quoad vixit, mancos distortosque habuit. Ceterum cum frangi suppliciorum diritate constantia virilis animi non posset, instarentque comitia Eboracensis provinciae, revectus eodem fuit circiter Idus Martias anni MDXCV. majori apparatu condemnandus, ad incutiendum catholicis terrorem; quorum in dies augeri numerum et animos crescere dolebant. Ineunte Aprili productus in consessum judicum, qui Londino delecti advenerant, compedibus ferreis onustus ac manicis, et inter facinorosos complures medius, interrogatur solenni formula, et nomen edere, patriam, genus, jubetur. Ad singula priusquam responderet, signum crucis a fronte ad pectus humerosque produxit, fremente coetu haeretico, et innocentiae religiosae fiduciam admirante. Dein recitata sunt quae imponebantur illi crimina, quod sacerdotio esset initiatus Romano ritu; quod in Angliam regressus; quod regni proditor ac perduellis. Hoc vero ultimum cum pernegaret, dicta nihilominus in eum sententia est, tanquam proditionis ac perduellionis convictum. Caput accusationis erat, quod Societatis alumnus, et Ecclesiae Romanae sacerdos, rediisset in regnum, lege id ne fieret vetante, nisi quis intra triduum alicui legitimo


page 142, image: s142

judici se sisteret. Atqui, subjecit Walpolus, contra legem hanc a me nihil peccatum fuit, qui primo die proditus captusque sum. Obmutuit, qui judicio praeerat, Belmontius; et coronae circumstantis risus promptam Henrici responsionem laudavit. Tum Elvinus judicum unus, ut nodum solveret, quo sodales suos implicatos et sane conturbatos mussare inter se se aspiciebat; Bene est, inquit; legis beneficio te defendis, Walpole: gratulor, et eodem in tuam gratiam uti volo: per me, perque istos, non stabit quin vivas, si modo Reginae in sacris rebus principatum, ut lex imperat, agnoscis. Cui Pater: Prohibeant Superi ne huic vestrae legi morem geram, qua Dei Majestas lexque sanctissima proculcatur. Nec plura: capitis illico damnatus, ad carcerem, quia dies inclinabat in vesperam, reducitur, obvios quoslibet humanissime compellans, et eam ore toto spirans laetitiam, quae datum beneficium, non irrogatum supplicium, ostenderet. Litteras etiam misit domum, rogans ut patrimonii sibi, tanquam primogenito, debiti pars seponeretur, inter suos custodes, lictores, tortoresque dividenda.

[Note: 21. Suspenditur et evisceratur.] Advenerat faustus, ac dudum expetitus dies quintusdecimus Kalend. Maias. Imponitut vimineae crati, raptandus ad patibulum, cum Alexandro Raulino, sacerdote Oxoniensi, qui nostris in Seminariis olim institutus, pari judicio parem ob causam damnatus, et priore loco necatus est. Spectavit pendentem Walpolus, evisceratum, dissectum, non siccis modo sed laetis etiam oculis: jamque laqueum stringere ac osculari coeperat, cum populi subitus erupit clamor, obsecrantis ut sibi, ut vitae consulere aliquando veliet, reginamque Anglicanae caput Ecclesiae profiteri. Vocem impiam exsecratus, facturum se negavit. Oratus saltem ut suas cum ipsis conjungeret preces, respondit precari se quidem pro omnibus, atque adeo pro illis, quibus acceptam ferebat necem: quominus vero cum ipsis jungeret preces, religione impediri. Et porrecta manu, quantum vincula sinebant, Vos, inquit, quicumque adestis catholicae religionis cultores, mecum ac pro me, quaeso, precamini, et pro communi Fide morientem votis communibus adjuvate. Tum oculis, et quoad poterat, manibus in caelum erectis, orationem Dominicam voce contenta recitavit. Angelicam addebat salutationem, cum iratus carnifex, jubente magistratu, vocem ac spiritum interclusit. Cadaver solita laniena quatuor in partes divisum est, non sine populi comploratione, meliorem (tanta caecitas erat!) tam praeclarae indoli virtutique sortem adprecantis: quasi vitae per annos sex et triginta, quorum fere duodecim egerat in Societate, pios inter labores et maximarum documenta virtutum decursae, praemium illustrius tam forti et gloriosa nece, consequi potuisset. Quam incenso studio et quare mortem potissimum optaret, ex ejus quadam scriptiuncula intelligitur. O beatos, aiebat, aulae coelestis incolas, quibus datum est ut aeternas divini amoris flammas alant, quas nec sopire intermissio, nec offensio extinguere ulla potest! Praeclarum est, fateor, multa pro Christo pati, propagare illius regnum, hostes debellare, amplissimam laborum mercedem promereri: at quam durum est eundem offendere et quotidianis delictis, quibus omnino vacare mortalis nequit imbecillitas, tantam majeflatem bonitatemque violare! Ego vero mallem istis carere praemiis, quam ream tot peccatorum vitam vivere. Labores non recuso, tormenta non deprecor: placet quamlibet horrida mors, quae flagitiis meis et piaculum et finem dabit. Haec e multis, quae subjungit in eandem sententiam, excerpta, satis docent quam libenter, quantâ demissione animi, quantâ caritate vitam Deo in odorem suavitatis obtulerit.

[Note: 22. P. F. obertus Jones et P. Guillelmus Balduinus Angliam subeunt.] Neque illam non obtulissent ardore consimili, si Deus poposcisset, Pater Robertus Jonesus et P. Guillelmus Balduinus; qui eodem anno MDXCV. in Angliam solventes gravissimis periculis perfuncti sunt. Jonesus Salopiensis, Romae in Societatem cooptatus anno MDLXXXII. philosophiam ibidem triennio docuerat. Postulanti Garneto, Sociorum in Anglia praesidi, concessus, post foedissimam in ipso littore procellam dierum sex, Londinum appulit, nemine moras injiciente. Balduinus Cornubiensis, ex academia Oxoniensi Remos, conservandae religionis studio; postea Romam profectus, decursis in Anglicano Seminario philosophiae ac theologiae spatiis, et sacris initiatus, nomen dederat Societati anno MDXC. Missus in Belgium valetudinis causa theologiam docuerat cum P. Leonardo Lessio; et


page 143, image: s143

Dekerium successorem nactus, in Hispaniam ibat, ut Anglica inspiceret Seminaria. Eunti affertur esse in portu Caletensi sex adolescentes Anglos, recentes e Seminario Audomarensi, Olisipponem primum, deinde Hispalim, quammox vela facturos: posse, si acceleret, cum iis navigare. Invitatus ea spe accurrit Caletum; et ad fallendos, qui mare incursabant, Anglos, nomen Octaviani Fuscinelli, cultum vero Itali mercatoris sumit. Solventes e portu Caletensi tempestas foeda excipit; et quamlibet invitos ac male metuentes, ad Angliae littus applicat. Ad cumulum infortunii accidit, ut in duas Elisabethae naves incurrerent. Continuo navarchus adolescentes sibi praecipue commendatos nauticâ veste raptim induit. Balduinus conjicit se in sentinam. Prodit Anglicae ratis magister, utque anavarcho certius extundat quid praedae portet, abducit illum in suam navim, illique dulce, sed invictum tormentum admovet, quo certissime veritas exprimitur, vinum. Generoso delibutus mero naviculator, fatetur esse quosdam inter vectores valde sibi commendatos; ne quid iis inferatur damni, rogat. Promissis bonis oneratus redit, ac laeta suis omnia tutaque renunciat. Vestem alienam adolescentes ac metum exuebant; prodierat e latebris Balduinus; cum adest Anglus explorator, et ad confabulantes juvenes cum Patre de periculo feliciter, ut putabant, discusso recta pergens, Balduinum, qui se Italum mercatorem ferebat, Hispano sermone compellans, esse dejerat Hispanum. Italice respondentem, arrepto vecte, ut linguam vernaculam repentinus timor eliceret, adoritur. Balduinus consilium ex re sumens, ensem vicissim arripit, ac minas Italicas reponit irato similis, rixamque ferro dirimere paranti. Qua fiducia conterritus explorator, quiritantem et contumaciter bacchantem, abducit cum adolescentibus. In iis diu haesitatum non est: ultro quinam essent aperuere.

[Note: 23. Balduinus exploratores bellissime ludit, et in libertatem se vindicat.] De Balduino major est orta controversia, aliis eum ductorem copiarum Italum, Hispanumve, dictitantibus: hanc enim speciem statura, et militaris quidam ardor praeferebat. Eundem alii juvenibus moderatorem datum suspicabantur: praefectus regiae navis, sacerdotem, et fortasse Anglum, esse certius divinabat. Quae cum audiret Balduinus, ac porro intelligeret, nescire tamen se quid agitarent simulans, Italicas voces ignaris oggerebat. Ad interrogandos juvenes conversi, primum universos, deinde singulos alloquuntur, minis ac promissis urgent; sed frustra. Ubi videt praefectus Anglus ea via nihil exsculpi, Balduinum seducit; hortatur, quantum assequi et explicare nutu ac vocibus partim Anglicis, partim Italicis poterat, ut ipse verum ne dissimulet: jam adolescentum indicio compertum esse quis sit: multo mitius cum ipso actum iri, si fateatur sponte se sacerdotem Anglum esse, uti constabat. Haerere ad haec ille, et quasi quid diceretur non caperet, aliena penitus a proposito responsa Italica dare, intermistis aliquot Latinis vocibus inconditis ac barbaris, personam adscititiam belle sustinens. Quatriduo post, captiva navis Tamesim invehitur. Londinum appulsi deducuntur juvenes quidem domum Cantuariensis antistitis: Balduinus in custodiam, quem S. Birgittae puteum vocant. Avelli ab eo non potuerunt sine lacrymis: nec periculo caruere lacrymae. Amor tegi vix patiens, et singulari quadam reverentia temperatus, suspicionem de Balduino primum susceptam renovavit. E repetitis interrogationibus elapsus feliciter, in carcerem reducitur. Duos in assignato sibi ergastulo comites habuit, unum haereseos ministrum, sceleris nescio cujus reum; alterum catholicum miserabiliter lamentantem. Datus enim in quaestionem, et vi tormentorum victus, accusaverat sacerdotem, eique necem insonti consciverat. Attonitus criminis conscientia presbyterum, cui peccatum aperiret, eo vehementius expetebat, quod iterum in quaestionem abripiendus, animam sibi diritate supplicii eripiendam minime dubitaret. Deridens catholici religionem ac metum procax haereticorum grex, ejus luctum incendebat; ita ut prae ira et desperatione furere, ac sui vix compos esse videretur. Habebat remedium in promptu Balduinus, sed alloqui hominem, seque indicare verebatur. Adrepit igitur ad eum noctu, et clam in aurem insusurrat bono animo sit: scire se sacerdotem non procul: daturum operam ut adsit proxima nocte. Et ipse adfuit, absolutumque de peccatis, ad Fidem et constantiam sic excitavit, ut animam laetus in tormentis,


page 144, image: s144

quemadmodum praedixerat, posuerit. Balduinus interim, uni e custodibus nonnihil pecuniae pollicetur, si per eum adipisci libertatem queat. Neque ille respuebat conditionem, si modo inveniri quispiam posset, qui testaretur Balduinum ex Italia profectum esse. Habeo, inquit Pater, hujus rei testem idoneum, Joannem Gerardium. Is, sacerdos e Societate, captus anno MDXCLV. tenebatur in Wintoniensi atrio: et Balduinum Romae viderat. Adductum coram agnoscit, et a se Romae visum affirmat. Quo testimonio fretus Balduinus, publica fide accepta, dimissus est: non autem cum Haukino, sive Hawkinsio (cujus libertas sex aureorum millibus aestimata fuerat) commutatus, ut nonnulli tradidere. Ita enim narrat ipse in ea, quam ad Provincialem Belgii Durasium scripsit epistola, unde haec breviter descripsimus. Ne quid gravius in adolescentes statueretur fecit illorum aetas, candor, constantia. Bini etiam fuga elapsi Vallisoletum tenuerunt.

In reliquos interea catholicos atrociter saeviebatur, qui haereticorum sacris [Note: 24. Haereticorum templa. Thomas Bellus. P. Henricus Druraeus.] interesse, adire profana templa, impiasque caerimonias usurpare detrectabant; quique idcirco Recusantes vocabantur. Plena lictoribus ac delatoribus littora, domus, templa; plena patibulis oppida, vinctis carceres, reis subsellia. Cognati a se invicem, a filiis parentes, a parentibus filii, prodebantur. Satis constat mulierem gravidam, cum a marito traheretur ad haereticam concionem, horrore perculsam, in ipso templi profani limine immaturum fetum ejecisse. Ne tamen suppliciorum duntaxat acerbitate, sed ratione ac veritate pugnare viderentur, hanc opinionem sedulo spargebant in vulgus fas esse catholicis quaelibet frequentare templa, etiam eorum, a quibus in religione dissiderent. Id fieri sine delicto posse modo recta mens ac tuta esset. Errorem hunc, a P. Personio jampridem aliisque refutatum excitabat ac tuebatur Thomas Bellus, qui doctrinam ejusmodi se hausisse ab ipsa urbe Roma impudentissime praedicabat; nimirum inter Anglicani Seminarii alumnos educatus: sed adeo illorum, quae in hac virtutis religionisque schola didicerat, adeo suimet oblitus, ut etiam aperte ad haereticorum partes defecerit. Eo pejore loco Christiana res erat, quod plerisque catholicis haec doctrina non displiceret; idque fieri crederent impune posse, quia cupiebant. Hinc etiam acrior conquisitio et vexatio sacerdotum, quicumque doctrinam exitialem condemnabant. Eorum unum tecto cum excepisset Anglus nobilis Henricus Druraeus, in carcerem conjectus est. Inde tamen amicorum potentium operâ eductus (nam Guillelmum Hiberniae proregem patruum habuerat) nova sibi religiosae vitae vincula ultro induit, ac Societatem ingressus lautum patrimonium alendis Evangelii per Angliam praeconibus addixit. Tornacum petiturus, ubi tirocinium poneret, acuta febri corripitur, et solutus corporis custodia in plenissimam filiorum Dei libertatem evolavit.

Custodia quoque Londinensi, post exhaustos cruciatus acerbissimos, feliciter, nec sine Numine, liberatus est is, de quo paulo ante meminimus, Pater Joannes Gerardius. In atrio Wintoniensi, ut vocant, asservabatur, sed laxa tamen ac paene libera custodia. Sacerdos eodem inclusus carcere, gratiam apud [Note: A. C. 1597. Soc. 58.] reginae administros captans, ac fortasse innocentis exitio in libertatem vindicare se cupiens, certiores illos facit secum esse Joannem Gerardium Societatis sacerdotem: sed a carceris praefecto, pecuniâ corrupto, haberi quasi liberum: ejus copiam promiscue universis fieri, etiam ignotis, et sine teste: deferri ad eundem litteras a P. Garneto scriptas. Gratissimus accidit ille nuncius regiis ministris, arbitrantibus hinc fieri posse indicium aliquod de Garneto, quem terra marique incassum perquirebant. Submittuntur ab iis extemplo certi homines, qui Gerardium nec opinantem aggressi, cubiculum, lectum, supellectilem, vestes, latebras omnes et angulos excutiant. Spe sua falsi pertrahunt vinctum in Londinensem turrim. Sciscitantur an publica regni attigerit negotia. Negavit, ac sui Ordinis legibus id sibi esse graviter interdictum renunciavit. Cur in Angliam [Note: 25. P. Joannes Gerardius excruciatur.] venerit: Nimirum, inquit, ut popularibus meis viam vitae ac veritatis ostendam. Quid litterarum acceperit a Garneto: accepisse se non inficiatus est, sed quae ad domesticam duntaxat Societatis pertinerent administrationem, cujus cura Garneto demandata per Angliam erat. Ubi esset ille quaerentibus respondit nescire


page 145, image: s145

se; ac si porro sciret, non commissurum ut indicaret, cum id facere non posset salvis conscientiae legibus. Minitantibus inaudita supplicia, In potestate, inquit, vestra sum: confido fore ut Deus mihi sufficiat vires cruciatibus ferendis et innocentiae retinendae pares. Vix ea prolocutus rapitur in immanem specom, ubi ferales inter malignae lucis tenebras equulei, catastae, trochleae, unci ferrei, stipites humi per intervalla desixi, et adhuc infecti sanguine, animos intuentium ipso aspectu vulnerabant. Hujus carnificinae scena horribili haudquaquam territus Gerardius procidit in genua, et opem Divinam brevi precatione suppliciter imploravit. Arreptum tortores erigunt ad alteram e duabus, quae tectum fulciebant, columnis ligneis, et brachia inserunt arctissime ferreis annulis ea parte qua brachio manus committitur; tanto totius corporis dolore ut lacertis intumescentibus caro livida ferreos annulos integeret, ac sanguis per imos digitos exsudaret. Ita pendentem urgent regii quaesitores, ut de Garnero quae novit aperiat. Silentem pendêre tandiu jubent, dum exhalet animam, aut arcanum promat. Aderat relictus cum lictoribus tribus custos carceris, et sudorem abstergens exangui e vultu, rogabat identidem ut ne se ipse perderet. Sacra Jesu ac Mariae nomina intermortuis vocibus appellantem animus, ac paene vita, defecit. Laxatus ac sublevatus paulisper, animum recepit: sed tacere pergens, iterum sublime tollitur, donec similiter vox animusque deficeret. Hunc in modum octies per quinque horas repetitus idem est cruciatus. Interim Guillelmus Wadeus, huic praepositus quaestioni, superveniens, an imperata facere tandem velit percontatur. Gerardius nihil habere se, quod de Garneto dicat, respondet. Cui Wadeus, Pendebis igitur tandiu dum hic putrescas: et ad tortorem truculento vultu conversus, Cruciabis hunc, ait, donec aut medius crepet, aut quod quaerimus denique respondeat. Nec segnius factum a carnifice. Mutantur et augentur ferrei annuli, quod priores brachia foede tumentia complecti non possent. Luxatis artubus, convulso pectore, cum languebat extremo paene confectus spiritu, demittebatur, et infusa in os aegre diductum calidâ, recreabatur. Vix respirare coeperat, supplicium integrabant. Berkieius (praeerat is turri Londinensi) cum hora integra pendentem vidisset, commiseratione motus deponi jussit, et paucis post mensibus tristem arcis praefecturam ultro abdieavit. Quantam esse oportuit immanitatem supplicii, cujus procurationem, ac ne aspectum quidem ferre homines crudelissimi potuerint? At custos carceris tam insigni patientia conciliatus, eum cibo, ut infantibus solet, in os ingesto, pavit: nam brachiis manibusque liberior motus, nisi sexto post mense, non rediit. Libros etiam pios subministravit, quibus instructus Pater ad necem se comparabat: hanc enim instare sibi cognoverat, brevi a judicibus irrogandam. Atramenti copiâ per eundem custodem factâ, litteras missitavit ad amicos, et ab iis vicissim accepit, internuncio et sequestro Joanne praesertim Lillio, qui Patris Gerardii olim aedituus, postea socius in carcere; at liberatus catholicorum pecunia, singulari semper fide in eum ac Societatem nostram fuit.

[Note: 26. Evadit e custodia Londinensi.] Jam ad Gerardium regius venerat advocatus, ut ex ejus responsis per scribam publicum exceptis conficeret formulam sententiae in eum ferendae; laetusque vicinam necem aspectabat Christi servus; cum fugae ac salutis occasionem omnino inexpectatam Deus obtulit. Non procul ab ejus carcere turricula erat, arcis moenibus et fossae circum arcem ductae imminens. Hanc turriculam insidebat ab annis decem Anglus nobilis Ardenus, ob Fidem catholicam neci jampridem addictus, in eoque sepulcro, ut sensim periret, relictus. Oraverat Gerardius facultatem ejus invisendi. Custos multa prece ac pretio victus illum deducit in Ardeni carcerem; et obseratis diligenter foribus, noctis unius cum eo traducendae potestatem facit. Ea nox in Divino sacrificio, ad quod celebrandum necessariam supellectilem sacram Gerardius attulerat, et in Dei laudibus est collocata: pastus etiam coelesti pane Ardenus, quem ab annis decem non gustaverat. Gerardius voti compos, ac nihil quidquam aliud cogitans, discedebat. Sed, dum custodem a quo reduceretur, expectat; dum ambo circumspiciunt otiose, animadvertunt incumbere muro et fluvio turriculam: ex ea facilem (si consilium et externa


page 146, image: s146

quaedam adminicula non desint) aperiri posse fugam. Et Ardeno assentiebatur Gerardius, si Garnetus annueret: hunc per litteras consulere placuit. Respondit ille, sibi et catholicis, quos habebat secum, ita videri sane, modo res confici tuto ac sine cujusquam damno posset. Reductus in suum carcerem Gerardius scribit ad Richardum Fulwoodium et Joannem Lillium, homines fidos, et perspectae probitatis pariter atque industriae. Cum iis ita convênit: adfuturos noctu in lembo piscatorio, qua parte flumen muros arcis alluebat, assuta vestibus lacinia candidi lini, ut internosci per tenebras possent: oblatum per funem delapsuros Gerardium et Ardenum. Condicta nox aderat: impetrat Pater iterum a carceris custode facultatem pernoctandi cum Ardeno. Subeunt prono Tamesi Fulwoodius et Lillius, piscatorum cultu nocturnam praedam scrutantium: sic arcis moenibus adrepunt. Vidit ex adversa ripa procedentem scapham nescio quis, et clamorem edidit. Illi se detectos ab excubitoribus arbitrati, omissa ripa recedunt celeriter in medium Tamesim, et fugam capessunt: sed fluminis vorticibus abrepti deferuntur in trabes ponti praetentas, quibus illisa navicula frangitur. Actum de illis erat, nisi clamore pereuntium excitata, quae in proximo stabat, navis major accurrisset, ac paene undis haustos jactis funibus eduxisset. Spectabant e summa turri cum fluctibus et morte luctantes Gerardius Ardenusque, ac miserorum ejulatus audiebant; taciti tamen, ne quis excubitor voces ipsorum aut gemitus sublgeret. Rati ambos periisse, a se invicem divelluntur illacrymantes, ac Divinae providentiae arcana venerantes consilia.

Redditus ergastulo suo Gerardius, et ad necem se denuo comparans, postridie accipit a Lillio epistola; cognoscit salvos et incolumes evasisse; redituros nocte insequenti, eodem apparatu, eadem spe, animo ad subeunda quaevis pericula majori. Laetus inexpectato nuncio laborabat quemadmodum carceris praefectum deliniret, ac tertiae noctis cum Ardeno transigendae veniam obtineret: nescio quid causae profert; auget pretium; exorat. Sub mediam noctem allabuntur tacita devecti cymbula Lillius et Fulwoodius: alligant crassi rudentis imam partem arboris trunco prope muralem fossam; partem alteram ad se trahit Gerardius ope funiculi, cujus caput plumbeo involutum globulo illis projecerat; eamque tormento bellico, in arce summa, valide innectit. Per nauticum hunc funem, instar pontis pensilis, ab arcis moenibus trans ejus fossam ductum, prior librat se Ardenus, et ad terram impune devolvitur. Sequitur Gerardius, ac dimidiam ferme viam erat emensus, partim inequitans pronus, partim pedibus manibusque funem supinus stringens, cum brachia cruciatibus, quos diximus, debilitata pendulum deficere coeperunt. In fossam subjectam interfluente plenam aqua praeceps ruebat, cum, collectis viribus, et invocato Numine, hortantibus et insusurrantibus sociis ut adniteretur, funi rursum se arctius applicat; tantumque spatii confecit aegre, quantum fuit satis ut pedes ipsius extremos possent Lillius ac Fulwoodius contingere: quibus illum apprehensum tandem adduxere semianimem, et leviter cibo refectum una cum Ardeno equis paratis imposuerunt: ipsi rudentem abscindunt, et suam repetunt cymbam. Scripserat Gerardius antequam ex arce discederet litteras tres, et in ipso reliquerat carcere. Unis custodem ergastuli admonebat de fuga, simulque significabat daturum se operam ne quid in eum mali inde redundaret. Alteris praefectum arcis rogabat ne periculum sua causa custodi carceris facesseret, quem hujus effugii conscium aut participem nullo esse pacto testabatur. Tertias litteras inscripserat senatui: ac primo quidem arcis prafectum et carceris custodem omni culpa liberabat; deinde consilii sui ac fugae causas exponens negabat impulsum se fuisse mortis metu, quam ingenti lucro et gloriae apponeret, sed mortis iniquissima causa, quippe quam idcirco sibi videret intentari, quod recusaret prodere Garnetum, sacerdotem integerrimum, deque patria optime semper meritum: se usum fuisse jure, quod innocentibus natura tribuit: salutem quaesivisse fuga, ut plurimis saluti foret: ceterum haberent pro certo se ab omnibus negotiis quae ad rem publicam spectarent plane temperaturum, ut ab iisdem hactenus sancte abstinuerat. Praeter has tres litteras in custodia relictas, quartam in tuto jam positus dedit perferendam ad custodem carceris. Hortabatur


page 147, image: s147

ut subduceret se periculo et neci, quam, licet innocens, effugere vix poterat: componeret illico si quid urgeret negotii: conferret se certam in domum, quam indicabat: illic praesto fore equum et viae ducem, a quo in eum locum deduceretur, ubi nihil ad vitam commode agitandam desideraret. Haec epistola custodi redditur intempesta nocte: qua perlecta diriguit. Oblatam fugae nihilominus facultatem haud cunctanter amplexus, et in equum paratum insiliens, deducitur in aedes viri nobilis, apud quem tandiu substitit, dum uxor ipsum conveniret: cum qua in extremum provinciae remotioris angulum prbfûgit; et reliquam aetatem inter catholicos catholicus exegit.

At Londini, ubi primum illuxit, rudentisque pendens e bellico tormento fragmentum apparuit, cursitatum illico est in arcem. Sine custode custodia, sine vinctis carcer; litterae tres in vacuo ergastulo repertae. Furit arcis praefectus, et custode frustra investigato, litteras ad Consilium regium defert: ac ne parum fidus Reginae, aut facinoris particeps videatur vel conscius, vociferatur, petitque ut in urbem quamprimum lictores dimittantur, qui domos omnes scrutentur, et perduelles retrahant e fuga. Risere senatores; quasi, quibus tantum amicorum, animi tantum et industriae fuisset ad fugiendum, non iis tantumdem ad latendum, et vitam in tuto collocandam foret. Imo fuit qui Gerardio gratularetur, et eum [Note: 27. Londini abditus maner. Gravi periculo liberatur.] gauderet procul esse, ne senatui necessitas imponeretur innocentis condemnandi.

Nec longe tamen aberat ille, aut inertes latebras captaverat. Londinum confestim reversus, catholicorum lustrare domos, confirmare nutantes, lapsos erigere, sacramentis aegros valentesque recreare perrexit: laqueos ubique paratos singulari Numinis beneficio semper evolans, donec post annos demum novem, ut persequentium furori paulisper locum daret, ex Anglia secessit.

Sed quod exitium non poterant Gerardio struere hostes religionis, id ejusdem amicis, ac praesertim iis, quos fugam ejus adjuvisse suspicabantur, machinati sunt. Ac Fulwoodius quidem proscriptum se videns, et addictum grandi pretio suum caput, vixque ullum tot inter indagatores, odore mercedis illectos, saluti locum esse; mutato cultu evasit in Belgium, ubi se totum curandis Anglicanae Missionis rebus et commodis impendit. Animosior Lillius non sustinuit a Gerardio suo divelli: dedidit se illi tanquam famulum; eundemque rursus periculo suo servavit. Nobilium adolescentum selectam turmam sacris meditationibus excolendam (quae S. Ignatii Exercitia Spiritualia vulgo nuncupantur) duxerat Gerardius in aedes catholici dynastae. Quinto die flagitiosi servi perfidiâ proditus, videt subire duos apparitores. Improviso aspectu conturbatus, vestem religiosam primum deponit raptim, deinde cubiculi fores obfirmat: sed spe diu latendi aut fallendi nulla; neque enim suberat ibi latibulum quo se abderet: quinimo vicinum conclave, in quo rem Divinam facturus erat, sacra ornatum eleganter supellectile manifestum sacerdotis indicium faciebat. Satellites ad Gerardii cubiculum, lustratis obiter aliis, quae patebant, adveniunt; pulsant fores; solicitant seram; obnituntur vehementius; resistente intus oppositis humeris, et obluctante clam Gerardio. Cunctantibus, et vectem aut malleos quaeritantibus pollicetur matrona prudens daturam se clavim: et praeit; hoc agens scilicet, ut eos a foribus istis avelleret. Sequuntur, quasi ad capiendam clavim: evadit Pater in aliud cubiculum et latebra se includit; Lillium, idem ut faceret, adhortans. At ille: Dubitare non possunt, inquit, quin hic lateat sacerdos quispiam: hoc loquitur sacellum, et iste apparatus: non recedent, quin eversa domo te comprehendant. Lateas, obsecro, mi Pater, et quiescas: ego tuas obibo partes.

[Note: 28. Joannes Lillius pro P. Gerardio capitur: fugit e carcere; in Societatem admittitur.] Dixit, et conclave, unde discesserat Gerardius, subit. Redeuntibus, non reperta scilicet clave, apparitoribus, et ferire januam pergentibus, prodit; ac firma voce constantique vultu, coram se sistit. Rogitantibus quisnam esset; Sum, inquit, is ipse quem cernitis. Num sacerdos? Et ille, vestrum est hoc probare; dicere non est meum. Prostabant in mensa chartae quaedam; eas evoluunt; meditationes esse, concionesque deprehendunt; ac talarem nigram vestem in cathedra conspicati, nihil dubitarunt quin esset ille tota quaesitus dudum Anglia Gerardius; nam de facie cognitum non habebant: quod Lillius statim sensit, eoque audentius susceptam


page 148, image: s148

personam sustinuit. Injiciunt vincula ipsi, duobusque famulis; perduellem clamitant; domum ac rem omnem familiarem fisco addicunt; colligunt scripta in fasciculum; et conclave regio sigillo, ne cui pateat, communiunt.

Expectabant in aula inferiori tragoediae feralis exitum nobiles matronae complures, inde efferre pedem prius vetitae, quam pervestigata domus foret. In hanc aulam Lillius introducitur. Qui coram illis antea non apparebat, nisi stans et aperto demissoque capite, instar famuli; jam gressu composito, erectoque vultu, data salute, ut gravis sacerdos, coram omnibus sedere coepit. Fraudem intellexere; ac prae gaudio nonnullae collacrymantes, et triumphantes in sinu, ploratum ediderunt. Quod aliam in partem interprerati satellites, laeti Lillium abducunt. Postridie in senatum frequentem productus Londini, deprehenditur laicus esse, non sacerdos; Lillius, non Gerardius. Pudore et iracundia efferati, redire domum carervam satellitum jubent, ac verum Gerardium comprehendere: sed ille jam procul abscesserat. Lillium jampridem neci destinaverant, eam ob causam, quod uxor custodis ergastuli, unde fugerat Gerardius, interrogata de architectis illius fugae, praecipuum ejus administrum dixerat fuisse Lillium. Hunc igitur eo crimine nunc urgent. Fatetur ultro, et proclamat suum hoc esse unius meritum ac decus; hujus vel sola recordatione maximam haurire animo voluptatem; idem se facturum, si res in integro sit. Atenim nosti, inquiunt, ubi Gerardius modo sit. Ego vero neque scio, retulit Lillius; neque, si sciam, ex me unquam audietis. Huic a septem fere annis operam fidelem navavi: tantam in homine probitatem, sapientiam, pietatem comperi, ut inexpiabile scelus a me susceptum iri putem, hunc si vobis dedam: priusque in frusta me comminui patiar, quam ulla mihi vox praeter officii mei fidem excidat. Exterruit ea judices constantia, quam cum inter diros cruciatus Lillio pariter adesse cernerent, illum tetro carceri, paedore macerandum ac fame, mandarunt. Sed qui facilem Gerardio fugam explicuerat, sibi non defuit. Evadendi cum uno sacerdote catholico viam excogitavit, ipsumque Gerardium incredibili affecit gaudio, cum ex improviso liber et incolumis, atque ad majora pericula subeunda praeparatus, apparuit. Praemium hujus fortitudinis, et aliarum, quibus erat ornatus, virtutum tulit Societatem, quam dudum ambiebat. Missus ad Garnetum ac postea Romam ad Personium, illam iniit anno MDCII. et inter domesticos adjutores numeratus est. Septem post annis lenta jactatus febri, Londinumque, ut patrio coelo revalesceret, profectus, ibi religiose obiit. Mercaturam Londini primum fecerat: ubi, dum artem parandi medicamenta tractaret, curam gerebat majorem animarum; remedia errori sanando, et haeresi deponendae suggerens, Eo nomine delatus ad magistratum, in eundem cum P. Gerardio carcerem inclusus fuerat. Communicatis ambo consiliis Atrium Wintoniense (id carceri nomen) converterunt in sacellum, delinitis custodibus, quorum ope data catholicis est venia intro subeundi: quos Gerardius audiebat confitentes, erudiebat concionibus, piis denique meditationibus excolebat. Idem aliquanto post effecit per amicos ut Lillius, cujus pietatem industriamque perspexerat, pretio persoluto vinculis eximeretur. Ille, beneficii memor, totum se Gerardio mancipavit, eumque gravissimis, uti narravimus, periculis felici solertia liberavit.

[Note: §. II. SECUNDA VEXATAE IN ANGLIA SOCIETATIS CAUSA.] SIC innocentibus dolis vigilantiam hostium fallebant defensores pietatis; sic patientiâ crudelitatem superabant. Sed cruciatuum nihilominus acerbitate ac diligentia investigandi parum profecisset Haeresis, nisi ejus conatus discordia catholicorum et invidia promovissent. Sacerdotes aliquot Angli, praesertim qui e Romano Anglorum Seminario in patriam dimissi fuerant; cum viderent Societatis homines aliqua florere apud populares suos gratia, seque negligi arbitrarentur, [Note: 29. Sacerdotum aliquot Anglorum coitio contra Societatem.] instituerunt se ab illis segregare, ac sodalitatem moliri constantem e solis secularibus presbyteris. Hujus sodalitii geminum praefectum creavere: alterum, qui obtineret Angliae Septentrionalem plagam; alterum, qui Australem. Hanc tribuebant ambobus potestatem, ut sacerdotibus omnibus, etiam religiosis, in suo tractu versantibus imperitarent, nemo ut ipsorum injussu confessiones exciperet, aut aliis ministeriis defungeretur, quacumque esset praeditus a Summis Pontificisbus


page 149, image: s149

facultate ac privilegio. Coitionem hanc haeretici fovere decreverunt, parum soliciti quorum manu auctoritas Pontificia labefactaretur: nec alia via certius et honestius ad exscindendam religionem grassari se posse rati, quam ipsorum catholicorum dissidio. At sacerdotes foederati cavebant diligenter ne quam suae [Note: Consule Apologiam pro Hierarchia Ecclesiastica apud Anglos instituta.] mentis et consilii suspicionem Pontifici facerent: leges duntaxat quasdam a se huic recenti, ut appellabant, sodalitio praestitutas ostendebant, eximiam spirantes pietatem, atque ob illas confirmandum auctoritate Romana suum foedus arbitrabantur. Sed Clemens VIII. quid ageretur intellexit e litteris nonnullorum Angliae catholicorum, qui sibi paulatim adimi facultatem, quibus vellent, peccata confitendi, et domos suas velut obsideri ab ejusmodi presbyteris questi erant. Hoc ipsum apertius ex uno istorum sacerdotum cognovit. Prodierat ab illis anno MDXCVII. liber contra Socieratem. Hunc Roberto Fishero in Belgium aliasque trans mare provincias, ac demum in Urbem deferendum tradiderunt. Ad Romanae curiae lucem calumnia, quae provincias aliquot ementito splendore fefellerat, expalluit. Fisherus seu fraudis conscientia, sive metu poenae, foedus inter perturbatores ictum; ejus causas, consilia, et modos omnes apud Acarisium Squarcionium, isti cognitioni a Pontifice praepositum, juratus exposuit.

Remedium postea malo quaesitum. Ac primo quidem visum est aliquem ex [Note: 30. Deliberatur an cathòlicis in Anglia praesiciendi sint Episcopi.] ipsa gente Anglica sacerdotem non religiosum aliis praficiendum esse, ut Socieratis Patres eâ levarentur invidiâ, qua dominari ceteris, et principatum quendam ambire jactabantur. Disputatum deinde fuit ac diutius, quae potestas, quod nomen huic sacerdoti donaretur: an illum ex Episcoporum ordine, an ex inferiori et simplici sacerdotum numero sumere conveniret. Censebant nonnulli creandos, qui catholicum in Anglia clerum regerent, Episcopos, solenni Ecclesiae more atque instituto: plenum auctoritatis ac dignitatis aiebant esse nomen: officium necessarium, ut catholici sacro Confirmationis chrismate ungerentur; tanto illic opportuno magis, quanto certamen gravius eorum virtuti propositum erat. Addebant a Jacobo rege aliquam ostendi spem conserendae catholicos inter et haereticos disputationis. Id si fieret, non esse dubium quin Ecclesiae Anglicanae pseudoepiscopi suorum causam defensuri essent, quibus omnino par erat opponi vicissim Episcopos; ne disputantium imparitas causam recusandi certaminis plausibilem adversariis praeberet. Praeterea tot lites domesticas, quibus catholicus Angliae clerus discerpebatur, quibus Pontifex et Cardinales obtundebantur, alia auctoritate nulla facilius et citius, quam Episcopi, componendas. Adducebant exemplum Hiberniae, quam a tot annis praesules summa in pace pulcherrime gubernarent. Quibus contraria placebat sententia, metuebant ne inde novam vexandae religionis materiam arriperent tum pseudoepiscopi Anglicani, tum Reginae administri. Deinde quis in Anglia catholicus Episcopos illos excipiet domi suae? Nam eos praecipua investigari cura certo quisque sciet: nec dubitabit instare sibi gravissimum fortunarum et capitis discrimen, si apud se deprehendantur. Sed esto; reperiatur aliquis, ubi consistant, locus: satisne liber ac tutus catholicis ad eos aditus erit? quo tandem pacto, quanto periculo, praesulem convenient? Ergo latebunt Episcopi, paucis, ut eorum et catholicorum incolumitati consulatur, cogniti: mutare domos saepissime cogentur: atque adeo vix ullus ex eorum sacro ministerio capi fructus poterit: multo vero minor, si comprehendantur, si [Note: A. C. 1598. Soc. 59.] carcere claudantur; id quod effugere nulla cura poterit: pernicies autem longe maxima creapitur, si cruciatuum acerbitate fracti, aliquid admittant indignum gradu suo. Quibus incedent laetitiis, id si accidat, Ecclesiae hostes? quos triumphos agent? Quae omnia in ordinis inferioris sacerdote sunt multo leviora. Denique, unus, an plures creabuntur Episcopi? Unus haudquaquam tanto par gregi erit, praesertim in latebras abditus ut plurimum ac retrusus: si plures erunt, fieri vix poterit quin aliquando in tanta rerum perturbatione a se invicem dissentiant, unde catholicorum orientur nova dissidia: sic in eadem incommoda religio revolvetur. Quod spectat ad Hiberniam, cujus exemplum objicitur, in ea per annos aliquot remanserunt Episcopi, remoti scilicet in ultimas insulae partes, quo persequentium furor penetrare non poterat: unde tamen postmodum sunt expulsi, et insulam


page 150, image: s150

prorsus deserere coacti. Demum creandis Episcopis Elisabetha unice favet, ejusque satellites: ex quo suspicari non immerito licet, magnum aliquod exitium inde rebus catholicorum ab iis parari. Qui vero sacerdotes eam praecipue causam urgent, et Episcopos tanto ambitu postulant, magnis neque occultis cum eadem Regina ejusque consilio vinculis colligati sunt: iidem rerum novarum cupidi, honoris appetentes, et suis commodis addicti.

[Note: 31. Archipresbyter qui Clerum Anglicanum regeret, creatus.] His omnibus expensis, mediam inire viam placuit; et Archipresbyterum, qui Anglos catholicos regeret, creare: additis, consilii capiendi causa, duodecim Assistentibus. Constitutum est, ut Archipresbyter a Cardinali Angliae protectore legeretur: ut ab eodem Cardinali et Apostolica Sede proxime pendêret; cujus omnes observaret nutus, et quam de statu rei catholicae in Anglia saepe ac diligenter faceret certiorem. Vetitum, ne quid majoris momenti statueret, nisi prius consulto Cardinali Protectore, ejusque sententia expectata. Quae omnia fusius in Clementis diplomate anni MDCII. explicantur: et in altero Pauli V. anni MDCV. His ita provisis, renunciatus est Archipresbyter Georgius Blakuellus. Pulcherrimas de re tota in Angliam litteras, Pontificis mandato, Cardinalis Caetanus, gentis patronus, Nonis Martii misit; addita gravi cohortatione ad pacem atque concordiam.

[Note: 32. Nonnulli sacerdotes Angli respuunt Archipresbyterum, et Romam petunt.] Sed quis esse locus concordiae possit inter avidos imperandi, et alienae laudis invidos? Aliquot sacerdotes doluerunt se ne consultos quidem in tam gravi causa fuisse; nullam sui rationem habitam in eligendis Archipresbyteri Assistentibus. Romanam appellare Sedem decreverunt, eamque ob rem illis Appellantium deinde nomen haesit. Rationes sibi ab haereticis, qui viam fovendae inter catholicos sacerdotes discordiae primum initam sedulo insistebant, subministratas congesserunt, quibus Episcopos Angliae omnino necessarios esse ostenderent. Criminabantur Archipresbyteri nomen, ut novum: Georgium Blakuellum, quem modo diximus hoc nomine ac munere insignitum, negabant jure ac legibus creatum fuisse, quem suis eligi nimirum oportuisse suffragiis contendebant. Mandatum Pontificis malis artibus et falsa rerum narratione jactabant impetratum; praeterea non rite denunciatum, sed indicatum duntaxat per litteras Cardinalis Caetani; ac proinde nullam obligandi vim habere. Haec omnia gemino consignata commentario in vulgus ediderunt, altero Anglice, altero Latine conscripto. In utroque Archipresbyterum, quem interim indignis vexabant modis, Patres Societatis, Cardinalem Protectorem, ipsam Sedem Apostolicam proterve insectabantur. Denique duos e suo delectos coetu miserunt in Urbem, qui cum Clemente VIII. tanquam de injuria expostularent. Illos, ubi Romam attigere, asservari Pontifex jussit in Anglicano collegio, donec omnis causa diligenter cognosceretur. Ea cognita, Cardinales Cactanus et Burghesius, ad quos hoc judicium Clemens detulerat, pronunciarunt nequaquam expedire ut isti legati redirent in Angliam; jussique sunt in Gallia aut Lotharingia consistere. Confectum deinde Apostolicum diploma, et munus Archipresbyteri, quod antea Clementis jussu per Cardinalem Protectorem significatum Anglis fuerat, litteris Pontificiis confirmatum est. At illi duo sacerdotes Angli Romam ab Appellantibus missi, quamvis jurati promisissent se ab hujusmodi factione penitus recessuros, neque redituros in Angliam, fidem tamen in utroque fefellerunt. In patriam paulo post, et ad pristinos reversi sunt mores: ex quo intelligi potuit qua mente Romam accessissent. Atque ut eodem loco prosequamur quae deinceps contigere, in Angliam regressi veteris discordiae incendium vehementius excitarunt. Praeter multa, quae objiciebant Archipresbytero, illud in primis querebantur, quod ab illo tanquam schismatici haberentur. Corrogatis igitur triginta sacerdotum suffragiis, novam appellationem machinati sunt, communicato prius cum Elisabethae primariis [Note: A. C. 1599. Soc. 60.] administris consilio, a quibus jussus est Bancroftius, pseudoepiscopus Londinensis, Appellantes quibuscumque rebus posset, adjuvare: quod ille tam aperte faciebat, ut palam cum iisdem versaretur, et eorum aliquos domi haberet. Occultius cum Elisabetha ipsa locutus est Bluettus, inter Appellantes non postremus: ac per eam datum est Calvini asseclis in Belgio, Gallia, et Italia negotium,


page 151, image: s151

ut Appellantium causam omni ope tuerentur. Ex eorumdem grege vinculis emissi sunt Regina: jussu quatuor sacerdotes; Bluettus, de quo modo memini, Bagshaus, Ciampneus et Barnbeus, ut Romam (quam vis id legibus Anglicis gravissime vetitum foret) profecti, Pontificem adirent, urgerentque negotium: darae illis litterae a primoribus magistratibus, quibus freti concursabant Angliam impune, et partes suas impigre fulciebant: dum alii sacerdotes, qui ad istud sedus recusarent accedere, conquirebantur atrociter, durius tractabantur in custodiis, omni poenarum genere cruciabantur.

[Note: 33. Quid responderit Clemens VIII. Appellantibus.] Quatuor igitur isti e foederatorum sacerdotum lecti grege, dum Romanum capessunt iter, in Galliam devenere, ac litteras commendatitias oratori Anglo Parisiis degenti detulerunt: aliasque Regi Christianissimo ab ipsa scriptas Elisabetha, quibus litteris vafra mulier persuadere conabatur, sacerdotes quosdam catholicos permiscere Angliam; eos nequaquam studio religionis incitari; meram ab iis dari fabulam, cujus partes primas agerent Jesuitae; cujus nodus et consilium esset unicum, ut Hispana res augeretur ac floreret. In eandem sententiam locuti cum Rege isti affirmarunt Romam se pergere, ut Pontificem edocerent. Sic litteras elicuerunt, quibus eos Rex Christianissimus oratori suo commendabat. Romam ut venere anno MDCII. invitati sunt ad collegium Anglorum a P. Personio, ut in eo degerent tanquam domi suae. Non modo abnuerunt, sed ne semel quidem in ejus templo sunt conspecti. Neque se tantum a Patribus Societatis segregabant, verum ab aliis etiam quicumque morem Archipresbytero, uti decebat, gererent. Rogantibus quid causae esset, respondebant se Hispanae factioni non favere. Iidem haereticis, praesertim Anglis, Anglorumve studiosis, aperte ac perquamfamiliariter utebantur; multaque cum illis struebant in religionis et catholicorum perniciem. Clemens Pontifex, plerisque rebus Apostolica benignitate dissimulatis, remisit illos in patriam, jussos rebus pridem constitutis acquiescere, nihilque novi deinceps moliri: severe praecepit ut exitiali cum haereticis commercio abstinerent, obsequerentur Archipresbytero, pacem cum fratribus sancte colerent. Illi primum omnium Roma Lutetiam profecti rationem suae legationis oratori Elisabethae reddiderunt, ac per eum pseudoepiscopo Londinensi, qui totius negotii patrocinium, jubente senatu, susceperat: et quem, in Angliam paulo post reversi adjerunt, ut renunciarent quid actum Romae ruisset, quid scriptum; quid spei, quid metus et periculi, ostenderetur. Ut vero senatum sibi magis devincirent, fabricati sunt juramenti formulam, illi persimilem quae postmodum catholicis in Anglia fuit proposita, contra Sedis Apostolicae autoritarem. Huic formulae duodecim ex ipsis nomina sua et chirographa subjecerunt. Quin etiam Anglis, Benedictinae familiae alumnis, in Anglia et Hispania, virus suum et odium in Societatem afflaverant: qui tamen a Pontifice admoniti veterem concordiam brevi nobiscum redintegrarunt.

[Note: 34. Quid iisdem responderit Paulus V.] Moritur interim Elisabetha ineunte anno MDCIII. Jacobum regem illi suffectum convenere sacerdotes inquieti, ut eum suas in partes pertraherent. Duriorem senserunt proprer gravia quaedam ipsorum crimina, quorum poenas duo, publice affecti supplicio, dedere. Romanam iterum curiam tentare sunt aggressi. Spem illis rei melius gerendae fecerat Clementis VIII. obitus. Igitur ad ejus successorem Paulum V. allegant Cecilium et Ciampneum. Causae cognitio demandata Cardinali Innocentio Bubalo, tunc gerenti Protectoris Anglorum vices, absente Cardinali Farnesio. Ab eo saepius, et a Congregatione S. Officii auditi sunt: cumque veteres de creandis Episcopis, et mutanda cleri Anglicani gubernandi ratione querelas iterarent; idem illis a Paulo V. quod a Clemente VIII. responsum est. Imperatum praeterea ne litem istam amplius moverent, aut Romam idcirco reverterentur; studerent paci, concordiam retinerent. Addidit Summus Pontifex nihil Se concessurum, nisi quod unanimi consensu catholici Anglise postularent. Hoc enim denique intellectum fuerat, nihil aliud Ecclesiae hostibus fuisse propositum, nisi ut catholicos a se invicem disjungerent: hanc omnem controversiae tam diuturnae machinam, hanc de creandis Episcopis solicitudinem ab iis non Appellantium studio, sed omnium catholicorum odio comparatam: nec


page 152, image: s152

laborasse Reginam ut idoneos ovili Christi prospiceret pastores; sed ut, corruptis vel divisis pastoribus, gregem facilius laniaret. Elisabethae vestigia persecuti, qui Angliam Jacobo rege administrabant, Appellantibus persuaserunt Paulum V. non locutum e sua mente, sed e sententia Patris Personii; quem pessime oderant, quia optatissimam intulerat Romano Anglorum collegio concordiam, et alebat. Itaque Archipresbyter, ut rem pernosceret, facultatem a Summo Pontifice petiit mittendi Romam procuratoris, qui Sanctitatis Suae mentem de creandis Episcopis certo resciret. Iterum edixit Pontifex, nihil ut ea de re proponeretur, nisi de communi consensu catholicorum. Paucissimi ab Appellantibus, post omnem industriam adhibitam, reperti sunt qui cum ipsis sentirent. Imo catholicorum Anglorum spectatissimi, datis ad Pontificem litteris eundem obsecrarunt, ut Episcopis creandis abstineret, si salvam in Anglia religionem vellet. Quamobrem rejecta penitus Appellantium fuere postulata.

[Note: 35. Georgius Birkettus, in locum Georgii Blakuelli exauctorati subrogatus.] Haec illi cum haudquaquam pari, ac sperabant, exitu viderent gesta, neque spem ullam Archipresbyteri abrogandi cernerent; alia via occultiore quo tendebant perrexerunt. Suffectus erat in Blaicuelli Archipresbyteri, qui causam religionis prodiderat, locum Georgius Birkettus anno MDCVIII. vir sane probus, at paulo candidior, ac proinde istorum insidiis opportunus. Hujus nomine atque auctoritate, tanquam persona tragica, uti decreverunt; ita ut Archipresbyteri quidem retineretur nomen, potestatem vero et regimen cleri Anglicani totum ipsimet obtinerent: ac religiosos sacerdotes omni administratione submoverent. Hac mente Birketto subjiciunt speciosa consilia: palpantur homini minime malo: certas rei catholicae in Anglia gubernandae rationes suis consiliis accommodatas proponunt; easque ut a Pontifice comprobari petat, persuadent. Birkettus confirmandae pacis, quam unam loquebantur, cupidus; ac ceteros ex indole sua proba rectaque aestimans, duos deligit qui Romam contendant, Fitzherbertum et Smithaeum. Utrique impense mandat nihil ut moliantur, nisi communicatis cum P. Roberto Personio consiliis. Ac Fitzherbertus quidem non invitus, quod jubebatur, praestitit: Smithaeus omnia de Appellantium sententia gerere instituit, a quibus etiam se missum non obscure venditabat; Archipresbyteri tamen ubique nomen et mandata obtendens, eamque velut escam Romanae curiae solerter objiciens. At seniores nonnulli Cardinales hominem propius interiusque contemplati, perspexere quo tenderet: rursumque vetuit Pontifex, ne quid in posterum de ulla re alicujus momenti proponeretur aut statueretur, imo vocaretur in deliberationem, nisi de communi catholicorum Angliae sententia.

[Note: 36. Novae Appellantium turbae. Roberti Cecilii vox memorabilis.] Nec ideirco tamen Appellantes incoepto destitere. Pergit in Belgium Smithaeus, postulat a Nuncio Apostolico facultatem deliberandi cum amicis sacerdotibus de rebus ad concordiam in clero Anglicano sanciendam spectantibus. Actum in eo coetu de novo capite seu moderatore cleri constituendo; de legibus condendis ad gubernanda Seminaria; de adversariorum infringenda potestate. Smithaeus clandestini hujus coetus consilia et leges secutus optimos sacerdotes et Sedi Apostolicae addictissimos, qui juventutem Anglicam in officio et pacc continebant partim vexavit, partim curavit exigendos: adolescentes cum ipsis, et inter se collisit; Patres Societatis quibus conscientiae rectoribus Duacenum Seminarium utebatur, illi eripere variis artibus tentavit. Ejus conatibus obstitit acriter Societas, ac paci et concordiae fovendae tanto diligentius studuit, quanto acrius ad illam evertendam Appellantes conspirabant. Romana vero curia deduci se passa non est a pristina sententia rejiciendi quidquid communi Anglorum catholicorum consensu approbatum non foret. Sic elusae spes iniquissimae, discussumque periculum, quo haud scio an Anglia catholica ullum gravius adierit. Si enim res Appellantibus e voto cessisset, nunquam iis repugnare ausus esset Archipresbyter; ita illum habebant in potestate: neque potuissent ipsi haereticorum blanditiis resistere vel minis, pro ea, qua erant cum iis familiaritate conjuncti. Nec dubium erat quin magna catholicorum pars duces caecos secuta, e schismate in haereseos barathrum fuisset prolapsura. Viderat hoc Robertus Cecilius, quo immaniorem hostem religio catholica vix habuit; cum Regem moriens admonuit


page 153, image: s153

ut, si consultum sibi et posteris vellet, catholicos cum catholicis, sacerdotes cum sacerdotibus, religiosos viros cum populo committeret. Res tibi cum hoste gemino est, inquiebat; cum Puritanis et catholicis. A Puritanis nihil est periculi, quia ducem externum inventuri facile non sunt: a Catholicis tandiu nihil erit metuendum, quandiu ipsis inter se non conveniet.

[Note: 37. P. Rogerius Filkockius Londini captus, et condemnatus.] Dum haec inter catholicos componuntur, quies ab haereticis fuit, sed non diuturna. Ubi enim cognitum est Romanam curiam a sententia fovendae concordis dimoveri non posse, ad ingenium crudelitatis redierunt. Illam expertus est anno MDCI. P. Rogerius Filkochius; olim Duaci, postea Vallisoleti educatus in Anglicano Societatis Seminario. Inde in patriam transmisit, sacerdotio et armis theologicis instructus. Post biennium certando vincendoque feliciter consumptum, in Socictatem adscriptus est. Vix religiosae militiae sacramentum dixerat, cum interceptus a Reginae satellitibus breve tirocinium posuit in ergastulo Portae, ut appellant, Novae. Interposito non amplius biduo, insontem capite damnarunt, nullo teste audito, nullo judicio instituto: sacerdotem suspicabantur esse: suspicio satis noxae fuit. Socium gloriosae mortis habuit Patrem Marcum Barkworthum, a S. Marco vulgo dictum, monachum Benedictinum, veteri cum ipso amicitia conjunctum: qui Filkockium vocat in quibusdam litteris virum insigniter humilem, eximia caritate, patientia et pietate praeditum; dignum cujus vita proponeretur omnibus, tanquam exemplar vivendi et norma. Ambo eidem crati vimineae impositi ad supplicium raptabantur, concinentes illud Davidicum, Hac dies quam fecit Dominus, exultemus et latemur in ea: cum triste, an potius laetum? oculis spectaculum objicitur. Vident pendentem e patibulo nobilem macronam, catholicorum paene omnium, studio et cura matrem, Annam Linam, prognatam e clarissima Heighamorum stirpe: quae a parente suo [Note: A. C. 1601. Soc. 62.] Calvinista obstinatissimo fortunis omnibus exuta, totam se pietati dediderat, ac Patrum Societatis obsequio. AEdes, ubi rem divinam facerent, custodiebat; mutabat illas identidem, ut fucum delatoribus impiis faceret; in eas catholicos perducebat. Deprehensa, cum P. Franc. Pagius sacrificium perageret, satis habuit spatii ut illi aperiret effugium, non item ut vestes sacras occultaret: quo indicio, tanquam hospita presbyterorum, in jus rapitur. Illa vero non modo non negavit, Sed ultro etiam quod quaerebatur confessa, subdidit se id unum dolere, quod reeipere plures ac fovere nequivisset. Stomachatus judex feminae fortis liberam vocem, eo duci jussit ubi sonres et facinorosi plectuntur, licet aegram et annis morbisque obsitam, vix ut pedibus insisteret. Ad ejus conspectum exiluit P. Filkockius, et restem jam collo inserebat, cum lictores in Patrem Marcum ferociter invecti, quia judices catholica libertate perstrinxerat, primum illum corripiunt. Vix illigato faucibus laqueo pependerat, dejiciunt adhuc spirantem; dissecant alvum; et raptis intestinis, pectus lato vulnere perfodiunt. Cum avellerent cor, immissis in patentem et cruentum pectoris lacerati sinum manibus, audira vox est ingemiscentis, ac divinam implorantis opem. Subjecit Filkockius apposita, quibus morientem excitaret, verba, et praeeuntem fortiter est consecutus. Majorem in Anglis praedonibus marieimis humanitatem expertisunt viginti homines Societatis Lusitani, petentes Brasiliam, praeside P. Joanne Madureria. In Anglicas naves duas inciderunt. Commisso certamine, hostiles impetus navis Belgica, qua vehebantur, diu sustinuit: demum coacta deditionem facere, victoribus se permisit. Patres in puppis reductam partem placide semoti, et injuria prohibiti, mensa etiam laute acliberaliter excepti fuere. Nonnullos ex iisdem permutavit gubernator Anglus cum suis popularibus, qui Olisippone capti tenebantur: alios in terram expositos et viatico instructos, in patriam, cum Londinum ipse peteret, dimisit. Aliquos tamen secum in Angliam deportavit: ac rogatus cur eos non perinde ac ceteros abire liberos pateretur, respondit se id quidem alias fecisse, verum a Reginae administris graviter fuisse objurgatum: quippe qui dicerent satius esse unum capi Jesuitam, quam decem aureorum millia in fiscum inferri. Idem ille anno millesimo sexcentesimo quinto maritima pugua victus et in Hispaniam perductus, testabatur non sine lacrymis, nihil sibi e


page 154, image: s154

sententia successisse post illum diem, quo Patres in Angliam abduxerat. Conjectum in vincula Socii peramanter adiere: quorum ope vinculis haereseos et criminum solutus, indictum supplicium aequissimo animo pertulit, magna salutis aeternae spe. Tam insigne beneficium credi merito potest adeptus patrocinio Patris Madureriae, quem singulari humanitate prosecutus erat, morbo languentem, quo demum absumptus est undecimo post die, quam in praedonum manus inciderat, Vir fuit egregiis dotibus ornatus, quarum haud vulgare specimen ediderat in variis Societatis domibus gubernandis. Unum de illo referam unde conjectura facile de reliquis ejus virtutibus fiet. Erat magno in pretio apud plerosque proceres Lusitanos, qui eo rectore morum utebantur. Statim atque rescitum est illum in Brasiliam proficisci, regiam statuerunt auctoritatem interponere, ne abiret. Madureria, nemine monito, insalutatis amicis, in navim subito se conjecit: relicto posteris insigni documento quemadmodum vocanti Deo sit obtemperandum; neglectis, si res poscat, quibusdam legibus urbanitatis, in quas ne peccent aliqui, maxima et gravissima primarum virtutum officia corrumpunt.

[Note: 38. P. Franc. Pagius ab haeresi revocatus, et perductus in Societatem.] Nondum annus fluxerat ab interitu P. Filkockii, cum eadem P. Francisco Pagio praeclara sors obtigit. Illum perspecta Missionis Anglicanae utiliras ad Societatem ineundam induxerat. Post confecta Londini litterarum leviorum studia, totum se cognoscendis patriae legibus dediderat: quas ut usu ipso experientiaque condisceret, erudiendum se tradidit celebri jurisperito. Huic erat filia nubilis, quae adolescentis moribus et ingenio capta, illum sibi sponsum optavit. Unum votis obstabat, religio dispar. Pagius enim novam Calvini doctrinam; illa veterem Christi et Ecclesiae sequebatur. Venit in spem posse juvenem ad catholicorum adduci partes, si Patrem Gerardium Tomsonum, in carcere Londinensi liberius vinctum, audiret: persuadet uti hominem conveniat. Adit illum Pagius; audit, imbuitur piis meditationibus; et spem puellae vicit. Neque enim tantum inter catholicos, secundum ejus vota, nomen scribi suum voluit; sed, quod ipsa minime cupiebat, adeo exarsit coelestium rerum amore, ut conjugii opumque oblitus, spes caducas et bonorum infimorum cupiditatem penitus abjecerit. Frequens cum Gerardio esse; illi in omnibus auscultare; adjuvare cultores animarum, eorumque piis laboribus et gloriae invidere. Interim ex illa liberiore custodia P. Gerardius Tomsonus in Londinensem turrim et arctiora vincula traducitur. Orbatus hominis amicissimi consuetudine Pagius maerorem suum illius saltem aspectu solabatur, inambulans quotidie ad eam Tamesis ripam, in quam e Gerardii carcere prospectus patebat. Ibi spatiabatur tandiu, dum Pater ipsum consalutans, nutu aut manu bene precaretur. Observatum id ab exploratoribus, quorum plena omnia. Invadunt nec opinantem; percontantur quid agat hic rerum totos dies, tam prope a turri, tandiu, tam solus. Enimvero deambulare se ad auram frigidiorem captandam respondet. Non contenti responso pertrahunt ad rerum capitalium praetorem; versant in omnem partem variis interrogationibus; componunt cum ipso P. Gerardio: cumque nihil exsculperent, multa pecuniaria imposita dimittunt. Pagius, degustato laborum Apostolicorum hoc veluti experimento, sanctam illo cibo famem explere statuit, quo Christus ipse pascebatur, cum se animarum salute ac lucro ali et refici diceret. Ergo Belgium, ubi centum quadraginta juvenes Angli excolebantur in Audomarensi Seminario, petit ad sacrarum litterarum comparanda praesidia: sacerdotio initiatur, et patriam revisit. Continuo sacramenta catholicis ministrantem propemodum oppressit militum armata cohors. In aedes Annae Linae nobilis matronae, cum numerosa catholicorum manu concesserat, divinam rem facturus. Jam sacerdotali ornatus cultu ad aram constiterat, cum armata legio fores emovet. Clamor, tumultus trepida concursatio, Vix spatium illi fuit exuendi sacras vestes, et in turbam se recipiendi prope cubiculi ostium; quo forte, dum trepidatur, recluso subduxit se, ac notas in latebras conjecit. Satellites laeti arâ deprehensa, et certo sacerdotis indicio, triumphabant; cum opportune procurrens nescio quis, omnino rem ita se habere confitetur, convenisse catholicos ad sacrificium, paratas vestes, expectari sacerdotem qui jam esset adfuturus. Credito utcumque dolo dum pars militum


page 155, image: s155

excurrit in viciniam, pars domum scrutatur, infecta re discessum est. Abducta nihilominus et damnata capitis, quod recipere sacerdotes et occultare se fateretur, Anna Pagii felix hospita caritatis et constantiae praemium fortiter cadendo, ut proxime narravimus, tulit.

[Note: 39. Quomodo captus, et capitis damnatus.] Pagius, hoc periculo similibusque nonnullis haud improspere declinatis, ut ad ea lacessenda novo esset auctoramento paratior ac fortior, ad Socictatem se aggregavit. In Belgium propediem cogitabat, ubi tirocinium poneret, cum debitam veteranis lauream tironi strenuo Deus repraesentavit. Recipiebat se domum aliquando sub noctem, solitis laboribus defessus: respicit instare sibi a tergo mulierem, olim catholicam, sed ejurata Fide, quaestum prodendis sacerdotibus facere tunc assuetam. Maturat gradum: sequitur improba, vestigiis inhaerens, et nomine inclamans, usque dum Pagius in obvias irrumpens aedes, ostio intus obserato, sequentem elusit. Patremfamilias orat, ut emittere se per postîcum ne gravetur. Jam exoraverat, jam postîcum tenebat; cum herus, audito clamore, quem edebat in vico venefica fores utrâque manu pulsans, et latêre intus sacerdotem vociferans, admonetur a famulo quid rei sit; ac poenam timens retractum subito Pagium producit: quem lictor comprehensum sistit Poppamo, Poppamus in custodiam dat. Crimen capto intenditur, quod natus in Anglia, et Romano ritu sacerdos creatus, revenerit in patriam spretis, quae id vetabant, legibus. Negavit Pagius teneri se illa lege, utpote extra fines Angliae in Belgio natum. Legitima erat ac vera defensio: sed qui hanc audiret, non erat. Nemo tunc scilicet sacerdos Romanus innocens, nemo cruce non dignus. Hanc irrogati supplicii causam illustrissimam incredibili gaudio Pagius accepit: eoque perductus, ubi spectante populo necaretur, se sacerdotem clara professus voce, addidit nuper [Note: A. C. 1602. Soc. 63.] ascriptum in Societatem Jesu, cujus novae militiae sacramentum libens moriendo sanciret. Statimque dejectus e scalis, suspensus, dissectusque est, anno MDCII. tertio Kal. Maias. Aiunt illum, priusquam infame plaustrum quo sontes devehi solent, conscenderet, divinis, quibus in carcere circumssuebat, gaudiis deliciisque destitutum, repentino metu ac tristitia obriguisse. Quod cum Henrico Floydo egregio sacerdori, qui tenebatur eodem ergastulo, aperuisset, ejus cohortatione ac precibus confirmatus est, ut acerbissimam carnis cum spiritu, Christi exemplo, sustineret luctationem; donec pristina lux oborta noctem hanc depelleret. Ita suos saepe milites imperator coelestis exercet, tum ut coronam augeat, tum ut intelligatur cujus copiis auspiciisque vincant.

[Note: 40. Mors Elisabethae.] Respirare visa est Anglia catholica post Elisabethae mortem. Haec in Aprilenvanni MDCIII. incidit. Solium Angliae tenuerat annos tres et quadragiuta; diutius quam expediret religioni, cujus in perniciem statim ab inito regno conjuraverat; antca ejus quidem hostis, at occulta; tunc vero palam inimicitias professa et odium capitale, quod nunquam deposuit. Cum enim nata esset ex Anna Bolena, quam Henricus VIII. Angliae Rex contra jus fasque in tori consortium adsciverat, superstite legitima conjuge; cerneretque incestas nuptias a [Note: A. C. 1603. Soc. 64.] Romano Pontifice condemnatas, ejus auctoritatem et obsequium abdicavit. Quare anno MDLIX. solenni senatus Anglici decreto spuria mulier, et solio per leges patrias vel eo nomine prohibita, sibi jus summum et potestatem in res et causas Ecclesiasticas arrogavit, seque caput Ecclesiae Anglicanae dici jussit: quamvis initio, quia femineum Ecclesia caput multis adhuc displicebat, se gubernatricem duntaxat Ecclesiae nominaret. Inde sacrosanctum Missae sacrisicium, et quas libuit caerimonias abrogavit; Episcopos catholicos gradu motos conjecit in vincula; bona Ecclesiastica fisco addixit; multa pietatis antiquae vestigia, quibus Henrici VIII. furor pepercerat, petulantissime protrivit; Summorum Pontificum monita, minas, anathemata sprevit; religionis monstrum e Luthero, Calvino, Zuinglio, magis tamen e Calvino, concretum fabricata est. A sanctorum sacris cineribus, quos ludibrio habuit, vexandis, ad vivorum corpora fortunasque lacerandas progrediens, divitibus catholicis nummos, libertatem integris, magistros veritatis plebi, honores nobilitati, vitam innumeris, eripuit. Scotos intestinis collisit discordiis, et adversus Mariam Stuartam, ipsorum reginam, cujus in Angliae regnum


page 156, image: s156

jura non erant obscura, incitare non destitit. Ipsam autem Mariam ad se confugientem, habuit in durissima custodia per annos undeviginti; ac demum ferro carnificis, ut regnare tutius posset, subjecit. Ut vero pacem retineret domi, alebat bella inter vicinos Principes, quorum alios nuptiarum dotalisque regni spe, alios armorum metu deludebat; sua commoda ex illorum credulitate incommomodisque comparans; quam ob solertiam, nec paucas ingenii et eruditionis dotes mirantur illam et praedicant infelices quaedam et curva in terras anima: cum vera imperii gubernandi ratio, a probitate vera et religione non possit esse disjuncta. Senectutem suspicionibus inquietam aegre traxit, iis diffidens et invisa, quos habuerat aliquando carissimos. Ex eo numero cum Essexiae Comitem capite damnahec, tantum inde maerorem hausit, ut Martio exeunte inciderit in morbum, cui levando secessit in regiam villam. Ibi se destitutam desertamque subito sensit ab iis, a quibus antea colebatur; more Prineipum senescentium, quos aula sua deserit; orientem, uti dicitur, solem respicere solita, despicere occidentem. Tum enimvero dolori se ac fastidio dedere; erumpere in miseros ejulatus; medentium aspectum et curationem fugere; lucem ipsam aversari. De successore interrogata, Jacobum Scotiae regem, Mariae, quam interfecerat, filium nominavit; duabusque ante mediam noctem horis, nullo dato pietatis aut poenitentiae signo, regno et vita cessit.

[Note: 41. P. Guillelmus V Vestonus, et Rudolphus Emersonus exilio donati.] Post ejus obitum Angliae proceres, ut praeteritae notas crudelitatis abolerent, neve Jacobi regis, qui primus omnium Angliam, Scotiam, et Hiberniam unius diadematis vinculo conjungebat, fausta primordia tot innocentium luctu funestarent, recludi carceres, frangi vincula, equuleos et patibula removeri jussere. Prodierunt ex omnibus Angliae provinciis (quis enim locus carcere, quis carcer catholicis vacabat?) Christi milites fortissimi, gloriosa militiae suae monumenta in attritis corporibus praeferentes, paedore obsiti, debilitati cruciatibus, inedia, macieque deformes; at hoc solatio laeti, cum in exilium proficisecrentur, quod patriam carissimam tot obrutam calamitatibus, et rursum in haeresim ac pristina revolvendam mala, non viderent. In iis qui Audomaropolim appulerunt, quinque Societatis homines numerabantur: duo insignes prae ceteris, P. Guillelmus Westonus, et Rudolphus Emersonus: qui per viginti fere annos in luridis et tenebricosis sepulti ergastulis, ad novam lucem, verius dixerim ad vitam e diuturna morte revocati, et a Sociis gratulantibus accepti sunt. P. Guillelmus, seu Edmundus Westonus, in carcere Wisbicensi per annos decem jacuerat, cum ob novas suspiciones deportatus Londinum fuit: ubi annis admodum quatuor in antro tam pestilenti habitare coactus est, ut affirmaret, quidquid antea dolorum et morborum toleraverat, non fuisse cum diurno hujus ergastuli cruciatu comparandum. Tot malis undique obsessa viri fortis constantia perstabat invicta, et ipso eminebat in vultu: eamque carceris custos, licet ferus et immitis, admirari et praedicare non cessabat. Quamobrem, cum primum est emissus e custodia, illum adhibuit domi suae convivam, et omni honoris significatione discedentem prosecutus est. Par erga eundem aliorum haereticorum, ob virtutis famam, exstitit veneratio: catholicorum etiam major, qui effusi certatim in littus, utque bene ipsis precaretur orantes, vix abeundi copiam fecere. Caletum a regiis custodibus deductus, inde Fanum S. Audomari, postea Vallisoletum tenuit: qua in urbe Seminarii Anglicani curam gerens, vitam produxit usque ad annum MDEXV.

Rudolphus Emersonus unus e tribus, qui omnium primi ad Anglicanae missionis expeditionem delecti sunt, P. Edmundo Campiano datus comes, eo gloriosa defuncto nece, PP. Crittonium et Holtum in seotiam est secutus. Galliam postea repetiit: unde cum P. Westono ad Anglicos labores ac pericula revertens, in ipso aditu deprehensus est, librorum piorum indicio, quos catholicorum in usum bene multos ferebat. Mutatis identidem carceribus, vitam in squalore ac tenebris per annos viginti laetusexegit. Ita illum P. Gerardius deseribit; Rudolphus Emersonus, inquit in quadam epistola, staturâ pusillus fuit, animo excelsus; malorum tolerantissimus; valde pius, et germanus Societatis alumnus. Ab algore carcerum et cetero vitae laboriosissimae cruciatu paralysim contraxerat; novisque


page 157, image: s157

constrictus molestissimi morbi vinculis, et dimidia sui parte diu mortuus, totam retinuit semper ingentis animi, angusto in corpore ac fracto, vim et libertatem, quam ipsi plenissimam fortunata mors attulit Audomaropoli, paulo postquam in hanc urbem generosus exul advenisset.

[Note: §. III. TERTIA VEXATAE IN ANGLIA SOCIETATIS CAUSA.] Magnam spem catholicis Anglis faciebat Jacobi Scotiae regis optatus ad solium Anglicanum accessus; tum ob Mariae Stuartae, ejus matris, a qua sancte fuerat educatus, pietatem; tum quia palam se catholicorum defensorem fore professus erat. Incautam adolescentis Principis mentem abalienare coepetat a Romana Fide ac ritibus Elisabetha; cujus inter ceteras regnandi artes ea peculiaris fuit, ut Scotiam addictam sibi ac pacatam teneret. Hanc triplici vinculo quasi adstrictam, dum viveret, habuit: haeresi primum inducta et corroborata: deinde incusfo Anglicae potentiae metu: tum largitionibus et auro, quo proceres ipsumque Regem Scotiae demulcebat. Accessit alia, quae Regem a catholicis abduxit, causa; nempe regni Anglicani aliquando possidendi spes et cupiditas: qua usque eo incensus ferebatur, ut in solium scandere, calcata religione catholica, non dubitaturus esset; illiusque cultores eatenus amaret, ut illos ad regnandum haberet adjutores; Principum nonnullorum more, qui rerum dominam Religionem servire suis commodis ac sceleribus saepe cogunt. At vero cum se compotem voti, haeresimque dominantem in Anglia jam sua vidit; ratus eam sibi ad retinendum regnum necessariam, totum se illi dedidit. Intervânit hortator haud levis, Robertus Cecilius: qui aulicis artibus gratiam Elisabethae aucupatus, ad summam auctoritatem obrepserat, eamque astu non dissimili retinuit sub Jacobo. Vafrum hominis ingenium; odium catholici nominis inexpiabile; odio potentia par. Itaque serendis in loco sermonibus ambiguis, suspicionibus incutiendis ac terroribus, adeo invisos Regi catholicos reddidit, ut eos radicitus exterminare decreverit, tanquam veritatis hostes et suos. Novos currenti stimulos addidit [Note: 42. Jacobus Angliae Rex. Angli Puritani. Vexatio Catholicorum.] magistratuum avaritia multorum et improbitas. Illis hortantibus publico edicto prohibuit alterius cujuslibet, praeterquam Parlamentariae, ut vocant, religionis usum. Perlatum hoc edictum exeunte septembri anni MDCV. Proscripti fuere sacerdotes, quod abducerent homines a Fide, quam rex profitebatur. Tum dicebantur civilem gubernationem perturbare. Nempe catholici suarum litium arbitria nonnunquam ad sacerdotes deferebant. Quaestum hunc perire sibi doluerunt jurisperiti et forenses operae; quae, ut medici funeribus ac morbis, ita civium dissidiis et litibus aluntur. Nec nihil momenti ad inflammandam in pietatis cultores Regis iraeundiam attulit impius scriptoris Puritani liber. Puritanos Angli vocant Calvinistarum quoddam genus, puriorem et severiorem Calvini doctrinam profitentium. Illi non solum catholicos angue pejus et cane, uti dicitur, fugiunt; sed receptam quoque in Anglia disciplinae Ecclesiasticae imaginem, auctoritatem Episcoporum et regimen, liturgiam, et alia quae Romanos olere purant ritus, detestantur. Viguerunt maxime in Scotia; unde in Angliam progressi gravissimas seditiones conciverunt. Ex hoc igitur grege scriptor impurus edito libro conabatur ostendere catholicos, eo solo nomine quod essent catholici, censendos proditores ac reos majestatis. Hoc virulento scripto imbutus Princeps priseas leges contra illos ab Elisabetha latas recentibus durioribusque cumulavit: eosdem tributis oppressit, vexandos et spoliandos impune delatoribus objecit: demum [Note: A. C. 1606. Soc. 67.] frequenti senatu in Romanam invectus Ecclesiam et Fidem, ei nullum deinceps in Anglia, se vivo locum fore denunciavit. Neque aliter ac denunciaverat, fecit: tamque miserabilis evasit repente catholicorum conditio, ut Elisabetha desideraretur. Sed erumpit saepe in furorem victa malis patientia: nec populorum rectoribus quidquam aeque videndum est, atque ut imperium exerecant leniter; seque dominos quidem suorum, at simul patres esse meminerint. Documento est Regii Vatis nepos, juvenili deceptus consilio: ac simile quidpiam Angliae regi fortasse contigisset, nisi Providentia Numinis, regnorum ac regum arbitra, fabricatam in ejus exitium conjurationem disjecisset.

Robertus Catesbyus, juvenis genere, opibus, ingenio ac vetustae studio religionis praestans, miseram catholicorum vicem tanto dolebat impensius, quanto


page 158, image: s158

in dies magis illam ingravescere cernebat. Idem cum eo dolehant ejus amici, maxime Thomas Winterus, Thomas Perceyus, et Joannes Wirightus. Saepe aggiessi Regem odio Romana: Ecclesiae flagrantem mitigare; conati etiam efficere, ut in scribendis conditionibus pacis Angliam inter et Hispaniam compositae, aliqua ratio catholicorum haberetur: ubi proficere se nihil vident, ad immane facinus et catholicis indignum mentem appulerunt. Indicta fuerant anno MDCV. ordinum regni comitia (Parlamentum Angli vocant) in V. Non. Octob. Londinum undique confluebant proceres, et quidquid in Anglia inimicum praecipue catholicis atque infestum erat. Igitur subter ingentem aulam, in quam senatus congregari solet, acto clam cuniculo, magnam vim nitrati pulveris congerunt; et igne subjecto domum, Regem, omnem consessum perdere constituunt. Arcessunt e Belgio cuniculi militaris componendi peritissimum artificem, Guidonem Faukessium; funesti operis laborem et partes inter se describunt, idque in primis cavent, ne qua feralis incoepti suspicio permanare ad Patres possit, quorum scilicet mentes ab ejusmodi consiliis prorsus abhorrere intelligebant. Fallere tamen omnino Garnetum non potuerunt. Exstant magnorum facinorum in ipso vultu indicia, et latentis animi proditores oculi sunt. Ex abruptis Catesbyi sermonibus, ex ore turbido ac trepidatione illius sociorum, truci denique silentio, sensit aliquid ab iis publicam in perniciem moveri. Neque vero ipsum latebat communis catholicorum in tot malis dolor, vix oneri jam ferendo par.

[Note: 44. P. Henricus Garnetus illam subodoratur, et impedire modis omnibus tentat.] Cum tamen nihil certi deprehenderet, omnesque ad investigandum quod quaerebat, aditus videret obstructos; huc animum et cohortationes contulit, ut cunctos ad patientiam et obsequium universe accenderet; ut fortunam et calamita. tem, quaecumque esset, vincere fortiter sustinendo, quam ferociter et inconlulte repugnando excutere mallent. Istas cohortationes permoleste Catesbyus tulit; vel quod notari se crederet; vel quod timeret vehementer, ne qua parte facinus audax perluceret; neve conjuratos retardaret metus quispiam ac dubitatio. Quin etiam Patres Societatis tanquam rationibus catholicorum adversarentur, ac nullo tantarum calamitatum sensu moverentur, accusavit. Hoc ubi Garnetus animadvertit, porentiorem adhibere machinam statuit frenandae adolescentum impotentiae; Romani scilicet Pontificis auctoritatem, qua nulla in terris sanctior. Itaque litteras Romam arcanis conscriptas notis mittit; quibus significabat catholicos fere omnes in delperationem actos: jam illos de Societatis hominibus conqueri, per quos stare dicerent quominus jugum durissimae servitutis a proborum cervicibus dejiceretur: vereri se ne in terrum aliquod facinus compressa diu odia prorumperent. Reseripsit Garneto Claudius Aquaviva, omnibus viribus enitendum esse, ut violenta consilia catholici deponerent, ipsis ac religioni funesta, et Societati etiam nostrae, quae illorum auctor aut particeps diceretur. Ita sentire Sumroum Pontificem, ita velle. In eandem fententiam scripsit Pontificis nomine Personius. Has Catesbyo litteras Garnetus ostendit: orat, obtestaturque ut, si quid per vim ac tumultum moliantur, absistant incoepto: sic jubere Pontificem Maximum, quem vices Christi gerentem in terris audiri a catholicis omnibus aequum sit. Catesbyus multa dissimulanter causatus, respondet cerrum sibi esse Pontificis mentem exquirere diligentius, ac porro quodcumque jusserit exequi. Accidit opportune ut in Belgium ad Alberti Archiducis castra profectionem adornaret Edmundus Baynhamus, Anglicarum rerum scientissimus, idemque religionis studiosissimus. Hunc idoneum putavit Garnetus, qui ad Nuncium Apostoli cum in Belgio degentem, imo etiam ad Pontificem Romain usque, si esset opus, excurreret. Non modo probare visus est Garneti mentem Catesbyus, verum etiam quo longius eum ab omni suspicione veri, quod animo tegebat, consilii abdu ceret, ad eadem Archiducis castra velle se proficisci assirmat: equos, milires, arma parat (quibus nimirum ad facinus destinatum, cum res matura esset, uteretur) tanquam profecturus brevi, ut omnes rebantur, utque ipse passim vulgabat, in Belgium ad opem Alberto contra foederaros Batavos ferendam; sancita nuper Anglos inter et Hispanos pace. Urebat nihilominus adolescentem hic scrupulus, et interdum animo anxie recursabat; futuros in eodem loco et comitiorum


page 159, image: s159

coetu, cum hostibus Fidei, plurimos catholicos sibi ac religion amicissimos: nec pauciores spectandi duntaxat studio adductos. AEquitati parum videbatur esse consentaneum, tot innocentes, tot amicos, eodem cum inimicis et sontibus exitio involvere. Hunc scrupulum ut sibi demeret, Garnetum adit; ac sermone de Belgicis rebus injecto, Quid faciendum censes, inquit, si Batavi petduelles in aciem secum educant milites catholicos? an illos cum Batavis pariter, si res aliter geri et victoria parari nequeat, occidi posse? Cum Garnetus, quo per tinerent ista non videns, candide quod res postulabat, quodque alii Catesbyo sacerdotes omnes ad unum asserebant, respondisset; transtulit responsionem Catesbyus ad id quod animo volvebat seque in proposito magis obfirmavit: parum sane consideratus (et alioqui caecus est omnis ingens, in sua praesertim causa, dolor) qui non videret longe aliud esse perduellium exercitum concidere justo, et indicto publica auctoritate bello; aliud, vim et arma in Regem legitimum ejusque regnum, privata potestate consilioque vertere.

[Note: 45. Conjuratio aperitur P. Garneto, sed interposito sacrae Confessionis arcano.] Opprimere increpantis conseientiae vocem difficile est, nisi quis efflictim ac perdite sceleratus sensum omnem probitatis abjecerit. Catesbyus secum reputans magnitudinem designati facinoris; Pontificis jussa; periculi, si res male caderet, graviratem, discruciabatur animo, quod Garnetum rem tantam celavisset, cujus arbitrio hactenus omnia sua permittere ac moderari esset solitus. Subibat ea cogitatio, non esse metuendum ne sacerdos arcani violaret fidem, si aperiretur conjuratio in sacro tribunali confessionis; aut ne veritatem dissimularet, si quid ipsi pugnare cum aequitate videretur. Latêre aliquid in ejusmodi consilio posse, quod adversaretur Divinae legi, quodque aciem hominum vulgari praeditorum eruditione ac virtute fugeret, Id si esset ita, incoepto desistendum; si secus, majori cum fiducia prosequendum. Hoc jactatus aestu existimavit consultius fore ac tutius, Garnetum non proxime ac per se alioqui, sed veluti procul ac per interpretem. Igitur Grienwello, uni e nostris sacerdotibus, dum apud eum peccata deponeret, meditatum facinus, inrerposita sacramenti religione, confitetur; diuque illi gravissimis rationibus dissuadenti reluctatus, ad extremum facit potestatem negotii cum Garneto communicandi; ea tamen conditione, inquit, ut neuter vestrûm aperire, quod modo tecum loquor, possit ante quam id aliunde sit vobis compertum; ac tandiu arcani sacra lege uterque teneatur, donec tota res patefacta fuerit. Garnetus supra quam credi potest expavit. Eo jubente Grienwellus redit ad Catesbyum, nihilque intentatum relinquit, quo flecti frangique obstinatum juvenem posse crederet. Id unum visus est obtinere, ut quiesceret donec e Belgio Baynhamus reverteretur. Instabant nihilominus operi diu noctuque conjurati. Murum immanem, quo nitebatur aula comitiorum, perfodiunt: coemunt vicinas aedes, et rebus omnibus instruunt; ita ut sub finem Aprilis anni MDCV. parata ferali machina, nihil nisi diem comitiorum opperirentur. Ea varias ob causas usque in sequentem annum fuere dilata, Socios ipsi novem alios adsciscunt, accinctique ad diem dictam omnes excubant. Interim delecti tota ex Anglia proceres Londiruim confluebant, devotae flammis victimae, Aliter Numini visum. Treshamus, e conjuratis unus Baroni Montaquilae familiari suo miserat epistolam, qua breviter amicum admonebat, ne accederet ad comitium, si capiti consultum suo vellet, Ille, ut erant plena delatorum et insidiarum tempora, ne quid periculi ab hac epistola sibi crearetur metuens, eam e vestigio defert ad Robertum Cecilium; Cecilius ad Regem: qui non aspernandum indicium ratus, et ingenio per se acer, atque ipso metu factus acrior, dum singulos epistolae apices expendit, suspicacus est id quod erat, sibi ac suis pestem cuniculo parari. Jubet actutum lustrari, clam tamen et dissimulato consilio, vicinas aulae quo senatus conveniebat, aedes et subjectas parietibus cellas. Magna vis lignorum congesta reperitur in Thomae Perceyi domo, unius e conjuratis, Fecit incendii parati suspicionem strues tanta lignorum. Ad ea evolvenda submissi certi homines ante lucem, ipso die ad primum senatus consessum destinato (Nonae Novembres erant) deprehendunt Guidonem Faukesium abditum in angulo, cum ardente lucernula, cum funiculis stupeis sulphure intinctis, et horologio ex arena: praeterea ocreatum,


page 160, image: s160

ut, igne supposito, in paratum equum insiliret. Involant improviso, comprehendunt, vinciuntque. Remotis lignis apparuere doliola septem et triginta [Note: 46. Detecti conjurati partim fugiunt, partim comprehenduntur.] nitrato reserta pulvere. Productus ad regii consilii proceres Faukesius, ubi vidit negandi non esse locum, se famulum Perceyi ultro confitetur: nec modo non inficiatur factum, verum etiam defendit; in eoque mali nihil esse affirmat, nisi quod infectum sit. De conjuratis interrogatus in saevissima, qua tortus fuit, quaestione, omnino siluit. Neque ab eo quidquam unquam expressum de illis ante fuit, quam ipsi se aperuerunt. Quippe Londino mature digressi, palam ad arma conclamantes, collecta manu constiterunt ad centesimum ab urbe lapidem, in Hunfredi Littletoni catholici nobilis aedibus: ut ibi se contra regios, qui instabant, satellites tutarentur. Inde prorumpentes in armatam, et circumfufam aedibus cohortem Catesbyus et alii tres conjurationis principes concisi militum gladiis ceciderunt: reliqui palantes temere, aut vulnerati, Londinum redueuntur, ubi lata in eos sententia capitis est. Sententiae, ut fit, praeponebatur rei gestae narratio. Rogati an veram agnoscerent, negarunt; propterea quod multa essent immista de Societatis Patribus, veluti consciis auctoribusve conjurationis, quae scirent esse falsissima. Id a regiis administris de industria factum. Sperabant fore ut conjurati, confirmando quae suam ad causam proprie pertinebant, quaeque jam fuerant confessi, praeterirent imprudentes illa, quae subtiliter intexta de Patribus erant; qui deinde pro legitime convictis ubique gentium haberentur. Spes illos sua fefellit. Neque tamen destiterunt Garnetum aliosque palam traducere, tanquam participes, imo architectos conjurationis. Aiebant credibile non videri catholicos facinus tantum esse aggressos iis non consultis, aut invitis. Proferebant verba quaedam Thomae Batesii, in quibus satis argumenti putabant esse ad eosdem in hujus criminis [Note: 47. Jesuitae falso de coujuratione accusati.] conscientiam et partem vocandos. Erat Batesius Catesbyi servus, in consilii societatem ab hero adscitus, proprer indolem impigram, et perspectam domino fidem. Ille renunciaverat Patres Garnetum, Grienwellum et Gerardium, solitos esse tribus conjuratorum ducibus aures, cum peccata sacramento expiarent, dare, Addiderat, non ita pridem vidisse se Garnetum cum Catesbyo colloquentem, alteriusque ad alterum epistolas tulisse; in quibus tamen quid esset scriptum nesciret. Item Garnetum esse Wintero uni e conjuratis, addictissimum. Quae ut vera essent omnia, nihil inde colligi tamen poterat, quo quisquam e Patribus conjurationis vel auctor vel conscius probaretur. Ausus quinetiam Faukesius exprobare in os judicibus malam fidem, qui Societatis homines eo implicarent facinore, cujus nos, inquiebat, inventores soli ac ministri exstitimus: prodeat si quis illos accusat, ac testimonium dicat. Obmutuisse judicum calliditatem liberis perstrictam vocibus constat: et unum e regiis causidicis, ne nihil diceretur, respondisse hunc esse fori usum ut in exponendis causis appellarentur nominatim omnes, in quos aliqua suspicio conveniret. Subjunxit plura Cookius fisci advocatus, e medio conviciorum acervo sumpta; quae nihil ad rem pertinebant. Accessit aliud Patrum innocentiae luculentum testimonium. Thomas enim Batesius, cujus modo meminimus, cum se delusum vidit, ademptamque necis vitandae [Note: Recitat integram Morus Lib. XII. n 22. et Eudaem. cap. I.] spem qua lactatus erat, misit moriturus ad amicum sacerdotem epistolam sua conscriptam manu, cujus et autographum passim legebatur, etexempla deinde sexcenta per totam dissipata sunt Angliam. Hac in epistola veniam petebat a Deo supplex, quod in P. Grienwellum, five Osuvaldum Tesmundum (nam hoc nomine inter Anglos notus erat) dixisset nonnihil, unde cognita fuisse Patri conjuratio videretur: inductum ad id se fuisse promissis eorum qui prarerant quaestioni.

[Note: 48. PP. Garnetus Gerardius, et Grienvvellus proscribuntur.] Patrem Gerardium Everardus Digbyus nominatim purgavit. Hunc tamen Robertus Cecilius perditum misere cupiens, tanquam unum e prarcipuis auctoribus conjurationis, conquiri tanto furore jussit, ut coactus fuerit silvarum invios recessus captare, in quibus diu latuit, a feris quam ab hominibus tutior; et in antrum quoddam se abdere, ubi fame et frigore propemodum enectus est. Hinc nihilominus innocentiam suam tot appetitam telis defendit, scriptis litteris tribus ad primarios regni administros Ludovicum Stuartum, Henricum Houvardum, et eundem Robertum Cecilium. Houvardus epistolam ad se missam ostendit Regi:


page 161, image: s161

qui cum eam attente perlegisset, professus est, alio argumento nequaquam opus esse ad probandam P. Gerardii innocentiam. AEstuabat Cecilius, cui Patres Societatis certum erat perdere. Sperabat etiam ab iisdem, si comprehensi forent rescire se posse quorumdam nomina conjuratorum, quos de sua prae ceteris nece conspirasse suspicabatur. Itaque Regem urgere non cessavit, Anglicanae religionis famam, Principis dignitatem et caput periclitari clamitans, nisi reos conjurationis atque auctores esse denunciaret PP. Gerardium, Garnetum et Grienwellum. Edictum ergo conscribitur. In eo singulorum pingebatur statuta, vultus capillorum color, ac totjus oris conformatio: addebatur merces ampla, si quis illos comprehenderet: poena, si quis exciperet occultaretve: mandatum, ut omnes omnem ad comprehendendos operam et conatum afferrent. Tot inter oculos, ad sacerdotum trium perniciem ubique apertos; inter tot imminentium proditorum manus, evasit impune P. Gerardius in portum, unde Belgii et Hispaniae legati solvebant; cumque illis Flandriam incolumis tenuit. Grienwellus, quod erat audacissimum, id tutissimum ratus, mutato quantum potuit ore cultuque, via regia Londinum ingressius est. Ibi promiscua multitudine permistus propositum contra se edictum otiose legebat cum observatum inspectumque diligentius nebulo circumforaneus agnovit; et injecta manu, Nosco te, inquit: sequere hinc recta in carcerem; ita Rex jubet. Pater, sedato vultu, alium atque esset existimari se dictitans, altercansque leniter, sequitur; quoad ventum est in vicum infrequentem ac paene desertum. Illic enimvero cum ductore suo strenue colluctatus, ab eo se expedivit, ac nota per diverticula suffugiens, Londino statim, pauloque post Anglia tota, excessit.

[Note: 49. PP. Henricus Garnetus, et Eduardus Oldcornus capiuntur.] Unus, qui omnium instar erat, Garnetus nefaria proditione nobilis catholici, decidit in paratos diu laqueos, et impiorum gaudia cumulavit. Nempe sic habebant persuasum, hunc solum plus valere ad catholicam rem consilio, verbis et exemplis sustentandam, quam valerent ipsi ad eam edictis cruciatibusque labefactandam. Nullus torquebatur ab annis decem et octo catholicus, nullus rapiebatur in jus, quin primum illud ab eo quaereretur, nossetne Garnetum, ubi Garnetus esset, ecquid de Garneto resciret; quis ei amicus, quis hospes, quae latebra. Saepe accidit ut, dum effugeret per posticum, milites immissi domum adversa subirent porta. Saepe, dum nostros unum in locum magno numero collectos haberet deliberandi vel precandi causa, subitus adfuit ab urbe nuncius, qui exploratores instare admoneret. Garnetus receptui statim canens, tanquam providus imperator, singulis certas catholicorum domos, quo se reciperent, assignabat, ipse omnium postremus consulebat sibi. Per annos fere octo tranquillus ac tutus in Londini luce oculisque civium versatus est. Villicum Angli nobilis et actotem tota credebat vicinia; tam graphice in hanc speciem se assimulaverat! Nihilominus personam tot annos bellissime gestam deponere, notamque domum deserere coactus est exploratoris, a quo se curiosius vidit observatum, metu. Extrusum statione diuturna, et incertum quo se verteret, Pater Eduardus Oldcornus in aedes Abingtonorum, ubi jamdudum ipse considebat, invitavit. Castellum erat amplum, ad tertium ab urbe Vigornia lapidem: Henlipum vocabant. Variae, ut in ingenti domo, partes, sed pervio usu ita inter se nexae, ut labyrinthum diceres: quem satellites ingressi saepe ad sacerdotes investigandos, inextricabili conclavium errore defatigati abscesserant. Hoc in castello, ut in arce firmissima, jam ab annis sexdecim religionem tutabatur P. Eduardus Oldcornus, quem Hallum vulgo appellabant: quo nomine, tanquam affinis et propinquus Abingtoni, non solum catholicis, sed ipsis quoque haereticis notus et carus, propter mores suavissimos, erat. Huc e tota provincia confluebat pietatis ergo oatholica nobilitas; et Oldcorno sacramenta ministranti, concionanti, sacrificanti operam dabat. Illic saepe cum ceteris adfuerat Hunfredus Littletonus ille, qui conjuratos egressos urbe statim post detectam conjurationem, uti praediximus, acceperat in suas aedes. Eam ob rem conjectus in vincula, et morte multandus, existimavit infelix veniae locum fore, si Patrum latebras indicaret. Abingtoni domum nominat: ibi cum Oldcorno Garnetum docet habitare. Tam optato


page 162, image: s162

indicio incredibilem in modum exultans, advolat cum ducentis equitibus Henricus Bromleyus, Puritanorum longe impurissimus, huic negotio praepositus a senatu, et Abingtoni praediis suo fundo vicinis jampridem inhians. Castri muros parte militum cingit: partem secum ducit ad valvas: quae dum tardius de industria reserantur, postes januae disjicit, ac per muri labem irrumpens, claves domus accipit; et ubique, ut in capta urbe, praesidia disponit. Diebus octo scrutatus omnia, cum caecos latibulorum aditus arte nulla deprehenderet, decrevit ad extremum pro scalis, cubiculis, angulis excubare tandiu, dum fames ubicumque indusos aut conficeret, aut cogeret erumpere. Nec abfuit consilio successus. Duo famuli enecti propemodum fame, ac Patribus quos inedia brevi perituros videbant, consulere cupientes, emergunt e latibulo in quod se cum illis trepide conjecerant. Statim comprehensi, alter se Oldcornum, alter Garnetum esse mentiuntur: nimirum arbitrati se confestim abducendos, et Patres periculo liberandos. Sed admoto lumine propius attentiusque inspecti, vocatis qui utrumque sacerdotem norant, detecta fraus est, ac redintegrata quaerendi cura. Aliquot praeterea dies consumpti evertendis parietibus, frangendis tabulatis, deturbandis laquearibus, quorum in uno egregie picto reperta demum, quae tot labores bene [Note: 50. P. Eduardus Oldcornus capite damnatur.] pensabat, praeda. Rem feliciter gestam fausti plausus consecuti. Advenit nova Londino satellitum cohors: quibus in mediis Garnetus et Oldcornus, velut in triumpho, deportati sunt. Quamquam hic verius patientiae, modestiae, et caritatis triumphus fuit: quarum virtutum odore suavissimo delibuti sensim Bromleyus ac nobiles plurimi, qui se Bromleyo comites addiderant honoris aut praesidii causa, Garnetum praesertim, ejusque doctrinam, pietatem, moderationem mire praedicabant: ac triduo post, cum e carcere productus primum est, eundem inusitata quadam honoris significatione sunt prosecuti. Ejus vero primoribus responsis ita, deliniti fuere judices, ut eorum unus dicere palam non dubitaverit, in tam egregii viri moribus et causa nihil esse posse, praeter doctrinam Papisticam, quod severitatem judicum reformidaret. Sed quia deliberatum catholicae religionis hostibus erat Garnetum nomine conjurationis necare, quaerendus accusationis modus et color fuit. Is nisi post quatuor menses repertus non est. Oldcorni causa quia erat expeditior, prius decisa. Tria illi objiciebantur. Primum, quod P. Garnetum invitasset ad latebras in Abingtoni domo captandas: alterum, quod similiter duos e conjuratis occultandos Patri Joneso per litteras commendasset: tertium, quod conjurationem suis responsis approbare visus esset. Horum trium unus proferebatur testis ac delator, spe vitae ac veniae ad accusandum inductus, Hunfredus ille Littletonus. Primum caput Oldcornus ita purgabat: invitatum quidem a se Garnetum ad latebras; sed ante quam id vetitum edicto fuisset. Ad secundum caput quod attinet, negabat ullas a se ad P. Jonesum scriptas, ad commendandos illi conjuratos, litteras, De conjuratione, quod tertium erat, ita se locutum affirmabat cum Hunfredo Littletono, ut eam minime approbaret: ac si quid obscurius dixisset, nec satis enucleate, idcirco se ita locutum fuisse, quod timeret ne insidiose interrogaretur. Cum ea responsio judicibus non satisfaceret, aliam exprimere multo cruciatu conati frustra sunt; eoque demum coacti devenire, ut dicerent Oldcornum ex animi sui sententia nequaquam locutum esse: verbo conjurationem improbasse, quam animo approbaret: ac innocentem quidem ex iis quae palam enuntiasset, apparere; at ex iis quae animo celasset, perspicue reum esse. Omitto alia ejusdem generis inepta, falsa, et ab omni non aequitate solum sed etiam ratione aliena, quae in Actis et narratione totius causae per eos in lucem editâ leguntur: quale est istud, exempli causa, quod affirmate ibi dicitur, a nemine reorum quaesitam tormentis veritatem; ab ipsismet declaratam ultro, et ipsorum ab ore per scribas publicos exceptam. Vidit Londinum conjuratos, cum traherentur ad supplicium, ita cruciatibus debilitatos, vix ut proferre gradum possent: ipse Oldcornus, quem profecto decebat mitius haberi, quippe qui levissima tantum conjectura premeretur, audiente omni populo affirmavit se quinquies tortum; ac semel per horas quinque continuas ita discruciatum, ut animus ipsum ac paene vita deficeret. Cui contestationi nullus judicum qui aderant,


page 163, image: s163

quidquam oppofuit: ac, si quid opposuisset, abunde refutatum ipsius Oldcorni tacito aspectu fuisset. Dissoluta brachia, luxatae manus, crudelitatem impiam satis redarguebant. Itaque ferali sententiae nomen suum subscribere nequivit, inserensque calamum inter emortuos ejus digitos appatitor, manum duxit languidam, et incompositas aliquot voces exaravit.

[Note: 51. Dire cruciatus abducitur Vigorniam, ibique suspenditur.] At judices verecundia deterriti, cum sententiae contra P. Oldcornum latae iniquitatem jurisperiti Londinenses permulti haud obscure arguerent, eum Vigorniam, ubi minore invidia periret, amandarunt. Ductus cum illo pariter est Thomas Abingtonus; item Winterus, unus e conjuratis. Littletonus mori cum illis jussus, postquam se deceptum et vitae spem ereptam vidit, palam de proditione confessus est: ac merito se mori declaravit, quod Oldcornum et Garnetum insontes neci objecisset. Ab Oldcorno petiit supplex veniam falsi, quod contra ipsum dixerat, testimonii, perfidiam publice detestatus. Maximo P. Oldcornum solatio affecit non haec solum hominis catholici poenitentia; sed etiam Calvinistae juvenis perditissimi, ad meliores transeuntis partes, repentina mutatio. Eodem atque Oldcornus carcere inclusus debitas sceleribus suis poenas postridie daturus erat. Ea Calvini doctrina est, nemini, qui modo retineat fidem in Christum, periculi quidquam aut exitii post mortem imminere: expuncta nimirum satis superque nostra omnia nomina per Christum Servatorem; cui proinde faciat injuriam quisquis necessariam adhuc illis delendis poenitentiam arbitretur. Hac inani fiducia fretus adolescens catholicos, pie ad mortem se comparantes, stolide ridebat, saltitans tota nocte cantitansque. Sed illum, post oblatas impensius Deo preces, adortus blande Oldcornus dedocuit, et ad scelerum detestationem impulit: postremo cum Ecclesia reconciliatum, abjectis erroribus, cum Deo quoque in gratiam sacrae confessionis beneficio reduxit. Laetus ea victoria processit ad supplicii, vel potius gloriae, theatrum VII. Id. April. Ut ventum est in conspectum populi, elata voce Deum testem fecit, duas ob causas mortem irrogari sibi; unam quod ministeria sacerdotum in patria exercuisset; alteram quod hospitio Garnetum, licet nondum edicto proscriptum, excepisset, Interpellatus a forensi magistratu cur tertiam, imo primariam reticêret causam, de conjuratione; negavit causam hanc ad se se ullo pacto pertinere, qui neque dixisset quidquam fecissetve, quo reus conjurationis merito censeretur. Sub haec pie Superos deprecatus, carnifici se permisit, a quo suspensus dissectusque est. Cor cum intestinis in ignem pro more conjectum. Ex eo loco, ubi viscera fuere defossa, flammae diebus totis sexdecim eruperunt, quas imber copiosus extinguere non potuit. Concurrit quasi ad portentum Vigornia: et magistratus istis flammis elucêre suam iniquitatem videns, non abstitit prius, quam eas ingesta, ritu montis, humo penitus obrueret. Sed viri praestantis memoriam perinde non obruit.

[Note: 52. P. Eduardi Oldcorni praecipuae virtutes; ac res in Anglia gestae.] Eum certe Vigornia velut apostolum suum intuebatur: ad hunc, tanquam ad oraculum, catholici omnes confugiebant, cujus regerentur sapientia, et caritate foverentur. Abingtoni domum, tanquam in portum, jactati saevis temporum difficillimorum fluctibus laici sacerdotesque conveniebant; ex eo potissimum tempore, quo Dorotheam, Abingtoni sororem, Oldcornus ab haeresi vindicatam catholicis addiderat. Vix alia res clarius vel divinae gratiae vim admirabilem, vel probitatem Oldcorni ostendit, quam hujus matronae ad meliores partes conversio. Adoleverat in Elisabethae aula, et in haereseos prope sinu: nec pertinaciter tantum ac muliebriter adversabatur disputantibus catholicis; verum etiam sagaciter, ut quidem rebatur, ac valde theologice respondebat. Visus Garneto est Oldcornus unus omnium maxime idoneus, qui femineos spiritus aut eruditione frangeret, aut molliret humanitate. Cecidit incassum primus labor. Tela rationum, si repellere vi non poterat, eludebat astu, pervicacia refringebat; semper invicta, quia victam se confiteri vel semel pudebat. Quid ageret Oldcornus? Subiit animum Christi vox dicentis genus quoddam esse daemoniorum, quod non possit exire nisi in oratione et jejunio. Disputatione omissa, instat orationi; dies quatuor jejunus perseverat. Utebatur hospitio et mensa Dorotheae. Illum biduo toto non vesci mirata, morbum primo suspicari: quem ubi nullum videt; ac tertium,


page 164, image: s164

mox quartum diem omni cibo apstinere comperit, sciscitatur causam, Re cognita, caritatem viri suspiciens, ac permota divinitus, se ad ejus pedes abjicit; antea pertinax arroganter, nunc modeste humilis: modo erroris magistra, nunc discipula veritatis, Docetur per biduum, haeresim abjurat, cum tota familia: ejusque domus, expulso mendacii daemonio, facta est domicilium probitatis ac veritatis. In ea per annos sexdecim Oldcornus constitit, saepe manifesto Numine protectus ab insidiis exploratorum. Monitus aliquando Bromleius illum intus esse, quam minimo tumultu accesserat cum tacito milite; ac superato muro descenderat in hortum, ubi Oldcornus forte spatiabatur. Inambulantem conspicati satellites salutant comiter ac praetereunt. Oldcornus confestim dilapsus abdit se in latebras. Diu multumque investigatus, cum nusquam apparêret, incidit alicui suspicio illum ipsum forsan esse, quem deambulantem in horto conspexissent. Illuc recurrunt: jam abjerat. Elapsum fuga nemo non credidit. Quo id crederent magis fecit equus, quem paulo ante viderant in stabulo, quique jam nullus conspiciebatur, Sic, incerti qua fugisset, infecto negotio abstiterunt. Equus in vicino prato pascens postea inventus est; a quo deductus, qua egressus janua, nulli compertum. Alias non tam cito discesserunt. Certissimis indiciis cognoverant eum ibi latêre. Castellum corona militari cingunt: mox domum totam tribus totis diebus totidemque noctibus lacerant, ac locis plus viginti perfodiunt. Denique ad eum perveniunt parietem in quo erat abditus: pulsant malleis saxa singula, partim ut emoveant, partim ut explorent sonum: qui si raucus et surdus redditur, indicium alicujus cavi facit. Oldcornus ad singulos ictus opponebat signum crucis, quo lapides ita muniti sunt, ut nihil nisi solidum clarumque resonarent, ac duriores adamante viderentur. Omissus igitur labor, et indagandi satietate discessum est. Nec minorem Oldcorni curam Superi gerebant, cum ex arce illa cogebatur paulum evagari, quo salus animarum invitabat. Noctu iter cum sociis aliquot ingressus, a lictorum turma occupatur, et ad vicinum judicem pertrahitur. Continuo quis sit, cur iis in locis iter teneat, cur intempesta nocte, quaeritur. Ecce autem adstitit ex improviso senex ignotus, qui pro illo tam apposita oratione peroravit, ut judici plane satisfaceret. Ergo dimittitur cum honoris significatione, non excussis sarcinis, in quibus si supellex rei divinae deprehensa et sacerdotales libri sorent, effugere non poterat quin agnitus, sine ulla cunctatione damnaretur. Hunc in modum ejus vitae Superi praesentes consulebant. Jam antea valetudini consuluerant, singulari beneficio. Cum enim nullum faceret finem sui voluntariis poenis discruciandi (in quo modum sancti vix tenent) ruptâ pectoris venâ vim magnam sanguinis effundebat, adeo ut viribus saepe destitutus et semianimis jaceret. Ad haec, ulcus in ore putridum, et immedicabilis cancer natus. Sacram ad S. Venefridae fanum, quod in Wallia visitur, suscepit peregrinationem: et utroque morbo liberatus rediit.

Non indignum se tali Superûm patrocinio praebuerat peculiari studio eosdem et colendi et imitandi. Eboraco, ubi lucem hauserat, Remos in Galliam a parentibus missus, biennio post venit Romam, desiderio Societatis ineundae, annum agens aetatis primum et vicesimum. Illic per annos fere septem philosophiae ac theologiae magistris operam dedit. Sacris Ordinibus initiatus, et adscitus in Societatem, remissus illico in Angliam est, cum P. Joanne Gerardio. In desertum littus ambo expositi, aliquandiu erravere defensi tenebris, per noctem caecam et multo foedam imbre. Sub lucem pagum proximum introgressi, allatrantibus ad hospitum novitatem undique molossis, veriti ne a rusticis deprehenderentur, in vicinam silvam refugiunt. Hic a se divulsi Londinum itinere diverso petere constituunt. Oldcornus recta pergit ad mare: nec multum processerat, cum navim modicam aspicit vela explicantem, Londinum versus. Festinus accurrit, quasi opportunitatem transmittendi expectans, et negotii causa Londinum ex interiore Anglia profecturus. Admiscet se nautis, et eos innata comitate sic demulcet, ut una cum iis in urbem, nulli suspectus, et quasi pridem notus, admittatur. Continuo in mediam dimicationem a Garneto conjectus, insignes eo duce ac magistro victorias de vitiis et haeresi reportavit. Iis addidit cumulum


page 165, image: s165

gloriosa morte, quam cum fortiter obiret, unus hic illum angebat dolor, quod eidem duci ac magistro suo amantissimo, causa necis quodammodo exstitisset. Id quo pacto acciderit explicandum resat.

[Note: 53. P. Henricus Garnetus ter et vicies causam dicit. Quid iili objectum.] Perductus Londinum, ut retuli, Garnetus ter et vicies vocatus ad dicendam causam fuit. Quaestioni praeerant selecti ex aula et foro judices, ut populo persuaderetur agi rem magnae molis, et in qua regni salus verteretur. Interim rumores de Garneto, ad conflandam catholicis omnibus invidiam, dedita opera disseminabantur; illum conjurationis infandae unum esse auctorem: ab illo facinus excogitatum, incitatos conjuratos et impulsos: demum exteros Principes ad occupandam, sublato Rege, Angliam invitatos ea lege, ut Papistica servitus revocaretur. Haec omnia rite esse confessum aiebant partim tormentis urgentibus, partim premente conscientia. Quae cum palam affirmarent viri ea gravitate, splendore, amplitudine praediti; non tantum credula plebs adjungebat fidem, sed etiam oratores Principum et administri tanquam certissima scribebant, Europamque omnem fama tristis pervaserat. Addebatur, illum impatientia maeroris ac poenarum expectatione conturbatum, pristinae mentis vigorem sanitatemque amisisse; neque jam ut reum, sed ut mente captum et furiosum, catenis attineri. Silebat oppressus dolore grex catholicorum: adversarii triumphabant. Sed mutata brevi scena his inanem Iaetitiam, illis maerorem et metum excussit. Reus pro more in publicum producendus erat. Dicta dies V. Kal. April. Tota concurrit Anglia ut Garnetum confitentem, abjectum, convictum aspiceret. Utque talis reipsa videretur judices diu multumque laboraverant, intentandis terroribus, cruciatibus adhibendis, intexendis arte veteratoria interrogationibus. Nihil tamen exprimi, nihil quod sceleris umbram prae se ferret deprehendi, vel ipso Poppamo [reading uncertain: page damaged] teste, potuit.

Promptum illud quidem erat damnare sacerdotem et Jesuitam: at satis hoc esse non censebatur, ad inurendam catholico nomini, quod unum maxime quaerebant, notam perduellionis. Faciendum sibi omnino putaverunt ut Garnetus conjuratorum dux, quemadmodum splendide promiserant, renunciaretur, eoque crimine damnaretur. Ad novas artes igitur, ut aliquid ab eo extunderent confugerunt. Duos carceres medius paries dividebat, vacuus certo in loco, et hominum aliquot capax. Eodem in pariete rima, seu foramen erat de industria pertusum, ita tamen ut vitiosi muri fortuitus hiatus videretur. Per hanc rimam commeare vox ab uno ergastulo poterat in alterum ipsi adjunctum; et simul excipi facile ab iis qui latêrent in excavato pariete. In uno ex istis carceribus P. Henricus Garnetus tenebatur: in alterum transferunt P. Eduardum Oldcornum. Doli admonitus Garneti custos illum certiorem facit in proxima custodia esse P. Oldcornum; rimam ostendit; per hanc colloquendi cum eo copiam fore: det operam ut id raro et caute faciat, in primis vero caveat ne quis id resciat; curaturum se ut Oldcornus idoneo tempore succedat ad rimam. Gratias agit ingentes Garnetus: mox ad foramen adrepens alloquitur Oldcornum; et sciscitanti quid ageretur, quonam ipsius causa loco esset, respondet nihil adhuc inventum esse, quo probaretur conjurationis fuisse conscius, nec porro inveniri posse: unum in terris hominem exstare, qui jam Anglia excessisset; a quo impium facinus deliberatum se non consulto ac prope perfectum, cognoverit; sed ita, ut facere indicium nequiret. Haec postrema verba sunt ab iis excepta qui latebant in caecis insidiosi muri penetralibus, ac statim ad judices delata. Evocatur Garnetus: objicitur colloquium illi suum cum Oldcorno: quis ille tandem sit unus conjurationis conscius ex quo illam cognoverit, edicere jubetur. Sensit se proditum. Ergo sine tergiversatione confitetur ad se missum a Catesbyo Patrem Grienwellum, qui suam de conjuratione jam deliberata et confecta sententiam exquireret: sed interposito sacra: confessionis sigillo, cujus arcani religione tandiu teneretur, dum illa publicam in lucem erumperet. Nihil a se praetermissum fuisse ut machinatorem tetri facinoris deterreret: jussum Grienwellum idem omni ope praestare: Summum Pontificem a se oratum multis precibus ut catholicos omnes, etiam proposita excomunicationis poena, vetaret moliri quidpiam adversus Regem et regnum. Visum esse Catesbyum saniora cepisse consilia: quin, promisisse nihil a se tentatum iri,


page 166, image: s166

donec ab Urbe responsum afferretur; nec sese quidquam, nisi probante Pontifice, aggressurum.

[Note: 54. Accusatorum solicitudo, improbitas, strophae.] Hac tam Candida, tam sancta denunciatione judices attoniti, haesere distractis in diversas partes sententiis. Erant qui satis crederent esse criminis, quod conjurationem cognitam non detulisset: nullam esse tantam illius sacramenti, et sigilli religionem rati, quantam catholici jactabant. Alii, quamvis nihil religiosi arcani, ac ne sacramentum quidem ullum in Poenitentiae tribunali, ut Haeresis falso docet, agnoscerent; non poterant tamen non laudare doctrinae catholicae tum aequitatem, tum sanctimoniam: simulque fatebantur servandi arcani necessitatem ineluctabilem, si sacramentum admittatur, sacerdotibus esse impositam; quod religio piis, ratio peritis, ipsa natura indoctis persuadet. Quocirca ejus arcani defendendi causa toleratam necem non dedecori, sed honori catholicis fore praedicabant. Itaque novis et exquisitis cruciatibus conati sunt ab eo exsculpere, ut conjurationem fuisse sibi aliunde, quam e sacra Confessione, cognitam, aut ejus etiam partem aliquam ad se pertinuisse diceret. Id cum constantissime inficiaretur, affirmare tamen illud ipsum ac disseminare decernunt: quia simile vero non erat, ut aiebant, catholicos Garneto non assentiente rem tantam esse molitos. Prodiit in hanc sententiam conscriptus primum Anglice, postea Latine, liber hoc titulo insignitus: Actio in Henricum Garnetum Societatis Jesuiticae in Anglia superiorem, et oeteros proditores. Totus huc spectat, ut Garneti ac Sociorum opera dirum facinus designatum et perfectum fuisse doceat. Male coagmentatum opus egregio commentario P. Andreas Eudaemon Joannes disjecit. Re ad hunc modum constituta devehitur curru, velis undique obducto, in ingentem aulam, cui a vexillis nomen est. Populus, proceres, legati oratoresque Principum exterorum aderant; ipse Rex post aulaeum latens, cum praecipuis regni administris, auscultabat: tanta erat illius judicii expectatio! Praelusit advocatus fisci CooKius, et per sex horas integras virulentam orationem maledictis et probris in Pontificem, Papistas, Garnetum refertam habuit: de ipso crimine, de conjuratione, quam idem Garnetus persuasisse Catesbyo; quam in Regem, senatum, regnum machinatus dicebatur, pauca; nihil testibus probatum, nihil demonstratum argumentis attulit. Hoc idcirco fieri putabant omnes, quia confessum ab ipso reo crimen jactabatur, nihilque praestolabantur aliud, quam ut Garnetus lamentabili voce, vera dici agnosceret; suoque testimonio, nomine, chirographo convictus, obtorto collo ad patibulum e vestigio raperetur. Processit in medium, ore ad modestiam et humanitatem composito: reum se clara constantique voce pernegavit: refellit inanes Cookii conjecturas: maledicta exprobravit, ac neglexit. Tum vero ex omni parte dissonus oriri clamor; triumphare gaudio catholici; fremere adversarii; legati Principum indignari, quod sibi tam inepte ac pueriliter factus tandiu fucus foret; dedocere scriptis epistolis Europam; sacerdotis catholici religionem, modestiam, integritatem praedicare.

[Note: 55. Garnetus jubetur mori. Suam innocentiam populo applaudenti probat.] Excanduit accusatorum deprehensa iniquitas et audacia; ipse Rex discedens auditus est cum diceret factum esse pessime, quod interpellatus toties fuisset Garnetus, qui tam commode dissereret. Sed judices, quorum erant odia tanto acriora, quanto injustiora, cum paulisper, ut mos est, secessissent; regressi Garnetum, quamvis non sua modo sed publica prope voce esset absolutus, majestatis reum, auctorem et architectum conjurationis certissimum pronunciant, ac perduellionis evidenter convictum. Addiderunt nihilominus quaedam flagitia, tam a veritate, quam a spectatis integerrimi viri moribus abhorrentia. Ausi etiam promulgare, Garnetum in Calvini jurasse verba; idque palam in oculis civitatis quinto Nonas Maii, quo die necandus erat, denunciaturum. Hic rumor tota sparsus urbe tantam excivit populi multitudinem, ut angusta foret platea ingens, in qua Divi Pauli templum insigne visitur: ibi enim patibulum in theatridio quodam collocari placuerat, propter loci celebritatem et amplitudinem. Plenae spectantium viae, domus, fenestrae: unde transeuntem inclamabant alii, alii fausta comprecatione perhumaniter salutabant. Resalutabat omnes, praesertim catholicos, eorumque preces in hoc ultimo discrimine postulabat: sed ore tam laeto


page 167, image: s167

ac soluto, ut facile cerneres ad praemium vocari, non duci ad supplicium. Eodem vultu ferale tabulatum ascendit; eodem apparatum instantis carnificinae, cultros dissecando quadrifariam corpori, focos cremandis visceribus, aspexit. Inde circumferens oculos, arrectam hiantemque turbam innumerabilem placidissime salutavit. A regiis, qui simul conscenderant, ministris et proceribus interpellatus ut de conjuratione aliquando fateretur, et veniam a Rege peteret: Nihil inquit, habeo cujus mihi sit a Rege petenda venia: quem adeo non laesi, ut nihil praetermiserim, quo ejus vitae consulerem, et conjuratos a nefario consilio dimoverem. Negas igitur, subjecit Montacutius, tibi conjurationem extra confessionis sacramentum a Catesbyo fuisse detectam; quasi hoc pridem a te confessum non haberemus, atque chirographo etiam testatum tuo? Quin igitur, intulit Garnetus, chirographum illud meum profers? Inanem peram frustra excutiens Montacutius, et famulum, ut Garneti chirographum promeret, inclamans, ludibrio fuit, cunctis insulsitatem strophae cernentibus. Perrexit Garnetus magna voce inficiari quod saepius negaverat: seque ex animo, citra ullam verborum ambiguitatem loqui professus, testem sincerae mentis Deum sancte appellavit. Hîc e populo nescio quis vocem attollens; Garnete, exclamat, nunc tempus est palam declarandi, uti es pollicitus, te idem nobiscum sentire, eandem sequi fidem. Ad haec amaro risu Dei servus reclamans: Ego vero, ait, mille prius mortes oppererem, quam a catholica desciscerem Fide: ita sim aeternum salvus, ut hanc unam patêre viam ad salutem credo, profiteor, atque omnibus denuncio. Tum ad rabulati marginem, post rejectas ministrorum erroris aniles naenias, accedens, ea dixit per dimidiam ferme horam, quae miros in animis motus excitarunt: catholicos ad obedientiam ac tolerantiam, alios ad avitam religionem repetendam cohortatus, Romanam laudavit Fidem; pro cujus sanctissimis legibus mori se libenter, ac millies, si liceret, moriturum testatus est. Hanc adhortationem exceperunt preces pro Rege, pro senatu, pro carissima patria, pro se: quibus peractis scalam patibulo admotam subiit, incredibili serenitate; quam dejectus pendensque, imo demortuus retinuit in abscisso capite: adeo ut multi ad visendum propius concurrerent. Ingemuit multitudo: cumque tortor succidere pararet restem, antequam animam efflasset, clamore sublato prohibuit. Eodem vero carnifice avulsum cor cruentis manibus monstrante, ut assolet, nemo consuetas retulit voces, Vivat rex: at lugubri et eloquenti silentio innocentiam optimi sacerdotis unusquisque praedicavit; aut si qua vox audita est, eorum fuit qui dicerent nequaquam hanc proditoris mortem esse.

[Note: 56. Vultus Garneti depictus in spica illius sanguine recenti oblita.] Certatum est pie a catholicis ut ejus vestes deriperent, aut sanguinem sudariis, dum corpus proscindebatur, exciperent. Aderat inter ceteros juvenis e media plebe, Joannes WilKinsonus: qui cum arderet cupiditate reportandi aliquid e dulcibus reliquiis, accessit proxime ad plaustrum, in quod dissecta corporis membra projiciebantur una cum stramine, cui cadaver impositum, ut laniaretur, fuerat. Ex illo stramine excidit spica in ejus manus, recenti cruore imbuta. Laetus hanc defert ad Mariam Bellamyam, Hugonis Grissiti conjugem, gratissimum catholicae matronae munus; quae spicam theca inclusit crystallina, et amicis ostendit. Ecce autem, defixis in illam attentius oculis, expressum in grani cruento folliculo Garneti vultum unus itemque alter, tum alii complures observarunt; lineamentis omnibus tam nitide, tam solerter, in tantulo spatio depictis, ut nequaquam mortali manu opus elaboratum appareret. Vulgata re tantus ad Griffitum concursus est factus, ut ab haereticis sibi metuens, spicam apud regis Hispaniae oratorem deposuerit. Is copiam videndi passim fecit. Magistratus, proceres, catholicis permisti haeretici, rei novitate perculsi, urbem fama impleverunt. Rex moleste tulit, quem ut proditorem necasset, ut sanctum miraculis celebrari, et apud Hispanum oratorem questus est graviter: egitque cum ilio Robertus Cecilius ut Regi spica prodigiosa monstraretur. Negavit orator penes se illam esse; jam enim ut ad Leodiense collegium Societatis deferretur curaverat: et Wilkinsonus, ne quid sibi crearetur periculi metuens, transmiserat in Belgium: ubi coufirmata jurejurando rei totius, uti modo retulimus, narratione mortem


page 168, image: s168

[Note: Audomaropoli Vide plura apud Alegamb. pag. 710.] pie anno insequenti obiit. Interim instituendam de miraculo quaestionem Cantuariensis antistes, quoniam fori ecclesiastici causa erat, suscepit. In carcerem conjecti sunt alii atque alii, ad quos pervenisse spicam compertum erat: quaesiti deinde qui dicerent Garneti effigiem in spica non exstare: merum esse commentum a Papistis excogitatum. Sed cum nemo reperiretur, qui gratiae plus vel timori, quam suis oculis et veritati tribueret, eo delapsus est Cantuariensis, ut nihil esse in eo prodigii jactaret: Garneti faciem sic depictam delicatiori penicillo fuisse. Verum arcessiti pictores, qui spicam antea inspexerant, licet pretio ad fallendum inducti, negarunt humanam artem simile quidquam moliri posse: ac nonnulli rem tentare ausi, frustra fuerunt. Igitur, quod unum restabat osoribus miraculorum et innocentiae, scriptis libellis ac stilo spicam lacerarunt, quam manibus non poterant; novisque calumniis Garneti nomen obscurare conati sunt, quod Superi pergebant illustrare novis prodigiis. Nam ejusdem spicae beneficio parturientem aegre feminam facili defunctam esse partu: alteram gravi laborantem morbo, pristinae valetudini restitutam, constabat. Multo felicius et sanctius exercuit stilum in hoc eodem argumento catholicus poeta, qui in istis vocibus, Pater Enricus Garnetius, sententiam hanc luculento anagrammate, ne litterula quidem mutata, reperit: Pingêre cruentus aristâ.

[Note: 57. P. Garneti aetas virtutes, labores.] AEtatis annum agebat Garnetus quinquagesimum primum; trigesimum primum in Societate, vigesimum a suo in patriam reditu; in qua per decem et octo annos Sociis praefuerat, singulari prudentia. In eo licebat admirari dissimillimas virtutes arctissimo inter se vinculo conjunctas: animum ingentem et periculorum omnium contemptorem, cum insigni humilitate; qua in primis fiebat ut sentententiam aliorum in agendis rebus libenter exquireret, ac facillime praeponeret suae: fiduciam divinae tutelae incredibilem, cum pari sedulitate ad cautiones omnes et artes vitandi periculi adhibendas: curam et studium tuendae in nostris religiosae disciplinae alendaeque pietatis, cum simplicitate minime fucata et candore. Quippe animam, id quod Sapiens de se olim affirmabat, bonam, dotesque sortitus erat egregias, quibus haeresim frui par non erat. In ea educatus, simul atque verum a falso secernere potuit, egressus de terra sua et cognatione sua, petiit Romam; ibique ad Societatem aggregatus, excellentis ingenii vim ac subtilitatem exprompsit: quae dubitationem injecit Romanis Patribus, an illum retineri praestaret Romae, docendisque sacris litteris, aut mathematicis arcanis, quorum erat longe peritissimus, evolvendis occupari. Hunc quidem P. Christophorus Clavius, longo docendi labore debilitatus, successorem dari sibi vehementer cupiebat. Vicit felicitas Angliae, quam vita sanctissime ac sapientissime transacta ornavit; magis etiam morte fortiter obita, ut ipsimet haeretici agnoverunt.

E multis, quae miraculis haud absimilia de illo narrantur, unum alterumve referam. Gaditani civis primarii filius aestuosa laborans febri medicos in summam solicitudinem adduxerat. Id cum uni e nostris maestus pueri parens renunciasset, protulit sacerdos linteolum Henrici Garneti cruore conspersum: quod simul atque puer admovit pectori, sic recreatus est, ut postridie sanus integerque surrexerit. Garneti gratiae apud Deum et meritis acceptum retulit P. Gerardius, quod ex Anglia incolumis evaserit. In eam una cum P. Oldcorno ingressus, ac variis defunctus [Note: 58. P. Joannes Gerardius elabitur ex Anglia. Ejus industria in haereticis conciliandis.] periculis, demum proscriptus cum P. Henrico Garneto et e manibus exploratoris feliciter elapsus, portum attigerat, unde Hispaniae ac Belgii legati solvebant. De naulo cum magistris navigii facile convenerat: nec dubitaverat se indicare legatis. At illi, contra quam sperabat, omnino recusant eum in navim admittere, stomachum Regis veriti, si servatum per eos hominem resciret, quem ipse proscripsisset. Dies tertius Maii erat, et hora ipsa qua Garnetus animam pro religione ponebat: hunc tacitus orat enixe ut amotis obicibus aditum in navim explicet sibi. Vix ejusmodi preces conceperat, cum legati arcessunt ultro, utque admittatur imperant: imo quasi unum e suis comitibus, induunt certis vestibus, et eo nomine securum sistunt in Belgio. Itaque Garneto se debere annos unum et triginta quos deinde vixit, semper est professus: operarius impiger, mire natus ad conciliandos sibi animos, ut eos Deo ac religioni redonaret.


page 169, image: s169

Si quos nanciscebatur cupidiores veritatis, et ad eam per se se vestigandam idoneos, magnopere illis suadebat, ut sedulo apud se reputarent rationes, quae veram Dei Ecclesiam commonstrant, easque suis singulas momentis librarent. Deinde illorum voluntatem, ne pravis inescata cupiditatibus mentem retardaret, abducebat a mendacibus rerum fluxarum illecebris, ope Spiritualium Exercitationum: quarum vim admirabilem mutationes animorum seriae constantesque ostendebant. Jam vero, ut aditum sibi aperiret in hominum coetus, personam catholici nobilis induebat; ac, pro re nata, proferebat argumenta validissima, et ad persuadendum maxime apta; sine verborum fuco, quasi ab aliis audita, aut a se lecta. Quibus cum facile respondere non possent qui audiebant, rogabatur interdum clam et remotis arbitris, ut sacerdotem acciret, a quo plenius eadem docerentur et Ecclesiae restituerentur. Nec dubitabat iisdem in loco indicare se, ac personam deponere, si dignum et opportunum duceret. Documento id erit. Degebat in aedibus haeretici dynastae, cujus uxor clam Romana colebat sacra, quae vir palam detestabatur. Gerardius non alias gerebat partes quam hominis eruditi, et venatoris egregii: sic familia tota existimabat. Nihilo tamen minus, ut erat venator animarum etiam peritior quam ferarum, incumbebat in eam curam ut matronae virum expugnaret: nam lucri plurimum fieri convertendis ad Fidem familiarum capitibus, experientiâ noverat. Huc demum, aliud agendo, perduxit hominem, ut peccata confiteri, et catholicis annumerari constitueret. Pollicetur Gerardius adfore sacerdotem probe sibi cognitum: oraret interim, seque ad sacram confessionem compararet; cujus leges omnes illi minutatim explicuit. Nocte concubia, cum familia omnis somnos carperet, adest improvisus, et Societatis talari veste indutus. Quem ubi paulisper cunctatus dynastes agnovit, suavissime complexus, totum se illi tradidit, eumque deinceps in patris et amici loco semper habuit.

[Note: 59. Doctoris haeretici misera mors.] Cum erroris ministris, et facinorosis haereticis, dissimili ratione pugnabat. In iis voluntatem et vitia primum studebat profligare: haec enim labes mali prima, et in ejusmodi hominibus a voluntate mens vulgo depravatur. Multo plus autem erat laboris in superanda voluntate, quam in mente debellanda; nec semper victor ex acie discedebat: ut patuit in magistro impietatis, saepe monito de moribus ad bonam revocandis frugem. Ille consulenti aliquando matronae nobili, ac per Superos omnes obtestanti, verum ut sibi de religione diceret, cujus ipsa tot formas tam dissimiles vel unica in Anglia conspiceret, responderat: Vive cum Calvino, cum catholicis morere: seque ita vivere, ita mori velle, affirmabat. Demens! qui Deo sic illudi putaret posse; nec videret in nostra non esse manu mortem, sed fugientis vitae momentum praesens: quod ipsum paene dum oritur, moritur; et saepe, velut intercisa subito catena, ruptum ludit miseros mortales, incautosque destituit. Hoc ipsemet est expertus malo suo. Cum enim ab opipara rediret cena temulentus, non habuit moriens spatium de se cogitandi, qui dum viveret oblitus erat Dei. Edocta melius a Gerardio eadem matrona, cum catholicis vivere sapienter instituit, ut cum catholicis moreretur. Similes isti praedas retulit non semel Gerardius, idque in ipsis plerumque carceribus, ubi per custodes comitate ac probitate conciliatos, licebat illi sacra ministeria exercere. Mutatum templo carcerem crederes; adeo multi conveniebant ad usurpanda sacramenta, auscultandas conciones, operam divinae rei dandam. Custodes ipsi evadebant non jam custodes catholicorum ad poenam, sed ad securitatem; multosque domi suae celabant. Solenne Gerardio, quoad licebat, fuit adire P. Garnetum Anglicae Missioni praepositum, bis saltem quotannis, ubicumque tandem versaretur; ei conscientiae rationem reddere; ejus excipere consilia, et alia comparare aut renovare virtutis praesidia, pro more Societatis: quibus incredibiliter se defendi ac muniri confirmabat. Eum Anglia excedentem secuta sunt odia tum Regis, tum vero ministrorum haereseos: quae ut nominis mutatione falleret, in Belgio Tomsoni nomen sumpsit.

Tales e Garneti schola discipuli prodibant. Eorum unum adhuc alterumve idem iste annus MDCVl. in gravissimis tormentis invictos exhibet. Operam Garneto


page 170, image: s170

[Note: 60. Nicolaus Odoenus vi tormentorum disrumpitur.] et catholicis pridem navabat, instar famuli, Nicolaus Odoenus sive Owenius, Anglus; qui nomen Joannis adsciverat, ut facilius lateret, ac vulgo Joannes exiguus, a statura breviore, vocabatur. Non alius eo peritior feliciorque ad excogitandas latebras, et subterraneos recessus ac vivorum sepulcra, in quae abditi sacerdotes lynceos vel acutissimi exploratoris oculos fugiebant. Vix unum ex illis erat reperire, qui non Odoeno salutem suam saepius acceptam ferret. Obibat nobilium catholicorum domos, et omnia diligenter contemplatus, inextricabiles labyrinthos fabricabat, nullo socio laboris aut conscio: quamvis perfodiendi saepe forent parietes crassi solidique, alta humus egerenda, vectahdi lapides: ut portenti simile videretur homunculum tanto labori parem esse. Et additas divinitus fuisse vires persuadent sacra Eucharistia et oratio, a quibus laborandi faciebat initium. Sui vero laboris aliam mercedem capiebat nullam, praeter merituro Christianae caritatis; et sacerdotum, quibus tutandis operam devovebat, preces. Id cum percrebuisset, incredibili studio ad eum comprehendendum excubabat satellitum industria, qui multos hoc uno capto perditos captosque judicabant; quippe qui omnia pernosset latibula: et illis patefactis, nihil morae futurum arbitrabantur, quin sacerdotes plerique omnes aut comprehenderentur, aut Anglia excederent. Itaque postquam detectus et comprehensus ipse cum Patribus Oldcorno et Garneto fuit, exclamavit Cecilius, triumphantis in morem, nunc denique refossa talparum cubilia, nunc patêre latebras sacerdotum: explicandam vim omnem tormentorum ut Odoenus indicare, quae norat, cogeretur. Nec mitiora dictis fuere facta. Pertractus in cruciatuum officinam, nunc sublime attollitur, molari saxo pedibus alligato; nunc in equuleo distenditur, idque aliquando per septem horas continenter; quamvis hernia gravissime laboraret: quo affecti morbo, eximuntur per leges ejusmodi cruciatu. Veriti tortores ne illi, ut postea contigit, ilia rumperentur, ventrem ferreo circulo substrinxere, ut diuturnae morti fufficere vita posset. Nulla vox interim nisi suavissimum Jesu nomen excipiebatur, quo dolores acerbissimos Dei famulus leniebat. Dolens ab homuncione sua tormenta seque vinci Wadeus, huic praepositus quaestioni; Quandiu cessabitis? exclamat tortores increpitans. Non vestrae vos lenitatis pudet? Sic homulus vobis mihique illuserit? Stimulati crudelibus jussis carnifices, contendunt brachia, adducunt equulei fidiculas tanta vi, ut lacerato pectore, prorumpentibusque intestinis, Joannes exanimis jacuerit.

Non aliud ad vitandam tetri facinoris invidiam effugium Wadeo patuit, quam ut jactaret Odoenum sibi necem, adacto in viscera cultello, conscivisse tormenti gravioris metu. Fidem ut fabulae faceret, cadaver visceribus vacuum illudenti plebeculae objecit. Exstitere tamen vindices veritatis, qui rem, ut gesta et explorata sibi erat, palam testati sunt; eo facilius crediti, quod abrepti statim in carcerem fuerint, ut liberam ac veram vocem ergastulum opprimeret. Priusquam adscriberetur Odoenus a Garneto in Societatem, operam Campiano [Note: 61. Ejus vita in Societate ac virtus.] dederat. Cumque ejus virtutes ac mortem heroe Christiano dignam, audacius quam inter haereticos tutum erat, dilaudaret, conjectus est in vincula; in iisque diu mansit onustus ferro, colaphis per ludibrium caesus, inedia maceratus, coopertus ita vermiculis foedissimis et adesus, ut moveret commiserationem, ac vivum cadaver, osseamque compagem, intuentibus offerret. Addebat his miseriis cilicium asperrimum, quod exuit deinde nunquam; tanta erat patiendi pro Christo sitis! Ex hac immani custodia, credo quia vivere non posse diutius putabatur, eductus adjunxit se Patri Joanni Gerardio; quem tutis non raro clausum latibulis, incolumem ad magnos labores servavit. Captus cum illo subinde, tortus, excarnificatus, cum nullius rei faceret indicium, libertate donatus est. Hanc in obsequio P. Garneti per annos complures utiliter impendit, servandis corporibus catholicorum, et animis bono Christi odore imbuendis; quem ubique diffundebant ejus modestia, patientia, humilitas, singulare studium castimoniae: ut quamvis religiosum nescires (nam id occultari oportebat) alumnum tamen Societatis isti mores demonstrarent: essetque in honore ac pretio apud proceres


page 171, image: s171

catholicos; et sacerdotum vel praestantissimorum famam, licet eo dignitatis careret gradu, opinione probitatis adaequaret.

[Note: 62. Sacerdotes Anglia in exilium pulsi. P. Thomas Strangeus discruciatur.] Post dejectum ingens religionis in Anglia columen, P. Henricum Garnetum, sacerdotes facessere insula sunt jussi, gravissimis poenis, ni morem gererent, constitutis: nonnulli carceribus emissi, et in navim, ut exulatum abirent, impositi. Remanserunt non pauci caritate patriae, religionis studio. Ex iis captus P. Thomas Strangeus, tam diros cruciatus pertulit, ut debilitato corpore, manibus pedibusque distortis, delumbatus inutilisque, totis triginta, quos praeterea vixit, annis languerit. Non ausi tamen tantae crudelitatis auctores eundem in Anglia retinere: ne deforme spectaculum circumferret, ac populos doceret quid esset de Anglicana, quae praedicabatur ambitiose, clementia sentiendum. Vivere illum coegerunt, quia nihil in eo fere perimendum restabat: liberum esse, quia nihil reliquerant ei liberum et integrum, praeter vocem et constantiam. In equuleo cum distenderetur, aiunt accessisse theologum e Calvini schola, disputare gestientem: cui Strangeus. Scande, inquit, mecum in hoc pulpitum, ut aequo marte pugnemus. Rursus, cum praefectus arcis Londinensis, attonitus viri fortitudine rumorem dissipasset, ipsum sensus expertem et mente captum esse: Si falsum est, quod de me jactatis, inquit, cur mendacii vos non pudet? si verum, cur hominem mente captum cruciare et lacerare pergitis?

[Note: §. IV. QUARTA SOCIETATIS INANGLIA VEXATAE CAUSA.] Pulsis magnam partem sacerdotibus, adhibita est, velut aries bellicus, Jurisjurandi quaedam formula (Juramentum Fidelitatis appellabant) ad labefactandam laicorum patientiam. Fingebat Rex catholicorum fidelitatem, post illud conjurationis portentum, merito sibi esse suspectam. Ergo, ut illos arctius sibi, quod aiebat, obligatos haberet, singulos in certa jurare verba jussit, quibus eam Summo Pontifici auctoritatem abrogabat, quam inesse illi confitentur quicumque ipsum Christi Vicarium et Summum Ecclesiae Pastorem agnoscunt: quam Christianus orbis in concilio Lateranensi congregatus ipsi concessam professus est. Quae vero mens Anglorum esset, cum hoc Fidelitatis Juramentum proponebant, ipse titulus indicabat, in quo appellabatur Tessera Fidei, ad internoscendos Papistas necessaria: quamvis Rex palam praedicaret, nihil a se ultra civile obsequium exigi. Qui sacramentum hoc dicere abnuerent, spoliabantur bonis, sepeliebantur carceribus, ad ignominiam nudi et egentes, amissis cum avita nobilitate opibus, traducebantur.

Volitabant omnem in partem diu noctuque catervae satellitum, gladiis, uncis ferreis, vectibus et malleis armatae, ut adigerent catholicos impio sacramento, ac latitantes ab ipsis, si fieri posset, inferis extraherent. Consternati hac temporum diritate veritatis defensores effugium aliquod circumspicere coeperunt. Adeunt Patrem Richardum Holtbeium, qui ad gubernandos in Anglia Societatis homines Patri Garneto subrogatus fuerat: quid de jurejurando fidelitatis sentiat, percontantur. Ille, quamvis nefas omnino censeret in formulae propositae verba jurare; tamen, cum discrepantes catholicorum sententias videret, primo vetuit ne quid nostri pronunciarent: deinde juramenti exemplar misit Romam, responsum ab oraculo petiturus: demum peritissimos circa Londinum sacerdotes, modo singulos, modo in Archipresbyteri aedibus congregatos, rogavit quid sentiendum, quid catholicis respondendum judicarent. Parum concordes animadvertit. Ipse Blakuellus Archipresbyter, an poenarum metu, an commiseratione tot infelicium victimarum, quas cruciatibus ac neci dedendas, si regia detrectarent imperia, cernebat? putavit fas esse aliqua interpretatione adhibita, Regi obsequi: tamen quaerendum censuit quid Romae videretur.

Pontifex rescripsit neminem, salva Fide catholica, et sine detrimento aeternae salutis, obligare se perfido sacramento posse. Pontificis mentem ita Blakuellus explicuit, [Note: 63. Blakuellus Archipresbyter foede labitur, et in verba Regis jurat.] ut diceret datum ab eo consilium, non praeceptum impositum: quasi libera potestas dari possit faciendae rei vel omittendae, quae impia et cum exitio sempiterno conjuncta esse declaretur. Huc igitur delapsi sunt Blakuelli adstipulatores, ut jactarent causam non satis Pontifici explicatam et cognitam fuisse; deceptum a Jesuitis et inductum ut hunc in modum responderet. Alteras itaque litteras


page 172, image: s172

anno sequente MDCVII. decimo Kal. Septemb. Paulus V. dedit, quibus ex animi sui sententia se locutum esse, causa diligenter cognita et expensa, denunciat; ac stricte praecepisse ne quis ejusmodi juramentum praestaret: tum, ne quis in posterum liena interpretatione judicium Sedis Apostolicae clevet infringatve omnino prohibet. Serius in Angliam hae litterae perlatae sunt, cum jam Archipresbyter comprehensus et in vincula conjectus, tormentorum aspectu et dolis sceleratissimi Bancroftii Cantuariensis pseudoarchiepiscopi concussus, non modo jusjurandum ediderat, verum etiam catholicis ubique significaverat ne se praeeuntem sequi dubitarent.

Rex pastore profligato laetus, gregem catholicum ferocius invasit. Incendebant illum Parlamentarii; sic appellant unam, e sexcentis quae Angliam infelicem convellunt, praepotentem sectam. Haec Regis ac Parlamenti, sive Senatus, auctoritatem amplectitur, neque aliam ferme religionis ac Fidei normam habet. Episcoporum nomen et caerimonias Romanis simillimas usurpat. Puritani contra (quae altera inter ceteras eminet secta) leges ac dominationem omnem spernunt. Decretis consistorialibus, quae vocant, reguntur: ab Ecclesiae Romanae caerimoniis quam longissime se removent: universum regimen esse volunt penes seniores et majores natu, quos Graeci [Gap desc: Greek words] nominant: inde Puritanis Presbyterianorum quoque nomen inditum. Hos Jacobus antea coluerat: nam in Scotia, ubi regnabat, plurimum vigent: postea, tanquam regum ac regnorum hostes, insectatus est. Illi vociferabantur defecisse Regem ad catholicos, minas jactabant palam, insidias clam agitabant. Jacobus, inquietam gentem ut placaret, odium in eam conceptum effudit in catholicos. Praeter multam ducentorum florenorum in singulos menses irrogatam recusantibus adire populi templa, duas tertias partes bonorum omnium quae possiderent, fisco addixit. Si quis vero frequentare profana templa solitus, mutaret sententiam, sexcentis florenis multabatur. Praecipua pars atrocitatis in exigendo fidelitatis Juramento. Quicumque illud semel iterumque respuebat, capite luebat constantiam. Sancitum etiam fuit, ut qui abirent peregre Principibus exteris militatum, eodem adigerentur sacramento. Jidem jurare cogebantur, duobus testibus ac fidejussoribus interpositis, nunquam se in gratiam cum Romano Pontifice redituros. Hae leges anno MDCVI. latae omnia metu, delatoribus, et periculis implebant. Sed cum regiorum diligentia severitasque ministrorum, imo etiam praesulum, qui lictorum prope partibus in hoc negotio fungebantur, ingentem Regi conflaret invidiam; non dubitavit ipse conscribere Juramenti defensionem, quasi mere civilem obedientiam, et cuilibet Principi debitam, reposceret a catholicis. Regio libello titulus praefixus erat: [Note: A. C. 1607. Soc. 68.] Triplici nodo triplex cuneus: sive, Apologia pro Juramento Fidelitatis. Regis nomen ipsum non exstabat. Huic apologiae responsum est, primo quidem Anglice a P. Roberto Personio: postea Latine a Cardinali Roberto Bellarmino, sub nomine Matthaei Torti. Utramque lucubrationem Paulus V. adjunxit suis ad catholicos Anglos litteris, quibus eos certiores faciebat de veritate Pontificii diplomatis ad ipsos anno superiore missi. Ac Robertum quidem Personium Rex visus est contempsisse, restem illi minitari contentus: de Bellarmino questus graviter, [Note: 64. Bellarmini opuscuium contra Juramentum Anglicanae fidelitatis.] conscripsit ad Imperatorem aliosque Principes Christianos epistolam, seu Praefationem monitoriam, ut vocat; in qua se auctorem prioris libelli non obscure prodit: hortaturque omnes ad excutiendum Romani Pontificis jugum, quem appellat Apostatam, Tyrannum, Antichristum. Istas voces hauserat a suis magistris, regiae dignitatis ac moderationis oblitus. Opusculum Bellarmini oppugnavit scriptor Anglus, qui se L. Cicestrensem dixt. Titulum lucubrationi fecit, Tortura Torti. Hanc Torturam graviter et copiose torsit P. Andreas Eudaemon Joannes, Societatis theologus; qui multa in nos ab isto Cicestrensi Tortore (Is pseudoepiscopus Cicestrensis erat) conficta egregie refellit. Bellarminus Regem, cui non satis regium nomen erat, nisi etiam doctoris et Pontificis titulos adscisceret, altero scripto uberiore docuit continere se intra regiae potestatis ac scientiae limites. Idem scripsit IV. Kal. Octob. insignem epistolam ad Georgium Blakuellum Archipresbyrum; qui juramentum fidelitatis, ut antea dictum est, mortis metu subscripserat.


page 173, image: s173

Hominem multis hortabatur ad poenitentiam. Sed frustra: nullis vel precibus, vel objurgationibus adduci potuit ut mutaret sententiam; ac ne ut litteras quidem Bellarmini, nec non Cardinalis Arigonii legeret, aut legi sibi pateretur. Quin eo devênit infelix, ut palam cultum sacris imaginibus adhibere, ac solita catholicae religionis obire munia formidaret. Quam senior sacerdos constantiam abjecit, hanc tres adolescentes laici aetate ac genere florentes praestiterunt. Illis nomen Gageis, aeterna celebrandum laude. Hospites prius Blakuelli, et amicitia cum eo diuturna conjuncti, abrumpere haec dulcissima vincula maluerunt, quam a Christo disjungi. His accessit Thomas Matteius, Eboracensis pseudoarchiepiscopi filius, qui P. Roberti Personii operâ, Catholicorum partes Romae amplexus, ac reversus Londinum, Pontificiam, Anglia stupente, causam strenue propugnavit; primum verbis coram pseudoarchiepiscopo Cantuariensi, quem, licet haud imparatum, non semel conturbavit; deinde factis, et acerbi carceris, in quem cum Gageis abreptus est, tolerantia.

[Note: 65. P. Guillelmi V Vrigthi concertatio cum pseudoarchiepiscopo Cantuariensi.] Praeivit generosis adolescentibus, nec leve ad catholicam causam tuendam momentum attulit P. Guillelmus Wrigthus, qui paulo post captum Blakuellum, in exploratorum laqueos inciderat. Natus Eboraci, ad Anglicanum Romae Seminarium anno MDLXXXI. confugerat, tanquam ad asylum veritatis et innocentiae. Ibi acceptus in Societatem, sacram de Deo scientiam annis admodum vicenis in Germania docuit: de patria tamen semper anxius, quam tristi errorum jugo videbat oppressam. Neque porro quievit, donec facultatem ejus revisendae adeptus est anno MDCVI. cum jam luctuosus Archipresbyteri lapsus haereticos laetitia, catholicos maerore incredibili affecisset. Delitescebat Londini apud Eduardum Gageum. Extractus e latebris diligentia exploratorum octavo postquam ingressus etat Angliam mense, ad Vadeum, turris Londinensis praefectum, inde ad Cecilium Regis administrum deducitur. Sed cum nullum in eo sceleris vestigium deprehenderent, ad quod adhaerescere posset ipsorum immanitas, maxime perduellionis (nam id unice sectabantur) illum remiserunt ad Richardum Bancrostium Cantuariensem pseudoarchiepiscopum, ut veterator senex inveniret aliquid, pro ea qua valebat arte, unde strui capitale periculum innocenti posset. Nec eorum votis ille defuit. Materia criminis oblata statim est, quae omnibus tunc in ore, Juramentum fidelitatis. Supervênit novus Patri Guillelmo adversarius, quem minime decebat, germanus ipsius frater; et Cantuariensis domesticus sacerdos, idemque Juramenti propugnator acerrimus. Hic Bancroftio adjunctus, arma omnia in fratrem expedivit; sed ab omni parte tutum, et cataphractum, a quo multis uterque vulneribus debilitatus recessit. Nec animi tamen semel, iterum, ac tertio victis ceciderunt. Rursum igitur accitum e carcere Wrigthum dolosus praesul mollioribus verbis, mutata pugnandi ratione ut peritis ducibus mos, aggreditur. Quaerit quid tantum flagitii videat in hoc sacramento praestando. Quia, inquit Wrigthus, summam Ecclesiae regendae ac defendendae potestatem Petro ejusque successoribus Christus demandavit: quae potestas cum ejusmodi jurejurando stare nequit, quo Regi obedientiam nullis circumscriptam limitibus spondere quisque cogitur. [reading uncertain: page damaged] Quid enim, si Pontifex edicat nefas esse adire templa haereticorum, et sacris etiam [reading uncertain: page damaged] interesse; Rex contra declaret esse fas ac jubeat, moremne gerendum Regi dices, non Pontifici? Attamen suo quemque Principi necesse est obedire. Sane, dum se intra regiae potestatis continet fines; dum sacra, in quae nihil juris habet, profanis manibus non attrectat. Regem ergo summam in Anglia auctoritatem obtinere negas? Imo summam Romano Pontifici auctoritatem in Ecclesia gubernanda esse contendo. Ea sacerdos catholicus, prolatis e veteri novoque Testamento rationibus et exemplis, comprobavit. Ad quae Bancroftius ira exaestuans, cum nihil haberet opponendum, convicia, minas et vincula reposuit.

[Note: 66. Catholicorum astu vinculis eximitur.] Pervasit Angliam haec omnem fama, et mentes catholicorum defectione Blakuelli dejectas erexit. Magni ad invictum pugilem continuo, e remotissimis etiam locis, fieri concursus non gratulantium modo proborum, sed haereticorum etiam doceri vel disputare studentium. Wrigthus omnes comiter, ut solebat, accipiens,


page 174, image: s174

sublustrem inanium rationum umbram, et argutiarum fumos discutiebat: deinde solem perspicuae veritatis ingerebat oculis mirantibus: quo fructu, brevi patuit. Nam unus inter mendacii magistros celebratissimus, depositis magisterii opulenti lautis insignibus, et locuplete censu, procul abiit cum'omni familia in eum, ubi regnabat catholica Fides, locum. Alter quaestuosam ministri Erroris professionem palam abdicare non dubitavit. Mitto sexcentos alios inferioris notae. Quibus auditis Rex, etsi magno dolore affectus, ne tamen tortores in Wrigthum illico immitteret, deterritus est: primum, quia Juramenti causam omnem professus erat manifestis niti rationibus; ne tormentis eam probare velle videretur, timuit: deinde speravit fore ut commodius et occultius periret in carcere, oppressus aerumnis ac pestilentia, cui jam strages aliquot per Angliam edenti, aditus in Londinensem custodiam idcirco negatus valde non est. Ea dum in olenti ergastulo liberius bacchatur, Wrigthus periculum lacessere, juvandis aegrotantibus, ac duplicem honestae mortis titulum promereri, ardebat; nec paucos haeresi liberatos sacris caerimoniis expiavit. Adiere Cantuariensem catholici supplices, obtestatique sunt ut Patrem vinculis tantisper educi pateretur, pestilentia sedata redhibendum: seque pro illo vades et fidejussores, multos pro uno, certatim obtulerunt. Repulit orantes inexorabilis senex, id unum occinens: Eligat Juramentum, aut pestem, aut Tartarum. Jam carcerem continua funera exhauserant. Restabat Wrightus noster cum duobus haereticis, quorum alter brevi extinctus est: alter Ecclesiae catholicae clam redonatus, adjutor ipsi, sequester et interpres fuit, sive ad eum mitterentur litterae, sive cum exteris agendum quidpiam foret: quippe nulli suspectus. Carceris custodes partim lue sublati, partim implicatimalo, ac de propria salute magis, quam de vinctorum custodia soliciti, vacuum paene ergastulum servabant negligentius. Id catholici cum animadvertissent, qui omnem servandi cari capitis occasionem aucupabantur, effigiem clavis, qua carcer claudebatur, in cera molli vel argilla expressam deferunt ab fabrum ferrarium, et simillimam verae clavim effingunt. Mox, custode ad potitandum invitato, Wrightum per tenebras emissum in provinciam Leicestrensem transtulerunt; ubi annos complures patriae juvandae feliciter impendit. Bancroftius maerore amissae talis praedae exanimatus, eam sarcire laboravit investigandis et comprehendendis Patribus Societatis: qui amplius quinquaginta per Angliam sparsi, ejus tamen insidias, et lictorum ac delatorum acutas aures oculosque perspicacissimos tenebris, fuga, divinae tutelae scuto tecti, fefellerunt.

Elapsus quoque feliciter anno superiore P. Gerardius et in Belgium delatus, [Note: 67. PP. Gerardius, Balduinus, Garnetus, etc. falso accusati.] fabricata in Anglicis officinis contra se tela retundebat. Non cessabant eum nefandae conjurationis, cui a pulvere nitrato nomen haesit, accusare. Quod etsi regis ipsius testimonio satis refutatum videretur, ut antea docuimus; tamen insectari hominem, et veterem longo intervallo calumniam reponere pergebant. Sacerdos etiam producebatur nescio quis, affirmans auditum a se Gerardium, qui gloriaretur humum e cuniculo, cum dolia sulphureo gravida pulvere infoderentur, a se egestam et exportatam fuisse. Hanc fabulam datis ad Richardum Smitheum litteris, quae ab Italo rerum Societatis in Anglia gestarum scriptore proseruntur, Gerardius fuse refellit, et objectas sibi suspiciones alias purgavit. Non sum equidem nescius, in Actis, seu narratione conjurationis, judicum auctoritate conscripta, Gerardium poni ut istius sceleris reum, manifestis convictum argumentis, perinde atque Garnetum et alios Societatis Patres; sed quanta debeatur ejusmodi Actis fides, posteritati constabit ex iis quae sum dicturus. P. Guillelmum Balduinum Angli pessime oderant hoc nomine, quod ab eorum insidiis et manibus, innocenti dolo fuerat anno MDXCV. vindicatus. Hunc in eadem conjuratione anni MDCVI. et ista ferali tragoedia primarum actorem partium exstitisse; ac patriae perniciem e Belgio, quo profugerat, moliri clamitabant. Ille Romam, praesidum suorum accitu qui nihil ipsi tutum etiam in Belgio videbant esse, profectus est. Agnitus in itinere, comprehensusque a Frederici Electoris Palatini militibus, oneratur catenis; traditur Eduardo Cecilio Roberti Cecilii germano; et in Angliam deportatur. Hunc ab Archiduce Alberto Jacobus enixe postulaverat, quem


page 175, image: s175

suppliciis omnibus excruciaret, quippe reum, ut aiebat, conjurationis, ac proditorem notissimum: id quod omnes ex Actis conjurationis testibusque luculentis constare praedicabant. Albertus, ubi captum Balduinum cognovit, scriptis ad Regem haud mollibus litteris, ut sibi redderetur flagitavit. Promisit Rex daturum se operam ne qua fraus interveniret: nec reo molestiae quidquam aut periculi creandum, si probaretur innocens. Causa instruitur; et quidem bona fide, uti Rex promiserat, caveratque sedulo. Acta proferuntur; excutiuntur apices vel minimi; argumenta, testimonia inter se componuntur. Non modo certi nihil inventum, sed ne probabile quidem ad legitimam accusationem informandam. Neque id satis; collectum ex iisdem fuit quidquid movere vel levissimam suspicionem posset; examinatum in frequenti senatorum gravissimorum et praesulum, illius necem anhelantium, consessu; oblatumque Regi. Ab eo pronunciatum denique est, Balduinum totius ignarum fuisse conjurationis, et omni suspicione absolvendum videri. Hoc amplius: ipsemet Balduinus productus in judicium, audivit quidquid vel excogitari subtiliter, vel insidiose objici poterat. Sic omnia diluit, explicuit, demonstravit, ut Jacobus (nam interfuerat tenui discretus velo) innocentem, laudatis ejus responsis, declaraverit. Assensit Regi coetus omnis, et sententiam secundum Balduinum, publicis litteris consignatam, dixit. Liberatus tamen nisi anno MDCXVIII. non est. En quibus Actis freti Casaubonus, Abbottius, Lancellottus, aliiqae scriptores ignominiam et crimen perduellionis ac proditionis hominibus Societatis impingere non destiterunt!

[Note: 68. Acta Londinensis fori contra Jesuitas quo in pretio et numero habenda.] Quod si quis uberiorem P. Henrici Garneti desensionem, et aliorum e nostris, qui eodem ac Balduinus crimine insimulabantur, desiderat; habet egregiam P. Andreae EudaemonJoannis, Societatis theologi, lucubrationem: in qua pariter labes aliquas, allini doctrinae Societatis solitas ex occasione istorum temporum et illius decantatae conjurationis, luculenter abstergit. Nec moror etiam propudiosa Tortoris Cicestrensis, quem idem Eudaemon Joannes multo sale defricuit, commenta: quale est illud quod asserit, intercessisse ad consilium hoc (nefariae conjurationis) et rem totam procurasse presbyteros et Iesuitas, qui sceleratis illis Eucharistiam porrexerant; idque ad ipsorum animos atque fidem ad hanc actionem tampiam confirmandam. Haec ipsa sunt audacissimi scriptoris verba, quibus non homines nostros tantum, sed alios etiam presbyteros in invidiam, et communionem nefandi consilii vocat: cum tamen neque in edictis, neque in Actione conscripta fiat ulla presbyterorum aliorum, praeter Jesuitas, mentio. Ex ipsa vero in Garnetum nominatim actione compositâ patet, ad Societatis sacerdotes notitiam conjurationis, nisi multo post tempore, quam inita fuerat, non pervenisse. Denique libellus Anglicanus de reorum confessionibus, editus publica auctoritate itemque alter hujus feralis tragoediae locuples commentarius, conjuratos affirmant diserte in judicio negavisse Societatis homines ejus consilii fuisse conscios. Unus Batesius Catesbyi servus dixit duntaxat suspicari se P. Grienwellum rei alicujus fuisse non ignarum; quod hero suo esset a confessionibus, et familiaritate ipsi conjunctus. Quam tamen vocem postea recantavit, confessus sibi extortam oblata spe impunitatis: ut supra monuimus. Garneto quidem certe nihil fuisse objectum, quod alicujus momenti foret, Comes Salisburiensis ingenue testatus est; praeter hoc unum, quod diceretur conjurationem, interposito sacrae confessionis arcano cognitam, non indicasse. Hujus unius rei causa Majestatis arcessitus est, sive quod haeretici homines nullam esse tantam sacri arcani religionem existimarent; sive quod augustum sacramenti nomen ad velandam fraudulentam machinationem obtendi arbitrarentur. Huc igitur tota recidebat accusatio, tenereturne sacramentalis arcani religione Garnetus: deinde utrum conjurationis particeps aliter aut conscius exstitisset. Horum alterum apud catholicos, atque adeo apud quoslibet rerum aestimatores aequos, difficultatis nihil habet vel criminis: alterum nullo unquam argumento probatum est: Quid, quod in Actis Gallice per id tempus editis, atque ex Anglico sermone ad verbum, ut ipse titulus praefert, conversis nulla fit mentio Garneti, propter arcanum sacrae confessionis sancte servatum, accusati; neque ob eam rem capitalis in eum sententia lata dicitur:


page 176, image: s176

sed propterea tantummodo, quod de principatu Regis in Ecclesiam Anglicanam interrogatus, responderit se judicio Ecclesiae Romanae stare. Hinc suspicati sunt nonnulli colloquium P. Garneti cum P. Oldcorno per vitiosi et intus excavati parietis rimam habitum, meram esse fabulam; aut certe nullius momenti ad Garneti damnationem fuisse ab adversariis judicatum. Id si ita est, laudo illorum prudentiam, qui argumentum futile reticendum in hoc scripto censuerint.

[Note: 69. Praefectus Anglicae Missionis. Libri quidam a P. Personio scripti.] Quo gravioribus in Anglia periculis exposita Societas erat, eo firmioribus muniendam praesidiis Praepositus Generalis Societatis existimavit: cumque nondum esset constituta Angliae provincia, quae a suo provinciali regeretur (id enim nisi post annos triginta factum non est) placuit nihilominus creare praefectum Anglicae Missionis, qui curam ad omnes e Societate, partim in Anglia, partim in Seminariis degentes extenderet. Ea praefectura Patri Roberto Personio demandari coepta est anno MDXCVI. Anglotum in Urbe Seminarium regebat magna cum prudentiae laude, res Anglicas apprime callebat, et Societatem in ea insula difficillimis temporibus felicissime gubernaverat. Pontifex novam hanc praefecturam approbavit: eidem certas leges Aquaviva praescripsit. Personius, praeter cetera tuendae Missionis augendaeque adminicula, dedit operam diligenter ut ingens ederetur in lucem copia librorum, quibus catholica Fides defenditur aut illustratur. Nec paucos ipse conscripsit; illum in primis quo vetustissimam in Anglia fuisse docet Romanae Sedis tum doctrinam, tum disciplinam. Errorum, qui deinde irrepserunt, pudendus natales, manifestam novitatem; ac seriem nullo temporum, vel dogmatum, vel denique pastorum, nexu et successione colligatam, ostendit. Nihil huic libro ab adversariis responsum est, uti nec aliis pluribus ab eodem doctissimo viro editis: vix enim ullus abibat annus, quin aliquo ejusmodi telo vel ipse, vel amici, eo impulsore, Haeresim vulnerarent.

[Note: 70. Litterae Praepositi Generalis ad Sacerdotes Societatis in Anglicanavinea laborantes.] Non contentus Aquaviva praefectum Anglicae Missionis, et alumnos Seminariorum praeclaris legibus instruxisse; scripsit ad universos, qui evangelicum opus in Anglia faciebant, sacerdotes Societatis, in haec fere verba. Facere, inquit, non possum, quin vos ineunte anno meis litteris conveniam, praesertim post atrocissimam tempestatem, quae vos anno superiori exercuit, ut misericordiae divinae sit omnino tribuendum, quod ea consumpti non fueritis. De quo tam singulari beneficio gratias illi agimus immortales, hortamurque ut eodem caelesti patrocinio freti, constanter in civium vestrorum salutem incumbatis; habeatisque pro certo nunquam illud vobis defuturum, si vicissim ea praestare studeatis, quae vestrarum sunt partium, et quae a vobis praestari confido. Pro nostri tamen muneris ratione, quaedam, consolandi potius quam cohortandi causa, in memoriam vobis revocanda duxi. Admonet illos deinde ut Societatis Constitutiones, earumve compendium, identidem legant, eaque lectione informent animis imaginem vitae religiosae, Instituto nostro congruentem. Commendat postea studium obedientiae, ut hostium omnes impetus non sustinere modo possint, sed etiam perrumpere, sacro isto vinculo conjuncti cum suis ducibus. Repetit, quod saepe testatur a se praescriptum, ut a rebus politicis tractandis abducant se se quam longissime, imo curent reipublicae perturbatores omni ope compescere; et pacem inter se se, cumque externis concordiam fovere. Subjungit nonnulla de religiosa paupertate, cujus genuinum amorem cupit ab iis ostendi parcimoniae studio, moderatione in cultu corporis, in victu, et cetero usu quotidianae vitae: laudat vocem Apostoli: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Hujus autem virtutis colendae necessitatem petit ab ipso voto, a crebris ejus negligendae occasionibus, a catholicorum sensu, quibus vitae superbia in hominibus religiosis, et oneri et offensioni est. Subjicit praesidia quaedam tuendae castitatis, cujus custodia tanto difficilior, quanto acriores hostium intus et foris conatus ad eam expugnandam. Antevertant igitur vel minimas illorum molitiones, et crebro conscientiae examine detegant, retundant oratione, eludant fuga; carnis maceratione et sobrietate frangant. Abstineant vero ab accipiendis muneribus, maxime feminarum, erga quas severitatem potius, quam indulgentiam studeant adhibere, ut regulae nostrae volunt. Significat optatissimum sibi esse, ut bini una


page 177, image: s177

degant: aut saltem alter ab altero non ita longe absit, quin facile in eundem ambo convenire locum possint. Quod si ne id quidem licet, detur negotium alicui e Sociis spectatae virtutis et prudentiae, ut ceteros invisat, cum iis agat de rebus divinis; eorumdem vota, cum renovabuntur, excipiat; invigilet omnibus denique ac prospiciat, praesertim si fuerint a Missionis praeside longius disjuncti. Claudit epistolam his Pauli verbis: Spestaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus itemque istis Petri: Vigilate, quia adversarius vester circuit quaerens quem devoret. Quae fusius exponens oratione sacri ardoris plena novam omnium animis alacritatem addit. Sane, si de unoquoque Christianorum vere pronunciari potest, In medio laqueorum ingredieris: ea vox in eos maxime sacerdotes cadit, qui inter assidua, non corporum magis, quam animorum, discrimina versantur: idque unius e nostris exemplo periculoso confirmare licet: ex quo intelligetur quam temere faciant, qui suo potius, quam praesidum ductu res, etiam ad fructum pietatis splendidas, aggrediuntur.

[Note: 71. P. Iacobus Sharpus immane periculum adit a parentibus.] Is erat P. Jacobus Sharpus (Pollardum alio nomine vocatum invenio.) In Angliam e Belgio proxime superioribus annis redux, nihil sibi faciendum prius putaverat, quam ut parentes suos ab haeresi traduceret ad veram Fidem. Ut vero colloqui cum iis liberius posset, hortatus illos est ut aedibus relictis, et natali solo, commigrarent in aliquem, ubi frequentes catholici degerent, locum. Assentiuntur: commigrant. Filius paternis in aedibus, ubi se tutissimum rebatur, sensit divini oraculi veritatem, Inimici hominis domestici ejus. Conjurant in filium parentes clam, et eum a catholica Fide divellere constituunt. Admonent irenarcham; et cum illo consilia de pervertendo filio conferunt. Irenarcha, Graeca vox, praesidem pacis sonat. Id nominis in Anglia certis magistratibus datum, ut antea retulimus. Adest irenarcha, velut ex improviso: conspicatus Sharpum minaci vultu quaerit quid istic rerum agat, cujas sit, cujus religionis et instituti. Parentes filium fatentur: cetera dolose silent. Urget irenarcha, et sacerdotem esse contendit, illumque custodiae parentum, donec omnia plenius examinentur, committit, exitium interminatus patri, si filium elabi patiatur: simul duos assignat e familia servos, qui satellitum ritu, ab ejus latere non discedant. Parentes in speciem et ore tenus maesti, intus laeti successu, filium bono animo esse jubent; pollicentur se periculi quidquid instaret, depulsuros; pecuniam, corporis lautiorem ornatum, et alia id genus, emolliendis animis opportuna prolixe subministrant. Olfecit infandam artem Christi miles, et ingenium ad fugae consilia vertit. Interea domum ventitabant submissi a parentibus doctores haeretici, et ex insidiis committebant varium de religione certamen, modo apertius, modo tectius, ut res poscebat. Et fuit qui justae conditionem pugnae ac locum offerret in victoris partes concessurum se, si vinceretur, affirmans. Accepit conditionem Sharpus, ut a custodiendi anxia solicitudine parentes paulisper averteret. Fingit se de uno illo certamine cogitare, cum totus esset in meditanda fuga. Quid multa? Equum ab amicis obtinet: ac per tenebras evolat. Sed arrecta, quae semper excubias agebat, familia prosilit, insequitur, reducit. Lamentari enimvero mater pater acerbius conqueri: illa interdiu filium asservare, hic noctu dormientem habere in eodem secum lecto. Januae multis clavibus obserantur, fenestrae omnes ferreis muniuntur vectibus; nemo ad colloquium admittitur, ne consanguineus quidem. Tentavere aditum catholici dolo: certum hominem mendici cultu mittunt, qui exploret quo res loco sit, ac si qua recludat aditus molles via, alloquatur. Deprehensus explorator pius, regiis satellitibus traditur, vinculisque mandatur. Tunc parentes, deposita quasi persona, rem agere palam; filium disputantibus debellandum objicere; nihil quietis induciarumve concedere, ut saltem defatigatione frangeretur. Id ubi parum proficit, amplam hereditatem proponere, nobilem sponsam, opulentam domum. Addebat mater precibus lacrymas: gladium etiam offerebat, orans ut maternum peteret sinum, si pergeret aversari preces: ambo deinde ad filii pedes, profusis lacrymis, accidebant. Stabat immobilis, licet acri dolore saucius in tam difficili pugna, filius; secum istas revolvens Christi voces: Qui amat patrem aut matrem plus quam


page 178, image: s178

me, non est me dignus: Nec non istas Hieronymi: Si mater sparso crine, scissis vestibus, ostendat ubera: si pater in limine jaceat; per calcatum perge patrem. Solum pietatis genus est in hac re esse crudelem. Neque tamen omittebat rationibus et argumentis patrem urgere, quibus cum non esset senex respondendo par, ad suos theologos filium revocat, rursumque in mediam disputationem conjicit. Invitantur sectae proceres, magistratus etiam admonetur: conseruntur manus in haereticorum frequenti et catholicorum consessu, parente utroque non spectante modo, sed adversarios stimulante. Tanto furore victum et perditum filium cupiebant. Sed hic ipse illorum ardor excussit ipsis praedam e manibus, et filio denique effugium aperuit. Dum acriter decertat, adversariosque punctim, ut dicitur, et caesim ferit, exclamant sacerdotem esse, ac theologum Papistam; neminem alium arma sacrarum litterarum tractare tam feliciter ac scienter posse. Sharpus adhuc se sacerdotem esse omnino celaverat: verum postquam rescivit edicto regio datam sacerdotibus catholicis liberam discedendi ex Anglia potestatem, et perpetuo fruendi exilio; unam hanc sibi restare viam, qua vim injustam effugeret, cernens, ultro se sacerdotem confitetur, et exilii jus reposcit. Hîc repente mutata scena: parentes metu attoniti obriguere: doctores haeretici vociferantur sumendum de Papista supplicium: magistratus injicit sacerdoti manus: Eboracum abducitur in vincula. Duos menses in carcere jam haeserat, id agentibus apud regium Consilium parentibus ut perpetua custodia teneretur potius, quam exilii frueretur beneficio, dum sperant aliquando expugnari posse, ejusque saltem conspectu in mitiore custodia se beandos confidunt. Neque recusarunt judices, modo non abnueret interesse concionibus publicis, et Juramentum Fidelitatis Anglis omnibus oblatum, edere. Sharpus beneficium legis opponit, copiam exulandi, quae sacerdotibus omnibus fieret, negari sibi non posse pugnat. Vicit, insalutatisque parentibus ex insula se proripuit. In eam denuo reversus, infidam domum, et blandos hostes fugiens operam utilem navavit alienis, quam in suis tanto periculo luserat. Decimo sexto circiter post hunc MDCVII. anno in Societate decessit.

[Note: 72. Domus probationis Anglicana in Belgio.] Hi sunt illi scopuli, ad quos interdum, etiam defuncta gravissimis procellis, virtus adhaerescit, nisi regatur obedientia, nisi Dei timore muniatur. Quod Personius sapienter prospiciens, agitabat animo jamdudum, ut domum aliquam probationis in Belgio constitueret, in qua Seminariorum alumni, qui Societatem ambiebant, aliique ex Anglia sacerdotes, ejusdem candidati, condiscerent arma coelestis militiae tractare per otium, et ad ejusmodi pericula fortiter ac tuto subeunda pararentur. Etsi enim in vicinarum provinciarum tirociniis instituebantur, minus tamen commode id fiebat, eorumque numerus oneri jam coeperat esse provinciis. Ad propriam domum illis aedificandam plurimum adjuvit liberalitas Hispanae virginis Aloysiae Caravajaliae. Haec ab Aragoniis orta regibus, totam se dederat studiis pietatis: et, sublatis morte parentibus, sui juris facta, vindicatam ab injusti tutoris avaritia dotem tradidit in P. Josephi Creswelli manus, qui vices praefecti Anglicanae Missionis gerebat in Hispania. Perlecta Patrum Edmundi Campiani, nec non Henrici Walpoli mors; tum meditatio rerum coelestium, ex qua maxime intelligitur quantum sit vel unius animae pretium, ita nobile virginis pectus accenderant, ut non suas duntaxat fortunas, sed se ipsam, si res tulisset, tutandae in Anglia religioni, quam diris vexari modis saepe audiebat, consecrare percuperet. Ergo pecuniae summam hanc aedificandae domui Societatis in gratiam tironum Anglorum destinavit, ubicumque P. Roberto Personio videretur. Ac Patri quidem Creswello placuerat, annuente Philippo III. domum istam ponere Flaviobrigae (Bilbaum vulgo vocant) in Cantabria. Sed praeter coelum non usquequaque Anglis amicum, aliasque gravioris momenti difficultates, ipsa loci longinquitas, itinerumque sumptus et pericula Personium deterrebant. Sedem aliquam in Belgio, vicinam Seminariis Anglicanis, circumspicienti obtulit sese in finibus Flandriae et Artesiae pagus Watenensis. Ei pago imminet collis, in quo Clementia Flandriae Comes templum olim et coenobium condiderat, certisque dotaverat praediis, in Episcopi deinde Audomaropolitani


page 179, image: s179

jus et mensam, ut vocant, a Pio V. translatis. Erat Jacobus Blasaeus ejus urbis antistes, e sacra D. Francisci familia. Qui cum religionis in Anglia Belgioque strages prae oculis haberet, novum aliquod praesidium tot damnis et cladibus opponere cogitabat. Ea secum reputantem P. AEgidius Schondonchus, Audomarensis Anglorum Seminarii moderator, convenit: acceptas nuper litteras a Personio, locum ubi tirocinium Anglicum poneretur investigante, ostendit. Cui antistes es religiosissimus; Venisti huc non sine Numine, inquit: in ea ipsa constituendi uspiam hujus tirocinii cogitatione defixus eram: et occurrebat Watenenso monasterium hisce consiliis peridoneum. Haeresi opponenda est haec munitio. Probavit mentem praesulis Scondonchus: liberalitatem Personius laudavit, et gratias ingentes egit. Paulus V. ratam illam esse jussit. Rex Catholicus negotium Alberto Archiduci Belgium gubernanti enixe per litteras commendavit.

Agebat Bruxellis Angliae regis orator apud Archiducem. Is litterarum ejusmodi rumore commotus, et veteri Anglorum Calvinistarum in haec Seminaria odio incitatus; praesertim cum vigeret adhuc recens memoria illius tetrae conjurationis, quae tantam catholicis conflaverat invidiam, trepidus ad Albertum accurrit. Rem enimvero molestissimam Jacobo Regi fore significat; obtestatur ne illam Belgico Consilio proponi patiatur; minas precibus admiscet. Conturbatus Archidux litteras Philippi ac Pontificis ad Consilium Belgicum non retulit. Urgebat Albertum Blasaeus, regia auctoritate ac mandato fretus. Visum est placari oratorem Anglum posse, si nulla fieret in Pauli V. litteris Angliae mentio. Itaque, cum esset in diplomate Pontificio scriptum, institui a Patribus Societatis hanc domum probationis, ut non tantum regionem illam (Belgium) plurimum in Domino consolari possint, sed vicinum etiam Angliae regnum et catholicos ejusdem, Fidei causa in eo laborantes spiritualibus juvare subsidiis, etc. Item, ut in ea domo, donec regnum Angliae ad Fidem catholicam revertatur, ac collegia et domus dictae Societatis in eo erigantur; nobiles Angli, et alii pro missionibus ad dictum regnum pro tempore destinati, praecipue admitti possint. His verbis deletis, reposita sunt sequentia: Ut dictae domus probationis Societatis JESU religiosi vicina oppida et vicos obeundo, pro instituti sui ratione, non tantum regionem illam plurimum consolari possint; sed vicinas etiam provincias et regna, et catholicos eorumdem, spiritualibus subsidiis, pro loci propinquitate et opportunitate, plurimum juvare valeant. Hac mutatione mitigatus est orator Anglus, et monasterii Watenensis inita rite possessio. Neque tamen adduci unquam Albertus potuit, ut eo in loco familiam tironum considere pateretur. Domum initio pauci coluerunt Angli; rem familiarem Belgae Patres administrabant. Ergo quaesita sedes alia tironibus, et collocata Lovanii primum anno MDCVII. deinde, propter Angli Oratoris querelas, et aerem novitiis parum aequum, Leodii anno MDCXIV. exeunte: traductis tamen ad eas domos vectigalibus e Watenensi praepositura colligi solitis. Quemadmodum Watenas revocatum fuerit idem tirocinium dicetur inferius. Timuerat Antistes Audomaropolitanus ne mutatio in litteras Pontificias inducta pristinis suis de Anglia unice juvanda consiliis obesset. Accessit alius subinde metus e Belgicae provinciae partitione in duas, unam Flandrobelgicam, alteram Gallobelgicam. Petiit a Praeposito Generali, ut quaecumque tandem incideret mutatio, non traderetur coenobium ejusque proventus aliis quam Anglis tironibus: itaque sancitum est.

[Note: A. C. 1608. Soc. 69.] Dum Anglicanis tironibus paratur domus, miles veteranus ex eadem gente P. Thomas Garnetus emeritae militiae praemium accepit anno MDCVIII. Erat P. Henrici Garneti nepos, quem anno MDCVI. egregia morte perfunctum vidimus; filius vero Richardi Garneti, cujus celebre apud Anglos catholicos nomen propter insigne studium religionis. Ineuntem aetatem exegerat in Seminariis Audomarensi et Vallisoletano. Sacris excultus Iitteris, et auctus sacerdotio, rediit in Angliam, animas, aerumnas, necem quaesiturus. Probavit industriam per aunos sex in Evangelico ministerio consumptos, et ab Henrico Garneto in Societatem acceptus est. Ibat in Belgium tirocinii ponendi causa, cum Catesbyana conjuratio erupit. Occlusis portubus, itineribus obsessis, dum oberrat anxius, capitur. Nec ita multo post Henricus Garnetus est comprehensus Ambo Londinum


page 180, image: s180

[Note: 73. P. Thomas Garnetus capitur.] perducti, et disjunctis carceribus inclusi sunt. Henricus in Turri Londinensi asservatus viam, qua nepotem carissimum per litteras conveniret, reperit. Sed intercepta epistola Thomam in gravissimum adduxi periculum. Hoc enim indicio vocatus in suspicionem Catesbyanae conjurationis, in eandem Turrim cum Henrico, cui crimen istuc objiciebatur, tanquam sceleris nesandi conscius particepsque, pertractus est. Productis P. Henrici litteris, nihil repertum quod valeret ad firmandam suspicionem; pernegante acriter ac refellente quidquid opponebatur, Thoma. Ego vero, exclamat atroci voce Cecilius, exsculpam quod impudenter negas: ferrum, trochleas, equuleos expedite. Nihil equuleo ceterisque crudelitatis ingeniosae artibus expressum est. Itaque in ergastuli fetentis cavum retractus, novem paene mensibus ibi jacuit, eosque collegit morbos ac dolores, quos sola denique mors sanavit. Interim cuncti sacerdotes ex Anglia impune facessere jussi sunt edicto regio. Exilii beneficio Thomas noster vincula deposuit, et oscula patrio solo figens Lovanium se contulit, ibi prima religiosae vitae rudimenta positurus; nam Lovanii recens collocatam Probationis domum proxime diximus. Perfectae virtutis culmen attigisse deprehensus est qui venerat ut primos ejus gradus ascenderet. Quamobrem paucis mensibus elapsis, recurrit in pristinam arenam; firmaturus catholicorum in impio juramento recusando constantiam non verbis et concionibus, sed tormentis et morte. Vix littus Anglicum tetigerat, cum obtulit se Rovvseus sacerdos, hostilem animum amico vultu tegens, catholicae religionis desertor, lupus sub ovilla pelle. Ab eo in satellitum manus perductus, Londinum deportatur. Erat Londini Thomas Ravisus antistes, qui religionis causam hanc ratus, cujus proinde cognitio ad se pertineret, Thomam Garnetum evocat.

[Note: 74. Juramentum subdolum sidelitatis edere abnuit.] Multa sciscitatus, quae perfacilem habebant defensionem, delabitur ad Juramentum Fidelitatis, quo tanquam Gordio nodo implicandum sperabat. Nunc datur locus, inquit, ubi probes tuam Regi fidem: tuumque simul caput ac libertatem in tuto colloces. Quid dubitas debitum Regi obsequium juratus profiteri? In me vero, Garnetus retulit, nihil est morae, quin jusjurandum fidelitatis edam; sed quo debet subditus modo, quo catholicus potest. Sua sint sacerdotio et imperio, civili et Ecclesiasticae potestati, jura salva. Cur hanc destruitis, ut illam adstruatis? Reddite quae sunt Caesaris Caesari; at quae sunt Dei, Deo ne detrahite. Ravisus iram simulata lenitate premens: Confido, ait, quae tua est prudentia, futurum ut melius tibimet ipse consulas, re maturius expensa. Deliberandi spatium do, menses quatuor: poteris interim Blakuellum Archipresbyterum consulere, virum insigni pietate ac doctrina praeditum, tuamque sententiam ex ejus consiliis moderari. Mihi, respondit Garnetus, neque consilio neque tempore opus. Deliberatum et fixum est quid sentiam: et in religionis causa neminem, praeter Pontificem Romanum, audio. Aderat Raviso Wadeus, catholicorum Phalaris. Excanduit ad liberas sacerdotis generosi voces; et Episcopum inclamans; Hunc vero, inquit, nisi statim ad crucem rapi jubes, nunquam huc pedem inferam. Cui praesul; Rem arbitratu tuo gere: per me non stat quin iste male pereat. Nec per me stat, subjecit Garnetus, quin illico fortunata nece defungar, cui vivere Christus est et mori lucrum. Exarsit graviores in iras Wadeus, et in Garnetum ac Religionem impotentis stomachi virus proletariis maledictis effudit. Lenius mulro egit antistes: ejus ingenium, mores optimos, laudavit, quos e multis cognovisse se narrabat. Nisi forte, inquit, illud est quod vulgo perhibent, Jesuitas, cum semel vestem Societatis induunt, exuere simul ceteras dotes, quibus antea erant ornati. Nos vero, intulit Garnetus, ita religiosas virtutes induimus cum hac veste, ut civiles et humanas, ac praesertim debitam legitimae potestati obedientiam non exuamus. Multis ultro citroque in hanc sententiam agitatis, Pater in carcerem Novae Portae, unde brevissimum ad necem et solenne iter est, ducitur. Nactus illic opportunitatem scribendi ad P. Holtbeyum, Missionis praesidem, exposuit quae gesta erant: tum juramenti quandam formulam exaravit, qua depelleretur calumnia hominibus Societatis impingi solita, quasi minus Principi fidelibus. Juramentum his conceptum verbis erat:


page 181, image: s181

Ego Thomas Garnetus profiteor ex animo, sinceritatisque meae Superos facio testes, certum mihi esse obsequi Regi meo legitimo Jacobo; eique fidelitatem omnem praestare, quam ipsi deberi naturalis, divina, et Ecclesiae verae lex docet. Ac si quid ulterius a me postulatur contestor omnibusque rerum aequis aestimatoribus denuncio, majorem a Rege nullo flagitari fidelitatem eâ posse, quam divina lex imperat: nec majorem a subdito posse praestari aut jurari, quam quae ab Ecclesia Christi probatur. Sic censeo: sic me Deus in suprema vitae meta juvet. In âadem epistola rogabat Holtbeyum etiam atque etiam, ne quid sineret ab amicis tentari ut vinculis eximeretur aut nece: omnino futurum sperare, ut catholicae rei plus multo prodesset properata morte, quam producta longius vita.

[Note: 75. Crimina quatuor illi objecta.] Hinc illa nimirum alacritas, quae in ipsius vultu emicuit, cum quatriduo post in judicum consessu causam publice dicturus constitit. Capita quatuor et scelera, ut vocabantur, objecit Montacutius. Primum, quo Romanus esset sacerdos: alterum, quod e Societate Jesu religiosus. Utrumque antea, cum fuit captus, consulto reticuerat: tum ne accusatorum partes munusque praeverteret, quorum est probare crimina, quae reis imponunt: tum, quod saepius audierat conquestos esse regios senatores de nonnullorum sacerdotum imprudentia; qui cum se temere aperirent, necessitatem judicibus afferebant in ipsos agendi lege ac saeviendi. Hoc vero ne quis metu factum a Garneto suspicaretur, ipse majoribus litteris in carceris pariete suum nomen exaraverat, addito sacerdotis titulo. Id custodes carceris testabantur, et Wadei satellites: quia tamen ad fidem faciendam satis argumenti hoc non erat; si Garnetus videlicet a se negaret scriptum, non negavit: et, cum jactam esse vidit feliciter aleam, utrumque istud caput palam est et aperte confessus. Tertium, quod catholicos seduceret, omnino inficiatus est, immanemque calumniam diligentissime refutavit. Quartum, quod sacramentum Fidelitatis dicere abnueret. Id vero ita concessit, ut simul inficiaretur quidquam a se contra debitam Regi fidelitatem peccari; statimque chartam e sinu prompsit, in qua juramentum fidelitatis, quod modo recitavimus, conscripserat. Erepta illi de manibus; ipse a judicibus perduellionis reus pronunciatus fuit. Extemplo retrahitur in infimum carceris horridi specum, et catenis oneratur. Frequentes adiere catholici, ut ejus fausta precatione fruerentur, exuviasque tenues, tanquam sacra monumenta, deriperent. Quos ille increpitans et flens, Quid agitis? inquiebat: nondum stadii metam attigi. Captus, judicatus, condemnatus sum; restat ultimus tamen gradus, quem ut conscendam, orate, quaeso, caelites; neve meis votis moram ullam opponite. Exacto biduo educitur laetitia gestiens: properare ad epulas, ad regnum, diceres. Obvium habuit Thomam Cecilium, Regi ab interioribus consiliis; et cum eo demissa voce disseruit per horam fere dimidiam. Id agebat Cecilius magna contentione, ut eum ad sacramentum Regi dicendum induceret: pugnabat exemplo catholicorum aliquot, etiam sacerdotum, a quibus dictum fuerat: opes, libertatem, Regis gratiam offerebat. Vexatus inutili oratione Garnetus, Non faciam, inquit; non si mille vitas et sexcenta regna meream. Aversoque ore in plaustrum patibulo subjectum insiluit.

[Note: 76. E ferali plaustro populum alloquitur.] Ex hoc pulpito civitatem, quae ad spectandum convenerat, intuens ore blando; Sacerdos, ait, Ecclesiae catholicae sum, et Societatis Jesu religiosus, omnium qui censentur in eadem infimus; hodie tamen omnium, meo quidem judicio, fortunatissimus; cui datum sit pro veritate ac debita Romano Pontifici obedientia mori. Audiebat haec molestissime rabula Calvinianus a tergo stans: et, Num, inquit, vere ac citra omnem ambiguitatem loqueris? Ego vero, inquit Garnetus, hic simulare nihil aut dissimulare possum. Instante nescio quo ut, siquidem esset ipsi deliberatum mori, Calvinum sequeretur ducem ad beatam vitam certissimum; leniter hominem palpans deridensque, loqui cum populo perrexit, et contestari, se remotissimum semper fuisse, ab omni, quod contra Regem initum esset, foedere et machinatione: ita vixisse in patria, ut in una salute animarum curas omnes suas et cogitationes defigeret, catholicosque ad pacem et patientiam hortaretur. Postea pronunciavit formulam juramenti a se exaratam; et rationes


page 182, image: s182

cur aliam edere catholicus nemo posset, breviter subtexuit: oculis demum ac manibus in caelum sublatis, egit immortales Superis pro sorte felicissima gratias; ac Deum enixe precatus est, ut justas adversus regnum iras poneret; nec Regi, ceterisve suae necis auctoribus, eam fraudi ac damno esse vellet. Monitus ut finem dicendi faceret, osculum patibulo, resti osculum suave fixit: eamque collo inserens, ac rogatis ut secum precarentur catholicis, orationem Dominicam, Angelicam salutationem, symbolum Apostolicum, hymnum Veni Creator, alta voce recitavit: hisque in vocibus, Sermone ditans guttura, subducto curru, pependit. [Note: 77. Post obitum Iaudatur ab haereticis.] Vetuit Thomas Cecilius, itemque populus, ne restim ante scinderet carnifex, quam exspirasset.

Celebrata diu omnium, etiam haereticorum, sermone fuit sacerdotis invicti fortitudo; qui religionem et obsequium Summo Pontifici debitum retinere, quam libertatem vitamque maluisset. Cum tortor divisa quatuor in partes membra corporis asportaret, figenda pro urbis portis, Anglus nobilis Guillelmus AtKinsonus vestes partemque corporis haud modicam, oblatâ tortoribus pecuniae summâ non levi, abstulit. Haud inutilem impensam hanc fuisse paulo post comperit. Gravi enim conflictatus morbo, salute jam desperata, jussit afferri sibi dulces amici reliquias: et a salutari cadavere vitam hausit, subito sanatus, viribusque tam integris, ut postridie iter negotii obeundi causa olim destinatum et necessarium ingressus sit. Annum agebat Garnetus quartum et trigesimum, dignus qui longiore gauderet vita: illustriori certe fato mori non potuit. Ejus memoria legitur Anglicis annalibus Stowii cum hoc elogio consignata: Nono Kal. Quintiles anno hujus seculi octavo, Jacobi regis sexto, Thomas Garnetus morte ad Tiburnum affectus est; oblatâ vitâ, si juramentum edere voluisset: sed utrumque recusavit. Illud quoque traditur, Jacobum audita Garneti nece, et, quemadmodum foederatorum impia consilia detestatus, pro Rege regnoque pie Superos ac publice comprecatus esset, succensuisse graviter antistitibus Cantuariensi et Londinensi; qui reos tales eligerent ad poenas recusati Juramenti luendas, quorum mors tam illustre populo praeberet spectaculum, et fidem ipsi Juramento auctoritatemque derogaret. Certe ab eo tempore vexatio catholicorum haud parum remisit. Neque solum confirmati fuerunt tam illustri exemplo nutantes catholici, verum etiam haeretici amplius ducenti ad Ecclesiae sinum revocati, a quo nulla deinde fortunarum et ipsius vitae jactura divelli potuerunt. Haeresim exosam praeterea fecerat [Note: A. C. 1609. Soc. 70.] regis ministrorum avaritia et crudelitas, etiam Episcoporum, qui saevam exercebant nundinationem, et bona catholicorum sic rapiebant, ut redimendorum facerent potestatem: redempta rursum invadebant; adeo ut iuventus sit qui sua septies redemerit. Valuit etiam ad asserendam vetustae veraeque religionis fidem refossum per idem tempus in Londinensi S. Pauli templo sepulcrum militis, in eoque repertae litterae Bonifacii Summi Pontificis, quae concessam a Sede Apostolica militi et ejus uxori delictorum veniam testabantur.

Haec et alia id genus catholicae veritatis argumenta quo plus auctoritatis Errori [Note: 78. P. Jonesi ad Socios epistola.] detrahebant, eo vehementius efferabant ejus defensores. Itaque nostros per litteras cohortandos duxit qui praeerat Anglicae Mission P. Robertus Jonesus. In hanc epistolam conjecit quae um longo cognita notaverat. In primis commendat illis orationis studium. Hunc ait esse clypeum, quo muniantur; hoc oraculum, quod consulant; hanc arcem, quo se recipiant. Jam, si quid suppetat otii post solitos labores, illud suadet impendant in studia sacrarum praecipue litterarum, non inutili concursatione disperdant. Post multa de paupertate, quae viros apostolicos deceat, fuse graviterque dicta; subdit cavendum ne quid nimis comptum et elegans in corporis cultu appareat. Nullum, inquit, audivi quem offenderet prudens quaedam in eo genere negligentia: multos, quibus valde displiceret quidquid in victu cultuque prodiret vel leviter extra modum. Postea commemorat solita castitatis praesidia, fugam, orationem, metum sapientem et suis viribus diffidentem. Epistolam claudit pia Divi Thomae precatione, cujus partes singulas uberius explicat. Da mibi, Domine Deus, cor pervigil, quod nulla abducat a te curiosa cogitatio; da nobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio: da


page 183, image: s183

rectum, quod nulla obliquet sinistra intentio: da invictum, quod nulla frangat tribulato: da liberum, quod nulla sibi vindicet perversa et violenta affectio. Quod si tempus ullum exstitit, quo salutaribus id genus monitis locus esset, annus profecto millesimus sexcentesimus decimus fuit, quo Ecclesiae catholicae vexatio in Anglia recruduit. Novae sancitae leges, praesertim tres. Prima, ut Fidelitaris Juramentum bis anno quolibet ab omnibus ederetur. Secunda, ut singuli ad cenam Calvinisticam compellerentur. Tertia, ut investigarentur acerrime catholici, qui, ne fortunis spoliarentur, eas deponerent apud amicos haereticos: utrisque poenae gravissimae sunt constitutae. Hinc piorum facta tristis undique fuga. Multi nihil tutum inter homines rati, ferarum latibula captaverunt, ac diripiendas lictoribus domos permisere. Angli proceres missos fecerunt quos habebant in familia catholicos, Regis iram veriti: vixque orator Gallus interesse rei divinae furtim domi suae paucos patiebatur. Novi carceribus vectes additi, novae acerbitates; ac nescio quis ergastuli custos suo inclusus ipse carcere est, quia duos sacerdotes colloqui simul passus erat.

[Note: 79. Catholici constantes. Sicariorum fortunata mors.] Eluxit in his tenebris multorum virtus ac fides: neque in catholicorum duntaxat constantiâ trimnphavit gratiae coelestis invictum robur, sed etiam in haereticorum aliquot sancta defectione ab impiorum consortio. In iis merito numerari potest par sceleratorum: si tamen eos hoc nomine convenit appellare, qui sceleratam ac turpem vitam pulcra et pia morte feliciter emendaverint. Vincti eadem catena tenebantur in carcere. Necis vicinae metus injecit illorum alteri salutis curam, et catholicae religionis amplectendae voluntatem; in qua certam omnium consensu, etiam haereticorum, salutem esse audierat. Sacerdotem, a quo expiaretur, anxie perscrutanti, commodum oblatus est unus, hoc ipso tempore conjectus in idem ergastulum. Ardebat hominem convenire: custodes vetabant: prohibebat etiam haereticus pertinax et stolide imperitus, cum quo eâdem catena junctus erat, licet animo disjunctissimus. Hunc vincere ac docere aggreditur. Morimur, inquit, o bone: et, nisi providemus, aeterna mors crastinam excipiet. Quin saltem hac necessaria morte vitam nobis sempiternam comparamus? Hac oratione motus alter, audit, excitatur, docetur, vincitur. Ambo innuunt sacerdoti; qui scelerum et haereseos vinculis utrumque solvit. Ductis ad patibulum postridie minister de Calvini grege praesto est, cum inani jocularis cenae frusto. Rident hominem ac respuunt. Ubi esse catholicos, et priscam Angliae religionem laudare cognovit, indignum ratus homines indoctos tam fidenter doctori vetulo insultare, alios quosdam e suis sodalibus evocat. Conveniunt theologi primores scholae Calvinisticae, multa deblaterant: incassum. Respondent felices sicarii se, dum novam religionem sequuntur, ab ea ductos ad patibulum fuisse: nequaquam posse fieri, ut ab eadem e patibulo in coelum ducantur. Laudavit populus responsum; et erroris ministros attonitos trepidantesque risit. Non abludit ab eo responso vox alterius cujusdam, qui rogatus ab iisdem cur ad catholicorum transiret castra; Quia, inquit, observavi vobis ea omnia odio esse, quae diabolus execratur; crucem nimirum, aquam consecratam, sanctorum nomina. [Note: 80. Fructus ingens e P. Personii liaris captus.] Inde vos nimium ipsi esse familiares et amicos intellexi.

Nemini pariter catholico deerat quod instantibus adversariis responderet, quicumque libros a religionis doctoribus editos perlegerat; ac praesertim eos qui erant a P. Roberto Personio conscripti. Magnam ex illis capiebant utilitatem erroris aeque ac veritatis cultores; hi ut plenius docerentur; illi ut facilius dedocerentur. Atque haud scio an ulla res alia majorem eâ tempestate vim habuerit ad sustinendos a lapsu plurimos, qui ruebant in haeresim praecipites. Unum aut alterum exempli causa ponam. Franciscus Walsinghamius cum Londini floreret eruditionis fama inter doctores Ecclesiae, ut isti vocant, reformatae, id maxime laborabat, ut ad eam quamplurimos alliceret. Incidit aliquando in juvenem, Calvini asseclam illum quidem, sed catholicorum partibus non nimis infensum. Confirmare nutantem studuit petitis ex intimo theologiae Calvinisticae penu argumentis. Ubi rem non satis procedere videt e sententia, librum ei tradit in manus, certissimum antidotum, inquiebat, contra doctrinae Papisticae virus. Accipit adolescens,


page 184, image: s184

ac vicissim illi porrigit conscriptum a Personio libellum, et mutuam sponsionem exigit ut legat. Legit, primo quidem per ludum et jocum: scilicet haeretico supercilio despiciens omnes catholicorum fetus: nihilominus unam alteramve paginam versans, ea offendit quae legendi sitim accenderent. Pergit; inque illum incurrit locum, ubi Personius Lutherum, Calvinum et eorum gregales veris nativisque depingebat coloribus. Tum secum: Male profecto nobiscum agitur, si tales isti revera sunt, quales hic pinguntur. Domi non erant in promptu volumina, quibus Papisticum scriptorem coargui putabat posse. Alium atque alium dissimulato consilio doctorem consulit: verba sibi dari ab omnibus perspicit. Igitur Londinum excurrit; amplissimas bibliothecas perlustrat; confert citatos in libello, unde sumpta erant argumenta, locos: nihil depravatum, nihil dissonum deprehendit. Stupenti atque anxio venit in mentem ipsum Ecclesiae Anglicanae, si Superis placet, caput adire, ac judicem proinde controversiarum, Regem. Adit; quid petat, quorsum veniat, exponit; ac ipsum Personii librum, [Note: A. C. 1610. Soc. 71.] fontem scrupulorum suorum, ostendit. Agnovit stilum Personii Rex, agnovit Bancroftius pseudoarchiepiscopus Cantuariensis; et in auctorem libri fremens, invisam scriptionem a se traditam publice flammis testatur, scriptorem non lenius habiturus, si veniret in manus suas. Cui Walsinghamius; De auctore libri, inquit, nec mihi liquet, nec investigare animus est: quid dicat, quam vera scribat, quaero. Nam si vera sunt quae de Lutheri, Bezae, Calvini flagitiis, fraudibus, et mala in scripturis citandis atque explicandis fide disserit; non potest pejore loco nostra causa et religio esse, quam nunc est, qui hosce magistros habeamus. Quaero quis huic libro responderit; quid responsi datum sit, rescire percupio. Papistas execror, Romam horreo, veritatem scrutor. Fiet tibi satis, excepit Baucrostius: tu modo ad me cras veni. Crastinus dies illuxerat. Cantuariensis, sive negotio praepeditus, sive de industria, hominem uni de suis sacerdotibus et discipulis tradit erudiendum. Proferuntur Lutheri et Calvini scripta: perleguntur. Vera quae scripserat Personius reperiuntur. Revisit Cantuariensem Walsinghamius; [Note: 81. Franc. VV alsinghamius haeresi deposita Societatem amplexus] quid acciderit narrat. Jocos et convicia pro responso reportat: ac legere jubetur libros a Thoma Bello conscriptos. Legit. Declamatorem furiosum, non justae causae defensorem, respuit. Inde ad evolvendos doctores catholicos conversus, ipsos inter se melius, et cum veritate convenire sensit: nihilque cunctatus ad eorum transivit partes; ac Romam elapsus nomen Societati dedit anno MDCX. edita mutatae Fidei et religionis historia, quae multis facem ad imitandum praetulit.

Non felicior Angliae Rex fuit in catholico nobili, qui profanis litteris tinctus leviter, sacrarum rudis, ambitione prava ductus decreverat, avita religione deserta, doctoris et ministri Calviniani locum occupare vacuum per eos dies et opulentum. Incidit in librum Personii. Eo lecto refrixit ambitionis ardor; invasit animum dubitatio. Locos aliquot insigniores excerpsit e toto volumine, quibus falsitas Calviniani dogmatis plane ostendebatur. Consuluit Regem, qui eruditus et esse et dici amabat. Ille, cum nobili satisfacere non ita commode posset, eum ad pseudoarchiepiscopum Cantuariensem rejecit, aliosque suos theologos. Propositae dubitandi rationes, et saepius in medium allatae sunt. Urgebat laicus sacerdotes, paratos imparatus; ac saepe in eum, unde non possent referre pedem, locum adigebat. Ipsorum inscitiâ non minus quam eruditione Personii profecit; atque in retinendae religionis catholicae proposito confirmatus, deposuit consilium quod avaritia et ambitio suggesserant, ac rei totius seriem memoriae prodidit. Non dissimilem e Personii libris fructum percepit haereseos minister inclytus, cujus exstant apud nos litterae, ad ipsum scriptae Personium, in haec fere verba. Miraris, inquit, quod ignotus ignotum interpellem, imo nuper infensum, et paene abominatum. Sed tunc in te ac tuam Societatem dicebam probra, ut haereticus; sentiebam ut. parvulus: nunc Superi meliora. Gratiae miraculum vides. His te litteris affatur Minister Anglicanus, opimo beneficio Ecclesiastico instructus, natus in haeresi, redivivus in Sacrosancta Ecclesia catholica; in qua et vivere et mori apud me statuo. Hoc fecit in me, qui facit mirabilia: quem et laudo, et precor ut quod coepit opus bonum, ipse perficiat. Tibi vero secundum Deum gratia debetur a


page 185, image: s185

[Note: 82. Litterae ministri haereseos ad P. Personium.] me multo maxima, cujus libris tenebras meas dispuli: libros dico Christianae resolutionis, et Triplicis Angliae conversionis. Rem breviter ab ipsa repetam origine. Ante annos duodecim, cum ad theologiam me penitus applicuissem, cura fuit prima, ut sacros codices perlegerem: adhibui nostrorum commentarios. Illam obscuram deprehendi: hos obscuriores, et inter se dissidentes. Obstupui. Verti me ad alterius generis libros, de moribus et vita scilicet emendanda compositos. Venit prae ceteris in meas manus tuum de Resolutione opusculum. Quod cum volutarem, ita saepe mecum: Quonam fieri pacto potest, ut qui tam sedulo et sancte bona praecipiunt facienda; iidem tam nequiter ac foede, ut nostri affirmant, falsa proponant credenda? Id animo reputans, Bellarmini vestri, ac nostri Stapletoni scripta quaedam percurro, et doctissimi Melchioris Cani locos theologicos. Rem habere se aliter, atque vulgo apud nos jactatur, intellexi, et illico sententiam de nonnullis capitibus pristinam mutavi: in plurimis adhuc aectuabam incertus. Fluctuanti auctor fuit D. Castletonus, vir singulari prudentia, quo multum et familiariter utebar, ut scholasticos theologos adirem. Parui. Mire affectus sum D. Thoma Aquinate, in quo vim rationum, doctrinae ordinem, omnia suspexi, etiam quae minus capiebam. Incidit statim suspicio fucum nobis a nostris doctoribus fieri. Hoc multo sum arbitratus magis, cum recentes catholicos a veteribus nulla in re cognovi discrepare in Fidei dogmatis: nec tenere me potui, quin palam aliqua propugnarem; caute nihilominus, ne quam inimicis ansam darem. Plurimum apud me quoque valuit catholicorum probitas et patientia, quorum aliquos carcere inclusos conveni maxima cum voluptate. Ibi offendi sacerdotem e Societate vestra: cujus in congressu cum valde acquiescerem, ille, Regina extincta, exilio multatus, incertum me et in multis caligantem deserere coactus fuit. Longum est dicere quo jactatus fuerim animi aestu, quibus molestiis curisque vexatus. Jam eo delapsus eram diabolica fraude, ut crederem Romanam et Anglicanam Ecclesias, in capitibus Fidei necessariis consentire; in utraque saluti sempiternae locum esse. Sic annus abiit. Periclitanti ac paene lapso subvenisti, mi Pater. Oblatus felici fato mihi fuit liber tuus: De Triplici Anglorum conversione. Hic dormitantem excitavit, traxit reluctantem. Perspexi laqueos, et fugi. Nunc me in sinum Ecclesiae catholicae recipio. Quaero latebras ubi paulisper delitescam, donec aes alienum meum dissolvero. Quidquid interim occurrer periculorum et aerumnarum, certum est perferre citius ac pati, quam obligatam Deo fidem frangere. Vale, et haec tacita, quaeso, tecum habe; usque eo dum aperire omnia maturum sit. Evasit ille paulo post cum Oratore Anglo in Hispaniam, ubi Fidem catholicam est professus; et habuit a [Note: §. V. P. ROBERTI PERSONII OBITUS, ET VITAE SUMMA.] Regis vere Catholici liberalitate, unde cum liberis et conjuge aleretur.

SIC P. Robertus Personius, etsi Romae degeret, Angliam tamen docebat absens; ac porro docere librorum operâ perrexit, etiam post obitum, qui incidit in XVII. Kal. Maias anni MDCX. Ortus in Anglia, et litteris excultus, artem dicendi ac disserendi professus est in Oxoniensi academia; catholicam religionem, quam a piis hauserat parentibus, animo retinens ille quidem: abreptus tamen aestu ambitionis et profano metu, sacramentum impium, quo se obstringebant doctores gradum et insignia litterariae dignitatis accepturi, dixit. Brevi poenituit hominem erroris; ac tandiu porro, dum suppeditavit vita, poenituit. Ac primo quidem oblatam inter evangelii Calvinistici praecones locupletem cathedram repudiavit: deinde liberius coepit catholica dogmata tueri, ac discipulis insinuare. Doctorem suspectum expulit Oxoniensis academia: Belgium excepit [Note: 83. In Societatem admissus repetit Angliam.] voluntarium exulem: Roma in Societatem admisit anno MDLXXV. Societas, jubente Pontifice, divinis litteris ac virtutibus armatum Angliae remisit, anno MDLXXX. Comes illi additus P. Edmundus Campianus, cum Rudolpho Emersono. Audomaropolim progressos, paene in conspectu Angliae, funesti rumores paulum distinuerunt. Jam enim enim Personii, jam Campiani praevolaverat fama. Narrabatur quemadmodum ab Archiepiscopo Mediolanensi S. Carolo Borromaeo accepti, quam honorifice deducti fuissent. Eorumdem faustas cum Beza dimicationes, dum Genevâ transirent, multi referebant. Itaque utriusque vultus


page 186, image: s186

publice descriptus in portubus, et in compitis propositus, ut agniti statim comprehenderentur. Personius sibi levius quam Campiano metuens, praeire solus in Angliam statuit, aleamque tentare. Bellatoris cultum et arma sumit; seque sic fidenter gubernatori Dubrensi sistit. Orat negotium det, ut ne mercatorem Hibernum, Patritium nomine, biduo adfuturum e Flandria portitores morentur, (is Campianus erat:) sua plurimum interesse, ut Londini quamprimum adsit. Gubernatore omnia, quae penes se forent, pollicito, Campianum admonet: qui statim advolans, impune permeavit.

Personius Londinum recta pergens, custodiam petit, in qua Thomas Poundus, Societati Jesu a biennio in vinculis adscriptus, tenebatur. Socium et commilitonem fortissimum suo et Praepositi Generalis nomine amplectitur, inflammat, consolatur. Evocatus a Poundo clam nobilis adolescens Georgius Gilbertus, quo multum catholici utebantur, ita commotus est amborum suavissima caritate; ut relicta, quam illo ipso die ducturus erat, sponsa, totum se Christo Patribusque dediderit, ac religionem non fortunis duntaxat, sed laboribus ac periculis juvare perrexerit. Personio deinde curae fuit ut sacerdotes catholicos in unum congregaret locum. Omnes in vetustum Divae Mariae trans Tamesim, desertumque templum convenere. Illis, cur venisset, quid ageret, aperuit. Solam animarum salutem propositam sibi esse: vetitum ne publici negotii partem ullam capesseret: recitavitque interdictum Praepositi Generalis gravissimum, quo nostris hominibus prohibebatur, ne de rebus hujusmodi vel sermonem coram se haberi paterentur. Id vero a se omnibusque Sociis observatum iri sancte confirmavit. Hoc eo faciebat, quod Elisabetha non aliâ magis plausibili ad insectandam religionem oratione utebatur, quam cum Evangelii praecones ad perturbandum Angliae statum a Pontifice submissos promulgaret. Quo nomine publicatum contra Seminariorum alumnos edictum atrocissimum per eos dies fuit. Itaque Personius mature Londino demigravit, libello edito suae mentis interprete, obside fidelitatis. In eo suspiciones, et crimina in catholicos et Societatem conjecta, quae legebantur in edicto Reginae, confutabat. Demque semovit Campianum ab urbe regia: ipse in insulae partes obeunti soli subjectas procul recessit. Regina postquam elapsos Londino Personium et Campianum audiit, furore accensa, novum tribunal, novos judices, constituit; quibus unica sacerdotes, praesertim Societatis, investigandi cura incumberet. Subita crudelisque lictorum, delatorum, excubitorum phalanx in agros, oppida, domos, silvas et ferarum ipsa latibula, sese effudit. Unius mensis spatio perhibentur quinquaginta catholicorum millia capite damnata, exuta bonis, carceribus inclusa; nec cito mori, praeter paucos, jussa, sed diu. Nihilominus, quemadmodum solet oppositis molibus aquarum vis increbrescere, haud ita multis mensibus amplius decem Anglorum millia errorem abjecerunt, plerique doctrina et genere insignes; nec pauci in ipsa Reginae aula. Nam huc Personius penetraverat, nullo consistens loco, omnibus fere praesens, et quo non poterat per se ipse, illuc librorum suorum ope pervadens.

[Note: 84. Langdalli librum de templis haereticorum frequentandis, refellit.] In iis libris admodum tempestivus exiit, quem contra Langdallum, doctorem Anglum scripsit. Is prolixa lucubratione veterem controversiam instauraverat, liecretne catholicis templa Protestantium et sacra frequentare. Licere censebant etiam e piorum grege multi, quia optabant. Quid enim vetat, inquiebant, si quis et sibi, ne labatur; et aliis, ne justa laedantur offensione, caveat. Serpebat malum in dies latius. Occurrit imminenti periculo Personius, ac luculento scripto docuit nequaquam istud innocens et mere civile obsequium esse; quemadmodum Reginae satellites pervulgabant; sed impium, et catholicae religioni prorsus inimicum. Id agere scilicet, id moliri patronos erroris, ut oves insidiosa luporum familiaritate deceptae, tanto ab illis facilius laniarentur, quanto se ipsis confidentius immiscuissent. Hoc luctuosis multorum exemplis confirmabat. Nec vero tantum agi salutem catholicorum, quae certum in periculum vocabatur; sed religionis decus, cui gravis inurebatur impio commercio ignominia. Hanc defectionem esse, hanc proditionem; nec tacitam, sed apertam. Nullum hic relictum dissimulationi locum, siquidem haec sacrorum communio tanquam


page 187, image: s187

signum impietatis ac tessera esset consilio publico praestituta: neque occultari sic Fidem; sed haeresim suscipi. Hanc ipsam esse judicum et magistratuum mentem, qui plurimos Fidei catholicae nomine accusatos, jamque solitis ac diris mactandos modis, repente liberos et incolumes abire paterentur, simul atque populi templis ac sacris se interfuturos promitterent. Jam, quod aliqui decantatum Naamani exemplum proferebant, disparem illius et catholicorum esse causam demonstrabat: cum Naamanus hero suo tantum adesset honoris et obsequii causa; neque ullam rei sacrae aut caerimoniae partem, qua falso numini cultus adhiberi existimaretur, attingeret. Ad extremum subjunxit gravissimam concilii Tridentini et Summorum Pontificum auctoritatem. Cum enim dudum senatus Anglicanus multam nummûm circiter octogenûm in singulos menses fisco persolvendam imposuisset catholicis recusantibus haereticorum adire templa, eaque lex pauperes aeque ac divites premeret; istis aegre tributum atrox pensitantibus; illis vero coactis in carcere jactura libertatis luere, quod aere solvere non poterant: visum fuerat orthodoxis sententiam concilii Tridentini, quod tunc habebatur, exquirere. Quippe in Anglia catholici sacerdotes responsa nec eadem omnes, nec plerique satis explicata dabant; vel metu, vel rei gravitate ac rationum diversis ponderibus impulsi. E Tridentinis Patribus delecti decem, qui causam expenderent, Archiepiscopi duo, Episcopi totidem, theologi sex. Illi quaestionem e sacris codicibus, et veteris Ecclesiae memoria, traditionis vestigiis, momentis argumentorum, diligentissime scrutati; responderant uno consensu, nefas esse Anglis catholicis Protestantium templis sacrisque interesse. Haec Pio IV. Pontifice Maximo gesta. In eandem postea sententiam locutus est Pius V. ac postremo Paulus V. cujus haec ipsa sunt in diplomate ad catholicos Anglos dato verba: Zelo pastoralis officii nostri impulsi et pro paterna solicitudine, qua de salute animarum vestrarum assidue laboramus, cogimur monere vos atque obtestari, ut nullo pasto ad haeticorum templa accedatis, aut eorum conciones audiatis, vel cum ipsis in ritibus communicetis; ne in Dei iram incurratis. Non enim vobis licet haecfacere, sine detrimento divini cultus et vestrae salutis.

[Note: 85. Anglia excedere cogitur: patriam absens juvat.] Id cum Societatis Patres, ac Personius in primis, palam constanterque praedicarent, ut mutos nutantes confirmarunt, sic nonnullorum effugere offensionem et invidiam nequiverunt. Vulgatum Personii volumen hostes religionis irritavit: nihil artis dolive praetermissum ut ne posset elabi. Constituta indicantibus aut prodentibus praemia multo maxima: ejus amici, hospites, socii comprehensi tortique: partim affecti nece. Tot periculis insidiisque circumventus non cessisset tamen, nisi eum preces catholicorum, atque adeo querelae permovissent, lamentantium sibi omnibus propter ipsum unum, tanquam ejus amicis et receptatoribus, ubique perniciem inferri. Subduxit igitur se se, rediturus ut sperabat, sedata tempestate. Praelum typographicum Rotomagi collocavit, ut alloqui populares eminus, et erudire posset; expertus quantum in ejusmodi mutis doctoribus esset, ad retinendam Fidem pietatemque, praeSidii. Statimque produxit ex hoc armamentario Directorium Christianum a se conscriptum: mox Testamentum Novum, Anglice ab Alano Cardinali redditum: et alia subinde arma, quibus et se tuerentur catholici, et adversarios lacesserent. Praeterea novum in eadem Normannia Seminarium fundavit Augi, Guisiorum Principum liberalitate: Remensis, in Campania, proventus auxit. Sed istis Seminariis bello civili Gallico prostratis, aliud quo hanc jacturam compensaret, in Belgio erexit Audomaropoli. Alumnos vero Seminarii Remensis Duacum reversos aluit regis Catholici beneficiis et munificentia. Neque his contentus, eundem Regem, cui propter pietatem et prudentiam erat acceptissimus, nec non Hispaniae primores impulit, ut similia laboranti Angliae subsidia in Catholico regno pararent Hispali, et Vallisoleti. Ibi juvenum florens examen erudiebatur, unde supplementum Anglicanae Ecclesiae militibus scriberetur. Juvabat cernere adolescentes optimae indolis, jacentis ac prope fuccisae in patriâ Fidei felices surculos, qui Personii hortatu, monitis, exemplis fovebant spem ac vota martyrii; quique non aliter, cum prodirent in publicum, appellabantur, quam martyrii candidati. Certum singulis annis diem elegerant,


page 188, image: s188

quo ante aras, populo spectante, provoluti, votum repetendae post susceptum sacerdotium, patriae, renovabant; ac sanguinis pro religione, si Superi annuerent, libentissime profundendi. Nihil non tentavit Elisabetha, ut haec praedara Personii consilia, illas pietatis arces, everteret. Neque aliud expectandum ab ea fuit. Illud mireris ac merito doleas, inventos fuisse catholicos, qui tantam Personii apud Christianos Principes gratiam aegre ferentes, illi conflare invidiam apud Summos Pontifices Gregorium XIII. Sixtum V. Clementem VIII. apud Reges, Catholicum et Christianissimum, non semel conati sint, atque adeo postulare ut Societatis hominibus omnis in Angliam aditus prohiberetur. Sane vix quemquam ea tempestate reperire est, cujus nomen, existimatio, scripta, pluribus appetita telis fuerint. Sed haec virtutis verae merces et gloria; qua invitatus Christi miles potius, quam deterritus, majora quaedam agitare animo coeperat, de Scotia nimirum in Fidei Romanae libertatem asserenda. Igitur cum Jacobo Rege per certos agere instituit, eoque rem felici prudentia promoverat, ut libera Patribus Societatis in Scotiam subeundi facultas, et oppressis Calvinistarum jugo catholicis quies concederetur. At Rex ab hostibus Ecclesiae interim occupatus, illis rerum summam, seque totum ipse permisit; mos ad Angliae solium evectus, tam pulcram afflixit spem, et immedicabili plaga religionem vulneravit. Hinc illa tot legum et edictorum acerbitas, illud perfidum fidelitatis Juramentum, quod peculiari scripto Personius refutandum sumpsit; nec deinde cessavit emittere varios pietatis et ingenii partus, quibus hoc est assecutus multorum jndicio, ut, si nihil aliud in publicam Angliae utilitatem perfecisset, plus tamen laborasse, quam quisquam alius Anglicanae vineae cultor, non injuria censeretur.

[Note: 86. Pie moritur. Alani Cardinalis de illo vox.] Maximos saepe viros obscuravit honor, quos calamitas illustrabat. Idem in utraque sorte Personius exstitit. Vicerat invidiam ejus virtus, et Romana donandam purpura consentiens fama jactabat. Vidimus quanta contentione, quibus lacrymis, honoris gradum eminentem deprecatus sit. Igitur periculo vitato laetus, Romae consedit in Anglorum Seminario, cujus ad regimen ab Aquaviva fuerat evocatus. Inde in Ecclesiae Anglicanae commoda, tanquam ex Orbis terrarum arce, vigiles curas extendens, veram hanc Alani Cardinalis vocem probavit: P. Roberti Personii industria, prudentia, zelus, in scribendo et agendo dexteritas, omnem superat fidem. Non destitit extremo spiritu eandem pro carissima patria curam gerere. Gravi morbo correptus dictavit litteras ad Episcopum Audomarensem, Anglici in ea urbe Seminarii patronum ac parentem: alteras ad Archipresbyterum Angliae Birketum, ejusque clerum: tertias ad Socios per Angliam sparsos, quibus post novissima quae tenerrimam pietatem spirant verba, unice commendat germanum, ut ait, Christi discipulorum charactêrem, mutuam nempe caritatem, cujus ea praecipue vis est, ut unusquisque infimum sibi locum deposcat; primas aliis ultro deferat. Exaravit etiam in peculiari scheda quaecumque ad Societatem in Anglia tutandam idonea munimenta diuturno usu didicerat, eaque Praeposito Generali descripta tradidit. Supremum instare tempus sentiens protulit fidiculas, quibus ejus sodalis carissimus Edmundus Campianus in equuleo tortus fuerat, easque peramanter deosculatus, collo implicuit, beatam Campiani sortem negatam sibi vehementer dolens; idem tamen Superis gratias egit, quod suos annorum triginta in juvandis pro virili duobus Angliae et Scotiae regnis labores dedignati non essent. Corpus in templo Anglicani Romae Seminarii sepultum est, addito elogio. Annos expleverat quatuor et sexaginta; quorum triginta sex in Societate vixerat. A concitato et turbulento rerum gerendarum modo plurimum abhorrebat: quam suavis ac paene tardus in deliberando, tam strenuus et impiger in exequendo. Sermo illi efficax, et ad persuadendum appositus, quippe qui rationibus optimis niteretur; et vias rei, quam persuadere vellet, conficiendae planissimas aperiret. Nihil habebat antiquius, quam ut mortales omnes qualicumque posset beneficio devinciret; crebro vocem Apostolicam usurpans, Dum tempus babemus operemur bonum: tempore enim suo metemus non deficientes.



page 189, image: s189

[Note: §. VI. SOCIORUM ALIQUOT AERUMNAE, DIMICATIONES, VICTORIAE.] Dum vincula mortalitatis exuebat Personius, et hostium Religionis vota explebat, qui se gravissimo liberatos adversario laetabantur; ab iis captus, et in Portam West monasteriensem conjectus est P. Joannes Blacfannus. Statim de illo necando deliberatum. Oblatam gaudebant victimam, quam in locum P. Personii sibi erepti substituerent. Quaesitum est crimen: nam quod sacerdos, quod religiosus, quod Jesuita foret, quamvis ea capitalia illorum judicio essent scelera, minus tamen videbantur invidiosa, jamque gloriosa censebantur. Ergo falsos testes [Note: 87. Imposita P. Joanni Blacfanno calumnia.] apponunt, qui denuncient auditum Antuerpiae Blacfannum pollicentem aurifici millia nummorum octo, si Regem e medio tollendum curaret. Appellabatur nomen aurificis, locus, tempus, adjuncta cetera diserte notabantur. Blacfannus horribili calumnia perculsus, scribit subito ad amicum Belgam; qui Antuerpiam properans, aurificem coram magistratu interrogat: ejusque testimonium publico civitatis ac judicum sigillo munitum ad Blacfannum mittit. Revicta evidenti argumento perfidia erubuit. Sexcenta sunt ejus generis in nostros homines conficta, et conjecta: quae si excutere singillatim velimus ac refellere, non historiam scribere, sed apologiam videbimur: et omnium ejusmodi criminum brevis est ac vera defensio, inficiatio facti. Nonnulla tamen, ut res tulit, exempla identidem subjecimus, e quibus appareat, ut ista, sic alia pariter eodem filo et artificio ab iisdem fuisse contexta. Insontem Blacfannum, detectâ calumniâ, neci dedere non sunt ausi: diuturno carcere maceratum exilio multaverunt. Reversus postea in patriam totum se illi excolendae devovit, quoad vita suppeditavit, quam ad octogesimum prope annum perduxit. Bonis artibus in academia Cantabrigiensi eruditus, earum lauream et magistri nomen erat consecutus. Augustino legendo et catholicorum libris, tenebras haereseos dispicere coeperat, qui primus ad lucem veritatis aspiciendam gradus est. Obdormiscebat nihilominus liberioris vitae oblectamentis, et fascinatione nugacitatis, ut Sapiens loquitur, incantatus; donec somnio perterritus, et e veterno exitiali suscitatus est. Oblata illi secundum quietem fuit species Christi judicis formidolosa. Objurgatus ab eo graviter quod exequi cunctaretur quae facienda cognoverat, lacerari saevis torminibus sensit viscera. Expergefactus irrogatam sibi merito poenam agnovit, ac voluntario multorum dietum jejunio, repetitis precibus, in primis autem ejurata statim haeresi, placare judicem studuit. Admissus inde in Societatem, post aliquot annos in Romano Seminario transactos, in Angliam se retulit, ubi comitem carceris et exilii nactus est P. Joannem Perceyum, Fischerum vulgo, ut facilius lateret, appellatum; cujus pariter ad Fidem carholicam et Societatem accessus memorabile quiddam habet.

[Note: 88. P. Joannes Perceyus ad Fidem catholicam et Societatem vocatus.] Haeresim cum lacte nutricis Eboraci, seu Dunelmae, ut alii scribunt, suxerat. Accidit singulari Numinis beneficio ut annos quatuordecim natus deduceretur in contubernium, cui praeerat matrona catholica. Ejus ope atque hortatu libros catholicorum legit, et a frequentandis haereticorum templis deterritus est. Eandem aliquando pie precantem contemplatus socium se precationis obtulit. Sed repulsus non sine probro, tanquam ab Ecclesiae ac fidelium communione segregatus, in genua seorsum procidit, obtestans Deum ut religionem veram ostendere sibi dignaretur. Nec piis precibus Deus abfuit. Sensit impelli se ut sacerdotem catholicum adiret: qui a matrona eadem arcessitus paratum quidem puerum ad abjiciendam haeresim deprehendit, nihilominus adhuc id aetatis, ut morae nonnihil interponendum judicaret. Atenim, inquit puer, si dum vota mea differs, ego interea moriar, quid animâ meâ fiet? Responsi candorem et veritatem sacerdos admiratus confestim expiatum Ecclesiae restituit. Erat Perceyo haereticus frater, qui fratrem a proposito retinendae religionis dimovere frustra conatus, illum in Galliam abducendum curavit, de propinquorum sententia, metuentium ne quid periculi toti familiae crearetur. Rotomagum primo, inde Remos veniens dicendi artem, et elementa philosophiae in Seminario percepit. Romam postea profectus, gravioribus sanctioribusque studiis operam in Anglorum collegio dedit, in iisque tantum brevi profecit, ut sacerdotio initiatus, et canonica solutus aetatis lege fuerit, quod praecipuis quibusdam Seminarii alumnis Clemens Pontifex non invitus concedebat. Hîc animum ad Societatem adjunxit; ac Tornaci


page 190, image: s190

tirocinium posuit. Non raro contingit ut impetus pietatis in tironibus vehementior sit, et modum vix teneat; praesertim si accedat gustus rerum divinarum suavior, in quem se improvida mens velut ingurgitet. Obtudit Perceyus caput, nimia contentione; adeoque cerebrum labefactavit, ut illud sanitati restituendum medici diffiderent; nec aliud remedium occurreret, nisi patrium ac natale coelum. Igitur in Angliam reversurus Flessingam contendit. Vultus, vox, pietas fecero suspicionem Anglis militibus: inspiciunt hominem, scrutantur, et sacerdotem Anglum e repertis epistolis deprehendunt. Obstinate silentem et cruciatus omnes ultro deposcentem vinciunt, retortis post tergum manibus; tum nautico fune frontem ac tempora colligant arctissime. Mirum! capitis diuturnus dolor, qui nullis curari potuerat remediis, isto fune velut abactus, subito diffugit: sive fibras cerebri per immodicam meditandi contentionem constrictas laxaverit vehemens ista jactatio; sive calor externus intestinum exciverit, atque effuderit, qui velut inclusus antea cerebrum urebat. Ut ut est, Perceyus tanto per illos tortores affectus beneficio, quantum ab amicis capere nullum poterat, cum nihil praeter voces quasdam pias et gratiarum actionem referret, Londinum abductus conjicitur in carcerem. Sex totis mensibus graves pertulit aerumnas, quibus non modo retardatus non est, sed etiam accensus ad dicendum religiose vitae sacramentum: quod ne faceret, prohibuerat antea insidens capiti dolor, per quem ipsi non licebat animum ad rem ullam serio cogitandam appellere. Jam, onere isto liberatus, receptam cogitandi facultatem ad meditandum effugium contulit: et nocte intempesta per custodiae fastigium, cum duobus sacerdotibus ac septem laicis delapsus, evolavit ad Garnetum: apud quem posito virtutum et laborum Apostolicorum tirocinio, certamen adversus haeresim feliciter auspicatus est, ereptis illi matre, sororibus, et propinquis.

[Note: 89. Idem semel, iterum, tertio, quarto, captus.] Datus aliquanto post P. Joanni Gerardio socius insignem operam per annos complures navavit catholicis in provincia Northantoniensi. Erupit interim a pulvere dicta conjuratio; quae cum exploratorum ubique solertiam acuisset, Perceyus cum P. Nicolao Harto captus est, ac Londinum abductus. Multa utrique incessit cum doctoribus indoctis disputatio. Ab eorum uno quaesivit Hartus an Deum nosset. Omnino, inquit ille. Pergit Hartus: Servasne Dei mandata, aut ea servari a te posse putas? Negavit. Mentiris igitur, si qua est Apostolo Joanni fides, cum Deum te nosse praedicas. Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Conturbatus hoc argumento doctor, et adstantium risu salibusque perfusus, abscessit. Londinum perductos carcer duodecim fere mensibus coercuit: non ita severis tamen adstrictos vinculis, quin exciperent adeuntes, et multos in libertatem filiorum Dei vindicarent. Ea demum fregit Catholici regis orator. Huic ambo donati Belgium reviserunt. Perceyus otii ac libertatis impatiens, et praeclarum illud, quo Paulus gloriabatur nomen, cum se Vinctum Christi Jesu nuncupabat, libertati vel innocentissimae anteponens, remigravit in Angliam. Rursum comprehensus, in carcerem ad ripam Tamesis rapitur. Hic tantam rei bene gerendae facultatem est nactus, ut quamvis evadendi potestas esset, ultro nihilominus per triennium in vinculis restiterit; ibique centum quinquaginta populares suos Ecclesiae catholicae redonaverit: praeter innumerabilem catholicorum turbam solitis praesidiis confirmatam. Haec vero ingenua dexteritate, prudentique silentio sic administrabat, ut nemini valde suspectus, imo probis juxta improbisque carus esset. Latêre tamen omnino non potuit. Venerat Londinum doctor e schola recens, Calvinistarum alpha. Quaerenti hostem quicum consereret avidas pugnae manus et victoriae, audit de Perceyo. Placuit adversarius: accenduntur haereticorum pariterque catholicorum studia; res defertur ad Regem. Ille vero non modo se arbitrum certaminis libens offert, verum etiam socium; ac pugnae pars prima et maxima dubio procul fuit. Descendunt in arenam, hinc Perceyus pulcro multorum carcerum pulvere sordidus; inde Calvinista politulus et calamistratus: adstat selecta nobilitas, pugnae testis, deque exitu anxia.

In amplissimo consessu aderat Comitissa Buckingamia, Ducis mater: quae fugitantem Calvinistam, labantem, ac foede interdum ruentem aspiciens, quamvis


page 191, image: s191

[Note: 90. Cum doctore Calvinista dimicat, Rege ipso spectante ac pugnante.] eum Rex acriter dimicans sustineret; male fultam detestata doctrinam est, et ad partes catholici doctoris magna omnium admiratione transiit. Fusus fugatusque Calvini signifer, dimicationis fortunam iterum tentavit, sive potius ipse Rex: qui se doctore suo longe doctiorem arbitratus, per horas ipsas quatuor cum Perceyo digladiatus est, summa contentione; omnia tamen perstringens ac delibans, nihil urgens ad plenum et exhauriens. Veniam petiit Perceyus, si ardore disputandi longius esset provectus, quam Majestatis reverentia sinebat. Imo, inquit Rex, placuisti; et rem bene ac sortiter gessisti. Postridie Perceyo chartam mittit, hoc notatam titulo: Puncta quaedam praecipua, quae meam unionem cum Romana Ecclesia impediunt, donec ipsa se reformet, aut possit mihi satisfacere. Ea novem erant: his ferme concepta verbis. Cultus imaginum. Preces et oblationes factae Beatae Virgini Mariae. Cultus et invocatio Sanctorum et Angelorum. Liturgia et preces privatae illiteratorum Latino sermone scriptae. Repetitiones orationis Dominicae, salutationis Angelicae, et Symboli; praesertim si in earum numero ratio aliqua meriti statuatur. Transsubstantiatio. Communio sub una specie, et doctrina concomitantiae. Opera supererogationis. Potestas papae ad reges deponendos directe vel indirecte, et ad disponendum de eorum regnis. Suscepit ea tractanda et explicanda Perceyus. Eruditam scriptiunculam exacto mense absolvit. Oblata est Regi; et ab ejus quodam theologo, sed leviter, oppugnata. Eadem paulo post, addito Joannis Floydi commentario, prodiit. Haec sacerdotis catholici victoria non pudorem duntaxat incussit victis, sed etiam metum. Duplicata igitur victori vincula, geminatae serae, aditus ad illum omnes obstructi. Ecce autem (ut cetera quae Perceyum spectant referamus) nova recuperandae praeter expectationem libertatis occasio. Gallus orator amplissimam pro sacerdotibus viginti, ac Perceyo nominatim, veniam ab Rege impetrat. Liberatus custodia et regiis munitus litteris, illustrem veritatis et religionis quasi triumphum circumferre videbatur. Non tulere hanc speciem. Rapitur in jus, causam dicere jubetur. Profert litteras; tuetur se beneficio Regis. Affirmat senatus veniam tantum praeteritorum datam: contendit Perceyus concessam sibi liberam agendi vivendique arbitratu suo potestatem: citat ipsa regii diplomatis verba, Vt eximeretur vinculis; ut ne quis ullam ipsi molestiam facesseret; ut plena demum et integra pace frueretur. Laudabat etiam axioma juris; ac si quid oriretur dubitationis, in mitiorem eundum esse partem asserebat. Parum haec valuerunt apud iratos et infensos. Supervênit Cantuariensis antistes, denunciavitque Regem velle ac jubere ut exularet, fidemque daret se nunquam reversurum. Reclamavit incassum Perceyus, contestatus sui se juris non esse, nec posse sacramentum hoc dicere: imo rediturum, si juberent ii quorum in potestate esset. Ergo in carcerem reducitur. Ibi octo mensibus ea pertulit, quibus pertinaciam, ut aiebant, frangendam arbitrabantur. Iis quoque malis Regina finem imposuit, Perceyum a senatu deprecata. Donatus libertate cavit ne se in discrimen temere conjiceret: incolumisque diu superfuit: donec, ereptis ab errorum servitute quamplurimis, et propugnata scriptis eruditis Fide, ad sempiternam, uti confidimus, plenamque coelestis patriae libertatem septuagenario major excessit.

[Note: 91. P. Thomae Laythvvayti, sive Scotti, carceres varii, et pericula.] Incidit in hoc idem tempus geminus carcer simillimumque periculum Patris Thomae Laythwayti: quem vulgo Scottum appellabant. Proditione Atkinsoni sacerdotis Fidei desertoris captus, et in Portam Novam conjectus fuerat. Deprecante Sabaudiae Ducis oratore, vincula deposuit, ea lege ut insula demigraret. Rejectus casu, an tempestate? in littus Anglicum, ejusdem Atkinsoni proditoris indicio iterum comprehenditur, et Westmonasteriensi custodia includitur. Ibi cum custos barbarus saeviret invinctos, ineunt consilium de fuga. Res successit. Evolavit cum ceteris noster, et in amicam catholici nobilis domum se recepit; ubi ejus liberos in pietate ac litteris occultus per annos complures instituit: excurrens nihilominus quo salus animarum vocabat. Non pigebit, opinor, egregii viri prima quasi vestigia relegere. Domestica disciplina liberaliter educatus contulerat se Hispalim, philosophiae perdiscendae ac theologiae causa. Inde in patriam regressus inciderat in Warwicum Helem, acerrimum haereticum,


page 192, image: s192

et irenarcham. Ab eo rogatus ut Regem Anglicanae principem et caput Ecclesiae agnosceret; negavit enimvero, seque catholicum professus est. Offensus irenarcha responsi libertate, in haereticorum templum ire jubet: recusantem ergastulo damnat. Custos carceris venientem sannis et conviciis accipit, utque toti custodiae det ludos, imponit arboris trunco, qui forte tunc in atrio jacebat. Hic ut constitit, in oculis procacis turbae, sustulit vocem; et manu significans, Plerosque hunc in locum, inquit, sua flagitia perduxerunt: me flagitii fuga, vel potius gloriosi facinoris confessio. Meum scelus est catholica religio, quam certum est mihi, dum vivam, retinere. Hac oratione conversis a risu et ludibrio ad maledicta omnibus, contruditur in infimum ergastuli antrum, facinorosae plenum fecis: ubi a vermium turpi grege depastus, et olida mephiti sic immutatus est, vix ut agnosceretur. Os, manus, pedes foede intumuerant; et animam aegre ducebat in aere tam pestilenti: cum venit ad eum junior ipsius frater, adolescens haeresi perdite addictus. Qui ut fratrem vidit tot miseriis oppressum, risit; et, Factum bene, ait, quod meritas insaniae poenas luis. Ferocem juvenis animum paulatim fregit Scottus, nec fregit tantum, sed etiam imbuit docilitate Christiana, erudivitque ut insanientis sectae cerneret praestigias et horreret. Mox Duacum dimisit ad studia litterarum; ubi postea Societatem amplexus reduxque in Angliam, fraterna exempla imitatus est. Neque is duntaxat, sed alii tres ejusdem fratres, in Societatem postea similiter admissi, et Kensingtoni vulgo nominati. Sic vinctus Scottus vincebat, ac triumphis proludebat majoribus. Ampliorem enim rei bene gerendae facultatem illi obtulit suffectus priori carceris custodi alter humanior. Accidit ut capitis sententia in haereticum e vinctis unum ferretur. Hanc reus tam graviter tulit, ut ipsa mortis imminentis cogitatione exanimaretur; ac flebili ululatu horrendisque clamoribus locum omnem compleret. Quaerebat aliquem carceris custos, qui solaretur miserum, qui morituro adesset. Adfuturum se Scottus promisit: ac paucis horis hominem retraxit ab haeresi, expiavit, tantaque perfudit laetitia, ut exiliret prae gaudio, et Fidem catholicam e patibulo profiteretur. Scottus opimis tot spoliis onustus, e vinculis ope fratrum expedivit se se, adscriptusque Societati concessit in Belgium, unde repetens Angliam, iterum captus est, ac deprecante, ut modo narravimus, Ducis Sabaudiae oratore, in libertatem est vindicatus. Ea frui diu non licuit. Rursum captus, ut [Note: A. C. 1614. Soc. 75.] eodem loco dictum, tenebatur in carcere Westmonasteriensi cum P. Alexandro Fayrcliffo. Utrumque Cantuariensis antistes evocavit certam ob causam, quae multorum tunc sermonibus jactata quomodo se habuerit referre non erit alienum.

Sub ipsa regni Elisabethae primordia sic Fidem Catholicam abjecerunt Angli, ut ejus quaedam vestigia, et externa quasi lineamenta retinerent, ac praecipue Episcoporum nomina, certasque functiones. Ita populo illudebant, cui relinquebatur adhuc religionis cadaver anima destitutum, nempe Fide, quae per caritatem operatur. Porro nihil venditabant ambitiosius, quam antistitum suorum auctoritatem, ab Apostolis continua succellione derivatam: quod plane videbant [Note: 92. De Anglicanorum Episcoporum Apostolica successione falso jactata.] esse necessarium, ut sacerdotalis jurisdictio constaret. Hoc pernegabant catholici doctores, contendebantque Parkerum, primum ipsorum pseudopraesulem Cantuariensem, nequaquam per catholicos praesules fuisse initiatum. Imo fama erat ab idoneis ducta auctoribus, tres quatuorve Calviniani dogmatis ministros inter vina se invicem Episcopos consecrasse: ab iis postea Parkerum Cantuariensi Sedi praepositum. Contra pugnabant Angli exstare gravissima monumenta, quibus probaretur Parkerum a quatuor Episcopis catholicis consecratum. Postulabant catholici ut haec praeclara monumenta proferrentur in lucem, ut tribus saltem aut quatuor testibus locupletibus ostenderentur. Patêre omnibus tabularia Vaticana, unde Fidei Apostolicae argumenta certissima peterentur. Angli diu multumque tergiversati, ne causae suae diffidere viderentur, responderunt nihil in se futurum morae, quin istorum copiam monumentorum facerent, etiam Societatis JESU theologis; quibus in hoc negotio maxime credi par foret. Igitur pridie Idus Majas anni MDCXIV. Cantuariensis Patres Fayrcliffum et Laythuaytum arcessit e carcete, cum aliis duobus sacerdotibus: exponit cur ipsos acciverit.


page 193, image: s193

Ambigitur, inquit, num Parkerus ab episcopis catholicis rite consecratus fuerit: rem per se manifestam revocavit in dubium edito libro Romanus scriptor, et ostendi monumenta quibus hoc probetur, petiit. Delegi vos, quibus facti hujus memoriam commentariis certissimis proditam ostenderem. Nemo, ut opinor, vobis id affirmantibus quod visuri modo estis, non credet. Continuo promit volumen immane; illudque ut inspiciant, et excutiant accurate, ne qua doli suspicio lateat, jubet. Deinde signatum de Parkeri consecratione locum P. Fayrcliffus clara voce recitavit. Ibi legitime consecratus a quatuor Episcopis catholicis narrabatur. Tum gestiens Cantuariensis rogavit ecquid ipsis videretur. Cui Fayrcliffus, Merito, inquit, de his commentariis dubitatum fuit, exstarent necne, quorum nemo hactenus mentionem fecit. Poterant doctores Angli Hardingo, Stapletono, et reliquis e catholica schola theologis, opponere istud volumen; et litem molestam hoc uno testimonio, si verum est, secare. Rogavit subinde Cantuariensis Keakum et Colletonum, sacerdores duos non religiosos, qui cum Patribus, uti diximus, aderant, quid sentirent. Illi cunctanter et ambigue responderunt. At P. Laythvaytus negavit se quidquam pronunciare certo posse: optimum videri ut narratio integra describeretur, et per otium examinaretur. Exscribendam promisit Cantuariensis. Gratias egere Patres, et in suum remissi sunt ergastulum. Diebus paucis interjectis petierunt ut narrationem describendam, quemadmodum promiserat, curaret. Distulit semper in commodiorem, uti praedicabat, occasionem: ac rursum illis haud semel idem flagitantibus verba dedit. Nec aliud profecto dare poterat. Quippe constat ex illius aevi scriptoribus Episcopos omnes catholicos, qui temporibus Elisabethae in Anglia versabantur, stabiles in Fide Romana permansisse; neque ut schismaticis Episcopis manus imponerent, unquam adduci potuisse. Unus duntaxat operam ad id suam promiserat, verum ab aliis deterritus mutavit mentem, et facturum se negavit. Addit Sanderus mercenarios ejusmodi pastores, cum neminem a quo consecrarentur potuissent invenire, ac munia tamen Episcoporum obire non dubitassent, licet omni legitima ordinatione destituti, confugisse ad Parlamentum ut veniam delicti peterent, et in pristina dignitate, quantumvis contra jus fasque usurpata, confirmarentur. Parkerum haud aliter atque istos creatum fuisse antistitem Bristous docet. Ceteri deinceps ad eundem modum instituti cum urgerentur identidem a doctoribus catholicis nt se jure atque ordine consecratos probarent, id unum responsi dabant, nequaquam sibi opus esse nostris caerimoniis et unctionibus, ut Episcoporum nomen atque auctoritatem obtinerent. Ac sane legitimum et necessarium ad creandos Episcopos vel sacerdotes ritum minime servare perhibentur: quo etiam nomine consecratio, licet a catholicis praesulibus adhibita, esset irrita. Denique Anglis omnibus adeo persuasum est ipsos nihil nisi umbram sacerdotii, et inane ac vacuum habere nomen, ut eorum sacerdotes, cum deponunt haeresim, et ad catholicorum partes transeunt, omnino et citra ullam conditionem sacris ordinibus ita se initiari jubeant, ut si nunquam fuissent consecrati.

[Note: 93. Eduardus Cookius. Legum in catholicos latarum acerbitas.] Doluit vehementer Cantuariensis ultimam hanc stropham, totque susceptas identidem de religione disputationes, tam parum suis respondere votis. Retulit se ad notas crudelitatis artes, quibus inesse majorem ad probandum vim intelligebat. Ejus et Regis praecipuus administer Eduardus Cookius; causidicus olim in Londinensi foro, deinde minorum subselliorum judex, denique summam juris dicundi praefecturam et auctoritatem adeptus: quo accusante plerique homines Societatis gloriosum veritati testimonium non oris modo, sed etiam sanguinis voce reddiderunt. Elisabethae, primum ac postea Jacobo Regi, propter veteratoriam legum ac juris Anglici exercitationem, odiumque Fidei Romanae carus, tantos ab utriusque gratia spiritus, tantum audaciae sumpserat, ut in foro regnaret. Ne tamen privata malignitate ductus, inique cum catholicis agere videretur, leges omnes contra ipsos latas indagavit, renovavit obsoletas, recentes confirmavit, amplificavitque. Illo suadente, atque instante sancitum, ut qui cum sacerdote in Angliam adducto commercii quidpiam habuisse deprehenderetur, is fortunis omnibus spoliatus, perduellionis poena plecteretur. Ut qui matrimonia.


page 194, image: s194

in haereticorum delubro non contraherent, praeter quadringentorum aureorum multam, nefarii concubinatus infamia notarentur. Qui recentes partus domi salutaribus baptismi lymphis abluerent, eandem pecuniae summam pensitarent. Qui catholicum domi suae retinerent, licet consanguineum aut famulum, quadringentis in singulos menses aureis officium impensum consanguineo, et acceptum a famulo obsequium luerent. Ut vero non deessent delatores, despicatissimum quemque Cookius invitaverat, oblata parte multarum tertia. Illae infelices locustae in omnem evolabant partem, comminuebant omnia et devorabant. Cum autem intellexisset Regi unice in votis esse ut ab omnibus Juramentum, quod appellabant Fidelitatis, ederetur; vix credi potest quot machinas adhibuerit, ut impio sacramento catholicos adigeret. Tertio quoque mense illos Londinum properare tota ex insula compellebat, nullo sexus, aetatis, conditionisve discrimine: per hiberna frigora, per latronum insidias, et aperta valetudinis fortunarumque pericula; ut in urbe regia nomen suum profiterentur: spoliandi, si secus facerent, bonis et libertate. Multis, quos animus ad ferendam acerbitatem tantam defecerat, in infanda verba jurantibus apponebantur custodes et fidejussores; ut omnis ad pietatem ac Fidem regressus clauderetur. In hac tam indigna temporum atrocitate, pro domo Dei depugnabant anno MDCXIV. homines Societatis octo et quinquaginta. Quatuor in vinculis tenebantur: P. Guillelmus Balduinus, de quo facta jam non semel est mentio: P. Alexander Fayrcliffus, sub finem anni MDCXIII. per natalitias Christi ferias comprehensus: et P. Thomas Laythwaytus. Quartus P. Gervasius Polus per hunc modum in exploratores incidit. Ejus frater sacerdos deprehensus a lictoribus paucis, ducebatur Londinum, non onustus vinculis, non armatis septus; sed velut inter familiares adequitans. Talem credidit frater, et salutaturus accessit. Subeuntem satellites occupant, et inexpectata praeda laetissimi, dum illi vincula injiciunt, ejusdem frater sacerdos ex ipsorum manibus et oculis evolavit. Duplici voluptate affectus est Pater, et quod libertatem attulisset fratri, et quod nulli catholico perniciem aut periculum creavissiet; ut iis accidebat, quorum in aedibus sacerdotes comprehendebantur.

[Note: 94. P. Michael VValpolus gravi periculo liberatur.] Ne iis quatuor adderetur quintus, Numinis beneficio et Hispani oratoris arte perfectum est. Destinatus fuerat a Praeposito Generali Societatis P. Michael Walpolus in Angliam, ut Sociis ibi praeesset. Permanavit haec ad Anglos fama. Iniquissime tulerunt Regis administri, hominem ab annis quatuor exilio damnatum, ac redire vetitum propositis, quaecumque possunt excogitari gravissimae, poenis et cruciatibus, rursum in Angliam aditum tentare. Omnem contendere diligentiam statuerunt, ne indeprehensus rediret. Nec minorem adhibebat Walpolus, ne deprehenderetur. Omnia indaganti occurrit una domus longe tutissima, in ipsius Londini sinu. Erat haec Ludovicae Catavajaliae, Hispanae virginis, quae ut Missionem Anglicanam non solum opibus et lauto patrimonio juvaret (quod illam fecisse narravimus) sed ipsa coram promoveret, in Angliam trajecerat. Ibi conductis in aedibus, sine sumptu ac splendore degebat. Illam nomen Hispanum legibus solvebat, quibus Angli catholici premebantur: tenuitas familiae ab invidia et satellitum cupiditate vindicabat: nota virginis nobilitas, et apud Hispani Regis oratorem gratia, religionis vexatores ab ejusdem aedibus submovebat. Tutas his de causis apud eam latebras sacerdotes Societatis habebant. Suberat alia quoque Walpolo causa peculiaris cur illas prae ceteris optaret, quod Caravajaliae conscientiam ac pietatem in Hispania moderatus olim erat. Id nescio quo pacto indicatum exploratoribus. Quamobrem nihil dubitavere quin illius hospitio redux uteretur. Observato igitur tempore quo e Flandria solverat; et [Note: 95. Ludovica Caravajalia de Anglica Missione bene merita.] adhibitis, qui aedes Caravajaliae circumirent, speculatoribus; cum intus illum esse conjecissent, effringunt fores et irrumpunt. Ad clamorem evigilans Ludovica, primum epistolas quas habebat a Patribus Societatis comburit: mox Principis Alberti oratorem propere monendum curat. Adest ille, ac furentem turbam aedesque disturbantem, oratione blanda paulum demulcet: inde conspicatus P. Walpolum, quem probe norat, capite aperto, obsoleta veste, personam famuli belle sustinentem, ad se ferociter vocat; ac nonnulla sermone Hispano,


page 195, image: s195

quem callebat Walpolus, praecipit, tanquam mandata ad heram deferenda. Cum bis terque responsa mutua retulisset, creditus est Hispanus famulus ex oratoris comitatu. Postquam fabulam recte compositam orator sensit; abeuntibus, sacerdote non reperto, licet illum prae oculis haberent, lictoribus, Patrem quasi unum e suis abducit secum. Evaserat, cum satellitum quispiam exclamat sacerdotem effugisse. Rogatus quî sciret: Quia, inquit, animadverti nescio quem exivisse cum oratoris Belgici famulis, quem cum ipso non intrasse certo scio. Serum indicium erat. Visum tamen est ipsam Ludovicam pertentare, si quid forte ex illa, cognosceretur. Adeunt oratorem trepidi; mandata Regis exponunt, orant ne moleste ferat Caravajaliam abduci, cum tribus quas domi habebat, virginibus: habitum iri rationem ejus dignitatis, ac nihil gravius in eam decernendum. Avehitur in rheda, quam orator cum famulis submiserat, et ad Cantuariensem antistitem ducitur. Multis interrogationibus lacessita, jocis etiam illiberalibus agitata, in carcerem cum puella comite conjicitur; aliis duabus aliud in ergastulum abductis: quarum una morbo jam debilitata, et armatorum satellitum, cum aedes invaderent, exanimata metu, postridie obiit in carcere. Ipsa Caravajalia, deprecantibus Hispaniae, Belgii, et Galliae oratoribus, vinculis eximitur. Sed ob incommoda in carcere tolerata cum ei deterius in dies fieret, e vinculis corporis excessit, Ecclesiae praesidiis omnibus eo tempore necessariis instructa per sacerdotem Societatis. Digna virgo quae ad veteres Paulas, Marcellasque adscribatur. Novem annos Londini versata, ut catholicorum aerumnis propius mederetur, vinctis ministrabat, firmabat nutantes, abjectos in gradum reponebat; catholicos juvenes transmittebat in Seminaria, virgines in coenobia. Tantus in casto pectore amor Christi religionisque flagrabat!

[Note: 96. Aliqui fructus Anglicae Missionis.] Quaenam inter istos Angliae tribulos collecta fuerit ab evangelicis messoribus seges, et in Patris-familias horreum illata, parcius proditum litteris est, non tam scriptorum negligentia, quam prudenti metu: cum virtus cognita sceleris nomen ac poenam ferret. Paucos, quibus impune nominari tunc licuit, memoratos invenio: in primis doctorem Caritrum, Jacobo Regi a concionibus, et eloquentiae fama clarum. Nostrorum hortatu, desertis haereticorum castris, militiam meliorem secutus, in Belgium per causam curandae Spadanis aquis aegrae valetudinis; inde Parisios, ubi supremum diem clausit anno MDCXIV. concesserat. Peragravit Angliam nobilis exempli fama: quippe non haeresi tantum, sed maximis honoribus opibusque nuncium remiserat. Facti sui rationem per litteras Regi reddidit; a quo in Angliam, amplissimo Episcopi gradu promisso, sed frustra, est invitatus. Haud minorem Christo gloriam, et fructum catholicis attulit Roventreus, concionator alter dicendi egregia facultate praeditus. Olim a Calvinianis desciverat: sed quia cum vera Fide non conjunxerat humilitatem Christianam, in idem barathrum fuerat revolutus. Ex eo per Societatis sacerdotem feliciter eductus, defectionis impiae maculam insigni veritatis confessione delevit. Nam Eboracensi antistiti obtulit se, non sine lacrymis, paratissimum ad quoslibet cruciatus; et ad ejus pedes diplomata duo projecit: altero condonaverat ipsi Rex capitalem noxam, quam Ecclesiae Romanae partes amplectendo commeruisse dicebatur; altero potestatem amplissimam de rebus divinis ad populum dicendi ab Eboracensi antistite acceperat. Raptatur confestim in vincula, ubi disputantes Calvini theologos male multavit. Quamvis autem nemini catholicarum partium aditus ad illum pateret, eo tamen penetravit e nostris unus; a quo in bonam, unde fuerat excisus, olivam rursum insertus est. Exquisito mactandus supplicio credebatur: invidiam veriti judices ac famam, illum Anglia clam ejecerunt.

Enituit etiam septuagenarii senis digna splendore natalium et majorum pietate virtus. Rogatus quid de Juramento Fidelitatis sentiret, respondit probari sibi nihil posse, quod Ecclesia improbaret, magistra veritatis. Cum in hanc sententiam loqui pergeret, Nihil verbis opus, ait judex: aut edendum conceptis verbis juramentum, aut libertas cum fortunis amittenda. Fortunarum sane partem mearum Rex habet, retulit senex, reliquas quin invadat nihil veto. Corpus etiam vinculis dedo lubens: animam hanc neque tu, neque Rex, habebitis; sed


page 196, image: s196

qui redemit illam, Christus. Ea Iocutum lictores in imum carcerem detrusere, plenum illustribus victimis, quae longa morte mactabantur. Non licebat illis oblatas ab amicis inferre culcitas aut storeas: jacendum in humido et frigido solo inter sordes, quae nunquam exportabantur. Si quid subministraretur cibi, avertebat inhumanus custos, ita jussus a Rege, catholicos consumptum iri sic facilius existimante, nulla sua invidia, nulla ipsorum gloria.

[Note: 97. Impiorum Iuctuosae mortes.] Hanc inter tot mala constantiam catholicorum et patientiam illustrarunt impiorum calamitates divinitus, ut apparet, inflictae; ac nonnullorum luctuosae mortes. Memorabilis exstitit gemini lictoris, a quo P. Henricus Garnetus comprehensus olim fuerat, exitus. Alter e statu vitae satis commodo redactus ad summam egestatem, Deum coelitesque vocibus contumeliosis moriens lacessivit, affirmans jure ac merito se addici cruciatibus sempiternis. Alter insanabili deformis ulcere, in omnium odio et summis doloribus contabuit. Vidua opulenta jacturam salutis et Fidei, ut opes conservaret, fecerat: quinetiam liberos in sui criminis communionem traxerat. Oppressa repentino, morbo cum, famulis duobus comitata, reverteretur domum, in limine animam exhalavit. Satelles catholicis omnibus ac praecipue Societati nostrae infestissimus, cum incaluisset vino in cauponula, commisit rixam cum ganeonibus, et cantharo gravi percussus, cerebri partem ac vitam infelix amisit. Baro Sheffeldus humanae gloriae cupidior quam divinae, statim atque Christo exuto Calvinum induit, orbatum se liberis sex aetate, indole, robore florentibus, ingemuit. Unus insolito morbi genere periit: alter peregre profectus occubuit: tertius ferocientis jumenti calcibus obtritus est: reliqui tres, dum in ingenti scapha fluvium transmittunt, orto inter efferatos equos tumultu, excussi cum universo comitatu in flumen ac demersi sunt. Bacloum, Lincolniensem pseudoepiscopum, in quem P. Robertus Personius ultimum suum de religione opus elaboravit, asperi mores et immitis natura non alienis modo, sed amicis, uxori, liberis invisum effecerant atque intolerabilem. Ludo somnoque fatigatus cum in lectulum se projecisset, morte repentina oppressus est. Conjux nuncio laeta, hoc viro elogium dixit: Si quis est in caelo Deus, si quis in inferis tortor, vicem tibi, de nobis tam praeclare merito, referant.

Haec divinae severitatis in impios exempla quantum terroris injecerunt improbis, tantum alacritatis atque constantiae piis ac probis attulerunt ad superandas durissimi temporis difficultates, cum atrociter Juramentum Fidelitatis exigeretur, et nonnullorum concussa tot aerumnis virtus fatisceret. Id cernens Summus Pontifex Paulus V. occurrendum grassanti malo, pro sua in commissum gregem [Note: §. VII. LIBER A PAT. FRANC. SUARE CONTRA ERRORES ANGLICANAE SECTAE CONSCRIPTUS.] vigilantia, et comprimendam graviore aliquo scripto pestiferae luis contagionem censuit. Perspecta illi erat Francisci Suaris eruditio, pietas, fama. Hunc per Cardinalem Carafam, suum in Hispania legatum, admonendum curavit ut scribendi provinciam susciperet. Satis ad incitandum Suarem erat ipsa per se se causae gravitas et justitia: quippe qui labores eruditos, et sua studia religioni tutandae atque omandae addixisset. Novum illi calcar Pontificis nutus addidit. Paucis mensibus interpositis volumen ab eo prodiit, inscriptum Defensio Fidei Catholicae et Apostolicae, adversus errores sectae Anglicanae: cum responsione ad Apologiam pro Iuramento Fidelitatis, et ad Praefationem Monitoriam Serenissimi Jacobi Magnae Britanniae regis. Opus Christianis dedicavit Principibus, ut iidem opportuno munirentur antidoto, quibus venenum fuerat propinatum. Partes operis sex. Docetur in prima, quam longe recedat Anglica haeresis a vera Fide: cujus tamen se patronum ac vindicem Rex Angliae jactabat. Ostenditur in secunda, catholicae religionis dogmatibus consensum vetustatis, et Sanctorum Partum, suffragari. In tertia, demonstratur suprema Pontificis in spirituali regimine auctoritas, cui subjecti et obsequentes esse debeant Principes Christiani. In quarta, clericorum ab alio tribunali et foro, quam ab Ecclesiastico, immunitas declaratur. De Antichristo disputat quinta, et quam immerito ignominiosum id nomen Pontifici Romano tribuatur, probat. Sexta demum expendit Anglicani Juramenti formaulam, et quid speciosa frons doli tegat, planum facit. Lucet in opere toto singularis candor, et nervorum plena modestia, sine felle, sine aculeo.


page 197, image: s197

Sentias auctorem agere cum amicis, quos sanatos; non cum hostibus, quos vulneratos, velit. Conimbricae primum liber exiit anno MDCXIII. postea Coloniae et alibi passim, est excusus. Pontifex, datis V. Idus Septemb. litteris, tam bene merito de Ecclesia catholica scriptori gratulatus est.

[Note: 98. Hunc in Anglia et in Gallia comburendum Angliae Rex curat.] Longe dissimilis animus Angliae Regis fuit. Quam adversus molestum scriptorem iram conceperat, in librum effudit. Hunc in Londinensi foro, ante valvas basilicae D. Pauli flammis absumi jussit. Hujus incendii fumus ubi primum Suarem afflavit, oculis in coelum sublatis exclamasse fertur: Utinam vero eadem mihi, quae libro meo, praeclara fors eveniat, ac sanguine isto testari Fidem merear, quam calamo propugnavi! Interim cognovit Anglus Suaris librum suis illustratum potius flammis, quam extinctum fuisse. Terebatur omnium manibus; multis lucem, errore discusso, et salutem afferebat. Eundem iterum notare ignominia, et severis edictis prohibere ne quis legerer, ne quis pe nes se haberet, instituit. Neque id satis. Scripsit ad Philippum Regem Hispaniae, cum eoque graviter expostulavit, quod scriptorem perditissimum, ut ajebat; hostem professum regiae dignitatis, vivere pateretur; a se quidem exitialem ejus librum flammis addictum: Philippi jam partes esse, ut ne inultum scelus auctor ipse ferret. Intellexit facile Rex Catholicus, quibus e fontibus manarent ejusmodi querelae: ne nihil tamen Regi, majestatem laesam conquerenti, annueret; utque nancisceretur aditum aliquem ad-saniora consilia ipsi subjicienda, negotium dedit doctissimis praesulibus ac theologis, ut examinarent accurate volumen totum, et quidquid in eo notassent censura dignum, ad se singillatim referrent. Concors omnium sententia fuit integerrimam libri esse doctrinam, sacrarum litterarum oraculis, decretis conciliorum, et Patrum effatis, nixam. Eandem Principum rationibus nulla ex parte adversari, cum per legitimum erga Summum Pontificem obsequium nequaquam minuatur illorum auctoritas, sed muniatur salus: et quidquid ad religionem tuendam pertinet, communi Principum populique bono serviat. Delectatus hoc judicio Philippus dignam Catholici Regis pietate ad Jacobum epistolam misit. In ea Suaris doctrinam a criminibus objectis vindicat: deinde vero ipsum Regem hortatur graviter ut eam teneat Fidem, quam suos majores a tot seculis coluisse perspicit: quam ipse a sanctissima religiosissimae parentis disciplina hausit. Cavendum ne caeco libertatis studio inductus in fraudem, se suosque gravissimis calamitatibus et periculis implicet; non obstrui sic aditum factionibus, verum aperiri: cum nemo fas sibi non putet esse Principibus frangere fidem, qui fregerint eam Deo. Nimis verum augurem Philippum exstitisse consequentia tempora docuerunt. Quod parum feliciter in Hispania molitus erar Angliae Rex, hoc magis e sententia tentavit in Gallia. Liber Francisci Suaris publice combustus est Parisini senatus edicto. Credi vix potest quibus incesserint laetitiis Angli: quot exempla Parisiensis edicti, in vernaculum conversa sermonem, per Angliam disseminata fuerint; cum interpretis epistola edicto praefixa, in Societatem pro more declamantis, imo etiam affirmantis approbatum fuisse a Patribus Societatis in Gallia Juramentum Fidelitatis.

[Note: §. VIII. SOCIETATIS LABORES IN SCOTIA.] ANGLIAE Scotiam, Scotiae Hiberniam subjungimus, ut ejusdem principatus, ita haereseos communione junctas. Post luctuosam Henrici VIII. ab Ecclesia catholica defectionem, Scotia per aliquot annos integritatem Fidei retinuit, Jacobi V. Scotiae regis studio, qui pestiferae novitatis semina igne ac ferro succidere laboravit. Post ejus mortem, quae in annum MDXLII. incidit, regni administrationem et Mariae Stuartae recens natae tutelam suscepit Jacobus Hamiltonius, Comes Araniae, ac dicendi agendique licentiam novae doctrinae cupidis dedit: repugnante vehementer Regina matre, Guisiorum sorore. Haec religioni catholicae coasultum volens, adduci nunquam potuit ut Mariam filiam Anglis educandam traderet, quam Henricus VIII. uxorem filio suo petebat: imo egit cum Scotiae proceribus ut eam Francisco Galliae Delphino darent conjugem. Ducta in Galliam nupsit decem post annis eidem Francisco, et Scotiae regnum matri gubernandum tradidit. Quae vires haereseos validiores cernens, quam ut eas commode posset infringere, catholicam rem aegre sustentavit contra regni ac religionis hostes.


page 198, image: s198

Addidit iis animos et arma subministravit Elisabetha, quam Angli solio imposuerant, infensa Mariae Stuartae ob eam in primis causam, quod Stuarta jus in Angliae regnum, ut Henrici VIII. heres, sibi arrogaret, cujus etiam titulum et insignia statim ab obitu Mariae, ejusdem Henrici filiae, sumpserat. Mortua Stuartae matre, haeretici liberas velut habenas nacti, duce atque auctore praecipuo Moraviae Comite, divina omnia et humana jura proculcarunt. Interim Maria Stuarta, extincto Galliae Rege Francisco II. cui nupserat, in Scotiam suam rediit, ut religionem restitueret. Haereticorum factio, viris armisque praevalida, piis Reginae consiliis obstitit. Contumeliis affectam conjiciunt in carcerem. Ex eo feliciter elapsa confugit ad Elisabetham. Loco asyli, quod quaerebat, vincula necemque demum invenit. Successit Elisabethae Jacobus sextus, Scotiae, et primus Angliae, Scotiae et Hiberniae Rex, Mariae Stuartae filius degener; qui regnantem in Anglia haeresim, confirmavit in Scotia. Non destiterunt Romani Pontifices quamcumque poterant opem regno miserrimo impendere; submissis, praesertim e Societate, sacerdotibus, qui catholicorum foverent reliquias, et oppressam tristi jugo veritatem assererent. Vix Apostolicis confirmata litteris erat Societas, cum Alfonsus Salmeron et Paschasius Broetus, duo e primis Ignatii sociis, in Hiberniam a Paulo III. missi, eâ lustratâ in Scotiam se contulere. Sed cum nihil pacatum, nihil tutum reperissent, in Italiam sunt revocati. Neque plus admodum profecerunt PP. Nicolaus Gaudanus, Edmundus Haius, Henricus Samerius, aliique deinceps in eandem Scotiam profecti. Cum vero Jacobus Scotiae Rex initio magnam religionis catholicae propugnadae spem fecisset, placuit rursum pristinos conatus instaurare. Igitur anno MDLXXXII. Scotiam ingressus est P. Guillelmus Crittonius, ut narratur Libro II. hujus V. Partis. Inde Romam petiit, ut Summum Pontificem de re tota faceret certiorem. Spes optimas Elisabetha solitis artibus evertit. Rursum anno MDLXXXIV. in eandem Scotiam navigavit P. Guillelmus Crittonius, cum P. Jacobo Gordono-Huntlaeo. Mercatoris proditione ambo detecti, et a Batavis capti sunt. Gordonus in gratiam suorum affinium, quorum praecipua inter Scotos nobilitas erat, libertate donatus est: Crittonius ductus Ostendam, Batavici tunc juris urbem, Elisabethae petenti ab Hollandis donatus, et abductus Londinum: ubi, cum varias interrogationes captiose ac fraudulenter propositas dissolvisset, in Londinensem turrim fuit inclusus. [Note: 99. P. Guillelmus Crittonius in vincula conjectus, accusatus, et absolutus.] Venerat per id tempus a Jacobo Rege Scotiae legatus in Angliam Patricius Graius: illi Maria Stuarta enixe commendaverat, ut Crittonium in libertarem vindicaret; eundem Crittonius, ut Mariae negotia diligenter curaret, per litteras rogaverat. Graius, insigni perfidia, utriusque epistolas exhibuit Elisabethae, ejusque administris. Rumor extemplo diditur Crittonium fuisse participem conjurationis, quam pro Maria contra Elisabetham Pagettus aliique viri nobiles inierant. Id aiebant esse compertum non modo ex istis Crittonii litteris Londini scriptis; sed etiam ex aliis, dum caperetur, laceratis ab eodem et projectis in mare, sed casu mirabili, a vento rejectis in navim, apteque postea conglutinatis. Nam istis artibus et litteris ementitis, ut Cambdenus ipse profitetur, Elisabethae praeco verius quam historicus, exitium plurimis creabatur. Quamvis autem Crittonius demonstraret se Parisiis, dum haec ibi conspiratio conflabatur, abfuisse; nihilominus in gravissimo discrimine versabatur, nisi ejus innocentiam testis inexpectatus et minime suspectus comprobasset: nempe Guillelmus Parrius, qui conjurationis contra Reginam initae convictus, consultum a se de nefario, quod meditatus erat, facinore Crittonium dixit: at simul assirmavit, se ab illo deterritum et graviter objurgatum fuisse.

Hujus Parrii (quoniam ex illo quoque invidia Societati quaesita est) consilia [Note: 100. Parrii Sycophantae historia.] et eorum exitum breviter expediam. Is facinorosus et egens, cum a juris scientia, quam profitebatur, nihil admodum lucri colligeret, animum appulit ad publicae rei negotia, vulgo quaestuosa; seque obtulit Reginae adminstris navum, ut aiebat, exploratorem, et strenuum. Ea mente, post acceptum aliquod ad rem bene gerendam stipendium, in Galliam venit; ibique statuit exercere susceptam exploratoris artem, ejusque facere periculum in P. Guillelmo Crittonio. Hunc


page 199, image: s199

ut facilius in laqueos induceret, fingit se Calvini toxicum vetus exspuere velle, ac Fidei veritatem puris e fontibus haurire. Acceptus benigne a Crittonio, et Fidem catholicam professus ore, simulat sibi esse in animo Angliae Reginam e medio tollere, et uno vulnere tot catholicorum sanare vulnera: percontatur ecquid officio salvo fas sit. Nefas omnino esse Crittonius respondet, ac perfidum caput procul jubet facessere. Sycophanta praeter spem repulsus tam duriter, speravit se alios sacerdotes Societatis faciliores inventurum: et catholici persona tectus, pergensque Venetias, cum P. Benedicto Palmio loquitur (non tam aperte quam cum Crittonio, in quo luserat operam, sed per ambages) de grandi quodam consilio, quod moliebatur ad liberandos Calviniana servitute in Anglia catholicos. Palmius hominem nihil moratus remittit ad Nuncium Pontificium: cui Parrius litteras dat, obsecrans ut Romam quamprimum perferendas ad Summum Pontificem curet. Petebat iis litteris ut in Italiam tuto venire posset, cum ipso Clemente de magna quadam et arcana re acturus: pro qua feliciter exequenda delictorum indulgentiam ab eo flagitabat. Dum a Pontifice responsum expectat, Lutetiam evadit; ea mente ut aliquem ibi Societatis theologum inveniret, qui hamum voraret insidiosum. P. Robertum Personium adire non sustinuit, cujus integritarem noverat. Apud P. Annibalem Codretum dicitur confessus de peccatis: sed de isto certe crimine aut siluit; aut, quae par erat, audivit. Aliquot alios sacerdotes Anglos allocutus, neminem qui verbo vel nutu faveret, deprehendere potuit, ut ipse in judicio testatus est. Magnum fidelitatis erga Principes, quam catholica religio, quam Societas nostra praecipit, documentum! quod a Cambdeno, nisi tempori plus, quam veritati serviret, omissum non oportebat: nec levius argumentum adversus eos, qui Anglis sacerdotibus perfidiae in Reginam ac perduellionis crimen inferre non cessabant.

Rediit interea Parrius in Angliam. Reginam convenit: significat se ad eam occidendam destinatum a Jesuitis et ab ipso Romano Pontifice; a quo etiam brevi litteras accepturus sit, ac plenam peccatorum veniam, pro tanto facinore sibi concessam. Dicentem excepit Elisabetha sedate, seu timorem dissimulans, sive quia nebulonem norat; et quietum esse jussit: postremo penitus cognitum neglexit. Ille montes aureos sibi pollicitus, ubi se spretum vidit, arbitratus est nummos a catholicis consequi se posse, vero scelere patrato, quos impetrare falsa delatione a Regina nequiverat. In eam igitur ipsam scelerata vertit consilia: sed a socio conjurationis proditus, et confessus crimen, merito supplicio affectus est. Dum ejus causa Londini agitabatur, eo delatus fuerat P. Critonius: et quoniam ab eodem Parrio inter illos, quibus aliquid indicasset consilii sui, fuerat appellatus, venit in suspicionem ejusdem criminis. Hanc brevi diluit Parii confessio, contestantis repulsum se a Crittonio fuisse, facinus impium abhorrente. Nihilominus Crittonium placuit seorsum et accuratius interrogare. Igitur Walsinghamus, quasi aliud agens, ab illo sciscitatur num locutus olim cum Parrio Lutetiae fuerit. Negavit, sive rem non satis subito recordatus; sive etiam quia reipsa non Lutetiae, sed Lugduni Parrium viderat. Auxit suspicionem haec oratio Crittonii; jamque in illum gravior quaestio parabatur: sed attentius postea cogitanti, Lugdunensis illius cum Parrio colloquii memoria ipsi recurrit: statimque litteras ad Walsinghamum e carcere conscripsit, quibus negotii totius seriem distinctius explicabat. Eas Daniel Bartolus noster integras refert. Postquam id Elisabethae renunciatum fuit, vehementer est admirata hominis e Societate, Scoti, et degentis in alieno regno, ubi liberius loqui poterat, aequitatem ac fidem: in easque voces erupit: Haeccine illa tandem est jactata toties Jesuitarum perfidia, capiti nostro terra marique insidiantium? En iste armatis in me sicariis ferrum conatus est e manibus extorquere! nec moram ullam interposuit quin epistolam Crittonii toto spargi regno juberet: haud quidem de fama nostra magnopere, ut opinor, laborans, quos pessime oderat: sed securitati suae consulens ac vitae, quam putabat fore tutiorem, etiam apud catholicos, si doctrina Societatis et auctoritate muniretur.



page 200, image: s200

Ut ut est, certe perhonorificum nobis debet esse hoc Reginae testimonium: cui multo plus quam adversariorum calunmiis, toties ad invidiam nobis conflandam repetitis, credi par est. Sed nimirum idem accidit Elisabethae, quod olim Sauli: qui, tametsi Davidis innocentiam perspectam haberet, ac porro splendide palamque praedicasset; eundem nihilo secius persequi ac vexare tanquam proditorem non destitit, quem servatorem agnoverat, quem filium appellarat. Hinc illud est quod Crittonium tunc vinculis ac periculo solutum fuisse nonnulli scripserunt: quippe rati nullum aliud levius beneficium homini de se tam bene merito rependi a Regina debuisse. Sed constat hunc ante Mariae Stuartae necem, quae annis post duobus contigit, non fuisse liberatum: forte quia verebatur Elisabetha, ne quid ille pro suae Reginae salute et capite in Scotia vel Gallia conaretur. Sed quam opem Mariae conferre non potuit Crittonius, hanc abunde in ipso carcere, quem exinde liberiorem habuit, navavit catholicis, partim consilio partim sacramentorum administratione confirmandis, et ad ferenda fortiter supplicia erigendis: donec tandem Christophorus Hattonus, pro sua singulari apud Elisabetham gratia, fecit ut libertare donaretur. Emissum custodia idem Hattonus familiariter, ut solebat, et amice domi fertur interrogasse, quid de se Jesuitae et Catholici sentirent? Cui Pater, Idem quod de coelis vulgo dicitur; quos astronomi docent motu proprio in orientem ferri, sed alieno et fortiori abripi in occidentem. Sensit Hattonus quid hoc sibi vellet: neque tamen eo perductus est, ut veritati divinae potius, quam humanis rationibus commodisque auscultaret. Crittonium subinde, viatico liberaliter instructum, dimisit in Belgium, unde Romam ille se contulit.

Interea Gordonus, quem in Scotiam solvisse cum Crittonio diximus, ibi [Note: 101. P. Gordonus Huntlmus, et alii de Societate rem strenue gerunt in Scotia.] strenuam navabat operam. Sororis suae filium, Huntlaei Comitem, ad Ecclesiae partes ab haeresi revocavit: dimicationem cum haereticis, interdum coram Rege suscepit. Sed quia parum Edimburgi proficiebat apud male pervicaces, in Scotiam interiorem ad Septemtriones penetravit; ubi facilior messis et maturior. Venerunt ei deinde suppetias anno MDLXXXV. e Sociis duo P. Emundus Haius, et Toannes Duraeus: ambo Robertum quendam Bruccium sacerdotem Scotum, tanquam herum famuli, sequebantur, ut laterent. Et quidem Rex de tota re monitus, siluit; sed Anglos fallere non potuerunt. Itaque cum Jacobus Elisabethae litteras accepisset in hanc sententiam, ut si foedus initum nuper, esse ratum vellet, sacerdotes omnes, praesertim e Societate Jesu, comprehendi juberet, aut in exilium amandari; promulgatum est edictum quo Socii omnes, nominatim Haius ac Duraeus, regno excedere jubebantur, poenâ capitis, si cunctarentur, indictâ. Quamobrem latebras ac fugam coacti captare, fines Scotiae avios incultosque lustrarunt, minori periculo, majore fructu. Quo tempore Gordonus Georgium Haium, apud haereticos eruditionis famâ celebrem, frequenti catholicorum coetu plaudente, coarguit. Cum enim ille, Gordonum ignorans, et Graecarum litterarum scientia inflatus, multos veterum Patrum locos Graece, ac memoriter plerosque, recitasset; eos Gordonus praesenti animo colligens explicansque, vitiatos et mendose citatos, ipsis codicibus prolatis, ostendit. Celebritatem ea res magnam fructumque habuit, plurimis in illa Scotiae parte ad Fidem avitam reductis, aut in ipsa corroboratis. In priorum numero Franciscus fuit Erroliae Comes, et regii stabuli praefectus. Interim P. Joannes Duraeus totam paene urbem Dunfreiam, urbisque et provinciae gubernatorem Maxwellium reddidit Ecclesiae: qui deinde tamen errorem aut repetens, aut simulans, in pugna caesus est, abscissa manu, quam antea dictitare solitus erat sibi praecidendam si haeresi sub scriberet. Ausi deinde sunt Socii parumper e latebris suis prodire, cum Jacobus infandam matris necem ulcisci velle visus est: cum oratorem, ab Elisabetha deprecandae invidiae et facinoris excusandi causâ missum, repudiavit; cum Patricio Graio Catholicorum hosti, cujus perfidiam cognoverat, dignitatem abrogavit; cum denique Dumblanensem Episcopum sedi suae restituit. Utinam Elisabethae blanditias et insidiosas artes Princeps infelix perinde superare valuisset, nec in gratiam cum ea redire properasset! Paululum nihilominus catholica


page 201, image: s201

res propter oblatam spem sortunae melioris respiravit: quâ opportunitate usi Patres, labore aucto, Socios quibuscum eundem partirentur, accivere. Quocirca remissus in Scotiam est Roma Crittonius; adscitus e Lotharingia Georgius Duraeus, Joannis Duraei frater. Eodem venerunt e Polonia Robertus Abircrombius et Guillelmus Ogilbaeus; quorum adventus eo magis fuit necessarius, quod Joannes Duraeus aerumnis et morbo succubuerat. Non diu securis et pacatis illis esse per Elisabetham licuit. Metu Hispanorum liberata, imo bellum iis vicissim inferre meditans; ne quid haberet a Scotis metuendum, catholicos per ipsum Regem oppugnare statuit. Eum igitur invidiosis sermonibus in illos vafra mulier exstimulat, simultates et odia serit; nec irrito conatu. Postquam enim regni Scotici primores arceri se ab aula; variis eriminibus, ut perduelles, onerari; vexari clientes suos, viderunt: corripiunt arma, Regis copias fundunt fugantque. Hujus quoque belli causa Patribus, ut omnium tumultuum architectis, adscripta est. Itaque in Belgium Crittonius, Haius in Galliam, ambo mos in Italiam remigrarunt: [Note: 102. P. Robertus Abircrombius Reginam Scotiae ab haeresi revocat.] restitêre clam Abircrombius, Ogilbaeus, et Gordonus.

Ecce autem nova rerum facies. Scoti proceres cum Jacobo, qui nuptias agitans pacatam cupiebat habere Scotiam, in gratiam redeunt. Rex, pace composita, pergit in Norvegiam, inde sponsam petiturus. Eam domum anno insequente, cumque illa spes laetissimas duxit. Rursum quies ab Haereticis, et otium. Quamvis enim sponsa regia, e Danico esset prognata genere, ac Lutheranis imbuta fabulis, tamen catholicis favebat, et arcessitum saepe P. Abircrombium libenter audiebat. A quo demum edocta Lutherum abdicavit, et in Ecclesiae Christi sinu supremum postea diem clausit. Parem navavit operam Abircrombius multis proceribus eodem infectis veneno: Rege, qui norat hominem, dissimulante, et eum palam aucupii regalis praefectum vocitante. In aula quippe degebat, quasi regiorum accipitrum moderator et cussos, quod munus nobiles aulici sustinere solent. Regis dissimulatione ac Reginae benevolentia illectus P. Alexander Macurraeus Mussiponto advolavit in Scotiam, ad religionem cum Sociis, dum tempus favebat, excolendam. Sed quid aulâ Principum instabilius, praesertim cum huic mari per se jam infido haeresis incubuit? Rex praeconum erroris clamoribus ac minis territus causam religionis et suam deseruit. Ejus facilitate ac metu facti confidentiores improb, ausi sunt moliri multa contra regiam auctoritatem; clandestinos habere coetus, seditionum faces accendere, omnia sibi contra jus fasque arrogare: adeo ut Rex, tantum licere vilissmis capitibus indigne ferens, abjectas catholicorum partes erigere de integro statuerit. Eam ob rem jussus a proceribus est Gordonus Romam properare clam, ut certiorem de re tota faceiet Pontificem, ac necessaria religioni pristinum in statum revocandae subsidia conquireret. Rem e sententia confecerat, cum in Scotiam revertens anno MDXCIV. exeunte, mutatum Elisabethae solitis artibus Regem deprehendit, iratumque catholicis; quasi Scotiam et Angliam Hispanis prodere conarentur: hoc enim terriculo Principem incautum callida mulier ludificabatur. Regni comitia convocantur, ac sententiam ferre de addictis Romano Pontifici proceribus jubentur. Adfuit rara nobilitas; cumque sententiam dicere abnueret, nihilominus ministrorum impietatis, et nonnullorum id genus suffragiis, dynastae catholici proscripti sunt. Illi collectis actutum copiis immissum ab Angliae Regina exercitum prossigant.

[Note: 103. P. Gordonus iterum Scotia ejicitur. Alii de Societate subeunt. Seminarium Scoticum.] Eâ clade efferati religionis hostes Jacobum urgere non cessarunt, ut saltem P. Gordonum, feralis belli, ut aiebant, auctorem exilio plecteret. Quem Rex, ob mores placidos et fidem in patriam laudans, abire tamen compulit; hoc unum petentem prius et obsecrantem, ut liceret sibi cum doctoribus haereticis manus coram ipso ac senatu conserere; vitam se professus deponere, si vinecretur; modo errorem deponerent, si vinceret. Tam aequas ut acciperent conditiones adduci nunquam potuerunt; veriti ne turpius etiam argumentis catholicorum quam armis superarentur. Victor hac adversariorum fugâ, et imbecillitatis confessione Gordonus, patria praeclarus exul cessit. In ejus locum irrepserunt Guillelmus Murdochus, Mussiponto missus ante menses aliquot; et Joannes Myrtonus, Scotus:


page 202, image: s202

sed hic Statim agnitus captusque; mox, jubente Rege, liberatus, et in Belgium est remissus: Murdochus et Abircrombius (nam videtur hoc fere tempore mortuus Guillelmus Ogilbaeus) ad colligendas catholici naufragii tristes reliquias, in latebris subsederunt. Crittonius in Belgium e Scotia compulsus Seminarium Scoticum Duaci collocavit. Fuerat illud a Maria Stuarta fundatum Mussiponti, et Pontificis liberalitate sustentatum. Visum est postea satius ut in aliquo Hispanae ditionis oppido, nec procul ab occano Britannico, poneretur. Id anno MDXCIII. Crittonius perfecit, et alumnos Duacum transtulit. Qua in urbe Seminarium hodieque floret, concurrentibus in hoc asylum tum nostris c Scotia cedere coactis, tum juvenibus Scotis, domo plerumque ob religionem profugis.

[Note: 104. Gordonus Scotiam repetit. Pulsus redit, et pugnae copiam liaereticis facit.] Interim cum acerbior in dies causa religionis in Scotia fieret, Gordonus aditum in eam rursus tentavit ineunte Junio anni MDXCVII. Statim edictum atrox et immane conscribitur, ne quis illum tecto accipiat, ne quis vivere patiatur. Mitigatum paulo post edictum est opera Huntlaei Comitis, qui P. Gordoni propinquus gratia valebat apud Regem. Praestituti dies pauci, quibus elapsis Scotia in perpetuum cederet. Satis otii putavit sibi Gordonus esse in his. temporis ad manendum concessi angustiis, ut aliquam haeresi plagam imponeret. Scribit ad Regem, et facultatem disputandi cum novitiae religionis magistris, coram ipso regnique proceribus, flagitat. Detrectare palam certamen tam splendide ac fidenter oblatum ausi non sunt. Respondent se adfuturos, ubi primum peracta synodus nationis fuisset, quae in proximam indicta diem erat. Ita extrahebant tempus, effugium captantes. Tandiuque illa synodus procrastinata est, donce praefinita Gordono lux ad discedendum affulsit. Tunc enimvero dolere se significant quod congredi non liceat; posse illum nihilominus antequam discedat, publice verba facere. Annuit, modo ad frequentem dicere populum liceret. Dedere fidem, et fefellere. Exclusus populus, et res a seditione parum abfuit; quam ne conscivisse Gordonus videretur, discessit; et in Norvegiam delatus, inde Hafniam, denique Hamburgum venit, amplissimum Germaniae ad flumen Albim emporium; sed haeresis incendio ab annis fere sexaginta misere deformatum. Unum catholicis non paucis, commercii causa ibi degentibus, praesidium, ac solatium erat pius sacerdos; quem gravi morbo implicitum supremis sacramentis opportune adveniens communivit. Ejus locum ut acciperet ab iisdem oratus catholicis, quibus sacerdos moriens vehementer fuerat auctor ut Patres Societatis arcesserent; ea de re ad Nuncium in provinciis Rhenanis Apostolicum, praesidesque Societatis, scripsit. Ipse in omnem revisendae Scotiae occasionem imminens, rursum commisit se mari. Tempestate abreptus in Frisiam, inde in Hollandiam rejectus, quassatam et armamentis omnibus exutam navim aegre appulit Enchusam: ubi gravissimum a praefecto urbis haeretico periculum adiit. Eo liberatus denique patriam anno MDXCIX. quarto Id. Decemb. tenuit. Quamvis ad publicam disputationem Calvini doctores non semel provocasset, ipsumque Regem certaminis testem depoposcisset, nihilominus jactaverant more suo, Gordonum disputationis metu profugisse, captare latebras, Principis ac senatus oculos judiciumque declinare. Rumor indignissimus illi stimulos addidit, ut quam celerrime remigraret, ac modis omnibus adversarios ad certamen eliceret: nec desperabat assentientem ac praesentem habere se Regem posse, cui carus et notus erat. Hunc statim adire constituit, lucemque veritatis ingerere vel invito. Nec sane fuisset ausus divertere ad quemlibet alium, etiam e prima nobilitate: siquidem edicto cautum fuerat, capitale ut esset, si quis ipsum tecto acciperet. Ergo sub noctem egressus Litha (oppidum est vicinum Ebimburgo) tendit recta in regiam; et ipsum Regem admonendum curat. Sacerdotis amici periculo et fiducia Rex attonitus, eum in arcem remisit, regia expectaturum jussa. Interrogatus postridie, respondit se Regis aequitate fretum et clementia venisse, ut omnes intelligerent se nequaquam defugere certamen de religione publicum, cujus copiam ante biennium adversariis fecisset: adesse paratum ad conserendas manus, audiente Rege. Si, peracta disputatione, constaret quidquam a se prolatum, quod veritati ac Dei verbo adversaretur, nullum se supplicium deprecari.



page 203, image: s203

[Note: 105. Conjurant in illum haeretici, et Scotiam deserere iterum cogunt.] Consternati hac denunciatione ductores Calviniani agminis, palam in eum debacchari coeperunt, nec de disputatione laborandum dicere, sed de poena proditori ac perduelli confestim irroganda. Non unum illum venisse; missos cum eo pariter a Pontifice complures e Societate, qui praecipuos Europae Principes veneno vel ferro tollerent. His accensa plebs conjurabat in capur innocentis: nefarios impetus inopina res compescuit. Faces populo furenti subjiciebat, inter ceteros haeresis ministros, unus propter ventosam doctrinae famam auctoritatemque Regi et proceribus non tam acceptus, quam formidatus; collegii, quod recens Edimburgi datum alumnis novae doctrinae fuerat, moderator. Is in arenam cum Gordono visus est velle descendere, modo privatim certaretur: materiam quoque disputandi proposuit, sumptam e libro a se nuper edito contra Bellarminum: de quo rogavit Gordonum, ut mentem suam scripto explicaret. Verba enim, inquiebat, praetervolant; tenentur scripta et manent. Non recusavit conditionem catholicus pugil: exaravit libri refutationem minime verbosam, at rationibus argumentisque gravem. Opus ea non fuit. Nam libri pestilentis auctor, paucis post diebus, quum multa contumeliose in Gordonum, impie in Superos evomuisset, inter acerrimos dolores, arcana percussus manu, animam infelicem exhalavit. Hoc veluti Goliatho cadente, cecidere ducibus partium reliquis animi: nemo qui Gordoni scripto responderet, nemo qui dimicationi se committeret, fuit. Auditi plurimi partim clamitantes veneficio et cantionibus magicis extinctum ab eo lumen Calvinianae scholae; partim Regem orantes ut nemini fas esset veteratorem improbissimum alloqui; ut morte, aut saltem exilio, poenas daret. Rex vocatis proceribus, quid de Gordono censerent quaesivit. Omnes, uno excepto, vacare culpa censuerunt, quia se Regi credidisset; quia de una veritate investiganda solicitus, negotia publica non attingeret; quia demum doceri, si qui disputare vellent, non defugeret. Rex valde illis assensus est, furentibus mendacii praeconibus, quos ne iratos haberet, daturum se operam dixit ut Gordonus, cum primum esset commodum, renavigaret in Hollandiam: interim in arce haberetur, omni civium alloquio prohibitus: quam tamen conditionem abrogandam curavit Comes Huntlaeus, Gordoni fratris filius, cui Scotiae pars septentrionalis parebat. Itaque ab arce in civitatem descendit, ingensque ad eum factus catholicorum concursus, nec minor haereticorum: quorum magistros iterum provocavit ad pugnam. Diu tergiversati, alias ex aliis nectendo moras, tandem responderunt Gordonum nimis pertinacem esse, neque ad veritatem amplectendam adduci posse. Nonnulli se congressuros polliciti, Rege annuente, hora constituta, designato loco, sedentibus et collectis omnium ordinum auditoribus, expectati perdiu, nusquam apparuerunt. Hunc in modum, quinque mensibus in Scotia consumptis, commendatitiis a Rege et Regina litteris instructus, in Daniam, ubi tempora expectaret commodiora, et ubi jam fructus colligere non poenitendos coeperat, se retulit. Catholicos interim e latebris adjuvabant tres Societatis sacerdotes, Robertus Abircrombius, Guillelmus Murdochus, et Alexander Macurraeus. Nam Georgius Christius (aliter Elphinstonus) qui subierat in Scotiam anno MDXCVI. proditus, et ad regem perductus, ab eo quidem exceptus fuerat humaniter; at egredi regno jussus, abscesserat in Belgium.

[Note: 106. In Scotia catholicam Fidem consirmant miracula.] Dum sanam doctrinam Scotia respuit, eam prodigia non uno in loco edita testabantur. Adolescens oculis captus parentem haereticum summo afficiebat maerore. Auctores illi fuerunt amici catholici, ut filium sacerdoti Societatis erudiendum daret: esse in religione catholica miraculorum vim effectricem, testem veritatis, argumentum praesentis Numinis certissimum. Ille, quamvis Calvino arctissimis vinculis obstrictus, et odio nostrae Societatis ardens; tamen, ut est melioris consilii facile patiens calamitas, annuit. Eruditur adolescens, et ad lucem Fidei aspiciendam conversus divino sacrificio interest. Attollente sacram hostiam sacerdote, subito exclamat videre se. Accurrit parens cum omni familia; filium attonitus complectitur, ab eo nunquam ante conspectus: simulque detestatus priscum errorem, illos quibus nihil nisi Calvinum videbat, amisit oculos; alios, quibus veram deinceps religionem videret, accepit. Vetulam in iisdem finibus


page 204, image: s204

gravis urgebat morbus: arcessit haereseos ministrum, et Viaticum moritura postulat. Minister Puritanus (haec secta caerimoniam hanc, ut inutilem, contemnit) bonis anum anxiam verbis consolatus abit. Indignata mulier fremebat; cum Societatis sacerdos, cognita re, captavit occasionem; et stomachantem allocutus revocat ab haeresi, confitentem audit, sacro Viatico morientem donat.

Plus admirationis habet quod uni pariter e nostris sacerdotibus contigit. Nobilis Scotus uxorem morbo et haeresi oppressam, duplici morte perituram summo suo dolore cernebat; apprime scilicet catholicus. Jam medici corpus aegrum deposuerant: restabat una infelicis animae cura, sed eo difficilior, quod mulier curari omnino recusabat. Maritus igitur astu ratus utendum esse, sacerdotem Societatis induit veste medici. Prodit ille velut medicus peregrinus, et moribundam contemplans, meliora sperare jubet: notum sibi morbi genus, paratum remedium. Laetari familia, laudare medicum, et e jubentis nutu pendere. Ille nescio quod ptisanarium imperat: certam feminae salutem, hoc si haurire possit, spondet: ac subinde multa de arcanis herbarum virtutibus erudite disserit; merum Hippoctatem diceres. Dum potio imperata conficitur, ipse ih conclave secretum se recipit, Deum pia precatione placaturus: quae remedii praecipua vis, at occulta, erat. Redit cum eleganti pyxide, quam adstantibus ostentans, latâre pulverem in hoc vasculo mirificum affirmat, panaceam adversus omnes morbos, quam vulgus medicorum ignoraret. Erant in pyxide sacri cineres, e tumulo Sancti Patritii Hibernorum apostoli. Ex iis paulum instillavit in cyathum argenteum, ptisana ferventi plenum. Ecce autem, mulier quae totam se in medici potestate futuram promiserat, ac potionis summam paulo ante cupiditatem prae se tulerat; ut in cyathum sacer pulvis infusus est, horrore concuti repentino, aversari poculum, jactare inquietos artus, oculos feroces tetrum ac terribilem in modum [Note: 107. Reliquiarum sacrarum virtus.] convolvere. Sensit sacerdos Tartareas artes, et tacita prece nequissimos spiritus per Dei veri nomen adjuravit. AEgra furere desiit, ac poculum satis quieta hausit. Mox, tanquam evigilans, ubi versor? ait: quis pertinaciam animo, quis offusam oculis caliginem eripit? Attonitus maritus omnes e cubiculo jubet facessere: uxorem jam audientem, compellat de abjicienda tandem haeresi: rogat sacerdos, ecquid redire ad Ecclesiam catholicam velit, cujus in sinu majores ipsius omnes vitam deposuerant. Nihil se malle respondet. Igitur excommunicationis et peccatorum vinculis exempta, postridie in plenam, ut spes est, filiorum Dei libertatem excessit.

Alium in eadem Scotia virum natalibus insignem cupido incesserat erroris deponendi. Jampridem illum veneficae magicis artibus vexabant: et ceream ipsius confecerant imaginem, quam admotam igni pungebant, lancinabantque. Ea porro vis et ars veneficorum est, ut quidquid in hujusmodi experiuntur imaginibus, hoc ipsum, Deo sic interdum permittente, in se perferant ac patiantur illi, quorum istae sunt imagines. Tristis nobilem hunc experientia graviter exercebat. Uri se sentiebat absque foco, pungi sine stimulis, vinciri sine funibus, sine laqueo praefocari. Nulla suppetebant remedia; cum nulla mali appareret causa. Negabant medici ullas in suis nartheciis, ac ne in tota quidem natura vires contra genus hoc morborum esse. Subiit nobilem cogitatio, suam in amplectenda Fide catholica cunctationem sic a Deo plecti. Sacerdotem arcessit, ejurat errorem. Mirum! Hoc ipso temporis puncto, imago cerea inter veneficarum manus, ut ipsae postea captae tortaeque retulerunt, dissiluit, neque illam deinde ullo pacto refingere et committere potuerunt. Fontes quosdam prisca religione sacros sive ob divorum memoriam, sive ob aliud monumentum catholicae pietatis, a populo frequentari aegerrime ferebantii, qui nihil aeque oderunt atque indicia vetustae religionis. Ad unum ex istis fontibus adducta virgo in Scotiae tractu, quem Strathauniam vocant, oculos quibus dudum nihil cernebat, salutari lympha sanos recepit. Alter Divo Finlano consecratus, prope ipsius templum, ad lacum Tavi fluminis in Atholia, rustico septem jam annos luminibus orbato, lucem optatissimam restituit. Calvini doctor, cum rationibus ineptis abducere populum ab aliquo ex ejusmodi fontibus non posset; illum sordibus inquinavit. Corripitur alvi profluvio pertinacissimo; diris torminibus excruciatur; neque


page 205, image: s205

morbi levamentum invenit, donec ipsum fontem religiose reverenterque purgaret. Alius simillimi flagitii graviorem poenam tulit; usura brachiorum et manuum sex totis annis, quos consecuta mors est, penitus amissa. Mulier virum annuo confectum morbo detulerat ad sacellum Divo Nimano sacrum. Sopor aegrum occupat. Oblata quiescenti species venerandi senis jubet surgere, ac redire domum. Surrexit incolumis; ac domum rediit. AEdiculam D. Nicolao dicatam piscator temerarius invaserat, eaque pro aedibus utebatur; parte una sibi et familiae, altera jumentis addicta. Subitum incendium aedes et jumenta consumpsit: piscator aegre, ac semiustus, emersit. Illud universe observatum, et sexcentis testatum exemplis, nemini fuisse impune, qui sacras aedes vel diruisset, vel earum bonis fortunas auxisset suas. Elgiae quae civitas Episcopi sedes est in Moravia, Scotiae septentrionalis provincia, coenobium Franciscanorum fuit. Iis, dum sacra omnia haeresis vastabat expulsis, aedificia et praedia nobilis catholicus, tanquam a suis fundata et concessa majoribus, vindicavit sibi, atque haeretico vendidit. Hic ad summam brevi redactus egestatem: ille falso crimine accusatus, et capite plexus est. Cuprense monasterium in provincia Angusiae ab alumnis Divi Bernardi olim tenebatur. Direpta domo, spoliato templo, restabat imago lignea Christi crucifixi. Hanc ut vidit faber ferrarius, Restas hic solus? inquit irridens: et comportatis instrumentis effigiem dimovet. Quae corruens impium oppressit caput, et excusso sacrilegi cerebro parietem ac pavimentum respersit. Nobilis adolescens in provincia Fifae, imaginem Beatissimae Virginis e ligno, concîdit et injecit foco. Ignis exarsit tanta vi, ut domum omnem concremaverit, multis incendio violatis. Sancita etiam est poenis praesentibus dierum festorum, quos praeter Dominicum Calvinistae passim expungunt, reverentia. Mulierem in agrum, ut opus faceret, egressam die festo, rustici praetereuntes toto corpore laceratam et seminecem invenere. Famuli ab hero coacti solum aratro invertere, sacra Natalis Dominici luce, boves junxerant: vix ductis primoribus sulcis, immissus derepente bobus furor alios dispersit, alios in confragosa raptos loca obtrivit.

[Note: 108. Matronae catholicae cum doctore haeretico lepidum certamen.] His admoniti catholici sacros Ecclesiae ritus observarunt accuratius: haeretici stupentes obmutuere. Sed quos prodigia non expugnabant, illos saepe Deus vincendos mulierculis objiciebat. Unam reformidabant prae ceteris, genere, moribus, ingenio praestantem; quodque ipsos magis urebat, suarum olim partium errorumque studiosam. Ad hanc ovem pristinum in ovile Calvini revocandam missus est ab Episcopo vetus miseri gregis pastor, qui mentem femineam rationum pondere domaret. Hunc matrona ut vidit, Egregiam vero laudem, inquit, et spolia ampla referes, si feminam indoctam vir doctus, et in hac disputandi palaestra tot annos exercitatus, viceris! Meum disputare non est; regere familiam; victum etiam, siquidem omnia eripuistis, labore quaerere; istae partes meae sunt. Cum instaret ille, ac molles ad docendum aditus captaret, Per me vero, ait matrona sapiens, non stabit quin me uberius et arbitratu tuo doceas, si unum mihi expedias nodum: quo soluto, alios feliciter, ut spero, explicabis. Rescire cupio in qua sacrorum codicum pagina tradatur et constet, vos a Deo esse ad docendum et sacramenta ministranda missos. Nam Petro, ejusque sociis et successoribus datam a Christo facultatem hanc et provinciam, liquido ex iisdem paginis evangelicis constat. Illorum vero, subjecit Minister, fuit ordinaria missio; nostra extraordinaria: illi struxerunt formaruntque Christi Ecclesiam, nos destructam deformatamque reformavimus. Hoc ipsum, excepit illa, quaero; quis nempe librorum sacrorum locus vestram hanc missionem extraordinariam testetur. Sane, quin extraordinarii sitis ministri Christi negare non possum; tam multa extra communem Ecclesiae et sacerdotum catholicorum usum atque ordinem facitis et docetis: tollitis jejunia; illi servant: ducitis uxores; illi abstinent: doctrinam extraordinariam, extraordinaria Biblia, sacramenta extraordinaria, traditis: itaque extra ordinem vos missos haud miror; illud quaero, a quo fueritis missi. An a Deo? Id vero peto ubi sit declaratum in sacris litteris. Commotus hoc disputationis exordio theologus proferre locum qui petebatur, qui hoc doceret, non potuit. Cum abiret ad alia diversus, ut molestam declinaret interrogationem.


page 206, image: s206

Esto, inquit illa, locum e Bibliis proferre nullum potes: at hoc certe non negabis cum homines extraordinarios Deus orbi donat, solitum esse pariter illos ornare quibusdam insignibus et notis, e quibus agnoscant mortales missionem extraordinariam. Hujus generis sunt splendida miracula, vitae austeritas, morum praecipua sanctimonia. Id exemplis e novo et veteri testamento petitis demonstrabat. Age, ubi Calvini tui miracula? ubi austeritas vitae? ubi morum integritas? Quod responderet adversarius non habehat, jamque circumstantis coronae sinistra admurmuratione premebatur. Nutantem impulit acris et contorta mulieris interrogatio. Missum se a Deo Lutherus affirmat: idem affirmat Calvinus: hoc ipsum Zuinglius clamat: clamabant olim Ariani, et quicumque novam invexere doctrinam. Dissident inter se tamen: docent pugnantia frontibus adversis: [Note: 109. Haeretici à Deo nequaquam missi.] ex quo perspici manifeste potest aliquos ex ipsis a Deo non fuisse missos. Quos dicis? Quo tandem argumento praeconem Dei et ministrum veritatis Calvinum esse doces, Lutherum aut Zuinglium negas? Aut cur illis, missionem tuam falsam et commentitiam vociferantibus, abrogare me fidem jubes? Haec eo fidentius mulier, in his contentionibus minime rudis, pronunciabat, quo demissius agere cernebat adversarium: sive pudor illum prohibebat pugnare cum femina vehementius; sive conturbabat inopia bonae rationis, et loci evangelici, ad quem laudandum et citandum, si quis esset, usque usque vocabatur. Sudantem, et de receptu cogitantem, joco etiam illusit matrona. Si missionem vobis extraordinariam arrogatis, inquiebat, eandem sibi vestrae uxores pari jure vindicabunt. Quod enim Deus conjunxit, homo non separet. Nec tantum igneas in Apostolorum vertice linguas consedisse legimus, verum etiam mulierum, quae in eodem sacro consessu et cenaculo aderant bene multae. Quod si vestris uxoribus conceditur jus et facultas praedicandi docendique; mihi, quaeso, concedatur saltem venia interrogandi. Alios quaeram qui mihi commodius satisfaciant. At tu, facesse, amabo; neque mihi praeterea molestus esse cum tuis blateronibus perge. Vestras minas non facio nauci: diras et excommunicationes omni laude potiores duco: ne bonorum jacturam timere praeterea possem effecistis. Unum mihi dolet, serius vos cognovi. Hos flores, hanc animi excelsitatem educant haereseos pvuinae: haec lilia inter spinas adolescunt, singulari Divinae Providentiae ac Justitiae, consilio; ut virorum perfidia et levitas fide mulierum et constantia coarguatur. Quanto vero tardius ad Fidem catholicam accesserat haec matrona, tanto impensius addebat gradum, ut (quemadmodum aiebat) evangelicae voci faceret fidem, monenti primos postremos fore, novissimos primos. Magnam diei partem ducebat precando; multa erat in sanctis omni officio colendis, praesentem illorum tutelam saepius experta, praesertim Divi Ignatii, cujus ope morbum gravem ac periculosum depulerat.

[Note: §. IX. P. JOANNES OGILBAEUS IN SCOTIA SUSPENSUS.] SIC verbis et vitâ veritatem Fidei mulier fortis asserebat, quam paulo post P. Joannes Ogilbaeus, Scotus, sanguine etiam ac morte defendit. Splendorem generis ornabat optima indoles, praecipue vero studium insigne catholicae religionis: quam cum videret satis tutam habere se non posse domi, perfugit in Germaniam, et Olomucium urbem Moraviae primariam profectus, constitit in Seminario, quod Gregorius XIII. alendae nationum variarum juventuti fundaverat. Ibi confecto bonarum artium curriculo, animum ad Societatem appulit: ac tirocinio perfunctus Brunae, perceptis Graecii in Styria philosophorum arcanis, docuit aliquandiu litteras Viennae in Austria. Postea sacris theologorum imbutus mysteriis, et sacerdotio insignitus, ad opem patriae laboranti ferendam, quo ejus aspirabant vota, properavit; ac metam, peracto vix biennio, id est, gloriosum Christi causa patibulum attigit, annos tantum quatuor et triginta natus. Glasquum urbs est Scotiae mediterranea, ad ejus oram occidentalem, e regione Edimburgi. Huc Ogilbaeus, procerum aliquot accitu, venerat: qui nuncio novis opinionibus remisso, antiquae veritati assenserant. Sed, quam difficile est religionis integritatem retinere, si morum sanctimoniam perdideris! Unus ex illis flagitii gravis reus, ut ejus impunitatem impetraret, prodere Ogilbaeum constituit. Insinuat se in ejus familiaritatem, tanto ad nocendum aptior, quanto occultior. Invitat


page 207, image: s207

domum: mittit duos ex amicis, quasi ut ipsum tuto deducant. Sequitur Ogilbaeus, fraudis ignarus. Ventum erat in bivium; alter ex illis amicis rogat ut ad se ne gravetur paulisper divertere; negat alter se paffurum, sed recta ut pergat, neque moram interponat ullam, obtestatur. Instant ambo utrimque vehementius. Pater amicam, ut putabat, litem componere nititur. Fit civium ac lictorum, qui ex composito aderant, concursus, et impetus in Ogilbaeum. Prottuditur, et in aedes praetoris urbani abripitur a multitudine, vim frustra inclaman, ac Superum hominumque appellans fidem.

[Note: 110. Proditus captusque illuditur à plebecula, interrogatur à judicibus.] Monitus confestim Glasquensis pseudoarchiepiscopus accurrit; vixque sui compos prae gaudio, ut primum accessit propius, sacerdotis innocentissimi vultum porrecta manu ferit; increpans atrociter, quod catholicus sacerdos in urbe reformata rem divinam facere ausus esset. Non aliud huic tam benignae salutationi responsum dedit Christi discipulus, quam sui magistri voces, cum alapa divinum os caederetur. Hoc sublato quasi signo, et facta potestate saeviendi, omnis in Ogilbaeum effudit se multitudinis circumfusae furor. Alii colaphis caput tundere; alii pugnos in pectus ingerere; barbam alii capillosque vellere; vestes plerique detrahere, subucula vix relicta: ulteriusque processisset impotentis plebeculae rabies, nisi Comes Flimingius indignitate rei motus insaniam furentium compressisset. Ista prolusione crudelitatis speraverant subigendum ac domandum, ut metu fractus imperata faceret. Verum ab eo nihil extorsere praeter contemptum suppliciorum, licet acerbiora minarentur; cumque diutius ferre constantiam interriti vultus et animi non possent, in vincula conjectus est. Postero die palam interrogandus e carcere in aedes antistitis producitur; quo magnus, procerum et populi numerus convenerat. Ibi generosus athleta, quamquam corpore vehementer debilitato, difficillimam ac diuturnam luctationem animo tam praesenti, tam forti, sustinuit, ut adversarios ira pariter et admiratione perculerit. Nec modo fortiter, sed cum urbanitate quadam et palaestra, excepit petitiones ac tela pugnantium aperte, vel subdole grassantium: hoc unice cavens, ne quam daret ansam objiciendi sibi cujuspiam ficti falsique criminis; cum unico et vero nomine reus esset, catholicae nimirum religionis professae ac promulgatae. Quaesitum ex eo fuit ubi et quando fecisset rem divinam. Id si vitio vertitur, ait, testibus est probandum: eos cum proferetis, respondebo: nunc verba perdere, otium et animus non est. Quae legibus dicere jubebor, ea liberaliter et cum fide dicam; tacebo cetera. Rogatus ecquem Scotiae Regem agnosceret, Jacobum reipsa Regem esse respondit. Cur in Scotiam venisset: Ut vestrae, inquit, omnium saluti consulerem. Unde sibi sacrorum jus arrogaret, quod neque a Rege, neque ab antistite Scotorum, accepisset. Neque Regi, neque falso pastori, jus ullum in res sacras esse ostendit; eosque facultatem, quam haberent ipsi nullam, aliis impertiri non posse. At se Christi sacerdotio initiatum a legitimo ejus vicario, Petri successore, penes quem sacrorum potestas unum esset. Hanc in sententiam cum vehementius disputaret, evinceretque Romano Pontifici, in ea quae ad religionem pertinent, ubique locorum imperium esse; sciscitati sunt num doctrinam hanc suo chirographo paratus esset obsignare. Imo, inquit, sanguine. Veteres de conjuratione pulverea naenias objecerunt. Explosit calumniam, et Societatis homines extra culpam hanc semper fuisse docuit: deinde veris conjurationibus, quas ipsimet in Regem conflavissent, prolatis, crimen in convictos et obmutescentes retorsit. Jam horas complures consumpserant interrogando, neque tamen quidquam promoverant: cum Ogilbaeum ab horis quatuor et viginti impastum et languentem subitae febris horror invasit. Admotum foco Calvinista inhumanus conviciis et probris lacessivit: vixque sibi temperavit quin praecipitem illum jaceret in focum, cui assidebat. Id cum saepius minitaretur: Mihi vero, subjecit Ogilbaeus, [Note: 111. Edimburgum deducitur. Ocreae tormenti genus. Crudelis vig ilia.] in praesentia quidem nihil accidere potest optatius, ut frigus istud, quo totus algeo, depellam: tuque augebis tuum nunc focum, qui tam maligne ac parce ardet. Interea Londino afferuntur litterae quibus Edimburgum, Scotiae caput, deportari jubebatur, et novo cruciatu (Ocreas vocant) torqueri; ut catholicorum nomina proderet, quibuscum esset aliquando versatus. Rursum igitur fatigatur


page 208, image: s208

interrogationibus partim insulsis, partim gravibus; ac de rebus contrariis, nunc separatim, nunc conjuctim, ut caperetur in sermone. Captantibus semper est elapsus. Mutata pugnae ratione, blanditiis aggrediuntur, sed ridentem et vicissim blandientem. Minas ostentant, ac ferales illas ocreas: crura porrigit, et se ocreas habiles pedibus inducere solitum dictitat. Sunt autem illae, quas appellant, ocreae, lignei asserculi, qui a genibus ad talos usque crura sic ambiunt et arctissime constringunt ut, confractis ossibus, interdum expressa per rimas medulla exstillet. Non placebat judicibus hoc tormenti genus, quia crudelitatis diuturna vestigia relinquebat: eamque sedulo famam fugiebant barbarae immanitatis, qua novitatis setatores vulgo laborant; quos cum religione humanitatem credas penitus exuisse. Sed dum crudelitatis nomen umbramque isti fugiunt, rem ipsam retinuere. Vetus supplicium instaurarunt, quo non tam inviso sacerdoti vitam eriperent, quam constantiam et mentem. Octo diebus totidemque noctibus vigilare sine ulla intermissione coegerunt. Stabant appositi satellites, qui alii alios, integri fessos exciperent. Pungebant stilis ferreis ac veruculis totum corpus, ne qua parte somnus obreperet. Saepe vocibus inconditis implebant aures; saepe brachia correpta pedesque distorquebant: raptabant prostratum humi; caput pectusque instar tympani tundebant. Ea vis hujus tormenti fuit, ut superveniens nocte nona medicus, et vitam fugientem ex intermortuo venae micantis pulsu sentiens, ultra tres horas vivere hominem posse negaverit. Igitur, ne citius quam vellent periret, paucas indulserunt ad quietem tamdiu negatam horas; ac summo mane judicibus obtulerunt oppressum, fractum, ac defatigatum, adeo ut animam singulis momentis acturus putaretur. Hic placebat hominis status. Excitant, urgent, interrogant, minantur, palpant. Sed incredibili dolore suo, vigilantem, et eodem animi robore praeditum senserunt. Cum vero ipsos, etiam vigilantes, somniare in religionis negotio; cum insanire, cum pugnantia loqui et facere, manifestis argumentis demonstraret; molestum doctorem remisere Glasquum, ut pudorem suum saltem ejus absentia levarent.

[Note: 112. Glasquum reductus graves sustinet cruciaciatus, et morte gloriosa superat.] Ibi aliis et exquisitis suppliciis eodem successu tortus est, semper victor, semper sui potens, et fracto in corpore Fidem mentemque vegetam servans. Denique, urgente antistite, qui necem ejus decreverat, eumque falsis apud Regem oneraverat criminibus, capitis condemnatur. Tunc demum respirare et quiescere est visus: pedes abluit, vultum paedore sordibusque carceris marcentem, et vi tormentorum contractum, explicuit; amicos ad suas, ut vocabat, nuptias invitavit. Noctis partem a tumultu satellitum vacuam nactus, precationi dedit. Prima luce confluxit civitas omnis, visura hominem, cujus constantiam dolis doloribusque majorem livor ipse laudabat, pietatem ipsa venerabatur impietas. Quocumque triumphalis potius quam feralis pompa ducebatur, exaudiebantur palam voces bene precantium, nec sine lacrimis commiserantium. Ipse carnificem timide accedentem amice complexus, bono animo esse, et facere fortiter imperata, jussit. Ne populum, ut mos erat, alloqueretur prohibitus est: temperare tamen sibi non potuit, quin erroris praeconem et ministrum, nescio quid de crimine laesae majestatis vociferantem, imperioso nutu, cui vim orationis causae bonitas et conscientiae fiducia dabant, refutaret. Ogilbaeo assensi sunt omnes: nec silentio solum, sed admurmuratione secundissima, religionis catholicae nomen illius unum esse crimen agnoverunt. Quod cum altius ceteris praedicaret Joannes Albergrombius, vir nobilis, et Ogilbaeo non sanguine magis quam religione conjunctus, a satellitibus deturbatus est e theatro, quod, ut morienti propior adesset, ascenderat cum aliis aliquot amicis: fregissetque cervicem proculdubio, nisi supra confertam multitudinem corruisset, non sine aliquorum damno.

At Ogilbaeus sancte Superos omnes testatus nihil dictum a se factumve, quo majestas regia vel patriae caritas laedi posset, alacer evasit in patibulum: et Beatissimam Virginem, caelitesque ceteros pie precatus, spem suam omnem in Christi meritis et morte sitam esse pronunciavit Latina primum lingua, deinde vernacula: pergebatque catholicos, qui latebant in hac turba, hortari; cum tortor a magistratu increpitus quod cessaret, invita manu et aversante facinus, Ogilbaeum


page 209, image: s209

e scalis deturbavit. Ingens repente omnium gemitus, et qui panegyrici locum obtineret clamor, erupit, detestantium palam injustum judicium, et orantium aequitatem Supremi Numinis, ut parricidii poenam ab immerenti et innoxio populo in sceleris auctores converteret. Quas vulgi querelas etsi placare studuerunt erroris ministri, nihil tamen aliud consecuti sunt, quam ut invidiam in se merito conflatam inflammarent. Itaque in mortuum, ut solebant, saevire non sunt ausi. Exportatum cadaver et contectum tumulo sub vesperam est: sed a catholicis, ut perhibent, refossum per tenebras, et abreptum. Quod cum rescivisset magistratus, rem silentio pressit, ne furorem multitudinis, nondum sopitum, periculosius accenderet. Dum Ogilbaei causam et innocentiam tuetur populus, in ejus proditorem Adamum Boidium Deus ultor incubuit. Desertus ab omnibus, omnibus suspectus, nec alio quam proditoris nomine insignitus, in summam decidit egestatem. Hanc furtis cum levaret, deprehensus et in vinculis habitus est: ubi a furiis ultricibus, et spectris occursantibus, agitatus, diro terrore mentem ream quatiente, sibi tanquam tortori omnium teterrimo permissus, et aliquandiu superstes, fuit. Unus ex Ogilbaei judicibus, qui pertinacissime conjuraverat in insontis exitium, Regis gratiâ, quam innocente condemnando male quaesiverat, paulo post excidit, ac repentino interitu periit; aut veneno, ut alii narrant, sponte sumpto. Guillelmum Hartum, ejusdem judicii praesidem, et injustae sententiae architectum, poena facinoris non tardo pede secuta est. Cum enim sederet pro tribunali, eo ipso in loco, ubi sacerdotem integerrimum vita privandum edixerat, sensibus alienatus, officio spoliatus, ejectus foro, in tenebris luctuque contabuit. Neque in privatos tantum edita sunt exempla divinae severitatis, sed in regionem universam. Nam hoc ipso anno MDCXV. tanta vis nivium Scotiam opplevit, ut maxima quadrupedum pars interierit, hyemisque asperitatem summam annonae diuturna caritas exceperit.

[Note: 113. Collegium Scotorum in Urbe.] At Paulus V. gravissima Scotorum catholicorum, pericula secum reputans, collegium iis Romae assignatum novis auxit beneficiis, ejusque curam Societati imposuit. Instituerat illud Clemens VIII. anno MDC. ut in eo Scoticae nationis adolescentes litteris ac moribus nomine catholico dignis imbuerentur; et privilegiis omnibus, quae sunt Pontificiis collegiis concessa, ditaverat. Ac primo quidem ei regendo praepositi fuere sacerdotes nullius Ordinis religiosi legibus adstricti; vocato nihilominus in curae partem rectore collegii Societatis Maronitarum: demum anno MDCXV. egit apud Summum Pontificem Maphaeus Cardinalis Barberinus, collegii protector, ut ejus omnis administratio Societati demandaretur; ac leges alumnis observandas tradidit, illudque in primis sanxit, ut jurati promitterent se, confecto studiorum curriculo, post susceptos rite sacros Ordines, redituros in Scotiam; in eaque vitam sacramentis ministrandis, confirmandis catholicis, haereticis confutandis, traducturos. Certam istius jurisjurandi formulam Alexander VII. anno MDCLX. praescripsit, eaque nunc ab alumnis usurpatur. Anno MDCLXV. aedificatum est templum collegii, et S. Andreae Scotorum patrono dedicatum. Ex hoc collegio prodiere plurimi sacerdotes egregii, ornamenta patriae, lumina et propugnacula religionis, quam in Scotia sudoribus, aerumnis, sanguine, testati fortiter ac tutati sunt, ac tueri modo pergunt.

[Note: §. X. SOCIETAS OPPUGNATAM IN HIBERNIA FIDEM CATHCLICAM PROPUGNAT.] LAUDATA semper est Hibernorum pietas in catholica Fide retinenda. Operam illis vixdum nata Societas navavit, missis Alfonso Salmerone, ac Paschasio Broeto, primis Ignatii sodalibus. Alii subinde in eorum locum et labores evangelicos successere: quos inter praeteritum nostris in annalibus miror Patrem Edmundum Donatum (Donaldum alii vocant:) qui in Hiberniae, quo illum Gregorius XIII. miserat, ipso ingressu deprehensus, et Limericum abductus est, unde oriundus erat. Ibi vinculis, probris, cruciatibus maceratur. Sed cum a Fidei constantia dimoveri non posset, Corcagiam necandus pertrahitur. Tria illi crimina objecta. Primum, quod in Fidei catholicae ab Elisabetha damnatae confessione perseveraret: alterum, quod ejusdem Fidei praedicandae ac propagandae studio in Hiberniam venisset: Tertium quod Reginam Ecclesiae Anglicanae caput agnoscere ac profiteri recusaret. Excepit capitalem sententiam animo non solum aequissimo,


page 210, image: s210

[Note: 114. P. Edmundus Donatus neci deditus.] verum etiam laetissimo; et collo felicem laqueum impiger innexuit. Quem in annum ejus gloriosa mors inciderit, certo non constat. Multi sesquimillesimum octogesimum assignant. Spem reducendae meliorem in statum religionis fecerat anno MDXCV. Hugo Tiroeniae Comes, qui armis illam defendete aggressus, Ultonia prope tota, et Connacia potitus erat. Ea spe accensi proceres Hiberniae catholici, apud Cardinalem Matthaeium gentis patronum, et Praepositum Generalem Societatis egerunt, ut aliqui e nostris in Hiberniam mitterentur. Destinati P. Jacobus Arcerus, Hibernorum Seminarii Salmanticensis moderator; et P. Henricus Fitzsimon philosophiae professor Duaci. Ex eorum litteris apparet operae pretium ab ipsis factum esse minime contemnendum. Quibus Aquaviva respondens anno MDXCVII. gratulatur; ac simul monet ut locorum, in quibus versantur, temporumque meminerint, neque moliantur quidquam unde catholicis periculum creari possit.

[Note: 115. PP. Christophorus Helivodius; Richardus Fildius, Henricus Ficzsimon capti.] Iis adjutor et rector datus est anno MDXCIX. P. Christophorus Helivodius. Dubrim mercatoris habitu venit, multis gravibusque periculis, et insidiis superatis. Sperabat in celebritate ac frequentia tot advenarum illuc undique confluentium latere se posse commodius. Sed per eos dies novum a regio consilio ad omnes portuum, viarum, pontiumque custodes edictum fuerat perlatum, quo jubebantur curare diligenter ut quicumque foris adveherentur, solenne jusjurandum ederent, quod supremae jurisdictionis appellant. Id sacramentum rogatus Helivodius, sine tergiversatione respondit sibi fas non esse in ea jurare verba, quibus summa in religionem perinde ac rempublicam potestas feminae tribueretur. Itaque vinculis constrictus Londinum avehitur. Ibi ardens cupiditate martyrii, se sacer dotem ac religiosum Societatis JESU, tetra nimirum et capitalia crimina, confitetur. Miratus alacritatem Robertus Cecilius, Regina a secretis et religionis oppugnator acerrimus; Quid nobis, inquit, vestra opera tandem opus est? nonne Christiani sumus? Atqui hoc neutiquam satis est, nisi catholici quoque sitis, subjecit intrepidus sacerdos. Neque vobis satis est, reposuit Cecilius, sacerdotes ac religiosos esse, nisi regnorum quoque tractetis negotia; et in rempublicam gubernandam vestra judicia curasque interponatis. Ego vero, ait Helivodius, istis negotiis nuncium pridem remisi; neque, si maxime velim, illis implicare me per instituta mei Ordinis licet. Responsi libertate ac veritate irricatus Anglus, multa in Societatem dixit atrociter, et Helivodium in teterrimum carcerem amandavit. Inde in ergastulum Wisbicense deportatus, in eo quadriennium exegit. Ejus in locum suffectus Richardus Fildius Sociis in Hibernia praefuit: homo navus et prudens, cujus ad conciones, colloquia, consilia, cum permisti catholicis haeretici passim et schismatici convolarent, perniciosam illi famam conciliarunt: qua exploratores admoniti, capto vincula injecere, cum incautius per urbem regni primariam Dublinum incederet. P. Jacobus Arcerus Romam paulo post accitus est a Pontifice, ut eum de statu religionis in Hibernia edoceret. Clemens catholicorum constantia delectatus, P. Ludovicum Mansonium ad eos consolandos legavit: sed rebus brevi pejorem in locum prolapsis, Mansonius obstructos aditus, et bellico tumultu omnia circumstrepere cernens, in Urbem reversus est.

Rediit in Hiberniam Arcerus anno MDCI. cum Regis Catholici classe, quae Hibernis subsidio mittebatur. Ea tamen parum profecit. Expeditionis caput erat, ut in unum copiae omnes tum indigenarum, tum Hispanorum, coirent. Id ne fieret locorum intercapedo, et anni tempus hybernum prohibuit. Hispani foris ab hoste et hyeme, intus a morbis obsessi, reddere Kinsaliam, quam primo aditu occupaverant, et honeste pacisci de reditu maluerunt, quam temere ac frustra perire. In Hibernia remansit Arcerus, seque adjunxit aliis quinque Societatis sacerdotibus, qui tunc in ea degebant. Horum unus P. Henricus Fitzsimon, ab exploratoribus Elisabethae interceptus, Dublinensi custodia tenebatur. Ibi praeter asperrimam vexationem, imposita quoque illi calumnia fuerat, quasi religionem catholicam abjecisset in carcere. Hoc ille reliquis tormentis aegrius ferens, summam aedium contignationem ascendit, unde prospectus in subjectam plateam frequenti refertam populo patebat: inde ad multitudinem conversus, calumniam


page 211, image: s211

refutavit oratione luculentâ. Quin Ericium, doctorem inter haereticos primae notae ac famae, ausus provocare ad disputationem, quia conserere cominus manum adversarius negabas, libello velut eminus vulneravit. Ultus ille molestum scriptorem est aucta carceris immanitate, cujus aerumnas cum P. Fitzsimon quinquennio toto pertulisset, vindicatus fuit in libertatem, et praemium praeclarae confessionis exilium tulit, Elisabetha e vivis sublata.

[Note: §. XI. DOMINICUS OCOLINUS MACTATUR.] Venerat in Hiberniam cum P. Jacobo Arcero Hispanisque navibus frater Dominicus Colinus, sive Ocolinus, Hibernus. Solent enim Hiberni certarum familiarum nominibus litteram O praefigere, praecipuae nobilitatis notam. Hic, dum Hispani bellum pro catholica religione gerunt, eandem gloriosa nece confirmavit. A parentibus apprime catholicis ad omne pietatis officium institutus, cum aetas accessit militiae matura, transmisit in Galliam, religionis in regno Christianissimo et facilius conservandae, et armis etiam tutandae studio. Quippe tunc bellum grave in Gallia gerebatur a Catholicis contra Calvini discipulos; non jam stilo, ut alias, et scriptis; at ferro et acie dimicantes. Eo in bello inter primarios centuriones meruit, ac Fidem Romanam propugnare coepit, quam armis postea sanctioribus defensurus erat. Galliae bellis feliciter confectis, et Henrico IV. ad avita sacra revocato, Colinus in Hispaniam trajecit incensus militaris gloriae cupiditate. In regiam classem, et inter primos ejus ductores acceptus, digna suo genere fecit stipendia; et in Coronensi Gallaeciae portu octonos fere annos exegit. Iilic adjecit animum impensius ad studia pietatis: vicuusque a bellicis curis, dum fluxarum rerum inanitatem sedulo contemplatur, mortalia despexit, ut immortalia coelestis militiae praemia sequeretur. Hoc animo Societatem expetivit, ejusque infimum optavit gradum, inter illos, qui sacerdotii expertes domesticae rei ministeriis occupantur. Neque ad eum tamen facile ac statim admissus fuit. Adolescentis ingenium, corporis procêri dignitas natalibus par, et animi quaedam elatio, nobilitatis ferme comes, injiciebant metum, ne conditionis in religiosa vita infimae humilitas constantiam ejus tentaret. Accidit enim aliquando, ut sensim intepescente sacro divini spiritus ardore, quo succensa mens attollebatur ad coelestia, relabatur humi natura mortalis; et tenebras humilitatis Christianae, quibus antea gloriabatur, oderit. Hoc metu ducti e nostris nonnulli juvenem hortabantur, ut alium Ordinem religiosum, in quo facilior ad sacerdotium patexet aditus, capesseret. Alii moram ejus petitioni objiciendam censuerunt, ad probandam voluntatem, aut deterrendam. Anno igitur exacto, cum perseveraret nihilominus instaretque, sic est admissus, ut mensibus aliquot domi nostrae haberetur externo in habitu, necdum in tironum adlectus gregem; ad periclitandam paulisper et experiundam in domesticis laboribus obeundis ejus indolem. Ibi enimvero virtutis egregiae specimen ingens praebuit; cum collegium Compostellanum populata lues materiam illustrem et laboriosam illius patientiae et caritati dedit.

[Note: 116. Ejus in Societatem ingressus: in morte constautia.] Eo perfunctus experimento, ac subinde reliquis consimili virtute decursis, vota nuncupavit; visusque jam est operi evangelico maturus: tanta lucebit in eo sui rerumque humanarum despicientia, tantus animi ad summa quaeque nati vigor! Ergo impositus Hispanae classi in Hiberniam solventi, ut erat militarium animorum et operum probe gnarus, facillime classiarios, tum in itinere maritimo, tum postquam expositi fuere, tractabat; et, quocumque officia Christianae pietatis vocarent, ducebat. Id feliciter cum praestaret in arce Dombugensi, ad eam repente hostium religionis acies constitit. Par obsidioni tolerandae locus non erat, neque a natura neque ab arte praesidioque satis munitus: pacisci placuit honestis conditionibus. Ad transigendum cum obsessoribus, omnium consensu Colinus deligitur. Quem ubi hostes habuerunt in potestate, fas omne jusque gentium abrumpunt; injiciunt illi vincula; oppidanis, praesidiariisque militibus parcunt. Unus e Societate tam nullo negotio captus, satis praedae, victoriae satis visus. Corcagiam abductus haesit in vinculis tres totos menses, carceris aerumnas voluntaria corporis maceratione, assiduisque cum Deo colloquiis leniens. Habent sua statis temporibus Hiberni comitia: in quibus cum publica et graviora disceptantur negotia,


page 212, image: s212

tum etiam eorum causae, qui asservantur in custodiis, cognoscuntur. Indictis per id tempus comitiis praefuit Monsoyus Anglus, Hiberniae prorex, et Anglici exercitus ductor, idemque catholicae Fidei cultoribus infensissimus. Productum ad tribunal e carcere Colinum paucis percontatur: nam in religiosa ejus veste crimen ipsius abunde legebatur, eaque indutus consulto prodierat, ne quid alieni criminis sibi dolus vel improbitas adversariorum affingeret. Fatentem ultro, seque catholicum et religiosum Societatis praedicantem, urget prorex, et omnes in partes astute versat; nunc pollicitationibus, nunc minis quatit. Pectus machinis omnibus inconcussum generosus Christi miles objecit. Alias amici, blandas quidem, at nihilo metuendas minus artes admoverunt; orantes id unum, ut dissimularet. Imo, inquit, quod sum, prae me semper, vel in media nece, feram. Ubi operam inanem sumi vidit Monsoyus, capitis in eum sententiam tulit, et diem qua necaretur, constituit. Antea tamen cruciatu repetito labefactare invictum pectus, at frustra, tentavit. Quamobrem pridie Kal. Novembr. rapi ad patibulum, inserta collo reste, jussit. Processit Colinus alacer, et et ferali plaustro ad circumfusam multitudinem verba, et verbis fidem morte fecit, anno MDCII. aetatis XXXV. Societatis initae IV. Dissectum, avulsis praecordiis, corpus catholici per noctem in vicino sacello terrae mandarunt.

[Note: 117. In Hibernia mores emendati.] Quam gloriosa nece religionem Colinus testabatur, eandem catholici moribus, ac vitae integritate comprobabant: auditique sunt haeretici cum faterentur, paucorum Ecclesiae Romanae sacerdotum operâ totam insulam expurgatam vitiis, et meliorem in statum repositam fuisse. Hoc uno argumento, nisi eos malitia excaecaret sua, videre poterant ab utrâ parte Fides vera staret. Non aliis fuit opus miraculis; etsi alia quoque non defuerunt, ac manifesta pluribus in locis documenta caelestis irae: quibus tamen deterriti non sunt Numinis contemptores, quin promulgarent Dublini edictum atrox in catholicos. Illi vero ardore novo pietatis inde concepto, frequentius quam antea convenerunt ad sacras conciones, et divina mysteria privatis in aedibus usurpanda: nec dubitarunt aliqui testimonium religioni tribuere amplissimum et verbis et factis. Patritius quidem Mapersus, cum Vicecomitis iniret munus (sunt illi praetoris assessores et legum administri) non modo impium edere sacramentum recusavit, sed etiam proregem, cancellarium, proceresque ceteros ad valvas haeretici fani prosecutus obedientiae civilis causa, ibi constitit: neque ullis conviciis ac minis, ut ingtederetur moveri potuit. Magistratu spoliatus graviores poenas effûgit latebris, in [Note: 118. Concordiae inter catholicos fovendae cura.] ejusque locum sartor e Protestantium fece subrogatus est. Quantum lucri factum sit in moribus emendandis conjici etiam potest e regiorum administrorum et libellionum querelis, lamentantium frigêre judicia, inanem litium curiam, nihil e foro lucri fieri: quia nimirum nullae inter catholicos rixae, aut, si qua oriebatur, amicorum arbitrio statim erat composita. Quin etiam, si qua forte uni cuipiam illorum irrogata fuerat a magistratu multa propter officium aliquod Christianae pietatis, hanc inter se se alii partiebantur ex aequo, ut ad omnes et poenae meritum, et caritatis gloria pertineret. In hortis patentibus dicendum saepe fuit, ut multitudini satisfieret: neque suus concionem ullam fructus, ac memorabilis, secutus non est. Non enim ad inanem pompam compositus sermo mulcendis auribus dabatur, sed cum vitiis gravioribus quasi manus conserebantur.

Ita pietatem alebant viginti homines Societatis per insulam sparsi, exiguus [Note: 119. Viginti Societatis sacerdotes per Hiberniam sparsi rem catholicam bene gerunt.] numerus pro catholicorum concursu et studio. Convenerant per sacrum tempus Dominici Adventus ad sacerdotem fere quingenti. Metum incussit turba, quae latêre diu satellites ubique in insidiis collocatos non poterat. Omittere metum jubent plurimi nobiles, qui aderant; simul delectam vigilum manum imponunt iis locis, per quos iter exploratoribus esse poterat, ut si quid ingrueret periculi mature praemonerentur. Hac alacritate laetus sacerdos in concionem prodiit, ac sermonem de novissimo judicio produxit ad tres horas, nemine non attentissimo, plerisque etiam ubertim collacrimantibus. Sed nihil apertius divinae gratiae vim demonstrabat, quam publica et constans flagitiorum emendatio, quorum veniam a conferta multitudine suppliciter postulare sontes non erubescebant, ac


page 213, image: s213

polliciti meliora, promissorum fidem splendida morum mutatione sanciebant. lidem labores repetiti sunt anno MDCXIII. iidem collecti fructus, eo etiam uberiores quod aucta sex operariis Hibernica Missio fuit. Sed illorum ardentibus ad juvandas animas studiis moram injecit asperitas temporum. Si quis Romani sacerdotis ministerio contraxisset matrimonium, si baptizasset infantem, hac poena multabatur ut frequenti mercatu staret per biduum in medio foro sola tectus subucula: tertio autem die veniam a populo publice in templo postularet. Inventum etiam illud in Comitatu Dublinensi, ut quater anno quolibet catholici vocarentur in jus, ut eorum Fides novis artibus tentaretur, aut novis suppliciis torqueretur. Piget omnia referre quibus id agere videbantur vexatores religionis ut mortalibus non tantum coelum, sed ipsam quoque terram eriperent. His in angustiis latendum Sociis, aut ultro citroque fugiendum fuit. Unus per eam occasionem trajecit in Scoticas insulas, ibique rem Divinam fecit, qua populus catholicus ab annis quinquaginta caruerat, ac necessariam gravissimis animarum vulneribus adhibuit medicinam. Afflavit haec Reginae satellites fama. Redeunti in Hiberniam insidias struunt: quas ut declinaret, in ultimos provinciae fines abscessit, seu potius a Numine deductus est, ut salutem plurimis afferret. Inter ceteros ministri haereseos filius combustis pravae doctrinae codicibus, Romanam est amplexus Fidem, ac docendis publice puerulis operam ultro suam addixit, ut quam perniciem viris attulerat, puerorum saltem pia institutione sarciret. Puellis eandem praestitit operam femina, quae dynastae liberos educaverat, iisque cum lacte virus haereseos instillaverat.

[Note: 120. Corcagia, et vicinus ager excultus. Catholicorum constantia.] Hactenus nemo Societatis sacerdos inire Corcagiam ausus erat, quae primaria est Comitatus cognominis civitas, aut ibi consistere potuerat; ubi scilicet provinciae praeses degebat, ubi regium consilium, et doctores Calviniani permulti. Refracta sunt omnia denique repagula. Sacerdos impavidus, contempto periculo, urbem ingressus, catholicos certiores de suo adventu fecit. Ad illum in editiora domorum cenacula; per obscuram noctem omnis aetatis ordinisque cives confluxerunt. Ab urbe procurrit in vicinos pagos, ubi tanta mortales incultos obsidebat inscitia, ut non pauci annos ipsos septuaginta, et plures, nati signum crucis ducere manu nescirent, ac prima elementa Dominicae precationis appellare. Fuit qui accedentem ad epulum coeleste turbam temere secutus, cum ceteris accumberet. Huic porrecta hostia sacrosancta ore excidit. Sacerdos casu factum ratus, Divini panis particulam colligit, orique rursum infert; rursum excidit. Idem cum tertio tentasset, nunquam, hianti licet apertoque, ori potuit inseri. Attonitum ac trepidantem interrogat num conscientiae labes sacramento deterserit. At ille quasi ad rem inauditam aures arrigens, negat se scire quid sacramenti hoc sit: et annos quadraginta jam expleverat. Dimissus, ut per otium erudiretur, postquam totius vitae delicta explicuit sacerdoti, ad sacram mensam impune, nimirum veste nuptiali ornatus, accubuit. In Momonia orientali et dioecesi Dublinensi, vicinisque locis, major copia sacerdotum, atque adeo coelestis doctrinae lux uberior: quamvis non deessent solita pericula, et aerumnae, in quibus fortiter ferendis eluxit non modo virorum constantia, sed etiam puerorum. Erat pseudoarchiepiscopo Dublinensi filius. Is catholicam religionem colebat, patre vel inscio, vel dissimulante. Accusatur impietatis. Judices sciscitantur cur parenti morem gerere abnuat, nec sacris cum illo iisdem utatur ac templis. Tum adolescens, veniam, quod libere loqueretur, praefatus; Parens meus, inquit, patris sui, avi, et majorum vestigia Fidemque deseruit: boni consulite, si ejus vestigia non sequor. Repetat avitam religionem filium habebit obsequentissimum; quandiu exemplis ejus regor, succensere mihi nequit. Judicibus, quod responderent, nihil fuit. Ad ejus patrem (nam inter ipsos sedebat) conversi, grariter cum eo questi sunt, quod tam male liberos suos erudiret.

Hoc pueri facinus praeclarum: isthuc viri. Erat inter inquisitores examinandis catholicorum causis praepositos in Comitatu Tiperariensi catholicus, regiis administris plus aequo indulgens; et in pios, quorum deferebantur nomina, paene crudelis: metuens videlicet, ne se proderet intempestiva lenitate, agnitusque


page 214, image: s214

illorum aleam et infortunia subiret. A sacerdote Societatis reprehensus semel iterumque; ab illo demum exclusus aede sacra, et proborum communione prohibitus est. Humanum timorem divinus vicit. Supplex sacerdoti se sistit; orat veniam, ac meliora sponder. Haud minor fuit in praestanda emendatione, quam in promittenda, fides. Catholicorum paulo ante vexator, jam patronus, illorum causas contra vim et avaritiam acerrime tuebatur. Miratus mutatum hominem regius praetor interrogat, num idem ille sit Regi nuper tam fidus. Imo, inquit, ille sum Deo perfidus, dum Regi nimium esse fidus volui. Idem, aliusque sum; delictum agnosco et detestor: vosque catholici, qui adestis, precor ut ignoscatis dolenti et fatenti reo. Perculit libera vox praetorem: diris hunc et universos Romanae Fidei cultores devovet, illique vadimonium ad supremi tribunalis judices obeundum certa die constituit; quorum sententia graviores poenas dependeret. Sed eum beata mors, velut appellatione ab iniqui edicto judicis interpositâ, vadata est ad summum judicem, a quo praemium defensae veritatis acciperet. Vix enim e conspectu discesserat, cum correptus morbo, sacramentis munitus, et gloriosa Fidei professione laetus, vivere desiit. His exemplis catholicos Deus confirmabat: interdum etiam prodigiis. Imbres continui spem messis ademerant. Tristes coloni sacerdotem Societatis adeunt. Ille supplicationem indicit in proximam diem. Procedunt, et particulam adorandae Crucis, ac divorum sacra pignora circumferunt. Fugere nubes, rediit sol, et aestivus calor spem messis prope perditam excitavit. Anno MDCXV. sacerdos Societatis maritimam oram pererrans in triginta jam grandes natu viros, ex iis qui Scoti Hibernici vocantur, incidit. Orabant baptismum, affirmantes nullum apud se sacerdotem, ac ne ministrum quidem haereseos esse, qui natos infantes ablueret: se tamen a catholicis quibusdam audivisse sacramentum hoc ad salutem esse necessarium. Pater inscitiam miserorum et solitudinem miseratus, doctrina salutari praeparatos [Note: 121. P. Nicolaus Nugentius in vincula conjectus.] fonte sacro lavit. Eidem plagae septentrionali destinatus erat P. Nicolaus Nugentius, e Lusitania nuper delatus in Hiberniam navigatione difficili. Egressum navi excepit vir nobilis ipsius propinquus: apud quem dum longiorem trahit moram, catholicis ad oblatum ex improviso sacerdotem accurrentibus, gliscente rei fama comprehensus Dublinum perducitur. Ibi a prorege ceterisque regni moderatoribus interrogatus, ita candide modesteque respondit, ut nihil sit inventum, in quo dentem figeret judicum severitas. Quare in carcerem conjectus est, in quo saluti multis fuit.

[Note: §. XII. AD TUTANDAM IN ANGLIA RELIGIONEM ERIGUNTUR SEMINARIA.] LABORANTI per Angliam, Scotiam, et Hiberniam, Religioni succurrere non tantum per se ipsi Societatis homines studuerunt, verum etiam per sacerdotes in Seminariis institutos, et ad omnem juvandarum animarum artem informatos. Erecta primum fuerunt illa Seminaria in Belgio, Duaci; in Gallia, Remis et Augi; in Hispania, Vallisoleti; in Italia, Romae. Aucta sunt eadem et amplificata his postremis Aquavivae temporibus. Ibat Hispalim anno MDXCI. Robertus Personius, et e Vallisoletano Seminario secum ducebat octo sacerdotes, emenso studiorum curriculo jam idoneos qui transmitterent in Angliam. Subsistere paulisper Hispali coacti sunt, navis opportunitatem praestolantes, non tamen otiosi. Nam repertos in classe regiâ captivos, populares suos, ita coeperunt excolere, ut statim octoginta, mox etiam plures ad ejurandam haeresim adduxerint: quo specimine caritatis et industriae magnum sibi conciliarunt Hispalensium favorem. [Note: 122. Seminarium Anglorum Hispalense: Hibernorum Salmanticense, et Olisipponense.] Erat inde non procul vetus templum Divo Georgio martyri sacrum; olim, dum religio staret in Anglia, celebratum ab Anglis, hanc in urbem commercii causa commeantibus; desertum postea et incultum. Illud Personius ab Hispalensi Cardinali Roderico de Castro, et Methinae Asidoniae Duce impetravit, et Anglorum catholicorum stationem in ea quoque civitate collocavit. Eam Annae Spinosae liberalitas, ejusque fratrum Petri Turrii et Joannis Castellam majorem in modum auxit ornavitque. Philippus quoque II. probe intelligens quanta in religionem utilitas e Seminariis redundaret, eadem tueri et amplificare pergebat. Cumque anno MDXCII. Vallisoletanum Anglorum nuper a se conditum inviseret, adeo delectatus est illorum ingenio, indole liberali, eruditione ac tota Seminarii disciplina,


page 215, image: s215

ut Hibernis quoque domum ponere Salmanticae instituerit. Hiberni complures Vallisoletum confluebant ab aliquot annis, haeresim et patriam fugere coacti. Vicatim obibant urbem, vitam et studendi laborem stipe corrogata aegre tolerantes. Vidit hoc sacerdos grandaevus Thomas Vitus. Unum sub tectum collegit praeclaros exules, et aluit tantisper, dum aliqua spes rei melioris affulgeret. Venit ipsi in mentem illos omnes adPhilippum Regem deducere in regiam S. Laurentii villam. Deducit. Oblatos Rex bonis verbis, et lauta etiam eleemosyna est prosecutus. Non contentus eo Vitus, illos iterum Philippo supplices sistit; domum et vectigal orat, exoratque. Salmanticam jubentur proficisci: conditur Seminarium, ejusque cura Societati demandatur. Thomas, ubi suum illud agmen in manibus Patrum deposuit, ipse Societati, quod jamdudum habebat in votis, se se dedit. Alterum iisdem Hibernis positum est Seminarium Olisippone Anno MDXCIII. Ibi degebat P. Joannes Houlingus Hibernus; et quam poterat operam navabat popularibus suis, cum Olisipponem, aut religionis ergo profugi, aut capti a praedonibus, advehebantur. Aliquot ex Hibernia naves portum subier