07/2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

HISTORIAE SOCIETATIS IESV PARS TERTIA Siue BORGIA. Auctore R. P. Francisco Sacchino Societatis eiusdem Sacerdote. [Illustration: ] ROMAE, Typis Manelfi Manelfij. Anno M. DC. IL. SVPERIORVM PERMISSV.



page 208, image: s208

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER QVINTVS

[Note: 1 Prouinciales noui.] INITIO anni, Prouincialium veterum peracto triennio, noui iam ante designati munus inierunt, in Castellanâ prouinciâ Aegidius Consaluius, in Toletanâ Emmanuel Lopius, in Aragoniâ Antonius Cordesius, in Boeticâ Ioannes Cannas, in Siciliâ Ioannes Montoia, qui eam Prouinciam recognouerat Visitator: cum Paulus Achilles, qui Prouincialis designatus erat, serio id munus conscientiâ, vt aiebat, imparis facultatis, sed pariter [Note: 2 Canisius contra Centuriatores scribit.] modestiae studio recusasset. Superiori Germaniae Paulus Hoffaeus ordinariâ potestate traditus, qui iam plus anno Canisij vices obibat, vt is confutandis Haereticorum Centurijs, quod Pontifex ipse nominatim opus iniunxerat, totus vacaret. [Note: 3 Visitatores.] De ceterarum prouinciarum Praepositis nihil mutatum. In Longobardiam Petrus Ribadeneria Visitator missus: in Galliam Euerardus Mercurianus, qui Aquitaniam simul, et Franciam inspectaret. Namque Natalis per tumultus bellicos, quodque Romam properare iubebatur, non nisi leuiter Gallicarum Prouinciarum res cognouerat: quae tamen haud modicam poscebant curam, praesertim Aquitania, cum Praepositus Augerius iam diu publicae pietatis causâ peregrinaretur. Boeticam quoque, cum haud totam visendi Bustamantio fuisset copia; [Note: 4 Borgiae cura in Societate inspectanda.] Ioannes Suarius peruisit. Quippe Borgia domicilium nullum, ne dum Prouinciam, volebat reliquum fieri, quod non et ordinarij Prouinciarum Curatores, et certi ab se extra ordinem legati Spectatores adirent, ex quibus ipse diligenter de statu rerum edoceretur. Et quoniam adhortari singulos, atque instituere coram ipse pro voto nequibat; id epistolâ, traditum ab Apostolis, alijsque sanctis viris, ac proprie a Sancto Patre Ignatio morem sequutus, praestitit. Cuius sententia ex autographo hispauo est talis.

[Note: 5 Eius epistola pastoralis.] Vehementer, inquit, Procuracorum Patrum aduentu laetatus in Domino sum, recognoscens quam benigne conseruat Diuina Maiestas, augetque suae huius vineae [Note: 6 Benignitas Dei erga Societatem.] fructum. Quae, quamuis nouella, extendit iam palmites suos vsque ad mare: quoque latius propagatur; eo manifestius fit grano sinapis Euangelico similem esse, quando tam paruâ ex origine iam tanta succreuit arbor per Domini opem: qui respicit famulos suos ita clementer, non modo, vt quaecumque faciunt, prosperentur; sed et successus longe spem, quam initia pollicebantur, exuperet: et nostra saepe nobis incogitantia salutaris magistra fiat, et insectationes grauissimae proficiant in alimenta virtutum. Itaque gratias sine intermissione agentes, et laudis hostiam immolantes summae bonitati, tum quod vineam talem hoc tempore, atque ad huiusmodi fructus conseuit, tum quod nouis eam rigare donis non intermittit, incrementi magnitudine misericordiae in eâ conserendâ, atque rigandâ liberalitatem testante, precemur, vt sit splendor Domini Dei nostri [Note: 7 Vigilantia necefsaria.] super nos, et opera manuum nostrarum ipse dirigat. Verum, quia fere ita euenit, vt zizania cum tritico simul existant; verendumque est, ne quanto est laetior bonae segetis vigor, tanto acrius inuidos inimici hominis vrat oculos, et ad nocendum improbitatem extimulet; eoque magis nos vigilemus necesse est, ne teterrimo seminatori, qui nunquam consopitur, ad bonas fruges, agrumque perdendum aditus vnquam pateat; visum est mihi nonnulla, pro mei numeris, et caritatis officio, admonere, ne sceleris arguar, si tacuero. Nam vt in praesens adeo necessaria non sint; forsitan et haec olim iuuabit meminisse. Caelestia quidem dona ita recipi conuenit, vt quanto sunt illa maiora; maior tanto sit metus, ne inueniamur ingrati. Beatus homo, qui semper est pauidus. Ad haec iacula praeuisa


page 209, image: s209

[Note: 8 Nouitij quomodo deligendi.] minus feriunt. Primum itaque illud sit, vt in communicanda Societate constitutionum mens, ac spiritus conseruetur. Nam si hac in re diuersa ab Instituto nostro habuerit locum opinio; ea euertendae familiae porta erit. Fac enim doctrinae hominum tantum, et naturae ornamenta spectentur, parum habitâ ratione vocationis, ac spiritus; tempus erit, cum multum literarum habeamus, pietatis nihil. Inde ambitio, inde superbia immigrabunt: nec erit, vnde coerceantur. Eodem modo si pecunia petitori, genusue suffragetur; erit post paulo Societas pecuniae diues, inops virtutum. Scribatur ergo praeceptum hoc in capite libri, ne quando, quod ratio praeuidet, doceat vsus. Atque vtinam ipso quoque experimento nunquam didicissemus. Iam vero, quos re verâ Deus vocet, vbi susceperimus, [Note: 9 Quomodofor mandi.] eorum necesse est vocationem fouere: et tanquam probas, verasque stirpes in terrâ defodere sanctae humilitatis, ac domus probationis disciplinâ excolere. [Note: 10 Ex bono nouitio scholasticus bonus.] Siquidem ex bono nouitio fit scholasticus bonus. Huius curae neglectu idem euenit, quod in aedificijs si careant fundamento: quibus collabentibus, perit impensa: neque iam pecunia, neque domus superest. Festinata nouitiorum productio perniciem ingentem habet, quam et processus temporis in dies maiorem aperit. Cui rei si nos indormiamus; haud dormitabit zizaniorum sator. Et sane quis non recte positum credat, quod formando Dominicae vineae cultori tempus impenditur: cum Dominus ipse, qui summum sapientiae, ex quo primo conceptus erat momento, possederat; tamen ostensurus quid perfectionis id munus requirat, ante trigesimum aetatis annum prodire ad docendum noluerit? Eo etiam, valent experimenta, vt vnusquisque tentet se, et cupiditates edomet. Nam ante eas domitas ad agendum cum Aegyptijs qui redeat; certior vadet cladis, quam victoriae. Comminatus est Mosi necem Deus, cum ante circumcisos filios Aegyptum adiret: nimirum quod eo loci non perpurgatâ carne versari, periculosius longe, quam fructuosius sit. Nouitius, qui probationis tempore, instar formicae, [Note: 11 Domus probationis instar Bethleem,] fruges aestate in hyemem non reponit; laborabit cum hyems ingruerit. Domus probationis Bethleem est nouitijs, hoc est domus panis. Ibi buccellatum verbi diuini, et cetera nauigationi subsidia, ad portum vsque caelestis Hierusalem, comparantur. Eam ob rem nouitiorum, qui considerati sunt, haud sane volentes ab nouitiatu euocantur: conscij haud satis instructos se commeatu virtutum. Contraque prepropera ingenia declarant, nec plene cognitam sibi penuriam suam, [Note: 12 Scholasticis quomodo in Collegijs agendum.] nec grauitatem expeditionis, quam ita imparati suscipiunt. Istiusmodi (qui vtinam nulli sint) monitos volo vel in primo gradu, congressuque, qui est transitus ad Collegia, negotij plurimum habituros, nisi ante literas simplicitatem didicerint: quia scientia inflat: et inde existimatio sui, propriae amor sententiae, opinionum dissidia: quodque est grauius, etiam caritatis fraternae labes nascitur. Vae illi, qui hoc in primo conflictu caecus suorum, delicta tractat aliena: vae item illi, qui literarum studijs animum sic immergit; vt interualla non eximat, per quae auditis e disciplinis aliquod animae lucrum seponat. Quod quidem ex omni re capitur, si fixum in omni re amorem in Domino habeamus, a quo et scientia, et lumen intelligentiae deriuatur: quique nos alloquitur, et docet. Nec vero scientiae nobis sequendae alia esse debet causa, quam, vt amplitudine eius maiestatis, fapientiâque, et bonitate magis cognitâ, inhaereamus illi amantius, atque inseruiamus perfectius. Quod studium si cui videatur arduum; exerceat id parumper cum aliquo labore: ac statim procliue deprehendet. Nam tandem, quamuis alia Marthae sit, alia Mariae vita; sorores sunt tamen. Ita pietatis studia, et literarum [Note: 13 Lainius exemplum domesticum germanitatisliterarum, et pietatis.] germana sunt: quamuis interdum exercitationes habeant discrepantes. Quam certe nec pietas literis, neque hae pietati officiant (qui serio velit proficere) spectabile, vt aliarum rerum, exemplum reliquit sanctae memoriae parens noster Lainius: qui tantum sapientiae, cum pietate tantâ, solidisque humilitatis, et caritatis virtutibus vsque adeo copulauit. Propterea rursus illi malum denuntio, qui quanto amplius se literis dedit; non tanto clarius apud animum suum ratione perduxit ad liquidum, quam parum possit, quam parum norit, quamque dignus contemptione sit: cum philosophia non christiana solum, sed profana etiam in eâ


page 210, image: s210

cognitione fundetur, vt studiosus sapientiae se ipsum norit. Itaque qui non sibi ipsi deiiciendo, verum extollendo inaniter studeat; recte eum dicas, quod legit, non intelligere: et antequam ad scholam accederet, plus sciuisse. Ex omnibus his apparet, quam sit necesse luculentum in probationis domo, priusquam ad Collegia transeatur, apparatum fecisse virtutum. Nam de scholastico arenae innixo quid speres, nisi vt ambitionis, iactationisque ventis incidentibus corruat? Inde et aeger animus, et inquies pacem Domini, qua caret intus, et foris turbat. Inde querimoniae, atque etiam oblocutiones, et studia nationum. Neque haec solum aduersus aequales; verum et aduersus superiores audent, de curationum, et graduum, ac rerum id genus assignationibus conquerentes: plane ostendentes ignorare se funditus professionis vocabulum, si forte honoris eam studio, vel fugâ laboris [Note: 14 Professorum quod proprie munus.] appetunt. Nam similiter vt haustum pharmacum, nisi excitetur ad exerendam vim suam; ita professio nocet magis, quam prodest, nisi ad id, propter quod suscipitur, euocetur: quod est, vt plus laboretur in Domini vineâ, impensius obedientiae, humilitati, contemptioni sui, proximorum rationibus seruiatur, et clariora coram hominibus exempla luceant. Vos enim estis lux mundi, dicit Dominus ijs, qui sequi se profitentur. Ergo quod institueram dicere, manifestum fit, quo scholasticus bonus sit; oportere bonum esse nouitium: itemque professus, vt sit bonus; oportere, et nouitium, et scholasticum bonum fuisse: quod per Domini opem fiet, si prima Constitutionum pars in cooptandis Tyronibus: in Tyrocinio tertia: in Collegijs quarta seruetur: ad quae vos loca reijcio: precans vehementer omnes in Domino, vt nequaquam satis habeant Constitutiones legere, et intelligere, ordinemque earum, ac spiritum admirari; verum et pro se quisque ad opus referre studeant. Hinc enim prouentus, et progressus spiritualis, quem optamus, efflorescet. Hactenus exararam, quo tempore peruenerunt Romam Procuratores. Ita deinde longinquo sum morbo attritus; vt cum vellem esse longior (libenter enim scribo, vt vel sic Prouincias visam) aegre hanc rerum grauiorum summam adijciam, Diuinam obsecrans Maiestatem, vt et mihi donet, qui scribo, et ijs, qui audient, legentue, ne simus eorum de numero, qui ad iter faciendum cum omnia compararint, et viatorium instrumentum assum pserint; [Note: 15 Vtendum oblatis ad proficiendum praesidijs.] nunquam domo efferunt pedem. Peregrini sumus omnes: iamque votis, tanquam ocreis, et calcaribus instructi, alienum foret procedendi curam, quoad veniamus ad montem Dei Oreb, tanquam domi desidentes, omittere. Sit ergo primum compendij huius monitum illud ex Constitutionum decimâ parte, dum de conseruatione, et augmento Societatis agunt. Quae praesidia instrumentum cum Deo coniungunt, apteque temperant, vt a diuinâ manu recte gubernetur; efficaciora [Note: 16 Pluris facienda quae cum Deo coniungunt.] esse, quam quae idem erga homines aptant. Cuiusmodi sunt probitas, ac virtus, et praecipue caritas, et pura mens diuini seruitij, et familiaritas cum Deo in exercitationibus pijs, et zelus sincerus animarum ad gloriam procreatoris, ac redemptoris earum, quouis alio emolumento posthabito. Verba profecto cara, et consideranda nobis, vt parentis, qui tam amanter scripta reliquit filijs suis. Quod si recte animaduertimus, quod his praesidijs, quae administrum cum Deo conserunt, cumque eius spiritu per caritatem copulatos nos tenent, minus vtamur; hinc vniuersa pernicies oritur, hinc dissidia, hinc difficultates, turbaeque omnes Religionum. Arescente terrâ; et flos arboris exarescit, et fructus. Ita nimirum, quod arida nostra sit anima in oratione, et alijs muneribus spiritus; spirituales flores, fructusque languescunt. Quod minus exerceamur in meditatione, et imitatione Christi cruci affixi; subrepit patiendi torpor, atque impadentia. Quod in oratione non ita frequenter ad cognoscendos nos ipsos, et humanam vilitatem [Note: 17 Meditatio Crucis quam efficax.] mentem intendimus; subit existimatio nostri, aliorum contemptio. Mirum quantum virium est ad labores in Cruce Christi. Virga Moysi profligabat Aegyptios: et Christi Crux seculares non euertet cupiditates? Quae si viuunt in nobis; inde profecto est, quod vita nostra in Cruce non est. Quis in Cruce viuat, et careat caelesti consolatione? Nam si deriuantur ad nos consolationes; per eam deriuantur: si quid amari ad nos peruadit; in ea dulcescit. Contra habitatores Crucis,


page 211, image: s211

quandiu quidem in eâ sedem habebunt, quis pugnabit? Et quis feparabit adilectione Christi? Maneat ergo, quod inquieti grauibus tentationibus agitantur, remedioque defecti succumbunt; inde esse, quod quantum in se est, quae iungunt Ministrum cum Deo, adiumenta non adhibent. Perditio tua Israel: in me tantummodo auxilium tuum. Vna haec praeceptio decimae partis, quomodo ibi scribitur, obseruetur, et satis erit, quo sine dissensione viuamus, idemque sapiamus omnes. Neque erit cui moueat querelam vestitus: cui grauis sit victus: qui ad munus musset: quia caritas benigna est, non inflatur, nec agit perperam, nec quaerit, [Note: 18 De obedientia Santi Ignatij epistola perfecta.] quae sua sunt. De sanctâ obedientiâ, quae velut destinatum est, et gubernaculum totius Societatis, et princeps eius propugnaculum; cum sanctae memoriae Noster Pater Ignatius tam salutarem, atque miram epistolam scripserit, cui nec detrahi quicquam, nec addi potest; ad eam omnes reijciens, tantum dico: Hoc [Note: 19 Paupertas Religionis murus] fac, et viues: et verus obedientiae filius eris. Sanctam paupertatem idem Sanctus Pater parte Constitutionum decimâ pronuntiat esse tanquam murum Religionum, quae conseruat eas in recto statu, ac disciplinâ, et ab hostibus multis defendit. Quare videndum est plurimum, ne murus hic, quo defendimur, labem faciat: neu per studium fundandi Collegia, vel iuuandi domos, aut aliam honestam speciem, inuadat solicitudo nimia, quae non solum extraneos offendit, verum et angit domesticos. Solicitudinem immoderatam sancta Euangelia reprehendunt. Caueatur ergo ne cuniculos Diabolus agat, per quos sanctâ paupertate extrusâ, cupiditatem inferat, quae est venenum Religionum. Non id quidem aio, vt in rebus prouidendis, quas Collegiorum, domorumque vsus postulat, iusta ratio [Note: 20 Eadem quaestuosa.] negligatur. Ceterum id, quod saepius animaduerti, signisicare iuuat, euenisse non semel, vt, cum multae, variaeque ad fundanda Collegia tentatae viae essent, ex quibus plus molestiae ad homines, quam probabilis exempli redibat, vbi deinde abdicata est humana fiducia, eoque contenti fuimus, vt in Collegijs haud plures, quam qui non magno negotio possent, alerentur; breui diuina prouidentia vijs inopinatis plus vno dederit anno, quam complurium ante laboribus conquisitum esset. Adeo immodica studia retardant negotia magis, quam promouent: contraque prudentia, et quies in silentio, ac spe longe plus, et sine cuiusquam offensione proficiunt. Denique nobis, dum vere nos pauperum modo gerimus, vberius [Note: 21 Abscondenda vita in Christo.] auxilium, et fauor Domini praesto est: Quia tibi, inquit, derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Praeterea, quoniam paschalibus his diebus excitat nos Apostolus dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; meminerimus Patres, Fratresque carissimi in Christo, nos per suscepta vota mortuos esse: quamque viuimus vitam, iam minime nostram esse, sed eius, [Note: 22 Quae signa mortis, quae in Christo vitam abscondit.] qui, vt nos viueremus, est mortuus. Aequum proinde sit, vt absconditam vitam habeamus in illo: quia in malâ custodiâ est, si custoditur in nobis. Mortuum vero quempiam esse documento est, si non videt, non respondet, non expostulat non sentit. Itaque Religiosus, qui oculos habeat, quibus aliena facta diiudicet, qui iussa obedientiae repugnanter accipiat, et commoueatur cum de suis admonetur erratis; quisquis eiusmodi est, profecto non est mortuus, sed viuit in perturbationibus suis: oblitus a primo interrogatum, num corrigi se, indicarique passurus [Note: 23 Correctio quam bene accipienda.] esset. Quod adnotare placuit, quia sic accepi, Societatis initio magnâ simplicitate, et candore hac in re vsos Patres: cum correctio ita onerosa non esset; vt vehementer etiam caritatem, et gratiam conciliaret: idque optimo sane iure. Nam si vulgo homines, quibus forte labes ora deformet, grati sunt monitoribus; quauto decet se gratiorem is praebeat, qui de maculâ admoneatur, quae in animâ insideat. Quod si pro gratiâ perturbatio succedit, abalienatio, et dissidium; iam alterum e duobus reliquum erit, vt vel correctionis neglectu (dum aegrum adeo difficilem quiuis attrectare vitat) incurati morbi resideant: vel domus, et collegium fiant lacuna fellis. Nec vero simplicitatem sanctam et humilitatem obliusci debemus: Cum simplicibus enim sermocinatio Dei: vt mirum proinde non sit, si absit Dei communicatio, vnde simplicitas exulet Super haec in lege gratiae, vt vetita est circumcisio carnis; ita commendata est circumcisio cordis. Alioquin


page 212, image: s212

[Note: 24 Mortificationis studiuoe.] propriam voluntatem qui non abnegarit, et ad Redemptorem sequendum suam non sustulerit crucem; ei proposita ea poena est, vt discipulus Christi non sit. Similiter aio, vetitas in Societate iustis de causis mortificationes publicas esse, quae Praesidum iniussu suscipiantur: at suae cuique voluntatis mortificatio commendata est, eâ lege, vt non sit eius vera progenies, qui perturbationes suas non edomuerit. Enimvero qui voluntatem suam indulgenter habet, ignorat quid ea supplicij commerita sit: quae Procreatorem suum cum ausa sit violare; id scilicet poenae meretur, vt nihil eorum, quae amat, vnquam fiat. Huius rei negligentia tam erit noxia Societati, quam est putatio praetermissa vineae: quae cassa frugum in pampinos luxuriat, et celerrime defetiscitur. Qui commoditates immodice suas affectet, is verendum est, ne in vineâ Societatis pro vuis sarmenta ferat: quae deinde arida ad nihil valeant vltra, nisi vt in ignem mittantur. Ceterum amor sui non praecisus etiam aliud malum creat nihilo metuendum minus. Namque cor impurum, et mortificatione non perpurgatum obscuram exhalat nebulam, quae [Note: 25 Versandum coram Deo.] impedit, tollitque Domini praesentiam in animâ. Equidem vbi Patris Ignatij sanctae memoriae, Patrumque ceterorum primigeniae Societatis recordor, ita versantium coram Deo, itaque agentium, atque deliberantium, tanquam praesentes diuino conspectui adessent; accendor cupiditate, ne culpâ nostrâ amittatur hoc donum, quo nascentem iam tum familiam Deus initiauit. Nam si populus Israeliticus tam admirabilem, licet in columnam, ducem nactus, tot, tantisque in solitudine peragrandâ conflictatus periculis, et malis est; quid ijs eueniet, qui per hanc vitae solitudinem caelesti lumine destituti peregrinantur? Nisi enim in lumine Dei non cernitur lumen. Ergo diligenter ad cordis nostri mortificationem intenti cuncta opera nostra coram Deo perficiamus, vt possimus cum Propheta dicere: Propter hoc laetatum est cor meum, et caro mea requiescet in spe. Quod dicere nequit, qui praesentiam Dei negligenter exquirit. (Quid vero tum mirum, si neque laetatur cor eius, neque caro quiescit? quia hoc donum non negligentibus, sed laboriose appetentibus datur. Iam, vt cum primis extrema coniungam, vt laetabar initio videns nostram hanc vineam extendere palmites suos vsque ad mare; ita nunc addendum videtur, tametsi illa satoris, cultorisque Dei, et incrementum dantis ope iam edidit, et flores, et pampinos, et abundat vuis; deesse tamen id, [Note: 26 Vua calcatur, vt vinum fundat.] quod praecipue propositum est, vt vinum ferat. Ad id autem premi vuas, calcarique necesse est: aliter non exprimitur vinum. Hoc nobis restat, carissimi Patres, Fratresque, vt gaudeamus conculcari nos, abijcique, et despici, quo mustum consolationis, et optatae dulcedinis fluat. Metuendum est, ne sint, qui laborent, et vuae fiant, et inhaereant viti: verum simul maturitas, qua pedibus subijciantur, aduenerit; vinum nequaquam fundant. Meminerimus ergo de Christo Domino dici: Torcular calcaui solus. Et erit, qui premi refugiat, cum videat Christum in torculari positum, vt nobis illud praebeat vinum, de quo dixit: Amodo iam non bibam ex hoc genimine vitis, donec bibam illud nouum in regno Patris mei? Haec monuerim, et inhaerere memoriae velim, ne quis vel ex honore gestiat, vel ex contemptione aegrescat. Nam si inanis haec aura non proteritur pedibus; ipsi nos proteremur ab inimicis, degenerantes a vero Christi discipulatu. Denique summa haec sit: recordemur Apostolicam vocem: Videte, Fratres, vocationem [Note: 27 Considerandum, quid postulet a nobis vocatio.] vestram. Qui cupit apud animum suum confundi, et erubescere, seseque, despicere, huc oculos intendat: intueatur permultum illud, quod vocationi suae debet, atque pusillum, quod reddit, et sine dubio erubescet. Quem ambitio, aut existimatio sui pulsat; animaduertat, quam alienum a vocatione id sit: et, nisi plane mens excidit, concidet extemplo tentatio, et fastus. Postremo quae quisque dicit, facitve; videat num digna sint, quae dicat, faciatque vir, qui Societati Iesu nomen dederit. Ad hanc vniuersa regulam exigat: tumque in sermone modestus, decorus in consuetudine, spectandus in exemplis, prudens in actione, et sanctus, in animarum medelis potens, in duris pro Christo, sanctâque Ecclesiâ tolerandis alacer: denique (quales Constitutiones informant) sibi saluti, ceteris adiumento, operariusque erit eiusmodi, de quo dicatur: dignus est mercede suâ. Mittat


page 213, image: s213

Deus ad hanc suam vineam operarios huius notae tam multos; vt non solum per Europam, sed et per Africam, et Asiam, et Indias sparsi Christum vbique disseminent: fiatque vnum ouile, et vnus Pastor. Bonus noster, ac verus Pastor Christus Iesus, qui nos ad hoc vocauit, vt suae essemus oues, det nobis vocem [Note: 28 Borgiae pietas.] suam audire, ac sequi: vt hîc illum per speciem, in caelo de facie cognoscamus. Et quoniam, Patres carissimi, vt ex meâ valetudine coniectare est, tempus resolutionis meae instat; precor ex omnibus in caritate, vt me in sacrificijs, et precationibus vestris commendatum habeatis: vt exiguo hoc lucis, quod superest, cognoscam vocationem meam, et ad illam reuocem, dirigamque actiones meas: meque comparem ad migrandum ad Dominum in sanctitate, et iustitiâ coram ipso omnibus diebus meis. Idem ego cunctae Societati, pro eo ac debeo, et eam amo, precor quotidie, nec precari desistam. Romae Aprili mense, salutis anno Millesimo quingentesimo sexagesimonono.

His scriptis literis Borgia, diutinâ octo mensium sebri periculose exercitus, nec dum explicitus; tertio Nonas Maias, nemine, nisi ipso, rem satis probante, quem [Note: 29 Lauretum adit aeger.] solum forte non latebat, quid ageret; Lauretum ex voto, de plurimis, vt ipse loquitur, inter morbum a Diuinâ Matre beneficijs acceptis grates acturus, discessit: aegre adductus, vt lecticâ vteretur, quam Cardinalis Patiecus per vim prope obtrusit: quanquam et eam Pater conductam ex meritorijs voluit esse, non qua vtebatur ipse Cardinalis. Adeo sanctae humilitatis cuncti in rebus erat tenax. Accidit [Note: 30 Borgiae humilitas.] autem quo propius ad sanctam aedem accedebat, vt eo magis attenuatâ febri, et a trigesimo sere lapide omnino consumptâ; summum pariter animi solatium, et [Note: 31 Conualescit in via.] corporis valetudinem, salutari Virginis patrocinio, impetraret. Ceterum, quod consueuit in his, qui recte diuinis donis vtuntur, effecit in beato viro corporis languor, vt animus robur acquireret, et abscedens ingentem relinqueret proficrendi [Note: 32 Profuit ex morbo.] ardorem, existimanti spatium sibi diuinâ benignitate concessum, quo anteactam vitam corrigeret. Itaque Romam reuersus, tanquam recens stadium ingrederetur, nouum ad omnem virtutem impetum redintegrauit: egitque coram cum Assistentibus, cumque praecipuis Patrum per literas (hanc enim pariter necessitatem imposttam sibi reputabat) quemadmodum vniuersis, et singulis creditae sibi cohortis animos, et vires adderet ad militiam supernae vocationis impensiore studio persequendam. Subinde, tum vi quanto remotlor a mortalium frequentiâ, tanto propior im mortalium coetibus ageret: tum caeli experiundi causâ, consilio, hortatuque Medicorum, et Patrum, qui videbant quanti eius jncolumitas publice interesset; vna cum Assistentibus, et ceteris publici muneris administris [Note: 33 Secedit in Tusculanum.] in Tusculanum secessit: et ibi non sine aliquo quidem incidentium negotiorum incommodo, propter secessum ab Vrbe, nec commodo magno valetudinis comitum, aestatem sanctissime, et validus satis peregit. Benedictus Palmius conciones [Note: 34 Palmius Neapolim Concionaturus mittitur.] coram Pontifice cum toto anno continuasset; institerunt Neapolitani per aliquot Cardinales, maxime per Aragonium, vt in primariâ ipsis aede Annuntiationi Deiparae sacrâ, per magnum ieiunium, verba faceret: quod cum Pontifex concessisset; [Note: 35 Salmeron Romam venit Pon. tifici dicturus.] eius loco Salmeronem haud sane volentem Neapoli ad se accersiuit. Is conciones Dominicâ sexagesimae exorsus ad Pascha vsque Cardinalium, Principumque aliorum, ac Praesulum frequentiâ magnâ, et admiratione perduxit. Tum et valetudinis causâ, quam intregerat, et otij literarij (nam et ipsum Pontifex cupiebat aduersus Haereticos stylum sumere) missionem bonam accepit. Borgia [Note: 36 Huic succedit Franciscus Toletus.] Franciscum Toletum Theologiae in Collegio Romano clarum interpretem, Pontificium oratorem substituit: tum vt Palmium ad Assistentis expeditum haberet munera: tum sperans Toletum pro eo doctrinae, quo pollebat nomine, Carranzae Toletani Archiepiscopi sibi amicissimi, et, vt putabat, plane innocentis, quae disceptabatur, causam adiuturum. Visus erat non paucis, vltra conuenientem eo loco verecundiam, vitia Palmius castigasse vehementer, ac libere: nec abfuit suspicio propterea fuisse summotum: cum illum item constaret relictum a Pontifice in mediâ concione de Conceptâ Deiparâ disputantem. Sed (quanquam fortasse Borgiae ea quoque fuit causa hominis liberandi, ne qua Societati conflaretur


page 214, image: s214

inuidia) tamen creditur a Pontifice postea repetitus. Nam et statim de Conceptae Virginis disputatione satisfactum sibi prosessus est, aures suas accusans, quas [Note: 37 Pontifex probat libertatem in suo Concionatore.] verba quaedam dicentis fugissent: et de libertate illâ sibi loquentibus, respondebat: Hanc nos volumus concionatoribus nostris fiduciam esse. Idcirco aduocauimus, vt extra dissimulationem nos, et vos de officio nostro comonefaciat. Quin adeo acerrimam de ambitione concionem ita probauit; vt statim diploma aduersus [Note: 38 Fructus concionum Palmij Neapoi.] ambientes Summum Pontificatum ediderit. Neapolitani Palmium quam cupide aduocarant; tanto, et studio, et profectu audierunt. Auxit hominis opinionem viua vox. Foeminarum luxum repressit: inueteratam consuetudinem sustulit, qua Christi Domini corporis per vrbem circumlatio, histrionalibus spectaculis, et bacchantium quadam licentiâ temerabatur. Auxilia egregia egestati multitudinis, et pijs contubernijs collegit: Sacerdotibus quoque templi, apud quos dicebat, stipis incrementa, vnde sumptus decore tolerarent, impetrauit. Denique multa recte constituit: multa iam recte constituta firmauit, et perpoliuit. Toletus, alterâ secundum ferias Paschales dominicâ, suarum initia concionum fecit: quas rarâ felicitate non apud Pium modo, sed et apud Gregorium, Xistum, et reliquos deinceps Pontifices per annos amplius duos, et viginti, quoad Clemens Octauus Cardinalem creauit, famâ ingenti, commodoque publico persequutus, ex eodem suggestu, ad consessum, et coronam eandem, hoc est ad humanae, diuinaeque sapientiae apicem de rebus ijsdem disseruit, nunquam facundâ docti sui [Note: 39 Toletus in pontificias aedes migrat.] pectoris venâ, nunquam audientium admiratione vel exhaustâ vel imminutâ. Qui adhuc eo fuerant persuncti munere, cum ad domum professorum sedem haberent, quo die habituri concionem erant, eo tantum degebant in Vaticano. Verum Toletum Pontifex, vt in multos, quos destinabat, vsus promptum haberet, migrare in pontificias aedes iussit. Grauem haec res Patri Generali curam iniecit, metuenti, ne exemplum subterfugiendae religiosae disciplinae esset: neve rima aperiretur, per quam olim honores irreperent. Ergo a Pontifice vehementer institit, vt sineret eum in Collegio diuersari: nec perstitit ille prorsus inexorabilis. Nihil se pro summo iure, et potestate facturum dixit. Tum Borgia, cum videret Pontificem, quanquam abstineret imperio, moleste tamen laturum, si aliter atque ipse vellet statueretur; bonâ spe sumptâ, simulque ratus ad Collegij Romani, et Germanici quietem pertinere, si tantisper Toletus, cuius auctoritas interdum Rectoribus grauis erat, remoueretur, vt is ad aliquod tempus in Vaticanum concederet; [Note: 40 Paenitentiariorum Sancti Petri Collegium Societati traditur.] duobus adiectis e Societate comitibus, permisit. Idem sub tempus sanctissimus Dominus, cum Poenitentiariorum Collegium, dissoluto vetere, nouum instituisset, cui Cardinalem Alciatum Borromaei loco praefecit, velletque consultationibus duos interesse, alterum Pontificij iuris, alterum Theologiae consultum; Theologi locum Doctori Toleto tradidit: Iuris consulti Martino Nauarro Azpilcuetae. Ad haec minores Poenitentiarios Sancti Petri de Societate iussit esse, vti anno [Note: 41 Emmanuel Sa et Petrus Parra corrigendae Bibliorum editioni designantur.] proximo, cum ea suscepta est procuratio, referemus. Item aliquot notae sapientiae Cardinales, atque Theologos corrigendae Bibliorum editioni cum designasset; duo loca Theologis nostris attribuit: atque Emmanuel Sa, et Petrus Parra a Patre Generali nominati, magnâ cum collegarum approbatione, ei negotio interfuerunt. Ad haec auxilia contra Hugonottos in Galliam mittens adiecit e Nostris [Note: 42 Missi Patres cum exercitu Pontiticio in Gallias.] homines, qui et aegrotorum valetudini, et totius exereitus animis inseruirent: lectique sunt tres sacerdotes, Curtius Amodaeus, Rodulfus Florius, et Francicus a Sancto Germano, cum duobus laicis Laelio Sanguineo, et Mario Gentili: quos amplâ potestate, et indulgentijs, et necessario itineri apparatu ornatos Vere ex [Note: 43 Missi cum Hispana classe.] tremo dimisit. Nec multo post Christophorum Roderi cium Prouincialem Romanum, et Michaelem Spem Sacerdotes, cum duobus fratribus Francisco Brione, et Alfonso Brauo Ludouici Requesensis Praeceptoris Castellae Maximi rogatu adiunxit classi: quam is sub Ioannis Austriaci auspicijs Granatensium turbarum causâ in Hispaniam deducebat. Denique Cardinali Innocentio Montensi, quem in Montem Cassinum semouerat, multorum Cardinalium postulatu curator pietatis, ac rector Iosephus Cortesonus vna cum comite datus est. Collegia


page 215, image: s215

[Note: 44 Quae Ciuitates in Sicilia, et in Italia peterent Collegia per id tempus.] per Italiam, atque Siciliam multa cum peterentur, nulla hoc anno suscepta. Petebant in Siciliâ Nethini, Agrigentini, Herbitenses, Politunenses, Drepanitani, Lentini. Per Italiam Dux Vrbinas Pisaurum; Atriensis instinctu maxime filij sui Rodulfi Aquauiuae Atriam: Comes Camillus Gonzaga Nouellariam aduocabant. Tum Asculum, Ancona, Spoletum vetera vrgebant vota. Sed interim Spoletini quamstudiosissime contenderunt, missis Romam de nobilitate Legatis duobus, et hinc Socijs totidem impetratis ad capiendum locum: sed cum qui locus placuerat, impetrare Ciuitas non potuisset; occasio, et conatus euanuit. Pari studio Brutij Interamnates Legatos in Vrbem de suis miserunt. Societatem non nisi de famâ cognorant, cum consilio publico decreuere aduocandam. Paucis post diebus dum res, cum maxime calet, Ioannes Victoria, qui vt Apostolico ritu pagos, et oppida peragrabat, laboriose iuxta, ac fructuose Asculanam simul vrbem, ac dioecesim proxime obierat, Interamnam peruenit: quem vt populus vidit, tanquam diuinitus ad Collegium inchoandum missum excepit. Ille dum res cum Praeposito agitur, satis habuit ad pietatem instaurandam propensâ illâ beneuolentiâ, et docilitate vti. Bergomates item Collegium, sed Episcopus maxime postulabat. Incenderat ibi studia Carolus Pharaonius, qui cum Patauij Theologicas scholas haberet, tantisper vt caelestia verba Bergomatibus ministraret, [Note: 45 Domus Probationis Romana ad Sancti Andreae collocatur.] ad populare suggestum ab scholasticâ sellâ transierat. Romae interim primaria domus probationis ad Sancti Andreae constituta est: eo cum plerisque Nouitiorum Alsonso Ruitio translato, paucis apud Professos sub Iulij Mancinelli curâ relictis. Huic domui, tanquam membrum, subiunctum est domicilium Tusculanum. [Note: 46 E Tulculano scholae remotae.] Namque cum e scholis per discentium infrequentiam minime extaret pretium operae; redditâ Ciuitati, quam nomine earum atrribuerat pecuniâ annuâ, Prouincialium, et Professorum, ad quos pertinet consensu, nomen Collegij sublatum est, relictis ad animas Oppida norum iuuandas duobus Sacerdotibus: itemque aliquot domestici vsus adiutoribus, qui exciperent, curarentque missos ab [Note: 47 Ea sedes primo domui probationis, deinde Collegio Romano subiuncta.] Vrbe conualescentes. Existimarat Borgia eam sedem (nam et vineae aliquantum possidebat) domui Probationis, quam percupiebat radices agere, fructui nonnulli futuram: sed postea cum animaduersum esset secus euenire; ad Romanum Collegium, cui ex tantâ iuuentute inter studiorum labores nunc fessis, nunc valetudinarijs recreandis necessaria erat, cum vtriusque familiae commodo traducta [Note: 48 Secunda Congregatio primaria in Collegio Romano condita.] est. In Collegio vero ipso, cum Sodalitas sub Magnae Matris clientelâ condita felicius in dies ad literarum, morumque opem proueniret; quo id auxilij latius funderetur, alter eius generis conditus coetus est, discretusque a priore sodalium aetate: vt in alterum maiores duodevigesimo anno, in alterum minores conscriberentur. Praeterea ad literarias tum Humanitatis, tum Philosophiae, atque [Note: 49 Academia instituta.] Theologiae exercitationes instituta ex his sodalibus Academia, et Cardinalis Augustani patrocinio commendata. Quanquam postea salubrius ad disciplinam Collegij visum est ab externis patrocinijs abstinere. Inter haec nihilominus attentâ curâ conseruandis collegarum, consummandisque virtutibus studebatur, per [Note: 50 Cura perfectio nis in Collegio tum Neapolitano tum Mamertino.] interualla praesertim longiorum ab studijs vacationum. Quo in genere salutare praebuerunt exemplum Neapolitanum, et Mamertinum Collegia. Quippe ferias Autumnales ex asse totas, duos fere menses in Tyrocinij quandam instaurationem contulerunt. Ad matutinam commentationem vespertinam adijciebant. Cohortationes alternis diebus, et collationes de more habebantur. In durandâ mollicie, in frangendâ contumaciâ naturae per aspera, per abiecta vulgo experimenta toti erant: pulchriores eo victoriae reportabantur, quod Tyronum [Note: 51 Congregationes iam passim introducuntur.] studia, et arma veterani vsu tractabant. Ceterum salutarem illam Sodalitatum, et Academiarum industriam iam passim Prouinciae, sed alibi aliter imilitabantur. De conditâ sub id tempus in Monte Regali Subalpinorum Sodalitate, itemque in Siciliâ Panormi, cui Academia nomen vocatum, satis constat. In Collegijs autem Mamertino, et Catanensi ab superiore iam anno caepta consuetudo vigebat, vt secundum vespertinas scholas, quos praecipua duceret pietas, pariter conuenirent in templum, nixique genibus ante Dominum in Sacramento


page 216, image: s216

praesentem, agitandis mente diuinis, et precibus faciendis per horae [Note: 52 Spiritu des Sodalium exercitationes.] dimidium, nec pauci horam ipsam immorarentur. Quod adolescentes, puerique religiosissimi, velut: quidam caelestes ephebi, tam pulcro faciebant exemplo; vt ex alienis quoque gymnasijs discentes, et promiscuorum Ciuium multi, eâ pellecti specie, conuenirent, et meditationem consociarent, et preces. Porro cetera vitae actio tali erat quotidianae palestrae conueniens: digressosque a diuino colloquio, haustus inde quidam fulgor diuinitatis, et bonus Christi odor prosequebatur. Octauo quoque die per homologesim repoliti diuinas epulas regustabant. Leuandae mendicorum inopiae singulari studio prouidebant: vt meliores proximos quosque essicerent, nitebantur: tum animo sensim ad celsiora erecto, diuinorumque munerum capaciores effecti, perfectionis studio prope omnes incendebantur. Itaque exiguo interuallo duodequinquaginta numero e Mamertinis in alia alij sese coenobia condiderunt. Caeterum, vt deinceps (quando iam res huc abstulit) reliqua Siciliae pertexamus; multis ibi modis hoc anno vtilitati publicae inseruitum: nec in postremis numeranda per totum regnum peregrinatio Sociorum duodecim. [Note: 53 Missiones per Siciliam.] Marchio enim Piscariae Prorex cogniturus Iusulae statum, cum iussisset oppidatim, pagatimque describi totam, ac facultates quoque censeri singulorum, et explorari quemadmodum leges vigerent, et num inopes vspiam per iniuriam premerentur; viris principibus, quos ei negotio praefecerat, in his, quae conscientiam attingerent, adesse consilio quempiam de Societate voluit. Ergo frustra saepe conatis Patribus id prouinciae genus, vt professioni parum aptum, excutere; tandem Panormo Gregorius Peralta, et Ioannes Lucas Ferla: Messanâ Pantaleo Rodinus, et Antonius Bononia: Syracusis Nicolaus Faranda, et Alfonsus Villalobus, omnes praeter Ioannem Lucam Sacerdotes, cum suo quisque comite missi. Hi pro se quisque memores instituti, necessitate peregrinationis in occasionem versâ caritatis; nullum vsquam praetermiserunt, vsitatâ Societati solertiâ, de cunctis bene merendi locum: effeceruntque, vt pro simplici, quae metuebatur, inuidiâ, gemina cum a Principibus, tum a populo [Note: 54 P. Antonius Bononia moritur.] gratia referretur. Eo de numero Antonius, qua erat praestanti in Deum pietate, et in salutem animarum ardore, dum in omne se genus laborum, aunis quoque florentibus, alacer immittit; morbo collecto, Messanamque relatus, ad vitam potiorem permunitus diuinis pie decessit. Mamertinus patriâ, ornatior virtute quam literis. Sed difficile dictu est, in propinquos Messanae vicos identidem catechistae, hortatoresque submissi, quantum reipublicae commodarint. Quippe gens agrestis, feroxque naturâ, ad haec religionis, ac bonarum rerum inscitiâ efferatior, haud suo magis, quam publico bono mitigabatur: eâ praesertim tempestate, qua grassatorum furor in modum teterrimae [Note: 55 Latronum grassationes in Sicilia.] tempestatis omnia peruastabat. Monstra hominum amplius sexaginta ex ijs, qui vel ob aes alienum, aut patratas caedes, aut foeda flagitia in proximas se solitudines eiecerant, in vnum coacti, et in apertum latrocinium progressi; non modo rerum aliarum, sed et puerorum, ac foeminarum rapinis, virorum caedibus, omnium exquisitis cruciatibus, vastitatem agris, solitudinem vicis, terrorem oppidis eum attulerant; vix vt quisquam e limine efferre pedem auderet. Ipsosmet constabat professos, per vnum mensem Maium, amplius ducentos homines ab se per supplicia inaudita mactatos. Praeerat sanguinariae cohorti quidam, [Note: 56 Insignis conuersio latronum principis.] veluti dux, qui obseurissimus ortu, specie quadam fortitudinis in alienos, et iustae moderationis in suos annorum duodeuigenti miserrimâ felicitate id nominis, et beneuolentiae erat consequutus; vt eximijs adaequaretur imperatoribus. Et quic quid vsquam non in Siciliâ modo, sed inter Cretenses, et in Venetis, et in Calabris (quibus omnibus locis fuerat) ceterâque ltaliâ praedonum esset, certatim sibi pro duce eum et poscerent, et haberent. Miserabantur calamitatem funestissimam Mamertini Patres: quoque minus in se humanae opis, atque adeo perparum etiam in Ciuitate aduersus adeo robustam luem videbant esse; hoc impensius omni piaculorum genere requirebant e caelo. Iacobus Suarius


page 217, image: s217

Collegij Rector, dum omnia secum versat, in eam quoque incidit mentem, vt Sociorum par, quasi pro salute publicâ deuotos, furtim mittere exoptaret, si forte (rem Christo neque arduam, neque inusitatam) lupos agni domarent. Nam et periculosa in magnis malis tentanda remedia. Ecce autem in hac curâ, hisque votis defixo, ab ipsomet Praedonum principe missus Internuntius, narrat cupere eum Sociorum alicuius congressum. Misso confestim per tenebras [Note: 57 Missus ad eum Sebastianus Cabarasius.] noctis fratre Sebastiano Cabarasio, ei sacinorum dux remotis arbitris ait: si Patres effecerint, vt inimicitiae, quae sibi cum viro nobili intercedebant, tollantur; alio se cum suorum plurimis migraturum. Rector, quod petebatur, magnâ ex parte Christo praeside consequutus; per eundem fratrem admonet, respiciat tandem sese: suspiciat caelum: Patri satis non esse, vt loca, sed vt vitam mutet. Qualem se Diabolo satellitem praebuit; talem Christo militem praestet: secedat aliquam religiosorum in arcem: sitque latronum pulcro illo de genere, quorum exempla tam multa inuitant, qui bonam caelo vim intulerunt. Hanc indole, hanc operâ eius dignam praedam, rapiat aeternitatem. Visus est non surdis auribus audire, spatioque dierum octo ad cogitandum sumpto, quo tempore, et apud Deum precibus res in Collegio vrgebatur. Vbi rursus frater accessit; alle obuiam longe aliter a principe latronum occurrit, rosarium, et imaginem Deiparae, quam superiore congressu a fratre acceperat, manu tenens, vultu in terram demisso, ita plenus lacrymarum, et aestuante prae scelerum dolore pectore; vt vox colloqui conantis intercluderetur: et mox quidam latronum militariter fratrem ita compellaret: Quid tibi negotij nobiscum est? Quam [Note: 58 Fit Capucinus] telam ordiris, qui Principem nostrum ex latronum ductore concionatorem secisti? Demum condicitur dies, et locus, quo superioris vitae venenum confessione euomat: idque vberrimas inter lacrymas exequutus, cum altero eiusdem consilij socio, per eundem Suarium impetrato ad Capucinos aditu, cultuque eorum indutus, in aliud reguum, ad perimendam longâ illâ, salubrique morte mortem aeternam, et serendam vitam discessit. Sublato duce, dissipa tisque praedonibus, respirarunt circa mortales. Prorex, cui ea in primis cause fuerat per aestatem veniendi Messanam, atque aureos mille, vnaque exules quinque restituendi copiam spoponderat, qui hominis ad se caput attulisset; vbi [Note: 59 Messanae datum drama Stephani Tuccij.] mactatum Deo cognouit; summae eius bonitati gratias egit. Dum Prorex Messanae fuit magno apparatu, plausuque populi editum drama Christus Iudex, Stephani Tuccij opus: quo conciliatum gymnasio nomen, et incensi etiam discipulorum animi praemiorum illecebrâ: quae proposito literarum certamine diuisa victoribus, adhibitis iudicibus, praeter quosdam de Socijs, aliquot Ciuium doctis, pijsque, inter quos etiam Abbas Maurolysus fuit Mathematicus inter primos nobilis. Idem sperabatur Panormi successus e spectaculo tragico, quo Virginis, Martyrisque Catharinae inclytum edebatur certamen: illo ipso poemate, quod habitum Romae vernaculo versu ad illustrissimum consessum tertio ab hinc anno prodidimus. Sed exitus alio prius vertit, vt nouum documentum frequenti vsu testatam rem affirmaret, quam ex leui causâ [Note: 60 Turbo quidam Panormi ex re leui.] non leuia incommoda saepe nascantur. Anniuersario Diui Francisci Assisinatis solenni, cum res proludendi gratiâ, tantum quibusdam actorum propinquis, alijsque e nobilitate, ac Prorege ipso familiari comitate spectantibus, ageretur; Ioannes Bezerra Quaesitorum alter interuenit: atque fores templi, vt admitteretur pulsans, per ianitoris imprudentiam rati seu pueros, seu quempiam e perstrepente, vt vbique fit, et alias ibi factum erat, plebeculâ esse, admissus non est. Homo alioqui minime infensus, et qui nominatim, in editionis publicae diem inuitatus erat, tamen ita excanduit; vt humanum errorem pro voluntariâ cuntumeliâ accipiens, abierit ingeminans (quod subinde rescitum est) faxo vt huius noxae piaculum alteri vitae ne debeant: nec postridie Paulum Achillem ad satisfaciendum profectum admiserit. Interim tertius ex eo die dies publico spectaculo destinatus illuxit. Referto iam spectatoribus templo, praecipuâque nobilitate considente, Prorege mox adfuturo cum comitatu, reliquum nihil erat, nisi vt demisso velo prodirent actores: cum eo momento adest


page 218, image: s218

a Bezerrâ formidabile iussum sub graui anathemate, si ea fabula, quoniam ad sacra pertineret, inuisa Quaesitoribus ederetur. Nihil repugnandum visum est. Elusâ expectatione multitudo dimittitur: vrbs sermonum impletur: defertur ad Bezerram sabula: Theologis Praedicatorum ex ordine dijudicanda traditur. Nec prope lis minor de contumeliâ agitatur: pernegantibus Patribus quicquam ab se sponte peccatum: illo testem citante, qui confirmabat a Sociorum quodam fores pulsantem sese conspectum, et cognitum. Quae maxime controuersia alteram profligabat: cum quo maiorem contumeliae (vt vocabat) laesus dolorem proderet; eo clarius appareret, inde Sanctam Catharinam plecti: quae nihil fuisset negotij habitura, si fores Bezerrae patuissent. Rector Collegij Paulus Achilles cum fabulam nosset Romae in tantâ celebritate actam, consimilesque alias, Quaesitoribus ijsdem Panormi inconsultis, sed spectantibus editas: qui, si quid tale offerretur, Patribus cognoscendum tradebant; vt erat lenissimus, et sanctus, perdolebat se non diuinasse huius videndae cupidinem Bezerrae subituram: nihiloque magis de Collegij, quam de Quaesitoris existimatione [Note: 61 In dramatae de Martyrio Sanctae Catharinae quaedam notara.] solicitus; assiduas pro eo preces faciebat, et domesticis de caritate, modestiâque seruandâ admonitis indicebat. Poema interim diligenter expendebatur: censoribusque theologis cuncta probantibus; Bezerra ipse nominatim duo notabat. Primum quod Sancta Catharina, cum ad rotam admoueretur, pronuntiabat se laetam ad Martyrium proficisci, quod paratam sibi Deus haberet in caelo sedem, et coronam gloriae pro terrestri regno, quod Martyrio posthabebat. Id aiebat Bezerra cum fidei orthodoxae dogmate illo pugnare, quod edocet, mortalium nemini certo esse compertum, vtrum odio, an amore dignus sit. Deinde Sanctam Catharinam, quod in scenâ cum philosophis disputaret, aiebat contra Iulij Tertij decretum facere, quo de religione disputationes coram laicis interdicuntur. Haec, vt erant quaesita per meram calumniam; ita Patres clarissime refutabant. Nam de certâ Dei gratiâ, quod ordinariâ Dei lege ignotum est, id nihil absurdi esse demonstrabant, singulari extra ordinem beneficio quibusdam (cum de tam multis narrent Historiae) concessum existimare. Quod autem Sancta Martyr Catharina de sese praedicabat; id non modo in eius vitâ legi, sed etiam in Missae ingressu, qua tum Diuam Ecclesia honorabat, disertissime celebrari. Pontificium vero decretum disputationes vetare, non simulacra: et disputationes cum Haereticis, non cum Philosophis, qui reuincti, edoctique et Christiani fiebant, et Martyres. Ad haec eandem illam disputationem in vitâ Sanctae Catharinae omnium fere maternis nationum linguis vulgatam esse, terique manibus, omnium magno bono: vt quae ostenderet Deos gentium Daemonia esse, ac Deum verum, Deum vnum esse in personarum trinitate. [Note: 62 Editur tandem magna approbatione.] Denique cum res clarissima nullum dubitationi locum relinqueret; potestas facta est edendae tragoediae. Quater reposita est, multis semper cum lacrymis spectatorum. Ter Prorex palam spectauit: fassus, si conspicuo minus loco fuisset; et se multum fuisse lacrymaturum, et saepius affuturum, si saepius ederetur. Bezerra quoque interfuit, nec sine approbatione spectauit. Qui, vbi resedit animi commotio, et quid tragoediarum extra orchestram excitasset, animaduertit; totum Patribus pristinae fructum amicitiae reddidit. Hinc tamen, alijsque talibus eodem in genere molestijs confirmatus in sententiâ est Praepositus Generalis, vt actiones paulo celebriores non nisi maturo consilio, perque [Note: 63 Corporis Sancti Ignatij translatio.] raro haberi vellet. Hac aestate Romae cum Professorum aedis pars summa Farnesianae Basilicae fundamentis occuparetur, sacrae Sancti Ignatij reliquiae ipso migrationis eius anniuersario die, maximâ cum pietate, minimâ cum pompâ translatae sunt. Veneranda Petri Fabri vel non reperta (damnum enimvero ingens) vel non cognita ossa. Placuit Deiparae quoque, quae Aedi nomen dederat, in pariete pictam effigiem asseruari, in Basilicâ postea reponendam. Eaque est, quae hac tempestate in Sacello, sub ipsius Deiparae nomine, magnifice, et eleganter exculto visitur. Ceterum Sancti Ignatij sub idem tempus coepta gloria prodigijs illustrari. Permulti sane dolebant, inter tanta Familiae incrementa Parentem pene obliteratum latere. Non deerant, qui nesciam modi


page 219, image: s219

modestiam, tantumque non ingratam socordiam filiorum in proferendâ tanti [Note: 64 Eiusdem vita describitur.] Patris sanctitate damnarent. Excitati ergo sunt aliquantum, eatenusque progressi; vt et vitam viri conscriberent, quam paulo post Ribadeneria primum vulgauit, et effigiem ex typo in aereâ lamellâ exciso ederent. Ceterum dum lentiora sunt hominum studia, memor Deus promissi, quo honorantes se honoraturum [Note: 65 Editur effigies cuius et Daemones vim ex horrent.] confirmauit; ipsos Daemones gloriae famuli, per quem tantum vbique honorabatur, primos esse praecones voluit: veteri nimirum suo illo more, quo a primis Ecclesiae temporibus Martyrum quoque celebrandis nominibus, eadem monstra seruire adegit. Erat Senis nota probitate Virgo ancilla nobilis domus, Iacoba a Prato nomine, quam longo tempore tenebricosi satellites [Note: 66 Iacoba a Prato vt vex aretur a Daemonibus.] multis, dirisque exagitabant modis. Minime dubia, et obscura res erat. Nam spectandos se non exercitae solum Virgini, sed alijs quoque praebebant: et saepe verberibus vsque eo contundebant misellam; vt decumbere complures dies cogeretur: tumidaeque vibices, et liuentia plagarum vestigia oculis, et manibus tenerentur. Ad haec in conclaui, quo nemini omnino mortalium patuisse constabat aditum, validissimâ reste ambabus post tergum manibus vincta inueniebatur. De supellectili etiam, et reculis eius in arcâ reconditis, alia, atque alia subinde Mali tollebant: postque interpositos aliquot dies, ingenti cum fremitu, eodem loco reponebant. Igitur hanc illustrandae Sancti [Note: 67 Sancti Ignatij imagine Daemones coercentur.] Ignatij gloriae inter primas materiam Sapientia aeterna legit. Aliquot enim praedictarum imaginum Senas perlatis, cum earum alterâ Christi famula sese muniuisset, alteram in arcâ posuisset; prorsus infracta vis Daemonum est. In conspectum etiamnum sese dabant variis formis: sed furor omnis effundebatur in probra, et execrationem venerandae imaginis: cuius et oblatae conspectum cum horrore refugiebant: ipsam Virginem adire propius, iniuriâue quamuis leui contingere non audebant. Persimili modo circum arcam strepebant tumultuosissime, vt fragorem domestici exaudirent: sed mouere loco nil poterant. Vt vero certius diuini virtus tegumenti pateret; euenit, vt post aliquantum tranquillitatis faemina, non illatâ secum Sancti effigie, seu fiduciâ peractae victoriae, seu curiosa experimenti, ad nocturuam quietem concederet. At ita inermem, immunitamque tortores vbi deprehenderunt; quam antea nunquam, rabide ceciderunt. Et illa, malo edocta, nullo deinceps tempore fidum ab se munimentum abesse sustinuit, eoque vim inimicam semper efficacissime arcuit, Harum rerum fidem publici Scribae consignatam literis Alsonsus Scariglia Senensis Collegij Rector in Vrbem misit. Quaesierit fortasse quispiam, quid ita non et statim, ac penitus liberata Virgo sit? Vtcumque alij sentiant: crediderim equidem diuinae illud sapientiae placuisse temperamentum, tum ad Patroni gloriam, tum ad clientis vtilitatem: vt miraculum prope quotidianum, quanto diuturnius, atque frequentius, tanto esset illustrius: et Virginis pietas crescendi semper ex attentâ custodiâ, nunquam intepescendilocum ex securitate inueniret. Conuenientissima certe Ignatio, et scilicet gratissima esse prodigia, quae maxime prosint animis, dubitare non licet.

[Note: 68 Ferrariensibus aegris succursum.] Ferrariae huius anni aestate ita vulgati sunt morbi; vt eodem tempore ad hominum dena millia miserum in modum iacerent. Is fuit Collegij praeclarus et caritatis, et patientiae campus. Non enim solum quocumque accerserentur adibant, aegrotantium noxas absoluturi; sed et remedia eorporibus suggerebant, extundente misericordiam miseriae magnitudine: cum alicubi, nullo resiquo qui adiuuaret; cunctam domum afflictam, aliosque in alijs angulis prostratos, ac destitutos viderent. Illud vero pignus ipsi diuinae clementiae acceperunt, quod tot in laboribus, tam late fuso malo, quamuis in assiduo morbidorum [Note: 69 Seminarium Clericorum Bononiae Nostris commendatur.] vsu, nemo tamen eorum, vel leuiter, morbo tentatus est. Bononiae Gabriel Cardinalis Paleottus, cum Seminarium instituens impetrare a Borgiâ nequiuisset, vt vniuersam eius procurationem Bononienses Socij susciperent; illud tamen curauit, vt domicilium proximum Collegio esset: adolescen tuli gymnasium. Collegij frequenrarent, literasque, et pietatem inde peterent: domesticae


page 220, image: s220

quoque Seminarij procurationi non nisi, quos Franciscus Palmius probauisset, praefecit. Initium mense Iunio, haud sine apparatu, item Collegij industriâ factum. Ab templo principe, post luculentam Rhetoris nostri orationem, prima [Note: 70 Quo apparatu prima sumpsit exordia.] sacri plantarij semina adolescentes in templum Collegij deducti. Praeibat lectus puerorum chorus, ornatu tali; vt cunctos gradatim Ecclesiae ordines ab Ostiario ad Episcopum amictu, et insignibus in conspectum darent: interpositis alijs, qui in Angelorum conformati speciem, sua cuique ordini aureo praefixa hastili insignia praeferebant, adiecto titulo vncialibus literis; quae et cuiusque ordinis, et insiguium vocabula loquebantur. Succedebant, post Matricis Ecclesiae Crucem, modestiâ singulari, Seminaritae violaceo vestitu: tum Clerus, Canonicique, et Cardinalis, ac Praetor, vniuersique siue sacrae, siue humanae Reipublicae Administri, cum densâ, primâque nobilitate, Simul ventum ad Sanctae Luciae; in parato pueri theatro collocati, Doryphorique Angeli, ad ingressum Cardinalis, atque Praetoris, singula apta ijs, quae quisque gestabant argumentis dystica pronuntiarunt. Tum accommodata rei acta fabella peruenuste. Secundum quam, cum Cardinalis ad aram maximam consedisset; accesserunt Seminaritae bini, et obedientiam Pastori suo profesti; inde domum inducti, eam ipsam, quam Collegium de Gozadinis emerat. Hoc primum Seminario domicilium fuit, quoad in aedes suas, viâ duntaxat a Collegio discretas, vertente anno migrauit. [Note: 71 Patris Gasparis Loarris missio per Sarzanensem dioecesim] Dioecesim Sarzanensem, Episcopi Saulij rogaru, et magnam partem ductu, visit Gaspar Loartes. Per aspera quoque iuga, et prope inuias rupes profectus est minime tolerando labore, nisi praeuius cum Cruce Iesus, et animarum dulcedo leniuisset: sed inde maxime recreabatur, quod paratiora, quam in vrbibus, pietati pectora inueniret.

[Note: 72 Patrum Achillis Gagliardi et Ioannis Martinij alie missio. nes.] Augustâ Taurinorum Collegij Rector Achilles Gagliardus in Oppidum Lucernam, eiusque vallem: Pinerolium Ioannes Martinius adiere, superante omnino et laborem, et fidem successu. Tanta ab Haereticis imminebant pericula: tam non magno negotio, si propugnatores adessent, depellebantur. Mediolanensibus Socijs, quam vellent amplam, suggerebat materiam Sanctus Cardinalis: qui, vt omnia suo illo ingenti ardore expolire, restituere, ad normam dirigere conabatur, ita ferme ad omnia illorum vtebatur industriâ. In Concilio prouinciali [Note: 73 Mediolani publicae tranquillitati consultum] etiam ad conciones cum latinas, tum vernaculas adhibuit. Sed illud plane arduum dictu, at pronum intellectu est, quantum effectum sit summorum inter se capitum fouendis studijs, prohibendisque dissidijs. Namque cum Sanctus Carolus plurimum Societati (ita rem comparaueut Deus) itemque Dux Albuquercius, qui et confessarium ex eâ habebat, tribueret; in difficillimis temporibus, quae hoc anno maxime inciderunt (tum propter Pontificij diplomatis, quod in Caenâ Domini edi solet, promulgationem; tum propter contumaciam Canonicorum ab scalâ) vtraque pars velut sequestram illam, et conciliatricem interponebat. Valuit ad haec Petri Ribadeneriae sub annum extremum auctoritas. Sed illi, dum Longobardiam Prouinciam inspicit, plurimum negotij Brixiae fuit. Supra est memoratum quanto Ciuitatis, quantoque Sodalitatis eius, [Note: 74 Brixiensis proceila.] quae Societati se totam inseruit, susceptum id Collegium consensu, et gaudio sit. Sed breui communem gratulationem, Diaboli, vt mos eius est, perturbauit inuidia. Foris primum, dein etiam domi turbae. Fons ille existimatus est, quod quidam veriti, ne aedes Sancti Antonij, quas Religiosis ipsi alijs animo destinabant, Societati inperpetuum attribuerentur. Id nullâ ratione commodius impedituros rebantur, quam si effecissent, vt initus cum Sodalitate illâ nexus dirimeretur. Idautem continuo futurum, si sanctissimae Sodalitati probrum aliquod, et infamia afficta esset. Nimirum tanquam hostiles inter se hominum prouidere solent exercitus, si quae alteri parti parentur auxilia, vt ne sinant in vnum coniungi; ita tenebrarum vaferrimus rector, ex illâ consociatione quantum Christi partibus accederet firmamenti prospiciens, nihil non moliebatur, ne solide coalesceret. Ergo aduersus Angelum Paradisium, et alios quosdam parum decori sermones, plane autem probrosius aduersus vnum Sacerdotum, cooriuntur,


page 221, image: s221

[Note: 75 Calummiae inflictae.] faeminam ab eo solicitatam. Qui rumor, quanquam falsus, cum increbesceret, atque adeo de industriâ vt vsque magis increbesceret; tantum eorum, qui excitarant, aduersus innocentem exarsit odium; vt tutus nec foris, nec domi esset. Inuentique duo sunt, qui, per simulationem reddendi literas, euocatum sub noctem ad ianuam ferro conficere conarentur. Porro, quo testatior infamia esset; ex ipsis Nosocomij procuratoribus quidam (nam praestantiores ab innocentiâ acerrime stabant) quaestionem suspiciosissime exercebant: testes citabant, interrogabant, et criminationum volumina implebantur. Interrogatique quid ita pedem in rem non suae iurisdictionis inferrent; responderunt nihil se nisi causam instruere, quam ad Episcopum diiudicandam deferrent. Suspicio non neminis fuit (vt erant tum tempora) ab clandestino quopiam Haeretico totam fraudem compositam: adeo vltra ius, fasque omnia gerebantur. Infamia certe, quod est eius ingenium, iatissime, et incremento maximo fundebatur. Non modo Senis, et in alijs Italiae vrbibus; sed et in Germaniâ cum alibi, tum Oeniponti vulgatur, non iam quempiam vnum de Clericorum Sodalitate Brixiensi, sed aliquot de Societate Iesuitarum Brixiae in Caenobium Virginum irrupisse. Quae maxime causa fecit, vt Patrum voluntate cognoscendam sibi causam Antistes sumeret. Qui, habitâ diligenti quaestione, et inspectis aduersariorum actis; sententiam in haec verba ad verbum tulit.

Dominicus Bollanus Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Brixiae, Dux, Marchio, et Comes, Vniuersis, et singulis praesentes literas inspecturis salutem in Domino.

[Note: 76 Literae Episcopi de Collegij innocentia.] CVm ante aliquot annos nonnulli probatae vitae, et doctrinae Sacerdotes, propriâ pietate, et chistianae religionis zelo commoti, in hac vrbe conuenissent, et quoddam Clericorum veluti Seminarium, et Collegium nostrâ primum auctoritate, nec non Sedis Apostolicae postmodum approbatione accedente, in Ecclesiâ Diui Antonij, a Gubernatoribus maioris Hospitalis huius vrbis illis concessâ, instituissent, magnâ cum piorum hominum aedificatione simul viuentes, et sua in commune conferentes, ac bonorum morum, et doctrinae informationi in ciuitute, et dioecesi nostrâ cum multorum fructu incumbentes, diuinaque fideliter administrantes: nec non praedicto Hospitali bene, et diligenter in spiritualibus inseruientes, vt a pluribus eiusdem Hospitalis Gubernatoribus certâ relatione percepimus. Ij omnes partim Sacerdotes, partim inferiorum ordinum Ministri, superioribus diebus cupientes in Domino certiorem bene viuendi regulam, et perfectiorem religionis statum nancisci; magno ipsorum omnium consensu, et nostro cum gaudio, piae Iesu Societati, ac Religioni se iunxerunt, atque in eius Generalis Praepositi obedientiam, Domino, vt credimus, inspirante, se dederunt. Quo tempore antiquus humanae salutis hostis fortasse prospiciens ex huiusmodi suscepto instituto vberiorem animarum fructum in hac vrbe prouenturum; maiores et ipse insidias praeparauit: ac, vt est ab initio calumniator, incertas quasdam in nonnullos ex praedictis Sacerdotibus voces excitauit, quae multorum animos commouentes, nobiles aliquot huius vrbis viros praefati Hospitalis Gubernatores induxerunt ad se diligentius de illorum vitâ informandum. Quae res non tam aduersus duos, aut tres (tot quippe erant, ad quos res tota spectabat) quam aduersus praesatum Collegium, materiam multis praebuit obloquendi. Quod quidem Collegium, cum paucis ante diebus Societati Iesu vnitum esset, vt dictum est, inde arripuit Diabolus occasionem huius tam sanctas Religionis nomen in multis christiani orbis partibus, prout multorum literis didicimus, inuadendi, falsisque criminibus non sine scandalo, et animarum iacturâ impetendi. Quod nos summo cum cordis dolore cernentes, vt huiusmodi


page 222, image: s222

Satanae insidias det egeremus; praedictas informationes, prout apud ipsos dicti Hospitalis Gubernatores, velut pro negotio suo priuatim inquirentes, absque vllo praedictorum Sacerdotum interuentu scriptae fuerant, nobis tradi fecimus, easque legimus quantâ potuimus diligentiâ, perquirentes si quid esset tandem, quod saltem ad legitime aduersus aliquem de praedictis Sacerdotibus procedendum iure mouere nos posset. Quale nihil cum inuenissemus, ne falsis rumoribus seruorum Dei sama periclitetur, neue pusilli scandalum patiantur; de praedictis omnibus, et dictorum fratrum nostrorum, et consacerdotum innocenti, et immaculatâ vitâ, totiusque praedicti Collegij nunc primum Societati Iesu vniti integrirate, quantum nos iamdiu nouimus, fidem facere decreuimus, facimusque praesentibus literis subscriptione, sigilloque nostro communitis. Sic illos Deus in suo sancto seruitio confirmet, ac roboret: praesertim vero ipsam Iesu Societatem toto corde, et totis caritatis visceribus amplexamur, non minimum huic gregi nostro commodum quorumdam eius Sacerdotum operâ accessisse videntes: qua et nos maiorem ex eâ in dies fructum sperantes, in lectionibus, et praedicationibus, quibus noster hic populus frequens interest, libentissime vtimur. Datum Brixiae in nostro Episcopali Palatio die vigesimaprimâ Iunij anno Millesimo quingentesimo sexagesimo octauo.

Hactenus superiore anno res gesta. Testimonium Episcopi rite consignatum, Brixiaeque vulgatum, et post infamiae dimissum vestigia paulatim innocentiam itlustrauit. [Note: 77 Domesticae tur bae per Angelum Paradisium.] Eâ re sedatis magnam partem turbis externis, domesticae, quarum semina adulta erant, maturuerunt. Inter inuidiae popularis aestum, cum Angelus Paradisius longo vsu multorum contraxisset offensam; existimarunt Sodales consultum ad leuandum incendium fore, si tantisper oculis se Ciuium subduxisset: et Patauium secessit. Is vitam per omnem et libertati, et rectioni assuetus, vbi domus, vt ad reliqui ordinis formam componeretur, Pauli Candij, qui dein de Ioannem Baptistam Peruscum successorem habuit, demandata curae est; more imbecillitatis humanae egre coepit ferre in ordinem se se redactum. Quod vero summotus Patauium esset, nullâ concoquere ratione poterat; id prorsus ingrate factum quiritans ab his, quos ipse enutriuisset; nec ferendum ab Societate vnquam fuisse, vt tantâ cum iniuriâ parentem filij ablegarent. Denique ferre cum Brixiae desiderium non valeret, et ad redintegrandam existimationem pertinere suam clamaret, vt restitueretur; redire quidem permissus est, sed nihilo plus solidae, stabilisque quietis, quam auexisset animo reportauit. Per valetudinis causam plerisque communis vitae solui legibus postulabat: quod homini vsque eo merito concessum haud grauate fuisset, si quicquam pacare priuatum potuisset: nec quaedam exempli non permittendi (vt [Note: 78 Is e Societate dimittitur.] priuatos in vsus pecuniam penes se) postulasset. Hoc statu Ribadeneria res offendit. Cumque, Patre Generali consulto, visum esset ex re partis vtriusque fore, vt ab Societate segregaretur; bona petenti missio data est. Tum omni ex parte Collegio tranquillitas restituta: altissimoque Dei consilio, qui tam multos Societati, seque ipsum bis dederat; eius expers ad vltimum fuit: quanquam nunquam studio, et caritate seiunctus est. Duo praeterea Sacerdotes ex his, qui primo nomina in consociationem subscripserant, sententiam mutauerunt; quorum alter is fuit, in quem grauissimae obtrecta tiones extiterant: ceteri omnes [Note: 79 Catacense Collegium a viro nobili vexatij.] constantiam egregie tenuerunt. Catacense quoque proximis annis non nihil iactatum est Collegium, quanquam priuatâ magis ab vno Procerum vexatione, vt receptum inter nos filium ad Patrimonium abdicandum compelleret, quam communi vllâ inuidiâ. Sed Iosephi Blondi in primis, qui idem Rector erat, conciones ita sedarunt, conciliaruntque Ciuium animos; vt nouum, amplumque templum exaedificandum collatâ stipe vltro susceperint: idque tanto approperarint studio; vt cum Sancti Ioannis Baptistae peruigilio Episcopo rite auspicante coepta aedificatio esset; decimoquarto Kalendas Decembres in parte ad tectum perductâ, sacrosanctum Christi corpus collocatum sit, et tractari diuina coepta. Templi quoque Sancti Fidelis amplificationem Mediolani Sanctus Cardinalis magnâ ceremoniâ inchoauit, Hic per Italiam, atque Siciliam status rerum


page 223, image: s223

nostrarum erat: cum inter longinquas Prouincias non vnius (vti rerum bumanarum instabilitas fert) generis, ac modi esset.

[Note: 80 Haeretici nobilis conuersio.] Praeclarissimae apud Viennam Austriacam gestae res. Inter multos ab errore deductos digna memoratu Haeretici satis docti ad resipiscendum occasio. Cum octo annos partim Tubingae, partim Argentinae Schmide lini auditor fuisset, iamque Superintendentis, summâ inter ipsos insanae sapientiae asseclas dignitate esset ornandus; Viennam venit Citrhaeum, Camerarium, allosque Lutheranae factionis principes inspecturus. Ijs non repertis, vtendum occasione putauit, vt Collegium Iesuitarum, in quos Schmidelinum Magistrum tertio quoque verbo contumeliosissime inuehentem audierat, ante discessum videret. Venit ergo ad Collegium. Excipitur a Patribus humanitate catholicâ, religiosâ modestiâ, comitate sapienti: et idoneus Sacerdos apponitur, qui sermones cum hospite de Euangelio veritatis conferat. Mirari ille principio nouam doctrinam: tum obiectare si quid habebat: deinde, vbi animaduertit consentanea dici, et consideranda; Schmidelino succensere Magistro, quod earum rerum mentionem nusquam fecisset. In summa ingenuus vir, diuinâ scilicer praeeunte luce, manuque, paulo post publice in magnâ studiosorum coronâ haeresim, in qua adoleuerat, quam gloriabatur ex tanti doctoris fontibus hausisse, quam declamationibus propugnauerat, execratus est: vitaeque totius commissa ad Sacerdotis pedes magno cum doloris sensu deposuit: haud modicâ felicitate doctoribus veritatis [Note: 81 Matronae, et Baroniseiusvi. ri insignis poenitentia.] inuentis, dum ministros quaerit errorum. Insignis etiam fuit Matronae cum primis nobilis poenitentia. Hanc Haeretici non ita multis ante temporibus, et praecipue concionatricula quaedam Lutherana vsque eo infatuauerant; vt eius pertinacia obstinationem et haereticae, et seminae superaret. Vir eius Dynasta nobilis, post admotas complures incassum machinas, etiam diuortium frustra comminatus; ad doctorem Martinum Eysengrenium concionatorem Caesareum deduxit: cuius tandem oratione cum diuinâ ope loco mota traditur Patribus penitus reducenda in viam, et ad poenitentiam praeparanda. Quod vbi est factum, strenue etiam adiuuante viro, qui ad suam ditionem reditum maturabat, cum vna simul adessent vir, vxor, et Sacerdos, qui eam instituerat; incidit forte mentio de vsuris. Arrigit ad eum sonitum continuo aures senex: facileque suspicionem mouit Sacerdoti nequaquam ab viri rationibus abhorrere sermonem. Eo igitur studiosius, acriusque rem tractat. Senex aperte earum propugnationem suscipit. Certatur, clamaturque vsque ad rauim. Res erat iucunda. Nam vxor, quae paulo ante summas viri preces, vt Catholicam Religionem respiceret, auersabatur; viro iam preces admouebat, vt ab iniquo lucro recederet: contestans malle se pane vitam, ac gelidâ tolerare; quam contaminatis iniquitate fructibus gaudere. His vxoris precibus, et productis a Sacerdote argumentis, tandem dat manus senex: posteroque die vterque per sacram exomolegesim liberatâ conscientiâ, flatim ab consessione mutuos in amplexus iuerunt, inuicem gratulantes, suamque alter alteri acceptam salutem cum verbis officiosissimis, tum vero studio reserentes. Et profecto, vt cetera non comparentur, [Note: 82 Haereticorum insidiae aduersus Patres Viennenses.] nescias vtrum tenaciores haeresis, an auaritia nectat cathenas. His, alijsque, quarum hae specimen sunt, Haeretici affecti cladibus, illuc toti veteribus artibus, nouis conatibus incumbebant, vt Iesuitarum tela, detractâ viris auctoritate, bebetarent. Ad conciones magnus saepe pseudoprophetarum cunens accedebat cum suis quisque pugillaribus, si quem forte capere in sermone possent. Verum vbi solide, ac diserte, cumque populi totius plausu catholica stabiliri dogmatae, suaque refutari audiebant somnia; pudore, quamuis inuictam, subigente frontem, templo exibant multam habentes inter se quaestionem. Promulgarunt etiam typis insulsam fabellam, quod de Caluino fertur, idem ab Iesuitâ factum fingentes, vt Matthaeum quendam simulantem se mortuum, dum excitare tentat, occiderit. Sed maiora pericula ab gladijs, quam ab calamis impendebant. Tumebat malum, nihilque magis formidabatur, quam ne quid Geuseanis, et Hugonotticis suroribus fimile oriretur. Ipsum quidem Collegium


page 224, image: s224

constat hebdomadâ maiore, dum Patres in Domini honorando sepulcro, quod magnifice exornarant, toti sunt, et Nuntius Apostolicus, Episcopus Agriensis, Cancellarius Boemiae, duo Legati Hispaniae, Legatus Poloniae, Legatus Venetus, Ferrariensis, Florentinus, Genuensis, Mantuanus, et plerique de excelso, quod appellant, regimine Interessent, quos omnes impij, vt vnâ strage culmina religionis deijcerent, mactatos volebant, discrimen vltimum adijsse. Sed, Deo suos tegente, ac tantum prohibente nefas, iniecto coniuratis metu, viris fortibus magis carnifices, quam ipsi carnificibus defuerunt. Ita Prouincialis Magius se, [Note: 83 Viennensis Collegij labores multiplices.] et alios Dei famulos in quemuis paratos casum fuisse testatur. Inter haec pariter, cum periculis vt intenderetur industria; super conciones per varia vrbis templa ferme septenas, binasque in Collegio tempore eodem Germanicam, atque Italicam; addita est in peramplo Gymnasio Latina, ad quam doctissimi quique conueniebant. At secundum meridiem vulgaris in templo catechesis introducta. Vnaquaque Domini luce catechistes Sacerdos in suggestum cum vno, alteroue puero conscendebat: et inuocatâ cum omni populo Sancti Spiritus ope; de superiore loco puer, praemisso salutiferae Crucis signo, orationem Dominicam elatâ [Note: 84 Doctrinae Chri stianae tradendae ratio.] voce inchoabat. Illum veluti praecentorem sequebatur turba puerorum; ac puellarum, qui suis distincti locis, et subleuatis in caelum manibus stabant in pauimento. Precatione Domini, et salutatione Deiparae decantatâ, vna puellarum e scabello Symbolum Apostolorum eodem modulo praeibat in cantum. Tum in sellas e diuerso constitutas duo pueri euadebant, doctisque, ac breuibus quaestiunculis e catechismo Romano petitis, mirifice auditores edocebant, et oblectabant. Eam disputationem rursus precationum, quas diximus, symbolique, et decalogi decantatio excipiebat: clausulam postremo aliquid enucleatius [Note: 85 Eiusdem vtilitas.] tractans apponebat Sacerdos. Multiplex inde commoditas, sed praecipue triplex referebatur: primum, vt homines e vulgo, qui plurimi accurrebant auditum, id tempus, quo commessationibus, et compotationibus abuti mos erat, innocenter, et pie collocarent: deinde vt pueri, ac puellae, quae vel mendose a parentibus, vel nullo modo docebantur, imo et ipsi parentes recte discerent christiana rudimenta: postremo, vt frequentaretur precandi vsus, vulgareturque per domos. Namque simili modo domi circa mensam statutos paruulos eandem elementorum fidei, et precationum iterare cantilenam iubebant. In Collegio primâ Quadragesimâ Theologicae doctrinae schola longo interuallo repetita. [Note: 86 Adalberti Bausechij laboriosa sapientia.] Adalbertus Bausechius repetijt: idem, qui in Academiâ alteram scholam habebat: vbi, cum et Decanum ageret, tum alia fortiter ad religionis munimentum gessit, tum obstitit ne volumina parum pietati congruentia, quae magno numero offerebantur, in lucem prodirent: tum denique effecit, vt qui doctrinae publicis donarentur insignibus, ex diplomate Pij Quarti, Catholicum Symbolum profiterentur. Reducta etiam veneratio sacri Chrismatis, quod procax Haereticorum impietas in contemptum vocabat. Cum enim de eo Concionator ad populum ardenter, ac docte semel, iterumque disseruisset; incensi eius cupiditate tam multi sunt; vt cum Patrum rogatu Episcopus Volaterranus Florentinorum ad Caesarem Legatus, quem Rontificius Legatus Commendonus paulo ante ibidem consecrarat, in Collegij templo id impertiret (iamdiu enim Episcopo Vienna suo carebat) vnus dies confluentium consignando numero [Note: 87 Pragensis Collegij salubris in dustria.] satis non fuerit. Consimilia Pragensis Collegij studia, nec facta minus prospera erant. Sacratiore quaque feriâ quaterni personabant caeli tubicines, bini Germanico, tertius Boemico, postremus Italico sono. Italis propria iam condita in Collegio aedicula erat, ad quam conuenirent. Nec facile vsque adeo manisestum pretium operae factum est. Namque cum essent Itali frequentes, Pragae praesertim, negotiandi studio: et variorum generum fabri, opificesque; sensim per cultorum inopiam moribus, deinde etiam religione in accolarum prauitatem degenerabant. Iam vero ita feliciter opus processerat, ita suum studiose sacellum, et sacra, et concionem celebrabant; vt non modo religionem bonam, sed etiam bene tenerent. Ex alijs gentibus multi ad Ecclesiam reuocati: et quidem


page 225, image: s225

per vnam Iobelaei occasionem, quod pro difficultatibus Galliae promulgatum vbique saluberrimum accidisse comperio; Lutherani sex et viginti, Hussitae triginta quatuor, Picardus vnus excitati. Ab longo propter saeuientem luem literarum iustitio, cum ineunte anno patefactum gymnasium est, tanta fuit omnium, etiam Hussitarum laetitia; vt vel longe positi certatim per literas gratularentur: et, velut ex agro post requietem, inde laetior annona prouenit: non ipsis modo pueris haurienribus auide pietatem; sed in parentes quoque suos, domesticosque alios blande transmittentibus. Sed haec, et alia eiusmodi, quanquam praestantissima, et relatu digna, quoniam, et singulis ferme annis, et Collegijs omnibus sunt communia, nec vacat diligentius persequi; satis tantum sit subinde [Note: 88 Olomucenfis Collegij incrementa.] ad ea aestimanda prudentiam excitare lectorum. Certe Collegij Olomucensis ita celebrabatur in docendo felicitas; vt Haeretici quoque suos liberos ei committerent. Hîc quarto Nonas Octobris in Sancti Francisci solennijs, lecto ab Antistite, et Collegis die, vt praecipuo quodam Sancti Francisci patrocinio noua familia foueretur; in aedes Collegium suas migrauit. Id caenobium Fratrum Minorum fuerat, quod, ipsis compensatione acceptâ volentibus, et confirmante Pontifice, Episcopus Collegio dedicatum, curâque, et impensâ suâ restauratum apte nostris moribus conformarat. Haud sine publicâ, piâque ceremoniâ [Note: 89 Episcopi in So cietatem benignitas ac liberalitas.] gesta res est. Episcopus cum sacrum ob eam rem splendide fecisset, pulcherrimum calicem, totumque sacerdotalem apparatum, quibus nouis vsus est, itemque alia sacerdotalia indumenta Collegio dono reliquit. Secundum sacrificium, et aptam tempori homiliam; solenni ritu, ac prece domicilium totum lustrauit, ac praemuniuit. Tum ab oratore, et poeta modeste collaudatus est. Denique conuiuium ibidem, quod magnifice appararat, in tribus seorsim conclauibus dedit. In primo Consules ipsemet, Senatoresque, et nobiles praecipuos, itemque Canonicos excepit: in altero nobilium quidam, et aulicorum epulati: in tertio cum sancta hilaritate, et gratiarum actione Collegae refecti. Sub haec Oppauiam [Note: 90 Oppauiensem dioecesim visentem Episcopum Patres Magius ac Rimelius comitantur.] abijt suae dioeceseos Oppidum, haereticâ totum labe corrupsum: quod in prisca restituere sacra cupiens; Magium Prouincialem, ac Stephanum Rimelium Concionatorem e Societate adiutores operis duxit. Stephanus in primario templo conciones exorsus, semel, atque iterum pacate auditus est. Tertio ad suggestum, ab praefato bona verba Episcopo, dum pergit, aditu intercluditur. Accurrit moras amoliturus Prouincialis: accurrit ipse simul Antistes. Populus furore impio [Note: 91 Eius Oppidi Haereticorum feroxpertinacia.] percitus, vt qui penitus tartareum virus hauserat, nihilominus obstare: nec iam tumultuari solum; sed etiam lapidibus Concionatorem, Prouincialem, Episcopum petere. Adfuit non obscure fidei suae propugnatoribus patrocinium Dei, qui cunctos tanto in discrimine seruauit incolumes. Illi autem, ne omni ex parte impiorum furori cederet piorum constantia; in alio eiusdem Oppidi templo, quod iustituerant, peregerunt. Vbi, inter cetera, ipsa, Concionatoris spectata firmitudo pectoris: qui cum tantum non obrutus paulo ante lapidibus fuisset; tanquam non ex eâ tempestate, sed e religiosae cellulae pace aduenisset; ita sedate [Note: 92 Vilnense Collegium caeptum.] dixit, ac libere, animo perinde, ac voce constanti. Vilnam Lithuaniae caput ex votis religiosissimi Antistitis, qui (vt supra est demonstratum) amantissime aduocabat, Balthassar Hostouinus ex Olomucensi Collegio cum aliquot missus [Note: 93 P. Balthassar Hostouinus eo missus.] est Socijs, qui interim, dum Collegij numerus expleretur, tanquam in statione considerent. Proprouincialis Franciscus Sunerius deduxit. Episcopus duas rhedas, quibus veherentur, et equitem viae ducem vsque Bransbergam cum misisset, suum quoque obuiam equitatum misit. Se Sunerius cum contra tenderet, vt et soli, et pedites vrbem inirent; hoc solum impetrare potuit, vt equitatus [Note: 94 Nostri magna gratulatione excepti.] modestiam religiosam ne oneraret. Itaque eo regresso, sine comitatu quidem, sed vrbanis omnibus ad fores, ac fenestras effusis, Vilnam intrarunt. Verum qua gratulatione quibus lacrymis ab studiosissimo Antistite, qui vitam nonnisi in eum diem prorogatam sibi cupierat, excepti sint; nequicquam exequi coner. Secundâ sacri Aduentus Dominicâ, quae in Nonas Decembres incidit, Magdalena, et Helena Reginae Ferdinandi Caesaris filiae, quae in magnâ vitae sanctimoniâ


page 226, image: s226

[Note: 95 Hallensis Collegij origo.] perpetuae se dedicarant integntati, Oeniponto Halam commigrarunt. Quae, cum adduci nullâ ratione possent, vt Societatis, sub cuius adoleuerant disciplinâ, carere operâ vellent; cunctis opibus contenderunt, vt et illam ad se Halam aduocarent. Ergo Socios aliquot Prouincialis Hoffaeus ad ineundam possessionem aedium, quas ad id Reginae comparauerant, deduxit. Ita Collegij initium factum est Halae: cui Reginae domum, ac templum, quo ipsae interim vtebantur, [Note: 96 Recens Monachij Tyrocinium P. Bonauentura Paradiniusre git.] post suum obitum possidendum donarunt. Tyrocinium Monachij ordinatum, Patrique Bonauenturae Paradinio ab Vrbe misso traditum est regendum. Dilingâ distat duabus leucis ditio quaedam, quam Bissingensem nominant. Eam ab Haereticis per annos circiter quinque et viginti occupatam cum emisset Conradus Bemmelbergius, vir egregie catholicus, nec suae modo, sed et alienae cupidus salutis, praesertim eorum, quorum si negligeret, suam minime obtineret; eo praecipue curam intendit, vt restitueret Saluatori. Eam ob rem [Note: 97 P. Io. Rabesteni opera Bisfingae Haeretici multi contrersi.] cum Patris Canisij eo tempore Prouincialis iussu Ioannem Rabestenum Collegij Hieronymiani Dilingae Rectorem (ipsi Regentem vocaut) acciuisset; is et oris docti facundiâ, et (quod multo est facundius) vitae innocentis exemplo, ad haec promptâ cuiuis benignitate, et comitate plus quadringentos permouit, qui execrati publice sectas, permansuros se in Romanae Ecclesiae fide iurarunt: pauloque post pertinacioribus quoque expugnatis, prope ad vnum, omnes pietatem catholicam receperunt. Sed hîc quoque turbandus est lugubri narratione rerum laetarum cursus: vt nec in Solen ter tot victorijs, tanquam incruentae prorsus nobis acciderint, gloriemur: nec vnquam callidissimis hostibus nuda sancto [Note: 98 Antonius Kleselius ab Societate, et Catholicis deficit.] Dei timore latera ostendamus. Oeniponto, vbi concionatorem ordinarium apud Archiducem Ferdinandum agebat, Antonius Kleselius ab Societate, et Catholicâ religione profugus furtim se ad Haereticos proripuit. Is Dilingae, vnâ cum Eduardo Thorn, ac Simone Emrio olim versatus, vehementer de orthodoxâ fide dubius cum vacillaret; miraculo quodam (vt ipsemet commemorauit) in gradum sanae mentis repositus est. Eâ de causâ, quedque aliquid literarum habebat, nec impromptus ingenio, linguâ promptus erat, edebatque constantiae certa satis documenta; permissus est cum populo agere. Sed hominem superbum, ac leuem breui recte facti poenituit. Literis contra Papam insaniae suae testibus ad Ferdinandum Archiducem missis, eiecit se in terras Samaritarum, magno cum populi sancti dolore: illud Euangelicum re ipsâ pronuntiatum confirmans: Qui Moysem, et Prophetas (hoc est diuinae legis auctores (non audiat, eum, ne si mortui quidem resurrexerint, crediturum: quandoquidemis ab eâ religione, in qua praedicabat se miraculis confirmatum, sustinuit tam [Note: 99 Simonis Emrij apostatae exi tus luctuosus.] foede deficere. Eodem tempore Simon Emrius, qui Dilingâ superiore anno ad Natalem in Belgium missus, inde Parisios translatus fuerat, si quo modo curari posset, segregauit se â caetu bonorum. Quodque magis est miserandum, cum in Societarem ipsam calamum stringere multa minitans statuisset, iamque epistolam exarasset adeo probrosis refertam mendaeijs, vt nulla impudentior ab Haereticis exisse diceretur; in hominem inimicum incidens Louanij repentino occisus est. Animaduersum est hunc maxime Simonem Dilingensis auctorem calamitatis fuisse, eique et Kleselio immoderatum aduersus impiam Arabis Aueirrhois doctrinam studium noeuisse. Sed Kleselium tandem dementia diuitta, quae tenuerat ante labentem, etiam prostratum luminibus pietatis respexit, potentique [Note: 100 Kleselio Haereticorum discrepantia auxilio est ad resipiscendum.] manu erexit. Is, postquam Oeniponto (vt supra est demonstratum) profugit, sui miser ingenij nimium fragili, inermique cymbâ confisus, sine gubernaculo, et cynosurae conspectu, immensum tentare diuinarum oceanum scripturarum instituit. Dum ergo, quocunque tempestas impelleret, praeceps in exitium deferretur; libros peruolutans Haereticorum, et primos quosque eorum conueniens, diuino nimirum miserante Numine, in mediâ tenebrarum caligine radium dispicere vitalem caepit. Nam considerans quibus se inuoluisset ambagibus, quam inextricabilem in labyrintum mersisset, quam omnia extra Ecclesiam incerta, abrupta, inter se pugnantia essent, quam innumerabiles


page 227, image: s227

in opiniones distracti Haeretici, superbe vnoquoque de cogitationum suarum ludibrijs fabricante sibi religionem, eodemque mox negante, quod paulo ante affirmauerat, secumque pugnante: quemadmodum filius prodigus memoria repetens quas copias in domo patris sui, quas delicias reliquisset, easque cum miserrimo rerum suarum statu praesenti comparans; epistolam, vt ipsamet docet, cum insigni doloris sensu, ad Collegi; Pragensis Rectorem Henricum [Note: 101 Kleselij Episto la ad Patrem Rectorem Pra. gensem.] Blyssemium scripsit, quae ad verbum est talis. Quod in hac tantâ necessitate, quae me et Deum, et homines compellare cogit, ad Reuerentiam tuam, tanquam ad primum salutis portum confugio; illud me inter alia mouet, quod quondam, veluti infans in Christo recens natus, a te spirituali Patre spirituali alimoniâ enutritus sum. Quare magnopere confido eius auxilio me renasci posse, cuius olim diligentiâ, atque studio et natus in Domino, et educatus fui. Nec vero opus esse arbitror roultis explicare, quae me tam vehementer vrgeat necessitas, quae tantopere premant angustiae, vt diuinum, humanumque auxilium implorare compellar: cum procul dubio non te lateat, quin infeliciter ego prodigus ille filius (fatebor enim verum) ex aedibus paternis, contra pientissimi parentis voluntatem, tredecim ab hinc mensibus discesserim. O infaustum illum diem, qui hoc monstrum edidit. Non addam exaggerando reliqua, quae in Historiâ Euangelicâ sequuntur, cum res suâ ipsius mole conscientiae plusquam plurimum grauet, et solummodo non opprimat. Hanc potius, mi Pater, vocem [Note: 102 Eiusdem poenitentiae signa] supplicem accipe: Peccaui, Pater, in caelum, et coram te: nec iam sum dignus vocari filius tuus. Poenitet ex animo Serenssimum Principem offendisse: poenitet Societatem vulnerasse: poenitet Ecclesiae Dei scandalum magnum exhibuisse: poenitet denique Haereticorum libros et legisse, et vidisse vnquam. Testor sanctam, et indiuiduam Trinitatem scrutantem corda, et renes, me sincere loqui. Scio enim non absque meo ingenti damno edoctum quid sit versari in. Babylone, vbi omnem conscientiam in rerum diuinarum cognitione inuestigandâ, haud secus quam nauim in mediâ tempestate amisso clauo, fluctuari neceile est: vbi, veluti in labyrintho, nullus exitus inueniri potest: vbi ipsimet infelicissimi Ciues in mille factiones dissecti, mutuis vulneribus sese miserabiliter conficiunt: vbi denique quot capita, totidem sunt sententiae. Non referam alia innumera, quae me mouent, vt, exemplo columbae sanctissimi Noe, ad arcam Dei Ecclesiam redire summis votis contendam: quandoquidem extra eam nullus portus, nulla appareat statio. Itaque agnitione culpae, tanquam caelesti fulmine percussus, ad te, Pater Henrice, Ananiam meum, confugio, consilium componendi hoc tam funestum negotium obnixe flagitans. Forte Reuerentiae tuae videbitur, vt rem referam, vel ipsemet proficiscar ad Patres eius Prouinciae, ex qua discessi. Verum cum multis de causis tanta nondum ausim, et te intercessore omnia felicius transigenda sperem; oro te, per Iesu Christi viscera, et per piam Patris Ignatij memoriam, ne me in his angustijs deseras: sed ad Patres siue Romanos, siue Petrum Canisium, et Paulum Hoffaeum, qui me discedente in Prouinciâ superioris Germaniae primi fuere, quamcitissime scribas, hunc meum animum exponas, et quid faciendum sit ab ipsis reseias: simulque meo nomine roges, ne se difficiles hac in parte praebeant. Ad hoc impetrandum plurimum conferre spero, quod apud Sectarios nec conditionem vllam susceperim, nec suggestum publicum aliquando conscenderim. Re cognitâ Patres Romani multum laetati, pium raptae ouis ex lupi inferni faucibus extrahendae negotium eidem [Note: 103 Reconciliatur Ecclesiae.] Blyssemio commendant. Eius accitu venit Pragâ Antonius, publice damnat errores, ex formulâ Pij Quarti profitetur catholicismum, noxas apud Blyssemium exponit: tum rite absolutus, a Praeposito quoque Generali veniam per literas poscit: [Note: 104 Veniam a Borgia per literas petit.] quarum caput totidem apicibus tale est. Benedictus Deus, et Pater Domini Nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem viuam. Placuit, Reuerende admodum in Christo Pater, ab hac exordiri sententia, quod ingenti Dei beneficio iam a mortuis excitatus, et quasi denuo renatus sim. Hodie enim coram Nuntio Apostolico, Reuerendissimo


page 228, image: s228

Archiepiscopo, et alijs viris catholicis haeresim abiuraui, et Ecclesiae Catholicae restitutus sum. Quare Domino Deo, quantas possum, ago gratias, qui me, pro suâ infinitâ bonitate, de profundo inferni extraxit, et supra firmam petram collocauit. A tuâ vero Reuerendâ Paternitate, et a totâ Societate in primis supplex veniam peto, quod tam pernicioso exemplo, scandalo, et offensioni fuerim: prominens me omnibus modis, quibus potero, maculam hanc, qua sanctam Societatem conspersi, abstersurum. Deinde vero infinitas quoque gratias ago Reuerendae Paternitati vestrae, et toti Societati, quod et precibus, et alijs plurimis caritatis officijs in hac miserrimâ calamitate meâ adiutus sum. Vtinam possem tantis beneficijs pro dignitate gratus existere. Reliquâ epistolâ, quanquam obedientem se fore spon debat; declarabat tamen grauem admodum sibi [Note: 105 Extra Societatem eum degere satius iudicatur.] reditum ad Societatem fore. Itaque, quoniam solennibus nec dum votis obligatus erat, et tantâ se infamiâ macularat, et acre, ac refractarium ingenium vel commodaturum amplius, vel minus incommodaturum publice, si religiosis nexibus liber ageret, apparebat; suas sibi res habere permissus est. Qui religionis damnum vt resarciret; non contentus execratione publicâ exitialium opinionum; libellum in earum detestationem, et commendationem Catholicae sapientiae scripsit, et vulgauit: eandemque deinceps strenue defendens, ac praedicans, ad senectam vsque perseuerauit.

[Note: 106 Rhenanae Pronin ciae tes.] Rhenana Prouincia superioris anni statum obtinuit in Scholasticorum domesticorum partitione: vt, qui studijs humanitatis, et rhetoricae expoliebantur, Herbipoli: qui naturalibus, quique caelestibus disciplinis, Moguntiae essent. Nouitij [Note: 107 Osualdus Redlingius Tyronum magister.] coacti Treuiros sub Osualdi Redlingij institutionem. Hîc etiam restituta philosophia, quam pestilentia, et bellum ante biennium dissiparat. Totam vero Ciuitatem iam reflorescentem inter Paschalem laetitiam Antistitis Iacobi ab Els consecratio exhilarauit. Cum ingenti res dignitate, ac maiestate gesta, nec [Note: 108 Antistes Iacobus ab Els cum laetitia, ac pie. tate consecratur.] minore magnificentiâ: epulo cunctis Ecclesiasticis, et Senatoribus dato: diuiso pro more patriae Ciuibus vino: erogatâ large tenuissimis stipe: sed omnia ipsa anteuenit Antistitis pietas: qui quo diuinum spiritum per caelestes ritus copiosius hauriret; diuturno se cilicio, ieiunio, poenisque alijs, solitudine, consideratione, et precibus ex Sancti Ignatij praeceptis, demum pridiano non suo tantum, sed et omnium Religiosorum ieiunio, ac precatu capacem fecerat. Continuo ad regendam disciplinam aggressus, conuentu maximo conuocato, post solenne [Note: 109 P. Io. Berchelius Religionis ac morum cor rectionem e suggestu commedat.] de Sancto Spiritu sacrum, in suggestum ascendere Patrem Ioannem Berchelium iussit. Is, vt egregie praemeditatus erat, luculentam orationem habuit. De redemptione pallij Archiepiscopalis non pauca praefatus; ad corruptelam transijt deplorandam et rituum sacrorum, et dogmatum: cumque necessitatem ea restituendi tractasset viam expeditam ostendit, si quae in vnum coniuncti Christianarum gentium sapientiâ, et sanctitate primi quique Patres perduodeuiginti annorum curam modico libello comprehendissent, inducerentur in mores. Hanc ad Pastores Ecclesiae pertinere curam. Quod si sua quisque pro virili parte defungeretur, iam in effectu fore omnia. Ipse vero ante alios Princeps in eum se se locum reputaret euectum, vt euelleret, ac plantaret, destrueret, et [Note: 110 Suum Antistiti munus inculcat.] aedificaret. Mente parumper intueretur quantum animarum (ipse Princeps vti libertate iusserat) ex sese penderet: quarum si qua per incuriam speculatoris periret; sanguinis eius, et sanguinis Iesu Christi redditurus ipse rationem esset. Proinde obligatam Deo, Pontifici maximo, Ecclesiae suae fidem meminisset. Quae cum grauiter disputasset; subiecit: Talia nimirum cum animo suo perpendentem [Note: 111 Concilium Tridentiaum Treniris promulgatur.] Antistitem, consilium caepisse Tridentini Concilij promulgandi: eiusquo rei commoditatibus indicatis finem dicendi fecit. Tum Praesulum vnus, orationis summâ collectâ, ostendit, iubere omnino Excelsissimum Dominum Sanctissimas Concilij Tridentini seruari leges. Itaque secundum illas in posterum causae, et controuersiae iudicarentur: ac nominatim decreta de cooptandis ad sacros ordines, deque clandestinis Matrimonijs (quae continuo ex magno, praeclaroque volumine, quod Pius Quartus ad priorem Archiepiscopum per Canisium


page 229, image: s229

miserat, clarâ voce recitata sunt) precipuâ curâ obseruarentur. Ad extremum suum cuique de conuentu Concilij exemplum donatum est. Nam edi typis minore formâ, egregieque compingi, ornarique ob eam rem Princeps iusserat. Fuitque munusculum opportunitate gratum, liberalitate iucundum, simul afferens ad officium explendum et facultatem, et stimulum. Sub ea, dioeceseos inspectionem prudenti temperamento salubrem instituit, eo nomine, vt cognosceretur quae quibus locis dissicilia seruatu essent. Itaque cum pleraque non magno negotio in mores inducerentur; in alijs iubebantur Pastores, quique alij repugnarent, difficultates, quas Antistes cognosceret, scripto complecti. Diuisâ in duas partes dicecesi, inferiorem circa Confluentiam, superiorem circa [Note: 112 P. Hermannus Tyraeus Treuirensemdioecesim excurrir.] Treuiros. In hanc obsisti non potuit, quin cum Decano Vesaliensi Hermannus Thyraeus Rector Collegij mitteretur. In Herbipolitanam dioecesim coeptae anno superiore excursiones latius explicatae. Ipse enim praeibat Episcopus. Rector Collegij Georgius Baderus, praeter domesticam solicitudinem, Eissielstadium, [Note: 113 P. Georgius Ba derus in Herbipolitanis mis fionibus adlaborat.] non procul Herbipoli, singulis hebdomadis itabat: parochique, et concionatoris ita vices supplebat; vt optimi quique cuperent nunquam eiusmodi curam omitti. Sed palma Apostolicarum peregrinationum penes Christianum Haluerium erat. Ochsemfurtum ille, et Murstadium, aliaque Franconiae oppida, et [Note: 114 P. Christianus Haluerius in ijsdem egregie se gerit.] vicos percursans, alloquendo plebem, erudiendo parochos, omnes incendens ardore suo, ingentes Christo Domino praedas, ex inferni lupi raptas faucibus, referebat. Coloniae etiam num Collegij magis communis, ac popularis, quam religiosi forma sustinebatur. Hoc tamen anno in aedium partem religiosis vsibus aptiorem translatum est, et ab contubernio Conuictorum omnino seiunctum. [Note: 115 Coloniensis Col legij incrementa.] Haud facile dixerim an aliud vsquam Collegium lentioribus adoleuerit incrementis, idemque et patriae, et societati maiora per incommoda plus commodarit. Notatu dignum est, hoc primum anno, qui sextus super vigesimum ab eius exortu numerabatur, perpetui census aliquid possedisse Sed et ipsa notabilis [Note: 116 P. Henrici Dionysij in idem Collegium pecuniarum adiumentum.] summa est: duodequinquageni fuerunt Caroleni, quos Pater Henricus Dionysius in patrimonij sui distributione addixit. Interim ad aggrauandam infamiâ inopiam, excitarat Satan hominem improbum, qui, simulatis nominibus, ingentem sibi pecuniam deberi ab Patribus contendebat. Iamque totam vrbem foedissimo rumore complerat, Iesuitas, concionatores pariter, et infitiatores mirificos [Note: 117 Ingens in Patres iniecta calumnia, moxque disiecta.] celebrare publice eleemosynas, exercere priuatim rapinas: se miserum viuum ab ijs, videntemque spoliatum. Quae, quanquam apud aequos partium aestimatores fidem non inueniebant; tamen apud leuem, et credulam multitudinem non poterant non suspiciosa, et Religiosorum auctoritati non damnosa esse. Patres, dum vias resarciendae infamiae non negligunt alias; adfuit pijs supplicum votis humanorum cordium versator Deus: et ita fodit conscientiam, ita mentem, linguamque conuertit auari obtiectatoris; vt suâ sponte dicta recantans, damnarit sese, et ipsos absoluerit. Quo sane mali remedio nec inuenire erat ad populum gloriofius, nec religiosis optatius, nec nocenti salubrius: cum efficacissime idem Ciues errore, Religiosos infamiâ, criminatorem crimine liberaret. [Note: 118 In Belgio Tornaci Tyrocinium instituitur.] Tornaci domus empta, vbi Tyronum palaestra instituenda propriam sedem haberet. Cameracense quoque Collegium, cum adhuc sui nihil solo fixum possideret, tectum, et aliquid annui reditus, priuatâ Ciuium liberalitate, ade, [Note: 119 Robertus Bellarminus Loua nij conciona. rur, et docet.] ptum est. Louaniense haud modice illustrari coeptum Roberti Bellarmini concionibus primo, deinde Theologicis scholis. Is, post decursum philosophicum. Romae stadium, cum annum vnum Florentiae, tres in Monte Regali apud Subalpinos Humanitarem, et Rhetoricam, ingenti cum omnium approbatione, rvy docuisset, interimque religiosis diebus ad populum verba fecisset, ac postea Patauij sesquiannum, nequaquam concionibus intermissis, dedisset operam Theologiae; Louanium huius anni Vere missus est: vt interim dum studia Theologica, persequeretur, Latinis concionibus, quemadmodum olim Franciscus Strada, ac deinde Petrus Ribadeneria fecerant, Academicos adiuuaret. In templo igitur Sancto Michaeli sacro, octauo Kalendas sextiles beati Iacobi festo die, dicere


page 230, image: s230

exorsus est haud dum Sacerdos: sed paulo post Gandaui ab Cornelio Iansenio [Note: 120 Discessus eius aegre fertur.] inclytâ doctrinâ viro initiatus est. Illud animaduerti, cum de eo mittendo ageretur, ac Longobardiae Patres aegre se tantae non spei modo, sed praesentis opis iuuene spoliarent, ac medici quoque non nihil dubitarent de valetudino; Patrem Borgiam perstitisse in sententiâ, vt iret, ac, tanquam vaticinaretur, praeclara [Note: 121 Obedientia eius dem.] semper de illius profectionis exitu promisisse. Ipse vero Robertus cum cognouisset Patauinos Patres, vt Collegio suo prospicerent, quod quem sufficerent Ecclesiasten non habebant; per alias, atque alias moras Praepositi Generalis sententiam retardare, ad ipsum Praepositum scripsit: Siquidem vellet se proficisci; literas ad se huius mandati nuntias daret, se viam obedientiae inuenturum. Atque ita est factum. Adeo sinceri studiosus erat obsequij. Vbi vero [Note: 122 Praedictionum euentus.] peruenit in Belgium; tacitâ quadam animi praesensione, qua fere nunquam fallebatur, septem annos Louanij se futurum dixit: quemadmodum triennium in Monte Regali ante fore praedixerat: ac neutrobique est falsus: nec in alijs postea [Note: 123 Audomarensis Collegij pro. gressus.] praedictionibus, quae suo loco prodentur. Audomarensis Antistes Collegij ab se fundati reditus auxit: et scholarum absoluto aedificio, templi iecit fundamenta.

Galliae, si vllus memorandus hic annus fuit, tum alijs minoribus, tum ob insignes [Note: 124 Catholicorum victoriae in Gallia de Haereticis.] duas de Haereticis reportatas victorias. Prior tertio Idus Martias ad Clarentiam amnem parta, vbi et Condensis Princeps, funesta incendij Gallici fax, occidit: altera quinto Nonas Octobres prope Pictauos inter duo flumina, quae paulo post confluentia quinque circiter leucarum quasi Insulam efficiunt. Vtrique adfuere, et quicquid in ipsis fuit, religiosi auxilij contulerunt homines Societatis. Certe Borgia Generalis, post alia multa ad Deum placamina, vno mense ante posteriorem victoriam, mille Hostias Societati edixerat. Itaque dum illae maxime imolantur, prospere pugnatum est. Ad haec Edmundus Augerius cum initio anni Lugdunum venisset simul publicarum rerum causâ missus ab Henrico Regis fratre, simulque ob priuata Societatis negotia, vt Procuratorem reuersum ab Vrbe Ludouicum Codrettum conueniret; vtrisque sedulo procuratis, longo, ac periculoso itinere ad exercitum reuersus, dici vix potest quantâ ab Henrico exceptus voluptate, et gratulatione sit. In pago, cui nomen Ruffech, quarto ab Engolismâ milliario tum praecipua exercitus pars habebat castra. [Note: 125 Edmundus Augerius Galliae Primoribus ea rus.] Neque ei solum, sed etiam Ducibus Montepenserio, Guisio, Ioiosae, alijsque percarus, summaeque auctoritatis Edmundus erat. Ibi, quod barbara perduellium impietas aedes sacras euerterat, conuocatis in peramplas aedes ad forum sitas militibus, et nobilibus post insignem concionem, quasi Indicae vastitatis, vel exorientis Ecclesiae facies representaretur, rem diuinam fecit: eo maiore homiuum frequentiâ, quod vnusquisque militum, vti iussus erat, hospitem, apud quem diuersabatur, adduxerat. Nec interim segnius in Ciuitatibus pro victoria contendebant Socij, perpetuis in dicendis precibus, habendis concionibus, [Note: 126 Billomaeorum piae supplicationes.] instituendis supplicationibus. Billomaei Patres, apud quos Prouincialis Oliuerius in Quadragesimâ diuini verbi semen multiplici respondens fruge spargebat; alias, atque alias supplicationes, sed vnam celeberrimam instituerunt, in qua Sancti Irenaei patroni vrbis, quod nunquam ab triginta annis factum erat, sacrae Reliquiae circumlatae. In hac, cum et Consules, et Canonici contulissent operam; omnis generis hominum spectata est et frequentia, et pietas singularis. Praecedebant scholastici terni caelestium singillatim inuocantes opem e solenni nomenclaturâ: sacrae Reliquiae, et Canonici medium tenebant: secundüm Canonicos succedebant Collegij Patres (nihil enim rebantur se contra morem ordinis tempore tali committere) dein popularis multitudo seiunctim a Matronis, Virgines passis capillis, velo superiniecto, nudis pedibus, pium quippiam sermone patrio succinentes. Has cingebat vtrinque honestarum ordo Viduarum eodem eultu incedentium: ac ne quid turbae incideret, vtrumque latus armati sepiebant. Tum viri ab adoleseentibus disereti. Suo quique pro dignitatis modo incedebant ordine taedara manibus incensam ferentes: Deinde pauperes octodecim, quos Claromontanus Antistes alendos, instituendosque Societati testamento


page 231, image: s231

commisit. Nudis ibant pedibus, linteis amicti candidis, nudocapito: ardentes faces, et insignia Patroni gestabant. Hoc autem in longissimo, et praeclaro agmine nihil erat spectabilius, quam modestia, pietasque, et animi commotio singulorum, deiecti vultus, immoti oculi, incessus grauis, totus animus ad propitiandum Deum collectus. Paulo minore apparatu eo ipso die, quo Condaeus deletus, caesusque est, iterum supplicatum: vt non mirum sit miseratum e caelo Deum tantam religiosissimi populi pietatem. Longum esset, quae alibi his [Note: 127 Augerij insignes in Castris labores.] fimilia curarentur, exequi. At Edmundus in castris tantum priuatis, publicisque apud Duces, militesque sermonibus, ad rem fortiter gerendam, contulit; vt partae ad tertium Idus Martias victoriae nonnulla pars merito illi tribueretur: quam videbatur etiam praedixisse. Nam quo die ad Iarnacium feliciter pugnatum est, peracto rite sacro, praebitâque Regis Fratri Henrico, et Duci Monrepenserio, alijsque nobilium, qui perfrequentes intererant, diuinissimâ Eucharistiâ; dum Henricum ipsum loricam se induentem iuuat, et fibulas thoracis ipse met nectit, magno eum ardore ad viriliter pro Deo, proque religioue certandum adhortans: Ito, inquit, bono animo: haud dubie victor redibis. Caeso praeclarâ eâ clade Ludouico Borbonio Condensi Principe, perduellium copiarum summa, penes Admiralium Gasparem Colignium mansit: qui dum vndique contrahere auxilia, et nouas reparare conatur vires; catholici quoque Principes [Note: 128 Romanorum Sociorum curae in Pontificio exercitu.] ad debellandum intenti, confirmandis opibus suis insistunt. Tum Pius Pontifex vrgendum maxime, et pessimum stirpitus excidendum semen ratus, auxilia misit, quibus Sfortiam Sanctae Florae Comitem praefecit. Cum his copijs eos de Societate, quos supra nominauimus, voluit proficisci, qui tum aegros curarent, tum vniuersis druini verbi praeconio, sacrosanctisque mysterijs praesto essent. Exercitus primo Vlpianum conuenit. Hîc primum, dein alibi ita Socij instituere eum diligenter, ita se ipse docilem praebuit; vt nec ludi, nec dicta impia, nec rixae, nec ferme vlla, quae solent militarium esse hominum vitia, inter eos inuenirentur: maxmaque pars, antequam Alpes transirent, tum leuauerunt confessione animas, tum recepto caelesti pane roborauerunt: perque ipsam Galliam principio eam modestiam praestiterunt; vt praeclaram incolis admirandi materiam darent. Verum sub ingressum in terras bello infestas, cum omnia reperissent vasta, augente etiam aestiuo tempore aerumnas; et illa disciplinae pulcherrima forma non leuiter obscurata est: cum id quisque ad vitam tolerandam haberet, quod aliunde quoquomodo corrasisset: et quamplurimi ex inopiâ, et cerasorum, fabarum recentium, et id genus parum salubrium alimentorum immodico vsu grauiter aegrotarunt, et multi confecti. Quo propius ad regia castra venerum; eo magis vtrumque sensim malum leuatum, egregie suo munere praefectis fungentibus: qui non modo stipendia in tempore, sed etiam auctiora pependerunt. Ita enim iusserat Pontisex, optime gnarus ab exercitu esuriente nec morum disciplinam, nec ad pugnandum alacritatem exigi posse. In Turonensi suburbio institutum Nosocomium est, vbi magno labore Patres septingentis [Note: 129 Augerius Lemouici multos Haereticos Ecclesiae restituit] initio circiter aegrotis et diuina praebuerunt; et humana subsidia. Interim Augerius post Iarnacianam victoriam Lemouicum ab castris tantisper et publicas obres, et valetudinis causâ digressus, ibidemque maiore hebdomadâ concionatus; Haereticorum trecentos sexaginta ad Catholicos reuocauit, et coenobium [Note: 130 Coenobium Virginum instituit.] Virginum instituit, rebus curatis omnibus, vnde vicenae quinae alerentur. Atque, vt non praesen tibus modo, sed etiam absentibus leuamento esset; ad Tolosates Ciues, quorum non modo religionem in Deum, sed etiam humanitatem [Note: 131 Vtilem Catholicis libellum conscribit.] erga se merito curae habebat: gallice scriptum libellum misit: vt quos diuturni belli calamitaubus defatigatos, afflictosque acceperat, solaretur. Illi libellum ediderunt. Titulus erat: Spirituale saccarum ad condiendam bellorum praesentium [Note: 132 P. Guerandus sacra catholica Isidori reparat.] amaritiem. Eodem tempore Pater Bartholomaeus Guerandus Catholica sacra instaurauit Isidori. Ea Ciuitas receptaculum fuerat Haereticorum Aruerniae: synagogamque satanae habuerat, et Caluiniani verbi ministros: sed superiore anno Catholicum praesidium in Haereticorum fanum iustas iras exprompserat.


page 232, image: s232

Vbi primum eo Bartholomaeus venit; Haeretici adfuturos se disputanti, si modeste ageret, proraiserunt: sed non stetere promissis. Tum Bartholomaeus libere inanium Theologastrorum proferre in medium exorsus nugas; illustrare dolos, rationum figroenta diffingere, multos profugorum ad castra Dei retraxit, Fidelium roborauit constandam; denique non paucos ita concussit; vt cum paulo ante nihil certius errore suo arbitrarentur; iam inciperent (qui primus gradus bene sentiendi est) dubitare. Princeps illud operae pretium fecit, quod edicto a Prouinciae Praefecto impetrato, vt suos Haeretici liberos ad baptismum deferrent; tantus eorum numerus adfuit, vt Annuntiationis Deiparae sacro die Sacerdotes tres ab meridie ad clausum vsque diem baptizandi labor tenuerit, Et, quoniam tres magnâ celebritate gerebatur; homines, qui priscas Ecclesiae ceremonias oderunt; non modo suos certatim ad sacrum fontem offerebant liberos, sed et afferebant sumptuose, ac splendide exornatos. Ad haec catechssmo post meridiem explicando plurimum profecit: et bis quaque hebdomadâ Sacerdotibus, virisque religiosis priuatim instituendis. Menstruam quoque synaxim in primum cuiusque mensis Dominicum Diem induxit, designatis ex acrio ribus quibusdam, qui posthac ceteros incitarent. Postremo tres ludimagistros, [Note: 133 P. Annibalis Codretti conciones Ausci.] et bibliopolam satores errorum eiecit. Nec segnius eodem vere, nec minore successu Auscitanos Annibal Codrettus excoluit, Auscum vndecim ab Tolosâ leucis distat, vrbs Archiepiscopali sede nobilis. Praesulem tum habebat Hippolytum Estensem Cardinalem, cuius Vicarius Gerardinus, imminente solenni Quadragenarum concionum tempore, concionatore ex improuiso destitutus, ad Tolosanos Patres confugit. Ergo quanquam non sine Collegij, et Ciuitatis incommodo, vberiore tamen communis boni propositâ spe, ipsemet Annibal Collegij Rector profectus; tum quotidianis sermonibus, tum doctâ catechesi diebus [Note: 134 P. Petrus Christinus in Oppido S. Spiritus Haereticos dedocet.] alternis, expectationem, qua exceptus estmaximâ, longe superauit. In Oppido Sancti Spiritus prope Auenionem Petrus Christinus non modo multos e vulgo, sed etiam doctos, et eloquentes ad meliora conuertit. Quorum non nullis haud satis fuit recantare publice insanas opiuiones; sed insuper e superiore loco ad concionem ardore animi ingenti insectari haeresum fallacias, et sanctae Romano; [Note: 135 In Lugdunense Collegium procella.] Fidei praedicare veritatem coeperunt. Quo tempore in Lugdunense Collegium leuis exorta, facileque excussa procella est. Cum maxime incerta esset plerorumque religio, altâque Haereticorum simulatione abditae voluntates, quo tenerae aetati prospiceretur, Praeses (quem vocant iustitiae) edixit, vt quotquot in Ciuitate paedagogi essent, commissos sibi quisque pueros literarum, et catechismi causâ ad Collegium Societatis ductarent. Ea res paedagogorum animos, cum scilicet (vt verosimile est et Haeretici instigarent, nisi totam ipsi accusationem confinxerint) haud leuiter pupugit. Ad querimonias, et calumnias versi, apud regium Aduocatum, ac Praesidem expostulant, Iesuitas velle dominari solos in vrbe: nil sibi non modo djgnitatis, sed ne vtilitatis quidem relinqui: et tamen apud eos docere homines, qui docendi ipsi essent: nec sedem opportunam esse, in quam ex totâ vrbe pueri compellantur: postremo discentium classes inntiliter, et perperam distributas. Talia querelarum capita scripto cum tradidissent; iudicij Praeses Patrem Guilielmum Crittonium Collegij Rectorem, cum vno, alteroque Sociorum, pariterque expostulatores accersijt. Adfuere duo et trigintapuerorum ductores: qui iussi causam agere, coramque Patribus querelas exponere; seu conscientiâ coërciti, seu diuinitus stupore iniecto, seu maioris damni metu deterriti, pars etiam quod prorsus ignara libelli esset, ne hiscere quidem ausi sunt. Ad extremum, dum in angulos alij se abdunt, fugam nom nemo tentat: quidam aperte Collegij institutionem, doctrinam, et diligentiam laudant: singuli viritim interrogati, nunquid aduersus Societatem, aut eius disciplinam [Note: 136 P. Guilielmus Crittonius aduersariorum calumnias refutat.] haberent; nemo vnus inuentus, qui non publice profiteretur nil sibi esse, de quo iure posset expostulare. Tum Pater Rector ad ea, quae libello comprehensa erant, respondendi veniâ a Praeside impetratâ: Ad id, inquit, quod primum omnium conqueruntur, dominari nos velle solos; non est quod ego


page 233, image: s233

respondeam. Vestri vos edicti rationem reddite. Nos libenter hoc quicquid auxistis laborum, pro sacrorum incolumitate suscipimus: illud pro certo habentes vtrum quid cuipiam ex vestro edicto vel decoris, vel emolumenti decedat; a vobis, ad quos pertinebat, satis prouisum. Nil a nobis tale optatum pro me ego sum testis: num forte nostro petitum sit nomine conscientia vestra testetur. Eodem modo cum angustiae classium, vel situs Gollegij reprehenditur; non factum aliquod nostrum, sed Consulum, ac publicum Ciuitatis accusatur. Nos ibi degimus, vbi vos collocastis: vtimur eo Gymnasio, quod vos tradidistis: ibi vestros instituimus liberos, vbi doceri vos vultis. Haec Rector cum dixisset, quae [Note: 137 Pioneusstudio rum praeses Societatisscholas luculenta orationedefendit.] videbantur proprie ad ipsum spectare; Pioneus, qui regendis studijs praeerat, de distributione classium, totâque oeconomiâ, et ratione docendi, quanquam ex tempore, tam luculentam, ornatamque habuit orationem; vt non diluerit modo calumnias; sed Praesidem, ac Senatum omnem in admirationem rapuerit. Vbi ille finem dicendi fecit, Praeses encomium Societatis instituit, commendans eius institutum, commemorans vtilitatem, atque adeo talibus temporibus necessitatem demonstrans. Ad vltimum, cum ad Patres conuersus seruire, quemadmodum faciebant, plurimorum commodis sine vllo obtrectatorum metu iussisset; grauiter expostulatores increpuit, additis minis, si quid in posterum commouerent. Id cum Martio mense contigisset, ex eo tempore tranquillitas Collegio fuit. Parisijs consopitae iam cum Academicis erant controuersiae: qui, quanquam decretum ediderant, quo Collegij nostri auditores omnibus Academiae priuilegijs, et gradibus honorum priuabant; nihil tamen ea res, aut auditorum minuebat frequentiam, aut Ciuium gratiam deterebat. Ab ipsomet Rege Kalendis Augusti, quo die in frequenti Senatu honestissima de religione catholicâ decreta facta sunt, praeclarum nos quoque in eâ luce hominum approbationis, [Note: 138 Rex Galliae Societati legata testamentis rata iubet esse.] et beneuolentiae pignus accepimus. Per Cardinalem Lotharingum exposuit dudum cognitum sibi grauia detrimenta, quae Societas, dum piorum testamentis legatas eleemosynas per infinitas lites repetere cogitur, toleraret. Et quoniam aduersarij opponerent nequaquam legitima eius Collegia esse, ac proinde irrita, et caduca, quae illis obuenirent legata; idcirco se voluisse, quod tum faceret, coram Senatu auctoritate regiâ, quam quae optimo iure legitima ea esse et capacia legatorum, tum quibus ad hanc diem donata essent, tum quibus in posterum donarentur, declarare, atque decernere. Simulque seuere ipsi praecipere Senatui, vt omni posthac eius generis exceptione posthabitâ intentatas Societati lites quamprimum decideret. Respondit primus Praeses, quod Maiestas regia iuberet, Senatum studiose facturum. Hoc Judicium regium, vti fuit, ita habitum est nomini nostro perhonorificum. Ipsi quoque Parisiensi Collegio [Note: 139 In Auenionense Collegium grauis tempestas.] Legatum ab optimo Senatore Albonio sane Optimum accessit. Ceterum commotiunculam Lugdunensem Auenionensis tempestas excepit. Sub anni huius initium Antonius Posseuinus Collegij Rector simul protessionem solennem editurus (cum edere optasset suscipiente Borgiâ) simul quaedam cum eodem de seque, et Societate acturus veniâ impetratâ, Romam venerat. Per eam occasionem Cardinalis Armeniacus, qui in administratione Auenionensi, et Venascini Comitatus Borbonij collega erat, ipsique primarij Ciues Auenionenses abeunti mandata ad Summum Pontificem addiderunt, vt Beatissimus Pater Auenionem, et Comitatum Venascinum, quemadmodum pro loco, ac tempore indigebant, ita respicere singulari indulgentiâ, tuerique praecipuo patrocinio vellet. Quae Posseuinus fide optimâ, et summo studio exegit. Iis gestis, professione editi, seripto etiam interim libello ad militem christianum formandum: quia tum Pontifex, quas in Galliam mitteret, copias conscribebat, cum Assistente Euerardo, qui mittebatur Visitator, retro iter ingreditur primâ aestate: idemque sub tempus Pontificiae quaedam perseruntur Auenionem literae, in quibus de Cleri disciplinâ restituendâ, et regendis moribus agebatur: ac nescio quid etiam de quaestionibus violatae religionis significabatur. Ansâ inde arreptâ nouarum studiosi rerum, quibus illa Collegij fida, vigilque custodia erat supramodum


page 234, image: s234

grauis; omnia in maius attollere, per vrbem tumultuose spargere, concitare plebem. Eam nimirum adeundae Romae Posseumo causam fuisse; vt in Coi mitatum Venascinum Inquisitionem Hispanico ritu introduceret: vt honestissimas quatuor Sodalitates se se flagellantium abderet: denique, vt si cui Auenionensium religio noua non displicuisset, eos index Pontifici ad exitium proderet Iactabatur po certissimo argumento verbum, quod excidisse olim concionanti aiebant: Haud modice Auenionis e re fore, si quo modo Quaesitores fideinancisceretur. Tempus praeterea congruebat, quo et suerat ille Romae, et a Summo Pontifice datae, quas diximus, erant literae; denique adscriptum ferebant, [Note: 140 Plebis tumultus.] vt Antistes, ad transigenda omnia, Societatis operâ vteretur. His inter plebem gliscentibus; conuentus edicitur ad nouos Consules designandos in diem quartumde cimum ante Kalendas Iulias. Eo die, cum innumerabilis confluxisset ad Praetorium populus, fieri non potuit, quin promiscue, cui libitum eset, irrumperet iate: aream reliqua multitudo complerat. Hîc magnis, et inconditis vocibus de Posseuino conqueri, ingratissimum vociferari, perfidum, proditorem, et Collegium e vestigio diripiendum. Nec dubium fuit, quin si hominem in vecordi illo furentium auimorum impetu nacti essent in frusta discerpturi fuerint. Ad Collegium agmine, et damore infesto itum est. Sed famulos suos Deus seruauit: qui, circumstrepente procellâ, cum fores occlusissent; ad pacem ab eo exposcendam, cui vt maris, atque ventorum, ita populi furor obedit, sese receperunt, perque horas quinque perseuerarunt. Detonuit ergo sine fulmine popularis [Note: 141 Sociorum precibus compescitur.] fragor. Verum Senatus fiue etiam ipse inductus, siue (quod dein affirmabat, et propius vero erat) vt exasperatos vulgi aninios per indulgentiam mitigaret; inaudito reo consultum edidit, quo et donatam paulo ante tanto consensu domum, et reditus, et quicquid vnquam beneficij in Collegium contulisset, [Note: 142 Cardinalis Armeniaci beneuolentia erga Nostros.] quantum ipsi; fas esset, irrita esse iubebat, ac penitus reuocabat: Summo enimuero cum dolore bonorum, etmaxime Armeniaci Cardinalis: qui de Posseuini innocentiâ nihil dubitans: et, si quid esset ab vno commissum, satis gnarus Ordinem inique damnari, pristinamque beneuolentiam constantiâ indubijs rerum adprobans; continuo ad Collegium mastos consolaturus accessit, spondens fore, vt ortam ex errore procellam lux veritatis breui discuteret. Idem Archiepiscopus, idem Consules beneuolentiae officium praestiterunt, iubentes animo bono coeptis insistere: Ciuitatem nihilominus benignam habituros. Adiecit Cardinalis per totam vrbem edictum vltimi supplicij, siquis quem de Collegio dicto, factoue laederet, Iam Augustam Taurinorum cum Euerardo venerat Posseuinus: de eo tumultu fit certior: indoluit Saclorum aerumnis; Diaboli fraudes detestatus est. Ceterum pro testimonio conscientiae, et fiduciâ Dei affatim securus, ac laetus egit. Subinde dum Tolosam, et Castra regia perit Augerius, ex itinere Auenionem venit. Postque habitas triduo (non enim diutius haesit) magno nomine in Collegj aede conciones quinque; de Cardinalis Armeniaci consensu, [Note: 143 Augerij verba ad Senatum Auenionen sem.] Senatu vniuerso, et alijs e primoribus conuocatis, ita locutus est Si nostra, qui sub Crucis militamus signo, spectetur causa; praeclare nobiscum agitur, Ciues, dum digni essieimur, qui propter iustitiam aliquid patiamur: habemusque potius ijs gratiam, qui nos ad supplicium, ac caedem deposcunt, quam vt vllâ ex parte succenseamus. Illud dolemus vehementer per nostrum nomen religionem peti. Vident aduersarij nihil nobis pensi esse vel vitam, vel existimationem, dum eorum impijs conatibus pro virili obsistamus. Intelligunt dum Auenione pusilla haec statio erit; nunquam defuturam vigilem, fidamque custo diam, quae pro Romanâ, orthodoxâque fide exeubet dies, ac noctes. Idcirco versant se, audesque comminiscuntur, quibus vel nos de statione deijciant, vel ignominiâ notent: vt, quos tutari conamur, ijs inuisi, et execrandi, ne dum, inutiles simus. Quid igitur consilij capiamus? Nimirum danda est aduersarijs laetitiae optatae materia. Dissimulare non possum, multa extare honestissimae huius, ac religiosissimae Ciuitatis erga Ordinem nostrum merita. Nosque, si quid est in nobis obsequij, cum mortalibus omnibus debeamus, praecipuâ dependere


page 235, image: s235

voluntate vobis. Ceterum, vt nunc status est rerum, cum vestrâ gratiâ, Socios hinc abducam. Nam quid eo loci moremur, vbi et domus, quam dederatis et vectigal ademptum est. Leuius est praecipere, quam expectare exilium: minus flagitiosum proficisci, quam pelli. Nec vero Dei sert causa, cum tot ad se vndique auxilium vrbes accersant; vt hîc, inter assidua capitis discrimina, tempus in cassum teramus. Quae namque profectus reliqua spes est, apud quos et tecto, et victu, hoc est vitâ indigni habemur? Erit, Deo aspirante, vbi et tutius, et fructuosius labores nostri ponantur: nec defutura vobis diuina speramus auxilia, quae nos quoque, quando a praesentibus non placet excipere, absentes quaecumque poterimus, sacrificijs, ac precibus afferemus. Haec cum dixisset, ingemuit et Senatus, et Cardinalis: conclamantque haud paffuros se vnquam eo praesidio, quod tanto accersiuissent studio, spoliari Ciuitatem. Edmundus rursus, ac tertio instare: abducere omnino velle. Idque tam vere, ac vehementer; vt Cardinalis magnopere vereretur, ne, quoniam perturbatorum animi nondum plane quierant; exclamaret aliquis recipi conditionem, et seditio grauior oriretur. Ad extremum Prouincialis illud petere institit, vt exploraretur res diligentius. et cum in auctores sermonum, tum in Posseuinum inquireretur: vt, si cui affinis [Note: 144 De Posseuini innocentia testimonium.] culpae deprehensus esset, meritas daret poenas. Res ad Pontificem, ante vllum ab Societate indicium, Auenione scripta est a viris bonis, magnopere monentibus in eâ criminatione plus subesse veneni, ac pestis, quam primâ facie appareret: Quippe in eâ fece temporum, cum Iesuitarum tam vtilis totâ Galliâ, atque adeo necessaria opera esset; Diabolum, eiusque satellites per hanc fraudem eo grassari, vt, cum in inuidiam apud Catholicos quoque eos vocarint, destitutum tantâ parte tutelae Catholicum gregem impunius mactent, ac perdant. Non fefellere Pium Quintum fraudes, qui longo vsu Haereticorum ingenia percallebat. Itaque ad suum in Galliâ Nuntium Calatinum Antistitem, ad Cardmalem Armeniacum, ad Archiepiscopum, et Ciuitatem Auenionensem seorsim dat literas, cum praeclaro innocentiae, virtutisque Posseuini testimonio: iubens eos hominem pium, et in vineâ Domini diligenter pro suâ parte laborantem, ab innidiâ falsi criminis vindicare, et supplicium de calumniatoribus sumere. Literarum, quas ad Nuntium dedit exemplum infrascriptum est.

Pius Papa V.

[Note: 145 Pontificis literae de Posseuini innocentia.] VEnerabilis Frater, salutem, et Apostolicam benedictionem. Quidam peruersitatis fllij, suggerente Diabolo christiani nominis hoste, superioribus diebus improbissimum rumorem Auenione fuse dissipauerunt, Antonium Posseuinum Iesuitam in sermonibus, quos dum hîc esset, varijs de rebus ad religionem pertinentibus nobiscum habuisset, duo nobis persuadere conatum fuisse. Primum, vt in Auenionensi Ciuitate noua Inquisitionis haereticae prauitatis ratio, ad Hispaniae modum, introduceretur. Alterum, vt Sodalitates illius Ciuitatis, quas vocant disciplinan tium, abderentur. Tertium adiecerunt eundem nobis multos de haeresi suspectos indicasse. Quae omnia salsa, et ad pemiciosissimam hominum libidinem, ad excitandos tumultus conficta, non satis habuerunt Auenione in vulgus proferre; sed et eadem per totam fere Galliam, et aulam quoque regiam, vtaccepimus, sparserunt: hominemque pium, nec minus vitae fanctitate, quam doctrinâ praestantem eo redegerunt, vt aliquibus istius regni Ciuitatibus satis tuto se committere non possit. Quo quidem nos et hominis incommodo, et rei indignitate permoti; non solum, vt, quantum in nobis est, ab hniusmodi illum infamiâ liberaremus; sed etiam, vt veritati testimonium, pro nostro pastorali officio, perhiberemus, has ad te nostras literas dandas existimauimus: quibus fraternitati tuae significaremus, tantum abesse, vt praedictus Antonius Posseuinus quicquam earum rerum, quse sibi ab hominibus vel Haereticis, vel inuidiosis, vel seditiosis, improbis certe, obijciuntur, nobis persuadere


page 236, image: s236

conatus sit; vt pro certo habeamus, illum de his rebus ne cogitasse quidem, nedum nobiscum aliquid egisse. Quod non solum ad dilectum filium nostrum Georgium Cardinalem Armeniacum, Cardinalis Borbonij in Legatione Auenionensi collegam scripsimus; sed etiam ad ipsos Auenionenses Consules, cum eorum literis eâdem de re ad nos scriptis responderemus: eosque, et ipsum Cardinalem ad in quirendos eiusdem falsi rumoris auctores, puniendosque hortati sumus. Haec ad te scribere voluimus, vt, cum a nobis id, quod verum est, didicisses; calumniatorum falsitatem tutius redarguere, hominemque pium, et in vineâ Domini diligenter pro suâ parte laborantem ab inuidiâ falsi criminis vindicare nostrarum literarum testimonio possis. Quod te, quantum in te est, facere volumus. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die vndecimâ Septembris, Anno Millesimo quingentesimo sexagesimonono.

T. Aldobrandinus.

Fuit quoque ingenuus Inquisitor Berardus e Dominicanâ familiâ vir pietate, atque doctrinâ venerandus: qui reuersus Româ Auenionem, candide aperuit, [Note: 146 Restituitur Col legium Auenio. nense in pristinam caritatem, et dignitatem.] quibus de rebus scripserat Pontifex, earum se suasorem fuisse. His rebus, et fugâ etiam eius, qui praecipuus concitator turbarum fuerat, vulgo cognitis; tempestas elanguit. Moxque ita illustrata est veritas, ita populi aeque, ac Senatus placati animi; vt Consultum die duodeuigesimo Iunij per seditionem expressum, die Nouembris item duodeuigesimo, magno cum omnium gaudio, antiquatum sit: et vetera Collegio beneficia, ac decora restituta: et ab Senatu, ab Cardinali, ab ipsis Consulibus rogaretur Posseuinus, vt cum altero Consulum in Regis Curiam, ad promouendam apud Cardinalem Borbonium communem Ciuitatis causam, pergeret. Qui, vt religiosum virum decebat, non oblitus modo iniuriarum, sed et caritate, quam iniuria ventilarat, ardentior; Patris Euerardi missu, simul quaedam apud Regem pro Societate curaturus, perlibenter tetendit. Sed nimirum Deus, qui vitam hominum, nobis nec sentientibus, quasi fabulam summo ingenio textam dispensat, mirisque implicat modis, et explicat, inde promens lucra, vnde detrimenta formidabantur; opportunum subsidium Socijs ad Turonem [Note: 147 Sociorum labores in Pontisicio exercitu.] cum Pontificio exercitu laborantibus com parabat. Illum caritatis manipulum, ob grauissimas super communia incommoda exhaustas in curatione militum, animis inuictis, aerumnas, cedente tandem lassitudini corpore, morbus vehemens vniuersum afflixerat. Principio quidem vni Laelio Sanguineo, inter ia centes ceteros, integra valetudo durabat: nec fieri poterat, quin in commune damnum euaderet aegrotatio eorum, ex quibus aegrotorum omne leuamentum [Note: 148 Laelij Sanguinei strenua caritas.] pendebat. Laelius tamen ita praesto erat Socijs; vt et Sociorum vices apud destitutos milites, supra vnius viri vires, expleret: administros regens, ac stimulans, inuisens, et consolans afflictos, morientium animos Deo solenni prece commendans, mortuorum ad sepulturam deducens corpora, quoad tandem intolerando labori etiam ipse succubuit. Tumque, cum omnes iacerent, solum Curtius leuari nonnihil inciperet, et ceteras incommoditates etiam linguae Gallicae inscitia aggrauaret, Posseuinus interuenit. Eius piâ sedulitate ceteris paulatim recreatis; vt maxime caelo maturum, placuit caelesti Imperatori Laelium [Note: 149 Eiusdem pia mors et virtutes.] euocare. Nono Kalendas Octobris, non sine decessus sui praecognitione, Sacramentis Ecclesiae communitus emigrauit, magno sui aeque militibus, atque Socijs relicto desiderio, praeclarâque praestantissimarum virtutum memoriâ. Hic Romanus genere nobili diuturnas gesserat inimicitias cum Paulo Sanguineo, qui ei parentem occiderat. Verum inimicitijs tandem Christo Domino condonatis, quarto ante anno ih Societatem admissus, praeter ea, quae domi christianae generositatis exempla edidit; nouitius cum Patre Generali ad Pontificem admissus, eum vt parentis interfectori maleficium condonaret, serio et pluribus rogauit: quae et Pontifici, et Vrbi toti summe probata est virtus. Sepultus est Turonibus in paraecia, quae Sancti Petri de Boile nominatur. Iam tota belli vis ad Pictauium incubuerat, quod Haeretici arctâ obsidione premebant. Quo Ducis Guisij, et auxiliaribus Pontificijs copijs liberato Octobri ineunte, collectis vndique


page 237, image: s237

[Note: 150 Publicae ad Eu charistiam preces.] viribus vterque exercitus in mutuum conspectum venit. Interim cum alibi, tum praecipue Turonibus, vbi Regia erat, propositâ publice Sacrosanctâ Eucharistiâ, perpetuae ad eam, concursu iuxta Principum, atque populi, fieri preces, deque eius honore frequentes haberi conciones: in quibus, ante alios omnes, et assidue desudabat, et probatissime Posseuinus. Eiusdem et illud breue, et obiter, sed faecundum aeternitatis opus fuit. Forte interuenit supplicio militis e custodiâ regiâ, qui inserto in laqueum collo, reuinctâque ad trabem reste, [Note: 151 Posseuini indu stria ad lucrandam perditi rei animam.] iam iam deijciendus de gradibus erat: cum Posseuinus conspicatus totum sanguine circa collum, ac pectus sordentem, causam sciscitatus, in clamauit: promptâque illâ animi sui fiduciâ vetuit carnificem agere. Vbi ducturus ad patibulum carnifex adfuit, raptum ab latere eius pugionem, furiatus desperatione miles in iugulum sibi adegerat. Sed perpetrare caedem prohibitus, aegre animam retinens, fluenti super cetera miserandus cruore, hoc sestinantius ductus erat. Posseuinus scalis conscensis, et miserum ad animae curam hortatus, ibidem, quantum locus ferebat, noxas magno dolore consessum absoluit. Ille non eâ re contentus, etiam saepius testari voluit (quod, cum vocem tollere vulnus non sineret, per ipsum consessarium egit) se catholicum mori, et preces pro se circumstantis multitudinis, nominatim ad Deiparam, postulauit. Tum piaculare manu rosarium, ab eodem traditum Posseuino, tenens, cum bona spe vitae immortalis mortalem amisit. Laudauit cuncta Ciuitas religiosae industriam caritatis. Et Posseuinus neutiquam occasioni defuit, quin cum ijs, ad quos pertinebat, verecunde expostulabun dus ageret, ne vna, cum corporibus, ita in curatae noxiorum animae proijcerentur. Inter haec dum adeo Catholicorum, non per Galliam modo, sed per Italiam, et alias Prouincias feruent preces; pijs armis, causaeque suae [Note: 152 Monteconturana victoria.] Christus adfuit: quintoque Nonas Octobres nobilis sub Monteconturum parta victoria est. In eâ, praeter alia multa ab alijs, viginti quinque vexilla (duo quidam adijciunt) ab Italo milite capta, Romamque ad Pontificem deportata, vsque ad annum salutis millesimum sexcentesimum sextum, quo anno, dum haec scriberentur, aeuo putrescentia sublata sunt, in Lateranensi Basilicâ supra principes valuas interius affixa pependerunt. Inter has et pacis, et belli vicissitudines, [Note: 153 Rothomagense Collegium, et Burdigalense, et alia designam tur.] cum, Deo aspirante, constaret vbique Societatis opera; Cardinalis Borbonius Rothomagi omnino statuit fundare Collegium. Eam ob rem suâ sponte die Sanctis omnibus sacro, aduocato Posseuino, quem et ad conciones per sacrum Aduentum habendas eo misit, bis mille Francorum vectigal ad primordia iacienda donauit, frustra non paucis renitentibus. Multaque alia ab eo, et ab Rege Societati commoda im pertita. Eidem Burdegalenses suum Collegium penitus permiserunt: Cum Apamienses, aliaeque multae Ciuitates (quarum nulli in praesens, prae operarum inopiâ, satisfactum est) hand studio minore certarent.

[Note: 154 Hispanici tumultus.] Nec desuerunt hoc eodem tempore in Hispaniâ (vt est turbulenta semper im pietas) tumultus ab pseudochristianis. Vnde factum, vt Granatae domicilium, quod Societas habebat in Albaizino, dissolueretur: Neophytis, quorum causâ institutum erat, alio traductis. Cuius rei narratio si strictim ab origine [Note: 155 Ferdinandus Catholicus pri mo dictus.] primâ repetatur, ad multa praeluxerit. Anno salutis humanae millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, cum Granatense regnum penitus in ditionem venit Ferdinandi (eius, qui primus ob eam maxime rem, vna cum Isabellâ coniuge, Catholici Regis cognomento ornatus est: et sub cuius auspicijs Christophorus Columbus nouum Orbem aperuit) qui Granatam incolebant [Note: 156 Granatensium Neophytorum rebellio.] Mahometani, ibidem ex conditionibus manserunt. Paulo deinde post defectionem molitos Rex ad Christianos transire cultus, vel abire in Africam, et Hispaniam liberare iussit. Multi profecti: multi haeserunt suscepto baptismate. Ex eo tempore, quanquam sedatius obtem perarunt, nunquam tamen non suspecta religio plurimorum fuit. Ad christiana templa peraegre com pellebantur. Pertinaciter Arabicum amictum, et sermonem obtinebant: aliaque subinde certiora prodebant documenta im pietatis. Ex hoc genere permulti in eâ Granatensis


page 238, image: s238

[Note: 157 Albayziniorum Neophytorum salutem curat Petrus Guerrerus Antistes.] vrbis parte, quae Albayzinum dicitur, habitabant. Quorum de religione Petrus Guerrerus Antistes optimus, vt suo loco proditum est a nobis, solicitus, saltem vt succrescens soboles paulatim Christianos ex animo sensus, ac mores imbiberet; ali quot de Societate ibidem collocauit. Qui, cum ad hanc diem rem egregie prouexissent; eo iam peruenerant, vt vberrimam breui affore messem [Note: 158 P. Ioannis Albototi virtus spectabiliorem red dit originem.] sperarent. Nouem circiter eo loco Sociorum degebant: quibus praeerat Pater Ioannes Albototus, vir, in quo nihil cuipiam, nisi, sicui forte stirps ex eâdem gente, displicuit. Quanquam supergressae communem modum virtuti degener origo, vt frutex spinosus rosae, magis admirationem cumulat, quam minuit auctoritatem. Ipsemet Auellaneda Prouincialis anno superiore Granatam cum [Note: 159 Auellanedae Prouincialis in Albayzino labo fes, ac directiones.] venisset, rem serio aggressus, tum conciones per se ipse in Albayzino habuit multas, tum saepe confessiones multorum audijt, tum demum instituit, vt ex Collegio diebus sestis seni, septeniue Socijs auxilio adirent: vnde fiebat, vt multae sacrarum aedium tubis caelestibus personarent. Ad haec praecipuum quemque ex eâ natione sapienter arreptum, blandeque conciliatum priuatim instituebant: ad ductumque, vt si quid dubitaret, fidenter ex promeret; diluebant dubitationes ad eum modum, quo in Iaponiâ, alibiue inter Ethnicos fieri consueuit. Quo studio haud pauci commoti, de peccatis confessi, non modo reliquos e domesticis suis ad consessionem deducebant; sed etiam (quod in auidissimâ lucri natione maximo argumento erat vere agi) illata per fraudem damna resarciebant. [Note: 160 Sodalitas ab Antistite instituta.] Exorsus erat postremo Antistes Sodalitatem opportunis colligatam legibus de audiendo catechismo, et sacrosanctis mysterijs frequentandis: dederantque in eam nomen amplius viginti de primis: numerus pro vetustate malitiae [Note: 161 Occasio tumul tus et rebellionis.] hominum, et nouitate Sodalitij nequaquam negligendus. Ceterum, quoniam Archiepiscopus idem existimabat, et Concilium Prouinciale consenserat, superstitionem vsque eo inueteratam, penitusque infixam nunquam radicitus auulsum iri, nisi vndique fibrae omnes succiderentur, et quaecumque fouere eam, vel reuocare in memoriam possent, abolerentur; eius simul, et Petri Dezae Praetoris regij postulatu, edixit Rex, vt, quae inter ipsos balnea erant, ad vnum euerterentur: vestimenta, quae faeminae potissimum patrijs moribus retinebant, in Hispanicum ritum mutarent: denique et Arabico sermone obliterato Hispanice loquerentur, aliaque in modum eundem. Secundissimo res videbatur ire cursu, ac Praetor ipse Regis dono tenuioribus multum iam vestis, ad habitum nouum, donarat, Patre Albototo distributore: et id agebat, rogato per literas vehementer Borgiâ, vt Sancti Michaelis Collegium iam dudum educationi Mauricorum destinatum, pueris eorum quam plurimis com pleretur, et Societas in disciplinam acciperet. Sed Diabolus (cui solenne est optime factorum consilijs ad pessimorum facinorum occasionem abuti) rem totam peruertit. Mahometicarum studiosi fabularum callide peruiderunt nouas leges ad sectae excidium pertinere: inde clanculum concitare popularium animos, atque conspirationem moliri. Destinatam primo ferunt opprimendis Christianis anno superiore noctem feriae quintae maioris hebdomadae: inde rem translatam in noctem Domini natalem, quam Hispani merito bonam appellant. Tempora nimirum captabant, per quae maxime feriatos, incautosque Christianos aggrederentur, ignari tum maxime excubare Deum: nec Saluatorem passurum, vt salutis monumenta pie colentibus [Note: 162 Alpuxarranire belles.] in perniciem verterent. Praecipui coniuratorum in regione montanâ, et asperâ, quam Alpuxarram vocant, agebant. Inde Dux assumptus Hernandus Valor, ex natali pago cognomen factum. Is titulum sibi Alpuxarrae Rex adsciuit. Ita conuenit, vt nocte bonâ vis armatorum ingens (clanculum enim arma compararant) ex Alpuxarrâ in Abayzinum contenderent, Albayzinisque adiunctis, Granatam vrbem aggrederentur. Et eâ quidem nocte permulti Pagi rebellarunt. Sed qui iter Granatam ex Alpuxarrâ in tenderant (ita suos protegente fideles Christo) inter valles magnitudo niuium interclusit. Cognita res orto die Granatae est: sed tam propemodum neglecta; vt, proximâ nocte in lucem iam inclinatâ, ex valentissimis Alpuxarranis, qui niues penetrarant, manus non


page 239, image: s239

magna, aliquot praeterea aliunde aggregatis, numero omnes circiter centum [Note: 163 Eorumdem impetus.] in Albayzinum venire non dubitarint. Praecipua suburbij lustrarunt, libertatem, et Mahometum alternis vocibus proclamantes. Ad domicilium quoque peruenerunt Patrum, atque deiectâ cruce, et aliquot magnis ictibus percussâ ianuâ, cum Albototum, quem proditorem nominabant, seroci clamore depoposcissent, abierunt, vltra nil sinente Deo moliri. Albayziniorum perpaucos ad defectionem mouerunt, fortasse, quod neque ad statum tempus, nec editis, quae conuenerant, signis, adhaec perpauci venissent. Opinio fuit etiam cum Africanis initam ante coniurationem. Certe magnus circum populorum numerus continuo ad spem et praedae, et dominationis erectus defecit. Agebant videlicet furore caecos ad poenam nefaria sacrilegia simulatae tandiu, ludibrioque habitae religionis. Vt bellum exorsi, cum rapinae nullum genus, nullum crudelitatis omitterent, maximeque in templa, ac diuinas res, in parochos, et alios Deo sacros viros furerent, vna in re humanitatis meminerant: faeminarum generi, et im pubi aetati parcebant, eo consilio (quod et diserte professi sunt, et postulauerunt) [Note: 164 Naturalis caritatis in proximos quanta vis.] vt Hispani vicisum faeminas, et pueros eorum miserarentur. Adeo inexpugnabilis est necessitudo naturae, et sanguinis: vt qui aduersum se per omnia, dira exempla stimulatum vltro ibant hostium iras; eodem tempore demereri suis eorundem pacem curarent. Aduersus armatam im pietatem arma primo tulerunt diuersâ regione Marchiones Mondexarius, etValesius, ille Granatensi, hic Murciano regno vice Regis praefecti. Deinde post secunda quaedam praelia pollicentibus pacem rebellibus, cum per cunctationem regij responsi, et militarem dissolutionem, malum robustius euasisse; ad Ducem Suessanum, et Ioannem Austriacum summa rerum delata. Accessit et anno proximo in Boeti eam ipse Philippus Rex. Biennium prope bellum tenuit tuentibus se per vim, ac fraudes, maximeque asperitate locorum, et latebris inaccessarum rupium coniuratis, quos inuenire, quam conficere negotium maius erat. Interim latrocinium sane cruentum, vt desperati, ex occasionibus, et insidijs exercebant. [Note: 165 Neophytorum quorumdam constantia.] Multos religionis causâ dirissime cruciatos necarunt: et in his quosdam e gentilibus suis, christianos vere bonos, atque constantes, qui maluerunt omnia subire tormenta, quam ad im purissimum Mahometum redire. Vrbs Granata in perpetuâ solicitudine, nec extra periculum fuit, dum in Albayzino Maurici perstiterunt. Ad extremum omnes inde, et alijs circa oppidis, pagisque, qui non rebellauerant, in Castellam, et Regni in teriora traducti, quo causa tumultibus [Note: 166 Statio Societatis ex Albayzino remota.] nouis praecideretur. Abductis ex Albayzino Neophytis, homines quoque Societatis, qui ibidem, vti demonstratum est, ipsorum causâ consederant, receperunt se ad Collegium, et hunc sedes illa exitum habuit anno decimo postquam [Note: 167 Socij cum exercitu missi.] caepta est. Ab huius anni exordio ad Pascha in Castris Marchionis Mondexarij fuere Sacerdotes de Societate tres, Petrus Nauarrus, Iacobus Sancta Crux, et Petrus Mugnozius: duo non Sacerdotes Franciscus Rodericius, et Ioannes Arana. Qui, quod ad opus diuinitus ducerentur, primâ statim nocte didicerunt. Marchio enim in Alpuxarram ducens, cum tribus ab Granatâ leucis constitisset in pago, cui Padul est nomen, Patres quanquam plurimum, vt eodem loco subsisterent, inuitati; leucam amplius processerunt ad Pagum nomine Durcal: vbi praemissi milites circiter octingenti, reliquas Marchionis copias opperiebantur. Cohortem hanc, antequam Marchio superueniret, callide perduelles opprimere decreuerunt, et collocatis interiecti torren tis in faucibus, qui refugientes Padul versus (ex eâ enim tantum parte effugium patebat) exciperent; nocte [Note: 168 Militum exerdium a perduellibus.] intem pestâ in Durcal irrumpunt. Vigili, antequam signum daret, sublato, per inermes, et somno torpidos milites tanquam impune grassantur, hos conficiunt, illos pro confectis relinquunt: haud dubie reliquum nihil facturi, nisi repentino tubae sonitu, quem ab Padule sorte editum concaua vallium, vt inter anfractus, diuersa regione reddiderunt, rati Marchionem, superatis iam, quas ipsi interposuerant, insidijs, adesse; omisso caepto trepide in tutum se recepissent. Circiter sexaginta partim periere, partim grauiter vulnerati. Per illum errorem


page 240, image: s240

placuit Deo immunem carnificinam prohibere, a quo, et Patres apparuit in vltimam [Note: 169 Sociorum erga milites caritas.] morientium opem paulo ante nil tale cogitantes aduectos. Illi enim strepitu excitati inter saucios discurrere, hortari ad paenitentiam, absoluere, quosdam et sacro oleo praemunire. Pariter discursare duo non Sacerdotes, et conquirere etiam num trahentes animam, et vel Sacerdotibus indicare, vel inter manus afferre. Hoc posito velut sacri tyrocinij rudimento, deinceps inter asperrimas rupes niue insuper, et glacie horrentes, et omnia humanae vitae intoleranda, incitando ad pietatem, et ad fortiter agendum milites, deterrendo a vitijs, ludos, rapinasque prohibendo, curando saucios, vel aliter aegros, sacramenta poenitentiae praesertim, et supremae vnctionis ministrando, religiosis dignam stipendijs militiam militauerunt. Fuerunt deinde et in Austriaci Castris aliquandiu Patres Ioannes Legas, et Iulianus Ouiedus. Nec cessauerunt Collegae Granatenses. Pater Ioannes Plazza ad custodiam vrbis quam qui maxime, et efficacissime [Note: 170 Granatae Societatis vigilantia vtilis.] excubuit. Illi effecerunt, vt regium Nosocomium, quod intermissum erat, ad vulneratos curandos in strueretur: cumque faeminarum miserabilis turba ex hostibus recepta Granatam adducta esset; ad earum leuandas calamitates intenti, tum alia ab alijs, tum ab Dezâ Praetore satis liberalem ad eas vestiendas im petrarunt stipem ex eâ, quam Rex in tenuiorum vestimenta Neophytorum destinarat. Contra rebelles eosdem cum classe reuocatus est in Hispaniam Ludouicus Requesensis Praeceptor Castellae maximus, ad custodienda littora, ne rebellibus [Note: 171 Christophori Rodericij profectio cum classe.] auxilia submitterentur ex Africâ. Cum eo, iussu Pontificis, Christophorum Rodericium, et aliquot Socios missos initio voluminis memoratum est. Rodericius principio statim Genuae ex turbâ Nauticâ quatuordecim, qui ad Mahometum impie defecerant ad Christi obsequia reuocauit, duosque praeterea Mahometanos a faedo magistro abstraxit. Tum Massiliae ad propitiandum ante omnia caeleste Numen, et animas peccatorum leuandas onere classiarios adhortatus, prope omnes diuinis mysterijs praemuniuit. Quae res cum salutaris semper, ac [Note: 172 Tempestas ma xima.] digna Christianis hominibus est; tum eo tempore opportunissima fuit. Quippe teterrima tempestas in Narbonensi freto ad diem quartumdecimum Kalendas Maias exorta, duos fere dies, totidemque noctes desaeuijt adeo immaniter, vt omnes de salute desperarent. E quatuor et viginti triremibus, quae vna soluerunt, solum primaria, in qua Praeceptor maximus, et Marcus Antonius Columna, alijque Procerum vehebantur, cursum aliquo modo tenens, ad minorem Balearem appulsa est. Ceterae disiectae, miserumque in modum laceratae, aliae alio, pleraeque in Sardiniam euaserunt: non nullae funditus, vna cum epibatis, perierunt. Dum supremus casus im minet, ceteris omnibus metu exanimatis, Pater [Note: 173 Obedientiae bonum.] Christophorus propemodum agebat securus, qui tum maxime, quantum in obedientia boni sit ap paruisse testificatur. Scilicet inde ortam sibi securitatem, quod cum nequaquam suapte sponte, neque mortalis cuiusquam compendij, commodiue causâ, sed eius duntaxat missu, cui se tanquam internuntio, vicarioque Dei subdiderat, eo loci venisset; non dubitaret, quin is esset futurus exitus, qui diuinae gloriae perquam foret aptissimus. Quanto autem ipse securior, tanto et ad consolandos, excitandosque ceteros, et ad peccata confitentium absoluenda erat paratior. Ad haec fiduciâ maxime sacrorum, quos secum gestabat, cinerum, et Deiparae Lauretanae, cui certa quaedam vota nuncupauit, semper ita constanter euasuros pollicebatur; vt non praeuisam modo prope omnes diuinitus, sed et im petratam eius, et Sociorum precatione salutem profiterentur. In eâdem cum Christophoro triremi vehebantur ceteri Socij, praeter Alfonsum Brauum. [Note: 174 Alfonsi Braui virtus.] Is in triremi, quam Patronam vocabant, deprehensus, proxime ab exitio quater abfuit, semel abreptus a fluctu, ter ipsâ naui sic obrutâ, vt non nisi mirabiliter emersisse vniuersi crederent. Plane nudus in Sardiniam eiectus, in promptâ Sociorum caritate omnia reperit: sed illis non minus ipse constantiâ suâ reddidit consolationis; quam ab eis acceperit. Adeo alacrem post pericula ad persequendum obedientiae cursum, adeo fiduciâ diuinâ fretum, et boni apud omnes exempli viderunt. At Rodericius terrâ potitus, ante omnia, quae seuerat


page 241, image: s241

inter tempestatem, vt in portu adolescerent, et frugem darent, vtque promissa [Note: 175 Malacae aegris militibus, et Classiarijs connsultum.] Deo exoluerentur, curauit. Inde continenter Sacerdotali aure, dexterâque vbique omnibus praesto fuit: denique et aegrotorum, et sauciorum saluti prospexit, qui supra septingentos ad Malacitanum Nosocomium delati sunt. Regebat eo tempore Malacitanam Ecclesiam Pastor idem, et vir egregius Franciscus [Note: 176 Franciscus Blam cus Malacae An tistes Collegium optat.] Blancus. Is in Christophoro, et Socijs rarae documenta caritatis vehementer admirans; et grandem pecuniam ad Nosocomij im pensas contulit, et ad Collegium Malacam, quod diu agebat, aduocandum magis exarsit. Super haec in eâ totâ peregrinatione, praeter quotidiana, consuetaque lucra ex communibus, [Note: 177 Christophori Rodericij solers industria.] ac priuatis de pietate sermonibus, ex catechesi, ex morientium, aegrorumque praemunitione, atque solatio, ex collatione Sacramentorum, et aliquot etiam ex Mahometicâ faece, quod supra significatum est, vel reuocatos ad Christum, vel vocatos; dedit operam, vt im pudicae faeminae ad auertendam peccatorum materiam, matrimonij sanctitate colligarentur: vtque e damnatis remigibus, haud pauci, qui legibus fecerant satis, eximerentur in libertatem. Quorum multi, cum praefinitae sibi poenae tempus idoneâ fide probare non possent; corrogatis Rodericius mercedibus, hominem circummisit, qui ea testimonia conquireret, perferretque: et perlatis, tum soluti miseri sunt, tum decretus in posterum, qui damnatorum eiusmodi hominum causas gratis curaret. Denique ita omnium ordinum hominibus operam suam ipse, Socijque probarunt; vt non sine lacrymis summorum aeque, et infimorum, cum recessere, dimissi sint: testante Requesensi, quamuis Pater Rodericius, nisi quotidie ducenos ad Christum adduceret, ludi operam crederet, immensum ab eo profectum: et se omnino curaturum apud Regem, vt aliqui semper de Societate in classibus versarentur. [Note: 178 Classiariae expeditionis difficultates.] Ceterum Rodericius (quo et Requesensis ten debat oratio) opinabatur classiarias id genus, maritimasque peregrinationes, praesertim si prolixae sint, non vsque quaque fructus ex remigibus ferre qui laborem aequaret: non modo quod profligatissimum fere, et vitijs obduratum nauticae turbae genus est; verum etiam, quod raro offertur tem pestiua cum ijs agendi sacultas. Nam inter nauigationem nemini non esse vehementer in opere cuique suo sudandum: si quando cessatur; iam defatigatos, et fractos aerumnis ad quietem totos, viresque instaurandas [Note: 179 Non abstinendum omnino difficilibus ani marum curationibus.] conuerti. Quae cum minime absurde dicantur, nequaquam tamen idcirco fideles coloni, siue Domini gratiam, siue lucra sua sectentur, illam fundi partem, quod laboriosior, ac sterilior videatur, neglexerint. Nam et illa Domino pari stat pretio: et colentium hîc horrea non alienae fruges, sed ipsorum implent labores. Beatum enim vero negotium, vbi totum in agricolâ est. Opus illi suum et ager, et annus est. Tendat licet auara vota: non ea differt, aut ludit messis, sed ipsa sunt messis. Granatensium plerosque Sociorum ex militari ex peditione domum reuersos grauissimae aegrotationes, tanquam ad manubiarum cumulum, exceperunt. Vnus decessit Franciscus Rodericius, pius, nec indoctus iuuenis religiosae [Note: 180 Biatiani Collegij origo.] militiae, nec dum tyrocinio perfunctus. Ibidem Granatae decimo Kalendas Quintiles Eluira Auila nobilis Matrona decessit, quae iamdudum viro viduata Bartholo Sancio, qui ex regio consilio fuerat, itemque liberis destituta, quae videbat Granatae ab Collegio fieri, ea patriae quoque suae cupiens, hereditatem legauit, vnde Biatiâ in vrbe (ea Baeza hodie est) Collegium conderetur. Placuit Borgiae hereditatem adiri, ne facultas vetustae, ac nobilis iuuandae Ciuitatis praeteriretur: datumque negotium, vt res ad Collegij institutionem praeparentur. [Note: 181 Magistri Ioan. nis Auilae mors] Montellae mense Maio decessit Ioannes Auila: is, cui vulgo in ditum Magistri nomen, ob excellentem pietatis doctrinam, et regen darum ad sanctitatem mentium, inter paucissimos conuenit. Adfuere morienti Patres. Ille quanti Ordinem hunc secisset supremo consignaturus iudicio, sepulchrum in Montellano Collegio sibi delegit: nempe vt ij corpus haberent demortui, apud quos [Note: 182 In Societatem cooptari desi. derauerat.] viui animus semper habitarat. Compertum habeo Societati se penitus traditurum suisse, idque confirmasse Hieronymo Natali, nisi affectum corpusculum minus disciplinae idoneum credidisset. Institit Marchio Plegi Catharina, vt apud


page 242, image: s242

Sanctam Claram, vbi filiam ea Sanctimonialem id maxime optantem habebat, condi se pateretur: at ille nunquam de sententiâ potuit dimoueri. Ita Patres rati se non vulgare pignus adeptos; in templi sui Sacello maximo posuerunt. [Note: 183 Catharinae Marchionis Plegi obitus.] Paulo post ipsa Marchio Catharina, quam saepe nostri annales, vt parentem Patris Antonij Cordubae, et Montellani Collegij, atque adeo Societatis vniuersae, memorarunt, qua religione duxerat, vitam finiuit: approperatâ, vt creditum est, morte, assiduitate, atque solicitudine, qua Magistri Auilae su premis laboribus noctes, ac dies adfuit. Florebat interim Montellanum Collegium, auctum etiam Tyronum parte im becillioris aetatis, quos Hispali propter luis reuiuiscentis indicia missos, Pater Franciscus Arias instituebat. Accessit et strenuus, et sanctus vineae Christi cultor Iacobus Lopius per aestatem ab Canarijs Insulis, tertio [Note: 184 Ca narienses quantum pro retinendo Patre lacobo Lopio certarint.] vertente, postquam adierat, anno reuersus. Post Episcopi Turriani funus, in Canariâ magnâ cum constitisset; adeo salutaris, carusque Insulanis erat, vt ad alias insulas digredi non paterentur. At literis, per quas in Hispaniam reuocabatur, perlatis, omnium comploratio consequuta est. Proepiscopus obedientiae praecepto vetuit proficisci, maiore opinor piae voluntatis studio, quam legitimae iure potestatis. Senatus vterque pro se sacer, ac laicus, itemque regij Magistratus vltima suppliciorum decreuerunt, qui auehere, aut in nauim recipere ausi essent. Tum communiter ad Prouincialem Baeticae ita scribunt. Bartholomaeo [Note: 185 Eius praesentia quam vtilis lasulanis ijs.] Turriano parente, atque pastore optimo orbatis Canariensibus, quicquid solatij residuum fuit, in vnâ fuisse Patris Iacobi Lopij doctrinâ. Nam re verâ, postquam ille venerit, mores supra modum correctos: tantumque profecisse, vt ad reuocationis eius nuntium vehementer omnes ingemuerint: probe intelligentes quanta cuiusque res agatur. Itaque conuicio se omnium compulsos, frequens habuisse consilium: et, quamuis Pater cum multum lacrymarum, tum obedientiae sibi deuotam religionem opponeret; tamen omnino retinuisse, dum ipse Prouincialis, atque etiam Generalis clamores omnium ordinum, et querimoniam cognoscerent dolentium tantum sibi a Deo concessum boni, prope per iniuriam rapi. Nam si ad Indos, et ad alias longissime abiunctas gentes catechistas mitterent; omnino scirent necessitatem apud se leuiorem non esse: neque quicquam abse commissum, quare post alias haberi gentes deberent, et Sacerdote iam sibi tradito spoliarentur potius, quam submissis aliis iuuarentur. Itaque ergo, Christi Iesu verbis, ac nomine orare se Prouincialem tantum indulgeat spatij, dum Praepositus Generalis, probe cognitâ causâ, quid fieri velit, decernat. Confidere enim iustissima vota non repulsurum, Episcopumque nouum, [Note: 186 Obedientia Eiusdem.] a quo Collegium perficeretur, se propediem habituros. Haec in Boeticam, Romamque cum scripsissent; sedare tamen Lopium non poterant, quominus in omnes abeundi occasiones anxie im mineret. Parum se obedientem existimabat, nisi quibuslibet seu solutis, seu ruptis compedibus auolauisset: et argumentabatur, quamlibet benigna illic arua coleret; tamen, qui auocabant, videre Praesides alibi cum maiore diuinae laudis messe culturum. In Canariensium pectoribus diuersa certabant studia. Inuitum retinere parum humanum videbatur: vnicum pietatis magistrum dimittere parum pium. Nec videre moerentem poterant, quem plusquam suos oculos diligebant: nec cogitare absentem, quo plusquam oculis indigebant. Pro pignore quoque, et obside Collegij, quod Turrianus condi testamento mandauerat, custodiebant. Controuersiam vtrinque religiosam artifici aequationis temperamento composuit. Deus Namque cum literae neque ex Italiâ, neque ex Hispaniâ referrentur, instante iam Quadragesimâ huius anni, oblatâ opportunitate nauigij, diutius tenere, et torquere amantissimum Patrem noluerunt: prosecutique abeuntem cum ploratu, eiulatuque [Note: 187 Prouidentia diuina in eius nauigationis regressu.] publico dimiserunt. Sed vbi in altum prouecta nauis est, aduersi cohorti venti, adeo grauiter, pertinaciterque obstiterunt; vt post dierum decem tristissimam iactationem, tandem in portum se, vnde soluerant, volentes, nolentes receperint. Qua re celeriter per Vrbem, Insulamque vulgatâ; quo occursu, qua gratulatione, vicis quoque ad laetitiam exornatis, non modo vt saluberrimus


page 243, image: s243

Magister, sed et tanquam diuinitus retractus propheta receptus sit, dicere non aggrediar. Et ille tacitis Deo vocibus obsecundans, per totum sacri ieiunij tempus, saginandis diuino pane officiosissimorum Ciuium animis hoc institit accuratius, quo magis videbat esurientes. Interim expectatus venit Episcopus Ioannes Azora ex Hieronymianorum generalatu lectus. Qui, cum aliena suppleret, [Note: 188 Canariensis expeditionis exitus.] nec multum desideraret auxilia, et destinata Collegio ab Turriano pecunia litibus non careret; tum demum Pater Lopius, omnium bonâ gratiâ, ingentique apud omnes in omni genere admiratione virtutis suae relictâ, nec multorum sine lacrymis, discessit: Oceanoque iam, et ventis, et scilicet Deo fauentibus, breui in veteres Turdetanos appulsus, inde cum Socijs, quos reliquos habebat duos, pedestri itinere Montellam contendit. Aragonia Prouincia singulari voluptate iterum Prouincialem accepit Antonium Cordesium ex Lusitaniâ ab Conimbricensis Collegij rectione reuocatum. Is Collegia Sardiniae nunquam adhuc Prouinciali conspecta primo quoque tempore visenda sibi suscipiens, secum [Note: 189 Sardiniae Collegia Aragoniae Prouincia lis visit.] par Sacerdotum praestans adiecit Iacobum Puellam, et Raphaelem Peregrinum. Prouincialis interim vices in Aragoniâ Iosephus Aiola Barcinonensis Rector suppleuit. Accidit ea lustratio Sardis siue domesticis, siue extraneis iucunda, et percommoda disciplinae. Raphael inde Peregrinus Prouincialis Vicarius sussectus: et Balthassar Pinna, qui ad id loci rebus praefuerat, quemque nunquam pro parente desinet Sardinia venerari, Hispaniae redditus. Maioris Balearis [Note: 190 Balearici Collegij et Barcinonensis incrementa.] Collegium priuata Ciuium in dies benignitas adhuc aluerat: per id tempus eorumdem collatione niti radicibus coepit aliquanti annui vectigalis. Bareinonae Theologiae curriculum institutum, et aucti reditus benignitate: eximiâ honestissimae matronae Mariae de Larâ. Lucronij in Castellanâ Prouinciâ, post decursum artium liberalium orbem sub Ioanne Osorio, Theologia [Note: 191 Maria de Lara Barcinonensis Collegij reditusauget.] explicari coepta, praecisis quaestionum subtiliorum, et minus ad vsum spectantium moris. Patres Antonius Rueda, et Petrus Ximenius inchoarunt. Ipsum Collegium in angulo vici ignobilis, exituque carentis im portune sane cum situm [Note: 192 Collegij Lucroniensis pro gressus.] esset; celebritatem haud modicam adeptum est publico Ciuitatis consensu: quae ob eam vnam rem singulari beneuolentiâ moenibus ibi deiectis portam fecit, et ponte fossam committens, per medios priuatorum hortos viam nouam aperuit. Ad Collegij aedificationem non ciues modo, sed et circumiecti populi, ad quos identidem erudiendos, laetos aeque, et obsequentes ex currebatur, studiose contulerunt. Interim et Legionem, et Numantiam, et Ouetum, et Pampilonem, et alias in Ciuitates Collegia accersebantur. Pampilonem Iacobus Ramirius, Ouetum Ioannes Aiorla Episcopi vocabant. Ouetense iam [Note: 193 Seguritanum Collegium conditur.] diu coeptum negotium etiam num vlterius distulit mors Aiorlae, in quo subinde erepto, amicum verum, et perofficiosum amisimus. Toletanae Prouinciae Collegium Seguritanum accessit, initio nequaquam silendo. Christophorus Rodericius de Moiâ Seguritanus ciuis cum primis honestus ex Eluirâ Diaziâ coniuge suscepit filias tres: quarum duae Catharina, et Francisca cum in tegritatem Deo vouissent; Mariam, quae reliqua erat, vrgebant parentes, vt ad propagandam stirpem in matrimonium consentiret. Eam vero nihilominus illibatum seruare ad caelestis Agni Nuptias virgineum florem cupientem, eamque ob rem aegre ferentem parentum flagitationem, precatam a Deo ferunt, vt se vitae subduceret: idque visam impetrasse, quod quinto die lateris dolore extincta est, et in ipso [Note: 194 Christophorus Rodericius de Moia idem fundare molitur.] mortis articulo se quoque virginitatis astrictam voto occumbere, sororibus, ad earum solatium, declarauit. Tum Christophorus, spe stirpis ereptâ, ad meliorem sufficiendam sobolem animum appulit. Teresa Iesu clara sanctitate soemina, et sanctissimae familiae parens in stabat, vt Coenobium excalceatarum Carmelitarum extrueret, ornaretque. At ille, cum sorte Nunnius Vargas Ioannis Auilae discipulus eo tempore multus esset Segurae in habendi concionibus, idemque et consessiones sedulo audiret, et Cathechismum rudibus explicaret; ita probauit ea munia, et nutriendae pietati accommodata censuit; vt prius nihil optaret, quam rationem perpetuandorum iniri. Fixum in eâ curâ et ipse Nunnius coram, et Magister Auila per literas perpulere, vt Collegium Societati fundaret.


page 244, image: s244

Ipsam enim in his, quae tantopere ille probabat, votisque requirebat, totam versari muneribus: et opus mansurum fore, quod cum Religio esset, non item vt singuli hominum, casibus mortalitatis subesset. Contigit autem subinde, vt Christophorus domesticae rei causâ profectus Madritum, conspectâ in Madritani Collegij templo frequentiâ, et obseruat is Patrum laboribus, multo vehementius Collegij Segurae coudendi cupiditate succenderetur. Nec cessabant Catharina [Note: 195 Bustamantius Carauacae, circaque adlaborat.] et Francisca filiae suâ sponte ardenti patri subdere nouas faces. Haec ita cum essent, Bustamantius Carauacae, praeter ordinarias conciones, quaestiones conscientiae ter in hebdomada explicabat, magno vsu Clericorum: illis iuxta, populoque vniuerso summe gratus, ac venerandus: cum a ciuibus Veanis, qui et ipsi Collegium moliebantur, missus cum equis duobus nuntius adest etiam atque etiam rogans, vt, quando non vltra bidui viam abesset; eos quoque inuiseret. Adijt, in suggestum ascendit. Fama ad Christophorum Seguram peruenit quatuor inde duntaxat paruis leucis distantem. Christophorus condicit locum, vbi cum Patre congrediatur. Cuius vt primum venit in conspectum; aliquantisper tacitus haesit, im pedientibus vocem subortis lacrymis. Cumque fari potuit: [Note: 196 Cum'Bustamantio Christopho rus de Collegij molitione studiose agit.] Ne quaeso, inquit, mirere Pater puerilem, hanc animi mei teneritudinem, atque mollitiem: multi sunt anni, cum id, quantumcunque est rei familiaris, quod mihi Deus largitus est, percupio eius obsequio consecrare: iamque diu est, cum animum induxi conserre in Collegium vestrae Societatis. Itaque, cum Deus mihi copiam tui fecerit, iamque mea videre videar ad culmen prouecta vota; nequeo temperare oculis, considerans quantum nostris hominibus Deus adiumenti paret. Obijcit continuo Bustamantius auditum sibi id Oppidum haud satis Collegij capax videri. Modicum enim est in Montanis Oppidum Segura: familias eâ tempestate sexcentas circiter numerabat. Tum ille: Veni, inquit, et oculis quid rei sit disce tuis. Sique non indigni prorsus curâ vid emur; locum [Note: 197 Seguram simul proficiscuntur.] domicilio ex animo tuo cape. Ergo simul proficiscuntur. Et populus quidem, vbi sacrum tubicinem audijt, velut diuino quodam aestro ictus, mire ad pietatem concitatus est. Verum Christophorus triste tulit responsum: plane aptam sedem Collegio, qualia et ad priuatae disciplinae custodiam, et ad publici operis materiam Societas ex instituto suo, et decretis Congregationum requirit, censeri non posse. Vnam tamen sibi viam offerri, per quam potiri Societate Segura posset: si Tyronibus educandis domus bene nixa vectigalibus excitaretur. Quod tamen opus non opes priuati ciuis, sed Dynastae cuiuspiam opulenti liberalitatem [Note: 198 Christophori in Societatem liberalitas.] postulet. Tum Christophorus, quanta tandem sat foret summa percunctatus; acceptoque responso, extra templum, domumque, et vtriusque instrumentum, aureos minimum in singulos annos sesquimillenos: Atqui, inquit, ista omnia iam nunc ego vere, sancteque promitto. Quae tam suse narrarim, tum vt ex Bustmantij literis continuo ad Borgiam datis rei series, quae paulo aliter ab alijs narratur constet: tum vt aduersus tam pium, liberalemque virum grati hoc animi monumentum extet. Virginibus quoque filijs suum publice declarandi studium, peruersitas hominum bono publico inuidentium, locum praebuit. Namque Rex per calumniam monitus, Christophorum extorquere filiarum [Note: 199 Filiarumeiusdem in Collegij molitionem conspiratio.] consensum in patrimonij alienationem; cum eas interrogari iussisset: imo a se id negotij multis lacrymis expetitum, et potius persuasum parenti, magno animo, et insigni pietate responderunt. Eaedemque postea Collegij fundum (Collegium enim, quod postulabant, sensit Borgia concedendum) maternae quoque suae hereditatis parte iuuerunt. Accessit ad Borgiam im pellendum, quo res maturaretur, Ducis Feriani, cuius in commen datione tum Segura erat, vehemens [Note: 200 P. Milanus Garzia primus Col legij Seguntini Rector.] flagitatus. Ergo aliquot statim Milano Garziâ Rectore missi coloni. Paruâ initio vsi domo, sed non modico totius Oppidi, ac praesertim viciniae lucro. Eodem tempore aliquot missi Seguntum. Iacobus Cardinalis Spinosa Seuntinus Episcopus iam dudum cognitam inter exercitationes spiritus Compluti Societatem benigne complexus, cum Ecclesiam suam monitu Summi Pontificis (vt Episcopos ille omnes monebat) diligenter visisset, latiusque opinione dominari rerum bonarum inscitiam, et scientiam malarum, actionesque comperisset;


page 245, image: s245

[Note: 201 Cardinalis Spinosa Seguntinus Episcopus Nostris vtitur ad lustrandam dioecesim.] habito de remedij viâ consilio; cum assensu Canonicorum, et Cleri decrerat nullam praesentiorem offerri, quam Societatis doctrinam. Quod cum stelisset, non rogatu modo, sed modesto prope imperio confestim voluit antecursores mitti. Ergo Pater Marcus Valdesius praeses cum Socijs quinque missus. Hoc eodem anno aedes Toleti coemptae, in quibus postea domus Professorum mansit. [Note: 202 Aedes olim Sancti ille phonsi To leti Societatiad dicta.] Eo prae ceteris nomine placuerunt, quod constans fama est, ibi Sanctum Illephonsum natum. Eas vendidit Ioannes Hurtadus Mendoza Comes de Orgas pecuniae adactus angustijs: cuius ad certum diem regio aerario, ob quaedam redempta vectigalia, repaesentare vim ingentem debebat. Multa in eius negotij [Note: 203 Quaedam Deieam rem probantis argumenta.] susceptione, progressu, exitu nota Dei rem probantis argumenta. Animaduersum est, quot quot vel ad scribendas rite literas, vel subseribendas testificandi more, nullâ industriâ, sed, vt sorte res tulit, sunt aduocati; nomen Alfonsos, quod ab Illephonso profectum est, habuisse. Verum praecipue perspecta Dei benignitas in repraesehtandâ ad diem pecuniâ: quod nisi fieret, emptio nulla erat: et Comitem facti iam poenituerat. Quantum plurimum potuere Patres pecuniae mutuae ex amicis corrogarunt: nec tamen iustam conficere summam potuerant: tum id, quod corraseraut, raptim Madritum detulerunt: nec ta men citius peruenere, quam eâ prorsus nocte, quae suprema fidei erat. Sed regij Quaestoris, cui assignari oportebat, ita cor praeparauerat Deus; vt, quamuis alieno, et importuno tempore allatam, nec totam, nec spatio ad numerandum iam reliquo; tamen ita innumeratam in praesens et cceptam retulerit, deque suo, quod deerat, supplerit. Itaque cum postero die Comes rei gestae ordinem didicit, vehementer admirans, argumentansque eas aedes Deo cordi esse, et suo velle culrui dedicari; de suo etiam ipse facto laetatus est. Cum bonâ veniâ Vicarij Archiepiscopi possessio inita sexto Kalendas Septembres. Interruperunt dein de secundum cursum difficillimae, perque molestae subortae lites: sed tandem, vt suo loco ponemus, eo valuere; vt Sancti Illephonsi natales Societati diuinus fauor non obscurius, quam quaesierat, conseruaret.

[Note: 204 Olisippone pestilentibus inseruiunt Socij.] Interim Olisippone lues stragem immanem edidit. Sub extremum ver exorta, perque contem ptum adulta, denique diris fusa incrementis, Augusto mense exitiale virus totum effudit. Vbi certo constitit, omnium fuga Ordinum consecuta. Patres Collegij, ac proprio etiam nomine domus Professae, vt quos ordinis gradus, et ipse templi sui praeses Diuus Rocchus admonebat, Nouitijs, ac paucis, praeterea iuniorum, vel infirmiorum ex vrbe dimissis, illud existimarunt tempus optime de se meritae Ciuitati, apud quos beneficia poneret, ostendendi. Salutem suam pro publicâ deuouent. Primus fuit operis fructus in citamentum [Note: 205 Sociorum exemplo Parochi et Religiosi alij suas vitas caritati deuouent.] aliorum. Nam et hortatu, et multo magis exemplo effecerunt, vt Sacerdotes passim, atque Parochi, atque ex alijs quoque Religiosorum Ordinibus haud pauci, quod suâ sponte fuerant facturi, alacrius ad eandem properarent aerumnarum, et caritatis palmam. Itaque Sancti Dominici, et Sancti Francisci asseclae, et Religiosi alij sanctissimo in opere, magnâ suorum clade, egregie desudarunt. Extremo Iulio ita funesta morbidorum seges exuberarat; vt, praeter valetudinarium extra vrbem ex eâ parte, qua domus Professorum est, quod Patres Michael Stephanus, et Alphonsus Aegidius curabant; ceteri domus Professae Patres in tribus paraecijs quingenis, Collegae trecenis in seruirent. Inuisebant miseros, aures confitentibus dabant, necessaria suggerebant etiam subsidia corpori. Et erat in opum (vt quos fuga locupletiorum, et opificiorum cessatione, annona omnis defecerat) ea calamitas; vt iam Sancti Rocchi Patres statuissent calicibus [Note: 206 Aulae regiae benignitas.] sacris non parcere. Sed admonita Aula, nihil desiderari passa est. Ingentem pecuniam Cardinalis Henricus, ingentem Regina subministrauit. Rex vero Martino Pereriae Praefecto vrbis praecepit, vt quicquid vsus posceret, regijs impensis vndecunque tribueret. Ceterum, quamuis cura intenderetur; superauit tamen tam amplâ in vrbe miseriarum moles: nec euitari potuit, quin complures vel humanae, vel diuinae opis egenos mors acerbe opprimeret. Animaduersum est in flagitiosos, atque intem perantes siue mares, siue faeminas immanius


page 246, image: s246

[Note: 207 Insantibus suecursum.] desaeuijsse malum, pestemque Ciuitatis alterâ peste abactam. Miseranda in primis erat infantium conditio, quos inopes parentes vni commendaros diuinae curae deserebant in vrbe: cum se ipsi, vitae cupidine, in agros eriperent. Quippe hoc ingenium mali magni, publicique est: efferat sensim humana pectora. [Note: 208 Magna mala sensushumanitatis minuunt.] Territis enim misereri non vacat, exhauriente metu misericordiam, et extrudente necessitudines propriae respectu salutis. Sed viguit Christi, vbi Adae naturae caritas torpuit. Innocentium solitudinem miserata Societas ingentem eorum numerum collegit: signisque appositis, vnde postmodum a parentibus, si forte redirent, internoscerentur, cum curâ seruauit. Haec, aliaque cum populus cerneret; caritate quo minus obuiâ, eo magis conspicuâ, vbicunque homo de Societate appareret, tanquam ipsa occurreret salus, exhilarati, infinitis cum [Note: 209 Leonis Henricij Prouincialis curae.] actionibus gratiarum, et faustis precati onibus excipiebant, ac dimittebant. Leo Henricius Prouincialis eâ tempestate deprehensus Conimbricae, cum aueret simul vt Ciues, simul vt curae suae creditos iuuaret Socios, Olisipponem accurrere tum vehementer primae auctoritatis Patres obstiterunt, tum pro potestate, quam a Summo Pontifice in omnes Religiosos acceperat, Cardinalis Henricus coercuit: vetitum non olisipponem modo, sed etiam nusquam in periculum adire. Ergo, id quod proximum suit, tum quotidianis per Prouinciam precibus, et placamentis edictis, tum summittendis in vrbem, quae vsui forent, tam cumulate absens curauit, vt Socij Olisip ponenses inter aestum laborum, et mortis incendia non tam fere suis periculis commouerentur, quam anxiam aduersum [Note: 210 Cura Societatis erga suos aegros Francisco Henricio, et Anto. nio Monserrato praefectis.] se Sociorum misericordiam miserarentur. Praefuerunt eo tempore ad Sancti Rocchi Franciscus Henricius, ad Sancti Antonij post Rectoris mortem Antonius Monserratus. Horum diligentiâ, et submissis a Prouinciali adiumentis, cum domum vtramque lues arripuisset, ijs curati sunt aegri mundicijs ita scienter, ac vigilanter, eâ remediorum copiâ, salubrium quoque odorum eâ suauitate; vt medici affirmarent, inde bonitatem Dei, et curam erga famulos suos intelligi. Nam nec cetera posse, vel primorum cuipiam contingere potiora: nec esse comparabilem ministrantium caritatem. Ceterum magnum opus magno stetit. Multos, et praestantissimos viros ex selectâ cohorte sibi pigneratum est caelum. Ex his, qui se morbidorum dedicarant obsequijs, merito chorum duxit, [Note: 211 Alfonfi Aegidij probitas, et in curandis peste contactis contracta mors.] qui omni probitate praeibat Alfonsus Aegidius. Is in pago Cadarfaem dioeceseos Guardiensis, tenui genere natus, sed ad clericatum â puero educatus, maxime addictus Beatae Dei parenti, amans quietis, et proborum sodalium, ad religiosam vitam semper aspirans, in Societatem iam Sacerdos conscriptus est Kalendis Maij vndequinquagesimo seculi anno. Positis Conimbricae rudimentis, Olisippone in Collegio discentium confessionibus, itemque domesticorum, et instituendis Tyronibus aliquamdiu praefuit. Inde translatus ad professos; ibi quoque Tyrones instituit: sed in templi praefecturâ ad obitum vsque permansit. Candidissimum ingenium habuit, summam morum facilitatem, pietatem singularem. Nunquam nisi cum Deo, vel propter Deum cum proximis agenat. Vni sibi asper, et implacabilis. Quanquam imbecillum erat corpusculum, valetudo nulla; tamendisciplinae pertinax, laboriosus extra modum, animarum cupidus ad miraculum, animo semper hilari, beatoque: cuius pax, et iucunditas in oris perpetuâ serenitate emicaret. Valebat priuatis sermonibus, et homilijs circum pagos. Miserrimum quemque studiosissime complectebatur. Barbaris mancipijs, vel vinctis in carcere, vel ad remum damnatis, vel vltimo supplicio afficiendis aderat propensiore studio. Et miserae turbae amabant eum vti parentem, audiebant vti Magistrum, pro Sancto venerabantur. Haud sane supra merita. Quippe quo subleuari siue corpora, siue mentes afflictae possent, nihil praetermittebat. Conquirebat eleemosinas, per quas certis interuallis obaeratorum, qui soluendo non essent, bonum numerum in libertatem assereret. Solatia, et remedia aegrotis, vestimenta seminudis, alia egentibus subsidia curabat. Nullum loci squallorem, nullam sordium foeditatem, vt assideret benignissime miseris refugiebat. Dicebatur iam vulgo pauperum pater, et suspendiosorum consessarius,


page 247, image: s247

quo titulo gaudebat, et suos mortalium id genus fratres vocitabat. Vt vero pestilentiâ incubuit, tanquam tum demum res posceret remoueri habenas; toto impetu ferri, satagere, festinare, vt quisque foedissime laborabat, maxime amplecti, solari, expiare: videri plane sese, et omnia, praeter vnam caritatem, oblitus. Monente comite ne tantum se fatigaret: Necesse est, inquit, Deo, et eius gratiâ proximis seruire discamus. Alias, vt se, et ceteros extimularet; aiebat: si tandem moriendum est, vlta, quanti valet, tanti addicatur. Quod peregit sane faeliciter, breuis lucis iacturâ mercatus aeternitatem. Beatae Mariae [Note: 212 Mors Francisci Consaluij in pestilentium obsequio.] Magdalenae natali decessit. Sequutus proxime est tertio Kalendas Quintiles Franciscus Consaluius, acer, ac frugifer operarius. In Insulâ Materiâ, et nuper in veteribus Turdetanis probata solertia? Patriam Visaeum habuit: paucos in Societate annos (namque iam aetate, et studijs maturus aggregatus est) octo [Note: 213 Et Michaelis Stephani.] circiter vixit. Successit deinde sexto Idus Angusti Michael Stephanus, candore ingenij, tranquillitate animi, constanti modestiâ, perpetuâ vultus hilaritate, ad haec studio animarum, ceterisque virtutibus Alfonso Aegidio quam simillimus. Procuratorem Professae domus annos complures egit: inter varios casus semper idem, suique potens, et negotijs maior, rarum domesticis, et alienis spectaculum. Porro loquentis ab ore ea dulcedo fluebat; vt quicumque audirent, placidissimae eius mentis saporem summâ cum iucunditate gustarent. Nec im pediebat domestica procuratio, quin animis procurandis, et in templo assiduus, et frequens apud aegrotos interdiu, noctuque esset. Fertur per Iobelaei tempus viginti perpetuas horas eonfessionibus audiendis institisse: quibus officijs et notissimus, et carissimus summis, atque infimis erat. Immobilem animi iucunditatem, etiam supremo spiritu, cum pestilentiâ ictus inter maximos dolores enecaretur, obtinuit. Itaque posteaquam permunitus est Sacramentis, conuersus ad Deum: En, inquit, omnia peracta sunt: veni iam, Domine: petijtque in cubiculum deferri, vbi Alfonsus Aegidius decesserat: vt quo loco Sanctus (sic enim vocabat) erat mortuus; et ipse moreretur. Couillanum patriam habuit. In Societate ab anno seculi voluentis duodequinquagesimo vixit. Hos constat pestilentiâ absumptos, cum se coniecissent in medias flammas alijs succursuri: at Emmanuel Godinius, Gaspar Aluarius, Gaspar Planus, et Ioannes Mora, cum promiscue promptam, domum venientibus, praeberent operam charitatis [Note: 214 Emmanuelis Godinij vitae summa.] palmâ donati, magni animis, magni virtute, et rebus gestis viri. Emmanuel Godinius pridie Nonas Augusti confectus est. Egregie ad pietatem animas prouehebat, parcus verborum, et innocentissimae linguae, secessus amans, ad modum prudens, prolixus precum, primae retinentissimus disciplinae, quam ex ipso capite hauserat. Quippe secundus ille in Prouinciâ Lusitanâ Societatem auxit. Versabatur in aulâ inter cubicularios Regios, et quaestorios scribas, cum Patrum Simonis Rodericij, et Sancti Xauerij, apud quem generalem confessionem peregit, conciliatus vsu, plane commotus est ad eos sequendos concione Ioannis Suarij, postea Conimbricensis Episcopi: in qua de transfiguratione Domini disputans, conferensque cum terrenis bonis caelestia, horum praestantiam vel inde ostendit, quod modica stilla attonitum Petrum, et sui impotem reddidisset. [Note: 215 Caelestium bonorum desiderio terrenis se abdicat.] Tanto igitur quaestu Godinius spes, ac studia commutaturus, eodem die allocutus Simonem, altero, et quadragesimo seculi anno, aetatis suae tertio et vigesimo, quinto Idus Martias domum receptus est. Perobscura tum erat Societas, nominisque perinde egens, et alumnorum. Inde post exercitationes Spiritus, et vltro suscepta vota, per viam mendicans Conimbricam Godinius mittitur, vt populari cultu vtrique rei seruiret. Eam prae se et firmitatis, et solertiae maturitatem ferebat. Annum ipsum ita exegit, constantiae eo maiore documento; quod cum apud germanum caenobitam diuersaretur, ibidem studiorum causâ commorantem; is nunquam desinebat compellere, et vrgere, vt, si religionem meditaretur, non incognitis Presbyteris, sed familiae, quam nominabat, celebri sanctitate se dedicaret. In Collegium deinde Conimbricae institutum reuocatus, omnia vnus, quae postea procuratoris, quae ministri, et subministri


page 248, image: s248

vocata sunt munera, Oeconomi, seu Magistri domus homine obibat: nihil, quamuis vel opere graue, vel sordibus diosum non libenter exhauriens: adeo vt lasana idem, vsque ad latrinas conditas perpetuo purgarit. Praesuit deinde [Note: 216 Conimbricense Collegium regit.] Rector eidem Collegio, quo tempore satisfacturus populo, quem rebatur offensum, insigne de se, tametsi nihil necessarium, exemplum publicis flagris sumpsit Tum primo Generali Conuenmi Lusitaniae Procurator iuterfuit: et Sancti [Note: 217 Primo Generali conuentui Lusitaniae Procurator interest.] Antonij Collegium rexit, et apud Prosessos aliquandiu Minister egit. Seuero, quam miti cum sibi, tum ceteris propior. Commercia Patrum cum aulâ necessaria magis (quod commode vitari non possent) quam siue publice, siue priuatim vtilia existimabat. Inter alias curas Prouinciali a consilijs saepe fuerat, eratque cum cecidit. Vianae dioeceseos Eborensis oppido tantum virum debemus. [Note: 218 Gasparis Aluarij vocatio resque geltae.] At Gasparem Aluarium Grisio non procul Brigantiâ. Salmanticae iam Sacerdos studia persequebatur Pontificij iuris, tertio, et quinqua gesimo seculi anno, cum Stradae concione impulsus in ipso exercitiorum spiritualium fundamento plane decreuit Societatem sequi: ibidemque vreceptus, ac subinde missus Conimbricam, per varia experimenta magis semper, magisque industriam, ac pietatem probans, atque perficiens, ad Collegij Olisipponensis gubernacula admouetur. Annum iam nonum egregiâ cum laude ea tenentem arripuit lues, et rapuit. In Africam quoque olim cum militibus, ad liberandam Lufitani Regis ex Barbarorum obsidione arcem, excurrit. Eminebat inter virtutes cupiditatum victoria. Natum sine vitijs diceres, vsque eo emendauerat. Pecuhiae summam forte obsonator pro Collegij egestate non leuem, siue per incuriam suam, siue per iniuriam [Note: 219 Lepide dictum.] alienam amiserat: ob eam rem consternatum intuitus Gaspar, subridens id modo dixit: Nunc vero caue ne et te perdas. Creditos sibi alumnos, vt amabat maternâ suauitate; sic paterno spiritu ad voluntates infringendas, et virtutum profectum exercebat aequalitate mirabili. Ad aegrotos nocturnis temporibus, vt Sociorum quieti parceret, ipse plurimum itabat: et, quae alia poterat; ex durioribus officijs, silentio praecipiebat. Multum familiari vsu apud Ciues valebat, et insignia ad Dei obsequium effecit. Nec profecto mirum, cum et prudentia viri nota esset, et summa in sese macerando asperitas: ad haec lumen; opemque ex augusto fonte sedulus hauriret, super alias precies, quoridie horas binas ante caeleste oraculum, Christi sacrosanctum corpus, in genua prouolutus. Ceterum, vt antea semper, prouide, amanterque Socios habuerat; ita pestilentiâ saeuiente in omnes, maximeque in eos, qui laborantibus inseruirent, omnem effudit benignitatem. Nihil illo laetius cum vesperi domum manipulorum plenos, et illaesos reciperet: nihil attentius ad suppeditanda, quae vsui forent: nihil solicitius ad curandos manu suâ, quos contagio perculisset, quoad gloriosâ in acie, et ipse letiferâ, seu potius vitali plagâ prostratus, quae viri aequitatem, et magnitudinem animi clariorem fecit tot caelum triumphis clarus iniuit, quot perse, perque suos victorias reportarat. Idus Augustas supremum egit in terris [Note: 220 Gasparis Plani vita, ac mors.] diem. Pridie Gaspar Planus praeiuerat Rector in eodem Collegio studiorum, et Rectori ipsi Aluario a consilijs. Hic Belga genere prope Antuerpiam natus, primis literis Antuerpiae perceptis, tum latinis, et graecis Louanij percultis, Dolam in Comitatum Burgundiae ad iuris ciuilis studia missus a Patre, postque biennium regressus in patriam, cum Procerum cuiusdam aulâ in Hispaniam transit. Ibi post Philosophiam, atque Theologiam Salmanticae mediocri profectu cognitam, ex graui valetudine ad serio prospiciendum vitae futurae excitatus; aetate iam tricenarius nomen Societati dedit, eunte seculi anno supra quinquagesimum sexto. Salmanticâ Septimancas, inde Conimbricam missus, annos septem ludum e medijs rexit: tum ad moderanda Collegij Olisipponensis studia, et impendendam animis sacerdotalem operam traductus, vtraque munera, quemadmodum alia semper, magno suo, et domesticorum, et extraneorum profectu, exemplo, bonoque administrauit. Patria quaedam bonitas elucebat in moribus. Facillimus, et in omnes partes obedientiae versatilis, summeque pius erat. Triduo confectus expirauit, coniectis in Christi Domini effigiem oculis,


page 249, image: s249

mirâ fiduciâ talia supremum effatus: Domine Iesu, nonne quaesitum nocentes [Note: 221 Et Ioannis Morae.] venisti? En eximie nocentem accipe. Ioannes Mora Olisipponensis bono genere natalem Principum Apostolorum Societati natalem habuit, seculi anno quinqua gesimoquinto admodum adolescens. Vitam inde in studijs, et in dirigendis ad salutem mortalibus ore, et aure, et manu, innocentiâ, et sanctimoniâ spectabilis, magnâ cum obsequij, pietatisque laude consumpsit. In dulci colloquio, quod, Dominum in cruce fixum intuens, instituerat; cum semel, iterumque dexterâ simul pectus tundens dixisset: Deus propitius esto mihi peccatori: dum idem tertio iterat; in mediâ voce animam exhalauit manu suspensâ, digitisque, [Note: 222 Alij in pestilentium obsequio mortui non Sacerdotes.] vt iuncti ad feriendum erant, haerentibus. Hos omnes sacerdotio praeditos fortis non sacerdotum comitatus, nihil admodum cedente passu, est subsequutus: scholastici tres Consaluus Barreria quaestionibus conscientiae, Iacobus Caruallius Theologiae, Stephanus Nunnius Humanitati studens: Coadiutores Ludouicus Brauus, Cosmus Vazius, Gaspar Correa, Georgius Aluarius: qui, vt aliunde deessent, quae tamen abundabant laudes, ab exitu satis nobilitantur. [Note: 223 Ludouici Braui laus.] Damni plurimum in Ludouico Brauo factum. Namque Tauilae in Algarbijs natus, cum annos sex miles, quinque captiuus multum peragrasset terrarum; tandem in Italiâ Florentiae ad religiosam, quam semper in votis habuerat, militiam facto gradu, hoc incensiore studio, et exactiore solertiâ, procuratoris Prouinciae comes Deo famulabatur; quo plura in seculi famulatu periclitatus, atque perpessus erat. Multi praeterea sancto in opere desudarunt, quibus ad mortem paratis ipsa mors defuit: inter quos maxime memorandi Sacerdotum Balthassar Barreria, et Antonius Monserratus. Auxiliarium Fratrum Fulgentius Freires, [Note: 224 Iacobi Acosta et aliorum.] is, qui ex Memphiticâ captiuitate redierat: et Iacobus Acosta: qui post Patrum stragem diu solus aegros per vrbem ad sexcenos perseuerauit inuisere, accommodata cuique nutrimenta, atque remedia ex regiâ stipe diuidens, et conductum circumducens Chirurgum, qui gratuito mederetur. Balthasar Barreria a principio animose progressus in aciem, contractâ lue, visus est ideo seruatus prope diuinitus; vt postea domestico praefectus valetudinario, quod munus mirabili caritate, ac sedulitate gessit, multos Societati, et Christianae reipublicae viros [Note: 225 Balthatsaris Barreriae constantia.] vtiles conseruaret. Et edidit, dum ipsemet curatur, memorabile inter pauca documentum plusquam virilis duritiae. Namque dum pestiferum tuber secundum pectus enatum vt exsecet, adacto saepius Chirurgus cultro circa pertentat, quousque vitium pertineat, adeo nihil commotus est; vt obtorpuisse circum totam, emortuamque carnem intuentes arbitrarentur: parique constantiâ stetit immotus, dum vndique recisa tandem circiter libra carnis reuulsa est, attonitis medentibus, qui norant, quam intoleranter alij carnificinae id genus perferrent. Neque negauit percunctanti Rectori Barreria sibi quoque doloris acerrimum sensum fuisse. Ceterum haec adeo perfectae virtutis facta Barreriae, et Monserrato pro rudimentis numerare licet eorum, quae postea in longâ aetate, et barbaris regionibus addiderunt. Ex reliquo desideratorum numero, quos nominare nihil attinet, exceptione digni Antonius Correa, et Franciscus Andrada, quam aetate dispares, tam bene comparati virtute, velut optimo cum [Note: 226 Antonij Correae virtus.] discipulo optimus magister. Primus Correa Tyronum institutioni, cum disciplina ordinari coepta est, in Lusitaniâ praefuit: neque aliud magis vitam per omnem munus tractauit. Vir vere humilis, et pius, et Crucis amator, suique victor: denique religiosae sanctitatis prius forma, quam doctor. Ferunt Olisippone, cum Prouincialis periocum dixisset, oportere eum comitem obsonatori ire cum manticâ sine pallio, quemadmodum Tyronum quendam miserat; ita plane fecisse: multumque se ita tunicatum, manticâ pendente ex humero, celeberrimis compitis ostentasse. Vrbem Portum habuit patriam: in Societate ex anno [Note: 227 Francisci Andradae insignes laudes.] seculi duodequinquagesimo vixit. Scalabitanus erat Andrada, nec vltra biennium, ac bimensem in religiosâ scholâ superfuit: sextodecimo aetatis anno peruehementem, ac diuturnam petitionem, multasque lacrymas aditum eblanditus: sed quantum exiguo interuallo processerit, inde prompta est coniectura


page 250, image: s250

Petrus Fonseca Conimbricensis tum Rector Collegij ad Borgiam scripsit, neminem pari omnium motu, ac desiderio, post conditum Collegium, obijsse. Idque merico, inquit, pro eo quantum in illo Dei erat. Vt primum in sacram palaestram intulit pedem, eam aduersus veterem hominem pugnam suscepit; vt plane totum hominem (alioqui ingeniosus, et acer) et omnem proprie quicquam volendi, omnem diudicandi exuisse facultatem videretur. Frequens flagellum, frequens cilicium, et cruciamenta alia innocentibus artubus adhibebat. [Note: 228 In sui contemptu singularis industria.] Ad conciliandum sibi contemptum veniam petiit errata sua libellis adnotandi: qui per domum, quasi excidissent, dispersi, in Sociorum manus venirent. Tanquam vltimum habebat se. Ne vestimenti quicquam nouum indueret, de genu, et lacrymans deprecabatur. Non ita chrystallus pura tranflucet, vt magistro Nouitiorum tota eius anima penitus aperta, atque perspicua erat. Magister erat Blasius Gomius. Is, inter ceteras Audradae laudes, profitebatur nec [Note: 229 In castigationibus tranquillitas.] perspectam sibi, nec vsquam lectam parem mentis tranquillitatem in castigationibus suscipiendis. Ita postea serenum vultum, ita simplicem obtinuisse, bonamque fiduciam; tanquum nihil ad eum castigatio pertinuistet. Nec vero do re, quamuis leuissimâ, suisse vnquam bis admonendum. Affirmauit emendationis curam inter schedas demortui inuentus libellus, in quo quicquid sibi vnquam poenarum, et qua de causâ iniunctum fuisset, consignarat. Amabat supra modum Societatem. In remissionibus si quid loquendum sibi, aut quaerendum putaret; de vocationis religiosae beneficio, de donis a Deo Societati collatis, de perfectione, quam praestare vnumquemque Sociorum deceret, plurimum agebat: eâ modestiâ, quam miram vbique, et in rebus omnibus obtinebat: oculis ita submissis, vt acies, velut circumscripto limite, intra vnum, alterumue pedem contineretur. Obseruantissimus omnium erat, in quibus velut in [Note: 230 Exercitationes piae Andradae.] imagine, ac templo, Deum agnoscens venerabatur. Ad hanc se cogitationem assuefecerat, vt vbique locorum ad dexteram Christum Dominum, ad laeuam Virginem Matrem haberet. In mensâ Christum sibi cruci suffixum proponebat. Cruciatibus eius in horas diei distributis, singulas partes singulis recolebat horis, aeternoque Patri offerebat, suam vnicuique certam precatienem adiungens, nunc pro Summo Pontifice, nunc pro Regibus Christianis, nunc pro defunctorum animis, alias pro necessitatibus alijs. Praeter vsitata rofaria, et solennes Deiparae, cui addictissimus erat, honores, texebat ei quotidie tale coronae genus. Generatim res creatas mente collustrans, inuitabat separatim vnumquodque genus, vt de virtutibus admirandis, deque ornamentis amplissimis, quibus cumulata est, Deo gratias agerent: gaudens ipse, ac gestiens, quod summa illa Regina ijs bonis omnibus, et celsissimo gloriae culmine frueretur. Iam diu singulis horae quadrantibus in conscientiam inquirebat suam. Per sesquiannum singulare examen in eo continuauit, vt ad voluntatem se se diuinam totum, ac penitus fingeret: cuius exercitationis quinos quartâ quaque horae parte actus instaurabat tanto profectu, quantum exacta obedientia, quantum, qua supremum languorem tulit, aequitas animi declarauit. Nihil enim neutram in partem seu vitae, seu mortis specie commotus est. Quin vbi vincere morbus caepit, omnes admirabantur securitatem, atque laetitiam, qua de morte, tanquam de migratione, in familiare domicilium, cunctantem prope incusans: et a quolibet accipiens in caelum mandata, accipiebat, reddebatque sermones. Monente socio, vt morbi vexationem pro suis delictis offerret Deo: Non id faciam, inquit: non refugio, in offensi Dei mei poenam, quemcunque ignem: hoc quicquid est, in gratiam suam bonus Dominus, proque amore suo dignetur accipere. [Note: 231 Obedientia eiusdem.] Immensum gaudebat, quod in religiosâ obedientiâ moreretur. Rogante Fonsecâ quid vellet fratres a Deo sibi precari: Vt, inquit, eius de me voluntas vndecunque fiat. Alias vero inrerrogatus, quid vellet a fratribus pro se fieri: quamuis iterum, atque iterum, vt aliquid explicaret admonitus, aliud non potuit exprimi, quam id iucundissimum fore sibi, quod obedientiae placuisset. Rursus quaerenti quid se maxime solaretur eo tempore: Obedientia, inquit: Et


page 251, image: s251

in qua vellet maxime virtute elaborasse: In obedientiâ, subiecit. Item supremo iam inunctus oleo admonitus, vt vni fratrum expromeret, in quo maximum eius profectum cuperet: In obedientiâ, respondit. Quae curationis gratiâ adhibebantur, vt obsequenter omnia, sic insuauia libenter, blandientia pene grauatim sumebat. Denique a principio monitus ne in dexterum latus recumberet, et ad vltimum constantissime obsecutus, cum iam moribundum naturae impetus in eam partem, quo scilicet sinistrae fatigationem leuaret, vertisset; disputantibus inter se fratribus, vtrum ita sinendus esset manere, quando iam tam prope ab fine abesset; ex eo sermone recordatus (vt apparuit) moniti; vltro se ipse conuertit, dicens: Tamen: hoc est, etiamsi nihil refert ad vitam; tamen ad obedientiam praestat, ne id quidem laxamenti naturae permittere, sed obedientiae immori. Exanimum corpus gratior, quam cum viuum integer sanguis, atque aetatis ver pingeret, serenitas quaedam, ac pulcritudo vestiuit. Itaque cum linteis ad sepulturam more patriae inuolueretur, aliquot praeter morem horas relicta facies detecta est, vt Sociorum indulgeretur luminibus, qui iterum, ac saepius intuendo, et beati iam fulgorem animi delibando, Deumque in caritatis suae delicijs laudando, expleri nequibant. Inde diu nulli fuerunt inter Socios Conimbricenses alij sermones, quam de Francisci Andradae virtutibus, magno cum omnium incitamento ad imitanda, quae laudabant. Et fuere, qui rem quampiam aggressuri, vt ad optime gerendam excitarent se; illum proponerent sibi, cogitarentque si agenda Andradae res ea foret, quemnam ad modum esset acturus. [Note: 232 Eiusdem ad huc pueri erga moribundos sedulitas.] Tum item vulgata est illa pueri ante initam Societatem singularis, ac propria virtus. Dum Conimbricae studiorum causâ diuersabatur, vbi cognouisset quempiam in paraeciâ sua moribundum esse; domum eius adibat gestans sub pallio Crucifixi effigiem, et candelabra bina cum cereis: locoque apto arulâ in aegri conclaui excitatâ, et ibi Cruce, candelabrisque positis, et incensis candelis, ad hominem accedebat, exhortans, atque confirmans, et colloquia cum Christo Domino instituens, pij modo, peritique Sacerdotis, nunquam desistens, donec vel animam aeger exhalaret, vel capax auxilij esset. Quae res cognita adeo viciniae, et curialibus placuit; vt iam, si quae talis necessitas ingrueret, accersendum ipsimet puerum (sic enim nominabant) dicerent. Haec sunt gratiae Christi miracula: cui nulla cum sit non idonea aetas; quanto sim plicior, ac purior, tanto est aptior puerilis: in cuius floridâ amoenitate, caelestis quoque artificij suauius rident colores. Condemnat autem iustus mortuus viuos impios, et iuuentus celerius consummata longam vitam iniusti: neque id solum, sed militibus sapientiae veteranis cana Tyronum perfectio cum salubrem pudorem inijcit, [Note: 233 Conimbricensium Sociorum caritas.] tum calcar blandissimum addit. Ceterum quos ad oppetendam pro caritate mortem Conimbricenses quoque socij gererent animos, declararunt. Primo cum institere permulti ex Prouinciali, vt liceret Olisipponensibus auxilio ire: quorum nulli permissum, nisi domestici valetudinarij procutatori, ob vsus, peritiaeque praerogatiuam. Deinde cum ex plebe Olisipponensi profugum quendam haud procul iacere allatum esset; tela mortis haud satis fugâ elapsum. Tum enim conuocatos in vnum Fonseca cum interrogasset, ecquis ad expiandum, coufirmandumque miserum satis animi haberet; confertim in genua prociderunt, suum quisque caput in periculum offerentes: ex quibus lecti duntaxat duo, qui persuncti pietatis officio sospites redierunt. Ad iuuandum quoque Pagum, quem lues infecerat, vitam, et operam detulerunt: sed Episcopus remisit, quod Parochus [Note: 234 Eborensium quo que seruor.] bene partes suas obiret. Aliquanto plus praestiterunt Eborenses. Namque ex tantâ Olisipponensi frequentiâ per omnem Lusitaniam fugâ dispersâ, cum Eboram multi venissent, receptis intra moenia integris, peste attacti milliario, ac dimidio procul moenibus iacebant: nec erat, qui morientibus consueta piacula ministraret, nec qui puluerem inijceret mortuis. Hanc destinatam sibi benignitate Numinis Collegae Eborenses prouinciam iudicarunt. Quam cum certatim vniuersi deposcerent, ne plures, quam necesse esset, in casum darentur; quatuor duntaxat bini Sacerdotes, laicique delecti sunt. Eos miserabilis turba,


page 252, image: s252

veluti lapsos e caelo Angelos, exceperunt: placuitque diuinae clementiae omnibus prope cum animi, tum corporis restituere sanitatem: quatuor solum desideratis, quibus Socij, cum in supremo illo, maximoque, vtpote rem aeternitatis secante certamine, sedulo adfuissent; defunctis iusta funebria, et sepulturae beneficium addiderunt: et ipsos tandem bene, feliciterque prouinciâ administratâ, sospites ceteri Socij, cum pro deploratis habuissent, incolumes praeter spem, et plenos frugum caelestium reuisentes, complexu laetissimo exceperunt. Secundissimo rumore Patrum Olissiponensium caritatem Lusitania cuncta celebrauit. Pro Martyribus habendos Cardinalis Henricus ad Generalem Borgiam [Note: 235 Regis in Societatem studium.] scripsit, qui in eâ procuratione ceciderant. Et, quoniam tam multis orbata, et adeo praestantibus Prouincia viris erat; ex Pontifice postulabat Rex, vt quadra ginta Sacerdotes, veteri Societatis instituto, nullâ solennium votorum editâ professione, creari ins esset: pollicens de suo sacerdotia, vel patrimonia, si quando cuipiam eorum mendicitatis periculum immineret. Sed Borgiae visum est, cum ad se literae perlatae essent, debito Pontifici obsequio conuenientius hac [Note: 236 Laudat Borgia caritatem Sociorum Lusitanorum.] Regis liberalitate non vti. Itaque literas eas reddi noluit. Magnopere autem laudans pietatem Sociorum, qui gloriosae morti obiecerant se animarum causâ, et excitans ad pergendum, quod opus hoc vocationis nostrae esset; non precum modo auxilia, sed et hominum supplementa pollicetur: simul affirmans, qui praeiuerint in caelum, nihilo minus inde prouinciam adiuturos: et in eorum loca Deum (vt nunquam liberalitate vincitur) nouam sobolem magno soenore submissurum. Rex, et Cardinalis, vbi periculum increbuit, Olisippone egressi, [Note: 237 Rex ab Eborensi Academia pulchro ordine excaeptus.] varia subinde mutantes loca, Eboram Octobri mense venerum. Excepti sunt ab vniuersâ Academiâ summâ obseruantiâ, et magnifico apparatu. Rector erat Pater Georgius Serranus. Is scholasticos omnes cum in Gymnasium conuocasset, ordine obuiam misit eâ regione vrbis, quae fert ad aedem Diui Sebastiani extramuranam. Praecedebant prima rudimenta discentes pueri: qui partim lauro, partim aliâ decorâ fronde ad innocentiae magis gratiam, quam scientiae praemium coronati: et partim palmis insignes christianae religionis initia concinebant. Sequebantur aetate adultiores, et literis: qui variâ antiquitatis cognitione, reconditisque Poetarum, et Historicorum operibus, et ditiore Rhetorum supellectile ad Humanitatem instruebantur, et Eloquentiam. Adhaerebant sui quibusque Magistri, et identidem viri graues patritiorum ex ordine, velex Academiae magistratibus inauratis bacillis euntium incessum moderabantur. Pone subibant, qui Dialecticorum argutias, et certas peruestigandae vias veritatis persequebantur: accedentibus, qui scrutando naturae opificio, et his, quae vltra naturam sunt contemplandis operati erant. Tum magisterij dignitate praediti, vel diuinae sapientiae donati laureâ suorum quisque insignibus honorum nobiles. Eos Religiosi de Societate scholastici excipiebant: hos ex eâdem Doctores, donec agmen clauderet, proxime praegrediente Bedello, medius inter primos Doctorum Serrauus Rector. Eo ordine simul peruentum ad Regem; primus Rector eius manum, dein ceterorum quidam exosculati. Omnia Regis consummauit benignitas, cum in gratiam sic accepit, vt nihil vnquam siue iucundius, siue magnificentius spectatum sibi profiteretur. Proximis deinceps diebus ipse, et Cardinalis, alijque Procerum in Gymnasio honorifice excepti cum apparatu Musaeo: eleganti quoque fabulâ comicis, tragicisque temperatâ motibus exhilarati. Cumque Cardinalis familiari facilitate in Collegio ipso diuersaretur; Rex totum haud semel, et scholas prope quotidianus auditor inuisit. Praeter cetera illud admirabatur, Theologiae quoque Professores, et summo in pretio apud populum viros, infimis domi, vel in coquina, muneribus inseruire: auditum videlicet adhuc magis, quam compertum habens, religiosa simplicitas quantum ab seculi vrbanitate distet: quamque diuersa sit in Christi, et mundi aulis ambitio: cum primatus, vt hîc a vertice, ita illic ab imo petatur.

[Note: 238 Manopotapia missio.] Per huius anni Ver expeditionem in Manomotapae regnum adornauit, Francisco Barretto, qui Goae Praetor suerat, ei praeposito: qui, cum se prouinciam


page 253, image: s253

suscepturum negaret, nisi aliquot Sociorum praesidio instrueretur; quatuor libenter sunt attributi, vt, si qua forte daretur accessus, in eo solo, quod Consaluus Sylueria triumphali olim sanguine irrigarat, fidem Christi consererent. Ergo Franciscus Monclarus, et Stephanus Lopius Sacerdotes: Laicique Consaluus Dinius, et Dominicus Consaluius missi. Qui, cum in Mozambicum venissent, militibus magnam partem, vt infra reddetur, morbo, cladibusque alijs absumptis, expeditione exitum non sortitâ, docendae quidem religionis occasione frustrati [Note: 239 Visitatoris Indiae res.] sunt, sed praeclaram nacti exercendae caritatis. Indiae Visitator Consaluius magnum domi, forisque ad res Christianas momentum attulit, non solum praeclaris monitis, ac praeceptis, sed magis omnium virtutum actionibus ad absolutam religionis formam praecurrens. Quippe in Goano Collegio humilia, tyronis instar, ministeria obire, et Patrum, Fratrumque necessitatibus inseruire adorsus; iter ad perfectionem melius manu, quam ore monstrabat. Itaque omnium animis eius ardore incalescentibus (vt maxime noua permouent) solennis votorum instauratio, ineunte anno, nouo quodam animi sensu peracta est. Nec fuit quisquam, quin sedulo amouere studuerit quicquid sibi priuatim caeleste curriculum [Note: 240 In votorum instauratione facta a Socijs abdic atio.] poterat retardare: ac nominatim, quo propius ad sanctam Christi Domini nuditatem accederent, eique vni in vnum collectis ad haerescerent studijs, quicquid ex communiter concessis (aliud enim nihil habebant) paulo habebant carius, reliquias sacras, praecatorias lineas, icunculas, libellos seu typis, seu calamo scriptos, alia de genere hoc magnâ alacritate se penitus expoliantes, vltro ad Consaluium detulerunt. Quae non solâ in Indiâ, sed per cunctam Societatem solennes expoliationes identidem cum essent, hodieque sint; detur hoc Goano. rum Sociorum ardori, vt de ipsis proprie referatur. Multa in Goano Collegio, quantum natura loci permisit, ad communem Prouinciarum morem accomodauit. Posita in orâ Cambalae domicilia, Tanaam, Bazainum, Maim, Damanum visit, magno cum incremento tum priuatae pietatis, tum publicae. Vt enim recenti impetu ad sui culturam animi pro se quisque Sociorum incubuit; ita in proximorum quoque vtilitates elaborauit ardentius. Siquidem et fabrilia videre est ferramenta, cum cote magister extimularit, plus operis, leuiusque moliri. Multi ad Ecclesiam aggregati cum alibi, tum praecipue in Salsettanâ continenti: quos inter et celeberrimus Iogues. Hunc conspicati Neophyti, cum in pagum Vernam forte venisset, pene captiuum ad Patrem Andream Fernandium [Note: 241 Ioguis celeberrimi baptismus.] Sanctae Crucis Ecclesiae praesidem pertraxerunt. Aetate videbatur annorum quinque circiter, et viginti. Ac suum perbelle Monachum Satan ornauerat. Vestitu attrito vtebatur, et lacero: ne scilicet nobis nos placeamus, nisi philosophiam vltra scruta profiteamur. Pendebat ex humero sarcina, in quam friuola quaedam, velut religiosa monumenta, congesserat. Hinc ab lateribus aenea scutella, inde excauatum in cucurbitae formam poculum. Brachia, et crura, item manuum, ac pedum articulos ferreis circundederat annulis. Fistulam e ceruice suspensam, buccinam venatoriam manu gerebat: quibus inflatis aduentum suum in oppida gloriolae mancipium praesignificabat. Ad haec mortis meditandae monumentum (an per errores volatici, emortuique ingenij documentum?) extinctam ferebat auiculam vniuersâ cum plumâ. Caeterum forma ipsi corporis egregia erat, vultus modestus, nec lingua infrenis: barba, et caput abrasa. Exigui tantum circuli spatio comam in vertice raram, sed promissam, beneque comptam reliquerat: qualis Iaponum mos est: contrarius Sacerdotibus nostris, qui tantum verticis radimus, quantum illi intactum relinquunt. Ligna quaedam in aures quatuor, aut quinque locis perforatas inseruerat, tanquam professionis argumenta. Hoc habitu cum ante Patrem Andream stetisset, interrogatus quo consilio tantâ se asperitate frangeret; anteactae vitae commissa expiare se, et prospicere saluti respondit. Tum Andreas: Metam quid em, mi homo, proposuisti tibi non malam, sed aberras a viâ. Multisque rationibus neque expiationem criminum, neque salutem aeternam, nisi in verae cultu religionis, summique rerum parentis, atque reparatoris cognitione ostendens posse consistere;


page 254, image: s254

hominem, nimirum diuinâ intus perdocente sapientiâ, ita permouit; vt continuo responderit: quoniam Deo ita placeret, velle fieri christianum. Ac protinus magnâ et Christianorum, atque Ethnicorum turbâ sectante, progressus in forum, ibique rogo excitato, subitoque igni, varium illum, ac multiplex Iudificantis Daemonis instrumentum colligatum in fascem iaculatur in flammas. Vt vero per otium christianâ imbutus est disciplinâ; maiore diuinitus luce perfusus, domum regressus, inde secum matrem, cum filijs tribus germanis suis, [Note: 242 Iogues alius Ignatij nomen quare sibi in baptismo delegerit.] Vernam ad Catechismum, et ad Christum adduxit. Eiusdem Sectae vir alius in Trauancoris orâ baptizatus est: qui Religiosorum Societatis admiratus virtutem; auide quaesiuit, quis eorum ordinis repertor, et magnus (vt aiebat) parens esset: cognitoque Ignatium appellari; ad viri venerationem id sibi nomen delegit. Inter haec Ludouicus Taidius Prorex cum Prouinciam offendisset grauiter a Malabaribus Mahometanis infestam; vt optime armis, virisque e Lusitaniâ venerat ad bellum instructus; non solum dimissis Septentrionem versus, et meridiem classibus, pacare maria; sed etiam, quantum fieri posset, periculorum, et praedationum [Note: 243 Onoris expuguatio.] semina excidere aggressus est. Itaque magnâ extructâ classe ad Onorrem, et Bercelorem in Canarinorum orâ expugnandas arces contendit. Onor et propugnatoribus, ac situ munita oppugnationem triduo sustinuit. Tertio die, qui clarissimae Virginis, Martyrique Catharinae sestus illuxit, vltro deditionem [Note: 244 Patres Sebastianus Consaluius et Martinus Sylua in exercitu ducti] fecit. Duxerat Imperator in exercitu duos e Sancti Pauli Collegio Sacerdotes, Sebastianum Consaluium, et Martinum Syluam. Is, quo die Lusitani castrum ingressi sunt, Franciscano Custode in gratiarum actionem sacrificante, verba ad concionem fecit. Idem in eâ expugnatione periculis summis defunctus est. Nam vt primum excensio facta est, dum conatur globo militum animos addere, et Crucifixi Domini signum ostentat, emissa ab hoste artificiosi ignis olla huc, illuc magno impetu volitans in eum impulsu sibi cauentium militum prolapsum incidit: sed ita, vt vestem duntaxat discerpserit, intacto corpore. Deinde saepius tormentarij globi ita proxime viri caput praeteruolarunt; vt propius sine noxâ non possent. Hac arce captâ, Prorex copias vltra ad Bercelorem duxit, quae ab Mahometanis vim experiri non ausis deserta in potestatem venit. Patres ambo substiterunt curandis Onori militibus, qui ex vulneribus decumbebant. Haud minus militares necessitates subleuatae Cocini, vbi Iacobus Menesius cum [Note: 245 Cocini res gestae.] triginta Nauigiorum classe, ac mille ferme armatis hybernauit. Inter omnes conseruata, vel restituta pax, licentia, visque compressa. Ante omnia priuatis, publicisque sermonibus effectum, vbi conscendendum fuit, vt de laudabili more Indicorum militum vnusquisque curaret conscientiam. Itaque multi etiam publicis sponte flagris commissa vindicarunt: et praeter Socios nauales militum octingenti in Collegio expiati, caelique mensâ refecti: vt mirum non sit egressis ad custudiam littoris eius frequentes Deum ex hostibus, et praeclaras dedisse [Note: 246 Emmanuel Texeria Melchio ri Nunnio in Coccinensis Collegij procuratione succedit.] victorias. Procuratio huius Collegij post Melchiorem Nunnium, quem Goae Visitator tenuit, Emmanueli Texeriae demandata est. Is nuper serio susceptum Ethnicos pelliciendi negotium longe promouit: et suffragante Lusitano Praefecto ab Cocinensi Rege impetrauit, vt Palurti, qui recentium Christianorum est pagus, liceret templum extruere. Leucas circiter viginti Cocino in Austrum abest Porca Oppidum, quod et Regioni dat nomen. Eius quoque Regulus cum Cocinensem Regem grauiter aegrotantem inuisisset; ab Texeriâ, et Lusitanorum Praefecto excitatus, quae Cocinensis Rex imperij sui Neophytis beneficia dederat, concessit popularibus suis, qui ad Christum accederent: vtque templa christiana non Fidelibus modo, sed etiam Ethnicis pro asylo essent. Alij duo Reguli, quo facilius in Lusitanorum venirent amicitiam; praedicatores christianos postularunt. Eo missi rerum statui speculando Socij duo, optime praeparatum [Note: 247 Gaspar Aegidius Neophytus magnae vir tutis.] ad opimam messem inuenerunt solum. Inter Neophytos Cocinenses longe fides eminebat, et ardor Gasparis Aegidij. Qui, cum animaduerteret haud modicum praeparandae religionis impedimentum, quod Competentibus instituendis nullum receptaculum esset; suis sumptibus Catechumenos, in aedibus


page 255, image: s255

ad eam rem comparatis, alendos depoposcit. Cuius honesta vidua imitata virtutem; non modo alendis, verum etiam erudiendis faeminis operam, et impensam benigne detulit. Denique aliquot magnifice adornatis baptismis, hoc anno Cocini fere quingentis capitibus piorum coetum Collegij industria locupletauit: Deo etiam singularibus, vt consueuit, pietatis suae pignoribus aspirante [Note: 248 Conuersus qui dam Paganus Beatae Virginis monitu.] coeptis. Paganus erat genere nobilis, quem Patres nostri per se, perque communium amicorum consilia, ac preces conati saepe a falso cultu auertere, scopulum verberarant. Sed quo die Sancti Iacobi solennes honores instaurantur, ita euenit, vt Christianos circa vrbem mussens catechista Sacerdos cum socio ad eum diuerteret, perque humaniter acceptus precaretur, vt tandem aliquando respiceret se, atque obedientem veritati praeberet. Cui Ethnicus, non vt ante consueuerat, tergiuersans, et pertinax, sed mirâ alacritate respondit. Nihil amplius in se recusationis futurum: proximâ nocte augustâ specie visam sibi Reginam, quam, ex frequenti cum Christianis vsu, etiam ipse Dominam nostram appellabat: eamque talibus ad se verbis loquutam: Crastino matutino christianus Sacerdos hâc iter habebit: Tu, quicquid ille auctor erit, facesse. Ergo, quoniam vultis, inquit, me christianum fieri; en ego praesto sum: me, et omnem pariter domum meam facite christianam. Ita post paulo laetus cum suis in Collegio ad salutarem fontem accessit. Nihilo erat minus pecuniâ, et negotijs, vmbraticaeque legis peritiâ clarus ludaeus nomine Ioseph: qui Cocinum (vnde erat [Note: 249 Indaei primarij conuersio.] domo) cum Bengalâ rediret; Coulani graui morbo, ex quo decessit, implicitus; vnum e Patribus aduocauit, sepeque ingeminans multo cum fletu: Nimium diu se aberasse caecum, et pugnasse cum Deo: Nunc demum Christo Iesu, quem Dei filium in lege promissum crederet, velle duram ceruicem subdere, et quicquid Romana Ecclesia doceret, totâ mente complecti: Etiam atque etiam rogabat, vt sibi salutarem aquam inijceret. Pater gratias agens Deo, quod per morbi perniciem salutis principium homini praeparasset; pia eius vota non distulit: continuoque ille de duro lapide verus Abrahae filius, nouâ quadam voluptate, ac luce perfusus, ita suauiter coepit, ita magnifice de Christianis mysterijs verba facere; vt quotquot aderant, in lacrymas irent. Literas etiam, paulo ante quam moreretur, ad Cocinensem Antistitem Henricum Tauoram scripsit, quibus, post rogatam veniam, quod eius monitis tandiu obstitisset; certiorem faciebat, se tandem a diuinâ bonitate victum, suscepto baptismate, iter caelum versus ingredi. Quae, et alia huius generis multa vehemens commoti a Deo animi studium spirantia dum legit Antistes, ei quoque oculi maduerunt. Praeter hunc quadringenti [Note: 250 Coulani multi baptizzati.] quadraginta septem Coulani in Collegio baptizati. Multi item in Trauancoride orâ, cuius procuratio ad id Collegium pertinebat. In his grandaeuus [Note: 251 Pastor centenarius Christia nus efficitur.] Pastor annorum ferme centum canitie pulcrâ, nec sine caluitie venerandus, qui prope oppidum ipsum Trauancor praetereuntem conspicatus Patrem, Ecclesias illius plagae lustrantem, ouibus in agro relictis, ad eum accessit rogans, vt secum duceret, et christianum efficeret. Ductusque Raquemangolanum pagum Christianorum, et baptizatus, paucis interiectis diebus excessit e vitâ. Multa his adijci possent miracula fidei, si talia coaceruare in haec monumenta consilium esset. Illud tamen apponam, Adolescentem christianum Coulani apud Patres agentem, egressum ad lignandum forte cum deprehendissent, abduxerant sui, vt qui vanis Deorum cultibus tenebantur. Pius adolescens amorem religionis ante naturae necessitudines habens, vt primum opportunitas data est, fugam arripuit. Dumque Coulanum rediret, in tigrim non modo feritate, sed et magnitudine [Note: 252 Tigris Neophy to blanditur.] immanem incidit. Tremefactus belluae conspectu ad diuinum auxilium, in quo spes vna supererat, fugit: repetitoque saepius vitali Crucis signo se munit. Mirum dictu, eo tigris repente mansuefacta propius accedit, adolescentique vix mente prae pauore constanti, et nihil nisi Cruce se consignanti [Note: 253 Tranuancoridis orae in fide progressus.] blandissime lambendo adulatus, tum recedit innoxia. Ille iter, tanto corroboratus experimento, prosequens, eo laetior ad Patres remigrauit. Trauancoride in orâ, nempe Rege, quanquam Ethnico, nil morante, ac potius fauente,


page 256, image: s256

processit bellê christiana res. Iam quinque et viginti numerabantur in eo tractu Christianorum pagi, ex quibus quindecim ferme millium capitum numerus conflabatur. In vnoquoque pago, tribus exceptis, suae stabant sacrae aedes aedituis impositis: quos Patres, cum ipsis nequaquam liceret assidue interesse, in multis functionibus vicarios sibi substituebant. Canacopolas ibi, vt et in orâ Piscariâ, nominant: quorum est, praeter templi custodiam, et ornatum, rudes, ac pueros bis quotidie christianis praeceptis imbuere, discordias amoliri, statis temporibus conuocare plebem in aedem sacram ad preces, notatis absentibus, vniuscuiusque obseruare mores, ac fideliter Patri, vbi is accedat, referre: ante [Note: 254 Sacrae Aedes ibidem erectae] omnia infantibus periclitantibus opportune exhibere baptismum. Duo condita hoc anno ex ijs, quae numeraui templis, vnum Mampoli, alterum Carangolani. Mampolis quinque Coulano lencis abest septem millibus incolarum frequens: quorum haud paucis iam fidem amplexis, cum ceteri haud difficile amplexuri viderentur, suis Pagodis nihil addicti, pagi totius Christo subdendi spe, Patres multos iam annos in occasionem templi ibi excitandi imminebant. Obstabat Regina Chirangae, cuius in ditione est Mampolis, verita ne Lusitani portus, et aquationis opportunitate illecti (nam propter fluuium nauium potentem pagus est) extructo templo arcem adijcerent. Sed Rex Trauancoriensis, cui Chirangensis Regina paret, susceptâre, tentatâque per literas, vbi parum profecit, vnum e sui Regni procuratoribus (Pulam ipsi vocant) Mampolim cum armatis misit, iussum terrore, vique Reginam, nisi sponte maneret, in officio, Continere: sed vi opus non fuit. Ipsemet Pula (qui vtinam et animo coluisset) Crucem suâ manu statuit: continuoque templum aedificatum est, in quo caelestis Hostia natali primum Deiparae die sacrificata, eodemque die aliquot baptismo geniti, et matrimonio christiano iuncti. Multo minore negotio alterum illud [Note: 255 Ciarauensis Reguli liberalitas.] conditum est templum Carangolani. Regulus Ciarauensis non modo permisit condi, sed ad templum, et ad Sociorum tectum materiam prolixo animo dedit. Haud procul abest Carangolano Couar oppidum propter amnis opportunitatem eo tempore Christianis, Ethnicisque, et Mahometanis frequens, Regulo Cianganatae subiectum, quem Mahometani, pro innato christianae religionis odio, ab concedendâ templi aedificatione annum iam quintumdecimum abducebant: eo essicacioribus monitis; quod eorum commercium valde erat Regulo fructuosum. Verum vbi Carangolanum Christiani Couarienses, templi ducti commoditate, migrare coeperunt; metuens Cianganatanus oppidi sui solitudinem, quod tot annorum flagitatione extorquere Patres nequiuerant, vt Couari [Note: 256 Res in Amboino.] templum vero Deo fieret; vltro ipsemet detulit, Hoc demum anno in Itu praecipuâ Amboni insulâ Consaluus Pereria arcem extruxit Lusitanae ditionis, et christianae Ecclesiae propugnaculum. Delectus is arci locus, quod ea praecipue gens, Gimillo duce, coniuncta cum Iais, alias oppresserat insulas Lusitanis, et Christo ereptas. Anno superiore dederant Ituani fidem arcem apud se aecepturos: sed huius initio anni cum praemissi legati Consaluum venire ad eam aedisicandam nuntiarent; solicitati ab Iais, qui paulo ante cum duobus iuncis, alijsque minoribus nauigijs Itum appulerant, eorumque auxilio freti, vix manus a Legatis abstinuerunt. Eâ re Mendornelas praetoriae ductor nauis Iaos aggressus, nauigia eorum iniecto igne consumpsit, Iaorum plerisque, Ituanisque in rupem vndique abruptam, planeque inaccessam fugâ elapsis. Quorum expugnatione frustra tentatâ, Consaluus ad gentis oppidum copias duxit, omniaque ferro, et Hammâ corrupit. Ea vastitas Mahometanos in rabiem egit. Deuouent sese, et Amoci, vt illi aiunt, effecti, in primam aciem velut lymphati feruntur, magno quidem cum suo malo. Eorum Cacizius impiam animam ibidem reliquit. Dux aegre fugam arripuit, scisso ventre, erum pentibus intestinis. Cecidere multi ab [Note: 257 In expugnatione Turcarum Secij cum Crucibus praeeuat] Lusitanis quoque. Vincentius Dias e Societate laicus cum Odoardo Menesio in primâ acie ibat, Crucem elatâ manu praeportans: cum Consaluo Pereriâ, et reliquo exercitu item suam praeferens Crucem Pater Petrus Mascarenia sequebatur. Ac Vincentius quidem lanceâ perstrictus in brachio est: sed tot alijs


page 257, image: s257

super alios valide percussus ictibus; vt haud dubie superaturus non fuerit, nisi prouide milites eum quoque firmâ induissent loricâ. Hac reportatâ victoriâ, coepta est arcis aedificatio. Sperabant enim suâ sponte reliquias hostium, statim, vt impositum sibi iugum illud viderent, imperata facturos. Ex materiâ extructa, vt ijs locis apprime firmâ. Duorum spatio mensium (tam multi ex vniuersis [Note: 258 Ara in Itu aedi ficata.] Amboini insulis, oppidisque Christiani pariter, et non Christiani confluxerant) perfectum est opus, inclinato iam Maio coeptum. Denique consilio, ac virtute Consaluus vniuersam Amboinum pacauit: ac ne se inuicem oppida, pagique [Note: 259 Adbaptismum concursus.] assiduis consumerent bellis; cuncta mutuo foedere colligauit. Inde populorum multitudo tanta statim coepit baptismum rogare; vt Patribus illa esset omnium aerumnarum acerbissima, quod non plurima cuique brachia, et ora suppeterent, quo possent tantum animarum Satanae ereptum in felicitatem sempiternam inserere. Tum Petrus Mascarenia, Ludouicus Goens, alijque pauci per Insulas, Pagosque dispersi, consolari Christianos veteres, restituere Cruces, erigere lapsos, Mauros, Ethnicosque auidissime ad fidem accurrentes excipere: adeo vt paucis mensibus, praeter infantes, octo adultorum millia recepta in Ecclesiam sint, religionis sanctitatem diuinis etiam confirmantibus signis. Catechumeno enim puero Cacizij sepulcrum demolienti, repente dolore coepit immani guttur vrgeri, faucibus foede intumescentibus: quae res ceteros vehementer deterruit. Itaque relato puero domum, illico perterrefacto populo referta est. Defertur [Note: 260 Sacrae aquae virtus.] trepidus ad Patrem nuntius, qui Diaboli terriculamenta noscitans, iussis bono animo esse Catechumenis, raptim accurrit, puerum baptizat: continuoque, sacrae attactu aquae, fugato Daemone, dolor, ac tumor e faucibus omnis abscedit. Hic rei exitus christianae religionis admiratione gentem compleuit: tamen, qui baptismum nec dum susceperant, tamquam diuino munimento destituti, Mahometica fana, suaque Idola contingere ipsi non ausi, ad ea euertenda christianorum puerorum agmina adhibebant. Ecce autem dum in Amboino regerminat generosior, pulcriusque reflorescit diuina seges, noua praeter spem in [Note: 261 Mauricarum Insularum vastitas.] Mauricis Insulis vastitas. Boccanorae dominus Regi Ternatino subiectus, superioribus quoque annis vehementer Mauricarum Christianos vexarat. Is callidissimâ simulatione, quandiu Consaluus Pereria praesens in Maluco fuerat, pollicitus large satisfacturum, resque Christianis, et libertarem redditurum, vbi secedentis in Amboinum Consalui terga conspexit, existimans inde porro in Indiam rediturum, sibique impunem fore perfidiam, christianum in gregem multo crudelius inuasit. Sed in oppido, cui nomen Pune, diram exercuere carnificinam missi ab eo praedones. Horâ ante lucem ad Oppidum cum triginta nauigijs appulsi, plerosque puerorum infantium, ac mulierum saeuissime trucidant. Cetera multitudo magnam in partem beneficio fugae seruata. Fuit tamen vir magni inter Punenses nominis: qui cum conaretur innocentium prohibere necem, atque tueri Crucem; nunquam adduci potuit, vt fugâ (quod prodiue erat) sibi consulens, pia coepta omitteret. Itaque iuxta Crucem, pro qua pugnabat, [Note: 262 Punensis viri nex pro Cruce tuenda.] in frusta concisus est. Huius cladis nuntius haud facile est concipere animo, quanto dolore Patres affecerit, qui eam sobolem tot laboribus Christo genuerant, tot educarant: quorum prope sub oculos faeminae plusquam barbaricâ feritate confectae plagis: et adhuc spirantibus aperta viscera: viuique extracti foetus ante oculos non dum plane clausos discerptarum matrum concisi. Huiusmodi acerbitates, praeter continentia vitae suae pericula, ab vi, venenoque hostium, ab tempestatum et maris insaniâ, constantissimi illi Summi Regis praecones libeutissime exorbebant, vt legatione pro Christo fungerentur, ac bena patientes essent, vt annun tiarent.

[Note: 263 Amacusanae Ecclesiae origo] In Iaponiâ Amacusana Ecclesia interim exorta. Amacusa, et Xiquium vnâ Insulâ continentur. Sed Amacusanus Dyuasta multo erat opibus, et ditione Xiquiano superior. Amacusam Ludouicus Almeida profectus, factâ a Tono spe idei suscipiendae, initium baptisim a Praefecto oppidi fecit, vnâ cum familiâ, numero fere hominum quinquaginta. Praefectus nomen Leonis, gratam Iaponijs


page 258, image: s258

proceribus appellationem, sibi delegit. Eius inde socer, alijque centum vig inti, ac paulo post, aspirante Numine, enixeque collaborante Leone, ampliûs quadringenti lustrati sunt. Iamque diuinus ardorita vniuersum arripuerat Oppidum; vt vix quempiam inuenires e populo qui non sanctum lauacrum postularet. Quo citius, acriusque Satan, ac Bonzij contra coorti. Duos Amacusadoni germanos, congestis in Christianam legem, et Almeidam impudentissimis [Note: 264 Christiano rum ardor, et Martyrij cupiditas.] criminibus, incitant, vt fratrem suum ab Christianorum fauore cunctis iuribus auocent. De Leone in primis e medio tollendo, tanquam praecipuo Ecclesiae munimento, consilium capitur. Coguntur armati clanculum fere sexcenti per silentium noctis, vt primo diluculo Leonem, eiusque socerum nec opinantes opprimant. Ceterum, ne tantam rem penitus Amacusadono ignaro moliti perniciem sibi ipsi crearent; ei, quod moliuntur, exponunt. Is nefaria coepta, vt audijt, animo inhorrescens, minis, precibusque non destitit diro furori obuiam ire, ad vltimum addens, se quoque pariter moriturum: ac protinus Leonem totius coniurationis certiorem facit. Re inter primitias illas Amacusanae Ecclesiae extemplo diditâ, vt omnes primus Sancti Spiritus incendebat, agebatque ardor; fit ad Leonis aedes concursus mori pro Christo cupientium. Et quoniam rumor, vt assolet, verum amplificans, vna cum Leone, Christianos ferebat omnes neci destinatos; mulieres, pueri, puellaeque pretiosis, tanquam ad festum diem, indutae vestibus, ad sanguinem pro Christo fundendum celerrime conuenire. Leo, tametsi nihilominus erat paratus occumbere; non tamen permittendum omnino ratus, vt christianâ mansuetudine Bonziorum ignaua insolentia nutriretur, et in gregem piorum, quicquid libido ferret, impune expromeret; [Note: 265 Amacusadoni labefactatio.] domum suam validis munimentis sepsit: eodemque animo christiani iuuenes, ad arcendam vim, arma sumpserunt. Interim coniurati, cognito quam ab eorum coeptis: Amacusadonus, abhorreret; rursus ad eum primarium Bonzium allegant: primum quidem etiam, atque etiam rogantes, vt consilia eorum boni consulat: tum id impetrari si nequeat, vt suo arbitrio moriatur: certum ipsis Leoni non parcere. Quae desperata adeo denuntiatio Reguli constantiam labefecit. Itaque parumper cedendum tempori arbitratus; Leonis causâ desertâ, [Note: 266 Leonis constantia.] se se coniuratorum voluntati permisit. Amacusadono inducto, iam reliqua in expedito, ac tuto videbantur. Ergo idem, qui Principem expugnauerat, Bonzius ad Leonem mittitur fratrum Amacusadoni verbis denuntiaturus, vt, Iaponum more nobilium, ventrem sibi ipse fortiter secet, non expectatâ ignominiosâ ex alieno ferro nece, quam euitare non posset. Cum his mandatis ferox incedens Bonzius, vbi ad aedes Leonis peruenit, longe aliam, atque sperauerat, rerum faciem conspicatus, omnia diligenti septa custodiâ, et firmis occupata praesidijs, eo territus apparatu, mandata quidem peregit; verum nequaquam eâ, qua praemeditatus erat, ferociâ, et animositate. Leo respondit nullam sibi in praesens siue causam, siue voluntatem adesse ventris secandi. Fratribus Amacusadoni, vel Bonzijs si quid secum rerum esset; praesto essent, cum commodum videretur: eodem se vestigio opperiri. Haec Bonzius pro eo, quem conceperat, terrore vna cum apparatu sic retulit coniuratis; vt posito armorum consilio, tantum vrgere Leonem verbis institerint, vt, peregrinis abiectis, ad patrias se religones reciperet. Id enimuero sibi grauius morte cum diceret tyro Christi fortissimus; rogant, vt velit egredi Amacusâ. Quod cum item abnueret; Bonzij, vnaque Amacusadonus conuentum etiam atque etiam orat, et obtestatur, donet paci, donet Patriae, donet saluti omnium breuem absentiam. Ne christianae quidem rei expedire enatas propter eam turbas promiscuae caede restingui. Cum et hi parum proficerent; Almeida progressam eo seditionem videns, vt vix alia restaret ad quietem via, auctor fuit Leoni, vt christianae lenitatis, et fortitudinis speciem cedendo praeberet. Ad religiosi Catechistae, nec dum Sacerdotis [Note: 267 Eiusdem modestia.] vocem, quem nullae nec preces, nec minae aduersariorum tot, tamque potentium commorant, cum vxore, filijs, socero, et familiâ, mortalibus fere quinquaginta, Cocinocum Christi causâ exulatum concessit. Hac victoriâ vsi


page 259, image: s259

sunt Bonziorum praecipui pacatiores. Perlatae quoque sunt ab Rege Bungensi literae ad Amacusadonum, per quas mandabat, vt christianae causae patrocinium commodaret. Quae Proceribus ostensae item aliquid otij fecerunt. Sed nunquam impietas, praesertim victrix, bonâ fide mansuescit: neque fert rerum natura, vt arrogantia felicitate non conualescat. Is breui Bonzios furor peruasit, [Note: 268 Arrogantia felicitate fit insolentior.] vt vniuersi magno cuncta strepitu permiscentes, vno animo conuenirent ad Principem, conuitioque denuntiarent alterum e duobus: vel Almeidam iuberet facessere, vel ipsos continuo Amacusâ abituros. Id longe praestabat, vt abire malos in malam crucem sineret, iuberetque: sed. non dum paganum pectus tantum Christus intrarat. Tamen Regis Bungi prolatis literis, quibus aiebat sibi esse obtem perandum; frementes, secumque truculentum quiddam immurmurantes reiecit. Nec eo retardatus Almeida est, quo minus animas numero quingentas, quas iam affatim erudierat, ceteris paulo ante initiatis adijceret. Tum vero nouâ exutus praedâ furere Satan, furere Bonzij in omnes se versare [Note: 269 Noui in Christianos tumultus.] partes, proxima, longinqua tentare. Demum tres instigant e vicinis Dynastas, qui Amacusadono, si peregrina suas in terras inuehi patiatur sacra, bellum denuntient. Iderat non obscure ad extrudendum Almeidam comparatum: neque eum fefellit. Itaque, Amacusadono rogante, et nihil non in sedatiora tempora pollicente, cum satis iam Ecclesiae eius firma posuisset fundamenta, coram Cosmum totâ de re edocturus absecssit, vnum, et alterum e peritioribus Iaponum loco suo vice Magistrorum relinquens: quibus item, non longo post tempore, solum fuit mutandum. Persimili varietate casuum in Bungensis regni Oppido, [Note: 270 Indae oppidi Christiani pri. mi.] nomine Inda, Melchior Figeredius primas Ecclesiae plantas conseuit. Indae, et Mixi quatuor erant veteres Christiani, quorum et moribus, et adhortationibus permoti profani cupiebant de diuinâ lege cognosecre. Missus est e numero Sociorum Guilielmus Sacerdotij expers, qui sedulâ catechesi plurimis praeparatis, centum sexaginta per genitabilem rorem, et auram illuminauit. Ex eâ velut scintillâ diuinum statim incendium longe, lateque summos inter, et infimos [Note: 271 Tonus Bungensis suos Christianos fieri petit.] propagatum est. Itaque etiam Tonus Bungensis Reginae affinis, eorumque locorum patronus ad Patrem Melchiorem scripsit, pergratum sibi fore populos sibi creditos legem christianam amplecti: rogans, vt administros, quales id opus posceret, destinaret. Idemque in omni sermone Christi instituta com mendans, ad ea suos familiares, ac ceteros, quibus cum agebat, viros principes incendebat: nisi certa causa impediret, diserte confirmans, non se voce magis, quam re ad baptismum omnibus praeiturum. Postremo etiam aream, materiem, [Note: 272 Sacra promouet.] et auxilia cetera ad extruendam protinus aedem sacram vltro donauit. Ex hac ita propensâ voluntate Principis magis sensim, ac magis in popularibus baptismi ardor exarsit. Itaque maturandam sibi eo profectionem Melchior duxit. Ad eius aduentum continuo Tonus in praecipuo pago, vbi sedem habebat, denuntiari publice iussit, omnes pradicationi diuinae legis interessent: tum, si visum esset, mysticum lauacrum, quam quae optimo iure licet, capesserent. Confestim Euangelica tuba inflari coepta, tanto hominum ex varijs pagis accursu; vt quatuor lecti praecones per diuersa loca fuerint disponendi. Duo nobiles Regis familiares cum suis, et multis e populo in Ecclesiam adsciti. Inter ceteros multi edocti, Christoque geniti innocentis aetatis, quorum continuo puris, ac suauissimis vocibus laudes victricis Crucis, et sanctae legis dogmata decantantium totus ille tractus ad eum vsque diem sacrilego cultu, et ceteris vitis contaminatus personare, atque mundari coepit. Nec solennes Tartarei hostis, eiusque satellitum turbae moratae sunt. In Melchiorem, ac Socios probrosa crimina confinguntur. [Note: 273 In P. Melchiorem, ac Socios conficta crimina.] Pro veneficis, et Diaboli administris, atque legum Iaponicarum, quibus salus contineretur, euersoribus accusantur. Quae voces, vbi Neophytos mentiendi impudentiam exosos, quo magis erant probrosae, eo minus commouent; ad minas, et arma conuersi, necem ijs, atque extrema omnia minitantur. Ceterum non id tantum retardauit sancti operis cursum, quantum paucitas operarum. Iam enim ieiunij magni curriculo inito, Melchiori ad veterem Funaij Ecclesiam


page 260, image: s260

redeundum fuit, et ad Cutamensem, aliasque circa Prouincias excurrendum. Accessere deinde bella inter Bungensem Regem, et Moridonum Amangucianum tyrannum, tentante Bungensi Terufirum Regis, olim per summam [Note: 274 Multi multis locis ad Christum connersi.] iniuriam interempti, heredem legitimum restituere in regnum. Interim Pater Cosmus ad Omuram totam Christo subiungandam inteutus circiter octingentos Christianos effecit: plures Nangasacchi Villela: trecentos in Xiquij pagis Michael Vasaeus: totidem in Regno Goti Alexander: alijque alios in attributis sibi [Note: 275 Ludouieus Froes Meacum restituitur.] regionibus. At Pater Ludouicus Froes hoc tandem anno restitutus in vrbem Meacum est, operâ potissimum Vatandoni. Is erat in regno Vomi nobilium morum, ac praestans animi Dynasta, cui, cum christiano Meacensium primario, Dario nomine, Iusti Vatandoni, crebro inferius memorandi parente, intima [Note: 276 Vatandoni Dynastae in Christianam religio nem pro pensio.] intercedebat necessitudo. Eius hortatu Vatandonus de diuinâ lege quiddam Gaspare Villelâ exponente audierat: tantumque probarat; vt ex eo tempore christianum se animo ferens, prope impensius, quam si foret christianus, religionis rem tutandam, promouendamque susceperit. Ad hunc, vbi occisus Cubosama est, Cauadonus Bonzius Cubosamae frater, qui vnus e regiâ stirpe supererat, vim Tyrannorum declinans, profugit: ac Vatandonus non benigne modo profugum suscepit, suâque in arce amplius anno, grandi ob eam rem alieno aere conflato, honestissime habuit; sed etiam, vt in fraternum dominatum reponeret, [Note: 277 Nobunangae Regis Oaris mores.] circuire finitimos Reges, et omni solicitare ope non destitit. Late per id tempus, et opibus pollebat, et nomine Rex Oaris Canzusandonus, quem et Nobunangam nominabant: quo et a nobis vocabulo, vt iam Europaeis auribus vsitato afficietur. Vetusta ei nobilitas erat, et praepotens in Oari regno: ceterum, quae regni ipsius vix quartam obtineret partem. At Nobunanga paternae ditioni regnum totum Oarense, et finitimum ab Septentrionibus Minense, et alias circa terras virtute bellicâ, et sagacitate adiecerat: et plane indolem ostentabat amplissimi cuiusque imperij capacem. Robur erat summum, aetatis annorum circiter septem ac triginta, procera statura, vox sonora, et grauis, barba rara, munditiarum in cultu corporis, atque elegantiarum perstudiosus. Non abhorrebat ab aequitate ingenium, sed gloriae supra modum appetens: bellicosus, et callidus in re militari, consilia premens, nec ferme quempiam, praeter se, in consilio habens. Vniuersos prae se Iaponiae Principes contemnebat, etiam Idola: quae hominum commenta fatebatur, et nominabat. Acer, morarum osor, osor et in sermone proëmiorum [Reg: prooemiorum] . Nemini ad eum cum ferro accessus patebat. Stipatores bis mille ducebat in equis. Quibus rebus late omnibus terrori, partim etiam venerationi erat. Ad hunc Vatandonus Cauadoni Bonzij restitutionem [Note: 278 Eiusdem vires.] in fratris Cubosamae imperium detulit. Materiam sibi crescendi oblatam ratus Nobunanga, occasioni volens manum iniecit: nec ante quieuit, quam cum armatorum quinquaginta millium exercitu in Meacum ingressus Mioxindoni et Daniadoni Tyrannorum compressâ audaciâ, et opibus fractis, Cauadonum Bonzium in fratris solio collocauit. Belloque perfunctus ad quadam in suis regnis componenda festinaturus, temporariam arcem nouo Cubosamae dignationi, atque praesidio in Bonziorum Focquexiorum templo, atque coenobio, cui nomen Ro. cugio erat, praestanti structurâ, Bonzijs eiectis, excitauit. Quo euenit, vt qui principes exturbandorum fuerant Patrum nostrorum; pariter ipsi tecta, ac templa [Note: 279 Arcem insignem aedificat.] amitterent sua, et sua nostri recuperarent, vt mox paulo dicetur. Nobunanga celeriter Oarensibus rebus compositis, cum Mioxindonus, et asseclae rursus noua molirentur, in Meacum regressus, eo loco, vbi Cubosama ceciderat, magnificentiâ inter primas, et firmitate nobilem ponere arcem aggressus est. Accurrerunt ad opus plerique Procerum, Regumque Iaponiae: ceterorum tam multi; vt quina, et vicena millia hominum fere assidue versarentur in opere. Discurrebat huc, illuc sedulus Nobunanga, instar praefecti fabrûm, praescribens vbique quid vellet, vrgensque, [Note: 280 Militis impu. dentiam vindicat,] terga pelle tigris incinctus: persimilique habitu duro, ac laborioso Proceres vtebantur, Regis ad exemplum. Accurrebant spectatum agmina non virorum modo, sed etiam faeminarum: quarum vni cum operarius miles paulum


page 261, image: s261

ab ore velamen, intuiturus in faciem, summouisset; rem Nobunanga forte conspicatus, in eodem vestigio stricto acinace militi caput abscidit. Cauadono igitur Bonzio restituto, Vatandonus, vt qui tantum de eo erat meritus, gratiamque haud paruam ab Nobunangâ inierat, Regnorum Iamaxiri, et Zunocuni partem summâ cum potestate accepit. Cuius potentiâ Darius conspectâ, nequaquam tempori defuit. Sedulo edocuit quantam per indignitatem Christiani quoque Sacerdotes, sublato Cubosamâ, a quo domicilij iure donati fuerant, factione Bonziorum exturbati Meaco essent: quantum moeroris inde, ac detrimenti christiana gens hauriret. Susciperet aequitate suâ dignum, et conueniens rebus gestis patrocinium, et iusto Meacensibus Cubosamâ reddito, diuinae quoque legis praecones redderet: non a Christianis modo, sed etiam ab Christo Deo eâ re gratiam initurum. Impulerunt haec dicta Vatandonum per se se propensum. [Note: 281 Ludouicus Froens quo pacto restitutus et quanto cum gaudio.] Ita apud recentem Cubosamam, et Nobunangam institit; vt tandem Ludouico redeundi potestatem expresserit. Mittitur Sacaium Darius, qui eum reducat. Christiani Meacenses subodorati rem, obuiam ad binas leucas egrediuntur, quem vna cum Laurentio, ac Melchiore Iaponijs lacrymarum pleni excipiunt: vt repraesentaretur tempus illud, quo olim abeuntem prosequuti erant: nisi quod, quas olim lacrymas dolor, has in praesens gaudium exciebat. Ac gestientibus cunctis, senum praeoipue voces exaudiebantur, sublatis in caelum manibus, oculisque, nil iam sibi votorum reliquum esse affirmantium, quam vt, depositis confessione peccatis, ex hac statione mortis ad immortalitatem migrarent. Quinto Kalendas Apriles Meacum iniere. Antonius nomine inter Christianos nobilis, quod ethnicus Dynasta in pristino Patrum domicilio diuersabatur, redeuntes excepit hospitio tantâ cum voluntate; vt Ludouicum in ipso suo Zaxiquio habitare voluerit. Sunt autem Zaxiquia Iaponibus pretiosa conclauia, ipsis prope cariora oculis, munditijs, ornatuque insignia, non ad habitandi vsum, sed ad oblectamentum, atque delicias. Ceterum par Christianos laetitia ex Ludouici reditu, ac sanctae fidei hostes dolor incessit. Continuo ad [Note: 282 Insidiae illi contextae.] Nobunangam Sotaius ingressus calumnias impuden tissime congerens, magnopere suadet, vt tale caput nullo modo patiatur Meaci esse. Quo genus illud hominum pedem inferret, ibi repente concuti, ac verti omnia. Sed apud hominem nihil ldolis tribuentem nihil profecit. Nam protinus Nobunanga hominem intuitus, cum risu eludens: Nimium, inquit, Sotai pusilli, angustique es pectoris, qui putes in tantâ Ciuitate, quanta Meacum est, vnum adiectum numero homunculum quicquam posse momenti ad rempublicam facere. At Vatandonus auctoritati Euangelio comparandae, et Meacensi Patribus stabiliendae commorationi intentus, enitendum censuit, vt Ludouico aditus ad nouum Cubosamam, itemque Nobunangam salutandos pateret: et ab ijsdem literae impetrarentur, quibus domicilij ius daretur. Nobunanga primum ad se adeuntem [Note: 283 Quomodo acceptus a Nobunanga.] Patrem admitti noluit, excusans quod tum audiendae symphoniae vacaret. Sed veras deinde protulit causas: tum quod nesciret, quo officij, humanitatisque genere tam longe profectum hominem accipi oporteret: tum ne quis forte suspicaretur, si christianus Sacerdos priuatim admissus esset, ad eum initiandum venisse. Ita formidabat suspicionem eius rei, quam si saperet, imperio, ac vitae praeterret. Itaque paucis post diebus in propatulo, dum aedificationi arcis inflat, sui copiam fecit. Multa primo de regionibus nostris, deque itineribus Indicis sciscitatus, demum Ludouicum interrogat, quid faceret si legis, quam praedicabat, propagatio in Iaponiâ non procederet: retro ne in Indiam se referret, an frustra Iaponiae inhaereret. Respondit Ludouicus: Si vel vnus in Iaponiâ [Note: 284 Ludouici responsio de animarum zelo.] Christianus foret, ad eum conseruandum quemlibet Patrum censere totam ibi vitam bene impensum iri. Inde quaerenti, cur Meacensi in regno haud multum proficeret christiana lex; Laurentius Ludouici comes respondit: Bona semina, simul atque nascerentur, tot vndique circumueniri sentibus, vt attollere caput non possent: Bonzios eo colore perstringens. Quod Nobunanga intelligens, multa de eorum vitae turpidine, et morum improbitate subiecit: auro inhiantia,


page 262, image: s262

et proiecta in ventrem animalia nil agere aliud, quam vt pecuniam vndique coaceruent, et in corporis voluptatibus volutentur. Hinc Laurentius captato ingressu: Atqui satis, inquit, Rex praestantissime, notum tibi arbitror, nec pecuniam, nec gloriam, nec vllum mortalium bonorum Christianis Sacerdotibus curae esse: sed id modo, vt legem Conditoris, Reparatorisque gentis humanae peruulgent. Quin igitur, quoniam tantum tua Maiestas pollet, tamque in promptu est, animi causâ, huius praecepta legis cum Iaponijs conferre Sectis; praecipuos quosque, ac nobilissimos magistros e Fienoyamâ, e coenobio Ienxuensium, e Regno Bandoënsi [Reg: Bandoensi] , atque aliunde conuocas, vt coram te lex Procreatoris mundi in certamen cum eorum Sectis committatur? Quippe tum merito Ludouicum, si appareat eum succumbere, e Iaponiâ exterminabis: e contrario, si redarguantur Bonzij; aequum erit eos legi dininae clementiores se se praebere. Haec nimirum vna pacis via est: aliter nunquam ipsi finem facient tendendi nobis insidias [Note: 285 Nobunangae de Patribus existimatio.] exitiumque moliendi. Haec audiens Nobunanga, conuersus ad suos hilari vultu: Fieri non potest, inquit, quo minus magnis e regnis magni animi, et magna existant ingenia. Tum Patribus haud se nosse respondet, num Iaponij Maistri vellent in certamen descendere: tamen et id forte olim se curaturum. Institit tum Ludouicus petere, vt suo diplomate potestatem libere faceret Meaci manendi, quo plenior benignitatis, et magnificentiae eius ad exteras quoque nationes, et Christianos alterius orbis iret fama. Cuius mentio rei hominem gloriosum, vt prae se vultu explicatiore tulit, molliter titillauit, ac Vatandono praecepit, vt Ludouicum arcem spectatum deduceret, submisso post abeuntes nuntio, vt omnia singillatim diligenter ostenderet. Re ita cum Nobunangâ transactâ, haud minora humanitatis argumenta edidit Cubosama, praeter morem eorum Imperatorum, qui prae maiestate neminem sermone dignantes, tanquam [Note: 286 Ius domicilij Patres Meaci impetrant.] simulacra muta coluntur. Sed quia haec com morationis Meacensis fundamenta parum stabilia erant, nisi Principum literis firmarentur, quae ab ipsis etiam Ciuitatibus, et primarijs Bonzijs non nisi magno auri, argentique pondere emebantur, cum Christiani non nihil argenti in eam rem contulissent Nobunangae donandum; Vatandonus septem partibus summam de suo, insciente Ludouico, auctam offerens, excusauit Sacerdotis peregrini paupertatem: addens eum, quod indignum maiestate Regis munusculum sciret, non ausum coram suâ manu offerre. Tantum Vatandono rerum christianarum studium, tantum ad eas promouendas industriae, et constantiae, et munificentiae erat. At Nobunanga, ad quem aceruatim quicquid erat in Iaponiâ nobilitatis, ac pretii singularis comportabatur, risisse ad eam summam fertur, ac dixisse: suam agi famam, ne homini externo suas literas venales haberet. Conciperet ipse literarum formam, ostenderetque Ludouico, num plane ad voluntatem essent. Ita impetratae sunt literae a Nobunangâ, pauloque post a Cubosamâ paris sententiae: quibus non modo potestatem faciebant hominibus Societatis tuto habitandi Meaci; sed etiam immunes ab omnibus viciniae muneribus iubebant esse, graui poenâ propositâ, qui negotium ijs facesseret. Nec quieuit Vatandonus donec etiam templum, domumque pristinam Dynasta, qui tribus iam mensibus occupatam incolebat, vacuam redderet. Redierat plane amabile, ac foecundum serenum: [Note: 287 Meacenses res per Bonzium inimiciffimum Christianorum turbantur.] cum Deus, qui gaudet humanam vitam laetis, tristibusque contexere, permisit cuncta rursus caligine tetrâ foedari. Iam Nombunanga, constabilito Cubosamae Imperio, in sua regna adornabat reditum: quem Ludouicus, ex vsu religionis, duxit, antequam discederet, salutare. In eo congressu forte Bonzius interfuit, quem Christiani partim Antichristum Iaponiae, partim in hominis figurâ Diabolum nominabant. Homo erat infimae sortis, corpore pusillo, ac turpi, literarum expers, legumque Iaponicarum: ceterum mobili, sagacique ingenio, linguâ ad miraculum promptus, confidentiae procacissimae, prorsus ferreae frontis, vt aptiorem aegre posset Tartarus sibi fingere administrum. Multa ausus, missumque se ab Amidâ spargens in populo, vt Dairi veterem maiestatem, opesque restitueret: ex eoque mendacio quaestu vberi facto, aliquando etiam captus pro


page 263, image: s263

proditore, et verberatus, ac summâ notatus insamiâ, tandem ad Datris gratiam repserat. Nichiso Xonin vocabant. Sed Nichiso nomen erat: reliqua pars insigne praestantiae, vt apud nos Doctor, aut Sanctus. Liceat nobis, conflato vocabulo, Nichisoxonem nominare. Dairis, vt alias demonstratum est, totius Iaponiae legitimus habetur Princeps: sed iam diu obsoleta, et nil nisi merum vocabulum, Imperio ab alijs occupato, ea potestas erat. Is, qui hâc tempestate inanis eam nominis gerebat vmbram, posteaquam vidit Nobunangam Meacum venisse, et imperium Cubosamae restituisse, locum ratus tentandi, si posset etiam ipse e miseriâ suâ per eum emergere; Nichisoxonem allegat. Ea fuit Bonzio rimula, per quam in animum se Nobunangae insinuauit. Cuius gratiâ tumens eo neruos [Note: 288 Congressus Bonzij cum Patre Ludouico ac Laurentio coram Nobunanga.] intendebat, vt Christi legem funditus extirparet. Is igitur cum saepe alias Nobunangam fictis impudentissime criminibus in Ludouicum incitasset; forte intererat cum Regem discessurum Pater cum Laurentio inuisit, neutri eorum de facie notus. At Nobunanga certamen commissurus, post alia Ludouicum interrogat, num Christiani Cames, et Photoques colant. Cumque responsum esset haud coli, quod omnino e numero mortalium, ac ne sibi ipsis quidem saluti suissent; conuersus ad Bonzium: Quid tu ad haec, inquit, affers Nichisoxones? Quin aliquid percunctaris? Tum ille oblique ambos intuitus contemptim, ac veluti ludens: Quem igitur adoratis? inquit. Vnum Deum, eundemque Trinum, caeli, terraeque opificem, Ludouicus respondet. Ostende istum mihi Deum, subijcit Bonzius. Negat Ludouicus mortales sub oculos posse diuinitatem cadere. Inde Bonzius: Num ante Xacam, et Amidam fuit? Hic visus est locus fusius disputandi. Itaque Laurentius, cui promptior Iaponica oratio erat, excipiens: Carere omni principio Numen, et ante tempora, omninoque aeternum esse exorsus docere; non pauca de infinitâ illâ, sempiternâque naturâ, quae ab nullo pendeat, in se habeat omnia, rerumque omnium fons, et origo sit, disseruit. Quae Bonzius concoquere cum haud posset, nec inueniret quemadmodum res adeo vel manifestas, vel scientiâ suâ superiores reselleret; ad imperitorum versus suffugia, magno clamore interpellat, vociferans: Nugae sunt istae, Rex, et ludibria: Abige protinus, exterminaque praestigiatores istos, populi corruptores. Ad quae Nobunanga minime risum tenens: Quid doles? inquit. Percunctare, si quid contra habes, ac respondebunt tibi. Illo cunctante, multa Laurentius ex ipso quaesiuit. Ad quae singula stomachans, ac dentibus frendens, quasi simulatione inscitiae inscitiam obtecturus, nescire se respondit: identidem ferociter, velut intercalare carmen, ingeminans Regi, vt exturbaret primo quoque tempore eas pestes. Eorum vitio cuncta verti in Iaponiâ: eorum culpâ Cubosamam priorem extinctum, et modo Ludouicum Sacaio profugum aduenisse, vt rursus pessundet omnia. Quas voces ostendebat Rex vultu seuero sibi minime esse gratas. Ceteri de coronâ, Ludouici, et Laurentij disputationem auribus, [Note: 289 Nobunangae interrogationes.] animisque secundissimis audiebant. Duas horas altercatio tenuit. Postremo Nobunanga interrogauit: Num Deus, quem praedicabant, bene, maleque factis praemia, et supplicia redderet. Cumque Laurentius respon disset, reddere omnino, duumque generum vel in hac vitâ, quae finem haberent, vel quae nunquam desinerent, in futurâ; excepit Bonzius cum petulanti cachinno: Ergo hoc dicis, homine mortuo aliquid superesse, quod poenae, praemijue fit capax? Tum Ludouicus, defatigato iam prope Laurentio, recens disputationem exorsus de animorum immortalitate grauem orationem instituit, Bonzio identidem interstrepente: Ostende igitur, et subijce oculis istum, quem praedicas animum. Cumque Pater pergeret demonstrare, non corporis, sed mentis luminibus animum immortalem, et omnis concretionis expertem cerni, rationesque, quibus id Philosophorum, etiam Ethnicorum, praestantissimi cognouere congereret; [Note: 290 Bonzij stolida ferocia.] Bonzius, qui ad eum sonitum, velut anguis sensim intumescens, disrumpebatur; eo demum vecordiam effudit, cucurrit, gladioque, qui ad parietem forte pendebat, furenter rapto inclamat: Profecto istius ego tui discipuli caput auellam a corpore: nobisque hodie animum eius, quem post mortem manere vis, sub


page 264, image: s264

oculos statues: eaque vociferans truci vultu, cruentis lummibus rapit e vaginâ ferrum, magnoque impetu in Laurentium irruit, incertum an perpetra turus facinus, an per insanam iactantiam. Rex, et Vatandonus, et alij Procerum accurrerunt, comprehensumque exuerunt ferro: ac demum pro se quisque verbis grauibus castigarunt. Sedenim incudem tundebant. Coërceri nunquam potuit quin tumultu identidem procacissimo intonaret: expelle, exige, tolle istas [Note: 291 Nobunangae in Ludonicum benignitas.] pestes. Sed quantumuis latera rum peret; perbenigne Ludouicum praecipiti iam die Nobunanga dimisit. Fuit eius diei certamen christianae quidem veritati gloriosum, sed eius defensoribus ingentium dimicationum semen, et nobilium vena periculorum. Regresso in regnum Oarim Nobunangâ Nichisoxones, quem acceptae; ignominiae vrebat dolor, corroboratâ audaciâ ab Dairi edictum aufert, quo Ludouicum, atque Socios ex omni Iaponiâ iubebat extrudi. Hoc edictum nisi Cubosama probaret, vt nulla erat Dairi, nisi imaginaria potestas, nihil habebat virium. At Cubosama, Vatandono, cui tantum debebat, intercedente, [Note: 292 Nouae procellae in Patres exortae,] nullo modo probauit. Inde homo turbulentus, et amens, quoniam res apud Cubosamam non procedebat; sermonem dissipat, iussisse Dairim Ludouicum impune vbicunque regnorum Goquinai (ita nominant quinque circa Meacum potiora regna) deprehenderetur, occidi: idque totâ vrbe promulgari: vt Vatandono praesidium militum mittendum fuerit, ne proscriptio in eâ vianiâ, vbi Ecclesia erat, promulgaretur. Neue facinorosus quispiam occasione aduersus innocentes abuteretur. Inter hos turbines, et assidua vitae discrimina, alter iam mensis abierat haud sine religionis profectu, cui proprium est inter aduersa, ceu frugibus inter hybernas niues, fibris solidioribus propagari: cum Nichisoxonis non modo furor, sed etiam potentia aucta est. Multum intererat Nobunangae totius Iaponiae dominatum affectantis Cubosamae vires haud coalescere. Itaque gnarus quantum is Vatandono deberet: ne forte, si vires inter se copularent, inuicti euaderent, Nichisoxonem Dairis agentem causam, ac Vatandono infestum, Cubosamae velut Magistrum addidit, vt nihil inconsulto Bonzio moliretur. Bonzium eundem restituendis Dairis aedibus, et magnificentissimo olim delubro Narensi, quod magnum Daibut vulgo nominabant, praefecit, grandi attributâ pecuniâ: eundem legitimae toto in Meacensi im perio pecuniae probatorem: eundem inter finitimos regulos belli, pacisque interpretem vnicum iussit esse. Quae Bonzius omnia nihil prope ducens, nisi ad pietatis perniciem valerent, illud simul expressit, vt Ludouici exterminandi causa ad Dairis tribunal reijceretur. Nec dubium fuit, quin Pater vel morte, vel exilio multaretur, nisi Vatandonus vel cum suarum opum, dignitatisque periculo, acerrime Bonzij, [Note: 293 Vatandoni absentia Christianis obest.] et Dairis conatibus obstitisset. Verum in ipso aestu discriminum Vatandonum necessitas importuna visendarum quarumdam arcium Meaco abstulit. Tum Christiani omni praesidio destituti, nudique relicti, omnibus aduersariorum patebant telis. Quare Darius, eiusque filius Iustus Vcundonus, primique alij Christianorum, qui et commendatitias ad Proceres literas addiderunt, auctores Ludouico fuere adeundi Nobunangae, docendique quam parum frui Nichisoxones regiâ benignitate sineret. Quippe Regem sine modo auidum celebritate sui nominis terras omnes implendi, nequaquam passurum, quam aucupabatur maximi animi, et munificentiae apud exteros famam Bonzianâ sibi fraude intercidi. Dedit ergo Pater cum Laurentio se in viam, quanquam nec tuta erant itinera, nec ipsi integra valetudo. Sed et addebat animos, et condiebat aerumnas via, et vita cui seruiebatur. Interim Vatandonus, quamuis absens, Christianorum recordatus, in eorum commendationem ad ipsum Nichisoxonem graues literas dedit: ad quas literas Satanico fastu prolixum commentarium furia illa rescripsit, acerbe accusans, quod Dairis iussa, quem constaret iustum cunctae Iaponiae caput, ac principem esse, superbe aspernari vnus ipse non dubitaret. Ludouico vero Meaci non apparente, dissipat famam iam tandem incidisse in casses feram: constrictum eum cathenis a Nobunangâ teneri. Quod tantum a vero distabat, quantum non modo distant ea, quae vana, sed et quorum contraria maxime


page 265, image: s265

[Note: 294 Nobunanga perhonorifice Patrem Ludouicum accipit.] vera sunt. Quippe Nobunanga, ad propositum sibi illud supra mortales fastigium nitens, non perh umaniter modo Ludouicum excepit, solatusque est, arcisque suae, et regiarum aedium magnificentiae plane mirandae spectatorem fecit, literisque insuper aduersus Dairim, et quemcunque alium communiuit; sed omnino mirum documentum humanitatis ad vltimum addidit, inclytum genti Iaponum potionis genus, quod Ciam vocant, et quasi honorificae benignitatis tesseram habent, filio suo ministrante, prius voluit hospiti propinari, quam sibi. Deinde cum filium iussisset men sam Laurentio ferre (nam Iaponijs humilia scabella, quae singulis conuiuis singula apponuntur, pro mensâ sunt) Ludouico suâ ipse Nobunanga manu attulit, Dynastis ad inusitatam comitatis speciem admiratione defixis: et secundum mensam vtrumque Iaponicâ veste, pretij non contemnendi, donauit, qua voluit continuo indui, num satis congrueret inspecturus. Ad extremum ita dimisit, vt redire ad se crebro iuberet. Itaque, praeter omnium opinionem, Iunio mense Meacum redierunt, tanto Christianorum dulciore laetitiâ, vulgatis Nobunangae beneficiis, quanto spem, atque cogitationem anteuenerant. Verum enimuero Nichisoxones, cui Ludouici incolumitas morte erat grauior, quod extare in eo propositum oculis omnium de se trophaeum arbitraretur, sique post euulgatam a se Dairis nomine eius proscriptionem staret adhuc, geminari victonam, quo magis publicam, eo sibi foediorem crederet; adeundum sibi quoque Nobunangam putauit. Abijt plenus furoris, atque minarum. Sed, causam Deo suam agente, nihil nisi dedecus reportauit. Nobunanga, qui vtilem sibi ad famam Patrum Meaci commorationem rebatur, acriter Bonzium increpuit, quod tam ferociter in hominem peregrinum in ueheretur. Qua tamen increpatione (vt verum appareat, nullum inter animalia implacabilius, aut tetrius, quam hominem esse, vbi mentem efferatis cupiditatibus mancipauit) non coërcita, sed incitata Bonzij insania est. Quoniam aduersus Euangelium aperta dimicatio exitum non habebat, aliâ grassandum viâ ratus, impetum omnem in Vatandonum conuertit: vt quo maxime christiana res nitebatur, qua vi, qua fraudibus euerso, omnia in praeceps daret.

[Note: 295 Brafiliae Vifitator Azebedius in Europam redit.] Has inter Meacensis Ecclesiae vicissitudines, rebus in Brasiliâ inspectis, proque praesenti copiâ compositis, cum primum mitior se annus aperuit, Ignatius Azebedius in Europam ad edocendum Generalem, et comparanda auxilia nauigauit. Mirus in Lusitaniâ ad eius aduentum ardor extitit ad Brasiliam transmigrandi. Socij certatim ad eam expeditionem dare nomen: adolescentes externi flagitare eam ob rem se ad vitae societatem, atque laborum admitti. Opifices ad artificia illuc, et humanae vitae cultum inducenda se vltro paratos offerre: Principes, ac praesertim Rex large, quicquid foret opus, suggerere. Quem insolitum ardorem nulla alia magis causa excitasse videbatur, quam de Ignatij virtute opinio, diuinique spiritus promeritis eius effusa vbertas. Adeo calente Lusitaniâ, Romam extremum sub Maium aduolat. Non sancto solum Praeposito Borgiae, ceterisque domesticis, sed etiam sancto Pontifici Pio Quinto optatus, et carus venit. Multa Pontifex, et maximi vsus ad Brasiliae adiumentum eius rogatu Ecclesiastici iuris beneficia tribuit, declarans inter cetera quaecunque concessa fuerant Indiae, ea se ad Brasiliam quoque proferre. Multum ad haec sanctorum pignorum, rerumque sacrarum dedit. Borgia, cognito quam necessaria videretur insignis aliqua Sociorum manus ad domicilia, in quibus disciplinae religiosae vis teneri posset, ad literarum perfectas Academias, ad formam Tyrocinij absolutam; Brasiliae Ignatium Prouincialem creat, facitque potestatem e Lusitaniâ quidem quot commodum prouinciae illi foret, e ceteris vero Hispaniae Prouincijs quinos, quos ipse, simulque Prouincialis earum probasset e numero id postulantium deducendi. His, alijsque permultis instructus praesidijs, maturauit [Note: 296 Imago Virginis in Exquilijs culta Borgiae studio primum expressa.] discedere. Inter alia ad Reginam Lusitanam, nomine Patris Borgiae, imaginem Deiparae ex eâ, quae Sancti Lucae manu picta in Sanctae Mariae ad Niues colitur, expressam tulit. Idque primum. quod quidem memoriâ extet, Borgiâ rem curante, eius sanctae imaginis, cum ante nemini fas esset imitari, factum


page 266, image: s266

exemplum est. Ex quo tam multa deinde tanto cum honorum Virginis incremento proseminata sunt. Vno auctus comite Ignatius Româ discessit. Tres Valentiae accesserunt: Salmanticae totidem: duo praeterea ad Tyrocinium ob [Note: 297 Pestis Olisi ppone baccatur] eam rem accepti: aliunde alios expectabat. Iam pestilentia, cum in Lusitaniam venit, Olisip pone, et aliquot circa locis furebat. Ea res moram festinanti obiecit. Nam nec transigere negotia, commercijs impeditis, licebat, nec transmissionem ex Olisipponensi portu curare. Itaque Socijs in Collegij Sancti Antonij villâ, quam Vallem Roseti vocant, locatis, ad Vrbem Portus contendit, ibique perbonam onerariam, cui Sanctus Iacobus nomen, ex dimidiâ parte conduxit, inde quamprimum vela facturus: sed per varias moras, in anni insequentis aestatem protractus est, haud sine Brasiliae incommodo, quae, ex properati eius auxilij spe, tota pendabat. Pax ibi Lusitanos inter, et Barbaros, cum nunc maxime vigeret, tantum euangelicae desiderabantur operae ad religionem cum robore propagandam. Nec interiecta spatia Ignatio fluxerunt cassa fructu: ad copiolas augendas, et ad solide virtutibus formandas percommoda acciderunt. Ita nimirum et expleri numerum oportebat destinatorum caelo heroum, qui postero anno dicentur, et fideles animas ad mortem fortiter fidei causâ obeundam expoliri.

[Note: 298 Res Floridae.] At in Floridâ, propter ferocia, atque infida incolarum ingenia, nihil fere promouebatur. Cum Petrus Menendes ad Caroli venisset Prouinciam, Philippus Caciqua persuaderi sibi passus erat, vt Idola summoueret: quod metu ab eo factum quidam interpretabantur, haud incorruptâ fide. Certe non multo post, suspicione proditionis, cum Caciquis quatuordecim, eum de medio sustulerunt Hispani. Quâ caede exasperata gens suis dirutis, incensisque mapalibus, cum in mediterranea recessisset, ac milites quoque, ne frustra manerent, ab eâ statione fuissent abducti; Patres Consaluus Alamus, et Franciscus Villaregius Habanam [Note: 299 Cum magnis difficultatibus uctandum.] redierunt. Verum inde quoque breui discessum est. Namque Collegium, quod Praefectus ostentarat fundandum, cum exitum non haberet, et proximam Floridae oram exteri pariter, indigenaeque solam, vastamque deseruissent: nec expeditum esset ex Habanâ cum Floridae cultis locis commercium: adhaec, vt omni conatu, iam satis vernaculâ perceptâ linguâ, quid posset in religionis propagatione effici tentaretur; Socios omnes in continentem Segura traduxit. Et quia omnium difficillimum erat negotium ab Christianorum militum iniurijs, praesertim in summâ rerum inopiâ, tueri indigenas, qui odio hominum, religionem quoque inuisam habebant; Gualae, et Sanctae Helenae Prouincias legit, vbi ingenia barbarorum mitissima videbantur: atque inter populos procul ab Hispanorum praesidijs Euangelij praecones locauit. Quod si non in longum tempus, certe quidem saluberrimum in praesens consilium fuit. Nam vulgatis inter indigenas morbis; cum praeclaram sibi in corporibus curandis pepererunt apud Deum gratiam, tum vero non paucos rite praeparatos, inque supremo spiritu baptismate consignatos, cum optimâ sempiternae vitae spe, dimiserunt. Ac ne hoc quidem aerumnarum genus ab ipsis Dei famulis tam multas inter asperitates abfuit. Grauiter vniuersos tertianae vexarunt. Et Dominicus Vaes illo turbine sane quamincommode abreptus: vir laborum cupidissimus, et quaerendarum Christo animarum: quique non didicerat modo eius tractus linguam, sed in artem redegerat, et praecipua ex christianis rudimentis in eam conuerterat.

[Note: 300 In Peruuia rerum status pro sperrimus.] Longe diuersus in Peruuiâ erat status rerum. Cuncta, vt a principio coeperant, fluebant e sententiâ. Inde cum Magistratus Limenses apud Regem Philippum, et Patrem Borgiam, vt noua Sociorum auxilia mitterent, institissent, et Franciscus Toletanus Prorex iturus enixe id ipsum apprecaretur; Borgia tam benigno Numinis afflatui obsequuturus, lectissimos e varijs Hispaniae Prouincijs [Note: 301 Duodecim Socij Bartholomaeo Hermandio Praefecto summissi.] duodecim destinauit, Bartholomaeo Hernandio, qui, post Salmaticense Collegium diu administratum, Burgense tum regebat, praefecto. Nunquam Hernandius ad eiusmodi longinquam expeditionem suopte nutu propenderat, metu maculandae suae conscientiae, dum inter Barbaros occupatus existimat minus


page 267, image: s267

intentam sui custodiam habiturum. Sed vbi Praepositi Generalis nutus inuitauit; [Note: 302 Alfonsus Barzana velut Apostolus Peruuiae.] fretus obedientiâ, ad quaeuis discrimina gaudens cucurrit. In hoc manipulo fuit Alfonsus Barzana egregiae virtutis vir ex Ioannis Auilae disciplinâ, qui, cum ad Ethnicorum conuersionem semper auide inhiasset, eamque ob rem quindecim ipsos annos perseuerasset, ingressum in Societatem opperiens, a quâ domesticorum suorum difficultatibus prohibebatur; tandem anno ante hunc quarto receptus, expeditionem hanc in Peruuiam ita suscepit ardenter, ac triginta deinceps annos fructuose vrsit; vt Peruui vulgo Apostolum suum nominent. Quiddam in nauigatione hac mirum accidit, quod per nouum orbem, [Note: 303 Miraculum insigne ligni Sanctissimae Crucis.] ac veterem fama celebrauit. Tribus dispertiti nauibus ibant Socij. Cum tempestas classem distraxisset, quae Patrem Ioannem Zunigam, et Ioannem Casasolam non Sacerdotem praestantis vtrumque virtutis vehebat, nauis fracto gubernaculo eo demum venit, vt, quoniam nihil ad regendum cursum suppetebat, inter immensa aequorum spatia impotentis Oceani, atque tempestatum libidini necessario permitteretur. Ioannes Casasola Româ discedens, quo Michaelis Gubernij comes ad conuentum Procuratorum venerat, particulam ligni Sanctissimae Crucis, Pontifice probante, auexerat, quam pius Sacerdos testamento iusserat cuipiam tradi nouum in orbem ferendam. Ergo cum prorsus nihil humani gubernaculi superesset, pariterque vectores, ac nautae pro deploratâ salutem haberent, et ad famulos Dei conuersi opem caelestem poscerent; Pater Ioannes Zuniga, ad erigendam in Deum fiduciam cohortatus, sanctissimum lignum e claui loco suspendit. Mirum dictu: statim nauis, quae transuersa ferebatur, prorâ sponte prouectâ cursum direxit, attonitis se seque initio mutis inspectantibus nautis: qui deinde, vbi respirarunt, in diuinae clementiae laudes infinitas cum lacrymis, et clamoribus eruperunt. Iamque nauis diuino illo pignore, mundi gubernaculo, certius, quam adminicula artis humanae possent, gubernante, recta cursum tenebat ad Sanctae Marthae portum. Quo cum appropinquasset amplius leucarum mille, confecto itinere, praesentissimum instabat periculum. Tractu enim perangusto hinc, atque hinc insidiantibus scopulis portus intrandus erat: et velum medium, cuius tam praecipuus erat vsus, statim, gubernaculo fracto, sustulerant: sed Deo summam beneficio imponente, per sese nauis, sine alio rectore, per tutissimum limitem accessit, non minore vectorum laetitiâ, quam Insulanorum admiratione. Cognito enim miraculo Clerus, Magistratusque, cum vniuerso populo obuiam egressus, ordineque rediens, sacrum pignus veneratione maximâ exceperunt, delatumque in templum adorauere. Nec potuit precibus omnium obsisti, quo minus particula ex eo relinqueretur: cum celebraturos diem solennem, inclusuros auro, argentoque, custodituros duplici sub claue recepissent. Diditâ autem et inter classem famâ, institit ambitione piâ Prorex, vt sibi quoque frustulum, quod negari non potuit, traderetur. Sexto idus Nouembres, magnâ totius Ciuitatis voluptate, noua haec auxilia Limam introierunt, sed imminuta Patre Ioanne Garziâ aegro Panamae relicto: [Note: 304 Patris Ioannis Garziae mors, et insignis obedientia.] qui; tanquam tributum quoddam vrbs ea exigeret, cum e primo quoque manipulo vnum rapuisset; ibi decessit, suarum virtutum, et praesertim obsequij celeriter praemium confequutus. Cum enim ex oppido circa Toletum, vnde erat oriundus, germanus frater Hispalim ad profectionem illius impediendam, cum acribus omnium propinquorum mandatis venisset; ille neutiquam commotus, preces, obtestationes, causasque contra allatas, hoc vno omnes dicto refutauit: Sum religiosus, debeo obedire. Interim Limae, qua coeperat curâ, et prosperitate [Note: 305 Prima Peruuia ni Collegij fundamenta.] res gerebatur. Ceremoniâ magnificâ festo Principum Apostolorum die primus ab Archiepiscopo noui templi positus erat lapis, Collegio Sancti Pauli indito nomine, et altera addita grammaticae classis, maximoque plausu proditum literarum specimen, dramate de Sanctissimo Christi corpore in scenâ dato. Sed multo editum maius, vbi nouorum aduentu Sociorum multis carminibus latino, et vulgari idiomate scriptis, Franciscus Toletanus Prorex conceptae Deiparae die, quo ad Collegij templum primum venit, exceptus est. Super


page 268, image: s268

omnia et Collegium, et Ciuitatem Sanctae Crucis admirabile pignus exhilarauit. [Note: 306 Ligni Sanctae Crucis veneratio.] Nec modo statim venerationi coepit esse; verum multis saluti. Namque ex maiore fragmento, quod locuplete cultu asseruatur, minuta hastula. Cruci indita deferri coepit ad aegros mirificae opis experimentis: sed maxime in expediendis partubus ita auxilium praesens increbuit; vt iam passim, posteaquam cetera defecerunt auxilia, ad solenne illud, mireque efficax subsidium adeatur.



page 269, image: s269

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER SEXTVS.

[Note: A. D. 1570.] AD quinque domicilia, quae iam Romae Societas incolebat, Professorum [Note: 1 Poenitentiario rum Vaticanum Collegium Societati traditur.] domum, Romanum Collegium, Tyrocinium Quirinale, Collegium Germanicum, atque Seminarium Pontificium, Septuagesimus seculi euntis annus sextum apposuit Poenitentiariorum Collegium ad Basilicam Vaticanam. Id Collegium a Romanis Pontificibus multis ante seculis conditum, Poenitentiario maiore vno Cardinalium, et minoribus vndecim constabat: eâ varietate linguarum; vt Christianarum nationum pleraeque, dum sanctam in Vrbem vndique conscientiarum explicationem petitum veniunt, patrij sermonis paratum auxilium inuenirent. Binos Italica lingua, Gallicaque, et Hispanica habebant, Germani, Pannones, Belgae, Angli, Poloni singulos: sed Anglis Scoti, Hybernique: Polonis Boemi, et Illyrij, quorum dialectus magis, quam lingua citra commercij impedimentum diuersa est, adnumerabantur. Legebantur siue de Clero, siue de Claustro Sacerdotes trigesimo quinto anno maiores, iustis natalibus, integrâ famâ, idoneâ doctrinâ, quos appositi censores periclitando probassent. Poenitentiarios creabat Pontificium viritim diploma. Munus in omnem manebat aetatem. Aedium incolebant alij alia membra earum, in quibus hodieque Collegium visitur, ad laeuam areae in Vaticanum euntibus contra obeliscum. Nulla erat vitae communio, sed pari stipendiorum honore suam priuatim quisque domesticam rem, pro arbitrio administrabant. Nequaquam [Note: 2 Quare traditum.] expeditum negotium erat eam lectissimorum ad tantam rem iudicum varietatem conquirere, et in Vrbem accersere: nec semper ad votum copia pro necessitatibus, quas humani casus afferunt, affluebat. Ad haec perpetua vni, eidemque sedi per cunctam aetatem affixio, quam id genus officij postulabat, non tantum molesta; sed interdum supra conditionem rerum mortalium erat. Inde paulatim consuetudo inuaserat, vt vicarios subdi liceret. Iamque vitio sensim in deterius labentium morum, ex necessitate orta licentia eo venerat, vt Poenitentiarij quidem eximij ferme legerentur; sed hi per alias alij causas dilapsi, sufficerent sibi vicarios, nec a doctrinâ, nec a moribus, nec a ceterâ facultate, grauissimae procurationi pares. Quod incommodum, itemque alia Pius Quintus cum accuratâ inspectione scrutatus omnia comperisset; dum alia strenue corrigit, totamque Poenitentiariae rationis formam in eam, quae visa est commodior, redigit, ratus ex vsu fore, si talia diuersarum gentium Collegia maiore aliquo inter se nexu colligarentur, inque vnam vt disciplinae, sic administrandi muneris rationem conuenirent, ac vicissim inter se opem in omnes vsus ferrent: vtque semel se, ac successores Pontifices legendi, ac substituendi probatos homines curâ liberaret; tribunalia Vrbis praecipua destinata poenitentiae inter Religiosas familias distribuit. Ergo ad Lateranensem Basilicam Franciscanos obseruantes: ad Sanctae Mariae Maioris Praedicatores: ad Vaticanam statuere Societatem decreuit, idque anno superiore: vt ex diplomate canstat vndecimo Kalendas Iunias eius anni dato, per quod Poenitentiarijs. Vaticanis quatuor, qui de veteri Collegio reliqui erant, annuas in vitam pensiones assignat, proemio tali. Quoniam de ministris idoneis ad conferendum poenitentiae Sacramentum apud Basilicam Principis Apostolorum de Vrbe nouam rationem habituri, Collegium duodecim minorum Poenitentiariorum apud dictam Basilicam de Praesbyteris Societatis IESV proxime reformandum instituimus: eiusdemque rei causâ dilectos filios Ioannem Baptistam Calderinum Ordinis Fratrum Beatae Mariae


page 270, image: s270

Seruorum pro linguâ Italicâ: et Gabrielem Martinetam pro linguâ Gallicâ: et Alfonsum Ciaccon pro linguâ Hispanicâ, Fratrum Praedicatorum Professores: et Nicolaum Mortum Praesbyterum pro linguâ Anglicâ, reliquos ex numero duodecim diuersarum professionum Poenitentiarios subduximus: et reliqua. [Note: 3 Difficultates in eo recipiendo,] Mentem Pontificis, vt ex Alciato Cardinali, qui maioris Poenitentiarij locum pro Sancto Borromaeo tenebat, Praepositus Societatis Borgia cognouit: multa ei, et Assistentibus offerebantur, quae, quoad debitum Christi Vicario pateretur obsequium, detrectandum id muneris suadebant. Verebantur inuidiam apud eos, qui in praesens excludebantur, et apud alios, qui solebant ad tribunal illud, tanquam ad gradum altiorum honorum eniti. Nam si tantum obtrectationum, ac tempestatum sexto ante anno conciuisset demandata Seminarij procuratio, quae, praeter solicitum laborem, haberet ferme nihil; quid tum impenderet, cum multos ad magnas spes aditus intercludi sibi, ciues aeque, ac peregrini viderent? Dubitabant deinde, ne honorificum adeo ministerium inter honores censeri deberet Societati interdictos. Sed multo maior habebat cura, ne locus aperiretur disciplinae olim religiosae, humilitati, atque obedientiae debilitandae. Super haec ipsum onus, eâ tempestate praesertim, grauabat. Nam, tametsi quibus e nationibus linguae expetebantur, non deerant affatim instructi Sacerdotes; tamen non sine multiplici iacturâ spoliatis Prouincijs, per quas domesticae, publicaeque vtilitati inseruire latissime potuissent, intra Basilicae, principis quidem, sed tamen vnius angustias concludendi erant. Ad extremum ne illud quidem liquebat, Collegij hoc genus vtrum cum Societatis ratione congrueret. Non enim ad Professorum pertinere domos, quas vetitum esset vectigalibus vti perpetuis: neque ad Collegia cetera, quae ad formandam literis iuuentutem, et sufficiendam Professae Societati sobolem haberentur. Haec, atque alia modi huius cum et coram, et scripto diligenter edita considerasset Pontifex; permansit in susceptâ [Note: 4 Pontifex iubet recipi, et difficultates remouet.] sententiâ, eiusque verbis tandem Cardinalis Alciatus omnino bibendum hunc calicem renuntiauit. Verumtamen, qua pollebat in omni genere, ac nominatim in religiosae gubernationis modo, prudentiâ sanctus Antistes, vniuersis, quae curam inijciebant, occurrit incommodis. Ne subtracto virorum robore eneruarentur Prouinciae; satis fore dixit adesse par hominum praestantium, ad quos in causis paulo implicatioribus, et grauioribus perfugium ceteri haberent. Ne quid paupertas, humilitas, obedientia detrimenti caperent, sed potius, vt omnis ambitioni, licentiaeque, et contumaciae rima obstrueretur; iussit censum annuum in commune attribui: instituique familiam, quae vsquequaque, perinde atque aliae Societatis, legibus eius, Praepositisque pareret: ita vt integrum Generali, siueProuinciali foret; quos, quandiuque vellent eo loci habere: qui statim vt illic collocati essent; in Poenitentiariorum iura succederent, ijsdemque carerent vbi remouerentur. Quod non solum eo valebat, vt disciplinae rigor incorruptus, et integer seruaretur, sed pariter, vt administraretur poenitentia fructuosius: cum, vt quisque probatissimus religiosus est; ita fere sit mysteriorum Dei dispensator aptissimus. Inuidiae si quid in posterum immineret; copiose praeponderandum publicâ commoditate visum est, breuique casurum: praesens formidanda non videbatur, quod de Collegio veteri alij aliâ causâ: et quidam quod facultatem inspectoribus non probassent, dimissi iam erant: residui [Note: 5 Procuratio caepta.] largiter sunt attributis reditibus honorati. His ita constitutis, ceterisque, quae res posceret, praeparatis; Borgia, cum postridie Nonas Apriles procurationem admisisset; quinto Idus Iunias delectos Patres, doctrinâ, pietate, vsu praestantes, qui tantae molis idonea fundamenta ponerent, ad Pontificem, vt fausta operi initia precaretur, adduxit. Quos Summus Pater benigno lumine, et studio paterno intuitus, vehementer admonuit, vt considerarent, quanti momenti commendaretur eis prouincia: com loco Chricti Domini nostri constituerenrur in ijs sedibus, ad quas vniuerso ex Orbe christiano concurrerent homines, vt medicinam, et solatium suis inde animis reportarent. Itaque darent operam, vt quantâ maximâ caritate possent, venientes ad se exciperent, tractarentque.


page 271, image: s271

Non tamen, si qui duros, ac pertinaces se se offerrent, grauius facerent, molliter tractando, malum, et suas insuper in exitium darent animas; sed aduersus eos, qui peccata contemnerent seueritatem Iudicis obtinerent. A Pontifice ad Subsellia deducantur: inuocatoque, et fauente Numine, alacres munus auspicantur, non modo suae quisque genti, sed omnes omnibus, tum a laborum cupiditate, et amplitudine caritatis, tum a linguarum praesidijs parati ministri. Quippe videre erat non in vnâ solum domo, sed et in vno pectore Nationum quasi Collegium: adeo cuncti multas, nec pauci quinas, senasque, quidam octonas callebant linguas. Franciscus Toletus, quanquam in aedibus Pontificijs adhuc sedem habebat, Collegio toti praefectus: cuius vice Gaspar Loartes Genuâ accitus praeerat domi. Sed breui ad Ferdinandum Solerium administratio omnis delata. Ac ne quid ad Collegij Societatis formam deesset; Scholasticos etiam [Note: 6 Etiam Scholastici quidam ibi collocantur.] sex (qui ad quatuor breui redacti) placuit aduocari: qui, praeter doctrinam, quam ex Collegio Romano petebant: domi binas in hebdomadâ de conscientiae iure, Vsmaro Goisonio interprete, scholas audiebant, non nullorum extrariorum quoque, praesertim ex Pontificiâ aulâ conuentu. Verum paucis post annis, monstrante vsu, cum supra docentium, atque descentium vires, tum maligni prouentus laborem assumi; omissus est, et Collegij ea forma retenta, quae potuit. De cetero tota res percommode ac ferme extra inuidiam, cumque Pontificis [Note: 7 Successus felix] approbatione summâ cessit. Poenitentium maximum in modum increbuit numerus: simulque Sacrosancta Eucharistia in Basilicâ Vaticanâ longe amplius, cum admiratione Aedituorum, frequentari caepta. Consecutis porro temporibus, cum et prompta Sacerdotum copia, et eorundem humanitas, ac facilitas inuitaret: seque ipsi minime contenti qualicunque perfunctione muneris, et reseruatorum cognitione criminum, et censurarum absolutione, non integros magis Iudices, quam sapientes praeberent medicos; quae conscentiarum prope incurabilia sanata sint vulnera, quantum profugorum religiosis redditum castris, quantum haereticorum reconciliatum Ecclesiae, eo difficilius dictu est, quo impensiûs eius fori res venerandâ quâdam silentij sanctitate vallatas esse oportet. [Note: 8 Poenitentiariorum fructus.] Illud significari fas, piumque fuerit, saepe euenisse, dum naui Sacerdotes non resecandis tantum vulneribus, sed etiam persanandis insistunt, vt annuo spatio hi ducenas, alij paulo pauciores, alij longe plures ab infantiâ repetitas homologeses acceperint: hominesque expeditos, atque recentes, velut renatos, optimeque animatos ad nouam inchoandam aetatem, ad suos dimiserint. Neque non saepius insignes adeo commutationes effectae sunt; vt viderentur homines permissi aliquo ruere, vt in poenitentiariorum necessitatem inducti, per eorum clementiam, atque dexteritatem, quam alioqui nunquam experiri voluissent, non ad quamlibet innocentiam, sed ad eximiam, perfectamque virtutem vel in communi, vel in arctiore Religionis cultu perducerentur.

Iam de Collegio Germanico rem magis non tacendam, quam dictu magnam apponam. Id Collegium per haec tempora, quam cum maxime, florebat: sed ita, vt retineret a Germanis vocabulum: praecipuum corpus, ac prope totum Conuictores efficerent: magnam partem primae nobilitatis ex Italiâ cunctâ, et Prouincijs externis. Horum in aulâ fabulam acturi veniunt ex Romano Collegio Parthenij [Note: 9 In Collegio Germanicoex ludicro periculum.] adolescentes Quinquagesimae Feriâ secundâ. Fabula erat vernaculo sermone ex Euangelio, filius Prodigus. Odorati rem Conuictores inter sese conuenerant, vt latinum drama de Sanctis Vito, atque Modesto ab se paucis ante diebus editum, occupato loco, elusisque Parthenijs, ad paratum ijs spectaculum reponerent. Ita factum est, vt in pulpitum tempore eodem actores vtrique prodirent. Dumque de obtinendo loco certatur, et gladij etiam, nescio vnde prompti, nudantur; parum abfuit, quin scena in arenam verteretur, facinusque tragicum non simularetur, sed fieret. Aegre compressit motus, qui ad cohonestandas literas, et excitanda adolescentium studia inter spectantes sedebat Praepositus Borgia: et vtrisque iussis absistere, neutram, sinit dari fabulam: ac deinde in Conuictorum Praefectos, qui eiusmodi motus, nec praeuidissent mature, nec


page 272, image: s272

valide praecidissent, pro meritis animaduertit. Spectatum affluxerat promiseua, vis mortalium sine numero: quae, vt aegra animi frustrata expectatione dimissa [Note: 10 Ex periculo bonum.] est; impleuit Vrbem sermonibus: et fama inde, vti consueuit, multiplicata, foras manauit. Illud Patres ex damno factum lucri putauerunt, non modo vt cautiores in posterum fierent, quae secunda prudentia est; sed vt solicitudine praesenti, grauiorisque mali periculo liberarentur. Quippe cum admodum paucos, eximiosque spectatum ipsi admittere statuissent, simul ad vitanda, quae in magnâ frequentiâ (nam vere omnis turba turbulenta dicitur) incommoditates incidunt, simul quod aulae contignationi, animaduerso vitio, diffidebant; vbi irrupisse tantum populi, seque ita constipasse multitudinem viderunt, acerbissime angebantur, ne forte succumbentia oneri malefida tigna cladem immanem traherent. Ergo tantum periculi ambitiosâ adolescentium leuitate dispulsum religiosis mentibus, vbique consuetis benignam Dei prouidentiam admirari, solatio erat. Sed maioris fama spectaculi, pugna non inter ludentes iuuenes, sed [Note: 11 Energumenae insignis liberatio.] inter fortissimos bellatorum, Christi Sacerdotem, et Tartareas potestates commissa, latius subinde, ac laetius fusa est. Ioannes Fuggerus, et Vrsula Georgij Fuggeri coniux, haud minus religione, et sanctitate, quam bonis vulgo pretiosis, pecuniâ, et nobilitate abundantes, et clari, ad Sanctam Lauretanam aedem, et Apostolorum limina, pietatis ergo, Augustâ Vindelicorum profecti, puellam iam pridem a daemonibus dire exagitatam secum duxerunt: si quod posset misellae vexationi remedium augustissimis illis locis inueniri. Romae cum essent, tentatis alibi ab alijs nequicquam exorcismis; Sacerdos noster accitur. Congressui campus delectus in aede percelebri, cui vulgus a figurâ nomen Rotunda fecit. Id opus a Marco Agrippâ, Augusti temporibus conditum, inter antiquitatis miracula superest, iam meliore conditione in diuinae Parentis, Martyrumque omnium dedicatum: cum olim Deorum omnium, quod et nomen Pantheon loquebatur, hoc est daemonum vniuersitati seruisset. Itaque locus vtrosque poterat, et Christi Sacerdotem triumphorum sui Ducis, et nequam Spiritus suarum cladium admonere. Hîc igitur commisso certamine, furialis obstinatio nihil primo die labefactata est. Postero autem, cum multum precum Socij fecissent, et diuinissimam hostiam immolassent, in maximâ circumfusae turbae coronâ, dum Sanctae Reliquiae, et solennes adiurationes admouentur, significantibus daemonibus iam se consistere, amplius non posse; energumena, post dirissimum cruciatum, exanimis concidit. Quam cum subleuassent, quoddam insolo inuolucrum apparuit: quod collectum dum propalam explicatur; id repertum est, quod omnibus curis expetebatur. Pactio erat puellae, quam quondam male cauta cum diabolo fecerat, eique tradiderat: quae cum recipi nullâ ratione posset, nec nisi recepta mancipij fide, libertas speraretur; demum misericors Deus, in pietatis suae, et indulgentiae documentum, cum tradita in Germaniâ esset, Romae iusserat reddi. Ita maximo bono suo, et gaudio suorum, ingentique omnium admiratione, quam diu per Vrbem omnium ora celebrarunt, [Note: 12 Vincentius Brunus Collegij Romani Rector.] quae perierat ouicula e lupi faucibus extracta: bonoque pastori suo, Redemptorique, ac Vindici Christo IESV asserta est. Romani Collegij gubernaculis pro Hieronymo Domenecco, qui in Siciliam remissus est Visitator, Vincentius Brunus Rector appositus. Qui ex Lauretani Collegij administratione ad id Romam [Note: 13 Vocatio memorabilis Io. Thomae Lauretani.] accitus, nouitium secum in Vrbem duxit, Ioannem Thomam Lauretanum insigni vocatione recens adiunctum. Is Mutinae ortus Robertorum stirpe olim non obscurâ (Amurates Robertus ante nomen habuit) a primâ pueritiâ obseruantissimus Coeli Reginae fuit: cuius obsequijs, quo expeditius se totum impenderet; Lauretum decreuit concedere, existimans, ex celebritate famae, ingentem ibi vrbem, magnamque Religiosarum familiarum inuenturum copiam, ex quibus aptissimam sibi pro arbitratu legeret. Autumno superioris anni ineunte Lauretum peruenit. Vbi, cum, praeter opinionem, modicum oppidum, nec vllum, praeter Societatem, Religiosorum inuenisset ordinem; vehementer dolens, suumque admirans errorem, reditum meditabatur in patriam. Nam a


page 273, image: s273

nostris hominibus, cum puer Mutinae contemptim appellari audisset, haustâ inde opinione non quidem prauâ, sed humillimâ, prorsus alienum gerebat animum: vsque adeo temperandum est linguis, quarum, quamuis leuia, tela grauiter seriunt, et semel infixa mentibus haud minus pertinaciter, quam perniciose inhaerent: tum vero, cum inaestimabili peste, si forte sacrorum hominum, publicaeque vtilitati viuentium auctoritas deformetur. Octauum iam diem Amurates ad Canonicorum aliquem, confessionis causâ, aditum captabat: se fere ita eueniebat, vt ad quemcumque accederet, is seu lassitudine, seu qua aliâ causâ continuo ab sellâ se auferret. Interim ad hospitium, quo vtebatur, gemini veniunt iuuenes, modestiae summae, ac pietatis. Hi, sermone familiariter instituto, interrogant Amuratem, num in Sanctum Deiparae sacellum ingressus dum sit: eoque negante, quod nec ausus esset augustissimum limen inexpiatus intrare, nec confessarij nancisci copiam ad eam diem potuisset; tantam admirati cunctationem, inuenturos ei se confessarium pollicentur: posteroque die ad Guilielmum Banzium Senensem de Societate, qui tum forte vnus vacabat, deducunt: sane perinuitus ille, pro veteri abalienatione animi, eo secutus est: tamen non ausus humanitatem iuuenum repudiare, confessionem explicuit, recessitque opinione suâ quietior, et in figendae Laureti sedis mente constantior. Inde aedificandi sibi tugurij potestatem ab Roberto Saxatello Praetore impetrat. Ibi Eremitarum instar habitans, orationi, diuinisque mysterijs operam dabat, ac, reuiuiscente paulatim religiosae vitae cupidine, vehementer retardabatur offensione illâ pristinâ animi, quâ Societatem abhorrebat: deinde etiam metu, ne, si se obedientiâ obligaret, Laureto migrare cogeretur. Has inter curas fluctuanti, die Sancto Thomae Cantuariensi sacro, cum septies, ad opem diuini spiritus impetrandam, hymnum Veni Sancte Spiritus pronuntiasset; succurrit prompta Sancti Petri obedientia, qui naui, ac retibus relictis, Christi Domini vocem illico secutus est: eaque dum secum in suo tugurio voluit; vocem sibi videtur audire increpantis: O miserum, nonne vides te nihil posse? Ad me conuertere, et audi. Ad quam vocem cum sustulisset oculos, Beatae Virginia eâ specie, qua Romae in Basilicâ ad Niues cernitur, vt postea obseruauit, os venerandum videt: deiectisque, [Note: 14 Beata Virgo quomodo audita illi loqui.] prae reuerentiâ, oculis, attentas sermoni eius aures praebuit. Illa, non vt homines vulgo, qui vnum, deincepsque alterum, atque tertium, dein alia ordine verba promunt; sed total simul quasi sub aspectum sententias conijciens, similiter atque nummulariorum peritissimi, qui non singillatim nummos dum numerant, sed vno iactu complures in mensam effundunt, breui momento permulta dixit. Exprobrauit collata in eum beneficia, nominatim multa enumerans, quae tum primum ille animaduertit. Obiurgauit, quod illius mallet sacelli sui mutis affixus haerere saxis, quam ex ignobilitate, ac vilitate eorum humilitatem, ac paupertatem addiscere. Iussit diserte Societati nomen dare, magnopere minitans ni pareret: diemque sacrum Epiphaniae nominauit, quo domum se ad Patres reciperet, addito, vt minime grauate iret, si ex obedientiâ alio vocaretur: quando et Pastores, et Reges, quanquam vehementer infantis Dei cunis tenebantur; tamen quo latius manifesta fieret diuina gloria, ab sacro Praesepi, et amabilissimo diuini oris conspectu recessissent. Quae, aliaque non pauca cum dixisset; visa est, tanquam benedictura, brachio protenso, explicatâque dexterâ addere: I celer, teque totum obedientiae subde: Huc te ego perduxi, nec deseram: sed qua caepi tutelâ ad extremum vsque spiritum prosequar. [Note: 15 Virginis iussis obtemperat.] His dictis desijt apparere. Ille continuo a precatione surgens in sacrum sacellum pergit, Deiparae se totum de integro tradit, dicatque. Tum instans, et vrgens apud Patres, ipsâ Epiphaniae luce, quam Virgo praestituerat, receptum in Collegium impetrat. Inde, velut nouum vitae exordium iniens, pro veteri nomine, Ioannes Thomas voluit dici: vt Ioannis Apostoli, quem quasi ostiarium Beatae Virginis legerat fuisse, patrocinio, et fauore liberiorem ad eam aditum haberet: Sanctique Thomae Cantuariensis, quo die ei sacro singulare illud


page 274, image: s274

beneficium accepisset, perpetuam memoriam, vna cum ipsius memoriâ beneficij conseruaret: assumpto Lauretani cognomento, vt propinquos, stirpemque mortalem prorsus oblitus, in familiâ tantum, atque seruitio Virginis, quae salutem hominum genuit, esse se testaretur. Hic ergo iuuenis tam insigni clementiâ ad ChriSti IESV Societatem vocatus, quanquam aegre ab augustissimae Matris conclaui abstractus est; tamen eiusdem praecepti memor, et laudabiles etiam voluntates per obedientiam immolare assuescens, duci se Romam passus, [Note: 16 Indiarum mis. sionem, studiorumque dimissionem exoptat.] in caritatis, atque humilitatis muneribus caepit sedulo exerceri. Nec multo post vehementius aerumnarum cupidine, seruiendique Euangelio, et infidelium conuersioni succensus; magnopere cupijt ad occidentales, quas vocant, Indias mitti: simul instans simplicitatis, atque obscuritatis amore, vt deserere studia literarum liceret. Quod cum vtrumque impetrasset, nec in Indias mitti per valetudinem potuisset; a literis tamen, et Sacerdotio abstinuit. Erat quod in homine desiderares: ceterum superabant laudanda. Itaque in magnâ vitae asperitate, nullo vtens cubili, ieiunia seuera continuans, precibus diuturnis immorans, constanter perseuerauit, quoad tandem in Romano Collegio senex decessit. Sed quo primum anno Ioannes Thomas Lauretanus in id Collegium insigni, vt narratum est, ingressu venit; eodem Ioannes item Lauretanus inde migrauit memorabili exitu: ambo Sanctissimae Dei Parentis, cui addictissimi [Note: 17 Ioannis Lauretani mors insi. gnis.] erant, indulgentiam singularem, ille vocatus, hic euocatus, experti. Ioannes Lauretanus aeditui munus in Collegio iam diu procurabat diligenter, ac pie. Anginâ correptus nec graui, nec, vt videbatur, periculosâ, neque enim decumbebat: tamen ne malum exasperaret, semestrem, cuius instabat tempus, homolegesim in firmiorem valetudinem reseruabat. Quod non raro coecis futuri, salutisque aeternae incuriosis mortalibus vsu venit, vt praesumpto poenitentiae spatio, praeoccupante morte, destituantur; id ne vigilibus alioqui, attentisque seruis, si quid forte per imprudentiam peccent, eueniat, bono Domino curae est. Ita Ioannis intutam securitatem oblata secundum quietem species discussit. Vidit [Note: 18 Custos Angelus ad confessionem generalem vrget.] enim quendam ore sibi, vultuque subiratum (Custodem Angelum suspicari licuit) et lanceâ minitantem, quod tam diu generalem confessionem distulisset. Quae fuit increpatio eo grauior; quod confessionis eius tempus nec dum abierat. Eo viso Ioannes ita est conterritus; vt omnino decreuerit non a sexto mense, sed a primâ aetate quicquid commissum, praetermissumue cum Dei offensâ recordari posset, de integro absolutioni subijcere. Quod ortâ luce dum facit, superfusae pituitae copiâ vox interrupta est. Sed non idcirco animum despondit. Ad eum piâ mente conuersus, qui gemitus cordium, et voces lacrymarum audit, soluitque ora mutorum, fit iterum loquendi potens: ac protinus ingenti suâ, et confessarij voluptate institutam accusationem peragit, et absolutione donatur. Inde, vt appareret, neque visum fortuitum, neque frustra eam componendarum vitae futurae rationum fuisse curam; morbus inualuit. Ad vitae marginem ventum est: solennia migraturis collata sacra. Dein aeger animo totus in beatam illam emicans lucem, sermonem, quem circumstantes de coelesti Patria, et quibusdam Sanctis instituerant, intentis auribus prope gestiens audiebat: cum repente, tanquam admonitus imminere momentum, quo abiret; sic interpellat: Quaeso, Patres, Fratresque, abiecti in genua rogate pro me Beatissimam Dei Genitricem, semelque pronunciate Salue Regina. Qui, cum extemplo paruissent; vix precationem illi absoluerant; cum mortalis ipse limi retinaculis lenissime est solutus. Fuit hic annus non vnâ re parum prosper Italiae, [Note: 19 Calamitates publicae.] ceterisque terris. Rerum penuria, graues morbi, calamitates aliae, terraemotus, bella, praeter haeretica, etiam Turcica desaeuierunt. Quibus vbique malis omni ope leuandis, dum ex instituto haec pusilla cohors curas dispertit; ab annonae angustijs Romana domicilia, vt nullis dum fulta vectigalibus, et alienam [Note: 20 Borgiae caritas erga paupares.] benignitatem deterente tempore, haud modicis pro se quaeque difficultatibus premebantur. Tum Borgia non satis vulgo vsitatum, at industriâ dignum suâ, tanquam mercaturae genus instituit. Praeter eam opem, quam de more


page 275, image: s275

inopi populo, corrogatis inter concionem, perque vias alias adiumentis, conabantur sodales afferre, iussit in singulis familijs aliquid extra ordinem quotidie praeparari, quod in mendicos distribueretur: eo consilio, vt pauperum beneficentiâ aduersus pauperes, clementiae Dei thesauros, cui nomen ipsum honorabile pauperum est, erga vtrosque prouocaret. Et notat Ioannes Polancus rem [Note: 21 Ex caritate soenus.] praeclaro cessisse cum foenore. Adeo verum est Christi Domini verbum: Date, et dabitur vobis. Docuerat olim Christianae negotiationis hoc genus populum suum Magnus Basilius, quem, gliscente propter siccitatem penuriâ, his verbis affatur: Si duo tibi sint panes, ad fores autem rogator aderit; prome illi alterum: dans vero manus in coelum tolle, dicque pia haec, et benigna verba: Vnum panem, quem vides, Domine, do meo periculo: sed ego tuo mandato meum commodum posthabeo: et ex modico do panem: Noui tuam bonitatem, tuae potentiae confido, quod non diu tuam gratiam differes: sed breui, cum tibi placuerit, affatim dona tuae magnificentiae patebunt. Quod si feceris, ac dixeris; non dubium, quin panis hic, quem ei hac dabis angustiâ, agriculturae semen, ac copiam suppeditabit, multumque tibi ex terrâ foenoris reddet diuinae gratiae conciliator. Haec Basilius docuit: haec Borgia fecit: eo etiam cumulatius, quod non cum rogante modo diuidi buccellam voluit, sed et vltro voces supplicum praeueniri. Nec annona solum filiorum solicito Patri, vigilique Praeposito curae fuit: sed in id maxime intentus, vt Sanctâ in Vrbe, in qua, vti Christianae Religionis, ita Societatis sons, caputque est, vigeret quammaxime disciplina, vnde per omnes terras, et pleni homines diuino spiritu, et suauissimus virtutum odor propagaretur; singula domicilia sibimet visenda, instituendosque, [Note: 22 Borgiaquotannis se colligere solitus.] et excitandos Socios sumpsit. Habebat in more quotannis, cum Deiparae Elisabetam visentis rediret honos, totum se intus, extraque reuisere, scrutarios, oculos, aures, denique cunctos exteriores, interioresque sensus ad iudicium separatim vocare: nec solum notare noxas, quae iam paucissimae residebant; sed impensius mentem intendere, vt cuiusque vsum limaret magis, atque perficeret. Quod quidem continenter alijs temporibus, sed tum, cum simul demandati sibi muneris circumagebatur orbis, praecipuâ faciebat curâ. Igitur eo die [Note: 23 Inuisere statuit Romanas domos ac Collegla.] Assistentibus aduocatis: Decreui, inquit, vestro auxilio, Patres, nisi vos aliter censueritis, Vrbana haec Societatis nostrae domicilia coram inspectare: Pater Polancus adiuuabit me in hac domo: in Romano Collegio, itemque Germanico Natalis: Madridius in Seminario: denique apud Tyrones, atque Poenitentiarios Miro. Eritque curae postea insuâ cuique familiâ, vt quae decreta fuerint in rem deducantur. Sed ante omnia ope diuinâ opus est. Itaque perpetua videtur hanc ob rem instituenda supplicatio: quae quandiu visitatio tenebit; nunquam [Note: 24 Supplicationes, ac preces statutae ad bonum Visitationis successum.] interrumpatur. Et horas quatuor ac viginti succurrit mihi ita posse distribui; vt domui Professorum, et Collegio Romano quinae: Domui Probationis, Collegio Germanico, ac Seminario quaternae: Poenitentiarijs binae attribuantur in singulos dies. Ad haec vt singula etiam faciant sacra familiae singulae: bina vero, quae inspicitur: ita vt septena quotidie negotij eiusdem gratiâ offerantur. A vobis autem, Patres, non alia tantum auxilia, sed et hoc in primis sacrificiorum, ac precum expeto, expectoque: nisi enim totum vos onus sustineatis; quicquid in me incubuerit, ruet. Fauet operi tempus, quia et vacari iam ab studijs incipiet, et recens accepta cognitio, ad conuenientem operarum in Prouincias distributionem, [Note: 25 Borgiae submissio.] quae autumno fiet, magnopere commodabit. Ceterum, quiapar est iudicium incipiat a domo Dei; ad extremum vos, vere, atque ex animo per Christi IESV caritatem oro, quaesoque, quicquid in me, sine in vitae ratione, siue in administrationis modo desideratur, liberrime vt mihi vel scripto, vel oratione aperiatis. Tantum enim de summâ bonitate confido, vt vestra mihi monita profectui sperem fore. Quid ad haec Assistentes responderint, et vtrum quicquam ipsum monuerint, nusquam notatum reperi. Cetera ipse, quantum valetudo permisit, cum curâ, communique gaudio, et profectu peregit. Interim Regno Cyprio cum Selimus Turcarum Princeps immineret, atque auxilio


page 276, image: s276

Venetis Pontifex, ac Philippus Rex suas classes mitterent; in eandem expeditionem sacris perfuncturos muneribus, aliquot de Societate, Pontificis, ac Ve [Note: 26 Patres missi in classe contra Turcas.] netorum postulatu, ire placuit. Cum Pontificijs, quos ducebat Marcus Antonius Columna, Ioannes Victoria, Raynaldus Galesius, ac Thomas Radius profecti Sacerdotes, et pari numero facerdotij expertes auxiliares. Cum Venetis Pater Carolus Farao, Prosper Malauolta, Camillus Porcellaga: et hi cum suorum quisque comitum leuamento. Omnibus Ioannes Victoria praeerat: idem Columnae a confessionibus erat. Pro se quisque militibus aeque ac nautis, tum in ceteris, quae serebat vsus, opportunam tulerunt opem: tum praecipue in [Note: 27 In ea expeditione mortui magna virtute Socij.] morbis, quibus grauiter conflictatae sunt classes. Eminebat Patris Raynaldi caritas. Non ille vnâ quapiam triremi circumscribebat labores suos; sed in alias, atque alias assiduo discursu transiliens, indigentibus et doctrinâ, et diuinis mysterijs, et manuum obsequio praesto erat: non modo cum beneuolentiâ, sed etiam cum admiratione plurimâ vniuersae classis: donec et laborum magnitudine, et commercio aegrorum concepto exitiali morbo, in Zacyntho Insulâ, nunquam intermittens, ne vltimis quidem verbis adhortari omnes ad consulendum [Note: 28 Patris Raynaldi Galesij insignis operarij labores.] animis suis, plenus recte factorum, et magna votis ardentissimis moliens, excessit e viuis. Inter cetera, si Deus dedisset longiorem vsuram lucis, ad Graeciam, aliasque subiectas Turcarum ditioni terras vel sanguine fuso iuuandas, iam diu vehementer animo incitabatur: iamque satis versatus erat in Apostolicis per agros excursibus: ac nouissime vrbis Sancti Angeli populos peragrabat, cum in classem accitus est. Venetus erat, octauum iam annum religiosus, in robore constantis aetatis. Iam in Phariâ (hodie Lesina) Camillum Porcellagam Brixiensem olim ex Sancti Antonij sodalitate, eiusque comitem Balthassarem Appianum laborum moles oppresserat: magnumque omnibus moerorem, ac desiderium sui reliquerant. Postremo in Cretâ Frater Laurentius, cuius praecipue feruor laudabatur: et Petrus Angelus Manutius, cui multa ingenij, et manuum solertia inerat, mortales exuuias posuerunt. Omnes denique videbantur digni eo, quem consecuti sunt exitu, vt in obedientiae, et caritatis opere vitâ perfungerentur. Ceteri et animarum aliquantâ, et magnâ aerumnarum diuites praedâ, [Note: 29 Diony sius Vasquius Neapolim Visitator missus.] incolumes remeauere. Sub Autumnum Dionysius Vasquius, qui ab Collegio Romano ad Professos scribendis adiutor epistolis reuocatus fuerat, ad Neapolitanae Prouinciae visenda Collegia missus: quod Salmeroni assidue vrbanis curis, et studijs affixo non vacabat. Vrbis Sancti Angeli domicilium, praesentem maxime curam poscebat, subsidijs omnibus destitutum. Interim nouum Collegium [Note: 30 Collegium Interamnae Samnirum inchoa. tur.] Interamnae Samnitum ponitur. Inuitati enim Interamnates propinquo Angelopolitanorum exemplo enixe postularunt, vt ad ipsos quoque inuandos, operam Patres benigne porrigerent. Et quia magna tum ostendebatur rei bene gerendae spes, praesertim tollendis inter Ciues dissidijs, et ad Collegij firmamenta auxilij; quod satis foret, ne aut anxie cum egestate luctandum, aut partim decore coepto abstinendum esset, promittebatur: spesque erat praeterea hoc, et Sancti Angeli domicilium ex propinquo in multis, quos humanarum rerum varietas offert vsibus, mutuas praestare sibi operas posse; susceptum negotium [Note: 31 Tarquinius Raynaldus eidem praeficitur.] est: atque Tarquinius Raynaldus primus Rector est missus. Ad haec datum Dionysio negotium inspiciendi, quae opportunitas offerretur Consentiae. Vbi cum Iosephus Blondus quadragenarias in aede principe conciones euentu prosperrimo habuisset, incredibile exarserat desiderium Collegij. Itaque re ad [Note: 32 Consentinorum studia in optando Collegio.] consilium publicum relatâ, cum maxima esset in compitis, priuatisque domibus totius populiexpectatio, multique eâ de causâ vota facerent; is in animos ciuium consultantium impetus incidit, vt non expectatis suffragijs, vno animo, voceque vnâ clamare coeperint: Veniant Patres: Collegium fiat. Quod eo mirum fuit magis; quod alias eadem res ad eundem conuentum relata exitum non habuerat. Reliquus feracis praedicationis prouentus, vel inde potest intelligi, quod, praeter sublatas mali magni minaces inimicitias, multaque aureorum nummûm millia dominis restituta, atque id genus complura; longe amplius


page 277, image: s277

quingenti totius vitae noxas Sacramento poenitentiae retractarunt. Dubitatum diu fuerat Siciliensi Prouinriae, an Neapolitanae commodius Rheginum Collegium; et Catacense attribuerentur: tandem post longam consultationem, et alternata ex perimenta, Neapolitanae vtrumque attributum. Neapolitanum vero ipsum roborabatur in dies validius, inque communes frequentissimi, et perinde facillimi ad pietatem populi vtilitates, industriae omne genus latius explicabat. Colonos iam sexaginta, quorum Sacerdotes quindecim, numerabat. [Note: 33 Neapolitani Collegij status.] Disciplinas, queis vel rudia ad sapientiam imbuuntur, vel culta perficiuntur ingenia magistri tradebant octo. Accessit hoc anno ordinaria, ac fima controuersiarum [Note: 34 Eiusdem inpro ximos fructus.] de moribus enarratio, singulari Clericorum vsu, et voluptate. Feruebat diuinum verbum per vrbis varia templa, et in Proregis aulâ, et in regio carcere illo percelebri, vel millenis referto custodijs, et in sacrarum coenobijs Virginum, et per alimentaria puerorum, ac puellarum contubernia: quibus Neapolitana pietas prope mira culum abundat. Feruebant Sacramenta duo, quae summa Dei benignitas familiaria labenti humanitati remedia aduersus morbos, ac vetustatem animarum, prouidit. Haud minus mille conuiuarum iam ferijs augustioribus diuinas epulas regustabant. Addebat incitatis vltro operarijs amanter Antistes Marius Carrafa pariter arimios, et auctoritatem: eo maxime, quod benignam operis materiam, siue circum ducens cum lustraret dioecesim, siue in vrbe quaecunque se offerret professioni causa conueniens, fuggerebat. Institutionem Christian legis per vrbem inducturus hoc anno, cum templa septem ei negotio apposita delegisset; catechistas in singulis e Collegio collocauit. Praeter Salmeronem, qui iam abditus in studia, cumque seculis, vel praeteritis, vel futuris rationem habens, apud praesentes auctoritate, quam operâ (quae scilicet diu seuerat, vltro prouenientibus) impendio magis proficiebat: duo in primis sustentabant nomen Collegij, et labores, Ioannes Nicolaus cognomento Peslongus, seu Longipes, et Ioannes Baptista Bonumcor, vel, vt vsitatius, sed corruptius dicatur, Boncorius. Accipiat vtcumque talia lector nomina: [Note: 35 Pater Io. Nieolaus Peslongus spectabilis vitae probitate.] mihi ne postulare quidem veniam vacat. Ioannes Nicolaus in oppido natus agri Hydruntini, cui Mons Sardus nomen, Augusto eius anni, quo Sanctus Ignatius coelo receptus est, in Societatem, iam legum fatis peritus adScri. ptus Neapoli, post experimenta, et puerilem doctrinam per annos tres, totus ad animarum institutionem collatus, poenitentiae sacramentum scienter, constanter, ac fructuose tractabat, apud domesticos, et externos. Namque iam decennium Sociorum confessionibus domi praeerat, et a compluribus ciuium earundem causâ celebrabatur. Vir humilitate singulari, patientiâque, et obedientiâ, [Note: 36 Pater Io. Baptista Boncorius proximis proficuus.] et caritate, et vndique ad imitabilis exempli formam compositus. Ioannes Baptista Neapolitanus, et nobilis, annum non nisi Septimum in sacris castris agebat: sed cum accessisset iam aetate, atque doctrinâ robustus, ac famâ etiam notus, vt publicus Pontificij iuris interpres, exercitatâque multis modis caritate, in Sodalitate, quae per illud tempus nobilissima inter Neapolitanos vigebat, Candidorum nomine, vbi ad ea omnia ardorem religiosi athletae, et auctoritatem deuotae Deo personae adiecit; mirum quantum apud ordines omnes efficiebat. Siue quem implicita conscientiae quaestio torqueret, siue consilij capiendi ambiguitas distraheret, siue nouissimum vitae discrimen vrgeret; tanquam ad vnicum praesidium interdiu, noctuque ad eum confugiebatur. Et moribundis quidem iuuandis iam pridem ab Sodalitate illâ Candidorum, cui praecipuum negotium erat adesse supplicio vltimo afficiendis, collectam habebat solertiam. [Note: 37 A moribundis desideratur.] Itaque in opere illo summo operum valebat, ac versabatur plurimum, et hoc ipso anno egregie desudauit: omnibus eo tempore (sic enim quidam loquebantur) affuturum sibi corbonum putantibus, si Pater Boncorius adfuisset. Haec autem, vel inter magisterium quaestionum conscientiae, vel inter Theologiae discipulatum cum faceret; vt primum studijs summam manum suis imposuit, et inscendere suggestum coepit; miros repente concursus, et propemodum clamores excitauit. Anno superiore, cum in Collegij templo per ieiunium magnum


page 278, image: s278

[Note: 38 Concionatur egregie.] rudimenta iustarum concionum poneret; vix quenquam veteranorum habuit parem. Loca certatim occupabantur: morum commutationes insignes fiebant: colligebantur inter concionem loculentae pro egentibus stipes: quibus praesens pecunia deerat detractos annulos, gemmas, monilia, velut pignori tribuebant, quae, submisso mox argento, redimerent. Itaque prosimo anno Archiepiscopus in templo suo, deque suggesto principe, illam voluit salutarem buccinam personare. Hîc vero, dum cupidissime, et religiosissime auditur, significaturae suam erga virum Dei caritatem honestae complures matronae, coeperunt inter se, quam ei donarent, corrogare, et conferre pecuniam: iamque summam consecerant luculentam; cum re Pater cognitâ conquestus pro suggesto, vsque eo Societatem Neapoli, et instituta eius etiamnum ignorari; seuere iussit incaepto absistere: quodque congessissent vel largitoribus reddere, vel quocunque [Note: 39 Veriusque Socij mors et exequiae.] arrisisset, pie conferre. Quod ita vere, atque ex animo egit; vt expresserit, idque plurimum ad illustrandam eius virtutem valuerit. His igitiur velut columinibus cum status Neapolitani Collegij nixus videretur; plalcuit rerum gubematrici Sapientiae modico in teruallo vtrumque per Autumnum subducere, vt ipsis mature coelum potiretur: et tellus disceret, diuinum opus nequaquam terrenis niti fundamentis, sed speranda, et petenda de coelo. Ad Ioannis Nicolai exequias is Ciuium sexus vtriusque, eorumque clariorum, quorum animas habuerat in disciplinâ, ploratus extitit; vt Collegae quoque communis parentis acrius icti memoriâ lacrymas associarent. Grauius vniuersam Vrbem commouit desiderium Ioannis Baptistae: cuius eo quoque miserabilis visa migratio est; quod cum ad limina Apostolorum, inde perrecturus Lauretum, religiosae peregrinationis studio Romam venisset; ibi apud Professos quinto die ex morbo, medentium affirmatione nihil periculoso, perijt: si perire dicendus est, qui commutatur in melius: et expericulis euocatur in beatam securitatem. Magna certe indoles, magnarum spes rerum simul elata.

[Note: 40 Leonettus Cla noncus Longo barchae Pioum ciolis.] Prouinciae Longobardiae, loco Francisci Adomi, qui iam munus explerat, praefectus est Prouincialis Leonettus Clauonius. Collegium, quod erat Venetijs, in domum Professorum conuersum est, reditibus Collegio Patauino adiunctis, de fundatoris Andreae Lipomani, deque Pontificis voluntate. Id censuerat [Note: 41 Collegium Venetum in domum professam versum.] curandum proximus Generalis, conuentus, vt vnum potius plenum, dignumque celebratâ vrbis sapientiâ, quam tenuiora duo Gollegia haberentur. Domui Professae primus Ioannes Baptista Perucus praepositus est, cum ad id loci Caesar Helmius per multos annos Collegio summâ cum laude praefuisset. Vt aliquid literariae [Note: 42 Io Baptista Peruscus primus Venetae Professorum domui praepositus.] exercitationis in Brixiensi Collegio inchoaretur, eo philosophiae curriculum Patauio translatum est, relictis Patauij Theologis. Ferrariae, quod impar confluentium numero vetus erat templum, noui iacta sunt fundamenta: vtque iustis Reginae Barbarae Ducis coniugis mos gereretur optatis; Barbarae Sanctae patrocinio, ac titulo decoratum est. Sed interim Ferrariae calam itas insolita, [Note: 43 Terremotus Ferrariae.] quae multo quam prosperitas efficacius solet alumna esse diuini cultus, vberem pietatis prouentum tulit. Extremo autumno motibus terrae ita crebris, et grauibus vrbs tota concussa est; vt effusâ in agros multitudine, metu ruinae tecta desererentur. Tres praecipue concussiones praeter modum vehementes foedam aedificijs stragem priuatis, ac puplicis attulerunt. Collegij cum familiaris, tum sacra aedes, Dei bonitate potius, quam firmitate suâ steterunt. Duos prope menses ea calanutas grassata est. Quo tempore, nec dies, nec fere noctes, Patribus ab consolandis, miseris, absoluendisque poenitentibus, quicquam reliquum otij fuit: eo maiore frequentiâ; quod pleraque aliatempla tremorum immanitas strauerat, cultoresque animarum magnam partem [Note: 44 Ad Nostros ter riti confugiunt.] dissipauerat pauor. Ergo cum sua cuique tecta diram in horas oppressionem, infelicemque tumulum minarentur, et nutante vbique solo, atque infero rum viuis horrifice pandente hiatus, nihil vsquam suffugij, effugijue restaret; solatio desperantibus erat domus Dei, et famulorum eius consortio: non quod tutiores ibi, sed quia securiores agereut: aequiore animo cum sacris obituri viris,


page 279, image: s279

et sacrâ in humo habituri sepulcrum. Confertim itaque perseuerabant in templo, neque ad exitum loco, neque ad ingressum patente. Assidue sacrosanctum Christi corpus propositum adorabatur, quamplurimis in quintam vsque, et sextam noctis horam, aliquando vsque ad lucem perstantibus. Multum ibi fundetbatur lacrymarum, multum condonabatur iniuriarum, multos annos pressa animo scelera expiabantur. Ipsae identidem Sodalitates agmine supplicatum accedebant. Denique id, quod Deus public hisce terroribus agit, effectum est, [Note: 44 Ex terrore mo rum facta corectio.] vt vniuersa vrbis facies ad pietatem renouaretur. Eorum etiam animos, quos ab Societate vel inanes suspiciones, vel falsi rumores auerterant, haec Sociorum constantia, et assiduitas, qui ne miserum populum summâ in difficultate desererent, cum assiduo perstitebant suae vitae discrimine, emolliuit, atque conuertit: vt quorum nuper ferre conspectum nequiuerant; eos iam velut parentes intuerentur, et colerent. Ipse quoque Dux serio coepit ad res diuinas animum adijcere, vehementer Fuluij Androtij, qui Collegio praeerat, fidelibus monitis, hortatibusque commotus. Quae res, adiuncto Romae Patris Generalis studio, atque opportunâ Polanci operâ, suboffensum illi mitigauit Pontificem, planeque conciliauit. Venetijs impigre laboratum in subleuandis aegrorum animis, [Note: 45 Venetijs exercita a Socijs caritas, et patientia.] atque corporibus: quorum vim ingentem e classe, quam contra Turcas profectam diximus, deportarant. Sed pio perfunctos munere religiosos administros ita e contactu, et fatigatione malum inuasit; vt, qui alios modo iuuerant, alienâ fuerint ope leuandi. Boni duo Iuuenes vltro susceperunt id laboris, et curae: qui, cum magnâ sedulitate gratuitam praebuissent operam, non tamen caruere mercede suâ. Nam sanctis excitati exemplis eorum, quibus aegrotantibus ministrabant, religiosae vitae illecti amore, alter in Societate mansit: alter, quod certâ causâ per leges eâ recipi vetaretur, ad alium concessit religiosorum ordinem. Et quoniam supra memoratum est, infestum totâ ferme Italiâ fuisse annum; praeter alia alibi benigne, et laboriose curata, Brixiae non modo iacentibus passim per vrbem, sed praecipue Nosocomio incurabilium subuentum est. Plus ibi quingenti decumbebant aegroti. Tres Sacerdotes curationi destinastos [Note: 46 Egregie a Socijs succursum aegrotis Brixiae] letifera tem pestas abstulerat. Ceterorum nemo audebat in periculum se se committere, quod passim ferebat rumor, contagione vulgari malum. Eâ ire cognitâ, Patres vltam suam pro Ciuium salute deuouentes, pium susceperunt onus; nec omiserunt, nisi postquam metu contagionis extincto, Praesbyteros, qui succedere vellent, Nosocomij Praesides inuenerunt. Tribus itaque mensibus continua inter pericula fideles Christi, eiusque minimorum ministri, nunquam cessarunt expiare confitentes, sacrosanctum Viaticum, supremamque vnctionem impertire morientibus, sepelire mortuos, diuinum Sacrificium coram omnibus facere: interque haec sua quoque somenta adhibere corporibus: tam promptâ caritate; vt aegri ipsi admonerent, ne vitas adeo suas obliuioni darent. Et tamen, quae fuit diuina clementia, nec Patrum, nec Fratrum, quod vice miraculi vulgus circumferebat, quisquam periclitatus est. Duo quoque Brixiâ missi Veronam, Augustini Valerij Episcopi, post Cardinalis, rogatu, qui institutum ab eo Seminarium ordinarent. Quod vsque eo ad Episcopi voluntatem actum est; vt is vellet, quandoquidem ipsimet Socij onus abnuerent, saltem per homines regi, quos illi censuissent. Nec vllam egregius Praesul intermittebat viam, [Note: 47 Petri Christini res Niciae, et circum.] qua inducere Collegium Veronam posset. Niciae ad extrema maritimorum Ligurum Petrus Christinus egregio Euangelici coloni functus officio est. Quad ragenarijs in vrbe concionibus, re catholicâ sedulo procuratâ, ad circumiacentia excurrit oppida. Ex quibus duo ita purgauit; nullus vt palam haereticus reliquus factus sit: in ceteris amplius quasdringenta capita reconciliauit Ecclesiae. Dein reuersus Niciam, praeter matutinas hebdomadae cuiusque, et intercurrentium feriarum conciones, secundum meridiem operosis diebus in gymnasio ad discentes, feriatis vero in aede principe ad omnes, qui plurimi affluebant, rudimentariam instituit religionis scholam. Super haec de rebus ad Sacramenta, et Sacerdotalia pertinentibus munia apud Clerum disserebat: Episcopo, qui nunquam


page 280, image: s280

desiderabatur, assiduitate suâ audiendi ceteris siue incitante sitim, siue alleuante molestiam. Iude Dux Sabaudiae annui firmamenta census promittens, de aduocando Collegio vehementer egit: sed nihil inchoandum visum est noui, antequam, quae iam in ditione eius coepta erant, solidius fundarentur. Lugdunenses [Note: 48 Lugdunesium Sociorum officia in Italos milites.] Socij Italiam simul, et Galliam suae famâ caritatis implerunt, extremo superioris, et hutus principio anni praestitis officijs erga Pontificios milites, qui ab Gallicanâ expeditione reuertebantur. Pars dissipati per vicos, agrosque destituebantur grauibus impediti morbis: complures vestimentorum, et necessariarum vitae rerum aliarum inopiâ, ad miserandum vsque spectaculum, laborabant. Eâ de re Pontifex Pius admonitus, paternâ benignitate, qua plenum pectus gerebat, continuo succurrendum statuit: ipsique: Lugdunensi Collegio miserorum remedia commendauit, iusso attribui quod opus foret pecuniae. Illi, qui fuâ iam sponte diuinum incoeptabant opus, pontificiâ tum facultate subnixi, tum voluntate concitati, discursant per omnem circa regionem, magnam aegrorum vim Lugdunum comportant, nudos vestiunt, fame enectos recreant, perque occasionem corporum, studiose pariter animos curant. Denique Pontificiae caritatis, et suae, apud omnes circa gentes, Igratissimum odorem spargunt. Eodem [Note: 49 Posseuini caritas.] tempore admirabili felicitate primum Rothomagi, dein Deppae Antonius Posseuinus versatus est. Visa est promereri eum euentum fortis viri caritas, vel ea ipsa, qua proximum iter ornarat. Nam quo primum die ab regijs castris discessit; ad obuium pagum coecâ iam nocte peruectus, cum tectis omnibus a militari turbâ occupatis, nihil vsquam receptaculi inueniret, et coeno altissimo iumenta prope demergerentur, et tenebrae conspectum, et consilium eriperent; ad domum processit extra pagum paululum ab alijs secretam, foresque pulsanti respondetur aliud tecti quaereret, ibi mori omnes, eo ipso die vnum, pridie alterum elatum esse, matrem familias iacere moribundam. Tamen ex necessitate audax, rogatâ saltem, atque impetratâ stabuli copiâ, fuccedit vna cum comite. Ecce autem vix ad quietis aliquantulum composuerant sese in foeno, cum eiulatus ad aures accedit e tecto superiore: cognitoque matrem familias intemortuam; Posseuinus reputans secum id tempus esse, quo vitae suae praeferre animam moribundae deberet, fidenter ascendit. Inuenit inter lamen tantes liberos, animo defectam anum quam, porrecto vino, cum excitasset; ad confessionem hortatur, patienter instituit, comiter audit, rite absoluit. Nec multum tempore abierat, cum iterum ploratu excitus, iterum ad laborantem iuuandam, et ceteros consolandos ascendit. Ita nocte in magnanimae caritatis traductâ officijs, et spe bonâ anum, et ceteros consolatione plenos relinquens, albescente caelo discessit. Parisios autem cum venisset, ad mercatorem opulentum natione Italum, ex vulnere conclamatum, poenitentiâ expiandum accitur. Bonus vir, quoniam salutem salutem corporis desperarat, ad saluandam animam curas omnes applicuerat. Ergo, post generalem confessionem, dum cetera componit, illud etiam [Note: 50 Malorum librorum lectio bonorum distirbutione compensatur.] ex Posseuino quaesiuit: Quemadmodum resarcire damnum posset, quod librorum lectione inutilium, et obscaenorum, quos domi habuisset, sibi, et fortasse alijs attulisset. Cui Posseuinus: Quando, inquit, haecte cura merito coquit, me audi: Plurimi sunt in Nosodochijs, atque Custodijs, qui otio abutentes, si quid piorum libellorum nanciscantur, facile lectitent: tu facultatem praebeto: simul heredibus testamento iniungito, vt certam quotannis pecuniam in hoc ipsum impendant. Ita, si quid cui per te nocitum est; compensabitur: et quidquid inde proficietur, particeps fies. Paruit ille: et pensione heredibus, qus visa est satis, iniunctâ, praesentes in eam rem aureos ducento attribuit: vnde Gallico sermone omne genus comparatos, compactosque libellos, viritim Posseuinus [Note: 51 Rothomagi multa Posseuinus praeclare gerit.] ipse, per Nosodochia, et Custodias, pro cuiusque captu diuisit. Rothomagum inde profectum, quotidie, vt Galliae mos est, et Santioribus diebus bis, terque dicentem, longe frequentissima, Clero, et Senatu praesente, concio audiuit: quae religiosam facundiam, nequaquam inanitate sonorâ plausuum, sed tacitâ pietatis instauratione, comprobauit. Vt erant miserrima tempora, et hominum


page 281, image: s281

partim impietate, partim ciuilibus discordijs, partim assiduo vsu miseriarum obduruerant pectora, cum ingens numerus Custodijs publicis attinerentur, alios complures per vrbem angustae res premerent; excitanda fuit, quae aduersus haec calamitosorum genera intermortua iacebat, hominum misericordia, ac [Note: 52 Catechismorum sparsa copia.] liberalitas. Multi per omnes Custodias distributi catechismorum libelli: aliquot etiam in medium ferreâ appensi cathenulâ. Inter populum vero amplius eorum libellorum terna millia sparsa sunt. Consuetudo inambulandi sacras per aedes inter diuina, quae pasim apud profanos, sacrosque homines nullâ religione increbuerat, magnâ ex parte cohibita. In pueris catechesi instituendis, quod continenter faciebat, non modo illud profecit, vt ad orthodoxam pietatem rudis informaretur aetas; sed etiam, vt Haereticorum non pauci per eam instincti, edoctique remigrarent ad Ecclesiae Sanctae communionem. Ad haec, cum haud paucae Rothomagi, vt in principe Normandiae vrbe negotiorum causâ Hispanorum familiae degerent, interque duas earum praecipuas inueteratae simultates cunctam distraherent nationem; id quoque malum, quamuis rem ante alij frustra tentassent, diuino aspirante Numine, redintegratâ pace summotum est. His Rothomagi prioris anni exitu gestis, cum Cardinalis Borbonij Vicario Deppam [Note: 53 Deppam Posseuinus vtiliter excurrit.] excurrit, statum eius populi vnâ, alterâue concione exploraturus. Oppidum Deppa est ad oceanum Britannicum (qua secundo vnius diei cursu Angliatenetur) et arce, et portu, et frequentiâ incolarum nobile: sed iam diu Caluiniana pestis foede vitiarat. Ipsis Ianuarij Kalendis ante meridiem Posseulnus verba e suggestu facit: post meridiem catechesim ad exemplum, vt alij postea prosequerentur, explicat. Iamque post trecentos catechismorum libellos inter praesidiarios milites, Cutionesque, et Ludimagistros, et clausos carcere distributos; reditum parabat mature ad Aquas Sextias (Aix hodie vocant) quo iam pridem ab Cardinali Strozio flagitabatur ad Quadragesimae operam praesto futurus: cum ab oppidi Magistratu, regioque arcis Praefecto religionis sincerissimae viro conuenitur, rogantibus aliquantisper subsistat, fauere tempus negotio, quod Rex peruicaces in haeresi exterminari iussisset. Eas ob preces quatriduum subsidet: quibus diebus nouies ad populum pro concione egit, tantâ omnium frequentiâ, et commotione ordinum; vt omnem comprehendisse diuina flamma Ciuitatem videretur. Quatriduo exacto sine cunctatione abiturum, quin equo iam insidentem, iterum Praefectus idem, cunctique Magistratus circumsistunt: postque adhibitas frustra preces, aperte denunciant: Nequicquam eum abniti: nusquam exitum inuenturum: suo iussu custodiri portas: nec profecto se dubitare magnum eâ fugâ diuinae gloriae detrimentum afferri: denique datam fidem Aquensi Antistiti obiectantem eâ curâ liberant, in seque suscipiunt Tum Pater eiusmodi constantiam pro diuino interpretans nutu, et scilicet vim insuperabilem videns; desijt odiosus altercari. Illi continuo Parisios ad Regis fratrem Ducem Alenconium, qui pro Rege res administrabat, et ad ipsum Regem, et Cardinalem Borbonium dant literas, quibus bene gerendae rei opportunitatem demonstrant, si dux, et excitator populo adsit. Qui rescripsere, maneret omnino Posseuinus, quoad mitteretur successor. Se Strozio Cardinali satis facturos. Ita conciones ad initium vsque ieiunij magni produxit, optimo cum operae pretio. Faeminae mille quingentae, octingenti viri publice execrati errores ad Catholicorum rediere partes. Permagno puerorum numero vel repraesentatus baptismus, quem Haereticorum scelus distulerat, vel lustrales adhibitae ceremomoniae, quas ijdem superbâ temeritate neglexerant. Accersitus est Rothomago bibliopola cum optimorum librorum copiâ: quibus statim oppidum, eaque tota oceani plaga referta est, cum Praefectus (Dominus de Sigogne vocabatur) vir maximae pietatis, ad vniuersa eos praesidia dimisisset. Vbi sacrum ieiunium venit, ne tum quidem licuit Antonio ad Aquas Sextias pergere: Sed Rothomagum Borbonius Cardinalis reuocatum Euangelij praeconem in templo principe statuit. Ad Aquas Sextias Ludouicus Codrettus missus est: Deppam inchoato operi persequendo Oliuerius Manaraeus Ptouincialis Lutetiae venit. Eodemque


page 282, image: s282

[Note: 54 Patres missi in Hictauos.] tempore indidem Pictauium, Regis, et Cardinalis Lotharingi postulatu, praestates operae missae Ioannes Maldonatus, Nicolaus Belfilius, Carolus Sagerius, Nicolaus Clerus, Odo Pigenatius, Petrus Loierius, cum interim Tolosae, quam belli circum strepebat suror, decimo inde milliario, Gaspare Colignio Perduellium duce, coniunctis cum Montgomero armis, cuncta vastante, Edinundus Augerius aedem primariam catholicâ personaret tubâ. Hi omnes, alijque complures, vbi Societatis domicilia stabant, quos nominatim appellare necesse non est, vno animo, parique conatu diuinum inflantes classicum, conabantur vbique per Galliam, ad legitima Christi Domini continere signa fideles copias, [Note: 55 Iterum Posseuinus Rothomagi egregie operatur.] et reuocare abductas. Posseuinus Rothomagi coepta in sacro Aduentu per Quadragesimam persequens, ipter cetera Sodalitatem instituit ducentarum matronarum, quae more eius, quam condiderat Lugduni Augerius, Nosocomium interuiserent, reque, ac manu iuuarent: sed id curae adiecit, vt simul, paruis pueris, puellisque conualescentibus in tuto locastdis studerent. Iam suam illam pios proseminandi libros industriam, vt salutarem experiebatur, ita studiose colens, cum magna Clericorum vis ad sacros ordines Rothomagum concurreret, quibus diebus eiusmodi hominum permulti concioni intererant; ille de industriâ in laudem digressus librorum, certos proponebat argumento, et stylo percommodo, quibus se, et populos sibi commissos, instruere possent. Qui libri, cum iam ex composito apud bibliopolas parati, compactique prostarent, nimirum addita ad cohortationem concionatoris, opportunitatis illecebra faciebat, vt passim compararentur. Concilium Tridentinum, quoniam publice receptum non fuerat, commendabat plurimum, illam vulgandi eius facilimam putans viam, si apud populum in existimationem meritam adduceretur: simulque catechissmum Romanum iam Gallice versum laudans, adhortabatur Parochos, vt, qui aliter docere suam nequirent plebem; festis saltem diebus secundum maximum sacrum vel cum opportunissimum ducerent; accommodatum tempori caput ex eo recitarent. Et valuisse commendationem, distractorum ingens codicum vis planum fecit: nec ferme aliud videbatur solerti viro praesentius contra haeresum [Note: 56 Salutarium librorum saluberrima lectio] pestem medicamentum; quam si Christiani oratores consensu omnes, pro suggestu, commen darent librorum salutiferorum lectionem: darentque operam, vt eorum facilis, ac parabilis copia ad manum cuique foret. Sed ad quotidianam in templo principe fati gationem, labores alios ferrea Posseuini operositas addens, secundâ, quartâque seriâ, pomeridianis horis rudiori aetati in paraecijs duabus, feriâ sextâ detentis in carcere operam dedicarat. Atque his eo viri conspectus gratior, et cohortatio grauior accidebat; quod eis benignitatem populi inter concionem studiose conciliabat. Palmare illud huius curae praemium [Note: 57 Duor um iuuedum Hugonot torum conuerfio ante supplicium.] tulit. Inter vinctos attinebantur duo nobiles adolescentes, qui in haeresi educati, catholicam fidem armis etiam oppugnarant. Tenebatur et virgo catholica famula eorum, nec multo ante mater ibidem obierat. Reuincti erant testibus, natu maximo fratri, cuius corpus repertum erat in puteo, necem attulisse: iamque exactâ Quadragesimâ supplicium instabat: cum accersito Posseuino: En (inquiunt) Pater, inique damnati vadimus ad mortem: sed quopiam Deus, per tuos sermones, ad veram animarum nos curam adduxit; adiutorem eundem te aduocauimus. Statura procera corporis, dignitas oris, ac venustas etiamnum imberbium, emicans ex toto habitu nobilitas commiserationem ciebant. Posseuinus, vbi firmitatem propositi explorauit, atque vtriusque consessionem, pariterque famulae, a primâ recti, prauique intelligentiâ (nunquam enim vsurpauerant) audiuit; sic affatur: Nobiles adolescentes, quoniam vitari necessitas [Note: 58 Cohortatio ad mortem patieter obeundam] nequit; optimo estote animo: magna sunt iudicia Dei: sed is nunquam aufert a iudicio misericordiam, quae est magna nimis: sine his vinculis nupquam laqueos haeresum exuissetis. Quid si dum Catholicos armis insectabamini, cecidissetis? quantus vos horror excepisset in omnen aeternitatem? Fratrem non interemistis: at certe per vos non stetit, quin vestrarum animarum (si emori possent animae) caedem per perpetraueritis. Bene ergo reimitur vitâ breui mors sempiterna.


page 283, image: s283

Agite, sequimini Dieum, qua vocat vos: ista vobis momento ocyor mors vitam pariet immortalem. Vix ea dicta, cum apparent cum carnifice satellites, et carpento detecto, quo sontes per vrbem circumuehi solent, fratribus, ac famulâ [Note: 59 Pater loannes Tellerius Posseuini soclus.] in id impositis; Posseuinus, et socius (Pater Ioannes Tellerius erat frater Senatoris Rothomagensis, qui egregie Posseuinum vbique iuuabat) ascendunt. Dum longo circuitu vehuntur in forum, ad templorum ianuas carpentum Posseuinus tantisper sisti iubebat, vt morituri diuinissimam Eucharistiam adorantes, nouum robur in vltimum ictum conciperent. Inde primum in virginem suspendio animaduersum, quae, velut innocens agnus, mortem constanter, ac pie tulit. Tum adolescentes in solenne detruncaudis suggestum, quod turriculae humilis iustar, rotundâ figurâ, medio in foro stat, introducti. Iamque procumbebat praebiturus ceruices maior frater; cum Posseuinus carnifice sustinere ferrum tantisper, iusso, quaerit secreto, vere ne extra noxiam sit. Nam si male conscius sit, omnino, si saluus esse velit, esse culpam publice deprecandam, et Senatum, quem carcere egrediens palam iniustitiae insimularit, eâ suspicione liberandum. Respondet, ipsos fraudis eius vndique immunes esse. Et Posseuinus, vis ne igitur, vt huius te populi precibus commendem: rogemque, vt vnusquisque pro vestris animis sacrificium semel curet? Peruelle cum affirmasset; quantum maxime potuit vocem Pater contendens, haud sine lachrymis ad preces populum cohortans: Si cui, inquit, ea pietas sit, vt velit sacrum pro eis curare; manum attollat. Nemo non sustulit. Et ad quadraginta fere hominum millia, non solum foro oppleto, sed longissime ad senestras, et in tectis domorum putabantur spectaplo interesse. Tum dextera, dein ceruix ambobus praecisa, prorsus innocentibus, vt vix interiectis hebdomadibus sex compertum est, sontibus comprehensis: qui mmirum ab se amolituri, in eos culpam coniecerant. Illis sublatis, populum Posseuinus in templum inuitat paroeciae proximae, simul vt preces pro mprtuis facerent, simul vt sermonem audirent, quem semihorae spatio quotidie sub vesperas post Pascha instituit. Ad confirmanda enim per Quadragesimam gesta id curauit, vt in quibusdam paroecijs diuinissima Eucharistia cum apparatu, ac symphoniâ proponeretur: vbi sermonem ipse accommodatum addebat, vt populus orandi Dei rationem, viamque addisceret: et noua dona ex inexhausto illo boni fonte, quem immensa Dei intelligentia, nobis patere in hac mundi solitudine voluit, hauriret. Quinquaginta diebus in eo negotio positis, miro concursu populi, et ardore, quo etiam tempore vehementius ad iuuandos aegrotos, ac pauperes omnium inflammati sunt animi; ad alios alibi labores Poss euinus [Note: 60 Oliuerij Manaraei res Deppae.] discessit. Eodem temporis tractu Oliuerius quoque Deppae feliciter orsaim pigre pertexens, et eorum, qui modo resipuerant, constabiliuit in veritate mentes: et ad mille quingentos praeterea ab errore deduxit: atque vt semotis peccatis, quae ferme haeresum origo sunt, pietas, doctrinaque catholica adolescret, dignasque caelo progigneret fruges; Sodalitatem instituit, in quam octingenti ferme nomina, ipseque oppidi Praefectus dederunt. Sodalium id erat institutum, vt, praeter alia pietatis munera, singulis mensibus purgatum confessione auimum diuino pabulo saginarent, ad per petuam frugiferae pietatis viriditatem. Eiusdem consilio aduocatus Episcopus est, qui, rem prope ab hominum memoriâ exoletam, ingentia hominum agmina sacro muniuit chrismate: quorum in numero primus oppidi Consul fuit, homo sexagenarius, alijque eiusdem aetatis non pauci. Purgatae sunt des sacrae, atque arae abrasis, ablatisque picturis, aut tabellis, quibus Haeretici veram adulterare pietatem, ac simplicium mentibus immisto salubribus pestiferos errorum instillare tendebant succos: simul pro vanis, ac noxjjs, verae, piaeque historiae substitutae. Denique eo in oppido, vbi nulla impietas aliquandiu receptaculum, ac sedem non hahuerat, ita commutata est sorma; vt iam grandioribus natu Haereticis nullus priuatim, aut publice honor esset: adolescentiores irrisui essent aequalibus orthodoxis: et Praefectus assereret, plane iam sibi compertum, quod ante fieri posse diffidebat, quam procliue sit Ciuitatum moderatoribus, vel retinere eas in priscâ religione,


page 284, image: s284

vel ab nouâ superstitione abstrahere, si ipsimet solide velint, atque idoneos nacti sint administros. Caelestis quoque Pater visus est ijs, qui iam germanos filiorum receperant animos, pristitina paternae indulgentiae documenta reddere. Frequens [Note: 61 Oiuinae vltionis indicium,] est Deppae, magnique emolumenti Halecum piscatus. Ceterum ex quo tempore populariter amplexa Ciuitas haeresim, disiectis altaribus templa spoliauerat; iam non pisces comodos, sed marinos canes inuoluebant retibus: qui morsibus et retia lacerabant, et piscatores. Hoc vero anno ita respondit captura votis; vt planum fieret, nihil tam noxium esse rebus humanis, quam diuinarum [Note: 62 Documentum diuinae prouidentiae.] neglectum: nihil tam salutare, quam pietatem. Illud proprio foemina primaria clementiae diuinae pignus accepit. Agebat misera animam haud primae morti propior, quam secundae, dudum epoto, demissoque in venas impietatis veneno. Oliuerius Lutetiam rediturus iam Rothomagum venerat: sed quoniam expectandae itineris opportunitati aliquot ibi sedere cogebatur dies; nescio quo instinctu, ne vacuum elbi spatium sineret, Deppam regreditur, et commodum in eam, quam dixi, foeminam incidit: et adhortans ad poenitentiam, Deo miserante, ita permouit; vt reiectâ erroris peste, Christian mysterijs mirâ cum pietate receptis, omnes sperarint mortem illi exordium vitae fuisse. Haec Deppae dum fiunt, haud minus e sententiâ inter Pictauos magni Patris familias agricultura [Note: 63 Res in Pictaais gestae.] prouenit. Trigesimus agebatur annus, cum zizania, radicibus ibi alte depressis, ita luxuriarant; vt tandem Regis, fideique catholicae hostes oram illam, cum vicino Sanctonum agro, aptissimam iudicarent, vbi arcem, et regiam impietatis suae statuerent: cui et nomen a felicitate sceleris fecerant, regionem subactam, seu iam quaesitam, ac partam vocantes. At Rex post perduelsium conatus superioreanno geminâ victoriâ fractos, quia nequicquam expugnantur armis corpora, nisi exterminetur error e mentibus; concionatorum suorum primario id negotij dedit, vt aduersus corruptas opiniones tela diuini verbi capesseret. Quem, cum populi et animo auersarentur, et auribus; ad Societatis homines itum est, inuitante famâ tum vetustiore, tum recenti rerum, quae Deppae gerebantur. Rex ad fratrem, eundemque vicarium interim suum Parisijs Aleconiensium Ducem scribit, vt primo quoque tempore sex de Societate [Note: 64 Nostro rum prompritudo in iuuandis proximis.] in Pictauos mittendos curet. Appellati Patres, et perpensâ negotij grauitate, cum in Collegio nemo esset inuentus, qui non libenter, vel ad euangelizandum, vel ad seruiendum euangelistis iret; incunctanter se quicquid virium inesset, in tam iustum Regis, Deique, et Gallicae religiosissimae nationis collaturos obsequium respondent. Commendarunt Parisienses Proceres, ac nominatim regij consilij Praeses Senonensis Archiepiscopus Gardinalis Pelleuius alacritatem: eoque largius, quod viatici mentione inductâ; responsum est, neque moris Societati, neque fas esse quicquam in eam rem postulare, sed debere quemque paupertate suâ, Deique suppeditatione fretum, iter continuo vel sine baculo, et perâ suscipere. Quam modestiam ita Senonensis laudauit; vt Regis tamen dignitati, et causae quae tractabatur, consentaneum iudicaret, euangelizantium curas nec onerari mendicitate, nec distrahi. Sexto Kalendas Martias Pictauium Patres ingressi. Ceteris in alia opida Castrum Eraldi, et vrbem Sancti Maxentij, et Niortanos distributis, in ipsâ Pictauio tres substiterunt. Quorum duo Carolus Sagerius, et Petrus Loieriusi, cum duobus primis in templis, quotidie ante, postque meridiem concionibus, et cathechisino darent operam; [Note: 65 P. Io. Maldona ti labores frugiferi.] Ioannes Maldonatus, quanquam venerat potius, vt dum modicâ vacatione grauiorum studiorum ad nouum curriculum vires instaurat, operarios regeret, quam vt opus faceret; tamen et Sociorum incitatus ardore, et sperati copiâ fructus, sibi quoque binas in die disputationes, grauissimam vnam, leuiorem alteram sumpsit. Matutinis scholis disputare de Ecclesiâ latine in Academiâ coepit: idque argumentum ita tractauit; vt multos multorum spatio annorum haeresi infixos vehementer concusserit: quos deinde, adiectis de Sacrâ Eucharistiâ, contra impietatem Caluini disputationibus, ad fidem catholicam plane retraxit. Locum ad docendum consulto profanum delegit, quod norat Haereticorum


page 285, image: s285

deterrimos iurasse nunquam se limen templi catholici intraturos. Vbi vero satis animos auditorum conciliatos anima duerrit; denuntiauit maiore hebdomadâ, sepositis controuersijs, pugnacique stylo, de poenit entiâ, deque conuenienti ad suscipiendum Christi Domini corpus praeparatione sedate, ac pie locuturum, idque in templo. Quae res ita illos Hugonottorum iuratos non absterruit; vt primi ipsi properarent in templum, et orthodoxis loca praeriperent. Imo vlri inter ipsos grauitate praestantes, quorum auctoritas plerosque in sectâ continebat, non modo dissertationibus de Ecclesiâ, Sacrosanctâque Eucharistiâ perstudiose commodabant aures; verum etiam catechismo, quem in Collegio Picarraeo (florentissimum erat, auditoribus frequens ducentis, et magnam partem Caluinianis) post meridiem explicabat: sedebantque intermixti pueris, et libellum singuli manu tenebant suum: vt nimirum, qui se in superbiae scholâ pro magistris venditauerant; in disciplinâ humilitatis non erubescerent pueros confiteri, si non aetate, at sensu. Denique tum reliquorum concionibus, tum Maldonati praecipue doctrinâ, Sectarij Pictauienses edocti, impulsique sunt, nullus vt prope fuerit, quin serio de mutandâ sententiâ cogitarit: et mutaturus libenter fuerit, si iussum potestatis accederet, quo videri posset coactus. Id eo maxime compertum, quod regius Prouinciae Legatus Ioannes Hayus, cum, instante Paschâ, per viros graues ostiatim interrogari iussisset, vellent ne catholico ritu sacram Synaxim [Note: 66 Haereticorum ex malo pudore pertinacia.] obire; non pauci responderunt: tum obituros, cum Rex imperaret: interim, quam ille potestatem faceret, vti velle. Adeo praeposterus pudor (quod et Donatistis olim euenisse Sanctus Augustinus narrat) obligatas tenebat miserorum mentes, erubescentium suo arbitrio ad rectum callem redire, ne ante sefaterentur errasse: et praeoptantium pertinaciter perire, quam videri abrupisse constantiam. Tamque vtilis est tempestiue admotus terror, qui ad coenam magni Regis intrare cunctantes compellat. Praepotuit tamen in multis veritatis amor, et salutis. Non de plebe modo, et rudi vulgo, sed docti plerique, ac primi in impietatis scholâ subsellij circiter quadringenti errorem pestiserum et pudorem pudendum vicere. Praeter haec, in corrigendis Catholicis, quibus vt in tantâ rerum confusione, prauorumque consuetudine nihil ferme incorruptum, [Note: 67 Catholici excultr.] praeter nomen, restabat, haud leuius negotium fuit. Praeceptores quicunque Collegijs praeerant haerefi contaminati, hoc est prope omnes, itemque paedagogi non solum ab Academiâ segregati, sed totâ vrbe exacti. In bibliothecas diligenter inquisitum, et voluminum vis plurima corruptorum igni corrupta, Regio Legato Ioanni Hayo ad haec confereme auctoritatem. Denique moribus integritas, templis dignitas, sanctis mysterijs magnâ ex parte restituta celebritas. Quae res ita Rictonum coeperunt animos; vt gloriarentur simul se praestantissimorum Ducum auspicijs, et armis ab perduellium vt, et crudelitate, simul doctissimorum Theologorum pietate, atque sapientiâ ab opinionum tyrannide, ac peste vindicatos. Et fuit vir grauis, qui taliâ facinora aeternitate memoriae digna ratus, cum tradidisset accurate literis; peraegre cohiberi a Patribus, inuidiam [Note: 68 Collegium Societatis etiam a Caluinianis optatum.] eâ temporum iniquitate formidantibus, potuit, ne in vulgus emitteret. De Societatis quoque instituendo Collegio (vti ferme vbique fit in aestu rerum ad vota respondentium, dum ocutis, manibusque comprehensa bona voluntates incendunt) agitari serio coeptum est: ipsorum Caluinianorum plerisque optantibus, ob praestantem opinionem, quam de Patrum sapientiâ perceperant animis. [Note: 69 Augerij Tolosae gesta.] Augerius hoc tempore nullam Tolosae, circumfremente hoste, capiebat quietis partem, vt adderet animum abiectis, coerceret temerarios, excitaret torpentes, omnes ad propitiandum Numen alliceret, cum supplicibus ad Deum votis suis, tum concionibus, et priuatis colloquijs, et omni genere Sacerdotalis vigoris, atque sagacitatis. Id Sanctae Ecclesiae, id militiae suae, id religiosissimae Ciuitati, amantissimaeque debere se ducens, vt noctes, atque dies aduersus hostes excubans idem, ae dimicans, nullam interim in vrbe neghgeret partem, si quam animaduerteret effici posse meliorem. Cum in Custodijs publicis, quae quinque erant, multitudo ingens clauderetur, quos intoleranda omnia conficiebant;


page 286, image: s286

Edmundus, qui Nosocomijs ante prospexerat, miseriarum hanc quoque partem leuaturus, Sodalitatem conflauit, quae sua studia sancto huic muneri dedicaret. Idque eo fuit magis opportunum; quod cum totam Ciuitatem arcte inopia premeret; multo in miseros, ab vsu communi, conspectuque semotos, ingruebat acerbius. In eam Sodalitatem viri, faeminaeque certatim vt nobilitate, opibusque praestabant; ita libentissime conuenerunt. Haec, atque alia spectantia eodem quamplurima dum Socij per Galliam, maximeque in Aquitaniâ prosperrime administrant; consecuta pax est, quae tantis rebus moram haud modicam intulit, mali stirpe, quae tuto videbatur excidi posse, relictâ, mox saeuius regerminaturâ. Solutâ tamen periculo Tolosâ, patefactisque pace itineribus, [Note: 70 Lugduni, ac Re mis.] Augerius Lugdunum venit valde expectatus ab Euerardo Visitatore. Ibi et confirmato populo concionibus, et rebus Societatis cum Visitatore transactis, nouum iter aggreditur. Lotharingi Cardinalis accitu Isabellae Maximiliani Imperatoris filiae, quam Carolus Rex in matrimonium ducebat, obuiam euntis Remos festinat: eâque in vrbe sacri Aduentus tempore coram Cardinali, ac multitudine [Note: 71 Maldonatus Lutetiae Theologiam, Mariana Genesim explicat.] ingenti nobilium, successu quo solebat, nempe optimo, verba fecit. Interim Ioannes Maldonatus, quem paulatim Socij insequuti sunt, ex Pictauis reuersus Lutetiam, auctâ ex intermissione famâ, et auditorum auiditate incensâ, Theologicam repetit scholam: et Ioanni Marianae, qui sacram interpraetabatur [Note: 72 Petri Velae apo stolica peregri natio.] Genesim, plus in dies et ad auctoritatem, et ad celebritatem accedebat. Per oppida Campaniae, et Lotharingiae Petrus Vela vix vero simile est quanto cum effectu excellentium operum peregrinatus sit. Is erat Sacerdos e Virdunensi Collegio, quod superiore anno pestilentiae causâ dissipatum, non erat consilium, restituere, nisi Episcopus, quantumuis impensissime reuocaret, ad perpetuitatem [Note: 73 Guidonis Roiletti vita, et obitus.] aliquid prouideret. His in acie, pugnâque laboriose versantibus, Guido Roilettus ad triumphantes in coelum migrauit, vir egregiâ religione, sui negligens, cupidissimus animarum, impigerque earum venator, et laborum tolerantissimus: idem bene doctus, aeque ad agendum, ac docendum instructus. Notat [Note: 74 Primus Philosophiae magister in Romano Collegio.] Oliuerius Manaraeus hunc omnium primum in Romano Collegio docuisse Philosophiam. Aliquot deinde annis Ferrariae exactis, in Aruerniam missus, pacate, ac diligenter, cumque domesticorum, atque externorum beneuolentiâ, et profectu Billiomaeum Collegium annos multos rexit. Auctoritate non Billomi solum, sed late circum valebat, per quam et priuatim, et publice inter eas belli ciuilis tempestates saepe Ciuibus magnopere commodauit. Multos ab [Note: 75 Pauperum amans.] haeresi abstraxit: dissidia multorum extinxit: grauia populi vitia correxit. Praecipuâ inopum occultorum misericordiâ tangebatur. Itaque et cum matronis opulentis egit, vt colligerent eis stipes: et cum Ciuitate, vt proprius eorum procurator constitueretur. Talia agebat vnicâ virtute animi, qua et corpus sustentabat exangue, exesum, hostiam viuam in suauitatem odoris Domino sensim liquescentem. Itaque vix tridui morbo consectus est duodecimo Kalendas Iunias. Mortis genus sanctitati vitae respondit, caritatis maxime laboripus accersitum. [Note: 76 Moriturus dum non potest Eucharistiam sumere gaudet adorare] Cum diuinissimum Christi Corpus suscipere non liceret per stomachi inconstantiam continenti vomitu laborantis; perlatum in cubiculum non modo summissione infimâ adorauit, sed clarâ voce ita compellauit; vt adstantibus multum excusserit lacrymarum: pauloque post deficiente iam animâ, cum quicquid supererat spiritus, in deosculando Crucifixo, complectendoque effunderet, et summâ pietate alloquendo, forte interfuit Billomaeus ciuis, homo ferox ingenio, et linguâ intemperanti, quem saepius ante Pater christianâ caritate conatus ad meliora flectere, retulerat pro amicâ monitione maledicta, et contumelias. [Note: 77 Placide morietis aspectu ferox homo emollitur.] Is spectaculo adeo sancti exitus, ita compunctus, et emollitus est; vt ibidem in coronâ adstantium prouolutus in genua, de suâ pertinaciâ saepius veniam, emendationem spondens, rogarit. Exequias Ciuitas publice, et misso funeralium numero, et praesentiâ Consulum honorauit. Visitator inter haec Euerardus Mercurianus, per magna viarum discrimina, pari pietate, atque prudentiâ ordinandis intendebat domesticis rebus. Quae sane (cum inter tot bellorum


page 287, image: s287

[Note: 78 Status Societatis in Gallia.] strepitus, in tam prolixis, et crebris peregrinationibus, Collegijs tam saepe conoussis, ac dissipatis, resigiosae disciplinae ordo, qui vt in acie profanâ, item in sacrâ custos virtutis, salus militum, et victoriae parens est, inuiolatus teneri [Note: 79 Audomarensis Collegij progreffus.] nequi et) non modicâ et sapientiâ indigebant, et curâ. Gallia Belgica nihil magnopere nouum offert. Audomarensis Episcopus Collegij templum ab se extructum in Sanctissimo IESV momine consecruauit: cui cum daretur, vt fun, datori, pro more cereus; profluentibus exceptum lacrymis in altari posuit, praedicauitque valetudinem sibi eo tempore, qua perditâ vtebatur, singulari Dei beneficio restauratam: in documentum id accipiens gratum habentis, clementerque respicientis perfectum opus. Ita demum in proprio Collegij templo coepit fructus animarum copiosior capi, multis ad meliorem vitae frugem, [Note: 80 Tornaci Tyrocinium inchoatur.] nec paucis ad catholicam religionem reuocatis. Restituta, seu potius institute Tornaci probandis Nouitijs domus. Post dissipatum Geusiorum impio furore, quinto ab hinc anno satis florens in eâ vrbe Collegium, Pater Ioannes Mortagna, et pauculi, qui cum eo redierant Socij, apud amicum Sacerdotem diuersantes, occupationem suscepenant primae pueris tradendae literaturae, quae lectionem, atque scriptionem elementariam non transiret. Obtulerant id prouinciae cum aliquo prouentu, et conditionibus multis Canonici: sed tandem ita susceptum erat; vt integra vtrique parti cessatio esset. Belle procedebat ludus sub duorum labore Fratrum ex numero adiutorum. Multi restitutum optabant Collegium: sed quia in conditiones non conuenibatur; Tyrocinium introductum [Note: 81 Ludouicus de Vvingheme Ca nonicus aedes donat.] est. Ludouicus de VVingheme Canonicus in eam rem domum cum hortulis duobus in regione optimâ et faluberrimâ vrbis, emptam donauit. Eo postridie Idus Aprilis cum Patre Iacobo Dulio Praefecto, septem Louanio translati Tyrones: quibus breui nouem, tum alij deinde accesserunt. Robertus Bellarminus [Note: 82 Roberti Bellarmini conciones ac Theologicae scholae Louanij.] Louanij in magnâ sapientiae operatorum, sapientumque coronâ prosequens, concionem latinam eâ approbatione, quae non laudibus magis, quam emendatorum testimonio morum proderetur, etiam interpretari ex primiâ summae Sancti Thomae parte Theologiam coepit: cum vix biennium apud Theologum ipse doctorem sedisset. Adeo per ingenium illud eximium, idemque tum sanctitate morum, tum fusis ad Deum precibus, tum curâ, et labore purgatum, rigatum, excultum, sibi, alijsque idoneus erat magister. Is primus Louanij in Societatis Collegio, consentiente Decano, ac Primoribus Vniuersitatis, publice docuit; sexque deinceps, magno bono catholicorum dogmatum, sacram doctrinam continuauit annis. Non enim ea tantum ab Haereticis tuebatur; sed et Michaelis Bay opiniones damnatas, sensim repullulantes, et pro auctoris celebritate serpentes, vt non mediocriter nobilissimae Academiae integritas, periclitaretur vt sedabat occasio, dilsimulanter, sed acriter, et singillatim arreptas stirpitus [Note: 83 Cameracenfis Collegij status] elidebat. Cameraoenses quoque Socij, Canonici cognomento Care beneficientiâ, qui se velut vnum e Collegio, et studio, et operâ, iuuans etiam in poenitentibus expiandis gerebat, proprias aedes adepti, cum hortis; Maximilianus Archiepiscopus iam de firmando reditibus Collegio, quod tam cupide aduocauerat, amanterque habuerat, agitabat ex animo, cum eius consilia moriendi necessitas disturbauit. Ita caepti operis cum ipse destitutus effectu, tum Collegium in discrimen adductum. Adeo male sundata consilia sunt, quae mortis fide nituntur. Veruntamen, qui successit illi, Ludouicus Barlaimontius de suâ [Note: 84 Treuirensis Collegij progressus.] nihilominus paternâ benignitate sperandum ostendit. At Treuirense Collegium, quod ad id temporis in tectis, et commodatis apud scholas Academiae, et ab frequentiâ admodum remotis hospitabatur, hoc anno stabilem sedem adeptum. Quippe vigil, ac pius Antistes Iacobus ab Els videns vnâ operâ posse vtrique parti commodari, quod coenobium Frantrum Minorum Conuentualium fuerat, de benignâ eorum volintate Collegio attribuit: et opsos largâ insuper stipe muneratos in coenobio Virginum iam deserto ad Sancti Germani, minus ruinoso, et aliquantis instructo reditibus collocauit. Cumque Patres vellent templo Collegij, quod idem consecrauit ab Sancto Iacobo nomen imponi;


page 288, image: s288

ad conseruandam pariter ipsius Principis, qui donarat memoriam, maluit religiosissimus Pontifex ab Sanctissimâ Trinitate nuncupari: quod eius ad gloriam recte facta omnia referri, eiusque nomine consignari oporteat: nec recta solum, sed etiam vectigalibus auctis, cum simul ab supenore Antistite Ioanne a Petrâ donata confir masset, ad aeter nitarem Collegium roborauit. Factum quoque initium est contubernio tenuiorum adolescentium, ex quibus, piorum collatione, in morum disciplinâ, et literarum educatis, vt ilium supplementa militum Ecclesia [Note: 85 Hermanus Tiraeus, et Io. Berkelius per Treuirensem dioecesim excurrunt] olim caperet. Per dioecesim Treuirensem Hermannus Tiraeus Collegij Rector, et Ioannes Berkelius, quod proximo anno instituerant, Archiepiscopi missu discurrentes, praeter cetera, curarunt, vt Sacerdotes, atque Ludimagimistri editae clarâ voce professioni catholicae fidei subscriberent: incassum repugnantibus, Principumque suorum nomine intentantibus minas Haereticis. Spirae hoc anno Maximilianus Caesar comitia habuit. Eo cum legaretur ab Philippo Secundo Rege Franciscus Hurtadus Montis Acuti Comes, eidem Rex summe [Note: 86 Patris Auellane dae, et Francisci Antonij res Spi rae.] id volenti Patrem Iacobum Auellanedam a Praeposito. Borgiâ per literas postulauit, adiunxitque comitem. Eodem venerat cum Imperatrice Mariâ Pater Franciscus Antonius. Hi duo, cum Spirensibus Patribus operâ coniunctâ, non solum germanas, sed exteras quoque nationes pro virili iunerunt. Quidam a Mahometo, ab Iudaicâ non nemo perfidiâ, multi ab haeresi reuocati sunt. In Xenodochio pulchre positus labor: quo cum Comes ipse Legatus impetrasset ab Senatu haeretico Socijs aditum, sibique corporum suscepisset curam, dum eleemosynas idem, atque vxor propriâ manu distribuunt inopi turbae, aliaque praestant obsequia; Patres curandis intenti animis, et confirmarunt in religione nutantes, et confessiones ex multo tempore multorum audierunt, et quibusdam ad Sanctae Ecclesiae recuperandam pacem duces fuere. Ad haec inter Mantuanum, et Sabaudium Oratores enata biennio ante dissidia, quae vel Principes ipsi conciliare nequiuerant; per suos famulos Deus (quibus quicquid tribuitur ipsi Deo tribui omnes intelligunt) magnâ cum populi, et Principum voluptate [Note: 87 Auellaneda Reginae Galliae confessor designatus, a tali munereliberatur.] composuit. Imperatrix Maria Isabellae filiae Carolo Regi Gallorum desponsae confessarium destinarat Patrem Laurentium Magium: qui, profectus in Pololniam, cum nequaquam posset in tempus occurrere; perspectâ Auellanedae pietate, atque prudentiâ, idem iussus est cum Reginâ in Galliam proficisci, a confessionibus interim ei futurus, dum Magius adueniret. Sed graui Societatem onere Galli Proceres liberarunt; qui maluerunt in eo loco hominem e suis. Ita Auellaneda, cum ad Galliarum venisset fines, repudiatis, quae Rex offerebat, locupleribus donis, quanquam perhonesto, tamen vltra periculoso liber munere, auctior abstinentiae famâ Spiram recipit se. Haud procul Spirâ est Marchionatus [Note: 88 In Badensi Marchionatu Religio caepta restitui.] Badensis, cuius Marchio superiori anno cum in conflictu Gallico cecidisset, eiusque filios in tutelam Caesar Duci Bauaro tradidisset; Albertus non praetermittendam occasionem propagandi cultus diuini ratus, Comitem Schuarcembereg Marchionatus Praesidem mittens, vna cum illo Patrem Georgium Schoritium ire iussit. Breui res tum Comitis, tum Patris humanitate, labore, industriâ eo venit; vt non magno negotio restitui posse Ecclesiae cuncta Prouincia videretur. Quae res cum propugnatores impietatis male haberet; literas ab Caesare exprimunt, per quas vetabat quicquam aduersus Lutherani verbi ministros fieri: ijsque literis debilitatum nonnihil est saluberrimum opus in medio [Note: 89 Augustae Petrus Canisius Daemones expellit] cursu. Sed deinde, vt referam, libere repetitum. Augustae Petrus Canisius non solum aduersus Haereticos; sed etiam aduersus daemones bello suscepto, decem nequam obsessores ab nobili virgine solen nibus exorcismis abegit: quo facto virginis Pater ad eam diem obstinatus haereticus, ad deserendam cum pertinaciâ impietatem emollitus est: alijque ad pietatem incensi, praesertim cum incolumis conspecta ea quoque puella est, quam Romae liberatam demonstrauimus, reique gestae series dimanauit in vulgus. Tot nimirum modis clementissimus Deus contumacia ingenia despicientium Ecclesiae Sanctae ritus, et tot seculorum firmata suffragijs conuellentium instituta, domitum ibat. Nouum Halae


page 289, image: s289

[Note: 90 Halae Collegij fructus.] Collegium optatos coepit creare fructus: Sanctorum veneratio, precationes pro mortuis, supplicationes publica, litaniae, hisque similia, quae prope obsoleuerant, redintegrata sunt, vniuersaeque Ciuitati, testimonio Principum, salus [Note: 91 Graecium Pater Stephanus Rimelius primò missus praeclara gessit.] reddita. Ex Collegio Viennensi per quadragesimam missus Graecium Styriae caput, Archiduce Carolo postulante, Pater Stephanus Rimelius, rem praeclare gessit. Erat fere cuncta Ciuitas haeresi corrupta: et apud populum Societas infamis, tanquam omnia hominum factis, et Sanctorum inuocationibus arrogaret, nihil Christo salutis auctori, eiusque gratiae tribueret. Hac enim strophâ lanij animarum Haeretici fucum faciunt populo, et simplicem Diabolo mactant gregem. Aerumnas praedicant Christi, vt ad nequitiam prolectent, per summam impietatem peruertentes Dei consilia, et misericordiâ abutentes, et sacrosanctum sanguinem, quem ad extinguendum peccatum fudit, non verentes (quod horrendum est cogitatu) fomitem facere peccatorum. Verum cum dicere ad populum coepisset Stephanus, neque vnquam abesset Archidux, eoque cuncta simul nobilitas, et populus frequentissimus afflueret, apud permultos, praeter cetera, id est effectum, vt admirantes simul doctrinam, simul vitam Societatis longe ab Haereticorum criminibus discrepantem, quod in eam temere conceptum habebant odium, id in obtrectatorum malignitatem iure conuerterent. [Note: 92 Brunae Patris Alexandri Helleri vtiles conciones.] Brunae quoque, cum Olomucensi Antistite profectus eo Alexander Hellerus, auditus ex concionatorio tribunali tanto cum momento; vt existimatus sit ruentem ibi in exitium pietatem vnus sustinuisse. Atque hîc domum probationis Antistes, Graecij Collegium meditari Archidux coepit. Viennae inter pestilentiam, famemque, quibus vexata est grauiter, ducenti ferme ab haeresi expediti: tametsi Patrum conatus tum sparsae calumniae, tum miserrima apostatae [Note: 93 Haereticorum fabulae Viennae de Societate.] impudentia retardauit. Dissipata calumnia est, sub virili habitu admissam in Collegium per fenestras quinque ipsos annos foeminam, quam tandem deprehensam vterum gestantem, et in custodiam datam. Fabula, quamuis tam impudenter, ac stulte ficta; tamen, dissipantibus Haereticis, apud summos, et infimos sparsa, non parum de famulorum Dei auctoritate detraxit. Sed iam erat prope solenne, vt quotannis noui aduersus Iesuitas monstri aliquid ex Haereticorum officinâ mendaciorum foecundâ prodiret. Nam et eodem tempore Olomutij passim ferebant Patrem Ioannem Merquitium Saxonem, qui ibi concionabatur, VVitembergae conatum Lutheri monumenta corrumpere, eamque ob rem virgis caesum, atque probrose eiectum: nihilque adeo per ebria voluebatur guttura, atque flagro caesum Iesuitam: cum tamen nunquam, ne fuisset quidem VVitembergae Ioannes. Ceterum huiusmodi perfrigidae, monstrosaeque fallaciae, quia non diu viuebant, nec nisi ex nouitate quicquam mellis, aut fellis habebant; ideo necesse erat subinde progenerari, suggerique nouas prurientibus linguis: quamuis interim noxam res inanissimae haudquaquam inanem afferrent. Illud acerbe, et insolabiliter Christi IESV milites cruciabat, quod, per foedissimam commilitonum interdum fugam, incruentum non dabatur gerere bellum: ac perniciosum aliquandiu hoc anno scandalum versatum [Note: 94 Adami Helleri defectio.] Viennae est. Adamus Hellerus veteranus iam coelestis vexilli comes, primisque annis admodum laud bilis, frater Alexandri, quem modo Brunae velut conseruatorem nommauimus, cum paulatim, remissâ custodiâ sui, simul rebellandi copiam intestinis hostibus, simul externis intrandi praebuisset; ad extremum tandem nequitiae, et impietatis deuolutus, ab Collegio Conuictorum Pragensium, cuius praefecturam gerebat, infami se fugâ proripuit. Quem, vt ad deserta reuocaret signa, Prouincialis Magius grauissimâ epistolâ conuênit, quam [Note: 95 Magij ad eum epistola nobilis.] hoc loco subscribi placuit totidem verbis. Carissime frater (fratrem voco, si tamen adhuc fraternitatis nostrae affectum retines) precor tibi ex animo eam salutem, a qua respiciens retro, post manum ad aratrum missam, excidisti. Vix mihi potunt adhuc persuaderi, te castra Dei, cui nomen tantâ pietate, et animi propensione dederas ante multos annos, fratrem etiam tuum tecum in eandem gloriam adduces deseruisse, et in vastum carnis, et sanguinis gurgitem te denuo


page 290, image: s290

immersisse: tot tamen fuerunt indicia, tot conuenientia testimonia; vt dubitationi nullum locum potuerim amplius relinquere. Quae tua defectio tanto mihi accidit ingratior, atque molestior; quanto mihi etiam fuit insperatior. Dormiui semper tibi in vtramque aurem. Quomodo enim de te quippiam huiusmodi vel suspicari potuissem, quem veteranum militem existimabam? Quem stationem suam non minus fidenter, quam fortiter retenturum, aduersus omnem hostium impetum, non dubitabam? Cui, quod tibi vehementer confideremus, munera non vulgaria commendabantur? Sed, vt video, mea me de te sefellit opinio: et non solum Deo, a quo, quod pie illi dicasti, sacrilege abstulisti; sed mihi quoque, sed omnibus nobis fratribus tuis insignem iniuriam fecisti, pro bono malum reddens. Cum enim de te tam bene opinaremur; tu tuo turpi facto mendaces nos fecisti, quia nos decepisti. Et vtinam nos tantum, non autem te: ferendum aequo animo istud esset. Nos enim quid inde detrimenti, praeter dolorem praeter solicitudinem? at tibi soli ad damnationem reputatur ista defectio: quia fidem tuam irritam fecisti: quia mentitus es Spiritui Sancto, Non enim arbor perit si ramus frangatur, et recuset socius esse radicis, et pinguedinis oliuae, in quam, cum oleaster esset, insertus est inter bonos ramos. [Note: 96 Societaris desertores damnationem habere conuincuntur.] Sed ne quis me putet blasphemum, quod te dixerim damnationem habere, quia Societatem deseruisti; duplici quemuis syllogismo, dialecticorum more, conuinco. Scribitur Numerorum trigesimo. Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Si quis votum Domino vouerit, aut se constrinxerit iuramento; non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. Sit igitur primus Syllogismus: Quicumque virorum vouerit Domino, et non impleuerit quaecunque vouerit; is transgreditur praeceptum Damini: atqui Adamus Deo vouerat, quod, relicto huius mundi strepitu, in secessu Societatis illi soli es set inseruiturus, quod tamen non impleuit, Societatem deserens: ergo Adamus in hoc, quod non impleuit ea, quae Domino Deo tam sancte vouerat, et deserens fraternitatem irrita fecitverba votorum suorum, transgressus est mandatum Dei, et consequenter damnationem habet. Diuus Paulus prima ad Thimotheum quinto docet Timotheum quales viduas debeat admittere ad vouendam perpetuam castitatem in obsequium Christi, et Ecclesiae eius: et monet trasgredientes votum illud habere damnationem. Sit ergo secundus Syllogismus. Quicumque rem bonam, ac piam Deo vouit, nisi persoluerit, quod vouit, sed irritam fecerit fidem voti sui; habet damnationem: atqui Adamus vouens per petuam paupertatem, castitatem, et obedientiam in Societate IESV, rem bonam, et piam vouit: ergo si non persoluerit, quod vouit, sed irritam fecerit fidem sui voti; habet damnationem. Quamobrem quo in statu verseris tu ipse videris. Adam, Adam vbi es? Vnde discessisti? Quo te praecipitasti? ex ponte in mare, ex samulatu Dei in seculum: vb quidquid est; concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, superbia vitae: ex semitâ salutis in viam perditionis. Dic mihi, obsecro per illum amorem, quo te semper a me non solum diligi, sed vehementer etiam amari expertus es, dic mihi, quae te dementia, quae te Aeua decepit? Siccine, miles Christi duodenarius, militiae Christi assuetus, post iuramentum militare, post votum perpetui obsequij, ducis tui castra deseris? Non dimissus a Duce, non absolutus a iuramento, in hostium te recipis cuneum, et eorum, qui, cum temporalia a te extorquere non potuerunt, animam, quae est pretiosior, conantur perimere? Ita ne etiam fidei aduersarijs praebes triumphi materiam? Quanto consultius fecisses, si ad eos, quos facit Deus habitare vnius moris in domo, cum quibus et tu aliquando dulces capiebas cibos, et ambulabas cum consensu in domo Dei, declinasses. Non in tot, tantosque incidisses laqueos diaboli, a quo iam captiuus teneris, ad ipsius voluntatem. Nec erat cur a fratribus tuis metueres te vel in cisternam inclusum, vel Ismahelitis venditum iri. Ab amantibus enim ista non sunt timenda. Sed prout ducebaris a carne, et sanguine ire voluisti, nullâ habitâ ratione Dei, nullâ salutis tuae, nullâ aedificationis proximorum, de quibus mandauit Deus vnicuique, nullâ demum


page 291, image: s291

fraternae consolationis, et erga Societatem, quae, vt bona mater, te aluit, te instituit, te sacrauit, gratitudinis. Obsecro te, per misericordiam Dei, cuius famulatum deseruisti, obsecro te, inquam, considera diligenter, et in conspectu [Note: 97 Quot mala contrahant.] Domini, ac Creatoris nostri attentâ cogitatione dispicias, quae sequuntur. Quod omnium caput est, grauissime offendisti Deum, et Patrem Domini nostri IESV Christi, cui fidem non seruasti. Et quae poena huiusmodi homines manet? Audi Apostolum dicentem Hebraeorum decimo: Irritam quis faciens legem Moysi, sine vllâ miseratione, duobus vel tribus testibus, moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcauerit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scandalizasti multos. Quid tum? Audi Christum dicentem Matthaei decimooctauo. Qui scandalizauerit vnum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, vt suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Praecipitasti te, et sanguinis Christi efficaciam sacrilege, quantum in te est, mutilasti, dicente Christo Lucae nono: Nemo mittens manum suam ad aratrum, [Note: 98 Excusationes in peccatis.] et respiciens retro, aptus est regno Dei. Dices, longum erat, graue erat: non poteram tam immania, tam diuturna portare. Vae ijs, qui sustinentiam perdiderunt, dicit Scriptura: et tu putas huiusmodi caluis rationibus te excusationem habiturum de peccato? Fucum facere poteris caecutientibus, sed Deus non irridetur: cum acceperit tempus, ipse iustitias iudicabit: et, si iustus vix saluabitur; quid respondebis petenti rationem villicationis tuae? Bene currebas: quis te non solum impediuit, sed de medio cursu reuocauit? Pondus, et pondus: onus, et onus respondebis mihi. Et nunquid decet sub spinoso capite membrum delicatum viuere? Delicatus es, si vis et hîc cum seculo gaudere, et postea regnare cum Christo. Et certe necdum a Iudaeis quinquies quadragenas vnâ minus accepisti: nec dum nocte, ac die in profundo maris fuisti: necdum plus omnibus laborasti: postremo necdum vsque ad sanguinem restitisti, et de laboribus conquereris? Nae tu delicatus es miles: et quomodo coronaberis nisi legitime certaueris? Quomodo denarium diurnum accipies, nisi vsque ad vesperam in vineâ Christi, tanquam operarius inconsusibilis, laboraueris, et sudaueris? Verum te certare velle, et laborare dices in vnieâ Christi, non in Societate. Sed audi tu me vnum verbum. Nonne pacto conuenisti cum Domino, vt laborares in istâ parte vineae, non in aliâ? Vinea haec Domini est: ipse conducit operarios: ipse vnicuique assignat partem, et stationem. Si quis eam deserat, vt ad aliam transeat; ordinem Domini perturbat: et tantum abest vt mercedem accipiat; vt pro mercede punitionem sit consequuturus: non quia non laborauit; sed quia non laborauit iuxta voluntatem Domini. Ait enim Matthaei septimo. Qui facit voluntatem (non suam, sed) Patris mei, qui in coelis est; ipse intrabit in regnum coelorum. Alioqui audi petram illam, super quam fundata est a Christo Ecclesia, Actorum quinto: Anania cur tentauit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? Non ne manens tibi manebat, et venundatum in tuâ erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Quicquid feceris, extra desertam a te fraternitatem, quantumuis bonum, quantumuis honestum, quantumuis sanctum; non ad iustitiam, sed ad iniquitatem tibi reputabitur: oratio ipsa fiet tibi in peccatum. Quomodo enim opera tua placere Deo poterunt, si persona non placeat. Respicit Deus prius ad Abel, deinde ad munera eius: nam Deus intuetur cor, et ex conditione cordis iudicat externa, ait Diuus Bernardus: contrario modo ac homines faciunt cor ex verbis coniectantes. Quî autem fieri potest, vt tu placeas Deo; si Deo fidem fregisti: si ab eius vocatione te subtraxisti, ipso vel inuito, imo et repugnante? Conscientiam tuam appello. Ergo in damnatione es. Quid hinc conficitur? Absolui non potes, absoluere non potes, sacrificare non potes, concionari non potes, conuersari non potes, quin abyssus abyssum inuocet peccatorum. Nolo enim te ignorare mysterium hoc: quod, praeter peccatum tuum, poenâ excommunicationis illaqueatus es,


page 292, image: s292

Satanae traditus es: hoc non ignoras, si memoriâ tenes. Quid igitur mihi faciendum erit, forte interrogabis? Consilium tibi non denegabo. Furtum commisisti nullâ auri magnitudine compensandum. Si vis, vt tibi dimittatur peccatum; [Note: 99 Ad redeundum incitamenta.] restitue male ablatum, idest te ipsum. Reuertere vnde discessissi, et fiant nouissima tua meliora prioribus. Quanto te amore, ac studio semper sim prosequutus conscium tuum pectus non ignorat: eamdem caritatem, et nunc senties tibi esse paratam. Quid facis in saeculo, qui maior es mundo? Reuertere, reuertere ad pusillum gregem. Occultum est delictum tuum: non dum factum notum multis: facile ista ruina implebitur: nullo te odio prosequimur, sed potius amamus: et quia amamus, vicem tuam dolemus; considerantes nos ipsos, ne et nos tentemur. Te quaerimus, non tua: animae tuae salutem sitimus, non tuarum rerum cupiditate tenemur, Quid ergo moraris in mari magno, qui potes esse in ponte? Scimus legem Christi esse, vt alter alterius onera portemus. In spiritu lenitatis tecum agemus, memores erimus benignitatis, et mansuetudinis Christi, et Apostolorum eius Petri, et Pauli. Egredere de domo Patris tui, et de cognatione tuâ, si vis, vt concupiscat Rex decorem tuum. Omnis mora periculorum plena est, et inimici hominis domestici eius. Nec te terreat magnitudo laborum. Audi Apostolum dicentem: Momentaneum esse, et leue quicquid tribulationis patimur in praesenti: quod tamen supramodum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis. Vide igitur quam non sint condignae ad gloriam illam passiones nostrae. Quod est tribulationis nostrae, momentaneum est, et leue: quod gloriae, aeternum est, et pondus etiam supramodum in sublimitate. Quid in incertum tibi dies, et annos numeras? Transit hora, transit, et poena: nec accedunt sibi, sed cedunt potius, et succedunt. Noli ergo timere, magis autem redi ad seruitutem Dei, indutus animositate regiâ ad imitandum illum, qui propter te humiliauit semetipsum, factus obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Alioqui audi Spiritum sanctum Apocalipsis secundo: Habeo aduersum te pauca; quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque vnde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem veniam tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris: quam, si Deo adiuuante, impleueris redeundo; gaudium erit magnum super peccatore poenitentiam agente, non solum coram Angelis Dei, sed etiam coram fratribus tuis: nec deerunt patres, qui filium prodigum redeuntem suscipiant, et complectantur. Bene valeas. Viennae, die tertiâ Aprilis Millesimo quingentesimo sexagesimo nono. Rationum id robur, comminationis haec caritas, et viri grauissimi auctoritas, quam parum apud obduratum [Note: 100 Adami Helleri acerbus exitus] iam pectus, et in vltimum praecipitans exitium valuerit, res ostendit. Impudens transfuga, post desertam Societatem, religionis quoque Catholicae infamis proditor, Viennae prapalam e loco superiore cum populo caepit agere, Dei Ecclesiam, itemque Societatem proscindens maledictis, maximo popularium Haereticorum gaudio, eorumque fauore, qui de Senatu erant. Tandemque homo et votorum sanctitate religiosorum adstrictus, et sacerdotali castimoniae deuotus, tremendo Dei iudicio, penitus in suarum cupiditatum potestatem traditus, incestas nuptias celebrare sustinuit: insaniâ, et turpitudine, contra sapientiam, et sanctimoniam pugnans. Sed adeo exitiosam, exultantemque impudentiam diu diuina mansuetudo non tulit. Pestilentiâ paulo post ipse, et quam duxerat meretricula, infelicem animam euomuere: quanquam fuit rumor, ipsum tandem morti proximum edidisse signa poenitentiae. Quicquid sit, Dei quidem [Note: 101 Magius Poloniam iterum visit.] infinita est pietas, sed iustitia quoque formidanda. Hoc iterum anno Magius Prouincialis Poloniam visit, tum caepta confirmaturus Collegia, tum Vilnense constituturus. Est Vilna caput, ac metropolis totius magni Ducatus Lituaniae. [Note: 102 Lituania Italiam amplitudinesu perat.] Magnus enim dicitur ille Dux, quod et minores habet sub se Duces: et regio eâ amplitudine patet; vt facile Italiam superare dicatur: quanquam magnam partem occupant syluae, paludes, et stagna. Vnde fit, vt hyeme magis, cum concreta gelu etiam fluminum sola sustinent plaustra, quam per aestatem commercijs


page 293, image: s293

[Note: 103 Vilnae situs.] pateat. Vilna sita est in opportunâ planicie, neque inamaena: duobus alluitur fluminibus: alteri Vilna est nomen, vnde cognominis vrbs: alteri Vilia, idque maius, in quod et Vilna influit. Annona, nisi insignis calamitas, qualis [Note: 104 Fecunditas, ac frequentia.] hoc anno grassata est, incidat; est ibi vilissima. Vrbs porro, quamquam tectorum pleraque ex materiâ, vt alibi per eas oras, imprimis ampla, et nobilis; ad haec frequens, non Lituanis modo, sed Polonis, Germanis, Italis, Ruthenis, [Note: 105 Status Religionis.] Tartaris, et gentibus alijs: eoque multarum inibi vsus linguarum est. Status religionis deterrimo erat loco. Ciuitas catholica censebatur, vt aliae ferme regiae: magnam tamen partem, ac templorum multo maiorem occupabant Rutheni. Quod nomen, cum proprie Roxolanorum, seu Russorum nationi [Note: 106 Russia duplexs] conueniat, quae Russiam, siue rubram, siue albam (sunt enim duae, eaeque permagnae prouinciae) incolit; tamen iam et sectae factum est proprium: Ruthenosque per ea loca nominant, qui Graecorum sequuntur siue schisma, siue haeresim, [Note: 107 Rutheniqui di cuntur.] cuiuscunque nationis sint. Ad haec, praeter Iudaeos, praeterque Tartaros Mahometanos, multi multarum sectarum haeretici erant: qui tamen extra Zuuiglianam synagogam opibus Palatini recens demortui exaedificaram, nullam dum potuerant inuadere sacram aedem, nec publicam sibi superstitionum suarum condere officinam. Porro fructus ex Collegio vberrimus sperabatur: praesertim in tenerâ aetate instituendâ: eo praesertim, quod nec Rutheni, neque alij Sectarij ludimagistrum, siue concionatorem habebant vllius nominis: Populus autem, vt fere in vniuerso Poloniae Regno, suapte sponte propensus ad [Note: 108 Valeriani Episcopi cura de Collegio Vilnensi instituendo.] religionem, ac simplex. Valerianus Vilnensis Antistes vir optimus iam duobus ante annis, coemptam loco maxime accommodato e regione Curiae Episcopalis domum affatim instruxerat, facile triginta capacem habitatorum: et vectigal attribuerat, quod annuis victibus alumnorum prope quadraginta sufficeret. Quae tamen, quoniam Collegium numerosum, et Academiam generalem meditabatur; vocabat initia, domuique amplificandae, ac templo extruendo necessaria comparabat: nil metuens vehementius, quam cum iam quintum ac sexagesimum annum ageret, fractissimâ valetudine, mors caeptis ne interueniret: tametsi aduersus subitos quoque casus diligentissime alebat testamento sibi esse prouisum, per quod omnia Bransbergensi Collegio ad condendum Vilnense legebat. Prouincialis Austriae Magius, cui Prouinciae tum contributa Collegia [Note: 109 Stanislaus Varseuitius in Poloniam remittitur.] Polonica erant, Stanislaus Varseuitius, is, quem anno ab hinc quarto Romae additum Societati memoratum est, vnde nunc auctior pietate, ac literis ad Sarmatas suos remittebatur, alijque explendo Vilnensi Collegio destinati, ad tertio Kalendas Iunias Posnaniam attigerunt. Aberat vrbis Antistes Adamus Carnouius [Note: 110 Posnaniensium in Magium, ac Socios humanitas.] ad Caesarem paulo ante ab Sigismundo Augusto suo Rege legatus: tamen sacros hospites hospitaliter excipi suas in aedes iusserat. Quod ita est factum Procuratoribus Episcopi, et Canonicis, et Ciuitate omni officiorum genere certantibus: vt profiteretur Magius nusquam sibi humanitatis amplitudinem repertam tantam; quantam in Poloniâ, vel in ijs, qui se ab Ecclesiâ segregarant, [Note: 111 Praesertim Palatini Posnaniensis.] homo alienigena, Papista, Iesuita quotidie experiretur. Nam et a Posnanien si Palatino, Haereticorum propugnatore alioqui acerrimo inuitatus est, acceptusque in eius suburbano tum splendide, tum imprimis modeste, atque beneuole, vt diceret Magius: si tantum vir ille castae religionis haberet, quantum humanitatis a naturâ, et vrbanitatis acceperat; dignum profecto fore, in quo omnes amando, colendoque certarent. Nec praetermisit ipse occasionem ingerendae diuinae lucis, qui exemplo Christi Domini propterea inuitationem non repudiarat, vt meliores interim dapes conuiuatori suggereret: sed grauioris operae, et prolixioris negotij res erat. Ita nihil vltra processum, quam, vt amicitiae semina iacerentur. Porro Ciuitas nihil auebat ardentius, quam, quandoquidem eam nacta Iesuitarum copiam erat; apud se in perpetuum retinere: nihil non moliens, vt Collegium statim excitaretur. Quoniam autem in praesens retinere non poterat; ex Senatus consulto decreuit vniuersis copiosum viaticum, perque honestos viros, nomine totius Senatus, cum praefatione perhonorificâ


page 294, image: s294

[Note: 112 Magius Senatus viaticum recusat.] delatum est. Sed cum accipiendam grate voluntatem, remittendam pecuniam Magius censuisset; amantissimi Ciues vltro speculantes viatorum commoditates, si quid deesse subolfacerent; id diligenter vel ignorantibus subministrabant, vel etiam repugnantibus obtrudebant, certatim et sua plebe quoque munuscula deferente: quae (quia nihil praeterea accipiebatur) quamoptimo pane illorum currus impleuit. Nec potuit denegari communi auiditati, quin verbi Diuini panem Pater Staniflaus Varseuitius de suggestu porrigeret. Itaque frequentissimae, secundissimaeque concioni in Curiâ Sanctae Mariae Magdalenae caeleste epulum dedit. Digressi Posnaniâ, Pultouiam venerunt. [Note: 113 Varsauiamadit ad Regem.] Hîc Socijs relictis, Varsauiam, vbi tum Regni comitia habebantur, Magius cum Proprouinciali Francisco Sunerio, et Varseuitio Pontificis Internuntij Vincentij Portici accitu, excurrit. Ibi quoque magnâ humanitate excepti: et Magio [Note: 114 Stanislaus Varseuitius cum laude concionatur] iam noto Rex in omnes vsus patrocinium detulit: eiusdemque iussu coram eo, et Senatu, et cunctis Episcopis Varseuitius haud sine approbatione est concionatus. Ante omnes laetata Reginula est. Ita vocabant sororem Regis, nomine Annam, pietatis maemorandae virginem. Attulerat ei ab summo Pontifice Varseuitius literas, per quas hortabatur, vt sororis suae virum Sueciae Regem [Note: 115 Agitur de Collegio in Russia condendo.] Ioannem ad Ecclesiam reuocandum susciperet. Inter Episcopos contendit vehementer Presmiliensis Valentinus Herbortus, vt Collegium in Russiâ primo quoque tempore conderetur: quod nihilo minore studio iampridem Sophia et genere matrona, et pietate clarissima perurgebat. Itaque simul ac Pultouiam Magius redijt, Patrem Iacobum Vuiecum Vangrouicium cum cetera exploraturum misit, tum proprie dispecturum, Leopoli, an Presmiliae condi praestaret. Ipse, cum suo manipulo non mediocriter assumptis e Pultouiensi Collegio Socijs aucto, Vilnam, cum Episcopus longiorem ferre expectationem non [Note: 116 Magius Vilnam Collegium de ducit.] posset, protinus iter intendit. Deoque propitio, et bono eius Angelo duce, tandem cuncti sospites, tametsi inde humus vbique foeno substrato pro cubili fuerat, ad finem peregrinationis longissimae peruenerunt, milliaria ab Austriae Viennâ permensi Germanica, quorum singulis quina Italica continentur, centum sexaginta: longius interuallum, quam Viennâ Romam: vnde nonnisi quadraginta supra centum numerantur. Accelerato per noctem itinere, quae id loci, ac temporis paulo longior ex quinque horis, matutino vrbem intrarunt: ne cum officiosissimi Antistitis altercandum benignitate foret, qui magnificum occursum equitum, et alia honestando ingressui compararat. Cuius vt in conspectu religiosa cohors venit (et pontificali fulgens amictu, aureâ circum collum fluente torque, circumstante Canonicorum, et virorum nobilium praeclarâ coronâ, compositus ad maiestatem in sellâ constiterat) incredibilis gratulatio, atque vberes fuerunt lachrymae. Magius ornandam etiam verbis magnificam eius pietatem, et Societatis in eum obseruantiam ratus, venerando illo, planeque probo suo ore, vt vel spectaculo eminentis modestiae, et grauitatis, [Note: 117 Verba eius ad Valerianum Episcopum Vilnensem.] omnium ad se oculos, et amores raperet, talem habuit orationem. Tandem aliquando, Reuerendistime Praesul, homines expectat issimi tibi, et cupidissimi tui diuino beneficio adsunt. Ambigebam ego, vnde nam haec verba ordirer: et cogitabam excusare principio, aduentus nostri tarditatem, vt statim (quod praecipiunt Rhetores) quicquid primam huius congressus minuere posset gratiam, amolirer. Sed, vt primum frui tuo conspectu datum est; tua singularis humanitas, et summa benignitas, quam vultus optimi et pollicentur, et exhibent, persuasit nihil esse salutationis officio praeuertendum. Ante omnia igitur Praepositi nostri Generalis, et cunctae Societatis, et nostro, qui praesto sumus, nomine, plurimam tibi studio tanto, quantum maximum humanus capere potest animus, salutem dicimus: omniaque fausta, felicia, diuturna: et, post hanc vitam, beatam aeternitatem precamur ab eo, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit: simulque tibi omnem operam, cunctosque labores nostros dedicamus, et tradimus: satis gnari vicissim in te, disciplinae nostrae defensorem acerrimum, et conseruatorem studiosissimum, fore. Socieras quidem


page 295, image: s295

nostra, vt sanctis morem gereret votis tuis; nullâ importunitate temporis nullo Collegiorum incommodo, hunc, quem in conspectu iam, et iure tuo habes manipulum, per iniurias coeli, per viarum erumnas, per incerta casuum ad id vsque terrarum misit. Misit autem libentissime geminâ de causâ. Primum, quod curas omnes, atque cogitationes tuas in eâ religione sustentandâ, atque restituendâ defixas esse cognorat, in qua tuendâ, atque instaurandâ cunctis ipsa quoque suis viribus elaborat. Deinde quod tuorum experta, quibus praeoccupata est magnitudinem meritorum, cum partem essequi nullam referendâ gratiâ posset; hâc saltem significatione profiteri se non ingratam curauit. Nos vero gratias immortales clementissimo Duci, Deoque agimus, qui nos tandem per quicquid molestiarum, atque discriminum fuit, incolumes huc perduxit, vt te, quem absentem obseruabamus, contemplari, ac venerari praesentem, atque excelsum istum, cunctisque virtutibus exaggeratum animum coram admirari possimus. Tibi deinde, Ecclesiaeque tuae Vilnensi gratulamur omnes ex animo, quod pietatis, ardorisque erga diuinum cultum in tuum pectus summa bonitas tantum effudit; vt singularis quaedam longe, lateque per exteras quoque gentes excitata opinio sit Apostolicae solicitudinis tuae; et inspem vbique boni omnes erecti fore, vt catholica sacrosancta religio, per homines nescio quos nouitios, et adolescentulos labefactata, breui per sapientiam, et grauitatem tuam in statum pristinum reponatur. Quod profecto, ne vel grauior aetas, vel inclinata impediat tua valetudo, magnanime pater, vereri non debes. Aderit enim senectuti Dauidis fouendae virgo Sunamitis: aderit ea virtus e coelo, quae vltra maternos annos prouectae Sarae non modo prolem, sed et eiusmodi dedit, per quam ad vniuersitatem gentium felicitas, ac benedictio permanaret. Deus noster boqus est, potens est: nunquam abest ijs, qui pro ipso laborant in remigando. Si non adsit in primâ vigiliâ, si cesset in alterâ, si ne in tertiâ quidem appareat; at certe adest in quartâ: increpitoque vento, ac mari, et factâ tranquillitate [Note: 118 Munuscula Epilcopo oblata beneuolentiae ergo] magnâ, perseuerantes deducit in portum voluntatis eorum. Ad extremum reliquum est, Praesul optime, vt et muneribus, quae de longinquâ regione adueximus, praestantiam tuam, pro nostrâ tenuitate honoremus. Alia praebebunt alij. A nobis quantulacunque sunt, accipe nos ipsos, et nostra nobiscum omnia. Accipe, qui te clementissimum nobis Dominum, et indulgentissimum patrem exhibes, obsequentissimos seruos, et obseruantissimos filios. Vnum est, quod vereri nobis conuenit, ne eueniat tibi, quod olim Dauidem quaerentibus, qui pro homine statuam inuenerunt. Digna quidem vota Saulis fuerunt, propter immanitatem, quae frustrarentur; et digna tua sunt, propter caritatem, quae superentur. Nam, quemadmodum decuit innocentem hominem ad exitium quaerenti, simulacrum offerri; sic aequum esset tibi, tot animarum spectanti salutem, vel statuas animari Sed id quoque merito tuo, precatuque, praestabit spero is, qui potens est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam ad tarditatem excusandam obsequij nostri, inexsuperabilia occupationum impedimenta commemoranda essent. Verum praestat simpliciter profiteri, si quid in eâ re peccatum est, iam nos abunde poenarum dedisse, quibus optatissimâ tuâ praesentiâ interim, magna nostro dolore, carendum fuit: et nunc denique connisuros, [Note: 119 Episcopi pia benignitas.] vt quicquid cessatum est in itinere, compensetur in opere. Talia disserente Magio, venerabilis senex graui suauitate vultus, et decoris lacrymis approbabat. Et vbi ille conticuit, haud item sine lacrymis respondit, gratias agens Deo, qui iam se proxime finem votorum suorum perduxisset: saepiusque confirmans, nunc demum sperare se gregi suo bene consultum fore, nunc vineam Vilnensem, situ squallidam, vepribus horrentem, et ab syluestri apro deuastatam redintegrandam, et in eam speciem excultum iri, vt nulli pulcherrimarum cederet. Tum pateruâ indulgentiâ cunctos prandio excepit, eorum se [Note: 120 In Collegium perhonorifice recipitur.] spectaculo pascens: sacram illam coronam, quasi filios, quasique nouellas oliuarum in circuitu mensae suae contemplans, breuî fructiferas in domo Domini suturas oliuas. Sexto post die, cum in Collegium magno, et honestissimo comitatu


page 296, image: s296

venisset, post decantatum in sacello de Sanctissimâ Trinitate sacrum, salutatus est primum oratione latinâ, tum hebraicâ, dein latino carmine, itemque hebraico, postremo graecâ oratione. Sub eâ in studiorum laudem, ad excitandam iuuentutem, declamatum. Quae, cum ipsi collegae omnia praestitissent; postea quinque nobiles pueri suum quisque breue carmen ex ordine addiderunt. Inde per dioecesim literis missis, quibus, et constitutum Collegium, et ad proxima Sancti Stanislai solennia scholarum (nam tantum pueri quidam nobiles, aut Episcopi propinqui ad id loci recepti erant in disciplinam) exordia denuntiabat; Sacrum Diuo Alexio diem quintumdecimum ante Kalendas Sextiles haberi natalem Collegij, et anniuersarium obseruari voluit: quod eo die ab Lucouiensi olim Episcopatu ad Vilnensem ipse fecisset gradum. Primus regendo [Note: 121 Stanislaus Varseuitius Collegij Vilnensis pri mus Rector.] Collegio praefectus est Varseuitius: cui, cum egregia contigisset apud omnes fama virtutum; minor tamen vero contigerat. Idem in Sancti Ioannis curiâ conciones habebat. Magius, rebus apte compositis, cum inter cetera Vilnae etiam singulis diebus sacris ad Italos inquilinos verba fecisset; extremo Augusto in Prussiam iter intendit in curru, quem donarat pro potestate Episcopus, addito et viatico, et qui ad Lituaniae fines Augustam vsque omni humanitate deduxit. Prouinciali digresso Vilnenses Collegae totos se ad exornanda studiorum initia, quoniam religionis in eo agebatur dignitas, contulerunt. Namque Haeretici, vt sunt gloriosa animalia, et meretriciae frontis, ante solebant Catholicos fatigare, passim iniectis quaestiunculis, et quassare, iactantes se intoleranter simplici populo, et insultantes. Porro inter eorum Sophistas fatebantur omnes apud Andream Volanum, qui Palatino Vilnensi erat a secretis, Caluinianae [Note: 122 Andreas Volanus Vilnense Collegium tencat.] insipientiae rudem esse. Is adiuncto sibi Andrea Tricesio, et aulicorum globo de eodem grege Caluini, cum Lutheranorum etiam concursu tentandam sibi Iesuitarum facultatem putauit: et ad Collegium profectus, de sacramento Eucharistiae quid Patres sentirent, interrogauit. Qui, cum sententiam catholicam ita explicassent, probassentque maxime auctoritate Sancti Ambrosij, et Augustini, quibus se stare haereticus aiebat, vt nemo dissentire, nisi obstinatâ pertinaciâ posset; tamen nihil commutatus discessit. Tum Patres ante omnia infringendos Haereticorum illos spiritus, comprimendamque plebis lacessendae [Note: 123 Contra Haereticos de Eucha ristia disputatum a Socijs.] procaciam rati, de cunctâ Philosophiâ theses, atque ex Theologiâ nominatim de verâ corporis, et sanguinis Christi in Sacramento Eucharistiae praesentiâ, deque communione sub vni specie, sustinendas proposuerunt. Quae, cum ad valuas templorum septem dies pependissent, ad disputationem ventum est. Ioannes Haius Scotus Rhetoricae designatus magister propugnabat, Praesidibus Varseuitio, et Balthassare Hostonino. Ingens ad audiendum etiam Haereticorum numerus conuenit: at ex his, quanquam semel, atque iterum, ac tertio inuitatis, nemo vnus toto triduo, quo disputatum est, conserere manum voluit. Ita res inter Catholicos gesta, et Haereticorum argumenta serio tractata, et magnifice refutata sunt. Haud faciie dictu est, quantum illae disputationes, aliaeque subinde pari felicitate, et eâdem Haereticorum fugâ editae, Catholicorum et animos confirmarint, et vultus: itemque aduersariorum temeritatem [Note: 124 Templum Sancti Ioanis Collegio addicitur singulari Dei prouidentia.] frenarint. Deerat ad cumulanda vota Episcopi, et Collegij perficienda fundamenta templum. Nam nec proximi Sancti Ioannis vsum nisi maligne concedebat ei praepositus Petrus Ruitius: et ad nouum condendum nec situs comptus reperiebatur idoneus, et Episcopus incipiebat desperare impensis se sussecturum. Haec reputans, simulque illud Varseuitius quam nihil solide effici ad populi excitandam, alendamque pietatem sine templo posset; ad Diuinum consilium, et auxilium studiose confugit: impenseque oranti succurrit, si peteretur a Rege ipsum Sancti Ioannis templum, omnino impetrandum. Quoque magis rem animo agitabat; eo certiorem spem capiebat. Probauit consilium Episcopus: Rex quoque, praeter multorum opinionem, probauit: confirmauit Pontifex: confirmauit et Deus. Nam Ruitius, qui nullâ conditione, quoad viueret, consensurum se demonstrarat; paucis diebus post perlatum a Rege beneficium


page 297, image: s297

[Note: 125 Bransbergensis Collegij status optimus.] est mortuus. Inter haec Magius, cum postridie natalis Deiparae Bransbergam venisset, cum omnes recreauit fausta narrans nouelleti Vilnensis exordia, tum est ipse vicissim mirifice recreatus conspectu maturescentium frugum, quas Bransbergensis adulta iam, ac robusta vinea procreabat: ita sacra in templo se ruebant opera: ita gymnasium florebat: eas Conuictorum nobilium contubernium, [Note: 126 Pater Philippus Vidmanstadius Collegio praeficitur.] eas Clericorum Seminarium spes ostendebant. Nouum Collegio Rectorem Patrem Philippum Vidmanstadium doctrinâ virum, et religione maximis parem imposuit. Et Tyrocinium in secretâ domus parte, vnde postea magnae in Prouinciam omnem vtilitates profectae, constituit. Elbingam item, et Gedanum excurrit. Hîc nobilem Ciuitatem miratus aeque, et commiseratus est. Quippe omnia tenebat, et plane dominabatur impietas. In Catholicorum reliquijs mirus in erat ardor Collegij. Sed gemere, et vota facere licebat, [Note: 127 Gedani, et Elbingae quo loco Religio.] aliquid moliendi facultas longe aberat sub dominatu Lutheri. Elbingae res meliore loco, et Catholicos ad Christum confitendum audentiores reperit: eoque etiam ferocius insanae factionis incentorem Sebastianum in Iesuitas totis lateribus, et gladiatoriâ firmitate vlulantem, dirisque deuouentem, quicunquo ad eos, hoc est ad Ecclesiam accederent. In singulas conciones quinas exigebat marcas: tanti populo sempiternum exitium vendebat: vtque tanto saepius, ac quaestuosius Christum auarissimus latro, nouusque Iudas venderet; quater in hebdomadâ praeconium iterabat. Magius ex Prussiâ transgressus in Masouiam, dum Pultouiensis Collegij res componit; literas accepit, per quas, et a Presmiliensi Episcopo ad Collegium Presmiliae statuendum (illam enim sedem omnes [Note: 128 Posnaniense Collegium recipitur.] praeoptabant) aduocabatur, et a Posnaniensi Varsauiam accersebatur. Huc raptim profectus, de Collegio Posnaniensi conuenit, tabulasque confecit: et iuuit causam templi Vilnensis, quam diximus, quae commodum eo temporis momento apud Regem agebatur. Ad transigendum de Collegio Presmiliensi, quoniam ipse properabat in Austriam anno cadente, Proprouincialem Sune rium mifit.

[Note: 129 Res Hispaniae.] Hoc Borealium Prouinciarum statu, in Hispaniâ Collegium Carauacense duodecim incolis, et scholis instructum est. In maioris quoquem Balearis Collengio, Prorege, ac praecipuâ nobilitate, quorum votis, ac precibus Prouincialis Cordesius tres magistros duxerat, primordia honorantibus, doceri caeptum feliciter, et subinde conflata Deiparae Sodalitas, et templi iacta fundamenta. [Note: 130 Segouiae scholae sublatae.] Granatae Theologia inchoata. At Segouiae, quia Ciuium quidam plurimum auctoritate pollentes non sinebant comparari necessariam gymnasio domum, et praeceptorem publice conduxerant, quo ostenderent alijs sibi doctoribus opus non esse, scholae sublatae sunt: ne collata in inuitos beneficia pro maleficijs, et obsequia pro contentionibus haberentur. Academia Salmaticensis Collegium Societatis in suum corpus, velut membrum, cooptauit, additâ exceptione, ne quid contra instituta Ordinis committeretur. Huetae, atque Oropesae in Toletanâ [Note: 131 Huetae Collegium inchoatur.] prouinciâ nouis Collegijs initium factum. In Conchensi dicecesi non ignobile oppidum Hueta est. Iam inde ab anno millesimo quingentesimo quinquagesimo primo Doctoris Ioannis Ramirij non dum in Societatem allecti, apostolicis excitata laboribus, contubernium apud se nostrorum hominum expetierat, per quos perpetuo exercerentur, quae tractare ipsum in tempus videbat. Quam cupiditatem quidam e Clero, qui, Ramirij eiusdem suasu, Complutum ad exercitationes spirituales adierant, in Patriam regressi, multo acrius ac latius incenderunt: sed defuit optatis potiundi facultas, donec eam sapientiâ, ac [Note: 132 Petri Ortitius ty ronis firmitas.] bonitate suâ Deus ita subministrauit. Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo nono Petrus Ortitius iuuenis Huetensis dum Compluti studet, aggregatur Societati: in quo Patruus Stephanus Ortitius honoratus imprimis, ac locuples Saaerdos omnem posteritatis spem reposuerat. Is, vbi tam diuersam consilijs fuis initam a Petro viam cognouit; vehementer dolens, misso fideli nuntio, nihil omisit, quo reuocare ad se iuuenem posset: etiam atque etiam admouitum, seu clericalem militiam, seu popularem rationem mallet; facturum


page 298, image: s298

se, vt nec opima sacerdotia, nec patrimonium abundans desideraret. Quae omnia, cum tyro Christi, qui maiores in opprobrio Crucis honores, atque diuitias degustarat, constanter repudiasset; Stephanus dum crudus fuit dolor, iram aduersus nos aluit: sed paulatim, diuinâ permulcente gratiâ, et sacer dotibus ijs, qui Societatem optabant, opportune subijcientibus, quanto satius foret, quam destinarat filio fratris pecuniam, ignarus quo tandem modo absumendam, in Collegium conferre, vnde ipse, et cognati, et Ciuitas decus, et commodum sempiternum caperent: rediturum enim ad ipsum in omnem posteritatem quicquid inde proficeretur; probato salutari consilio, accersitoque rursus Ioanne Ramirio, cum aliquot Socijs, saeculi anno sexagesimo tertio, eorum consuetudine, et industriâ, cum Stephanus ipse, tum Ciuitas vniuersa profecit plurimum. Tandem biennio post receptum a Borgiâ Collegium, et rebus paulatim explicatis, hoc demum anno senescente, missi sunt incolae, Petri Seuillani ductu primi Rectoris. Vnica schola instituta est, in qua pueri elementarijs literis imbuerentur: quae postea, rogatu Ciuitatis, atque collatu in sumptus, in tres commutata est grammaticae classes, magno oppidanae iuuentutis, et circum [Note: 133 Oropesae Collegium instituitur.] positae bono. Iam pridem Ferdinandus quoque Aluarus Toletus Oropesae Comes, vt Collegium suae ditioni impetraret acriter decertabat. Amabat enim hunc Ordinem impensissime, et popularium suorum nihilo minus studebat saluti. Ad haec Franciscus Toletus eius frater iam inde ex eo tempore, quo cum Carolo Quinto in Germaniâ fuerat, ex multis super eâ re disputationibus auditis, omnino apud animum suum statuerat, adolescentium Seminaria, vnde docti, pijque Ecclesiae ministri proferrentur, praesentissimum esse remedium, siue curandis, seu certe leuaudis laborantis seculi morbis. Ergo cum Oropesae, id genus alimentarios congregare ipse vellet adolescentes, Collegium, per quod instituerentur, dudum exoptans, cum ad ordinanda exordia, tres Socios aliquot ante annis impetrasset, vbi Prorex in Peruuiam abijt, ita enixe postulauit, orauitque; vt quanquam in proximo generali conuentu reiectum negotium erat, iam nouae locum repulsae nullum reliquerit. Quare missis hoc anno Colleges, ludoque a perto, amantissimi, ac religiosissimi Proceres, ingenti cum [Note: 134 Patris Franci sci Consaluijvirtutes, ac mors.] populi gratulatione, voti compotes facti sunt. Decimo septimo Kalendas Aprilis Franciscus Consaluius ex oppido Alesone Episcopatus Calagurritani oriundus, post exactos septemdecim religioso in cultu annos, et quinque postremos, in cruciatibus ex pectoris dolore grauissimis, tandem Compluti desijt viuere. Ex Tyrocinio missus in Lusitaniam, cum Grammaticam, magno discentium ad mores, literasque bono, doceret, laesâ valetudine reuocatus Complutum est, nec tamen valetudini melius factum. Doctus erat latine, grece, hebraice, humanasque, et diuinas disciplinas optime tenebat, sed eminebant coelestium [Note: 135 Consilium atque prudentia] dona virtutum. Super cetera donum consilij, prudentiaeque Sanctorum vulgo ferebatur illi inesse. vsque eo, vt Rector Complutensis, et Toletanus Prouincialis Francisci Consaluij grabatum sibi pro quodam oraculo esse, praecipuâque eius ope Prouinciam se, et Collegium regere confirmarent. Nec minor inerat vis siue de more domesticos exhortanti, siue priuatos conserenti [Note: 136 Verborum pondus.] sermones. Pauca verba, sed ponderis magni promebat. Quae dona ex familiari cum Deo communicatione, qua vtebatur assidue, haud temere censebatur trahere. Ad Patrem enim luminum accedentes quid consequens est, nisi vt illuminentur, et incalescant? Quantum vis animi ex infirmitate corporis impetrare poterat, nunquam ab opere desistebat: et Tyronibus vsque ad mortem e [Note: 137 Religiolae caritatis studium.] suo conclaui instituendis praefuit. Nullum inter Religiosos vitium oderat peius, quam quae caritati fraternae dictis, factisue aduersarentur. Scommata, et quae aliacumque, perexigua licet, vnde caritatis sapor hebetaretur, appellabat candentes prunas, quae exurerent animas. Cuius morbi si quae vnquam initia in Tyronum quopiam deprehendisset; vindicabat seuere, et protinus elidere conabatur. Obedientis aiebat esse, quicquid imperetur, totum vbique esse. Sed viri patientia, cuius depromendae spatium amplissimum habuit, prorsus admirabilis


page 299, image: s299

memoratur. Tantam enim, inter acerrimos dolores corporis, hauebat animo voluptatem, considerans eam esse Dei voluntatem, et ita sibi ficei, quod placitum Deo esset; vt foras iuterior laetitia emineret, occultarique non posset. Mortis properandae ea causa mit. Feriâ quadragesimae sextâ, qua excitati Lazari historia legitur, sacro inuitante tempore, ad sacrificandum e lecto surrexit. Sacro peracto dum scipionem, cui solebat inniti, inter prehendendum [Note: 138 Barthoiomaei Bustamantij egregia facta virtutes, et finis.] e manibus lapsum colligit, apoplexiâ percussus, paucis post horis expirauit. Prolixiori stadio Bartholomaeus Bustamantius, multarum gloriâ palmarum nobilis, finem imposuit, quod et athleta iam clarus erat ingressus. Nam aetate iam maturâ, latine, graeceque doctus: item Philosophiae, et Pontificij Iuris, et Theologiae laureâ donatus, architecturâ quoque praestans, ad haec multo seculi limatus vsu, lateque notus ad Societatem accessit: cumque se ad Franciscum Borgiam (vt primâ horum annalium proditum parte est) contulisset; eum vnice dilectum sibi comitem Borgia, et a consilijs adsciuit. Arctius inde coniunctis caritate animis, cognitisque vicissim, et auctis virtutibus, cum in rectâ Tyronum [Note: 139 Primus in Hispania Nouitiorum magister] institutione pene omnia Franciscus poneret; Septimacense, quod primum Hispaniae fuit, Tyrocinium condens, Bustamantium ei magistrum praefecit. Inde translatus in Baeticam, non modo eam Prouinciam ipse multos administrauit [Note: 140 Secundus Bae ticae Prouincialis.] annos; sed prope fundauit, auxit certe vehementer, ac roborauit. Eandem postea, cum ex secundo generali conuentu reuersus ex Vrbe esset, itemque Toletanam Visitator lustrauit: donec aetate praecipiti, impetratâ publicorum [Note: 141 Visitator eiusdem, ac Toleti.] vacatione munerum, ad euangelizandum se per vrbes, et oppida, quem laborem nunquam inter alias curas omiserat, totum contulit: Collegijs interim, quae ipse idem inchoarat perficiendis intentus. Ergo, ad Seguritani explicanda exordia, cum totam hyemem in aspero illo, et perfrigido coelo, non leui cum valetudinis noxâ exegisset; rebus tandem compositis, Triguerum ineunte Iunio venit, fastigium templo impositurus Hîc vero fessam annis, aerumnisque fragilitatem humanam, ita labor itineris aggrauauit; vt paucis post aduentum [Note: 142 Mortis genus.] diebus, magnis sebribus, et lateris dolore prosterneretur. Non fefellit vigilem seruum Domini appropinquantis aduentus: et Triguerensibus continuo dixit, adesse se, vt vltimum apud eos spiritum exhalaret. Dicebat quoque peropportune mortem adire, cum eâ tempestate, procurationis publicae oneribus expedito, sine alieno incommodo vacaret mori. Grauissime iam laborans circumstantes hortabatur, vt de rebus diuinis assidue, nullo metu creandae sibi molestiae, loquerentur. Nam auditionibus ijs nequaquam fatigari se, verum leuari, [Note: 143 Sacrum Viaticum insigni [reading uncertain: print faded] pietate excipit.] Vbi perlatum est Sacrosanctum Viaticum, lecto teneri nequijt: sed, velut inuentae vegetus robore (adeo integra vigebat pietas, tantumque ex vitae praesentiâ virium habuit) impetu exiliens, positis humi genibus, Dominum, et Saluatorem suum, summâ et animi veneratione, et corporis, adoratum excepit. [Note: 144 In deliratione morbi nunquam mens a diumis declinat.] Aliquot ante obitum horis, cum vsum mentis ad, cetera mali vis ademisset; visus est ciuinitus, ad diuina constantem retinuisse. Ita continenter, apteque vel Psalmos, vel salutationem Angelicam pronunciabat, pollice dexterae, salutarique digito, pro multo vsu, ita coniunctis, tanquam globulos rosarij ad numerandas preculas pertractaret. Tertiâ ante meridiem horâ vndecimo Kalendas Iulias septuagenarius, plenus dierum bonorum decessit. Populus frequens in templum conuenerat, quemadmodum haberet, et num quicquam spei reliquum [Note: 145 Populi existimatio.] esset, studio cognoscendi. Qui, vbi ex improuiso Sacerdos cum apparatu sunebri sacrificaturus apparuit; intellectâ inde Patris morte, in ploratum, ac lamentationem miserabilem versus est. Magnum, et Sanctum virum, ac suum praecipuâ caritate parentem vulgo amissum querebantur. Haud fere alius compluribus Hispaniae, praesertim Baeticae, populis fuit doloris sensus. Quippe eâ erat vir tute, vt, apud quos fuisset, eorum animos Deo, sibi, Societati arctissime copularet. Optimi vbique exempli, prudentiae excellentis: animi constantia nec laboribus vnquam, nec annis, nec morbis fractâ. Sobrietatem religiosam, et consueta sua ieiunia ad extremum vsque non modo intermisit nunquam;


page 300, image: s300

[Note: 146 Abstinentia, ac pietas.] sed ne de summo quidem rigore in ciborum delectu quicquam remisit. Preces Sacerdotalis officij, quandocunque facultas suppeditauit, coram Sanctissimo Eucharistiae sacramento, deque genu semper exegit. Eodem modo [Note: 147 Peculiare studium in Eucha ristiam.] ibidem quotidie tres ipsas Rosarij partes in laudem Deiparae absoluebat. Peculiari etenim studio ad diuinissimum Eucharistiae mysterium bonus immensi beneficij, thesaurique existimator afficiebatur: ac Reginae coeli obsequijs mire [Note: 148 Erga Derparam se atque alios afficit.] erat addictus: cuius in honorem, quicumque se locus offerret, excitabat hominese, instituebat ad Rosarij obeundas preces, praesertim cum inter viam in agricolas, aut pastores incidisset. Diu exoptarat formulam precandi nancisci, qua Virginis ab ipsâmet Virgine obseruantiam postularet: tandemque Sanctum Bonauenturam huiusmodi quadam vsum cum inuenisset (Dulcissime Domine IESV, dignare me infimum omnium peccatorum sacratissimae Virgini Mariae matri tuae reuerentiam debitam exhibere. Et tu, clementissima Domina mea, mihi indignissimo peccatori impetra, vt perfecte sim tuae deditus seruituti, et tibi omni tempore obsequar purâ mente: ac deuoto corde continuo tuae benignitati assistam) hanc et ipse Iaetus arripuit, ac saepissime vsurpans ceteris auctor erat, vt frequentarent. Nec dubium, quin vberrimos ex hoc cultu perceperit fructus: inter quos, et illa quoque prope Conimbricam tutela, cum per praecipitia vna cum iumento, cui insidebat, ruens, haud dubio miraculo, in abruptâ rupe stetit incolumis, poni debet. Nam et tum maxime, cum exangusta semitâ fallentibus vestigijs volutari in praeceps iumentum coepit, salutandae [Note: 149 Fallaciam seculi quam deploraret.] Virgini internus agebat. Quoniam satis vtrumque cum seculi, tum Christi Domini seruitium expertus erat, rerum vitae huius, quarum studio mortales insaniunt, vilitatem altissime penetrarat: ac si quando de hac fallaciâ sermo nasceretur, vehementi solebat cum gemitu erumpere: Quid tot Proceribus, quid tot Principibus, quos ego ipse vidi, actum est? Ego Carolum Quintum tantâ cum maiestate. Ego hos, illosque Dynastas noui, quos videbatur ne ipsa quidem mors adire propius ausura. Ego tot Pontifices, Cardinales, Antistites, Doctores, Concionatores celeberrimos, atque eminentissimos noui, et iam non sunt. Perijt memoria eorum cum sonitu. Hosque inter sermones incendebatur vsque eo, et commouebatur; vt singultiens, ac flens vbertim interclusâ voce eriperet se de medio, et fugâ in cubiculum abderet, acres ad saeculi contemptum in auditorum, ac spectatorum animis relinquens aculeos. Vt erat impiger, industrius, et ardentissimae caritatis, genus operae nullum recusabat, [Note: 150 Zelus boni publici.] vnde commoda publica iuuarentur. Si suo tamen permissus esset arbitrio; vel pueros prima elementa literarum docendos, vel Nouitios Societatis instituendos suscepisset. Tantum existimabat interesse quemadmodum initia ponerentur. [Note: 151 Bona initia po ni curabat.] Ob eam rem puerilem catechesim omni loco, ac tempore pro virili prouexit, conditis etiam vernaculo rythmo versiculis, per quos tenerae mentes religionis semina, cum cantus illecebrâ, iucundius acciperent. Annum iam sexagesimum septimum agens, oblatâ spe numerosae ad fidem conuersionis, in [Note: 152 In Floridam mitti deposcit.] Floridâ nuper Hispano imperio adiungi caeptâ; sumrois votis eam expeditionem depoposcit: peritiam tam longâ aetate collectam in Euangelij fundamentis recte ibi ponendis, optime dicens collocatum iri: idque faciebat in orbis eo tractu idcirco libentius; quod minime illic agendum cum Europaeis foret: ex quibus, quod ferme pecuniae lucra sectarentur, longe occupatio maior, quam [Note: 153 Collegia per eum constituta.] solidus animarum fructus rediret. Prudentiâ viri, ac pietate compertâ Lainius monuit, vt propagandae Societati, nouisque instituendis Collegijs daret operam: velut praesagiens non infelicem euentum. Nam Triguerum, Carauacam, postremo Segutam, et magnâ ex parte Gades colonias ipse duxit, ac multa interim [Note: 154 Quae censeret seruanda ad Collegia condenda] obseruauit ei curae accommodata: quae non alienum fuerit delibare. Ante omnia dicebat ad id opus propagandae familiae requiri homines, qui animarum ministerio plurimum, at pecuniae negotia minimum tractent. Quippe Numini curae esse operarios suos, vt quamdiu muneri suo ipsi non desunt, nihil deesse illis patiatur. Proinde minime ingerendam apud Collegij molitores redituum


page 301, image: s301

mentionem: sed consuetis erga Ciues officijs strenue, ac fideliter immorandum. Si sermonem ipsimet auctores inferant; simpliciter indicandum quis in quoque domicilio religiosorum numerus legitimus sit: eosque comiter admonendos, vt animaduertant num ipsorum facultas alendo sit ei numero. Quod hac moderatione suggeratur excipi libenter, amiceque, velut a fideli consiliario prosectum, non tanquam ab negotiatore, aut parte aduersâ, quae suspecta merito haberi queat. Hac ipse simplicitate sapienter vtens, quae hoc in genere [Note: 155 Mira in agendo dexteritas.] tractauit, sine contentione, strepituque transegit. Eâque modestiae, atque prudentiae amabili quasi escâ, ita infimorum aeque, ac summorum animi capiebantur; vt Ioannes Villaregij Dominus ad Patrem Borgiam scripserit, videri Deum, vt quibusdam Sanctis; ita Bustamantio, non tantum ostendisse quid, sed etiam quemadmodum agi deberet. Et plane visus interdum est Deus, tum [Note: 156 Diuina eiusprae dictio.] suggessisse viro consilia, tum mirabiliter comprobasse. Narrabat dux Methymnae Sidoniae Alfonsus Petrius Gusmanus, cuius in ditione erant cetariae nobiles, ac fructuosae supra Gades, Bustamantium inter piscatum Thymnorum ex Comite Nieblae (mater erat Ducis ipsius) precatum, vt quoniam subiectis ei populis profuturum Trigueri Collegium parabatur, symbolam et ipse suam conferret, aureos mille: qui tribus pensionibus, quo minori incommodo praeberentur. Cumque Comes primo excusasset eius anni extra modum malignam capturam, cuius iam tempus prope totum exierat, deinde bonitate Patris, et pretio operis compulsa, non modo, quae petebatur, summam, sed et semel totam continuo editâ syngraphâ praebuisset; Bustamantium ad eam benignitatem, velut diuinitus instinctum dixisse: Atqui scito, quoniam ita liberalis Deo es, ipsum tibi hoc eodem anno centuplum redditurum. Ac protinus euenisse rem, et prioribus, et posterioribus annis inauditam. Paucissimis, qui residui erant apti capturae, diebus, adeo exuberasse praedam; vt centies mille aureorum nummûm, detractis impendijs, lucri sit factum. Quod pro miraculo celebrasse Dominos, et memoriam suis codicibus consignasse. Porro Bustamantius, vt ad negotij inchoandi modestiam regendi, prouehendique solertiam adiungebat; sic apponebat vtrisque perficiendi constantiam: quod vel nouissimum ostendit Seguritanum incoeptum: cuius perficiendi gratiâ, tantâ cum valetudinis iniuriâ, [Note: 157 Collegiorundotes malebat non tribui a Ciuitatibus.] aduersissimo tempore anni, loco sibi insesto perseuerauit. Collegiorum dotes laudabat maxime, in quas publice nihil Ciuitates conferrent: qualis erat Carauacensis. Quicquid enim Reipublicae nomine, publicoque consilio detur, cum adeo multi communibus deliberationibus intersint, tamque frequenter magistratus mutentur; maioris non raro strepitus, et contentionis, atque adeo inuidiae, [Note: 158 Minuta Collegia nolebatinstitui.] quam emolumenti rem esse. Ab minutis familijs instituendis animum valde alienum gerebat: quod in ijs ratio disciplinae domesticae, in qua plurimum reponebat, fustineri aegerrime posset. Qua tamen in re condita ab ipsa Collegia intuenti videri poterit secum pugnasse. Ita nimirum comparatum est, vt quae quisque tractat, vel exigua neget, vel putet in ijs exceptionis inesse causas: sicut his locis populorum necessitas, et magnitudo publici profectus Bustamantio [Note: 159 Neque praemittipartem familiae ante Collegia bene instituta.] persuadebant. De cetero ne illud quidem probabat, quoquam praemitti Collegij partem, dum domicilium, ac necessarij reditus toti Collegio compararentur: quod Fundatorum ex nimiâ cum pauculis illis consuetudine, quamuis nil videant praui exempli, tamen quia non eum, quem in iustis familijs mirari consueuerunt, agnoscunt ordinem; velut expectatione elusâ, studium ex facili intepescat. Si Ciuitas eiusmodi esset, vnde non mediocres animarum fruges, et olim Collegij incrementum expectari liceret; quamuis principio dos modica offerretur, neutiquam praetermittendam existimabat. Faciliores enim in eiusmodi Ciuitate ab tenui ortu ad conuenientem modum processus, quam alibi a [Note: 160 Constitutiones quam cuperet in Societate vigere.] magno fore. In administratione Societatis fidem prope superat, quantum cuperet, studeretque constitutiones vigere, integreque seruari. Quod in homine, qui tantae aetatis, tamque multa expertus hancarripuerat disciplinam, tantumque pollebat in genio ad architectandas per se viuendi formas, multo est commendatius:


page 302, image: s302

[Note: 161 Nouorum prae sicum vitium est noua moliri.] eo etiam magis; quod talium solent opiniones, moresque in figuram suam induruisse. At ille recentium Praesidum, maximeque iuniorum, communem esse morbum aiebat, aliquid, noui moliri, quod quodammodo pro iudicio, ac testimonio foret, ipsos esse cum potestate. Saepe habebat in ore Prouincialium operam in eo potissimum versari, impendique debere, vt recte instituant, [Note: 162 Ex probis Rectoribus domorum probitas pendet.] ac forment Rectores. His probe excultis, totam domum haud magno negotio compositum iri; sin autem secus fiat, vbi quid in superiore desideretur, nec magnum, nec stabile esse, quod cum inferiore proficitur, Negabat Religioso clauo idoneos, quorum domestica vita, ceteraeque virtutes apud subiectos sustinere non possent auctoritatem exempli, dolens se se iam per aetatem, ac valetudinem minus praestare, quam vellet: quanquam re ipsâ vel robusto, valentique iuueni anteiret. Solitus etiam dicere tum maxime sibi, cum, iam adeo haberet propinquam mortem, coelum vero adeo procul, duplicandum esse cursum. Cum vero tantâ se ipse primum seueritate acciperet, tum ita conniteretur, vt disciplinam ad regulas, et constitutiones vbique accommodaret; vigebat vbique sub eo, florebatque religio: nec spatio quinque annorum, vt idem obseruauit, vnus quisquam e Prouinciâ Baeticâ, se praeside, ab Societate discessit. Nec vero austeritatem amabat fastidiosam, ac tristem, quae interdum animo virtutibus vacuo extrinsecus inducta velat vitia magis, quam sanat: sed maxime probabat [Note: 163 Qualem maxime administrationis formam probaret.] solidam animi virtutem, quam exterior cultus non horridam, sed amabilem faceret: scripsitque ad Patrem Borgiam, cui semper (vt dictum est) carissimus, et maxime auctoritatis fuit, vt praefuturos per Prouincias Nouitijs, aliosque id genus homines Romae, vbi spiritum hunc integerrimum seruari cognorat, [Note: 164 Pro Collegio Romano vel vendi se cupiebat,] aliquandiu curaret Societatis moribus imbuendos. Collegium Romanum, quod commune semper, et vniuersale vocabat, sic habebat in pretio, tantique ad rem catholicam ducebat momenti; vt non solum in eorum temporum angustijs adiumenta vndecumque vigil conquireret; verum etiam profiteretur libenter operam, libertatemque suam Saracenis, si quid id valeret, eius iuuandi gratiâ, venditurum: toto in orbe Christiano nullum, se quidem iudice, esse pium opus [Note: 165 Visitatores crebros vbi ne cessarios putaret.] affirmans largitate piorum dignius. In Hispaniâ, et id genus longinquis Prouincijs summe necessarios arbitrabatur frequentes Visitatores, ad coniunctionem membrorum, et capitis: per quos super alia doceretur accuratius Generalis quid quaque in causâ esset, ne quando Praesidum quisquam confideret per literas quaecunque vellet probaturum: neu tenacius suis adhaereret inuentis, sed missa ab Vrbe decreta, cum fide omnes, curâque seruarent. Haec, aliaque vir [Note: 166 Eiusdem obedientia insignis.] prudentissimus cum ad Patrem Borgiam, pro veteri familiaritate, vsuque scriberet; vbi parendum ipsi foret, nihil per se posse excogitare dixisses, nihil nisi ad parendum natum. Adeo iussa non modo sine haesitatione, sed et alacriter excipiebat, et solertiae vires eo conferebat omnes, vt effecta quamaptissime daret. [Note: 167 Conuersatur cum Dynastis sine diminutio ne virtutis suae, et magno aliorum profectu.] Primam videlicet, ac summam religiosi viri prudentiam in eo verti intelligebat cardine: oportere inferiorem prudentiae suae diffidere, et ad nutum fingi superioris. Ita enim profecto est: cuius, obedientia labat, is, quantumuis oculatus sit, in in religiosâ republicâ nihil videt. Illud postremo in magni huius viri laudibus numeratur, cum siue pro sui muneris vsu, siue ad animarum, auxilia minime infrequens apud Dynastas, et magnas potestates ageret, etiam apud omnes gratiâ, [Note: 168 Agentes cum proximis sint velut adamantinum signum, non sicut cera] et auctoritate polleret, multum illis suae bonitatis indidisse, nihil de illorum ambitione traxisse. Erat quippe non cerae similis, vt apud Cassianum de iusti mente disputat Abbas Theodorus, quae characteri signantium cedens, pro eius formâ, atque imagine figuratur: sed, velut adamantinum signum, quod suam in uiolabilem semper figuram custodiens in eam vniuersa, quae sibi in currerent, [Note: 169 Lusitaniae res] transformaret.

Olisippone restitutâ coeli salubritate, restituta quoque sunt ordinaria pietatis aduersus proximos munia: ac praecipue explicata est caritas in adiuuandâ multitudine, quam post mala pestilentiae, vt fit, penuria rerum oppressit. Eborae Regis, et Cardinalis, Regiaeque domus praeclara edita sunt erga Socios indulgentiae


page 303, image: s303

documenta: et Socij tum domi exercuerunt feruide pietatem, tum [Note: 170 Cardinalis cum Nostris religiosa consuetudo.] cunctâ in Ciuitate, tum denique in multis circa Oppidis. Eâ familiaritate Cardinalis, eâque religione versatus est in Collegio, non modo vt ab ceteris religio, sorum pijs actionibus non abesset; verum etiam vna cum ijs conueniret frequenter in locum voluntarijs flagris destinatum, se pariter ipse diuerberans. Extremum sub annum Georgius Serranus in Prouincialatu Leoni Henrico successit, liberato tum quod tempus explerat, tum vt Cardinalis consessionibus vacaret: quod ipsimet per literas enixe flagitanti Cardinali, Borgia ita concesserat; vt inter Socios Leo, non in aulâ sedem haheret. Iam pridem pariter cum Societatis muneribus id Leo tractabat muneris: verum iam Cardinalis per aetatem infirmior hominem expeditum optauerat: cuius sententiam in conscientiae suborientibus in singula prope momenta causis perobscuris, et grauibus, interrogare securus sub manu posset. Huius principio anni Sebastianus Rex Collegijs, quae iam pridem impetrarat, Angrensi, et Funcialensi perpetuum vectigal attribuit: pauloque post in vtrumque Collegae missi duodecim: terni Sacerdotes, totidem domestici vsus administri, reliqui literas percepturi. Sacerdotes [Note: 171 Angrensis Collegij exordia.] Angram profecti Ludouicus Vasconcellus Rector, idemque moralium quaestionum interpres, Balthassar Barreria, et Petrus Gomius Ecclesiastae: sed simul cum his muneribus alia omnes omnia conaturi. Angra princeps est vrbs in modico sinu Insulae Tertiae. Haec vna est Insularum nouem, quae et Arsores, et communicato ex eâ, quam diximus, nomine, Tertiae nuncupantur, et Flandricae interdum: quod a mercatoribus Belgis, dum Olisipponem peterent, longius in altum auectis, anno salutis humanae supra mille, et quadringentos vndequinquagesimo inuentas ferunt. Recta regione ab Lusitaniâ in occidentem nauigantibus, post leucas ducentas quinquaginta (quidam trecentas numerant) occurrunt, [Note: 172 Eiusdem Collegij condendi causa.] ab aequatore in Septentriones partes quadraginta sublatae. Indigebant maxime culturâ: et Lusitani Reges, vt rectores perpetui, atque procuratares ordinis Equitum Christi, decimis earum, concessu Romani Pontificis, fruebantur. Inde consilium, quod a conscientiâ vocant, quaerente Sebastiano, vt primum gubernacula regni coepit, quid officij ab se praestari eâ gratiâ oporteret, introducendum Societatis Collegium censuit. Nunquam ad id loci Societas in eas Insulas, quanquam tentatâ saepius nauigatione, tenere cursum patuerat. Tandem hoc anno pridie Idus Maias, qui dies in Pentecosten incidit, destinati Collegae, cum Olisipone conscendissent, quanquam non sine iactatione, ac periculis, tamen Sancto afflante Spiritu, sospites in Portum Angrensem Kalendis Iunijs inuecti sunt: omnium ordinum summâ laetitiâ, et gratulatione excepti. Ciuitas apparatam illico scapham ad ipsam nauim, vnde educti in littus deportarentur, [Note: 173 Ciuium erga Nostros benignitas.] officiose misit: in qua regius Praetor, et quidam Magistratuum, et alij Primorum honorifice occurrerunt. Episcopus, cum Vicario, et Clero, ingentique populo praestolabatur in littore, ac descendentes, inter hilarem tormentorum strepitum, et communem gratulationem, benignissimo amplexu laetus excepit: continuoque ad gratias Deo agendas, et optima precanda auspicia in Deiparae aedem deductos, in hospitium introduxit. Sed nemo vnus maiore studio, et liberalitate nouam coloniam firmandam, ornandamque suscepit, quam Ciuis quidam ceterorum Ciuium longe primus. Is, praeter cetera, quae continenter adiecit, commodauit primo, deinde dono dedit, opportuno situ, aedes cum horto, et aediculâ quoque sacrâ. Ciuitas optionem liberam summâ benignitate fecit, sedem, vbi maxime arrisisset, metandae. Sed Patres, Ciuis dono contenti, voluntatem publicam pro re acceperunt. Munera quoque sua continuo exorsi in aediculâ domesticâ, in principe templo, et misericordiae, laetiorem in dies aduentum Ciuitati fecerunt suum. Erant vulgo deprauatissimi mores: [Note: 174 Insignis per Socios animarum profectus] Sacramentorum sepultus thesaurus: iniustis compendijs, et inimicitijs irre, tita omnia. His, et ceteris morbis allatum paulatim remedium. Magnus pecuniae numerus per iniquitatem auersae, reuolutus ad Dominos: diuinorum mysteriorum publicatae opes, cum prosectu incom parabili morum, vulgo iam cum


page 304, image: s304

laetitiâ celebrante, nunc primum Christianam speciem Angrae cerni. Confessionum generalium vix ad id loci fando auditarum, vbi necessitas explicata est, et degustatus experiendo fructus, nemo sei me erat, qui pacare conscientiam nisi per eas posset. Duo illa ad communem multorum, et mansuram vtilitatem pertinuerunt. Primum coactae vnum in angulum, quae sparsim degebant lupae: vt vel loci infamia, et intuentium adeuntes oculi a flagitijs cohiberent. Deinde Custodijs extructo in conspectu Sacello, additoque presbytero, spectandi sacri facultas oblata. Ceterum praessantissimum initio editorum Angrae operum existimatum est dissidiorum, atque odiorum extinctio. Alterâ, quae habita concio est, septem resartae amicitiae, ac deinceps aliae, atque aliae, multis vltro ab concione protinus ad pedes inuicem accidentibus, et rogantibus veniam. Ad catechesim, quae diu singulis diebus est habita, non puerorum maior, quam aliarum aetatum celebritas visebatur: cantiunculae piae mirum quantum teneriorem affecerunt aetatem: quas cum arripuissent, passim, vice profanarum, per lucem, ac tenebras cantitabant. Idque regio Praetori ita placuit, vt edicto quoque vetuerit alia concini, quo sanctus ille mos penitus prauum extruderet. Duae institutae literariae classes ornatissimo, et commendatissimo exordio autumni [Note: 175 Francricus Ber nardius primus Angrae de Societate mor tuus.] initio: pauloque post quarto Idus Nouembris obijt Franciscus Bernardius nondum Tyrocinio absoluto, veteranae virtutis frater, sedulus Marthae operum administer, spectabili modestiâ, humilis, obediens, precum amicus: denique iam dignus domicilio emeritorum: cuius ad sepulchrum vetulae precatum itare caeperunt. Episcopus quoque amantissimus, et animi in Collegium vere paterni, cui ex bibliothecâ instructissimâ, quam ex peculio suo parauerat, magnam librorum portionem testamento reliquit, sub idem tempus decessit: eo laetior, quod et iam Collegium Angrae vidisset, relinqueretque, et suprema erga se Patrum officia cum fide, ac studio dies, ac noctes experiretur. Nouem, quas diximus, Insularum maxima est, cui ab Sancto Michaele nomen: nec opibus cedit Tertiae, quanquam portus illam, et commercij opportunitas clariorem fecerunt. Sed hanc naturae etiam miracula nobilitant. Distat ab Tertiâ leucis triginta. Insulanos iam olim Collegij desiderio captos rerum, quas Angrae fieri audierant, iecunda fama vehementius flammauit. Itaque missus eo per Autumnum [Note: 176 P. Petri Gomij labores in Insula S. Michaelis.] Petrus Gomius, cum bis sacro quoque die ad concionem diceret; non modo cupidissime auditus est, sed et obrutus poenitentium quotidiano concursu: sic distributis temporibus, vt antemeredianum faeminis, pomeridianum ad multam noctem viris impenderet. Et apparebat vere rem, atque ex animo agi: adeo quorum grauissime animi aegrotabant, primi ad medicum properabant. Itaque et ibi insociabiles ante paces compositae, et perperam parta recte redhibita, et ex longo retextae confessiones, putriaque conscientiarum, et inueterata vulnera ad sanitatem producta: et carceri sacrificium ibi quoque prouisum: et egestati miserorum benigne consultum: et alia gesta, quae nouam rerum [Note: 177 Huius Insulae mira.] faciem induxerunt. Inter haec, quanquam vix otium ad respirandum dabatur impigro Sacerdoti; tamen ad collaudandam Procreatoris inaestimabilem potentiam, quaedam Insulae miraculorum inspexit. Vidit caminos duos, qui dies, noctesque globos ingentes fumi eructabant: prope quos lapis effodiebatur, vnde alumen fiebat. Vidit excelsum montem, cuiuse vertice igneus torrens effusus lon go tractu fluxit, adustam materiam torquens, ferrariarum officinarum scoriae similem, permanente adhuc limite, quacumque decurrit. Quod flumen antequam erumperet, tantum cineris (vt e Vesuuio olim) egestum est, ac deuolutum in mare; vt spatij non parum mari semoto ad aridam adiunxerit. Hiatus alibi terrae vidit, per quos euadente fumo, fragor intus audiebatur, ex imo spirantium ignium, non secus atque si vehementi follium spiritu cierentur. Haud procul os patebat halitu hominibus innoxio, mortifero belluis. Vidit, et in planitiae non magnâ fontes aliquot inter se mire dissimiles. Calidas quidam habebantaquas immissae manui tolerandas: alius omnino feruentes, itâque aestuantes, vt bullis maximis intumesceret; alius vliginem habebat vrentem. His ab exordijs Angrense


page 305, image: s305

Collegium magno non modo Tertiae, sed circum quoque positarum bono Insularum deinceps profecit: ac proximo quidem anno, qualem supra in Italiâ descripsimus, terror iuuit diuinum opus. Contremuit cuncta Insula motibus post [Note: 178 Terremotus in Insula Tertia animabus salubris.] hominum memoriam immanissimis, et creberrimis. Fuit cum vno die decies octies mouit. Nec vero labascens dumtaxat solum mortales exanimabat; sed insuper verebantur, ne, quod in Sancti Michaelis, aliâque Insulâ factum nouerant, ruptis cauernis, alicunde flammarum se se torrentes eijcerent, quibus omnes inuoluerentur. Notabile enim vero humanae imbecillitatis documentum, in medijs oceani aquis vltimum ab terrâ, et igne discrimen. Ergo attoniti in agros effundebantur: sed ante ad confessarios festinabant ita confertim, moraeque impatientes; vt, occupato a prioribus loco, longius affusi inceptarent clarâ voce peccatorum enarrationem, et a Patribus, quin peragerent, aegre cohiberentur. Haec Angrae dum fiunt, Funciale neque minus laborum, atque [Note: 179 Funcialenfis Collegij ortus.] industriae, neque ferme felicitas nisi vnâ re dispar fuit. Eo gratior Insulanis Societas venit, quo miseriore vtebatur fortunâ, paucis ante annis a Praedonibus, Gallis foedissime deuastatâ Insulâ, ac direptâ: vt quidam fortunatam iam dicerent iacturam illam, quae noui huius auxilij causam accelerandi dedisset. Memoria etiam vigebat rerum a Patribus post deuastationem missis ad commune omnium solatium, ac leuamentum gestarum. Eo etiam Sacerdotum fidele praesidium id loci magis necessarium erat, quod quamuis non magna Insula sit; magno tamen commercio ab Italis, Hispanisque, et Belgis, et Gallis, alijsque nationibus celebratur: vt non solum integritas morum, sed et religionis castitas munimentum desideraret. Quin eo ipso tempore haereticus e Rupellâ venena furtim spargebat: qui ad Collegij aduentum desperato successu, Olisipone, quo fugerat, [Note: 180 Quaedam de Materia Iusula.] captus, meritas dedit poenas. Distat Insula haec ab Lusitaniâ, flexo in meridiem secundum Asricae oram per Athlanticum oceanum cursu, leucis centum quinquagiuta, supra aequatorem duas, et triginta partes, priscis mortalibus haud dubie, cum Fortunatas norint, ante quas sita est, minime ignorata, et ijsdem fortassis adnumerata: cum quidem adeo beatum nomen, siue feracitate mnltiplici, siue praestantiâ fructuum earum nulli magis conueniat: sed, quae rerum humanarum alternatio est; pariter cum Romani Imperij occasu intermissâ oceani nauigatione diu latuit. Quoad seculi proximi anno vigesimo reperta, inde nomen accepit, quod totam cum syluae occupassent, materiâ scilicet abundabat. Itaque igne subdito septem annis tenuisse incendium ferunt, eâque ratione culturae apertam, adeo felici gremio mandata excepisse semina; vt multis deinceps annis in sexagesimam frugem multiplicata reddiderit. Quanquam et inde conueniat a materiâ nomen, quod ingentem cedrorum ingentium copiam educet: vnde arcae, et alia pretij non vulgaris elaborata, late per terras omues deferuntur. Cumulat porro soli felicitatem Indoles bona gentis, in omnia sequax quaecumque ducatur, et omnium capax artium honestarum, maxime pietatis, si duces, magistrique non desint: quo maius, et ei beneficium a Collegio accidit, et paratiorem sacri coloni segetem inuenerunt. Septimo Idus Martias [Note: 181 Sociorum in Materiam aduentus.] cum Socijs nouem Olisippone soluerunt Sacerdotes Emmanuel Segueria, Collegio idem, et concionibus praesuturus, Petrus Coresma recti, prauique difficultates explanaturus, Melchior Oliueria commune cum alijs munus proprie tractaturus Poenitentiae Sacramentum. Nono die peruecti, antequam invrbem admitterentur, vsumque promiscuum, quod ab recenti venerant Olisipponensis luis incendio, expiare contagionis periculum solenni secessu amanter iussi. Fatigatis nauigatione hospitibus ad instaurandas cum animi, tum corporis vires non importune ea quies cecidit. Et quoniam primarius ciuis Hernandus Fauella excepit in suburbano suo in eâ regione sito, quam primam praedones haeretici occuparant, vt solent talibus initijs notari omnia, conuenienter factum gens obseruauit, vt vnde vastitatem importantes aditum habuerant sectatores errorum; inde sincerae religionis magistri, ac defensores ingrederentur, pro virili omnia meliora facturi. Post quartum, et vigesimum diem intra moenia


page 306, image: s306

recepti, perhonorifice in conductâ domo Collegium statuerunt, vbi duae latinitatis expositae classes, et in proximâ Sancti Sebastiani aede, explicatio caeptamoralis [Note: 182 Eorundem ini bifructus.] Theologiae, maximo sacerdotalis ordinis leuamento. Nec moenium ambitu contenta solertia; sed per pagos, et oppida peregrinationes apostolico ritu obitae, catechismique vbique doctrina, et cantus inductus. Plurimum hîc operae, et maximum pretium in confessionibus fuit: ad quas ex totâ Insulâ currebatur, et maxima pars populi repetiuit a primis annis: aduersus Patrum labores, et caritatem obseruantiâ, benignitate, profectu, vrbanis pariter, oppidanisque, et paganis certantibus. Deo laus, et gratiae, qui et Sacerdotibus industriam, et docile cor populo largitur. Ne tamen sincera esset vsquequaque laetitia; Insulae Praetor, quem minime suspicareris, effecit. Simon erat Consaluius, [Note: 183 Aduersarium habent Praetorem.] Ludouici nostri, et Martini Consaluij frater, dissimillimus eis. Is ab initio statim parum sibi gratum Collegij aduentum haud obscure significans, siue, vt vulgo interpretabantur, quod talibus vitae suae spectatoribus, ac testibus nihil egeret, siue quae alia causa, vbicunque se locus obtulit, tum ne coemeretur certa sedes, tum alibi, perpetuum se aduersarium praebuit. Nec vero eo solum quod contra agebat, Collegio incommodabat; sed multo magis, quod germanorum apud Regem gratiâ fretum multa audere passim rumor ferebat. Vbi, quamuis culpâ Ludouicus. vacaret, quis tamen multitudini eum satis vnquam purgaret, existimanti, si non corrigi per eum, at certe successorem accipere potuisse? Ita ex fratre in fratrem, tum ex socio in Societatem permanabat inuidia. Vt famuli Dei, quibus popularem alioqui gratiam, vt fieri solet, iniqua vexatio conciliare debuisset; extra omnem prope misericordiam, prout rarus est aequus rerum existimator, sed magis exosi et suis premerentur, et alienis malis: omnia luentes quaecunque vel in se, vel in alios amicus ille (nam et talis volebat videri) peccasset.

Sed ab Oceani Insulis, quae ad nauigationem Indicam tum aperiendam, tum deinceps frequentandam plurimum habuere, habentque momenti, et noster in [Note: 184 Res Indicae.] Indiam pergat labor. Visitatoris Consalui Aluarij exemplis, ac monitis vehem enter inflammata sunt in Goano Collegio Sociorum studia ad omnem perfectae virtutis conquisitionem, praesertim ad sui contemptum, et proximorum caritatem. [Note: 185 Feruor publicarum mortifica tionum Goae.] Quaterni singulis hebdomadis publicum Ciuitatis Nosocomium, quod incurabilium vocant, adire lauandis aegrotorum pedibus, sternendis lectis, sordibus pauimenti tergendis, alijsque eiusmodi officijs, adhaec catechismo explicando, et confessionibus audiendis magna afferentes adiumenta et animis, et corporibus miserorum. Verum cum publice Visitator, antequam Goâ discederet, domicilia ad meridiem posita inuisurus, omnes plurimum ad idem studium, quod mortificationis dicimus, durandâ mollicie sensuum, inanibusque ignominiae suspicionibus abolendis, [Note: 186 Prouiocialis Quadrij exempla.] adhortatus esset; nimirum stimulos currentibus addidit. Antonius Quadrius iam tot annis Prouincialis, exinde omnium primus posito pallio, tunicatus, nouitio comite, progressus in publicum, mancipia, et infimam plebem religionis docere summam occaepit, et ad christianum officium concionabundus impellere, stupentibus ad id spectaculum, qui hominem norant: nemo autem erat, qui ignoraret. At ille e triuio recta in Nosocomium pergens, admixtus non vllis, qui praeiuerant collegarum; aggreditur vlcerosorum pedes abluere, sordidissimum quemque, et foedissimis deformatum vlceribus vendicans sibi: nec minus intra Collegij septa domesticos mouit, cum omuibus viritim abiectus humi in coenaculo pedes exosculatus, expedito ibidem flagello acriter in medio se se [Note: 187 Et Melchioris Carnerij.] cecidit. Geminus Melchiorem Nunnium, quanquam aetate, et valetudine fractiorem incitabat spiritus. Itaque non modo pari habitu ad infimam erudiendam plebem itauit in vicos; sed cum inopum, et aegrotorum turba vestimentorum penuriâ laboraret; cum aliquot comitibus, ad aliquid eius generis ostiatim emendicandum egressus, ingenti ex benigne collatis onustus sarcinâ per vias [Note: 188 Aliorum seque la.] gradiens, omnium ad se oculos, Deum in famulo laudantium vertit. Persimilis ceteros primorum Patrum cum haberet ardor; iuniores, vel verecundia impulit,


page 307, image: s307

vt quemadmodum robustiora gerebant corpora, ita duriora aggrederentur. Nihil pene cogitando fingi tam aut asperum, aut despicatum potest, quod non votis excederent. Alij per vrbem incedebant, baiulorum instar, sarcinis onerati. Alij, cum seruilia in Nosocomio obirent ministeria, cibos dein sibi ostiatim emendicabant, vel, inter mendicorum greges, ad coenobiorum ianuas propalam vescebantur. Aegrorum alij foedissima amicula, et cunctam Nosocomij supellectilem linteam publice purgarunt in flumine. Haec, et alia gemina horum, leuissima, et honestissima erant ex ijs, quae certatim a moderatoribus flagitata nequaquam impetrabantur. Sed neutri commodo carebant suo. Quippe, vt illi recte petebant, quia parentis ardor modum nescit in votis; ita hi recte negabant, quia prudentia imperantis modum requirit in factis. Ecce autem inexplebili auiditati par, ac vera materies. Goanae vrbis regionem vitiato aëre lues aggreditur. Praeter ceteros minus incommode affectos, circiter nongenti decubuerunt omni [Note: 189 Aegrae Ciuitati inseruitum a Socijs.] ope destituti. Quadrius quid Romae, alibique Societas in eo calamitatum genere secisset iam probe gnarus, ac memor, corrogatâ stipe, suscipiedum, et Collegio sanctum opus putauit, Commodum feriae interuenerant literarum, et Collegae iam centenariam prope summam explebant, vt tolerabile onus esset. Diuiditur tres in partes vitiata regio, sui cuique e Collegio Sacerdotes, itemque Sacerdotij expertes, ad animas curandas, et corpora attribuuntur. Pro se quisque viriliter labori admouent manum. Cum permulti in sordido quopiam tuguriolo, ne storeâ quidem subiectâ, qui vulgo ibi lectus est, humi iacerent, ipsi lectulos curabant, ipsi praeparabant cibos, ac deferebant, ipsi aderant morientibus, et exequias faciebant mortuis, et humum effossâ; foueâ postremum inijciebant. [Note: 190 Petrus Alfonsus ad aegros curandos virtute donatus huc a Salsettis aduocatur.] Initio medici, ijque Ethniciremedia praescribebant: quae cum nihil prodessent; Quadrius e Salsettis Petrum Alfonsum e Societate, magnâ virtute a Deo ad aegros curandos donatum, accersit. Cumque medicum simul christianum, qui ea tempestate Collegio medentium praeerat, exorasset, vt ipse vellet miseros inuisere, quae is medicamenta praescriberet, Petro Alfonso suâ manu conficiendi negotium dedit. Inde ccepta multo pluribus vita seruari, et valetudo restitui. Duos menses, atque dimidium pius labor tenuit: nunquam, quamuis literariae occupationes redissent, quoad vsui fuit, intermissus: quem Deus ita propitius respexit; vt nemo quicquam inde morbi contraxerit. Iam vero, quod consequens est, vt se habiliora diuinae prudentiae instrumenta reddebant coelestes operarij suae quisque cultu virtutis; ita ad alendam, propagandamque pietatem alienam acrius, et fructuosius admouebantur. Goae, atque in sedibus circumiectis termille [Note: 191 Nouum tem plum in Salsettis.] octingentos quadraginta ab Idolorum seruitio liberarunt. In Salsettis maxime profectum. Additum ibi nouum templum in Sancti Andreae patrocinio, in eoque Sacerdos cum Socio constitutus. Nonis Aprilis prima apparatu magnifico sacrosancta Hostia immolata. Goae hoc anno, Sebastiani Regis iussu, laudatum illud consiltum, quod mensam conscientiae vocant, institutum est, praeside Archiepiscopo: in quo quicquid ad Regis conscientiam pertineret, sedulo tractaretur. In eo consilio nominatim a Rege Quadrius adnumeratus est cum altero de Societate, qui ibidem Goae deligeretur. Delectus est Melchior Nullius. Nec licuit in praesentiâ id muneris declinare: nec sane e re publicâ videbatur, ne rei tam necessariae, tamque vtili nouis Indiarum Ecclesijs subtrahentibus operam suam, his, quibus Rex imposuerat, mora obijceretur. Iam pridem optabatur, vt Ecclesias ab Societate vel omnino conditas, vel magnopere auctas, quas eadem ad eam dieni praeter morem, legesque suas ob aliorum penuriam Sacerdotum administrarat, Archiepiscopus paulatim capesseret, perque Curiones ab se impositos procuraret. Huc ergo dum Visitator incumbit, impetratum est, vt ab suburbanâ Bazacini, pagique Maym Ecclesiâ regendâ liberaretur. [Note: 192 Summae gentis inopiae in Ora Piscaria coasultum.] Porro exercendae caritatis, quam Goae v et letudinis vitium, hanc in orâ Piscariâ materiam annonae grauiias praebuit. In id mortales angustiarum adacti, non modo vt multos miserrime fames enecaret; sed etiam passim filij a parentibus, ab viris vxores, fratres a fratribus venderentur; atque adeo se ipsos haud pauci


page 308, image: s308

perexiguâ mercedulâ manciparent. Quod incendium cum late Ethnicos inter, et Christianos fureret; Pater Henricus Henricius corrogatis ex locupletiorum liberalitate pecunijs, per varias Sodales loca disposuit: vbi, tanquam Xenodochijs institutis, inopi turbae, quod satis foret trahendae vitae, et quidem alicubi quingenis quotidie diuidebant. Illud factum bene, quod terrenarum frustratio [Note: 193 Exhibitae caritatis fructus.] messium vberem extulit caelestium frugum annonam, Ethnicorum complures rarae caritatis exemplo pellecti, et beneficio obstricti facile ad baptismum venerunt: multi inter agendam animam tesserâ patriae beatae donati, vt hinc digressis, illuc receptus pateret. Sed certissimus ille, et pulcherrimus fuit quaestus. Infantes, [Note: 194 Visitatoris benignitas, et patientia.] puerique non pauci, quorum deplorata iam erat salus, empti vilissimo pretio de parentibus ethnicis ad vitam aeternam per balneum vitale tranfmissi. Pater Visitator, cum ad haec loca venisset, miseriarum immanitate commotus; quod aliunde non suppeteret, summam pecuniae haud modicam olim alicunde extricandam, mutuam sumpsit, et contulit. Qui, quoniam caritas benigna, et patiens est, post exercitam benignitatem, etiam locum habuit exercendae patientiae. Redeuntem Meliaporâ Ethnicus locorum praeses, hac via Christianos sperans ad incolendum oppidum, quod iniquitate domini fatigati deseruerant, reuocari posse, cum socijs captiuum abduxit: sed quinto die, post non pauca inflicta incommoda inter minas frequentes necis, liberum, Lusitanorum territus metu, dimisit. Cocini ad septingentos baptizati: duae nouae conditae Ecclesiae: altera in Pago Palurti tribus passuum millibus admotâ Coccino, in Sancti Iacobi dedicatâ nomine: altera in regno Porcaënsi [Reg: Porcaensi] , decem circiter ab Coccino leucis: quanquam hîc non erant tranquillae res. Consueti Molucas Insulas, atque adeo Dei Ecclesiam [Note: 195 Hella in Molucis.] concussere motus. Rex Ternatinus, Caciles Aërius, qui tot per annos Lusitanorum opes, et rem christianam profundâ, dirâque simulatione attriuerat, ab Lusitano homine manu prompto Martino Alfonso interfectus est. Spondebant inde sibi vulgo Europoeae gentes, vaferrimo, potentissimoque proditore sublato, cursum rerum secundiorem: sed, vt sunt hominum consilia caeca, spesque fallaces; semen bellorum id facinus, ac tantum non summi exitij fons extitit. Quippe Ternatini, compertâ sui Regis nece, cum sponte, tum incitante Regis filio Babu, armis sumptis Lusitanorum arcem graui obsidione cinxerunt. Quae pertinaci conatu producta, quanquam Consaluus Pereira ex Amboino, et Ioannes Regulus ex Bacciano auxilium tulerunt; nunquam tamen remissa est, donec propugnatores ad deditionem compulit, vti anno, insequenti commemorabo. Hos imer tumultus necesse fuit Sacrorum Christi militum aduersus impietatem [Note: 196 Res laponicae.] tendentium praeclaros conatus infringi. Cum interim, vbi otium stetit, egregie in Bacciano floreret pietas, in Amboino regerminaret. Nec in Iaponiâ Meacensem Ecclesiam Niquisoxones Bonzius fiuit tranquillam esse. Cum anno superiore nullis machinis aduersus Christianam legem quicquam profecisset; in Vatandonum, quo niti illa potissimum videbatur, impetum vertit. Aliquot sui similibus fraudulentis capitibus in sceleris Societatem assumptis, multa tanquam publiceae administrationis peccata a Vatandono commissa coaceruat: obseruatoque tempore, Nobunangae malitiose describens, hominem vehementer incendit. Itaque cum ad Regnum Mini Vatandonus omnium earum fraudum ignarus Nobunangam [Note: 197 Vatandoni calamitas quod Christianis rebus faueret.] salutaturus pergeret; obuios habuit missos ab Rege equites cum acerbo nuntio: Vetuisse Nobunangam ad ipsius conspectum admitti: atque adeo suis in Regnis hospitio excipi. Paulo post arcem quoque Vatandoni iubet aequari solo, atque ex censu plus vicenum aureorum nummûm annuum vectial aufert. Triumphare hinc Bonzius: insultare Ethnicorum superstitiossimi quique: iactare suorum Deorum vim, ac vigilantiam: qui hominem religionibus nouis cum veterum iniuriâ fauentem meritis accepissent poenis. Contra [Note: 198 Eiusdem Constantia.] Vatandonus admirabili constantiâ apud eos, qui super eâ re se compellarent, nihil dubitanter profitebatur, eam calamitatem grauem sibi non esse, quando Ludouicus opera suâ Meaci inuiolatus maneret. Idadeo iustum se existimare, tantique facere; vt non grauate eâ gratiâ sit etiam sustuarium subiturus. Nec


page 309, image: s309

quicquam posse tam formidandum contingere, quod ab talis, viri patrocinio aliquando abstrahat: quin potius si Pater eijceretur; cum eo se se, posthabitis vxore, liberis, ac fortunis omnibus, abiturum extorrem. Interim, Iaponum ritu, in calamitate, luctuque positorum, capillum, ac barbam radit: cumque eo prope ducenti. Ceterum nequaquam permisit verus ille mundi parens, ac Rector Deus longum impios suâ frui malitiâ. Decem circiter post menses Nobunanga Meacum venit: ad quem falutandum, cum vndique Regulorum concursus ingens fieret; Vatandonus quoque ex arce suâ Tacazzuqui, septem ferme ab vrbe Meaco leucis adsuit. Quem vbi Niquisoxones, alijque aduersarij conspexere; nihil expectabant aliud, quam vt Regis iussu capite plecteretur: sed omnino secus euenit. Vatandono suam strenue agente causam, Nobunanga, cognitâ criminationum varietate, et miseratione emollitus: siue gaudens [Note: 199 Restituitur, et aduersarius Bonzius deijci tur.] alienam pro libidine alternando fortunam exercere dominatum, siue eius indigens operâ, in bellum, quod ab Regni Auae Principibus imminebat: quem tam acerbe ante multauerat, pretiosâ veste donatum, iussumque capillum, et barbam nutrire amplioribus dignitatis, et vectigalium ornamentis instructum, in pristinum gratiae locum recepit. At improbus Niquisoxones in exitium, quod immerentibus struxerat, merito suo prolapsus, apud Nobunangam grauissimorum scelerum accusatus, et verbis ab eo in magnâ Procerum coronâ perquamprobrosis deformatus est, et ab omni publici muneris functione deiectus. Multa interim Ludouicus Almeida in Ximo Euangelij causâ pertulit. Cosmus ad omnium Iaponiae tutamen Ecclesiarum, et progressum intentus, sub initium anni Almeidam ad Bungi Regem destinauit: vt simul ei gratularetur victoriam, per quam duorum regnorum, de quibus dimicabat, dominatum obtinuerat: simul vt [Note: 200 Bungensis Regis studium er ga Christianam rem.] multa e religionis vsu commendaret. In his erant praecipua, vt Amacusandoni, quem fratres, quod Christianis faueret, magnâ ditionis parte exuerant, patrocinium susciperet: ob eamque rem tum ad Dynastam sibi parentem, vt Amacusandono adesset, tum ad Saxumanum Regem, ne eius fratres rebelles foueret, literas daret. Deinde ad Tonum Ximabaradonum scriberet, auditum sibi Patres non amplius ad eius oppidum, vti erant soliti, commeare: rogaretque, vt vellet accersi, et multos Christianos inter suos populares effici: id enim gratissimum sibi sore. Postremo vt Arimano Regi, et Bartholomaeo, quod alicubi se eius fautores hostium praebere visi erant, vellet ignosci. Haec praecipue tractaturus Almeida, medio Februario profectus, niuium magnitudine, pluuiarum eluuione, ac ventorum procellis prope confectus, ad Regem peruenit. A quo non humaniter solum, sed etiam comitatis suauitate tantâ exceptus est; vt plus studij, amorisque, atque adeo blanditiarum, ne materna quidem indulgentiâ posset expromere. Literas, quaecumque petebantur, ex Ludouici sententiâ scriptas, sedulo misit per certum latorem ex aulicae nobilitate. Ludouicum vero [Note: 201 Aquinzuquien sis Ecclesiae pri mordia.] ipsum inde abeuntem Aquinzuquiensi Toparchae in regno Chicugeno, Europaeis Ducibus tunc potentiâ prope pari, ad quem proficiscebatur, commendanit epistolâ, quae subscripta est. Veniet istuc frater Ludouicus te salutaturus. Vir est, in quo ego meos oculos sitos habeo. Rogo hospitaliter accipias. Lex, quam praedicat, sancta est. Iubeto tuis in terris promulgari, vt ego facio in meis. Hanc epistolam viro e suis primario dedit, qui coram commendationem pluribus explicaret, magisque incenderet. Itaque exceptus est cupidissime Dei praeco. Diebus ibi decem moratus assidue disputans aduersus Ienxuanorum impietatem, quae Aquinzuqui haeresis dominatur, totum interire hominem docentium; tandem Ciuium triginta reuicit, edocuit, baptizauit: quorum viginti oppido erant docti, ac nobiles. His ita gestis, cum videret iam Bonzios intumescere, molirique turbas: vt reditum sibi illuc in tempore tanto apertiorem muniret, [Note: 202 Ludouici Almeidae aerumnae pro euangelio.] quanto res in praesentia pacatiores reliquisset, maturauit proficisci: simul etiam studens occurrere ad Sanctioris hebdomadae, et Paschales ferias in sanctâ Cosmi consortione Omurae obeundas. Hoc consilio Aquinzuqui Dominicâ Palmarum abiens, Tacaxim postridie venit. Inde vix soluerat, cum ventus vehemens


page 310, image: s310

a prorâ incumbens secedere vicinum in sinum coegit: vnde mox septem leucarum transuerso cursu ad Arimani Regni terras appelleret. Sed dum ventos declinat, incidit in praedones. Actuariolo perpusillo, et inermi, Christianis aliquot viris bonis agentibus, vehebatur: et iam secundâ aspirante aurâ Arimanum legebat littus; cum decem obuiam fiunt praedonum parones: ex quibus duo ad actuariolum admoti, eo statim nullo negotio potiuntur. Nihil erat praedae [Note: 203 Spoliatur a prae donibus in summo frigore.] nisi hominum vestimenta. Haec rapere aggressi ad vnum omnes, ne interulâ quidem linteâ relictâ, nudant: tum ad nauigiolum etiam spoliandum versi, nec remos, nec transtra, nec quicquam e nautico instrumento reliquum fecerunt, verberibus onerantes, si quis contra hisceret verbum. Christianorum aerumnosa manus, procul a terrâ, duo circiter millia passuum deprehensi, ac destituti, non praesidio solum, sed consilio quoque carebant. Nox erat horrida, et coeca, tempestas perfrigida, et circa terrae vndique altâ niue rigentes. Itaque gelu conficiebantur: nec suppetebat, quo vacua, ac deplumis nauicula propelleretur. Accessit subinde ventus ab occidente perflans, longiusque ab terrâ differens: vt amissâ spe littoris, vnicum relinqueretur solatium expectatio lucis, si quid forte intolerandam vim frigoris solis radij temperarent. Sed horridus illuxit dies obducto nubibus coelo, tanto cum venti impetu, marisque aestu; [Note: 204 Storeae pro vestimento sunt.] vt omnia praesentem intentarent mortem. Omnia dum saepius scrutantur, demum tria storearum putrium fragmenta in nauigij fundo inuenere: quae vel ad manus non venerant praedatorum, vel potius vt inutile impedimentum neglexerant. Earum vna Almeidae, et vni nautarum attributa est, quae vix humeros obtegebat: altera tres Iapones, simul cum Almeidae Socio inuicem arcte complexi imposuere ceruicibus: tertiam conati sunt nautae in vexilli formam concinnare, si quomodo ad littus adeundum iuuaret, haud irrito conatu. Duas inter Insulas, Deo gubernante, pulsi peruenere ad plagam quinque leucis procul Tacaxi, vbi a piscatoribus amice accepti. Inde Tacaxim famâ perlatâ Ximabarani mercatores, et Cocinocenses, qui forte illic agebant, continuo cum equis, et vestium luculento paratu adfuerunt. His piscatoribus liberaliter muneratis, [Note: 205 Christianorum in Almeidam benignitas.] secum omnes Christianos Tacaxim ducunt. In itinere obuiam vnum ex optimatibus Bungensibus habuere cum perbonâ veste sericâ ad recreandum Almeidam ab Rege missum. Tacaxi Cocinocum pergendum fuit mercatorum indigenarum flagitatu. Quo simul ac ventum, et calamitas cognita; vix quispiam omnium fuit, qui non suum Almeidae indumentum serret: quae tamen, vno excepto, quod vir locupletior dederat, remissa sunt omnia, cum actione gratiarum. Quo enim promptior pij populi erat benignitas; eo magis erat tenuitati parcendum. Et scilicet videre erat, quam largiter hîc quoque bonus Dominus pro se factae iacturae centuplum redderet: sed aeque bonum decebat seruum dulcissimâ contemplatione promptae Domini benignitatis, quae copiam omnem superat, perfruentem, geminam vestem non possidere. Interim in cunctis per eum tractum Ecclesijs religio satis prosperas progressiones et habebat, cum ingens ad persurgenda sancta exordia momentum, et Societati, et Christianis accessit [Note: 206 Pater Franciscus Capralis et Organtinus in laponiam veniunt.] omnibus. Franciscus Capralis, qui mittebatur Cosmi loco Socijs in Iaponiâ praefuturus, Organtinus Brixiensis, et Balthassar Lopius Sacerdotes, post expectatam in Amacaënsi [Reg: Amacaensi] portu per sesquianni taedia transmissionem, Iaponiam tenuerunt. Ad Xiquium appulsâ naui, eo confestim, praeter Ludouicum Froëm [Reg: Froem] , quem vt in Meaco positum, immodica locorum interualla disiungebant, omnes conuenere Patres, de Societatis, deque Ecclesiarum Iaponicarum statu consilium habituri. Rebus diligenter, ac pie perpensis, instauratis de more votis, vsurpatisque religiosae disciplinae vilibus in commune ministerijs, nouo [Note: 207 Patrum per Ecclesias distributio.] quisque impetu ad publicae vtilitatis studia rediere. Balthassar Acosta Firandensibus procurandis Ecclesijs, quod iam pridem faciebat, restitutus est. Bungensi Ecclesiae Ioannes Baptista Montanus, Balthassar Lopius Cocinocensi, Melchior Figeredius Omuranae praefectus. Gaspar Villela accitu Consalui Aluarij Visitatoris in Indiam nauigauit, vnaque cum eo Alexander Vallaregius, quem


page 311, image: s311

in insulis Goti strenue Ecclesiam amplificantem, ob afflictissimam valetudinem, Borgia in Europam reuocabat. Organtinus Ludouico Froi solatium, auxiliumque missus ad vrbem Meacum, cum omnia reperisset bellis infessa, Sacaij aliquamdiu interclusus, vix anno labente Ludouicum vidit. Capralis continuo aggressus circumire, ac visere Ecclesias, Almeidam secum ducens, Omuram vehit, vbi solenne lustricum iam splendide paratum erat. Distulerat ad hanc diem Bartholomaeus coniugis, matrisque, et filiorum baptisma, ne festinans popularium animos supra modum offenderet: quod, tametsi consilio faciebat optimo; tamen plurimos ab religionis amplexu retardabat, ancipiti curâ susipensos: cum hinc Bartholomaeum quidem ipsum Christianum scirent, inde nequaquam [Note: 208 Bartholomaei Reguli Christiana fiducia.] communicare cum intimis eadem sacra viderent. Quae Bartholomaeus intelligens, et vsu Cosmi vehementer ad capessendam vere pietatem incensus, et prouinciae rebus iam tranquillioribus, conuocato procerum coetu, in haec verba eos fertur allocutus. Quo spatium haberetis plane, ac penitus de veritatis lege cognoscendi; ad hanc diem domus meae conuersionem distuli. Nunc autem, quoniam vobis satis existimo nota, atque perspecta omnia; decreui operam dare, vt mei omnes Christiano baptismo expientur: tum vt eorum, quantum in me est, saluti prospiciam; tum vt vobis, ceterisque omnibus palam faciam, debere apud me maioris momenti esse Dei metum, eique gratificandi studium vt id exequar, quam cuiusuis rei respectum vt negligam. Quod si sorte cuipiam vestrum ingratum est; ego, et mea domus hac sumus contenti sorte, vt cum Deo maneamus. Vos aliam vobis domum deligatis licet. Haec bonus Princeps tantâ ingenuitate, constantiâque dixit; vt Procerum vna vox fuerit, quod videretur de se, suâque domo consuleret: sibi nihil esse cur Dominum [Note: 209 Reguli familia sacro fonte lota.] mutent. Ergo rite omnibus, comparatis, coniux, cui Maria: filius, cui Sancius inditum nomen: filiae, et mater, ceterique sanguine iuncti, ac fere centum e populo sacro fonte magnâ ceremoniâ, et gratulatione lustrati. Capralis [Note: 210 Cosmi Turriani sancta migratio.] post haec ad reliquas perrexit Ecclesias. At Cosmusqui in Xiquio manserat, postquam nouum subsidium, nouisque Socijs dux aduenerat, tanquam omni perfunctus munere, nihil iam amplius deberet terrae (Quis non sapientice diuinae seriem in his quasi tempestiuitatibus admiretur?) Sexto Nonas Octobres laetus, quod fidelium triginta circiter superstitum millia, praeter ingentem nu merum [Note: 211 Is fundator Ecclesiae laponicae post Xauerium.] iam vitâ functorum, in Iaponiâ relinqueret, quo nulla ante eius cum Sano Xauerio aduentum aura Christianae lucis aspirauerat, migrauit in coelum. Christiani, vti par erat, et parentis, et adeo sancti, deque se meriti, tum postremam valetudinem, tum vero abitionem grauissime acceperunt. Instauratâ ab longo tempore confessione, quando monent Sancti nemini esse sine poenitentiâ decedendum, susceptis rite supremis mysteris, denique et paucos, qui de Societate intererant, amantissime complexus, attentâ, fidelique negotiatione inter vltimas Gentium multiplicata Domino talenta redditurus, gloriososque [Note: 212 De suncti decor in ore summus.] fructus bonorum, laborum percepturus excessit. Vigor in corpore, et splendor in ore quidam, mansit, velut etiamnum spirantis. Die Sancti Francisci coacti ex finitimis locis Patres, ingenti Christianorum concursu, funus, quam licuit honestissime, celebrarunt. Sed supra omnem apparatum pietas illud [Note: 213 Aestimatiopro bitatis.] Christianorum, gemitus, et lacrymae honestarunt. Praeter impressa manibus, et pedibus certatim oscula, ita ad aliquid sacri, vice pignoris eius rerum impetrandum certatum est; vt vestium, cum quibus in seretro iacuerat, nihil plane [Note: 214 Eius vitae summa.] relictum sit. Castellanus natione, iamque Sacerdos Hispanam classem in occidentem Indiam, et inde in Molucas secutus: tum porro Goam delatus ad Societaten se adiunxit. Annos circiter sexaginta vixit, duos et viginti in Societate, hosque prope omnes in Iaponiâ: eo deductus, ibidemque relictus a Santo Xauerio. Vitam initio Amangutij ita sustentauit, vt nullum pulmenti genus ex carnibus, nec panem, nec vinum, neque oleum, neque lac, aut quicquam lacte confectum gustauerit: sed tantum modicâ orizâ pessime conditâ, atque herbis mortem arcuerit, inter Bonziorum insectationes, et frequentia


page 312, image: s312

mortis pericula. Quod asperrimum duritiae genus non tam necessitate sequebatur, quam voluntate: tum quia acerbissimus erat sui vexator: tum quia necessarium existimabat Iaponibus, pro regionis ingenio, et assuetudine incommodorum patientissimis, si quicquam proficiendum esset, Christianae seueritatis non vulgaria exempla in conspectum dare. Sed viri labores, et quotidianam pro [Note: 208 Ignatij Azebedij, et Sociorum mors.] Euangelio mortem, si hoc loco persequi iuuet; annales hactenus Iaponicos necesse sit iterari. Hunc Iaponia nouum in caelo patronum accepit: sed multo plures acceperat paulo ante Brasilia Ignatij Azebedeij, et Sociorum triumphali occasu: quem aequum est cum curâ, ac pietate referre. Principio anni Azebedius in Lusitaniâ ad Vallem Roseti Collegij Olisiponensis villam (vti supra est demonstratum) suas augebat copias, exercebatque in christianâ militiâ, destinans e totâ Brasiliâ tenebrarum Principem, eiusque funestos exercitus exturbare. Noui subinde varijs e regionibus aduentabant commilitones, plerique religionis studio pedites, qui magnâ cum voluptate sanctis amplexibus excipiebantur, magnoque certamine, dum singuli lauare eis praeparatos ad euangelizandum pedes contendunt. Iamque, praeter multos religiosi vexilli veteranos, Tyrones conuenerant plus quadraginta, quos in superiore aedium parte ab ceterorum secretos commercio, cum Ignatius non praeceptis magis, quam exemplis [Note: 209 Qua se, et Socios ratione praemuniuerit.] Tyronum ipse munia antecapiens instituere coepisset; Veterani nouo incitati ardore, pro se quisque magnis precibus insistere, vt pariter ipsos ad tanti momenti expeditionem, perinde vt Nouitios, suo magisterio reformaret. Ita extra contubernium, quod mutatum non est, cetera facta communia. Praeter sacrum, binasque de more conscientiae excussiones, binas quotidie omnes in precatione, atque meditatione, dato campanâ signo, vnam ante, alteram post meridiem horas ponebant: [Note: 210 Piae Sociorum exercitationes] multisque longiora spatia, vt cuique aptum erat, concedebantur. Saepe interdiu separatim singuli, vesperique simul vniuersi salutatum ibant diuinissimum in Sacello Sacramentum. Quam venerationem non modo ex pietate, sed et quadam vrbanitate praesenti Domino debitam, itemque meditationem sacrorum eius cruciatuum plurimum commendabat Ignatius. Senos idem, septenosue, alios deinceps alijs succedentes, in arctiore secessu exercitationibus spiritualibus per sese, vt ad suam voluntatem fingeret, excolebat. Addebat igni Sancti Spiritus ventilando quatidianum ardentis linguae flabellum, nihil fere in cunctis sermonibus, nisi labores, aerumnas, crucem, ac sitim animarum loquens. Quae, cum ex in timo animi sui sen su traheret; ad intimos quoque audientium [Note: 211 Azebedius in sui contemptu ceteris praeit.] animos transmittebat; eo etiam efficacius; quod acrius multo in agentis manu, quam in ore dicentis expressa crux eminebat. Primus infima tractare munera, primus arripere asperrima, ministrare mensae, purgare culinae vasa, domum euertere, afflictare se se, ligna ex syluâ ferre, aliaque id genus. Eo fiebat, vt virtutis formam, mirâ consensione, in factis, dictisque magistri pulcherrime [Note: 212 Exempli vis,] extantem, auidi intuentes discipuli, ingentibus haustis spiritibus, quicquid vsquam durum, asperumque perpessu est, omnia hominum, daemonumque tentamenta quodammodo prouocarent. Dumque ad maiora inhiant, e praesenti materiâ singulis laboriosissima quaeque appetentibus, non alibi solum totâ domo insignia cernebantur virtutis exempla, sed ipsum coenaculum dixisses poenitentiae magis ergastulum, quam necessitatis perfugium. Quippe summo in rerum silentio sacrâ dumtaxat lectione, vel sese verberantium crepitu personante, hic stans in medio, ille abiectus humi, ille emendicans, alijs alij poenarum formis, quam capiebant buccellam exeruciabant: ita ineuitabile pendentes tributum corpori; vt interim quaestum inde animi multiplicem exercerent. Congruebat mensae collocutio familiaris a mensâ. Non illa scilicet exinanitio erat (quod parum cautis ex facili eueniat) pietatis; sed sanctorum inuicem communicatio sensuum, atque desideriorum iucunda inflammatio: quam religiofa comitate subinde exhilarabat varijs modis Ignatius: nec raro de Sanctorum virtutibus excitato sermone. Cum enim qui cuique in sortitione menstruâ contigissent coelites, eos singuli magnâ celebritate suo die venerarentur; adscitâ in


page 313, image: s313

auxilium aliquot Sociorum manu, quibus deinde mutuas reddebant operas, cum suos ipsi quoque honorarent Patronos; de eius Sancti viri, qui eo die coleretur laudibus perconctabatur Ignatius, praemio proposito, qui praestantisumam dixisset. Praemium autem erat, vt permitteretur vel se ipse flagello caedere, vel a quopiam publice obiurgari. Vbi vellem interfuissent nimium sui amantes, [Note: 213 Virtus blandior est quam credatur.] vt viderent quam dulcis, ac blanda sit Euangelicae Philosophiae facies, cuius quasi triste, ac formidabile nomen horrent. Denique quae vspiam in Societatis Tyrocinijs, ad corpora, animosque exercendos fiunt; in eâ fiebant Villâ: eoque intentius, quod vniuersa illa cohors animo asperrima olim toleranda praecipiens, non ad mediocria se certamina, vulgaresque cudebat laudes: vnde fiebat, vt ipsâ in vmbrâ facinora ederent quauis luce dignissima: gratum spectaculum patri caelesti, qui in abscondito videt. Tale fuit illud Francisci Petrij Godoij, [Note: 214 Francisci Petrij Godoij simplex, et constans obedientia.] qui coquo datus adiutor, quod in praestituto tempore vacare meditationi nequiuerat, compositis a prandio sui ministerij rebus, cum ad optatum recessisset cum diuinitate congressum; coquo, qui se illum, cum tempus esset, aduocaturum dixerat, oblito; genibus flexis ipsas horas septem, insigni cum animi voluptate, orans permansit: quoad re cognitâ, quia vesperi in coenaculo non apparuerat, euocatus, interrogatusque cur ad coenae signum non praesto fuisset; tum primum se euocatum fuisse modeste, hilariterque respondit. Is Oppido Tirrigijs Toletanae dioecesis ortus ex eo se ferebat, et habebatur iuuenum numero, quos robustos, valentesque ceteri vocant, et admirantur. Et generosam [Note: 215 Eiusdem feruor infignis.] indolem conuersus quoque ad diuina impetus palam fecit. In Salmanticense Collegium, impetrato ad spiritum exercendum aditu, vt Societatis amor subijt, expelli domo nequaquam potuit. barbâ etiam sibi ad morae necessitatem foede curtatâ: labrique superioris crinibus, quibus ante praelongis gloriabatur, abscissis. Qua piâ pertinaciâ eodem loco receptus, et Methymnam ad Tyrocinium missus, inter alias peruicaciae humanae subigendae exercitationes, quoniam studiosus munditiarum fuerat, stans medio in coenaculo vesci solebat, obsoleto culinae mantili vice mappae os tergens: quod et ad perfricandos dentes, qua parte sordidissimum erat, penitus inserebat. Quicquid vero ministerij, operisue religiosi obiret, sic impensâ obibat curâ; vt admirationem spectantibus commoueret. Et fuit, qui percunctaretur, quid ita vasis culinae mox rursum foedandis tanto tergendis opere elaboraret, vt non munda solum, sed et nitida efficeret. Cui ille respondit: se quotidie vesperi, quicquid inter diem egisset, Reginae caeli dono offerre: eoque conari, nihil vt non purgatissimum atque nitidissimum, tantae videlicet Reginae conspectu dignum offerret. Instituebat Tyrones egregius Magister, sanctusque vir Balthassar Aluarius, qui ad ceteram solertiam discipu lorum mentibus praeclaras quasdam insculpebat sententias, quae rerum agendarum et stimuli, et forma essent. Talis erat illa: Nemo degeneret a praecelsis cogitationibus filiorum Dei: quam Godoius, vt excelso, nobilique ingenio congruentem maxime arripuit, frequentauit etiam in supremo conflictu. Sed [Note: 216 Brasiliam adeundi occasio.] obeundae fortiter mortis occafionem mira Dei prouidentia, ex naturae malignitate, praebuit. Inerat oculo (sinistro verisimile est, qui Sacerdotio magis est necessarius) coecum vitium. Id vt Balthassar, dum nescio quid ex. eo latere porrigit, nec ille videt deprehendit; de remittendo domum ad suos agebat: cum interuenit Azebedius, et in Brasiliâ tolerabite incommodum ratus; summe volentem sibi comitem assumpsit: eo libentius, quod non iuris modo Pontificij, sed, et canendi, quae magno apud Brasilos facultas vsui est, bene peritum cognoiut. Atque ita effectum est, vt tyro magnanimus eidem oculi vitio, vnde optatissimum bonum perdiderat, gloriosius deberet: et idoneus inueniretur. triumpho, qui non videbatur aptus militiae. Ad eam gloriam nunc sese nesciens totâ illâ vi corporis, atque animi, vni cum Socijs pariter ardentibus, sub Ignatio praeformabat. Verum ante omnes ipse ardebat Ignatius, et diuinis voluptatibus complebatur: vt aperte profiteretur, nequaquam se huic Vallis Roseti secessui simile imposterum totâ vitâ sperare tempus. Pariter cum hoc praeparandorum


page 314, image: s314

animorum ardore, quae domicilijs, templisque in Brasiliâ statuendis, [Note: 217 Apparatus pro Ecelesijs Brasiliae.] Euangelijque propagationi vsui futura essent, comparabantur. Variorum artificiorum periti Fratres, quicquid ab animis instruendis interquiescebant, suis cuique e ceterorum numero adiutoribus attributis, hic ligneas cruciculas fabricari, et tabularum pictarum fulcra, et loculos; hic pingere: ille vestes ad sacrorum vsum: ille ad Sociorum indumenta conficere: alij disputationes, tractationesque vel ad doctrinam, vel ad pietatem exscribere; alij alia, vt poscebat [Note: 218 Quandiu expectata nauis, quae ad mortem Socios vexit.] vsus, approperare, signum profectionis auidissime expectantes. Ceterum Oneraria illa, quae conducta fuerat ad vrbem Portus, quanquam de suis aliquot Ignatius miserat, qui accelerarent, oppido nimium procrastinabat; quare opperiendum fuit, dum cum regiâ classe iretur, Ludouicus Fernandus Vasconcellus Brasiliae Praefectus magno cum apparatu ad colonias instituendas ab Rege mittebatur. Cum eo profecturus Ignatius, qui nauigationis appetebat tempus, praeque locorum angustijs in tanto numero Sociorum, Vallisrosetana Villa minus iam erat valetudini secunda; inuitatu Patrum Sancti Rocchi, Olisipponem ad Tyronum conclauia adhuc propter pestilentiam vacua, suos traduxit. Ad quindecim id dies, egerunt, eodem disciplinae ordine, quem in Villâ tenuerant, multis per vrbem adscitis edomandi fastus generibus, et aliquandiu inrant obsequlo Nosocomij exerciti. Ita prouidentissimus Deus nobilem cohortem ad gloriosum quem illi destinauerat exitum, omni virtutum genere munitum ibat: intento etiam Ignatio, vt si quos experimenta, vel Societati, vel Brasiliae minus idoneos ostendissent; tempestiue separaret. Aderat iam dicta profectioni dies: resque, ac Socij in varia distributi nauigia erant: cum Oneraria Sancti Iacobi tamdiu expectata ex vrbe Portus Olisipponem appulit: cumque eâ missi ab Ignatio ad celeritatem curandam Socij, tam aduerso vsi cursu, atque periculoso; vt mortis praesentis conspectu deterreri potuissent, nisi pro gustu accepissent [Note: 219 Sociorum distributio in nauium conscensu.] deliciarum, quas petituri in Brasiliam contendebant. Continuo in eam Onerariam praecipuo Sociorum corpore, et sarcinis fere cunctis translatis, Ignatius, cum Iacobo Andradâ Sacerdote, atque Socijs amplius quadraginta conscendit: reliquos Petrus Diazius in Praetoriâ ducebat. Pater Franciscus Castrius cum lectis tribus Sacerdotij expertibus naui im positus, quae Orphanorum vocabatur, propterea quod multos vtriusque sexus impuberes pestilentiâ Olisippone nuper orbatos in eâ Rex ad frequentandam Brasiliam transmittebat: quorum in itinere cura permissa, Castrio est. Ibant de Societate quantus nunquam oceanum illum conscendit numerus, capita vndeseptuaginta, praeter nonnullos, qui eo consilia vehebantur, vt si probassent suam inter nauigandum virtutem, [Note: 220 Hominum ae Maris procellae in Socios excitantur.] in Brasiliâ aggregarentur, Equidem non vereor ne exaggerare rem tragice videar, si ad apparatum tantum contremuisse Tartarum narrem: et ante alios Brasiliae Tyrannos spiritus insolita terrore concussos, omniaad procul arcendas pietatis copias tentare adortos; terras, et maria miscuisse, mouisse fluctus, tempestates armasse, furiosorum hominum incitasse mentes, ac manus: nec vero, quae sunt Numinis abdita consilia, sine effectu. Quin ipse Ignatius tam prosperum ad id loci rerum cursum formidans, tanquam mens aduersi quidpiam praesagiret, ex naui ad Borgiam quarto Nonas Iunias scribens, post enumerata, quae vehebat copiosa auxilia, subijcit: Quanquam mea peccata minantur mihi aliquid in mari, ac suggerunt, minus conueniens esse ire me cum tam bono comitatu, totque vitae degendae adiumentis, quammulta ferimus. Decimo, postquam vectores conscenderunt, die Nonis Iunij, secundis aspirantibus ventis, vela fecerunt septem numero naues. Interim dum afflatus expectarentur idonei, alijs in suâ quoque naui res componentibus, in Sancti Iacobi onerariâ Ignatius dimidiâ parte ab malo ad puppim secretâ sibi, perfectam recte instituti Collegij formam descripsit. Is erat sacrarum rerum ordo, ea vitae quotidianae distinctio, signis ad varias pro temporum ratione actione tintinnabulo editis: ea exercitatio virtutis, quae in pacatissimae vrbis, domusque tranquillitate laudaretur. Gaudebant nautae, militesque, et ceteri vectorum, pulcherrimo ordine, innocen tissimae vitae exemplis,


page 315, image: s315

[Note: 221 Religiosa nauigatio Ignatij, et Sociorum.] comitatu tam sancto. Ignatius, cum singulos piaculari globulorum serto ad precandum, et consecratae cerae Agno donasset, comitateque, ac dexteritate religiosâ demeruisset; paulatim ita diuinarum rerum intendit studio; vt iam non pars dumtaxat, sed tota nauis, sacri instar Coenobij, videretur. Inuocabantur in commune quotidie pio cantu ex litaniarum nomenclatura caelites. Missa citra Sacrificium celebrabatur, postque eam concionem habebat Ignatius. Explicabatur ab meridie catechismus: cui eâ cuncti simplicitate intererant; vt et Nauarchus, et Gubernator, alijque Primores gauderent se se interrogari: deque pio praemiolo, quod Ignatius proponebat, cum ingenuitate, dignâ nobili, christianoque animo, dimicarent: eorum indole paruulorum, in quam se formet necesse est, qui mentem coeli capacem amet. Aberant ludi, nulla audiebantur iurgia, nullae impiae, aut absurdae voces, neque cantiones, nisi quae secundum explicationem catechismi sanctissime adhibebantur. Hoc ordine ad Insulam vsque Materiae, vna cum reliquâ Praetoris classe, magnâ omnium laetitiâ, octauo die ventum eit. Ibi consilio habito, Vasconcellus, quoniam timebatur malacia, neque aliâ tempestate Africae ora, quam Guineam vocant praeterue hentibus exitiosa magis reperiebatur, cum decreuisset aliquantisper opperiri certiores ventos, Portuensis Nauarchus commeatum petijt ad Palmam, vnam e Fortunatis Insulam, progrediendi: quod neque Ludouico, neque [Note: 222 Oneraria Portuensis ab classe disiungitur.] Ignatio consilium probabatur, ob pericula Pyratarum, quibus ferebantur ea infesta maria. Sed cum instaret Nauarchus, et plerique mercatorum, suamque agi rem magnam contenderent, quod ibi partem onerum maximam deponendam, assumendaque alia haberent, nec dubie pollicerentur in tempus vna repetendi cursus Brasilia occursuros, Ignatio suam, post Nauarchi, et mercatorum commoda, securitatem habente, abeundi veniam Ludouicus quoque dedit. Tum Patres enixe instare, suadereque Ignatio, ne secum omnia in periculum daret: maneret ipse cum classe: vicarium Sacerdotem in Sancto Iacobo mitteret. Sed noluit magnanimus vir perpetuum suum, quae laboris, [Note: 223 Optio datur Socijspericulum euadendf.] periculique haberent plurimum assumendi sibi, morem abrumpere. Ceterum nequis eorum, qui vna vehebantur, forte minus volens in discrimen adduceretur; vniuersos in communi affatus, serio admonuit iter periculosum suscipi: integrumque esse, cui animus ad mortem, si opus foret, fortiter obeundam minus suppeteret, cum reliquâ manere classe. Quâ denuntiatione nihil territis, [Note: 224 Quatuor Nouitij a periculo recedentes Religionem deserunt.] sed potius accensis ceteris, quatuor modo Nouitij tutiora secuti manserunt: qui paulo post omne religiosae vitae consilium penitus abiecerunt. Adeo qui excipiendis nouis Dei donis ingratum pectus occludit, etiam veteribus spoliatur: talentumque non exercentiadimitur. Tertio Kalendas Iulias in Petri, Paulique Principum Apostolorum solenni, omnes aeque Socios Ignatius, atque vectores confessione purgatos epulo diuino refecit, sacris operatus in aediculâ Sancto Iacobo dicatâ. Postridieque e Materiâ discessere eâdem, qua prius, eo etiam maiore omnium religione; quod iam satis vectores nouo illi vitae caelestis genere assueuerant, et palam cuncti praedicabant, quando ita caelestibus muniti praesidijs irent, [Note: 225 Iacobns Soria haereticus et Archipyrata.] iam se nec Haereticos, nec casum quemquam pauere. In Ignatio quoque nouam inde sanguinis pro Christo fundendi emicuisse cupiditatem narrant, quam frequentibus suspirij, incensisque de eo argumenta sermonibus declararet. Postridie quam illi abierant, ad Vasconcellum nuntius Kalendis Quintilibus affertur, ad portum Sanctae Crucis (qui in eâdem Insulâ Materiâ est) quinque Gallicanas Haereticorum e Rupellâ naues aduectas, Iacobo Soriâ Praefecto, qui perduellium ex factione Admiralij vicarius, Papistarum, ac nominatim Iesuitarum hortem se capitalissimum ferret. Instruit aliquot Vasconcellus nauigia raptim ad pugnam: et solatio in omnes casus manu quoque Sociorum assumptâ, vbi primum illuxit, aduersus praedatores egreditur. Sed illi Belgicâ naui captâ, praedâque abactâ aliâ, et inter captiuos religiosis quoque Franciscanis duobus, et Funcialensis Ecclesiae Sacerdote scholae Magistro abductis, congressu non expectato, e conspectu celerrime euolarunt. Et Vasconcellus in Portum, vnde


page 316, image: s316

abierat, se recepit. Interim Portuenses mercatores modicâ prouecti aurâ, tandem proxime ad Palmam, octo circiter millia passuum, venerant, cum vento repulsi violenter aduerso, recipere se in stationem coacti sunt, vrbi Palmae aduersam, quae Tertia cohors vocatur. Hîc nobilem, atque opulentum virum Belgam veterem amicum, cum quo vna fuerat educatus forte Ignatius, reperit: a quo non humaniter solum vna cum Socijs, sed sumptuose, ornateque tractatus est. Quinque dies in statione illa constitere: totoque eo tempore humanissimus hospes nunquam destitit suadere Ignatio, vt inde ad vrbem Palmam terrâ pergeret: iumenta, et quicquid opus foret ad rem, Sociosque transuehendos, prolixe deferens: super omnia periculum Pyratarum in mari memorans, longosque flexus nauigationis, cum pedestre non plus trium leucarum iter esset. [Note: 226 Ignatium nulla consilia ab itinere maritimo, et obeunda morte diuertunt.] Tam multa dixit, adeoque amanter; vt Ignatius animum induceret amici consilio, atque beneficentiâ vti. Ergo onerum partem, perrecturus inde per Insulam, e naui iussit efferri. Sed postero die, cum Sacrificium peregisset, in quo Socios omnes munimento salutis aeternae Sacrosancto Christi corpore impertiuit, mutato prorsus consilio, ab sancto Altari discessit: siue existimaret posse leuitati tribui, nimiaeque prudentiae, si tanto cum motu rationem itineris, modici compendij gratiâ, immutaret, Nauarchique, ac ceterorum offensionem metueret: siue religioni sibi duxerit comitatum naualem, cum quo tantum emensus oceani, tan tum emensurus erat, in ipso necessitatis articulo, si quid periculi immineret, deseruisse: seu quid aliud eius menti Deus obiecerit. Illud certe notum erat, non raro solitum Ignatium noua ab Sacrificio consilia reportare, Fratribus hanc vnam mutatae sententiae rationem exposuit. Cogitabam, inquit, ad Haereticorum declinandos incursus, terrestre iter teuere: sed nobis quid possunt Haeretici facere, nisi vt tanto citius perueniamus in caelum? Repetitâ [Note: 227 Omnes tempe states ad oppe tendam mortem inuitant.] igitur nauigatione, post ingentem circuitum, lentissimo progressu, quarto die mane Idibus Iulijs, qui erat dies Sabbati, ab Portu Palmae vrbis tres circiter leucas aberant: sed alius eos portus, alia manebat palma felicior. Igitur adeo propinqui conspectu Portus exhilarati, iamque se arbitrantes in tuto, innicem vniuersi gratulabantur: cum e carchesio speculator inclamat, ingens apparere nauigium, ac subinde ingeminat, nauigia quatuor sequi minora. Perturbauit omnes nuntius: tamen suspicabantur amicam, ac sociam, forte Ludouici Vasconcelli relictam in Materiâ esse classem. Verumenimuero maximi illius nauigij velocissimo accessu breui patuit Praedones esse. Iacobus erat Soria, cum suis. Quippe vbi insulam Materiam satis Lusitanâ classe munitam vidit, deque praegressâ Portuensi Onerariâ (vt vero simile est) indicium accepit; eam (vt ferarum ingenium est diuulsas a grege pecudes inuadentium) oppressurus, ad Insulas Fortunatas cursum direxit. Nec irritus voti abijt. Onerariam illam maria, ac tem pestates, velut coniurata, per varias moras tenuerant, dum raptorum [Note: 228 Soria in Onerariam tendit.] in fauces conijcerent. Quae simul primum conspecta est, in eam Archipyrata, velut in columbam accipiter, concitatissimo cursu, certoque agmine inuolat. Rostratam agebat cum primis munitam. Instrumentum bellicum egregium, plurimumque vehebat. Bellatores trecentos plerosque loricatos, nonnullos cataphractos. In Sancti Iacobi Lusitanorum vix quadraginta pugnae idonei [Note: 229 Ignatius animos addit ad pugnam contra Haereticos.] numerabantur, nec admodum instructi armis. Qui, tametsi tanto se inferiores videbant; tamen rem in pugnae casum statuerunt committere. Ignatius eius consilij noluit esse particeps: sed postquam haec omnibus sententia steterat; vehementer eos incendit, vt quoniam contra hostes catholicae fidei pugnandum foret, magno, fidentique animo congrederentur: felices in tali causâ si vel sanguinem fudissent. Rogauit Nauarchus, vt quoniam id causae meritum, eaque propugnatorum paucitas erat; aliquot Sociorum habiles magis, arma iuberet capere. Sed Ignatius nihil admodum momenti eos ferro facturos ratus; non quidem ad pugnandum, sed ad suggerenda bellatoribus auxilia ministratores sedulos praesto dixit futuros: legitque ex omnibus, qui vltro se offerebant, aptissimum quemque Erant in eâ naui de Societate homines, vno minus quadraginta,


page 317, image: s317

[Note: 230 Praecipur Sociorum Ignatij] plerique Noultij, vndecim tyrocinio decurso religiosis votis obstricti. In his, praeter Azebedium, Iacobus Andrada ex oppido Petrogaio, quod magnum vocant, Sacerdos, qui, quasi oeconomi (ministrum nos dicimus) inter Socios fungebatur munere, magnae virtutis vir, trium votorum professus, aetate annorum ad quadraginta, tredecim in Societate exactis cum perpetuo Indicae expeditionis [Note: 231 Benedictus Castrins] voto: reliqui nouem non Sacerdotes, Benedictus Castrius ex Episcopatu Mirandae, nonum Societatis, vigesimumseptimum annum aetatis agens: cui item ab ipso tyrocinio fundendi pro Christo sanguinis, ac propagandae apud Indos fidei voluntas orta, semper vehementius incaluerat: tumque in naui, Magistri Nouitiorum partes agebat, humilitate, et caritate insignis: Ioannes Fernandius Olisipponensis tyrocinij biennio non multo ante exacto scholasticus: praeterea Antonius Suarius prominister: Emmanuel Aluarius Eborensis eximiae innocentiae, e pastoritiâ olim vitâ ante quindecim annos ad Religiosam transgressus: Franciscus Aluarius ab Cauillone: Dominicus Fernandius a Villauitiosâ, quorum nihil praeterea traditum memoriae est, nisi administros vitae domesticae, [Note: 232 Ioannes Maior ga.] aetatis iam robustae, spectataeque virtutis fuisse. Accedebat Ioannes Maiorga Aragonensis pictor non malus, tertio ante anno in Societatem Caesaraugustae adlectus, cum quintum supra trigesimum annum ageret: quem nominatim Azebedius ex Vrbe reuertens optarat, vt religionem in Brasiliâ sacris imaginibus ornaret, ac sereret. Aliquot Caesaraugustae, et in Lusitaniâ extant eius opera, iam eo quoque nomine religiosa, quod suo illa sanguine decorarit. Silentium inter eius virtutes maxime spectabatur. Item Alfonsus Vaëna [Reg: Vaena] Castellanus olim artificio aurifex, aetate tricenarius, in Societate fermetriennis, virtute omnino maturus et Stephanus Zurara Cantaber, qui in Collegio Placentino omnibus [Note: 233 Stephanus Zu rara.] pro simplicitate, ac vitae innocentiâ vnice carus, cum esset vestiario praefectus, eo alacrius Ignatium secutus erat, quod (vt Iosephus Acosta, cui tum Confessario conscientiam aperiebat) deinde testatus est, diuino monitu inter exercitationes spiritus, ad quas secesserat, se ad mortem fidei causâ obeundam duci cognorat. Ignatius his prope omnibus ad iuuandos milites lectis, adiecit e Nouitijs Consaluum Henricum ex vrbe Portus Diaconum Emmanuelem Patiecum a Zeitâ, Iacobum [Note: 234 Franciscus Petrius Godoi.] Petrium Dinim, olim cognomento Mimosum, et Franciscum Petrium Godoium nunc maxime eâ se, et Socios voce confirmantem, non esse a praecelsis cogitationibus filiorum Dei degenerandum. Hos armatis immistos iussit Ignatius ad hortari eos ad fidem catholicam, et Romanam Ecclesiam defendendam: saucios excipere, alligare vulnera, aliquid cibi, aut potionis suggerere pugnando fessis, aliaque horum similia: ipse raptim Coelitibus litaniarum carmine In medio coetu inuocatis, iunioribusque iussis infra tabulatum succedere, prope malum Deiparae effigiem e Sancti Lucae Exquilino Romae exemplo in aereâ lamiâ expressam manu tenens gradum fixit. Nec mora: Rostrata Soriana, tanquam [Note: 235 Committitur pugna] alis vecta, adest, iubetque Lusitanos vela colligere. His deditionem abnuentibus, pugna censeritur. Explosis vtrimque tormentis, nec sine Haereticorum damno, irruens Soria Onerariam Lusitanam, haud plane indeptus, tres duntaxat in transitu e suis in eam immisit: quos continuo adorti Lusitani semianimes deturbarunt in altum. Ea res Gallos e proximo spectantes valde commouit, quod trium vnus inter eos magni erat nominis, et a Lacobo primus. Eo igitur ardentius, iterum, ac tertio inuecti, tandem quarto impetu indipiscuntur: oppositâque Onerariae ad proram Rostratâ, alijs iam quatuor minoribus nauigijs circumfusis, pugnatorum egregiam manum circiter quinquaginta inijciunt raptim, atque praeteruehuntur, intelligentes pro raritate defendentium satis superque eam vim impugnantium esse. Fit strepitus totâ naui. Hos causae aequitas, et vita, ac rerum suarum, et religionis sanctae desensio: illos auaritia, impietas, [Note: 236 Hostes praeualent.] furor accendit. Demum haud paucis Lusitanorum militum, ac postremo etiam Nauarcho inter extinctis pugnandum, tota se oneraria hosti permisit. Cum ad praedandum versi Haeretici, per receptacula omnia, et latibula raptim excurrere. Interea, captiuae nauis Gubernatorem, simulque Calasatem vt vocant,


page 318, image: s318

ad Iacobum Archipyratam mittunt, quod hi duo nobilem, quem diximus. Gallum [Note: 237 Simon Acosta Societatis tyro ad Archipyratam mittitur.] in primo congressu interemissent: vnaque Simonem Acostam tyronem Societatis, vndeuiginti circiter natum annos adijciunt. Causa incom perta. Suspicabantur Nautae idcirco missum, vt quoniam nondum vestitum religiosum assumpserat, et species erat liberalis, quae mercatoris cuiuspiam magni filium indicaret; negotiorum ex eo rationes, et occultiora mercium peruestigare Soria posset: vel certe quod ita erat bene corpore constitutus, ore pleno dignitatis, in suam eum familiam cooptare si vellet. Qui hos transuexere, simul interrogare iussi sunt, [Note: 238 Soriae in lesuitas odium.] quid fieri Iesuitis vellet. Vti supra significatum est, cum praecipuum in Catholicos odium Soria profiteretur, Iesuitas quoque pessime oderat, quod in Regno Galliae Catholicorum partes omni conatu sustinerent: ac vehementissime putarentur obstare, ne veteri religione abolitâ, cuncta Gallia tandem aliquando ciuilibus, per quos foede atterebatur, tumultibus extinctis, pace beatissimâ (vt Haeretici somniabant) sub nouo Caluini Euangelio frueretur: neque his solum Iesuitae bonis obstarent, sed tandem doctrinam, Papaeque cultum ad nationes barbaras, ac nouum Orbem terrarum deferrent: quas res misera Haereticorum [Note: 239 Iubet reliquos in mare deijci] coecitas pro sacrilegijs detestatur. Hoc imbutum odio pectus Soria aduersus Societatem gerens, postquam vltro citroque saepius scapha commearat, ipsemet tandem Rostratâ proxime admotâ, magnâ voce intonuit: Interfice, interfice Iesuitas: deijce canes istos, presbyteros, monachos, deijce in profundum, qui prauae doctrinae semina ad Brasiliam ferunt. Qua auditâ voce, Tartarei satellites, secretis vectoribus, in fidei Catholicae defensores, satoresque rabide inuecti; parte ad antliam relictâ, parte ad mediam sere nauem deductâ, vniuersos, illic e portulâ, hîc e margine praecipites dant: eo delectu; vt grandioris aetatis, et quibus in vertice sacrae tonsurae signa inuenirent, eos, antequam in altum deuoluerent, repetitis ictibus pugione confoderent. Ita Iacobus [Note: 240 Carnificina immanis.] Andrada, Dominicus Fernandius, Antonius Suarius, Franciscus Petrus Godoy, et alij quidam deuoluti post plagas semiuiui. Ceteros, quorum intra septimumdecimum, et duodeuigesimum annum versabatur aetas, intactos ferro, fluctibus dedere, prolixiore morte crudelitatis beneficio extinguendos. Quos miserrimum plane erat spectaculum videre, partim illico absorberi vndis, partim natatu aliquamdiu se substentantes, tandem defatigatos haurire mortem. Narrarunt dein Nautae Lusitani, quosdam se animaduertisse inter cadendum in aquas, quadam hilaritate vultus, iucundissimâ conspersos: praecipue Franciscum Magallianem satis notum Nautis, quod saepe illis Sanctorum vitas in itinere recitabat. Ioannem Fernandium Bracarensem, Antonium Vaënam [Reg: Vaenam] , et Marcum Caldeyram. Et is quidem saepe solebat dicere, celerem se in Brasiliam optare aduentum, vt ibi pro Christo occideretur: quo nimirum alacrius, hoc supra vota beneficium in ipso obuium itinere suscepit. Sed vt ad Ignatium Azebedium, non tam itineris, quam mortis Ducem reuertamur. Agebat is in mediâ naui, qui primum omnium Catholicam testatus fidem, Haereticorumque detestatus errores, mox ad Socios conuersus: Desendite, inclamabat, Fratres, [Note: 241 Benedictus Castrius occiditur.] Catholicam fidem: defendite Romanam Ecclesiam: interdumque Haereticos appellans, acriter in eorum errores inuehebatur. Benedictus Castrius, qui cum Tyronibus initio secesserat, vbi vidit impleri hostibus omnia, Socijs, qui prostrati ad Deum fundebant preces, vltimum salutatis, arreptâ manu Cruce, ad castellum prorae, qua hostes irrumpebant, exilijt. Ibi fixo gradu Catholicos dum incendit, Haereticos arguit, tribus scloporum ictus glandibus, nec tamen deiectus; cum adhuc pergeret testificari miseros illos esse, impios, pestifero errore occoecatos, pugione faepius in corpus adacto, adhuc spirans in mare proijcitur, atque e beatâ illa cohorte primus occubuit. Subinde Ignatio eodem [Note: 242 Ignatij Azebedij nex.] in gradu nullum finem facienti augustam caelestis Reginae speciem ostentandi, Romanaeque Ecclesiae veritatem profitendi, truculento ore Hugonottus irruens vasto impetu in verticem vulnus inflixit: nec vltra moratus, quod scisso capite ad cerebrum vsque ferrum peruaserat, alio vertitur. Id Andrada, et Sociorum


page 319, image: s319

aliquot conspicati, ad carissimum aduolant Patrem, labentemque manibus exceptum, vna cum Deiparae imagine, quam pressâ manu longe aliâ, ac Spartani clypeum, curâ seruarat, in cubiculum clauo proximum deserunt. Hic totus perfusus sanguine, quo humentes lacrymis fratres, ad vltimum sancti Pastoris amplexum accurrentes libentissime aspergebantur, paucis eos ad perseuerandum conistanter hortatus, expirauit. Interim retulerunt se Andrada et alij Socij ad caritatis, [Note: 243 Aliorum oceisio.] et religionis, officia. Iacobus Petrius Dinis, cum prope eum. venisset locum, vbi Ignatius ceciderat; hastâ transuerberatus interijt. Inde Ioanues Maiorca Pictor nullo laesus vulnere deturbatur viuus e naui. Consaluus Henricius Diaconus, Emmanuel Rodericius, Emmanuel Patiecus, Stephanus Zurara, eodem putantur sublati casu. Nunquam enim post exactam pugnam apparuere: nec eorum corpora in naui reperta. Emmanuel Aluarius in castello perstabat puppis, clamoribus magnis inflammans animos, praedicansque Catholicam fidem. Et cum iam debellatum esset, Haeretici per summam crudelitatem, post immania verbera, brachia, et crura scloporum tubulis confregerunt: trahentemque animam, ad immanitatis cumulum, abiectum, in naui reliquerunt: quem fratres celeriter raptum infra tabulatum deportarunt, Deo plurimum gratulantem, quod cum quindecim annos in Societate egisset, et sere decem Brasilicam expeditionem postulasset, tandem exitu adeo optabili longa sua vota compleret. [Note: 244 Praedonum immanitas in lesuitas.] Quosdam furor in cubiculum egit, vbi Sociorum aliquot ante sacras imagines abiecti genibus perseuerabant orantes; cont nuoque impetu in eos, tanquam in sacrilegos Idololatras facto, Blasium Riberium Bracharensem quatuor et viginti annorum, non plus septem in Societate mensibus actis enecant, capite gladiorum capulis contuso, cerebroque disperso. Petro Fontoura item Bracharensi, impacto in os vulnere, inferior abscissa mandibula est, vna cum linguâ. Antonio Correae Portuensi caput dire quidem capulis infractum: sed et hic, et Fontoura spirantes relicti; vt ferant Corream de capitis su duritie conquestum: adeo abundabat etiam ad lepide dicta animus moribundo: quanquam prorogatus vtrique [Note: 245 Sentinae exhau. riendae triginta Socii addicijuntur.] cruciatus, non erepta est palma. Triginta adhuc supererant e Religioso vexillo. Hos, quia Nauis concussa tormentis multum rimis accipiebat aquae; victores Haeretici exhauriendae sentinae addicunt: multis interim onerantes contumelijs, perque ludibrium. Papistas, monachos, presbyteros vocitantes, pugnis diuexantes, et alapis, et calcibus, ad, haec plano gladiorum caedentes. Famuli Dei secum ad antliam. Emmanuelem Aluarium cruribus, et brachijs fractis, adhuc trahentem animam ad mutuum solatium deportarant. Ille in areâ proiectus non cessabat nec Deo gratias agere de doloribus, quibus torquebatur acerrimis, nec adhortari ad patientiam carissimos fratres. Nec multo post rursus apud Andradam labibus conscientiae expiatis, rogatisque omnibus, vt pro se singuli Apostolicum symbolum pronuntiarent, expectabat beatum finem: cum agnitus ab Haereticis, quod adhortatus ad pugnam ante fuerat Lusitanos; viuus in mare deijcitur: vnaque Fontouram adhuc mento abscisso, specie muerandâ superstitem demerserunt. Mox Ignatij corpus extractum e cubiculo cum omnibus vestimentis [Note: 246 Ignatij corpus post mortem ad instar Crucis.] ante oculos fratrum proijciunt: quem omnes animaduerterunt toto corpore ita obriguisse, cruribus, brachijsque protensis; vt Crucis, cuius, tantus amator fuerat viuus, videretur ipsum quoque cadauer figuram adamasse. Nautae deinde narrarunt, tanquam insolitum quiddam, Sanctum illud pignus, non vt alia solent corpora, subito haustum vndis; sed in eâdem semper figurâ, quoad recedente naui prospectare licuit, extare in salo conspectum. Iam cum Vectoribus alijs, Nautisque, non pacate modo, sed etiam familiariter Hugonotti agebant. [Note: 247 Patris Iacobi Andradae vexatio, ac mors.] Inde sperans Andrada aerumnosissimo illi Christi Iesu manipulo, super tantam calamitatem in exhauriendâ sentinâ defesso, laxamentraliquid impetrari posse: modestâ cum prece ad eos accessit. Quem, cum quidam e globo Haereticorum, tanquam rabidus leo correptum, truci aspectu, minaci fremitu, pugnisque infestis abegisset; excipiunt alij: dumque pro se quisque illudunt procacissime, raptum etiam galerum iaculantur in aquas. Tum vero simul aperto in vertice


page 320, image: s320

Sacerdotalis tonsura conspecta est; conglobati ita acerbe, ac barbare tundunt; vt ad Socios, gaudens quidem, quod pro Christi nomine dignatus esset dolorem, et contumeliam pati, sed miserum in modum deformatus, tumentiore, multum e naribus, et faucibus eiectans sanguinis, egre redierit. Ac subinde ferox Hugonottus in transitu ad proram, cum incidisset in Emmanuelem Fernandium de Solorico, propter nauis marginem, medium correptum, in conspectu omnium, in vndas praecipitauit, nullâ plane irritatus nouâ causâ, nisi veteri Catholicae fidei, et Societatis odio. Pergebant ceteri exhaurire sentinam, cum repente iubentur subter turrim prorae concedere. Illuc ingressos tunicis exuunt talaribus, numeratosque ad pristinum opus reducunt. Existimabant nobiles athletae, cum intro compellebantur, se se ad ceruices securi subijciendas introduci: cum euocabantur iam spoliati, continuo demergendos: vadebantque ad quoduis parati mortis genus. Sed placebat Deo hanc exercere militum suorum praeparationem, vt meritum, pro multiplici moriendi voluntate, multiplex sortirentur. Dum reducuntur ad antliam, is in quosdam Hugonottorum (incertum [Note: 248 Alexij Delgadi constantia.] vnde) incidit furor; vt impetu in Alexium Delgadum ex Eluâ facto, innocuum adolescentem, quintumdecimum fere agentem annum, puguis, et colaphis ita multarent; vt foede cruentatum os ad Socios reserret. Quem illi, commiserati habitum, cum adhortari blande coepissent, vt aequo ferret animo, hoc enim saepius optatum patientiae, hoc promendae caritatis tempus esse; Alexius, tanquam ea cohortatio aliquid in se infirmitatis notaret, aliquantum commotus: Quid vero est hoc? inquit: est ne hoc aliquid? Omnia possum in eo, qui me confortat. [Note: 249 Haereticorum in Religionem libertas.] Inde praedones nondum Iustorum exaturati sanguine, ad explendos vetitis religioso die ventres escis vertuntur. Ingentes patinas collectâ ex praedâ referciunt carnibus: tentandique etiam causâ, quod sabbatum erat, coctas aliquot gallinas ad Socios mittunt: quas protinus Christiano supercilio arreptas, Andrada [Note: 250 Gregorius Scribanus, Aluarus Mendius, et Simon Acosta vl timo interimuntur.] palam, et in oculis omnium in mare effudit. Gregorius Scribanus, et Aluarus Mendius, cum aegroti ad eam diem iacuissent, et interim dum furor hostium desaeuiret, malae valetudinis vti patrocinio ignoti possent, tam benigne oblatam a Deo noluerunt moriendi opportunitatem amittere. Vbi primtim capta est nauis, (adeo validos in aegris membris gerebant animos) suffulcientes preciosae mortis cupidine corpusculi infirmitatem, Sociorum se ceteris admiscuerunt, postque probra, atque exhauriendae sentinae labores, pariter in pelagus deiecti, ad littora aeternae felicitatis enarunt: hoc opinor laetius; quo corporum iam per se fatiscentium minorem credidere iacturam. Haud minus constanter Simon Acosta, quem deductum ad Soriam ante narrauimus, interrogatus ab eo, essetne ex illo Presbyterorum deterrimorum numero; cum facillime posset latere, egregio, et Catholicae Fidei, et Societatis testimonio edito, gloriosam mortem ignominiosae vitae praeoptauit. Ita vniueria illa generose cohors, vno tantum Ioanne Sancio seruato, pro Palmae portu, beatae vitae portum apprehendit. Atque vt omnium, sicut aequum est, hac etiam in historiâ inclyta extent nomina, quorum hactenus [Note: 251 Ceterorumnomina.] mentio mortis facta non est; hi sunt: Ioannes Fernandus Olisipponensis, et Franciscus Aluarius ab Couillone, iam Tyrocinij biennium egressi. Ceteri Tyrones in ipso rapti aetatis, ac pietatis flore: Ludouicus Correa, Amarus Vazius, Andreas Consaluius, Antonius Fernandius, Antonius Correa, Ferdinandus Sancius, Gaspar Aluarius, Ioannes de Cafra, Ioannes a Sancto Martino, Nicolaus Dinis, [Note: 252 Ioannes Sacius solus seruatus.] Petrus Nunnius, Simon Lopius. Porro Ioanni Sancio quatuordecim annorum adolescenti, quem ex cultu corporis, et manuum habitu coquendis cibis idoneum existimarunt, ideo pepercisse crediti sunt; quod eius ministerio in digerent. Sed eius loco alium Deus subiecit. Adolescentes duo, cum se, laborantibus ad sentinam Socijs inseruissent, cum ijs ambo, tanquam ex ordine forent, demersi sunt, sed exitu plane diuerso: quippe alteri nihil profuit magnis clamoribus saepe testari, se nequaquam e coetu Presbyterorum esse: alter, qui iam cupiebat in Societatem admitti, mortem magnâ voluntate vna subiens, prius in triumphantem coeli meruit, quam in militantem terrae Societatem recipi: cuius nomen


page 321, image: s321

[Note: 253 Sed accessit Sanctus Ioannes] felici sane omine Sanctus Ioannes erat, prope inuersum e Ioanne Sancio, cuius in locum successit. Hic fuit nouem atque triginta, si adauctus quoquem ille adnumeretur, Sociorum beatus exitus, Ignatio Azebedio sand dignissimo Duce. Et profecto [Note: 254 Summarium Azebedij laudum.] fuit Ignatius, quantum credi possit, maxime Crucis amans, sui negligens, alienae salutis ardens. Patriam habuit Vrbem Portus. Illustribus genere, ac virtute parentibus editus Annum agebat alterum, ac vigesimum, cum seculi instantis duodequinquagesimo exeuntevenit in Societatem: iure adscitus in Societatem fitij, qui in praecipuo [Note: 255 Cilicinam vestem candidam in honorem Virginis gestat] matris eius adoleuerat cultu. Iam olim ex voto concepto ad honorem eius integritatis, cilicinam vestem candidam assidue gestabat nudo applicitam corpori, et aliquandiu etiam in Societate gestauit, quoad re cognitâ Prouincialis voto liberandum [Note: 256 Rosarium quotidie recitat.] putauit, Ex eoque tempore quotidie Rosarium, et preces de immaculatâ conceptione horarias recitare instituit. Nec destitit vnquam postea impensissime tenere, et disseminare, et amplificare coelestis Reginae, et clementissimae matris venerationem, donec imaginem ipsius, manibus tenens, vel potius in illius ipse situs manibus inclytam mortem oppetijt. Tyrocinij, et studiorum sedem Conimbricam habuit. Eâque inductione, atque celsitate animi a principio statim humeros Cruci supposuit; vt inter Collegas id vulgo verbum celebraretur: quantumuis soluto quis animo, atque alienis occupato curis vagaretur, si in Ignatium forte incideret, vel ingratis ad se cogi redire, et cogitationem ad sancta colligere. [Note: 257 Apostolicam vitam expetit.] Ipse autem iam tum nihil mediocre pro diuinâ gloriâ, et salute mortalium meditans, quamuis totus ab Praesidum voluntate penderet; tamen, si de suo interrogaretur sensu, aiebat eo ferri, vt Apostolico iustituto vitam peregrinans exigeret, pagatim exhortans, et docens, et expians imperitum vulgus. Quare votorum quidem illud primum sibi esse, in Aethyopiam, siue Indiam mitti, barbaras inter, atque alienas a fide nationes: proximum Germaniae adire terras, et operam religioni nauare inter Haereticos: postremum per montana Lusitaniae, et asperrima quaeque loca discurrere, vbi plebs agitat maxime destituta, et agrestis. [Note: 258 Victus asperitas sine modo.] Quarum peregrinationum nonnullâ parte potitus est. Cum in laboribus, inediâ, victus asperitate nullum haberet modum; fuit socius ei cum potestate praeficiendus, qui seueritatem immodicam temperaret. Venabatur etiam vbique sui despectum. Fuit cum Bracharam vicino ex Oppido rediens, imposito in asellum socio, ipse pedes vrbem intrauit capistro, quam longum erat, ab capite apprehenso asellum trahens, non sine admiratione, laetâque admurmuratione Ciuitatis: vt est plerumque mundus hac quoque re fallax derisor se colentium, et [Note: 259 Sui contemptus perpetuus.] deridentium cultor. Verum huius generis multa sparsim dicta sunt suis locis: et singula persequi nec mihi propositum est in hoc opere, nec in Ignatio decet: cuius ex vitâ si quae tanquam eximia deligantur, ad iniuriam pertineat eorum, quae relinquuntur. Quominus necesse fuerit dicere, cum vltimum e Conimbricensi Collegio discessit, acriter primum in conspectu omnium se se cecidisse, deinde singulorum pedeshumi repentem exosculatum, et alia id genus. Tantâ autem secum, nec mediocri cum ijs, quibus praeesset in exigendo virtutis penso seueritate vtens; in prouidendis, quae naturae infirmitas postulat, omnem indulgentissimi [Note: 260 Eius caritas in Socios.] patris caritatem praestabat. In vestium penuriâ Bracharensis Collegij principio, non semel euenit, vt quispiam eum Sociorum conueniens aliquid aduersum frigus remedij postularet: cui mox Ignatius cum bonâ spe dimisso, detracta sibi ipsi vestimenta dissmulanter mittebat: siebatque, vt filijs protegendis intentus [Note: 261 Dei prouidentia in suos.] pater, tatum se paulatim prope nudaret. Quin, et illud, quod haud dubie in Societate non vno loco euenit, contigisse etiam narrant Bracharae, cum iussisset Ignatius, quamuis nihil domi esset panis, mensae edi signum; pariter auditam ianuae campanulam, adfuisseque cum sportâ panis refertâ mulierem ignotam, [Note: 262 Azebedii in Societate munera.] nec postea apparuisse. Praeter alia publica munera, Collegio primum Sancti Antonij Olisippone, tum Conimbricensi, deinde Bracharensi praefuit: quod idem ipse Sancto Archiepiscopo Bartholomaeo de Martyribus, suae potissimum virtutis admiratione capto, instituit. Socius item Prouincialis, et aliquandiu vicarius fuit. Inde tandem in Brasiliam Visitator missus, dum rursus tanto cum apparatu


page 322, image: s322

in eam Prouincialis redit, vitam in omnes partes forti viro conuenienter actam, fortiter consummauit. Iam (vt aequum est credere) victrices animae in coelesti patriâ honestissime, ac beatissime triumphabant: quamuis veneranda eorum corpora [Note: 263 Haereticorum impietas erga sacras res.] vndis ludibrium fluctuarent in salo. Cum Hugonotti sacrorum virorum pollutas sanguine manus ad sancta violanda pignora, quorum ingentem vim Ignatius consecrandae Brasiliae aduehebat, tartareo sacrilegio conuerterunt; Cranium vnius Virginis ex illustrissimo Vrsulae comitatu, affabre elaboratâ inclusum imagine, cum petulanter extraxissent; in frusta comminuerunt: eaque in foros proiecta pedibus procuicarunt: porci scilicet margaritas. Imaginem vero ipsam, cum ad impiam contumeliam multos dies e malo suspensam tulissent, ortâ tem pestate, nescio qua tacti religione, forte quod ei tam diu pepercissent, abiecerunt in fluctus. Cruciculam ex ipsomet sacrossancto ligno, in quo Dominus redemptionem humanam peregit, misere in ignem. Effigiem eiusdem Christi Domini in Cruce consixi, cum spurcissimo ore horrendis probris affecissent; in tabulâ proiectam multis appetiuere vulneribus, iterum crucifigentes filium Dei: et mitissimus IESVS, qui olim veniam se se crucifigentibus precabatur, etiam nunc patientiae, praeter omnem modum admirandae, exempla edens, auida vindictae fulmina tenuit: nec obrigescere sacrilegos artus, nec haurire fluctibus scelerata corpora, nec monstris violari marinis tam dira hominum monstra passus est Adeo, quas sanguine emit animas, caras habet: quae vtinam impios pietas frangeret: sed illi thesaurizantes sibi iram in die irae, immanemque audaciam ex patientiâ diuinâ corroborantes, etiam sacrosanctum missae sacrificium per deridiculum imitari sustinuere: iam et calicibus humanae salutis instaurando mysterio, libandoque aeternitatis precio destinatis, ad compotationes ebriosas abutebantur. Precatoria serta, religiosas Aguorum e cerâ similitudines, sacrificales amictus (nisi si quibus auaritia patrocinio fuit) vniuersa in profundum eijciunt. Pepercerunt nominatim siue picturae egregiae artificio, siue Deo filio, parenti suae: id honoris habente, imagini illi caeli Reginae, cum qua Ignatius expirauit: alterique eiusdem exempli ex Romanâ Sancti Lucae expressis. Nec profecto sine diuino factum est numine, vt postea prior illa, sic eius aspersa sanguine, ad Patrum nostrorum manus veniret: atque in Brasiliam deferretur, vbi religione maximâ, cum gratâ memoriâ inter sacras reliquias asseruatur, et colitur. Post ea facta impia, Haeretici ad Insulam Gomerae ex Canarijs vnam, aliquot dies, tanquam ex praeclaro facinore recreati, ad Rupellam se se contulerunt. Ibi magnâ quidem ob predam gratulatione acceptos ferunt: sed crudelissimam tot innocentium necem nemini fere probatam. Quare etiam Ioanni Sancio, alijsque circiter duodecim nautis, gratuitam abeundi potestatem Nauarraea Regina fecit, ad viaticum bacillo donatis. Qui cum in itinere omnium egentes rerum suam interdum (nec vero est elinguis mendicitas) memorarent calamitatem; etiam Haereticis misericordiam commouebant. Porro ad Classem Lusitanam, quae in Materiae Insulâ cum Ludouico Vasconcello Regio Praefecto substiterat, vbi perlatus est nuntius captae Onerariae Portuensis, varij cunctos affecere motus. Socijs partim iucredibilem luctum carissimi patris, totque fratrum desiderium attulit, partim sanctae quaedam inuidiae aculeum beatus triumphus applicuit dolentibus, tanquam indignos relictos sese. Classi vero cunctae non mediocrem solicitudinem mox incussere redempti, reuersique: quos ex Materiâ principio captos praediximus, nuntiantes Soriam iureiurando confirmasse cum Vasconcello se congressurum, nec destiturum, quoad alteruter in alterius potestatem veniret. Abdita quis Dei consilia interpretetur? [Note: 264 Lusitanae classis totiustristis exitus.] Videri poterat euasurus fuisse cladem Azebedius, si cum classe mansisset: atqui tot eam ipsam deinceps accepere casus; ita per totum Oceanum vaga, nunquam Brasiliae pesita per sexdecim menses errauit, ita demum (quod insequens annus in plenum exponet) confecta est; vt Oneraria Portuensis non tam accersiusse sibi calamitatem, quam exitij compendium fecisse videri possit. Post longam in Materiâ commorationem, quo tempore aliquid Socijs consolationis ex recenti Collegio fuit, in Insulam peruecti, quam Promontorij, seu Capitis viridis appellant:


page 323, image: s323

dein ad Brasiliam directo cursu, cum mille, et quingentis ferme passibus abessent, nec vnquam superare per tempestatem Sancti Augustini promontorium potuissent, versus nouam Hispaniam retorquere vela coacti sunt. Pater Franciscus Castrius, qui in Materiâ vna cum Regio Prafecto conscenderat, ad Insulam Sancti Dominici: Pater Petrus Diazius ad portum Sancti Iacobi Insulae Cubae peruenit, Quibus locis dum tempestiuitatem nauigationis opperiuntur; Brasiliae [Note: 265 Emmanuel No brega primus Brasiliae Prouincialis sancte moritur.] tantâ clade afflictae nouum vulnus accessit, Emmanuelis Nobregae obitu. Primus hic in Brasiliam Societatem inuexit, eamque Prouindalis administrauit, egregiarum virtutum Sacerdos, ardentis studij ad indigenas sub Christi Saluatoris iugum subiungendos: ad eosdem ab alienigenarum iniurijs defendendos animi magni. Die Sancti Lucae Euangelistae, quo die anno ante quinquagesimotertio in lucem mortalem venerat, ad immortalem excessit in Collegio nouo Sebastianeae vrbis, quam et Fluminis Ianuarij vocant. Vti vitam plerisque partibus simillimam Sanctis egerat; ita comparem mortem obiuit. Tertio ante obitum die amicorum multos per Oppidum salutauit, tanquam propediem aliquo discessurus. Et sciscitantibus, quo iter pararet, cum in portu copia nulla adesset nauigij; oculis in coelum sublatis, respondebat: In coelum, fratres, mea profectio est. Inde intestinorum dolore correptus, vltimis mysteriorum praesumptis auxilijs, duos Sacerdotes, quos in Collegio relinquebat, peramanter complexus, gratijs Deo magnâ pietate actis, quod quo die dederat, eodem repeteret vitam, eamque in Societatis ponere sinu donaret, placide expirauit. Ita paucorum dierum interuallo Iaponia Cosmum Turrianum, Brasilia Emmanuelem Nobregam, primos in ijs Prouincijs Sociorum prasides amiserunt.

[Note: 266 Res difficiles in Florida.] Iam in Floridâ quoque paulo mox imponendae Sociorum per eam euangelizantium ceruicibus Cruces adornabantur. Tres ad numerum ceterorum circa medium ver accessere, Ludouicus Quirius, Gabriel Gomius, et Sanctiu s Sauallius: Consaluus vero Alamus, cum Petro Menende Praefecto, quod plus molestiae Socijs quadam ingenij pertinaciâ, quam auxilij rerum scientiâ afferret, in Hispaniam reuocatu Praepositi Generalis reuectus est. Ceterum Rogerius, et Ioannes Carrera in Prouinciâ Sanctae Helenae: Sedennius, et Franciscus Villaregius in Qualâ, prope sine fructu cum annum egissent, deplorata iam Floridanorum salus videbatur. Ad res diuinas silice duriores, frustra blandis sermonibus, frustra captui ipsorum accommodatâ catechesi tundebantur, Quamdiu de bonitate diuinâ quamque summus ille rerum omnium auctor amaret bonos, eisque benefaceret, loquerere; aures praebebant non illibenter: ad supplicia noxiorum, post secretum a corpore animum, ad animi immortalitatem plane erant surdi. Quin etiam, siue prae hebetudine insigni non intelligentes vim nominis, siue, prae improbitatis pertinaciâ, cum Satanam detestari iubebantur, negabant id se facturos: iuuenum esse illum Deum affirmantes, multumque se illi debere. Super haec tentata inter indigenas commoratio, difficultates, qua ab Europaeis militibus accidebant, nequaquam pro spe sustulerat, sed contra opinionem duplicarat. Quippe, cum vnâ, ex parte milites necessariâ destituti annonâ, per longinquas etiam in mediterranea excursiones vndecunque quaeritarent: ex alterâ indigenae, quos eaedem premebant angustiae, nil sibi relinqui perdolerent, et tutelam Patrum requirerent; famuli Dei in medio constituti, quia nec satis tueri poterant innocentes, [Note: 267 Segura cum Socijs in Axacam proficisci meditatur.] nec militum egestati prospicere, odio erant vtrisque. Igitur quoniam his difficultatibus Prouinciae, quae non magno interuallo ab Hispanis castellis distabant, obsidebantur; Segura in omnes partes sagacitatem caritatis intendens, ac versans, ad nouam expeditionem animum adiecit. Est Axaca Floridae Prouincia perampla, ab aequatore in Boream erecta triginta septem gradibus, ab Sanctâ Helenâ leucis centum septuaginta disiuncta. Caciquae Reguli eius regionis frater, vndecim ante annis, nauigantibus prope Axacam Hispanis, tradiderat sese nemine suorum conscio. Is in Hispaniam vectus, perque honeste, et humane habitus, et sacro fonte ablutus, ab Ludouico Velasco, qui pro Rege Mexico praefuit, Ludouicus Velascus nomen accepit. Postea Philippus Rex, vbi tempestiuum


page 324, image: s324

est visum, in Prouinciam suam duci hominem iusserat, cum aliquot e Dominicanâ familiâ Religiosis. Sed aliquot annis frustra in varijs Insulis praestolatus, Habenae agebat hoc tempore. Homo erat quinquagenarius, Patrique Segurae magnaviri boni argumenta praebuit, eamque spem (quid enim caritas non credit, speratque) vt ad explorandam Axacanam Prouinciam, de qua vulgo egregia praedicabantur, non dubitaret se se ei duci committere. Verumtamen, vt in grauissimâ re, exquirendas ante per literas Sociorum sententias [Note: 268 Ab itinere dissuadetur per literas Sociorum] existimauit. Illi fere omnes dissuaserunt. Quae Ludouicus Neophytus de Axacâ suâ praedicaret, nequaquam omnia ab ijs, qui regionem vidissent, affirmari: sed item poene, vt ceteram, Floridam, solo arenoso, infelici, paludibus, et stagnis obruto esse: hominum vero ingenia plane esse eadem, mutabilia, nullius fidei, in vitijs, et superstitionibus obfirmata. Neque credendum Barbaro. Satis superque inter armatorum praesidia militum, qui possint terrore, quo et belluae coërcentur, in officio continere, perspectum, nullam esse Floridanis nec humanae, nec diuinae fidei verecundiam. Quid porro ausuros vbi nullum praesidium, nulla arma, nulla sormido, sed summa impunitas sit? Haec, aliaque in eandem sententiam, cum singuli e stationibus suis Habanam Socij [Note: 269 Non acceptis. literis prosiciscitur.] scripsissent, nauigio, quo vehebantur literae, ex tempestate diu aberrante, Segura eas tempori non accepit. Quippe Petrus Menendes, qui initio non probabat modo profectionem (tametsi post euentum aliter cupiebat videri) sed etiam vrgebat; iussit nauigium, quo illuc Ludouicus, cum Socijs deueheretur, egregie adornari. Itaque Segura, re Deo plurimum precibus, et sacrificijs commendatâ, antequam commoda tempestas efflueret, conscendit: iussisque ex itinere Socijs a Prouinciâ Qualae, et Sanctae Helenae, in quibus frustra laborabant, collectis quotquot possent Caciquarum pueris, Habanam redire; ipse cum Patre Ludouico Quirio, Gabriele Gomio, Sanctio Sauellio, et Petro Linare Socijs veteranis: itemque Christophoro Rotundo, Ioanne Baptista Mendio, et Gabriele de Solis Tyronibus, alioque adolescente, cui nomen erat Alfonsus, [Note: 270 Azacae calamitates.] tertio Idus Septembris in Axacam prospero cursu peruenit. Indigenas reperere fame, morbisque toto septennio misere conflictatos. Excesserat e vitâ Ludouici frater natu maior: minor imperitabat: cui Ludouicus imperium offerenti magno animo remisit: subijciens non se terrenarum rerum cupidine in patriam [Note: 271 Ludouici Vi lasci Neophyti integritas.] redijsse, sed vt eos Christi Domini religione imbutos viam caeli doceret. Quae visi sunt audire non iniucunde. Procul a portu in mediterraneis, inter quaedam gentis tuguria domunculam Segura suam constituit, nauigio statim, et humano omni munimento Habanam remissis. Haec via si minus procederet, nulla videbatur mortalis industria superesse earum terrarum mortalibus edocendis. Sed quemadmodum processerit, non longe post exponetur.

[Note: 272 Peruuiae res.] Diuersus Peruuiae status erat. Quâ prosperitate coepta erat illa Prouincia, eâdem adolescebat. Iam Sacerdotes duodecim, ceteros autem tres, et triginta numerabat: qui hoc anno etiam spargi ad gentis culturam coepti. Franciscus Toletanus Prorex iussit Peruuos, qui Limae sparsim habitabant, vnum propter vrbem in locum cogi, quo facilius propria, sibique aptâ institutione excolerentur. Huius institutio populi, ab Antistite, atque Prorege Societati mandatur: [Note: 273 Pagus Suburbanus Neophytorum Societatis culturae traditur.] Sacerdosque ibi cum comite collocatus. In templo die Sancti Iacobi memoriâ insigni, qui nouo Pago nomen dedit, ac tutelaris adscitus est, Prorege, Senatuque spectante, primum sacris operatus est Portillus, Barzana Hispanice, atque Peruuice concionatus, cunctis admirantibus tam breui spatio, tantam adeo peregrinae linguae percipi notitiam potuisse. Ceterum nihil arduum esse volenti, verbum vetus, ac verum est: quid si caritas Christi vrgeat? Singulae Prouinciae suum habent in Peruuiâ linguae proprium genus: sed quod Cuschense vocant, commune est omnibus, veterum Regum iussu vulgatum. Nimirum, ipsis nescientibus, expeditiorem eâ communicatione Deus Euangelio viam pandebat. Hunc Barzana communem Peruuiae toti sermonem, incitante animarum siti, et gloriae diuinae amore magistro, quatuor mensibus ita deuorarat; vt


page 325, image: s325

audire confessiones, et publice verba facere eo accommodate posset. Erat praeterea [Note: 274 Et Oarociris Prouincia.] Oarociris (Quarocirim primae literae vocant) Peruuorum Prouincia, ad animarum viginti millia, viginti leucarum regione continens, sacrâ prope omni Pastorum orbata curâ. Nam et propter Sacerdotum penuriam, et regionis asperitatem, atque itinera difficillima, non inueniebatur, qui munus adeo necessarium, ac salutare eo loci susciperet. Inde venefici permiscebant omnia: [Note: 275 Huius Prouin. ciae abusus.] vigebat passim in populo Idolorum auitus cultus: multi pudore, ac metu se pro Christianis gerentes, nulla, ne baptismum quidem, christiana attigerant sacra. Morientibus venefici tantum aderant: mortuos in Guacas (sic fana Idolorum vocabant) quanquam iam dirutas inferebant. Nec dedecori, nec religioni erat pellicum multitudo: ebrietas vero Peruuorum communis, et maxima pestis sine modo bacchabatur. Habuerat in mandatis a Praeposito Generali Portillus, ne procurandas animas Curionum more assumeret, quod ea, quanquam sancta occupatio, aliena esset ab instituto Societatis. Sed cum Prorex, vnaque Antistes ita hanc Oarociris procurationem deferrent, vt sine graui offensione, sinistrâque famâ nullum pateret effugium; subeundam in breue tempus putauit. Tres Sacerdotes Iacobus Bracamontius, Alfonsus Barzana, atque Hernandus Sancius profecti: qui postremus paulo post ibi inter labores ita decessit; vt apud gentem virtutum eius memoria immortalis manserit. Simui adducti quatuor fratres, bini domesticae operae, bini tradendi catechismi administri. [Note: 276 Quae laboriose, et egregie culta.] Constitutâ in medio sede, cui praefectus Bracamontius, doctrinae ratio quamaptissima inchoata. Totam regionem bini percursabant, sic vt breui interuallo singuli in orbem pagi reuiserentur: baptizabantur infantes: matrimonia iungebantur: aegrotis alloquio, et leuamentis alijs consulebatur: indigentium quoque leniebatur calamitas: namque sarcinas panis, et complura languentibus accommodata solatia: item quaedam promptiora circumferebant remedia: quae cum vbique pro necessitate distribuerent; ita commouebantur illi mortales, durioribus assueti imperijs; vt hos quasi de caelo homines lapsos intuerentur. [Note: 277 Homines de Caelo lapsi boni operarij aesti mantur.] Eo magis, quod et nihil non modo petebatur, sed ne vltro quidem oblatum ab ijs accipiebatur: quin sacris diebus promiscue in tenuiores large stipes conferebantur ex ijs, quae vel oblata Ecclesiae essent, vel de assignato Curionibus stipendio, parce sumpto, quo religiosa vita toleraretur, superesset. Igitur eorum aduentu, et hac operis administratione, sedulitate instituendi, clementiâ, qua resipiscentes excipiebantur, benignitate, quae donandis munusculis in loco expromebatur, pijs quoque mysteriorum fidei ad vulgi captum imitamentis, atque dramatibus, denique puerilis catechismi, et primae literaturae scholâ, noua rerum inducta facies. Vitiorum illa, maxime superstitionun colluuio, partim sublata, partim mitigata est. Praecipuum Caciquam eius Prouinciae, Sebastianum nomine aggressi, ex quo ad inferiores exempli stimulus spargeretur, apposite tractando, versandoque perpulerunt: vt, quaecumque mouere suspicionem deteriorem possent, foeminas domo amoueret. Inde ab alijs passim abactae. Illud etiam percommode cecidit. Cum quidam, Culquitachma nomine, ex concione de baptismo, aeterni supplicij, quod non lustratos maneret, concepto metu, induxisset animum, id quod erat, profiteri se Christianum non esse, quod nunquam baptismum adijsset, institutusque, et pulchre vestitus ad diuinum sontem admotus esset; vehementer aliorum vel metum, vel pudorem discussit, vt passim magnâ cum fiduciâ, ac libertate, qui baptismum non susceperant, postularent. Sed negotium imprimis operosum, et salutare suit congregatio Viculorum maiores in coetus. Cum enim ita sparsi degerent, vt septem, ac sexaginta pagos minutos efficerent, quos adire per coenosa, palustriaque, et inaequalia, eaque nunc feruore aestuantia, nunc rigentia gelu loca, non arduum modo, sed etiam periculosum esset; Proregis imperio egerunt Patres, vt tota illa Viculorum multitudo in grandiores octo populos colligeretur, quo facilior ad christianam humanitatem eruditio esset. Vnde simul effectum est, vt iam rebus optime constitutis, sublatisque difficultatibus, Curiones, qui


page 326, image: s326

non refugerent eam procurationem, inuenirentur. Excursum quoque ad maritimum est populum ex Hispanis, Peruuisque permixtum, nomine Hicam, [Note: 278 Portillus Cuschum a Prorege ducitur,] magno cum pietatis incremento. Sub annum extremum Prorex in diuersa Regni loca inspectores dimissurus, ad eos in vnum congregatos verba facere Portillum voluit, quicquid curato opus foret ad Christianam rem promouendam doceret, atque ad officium excitaret. Ipse mox Cuschum iter intendens, eundem, quem iam a confessionibus sibi adsciuerat, ire secum voluit. Qui, praeposito rectioni Collegij Ioanne Zunigâ, et Bartholomaeo Hernandio Vicario sibi relicto, reuocato etiam ex Oarociri Barzanâ, qui suo loco Limae concionaretur, Ludouicum Lopium, duosque fratres secum ducens discessit. Vrbs maritima Lima est: Cuschum penitus in mediterraneis. Hic Regum Peruuorum (Ingas vocabant) Regia olim erat: Hispani propter maritima commercia Limam ab ipsismet conditam praeoptarunt Imperij sedem. Oppidum Guamanga in itinere prope medio Limâ Cuschum euntibus occurrit. Ibi Portillus cum quos consueuerat sacrâ facundiâ motus animorum, morumque conuersiones aliquanto spacio fecisset; anno praecipiti, ad fugiendam inuidiam, ex aulae familiaritate Proregem antegressus, Cuschum contendit. Hoc eodem anno Collegium Limense [Note: 279 Virtus et mors P. lo. Toscani.] primitias caelo suas persoluit. Ioannes Toscanus, qui tanquam Simeon videbatur seruatus in vitâ, donec Societatem Limae videret, exciperetque et exciperetur ab eâ; expletâ vitae custodiâ, dimissus in pace est. Canonici, cum eius cadauer, quod ipsorum Decanus fuerat, frustra impetrare tentassent; magnifico funeris apparatu, quo iusta illi soluerunt, suam aduersus defunctum obseruantiam declararunt. Vixit annos sex et septuaginta, quorum amplius quinquaginta Sacerdos, et procurator animarum, et praeco verbi diuini fuit: in Hispania primum, dein in Canarijs Insulis, postremo in Peruuiâ. Tantum obiuit terrarum, ac marium; quantum pauci. Decies ex Hispaniâ in Canarias Insulas nauigauit: quinquies vltro citroque ex Hispauiâ, atque Peruuiâ: tum in Peruuiâ [Note: 280 Multa eiusdem stinera, ac labo res.] longe lateque vltra quadringentas leucas saepius excurrit: per Canarias autem assiduo discursu ex alijs in alias vltra decennium transijt: quo tempore Proepiscopus, et Generalis Visitator ibi fuit. Et in Peruuiâ Episcopatum Nicaranguae visit, et alterum in mediterraneis: cuius Episcopum cum deprehendisset animaduersione dignum, ingenti animo ad dicendam causam in Hispaniam vsque sub custodiâ deportauit anno saeculi eius altero, et quinquagesimo. Quae inter itinera nec arduum est cogitare, et est perarduum cogitatione assequi, quantum discriminum, et aerumnarum exhauserit terrâ, marique. Quamplurimis tempestatibus foede iactatus, semel atque iterum naufragio facto, seruatus est prope diuinitus. Postremo quidem in Hispaniam commeatu, nauigio, quo vehebatur, duabusque simul euntibus Onerarijs, in medio Oceano demersis, plusquam centum vectorum obrutis, ipsum, ac fere, viginti iam pereuntes nauis, quae vna superfuit ex vndis excepit: quos cum prope nudos in Lusitanorum Insulâ quadam exposuisset; tandem ipsâ quoque in Hispaniae orâ, cum omnibus, qui inerant, perijt. Patriam habuit Triguerum Baeticae oppidum nostris Annalibus satis potum, et praecipuam inter oppidanos domum. Familiariter nouit, studioseque coluit Bustamantium, interfuitque cum sacrae aedis Collegij fundamenta ponerentur. Quo tempore inuitatus quoque a Bustamantio ad societatem vitae, deterritusque ab repetendo nouo orbe terrarum; non potuit a sententiâ dimoueri. Ceterum vbi ipsam in Peruuiâ Societatem vidit, velut missam sibi a Deo, in qua tam multum agitatam aetatem componeret, et cuius in sinu spiritum vltimum exalaret, delegit. Admirabatur quae per eam Deus Limae efficeret: nec dubitabat dicere, haud memorabilem minus Peruuiae debere esse diem, quo Societas aduenisset; quam quo primum ipsa in Christianorum potestatem venisset: hinc enim, vt christiana cognosceret sacra: inde vt pie, sancteque coloret assequutam. Quod, quo verius diceret, ipse pariter impendendâ operâ adnitebatur: assiduus in poenitentiae sellâ, omnibus paratas aures: sed vilissimis quibusque ex indigenis, atque Aethiopibus ante alios. Ab templo in cubiculum abdebatur: nec


page 327, image: s327

vnquam videre erat bonum senem, nisi vel in sacro tribunali, vel in suo conclaui. Maxime autem commouebat domesticos in aetate tantâ, tamque assuetâ delicijs, alienarum manuum ministerijs, humilitas, contemptio sui, aequalitas vitae, atque laborum, cum nihil in victu, nihil in vestitu, nihil in vllâ re eximium pateretur: cellulam ipse suam euerreret, et ad alios labores seu communes, seu priuatos senili quidem infirmitate corporis, sed animi vigore iuuenili laetus adiret: nunquam gratias agendi Deo finem faciens, quod in eiusmodi se famulorum suorum coetum, talemque vitae supremum actum reseruasset. In locum boni senis Toscani coelo redditi, multi in Societatem sublecti: sed vnius insignis feruor [Note: 281 Feruor Noultij.] apparuit. Loco is praenobili ortus Comitis Montis acuti propinquus, spiritualibus in Collegio meditationibus exercitus, posthabito ingenti reditu, cuius causâ in Peruuiam venerat, animum ad pretiosum paupertatis thesaurum adiecit. Missus in Nosocomium, vt ibi prima constantiae documenta ederet, quae possidebat omnia, pauperibus, etiam subuculam linteam dedit. In Nosocomio coquo ex Aethyopiâ ministrabat: cui non modo diligentissime obtemperabat; sed et diluculo, antequam Aethyops electo surgeret, in coquinam praegressus, mundans omnia, curansque quicquid praeripi laboris poterat, sedulo praeripiebat. Interdiu vero obseruato tempore in cubiculum coqui secedens verrebat sordes, lectum sternebat, omniaque componebat, non secus atque si Christo Domino coram praesenti, non in coquo Aethyopi inseruiret.



page 328, image: s328

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER SEPTIMVS.

[Note: A. D. 1571] AB ortu salutis humanae anno millesimo quingentesimo septuagesimo [Note: 1 Procuratorum secunda Congregatio.] primo secundus Procuratorum conuentus, tertio post primum anno, vti proxima decreuerat Congregatio generalis, habitus Romae est. Praepositus generalis Franciscus Borgia iam aetatem, et valetudinem causans, magistratu posito, ad requiem aspirabat: sed iussus est sustinere patienter onus: imitarique Praepositos priores Sanctum Ignatium, et Lainium: qui, cum idem optassent, eandem repulsam aequo animo tulerant: vt communes priuatis auteferrentur rationes, et inuiolata Constitutionum auctoritas seruaretur. [Note: 2 Societatis status.] Recte per omnes Prouincias, et ordine cuncta satis procedebant. Sacerdotum quaedam penuriâ laborabant, quibus creandis edenda prius ex Pontificis imperio solennis votorum prosessio difficultatis non parum afferebat, tum aliter, tum quia ob eam rem viritim cuiusque creandi probatio ab Generali Praeposito per longinquas literarum vltro citroque commeantium moras petebatur. Ad haec, aliquid alicubi turbabat noua inaequalitas: cum vetustorum quidam Sacerdotum necdum certos in gradus, vel tantum inter Coadiutores adscripti viderent increscere sibi prope Nouitios, et statim aggregari Professis. Sane obedientiae victimas, mundoque crucifixos, et sibi mortuos homines haec ne videre quidem oportuerat, vt multi vtique faciebant, seruitute Dei contenti: tamen, vt humanae imbecillitatis ratio haberetur, fuere, qui hanc vnam totius conuocandae Societatis iustam causam arbitrarentur. Ceterum, quia remedium, etiamsi conuocata esset, nequaquam eius in potestate erat; nihil visum est inesse causae, quare in praesens conuocaretur. Illud omnes fere rogarunt Prouinciae, [Note: 3 Literarum annuarum origo.] communes vt literae, quae per cunctam inuicem Societatem dimitti, ex Constitutionum praescripto, solebant, sub Ignatio primum quarto, dein sub Lainio sexto quoque mense, tum singulis annis sub Borgiâ: post hac nouo compendio, non singillatim ab domibus, et Collegijs, sed prouinciatim scriberentur. Resque visa est ad occupationum leuamentum, et ad ipsarum quoque literarum dignitatem, grauitatemque pertinere: eoque concessa, Prouincialibus dato negotio, vt collectas ex singulis familijs res cum curâ, atque delectu, vnâ iuberent epistolâ illigari. Prouinciae Boreales submisse rogarunt, ne Assistentes (Nam diuturna Euerardi Gallias visentis absentia earum Romae negotia retardarat) ab Generalis Praepositi latere diu abessent, vel certe Vicarij interim sufficerentur. Quod responsum est curae fore: et Euerardi excusata absentia, quem saepius accelerare iussum temporum difficultas remorata sit. Iunio mense conuenerant [Note: 4 Borgia Cardinali Alexandri no Legato in Hilpania comes additur.] Procuratores rebus per otium aestate tractandis. Ceterum, praeter opinionem, Ionginqua, et ardua peregrinatio repente Franciscum abstulit. Iam Turcis Insulâ Cypro pene potitis, sancto contra eos foedere, vires cum Venetis iunxerant Romanus Pontifex, et Rex Hispaniarum Philippus. Pontifex autem non ad repellendos modo barbaros; sed fieri si posset, penitus opprimendos tendens, constabiliri foedus, et arma Christiana corroborari, adiunctis aliorum Principum opibus, cupiebat. Haec enim via vnica est, eademque nec dubia, nec difficilis pesti illi excidendae: quae, dum sua singuli nostrorum ante communia habent, sensim inualescit, per singulorum damna, nisi communiter obsistatur, tandem ad omnium processura interitum. Quae prouidens mala, sapiens Pontifex, matureque propulsaturus, legationes instituit duas: alteram ad Hispaniae, et Lusitaniae Reges, cui dein addidit, et Galliae: alteram ad Maximilianum


page 329, image: s329

Caesarem, et ad Regem Poloniae Sigismundum. Illam Michaeli Bonello Cardinali Alexandrino nepoti sororis suae: hanc Ioanni Francisco Cardinali Commendono mandauit. Vtrique comites de Societate adiunxit: Alexandrino Borgiam, Commendono [Note: 5 Franciscus Toletus Cardinali Alexandrino.] Franciscum Toletum. Sub initium Iunij aduocato Borgiâ, quanti momenti res tractaretur, exponit. Alexandrinum se Cardinalem mittere, quo nec hominem haberet cariorem, nec quo incommodius careret. Scire se quid Francisco apud Lusitanos, Hispanosque Principes auctoritatis esset: quamum, legationi dignitatis, quantum opis Legato talis viri praesentia, studium, et consilium afferre posset. Itaque volens, libensque pro sanctâ Dei Ecclesiâ profectionem subiret. Ad ea Franciscus nil, nisi summisso reuerenter capite, fore [Note: 6 Borgiae obedientia.] sibi iucundum in tali coepto, obedientiâque Summi Patris vel vitâ defungi. Sed Ioannes Polancus, qui praesens Francisci comes intererat, aexistimauit non caelandum Pontificem, quid ea res negotij, atque impedimenti haberet. Adesse Romae [Note: 7 Polancus difficultates proponit.] congregatos ex vniuersis Prouincijs, quas haberet in Europâ Societas, Procuratores, cum mandatis, ac difficultatibus suarum quemque Prouinciarum: quae nec differri liceret, nec quisquam, praeter generalem Praepositum, expedire posset. Ad haec eam esse Patris Francisci (vt Pontifex ipse palam intueatur) aetatem, tam perditam valetudinem, afflictasque multiplici malo vires; vt nullo modo videatur certo sine vitae periculo longum iter ingressurus. Quae Pontifex, cum benigne audisset, recteque dicta probasset; tamen nullo modo adeo necessarium Ecclesiae sanctae laborem praetermitti debere existimauit: curaturum se, vt quam minimo incommodo veheretur. Tum Franciscus Procuratorum negotia, quae confici paucis diebus poterant, maturare aggressus, nouos Prouinciales [Note: 8 Prouinciales noui designati sex.] designauit sex. Prouinciae Romanae Alfonsum Ruitium, qui statim magistratum occaepit: cuius loco ad Sancti Andreae Fabius de Fabijs successit Nouitiorum Magister: Siciliae Hieronymum Domeneccum: Aquitaniae Claudium Matthaeum: Franciae Edmundum Hayum: Germaniae inferioris Balduinum ab Angelo: Rheni Hermannum Tyraeum. Foroliuiense Collegium, commodioris administrationis gratiâ, Longobardiae Prouiuciae: Collegiola Samnitica, ciuitatis Sancti Angeli, et Interamnae, quae tria in Romanâ adhuc fuerant; Neapolitanae subiecit. Dionysio Vasquio, post inspecta Collegia, subsidere Neapoli iusso; vt Salmeronis Vicarius, quo plus ei ad scribendum otij superesset administraret Prouinciam. Eodem tempore cum accepisset a Philippo Rege literas, per quas quoniam Peruuiae successu aliae excitatae noui orbis Prouinciae [Note: 9 Noua prou in cia in Hispania noua designata.] Collegia postulabant, duodecim Socios mitti petebat in Hispaniam nouam; nominatis qui irent, nouam Prouinciam designauit, eiusque Prouincialem nominauit Petrum Sancium, qui post Salmaticense Collegium, Complutense [Note: 10 Diploma Pontificis pro Societatis Gymnasijs.] iam regebat. A Pontifice cum paulo ante impetrasset diploma, quo Societati potestas conseruabatur, etiam vbi generales Ciuitatum Academiae essent, publice certis horis docendi: et ab Gymnasijs eius profectos, si facultatem probassent, statuebat in Academijs quibussibet ad literarios honorum admitti gradus [Note: 11 Diplomam alterum, quo Socie tas Mendicantium ordo declaratur.] debere; alterum longe grauius impetrauit, quo ipsam declarabat Societatem, quamuis Collegia adiuncta haberet, vere suisse, et esse Mendicantem, et inter Mendicantes ordines numerari debere: et cum ipsam, tum probationum domos, et Collegia eius beneficijs illorum ordinum, humanis iuxta, diuinisque impertiebat, exordio praefixo tali. Dum indefessae considerationis intuitu perscrutamur, quantam Christianae Reipublicae vtilitatem attulerint dilecti filij Presbyteri Societatis IESV, ac plane conspicimus eos vere mundi huius relictis illecebris adeo Seruatori suo se dedicasse, vt conculcatis thesauris, quos aerugo, et tinea comedit, lumbisque paupertate, et, humilitate praecinctis, non contenti terrarum finibus, vsque ad Orientales, et Occidentales Indias penetrauerint: ac eorum aliquos ita Domini amor perstrinxerit, vt etiam proprij sanguinis prodigi, vt verbum Dei inibi efficacius plantarent, martyrio voluntario se supposuerint: perque eorum spiritualia exercitia, etiam regna ipsa fidem Christi agnouerint: ac tam inibi, quam vbique terrarum caritatis, et misericordiae opera exercere studeant; facere nullo modo possumus, quin eos, tanquam veros palmites


page 330, image: s330

in Christo per caritatem coniunctos, et benigne amplectamur, et ea sibi specialiter concedamus, quae et paupertatis per eos emissae voto, et eorum instituto, ac commoditati credimus profutura. Hac honestissimâ praefatione Sanctissimus Pater beneficium Apostolicum exornauit. Accessit toti causae, et inde nota perillustris, quod ante probationem Pontificiam, cognouerant eam, editisque perdoctis responsis primi sapientiâ viri probarant, cum alij Quintilianus, et Horatius Mandosij Pater, ac filius, Hieronymus Gabrielius, et Vincentius Baldinatius: tum duo clarissimae postea felicitatis Marcus Antonius Burghesius, et Hippolytus Aldobrandinus: quorum ille Pontificis pater, hic Pontifex fuit. Namque Marcus Antonius inter liberos Camillum Burghesium habuit, qui ad Summum Pontificatum euectus, assumpto Pauli Quinti nomine, molientibus haec nobis, terras regebat: at Hippolytus eodem Summo potitus honore Clemens Octauus fuit. Hi omnes, quoniam in Societate proressâ nihil dubij erat, quin arctissimâ paupertate vtens Mendicantium in numero censeretur; etiam Collegia, et Probationum domos, quae vna cum illâ, ex instituti sui a Pontifice approbati naturâ, vnam religionem non plures constituunt: ad quam et reseruntur, velut ad finem, atque praeparatio sunt, inde tanquam ex capite censeri, denominarique, et capitis frui debere beneficijs probarunt: praesertim quod aliquid Pontificis concessu in commune possessum Mendicantium naturae minime [Note: 12 Hieronymus Natalis Vicarius generalis a Borgia relinquitur.] obesse, aliorum exempla Ordinum demonstrarent. postremo Franciscus Hieronymum Natalem Generalem Romae Vicarium relinquens, secumque adiutorem Polancum ducens, et Iacobum Mironem, qui Prouincias Aragoniae, et Lusitaniae interim viseret, pridie Kalendas Iulias lecticâ iter, vt Pontifici placuerat, ingressus est. Peropportune paucis ante diebus ex Galliâ Euerardus redierat. Itaque tres Assistentes Romae manserunt Natalis Hispaniae, idem, vt dictum est, Vicarius Generalis: Palmius Italiae, et Siciliae: Euerardus Borealium Regionum: cui, per Mironis absentiam, Lusitaniae quoque, et Indiae, et Brasiliae commendatae Prouinciae. Vehementer omnes domestici, perinde atque externi, qui Borgiam norant, suspexerunt hac in profectione humilitatem hominis, obedientiam, alacritatem: cum ad interitum tali tempestate, et corpore ita affecto pergere haud dubie videretur. Neque se ipse ignorabat: sed vadebat tamen constans, et gaudens, obedientiâ fretus: id modo ijs, qui mirabantur, responsi [Note: 13 Borgiae in obediendo fiducia] edens: Deus optimus, qui Vicarij sui menti voluntatem indidit, vt hoc onus imponeret; idem corpori meo vires addet, vt perferam. Et praecipuâ quadam afficiebatur laetitiâ, cogitans aliquid sibi obedientiae causâ perferendum. Per obedientiam enim (aiebat) Christi Vicario debitam non modo difficultates absconduntur, et euaneScunt; Sed et condiUntur, atque dulceScunt. lila mepermariaacterras laetum vehet. Cum HiSpanorum quidam Procuratorum ad Patris comitatum accessissent, et mediocrem effecissent Religiosorum manipulum; praebuere materiam sagacissimae pietati Francisci praeclaram exercitationem excogitandi. Totus in eo positus, vt peregrinatio ad gloriam Dei [Note: 14 Horae ad precandum a Bor gia in itinere distribuuntur.] quamam plissimam procederet; ita diuisit inter comites horas precandi, vt totum diem perpetua esset oratio. Cuius itineris rationem cum Cardinali Legato exposuisset; is quamplurimum eam probans, imitaturum se dixit: aduocansque Franciscum Mariam Taurusium prudentissimum virum, et optimum, qui dein fuit Cardinalis, aliosque suae familiae Sacerdotes, inter eos pari modo tempora precandi distribuit. Dum hi demandatum iter contendunt, iam strenue foederatorum [Note: 15 Missi de Societate in classem faederatorum a Pontifice.] aduersus Turcas classes instruebantur: ac Pontifex, qui multo plus in diuinis, quam in humanis reponebat auxilijs, Religiosorum eas virorum e Capuccinis, atque Societate communiri sanctimoniâ, subleuari operâ voluit. Eius iussu, praeter eos, quos Veneti duxere in classe Regis Catholici, Christophorus Rodericius nominatim lectus, et Ioannes Montoia, illo Romano defunctus, hic Siculum gerens Prouincialatum, cum quatuor lectis Socijs, ad militum animis, corporibusque opitulandum profecti. Praeter haec, cum Episcopos quatuor Pontifex mitteret, qui Episcopatus Ecclesiasticae ditionis inspicerent; tum ei,


page 331, image: s331

[Note: 16 Et comites Visitatorum Ecclesiasticae ditionis.] qui partem Vmbriae, et Agri Piceni: tum Episcopo montis Feltrij, qui Flaminiam visit, comites de Societate adiunxit: missique Ioannes Victoria, et Michael Lauretanus: sed huic, Romam subinde in Germanicum vocato Collegium, Sebastianus Morales datus successor. Quibus haec data a Patribus monita, vt obeundis ex instituto religiosis ministerijs excolerent populos, tempestiuisque consilijs inseruirent Episcopis: ceterum quamminime in cognoscendis causis Sacerdotum, et ipsis corripiendis immisceri se sinerent: ne Ordini inuidiam promouendis diuini obsequij rebus aduersam conflarent. Resque modestiâ, sedulitate, parientâ, alijsque talium virorum virtutibus, cum Antistitum, et populorum approbatione, et commodo belle successit. Interim Romae loco Francisci Toleti [Note: 17 Emmanuel Sa Concionatur apud Pontificem.] in Concionibus ad Pontificem, et in Poenitentiariae munere Emmanuel Sa suffectus est: qui neque vt in aedibus Pontificijs interim habitaret, neque vt certam pecuniam, quae Toleto ex munere Poenitentiariae tribuebatur, acciperet, Pontificio rogatu perpelli potuit. Quod cum spontesuâ, tum Borgiae, qui ex itinere id vehementer commendauit; effecit. Praeterque eum Concionatorem, [Note: 18 Et ad Sancti Petri Canonicos.] qui in Vaticanis aedibus ad familiam Pontificiam verba faciebat, vnum voluit esse Pontifex, qui Canonicis Sancti Petri priuatim concionaretur in ipsorum Odaeo. Insignes hoc anno viros Romae mors abstulit, Antonium Vicecomitem Mediolanensem, et Carolum Vrsinum Romanum, magnae virtutis, [Note: 19 In signes quidam Romae de Societatemortui.] ac spei iuuenes: Tarquinium Rainaldum item Romanum, qui, et in Valle Tellinâ, et Nouocomi, et Mediolani prudentiam, eximiamque innocentiam cum probasset; Interamnâ, vbi Collegio praeerat, aegrotus venerat. Baptistam Pezzanum Parmensem, qui annos prope viginti domus Prosessorum, insigni cum exemplo virtutum omnium, procurator fuerat: et Franciscum Emerulum Belgam Brabantinum in Poenitentiariorum Collegio ministrum: cuius, inter ceteras virtutes, comitatem, modestiam, obedientiam, Indicae profectionis ab longo tempore conceptus eminebat ardor, propagandi Euangelij, obeundaeque [Note: 20 Hieronymi Ru biolae virtus in supremo vitae actu.] propterea mortis studio. Sed paulo explicatius Hieronymi Rubiolae natione Hispani, et olim Gandiae primo et quinquagesimo huius seculi anno in Societatem adsciti referenda mors est: quam vitae optimae consentaneam Rector Senis obiuit duodecimo Kalendas Septembris. Quo die transfiguratio Domini anniuersarijs celebratur sacris (quod ipse mysterium peculiari quadam semper pietate coluerat) dum rem diuinam facit, maiore solito coelestium deliciarum repletus gustu, appropinquare tabernaculi sui depositionem intellexit: idque multis deinde, quâ consueuerat, comitate (nihil enim suauius illo) praedixit. Itaque postridie, cum iam morbo tentaretur, et familiariter instituto sermone cum Doctore, qui officij causâ visum venerat, diceret, sat certo se obitum suum celebrem interpretari varijs e sensibus, quos animo suo Deus offerebat; resedit in lectulo, ac longum produxit sermonem de felicitate eorum, qui religiosorum in coetu viuunt: paulatimque abreptus impetu, fixos in coelum oculos diu tenuit, identidem cadentibus lachrymis. Ex eo tempore nihil nisi de Deo voluit audire, vel de pio volumine, vel de sermone inuisentium. In Sancti Laurentij solennijs, cum diuinissimum sacramentum afferretur, quod ardentissime concupierat, et postularat, positis in medio cubiculo genibus, suauissime suscepit, cunctis mirantibus tantum virium in eo residuum, quem proximis diebus acuta febris, et continua grauissime macerarat. Eodem postmodum aeternitatis pignore, superante iam morbo, in viaticum praemunitus, cum sacro perungeretur oleo; Sacerdotem rogauit, vti clarâ, lentâque voce verba solennia exequeretur, ne se eâ fraudaret dulcedine, quam in salutaris mysterij vsurpatione percipiebat. Atque ad Patres, Fratresque, qui omnes submissi in genua circumstabant, post absolutam vnctionem, versus; vehementer eis obedientiam coecam, precandi studium, caritatem, et consensionem fraternam commendauit. Postque monitos vniuersos communiter, sua cuique singillatim commendauit munia. Adiecit deinde cupere se, antequam proficisceretur e vitâ, piorum virorum sodalitatem videre, quam ipse condiderat: atque vt ad se eodem die admitteretur, rogauit. Iusta postulatio visa.


page 332, image: s332

Boni sodales, qui id nihilo minus optabant, studiose conuenerunt: mistoque pietati moerore, cum circa lectulum flexis genibus constitissent; oculis in eos Pater, [Note: 21 Adhortatjo ad exteros Sodales.] quos iam aegre aperiebat, intentis: Deus, inquit, vos saluet, filij: En ego a vobis recedo: recedite item vos a vitijs. Nolite in viâ Christi lassescere. Cauete in Sacramentorum frequentatione intepescatis. Et quoniam nostis perfidiosum seculum esse; ne ei credite. Huius vitae res, ventus sunt, sumus sunt, vmbra sunt: me videte, qui mox non ero. Quanquam equidem laetus ad Dominum meum vado: neque hanc spem valetudine, aut regno mutarim. Dum tempus habetis, prospicite animis vestris. Videte ne vos ipsi vobis illudatis. Inania sunt quaecumque sunt praeter pietatem: conseruate pacem: succidite cupiditatem: ad rem plus aequo attenti ne sitis. Illud ante omnia, per Christum IESVM, curate, vt malum pudorem, qui a benefactis retardat, penitus exuatis: vt Christiani estis, ita audacter Christum confitentes coram hominibus, consessurum vos postea coram Angelis Dei. Hoc a me monumentum habetis mei: huc oculos, huc spes, et curas vestras intendite: Deusque Pater, cum Filio, et Sancto Spiritu ijs donis, quae maxime ad gloriam ipsius, et salutem vestrarum animarum expeti possunt, vos augeat: vosque vicissim supremo hoc in discrimine vestris precibus mihi adeste. His verbis optimi viri in vberrimas soluti lacrymas, aegre potuerunt ab amantissimi Patris conspectu diuelli. His dimissis, postridie se dixit velle scholarum discipulos salutare; ac, tametsi medici non confidebant eo vsque superfuturum; [Note: 22 Et ad exteros scholasticos.] praesensio tamen verior ipsius fuit. Superioris classis adolescentibus mane aduocatis, quos adhortatus est super omnia, vt improborum consuetudinem declinarent: seque et nobiles, et Christianos meminissent. Post meridiem inferioris classis pueros acciri iussit. Dumque illi aduocantur, ab infirmorum Prefecto impetrauit, vt prope altare, quod in cubiculo erat, stratâ in solo culcitrâ, in eam se se deponeret; circa quam pueris numero amplius septuaginta iussis in orbem fundi, et duabus in altari caudelis accendi, ipsemet praeiuit, Salue Regina: ilioque innocentium, quasi Angelorum choro sequente, totam salutationem miro cum gaudio absoluit. Tum eos quoque, vt pudorem, pietatem, modestiam colerent: vt obtemperarent Superioribus, aliasque virtutes sequerentur, admonuit; eo sensu, vt domesticorum quidam, earumpentibus nimio impetu lachrymis, subduxerint se se. Obscurâ iam nocte accersiuit Sacerdotem, ex quo supremam vnctionem exceperat: et tanquam negotium alienum ageretur: Pater, inquit, quando tu coepisti, prosequere suprema mecum officia, atque animam meam solennibus Deo precibus commenda. Aderant cuncti Fratres deiecti in genua: ad singulas preces moribunde respondebat, Domini in Cruce pendentis effigiem assidue manibus ante ora tenens. Vbi ad dimidium ferme precationum ventum est; sat est, inquit, in praesentiâ: reliqua suo tempore exequemur: et ad Crucifixum versus, suauissime alloquens, suamque vilitatem, prauitatemque, et ipsius maiestatem, et bonitatem comparans, totus prae pietatis feruore colliquescens, identidem sacros pedes, et manus, et latus, osculabatur, et circumstantibus osculandum praebebat, Huiuscemodi in colloquijs, et affectibus sanctis vsque ad vesperam diei posteri superfuit: tum iusso Sacerdote intermissam repetere sui ad Deum commendationem; spiritum quietissime exhalauit, gratissimo suarum odore virtutum perfusa relinquens omnia: quae cum per omnem eluxissent aetatem; sexdecim postremis, quibus aegrotauit, diebus, vt in deficiente lumine euenit, clarissime micuerunt. Et magnarum laudum certa capi documenta ex rebus exiguis licet. Laxiores indusij maniae (vt euenit) ad cubitum collectae [Note: 23 Disciplinae custodia.] prope iam moribundo summa nudarant brachia: quod cum vidisset, operiri iussit, quoniam sancta obedientia sic iuberet: et quodam ex circumstantibus Sacerdote subijciente, tantam seueritatem non exigi eo tempore; nullum esse tempus respondit interpretandi lege, vbi seruari possent. Et leges opinor intelligebat, quas de vestitu decenti, deque modestiâ habemus. Nihil vnquam in toto morbi cursu poposcit: sique iuberetur proferre, numquid vellet; plura sibi aiebat, quam meritus, dignusque esset, vltro praeberi. Interrogatus aliquando quamobrem


page 333, image: s333

moestior videretur: Non bene me nostis (inquit) vereor equidem, si forte quid recte feci, ne velit id in hac vita Deus remunerari: ita gaudijs animum meum complet. Cum sanguinem Medici iussu misisset; sanguinem illum Deo obtulit: et hoc assidue faciebat, vt dolores omnes, quibus premebatur, angoresque Diuinae Maiestati dedicaret. Libenter ad abluendum os, et gargarizandum vtebatur aceto, in memoriam aceti Christo Domino in Cruce porrecti. Aiebat nunquam tam vegetos sibi fuisse ad diuina sensus; quam habebat collabente iam corpore: nec tam bene vnquam antea diuinam Scripturam, tantoque cum gustu intellexisse. Simul decubuit, oblitus omnino se Rectorem, in potestate omnium obsequentissime fuit. Magnus Ciuium numerus, et copiosa vis lachrymarum funus [Note: 24 Fiducia in Deo] cohonestauit. Collegium ipse primus fundauerat, summisque in angustijs rei domesticae, diffidentibus Patribus sustineri posse, cum ob bellum recens Ciuitas exinanita esset, deque remouendo cogitantibus, ipse obstiterat, et sustinuerat multos annos alacritate incredibili. Tantum ab errore, ac desperatione aberat hominum, qui difficultatibus interdum pressi, per euersionem negotij totius, ad liberandos se curâ grassantur: quodque vel imbecillitatis eorum, vel temporis vitium est, inexpugnabili tribuentes necessitati, praeclara coepta alioqui aeternanda corrumpunt. Ab ortu Collegij ad annum salutis humanae millesimum quingentesimum sexagesimum octauum Rector Senis versatus, ad Florentinum Collegium regendum tranflatus est: pauloque plus biennio inibi moratum Romam acciuere, eius virtute, atque industriâ in sanctâ Vrbe vsuri. Sed breui Serias votis omnium, et vocibus expetitus hoc anno redierat. Vir fiduciae in Deo praecipuae, et quiete animi, ac laetitiâ in summâ paupertate admirandus: qui tantum cum ferret onus; non modo nunquam molestus Praeposito Generali, aut cuipiam [Note: 25 Amor paupertatis, quam sororem suam vocabat.] Superiorum expostulationibus fuit, neque vt solicitudine eâ se liberarent petiuit; sed ipsorummet solicitudinem suâ patientiâ subleuabat. Quin adeo, aiebat, idcirco se non conqueri, quod paupertatem sibi sororem adoptasset, et fiduciâ diuinâ recrearetur. Itaque inter sanctissimas hasce sorores duas non poterat non securus quiescere. Multa narrantur prouidentiae diuinae exhibita illi pignora. Interrogatus qua arte efficeret, vt nihil habenti Collegio nihil deesset; vrbane vt solebat respondit: Quo propius inopia est, eo [reading uncertain: page damaged] nos magis satagimus litanias multiplicando. [Note: 26 Ab inimico eleemosinam petit, et impetrat.] Ferunt etiam cum ne ad cibum quidem suppeteret quicquam domi, post effusas ad Deum preces, ad hominem satis opulentum, verum ab Societate alienum adijsse, et rogasse, vt nummos aureos quinquaginta ex Dei amore donaret: qui cum miraretur, diceretque: Num ignoras me vobis inimicum? Re spondisse, propterea se ad eum venisse, quod Iperaret benigne facturum etiam inimicis. Qua ingenuitate, ac submissione fractum ilium, quicquid petebatur protulisse, addito vt imposterum fidenter accederet: vbi facultas adesset, opem laturum. Profecto hoc fuit mel de petrâ, atque oleum de durissimo saxo elicere. Quae serui Dei, si nossent ingenuâ submissione, verâque vti modestiâ; crebrius renouarent miracula. Per autumnum Nouellariae in Prouinciâ Longobardiae Domus Probationis: per aestatem Calataieronae Collegium in Siciliâ institutum est. [Note: 27 Nouellariae domus probatinnis conditur a Camillo Gonzaga.] Camillus Gonzaga Nouellariae Comes, magnâ aetatis parte in militaribus studijs sub Carolo Quinto, et Philippo Rege eius filio exactâ; quod reliquum erat, sibi, Deoque victurus, celebritate dumtaxat Societatis, et hortatu coniugis motus, ei exaedificare domicilium cum templo, et reditibus ornare statuit Nouellariae, ad suam, et popularium suorum pietatem fouendam. Est Nouellaria, quam et Nuuolanam, alij Nugolariam vocant, Oppidum nec magnum, nec coeli persalubris in Galliâ Cisalpinâ haud Mutinâ procul: tamen cum tantopere Domus ad instituendos Tyrones Borgia exoptaret, tamque liberaliter comes omnia, eiusque vxor Barbara Borromaea deferrent, et Sanctus Cardinalis Borromaeus interpositus petitor instaret; admissa conditio est anni superioris Augusto mense. Hoc autem anno rebus mediocriter iam comparatis, Kalendis ipsis Nouembribus incoli est caeptadomus. Ad demerenda Caelitum patrocinia (Haec enim auspicatissima Christianis exordia) de industriâ Comes possessioni ineundae destinauerat


page 334, image: s334

diem sanctis omnibus dedicatum. Ceremoniâ non magnâ, sed piâ res gesta est. Interfuit Leonettus Prouincialis, alijque Patrum, qui pridie recepti dominorum in villâ circiter mille passus ab oppido, vbi diluxit, praeeuntibus cum Cruce duodecim pueris, quos Comes ex pietate sub nomine humilitatis alebat, ipso Comite, et Barbarâ coniuge, et popularium multis sequentibus, supplicantium ritu processerunt, psalmos, et litanias simplici modo canentes. Vbi ventum ad sacram aedem, hymno, Te Deum laudamus, decantato; Prouincialis templum, ac domum omnem aspersit aquâ lustrali, fecit sacrum, Christi Domini Sacrosanctum corpus comitibus, et familiarium haud paucis diuisit, tempori, ac loco aptum sermonem habuit: postque meridiem vesperae psalmi pari simplicitate cantati. Vniuersa familia abincunabulis vndeuiginti fuere. Tyrones numero quatuordecim [Note: 28 Primus Rector et Magister No uitiorum Pater Antonius Valentinus.] translati Venetijs. Rector primus, idemque Nouitiorum Magister Antonius Valentinus, qui eodem loco complures annos ad exitum vsque vitae, magnam in opinione sanctitatis, rebusque magnis toto circa illo tractu gestis permansit. Pauci dies abierant, cum ad se vocatum Camillus, et Barbara in secretum conclaue vno ore sic alloquuntur. Nobis, Pater, exequi verbis non est quantum animo [Note: 29 Camilli Gonzagae fundatoris pietas.] gaudij fructum ex operis huius auspicijs capiamus. Ceterum simul intelligimus, quam gratos esse Deo nos deceat, et auxilijs vti, quae ministrauit. Proinde en tibi Nouitiorum par. Indigni quidem, qui tuis, hoc est Angelorum illi choro adnumeremur, sumus: verumtamen, vt famulatu Dei rudes omnino, et Nouitij sumus; ita voluntate parendi tuos puta. Ambos suscipe, rege animas nostras: pasce vel micis, quae cadunt e mensâ filiorum tuorum. Vides captum nostrum, precandi aliquam, meditandique accommodatam viam praescribe. Conabimur, Deo propitio, fructum tibi non poenitendum fideli obsequio procreare. Nequaquam desuit iustis optatis Rector: neque illis maior ad incipiendum alacritas, quam ad pergendum constantia, ad proficiendum attentio fuit. Comes Camillus exercitatione spiritus diligenter excultus, cunctâque per homologesim ad eam [Note: 30 Barbarae Borromaeaeeius eo niugis feruor.] diem retextâ vitâ, magnae virtutis solida fundamenta iecit. Sed Barbara ad summa quaeque concitatissime ferri: volare magis, quam currere. Totâ vi ingenij, totâ prudentiae indole (quae eximia erant) quantoque impetu antea inania seculi, iam submissionem, iam simplicitatem, pietatem, Crucem ardere, sectari, complecti: non dedignari puerorum, quos diximus, inopum, quibus fecerant ab Humilitate nomen, foeda capita suis lauare manibus: ijsdem, et egentium alijs interulas, tibialia, ac vestimenta alia caedere ipsamet, et consuere. Eadem sacris diebus adire institutam a Patribus catechesim, et populares puellas in populi conspectu patienter, et suauiter edocere: illuc vero incumbere, vt vitia cuiusuis generis ex Oppido, sed super omnia impia in Deum verba, quae merito vehementissime detestabatur, exterminaret: si qua esset famae inquinatioris faemina, vigilanter accire, mirâque sapientiâ castigare; vt vnâ eius verecundiâ non paucarum libidines frenarentur. Consessarium, quasi Christi Domini sequestrem, et interpretem venerari. Nullam eius ab ore pati vocem in irritum cadere: quod vel inde [Note: 31 Genus orandi per modum emendicationis.] perspectum est. Laudarat initio Pater precandi genus a Ioanne Gersone traditum, quod spiritualem mendicitatem vocat: interiectisque mensibus multis, cum idem rursus per obliuionem, quasi nouum proponeret, illa subiecit: Iam diu, Pater, est, cum id me docuisti. Ex eoque die diebus singulis hâc ego mendicatione per vuius horae spatium vtor. Sisto enim me, velut inopem, ac mendicam coram Virgine Deiparâ, et throno gratiae gloriosâ Dei Humanitate, Tum singulos obiens Angelorum choros, aliquid ex vnoquoque stipis rogo. Inde veteris testamenti, deincepsque noui Beatos generatim ad Virgines vsque precata, tandem in affixo Cruci Christo IESV consisto: me, meaque cara, et honesta omnia in eius plagis vitalibus, et diuino corde reponens, ac dedicans. Deique benignitate, et Sanctorum patrocinio non infructuosam sum experta mendicationem. Denique licebat augurari celeriter adeo vectam metâ, palmâque ocyus potituram. Anno insequenti Nono Kalendas Sextiles ingenti suo gaudio, parique superstitum motu potita est. Proxima fini religiosissime multa, sapientissimeque


page 335, image: s335

[Note: 32 Mors Barbarae Borromaeae.] fecit, ac dixit. Cupiebat omnes adesse seculi amatores, vt in se, velut in speculo, hominis inane contemplarentur. Susceptisque ex Patre Valentino, quem abesse nunquam sinebat, tribus postremis sacramentis; familiarem sibi illam piae mendicationis exercitationem, praeeunte eodem, repetens, vbi ad Domini plagas venit: Pater, inquit, hîc consistamus; hîc locus meus est: hîc esse aptum mihi, bonumque est. Tum voces, tum gemitus ad illa vitae diuinae ostia ardentissime [Note: 33 Eiusdem in Societatem amor.] ingeminans, orauit, adorauitque, donec vox morientem defecit. Societatem supramodum amabat, et obtrectatorum linguis eam sibi fieri cariorem dicebat iam tum ex eo tempore; cum quondam Mediolani per os Energumenae Diabolum audiuerat in eam contumeliosissime inuehentem. In aduentu Tyronum recentium laetitiam animi dulcibus interdum lacrymis depromebat, exultans, atque triumphans, quod ad Christi Domini obsequia lectissimi quique, et florentissimi conuolarent. Aduocabat ad se peramanter: ac studiose rogitans, quid quemque potissimum commouisset; responsa eliciebat, vnde magis, magisque ad Dei laudes excitaretur. Et celebrabat promptam adolescentuli, scitamque pietatem, qui primum verbo Dei se compulsum respondit: deinde quaerenti verbum Dei vbi inuenisset; in sacris literis subiecit: postea instanti quid sacrarum ipse literarum illâ nosset aetate; minime obscuras esse in eâ parte, si quis audire vellet, adiecit: ad extremum interrogatus, quî potuisset mundum deserere [Note: 34 Mundus speciosus sed vitiosus.] tam speciosum, ac pulchrum; speciosus est, inquit, sed vitiosus: pulcher, sed putris. Persuaserat ipsa viro, domum vt illam moliretur: ipsa ad templi cultum, et supellectilem sacram, cum alia, tum de sponsalibus ornamentis suis multacontulit. Denique et annuum domui vectigal ducenûm nummûm legauit. Eidem, quae postea perfecit Comes, debentur. Nam piâ cohortatione moribundae commotus, menstruo sacramentorum vsu in hebdomadarium, sicut ipsa tenuerat, commutato, per annos quinque, et viginti perseuerauit, non solum de Nouellariensi domo, quam luculenter instruxit, et magno sumptu aedificauit; sed de cunctâ Societate plurimum meritus, vt documento est vel illa proxime morituri benignitas: cum cognito multos e Galliâ sub id tempus eiectos, in sexennium denis eorum impensas legauit. Sed de viri praestanti virtute tum erit vberius memorandum.

[Note: 35 Calataieronem. se Collegium conditur.] Calataierona vrbs in Siciliâ mediterraneâ est ad Pachynum promontorium vergens, in Syracusanâ dioecesi loco edito, ac saluberrimo sita: tum opulenta ipsa, et nobilis, et familiarum amplius millibus tribus frequens: tum vndique vrbibus cincta, et oppidis, in quae liceat euangelicos identidem excursus facere. Qua cognitâ loci opportunitate, ipse fertur Sanctus Pater Ignatius expetiuisse Calataieronae Collegium: sed res non nisi ab hinc biennio exitum habuit. Tum Ciuitas Principe Buterae, et Marchione Piscariae, qui Siciliam pro Rege temperabat, gratiâ, et auctoritate adnitentibus, Collegium instituere vectigalibus ex publico collatis induxit animum. Submissis inde, qui necessaria prouiderent, hoc demum anno sub initium Augusti, praeclaris exordijs, magno ciuium concursu, et plausu literariae scholae peruulgatae tres, numerusque Collegij vsque ad [Note: 36 Iosephus Fabritius primus Rector eius Collegij.] vnum et viginti incolas expletus. Praefuit omnium primus Iosephus Fabritius, quem pro suâ mirâ lenitate, candidissimâque prudentiâ, et sanctâ facundiâ certatim ciues carum, ac venerandum habebant. Statin sacramentorum, itemque concionum, ac coelestis doctrinae crebrior vsus inductus: et alia pietati quaesita incrementa salutaribus monitis, et exemplis. Maxime probauit Ciuitas, vt officium sibi nouum, saepius ab Collegis ostiatim mendicata vinctis inopibus adiumenta. Interim Collegiorum veterum nullum habuit latiorem hoc anno, [Note: 37 Mamertini Coi legij praeclar labores.] quam Mamertinum explicandae campum industriae. Amplam suggerebat materiam nouus Pastor Ioannes Rethana, qui quantum sui gregis amabat vtilitates; tantum Societatis fidei, solertiaeque tribuens, vtrisque plurimum commodabat. Ergo vt inde fieret initium, quod omnium est frugum bonarum semen, nunquam ante catechesis accuratius administrata est. Appetente magno ieiunio, nihil temporis, quanquam primo quosdam terrebat, impediente


page 336, image: s336

licentiâ inchoatum opus. Prodibant e Collegio sacris diebus viceni, eoque plures in alias alij regiones vrbis, suum quique prae se e scholasticis pueris chorum agentes. Horum vocibus carmina prima legis aeternae canentium calles eodem tempore omnes personabant. Aggregabantur obuij quique agminibus, non pueri modo, sed aetatis cuiusuis, ac sexus. Inde sacras in aedes tum principem (vnde nunquam Archiepiscopus aberat) tum Collegij, tum alias, prout se se offerrent, cateruatim inductis necessaria saluti tradebantur, haud sine essicacibus hortamentis. Tota res magnum in modum (et nescias vtrum disciplinâ rudium magis, an peritorum in citamento) profecit. Iam illud, et e tranquillitate omnium, et praesenti salute plurimorum fuit. Grassatorum exulum magna, potensque manus regnum grauiter insestabant. Et horum animas, et communem calamitatem miserati Patres, cum Praeside Regni post obitum Proregis [Note: 38 Tres praecipui Proreges hoc anno in Nostrorum finu moriuntur.] egerunt. (Nam hoc anno euentu notabili, et Mediolani Gubernator Dux Alburquercius, et Neapolis Prorex Dux Alcalaae, et Prorex Siciliae Marchio Piscariae, hoc est summa omnia Hispanici per has oras im perij capita occubuere: et omnes in Patrum nostrorum sinu: cum quidem Prorex Neapolitanus nunquam ad confessiones ante adhibitos ad supremam vltro vocasset) Cum Praeside ergo actum est, vt ediceret, qui exulum in classem contra Turcas abijssent, per bimensem post reditum, quo tempore prospicere sibi possent, inuiolatos futuros. Quam conditionem cum omnes accepissent, nonnullisque in conflictu mortuis, ad centum redijssent; vltro significarunt Patribus, consilium sibi non esse ad latrocinium vltra redire: sequuturos in classe militiam, si Imperatori placeret. Austriacus appellatus deberi veniam, et in praemium nauatae operae ratus, volens concessit: ita magno leuata malo Insula est. Sed praecipuam laborum materiam christiana praebuit foederatorum Principum classis, [Note: 39 Classiarijs adiu menta pietatis praebita.] quae in portum Mamertinum conuenit. Appulerunt e primis Venetorum triremes multarum nationum milite, non Italis modo, sed Dalmatis, Cretensibus, Epirotis, alijsque Graecis refertae. Cumque consistendi in portu iam diu potestate caruissent, permultos vehebant aliquot annis in expiatos. Aderat Pater Marius Beringucius in Praetoriâ Augustini Barbadici, qui caritate suâ plerosque nobilium ad confessionem pellexit: et partim ipse, partim alij Patrum audiuerunt. Ad gregarium porro militem, et nauticam expiandam turbam ratio talis instituta. In singulas triremes bini e Collegio missi vniuersam multitudinem ad dolorem peccatorum, sinceramque confessionem incitabant, instruebantque, propositâ liberali in dulgentiâ, quam paulo ante Pontifex iobelaei formulâ promulgarat. Tum persuasum Trierarchis, vti remiges sinerent in Collegij templum deduci, vbi quietius, celerius, et religiosius audiren tur. Ergo separatim singularum nauium remiges sub custodiâ instructo agmine ducebantur. Ibi Sacerdotes plures decem excipiebant, totidemque non Sacerdotes. Hi primum ad confessionem repoliebant: deinde confessos ad cceleste conuiuium praeparabant. Ita permultis non magno tempore expiatis proximo die Dominico, partim in Collegij templo, partim in alijs propter mare, sacramentorum maximum erogatum, immortalitatis pignus, ac nutrimentum. Minime praetermissae Pontificiae triremes: sed in his propria Capuccinorum administratio fecerat, aliena auxilia vt minus necessaria essent. Curarum plurimum in Regis Catholici classem collatum. Rerum praefectura diuinarum in eâ penes Hieronymum Manricium erat: quam ita deferente Rege susceperat; vt Societatis auxilia prius vellet sibi promitti: vnde factum, vt Regis postulatu Pontifex Patres, quos supra memorauimus, destinarit. Is non modo Sociorum vtebatur industriâ, sed et Sacerdotum ceterorum, qui sponte operam in classem deferrent, neminem, nisi quem illi probassent recipiebat. Instante iam profectione nouum Pontifex ipsi proprie classi iobelaeum largitus, omnia nouo ardore succendit. Rursus omnes, et primi quique summâ pietate curarunt confessione animos, et pane viuo roborauerunt. Pater Christophorus Rodericius regiam Quadriremem, volente Ioanne Austriaco, ne quid resideret, quod retardare fauorem coelestem,


page 337, image: s337

atque victoriam posset, ita perpurgauit; vt reliquum nullum factum sit, ne vilissimarum quidem operarum inexpiatum caput. Tum cohortatione accommodatâ, et munimento salutis sic inflammauit; vt nemo vel remigum vinctorum non maxime ad patrandam victoriam, vel subeundam pro religione beatam mortem animatus iret. Idem ab Ioanne Montoiâ in Neapolitanâ Praetoriâ factitatum. Certatim in suas quisque triremes plerique Trierarcharum Sacerdotem e Societate vocabant. In regiam Rodericio conscendendum fuit, quamuis ad operam liberius deriuandam in plures minus ipse nobilem praeoptaret. Ioannem Montoiam secum Aluarus Bazanus Marchio Sanctae Crucis Neapolitanarum Praefectus triremium duxit. Alij alijs conscensis, inde ad alias, vt ferebat vsus, transiliebant. Nonis Octobris ad Echinadas Insulas Christiana classis, et Turcica concurrerunt: quo in conflictu maxima illa post hominum memoriam, [Note: 40 Patrum in pugna nauali labores.] virtute militum, ducumque, sed praecipue (quod clarissimis intellectum est documentis) pugnante pro suis Numine, de crudelissimis, im purissimisque hostibus est parta victoria. Sub ipsum certamen Patres strenue audiendis compendio confessionibus, confirmandis militibus, adhortan disque vt fortiter, nec nisi rectâ mente pro diuino cultu certarent. Mox ipsâ in pugnâ praelato Crucifixo, incitandis, adurgendisque pugnantibus constantissime operam posuerunt: vbi Montoiam narrant ita fidenti animo, constantique, ac sereno vultu pollicentem victoriam institisse, vt vltra hominem videretur. Iam coeptâ victoria, ad iuuandos morientes, curandos saucios vertere curam eâ caritate, vt ne ipsis quidem Turcarum moribundis, vulneribusue male multatis denegarent obsequia humanitatis: quorum nonnulli recepto baptismo morientes vitae sunt [Note: 41 P. Marius Beringucius strenue se gerit.] geniti immortali, salute in exitio repertâ. Pater Marius Beringucius dum religiosâ animi firmitate ipso in impetu, ac tempestate certaminis incitat pugnatores: et quamuis hinc, atque hinc multi caderent, ipso quoque Augustino Barbadico summo Venetae classis Procuratore, cum quo ibat, ante eius pedes ex vulnere, vnde mox obijt collapso, perstat intrepidus, vulnus ipse quoque excepit in genu: comes autem eius Nicolaus Sorbulus dum victrix classis redit, morbo in Phariâ insulâ occubuit, etiamnum sanctae militiae tyro, sed virtutis maturus. Eodem tempore Messanae plurimum exhaustum laborum est, tum in continuis habendis, regendisque precationibus, et supplicationibus quoque ordinandis, tum in curandis, qui relicti suerant aegrotis militibus, inter quos in gens suit numerus Germanorum, nec pauci Hispani. Quod geminarunt negotium, [Note: 42 Iacobi Suarij Rectoris Messanae, et Domenecci Visitatoris Prouinciae officia caritatis.] cum victrice classe reuecti aegri, saucijque. His in officijs Rectoris Collegij Iacobi Suarij plurimum curae euigilarunt. Sed super omnes Visitatoris Prouinciae, moxque Prouincialis Domenecci indefatigabilis desudauit caritas. Cui cum par calamitati pietas, pietati solertia, solertiae efficacitas, hisque omnibus auctoritas compar suppeteret, nimirum agendo per se, ad hortando, incitandoque, atque edocendo, quorum maxime ea partium erant, vnus habebat plurimorum momentum. Auctore, et exactore illo, Archiepiscopo maxime adiuuante, qui et comitem, seu ducem se praebuit in emendicandis per diuitum domos hinc linteis, inde culcitris, aliunde alio instrumento; receptacula aegrorum, oppletis iam veteribus, aliquot instituta. Domeneccus idem cum Austriaco egit, vt in bello desideratis supremi exequiarum honores (quod apparate toto [Note: 43 Pater Ludouicus Gagliardus Seminarij Rector orationem habet ad Pontificem.] factum regno est) haberentur. Ceterum et Pontifex Sanctus Romae, cum victoriam Deo gratularetur, Latinâ eam oratione inter sacra praesente se deco randi munus nominatim Patri Ludouico Gagliardo tum Seminarij Rectori mandauit. Institit quoque vt in Siciliam Germanice periti aliqui mitterentur ad solatia militum Germanorum, qui summas inter calamitates neminem habebant, quî cum siue animorum, siue corporum communicare dolores possent. [Note: 44 Iodocus Carcinerus et Antonius Vinkius Germanicos milites aegrotos iuuant.] Missique exitu anni ex copiâ, quae ad manus fuit, Sacerdos, et adiutor, Iodo cus Carcinerus, et Antonius Vinkius, mirum quantum ad vtraque leuanda miserorum incommoda valuerunt per summas aerumnas suas, inter quas etiam Vinkio mori contigit. Eiusdem Beatissimi Patris iussu Prouincialis Austriae


page 338, image: s338

[Note: 45 Prouincialis Magius in Poloniam a Pontifice mittitur.] Laurentius Magius hoc quoque anno adulto vere Poloniam reuisit. Ferebat fama Sigismundum Regem de dimittendâ ob sterilitatem coniuge (ea Caesaris Maximiliani soror erat) ducendâque alterâ agitare: quod in tam eminenti per sonâ exemplum erat toti Christiano orbi offensioni magnae futurum. Ergo vigil Pastor non modo ad bestiarum vim ab Sancto Christi grege, sed morborum quoque luem arcendam intentus; tum datis ad Regem, et ad suum Internuntium literis, tum destinato eam ob causam Laurentio, cuius nouerat auctoritatem multum ad Regem valere, tanto flagitio ire obuiam maturauit. Simul primum literas, et mandata Pontificis Magius accepit, quanquam Melchior Bilia apud Caesarem Internuntius, ex quo plura iubebatur cognoscere, iam diem suum obierat, et profectio in tempus inciderat Prouinciae perincommodum; raptim absoluto, quem habebat. Prouinciali conuentu, dedit sese in viam. Et ille quidem expeditae obedientiae fructum non amisit: causam tamen Vincentij Portici apud Regem Internuntij egregia fides, et adiuncta prudentiae animi magnitudo [Note: 46 Posnaniensis Collegij exordium.] eo loci perduxerat, vt minus necessariam ratus sit operam suam. Tum ex occasione Posnaniam ad ponenda Collegij fundamenta perrexit. Iam habebat in Poloniae Regno tria Societas Collegia diuersis in Prouincijs: Bransbergense in Prussiâ, Pultouiense in Masouiâ, Vilnense in Lithuaniâ. His additum hoc anno quartum Posuaniae in Occidentali Poloniâ, quam maiorem vocant: cuius ipsa Posnania est caput, vrbs haud Silesiâ procul, magnitudine inter medias, amoenitate situs in primis, Varta amne pluribus alueis partim naturâ partim arte muros subterfluente: aedificijs non inelegans, elegantium ferax ingeniorum. Debebatur ei proprio quodam nomine Collegium: tum propter singularem, quâ postulabat, humanitatem: tum propter insignes viros Stanislaum Varseuitium, Stanislaum, ac Benedictum Herbestos, Stanislaum Grodicium, [Note: 47 Adamus Konarscius Epis copus Collegij fundator.] aliosque, quos ipsa Societati dederat. Adamus Konarscius a Cobelino sa crorum vrbis Antistes fundauit, cum quo superioris anni exitu Varsauiae conuentum supra est demonstratum. Pater Magius binos Sacerdotes Iacobum VViecum Vangrouitium, et Simonem Visocium, totidemque non Sacerdotes ducens extremo Iunio Posnaniam venit. Recepti sunt magnâ bonorum gratulatione, Senatus praesertim, qui statim gratulatores misit, et Canonicorum, qui cum populum pro concione ad gratias Deo agendas inuitassent, secundum concionem Sanctorum Ambrosij, et Augustini hymnum solenni ceremoniâ, accinentibus festo sono campanis, concinuerunt. Initio, quod Episcopus rursus ab suo Rege in Germaniam et Italiam Legatus aberat, et Sacerdotes aedis Sancti Stanislai, quae destinata Collegio fuerat, demigrare cunctabantur; in Episcopi aedibus habitarunt. Paulo post tradita est domus cum adiuncto Sanctae Gertrudis sacello: et alia, quae Senatus iam pridem perbenigne decrerat: ac reliqua deinceps omnia, postquam Episcopus adfuit, composita, atque constabilita. Quo loco, secundum Antistitem, in beneficijs et benignitate multorum, ante omnes prodenda literis perpetua, atque pro facultatum modo immensa beneficentia Vrsulae Michelani ciuis Posnaniensis viduae. Illa quicquid inter primas difficultates mendicitati Patrum, quicquid ad nudas tegendas aras, ad sacrificales amictus, et alios cuiusuismodi vsus necesse fuit, vltro suggessit. Denique merito Collegij parens habetur, id insuper commerita felicitatis; vt Hieremiam filiam maternae huius pietatis aemulam, ac velut heredem haberet. Magnum incussit terrorem Haereticis hic Posnaniam Iesuitarum aduentus. Itaque id in [Note: 48 Societas etiam a Palatino haeretico laudatur.] primis adnituntur, vt coepti operis disturbent exordia. Palatinus erat Lucas Gorca, homo extra haeresim (vti superiori volumine indicatum est) minime malus, sed haereticarum partium adeo studiosus, vt nimio etiam studio suis obsuerit. Dum enim haereticum Ministrum adhortatur ad vitam componendam, quo posset non industriâ solum, verum etiam auctoritate sustinere Iesuitarum impetus: ac leuiter increpat, ipsorum iubens intueri Iesuitarum exemplum, quos angelicam asserebat vitam in terris ducere; Minister nec corrigere mores habens in animo, nec obiurgationem, tamque disparem comparationem ferens,


page 339, image: s339

pudore, irâque confusus Posnaniâ aufugit. Ceteri ergo Haeretici tanto magis in solicitudinem excitati, quanto clariorem videbant instare deliramentis suis perniciem; aliquot etiam orthodoxorum siue sponte (nam vbique sunt, qui vel prauitate ingenij, et quadam altercandi dulcedine, vel boni specie capti, coeptis quantumuis probabilibus aduersentur, sine Haereticorum instinctu) denique et e Sacerdotibus, quos demigrare oportebat, nonnulli graue certamen mouerunt: quod tamen nonnisi ad Episcopi, et Senatus, et ceterorum ordinum constantiam, atque erga Collegium caritatem intendendam, atque insigniendam [Note: 49 Primitiae fructuum Posoaniensis Collegij.] valuit. Et talia parillud egregium Sacerdotum Vuiecus, et Visocius, instar generosorum seminum, edebant prouentus futuri pignora, vt incenderet vulgo auiditatem plenae messis primitiarum gustus. Confessiones, cathecheses, custodiae publicae, receptacula aegrotorum, et inopum, deductio ad patibulum damnatorum, et id genus operosiora munera curae Visocio erant. Polonice verterant summam Christianae doctrinae a Patre Ledesma collectam: eam memoriter, et cum cantu, vno praeeunte, pueri pronunciabant. Quae res, vt noua, et maxime accommodata ingenio populi, magno pietatis bono celebrari coepta. Addebat Visocius explicationem quoque grauiorem Romani ad Parochos [Note: 50 Stanislai Vuieci lucubrationes.] Cathechismi: Vuiecus Collegij in fantiam, et incrementa curabat: sed prima, eius occupationum erant sacrae conciones, quas habebat, scribebatque. Erat homini vernaculae orationis admodum apta, et acris, et plena dignitatis copia. Itaque Posnanienses, cum anno superiore degustassent; iucundissime, et confertim audiebant. Ceterum, quia non erat scriptione minor, quam actione: et res non cominus modo, sed et eminus gerenda erat; cum tantum sit momentum in libris bonis siue ad pietatem alendam, siue ad repellendam im pietatem; Patribus placuit hoc etiam telum in Poloniâ, vt in ceteris fiebat Prouincijs, expediri: et negotium ipsi datum Vuieco est. Vulgarant librum Haeretici, cui Confessio Sendomiriensis nomen fecerant: iudicium de eâ consessione (sic enim opusculum nominauit) scripsit Vuiecus vrgente Internuntio Portico, qui editum sumptibus suis volumen inter Proceres sparsit. Id primum nostrorum operum Sarmatice prodijt. Sub idem tempus libellus de Imitatione Christi, et alij eâdem linguâ vulgati. Verum quia explicationes, et cohortationes in Euangelia, quae Dominicis, et alijs festis diebus leguntur in sacrificio, postillarum nomine Haeretici consarcinarant plane pestilentes, et manibus omnium, praesertim Parochorum, summâ cum pernicie terebantur; optimum visum est postillam salutarem suggeri, quae nocentes excluderet. Ergo id quoque opus magnâ expectatione moliebatur Vuiecus, et mox magnâ felicitate perfecit: deinde alia, atque alia adiecit opera preclarissimi vsus. Interim permulti ab Sectis tum concionibus, tum explicatione catechismi veritatem edocti, ad Catholicos remigrabant. Inter quos sacerdos, qui magno cum religionis detrimento non multo ante desciuerat: vnus item e Ciuitatis Iudicibus, et quidam antea religiosa sequutus signa, e superiore loco publice execrati haereses, in Catholicam religionem rite iurarunt. His Posnaniense Collegium generosis natum seminibus [Note: 51 Vilnensis Collegij incrementa.] in proceritatem dignam nobilitate, ac pietate Polonicâ adoleuit. Interim Vilnense maxima capiebat incrementa, obstantibus et ibi nequicquam Haereticis. Nam vbi maximum, atque pulcherrimum Sancti Ioannis Baptistae templum traditum illi viderunt; non modo indignari, sed et surere, et seditionem moliri, coeperunt. Verum mira Dei in Lituanos, atque in Societatem benignitas facillime cuncta pacauit. Feruebat diuinum opus. Varseuitium Polonice dicentem terna minimum, et quaterna millia auditorum celebrabant. Praeterea aliae Latine, et Italice, et Germanice ab alijs conciones habebantur. Magnus numerus ad religionem auitam reuocati, e Ruthenis potissimum, qui minime videbantur ab Regno Dei abesse: quin adeo incrementis Collegij gratulabantur, et optabant apud Patres homologeses, et synaxes obire. Sed nonnisi, qui prius errores posuissent admittebantur. Gestiebat successu Episcopus. Philosophicam scholam incoeptari Prouincialis Sunerius decrerat: eamque ob rem Sociorum


page 340, image: s340

manum per autumnum adduxit: sed incidit in tempus, cum pestilentiae lues gymnasium dissiparat. Patuit tum clarius Episcopi in Collegium solicita caritas. Sociorum tres secum abduxit in villam, tres et viginti in alteram item suam villam euocauit, habuitque vtrobique suis impeudijs paterne. Vndecim in vrbe manserunt: inter quo Varseuitius magno et praesentium exemplo, et absentium, cum Sacerdotibus duobus: quorum alter Lucas Crassouius dum pertinaci caritate confessiones omnium, quicumque se offerrent, excipit; inde lue, vt creditum est, afflatus, vitam pro salute ciuium fudit, sancto totius gentis Sarmaticae [Note: 52 Patris Lucae Crassouij obi. tus, et virtus.] auspicio. Is enim primus Polonorum dicitur in Societate admissus, idemque primus de gente eâdem inter nos Sacerdotum, ad Societatem coelestem, quod exitu tam nobili contigit, emigrauit. Venerat proximo Februario Vilnam functus peregrinatione Roxolanâ interpres, et rebus gerendis egregius adiutor Proprouinciali Sunerio. Concionibus pomeridianis operam Vilnae dabat, et confessionibus omni vacabat tempore. Infimam quoque discentium classem, ex Magistrorum penuriâ, regendam vltro sumpserat, et omnia haec tolerabat valetudine ita consumptâ; vt ab insanabili tabe proximo gradu abesse putaretur. Nimirum dulce erat, instar sacri cerei, in Dei obsequium ardendo totum, lucendoque consumi. Nec sane lenius quasi extingui, ac beatius potuit. Praegressâ enim per triduum leuiore febriculâ, quarto die magis adhuc leuatus videbatur: cum repente vis mali tota sub noctem ingruit. Id vbi sensit, nihil quicquam nec animo, nec ore commotus, accito Rectori Varseuitio de noxis confitetur: et professus nihil se dolere, quod proficiscendum ex his vitae miserijs esset; incendi solitum moribundis sacrum cereum postulat, simulque ante oculos sibi collocat imagunculas quasdam in Romano Collegio Domini Cruciatibus impressas. In eorum meditatione circiter horae quadrantem fixo obtutu, summâ attentione, cum suspirijs, ac gemitibus immoratus; ipsemet preces, quae commendandis Deo abeuntium animis recitantur, in sacerdotali codice reperit, tradiditque apposito sibi custodi positis humi genibus recitandas: quibus nec dum absolutis, cum idem ad singulas praesenti animo responderet; placidissime consumptus est. Pultouiense quoque Collegium lues eadem dissipauit: et quo die Vilnae Crassouium rapuerat (primus ac vigesimus Octobris fuit) Pultouiae [Note: 53 Matthiae Debinskij mors.] rapuit Matthiam Debinskium famularium operum administrum, Cuius mortem cum Rector Stanislaus Rozdrazouius nuntiasset, ita subscripsit: Totus Sanctus erat hic frater. Collegium, quod expetebatur in Russiâ, Praemisliaeque ponendum, conuenerat, vt Iaroslauiam transferretur, Sophia, quae id fundabat, expressit. Aiebat enim religione se impediri, ne populum suum alienis posthaberet.

Prouincialis Magius aestate mediâ reuersus iu Austriam, Viennensis Collegij [Note: 54 Graeciensis Collegij rudimenta.] rebus compositis, in Styriam excurrit, de Collegio Graecij constituendo cum. Archiduce Carolo transacturus. Vt in sequenti anno incolae mitterentur conuenit. Interim populo Graeciensi, Principibusque acceptissimus, prosperrimoque euentu, Stephanus Rimelius rem diuinam procurabat. Ardentem per se [Note: 55 Alberti Bauari Ducis de Societateiudicium.] religionis studio Carolum inflammauerat vehementius Bauariae Dux Albertus, cuius filiam Mariam cum hoc anno duxisset, id moniti genero socer sapiens sapienti dedit. Quod pertineret ad religionem, si conseruatam eam, ac restitutam vellet; non vnum Graecij, sed quam multa posset in suis Prouincijs Collegia Societatis excitaret. Hoc auxilio se pulcherrime vti. Dolendum omnino erat, cum tot vndique panderentur Euangelio portae, per inopiam operarum, praeclarissimas occasiones amitti. Namque sub idem tempus venerum ab Stephano Bathorio creato Transyluaniae Principe (Vaiuodam ipsi appellant) accuratae [Note: 56 Societas in Transyluania expetitur.] literae, quibus subsidia Societatis in eam Prouinciam postulabat: item ipse contestans in ijs maximam sibi restituendarum religionum fixam spem esse. Ex ordine minorum religiosus vir Albertus nomine, dum passim per Transyluaniam diuina ruunt, sustinuerat Sonlij, quod gentis Bathoreae hereditarium Castellum erat. Is iam et aetate, et valetudine sibi diffidens; ne cuncta secum pessum irent,


page 341, image: s341

Stephanum monuit, vt successorem mature quaereret. Ea Stephano, dum omnia circumspectat, et fortassis Alberti eiusdem monitu, prima fuit causa postulandae Societatis: quam principio, dum paulatim viam in vrbes aperiret, Sonlij collocaret. Magius collaudato ponderosâ epistolâ, cum graui cohortatione, pio Principis studio; curaturum se apud Societatis Praepositum respondit, vt, si qua ratione liceret, in tantâ paucitate operarum, eius postulationi iustissimae, et conatibus optimis ne deessent. Eodem tempore, et in Sueciam aperiebatur aditus. [Note: 57 Et in Sueciam accitur.] Regina Catharina Sigismundi Polonorum Regis soror, constantissimae virago pietatis, cum ad suum profectum, tum ad educandum religiose filium Sigsmundum (eum qui tertius hoc nomine regnum Poloniae nostrâ aetate obtinet) Sacerdotes de Societate duos postulabat. Auctoritatem Nuntij Portici, et Reginulae Poloniae sororis suae interposuit: et votorum demum compos est facta, quae tamen in praesens idoneorum inopiâ Patrum differre coegit. Ceterum dum tanta sacrorum penuria colonorum vrget; ecce tibi maxime insignis amittitur. [Note: 58 Adalberti Bausekij egregia virtus.] Viennae Adalbertus Bausekius Boemus, quam acerbo naturae, et rebus humanis, tam maturo virtuti, sibique obitu, quinto Nonas Maias cecidit. Eius exitu anni, quo Sanctus Ignatius terras reliquit, insigni miraculo vocatus ad Societatem, puero IESV in Sacrosauctâ Hostiâ viso, quemadmodum eo loco narratum est, consentaneam vocationi vitam egerat: vir mitis, innocens, candidissimâ animâ, humilitatis amabilissimae, paratissimae ad omnia obedientiae: ad haec doctus cum primis, publiceque in Academiâ Viennensi, temporeque eodem in Collegio nostro Theologiae interpres: im piger idem, nauusque diuinae vineae cultor: cuius in ore, ac vultu innocentiam animi, caritatemque erga Deum, et quoscumque honimum legeres. Quibus virtutibus ita domesticorum amores, ciuiumque rapuerat; vt aegro nullum omissum sit, certatim omnibus omnia conferentibus, diuinum, humanumque remedium: et fuerint, qui vota facerent, atque enixe Deum Dominum precarentur, vicarios se offerentes, vt detractos sibi, illi annos adijceret, ne munimentum id religioni alienissimo tempore demeretur. Quae spes vbi fesellit, quod reliquum erat, demortuo frequentiâ, dolore, lachrymis, ac lamentatione insigni iusta funebria persoluerunt. [Note: 59 Magij de eote stimonium.] De eo Magius ita nuntiat: Tertio die Maij migrauit ad Dominum sanctulus ille, ac benedictus Pater Adalbertus, dimidium animae meae, propter multas eius virtutes: cuius mors, vt communi bono, perincommoda accidit, et Academiae, et Collegio nostro, et Theologorum nostro Seminario: cum esset ille vas omnium bonorum, et ad labores infractus: ita vulnus cordi meo tale inflixit, vt [Note: 60 Collegium Pragense peste contactum.] etiam num perdoleam. Collegio quoque Pragensi non leuem attulit cladem, pestifera febris, quae totam fere Boemiam peragrauit. Sociorum quatuor sustulit, quorum tres imminentem sibi finem praedixerunt. In his Aegidius fuit Anglus Ioannis Pauli Campanae in Tyronibus instituendis socius, mox Magister [Note: 61 Aegidij Anglilaudes.] ipse futurus, excellenti virtute, ac prudentiâ iuuenis, laborum appetentissimus, eoque muneribus oneratus permultis: denique dulcis adeo caritatis; vt in omnibus omnium temporibus, et angoribus solatium, ac lenimentum esset. Postquam supremis munitus est diuinorum mysteriorum praesidijs, quo propius accedebat hora exuendae mortalitatis; eo exultabat magis, ac gestiebat. Nil eius ex ore audiebatur, nisi: Venite exultemus Domino: Exultate Iusti in Domino: Exultabunt Sancti in gloria, et alia de genere hoc. Quibus laetitijs interuenire Satan est ausus: vt intelligamus quid bestia im portunissima, nisi Deus coerceat, cum male sibi conscijs agat. Sed in praesens quam temere se obtruserat; tam ignominiose nullâ re in famulo Dei e suis reperta, fugit. Campana, qui haec scripsit, sciscitante num quid haberet, de quo ipsum admonendum censeret; Haberem, inquit, non pauca, si totum superesset. Verum nonnisi tres horae supesunt vitae: in alijs hoc breui spatio vtendum est curis. Et plane tertiâ post horâ excessit. Inter Collegij Fratres ad manuum opera adiutores, quidam erat eximie pius, ac sim plex, qui magnâ caritate culinae labores obibat. Is biduo ferme, antequam Aegidius moreretur, dum complicitus in genua historiam Visitationis


page 342, image: s342

Deiparae, quae eo ipso die anniuer sarijs honoribus recolebatur, secum meditatur; totum vidit oculis corporis, quasi sole clarissimo splendere locum, vbi orabat: eâque in luce Christum Dominum vidit, qui dextero brachio Aegidium sustinebat. Quam rem Patri Campanae pius coquus retulit: et posstquam Aegidius ex humanis abijt, eum sibi ad Deum, Rectoris consensu, patronum adsciuit. Nihil infregit malum in corpora saeuiens Sociorum conatus in curandâ peste [Note: 62 Duo Nobiles ab haeresi per Nostros reuocati.] animorum. Itaque multos sanarunt: sed duos nobilitate praecipuos: alterum percarum Caesari quin quennio ante in Augustanis Comitijs Haereticorum fallacijs circumuentum: alterum adolescentem magnae indolis e Ducibus Russiae: qui cum Pragam venisset e patriâ, cum vniuersâ suâ familiâ multam nobilitatem complexâ, haereticum virus eiecit. Ad haec Auellanedae in primis factum est operâ, vt Caesar multa e re Catholicorum decerneret: ac Boemorum nobili globo petenti Augustanam confessionem, in Boemicis Comitijs, quae mense Iunio habita sunt, graui, ac seuerâ oratione pernegaret. Nam cum ausus quidam esset inter postulati causas addere, quod idipsum gratum Maximiliano futurum esset; [Note: 63 Ingolstadiensi Collegio paedagogium ex Academia attributum.] mentiri hominem respondit. At Albertus Bauariae Dux assidue ad studium Catholicae religionis addens, Ingolstadiensi Collegio nouum attribuit in Academiâ munus, et Sociorum subsidium postulauit, ad nouum Landishutae Collegium, vbi Guilielmus Dux filiorum maximus degebat aedificandum: et literarum ingressum hunc fecit. Cum nouo subinde merito, nouâ virtutum dignitate, gratiam, [Note: 64 Alberti Bauariae Ducis perhonoriticae de Societate literae.] fauorem que nostrum sibi demereatur deuota Saluatoris IESV Societas, aequissimum arbitramur, vt ad omnem illius commoditatem, honorem, et quietem eo plus studij et patrocinij conferamus, quo totum illud eius institutum Ecclesiae Catholicae vtile magis, et necessarium cognouimus. Ac nostra certe Bauaria restitutae auitae pietatis, quam praesentium temporum morbi nonnihil labefactarant, magnam partem Societati debet. Nos ipsi ita diligimus eam sincere, vt nihil tam cupiamus, quam plura eiusdem Collegia, et eorum, quae iam erecta sunt maiorem et auctoritatem, et dignitatem. His subiicit de Collegio Landishutae instituendo, deque Ingolstadiensis Academiae Philosophico cursu, et [Note: 65 Academicorum obstacula, et querimoniae.] Paedagogio Societati penitus tribuendo. Paedagogii nomine Rhetoricae, Humanitatis et Grammaticae disciplinas eo loci complectuntur. Academici Doctores, vbi haec agitari cognouerunt, vltra modum commoti sunt. Consilio itaque inter se habito, multisque scripto collatis rationibus, quatuor e suo corpore ad Senatum Principis allegant, qui osten dant eam rem Academiae splendori, frequentiae, aliarum que disciplinarum, ac professorum earum dignitati, et rationibus obfuturam. Hi, et luculentis commentarijs, et actionibus vehementibus causam, strenue agunt: sed eâ maxime re Senatum, ac Principem offenderunt; quod intemperantiâ verborum vsi, dum religiosos homines immodice carpunt, suam prodiderunt minus bonam aemulationem, animumque interdum cum rectairu Deumfide non penitus congruentem. Inter cetera conquesti, ab Iesuitis in. Academiam inuectum iuramenti iugum. Sic enim appellabant inductam consuetudinem, vt et disciplinas professuri, et literarijs insignibus honestandi, ex sormlâ Pij Quarti, in catholica dogmata sacramento adigerentur. Itaque cum frustra multum contendissent, etiam comminati se abituros, solamque relicturos Academiam, si Dux propositum teneret; responso edito vt irent, vel meliorum copiam affore Doctorum; pro beneficio habuere, vt quieti manerent. Tum Martinus Eisengrenius Procancellarius habitâ oratione plenâ Societatis laudum, decretum Principis promulga uit. Super haec, quoniam qui de Societate ad id loci in Academiâ Ingolstadiensi docuerant, solenne conceperant iu siu randum, de curandis Academiae commodis, eaque res nonnullos in generabat scrupulos in consultationibus, alijsque actionibus Academicis, magnâque ex parte causa videbatur nimiae seueritatis, qua Iesuitas vti Professores ceteri querebantur; censuit Princeps eo iureiurando posthac Societatis homines obligandos non videri, quos satis ad officium religiosorum votorum nexus adigeret. Itaque eâ solutis compede vniuersam Philosophiam, Rhetoricam, Humaniores literas


page 343, image: s343

suo prorsus arbitrio administrandas permisit. Hoc tamen initio Patres, modestiae causâ, institere, ne sibi ea procuratio, nisi ad experimentum vno anno capiendum, [Note: 66 Canisij opus de Sancto Ioanne Baptista.] committeretur. Petrus Canisius hoc anno primum aduersus Centuriatores, vtilem religioni, librum edidit de Diuo Ioanne Baptistâ. Agebatur de condendo sapientum Collegio, quibus vna esset prouincia, sty lus ad refutandas Haereticorum fallacias, et veritatem catholicam confirmandam. Mouerat id consilij olim Natalis: Hoffaeus superioris Germaniae Prouincialis quam fieri potest acerrime promouebat: Principibus Bauaris mire probabatur, et domicilium ei Collegio Landishutam destinabant. Sed et hoc (vt alia multa spei magnae consilia) praesentes disturbarunt necessitates: quae quicquid copiola rum erat, ad se [Note: 67 Marchia Badensis a Georgio Schoritio exculta.] se rapiebant. Georgius Schoritius coeptos in Marchiâ Badensi labores perurgens, religionis saciem ad pristinum nitorem renouauit. Interruperant (vt supra est positum) non nihil Caesaris literae selicem cursum: sed tamen cum bonâ eius veniâ, id Praeses, quod instituerat, pergens, procul amotis deliramentorum Lutheri magistris, expediuit sim plicis multitudinis aures, et animos coelesti doctrinae. [Note: 68 Fuldensis Collegij origo.] Iam nouus in Rheni quoque Prouinciâ late patens Colonos poscebat campus. In Buchonio nemore peruetustum, ac nobile Monasterium est e Sancti Benedicti disciplinâ ab Sancto Bonifacio Germanorum Apostolo, dum secessu, et meditatione caelestium requietem a pastoralibus curis interdum petit Carolomanni munere, qui regionem circa ternarum leucarum attribuit, inchoatum. Ei Monasterio, pariterque vrbi, quae paulatim frequens accessit, Fulda propter labens amnis alioqui inglorius, nomen dedit. Denique Monachorum virtute, Principumque benignitate in eam amplitudinem ditio, et auctoritas Monasteri creuit; vt inter Principatus Imperij censeatur, et Abbas ipse sit Princeps, seque Archicancellarium Augustae, perque Germaniam, et Galliam Primatem inscribat. Ceterum lapsu temporum, et nouissimo religionum motu sic toto Principatu catholica procubuerant sacra; vt supremus im mineret interitus, nisi clementissima prouidentia, mature qui su stineret, Balthassarem a Dernbach cognomento Grauelem Principem subiecisset. Is, vt primum anno priore nominatus est Abbas, antiquorum iuuenis morum, et religionis restituendae percupidus, cum animo suo quid oneris subijsset, reputans, quanquam Societatem nonnisi famâ praesertim Collegiorum Herbipolitani, Moguntinique, et Treuirensis cognorat, tamen cum suâ sponte, tum virorum optimorum suasu auxilia ab eâ postulauit religiosorum sex simul ad conciones, simul ad literarias scholas, vt (quemadmodum in epistolâ ad Prouincialem Vinkium disserit) adulti concionibus ab errore deducerentur, paruuli veritatem, vna cum literis haurirent. Distat Fulda Herbipoli septentrionem versus leucis Germanorum modo duodecim, Moguntiâ quindecim, via, quae Erfordiam fert, inter ipsam Erfordiam, et Moguntiam pari ferme interuallo sita, magnam partem Hassiâ, Thuringiâ, et Saxoniâ, et alijs tum haereticis terris inclusa. Eo visus est locus cum, praesidio dignior ad Haereticos im minentes vndique repellendos, tum aptior ad speculam, sicunde penetrandi ad eos occasio panderetur. Nec dilationem res patiebatur, quod ordo equestris concionatorem confessionis Augustanae introducere, et in coenobio Franciscanorum, quod annum iam vigesimum ab religiosis desertum alieni quidam in habitabant, Caemeterio in forum, templo in receptaculum lignorum verso, haereticam excitare scholam moliebantur. Ergo Hermannus Thyraeus, qui procurator Romam profectus, inde post obseruatam in Vrbe aliquanto tempore domesticae disciplinae formam Prouincialis reuertit, [Note: 69 Pr mi incolae Fuldensis Collegij.] inclinato Autumno Osualdum Redlingium, qui praeesset, vnaque Hermetem Albauranum, qui primus Collegio Spirensi praefuerat, virtutis eximiae, et commodae facundiae Sacerdotes, vnaque Magistrum Ioannem Macherentium, et fratres duos misit, opus velut in statione, quoad de Collegio transigeretur facturos. Magnâ eos gratulatione boni omnes, maxime que Abbas excepit: paucisque diebus apud Parochum habitos in coenobio, quod Haeretici suae, vt diximus, scholae destinauerant, collocauit. Ibi dum pro se quisque, et Macherentinus


page 344, image: s344

in quadam gymnasij prolusione, et Osualdus in grauibus ad populum concionibus [Note: 70 Pater Hermes Albauranus moritur.] elaborat, et Hermes, quanquam dudum offensâ valetudine, nihil cessat, quin adeo pietate populi, et ad diuina verba concursu incitatus supra vires eni titur, inter dicendum ictus apoplexiâ, magno Catholicorum dolore, tertio Idus Martias insequentis anni decessit. His ab initijs dum oritur Fuldae Collegium, Moguntinus Antistes, et Spirenses Canonici, ad suorum firmamenta Collegiorum, tabulas rite confecerunt, Patresque probarunt. Ac Spirae ampliores in aedes, quas Canonici donarunt, Decani antea domicilium, Maio mense migratum [Note: 71 Petrus Syluius Moguntiae occumbit.] est. Moguntia Theologiae veterem Magistrum Petrum Syluium amisit, virum christianâ humilitate insignem. Hic in Societatem Louanij adscitus ineunte saeculi huius anno altero, et quin quagesimo, prout eorum temporum cogebat vsus, cum plurimam in messem operarij quam paucissimi diuidebantur, in alia ex alijs loca translatus, ac ministeria, primum Louanij in Belgio, tum in Italiâ, Romae, Florentiae, Tyburi: dein Pragae in Boemiâ, postea Ingolstadij in Bauariâ, postremo in Rhenanâ prouinciâ Coloniae, Treuiris, Moguntiae, linguarum, et disciplinarum cognitione multiplici, et ipso manuum labore (nam praeter alia Lainio amanuensis, et Polanco fuit) catechesi puerorum, atque opificum, grammaticae cum latinae, tum grecae explicatione, professione Rhetorices, semel atque iterum philosophico orbe obeundo, denique theologiam, et e sacrorum interpretatione librorum promendo, et viâ, quam scholasticam vocant, tractando: atque inter haec studiorum moderator, confessarius domesticorum, saepe etiam extrariorum: item rebus domi pietatis praefectus, consiliarius Rectorum, ac monitor, vbique laboriosus, ac diligens sese, velut salutarem nubem, quocunque Sancti Spiritus im petus per obedientiam ageret, morigeram, ac sequacem praebens, vnus multiplex gentibus multis auxilium ministrauit. [Note: 72 Ad obediendum diuinitus monitus.] Ad facilitatem obedientiae tantam haud obscuro videtur monitu diuinitus eruditus fuisse. Nam, vt primum Romam venit, in quendam incidit Sacerdotum domesticorum, qui (ab nullo enim paradiso abest serpens) superbiae spiritu, et erroris illusus, adiungere sibi per artes, detractâ Sanctissimo Patri Ignatio auctoritate, adolescentem simplicem nitebatur. Nec procul aberat Syluius, vt totum ei se dederet, cum acerbissimo morbo correptus est, cum eo stupore mentis, ac sensuum; vt nihil a stipite, et saxo distaret. Sed adfuit innocenti gratia Dei, vt stuporem stupor excuteret. Statim vt paululum mentis leuatus est torpor, sim plicitatis lapsum cognouit, ac deplorauit: firmiterque emendatione propositâ, ita continuo morbus omnis euanuit; vt omnes intelligerent benigni illam Numinis admonitionem fuisse: et deceptus quoque, idem que deceptor Sacerdos errorem magnâ ex parte suum deponeret. Natalem habuit Flandriae pagum in Alosti viciniâ, vocabulo Hautemum. Sexto Idus Iulias ad humilium [Note: 73 Lamberti Aueri pietas.] praemia onere expeditus corporis viam iniuit. Magna Rectoris Collegij erat Lamberti Aucri et sanctitas, et sapientia: et Moguntiae, circaque nomen illustre; longe ad conciones accersebatur: ac semel, iterumque hoc anno accitus Francfordiam est, vt in celeberrimis nundinis, et in conuentu, quem Legati Principum habuerunt, catholicos tractatus haberet. Ex aequo etiam cum Paulo Schalischio sic disputauit; vt plane satisfactum ille sibi, seque iam catholicum pronuntiaret. Sed inter maximas Lamberti virtutes pulcherrime fulgebat misericordia [Note: 74 Excellens mieri cordia.] aduersus egentes. Enimuero fuerant haec tempora per omnes fere Christianorum in Europâ terras ita infaelicia; multis vt simul grassantibus malis, haud aliud ferme saeuiret acerbius, pluresque conficeret, quam fames. Hoc igitur misericordiam latius pandens Auerus, quo angustior erat annona, per multos menses plus centenis, saepe centenis quinquagenis quotidie alimenta diuisit, sic vt simul animis salutaris doctrinae esca praeberetur: quod bini Socij, alij [Note: 75 Deus pietatem large rependit.] inuicem, atque alij succedentes studiosissime factitabant. Valuit pietas erga pauperes Domini, vt Dominus ipse rebus Collegij benediceret. Itaque experiebantur Patres copiolas domesticas largiendo non minui, sed potius augeri Valuit exem plum ad excitandam complurium benignitatem: qui et per se


page 345, image: s345

multa largiebantur, et pecuniae summas non leues, hi quin quagenos, illi centenos aureos ipsi tradidere Collegio diuidendos: tum alij vestes, alij libros, alii [Note: 76 Herbipolitani Collegii res.] alia contulerunt, quibus proprie literis operata paupertas subleuaretur. Tres ex Herbipolitano Collegio susceptae ex peditiones, cupiente Antistite sensim corrupta suae dioeceseos membra sanitati restituere. Igitur anno fere toto sacri milites, tanquam in acie, variis in oppidis, ac praesertim Neustadii versati, et sacra vbique pristina reuocata. Magni docendo, maiores viuendo Sacerdotes [Note: 77 Christiani Haluerii, Gerardi Lapidani, et Pauli Saurij opera.] Christianus Haluerius, et Gerardus Lapidanus talia maxime procurabant. Qui dum quasi peregrinam militiam exercent, nec solertiâ, nec felicitate dissimili res gerebat in vrbe Paulus Saurius. Multum valebat concilian dis pietati mortalibus: et is maxime Herbipolitanos ad frequen tandum Collegii templum, animasque suas culturae Patrum subiiciendas, vt apud ignotos initio restitantes, leni quadam, et plenâ caritatis prudentiâ sensim allexit. Singulari etiam industriâ in tractandis adolescentum ingeniis, pietateque, ac literis im buen dis vtebatur. Quo in munere, et ante Societatem initam per aliquot annos Treuiris tempore eodem Paraeciam curans, et postea etiam num tyro Societatis per sesquiannum Francfordiae summâ cum laude versatus, demum Herbipoli classem Humanitatis primus fundauit. Sed iamtotumad doctrinam pietatis traductum ingenti sane in commodo vita in medio cursu defecit die Martyri Catharinae natali. Patriam habuit oppidum ad Mosellam, Bernocastellum nomine. Iam Sacerdos, ac tricenario maior Treuiris ad Societatem accessit, in qua septennio minus superfuit. Ceterum nullam videbatur vixisse vnquam nisi religiosam vitam. Ita puer innocentiam custodierat: ita vitatis adolescentulorum erroribus, frequenti lectione piorum voluminum, praesertim de Sanctorum virtutibus continenti studio precum humi cubans, aliterque corpus afflictans, erudire animum [Note: 78 Henricus Dionysius Traiecti post egregios labores moritur.] semper, et durare, producereque ad summam honestatis curauerat. Haud minore iacturâ amissus Traiecti ad Mosam sexto Idus Nouembris Henricus Dionysius Neomagensis patriâ, quae et Canisios nobis, et alios dedit insignes viros. Aliquot dies aeger sacrâ Christi Domini passione meditandâ ad horam se vltimam comparauit. Annum agebat circiter quinquagesimum primum: decem et septem in Societate, quam Coloniae inierat, cum egregiâ laude traductis. Traiecti vnus diu catholicam rem sustinuit, non solum praestantiâ Euangelici Oratoris, sed etiam rarae virtutis nomine inclytus. Multis quoque annis Coloniae in aede principe dixit, multosque ab haeresi abduxit, plurimos in orthodoxâ sententiâ tenuit, firmauitque. Ac testabantur Carthusiani Patres perinde eum verba facientem, quasi alterum Sanctum Paulum audiri, et accipi. Puellae surdae, ac mutae post obitum apparuisse, et aurium, et linguae vsum restituisse viri [Note: 79 Funeris celebritas.] fide digni affirmant. Ab Clero, Senatu, populo Traiectensi, qua solent Episcopi, elatus est exequiarum celebritate, quam duobus deinceps diebus, variis aduocatis religiosis, amici continuarunt.

[Note: 80 Belgicae res] Inter haec, vt publicae res in Belgio, ita priuatae Societatis dubiae erant: eo maxime, quod non Haereticimodo, quorum vires inualescebant, clam, palamque aduersabantur; sed et Dux Albanus, qui pro Rege tenebat eas Prouincias, parum se beneuolum ostendens, multorum audaciam (vt euenit) confirmabat, vt nudarent voluntates, et obsisterent. Ita non parum exhaustum est molestiarum [Note: 81 Antuerpiae difficultates.] An tuerpiae, vetitique Patres in sacello suo diuina facere: nec quamuis Rex consensisset, ad sedem figendam stabilem; impetrari potestas domus emendae potuit. Sed admiratores moderatricis rerum sapientiae haec ideo permissa interpretantur, tum vt multo luculentius postea domicilium Antuerpiense Collegium possideret, tum maxime, ne quae consequuta est Albanum inuidia, Societatem pariter aggrauaret: fabularum que auido vulgo, et beatis Iesuitarum obtrectatione Haereticis capax materia subderetur.

[Note: 82 Virdunense Collegium restitutum.] In Galliâ Virdunense Collegium, quod pestilentiae occasione dissipatum restituere cunctabantur Patres, quoad eius auctor Antistes Nicolaus Psalmaeus mansura sundamenta certius expediret, cum ipsemet Antistes Parisios eam ob rem


page 346, image: s346

venisset, testificans (quod et in tabulis fundationis apposuit) carendo potuisse cognosci, quam necessarium esset, resque partim composuisset, partim prolixe polliceretur compositurum, restitutum est, et ad Sancti Nicolai collocatum magno bono, et gaudio Ciuitatis. Quemadmodum quod requieuit aruum semina [Note: 83 Puerorum insignis pietas, et opera in animarum salutem.] excipit saetius, et reddit vberius; ita Virduni tum contigit. In pueros maxime quaedam incidit coelestis flamma, ex qua felix totâ vrbe propagatum incendium. Interfuit ordinandis principijs, et Ecclesiasten per Quadragesimam egit, Prouincialis Oliuerius Manaraeus. Ei visum est paruulis diligenter excultis vti adiutoribus ad venationem animarum. Ergo omnibus in vniuersum datum negotium, vt quotquot possem ab iurgijs, ab impijs, impurisque verbis, ab inconsultâ iurandi consuetudine coërcerent, pellicerentque ad sacram confessionem. Id cum alij omnes sedulo aggressi, tum praecipue circiter triginta, ex quibus coacta Sodalitas est prorsus admirabili sedulitate, atque constantiâ. Distributis inter se vrbis partibus in suam quisque, tanquam catelli venatici, discurrebant, ac spectaculo sane ad laudem Dei aptissimo, reuertebantur ad Collegij templum suâ quisque cum praedâ: hi quadragenos, illi quinquagenos, alij sexagenos, eoque plures ad Consessarium deducentes, praesertim in celebriorum festorum peruigilijs. Iidem quemcunque vidissent, aut audiuissent dicto, factoue quid praeter decorum committentem, dum blande corripiunt, submisse precantur flexis saepe ante illorum ora geniculis, dum comiter monent, docentque, vt abstineant, assiduitate suâ fecerant, vt toto Virduno pene nullae eiusmodi foeditates apparerent, nisi forte Nundinarum diebus, cum agrestes, atque exteri veniebant in vrbem: sed ijs etiam diebus, pueris adnitentibus, sagaciterque malas bestias insectantibus multo erant emendatiora omnia. Multas ipsi sedarunt rixas: haud paucos se ad necem infestis gladijs petentes, suorum interpositu corpusculorum, sanctisque clamoribus, perque IESV sanguinem obsecrationibus diremerunt. Nonnullos etiam Sacerdotum pudore confusos ad frugem perpulere meliorem: adeo vt eorum quidam inde in telligi nequitiam suam, lapsumque ordinem dictitarent, quod eo venissent, vt quos oportuerat populi esse [Note: 84 Pueri constantia.] magistros, docendi essent a pueris. Militi viro bono venit in mentem vnius ex hoc puerorum grege constantiam periclitari. Exasperat in iram vultum: efferat, distorquetque toruo obtutu oculos, minitatur, infremit, totum se ardere simulat, et aliquod erupturum in magnum facinus. Id puer conspicatus, continuo placaturus accedit. At miles repente in eum turbidus, minaxque cum ingenti clamore conuersus: Ita ne (inquit) tu mihi haec? Ergo mihi tu censor? Lues profecto, lues suspendio arrogantiam istam. Et cum dicto productum sunem pueri implicat collo, ducitque interminitans, quamprimum nanciscatur arborem ex eâ suspensurum. Puer tanquam non sua res ageretur: Eamus, inquit, quo vis: incedebatque vultu placido paratissimus mori: cum post paulum miles frontem serenat, collaudatâque pietate eius, atque constantiâ, minas in blanditias vertit. Quanto autem hi pueri ad studia pieratis acriores erant, tanto simul ardentius tractabant studia literarum, tantoque maiore profectu; vt libenter intrat sapientia puras mentes. Gestiebat hoc successu Praesul, totusque [Note: 85 Benignitas summa Episcopi in Collegium Virdunense.] erat in renouando templo Sancti Nicolai, instruendoque Collegio, et benignitate vijs omnibus promendâ in Patres. Die Sancti Nicolai, quo primum die in templo instaurato salutis immolata est victima, non solum prandium ijs, quale indulgentiam eius decebat, misit; sed ipsemet, cum familiâ suâ in Collegium venit, et prandentibus ministrauit ab exordio ad finem, repraesentans eam Do. mini reuertentis a nuptijs erga vigiles seruos benignitatem, de quo scriptum legimus Lucae duodecimo: Praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Dei famuli nullâ ratione potuerunt euincere, ne modestiam suam hoc rubore perfunderet. Ab hac origine renatum Virduni Collegium Rectore Ludouico Codretto, publicata Kalendis Octobribus quinque in adiutorijs cuncta literaturae, rhetoricaeque doctrina perpetuo deinceps prouentu, et Ciuitati, ac toti circa regioni, et ipsi Societati benigne respondit. Idem annus,


page 347, image: s347

[Note: 86 Camberiense Collegium constabilitum.] tanquam ex longo, atque difficili partu, Camberiense quoque Collegium in lucem tandem explicuit. Annum iam septimum degebat, aut latebat potius in parte coenobii Franciscanorum maximo, cum suo, hospitumque religiosorum incommodo, nec absque iustis eorundem querelis, et multorum e populo offensione. Id eo euenit. Promiserat Dux in sumptus Collegii pecuniam annuam: domicilium parare Ciuitas debebat. Donec id pararetur, quod breui sperabatur fore, in praedicti coenobij membro Collegium inchoari voluerunt. Mox et annuae eius pecuniae pensio Ciuitati imposita est. Quae res pro nouo, et ad eam diem inusitato tributo aecepta, perquam ingrata accidit: cumque ostiatim, ac ferme nominatim titulo Collegij exactio fieret; longe plus inde colligebatur inuidiae, quam leuamenti reportabatur: tantoque iam minus, vt nimium pressiam, sufficere se ad parandi templi, domusque impensas Ciuitas ferebat. Ergo, siue quod fatigatam Societatem intermisso incoepto abituram crederent, quod quidam religionis (vt erant tempora) parum certae volebant: siue quod in coenobio ipso, compendij causâ constabiliri vellent, vt interdum significabant, quamuis Dux saepe instaret, vt sedes Collegio traderetur, et Senatus identidem primo quoque tempore attribuendam decerneret, et consilia alia super alia ten tarentur, nihil vltra verba procedebatur. Interim, praeter scholas, quae et ipsae iacebant, perparum ex vsitatis in animarum auxilia ministerijs attingebatur. [Note: 87 Non desunt difficultates.] Cum inuidiâ, cum inopiâ, cum mille difficultatibus luctatio erat, et haec occupationum maxima erat. Non exequar quam grauiter, et quoties Borgia hinc pro familiolae suae caritate, inde pro suâ modestiâ, ergaque Sanctum Franciscum, atque eius ordinem singulari pietate, institerit, vt aliquid certi conficeretur: nec quantum viarum ierit, ac redierit Ludouicus Codrettus, quantum molestiarum Andreas Auantianus, alijque Rectores exorbuerint: ne sic [Note: 88 Collegiorum institutio non festinanda.] quidem talia, nisi inuitus, delibat stylus: vt intelligatur, quam minime festinanda sit Coloniarum deductio, et quantopere etiam durandum in coeptis: tantoque simul gratior extet eorum memoria, qui difficultates huiusmodi sustulerunt. Caeterum cum finis nullus inueniretur, et Fratres Minores fortasse soliciti, ne tandem vetustos possessores inquilini excluderent; sic ad exitum vrgerent, vt quosdam Patrum nostrorum fraudis, et anathematis aliena per vim coenobia inuadentium pauor subiret; Borgia excedi vrbe iusserat. Sed extremis rebus de more Deus adfuit. Causam quamimpensissime commendauit Dux: pari suscepere studio quidam eius administri: interuenit Augerius: commouit populum religiosâ facundiâ: egit acriter cum Senatu: eo iuuante domum conduxit: in eam vigesimo tertio die Iunij demigratum. Hîc, velut nunc primum oriretur, gymnasium coeptum celebrari, additâ ad priores tres, quartâ exedrâ: auctoritatis non parum, et gratiae, datis quoque fabulis, acquisitum. Sacellum prae. terea exiguum, sed venustulum concinnatum: in eo diuina praeberi coepta, [Note: 89 Pater Nicolaus Bulgerius concionatur.] cum in Sancti Leonardi apud Dominicanos conciones a Patre Nicolao Bulgerio haberentur: cuncta denique proniora facta. Sedenim, vt in alieno etiam num habitabatur, tamque inuidiosa, ac necessitati imparia alimenta praebebantur, pendula adhuc omnia, et in incerto erant, cum caelestis clementia eum quoque [Note: 90 Ioannes Triuultius optimeme ritus de Collegio Camberiensi.] nodum exoluit. Ioannes Triuultius patritiâ Mediolani gente, Protonotarius Apostolicus hoc ipso tempore Prioratum Sancti Ioannis Baptistae de Megeua cum assensu Pontificis in Collegium transtulit: et tria postmodum aureorum nummûm millia in domicilij emptionem adiecit. Eadem posthac diuina bonitas paulatim alia superaddidit auxilia, vt iam Collegium bene constitutum, liberatâ Ciuitate inuidioso vectigali, sine cuiusquam incommodo, omnium commodis vtili, et grato labore seruiat.

[Note: 91 Metis geste te ab Augerio.] Augerius per quad ragesimam versatus Metis in Lotharingiâ neminem ex primarijs reliquit, quem non reuocarit ab haeresi. Idem conciones in summo templo, quae ante diebus tantum Dominicis habebantur, vt frequentiae auditorum fieret satis, quotidianas habebat: tum alias ad milites in arce, alias ad deuotas feminas in coenobio. Ter in hebdomadâ catechismum exponebat: saepe publica


page 348, image: s348

miserorum diuersoria, saepe carcerem solabatur: cum interim nullum diem non multas horas in poenitentiae sellâ perseueraret, plerisque mirantibus vnum corpusculum tot esse laborum capax. Idem, compositis Camherij rebus, prouincialatu [Note: 92 Claudius Matthaeus in prouincialatu Angerio sustituitur.] iam liber, in Claudium Matthaeum exonerato, ad requiem legit sibi Mauriacum in montibus Aruernis. Sed, vt est nauorum otium negotio ignauorum efficacius; inde Aureliacum excurrit: vbi ita populum audita viri pia eloquentia concitauit; vt nullo templorum concionis capiente celebritatem, in foro necesse esset verba sub dio facere. Nec requies longa permissa est. Ad iuuanda Collegia Rhutenense, et Tolosanum, quae magnopere ab rerum inopiâ laborabant, magno studio accitus, difficultates vtriusque foeliciter expediuit. Inde vocatus Burdegalam noui Collegij, de quo in plenum sequens narrabit volumen, [Note: 93 Posseuinus Vesontione multa gerit.] fundamenta constituit. Interim Posseuinus, qui post res Rothomagi gestas, Collegium Lugdunense superiore anno in curam acceperat, dum ad ciues Gallice, ad Italos mercatores Italice, geminatis eodem die disputationibus verba facit; Vesontionem, quae Comitatus Burgundiae primaria ciuitas est, aduocatus, amplius, quam pro spatio temporis religioni profuit. Claudius a, Balma Archiepiscopus, quem postea Gregorius Tertiusdecimus in Sacrorum Patrum Senatum adlegit, coactâ Prouinciali Synodo Tridentinum Concilium promulgari cupiebat. Tres Episcopi, nonnulli Abbates, Academici multi Dolani, circiter mille trecenti Sacerdotes conuenerant. In horum pulcherrimo consessu constitutus Orator Posseuinus, diebus septem binas quotidie orationes habuit, quarum in matutinis, audiente etiam populo, decreta sacri Concilii, quae ad doctrinam spectant, in vespertinis apud sacram duntaxat militiam, quae ad reformationem, pie, et eloquenter exposuit. Ad haec summam diplomatis Pontificij (quod Caenae Domini nominatur) percurrit, quaedam e grauioribus capita enucleatius tractans. Cum Archiepiscopo centum viginti nobiles ex Burgundiâ venerant, qui egregie exculti. Multi Sacerdotum confessione generali conscientiam expiarunt. Postremo more suo Curiones populo Romanum, Ludimagistros Canisij catechismum explicare discipulis docuit. Magnaque horum, hisque similium, quos aduehendos Lugduno curarat, distracta librorum copia, vt omnem Prouinciam tacitorum id genus magistrorum praesidium fidele [Note: 94 Auenione Tyrocinium inchoatum Benedicto Nigro magistro.] peruaderet. Auenione Tyrocinium in Collegij membro constitutum sub Benedicti Nigri disciplinâ. Abundabat vtraque Galliarum Prouincia sobole multâ, ac praeclarâ. Interim et ipsae matura coelo pignora reddiderunt. Ex his minime obliuiscendi Sacerdotes tres Hieronymus Olauius, Leonardus Masserus, Iacobus Syluester. Olauius, idem Isuntia cognomento, is est, qui fratrem habuit nostri [Note: 95 Hieronymus Olauius moritur.] ordinis lumen, Martinum Olauium, et ipse anno ab hinc quinto ex Victo. riâ patriâ magnis sacerdotij fructibus, honoribusque relictis, Romam ad Socie. tatem venit, vt eo loco narratum est. Lutetiae, vbi Collegij ministrum agebat, [Note: 96 Leonardus Masserus.] Maij die vigesimoprimo religiosum curriculum breui spatio absoluit. Masserus ortu Parmensis pene a primâ tum suâ, tum Societatis aetate in eâ vixerat. Itaque primorum spiritum, et mores Patrum hauserat, conseruaratque specimen innocentiae, caritatis, obedientiae, demissionis, lenitatis, ac ceterarum virtutum. Missus Lugduno Turnonum, confirmandae valetudinis causâ, cum refectus pro. pemodum videretur, repentino sanguinis, quem antea excrearat, vomitu oppressus, in Claudij Matthaei tum Rectoris sinu animam exhalauit. Claudius Turnonum tacito Dei nutu idcirco missum interpretatur, vt corpus in Societatis templo, consecratâque humo conderetur. Primus enim in Turnonij Collegij templo recens consecrato est conditus: nec propterea aliud Prouincia consecratum [Note: 97 Iacobus Syluester.] habebat. Iacobus Syluester Normandus erat ex dioecesi Ebroicensi. Vt annos ferme sexdecim ad omnia, quae obedientia demonstraret, accinctus, et alacer sanctissime Deo seruierat, et vita cunctis fuerat domi forisque dulcis ad pietatem aculeus; ita mortem pulcherrimam, et efficacissimi exempli obiuit: ad vltimum vsque non mentis modo potens, sed et in sanctis affectibus perseuerans. Itaque vel supremam spiritus auram in gaudiorum coelestium praeconio, et Dei


page 349, image: s349

laude consumpsit. Is Octobris septimum diem, Masserus sextum et vigesimum Martij postremum habuit.

[Note: 98 Sardiniae res.] In Sardiniâ publicum Sassaritanis luctum reliquit Pater Antonius Boscus. Sic proditum literis est: vno funere perinde cunctam ingemuisse Ciuitatem, tanquam nulla domus priuato careret funere, certatim etiam singulis priuatum in [Note: 99 Patris Antonij Boschifama virtutum.] se aliquod ex eo meritum memorantibus. Per cunctas Paroecias aera lugubre sonuerunt. Exequias, velut parenti communi, Archiepiscopus, cum Clero, itemque Franciscani coenobitae, praeter Sociorum priuatas in Collegij templo, maximo omnium Ordinum, aetatumque conuentu celebrarunt Hanc omnium erga se magnam adeo caritatem caritate suâ erga omnes maximâ erat consequutus: cuius per annos amplius continuos nouem quotidiana experimenta, maxime purgandis conscientijs, templo affixus praebuerat. Modice erat doctus, sed laboriosus, simplex, rectus, benignus affluentissime. Patriam habuit agri Barcinonensis [Note: 100 Vocationis eius causa frequentia Communionis in Societate.] pagum, nomine Far. Ad Societatem accessit, cum audisset sacrosanctam communionem in eâ plurimum celebrari: statuens apud animum suum, oportere egregios Dei seruos esse, qui id factitarent: iustissima enim vero argumentatione. Quid enim consequentius, quam vt caelestis efficiatur vita victu caelesti? Per autumnum in pagos Sassaritanos Archiepiscopi missu dum promulgatum a Summo Pontifice pro successu classis iobelaeum circumsert, nec solum dies, sed etiam noctis partem sanctis laboribus, et caritate suâ, et populorum necessitate stimulante, tribuit; morbum, et inde mortem, quae immortalitatem repraesentauit, adeptus est. Postridie Nonas Octobris grauissime laborans, repente laetitiâ ingenti perfusus in haec verba erupit: O mirificam, o plane mirificam quâ cor meum exultat, laetitiam: et sciscitantibus, qui aderant, Sacerdotibus duobus, et fratre eius curatore, quae tanta esset laetitiae cause: Agamus, inquit, Domino grates de tam praeclaro in nos merito: O beneficium excellens, o meritum singulare. Et rursus quaerentibus, quodnam diceret beneficium, et suspicantibus [Note: 101 Remota cogno scit, ac praenunciat.] ex morbi impetu aberrare: Magnificam victoriam, inquit, consequuta est nostra classis de classe Turcarum. Agite, in gratiarum actionem Sanctorum Ambrosij, et Augustini pronuntiemus hymnum: et protinus exorditur: illi praeeuntem sequuti, totum pronuntiarunt: breuique non errorem mentis, sed pridie [Note: 102 Bernardinus Ferratius, et Michael de Iesu in Sassaritano Collegio primi Theologiae professores.] partae, nec dum aliunde cognitae victoriae miram fuisse cognitionem compertum est. Et ipse biduo post diuinas laudes, atque hymnos sine intermissione decantans, vt fidelis, ac bonus seruus, per gaudia intrauit gaudia Domini sui. Sassaritanum Collegium ad perfectionem adoleuisse hoc anno videri potest, additâ ceteris doctrinis praestantissimâ omnium Theologlâ, quam Bernardinus Ferrarius, et Michael de IESV primi interpretati.

[Note: 103 Hispanicae res.] In Hispaniâ praegrauem multis locis fecerunt annum febres pestiferae, quae putribus maculis minutis, crebrisque nunc rubentibus, nunc nigrantibus (quae tetriores sunt) corpora infecta perspergunt (peticulas Itali, tauardillum Hispani vocant, quidam medicorum miti vocabulo a similitudine notae, morsus pulicum nominabant) anno superiore non solum per Hispaniam, sed late per Europam grassari coeptae. Moris est hominum si quid triste ingruerit imputare ijs, quos alioqui insestos habent. Ita per Hispaniam cum id mali vehementius in translatos Granatâ, lateque dispersos post bellum Neophytos Mauricos, vt miserijs praedomitos, et conquassatos incubuisset; tota in eos origo pestis conijciebatur. inde miseros, pro commiseratione, et ope, odium publicum onerabat, tanquam et pereuntes perimerent. At Societas materiam caritatis quanto magis desertam, tanto enixius arripuit, haud quidem sine noxâ suâ ingenti, verum maiore cum quaestu, quantum rerum ceterarum damnis lucra praeponderant pietatis. [Note: 104 In Salmaticensi Collegio mortui Pater Bartholomaeus Canoua.] Salmaticense Collegium dum valetudini seruit alienae, ita suam anno ineunte perdidit; vt Patre Bartholomaeo Canouâ studiorum moderatore, oeconomiae domesticae ministro, homine ad agendas res vndique instructissimo, et aliquot praeterea morte sublatis, tredecim tempore eodem iacentibus; intermittere literarias occupationes coactum sit, et dissipatum prope sit totum. Damnum


page 350, image: s350

[Note: 105 Et Iacobus Carillus.] quoque factum in Iacobo Carillo, quem summo corisensu lectum a Toletanâ Prouinciâ procuratorem, dum ad Romanam peregrinationem accingitur, lues Abulae correptum transmisit in Caelum. Tenasiam in dioecesi Conchensi pagum, patriam habuit. Iam sacerdotio praeditus ad Societatem aggregarat sese Compluti quinquagesimo instantis seculi anno. Postque Complutense, diuque Ocaniense Collegia administrata, ipsam Castellam Prouinciam gubernarat religiose, ac diligenter. Eadem procella et Complutense Collegium afflixit, malo Guadalaxarâ relato. Cognito enim luem illic immanem edere Mauricorum stragem: nec esse, qui despectu, odioque nationis, ad haec contagionis metu, extremâ calamitate [Note: 106 Aegrotis Mauricis succursum.] pressos respiceret; aliquot extemplo aecurrerunt Patrum, Fratrumque. Conquirebant pecuniolam, tegumenta, cibaria, et deferebant ad miseros: sed validiore opus remedio erat, Passim in vijs strati publicis semianimes visebantur. In tuguriolo quopiam familiae numerosae, parens vterque morbidi, cum morbido liberorum grege iacebant, frigore, fame, morbo confecti, squallore, ac paedore horrentes. Ergo sacri caritatis satellites tecta publice designanda curant, in quae miserabilia corpora deferantur. Tum ipsimet, cum intio ne mercede quidem emolliri homines, pellicique ad opem ferendam possent; animose discurrunt: hunc aegre se agentem subleuant, sustinentque: illum inter manus tollunt, humeros illi supponunt, palamque, et in omnium conspectu deferunt in Nosocomium, populo admirante, et (quae vis exemplorum est, quod exprimi aere nequiuerat) multis ad conserendam diligentiam incitatis. Inde, adiuuante Deo, salus Ciuitati parta, aegrotorum animis, ac ceterae nationis, pietatis miraculo captis, Christi suauissimus odor afflatus: tantaque erga sospitales patronos opinio omnium, ac veneratio consequuta; vt abeuntes desiderio, gemitibus, et vberi fletu prosequuti sint: nihil magis expetentes, quam domicilium apud se condi, vbi tanta caritas perpetuo habitaret. At reuersos e sancto labore Complutum, quod ab alljs propulsarunt, malum excepit: vt scilicet eorum corona duplicaretur: et quam alienis impenderant, a fratribus caritatem reciperent: et hi quoque, qui domi manserant, non solum mercedis, sed et laboris in partem venirent. Abstineo nominare hac procellâ ereptos: quod nusquam diserte proditur [Note: 107 Ioannis Martinij pia vita ac mors.] eccui proprie mors ex obsequio aegrorum obuenerit. At Patrem Ioannem Martinium pretiosam inde coronam Toleti, Aprili inclinato, retulisse constat. Genus ducebat ex oppido Pinto nouae Castellae. Compluti Societate donatus, vixit in eâ aunis ferme septemdecim, varijs locis Burgis, in Monte regio, Villarij, Madriti, ac demum Toleti, in multis item, varijsque muneribus: sed in nullo propensius, quam in animis, beneficio sacerdotalis absolutionis peccatorum nexu soluendis. Summae illi deliciae somno se, ac cibo fraudare, vt ad aegrorum, et morientium confessiones excipiendas dies, ac noctes accurreret. Nec vero dum mitteretur expectabat: sed hac in re, moderatorum sponte praecurrebat nutum, sedulo instans, vt si quem cuiusquam necessitas maxime importuno vacaret tempore; eum sibi quaestum nemo praeriperet. Cumque admoneretur interdum, ne se laboribus enecaret: Vitam, inquit, vacuam caritate non amo: praeclareque mecum actum existimaro, si nostrae prosessionis occupationibus, quam ob rem huc veni, contingat immori. Et profecto contigit, Nam cum Toletum quoque ex Granatensi bello multi Mauri generis aegroti venissent; eam bonus Pater suam messem, atque vindemiam ratus, flagrantissimo studio complectebatur miseros: ijs sternebat lectos, porrigebat potionem, ac cibum: aderat duicibus alloquijs, quacunque re posset vel adi sanitatem recuperandam, vel ad mortem pie obeundam, opitulabatur. Cumque prae multitudine vno saepe in lectulo bini, terniue iacerent; ad noxas confitentium arcano legitimo audiendas, inserebat se merdium, et ad anhela miserorum ora applicabat aures, patientiâ, et caritate admirandâ. Vitio inde concepto, tanquam miles fortis in acie, quod optarat, laetissimus cecidit. Sunt qui Deiparam, quam vnice venerari solebat, apparuisse mo. ribundo, et caelestis solatij plurimum attulisse affirment. Ceterum eadem mali pernicies per Baeticam saeuiens, maximeque Gaditanos premens, egregie eos


page 351, image: s351

[Note: 108 Gaditanisegro tis consultum.] quoque Patres exercuit. Praeerat Collegio Petrus Bernardus operosae vir caritatis, et prodigae commiserationis erga calamitosos. Is e prouinciali conuentu, qui Hispali habitus est, Gades reuersus, reperit adhuc ita debacchantem luem, vt multos inficeret, eodemque prope momento conficeret. Episcopo, Clero, Praetore, et Magistratibus, cum plerisque diuitum digressis, multitudo in faucibus destituta mortis, nullum corporibus, nullum animis praesidium habebat. [Note: 109 Patris Petri Ber nardi opera.] Ingemiscens ad talem casum Petrus, ita cum absentibus, ita cum iis egit, qui reliqui in vrbe erant e magistratu ciuili, vt de remedio agitarent. Confertur in commune numerus pecuniae affatim magnus: destinatur in agro excipiendis aegris domus: medicamenta, ministrique morbidorum comparantur. Accersitur Hispali Sebastianus Diazius medicâ potens arte, idemque praesentis animi, et ad talia pericula audentis. Episcopus quoque bonum Sacerdotem designat ad diuinorum mysteriorum distributionem, Rodericum Francum, qui duos annos in Nosocomio fidelem operam incolumis contagio ictis nauauit: aliquot e Societate [Note: 110 Qui e Nostris aegrorum ministerio addicti.] ministerio eidem addicti, Iacobus Sotomaior Sacerdos praecipue Sacramentis tribuendis: Iacobus Lopius, et Alfonsus Montoia laici: ille in corporibus curandis occupabatur: hic quotidie in equo vrbem, et agrum obibat insulae, circumferens mellita crustula, placentulasque, et saccaro conditos succos, et id genus alia aegris solatia: quosque inueniebat abiectos, deferendos ad Nosocomium curabat. Petrus totum regebat, incendebatque negotium: qui et diuidendis eleemosynis ab Ciuitate praepositus, vt cuiusque requirebat inopia, cibos, vestes, medicamenta comparabat, distribuebatque. Atque sub vesperam egressus in forum ad emendationem vitae populum, quo placaretur coelestis ira, breui, sed mire frugiferâ, vt erant subacta malo pectora, exhortatione compellebat. Pertinax interim lues cum Patrum caritate, constantiâque certans, vtrumque Iacobum [Note: 111 Patris Iacobi So tomaioris egre gia virtus.] Lopium, atque Sotomaiorem vicit, et coronauit. Pater Sotomaior Hispalensis origine, clarus doctrinae, clarior virtutum ornamentis, studiorum orbe confecto, et licentiae, quem vocant, gradum in iure Pontificio adeptus, aduocatum professurus Granatae domum quaerebat: cum ter, vt ipsemet literis mandauit, diuinâ voce (nec explicat clarâ, an tacitâ) iussus est nullam domum quaerere, praeter Societatem IESV. Accessit ad vocem impulsus adeo vehemens, vt haesitantem se, et quodammodo inuitum, vi quadam pertractum dicat. At vbi Nouitiorum coetui admixtus est; ita mens illustrata, et dilatata sunt homini praecordia; vt beneficii pondus in religiosâ vocatione accepti perpendens, non Hispalensis pontificatus thiaram, non quemuis amplissimorum honorum mallet, quam inter Dei famulos totam vitam coquum agere. Et quidem, prae sanctae ambitione humilitatis, Sacerdotalem etiam dignitatem, quantum permittebat addicta obedientiae libertas, refugiebat. Inter insignia, quae acceperat, diuinitus dona, vehementissimum erat pro bono IESV, vt ipse loquebatur, multa perpetiendi studium. Ardebat in eius obsequium millies mori, mille in frusta concidi. Eamque ob rem ad orientem, siue ad occidentem mundum, vel quocunque nutus Praesidum indicaret, vbi famem, sitim, verbera, vulnera, ludibria Domini sui causâ ferret, aspirabat. Quae omnia si contigisset experiri, fore nihil existimabat [Note: 112 Ingens eiusdem feruor.] comparatione eorum, quae tolerare et deberet, et cuperet. Atque haec ipsa cum Borgiae, vt religioso patri, ingenuitate filij, scriberet, in iisdem literis subijcit: Is, qui nouit cor meum, cor tuae Paternitatis moueat, vt meis votis indulgeas. Nam praeter alia, ego prosperâ sum valetudine, mediocribus viribus, quocunque cibatu salubriter vtens: mari diu peregrinatus, vt qui Castellae Indias adiui, natare sciens, ac remum agere. Quod si Dominus permitteret, vt in Indiam tendens in eius obsequium captiuus fierem, verberibus conscinderer, auribus, manibusque mutilarer, alijsque cruciamentis, quaecunque fingi cogitatione queunt, afficerer; videor mihi (vt nunc quidem Deus me corroborat) ardentius, quam nunc expeto, re ipsâ tum suscepturus. His, multoque pluribus anno seculi sexto, et sexagesimo, ardore sui animi explicato, inter sancta haec desideria, quod aetatis reliquum habuit, tantâ exegit perfectione virtutis;


page 352, image: s352

vt ipsa oris modestia, et in sese collectio satis proderet assidue eum coram diuino conspectu mente versari. Vbi autem vulgata pestilentia Gadibus est; continuo dandae in discrimen pro Christi gloriâ vitae occasionem, quam vel ex nouo terrarum orbe exoptabat venari, oblatam domi arripiens, tanquam ex longo collectam mitigaturus famem, Prouincialem fatigat, vti se ministerijs aegrorum addicat. Forte ad sacrificium sacerdotalibus adornabatur vestibus, cum laetum nuntium accepit, voti compotem factum, Itaque eodem loco arctissime fratrem, qui nuntium attulerat, gaudioque immenso complexus, ad sanctum altare progreditur: ibique cum tenerrimo pietatis sensu, feruidâque alacritate sese pariter cum hostiâ sacrosanctâ in victimam offert. Velox ab sacrificio, perinde ac si amoenos in hortos voluptatis causâ procederet, ad Nosocomium pergit: nec minus pestifero alioqui aegrorum, in quibus Christum venerabatur, conspectu, tractatuque gaudet, quam si in violâ versaretur, ac rosâ. Ita cum diu sine metu, sine fatigatione, nullâ suimet, summâ languentium curâ, caritatis talentum exercens, ingentem conflauisset in coelo thesaurum; ad eius possessionem, ac [Note: 113 Erga Deiparam cultus, ac fiducia.] fructum vocatus est quarto Nonas Maias. Deiparae etiam Virginis cultui addictissimus erat, solebatque dicere, si quando deterius solito haberet; pro remedio se Rosarium percurrere, et conualescere. Quaestuosa haec detrimenta resarciebat abunde Deus vocandis ad sua signa multis, eximijsque tyronibus: quorum Complutensis Academia generosum semper, ac fertile seminarium, atque hoc cum maxime anno fuit, Ingentem in omnium animis ad Dei laudem suscitauit motum Petrus Valuius (Balbas Hispani, cognomento, a valuis, ac foribus ducto vocant) de quo mox dicetur, cum motus significaro, quos et diabolus ad [Note: 114 Compluti turbae Nouitij causa.] sua vbique intenus lucra concitauit adolescentuli causâ. Is erat Franciscus Hispania claro genere Madritanus, religiosum a puero nactus ingenium. Nam aliquot in Societate annis recte consumptis, vitam deinde magnâ cum laude peregit inter Franciscanos Excalceatos: ad quos eâ ferebatur inclinatione animi; vt dum inter nos versaretur, ad imitandam eorum asperitatem multa faceret, et calceorum etiam sola perforaret. Hic igitur dum Compluti dialecticae studet, vt primum Societate receptus est, mater Petronilla Barria vidua, et potens, vehementer commota, leuiter inductum, et circumscriptum, adiecto oculo in eius hereditatem conquerens, ab regio Consilio diploma aufert, vt copia sibi fiat, quo loco voluerit, per quatriduum periclitandae filij voluntatis: et Madrito Complutum aduolat. Negotium, ac iussum regium Toletani Archiepiscopi Complutensi Vicario, nomine Salas, propinquo suo dat. Interim Patres, cognito quid moueretur; Madritum Nouitium mittunt, vt, si opus foret, se pariter, atque Societatem Praesidi Consilij Cardinali Spinosae purgaret. Vicarius ad Collegium cum ministrorum manu profectus, accersito Emmanuele Lopio Prouinciali, exhiberi e regio imperio adolescentem iubet. Is comiter abijsse Madritum respondet. Ille irae haud satis potens, atque ad eludendum imperium absentiam simulari existimans: Non (inquit) fraudes, ac doli tui me fallunt. Mitte tergiuersationem, vel hoc loci, temporisque vestigio exhibe adolescentem, vel sequere in carcerem. Quaerente Emmanuele quâ potestate talia minaretur: Meâ, inquit, Vicarij Complutensis, cui vos, perinde vt ceteri Clerici, necesse est pareatis: et alia contumeliose, minaciterque accumulat, et rapi Prouincialem iubet. Iamque ab hortis ad ianuam agebatur eo impetu, strepituque, vt quidam Ciuium indignans, ne quid contra dignitatem viri committeretur, tintinnabulo manu iniectâ, vehementi sono Collegium totum ad opitulandum Praeposito suo excierit. Supra centum in Collegio tum Socij numerabantur. [Note: 115 Modestia Sociorum Com. plutensis Collegij.] Qui, cum ferme omnes protinus accurrissent, plerique in flore iuuentae, robustique viribus; tamen ea fuit omnium virtus, atque modestia, ea Dei tutela, vt quamuis nihil ad irritandura defuerit, non voce, non facto, non vllo motu quicquam religiosae professionis decorum violaretur: tacitis ad Deum precibus rem agebant. Tantum Michael Gubernius, Alfonsus Deza, atque alij viri magnae auctoritatis contestantes Nouitium Domi non esse, hominem in Prouincialis


page 353, image: s353

abducendi coepto persistentem modo blande, modo acriter deterrebant. Ille vehementius vsque agere: satellites, quibus venerat stipatus, iubere porro per vir captiuum trahere, interdicere sacris Collegium, iusso etiam ex altari detrudi tum Sacerdote sacrificante, et Dominicus erat dies. Fit altercatio, ac tumultus, Patribus Pontificia Diplomata iudicandae libertatis offerentibus: illo nihil quicquam pensi habente, ingerente conuicia, intonante carcerem. Rei fama celeriter oppidum peruagata, mortalium haud paucos, praesertim Academicos ad Collegium congregarat cum ferro, prohibituros, si foret opus, iniuriam. Tum Prouincialis, victurus in bono malum, ne quid grauius eueniret, spondet Nouitium intra horam quartam ac vigesimam traditurum. Ita intermissâ vi disceditur. Adest Nouitius: Vicario tradirur: apud eum per quatriduum in omnes partes ab amicis, ab cognatis, a parente, ab hominibus laicis, sacrisque versatur. Nihil a quoquam exprimitur, nisi Dei instinctibus paruisse: sponte ad Patres adijsse: suppliciter, vt reciperetur institisse: firmiter perseuerare vsque ad obitum decreuisse. Ille fuit spectabilis plane congressus, cum hinc mater, hinc filius, vterque flens: illa rogabat filium, vt domum ad se rediret: hic precabatur Deum prostratus in genua, ne ab Societate, domoque suâ abripi se pateretur. Ac ne illud quidem impetrare potuit mater, vt patrimonium ei, et hereditaria iura cederet: vsque dum Prouincialis, vt ouiculae pacem vellere dato redimeret, et nomini bono cousuleret, quod diuitijs multis praepollet, id ipsum suasit. Vicarius in tabulas acta retulerat: sed cum et Prouincialis literas Cardinalis Spinosa accepisset, atque in Senatu regio recitasset; nihil ille, nisi grauem increpationem, tulit. Idemque, vbi perturbationis resedit impetus, simul quo progressus esset planius animaduertens, simul mansuetudinem, et innocentiam [Note: 116 Turbae sedantur cognita Societatis innocentia.] Societatis perpendens; non modo reconciliatus est, sed etiam ex eo tempore vehementer Complutensi Collegio fauit. Verum talia exempla primum Religiosos docent, quam oporteat eos vndique praemunita pectora, et prouisa habere consilia in multos eiusmodi casus, qui praeter omnem opinionem eueniunt: vt animus semper haec cogitans, inquit Magnus Gregorius, libro quinto Moralium trigesimosecundo capite, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quicquid acciderit prouidus superet, et quicquid non accesserit lucrum putet. Deinde admonent omnes quam vere in sermone de irâ dicat Basilius: Iratos ante omnia seipsos, deinde alios omnes obliuîsci: quamque principio coërcendus impetus sit, antequam in furorem excedat. Tum enim, vt idem ait, velut torrens, obuia quaeque inuoluit, ac trahit. Non senectus venerabilis, non vitae virtus, aut mores, non generis propinquitas, non acceptae iam gratiae, non denique aliquid aliud, quamuis aestimandum, in honore est. Constantia adolescentis, et abdicatio hereditatis auctoritatem Collegij satis defendit, et ad eam clarissime illustrandam accessit opportune paucis post mensibus Petri Valuij factum. [Note: 117 Petrus Vaiuius Societati se dedicat.] Nihil notius eo viro, ac prope mirabilius erat Compluti. Quippe adolescens ex patriâ Comarâ illuc ad patruum Sancti Iusti Abbatem, et Academiae Cancellarium profectus, humanae, diuinaeque sapientiae disciplinas ibidem ita perceperat; vt in gradibus literarijs primas semper Iaurearum, in omni scriptionum genere siue solutarum, siue vinctarum, latine, graece, hebraice praemia prima ferret. Deinde Philosophiam professus, posteaque Theologiam primum ex Durando, tum ex Sancto Thoma quae primae dignitatis cathedra est: demum Academiae Cancellarius, et post obitum patrui, item Sancti Iusti Abbas, idemque consiliarius sacrorum Quaesitorum, summâ apud summos in gratiâ, in magnâ apud omnes existimatione, in lautâ re, cum simul modestiae, integritatis, humanitatis, et alijs christiano sapiente dignis laudibus floreret; sane beatus habebatur, et amplissimos quosque honores habere in proximo putabatur: cum haec omnia decreuit paupertati Christi, et humilitati Crucis, et simplicitati obedientiae posthabere. Ceterum nec breuis diei, nec leuis negotij fuit tam multam, tamque validam aciem sub Crucis iugum redigere. Olim inter exercitia spiritus in eundae Societatis voto concepto, dum procrastinat; sensim languidior


page 354, image: s354

factus, tandem et causâ valetudinis, qua infirmiore iam vtebatur, voti laxatione impetratâ, in decimum annum dimicationem protraxit. Quo tempore nihil illo in speciem, vt dictum est, vulgi opinione beatius, nihil re ipsâ, et ipsiusmet experimento miserius, latrante assidue, et mordente conscientiâ, et subijciente constare votum recte factum, non constare quam recte esset solutum, et Deum non irrideri. Denique trium Doctorum notâ sibi integritate, ac fide, stare cum decreuisset iudicio; illis censentibus pro eâ mediocritate, qua temperata est Societatis disciplina, proque curâ, qua cuiusque necessitati consulitur, non videri tutam liberationem, gratiâ diuinâ corroboratus, adijt Complutense Collegium sub medium Septembrem: et Emmanuelem Prouincialem, vt se in Societatem reciperet, obsecrauit. Qui cum distulisset, iam impatiens morae Doctor postridie reuersus, ad pedesque eius abiectus, ita rogans, obtestansque institit, [Note: 118 Eius feruor.] vt continuo domum admitteretur. Tum vero, tamquam cohibitum tot annis simul effunderet impetum, vel diutinae cessationis dispendia reparare contenderet, et Deo foenus dilatae pensionis exolueret; ita se virili pectore, ac sinu cordis expanso, in omnia perfectae virtutis rudimenta, et ornamenta contulit. Diligentem cum animâ suâ rationem habere, sensa animi quotidie in libellum referre, in quo post mortem in uentum est, quam vehementer cuperet, vel in restituendâ apud Haereticos, vel propagandâ apud Ethnicos religione operam, ac vitam ponere. Consuetorum inter Tyrones vilium munerum nihil reformidare, nihil non et ardenter expetere, et constanter exequi: omnes mirari, ex omnibus [Note: 119 Eius demissio.] proficere; vltimum se omnium ferre, Is, qui humanarum tot annis, diuinarum que rerum sapientiam, plaudente audientium coronâ, tradiderat, puerilis catechismi pagellam, quam memoriter disceret, ab Tyronum magistro suppliciter de genu petebat: eidem exponebat quotidie totum animae suae statum, si quid deliquisset, si quid recte successisset: inter precandum, meditandumque quemadmodum habuisset, quid profecisset per examen, quod particulare vocamus: quid noui bonus, malusue spiritus animo suggessisset: aliaque id genus subtilitate tantâ, atque simplicitate; vt celebrem illam Doctoris vim, atque praestantiam colligere huc omnem videretur, vt occultae mundo sapientiae discipulus quamoptimus [Note: 120 De Societate existimatio.] fieret, Ac plane profitebatur ingenti cum animi sui gaudio, nunquam se ad id loci Christi Domini Euangelium intellexisse, priusquam videret opere explicatum: et quicquid in Societate videret, aliud esse nihil, nisi Euangelium in rem collatum, vsuque, et actione expressum. Quippe dederat illi Deus bonum thesaurum cordis, vt quicquid reciperet, velut sincerum vas, et odore bono Christi imbutum, ipsum olere Christum videretur. Itaque non vniuersae modo Societatis Institutum, sed tenuissima quaeque morum, et quotidiani vsus rudimenta extemporalium concionum, quas Tonos appellamus, cantiunculas catechismi, lectiones super mensam, mensam humilem, et alias inter vescendum vsitatas patientiae, ac submissionis formas, et cetera talia obseruabat: quam apta, et vtilia [Note: 121 Humilia cum voluptate exercet.] ad Societatis Institutum essent suspiciebat, depraedicabat. Inde quantum Moderatores laxabant habenas, tantum et ipse ad operosos, et abiectos currebat labores. Domum, viamque interdum publicam euerrere, cibum humi sumere, Nosocomium adire, cum tintinnabulo per vrbem puerorum agmen ad doctrinam christianam cogere. Quibus rebus longe aiebat se voluptate vberiore perfundi, quam cum olim spectandus e superiore loco magistros, atque Doctores creabat, doctisque capitibus decoros apices imponebat. Canonicis Sancti Iusti, qui simul vniuersi salutatum venerant, gratulatumque de suscepta salutis expeditiore viâ, deque illustri eâ re praebito exemplo mortalibus; dixit: Decennium se concertasse cum Deo, nec potuisse vllâ Dialecticae vi, neque tota illâ, quâ praeditus putabatur, sapientiâ, nexus eius misericordiae, et salutarem captiuitatem effugere. Quod si vel Toletanas reliquisset infulas, prae faelicitate, quae obuenerat, esset pro nihilo habiturus. Iam vero etiam videbatur siue e religiosae vitae moderatione, siue ex animi iucunditate valetudo corporis emendatior: sed nimirum ceteris beneficijs, quibus hominem magnus Pater familias tam diuturnâ


page 355, image: s355

patientiâ ad vineam suam horâ tandem supremâ traxerat, addebat cum cumulum, vt suffi ceret vires, per quas tempus redimeret, spatijque diurni opus contentione operae adaequaret. Octo circiter ante Christi natalem diebus, cum quicquid tricarum saeculi restabat, sapienter extricasset: Nunc vero, veluti respirans, inquit, vacuo licebit, totoque animo Deo seruire: et inde nihil magis quam mortem, et immutabile post eam iudicium versare meditationibus, ac sermonibus coepit: tanto ardre; vt profiteretur ab nascente Domino, morbum se quempiam, asperum, strenarum vice, postulaturum: vt quoniam ipse, quod ei offerret boni, nihil haberet; certe mali aliquid, si contingeret, ac dignaretur accipere, dedicaret. Apparebat tacite animum praesagire appropinquantem finem. Igitur paulo post tertium ab relicto saeculo mensem, ipso Natali Domini, [Note: 122 Pie moritur.] ternis de more sacris factis, ab altari ad lectulum recta digreditur. Febris non admodum grauis sacrificantem incesserat, quae principio nihil cuiquam solicitudinis, praeterquam ipsi, mouit. Ortam enim ex pridianâ fatigatione suspicabantur, qua viam publicam, haud citra sudorem, purgarat. Ille tamen totum animae statum continuo repetitâ confessione generali, velut mox tribunali Christi fistendus, ac curate composuit. Nec mora, erupit diritas febris ex eo genere, quod tum, vt diximus, grassabatur, et hominem ab carceribus in metâ constituit, quoad mentis potestas mansit, gestientem, quod in famulorum Dei coetu, vltimum spiritum exhalaret. Quid animi, et beatae quantum fiduciae morienti suerit, inde Patres argumentati sunt: quod cum vis mali caput (vnde iam diu grauiter laborabat) subijsset, vbi primum perturbata ratio est, saepius magnâ voce: Ad coelum, ad coelum abeo, et gloriam capesso, gloriam capesso, gestiens inelamauit Haec enim prudentium vestigia, et reliquiae cogitationum videbantur, licenter iam foras, remotâ mentis custodiâ, prodeuntibus, quae vigens illa [Note: 123 Animorum commotio ad eius obitum.] intus tenuerat. Insequentis anni die secundo e mortalibus euolauit. Quod si commouerat vniuersam Ciuitatem florentissimi viri ab saeculo fuga; multo commouit magis excessus e vitâ. Itaque et alij se ad eundem, in quem ille confugerat, receperunt portum, paris tranquillitatis in morte potiundae studio: et Sancti Illephonsi Collegio tres Doctores vertentis anni curriculo obierunt, nihil acerbius esse illo cardine ierum fatentes, quam quod vocanti ad Societatem Deo proterue obstitissent, nec aliud inuenientes solatij, quam promissa, ac vota, cum primum valetudo concederet, si forte concederet, obsequuturos. Fuit [Note: 124 Exequiarum celebritas.] ad Valuij exequias omnium Ordinum concursus ingens. Multi Religiosi e Sancti Francisci familia cum Patribus nostris, iusta illi persoluere: cumque fuis omnibus Monachis Ludouicus Strada Monasterij Sancti Bernardi Praeses adfuit: Sancti Iusti quoque Canonici, tauquam suo Praesidi, exequias celebrarunt). Denique eam celebritatem huius viri ad Societatem, et inde ad vitam alteram transitus habuit; vt Ferdinandus Illesca, cum Historiam Poutificalem scriberet, inter memorabiles eius emporis res hanc inserendam existimarit.

[Note: 125 Borgiae in Hispaniam iter.] Inter haec Borgia institutum in Hispaniam cum Cardinali Alexandrino iter, qua pietate coeperat, contendebat. Valetudo, vt afflicta semper, ita grauioribus subinde molestijs tentabatur: sed sustinebat robur animi infirmitatem corporis: et quicquid feruor aestiuus, quicquid longinqua vexatio, et aliae peregrinantium aerumnae inspergebant amaritiei, detergebat obediendi dulcedo. Venientem ad vrbes, maxime in quibus Collegia essent, cum salutantium cateruarum officia, quam humanitati debita, tam lassitudini grauia, tum operosa negotia, et a domesticis, qui ex propinquis vndique Collegijs accurrebant, et ab extraneis saepe ingesta, necessariae interspirationis vice occupabant. Ille vero incredibili quadam indulgentiâ, alacritate, submissione excipiebat omne, et amplexabatur vti dulcissimos filios: aures facillime omnibus, et patientissime commodabat: omnes consolatione plenos, dictisque, et factis adiutos, quoad fieri poterat, dimittebat. Iter per Galliam misso ab Carolo Rege praesidio tenuerunt. [Note: 126 Barcinonensium in eum officia.] Barcinonem quarto Kalendas Septembris ventum. Quae Ciuitas, vt Societatem a primâ insantiâ praecipuâ benignitate complexa, conceptum a principio


page 356, image: s356

aduersus parentem Ignatium, erga filios studium conseruarat; ita Frariciscum et communi hoc nomine, et proprio eius merito singulari gratulatione excepit. Quippe tempus illud multi recordabantur, cum Proregem eum habuerant, et inter sanctitatis praesentem admirationem, quanta iam tum edidisset eminentis virtutis documenta, quam multa reliquisset Christiani praesidis ad aeternitatem impressa vestigia memorabant. Disceptabatur dissicilis controuersia inter Collegia Canonicorum Prouinciae Catalauniae, et regios Procuratores [Note: 127 Controuersias sedat.] de pensione quartae. Balearicus Antistes, cui cognitionem Pontifex demandauit, opportune missum a Deo Franciscum, tanquam sequestrem ratus, causam adeum detulit: eaque viri sa pientia, et auctoritas fuit; vt lucis vnius spatio, laetissimâ vtrâque parte, composuerit. Hic obuium habuit Ferdinandum Borgiam, vnum e liberis suis, quem Philippus Rex, parenti (vt facile apparet) gratificaturus de industriâ legerat, praemiseratque ad salutandum, deducendumque Legatum. Literas quoque ab ipso Rege accepit, per quas et destinatam in Hispantam nouam Sociorum missionem, gratam sibi accidisse nuntiabat, et saluum ipsius in Hispaniam aduentum grarulabatur. Accessere et a multis Procerum, ac nominatim a Iacobo Cardinali Spinosâ regij Consilij Praefide, et Roderico Gomio Syluâ, quorum in regiâ aulâ dignitas, et auctoritas longe prima [Note: 128 Diuina prouidentia in honoranda humilitate.] erat, perofficiosae, perque honorificae literae. Tum porro huic tantae in primo regni limine oblatae honoris benignitati, quanto interius processum est, tanto honorificentiora vbique omnia successerunt: eo fauore, eâque omnium propensione voluntatum, vt arbiter ille summus, qui exactissimâ librâ rerum momenta singularum examinat, humanaeque trutinae castigans iniquitatem hinc demendo, illuc, vnde detractum est, apponendo, pondera, et rationes exaequat, pro fectionis ante decennium obscuritatem, cum impensam ab humillimo Patre Christi Vicario obedientiam, pro ignobili fugâ multi vituperarunt; hac reditionis celebritate, et gloriâ compensare visus sit voluisse. Et sapientia quidem aeterna, ficut olim Patriarcham Iosephum per vexationem ad regnum; ita Franciscum ad Societatis gubernacula euocarat. Ceterum, ne qua deterioris notae suspicio apud quenquam resideret, hunc adiecit cumulum, vt quo loco visa erat imminuta existimatio, eodem gloriosissime redin tegraretur. Nam praeter alia sacrorum Quaelitorum perhonesta iudicia, etiam opuscula, quae (vt in loco dictum est, quaecumque tandem suerit causa) interdixerant, vt omnis erroris expertia, et maxime pia, edi latine censuerunt. Barcinone iter Valentiam captum. [Note: 129 Valentiae Borgia honorifice accipitur.] Quo appropinquantes, cum Monuedrij (id inclytum olim Saguntum fuit) a Duce Gandienli, et Archiepiscopo Valenrino praemissis Procuratoribus splendide excepti essent, postridie ad Monasterium nobile Hieronymianorum, cui nomen a Sancto Michaele Regum, mille, et quingentos passus a Valentiâ peruenerunt. Hîc Valentinus Archiepiscopus Ioannes Ribera Legato diuersorium adornarat. Hîc Carolus Gandiae Dux, et eius frater Alsonsus, vnaque. Franciscus Caroli Ducis filius Marchio Lombaij, illj Patris Francisci filij, hic nepos, cum magno propinquorum numero, et cunctâ affeclarum nobilitate opperiebantur. Quos omnes spectaculum fuit gratum, ac pium cernere abiectos in genua, bonam a Sancto Patre precationem, dexteramque ad osculum cum studio maximo, et multis lacrymis postulantes. Videre lieuit dignam Deo (vt Sanctus Paulinus in geminâ re loquitur) huiusmodi confusionem, purpuream, [Note: 130 Honoribus posthabitis, ad Collegium secedit.] sericam, auratamque supellectilem pannis veteribus, et nigris seruientem. Verum modestissimus Dei famulus celerrime se se eripiens, iussis illis adesse Legato, iustisque aduersus eum obseruantiae fungi oficijs; ad dulciores in Christo filios, conseruosque suos in Collegium properauit. Cuncta Ciuitas ad spectandum effundebatur. Itaque solitudinem captans, viâque declinans regiâ, longo ambitu moenia circumuectus, portâ Sancti Vincentij Collegio proximâ postridie Idus Septembris intrauit. Vis populi magna ad Collegium quoque confluxerat, et matronae principes, praesertim sanguine, vel affinitate iunctae impleuerant templum: et Archiepiscopus, cum. Cauonicis, et Dux Carolus, cum proximis


page 357, image: s357

quibusque statim vt ab Cardinali recedere damtum est, eâdem vesperâ adfuerunt. Proximo die Dominico, cum rogatus ab Ioanne Riberâ Patriarchâ, et Archiepiscopo Valentino Cardinalis Alexandrinus sacris operaretur, adactus est Frauciscus suggestum conscendere, auditusque in confertissimâ concione, cum adm ratione, ac pietate pari. Edita dein concio est. Sed nimirum spiritus ille, quem viua vox, quem conspicua in dicentis ore sanctitas, quem comparatio veteris cum praesenti statu adijciebat, mortuis paginis indi non potuit. Propriam ad Socios quoque cohortationem de germanitate morfincationis, et orationis babuit. Collegium satis florens, ac frequens, nec minus frugiferum: at pristinam illam caritatis suauitatem, qua ciues id a principio fouerant, non modice dilutam inuenit, inde prorsus, vude auctam decuit. Sed nunquam non [Note: 131 Gymnasium Collegij Valentini vexatum.] obstiterunt, obstabuntque rationes priuatae publicis. Anno sexagesim oseptimo theologicis scholis in Collegio publicatis, Magistratu prius (Iuratos appellant) vt Academiae patrono, verecundiae causâ consulto, valdeque probante, et opem spondente, cum accederet inde studijs diuinae sapientiae dignitas, iuuentuti profectus, vrbi decus, atque celebritas; Academiae Rector, siue quod auditorio parum frequenti semper vsus, infrequentiore iam vteretur, siue aliâ eausâ, coepit, rem in Academiae ipsius perniciem, et ignominiam interpretari. Postulauit primo, vt schola pomeridiana, quod tempore eodem ipse doceret, in aliud traijceretur: quod, quanquam perin commode Collegio accidebat; pacis tamen amore datum est. Sub haec Archiepiscopi fine Martini Loassae suum tempus interregnum ratus, coactos in vnum Canonicos, Iuratos, itemque Academiae Cancellarium, ad sustinendam labentem Academiam quamgrau ssimâ potuit oratione succendit: nec tamen expressit aliud, quam vt quo tempore in Academiâ doceretur, ne quis ad Magistros alios clandestine docentes adiret. Qui secus faceret spoliaretur acceptis ab Academiâ honoribus, exeluderetur sequentibus, et Academicorum ius nullum obtineret. Id eo pertinere videbatur duntaxat, vt clandestini tollerentur conuentus, quos quidam ex conductis ab Acadetmâ Doctoribus, cum ingenti ceterorum offensione, abductis in priuata tecta auditoribus, compendij causâ conciebant. At vbi primum instauratio redijt studiorum; Gymnasiarcha idem literas gymnasij valuis affigit, per quas ex decreto eodem poenis ijsdem inter Academicas scholas alio quouis siue ad Collegium, siue Monasterium audiendi, discendique causâ adiri vetat. Tum Religiosi, quorum intererat (nam vacuum ab scholis Academicis tempus nullum restabat apud Proregem Comitem Beneuen tanum expostulant. Qui auxilium pollicitus, adeo nihil profecit; vt Iurati propositum a Gymnasiarchâ decretum, quod ipsorum signo clam ipsis obsignatum erat, ratum, haberent, et sicunde vitiosum suisset, de integro iuberent. Interim Ioannes Ribera creatus Archiepiscopus, et conciliare partes conatus, nihilo magis promouit. Itaque Franciscani pariter, Augustiniani, Carmelitani, et nostri Patres regiam implorare opem coguntur. Rex negotium Archiepiscopo demandauit, vt Academiam viseret. [Note: 132 Ex vexatione commodum Societati.] Inde sua Religiosis inuiolata mansere iura. Haec maxime Valentina controuersia fecit, vt Sanctissimus Pontifex Pius Quintus diploma, quod principio voluminis huius memoratum elt, ad Gymnasia Societatis, et ad ea itantium rationes tuendas conderet. Ceterum, vt raro litium, disceptatio intra iuris duntaxat puncta consistit; acerba interim multa Collegium, et dictis, et factis pertulit: vsque eo, vt impotentiores quosdam Antistes in custodiam daret. Vnde tamen haud plus quietis, quam inuidiae acquisitum, per summam enimuero iniquitatem. Nam putabatur a Rectore nostro instincta ira Prtesulis: cum re verâ Ludonicus Santanderus (is erat Rector) hominum homo mitissimus, nihil magis contenderet, quam ne quid cui ob eam rem molestiae crearetur; Hoc igitur statu Collegium, et Cimtatem cum reperisset Borgia; magnopete valuit auctoritas viri, et sanctitas ad caritatem instaurandam: quam protinus confirmauit, fouitque Pater Iacobus Miro, dum Aragoniam Prouinciam visit, praecipue carus Valentinis, vt eotum ciuis, vt Collegij primus conditor, vt vir adeo spectatae,


page 358, image: s358

[Note: 133 Res a Borgia in Hispania gestae.] eminentisque virtutis. Valentiâ Legatus recta Madritum: Generalis intinere Villaregium flexo, ab Ioanne Patieco Villaregij Domino, et Hieronymâ Mendozâ eius coniuge, non beneuolentiâ modo, sed et veneratione summâ excipitur; cum quibus postquam egit, vt ea domus probationis, quod ipsimet optabant, amplificaretur; Madritum cum Legato contendit. In hoc itinere, cum inter obuios virum nobilem generoso insidentem equo paulo attentius clementer esset intuitus; is ratus nobilitatem, ac speciem probatam equi, egregie instructum illum, ornatumque dono eidem misit. Sed famulus Dei, cum multâ gratiarum actione, non sine munusculis sacris remisit. Se enim non Ducem Gandiae (hic enim quacunque incederet rumor personabat) sed pauperem religiosum esse. Madriti, non modo Regis, ac Dynastarum infignia erga se studia expertus est; verum etiam (vt omnes existimarunt) legationi longe maximum pondus adiecit. Interim, et curam rebus Societatis ordinandis, vna cum Prouincialibus, qui ad se venerant, impendebat: dumque Miro Aragoniam inspicit, mox Lusitaniam inspecturus; Baeticam, Castellam, Toletum Francisco Vasquio: Balthassari Aluario, et Ioanni Emmanueli Leonio, qui Romam Procuratores adierant, reuerterantque breuiter cognoscendas, vt res ad se referrent, attribuit. In Castellâ restituti sunt, rogatu Episcopi, et Ciuitatis vniuersae Segouiensi Collegio latinitatis magistri. Burgense domicilium decretum est, vt Professorum esset domus, quod proximo anno est factum, et nouum Legione susceptum Collegium. In Baeticâ, insistente Episcopo, Malacam Socij aliquot missi ad primordia Collegij. In Aragoniâ coepta domus Probationis Valentiae, coemptis vicinis Collegio aedificijs. Multa simul constituit, quae ad Mexicanae Prouinciae initia pertinebant: idque fuit destinatis in eam Patribus morae pretium: qui cum eius anni classi ad tempus nequiuissent occurrere, expectare sequentis [Note: 134 Borgia mittit Regi Philippo particulam e sanctz Cruce cum opistola.] cogebantur. His rebus, alijsque constitutis, Franciscus ad Regem Philippum per Marchionem Dianij suum generum ex augustissimo Crucis ligno cruciculam misit, cum epistolâ sententiae talis. Cruciculam, eius partem, in qua nostrâ causâ Dei filius moriens mundum redemit, mitto Maieitati tuae, vt praestantissima sacrarum reliquiarum in Orbis terrarum magnificentissimo templo reponatur, quod summi Dei, eiusque martyris Laurentij gloriae aedificas: vtque auxilium habeas ad eam Crucem bene ferendam, quam Maiestati tuae tot regnorum pondus imponit: quae absque amore, ac patrocinio diuinae Crucis esset prorsus intoleranda. Peccator, ex quo Crucem habes, esse sibi ex te solamen putabit, si existimes Sacerdotem ipsum tibi fidelem, ac seruum esse assidue ab Deo precantem, tuam Maiestatem vt seruet, atque amplificet: quandoquidem id omne ad amplificandam impenditur Ecclesiam sanctam, in illiusgloriam, [Note: 135 Epistola Regis ad Borgiam.] qui eam e coelo gubernat. Rex suâ manu in hunc modum respondit. Marchio gener tuus reddidit mihi epistolam abste, et lignum sanctae Crucis: quod mihi gratum accidit: tum quia res per se magnificanda est, ab eoque pluris, qui tan tum ea indiget, vt ipse recte admones: tum quia proficiscitur donum ex te, penes quem nequaquam periret fructus illius. Faxit Deus, ne pereat apud ine: sed vt omnia ad eius Maiestatis obsequium conferantur. Et quanquam noui assiduam tuam hoc ipsum mihi precandi curam; tamen commendo plurimum, vt imposterum id facias: tantoque studio, quantum necessarium esse intelligis. Quod si feceris, voluntati, qua sum ego in te, semperque fui, satisfeceris. Quamuis autem Marchio Dianij idonea testimonia pertulisset ad Regem, quae fidem faciebant e verâ Domini Cruce eam particulam esse; tamen voluit Rex id ipsum contestari Franciscum, affirmans vnum hoc illius testimonium, si cetera deessent, satis fore sibi ad fidem. Iam vero cum Franciscus legationem egregie apud Catholicum Regem iuuisset, multo apud Regem Sebastianum magis in Lusitaniâ [Note: 136 Lusitanarum rerum status.] iuuit. Res eâ tempestate Lusitani regni, et Societatis non erant vsquequaque tranquilhe, eaedemque inter se ita complicitae; vt de alteris ad liquidum, referri, nisi de alteris attextâ narratione minus possit. Tres erant, ex quibus administratio regni pendebat: Sebastian us Rex adolescens decimum septimum annum


page 359, image: s359

[Note: 137 Tres e Societate a Consessio. nibusin Lusitania aula.] agens, eius patruus magnus Cardinalis Henricus, et Catharina Regina auia. His singuli erant e Societate Confessarij. Sebastiano Ludouicus Consaluius, eiusdem inde vsque a puero institutor: Henrico Cardinali Leo Henricius: Catharinae Reginae Michael Turrianus, viri consilio, ac pietate munenbus ijs pares. Regina Catharina, quemadmodum in loco est memoratum, regalibus precibus extorsit, vt Consaluius ab Vrbe Româ, et Assistentis munere euocatus, [Note: 138 Consaluius pueri lregis magister.] summe licet obluctans, et quae euenere praedicens, pueritiae Regis formandae magister apponeretur. Et quidem vsque dum sub tutoribus puer Sebastianus fuit, rerumque summam moderata ipsa est; mirifice Ludouicus ei, et Cardinali satisfecit. At vbi tutelae suae factus est, et administrare Sebastianus regnum occaepit; Cardiualis, vt qui interius norat res, incorruptiusque aestimabat, nihil vnquam, nisi summe, laudauit Ludouici operam: quin etiam cum ageretur de remouendo eo ab confessionibus Regis; ne id fieret acerrime decertauit: et paulisper amotum, vt reuocaretur, effecit. Regina vero postquam ab gubernaculis vacationem accepit, aegre ferens (vt euenire solet) quodammodo se abiectam; conqueri de nepote coepit, et interdum etiam de Ludouico, cuius confilio agi Sebastianum opinabatur. Id vbi sensit Ludouicus, offensionum semen, antequam adolesceret, ipso in exortu oppressurus, vehementer iustitit, vt aliquo summoueretur, vel in Brasiliam, vel in Indiam: eandemque profectionem summe poscebat Turrianus, cui nunquam probabilis tanta Principum familiaritas, [Note: 139 Displicet Socie tati nimius aulae vsus.] nec conueniens Societati visa erat. Denique nec Generali Praeposito, nec cuiquam omnium Societatis Praesidum probabatur ea consuetudo, atque coniunctio, seminarium vulgi rumorum, seges inuidiae apud omnes, mali apud domesticos exempli Nec pigebit literarum caput inserere, quas hoc anno Laurentius Magius Austriae Prouincialis ad Borgiam mense Martio Pragâ dedit: vnde constet, quantâ res grauitate, quantâque übertate tractaretur. Hic (inquit) multus est sermo, et ex Hispaniâ scribitur, Lusitaniae Regem multa facere cum regni dolore: et nostros, qui eum regunt, auctores esse, et velle eum Iesuitam efficere, Nec deest, qui dicat, eos obstare, ne Regis Galliae sororem ducat. Nihil dubito, quin Paternitas tua omnia norit, et quamoptime prospiciat, Nam res est eiusmodi quae, vt materiam sermonum, et inuidiae subdit; ita magnam Societati perniciem, cum publici boni iacturâ creare potest. Nec vero crediderim quicquam nostros suscipere, quod non et rationi consentaneum, et praesenti tempori maxime conueniens sit. Ceterum summe dolerem, si qua per eos occasio, aut iusta causa obtrectationi, et maleuolentiae praeberetur, Habeo enim compertum, nihil esse, quod odiosius acquirere Societati nomen queat, quam si videamur in Principum, ac Regnorum administrationem velle nos immittere et negotia eorum tractare. Per Deum, Pater etiam, arque etiam haec cura vigilet: obserueturque decretum de non tradendis nostris in aulas Principum. Nam liberalitas hac in re maximo nobis damno erit. Talia non Magius modo, sed alij grauissimi Patrum scribebant et aliunde, et ex Lusitaniâ ipsâ. Vbi, ad querelas, quarouis iniquas, tollendas, editum etiam est in Prouinciali huius anni conuentu decretum, vt quam fieri posset, pau cissimi in aula versarentur: et per Prouinciam edictum, ne quod cuiusquam negotium [Note: 140 Sed necessario fertur, atque e re christiana.] Patribus ijs commendaretur Quod si quid ad pietatem magnopere censeretur referre; Praepositus Prouincialis admoneretur. Haec sapienter consulebantur. Verum quid ageres? neque impetrari ab Sebastiano, vt Ludouicum, neque ab Cardinali, vt Leonem, neque a Catharinâ poterat, vt Turrianum dimitteret. Nec sane expediebat, vt optimi quique, et cuncta Prouincia, mortuo Borgiâ, iudicauit: quae decretum in haec verba condidit. Quaesitum est, an expediret, vt duo ex nostris Patribus, quorum alter Regi est a confessionibus, alter Cardinali, id muneris deponerent: tum quod eam ob causam permulti de Societare detrahant: tum quod plurimi nostros de secularibus negotijssidue conueniant, efflagitantes, vt sibi liceat per eos Patres apud Regem, vel Cardinalem huiusmodi negotia conficere; quod a tranquillitate vitae regularis, et a nostri instituti


page 360, image: s360

ratione omnino abhorret. Visum est autem non solum id muneris non esse detrectandum, sed etiam ingentes gratias Deo Optimo Maximo agendas, quod eorum Patrum labore totum hoc regnum, et vniuersa religio christiana plurimum vtilitatis percipiat. Siquidem eorum ope, et consilio fides, iustitia, morumque integritas, non modo in toto regno conseruantur; sed etiam apud exteras nationes longissime propagantur. Nec vero imperitae multitudinis, aut impiorum hominum detractiones hac in re curandas esse: quippe quae ex eorum improbitate nascantur, qui tantum bonum impedire nituntur. Haec Prouinciali Congregationi visa, tantum addidit, quod iam ex proximo conuentu edictum retulimus. Ne Sociorum quisquam ad Patres eos negotij quicquam deferret. Porrd, quod pertinet ad obtrectationum iniquitatem haud difficile [Note: 141 Vnde Societati obtrectationum eausa.] est fontem intelligi. Nam in Rege, si quod exemplum spectabatur rarioris virtutis, offendebat oculos mundi sapientium. Leuissimi porro homines, qui voluissent irrepere ad animum adolescentis corrumpendum, interclusos sibi aditus, rabie in custodes versâ, querebantur. Ad haec cum ad antiquam multa seueritatem redigerentur, et Ordinum militarium disciplina etiam regeretur, et bona eorum Ordinum, quae iam tenebantur a multis, velut hereditaria, aererentur; nimirum pro intoleranda iniuriâ, qui damnum faciebant, iustitiae vigorem ducebant. Hinc linguae in Iesuitas acuebantur, hinc totum per orbem terrarum famosae literae volitabant. Denique non exigua obtrectationum sementis ex animo Catharinae exulcerato sumpta est: adeo praeter aequum, vt non aliunde maior Societati laus deberetur. Nam familiares quosdam eius, et assieclas, cum ab honoribus, et officijs publicis Sebastianus remouisset; vltra modum illa commota, non nisi Patris Michaelis, atque Ludouici operl, qui nepotem ei solertiâ omni conciliabant, et quosdam etiam e deiectis clientibus restituendos curarunt; prohibita est quin Castellam, vti minabatur, repeteret. Ad quam offensionem tollendam, Ferianum quoque Ducem Philippus Rex in Lusitaniam misit, per occasionem consolandi de Caroli Reguli Hispaniarum obitu. Ita in praesens Duce adnitente, curâ maxime Patrum Ludouici, et Turriani vso, quam fidelissimam, et studiosissimam exhibuerunt, lenita; abeundi consilium [Note: 142 Ludouicus Tur rianus a Pontifice ad Lusitaniae regem missus] posuit. His paulo ante gestis superiore anno, adfuit Româ missus a Pontifice Ludouicus Turrianus Sanctissimi Patris nomine duo postulans a Rege: primum, vt auxilium ferret Venetis contra Turcas communes Christianorum hostes: alterum, vt regni in futurum paci, regiaeque stirpi prospiciens, vxorem duceret Margaritam Caroli Galliarum Regis sororem. Tum Regina auia apud Pontificium Legatum multa conquesta dicitur, rerumque ferme omnium causam in Consaluium reiecisse: atque in eandem sententiam dedisse ad Pontificem literas, siue suâ sponte, siue familiarium impulsu: quanquam mihi certum videtur nihil aduersus Ludouicum de matrimonio scripsisse: vt optime sibi consciam quantopere contra ipsammet abhorrentem a Gallicanâ affinitate Ludouicus ipse certarit. Tamen, cum Rex negaret vires in praesentia sibi suppetere ad auxilium ferendum Venetis, deque vxore ducendâ cogitaturum diceret; tum maleuolis dissipantibus, tum vulgo, vt assolet, quas res in Principibus non probat, earum causam in eos conferente, de quibus liceat impunitius obloqui; vulgatur, per Iesuitas fieri quominus vtrumque negotium procederet. Quod qui dem Consaluius a principio prouiderat. Itaque cum a Pontifice literas per Ludouicum Turrianum accepisset, vt persuadere nuptias Sebastiano conaretur, atque etiam a Borgiâ, qui insuper monuerat, vt serio ageret rem, he per ipsum stare [Note: 143 Pater Ludouicus Consaluius quae euenere praedixerat.] crederetur; Borgiae hunc in modum respondit, Quod vertendum mihi vitio scribis, si forte res exitum non habeat, pro eo, quod causa Societatis agitur, non possum vehementer non commoueri. Memoriâ repeto, cum Pater Lainius ad hoc regnum me Regi institutorem misit, multa me scripto ei offerre quo procurationem defugerem: et capitum vnum hoc erat, quae non probarentur in vulgus, eorum culpam in latera Regis auertendam esse. Ego sic arbitror, si quid est a me peccatum, id esse, quod vehementius, et immoderatius in hoc


page 361, image: s361

[Note: 144 Quantum egerit vt nuptias Regi persuaderet.] matrimonium incubuerim. Qui Pontifici narrant in manu meâ cor esse Regis, vt possim quocunque velim inflectere; ij de Sebastiano perinde existimant, atque de quouis eius aequali: sed qui eum norunt, non item existimant. Nam quod vult plane vult, praesertim hoc in genere, in quo toties concertauit, et vicit. Ego quemadmodum Sanctissimus Pater iubebat, quamacerrime eum conueni: sed aditum inueni nullum: quin adeo declarauitse ad suum Consilium rem detulisse, et secum illud quoque sensisse. Haec, et multa alia, et vnde tum vere esset mora Consaluius scripsit. Ceterum Ludouicus etiam Turrianus a Pontifice missus, vir sagax, et prudens, ac perscrutatus omnia diligenter, aperte vidit exulceratam Reginam, et eius aulam: et Patres non causam dissensionum, sed omnino eos esse, qui ne in maius incommodum erumperent, hinc Regis, inde Cardinalis, et ipsius Catharinae animum permulcendo continerent. Confaluius quoque abunde Rusticuccio Cardinali datis literis satisfecit: quibus significabat nemini optatius, quam sibi esse, vt primo quoque tempore iusti nexu matrimonij Rex illigaretur: tum vt stirps tam bene de Christianâ republica, deque Societate meritorum Regum in tuto collocaretur: tum etiam vt Sebastianum, in cuius ipse conseruandâ innocentiâ non parum exhauserat curarum, antequam seruens adolescentiae aestus forte transuersum raperet, nuptiarum sanctitas occuparet. Quod autem Sanctissimi Patris voluntati idem obsequutus non esset; eam fuisse causam, quod non ex Galliâ, sed ex Germaniâ coniugem sibi animo destinarat, alteram e Maximiliani Caesaris filiabus, eâque in spe diu adoleuerat: quarum posteaquam vna Philippo Regi Catholico, altera Carolo Regi Christianissimo nupsisset; tum se ipsum, ne aliunde praeriperetur occasio, auctorem ei etiam, atque etiam fuisse Nuntios eâ gratiâ mittendi in Gallias. At illum aegrum, quod speratâ affinitate Caesaris excidisset, non potuisse perpelli, vt continuo animum in Galliam inclinaret. His ergo rebus ex Consaluio, atque Ignatio Azebedio, cum Romam superiore anno venit, alijsque fide dignis viris Pontifex probe cognitis, nullam de Societatis hominibus suspicionem aduersam [Note: 145 Ignatij Azebedij integritas.] admisit. Idem Azebedius, de quo Patris Michaelis Turriani illud est praeclarum testimonium, eâ esse veritate, vt relaturus esset fideliter aliorum sententias, etiamsi contra ipsummet essent; iussus a Borgiâ, cûm redisset in Lusitaniam, perscrutari quamreligiosissime intima de rumoribus, qui contra Societatem gliscebant; scripsit ex liuore cuncta, et perturbationibus iniquis oriri. Et [Note: 146 Societati miserandam potius, quam inuidiosam esse expedit.] quidem ad diuinam gloriam expedire Societati miserandam esse potius, quam inuidiosam: tamen versantium in aulâ Patrum laudabilem omnino esse, ac salutarem operam. Ceterum Pontifex cum peruellet matrimonium Regis ad effectum perduci; hanc quoque rem in mandatis Alexandrino, atque Borgiae dedit: eamque ita illi tractarunt, vt Sebastiani animum ad extremum expugnarint: nec per ipsum steterit, quominus matrimonium conflaretur: sed quod interim inscio Pontifice Margarita Henrico Regi Nauarrae, qui deinde Henricus Quartus Rex Galliae fuit, desponsa est. Quare mirum profecto est, quosdam memoriae prodidisse, ab Religiosis Sacerdotibus moram adeo sanctis Pontificis Maximi orsis obiectam fuisse: cum illi vni, quicquid ab Rege morarum fuit, amoliti sint. Quod qua obsecro religione reticetur? Quippe si didita ante id tempus inter quosdam suspicio mittenda in literas videbatur; aequum erat, vt verus, ac diligens [Note: 147 Historici boni officium.] scriptor, quem non decet grauiorum rerum causas praetermittere, causas veritatis indagaret: fideliterque non tantum, quae in vnam partem, sed etiam quae in alteram dicebantur, quaeque in re essent, cognosceret, ac reserret. Quod enim honestum adeo, ac laudabile factum est, quodhomines siue quadam ingenij velut naturali peruersitate, ac malignitate, siue per imprudentiam, siue ex odio, aut aliâ perturbatione, respectuque rationum suarum non secus interpretentur? Quae tam munita vnquam, ac felix sanctitas fuit, ad quam obtrectatorum morsus non aspirarent? Quod si existentes interdum in vulgus rumusculos historiae duntaxat, omissis sapientiorum iudicijs, mandes; cui sanctissimorum virorum non aspergi aeterna possit infamia? Vt igitur sinceri iudicis non


page 362, image: s362

est inauditâ alterâ parte sententiam ferre; ita nec boni historici sermones, qui in contumeliam alienam cedunt, praesertim dum adeo grauis causa, totiusque religiosae familiae dignitas agitur, posteritati prodere, nisi pariter, quae contra dicerentur, inuestiget, et apponat: atque adeo etiam quam vero similis sit vulgaris [Note: 148 Quam aliena a veri specie afficta Societati nota.] garrulitas diligenti lance perpendat. Etenim hac in re quis non videt nihil simile vero apud mediocri prudentiâ hominem afferri posse, cur quisquam e Societate non omnibus votis nuptias Sebastiani Regis optaret? Quid, rogo, ipsi sperare commodi poterant, si eas impedirent? Contra vero Regis Ordini suo addictissimi, eque stirpe optime meritâ procreati, quid propius fidem est, quam propagatum genus cupere, tum publici, tum priuati boni studio? Vnde enim (vt quidem documenta praesentia admonebant, si cetera circumspicerent regna.) tantumdem gratiae, liberalitatis, addo etiam potentiae sperare vnquam liceret? An religiosis Sacerdotibus, quibus vna proposita est summa Dei gloria, salusque mortalium, tantum vel stuporis insederit, vel prauitatis; vt vel non viderent quae conuersio rerum, quae damna instarent, si Rex non relictâ sobole decederet: vel si viderunt, vltro ea mala accerserent? Scilicet humanarum magistri, diuinarumque rerum peritissimi ignorarent vel ex ipso solitudinum otio euocari homines, vt liberis procreandis in Regnorum successionem operam dent, idque sancte, ac necessario fieri. Quod si vel potentiae, vel pecuniae (fingamus enim ad redarguendum errorem veram esse imperitorum fabulam) amor duceret; nonne plus imperij, et auri sperareut Rege obnoxio diu regnante, quam semel in ordinem recepto, atque sepulto? Vt interim nihil dicam quantum cuique nationi aduersus suos Reges obseruantiae natura inseuerit, quantopere conseruatam eorum progeniem velint, quam aegre dominatui externo colla submittant. Quod studium in Patre Ludouico Lusitano homine vehementissimum fuisse necesse est, vt fuit. Mihi quidem, dum literas multorum spatio annorum a plurimis scriptas attentione, quantam adhibere maximam ingenij mei tenuitas potuit, verso, inuicemque confero, mirabilis omnino visa est trium illorum perpetua inter se Patrum concordia: eaque, si nil praeterea argumenti suppeteret, vel sola persuaderet, recte, sapienterque pro modo imbecillitatis humanae (nam homines erant) administrata omnia. Omitto de Ludouico dicere, quem neque Societas Assistentem Praeposito Generali, hoc est Consiliarium, atque custodem apposuisset, neque Ioannes Tertius Rex Confessarium sibi expetijsset, neque Catharina Regina, ex eiusdem Ioannis mandato, magistrum Sebastiano extorsisset; nisi viri pietatem, sapientiam, fidem singularem [Note: 149 Michael Turrianus a Sancto Ignatio oculi sui pupilla nominatus.] cognouissent. Michael Turrianus is erat, quem Sanctus Ignatius oculi sui pupillam nominauit, et Prouincialem Baeticae, et Lusitaniae Visitatorem difficillimo tempore, etiam num propemodum tyronem decreuit: de cuius rectissimâ mente, et summâ religione nemo vnquam dubitauit. Leo autem Henricus animi magnitudine, et Christianâ submissione, suique despicientiâ, et ardentissimâ caritate: tum vero inuictâ quadam liberalitate, fiduciâque suscipiendi, agendique quicquid e Dei laude censeret, iure maximis quibusque componatur. Denique Cardinalis Henricus in tantâ sapientiâ, et sanctitate cum suâ, tum plurimorum, quibus intime vtebatur, vnum illum vsque ad vltimum voluit conscientiae rectorem, ac iudicem. Iam vt neuter horum, si perperam quid Ludouicus ageret, nec per se, nec ex aliorum sermonibus, cum adeo loquaces aulae sint, intellieret, prorsus incredibile est, vt alteruter, amboue intelligerent, sed per collusionem, aut aliâ causâ dissimularent, longe alienius ab sanae mentis iudicio est. Quid postremo? sermones iam adeo per omnes Europae aulas dissipati, si quid solidi habuissent, num tantum flagitium sanctitas Borgiae dissimulasset? num tulisset Cardinalis Henricus? num Pij Quinti mascula praeterijsset integritas, dum adeo in hanc incumbebat curam? Atqui et Henricus cunctam Societatem, et in primis Ludouicum amauit semper, et coluit, et nihil magis timuit, quam ne ab Regis custodiâ abiungeretur. Et Pius sanctissimus aeque, ac prudentissimus Pontisex operam Sociorum in Lusitanâ aulâ (vt tum erant res) ad continendos,


page 363, image: s363

conglutinan dosque inter se Reginae, et Sebastiani, et Cardinalis animos, cum fidelem, tum necessariam existimabat. Quanquam Pater Generalis, quod absens nunquam conari destiterat, iam praesens cum alijs Lusitanis Patribus, omnes eo vires intendit, vt Reginam placaret, et bonam Patribus ex aulâ missionem impetraret: quam quidem Michaeli ab Reginâ non grauate impetrauit. Ludouicus item, quo se paulatim abstraheret, Patrem Mauritium hominem minus inuidiosum substituens, coram Rege nunquam nisi accitus, et vi prope coactus apparebat. Haec autem omnia fusius dixerim, non tam, vtquemquam arguerem, quam, vt ne ipse arguerer: neu religioso in Ordine siue ex malignitate, siue ex nimiâ incogitantiâ obtrectatorum foedissima nota insideret.

[Note: 150 Indiae calamitates.] Vt multis Europae partibus infestum fuisse annum narrauimus, ita tempore eodem Goam, atque adeo totam Indiam cuncta, quae mortalibus tristia, et horrenda sunt bella, fames, morbi vexarunt. Iam diu Reges barbari propinquorum Lusitanorum vel opes, vel iugum serre non poterant. Itaque partim secundis aliquot irruptionibus in latrocinij modum ad audendum elati, partim Proregis Ludouici Ataidij per causas vlciscendarum iniuriarum imperium propagantis irritati coeptis, tres ad penitus Lusitanum, et Christianum delendum nomen coniurant Reges Idalcam, Zamalucus, et Zamorinus. Idalcan Goa finitimus obsidendam vrbem Goam: Zamorinus Malabarum Rex classe oram maritimam infestandam: Zamalucus finitima sibi Ciaulum, ac Bazainum tentanda sumpsit: vt distractis Lusitani opibus nullius vim hostium sustinerent. Superiore igitur inclinato anno Idalcan ingenti armatorum numero Goam obsedit: et ad suas egressi partes tentandas Zamorinus, et Zamalucus. Porro Goam obsessam ab hostibus intestinum prope perdidit malum, contagiosis febribus in omnes ordines late vulgatis. Ad haec in longum obsidione productâ, commeatuque, qui plurimus ex Idalcanis terris solebat conuehi, intercepto bello, ac pestilentiâ afflictae Ciuitati fames incubuit. Tot super angustias accessit Patribus nostris omnium prope acerbissima exercitatio ex alieno Proregis animo: qui suspicatus parum eos fauere suis rebus; nullam occasionem vexandi Dei famulos [Note: 151 Goanorum Sociorum labores.] omittebat. Illi tamen cuncta fortiter tolerantes, praeter continuas ad Deum preces, oblata sacrificia, susceptas vltro poenas, tametsi suis domi calamitatibus premebantur, totos se in vtilitates publicas effudere. Quatuor Sacerdotes in stationibus militum locis hosti opportunioribus perseuerarunt, magno sane momento rerum, siue dum, ad propitiandum Numen, a sceleribus inhibent militem, siue dum ad strenue dimicandum inflammant. Alij per vrbem morientium assidue detergendis delictis, recreandisque iacentibus interim discurrebant. Alij de tenuitate domesticâ amplius trecenis fame periclitantibus quotidie ad Collegij fores alimenta praebebant. Nec leue onus erat Christianorum, qui e Salsettis ab hoste occupatis in vrbem defugerant, vitae consulere. Soluta tandem post decimum mensem, magno cum Idalcanis detrimento, ac [Note: 152 Lusita norum ex Zamaluco victoria.] dedecore obsidio est. Nec felicius Zamaluco, et Zamorino conata cesserunt. Zamalucus (idem Meliques vocabatur) peditum abduxisse millia centum, equitum quindecim dicebatur, Elephantos octoginta. Diem Apostolis Petro, et Paulo dedicatum elegit, vt summam virium aduersus obsessos experiretur: sperans quoniam eâ tempestate hyems in ijs regionibus asperrima est, quae non frigore, sed imbrium perennitate censetur, Lusitanos vdo, ac pluuio coelo fomitem, ac pyreum puluerem hebetante, minus commode tormentis vsuros. Sed ita fortiter dimicarunt, adeo magnificam victoriam perpetrarunt; vt hostes deinde ipsi describendo affirmarent: Deiparam Virginem, et Apostolos Petrum, ac Paulum conspectos hostilem aciem fugâ, et caede sternentes. Lusitanorum certe (quanquam illo si vnquam praelio militaris virtus enituit) nemo infitiabatur tantam rem a tam paucis, absque singulari Superum ope, geri non potuisse. Magnam in eo bello laudem Franciscus Mascarenia Imperator: magnam Rodericus Consaluius Ludouici nostri frater, meruerunt. Nos in eâ obsidione Petrum Colatium amisimus Sacerdotem laboriosum, et paganorum Christo


page 364, image: s364

[Note: 153 Pater Petrus Colatiusex vul nere accepto ab Infidelibus obit.] subigendorum percupidum: qui ante annos fere septemdecim in Indiâ ipsâ ad Societatem adiunxerat sese. Bazaino Goam proficiscentem, dum Ciauli nauigandi opportunitatem opperitur, obsidio interclusit. Hic multorum rogatu, cum erumpentibus in hostem militibus praeportans Crucem egressus, plumbeâ ictus glande, Sacramentis Ecclesiae munitus, octauo die animam exhalauit. Prope Goam non leuem Christiani fecere iacturam. Salsettanas inter alia Ecclesias Idalcan ferro, ignique vastauit: hominum autem maiorem multo edidit [Note: 154 Mors Archiepiscopi Gooni in nostro Collegio.] stragem morbus, quam hostis. Georgius Temudus e sacro Praedicatorum Ordine Archiepiscopus sublatus est, qui pro suâ erga Societatem beneuolentiâ, et Patrum vicissim erga se obseruantiâ, simul atque morbus coepit naturae vires exuperare, in Collegio inter Sociorum manus mori optauit. Libentissime exceptus, et summâ curâ habitus, post bimestrem languorem Collegarum coronâ pro eo precantium circundatus, cum praeterea neminem admitti voluisset, animam Procreatori reddidit. Aderant forte Goae Cocinensis, et Malacensis Antistites, ad Prouinciale Concilium ab Archiepiscopo aduocati: et Gaspar, qui se Archiepiscopatu abdicarat, Hi cum Religiosis omnibus, et Clero magnifice, vt par erat, Pastori suo exequiarum iusta soluerunt. Nec Collegium suis vacauit funeribus. Quatuor Sacerdotes, duo laici obierunt magnae omnes virtutis: [Note: 155 Patris Melchio ris Nunnij obitus.] sed duo in primis, auctoritate, et rebus gestis insignes Melchior Nunnius Ioannis Nunnjj Patriarchae frater, et Balthassar Diazius, Melchior aetatis annum agebat alterum ferme, et quinquagesimum, vigesimum octauum Societatis, variâ praesertim rerum diuinarum doctrinâ pollens, eoque nomine totâ Indiâ magnae celebritatis, magnique vsus. Copularat cum scientiae ornamentis lumina virtutum: quae facilitas, modestiaque suauissima faciebant omnibus gratiora, facilemque ei ad anirnarum salutem sternebant viam, Diu praefuit Cocinensi Collegio, et Prouinciam Indiam aliquandiu administrauit Aliquantum praeibat [Note: 156 Balthassaris Diazij insignis concionatoris.] aetate Balthassar Diazius, cui praecipua laus ab suggestu. Sic aspera dulcibus temperabat; vt cum acerrime inueheretur in vitia, tamen a summis fere, et infimis gratiam iniret: et vulgo homines a publicis criminibus abstinerent, ne forte illa Balthassar in concione describeret. Malacae in primis, ob corruptissimos tum ibi mores, salubris, et grata vox increpantis fuit. Goanus populus concursu ad funus, et lachrymis viri desiderium honestauit. Is duodecimo Kalendas Septembris, Melchior Sancti Laurentij die natali humanis exempti. Accessere ad illas pietatis copiolas deterendas post morbos, et hostes, etiam flumina. [Note: 157 Inannis Rodericij.] Ioannes Rodericius (cuius duo germani fratres Christophorus in hac historiâ inclytus, et Garzias in Societate supererant) impiger, et pius Sacerdos in Bazaini flumine, dum Goam petit, demersus est. Paucos annos vixit in Indiâ, ex Baeticâ missus, cum inter alia munera, et Tyronum institutioni, et Collegio [Note: 158 Benedicti Fernandij.] Triguerensi praefuisset. Ad haec Benedictum Fernandium, Cocini egregiarum virtutum, obedientiae in primis, atque patientiae relictis exemplis, diuturnus morbus absumpsit. Multo grauiore damno, pro temporum iniquitate, [Note: 159 Ludouici Goensij.] et religiosorum paucitate, in Molucis Ludouicum Goesium, qui Socijs ibidem praeerat, et Andream Cabreram vita destituit, Ludouicus in viridi iuuentâ raptus est, tertiodecimo sacri famulatus anno, quem Goae susceptum a puero, recte [Note: 160 Andreae Cabrerae.] deinceps coluerat. Andreas vtrâque et naturae, et religionis aetate maior, simul ac Societatem oratione amici cognouit, sic adamauit; vt cum primum Hispalim inuecta est (Baeticus enim erat) ad eam se iam Sacerdos aggregarit: plurimas Deo gratias agens, quod ordinem talem suis temporibus edidisset in lucem. Neque enim aliter religiosum se futurum fuisse: continuoque receptus a Borgiâ, et in Lusitaniam missus, annos complures Grammaticam docuit, non grauate in eo labore vitâ perfuncturus. Sed tandem in Indiam, vltraque postea in Molucum, obedientiâ duce, profectus, ceteris recte factis coronam imposuit. Haec enim videtur strenuorum virorum debita merces, vt parem magnis animis, magnaeque pietati materiam nanciscantur. Ceterum tam multis euocatis ad quietem, non intempestiuum Indicae solitudini subsidium ex Europâ mittebartur.


page 365, image: s365

Cum Prorege Antonio Noroniâ conscenderant egregij duo Sacerdotes [Note: 161 Supplementum Sociorum ex Europa miflum] Dominicus Cardosus, et Ferdinandus Nauarrus: Sacerdotes postea futuri quatuor, Balthassar, et Lazarus Lopij, Hieronymus Coellius, Emmanuel Paiua, docti, et virtutibus ornati iuuenes. Duo praeterea rerum domesticarum nauissimi adiutores, ambo ex Indiâ profecti, Fulgentius Freires, quem ad Patrum res cognoscendas in Acthyopiam missum ex Indiâ, captum a Turcis, et Memphim adductum, atque inde tandem redemptum in Lusitania egregiam pestilentibus operam nauasse suis locis est demonstratum: et Balthassar Arausius, qui de rebus Indicis edocturus Patres, et quaedam e Collegij Goani re curaturus, in Europam venerat. Prospero ad aequatorem vsque cursu prouectas naues, illic diuturnâ malaciâ inhibente, nimirum, vt inter intolerandum, et cuncta vitiantem aestum, inclementia morborum multiplex occupauit. Socijs vltro deposcentibus Prorex aegrorum curam delegat. Sed latius in dies manans malum, paucisque iam integris, etiam curatores aegrorum arripuit, ingenti omnium moerore, qui in caritate, et sedulitate eorum spem repositam omnem vitae suae [Note: 162 Mortui in mari Doctor Dominicus Cardosus.] habebant. Nonis Maijs Cardosus probatae Sacerdos virtutis, Theologiaeque doctor obijt, patriâ Goneanus a pueritiâ ab anno seculi quinquagesimo in Societate educatus. Inde Hieronymus Coellius ortu Lamegensis, post multos in aegrotantium curâ susceptos labores, in aetatis flore, ac pietatis occubuit. Denique [Note: 163 Hieronymus Coellius.] etiam Pater Ferdinandus Nauarrus, et Fulgentius Freires tolluntur. Nauarrus Eborae, et Conimbricae Humanitatem docuerat, et prope confecto philosophiae curriculo, non mediocris ad res gerendas, et concion andum facultatis, [Note: 164 Pater Ferdinam. dus Nauarrus.] ad eorum quoque laborum praemium, quos meditabatur in Indiâ euolauit. Decimum annum in Societate, et perpetuâ Indiae adeundae cupiditate perseuerarat. Nam cum ante religiosam militiam in Indiam cuiusdam nauis scriba abijsset, et periculis in mari obitis, ad mutandam vitae rationem maxime impulsus [Note: 165 Fulgentius Freires.] esset; quos labores iam seculi causâ tolerarat, Dei gratiâ repetere cupiebat. Fulgentius aetate iam grauior vir erat non excultus literis, sed tamen naturâ intelligens, prudensque virtutis eximiae, duabus praesertim religiosae philosophiae excellens laudibus, orandi studio, et obtemperandi: et in Indiam, quod id rogarat, remittebatur. Adeo nusquam neque in vinculis Memphiticis, neque inpestilentiâ Olisipponensi sanctarum pro Christo Crucium famem explerat. His [Note: 166 Lazarus Lopius mire sanatur.] exanimatis, quatuor reliqui grauissimis conflictati malis tandem euasere. Lazarus quidem Dei manisesto muneri salutem suam acceptam retulit. Cum enim particulam e ligno Sanctae Crucis gestaret, humanis iam diffisus medicamentis, epotâ aquâ, in quam vitale lignum immerserat, valetudinem altero die recuperauit. [Note: 167 Sanctae Crucis ligno contacta aqua aegris est saluti.] Inde beneficium communicare cum alijs decumbentibus coepit, vnique in primis, qui iam deploratus iacebat, salutiferi ligni medicatâ contactu aquâ saluti fuit. Nauigantibus in Indiam, Guineaeque aestum, et promontorij bonae spei tempestates elapsis Mozambicum statio peropportuna est semper, ad tantisper instaurandas vires: sed hoc anno fuit maxime, quod post plurimorum obitum, qui supererant viui, aegre spirabant: atque ipse Prorex propior erat morti, quam vitae. Peropportune quoque aderat ibi Franciscus Monclarus, et socij, qui cum Francisco Barretto tentaturi expeditionem ad Cafres ante biennium venerant. Hi Socios, ac vectores vn iuersos caritate summâ exceptos omni officij genere recrearunt. Inde repetitâ nauigatione ad Goam appulerunt obsidione iam liberam. Dumque suas ipsi, vicissimque Goani suas exponunt clades, aucta potius ex communione, quam lenita moestitia est. Ceterum tantus totâ Indiâ [Note: 168 Baptizati e paganis.] armorum strepitus non multum reliquit loci Euangelicae tubae. Affatim Cocini profectum: quadringenti ad Deum viuum ab mutis simulacris adducti. Magna [Note: 169 Emmanuelis Texeriae apud Concinenses auctoritas.] erat Emmanuelis Texeriae Collegio praefecti ad Cocinenses auctoritas. In supplicatione ob irritos barbarorum conatus ad gratias agendas institutâ, et in iustis funeribus, quae militibus in bello desideratis publice persoluta sunt, orator electus est. Coulani, et in orâ Trauancoris circiter mille donati baptismo. Sed barbaris audaciâ assumptâ ex falso rumore, qui ferebat Goam, et Ciaulum in


page 366, image: s366

hostium potestatem venisse, omnia infesta habentibus, parumper socijs, et plerisque Christia norum ad Commorini promontorij quietiora loca recedendum fuit. Illic plus quingenti Christianorum numero adiuncti. Non pari felicitate Lusitani rem gesserunt in Molucis. Consaluo Pereirâ morbo sane importune [Note: 170 Res male geritur in Molucis] sublato, Babu Rex Ternatinus Lusitanorum arcem, quam dudum obsidebat, ad supremam prope necessitatem adegit; vt ibi Socijs, ne cum Lusitanâ re funditus Christiana periret, aliquot annis non tam praedicatorum munia fuerint obeunda, quam militum: quoad tandem auxilio ex Indiâ non mature subueto, vti suo reddetur anno, arx dedita Mahometano est, immensâ cum christianae [Note: 171 In Iaponia Vatandonus interemptus.] plebis latissime per eas oras fusae iacturâ. Ecclesiae item Meacensi in Iaponiâ subductum est ingens columen. Vatandonus restituendi Ludouici princeps, ac rei christianae defensor acerrimus, cum ditioni suae finitimo Iquennae regulo bellum gerens, praecipitatus in insidias, inuictus animo dimicans cecidit. Videbatur vna concidisse christiana res. Verum, Deo cuncta gubernante, non plus inde amisit [Note: 172 Fiyenoyamae vastatio.] praesidij, quam securitatis adepta est, strage Bonziorum Fiyenoyamae. Excelsus mons proximus Meaco Fiyenoyama est, multiplici sinu modica sin se nouem valles complectens. Arx illa Iaponicarum religionum, atque princeps disciplinarum gymnasium habebatur. Ter mille Bonziorum domicilia vetustis temporibus dorsa, ac iuga montis, et vallium sinus implerant. Et quanquam aliquantum frequentiae iam bella detraxerant; tamen amplis vectigalibus instructi Bonzij, auctoritateque, et sagacitate armati, Meaco ipsi terrori erant. Intra fines eorum neque faeminam penetrare, neque inuehi carnem, aut piscem licebat: cum tamen a Bonziorum neque animis, neque corporibus vllum vitiorum abesset genus. Ergo tartarearum illa bestiarum cubilia excidendi causa extitit talis. Azaidonus, et Asacurandonus, ille ex dimidiâ parte Rex Omi, et Nobunangae affinis (nam sororem habebat in matrimonio) hic in regno Iecigeno Tetrarcha praeualidus, consociatis opibus, ad Ozacani Bonzij, et Mioxindoni partes accedunt aduersus Nobunangam, quem vna cum recenti Cubosamâ Ozacam obsidentem interclusuri in Meacum contendunt. At Nobunanga, quo erat vigore animi, quae satis visa est, copiarum parte ad Ozacae obsidionem relictâ, reliquis mirâ celeritate raptis, vtrumque vsque adeo pressit, vt recipere se in Fiyenoyamae ardua subigeret. Tum vehementer egit cum Bonzijs, vt ad se transirent, vel hostes suos emitterent: redditurum pollicitus quicquid olim diuitiarum possedissent, sectamque eorum se complexurum, si parerent: contraque exitium minitans obstinatis. Nihil a Bonzijs expressum. Verum Cubosama, qui iam immodicas Nobunangae timebat opes, multoque videbat potentiorem venturum excidio Azaidoni, et Asacuradoni, sapienti tractatu pacem conciliauit. Quae vbi conuenit, Nobunanga, exulcerato aduersus Bonzios animo, ad Regna sua recessit. Paucis post temporibus dum ad Ozacam redit, propter Fiyenoyamam transiens, quamuis primo Duces sanctitatem loci, et summam apud Reges omnes temporum superiorum auctoritatem opponerent; tamen dicens nequaquam se, nisi Bonziorum vitijs commoueri per fraudem mortalibus illudentium, proditores, atque rebelles excipientium, ac fouentium, perque eam causam leges patrias violantium, faeminis, et carnibus, et piscatu introductis; in coenobia, et fana impetum fecit, et ingenti cum Bonziorum caede supremâ strage deleuit, vix vno exiguo tecto, aut sepulcro conditoris relicto. Ab eâ clade, quae tanquam coelestis militiae principe duce, ad sternendam Euangelio viam die Sancto Michaeli sacro edita est, cum rursus Meacum venisset Nobunanga, adeuntes ad se Patres Ludouicum, et Organtinum consuetâ humanitate admisit. Interim Franciscus Capralis omnium in Iaponiâ Sociorum moderator, [Note: 173 Amaculanae Ecclesiae incrementa.] in Ximo magnum praecipue Amacusae addidit Ecclesiae incrementum. Amacusadonus ipse iam sub Bungensis Regis patrocinio pacate imperans, Leonequoque reuocato, et filius, alijque circiter bis mille Christo subiecti. Amacusadono Michaelis nomen impositum. Sed vt nihil hac in rerum mutabilium scenâ fixum est, mirâque vicissitudine alternantur aduersa prosperis; proxime in


page 367, image: s367

[Note: 174 Xiquianae vexatio.] Xiquio Ecclesiae nontam amplificatae numero sunt, quam tentatae non Ieui procellâ. Ioannes Xiquidonus per summam impietatem a fide desciscens, execrabilibusque sese superstitionibus implicans, vt et familiari daemonum vti consuetudine diceretur; eo conatum flexit, vt moliretur ex omnium sibi parentium animis, Christum Dominum exterminare. Impigre Michael Vazius contra nitens, ad constantiam pusillum gregem, atque ad subeundam, si foret opus, necem gloriosam incendit. Sane, si vsquam, in Iaponiâ longe plurimum populi religio ab Dominis pendet. Quippe quibus summum ius est omnium rerum: adeo seuerâ lege; vt ob vnius subiecti contumaciam domus, ac familia tota plectatur. Inde fit, vt quam in partem Principes vergunt; in eam metu, vel spe populares ferantur: atque ne toti familiae perniciem creent, etiam in salutis aeternae negotio multorum vacillet interdum constantia. At Xiquienses hanc indignissimam tempestatem cum ceteri mirâ fide tulere, tum vna in primis familia. Gaspar erat Christianus inter suos honestus, et diues e Xiquidoni domo. Is iussus renuntiare Christo, quo melius Xiquidono famularetur, tanquam seruire duobus Dominis nequiret; nullam euadendi viam videns, verbo pariturum se affirmauit, sceleratâ quidem simulatione, sed, vt dein cum lacrymis aiebat, ex eâ tempus ad vxorem, ac filios in tutum transportandos assumens, ne [Note: 175 Constanirafa miliae Christianae.] suâ morte in Tyranni manus venirent. Nequaquam domesticos latuit ignaua Patris familias, et impia fides. Continuo filius Iacobus nomine, et vxor, relictâ domo, ad propinquos sex circiter leucis distantes migrant, affirmantes fieri non posse, vt conspectum sustineant hominis, qui dubitarit pro Christi IESV lege, ac fide vitam in discrimen offerre. Neque ante pacati sunt; quam Gasparis non deserendi Christum, sed suos pariter seruandi consilium cognouerunt. Tum omnes transtulere se Nangasachum. Quae fuga nimium quantum exasperauit apostatam: forte quod fidelis, ac fortis animi documentum Christianis reliquis praetulissent. Eius itaque iussu ficarij facinorosi nocte concubiâ, impetu in domum facto, Gasparem, atque Iacobum confodere vulneribus: et quidem ambos egregie praeparatos, doloreque, et confessione nuper criminibus expiatis: vt Christiani non tam ijs impio ferro vitam ereptam, quam impositam aeternae [Note: 176 Nangasachi incrementa.] vitae lauream crederent. Ceterum per hanc occasionem Nangasachum hoc anno valde celebrari coeptum est, recipientibus se eo Xiquiensibus, eodemque Lusitanorum appulsâ nani. Et decuit futuram olim clarissimorum Martyrum parentem Ciuitatem ex inclytis confessoribus magnam partem nasci. Iisdem circa regionibus pagi Tomachis, Tenguma, Xiquimis alijque nonnulli toti ad fidem adducti Melchioris Figeredij constanti labore. Iam et Facata multis ante annis deleta, nuper restitui coepta ad tria millia domiciliorum numerbat, vbi locuples christianus suâ sponte sacram extruebat aedem. Illud curam non leuem iniecit, quod Rex Bungensis cum Bonzio ex haeresi Ienxuanâ Epicureorum sectae simillimâ, qui Meaco venerat, se totum tradidisset, frigidus videbatur fouere Christianos: metusque erat, ne paulatim ab religionis sacrosanctae patrocinio, Bonzij adeo pietati pestiserâ consuetudine, et fraudibus illecebrarum omnino [Note: 177 Paupertas Euam gelica inter So cios communitur Patris Capralis opera.] auerteretur: qui, Deo protegente, metus incassum fuit. Interim Socij non christianae tantum serendae fidei, propagandaeque, sed etiam religiosae disciplinae conseruandae, atque excolendae, Capralis ductu, curam impendebant. Euan. gelicae paupertatis inter cetera siue in stauratus, siue confirmatus est murus. Vt est prope vulgaris illas per oras sericarum vestium vsus; paulatim inter eos quoque, ad augendam religioni maiestatem valere opinantes, increbuerat. Quippe populum suorum Bonziorum splendida intueri corpora assuetum, peregrinae religionis auctores in vili amiculo despecturum. Hac re ad Principum quoque aures, et animos accessus patere faciliores: quod Sanctus olim Xauerius experiendo didicisset. Nec vero quicquam praeter disciplinam committi: cum Societati non certus, sed qui honestorum est patriae Sacerdotum, sit cultus: et in totum quoquefas sit, tuendae, causâ pietatis, religiosum ornatum dissimulare. Verum Capralis nullum esse augustius religiosâ paupertate ornametum edocens,


page 368, image: s368

eoque insignes Christi Apostolos late Euangelium propagasse: hâc viâ, quam Christus monstrasset, eundum: nequaquam aut Bonzianam leuitatem imitandam, aut laxandam interpretationibus disciplinam, sed obedientiae virtute, quando id praeciperetur, nitendum, et confidendum: quando idem esset, qui paupertatem nobis commendaret, quique hominum corda in manibus haberet Christus Dominus: Xauerium, tanquam sacrum, non tanquam vulgarem adhibuisse interdum honestandae personae elegantiorem cultum, a quo statim vili suae tuniculae sese reddebat. Haec, atque alia id generis commemorans, vt minime prauâ mente, sed recti specie abducti exerrarant; omnes habuit in potestate, [Note: 178 Balthassar Acosta moriens dum ad suos remittitur. Societatis suffragijs do natur.] nec aegre reduxit in viam, lineisque nigri coloris vestibus induit. Vnus Balthassar Acosta, quem iam non tam vmbra fallebat amplioris diuinae laudis, quam laxioris consuetudinis inuitamenta, transuersum egerant, abstrahi penitus ab degeneri vestitu nequiuit: quem aliquot post annis reuocatum in Lusitaniam, dum remitteretur ad suos, maturâ sane morte ipso in itinere Deus donauit: tot forte labores, quos ille in Iaponijs erudiendis exhauserat, miseratus. Atque Euerardus tum Generalis, tanquam vnum Sociorum, iussit mortuum suffragijs solennibus adiuuari. Sed iam reliquias copiarum quas in Brasiliâ Azebedius ducebat, tempestate (vt supra dictum est) in Insulam Cubam abreptas, suo duci [Note: 179 Duodecim sociorum in Brafiliam tendentium gesta.] reddamus. Petrus Diazius, qui Azebedij loco Socijs superstitibus praeerat, in Sancti Iacobi Cubae Insulae portu tempus instaurandae nauigationis opperiens multum accolis profuit, seduli Sacerdotis, Euangelistaeque munera exequens. Ad Habanam, vbi Patres Prouinciae Floridae versabantur, fama peruenit: continuoque Antonius Sedennius inde ad eos salutandos, iuuandosque ad portum Sancti Iacobi perrexit. Huius hortatu ad Habanam longo, difficillimoque itinere Diazius, comitesque transgressi: inde Hispanorum in classe in Europam redeuntium, ad Angram Insulam Tertiarum principem deuenere: quo Ludouicus Vasconcellus Brasiliae designatus Praetor, et Pater Franciscus Castrius cum socijs tribus, post longum et ipsi errorem, ab Sancti Dominici, (quae et Hispanica dicitur) Insula, paulo ante appulerant. Lusitanorum militum, atque nautarum numerus ex admodum instructâ classe, in angustum contractus erat. Multos, in tam laborioso, diutinoque iactatu quindecim mensium, necessitas moriendi rapuerat: alij ad Antilias substiterant: non pauci postremo ex Angrâ nacti occasionam in Lusitaniam caeperant fugam. Itaque Vasconcellus reliquias in vnam duntaxat compulit nauim. E Societate quoque non plus quindecim [Note: 180 Eorumdem Sociorum nomina.] restabant: duo Sacerdotes Petrus Diazius, et Franciscus Castrius: Sacetdotij expertes ceteri: et horum iam tyrocinio perfuncti octo, Alfonsus Fernandius, Gaspar Goesius, Andreas Pais, Ioannes Aluarius, Petrus Diazius Sacerdoti cognominis, Ferdinandus Aluarius, Michael Aragonius, et Gaspar Consaluius: tyrones quinque Franciscus Paulus, Petrus Fernandius, Sebastianus Lopius, Iacobus Fernandius, et Iacobus Caruallius. Exigua haec manus e numeroso comitatu, cum quo Ignatius Olisippone soluerat, superabat. Quippe cum flos vna cum Ignatio occidisset; e triginta ferme residuis, alios Petrus Diazius vel valetudine amissâ, vel minus Brasiliae idoneos longinquo vsu compertos, ad Prouincias remiserat suas: alios minus Societati commodos bonâ missione donarat: vt iam post multiplicem quasi succretionem, perinde vt in Gedeonis [Note: 181 Haeretici praedones occurrunt.] olim exercitu, nonnisi eximij, et glorioso digni exitu reliqui fierent. Iamque flatu prospero altum per Oceanum ferebantur, cum pridie Idus Septembris sub occasum diei naues quinque veniunt in conspectum. Quatuor erant Gallicae, Britannica vna. Hae, dissimulato tantisper consilio, cum primum nox inhorruit, [Note: 182 Ludouicus Vasconcellus Brasiliae designatus praetor illis se parat opponere.] proras in Lusitanos conuertunt. Intellexit Ludouicus et hostes et haereticos esse. Itaque aduocatâ statim concione, suosque ad praelium acriter ineundum, ac mortem, vt Catholicos deceret, pro religione oppetendam hortatus; arma expediri, culcitras opportunis locis pretendi, saxorum vim congeri, tormentarij pulueris cados promi celeriter imperat: dispositisque ad pugnam stationibus, peccata rite confitetur ipse, et ceteri, quibus eâ nocte non


page 369, image: s369

[Note: 183 Ioannes Cadauillushaeretice classis praefectus.] maligne spatium datum est. Hostili classi praefectus erat Ioannes Cadauillus acerbissimus haereticus, in eâ ipsâ rostratâ, vt aiunt, quae superiore anno Sancti Iacobi Onerariam, in qua Azebedius cum Socijs vehebatur, expugnarat, Is vbi dies coepit inalbescere, Lusitanae Onerariae appropinquans, semel, iterumque edito bombardâ signo, iubet vela summitti, et deditionem fieri. Vbi non paretur, [Note: 184 Praelium committitur cum Haereticis predonibus.] ter facto impetu, quinque Lusitanorum interemptis, septendecim fere omnes in cruribus ita vulnerat, vt funibus alterâ manu apprehensis sustentantes corpus, nonnisi alterâ vim possent repellere. Quibus illud accedebat incommodi, quod cum Cadauilliana rostrata multum supra Lusitanam onerariam emineret; Haeretici e superiore loco in subiectos Catholicos, atque ictibus expositos certius, et grauius iacula intorquebant, ipsi prope extra teli iactum summoti. Haud incruentum tamen praelium fuit: nec victis paulo magis, quam victoribus siue animorum magnitudine, siue causâ gloriosum: cum illos clades victores [Note: 185 Vasconcelli ex celsitas animi.] effecerit, hos victoria plusquam latrones. Super omnes Ludouici Praefecti animi excelsitas, ac virtus spectata est: qui ne tum quidem territus, cum iam Oneraria hostibus impleretur, nec parmâ vnquam, nec gladio dimisso, ad extremum vsque spiritum animose pugnans occubuit. Cadauer non cognitum in mare eiectum. Vir fuit fortis, et nauticae peritiae curiosus, et cum primis intelligens, [Note: 186 Eiusdem in nauigationibus infelicitas.] verum infelicitate memorabilior. Mare cum primum intrauit destinatus quinque Nauium in Indiam tendentium ductor, anno seculi eius supra quinquagesimum septimo praetoria, quam conscendit, firma, et recens antequam e portu Olisipponensi vela faceret, tantum caepit aquae laxatis rimis accipere; vt cum exhaurientium vis nulla sufficeret, praegressis comitibus differre nauigationem cogeretur. Mense mox Maio profectus, nequaquam eo anno peruenit in Indiam, sed in Brasiliam ad hybernandum concessit. Inde anno proximo Indiam tenuit. Sed dum Lusitaniam repetit, e regione Insulae Santi Laurentij, naufragio facto, nauique, ac rebus omnibus, et hominibus ferme trecentis amissis, ipse cum Socijs tantum triginta in scaphâ euasit. Ibi dicitur, cum ex naufragorum miserabili multitudine ad scapham natando multi contenderent, et statim, vt manus in marginem iniecissent, a nautis, ne simul omnes perirent, detruncarentur; eius conspectum, quanquam necessariae crudelitatis, non ferens Ludouicus oculos auertisse, ac velo texisse. Scapha paucis diebus per magna discrimina Sancti Laurentij Insulam tenuit: inciditque (quod quidem inter aduersa rarae felicitatis fuit, nam alioqui barbarorum fuisset praeda) in Lusitanorum ibi forte negotiantium nauim. Eâ naui reportantur in Indiam. Inde Ludouicus in Lusitaniam, contra atque sperarat, nullâ, nisi periculorum, laborumque inaestimabilium copiâ auctus, renauigauit. Decennioque post Brasiliae, vt dictum est, Praetor designatus, cum tandem in Prouinciae suae conspectum, amplius bina leucarum millia summas per difficultates emensus venisset; nullâ vi, neque arte, nullis votis euincere vnquam potuit, vt terrâ potiretur. Sed coactum in Hispanicam Insulam secedere, tandiu tenuit, circum egitque, velut iratus Oceanus; donec ferro conficiendum importunitati Haereticorum obiecit, cum paulo ante ad Insulam Materiam ab redeuntibus ex Indiâ nauibus cognouisset, Ferdinandum Vasconcellum filium in obsidione Goanâ Mahometanorum telis extinctum. Ceterum potest solatium, et honestamentum supremi casus videri, vt pater, ac filius modico interuallo hostium religionis manu ceciderint. Ludouico mortuo, qui supererant Lusitani, deditionem fecerunt. [Note: 187 Duodecim Socij Azebedio superstites in odium sidei occiduntur.] Socij tum omnes infra tabulatum fundendis ad Deum precibus intenti agebant: vnus in summâ extabat naui Castrius, vnius e gubernatoribus ad imam prorae turrim ex vulnere animam agentis homologesim accipiens. In ea deprehensum administratione sacramenti, et caritatis actione Haeretici enecant: isque primus [Note: 188 Pater Franciscus Castrius occiditur primus.] e sancto manipulo, quam ab initâ anno ante decimo Christi militiâ semper optauerat, consecutus est necem in odium fidei illatam, aetate iam grandior. Sub idem tempus Petrus Diazius, qui ad id loci confessionibus eorum, qui sub tabulatis agebant, aures constantissime dederat conspectus, in cubiculi foribus conficitur,


page 370, image: s370

[Note: 189 Et Pater Petrus Diazius.] post annos aetatis circiter quinque, et quadraginta: tresque ac viginti magno semper exemplo in religiosâ disciplinâ traductos: quorum aliquot Conimbricensis Collegij minister, aut procurator egit. Tertius inde Gaspar Goesius [Note: 190 Et Gaspar Goem sius.] cecidit. His primo congressu caesis, nudatisque, et in mare deiectis, Gaspar Consaluius animaduertens nullam spem vitae relinqui hontinibus Societatis; [Note: 191 Gaspar Consaluius mortem fugiens, eam occurrit.] raptim exutis calceis, abiecto galero, tunicâ positâ, nauticae se turbae immiscet, vt, tanquam vnus e seruulorum numero, fallens hostem, vitam conseruet. Sed fefellit timidum caput ignaua opinio. Postquam armorum strepitus conquieuit, victores Haeretici multum in Onerariâ captâ nauticae turbae conspicati, ne in alenda tot corpora cibis abuterentur, aliquot eorum, atque in primis Gasparem dant e naui praecipites. Ita vitae conseruandae plus iusto cupidus, nec vitam conseruauit, et gloriosae mortis decus amisit. Quanquam spes est clementissimum Dominum eius quoque misertum animae: atque vt olim Prophetae minus obedientis simplicitatem leonis dentibus; ita nunc religiosi degeneris leuitatem marinis fluctibus expiasse. Decuit tamen, vt qui vilissimi nautae sordes religiosis insignibus praetulisset, cum posset gloriose occumbere, velut inutile pondus abijceretur. Vndecim reliqui dignam professione constantiam praestiterunt. Inuicem cohortati vltro in editiora nauis euadunt, nec modo latendi causâ in ceteram turbam sese non inserunt; sed etiam in vnum deditâ operâ conglobati, aperte profitentur se et eiusdem esse religionis, cuius tres modo perempti, et aeque paratos ad mortem, vt eidem Domino placeant, subeundam. Haeretici per contumelias interim, ac saeuitiam diuexatis, vbi nox adfuit, [Note: 192 Michaelis Aragonij vita et mors.] singulis post terga manus reuinciunt. Ingemuit forte dum stringitur Michael Aragonius, recrudescente dolore vulnerum, quae in brachijs paulo ante inter vexationem acceperat. Eo gemitu non misericordiâ, sed furore instincti [Note: 193 Franciscus Paulus simul in maredeiijcitur] praedones, extemplo iactant in aquas: Francisco Paulo, qui erat proximus, quasi nollent incomitatos, pariter deuoluto. Fuit Aragonio patria Guissona oppidum Catalauniae Vrgellensi Ecclesiae contributum. Barcinone dum studeret, et apud Patres Sacramenta frequentaret, documentum edidit quantum animo Christianae virtutis, quam dignam religiosâ fortitudine indolem gereret. [Note: 194 Aragonij insignis iniuriae to lerantia.] Nam inter disputandum in praetentâ Academiae areâ, ab aduersario, quem modeste, sed acriter presserat, alapâ percussus, cum circumfusa studiosorum corona abolere contumeliam ferro vellet; pacate praeoccupauit, et tantum praefatus argumentum eâ ratione non solui, abiectus in genua alteram percussori malam obuertit, pari cum admiratione spectantium, et aduersarij rubore. Quarto post mense in Societatem septimo Kalendas Septembris seculi anno sexagesimo septimo adscriptus, et ad rudimentorum disciplinam missus Valentiam, omnium virtutum, sed praecipue sui despicientiae, et caritatis in alios exemplum fuit. Iamque accurate doctrinarum studia persequebatur, nihil remissâ corporis vexatione, qua saeuissimâ vtebatur, cum Azebedium sequutus est, cupidissime assumptus, praeter eximiam pietatem, ob ingenij, et doctrinae laudem, vt in Brasiliâ [Note: 195 Eiusdem epistola de Azebedij, et Sociorum nece] philosophiae studia constitueret. Ad Valentinum Collegium anno superiore de Azebedij, et Sociorum nece epistolam scripsit, ita exorsus. Vellem alius haec scriberet: sed quando peccata mea obstiterunt, in eorum poenam id suscipiam: memor etiam scriptum: Nescitis, quid petatis. Ceterum affirmare habeo, nunquam mihi vitam posthac, quoad manebit, vitalem fore, quod occasione tam praeclarâ exciderim. Tum, vbi gloriosum eorum certamen enarrauit, subijcit: magnus dolor habet nos orbos, quod parentem sequuti non simus: sed ita confidimus a Deo nos quoque in aduersi aliquid reseruatos, praesertim quod Gallus Archipyrata iurasse dicitur, ne vir eques, bellatorque habeatur, nisi vel Ludouicus noster in eius potestatem, vel certe ipse in Ludouici venerit. Talia nobis vaticinia fiunt: sed speramus Deum, si in eius nos manus coniecerit, robur etiam subditurum ad id omne, quod in nos permiserit, perferendum. Vtinam daret mihi aliquid pro meis noxis in hac vitâ exoluere. Nequaquam enim sunt adeo saeuae calamitates, quin tolerabiles sint cum ope diuinâ.


page 371, image: s371

Haec et alia id genus Aragonius scripsit: et Deus ardentia vota, quo diximus modo, cum tam multis ante ditasset aerumnis, explere dedit. Aragonio, et Francisco [Note: 196 Superstitum Sociorum aerumnae.] Paulo in profundum eiectis, reliqui Sociorum, vinctis post tergum manibus, in cubiculum praetorium includuntur, vbi totam noctem in precibus partemque insequentis diei prope ieiuni transegerunt, magno se interim animo ad extrema quaeque comparantes, et inuicem succendentes. Iamque parabantur laquei vt ex antenna suspenderentur, cum Praefectus, praedae spe, quod inaudierat pecuniam eos ad sacras aedes in Brasiliâ aedificandas ferre, supplicium distulit. Sedenim compertâ mox inopiâ, Petro tantum Diazio, et Iacobo Carvallio in captiuâ naui relictis, septem reliqui in rostratam victricem transferuntur. Noua illic patientiae seges, noua laudum copia fuggeritur. Haereticis, qui in priore naui iam prope delassati, exaturatique substiterant, recentes, integrique ad diuexandum succedunt. Continuo ingens numerus circumfusi non modo ipsos, verum etiam Romanum Pontificem, Ecclesiasticos ritus, Sanctos coeli incolas, augustissimum denique Sacramentum altaris, more suo contumeliose, impieque proscindere, et famulos Dei, qui modeste, ac fortiter respondebant, pugnis, atque alapis caedere, procaciter consputare, canes blaterare, fures, impostores: scrutatique singulorum vertices, dire contundere, in quibus sacrae coronae vestigia inuenissent. Ita scilicet honestabantur coronae: et geminatis honoribus progignebant Clericorum diademata fortium virorum gloriam. Erat e Nouitiorum numero Petrus Fernandius faber lignarius omnium recentissimus religioso in albo, sed vir apprime humilis, et veteranâ virtute. [Note: 197 Petri Fernandij vexatio.] Is, contra omnino atque Gaspar Consaluius, per vim pileo, talarique tunicâ exutus ab hostibus, ne moriendi occasionem fallente cultu amitteret, aggregabat se studiose ad fratres, vultu, oculisque ad modestiam accurate compositis, tanquam ita compensaturus, quod de insignibus vestimentorum deerat: et locuturus virtute, quod silebat amictus. Modestiâ, quae blandissima virtutum est, honestatis lumen, sapientis animi facies, vt luce nocturnâ animalia offensi omnium osores virtutum Haeretici, atque ad ludibrij fomitem abusi, impauidum nouitium glomerati circumsistunt. Alij caput vtrâque manu arreptum subrigere: alij colaphis caedere: oculos alij digitis per vim distentis palpebris aperire: paxillos denique etiam mento subdere, ne queat os verecunde dimitti, intermiscentes ludibriorum acerbitati, et manuum plagis vulnera quoque linguarum. Per hanc diram petulantiam, cum se diu iniuriosa manus oblectasset; [Note: 198 Disputationes haereticorum.] ecce noua acies ad concertandum de religione accincta. Specimen telorum id esto: quo Sanctos nequaquam colendos ostenderent. Non ne, inquiunt, in nostrâ potestate vos est s? Quin igitur Maria Virgo, Sanctique ceteri, quorum inuocandum Numen censetis, si quicquam in eis opis est, vos e manibus nostris eripiunt? Similiter plane, atque olim Iudaei Christo Domino: Si Christus Rex Israel est, descendat de Cruce. Ad quae religiosi respondebant: si id expediret; haud dubie Beatissima Virgo, Sanctique nobis a Domino, et vitam impetrarent, ac libertatem. Sed quia emori praestat; idcirco non impetrant. Haec maxime Alfonsus Fernandius, qui loco ministri praeerat ceteris, respondebat. Altercatione in coenam vsque productâ discedunt ad corporis sag nam Haeretici: sacri vero Confessores, quod semper, si quod spatium interueniret molestiâ vacuum, faciebant, adhortantur se inuicem, et inflammant: a Deo robur exposcunt: caritatem Christi Domini pro hominibus mortui, et cruciatus saeuissimos cogitatione, ac sermone repetunt: gratias agunt, quod tam praeclaram sibi moriendi, reddendaeque ei vitae occasionem obtulerit. His animos magnos, ac promptos ad extremum certamen dapibus curant. Nec mora longa: expleto rapinis ventre, carnifices ad explendam quoque mentis feritatem [Note: 199 Socij reliqui in mare deii ciuntur.] innocentium poenis adsunt: singulos octoni fere circumdant, exutosque tunicis quantâ maximâ vi, quam possunt longissime ab nauibus in altum eiaculantur. Petrus Fernandius, et Ioannes Aluarius natandi minus, periti illico fluctibus hauriuntur. Iacobus Fernandius classem euntem tardius (nam repentina


page 372, image: s372

[Note: 200 Iacobus Fernandius e fluctibus euadit.] pluuia ventos sopierat) validis viribus assequutus, in vnam nauium receptus, et seruatus est. Quinque reliqui natatu ad se inuicem directo, vnum conuenerunt in locum. Hîc luctantes cum auido mari diu sese sustentant, supremumque mutuo salutantes, ac veniam delictorum petentes, quanquam in summâ difficultate, atque defatigatione, Apostolico symbolo, et precibus multis communiunt. Iamque prouecta nox erat, cum Alsonsus Fernandius psalmum quinquagesimum inchoat, alternisque ceteri sequebantur. Vbi ad versiculum, Tibi soli peccaui, ventum est; inter eum pronuntiandum, Alfonsus defectus viribus, haustâ aquâ suffocatur: spectatâ religione iuuenis, nec profectu mediocri in philosophicis doctrinis, ad quas profitendas in Brasiliam et ipse ducebatur. Subinde Andreas Pais IESVM inuocans: mox Ferdinandus quoque Aluarius mergitur: [Note: 201 Sebastianus Lo pius seruatur.] vt vnus duntaxat iam superesset Sebastianus Lopius, ex quo haec deinde sunt cognita. Is in densâ caligine inter horridos fluctus, imbre e caelo cadente maximo, Socijs iam cunctis extinctis derelictus, vitae spem omnem abiecerat: cum elatum forte quadam e naui lumen intuens, sumpto animo, vix se, vt dixi, prae pluuiâ loco mouentem classem assequitur: cumque ad vnam, itemque alteram nauium misericordiam implorans nequicquam accessisset, minisque, ac telis reiectus esset, velut ad extremum perfugium ad vnam e scaphis contendit: atque in eam demum ab haeretico natione Hispano furtim exceptus, penulâ contectus, atque hostium immanitati subtractus est. Duo autem illi, qui in Lusitanicâ naui relicti fuerant, eodem ac ceteri genere mortis, eâdem animi magnitudine defuncti sunt. Ita ex omnibus, quos Ignatius Azebedius Olisippone abduxerat, nemo in Brasiliam peruenit, praeter Antonium Leonium: qui, cum in itinere substitisset aegrotus, recuperatâ valetudine, aliâ conscensâ naui, saluus peruenit. [Note: 202 Brasiliae status afflictus.] Iamque Brasilia grauissime laborabat, cum id quoque dubitaretur, ad quem nam eius Prouinciae administratio pertineret. Statim enim vt Romae cognita est Ignatij mors; declarauit Borgia Emmanuelem Nobregam Prouincialem. Quod vbi cognouit Ludouicus Grana in vrbe Saluatoris, existimans iam multo ante literas ad ipsum Nobregam in Collegio Fluminis Ianuarij agentem eâ de re perlatas; vt qui multo parebat, quam imperabat libentius; Prouincialatum illico abdicauit. Haud multo post Nobregam quoque superiore anno vitâ defunctum, in vrbem Saluatoris perfertur: quae res haesitationem attulit. Volebant Patres Granam rursus administrationem suscipere. Ille, quoniam Visitator Azebedius in discessu mandarat, si quid forte humanitus Prouinciali eueniret interim dum ab Vrbe alius sufficeretur, vt qui Collegio Bayensi praeesset, idem Prouinciam regeret; negabat ad se illud onus, quod ob nouum Prouincialem suffectum legitime posuisset, amplius pertinere. Tandemque euicit, vt Antonius Petrius Bayensis Collegij Superintendens capesseret munus. Sed interim Emmanuele Nobregâ, alijsque e primis Brasiliae columinibus sublatis, nec nouo subsidio, quod ex Europâ tandiu expectabatur, vnquam apparente, et nonnullis Sociorum (Diabolo, vt sanctum opus abrumperet, omnes tentante machinas) peraegre in arduâ eius syluae culturâ perstantibus, eoque Europam Carthusiae vocabulo fugae laborum obtento, inhiantibus, cum nulli praeterea religiosi viri, Sacerdotes perpauci adessent; Societatis, et Christianae totius Ecclesiae res in Brasiliâ oppido in arcto erant. Pernambuci grauissimâ laborabatur inuidiâ, conflatâ ab Sacerdote de Societate eiecto, qui sparserat Maurum Consaluium haeresim populo pro concione vulgare: et subdolâ arte mentiendi, id crimen persuaserat non paucis primorum: neque ipse coloniae Praefectus sinebat Dei famulos quietos esse. Crimen falsae doctrinae Episcopus eo profectus discussit, calumniatore multis criminibus infami capto. Et illud notatum mox est, praecipuos in sectantium breui e vita sublatos, et ipsum Praefectum datum in vincula, et abductum in Lusitaniam, non cum famae solum iacturâ, sed cum capitis quoque periculo, suos nimirum famulos, et exercente Deo, et protegente.

[Note: 203 Interfecti in odium fidei in Florida.] In his Brasilia versabatur difficultatibus, cum Prouincia Florida suo ingenio gloriosas, et steriles non modo aerumnas, verum etiam neces peperit. Omnibus


page 373, image: s373

frustra tentatis, cum illud Ioanni Baptistae Segurae, quanquam periculo intelligebat, et praedicabant omnes plenissimum, tentandum visum esset, vt in regiones non dum Christianorum odio ex militum iniurijs imbutas penetraret, Ludouico neophyto duce (quemadmodum superiore anno memoratum est) in Axacam prouinciam, se cum comitibus octo contulerat, omnia Neophyto pollicente: qui summo Dei beneficio particeps baptismi factus, omnique humanitatis genere in Hispaniâ a Rege, atque Dynastis, et nuper Habanae, atque in itinere a Segurâ habitus; maluit Iudae proditoris imitari perfidiam, quam hominibus [Note: 204 Ludouici Neophyti perfidia.] se, Deoque fidelem, et gratum praebere. Paucis apud Patres exactis diebus (vt feris hominum industriâ mansuefactis vsu venit, si forte patria lustra nancisci contingat) natali solo, vnde barbariem hauserat, pristinos suggerente spiritus, popularium inuitante licentiâ, ad haec impunitate propositâ, sensim redire ad ingenium coepit: donec impatiens christianae disciplinae, ab vsu famulorum Dei in totum abstulit se, atque ad populum inde sesquidiei itinere disiunctum contulit. Non redeuntem, semel, atque iterum, misso vno fratrum, Segura reuocauit. Quippe non ad alia modo, sed ad interpretis quoque vsum prorsus necessarium hominis auxilium erat, quod linguâ propriâ vterentur indigenae nulli dum Sociorum cognitâ. Nullis delinimentis verborum, nullis promissis cum pellici potuisset, nullis precibus flecti; iam haud dubiam pusillus ille Domini grex, tanquam in luporum faucibus constitutus, expectabat in dies necem. Nam ad effugium nulla patebat via. Hinc mare, inde vastissima barbaries obsidebat: et ad facinus, praeter cetera, etiam spes praedae rapacissimam gentem, atque egentissimam inuitabat: cui exigua illa supellex ad sacrum maxime apparatum ex alio [Note: 205 Sociorum patientia.] allata mundo pro diuitijs, ac miraculo erat. Quo rerum in statu Segura tum pro Ludouico frequentes indicebat preces, tum domesticos omnes adhortabatur, vt corpora sua, et animas in holocaustum continuum offerentes, expediti dies, ac noctes ad effundendum sanguinem essent. Itaque totum in precibus, sanctisque collocutionibus, et religiosis functionibus, et meditatione beatae vitae ponebant tempus. Iamque non solitudo, non solicitudo, imminensque in momenta singula mors ita perturbabat, vt cibariorum macerabat penuria, et fames: quicquid commeatus Habanâ secum detulerant dudum absumpto. Amplius quatuor mensibus in his angustijs, inque praeparando ad mortem animo, ac Deo precibus, vt Ludouicum respiceret, fatigando transactis; statuit Segura tertio barbari animum pertentare. Tres e Socijs ad eum legat: dato simul negotio, vt diligenter conquirerent si quid vsquam ad famis remedium offerretur. Pater Ludouicus Quiros, duoque non Sacerdotes Gabriel de Solis, et Ioannes Baptista Mendes vna profecti. Quos Ludouicus Neophytus, postquam inani reditus [Note: 206 Tres primo occiduntur.] spe alacriores dimiserat, conuerso itinere, quibusdam onustos sarcinulis redeuntes, cum globo barbarorum, nec opinantes aggressus, Quirio cor ipse sagittâ transfixit, duos eius Socios ceteri peremerunt, Dominico die, qui proxime Purificationis solennia exceperat. Segura spem inter, ac metum rogando Deo, vt legationem secundaret, anxius insistebat auide Sociorum reditum expectans: qui vbi longiorem, quam pro itinere, moram faciunt; iam scelus Apostatae haud dubium habens, eo intentius cum suorum reliquis omne studium ad geminandas preces, et exposcendam ab Deo pacem contulit. Ecce autem quinto post trium caedem die, cum stolidâ dissimulatione proditor multis popularium stipantibus, duobusque germanis simulant lignatum se pergere; rogant, quae ad id, vt in desertam regionem secum Patres detulerant, ferramenta commodent: eâ fortasse causâ, ne Dei famuli, quibus nulla praeterea erant arma, ijs propulsare vim latronum vellent. Sed frustra adhibebatur artificium paratioribus illis ad ferendam, quam barbaris ad inferendam necem. Nec poterat obscurari sermone fraus, quam res loquebatur: cum detractis Patri Qurio exuuijs, religiosum in morem proditor ipse vestitus incederet, vt nihil ambigeres deuoratae ouis pelle [Note: 207 Deinde occiduntur reliqui] indutum lupum. Igitur, quod rogarant, cum accepissent; contra inermes, atque mitissimos homines, de seque tam benemeritos, tanquam rabidi lupi contra


page 374, image: s374

agnos, furore conuerso omnes concidere securibus, praeter vnum adolescentulum Alfonsum nomine, qui e Societate non erat. Hunc alter apostatae fratrum initio seruauit, moxque Ludouici omnia extinguere indicia enitentis furori subductum, finitimo Cacique tradidit, per eum Deo gloriosum finem suorum manisestum Ecclesiae suae facere destinante. Barbari ab dirâ caede ad direptionem pauperis tugurij, quod ipsimet sibi Patres suo labore concinnauerant, versi, neque sacrae, neque profanae rei parcunt, profano vsu sacra temerantes: eo dementius, quod sacri, profanique discrimen plumbea corda ignorabant. [Note: 208 Barbarorum stolida impietas.] Sacrificalem patinam argenteam vnus Caciquarum sibi ab ceruice suspendit, et quasi pretiosum monile, et bullam nobilem gloriosus gestabat: alius sacerdotali casulâ pulcher incedebat: iam sacer calix pro magnifico erat poculo. Ad clausam multi arcam cum accessissent, tanquam thesaurum ibi inuenturi; plane inuenere, si aestimare nouissent. In eam quaedam religiosa, et Crucifixi mediocre [Note: 209 Ctucis contemptores diuinitus puniti.] signum Patres condiderant. Quod signum dum curiosius, et contemptius sacrilegi spectant; narrauit Alfonsus (cui quidem fidem abrogare non ausim, cum alij rem absque dubitatione ante me vulgauerint) tres eorum continuo mortuos concidisse, ceterosque conterritos in diuersa dilapsos. Idem referebat, post editum dirum nefas monitu suo, antequam sibi quoque exitium moliretur, mortuorum corpora Ludouicum proditorem, suâ cuique in manu Cruce positâ, tegenda humo curasse. Ignorabant haec Patres, qui in Cubâ insulâ manserant Rogerius, et Sedennius, tamen assiduâ animi solicitudine dirum aliquid praesagiebant. Itaque vnum e suis Salsedum nomine ad rerum statum cognoscendum, et commeatum deuehendum in Axacam mittunt. De cetero ipsi ad iuuandos [Note: 210 Antonij Sedennij strenua caritas.] Habanae conuenas, et inquilinos serio conuertuntur. Sedennius neutiquam oppidanâ contentus operâ, ad familias quoque Aetiopum per Insulam late sparsas, destitutasque omni culturâ pietatis, nunquam totum per annum vel diuinae rei, vel confessarij copiam habentes, excurrit pari cum suo labore, et seruitiorum emolumento: cum (quod supra narraui) famâ perlatâ, multos e Societate ad portum Sancti Iacobi in orâ Insulae meridianâ appulsos; illuc rei cognoscendae, opisque ferendae causâ, plus ducentarum leucarum aerumnosâ, ac periculosâ viâ, vt erant aspera montium, et inculta superanda terrarum, adhaec flumina infesta Crocodilis natatu trananda, contendit. Illis Habanam primum deductis, mutuam Societatis caritatem cunctis mirantibus: deinde cum classe Hispanâ dimissis, rursus adfuit ex Hispaniâ Floridae aperiendae, ac subigendae Praefectus Petrus Menendes, cum vniuersâ domo, multisque amicorum ad sedes figendas in terris subactis. Eius flagitatione, atque literis Borgiae, qui quamuis nulla admodum spes magni profectus in Ethnicis conuertendis appareret, expeditionem deseri tamen vetuerat, incitatus Sedennius, cum Francisco Villaregio classem sequutus est. Operam inter eundum curandis, expiandisque militibus, quorum pars maxima grauiter languebat, salubriter posuere. Vbi ventum ad Sanctae [Note: 211 In Florida res aduersae.] Helenae Castellum, geminatus est labor, diffusis ex recens aduectis aegrotis in totum praesidium morbis: donec vtrumque et Sedennium, et Franciscum lues intempestiua sane implicuit. Subsidium namque cum aliud nullum superesset, moribundique confessarium poscerent, ad vnum confugiebatur Sedennium. Qui dum in medio febrium suarum aestu modo ad hos, modo ad illos agit se; mali vim eo pertinaciorem reddidit. Accessit noua in commune calamitas. In apothecâ tormentarij pulueris excitatum forte incendium quicquid commeatus ex Hispaniâ Praefectus nuper aduexerat consumpsit miserabiliter. Itaque cum Menendes ad noua procuranda annonae adiumenta Habanam proficisceretur, quod e diuturno morbo explicari Sedennius non poterat; secum, vt Habanae reficeretur deducturus in nauim imposuit, solatio militibus Villaregio relicto. Inter haec nauigium in Axacam missum ad commeatum Segurae, Socijsque deportandum, resque eorum cognoscendas: neque ijs, neque Ludouico Neophyto repertis, Habanam redijt. Sed nauclerus pariter, ac Salsedus, referebant multis argumentis constare Patres ab indigenis interfectos. Signa, quae Segura dixerat ad


page 375, image: s375

cognoscenda loca fixurum, nulla vspiam extitisse. Axacanos multa ex rebus quae Segura detulerat, conspectos habere. Postremo duo indigenae a militibus, qui in nauigio ibant, excepti, aperte affirmabant vniuersos extinctos. Quae Rogerius vbi cognouit, minime cunctandum ratus, vt certa explorarentur, et auxilium, si posset, afferretur in tempore, nauigium de integro adornandum curat. Ioannes Carrera magno animo subiturum se discrimen Sociorum causâ professus, conscenso nauigio, ad Sancti Augustini praesidium idem sub tempus, quo et Menendes cum Sedennio, venit. Hic milites necessarias vitae copias, haud minus miserabili casu, quam praesidiarij Sanctae Helenae, amiserant. Ita praeter modum intumuerat, se seque effuderat mare, vt refluens et horreum secum, et prope omnia ad remedium necessitatis recondita abstulisset. Itaque herbis, erutisque radicibus mors arcebatur. Quae videns Menendes, missum a Deo Carreram existimans, cum hyems iam inhorresceret, tempestatem minus commodam ratus Axacanae nauigationi, pollicitusque, vbi tractabilius foret mare, ipsum se cum classe iturum; commeatu, quem ille aduxerat, vtriusque praesidij Sancti Augustini, et Sanctae Helenae fami subuenit. Eodemque conscenso nauigio, cum Sedennio, et Carrerâ Habanam versus cursum intendit. Aliquantum [Note: 212 Periculaex periculis.] spatij prospere emensi in vada arundineti (Canaueralis Hispani vocant) propter frequentia naufragia in eo tractu nobilia, impacto, ruptoque nauigio, proxime ab interitu abfuerunt. Omnes numero erant duodeuiginti: omnes, Deo iuuante, emerserunt in aridam, rerumque maximam collegere partem. Sed nihilo successit leuius discrimen in terrâ a barbaris hostibus, qui periclitantium inter naufragium exciti clamoribus, ad praedam vsitato iam sibi venatu accurrerant. Sed territi Hispanorum tormentis, ad legendas naufragij reliquias digrediuntur, nostris spatio fugae relicto. Ergo quicquid poterant humeris auehentes, trepide viam corripiunt. Quantum ab siti, ac fame, quantum ab nocturnis frigoribus, hybernâque tempestate, ne ignem quidem audentes accendere, ne barbaris indicio esset: quid in fluminibus, et paludibus, et sinubus maris tranandis: quid ab ipsâ viâ, quam nudis premebant vestigijs: quid denique ex insidijs, vique barbarorum aerumnarum exantlarint, longum videatur persequi singillatim: quamuis nullae gloriosiores, neque digniores historiâ aerumnae sint, vt plane sunt, aestimanturque in caelo, proque dignitate libro vitae ad aeternam memoriam consignantur. Quibus in malis cum semper diuina manus sospitalis adfuit, tum clarissime in sinu maris traijciendo. Canoas appellant incolae genus lintrium, quod maxime ad eiusmodi traiectiones paratum habent. Eae sunt excauatae pinus, oblongae, perque angustae, vt leuissimo momento inuersae effundant in mare vectores. Huius generis trunco dum nostri duobus barbarorum agentibus linguam maris secant; immanissimâ tempestate coortâ, in medijs leti faucibus assidue [Note: 213 Tempestas cereo agno, et reliquijs sedata.] versabantur: cum Carrera ad praesidia maiora confugiens, sacratae cerae Agnum, et sacras Reliquias in mare demisit. Atque eodem pene momento, quo vndas potentia contigerunt pignora, tempestas insigni miraculo conquieuit. Ad Sancti Augustini tandem praesidium euaserunt: recreatique humanitate incolarum, inde cursu prosperiore Habanam tenuerunt. Neque hîc admodum commode fluebant res. E Floridanis Caciquis (Proceres gentis ibi Caciquas vocant, eodem pene vocabulo Sacerdotes alibi, et religionum Magistri Cacizij nominantur) aegre pueri collecti tres fuerant, quos disciplinâ christianâ, et literarum initijs Patres imbuerent. Eos, flagitato diu baptismate, tandem ipse Episcopus, cum idoneos mysterio iudicasset, abluissetque; e tribus duo, ante elapsum a vitali lauacro mensem, viuere desierunt: magno quidem Dei beneficio, suoque bono, quos sinceros in stolâ primâ etiam num recenti, vita suscepit beata. Ceterum Menendis consilia, et expectatarum e Seminario frugum spes conciderunt: eo etiam vehementius; quod alter puerorum vnica stirps magno Caciquae, et vnice carus erat. Qua de causâ ea, super alias, cura incessit, ne dolum malum suspicatus Pater, vt leuibus pendet momentis barbara fides, amicitiam, foedusque violaret.



page 376, image: s376

[Note: 214 Peruuiaeres.] Ita rebus in Floridâ collabentibus, in Peruuiâ firmabantur: et ab Limâ hoc anno spargi Societas per regnum in mediterranea coepit, iactis Cuschensis Collegij fundamentis. Peruuiae Regum, antequam in ditione Hispaniarum venirent, latum imperium, ingentes fuerunt opes. Ingae Regibus erat nomen, regia Sedes [Note: 215 Cuscum olim Vrbs Peruuiae regia.] Cuschum. Opulentiâ vrbs priuata, et publica, magnificentiâ aedificiorum, cultu superstitionis, incolarum celebritate totius Peruuiae princeps: ad radices sita Cingae, inclyti montis, duobusque aiijs intersita, qui latera ambiunt. Montosa regio est: et quanquam mediae caeli plagae, quam feruidam, horridamque antiquitas nominauit, in meridiem gradus septendecim deuexa subest; tempestatum tamen vices, frigoraque, pluuias, grandines, niues experitur. Ab vrbe exoritur, et nomen accipit: perque leucas decem porrigitur vallis regionum Peruuiae longe prima, siue vtilium vitae copiarum feracitate, siue frequentiâ, et humanitate Peruuorum. In vrbe spectanda multa supererant monumenta barbaricae magnificentiae, et superstitionis: sed Arx ante omnia, et regium Fanum, Peruuice [Note: 216 Eiusdem vrbls spectabile Fanum.] Coricancia, idest aurea domus, dedicatum maximo Idolorum gentis, quem Punchaum, hoc est diei dominum, et lucis auctorem vocabant. Miraculum maxime faciebat molitio operis: quemadmodum ab rudibus mortalibus, nec ingenio, nec corpore validis, qui ante Hispanos nec ferramenta norant, nec trahendorum iumenta, et machinamenta onerum tam ingentia saxa, vix nostratium [Note: 217 Peruuij saxa saxis excidunt, ac dolant.] boum iugis viginti molienda, ex longinquo conuehi potuissent: atque dolabrae, et scalpri vice, alijs saxis ita excidi, et conquadrari; vt vestigia leuissima iuncturarum extarent. Fanum Coricanciam in Dei viui iam templum commutatum [Note: 218 Fanum Coricancia a Domi nicanis vero Deo dicatum.] Dominicani Religiosi habent, et dignâ loco pietate, ac maiestate colunt. Ingarum memoria non nisi duodecim extat. Ante pagatim aiunt diuisam penes nobiliorem Caciquam rerum potestatem fuisse. Inter Ingas Guainacapacus famâ celebris est: qui Quitum vsque praenobilem, et vndecumque primariam vrbem [Note: 219 Guainacapaci Regis celebris memoria.] imperium propagauit. Populares ei gratificaturi viam duplicem, per plana alteram, et temperata loca, alteram per montosam regionem, ac frigidam, inter vrbem vtramque Cuscum, et Quitum, leucarum interuallo haud minus quingentarum, [Note: 220 Viarum magni, ficentia Romanis similis.] aperuerunt, complanarunt, muniuerunt, marginarunt, eo opere, vt ad Romanorum veterum in eo genere sumptuosas curas nihil accedat propius. Prouincialis Portillus Francisco Toletano Prorege Guamangae relicto, sub prioris exitum [Note: 221 Cuschenfis Collegij exordia.] anni, Cuschum cum socijs Ludouico Lopio Sacerdote, laicisque Antonio Consaluio, et Consaluo Ruitio intrauit. Excepti sunt perhonorifice, praecipuâ nobilitate obuiam progressâ cum Clero. Hospitium tum alijs, tum praecipue Dominicanis, quorum ibi percelebre in clarissimo, vt dictum est, olim Fano coenobium est, comiter offerentibus, ad Hispanorum publicam hospitalem domum [Note: 222 P. Portillo strenui labres pro commendatitijs liter is sunt] se receperunt, Extemplo suggestum Portillus inscendere, deducere magnum agmen Peruuorum praelatâ Cruce per vrbis compita, conciliare paces aliaque instituti Societatis repraesentare munia, quae literarum commendatitiarum optimum genus appellare cousueuerat, comitibus strenue collaborantibus. Inde Collegij habendi cupiditas confestim ingenita: quod facilius fuit, iam animis hominum secundissimae famae gratiâ, et Gabrielis Ouiedi, qui coenobio Dominicanorum [Note: 223 Gabriel Ouiedus Dominica nus Societatem laudibus effert.] praeerat, perhonorificâ Societatis praedicatione praeparatis. Tertio post mense adfuit Guamanga Prorex, cuius beneuolentiâ, atque auctoritate in optima vrbis regione, praecipuâque plateâ domicilium emptum, Ciuitate communiter, et Canonicis, apud quos, Episcopi excessu, summa potestas rerum [Note: 224 Domus attributa notabilis] sacrarum erat, multisque priuatim conferentibus ad impensam. Eum locum Amarocanciam Peruui nominabant, idest colubrorum domum, ob colubros, et dracones insculptos, et colubrum ingentem, quem ex Andarum victâ Prouinciâ, velut sacrum, quidam Ingarum traduxisse ferebatur, ibidem asseruatum. Postea Ferdinando Pizzarro Francisci Pizzarri Peruuiae principis domitoris germano, ea domus in diuisione praedae obtigerat: enatisque subinde tumultibus, receptaculum facinorosorum omnium, et grassatorum fuerat. Vt merito, cum addicta religioso cultui est, prudentes dicerent Esaiae carmen illud: In cubilibus, in


page 377, image: s377

quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami, et iunci: et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur; ibi quoque locum habere. Mense Maio inita nouae sedis possessio. Concinnatâ temporariâ aediculâ sacrâ, et nouo Sociorum auxilio [Note: 225 P. Bracamontius primus Collegij Conchenfis Rector, et P. Barzana primus concio nator.] Limâ accito, apertus est Grammaticae ludus. Iacobus Bracamontius Oarocirensi paraeciâ, ob eas causas, quas sequens prodet liber, omissâ, primus Collegio Rector praeficitur, Barzana concionator. Ad quotidianas impensas vni omnium maxime Iacobus Sylua, et praecipue vxor Teresa Orgonia suppeditarunt, quod, et vectigalibus certis Collegium Teresa eadem cum liberis stabiliuit: omnibus laudibus, sed benignitate erga calamitosos matrona illustris. Limae inter [Note: 226 Limensis Collegij incremeta.] haec corroborabatur Collegium. Ad duas latini sermonis scholas tractatio Philosophiae accessit apud tricenos auditores. Ex his, alijsque Collegium frequentantibus instituta sub Deiparae patrocinio Sodalitas, iuuante pietatem erga diuinam [Note: 227 Sodalitas ibi instituta.] matrem pictâ effigie, quam Româ Borgia transmiserat ex eâ expressam, quae a Sancto Luca depicta in Esquilijs asseruatur. Ceterum tanto plausu natam Prouiuciam, tamque expedite tam multum proficientem, ferre nimirum Satan non poterat: et Deus quoque volebat, per aduersa pariter roborari. Itaque cum primus ille clarissimus splendor quibusdam potissimum domesticorum subobscurari videretur, rumusculi domi gliscerent, atque offensiunculae; ex ijs demum non mediocris flamma, quam prodet sequens volumen, exarsit.



page 378, image: s378

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER OCTAVVS

[Note: A. D. 1572] SEQVITVR annus ab salutis ortu millesimus quingentesimus [Note: 1 Praecipua huius anni.] septuagesimus secundus, qui Christianae toti Reipublicae Sancto Pontifice Pio Quinto, et priuatim Societati Sancto generali Francisco Borgiâ orbatae et funestus, et honorabilis fuit. Poloniae quoque fine Sigismundi Augusti Regis: Vngariae nouo Rege creato Rodulpho Maximiliani filio: maximis Geusiorum motibus Belgio: extinctis Hugonottorum Capitibus Galliae, memorabilis. Nec minus priuatim nobis in Indiâ luctuosus, amisso viro, qui columen Prouinciae erat. Funestum Societati fore ipsum quodammodo anni limen portendit, funeribus tribus in parente ordinis Romanâ Domo sex intra [Note: 2 Virtus, et obitus Francisci Truxilli.] dies elatis. Sexto Kalendas Februarias Franciscus Truxillus pestilenti febre occubuit, qui Baeticus natione, ex militiâ terrenâ Senis ad coelestem sexto, et quinquagesimo seculi eius anno transgressus, pauloque post in Siciliam missus: cum laborum omne genus, prout obedientia demonstrabat, alacritate inexplebili amplecteretur, et grauioris tolerantiae studio in Indiam mitti diu peteret, nec impetraret; prae cupiditate plurimum Dei causâ laborandi, Societatique seruiendi, artificia multa, et in his aedificandi rationem percepit. Qua solertiâ multum in extruendâ probationis Domo ad Sancti Andreae desudauit. Cumque (vt illud fert pendulum opus, et plenum aleae negotium) ex alto collapsus, crura laesisset, sculptoris artem edidicit: vt quando crurum infirmitas sedentariam indicebat vitam; Crucis amor necessitatem quietis in fructuosum laborum verteret. Nescit enim debilitari, nescit pigrescere Christi Crucifixi caritas: vt aduersus desidiae blandimenta fortis; sic ad eluctandam vim necessitatis ingeniosa. [Note: 3 Et Ioannis Corfi] Quarto post eum die par mali genus Ioannem Corsum eri puit, qui Sancto Ignatio, deinde Lainio, postremo Borgiae tribus Praepositis Generalibus fuerat cubiculi adiutor, tumque Vicario erat Hieronymo Natali. Obedientiâ erga Praesides, austeritate erga se, caritate erga domesticos, recto extraneis exemplo commendatissimus: cessationis vsque eo et ipse impatiens; vt, si quid a precibus, et occupationibus ministerij sui vacaret; aliquid e stamine acubus moliretur: eo laboris genere, vt reor, delecto, quod intermitti expedite, repetique [Note: 4 Imperturbati animi exemplum.] posset. Sanctus Ignatius hominem significaturus nihil quicquam cuiquam aduersantem; Ioannem Corsum pro exemplo nominabat. Eidem quondam cum imperasset, vt alium e sanctis illis Fratrum primitijs Martinum Carnozam nomine obiurgaret quocunque reperisset loco, bilemque, et iracundiam adhiberet: moxque aduocato Martino, cognitoque nequaquam iracunde obiurgatum, quaesiuisset ex Ioanne, quare non obediuisset: is negauit sibi iracundiam esse: et instante Patre quemadmodum id affirmaret: Totam, inquit, in mare, cum Barcinone veni Romam, euomui: significans tum, cum ad Societatem accessit (Catalaunus enim cum esset ad eam Barcinone Romam venit eius seculi anno primo, et quinquagesimo) omnibus se perturbationibus exuisse. Alio tempore cum grauem Societatis causam Sanctus Pater domesticorum precibus commendaret; Ioannes volebat edici, vt singuli pro eâ causâ ter in die inter preces lacrymarentur: qui non fecisset; ei nihil ad cibum praeter panem daretur. In grauissimis supremae aegrotationis doloribus nunquam intermisit versiculos e psalmis, hymnisque, et alias precationes proferre. Tantum habet emolumenti pia consuetudo, tantumque Deus summis temporibus impertit virium secundâ valetudine recte vsis. Postridie Doctor Baptista Madridius, ex longinquâ


page 379, image: s379

morbi multiplicis molestiâ, ad priores duos accessit, praedicto, ac tanquam delecto emigrandi die. Namque iam pridem, cum eximiâ religione Coeli Reginam coleret optaretque in eius Purificationibus solennibus, instar Simeonis, in pace dimitti; in eius diei peruigilio excessit. Simeone hactenus felicior; quod ille a complexu, hic ad complexum vitae migrauit, ad nunquam dirimendum festinans occursum: et ille mortali sinu moriturum Saluatorem, hunc Saluatoris, vti confidere fas est, beatus sinus excepit immortalitate perfruiturum. Is est, qui Naualcarnerensi Sacerdotio in eam rem, Pontificis assensu, collato, [Note: 5 Naualcarnerensis Collegij fundator.] et Complutense Collegium iuuit, et Naualcarnerense fundauit. Romam venerat aeuo iam grandis quarumdam litium causâ, ibique cunctâ mirante Curiâ (inter primos enim asseclas officijs, et solertiâ censebatur) ad obsequia Christi [Note: 6 Borgiae iter in Galliam.] se, et sua conuertit. Hi Romae principio anni rapti eo tempore, quo Pater Franciscus Borgia Cardinalem Alexandrinum sequens, Hispaniensi, et Lusitanâ legatione perfunctus, inter summas itinerum difficultates, vt erat hyems asperrima, regio perfrigida, via impedita, et ardua, ad haec Vgnottis infesta, in Gallias transijt. Iam impetrarat a Philippo Rege triremem, qua reueheretur in Italiam, cum allato ad Cardinalem a Pontifice Nuntio, vt in Galliam quoque pergeret, et eodem ipse prosequeretur, omnia post obedientiam habuit. Et visus est Dominus famuli sui indulgere voluntati, vt peregrinationem iniunctam consummare, et perficere imperata posset. Cum enim cuperet sanctus vir, vna cum Cardinali, praesto esse in Galliae regiâ, quo quicquid in se esset ad Pontificia mandata momenti conferret: praesertim quod Philippus quoque Rex curandum suo nomine inter Sebastianum Regem, et Margharitam Caroli sororem omni ope matrimonium commendarat: huic autem sanctissimae voluntati dolores obstarent, quibus saepe torquebatur multis, et peracerbis: tanquam caelestis benignitas agendi tempora, patiendique dispensaret; animaduersum est, quibus diebus iter Cardinalis faciebat; morbum interquiescere: quibus vero intersistebat; desaeuire solitum. Qua ex re, tametsi exhausto via tori locus respirandi nullus relinquebatur, cum quicquid temporis alij quieti dabant, ipse doloribus redderet; tamen boni publici studio voluptatem maximam capiebat: eoque properabat magis, quod eodem tempore Nauarraeâ Reginâ Regiam petente, aegre ferebat occupari ab eâ Caroli aures. Blesium, vbi Carolus Rex, ac Regina senior agebant, septimo Idus Februarias Cardinalis, biduo post Franciscus peruenit. Hilaria erant ante Cineralia. Itaque Borgiam honoraturus ipsemet obuiam Carolus processit [Note: 7 Carolus Rex obuiam venit Borglae.] personatus cum penulâ, et grandibus ocreis, cum Procerum manu eodem habitu personatorum. Qui cum ingenuâ libertate gentis, nobilique simplicitate circa comites Borgiae inter deducendum ludibundi discursarent; ignari eius moris hospites, contemptim se potius interpretabantur, quam humaniter accipi. Haud quaquam frustra: sed minime cum optato successu. Blesij aliquot dies exacti. Nec potuit Franciscus ab Catharinâ Regis Parente, atque Rege honorificentius haberi. Quinto Kalendas Martias Italiam versus in cetero comitatu viam capessit. Cardinalem Alexandrinum de malâ Pontificis valetudine allati nuntij accelerare coegerunt, Quippe inde ab Ianuario Sanctissimus Pater morbo [Note: 8 Pontificis Pij Quinti obitus.] conflictatus, inter modica ex interuallis laxamenta, nunquam virtutis pristinae interrupto cursu, diu exercitus, tandem Kalendis Maij decessit. Pontifex vigilantiâ, et curâ, adhaec magnitudine sanctitatis, et animi illam solij augustissimi maiestatem merito aequare visus: praeclare meritus de orbe Terrarum, nihiloque secius de Societate nostrâ. Tertiodecimo die successit ei magno consensu declaratus Pontifex Cardinalis V go Boncompagnus, qui Gregorius Tertiusdecimus [Note: 9 Gregorius Ter tiusdecimus succedit.] nuncupatus est. Continuoque rumor in Aquisonares Prouincias, ac nominatim in vtramque Germaniam emanauit, creatum esse Pontificem, alienissimum ab Iesuitico nomine: atque adeo nationem vniuersam ex Vrbe Sanctâ, [Note: 10 A principio Societati beni gnus.] protinus expulisse: quod contra omnino erat. Nam Gregorius, secus profecto, ac multi opinati sunt, statim a principio benignissimi eius animi, quem perpetuum deinceps Societati praestitit, nec documenta obscura, nec exigua


page 380, image: s380

dedit pignora. Decimosexto Kalendas Iunias, cum admissus ad eum, Farnesio [Note: 11 Patres Natalis et Palmius cum Pontifice de Societatis Instituto agunt.] Cardinali introducente Vicarius Generalis, Natalis, comite Palmio, dixisset, Societatem ad obsequium Dei, atque Ecclesiae excitatam Seminarium esse, quo Pontifex in Dei laudem, atque populorum commoditatem vtatur: quartoque voto Sedi Apostolicae ad peregrinationes in quascunque terras religionis causâ imponantur, obeundas obstringi: ac proinde rogaret, vt Institutum eius, vti fuerat ab initio conditum, probatumque, et priuilegia ei tradita confirmaret; Pontifex eximiâ comitate exceptis hominibus, et verbis auditis, respondit: se optime nosse id temporum necessariam Ecclesiae Dei Societatem esse: nec ignorare quam praeclaros vbique fructus, in Germaniâ praesertim, ferret: confirmaturum perlibenter quicquid superiores Pontifices dedissent. Ad se, vbicunque vsus incideret, fidenter adirent: bonum, ac propitium habituros. Haec ore, vultuque optimo eloquutus, anteuenit tamen orationis benignitatem liberalitate rerum. Vehementius nihil tum Societatem vrgebat, quam vt in integrum Instituta eius restituerentur. Itaque Natalis cum protinus a fine Pij Quinti, sequutus Lainij exemplum, legitimâ testificatione adhibitâ, chorum operarijs diebus intermisisset (neque enim aliter, atque olim a Paulo Quarto mandatus erat) de professione autem, quoniam extare diploma videbatur, nihil mutasset; hinc maxime auspicandam putauit [Note: 12 Cardinali Borromaeo Pontifex Socientatis postulata cognoscenda tradit.] Sanctissimi Patris benignitatem. Sancto Cardinali Borromaeo causae cognitionem Pontifex delegauit. Atque interim ipse iam confectas a Pio Quinto, nec editas literas, per quas potestas Societati fiebat, quos Conseruatores vocant, Iudices in quibusuis causis assumendi, rite promulgauit. Natalis suâ maximâ curâ multos, ac ponderosos commentarios effecit, et Cardinali Borromaeo tradidit, quibus causae suae aequitatem probabat. Ante omnia posuit, et ostendit religiosa Instituta, quae Sedes Apostolica rite confirmarit, ab auctore [Note: 13 Rationes pro Societate a Na tali congestae.] Deo proficisci. Neque enim hac in re fas esse Cathedram Petri errori subijcere. Hoc posito fundamento, duorumque Pontificum Pauli Tertij, et Iulij Tertij, itemque Concilij oecumenici auctoritate probatâ, alia diuinae comprobationis argumenta propria Societatis collegit. Deinde in vniuersum detrimenta subnexuit, quae ex mutatione ita conditae, probataeque disciplinae oriri necesse esset. Inde propius causam aggressus, totam Societatis rationem, descriptionem, et quasi fabricam, singulis explicatis partibus, in conspectu collocauit: vnde planius cerneretur, nisi detruncata recuperaret membra, constare non posse. Postea separatim de choro, deque professione disputauit: et docuit quas Societati commoditates suae de ijs rebus leges afferrent: quam nullum ex ijsdem cuiquam formidari deberet incommodum, contrariaeque rationes quam facile [Note: 14 Eiusdem pero ratio.] diluerentur, vti continuo singillatim ipse diluit. His fuse, grauiterque tractatis, perorationem talem subiecit. Institutum nostrum, si a diuino spiritu profectum est, vt plane est, si Apostolicâ auctoritate confirmatum, si ab oecumenico Concilio comprobatum: et quicquid praeterea expeti testificationis diuinae potuit, luculenter habuit: et inuecta commutatio tam grauem infert perniciem; infimis oramus precibus, vt, quod in cunctis faciendum religiosis disciplinis Tridentinum Concilium iubet, id in hac etiam minimâ fiat. Haud negetur nobis, quod omnibus datur: ne soli simus, in quibus Concilij decreta non obseruentur. Resormari iubet Religiones Concilium, vnamquamque secundum proprium, ac suum Institutum: petimus, vt secundum nostrum nos reformemur, et quod [Note: 15 Tridentini sensus de Societatis Instituto.] inde est mutatum, instauretur. Nihil intendit in nostrâ Religione innouare Concilium, vt diserte pronuntiat: id rogamus, nihil vt innouetur: sed, vt probatum est ab illo, sic maneat. Non prohibet Concilium, quin iuxta pium Institutum nostrum Deo seruiamus, et Ecclesiae: id obsecramus, vt nobis liceat. Tradit Ius commune priuilegia, sine quibus profecto nulla Religionum consistit, non esse violanda: qua in re Sedes Apostolica Deum, cuius dona, sine poenitentiâ sunt, imitatur: oramus et nos suppliciter, priuilegia nostra ne violentur. Conscij quidem nobis nequaquam sumus, tale quicquam commeritos, quare leges nostrae abrogentur, et concessis beneficijs spoliemur. Ad extremum precamur, ne


page 381, image: s381

Beatissimi Patris auctoritas Pij Quinti, quae christiano fuit orbi salutaris, exitiosa sit nobis. Optimus Pontifex quia diuersae assueuerat disciplinae, opinionem de [Note: 16 Pij Quinti de Societate opinio.] nostrâ praeiudicatam habuit, nec tamen, nisi dubiam semper, atque infirmam. Nam chorum non nisi mandato simplici, et mollissime iniunxit. De professione vel noluit ad nos pertinere diploma, quod edidit, vel certe Deus effecit, vt ita conciperetur, vt ad nos (quod prudentes consulti responderunt) minime pertineret. Itaque et menti, quam semper habuit optimam, et luci, quâ nunc collustrari non dubitamus, consentaneum, gratumque fuerit, vt, quae commodandi [Note: 17 Cardinalestres Borromaeus ad causam cogncscendam asciurt.] nobis studio innouauit, cum perniciosissima appareant, antiquentur. Borromaeus Cardinales tres Ioannem Aldobrandinum, Gabrielem Paleottum, et Paulum Aretinum Placentinum in consilium adhibuit: deque eorum sententiâ pristina Societati iura Gregorius, tantorum virorum vsque magis ornata [Note: 18 Redintegratur Societatis Institutum de professione et choro.] iudicijs, et Borromaei sanctitate commendata, sub extrem um Nouembrem restituit: quanquam diploma aliquanto post editum est. Debebatur certe patrocinij ea pars quodam iure Borromaeo: vt auunculi sui Pij Quarti beneficia tueretur, qui duas pariter huius Instituti partes, itidem choro, et Praepositi Generalis triennio, a priore Pontifice imperato, labefactatas redintegrarat. Inter haec Gregorius Franciscum Toletum apud se conciones contiuuare voluit: et mox [Note: 19 Gregorius Tertiusdecimus To letum, et Palmium concionatores adhibet.] Viennam remisit, vt inde in Poloniam quoque rediret ad Comitia creando nouo regi: et interim concionatorem Palmium eius loco substituit: et alium praeterea domesticis concionatorem iussit apponi. Quosdam coram se de Societate obloquentes, libere castigauit: post centum annos cognitum iri Societatem affirmans, Parum beneuoli quidam illo, inter alia, carmine animum Sanctissimi [Note: 20 De Societate praeclare sentit, ac loquitur.] Patris occupare tentauerant, Iesuitarum Collegia ingentes possidere facultates, Ecclesias, Monasteria, Abbatias, et quodcunque. Sacerdotij genus, ac nomen est, in eâ transcribi: nec vsquam quicquam, praesertim in Germaniâ, relinqui. Polancus iam eo tempore Vicarius, quid res haberet, edocendum Pontificem ratus; [Note: 21 Polancus Vica rius Pontificem de Societatis statu docet.] tertio Nonas Decembris, ad agendas ob confirmatum Institutum gratias aditurus, singillatim in libellum relata quaecunque eius generis possidebantur, et Sociorum numerum, quibus alimenta inde ministrabantur, detulit. Quibus Pontifex diligenter perspectis, dolere se dixit, quod essent perpauca: optare, vt longe plura, et ampliora essent, quo plures vineae Domini cultores strenui, et vtiles alerentur. Instititque ipse, quandocunque se opportunitas obtulit, Col. legia et vetera stabilire, et noua exordiri, quod hâc ipsâ aestate iam coeperat. Nam Caroli duo Cardinales, viri maximi, et Societatis peramantes Borromaeus, [Note: 22 Cardinales Bor romaeus et Lotharingus in Collegio Romano literario apparatu suscepti.] et Lot haringus Romae cum essent (quo tempore, et Collegium Romanum seorsum viserunt, et praeclaro ingenij apparatu pretiosis musarum aulaeis omne genus, et diuersarum super mensam septendecim linguarum conciunculis honorati sunt) ad generalia, quae Societati moliebantur, gymnasia fundanda, quaedam vt e sacris vectigalibus conferrent, impetrarunt. Verum ita euenit, vt primam eius negotij mentionem Lotharingus inferret, cum maxime sermones, quos [Note: 23 Eidem Collegio sacra vectigalia impetrant.] diximus, de immenso sacerdotiorum ad Collegia translatorum numero Pontificijs auribus ingerebantur. Itaque minime promptas, ac procliues inuenit. Sed paucis interiectis diebus ipse vltro Pontifex sententiam se mutasse Cardinali eidem confirmauit: quod animaduerteret, Religionem hanc ad maiestatis diuinae magnam gloriam his temporibus Deo missam, firmarique, ac prouehi oportere: cohortans illum, vt primo quoque tempore cogitatam Academiam perficeret: futuram sibi instar filiae, quam primam genuisset: simulque excitans, vt tuen dam sibi in Gallijs Societatem susciperet: ignorans fortasse singulare iamdudum Cardinalem profiteri patrocinium, et praestare. In controuersiâ graui Collegij Conimbricensis: referente Cardinali Maffeio quiddam non constare, vnde iudicatio causae tota penderet; Gregorius: Perotatare, inquit ex istis [Note: 24 Gregorij de Societate exi. stimatio.] Patribus: boni viri sunt: etiamsi contra se cessurum sit, verum dicent. Tot iam grauati susceptis ante muneribus, cum aegre Romani Patres sufficerent procurationem Cathecumenorum, nouissime ex quadam parte superadditam, tentabant


page 382, image: s382

excutere. Patronus reclamabat Cardinalis Sirletus: Pontifex ex eo inter. rogauit, quid pro se Patres afferrent: et vbi ille respondit: Nihil, nisi non posse. Num igitur vis, inquit, vt ad id, quod nequeunt, adigamus? Quae, et alia multa beneuolentissimi Patris argumenta eo gratiora, quod non solum ex animo, ac sponte manabant, sed etiam ex propensione quadam quam ad constantiam solidâ, tam ad indulgentiam tenerâ, atque tractabili; nouum inijciebant vigorem Dei famulis ad vires tanto enixius pro Sanctâ, et Romanâ Ecclesiâ contendendas: pulchrumque inde, ac salutare terrarum orbi certamen existebat, dum ille excitandos benignitate, roborandosque auctoritate fideles operarios existimabat. Hos, praeter cetera incitamenta, pudor ad officium adigebat, quo tam praeclaram de se opinionem sustinerent: ne viderentur beneuolentiae magnitudinem laborum magnitudine exaequare non potuisse. Neque enim volebat Gregorius indulgentiam suam otij, segnitiaeque, sed negotij, et curae altricem esse. Itaque quanquam Cathecumenorum procurationem, vt diximus, nequaquam poni prohibuit; poenitentiariâ tamen administratione in Vaticanâ Sancti Petri Basilicâ, quamuis ob eas causas, propter quas non libenter susceptam retulimus, enixe missio bona postuiaretur, absisti praecise vetuit: negans, aliunde idoneorum [Note: 25 P. Christophorus Rodericius destinatus ad classem contra Turcas.] sibi confessariorum, et linguarum parabilem copiam affuturam. Ad classem, quae prosequendo aduersus Turcas bello adhuc stabat in mari, Socios duodecim Pius remitti petierat: multos et ipse designabat, si res processisset: et nominatim Poenitentiariorum Rectorem Christophorum Rodericium remisit. Duos item Sacerdotes in Corsicam destinauit cum Episcopo Mariauae: admodum laetus, quod muniri Collegio viam diceret, ad solitudinum illarum nihilo Indicis meliorum culturam. Habuit postremum id solatij Sanctus Generalis Franciscus, vt e vita decedens in iura, cum quibus acceperat, restitutam Societatem videret, et commendatam adeo benigno parenti relinqueret. Virum [Note: 26 Borgiae vltimus morbus.] Dei non multo post, quam Blesio ex aulâ Galliae Regis discesserat, super alia cruciamenta febris inuasit: cuius per intermissionem Sabaudio primum Duce, dein Ferrariensi, quicquid vsui soret pie suppeditantibus, ingenti labore Ferrariam delatus, ibi magnâ cum vicissitudine melioris, deteriorisque valetudinis aestatem exegit, administratione Societatis inomnes partes Vicario Natali permissâ: quanquam Polancum, simulatque Italiam attigit, ad Longobardiae visenda Collegia, tum etiam Romam misit. Quo breui reuerso, cum iam autum nus appeteret, Lauretum, voti exsoluendi causâ, et Romam inde pergere statuit. Nam quia Constitutiones, quo loco Praepositus Generalis decedit, vel in proximo (si forte nullum inibi sit) domicilio Societatis declarari Vicarium, qui per interregnum praesit videtur edictum; id multis de causis, vt Romae fieret, expedire ducebat. Solatio quoque erat morienti futurum, inter tot filorum preces, sacrificia, et quasi manus, supremum spiritum exhalare: ac praeter communem sanctae Vrbis religionem, mortalibus exuuijs eodem loco, vbi Ignatius, Lainiusque posuerant, relictis, indidem eos in coelum, vnde praecesserant sequi. Itaque idipsum nominatim precatus erat a Deo, vt vitam sibi in sanctam vsque illam propagaret Vrbem: vel certe concederet Laureti deponere apud augustissimam cellam, in qua primum ille mortalitatem induit. Huic religiosae voluntati Ferrariae [Note: 27 Romae, aut Laureti mori cupit.] Dux Alfonsus perdiu humanitate Principis, et cognati pietate reluctatus, ne forte viâ malum irritaretur, randem quia Medici non solum consentiebant, sed magnopere etiam suadebant plane deploratam salutem, locique mutationem, ac praesertim Ferrariâ discessum non nisi ad spem pertinere affirmantes, potestatem abeundi secit, prolixe additis quaecunque ad viae, et morbi leuamentum pia liberalitas inuenit. Et sane meliuscule factum aegro in viâ, quoad [Note: 28 Lauretimeliuscule habet] salutatâ Laureti magno sensu Deiparâ, et primo Saluatoris inter homines hospitio adorato, Maceratam peruenit. Tum demum, vt ad Vrbem appropinquare coepit, morbus, tanquam diuinitus hucusque sustentatus, vehementer incubuit. Vbi Romana moenia intrauit: Nunc, inquit, dimittis seruum tuum, Domine, laetus quod in exhauriendis Christi Vicarij mandatis, et quarto professorum


page 383, image: s383

[Note: 29 In ingreflu Vrbis Deiparam per semihoram exorat.] exequendo voto, damnum vitae fecisset: et sub ipsum portae Flaminiae ingressum iusiâ consistere lecticâ, pro foribus percelebris aedis Deiparae, prope semihoram, coniunctis pie manibus, tacitus preces fudit: gratias in primis, vti verosimile est, agens, quod eius tandem patrocinio vitam ad id loci retinuisset. [Note: 30 Occuriuntmulti e Societate.] Accurrerunt ad complexum amantissimi Patris ex cunctis domicilijs Romani Socij: et quanquam mestissimum erat spectaculum videre morientem; tamen solatio erat recepisse adhuc spirantem. Ergo benedictione, plenaque indulgentiâ ab Gregorio, qui Tybure tum agebat, amanter impertitus, ac supremis rite communitus mysterijs, ad quorum solennes preces magnâ pietate respondit; [Note: 31 Mortis dies.] biduo post, quam Romam attigerat, noctem sub mediam, ac potius aliquantum iam inclinatam (quo fit vt ipsas magis Kalendas Octobris, qui fuit dies Mercurij, quam pridie consignaudus sit obitus) altero, et sexagesimo suae aetatis anno evitâ solutus est, magnâ magnarum virtutum, praestantisque sanctimoniae famâ [Note: 32 In morte gesta.] relictâ. Supremo tempore totus imminens, et anhelans in patriae beatae conspectum, cupiensque cum Christo esse: si forte, vt fit, nunquid vellet interrogaretur; vnico verbo respondens, IESVM, aiebat. Veniam erratorum ex Patribus submisse postulauit: toti Societati rogatus, vt benediceret, siuit ab se impetrari: ijs, qui precabantur, vt in coelo memor ipsorum esset; suauiter respondebat: [Note: 33 Vicarium renuit nominare.] si daretur illuc accessus; et ipsorum, et omnium memorem fore. Vicarium, quamuis multum rogatus, Ignatij, Lainijque viam tenens noluit appellare, addens satis sibi alioqui rationum esse reddendum rerum suarum. Inde duo, [Note: 34 Io. Polancus Vicarius Generalis.] et viginti, qui tum fuerunt in Vrbe professi quintâ feria congregati, Polancum, qui Maceratae aeger substiterat, cognito melius habere, iamque ad Vrbem appropinquare (vt statim adfuit clitellario mulo in cistâ vectus) rite Vicarium suffecerunt. Nequaquam latet me fuisse inter nonnullos rumorem, Franciscum [Note: 35 Temeraria de eiusambitione suspicio.] Maceratae, dum vehementer instaret Polancus, vt ille, quanquam poene moribundus, trepide in Vrbem deportaretur, accusasse immoderatam hominis festinationem, ac praedixisse frustra per eam rem Generalatum sperare sibi: sed plane futilem, itemque rarum, ac languidum comperio rumorem fuisse, vt quem ipsi per sese spectatissimi, calumniaeque minime capaces redarguerent Polanci mores. Ortum apparet ex suspicione vanâ, et prauâ interpretatione alicuius, qui Vicarium, si forte Ferraris nominandus fuisset, Benedictum Palmium [Note: 36 Borgiae vita sanctissima breuicomprehensa.] nominandum speraret. Ceterum eximia Francisci Borgiae sanctitas postulat, vt eius rerum, ac vitae summarium vnum sub aspectum ponatur, more scriptoribus quoque profanis vsitato. Nam Seneca controuersiarum scriptor: Quoties, inquit, magni a icuius mors ab Historicis narrata est; toties [Note: 37 Ortus, ac genus.] fere totius consummatio vitae, et quasi funebris laudatio redditur. Anno salutis humanae millesimo quingentesimo decimo, quinto Kalendas Nouembris primus stirpis, heresque paternae dominationis natus est, origine vtrinque clarissimâ. Namque Pater Ioannes Gandiae Dux tertius fuit e gente Borgiâ, quam ad id loci, praeter alia decora, Summi duo Pontifices Callistus Tertius, et Alexander Sextus nobilitarant. Mater autem Ioanna Aragona neptis Regis Aragonum Ferdinandi. Franciscus vocatus est ex voto Ioannae parentis, quae praecipuâ [Note: 38 Nominis ratio] Sanctum Franciscum Assisinatem pietate colens, sacro eius ordinis cingulo periclitans in partu feliciter soluta est. Nec sane vacuum id ille nomen gessit. Praestantiam sanctitatis praedixisse continuo visa est auia Maria Henricia Aragonum [Note: 39 Praedictio eius sanctitatis.] Regis Ferdinandi patruelis. Haec adolescentula Ioanni Gandiae Duci secundo nupta: eodemque post susceptos duos liberos Ioannem, et Isabellam, viduata, annorum aetatis duodeuiginti, cum Isabella teneris in annis Deo se consecrasset in coenobio Sanctae Clarae, sumpto nomine Francisca IESV; vbi Ioannem, quem magnâ curâ, et pietate educarat, vidit patrem iam factum; in coenobium sequi filiam, vti iam diu meditabatur, decreuit: obstantemque, ac remorantem filium, quod suscepti insantis vitae diffideret, et multum rogantem, ne se se desereret, donec pluribus, ac certioribus munimentis nixam Domum relinqueret, hoc affata sermone dicitur: Nihil solicitus esto: heres tibi non deerit: hic autem,


page 384, image: s384

qui natus iam est, tantus apud Deum tibi patronus existet; magnopere vt nos Maiestati illi summae ob tantum munus grati esse, et famulari impensius debeamus. Quam praedictionem non euentus modo firmauit, sed et eiusdem Mariae Gabrielae (hoc enim cognomen sanctimonialis optauit) cum singularis sanctitas, [Note: 40 Francisci optima indoles.] tum aliae praedictiones. Ipsa quoque Francisci aetas prima significauit, vbi esset conquietura maturior: sedata, facilis, verecunda, disciplinae omni morum iuxta, ac literarum accomodata: cui pro crepundijs, religiosae imagines, pro puerili negotio arularum extructio, pro lusu sacrificantium, et concionantium imitatio: cui, voluptati geniculatio frequens, catechismi memoriter, deque genu pronuntiatio, denique iteratio precularum. Parentem decennis amisit: tumque primum ad impetrandam aegrotae valetudinem, addidisse ad preces voluntariam [Note: 41 Puer periclitatur.] sui verberationem fertur. Eodem anno ingens ipse periculum adijt. Nam inter tumultus, quo circa rebellantes populi concitarant, captâ, direptâque Gandiâ, aegre fugâ seruatus est. Per quam occasionem Caesaraugustam praeductus apud Auunculum Ioannem Aragonium sacrorum vrbis eius Antistitem aliquandiu mansit: grammaticae, musicaeque, item studijs equestribus operatus [Note: 42 Profectus in pietate.] non sine paribus incremeutis aetatis, ac pietatis: adeo, vt iam tum acriter inciperet ad deserendum seculum stimulari, maxime commotus geminâ concione, alterâ de supremo iudicio, alterâ de Christi seruatoris acerbissimâ nece. Caesaraugustâ Bazam euocatus, quo multi propinquorum inter Gandiae cladem euaserant; primum ex morbo semestri periclitatus est, deinde ex terrae tremore, tam vehementi, ac pertinaci; vt sub dio quadraginta dies egerit in lecticâ, quae pro tecto eadem, ac lecto erat. Sub haec aulicae militiae rudimenta posuit Tordesillae, apud Catharinam Caroli quinti sororem: quae vbi in Lusitaniam abijt Ioanni tertio Regi collocata; Franciscus ad Auunculum Caesaraugustam redijt, annum iam quintumdecimum aetatis agens, et biennium in philosophiae studijs, pariter in caelesti Philosophiâ proficiens, eximiâ diligentiâ posuit. Tum Gandiam reuersus non multo post tempore, nidum perosus, impetrauit a patre, vt [Note: 43 Caroli Quinti aulam sequitur.] in Caroli Quinti Imperatoris aulam Vallisoleti tum degentis concederet. Florentissima aetas annorum decem, et octo, species decora, splendidus comitatus, liberales, mireque suaues adolescentis mores, in flore illo Procerum, velut in bono lumine gratius micuerunt: et ille sic humana cum diuinis miscuit, ac temperauit officia; vt spectandum proponeret pulcherrimum equitis, aulicique Christiani [Note: 44 Aulicorum exemplar.] exemplum. Nullis deerat vsitatis aulicorum muneribus: sed vbi necessitas ad salutandas faeminas traheret; horrens cilicium applicabat corpori. Itaque [Note: 45 Pudicitiae studiosus.] hoc munitus praesidio, et alijs, quae diligens adhibebat, illibatam ad nuptias pudicitiam detulit. Ludicra equestria haud sine gloria celebrabat: aleam damnosam nec vsurpare, nec spectare sustinuit: ludos alios non nisi per quam [Note: 46 Quatenus ludis oblectatur.] raro, ac modice attigit, auocamenti duntaxat vice: et dicebat pretiosa fere quatuor alea perdi, tempus, pecuniam, sensum pietatis, rectam conscientiam. [Note: 47 Ludorum damna assignat.] Item ludos eiusmodi periculosos ab familiaribus suis, foedos amores, procacia dicta, et quicquid est artium malarum arcuit. Vt nemini inuidebat ipse, obtrectabat nemini: sed gaudebat potius antecedentium praemijs, similia et sibi olim sperans: ita nec inuidos apud se, nec obtrectatores ferebat. Statas quotidio precationes, magnâ curâ, quotidie sacrificium, sanctioribus vero ferijs sacramenta [Note: 48 Omnium oculos et animos attrahit.] frequentabat: magisque in dies auditione verbi diuini capiebatur. Oculos ergo ad se omnium, animosque illa humanarum laudum, et christianarum consensio (qualis gratia, cum auro illuminatur, inest argento) rapiebat. Sed [Note: 49 Matrimonio lungitur.] ante omnes Caesari, coniugique Isabellas probatus est. Itaque dum praenobili Virgini Eleonorae Castriae, quae Lusitana ortu, Aluario Castrij, et Isabellae Menesiae Barrettae filia apud Augustam agebat, conditionem quaerunt; omnibus Franciscum suâ sponte praeposuerunt. Eodem tempore Lombaiae Marchio dictus [Note: 50 Filiorum nomina, ac numerus.] est. Matrimonium fuit aeque sanctum, ac felix. Liberos quinque virilis stirpis, Carolum, qui postea in Ducatu successit, Ioannem, Aluarum, Ferdinandum, Alphonsum: foeminas tres, Isabellam, Ioannam, Dorotheam susceperunt.


page 385, image: s385

Franciscus iam maritus ad Christianam grauitatem multum adiecit. Paulatim ab alijs oblectamentis ad duo se maxime innocentia recepit: ad musicam, [Note: 51 Musica delectatur.] et venationem, seu potius venaticum aucupium. Musicen coluit virilem, ac sanctam: nec solum modulari vocem, et accommodare ad numeros; sed et modos facere, et simphoniae cantum describere scite norat. Et diu mansisse ferunt in templis titulo Gandiae Ducis inscripta cantica, quorum ipse numeros [Note: 52 Et venatione.] composuerat. Ad venationem placendi quoque Caesari cura, qui tum totus erat in eâ, pellexit. Nam, vt ingenij sordidi, et assentatoris est omnia Principum, etiam foeda imitari studia; ita honestis obsecundare voluntatibus liberaus est [Note: 53 Et mathematica.] animi, et sapientis. Eandem Franciscus ob causam disciplinis etiam mathematicis curam impendit magnâ Caesaris voluptate, qui ijsdem intentus, communicare cum eo, et retractare audita gaudebat. Sed venationem exercendi corporis [Note: 54 Venatione ad pietatis exercitationem vtitur.] gratiâ inchoatam, paulatim ad exercitationem animi (vt semper nouos pietati addebat gradus) erexit. Non modo libertas, quam solitudo per campos afferebat, et libera caeli species, et ingesta oculis naturae pulchritudo, atque varietas mirifice excitabant ad consideranda coelestia, et aeterna, auctoremque ex operibus cognoscendum; sed profitebatur postea ex ipso venatu salutares animo suo cogitationes obortas. Venatio maxime erat per Accipitres, Falcones, Aquilas. Ergo animaduertebat sapientiam Dei, ac potestatem, qui auibus illis tantum dederit leuitatis, ac virium, vt sublimi volatu aciem intuentium fugiant: idemque tantum homini in res omnes dominatum concesserit, vt easdem ad se vocet, naturali libertate dispoliet, mansuetas efficiat, ac velut satellites, aut milites suos ad aliarum capturam volucrum emittat. Vnde recordabatur, et reputabat illam primo hominum in omnia animantia, ante peccatum dominationem [Note: 55 Daemones venaticis auibus fimiles.] traditam. Alio tempore in ipso volucrum certamine, in impetu, et quasi arte sequentis praedam, inuadentis, et conficientis accipitris; rabiem, et fraudes cogitabat Daemonum animas dire capientium. Sed praecipue exercebat animum ad sanctum quendam ruborem, suique despectum, cogitatione versans, atque [Note: 56 A feris grati esse docemur.] perpendens quam exiguo beneficio fera volucris naturam mutet, condocefiat, ad manum assuescat hominis, eidem famuletur, commodoque, et voluptati sit, quamuis vinciatur ab eo, et oculorum etiam lumine obiectis integumentis orbetur. Itaque talia secum agitans erubescebat, abijciebatque se, quod mansueti animal ingenij homo, cum nec alas, nec pedes, nec vllam vim habeat, per quam sui Domini manum effugiat; tamen sese improbâ mente auferat, nec tam multa beneficia, et blandimenta cicurando, reuocandoque sint satis. Cum vero canem intueretur, quamuis rabide esurientem, et alte infixis dentibus, totoque immerso rostro praedae deuorandae inhiantem, ad vocem, aut sibilum [Note: 57 Et Deo obtemperare.] Domini continuo absterreri, atque absistere; enimuero depsorabat peruicaciam mortalium, qui cum vehementius appetitum aliquid in potestatem redegerint; nullis Dei vocibus, nullis pollicitationibus, aut minis abstrahi, auellique possunt. His cogitationibus venationes, et aucupia Franciscus in orationem verterat: illud quoque interduro re, quam dictu maius adijciens, vt cum iam iam salco inuolaturus, et vngues, rostrumque infixurus in hostem esset, (in quo [Note: 58 Insignis Borgiae sui victoria in venationisgustu.] summa spectaculi gratia inest) declinaret ipse, vel auerteret oculos: et quesitâ se summis laboribus voluptate fraudans, eam virtuti donaret, caelestium luminibus spectaculum de se praebens tanto iucundius, quanto pulchriore se ipse victoriâ, quam volucris volucrem superabat. Sub idem teropus ex graui quoque [Note: 59 Ex morbis mundi fallacias percipit.] tertianâ ad robur animi multis modis profecit. Nam planius experiendo, reputandoque cognouit imbecillitatem humanae vitae, quam tenui pendeat filo, quam caduca sit, et omnia subsidia Terrae, Principum beneuolentia, ac ceterae [Note: 60 Ex aestu febrium purgatorium ignem aestimat, tortisque animabus misereri discit.] opes quam frustra sint, nisi sustineat Deus. Deinde in aestu febris flammarum infernarum acerbitatem, et ignis purgatorij cruciatum aestimans, non modo aeternas damnatorum poenas exhorruit, sed etiam animas, quae purgarentur, ita miserari coepit; vt inde sit orta illa, quam deinceps semper obtinuit, auxitque eas iuuandi sedulitas. Denique eodem tempore profanorum librorum lectione


page 386, image: s386

[Note: 61 Librisspiritualibus deiectatur.] prorsus abiectâ, piorum inchoauit, qua magnopere tenebatur, praesertim noutestamenti. Id iam conualescens, etiam cum ad exercendum gestaretur per agros, summâ voluptate lectitabat, insistens locis, atque sententijs acrioribus, et ad mores fere spectantibus, quas clauso codice aliquandiu reuoluebat animo: atque illud aiebat primum sibi rudimentum meditationis fuisse, vnde postea ad celsissimum fastigium contemplationis ascendit. Inde Carolum sequutus ad bellum, quod is in Prouinciâ gessit, seculi eius anno trigesimo sexto: eoque perpetrato delectus, qui res gestas Augustae nuntiasset, nouos ad virtutem stimulos habuit ex anginae morbo, quo prope confectus Segobiae est: quanquam iam minus mortem pauebat: vt qui sacramenta (rem ea tempestate raram) singulis [Note: 62 Isabellae mors Borgiae natalis suit.] mensibus iterabat. Biennio inde post Isabella Augusta decessit, cuius mortem suum appellare natalem Franciscus solebat. Nam idem delectus a Carolo, qui corpus Granatam in auorum Regum sepulchrum deuherer; vbi deuectum traditurus de more fuit, patefactâ arcâ, deformatum adeo reperit; vt minime agnoscens, nequaquam solenne concipere iusiurandum ausus sit, affirmans illud esse: sed id tantum iurauit, credere se, certumque habere, pro curâ, fideque, qua deportatum, et custoditum erat, esse cadauer Augustae. Ingesta repente oculis tanta foeditas, pariterque cum eâ cogitationi prior species, ac venustas recurrens, ad haec pompa simul omnis, ac scena pristinae felicitatis oblata, iam euersa, extincta, exinanita, tam acriter percussit, tamque alte penetrauit in [Note: 63 Totus ad Deum conuertitur.] animum; vt continuo decreuerit, nihil amplius vllius pretij ducere periturum: nulli post haec obsequia sua Domino mancipare, quem eripere posset mors: sed ad mansura totus bona conuerti, atque ad immortalis Domini famulatum per labores quosuis, ac dolores eniti. Adfuit nimirum potentissimus diuinae gratiae radius, qui totum ita peruasit, vertitque, et roborauit; vt fixa eo momento consilia nullo vnquam deinceps, quoad vita per tres, ac triginta annos mansit, debilitata euentu, fortius semper, ac fortius inualuerint. In hoc aestu dum deplorat amissa tempora, dum peritura, atque aeterna inuicem comparat, dum Deo se penitus tradit, ac dedicat insomni traductâ nocte; postridie Magistrum Ioannem Auilam audijt, qui inter exequias Augustae de fallacijs humanae vitae, deque eorum miserandâ fatuitate, quos ab solidorum bonorum aeternitate haec inanium leuis vmbra auertit, ac deijcit, ad Francisci sensum tam apte dixit; tanquam suspiria eius, atque deplorationem nocturnam audisset, et cor in conspectu habens, iacula in id vnum certâ manu dirigeret. Itaque vehementer eâ confirmatus oratione, domum accito Auilâ, et sua ei consilia familiari colloquio exposuit, et cohortationem et monita, ab intelligente, ac pio magistro accepit [Note: 64 Confirmatur amitae literis.] peropportuna. Accessere, tanquam defigendo penitus clauo, amitae literae Franciscae IESV, quam supra memorauimus puellam, olim in Sanctae Clarae Coenobium, quod hac tempestate regebat, Gandiae se abdidisse. Literarum sententia haec erat. Ego, fili mi, quo die conuersus es, coelesti sponso, pro tuâ corporis, sed multo magis animi salute supplex instabam: vidique te ad Ghristi pedes abiectum, pro fletu, et gemitu peccatorum veniam exposcentem: et ipsum pariter vidi Dominum suam tibi diuinam porrigentem dexteram, leuantemque, et consolantem pollicitatione opis suae. Agito illi gratias, vt ipsa quoque ago, et accuratius, amantiusque, quam a me fit, cura, vt ei seruias. Quibus ex verbis intelligi licet, et parenti, et filiae, idest Maria; Gabrielae, de qua item supra narratum est, quae iam hoc tempore vitae cursum sancte confecerat, et Franciscae eius filiae, sanctitatem Francisci diuinitus praemonstratam. Qui demum summam consiliorum iniens, haec apud se statuit: primo quoque tempore ab aulâ domum secedere, quo tranquillius, atque expeditius sibi, Deoque [Note: 65 Voto se obstringit arctioris vitae ineundae.] viueret. Quod si forte coniux praemoreretur; tum se nuditatem, et opprobrium Crucis toto animo complexurum: sique aetas ferret, etiam in sacrarum familiarum aliquam transiturum: quod concepto voto spopondit Deo, ac sanxit, annum agens aetatis vndetrigesimum, euntis seculi anno trigesimo nono, cum primum Summo Pontifici Societatis fundandae Institutum oblatum est, et


page 387, image: s387

ab eo laudatum. Granatâ reuersus in aulam noua omnia, ac prorsus aliam, ac reliquerat, sibi videre rerum speciem videbatur. Nempe alios ipse rerulerat oculos. Instand ab Carolo, bonâ vt eius veniâ secedere Gandiam liceret; negato [Note: 66 Prorex Catalauniam sanctissime administrat.] secessu, Catalauniae administratio Proregis nomine demandatur. Caesareis in literis ea nominatim expressa causa, quod illa procuratio semper vir um, sed id maxime loci requireret, cum grassatores ita vi, numeroque inualuerant; vt nihil cuiquam vspiam tutum: non vijs, non in agris, pagisue, aut oppidis, magnam iam partem sublatis commercijs, reliquum fieret. Administrauit eam Prouinciam annos circiter quatuor ex lumine recens hausto diuinitus: vitamque egit ex regulâ, ac normâ, quam sibi nouam proposuerat. Ante omnia latrones, et grassatores, qui, vt dictum est, omnia infestabant, sustulit: tanta cum approbatione Caesaris; vt de eâ re, gratias ei per literas egerit. Et sane ita rem Franciscus ab initio capessiuit commiseratione publicae calamitatis, vt que scelera, [Note: 67 Grassatoresipse met inuadit] quae tam multa, atque atrocia assidue patrabantur, intercideret; vt non dubitarit ipse met aduersus quinque, et quadraginta, qui turrim insederant, proficisci: negans vnquam vllam sibi prioribus annis venationem aeque iucundam [Note: 68 Venatio optima.] accidisse: quod hîc sibi non hominum, ac belluarum vis, et ars; sed iustitia Dei, velut comes, atque satelles venanti adesset. Nec tamen non ex intimo sensu pereuntes noxios miserabatur: quin etiam solitus erat, de quibus supplicium sumeretur, non modo curare, vt quamoptime praeparati vltimam necessitatem [Note: 69 Caritas in supplicio afficiendos.] subirent; sed etiam vt tricena iuuandis singulorum animis sacra fierent: vt nec finis optabilior perditis hominibus, nec exequiae possent contingere honestae magis, ac salutares. Aduigilauit, vt ius recte, tempestiueque diceretur: faciles, [Note: 70 Omnes prompte, acbenigne audit.] et expediti omnibus tempore quocunque patebant aditus. Aures, et animum summâ dementiâ, et commiseratione miserorum calamitatibus commodabat: parique patientiâ, et lenitate ineptias deuorabat impotenter, et rustice [Note: 71 Debita solui curat.] quiritantium. Si forte opulentorum quispiam debitam pauperibus pecuniam differret exsoluere; repraesentabat de suâ: tum ex debitoribus exigebat. Discentium scholas spectari iussit, ordinauitque. Rem militarem studiose curauit. Moenia [Note: 72 Rem militarem non negligit.] inchoauit vrbis ex eâ parte, quae in mare spectat, et primarium ipse lapidem propugnaculo Sancti Francisci poluit, quod eâ tempestate aedificatum est totum, vna cum longo murorum tractu. Annonae, quae arctissima erat, aduecto ex alienis [Note: 73 Egenis subuenit.] prouincijs frumento, prouide consuluit. Subleuabat egentes, praesertim e lautiore fortunâ lapsos. Virginibus orbis conferebat dotem ad nuptias. Sacris coenobijs succurrebat. Nemini non solatio, ac leuamento erat: magnopere intentus, [Note: 74 Iniquorum scelera dolet, ac delet.] vt publica, et per exemplum quoque nocentia scelera deleret. Quod si quid grauius committeretur; angebatur acerrime, plurimum metuens, ne per incuriam accidisset suam: nec partem capiebat quietis, donec quicquid posset remedij non admouisset. Porro, ad virtutis suae profectum, cum induxisset animum iudicia humana, susurrosque leuium capitum despicere, et hoc velut fundamento posito, omni posthabito mundi respectu, palam, atque aperte [Note: 75 Meditationiva cat, ac precibus.] profiteri Christi discipulum; dedidit se impensissimae meditationi, precationi, et contemplationi: tam indulgenter affluente diuinâ suauitate; vt, cum horas interdum quinas, senasue coeleste illud protraxisset negotium, lachrymis perfusus dulcissimis; demiraretur, et gratias Deo summas ageret, quod lapideum si bi cor in carneum commutasset, petramque, et rupem conuertisset in stagna, et fontes aquarum. Quin etiam blandissimae illae diuinarum rerum imagines ita rapiebant ad se, ac tenaciter vinciebant; vt ex oratione digredientem, deterior tantum sui pars sequeretur: et animo residente in coelo, corpus propemodum solum [Note: 76 Abstinentia se macerat.] humanis actionibus interesset. Ad haec, quo et tempus tractandis coelestibus lucraretur, et quicquid per epularum peccasset abundantiam vt abstinentiâ lueret, simulque corporis vt castigaret obesitatem; coenâ sibi in totum interdixit. Tum in dies vltra progrediens, cum per quadragenaria ieiunia, nihil ad panem, et aquam, nisi coctas herbas, aut leguminum aliquant um duobus annis absque valetudinis noxâ adhibuisset; subit voluntas totum annum eiusmodi inediam


page 388, image: s388

continuandi, et continuauit. Eâ poenâ corpus maceratum, et quasi limâ extenuatum [Note: 77 Corpus vexationibus torquet.] sic est; vt e torace prioris anni iam laxitatis dimidium superaret. Cilicia, flagella, vigilias, alia tormenta superaddebat inediae: studiumque assiduum suis voluntatibus aduersandi plane vltra communis prudentiae modum. Ita scilicet suae gratis vires prodere amabat Deus, et incubantem mortalium plerisque [Note: 78 Animae moderatoribus paret.] torporem compungere. Nihil tamen Franciscus non vsitatum viris sanctis, nihil prudentibus inconsultis suscipiebat: quorum praecipui fuerunt Praedicatorum ex ordine viri singulares Ioannes Mico, et Thomas Gusmanus. Incurrebat maxime in homiuum oculos, et linguas, et religiosis quoque viris dubitationis [Note: 79 Sacramenta frequentat.] non parum afferebat Sacramentorum cclebritas, quae iam Dominico quoque die, et sanctioribus alijs instaurabat. Per ea tempora cum Barcinonem Antonius Araozius ab Vrbe venisset, confirmata iam Pontificiâ auctoritate Societatis [Note: 80 De Societatis Instituto Sancto Ignatio gratulatur, et eundem consulit de Sacramentorum frequentia.] secum ferens diplomata; laetus Franciscus totam ex eo rem cognouit, et literas ad Ignatium scripsit simul gratulans tanti effectum operis, simul interrogans in mysteriorum diuinorum vsu, quid ponendum sibi temperamenti ipse censeret. Haec prima cum Ignatio, cumque Societate commercij exordia Francisco fuerunt. Sed illa frequens diuinorum tractatio, precationisque, et asperitatis insueta ei personae consuetudo, quae prestigijs interdum Satanae vacare non solet, quam bene fundata esset; illustriore, atque adeo indubitato compertum est argumento. Crucis Domini inuentae dies anniuersarius Barcinone praecipuâ celebritate, et gratulatione colitur. Eo die prima omnis nobilitas virorum aeque, ac foeminarum solebat in Praetorium conuenire. Ergo quo purius, atque liberius hilaritatem sacri diei vsurparent, optarunt matronae principes, et a Prorege institerunt, vt ex animi sui sententiâ solae cum Proreginâ eum diem, omni virorum interuentu excluso, agitarent. Quod ita Francisco probatum est; vt libenter custodis quoque, ac ianitoris munus, quod deferebatur in se se, reciperet. Eo munere dum fungitur, ecce tibi Procerum quidam praecipuae claritudinis per eos forte dies Barcinonem aduectus, in Praetorium aduenit, et ad Gynecaeum recta contendit: modesteque repulsus, quod eum diem ab arbitris, et interuentoribus liberum Dominae exoptassent; vehementius, quam creditu facile sit, excanduit; repulsamque eiuscemodi contumeliam non ferendam interpretans, vociferansque, sibi vbique semper, et in Regiâ ipsâ, atque Caesareâ penetraliâ aditum patere; tandem furens audaciâ barbarâ, pugionem stringit, admotoque Proregis pectori: Profecto, hic, inquit, aditum, si aliter non inueniat, faciet. [Note: 81 Iniuriam aequo fert animo.] Prorex, tam inopinato casu, grauique discrimine deprehensus, nihil tamen est perturbatus: animum suum, et quamuis iustam iram, habuit in potestate, placideque, nec sine maiestate christianâ: Quid a me, inquit, Dominae postularint, quidque ego susceperim officij candido, bonoque animo declaraui. Quandoquidem id excellentiae tuae adeo aegre est; consilium mihi nequaquam est aditu prohibere. Non enim, neque Dei, neque Caesaris rationes, et gloria ferunt, vt hîc ambo causâ leuissimâ pereamus. Quo dicto auertit se, et expeditum reliquit ingressum. Nec postea persequi iniuriam voluit. Quin potius laborauit, ne temerarium facinus, et violata Maiestas impotenti homini apud Caesarem fraudi [Note: 82 Borgiae virius firmissima.] esset. Hoc ergo, si vllum tempus, ostendit, quam firmo nixa fundamento esset Francisci religio. Non enim potuit violentior turbo, saeuiorque tempestas in animum nobilem, et honoratam personam ingruere. Patuit enim inde sanctissima Christi Domini instituta, quanto ad veram gloriam, et humanas quoque opes opportuuiora sint, quam seculi peruersa dictata: sapiens enim Francisci clementia et maximam in praesens ab omnibus, ac potissimum ab Imperatore laudem retulit, et a posteris cum admiratione praedicabitur: cum, si voluisset aliam viam insistere, haud dubie duas gentes, familiasque peramplas coniecturus in angustias inexplicabiles fuerit, et cum magnâ etiam partium strage funditus perditurus. At vero stolidam alterius ferociam nemo vnquam non iure vituperabit, ac detestabitur - Percepit etiam ex eo facto miles egregius ab Imperatore caelesti tantum liquidissimae, et sanctissimae voluptatis; quantum ante


page 389, image: s389

[Note: 83 Condonatam a Borgia iniuriam diuina dulcedine remuneratur Deus.] nunquam acceperat. Exempto post haec humanis parente Ioanne Duce, cum Ducatus ad ipsum peruenisset; enixis precibus ab Augusto impetrauit Gandiam secessum: quo vbi perueuit; sedulo circumspectans ecqua re communia possent augeri commoda; Nosocomium instaurauit, instruxitque: et oppidum ipsum, quod, vt maritimum, periclitari per aestatem ex praedonibus Mauritanis [Note: 84 Borgia Gandiam secedit, et cum laude Ducatum gerit.] solebat, diligenter communijt, aeneisque bombardis firmauit, magno sumptu: quo, et securi agitarent oppidani, et agrestibus paratum in discrimine perfugium esset. Sub ea aedes quoque amplificauit Ducum: et Lombaiae Coenobium Praedicatoribus, Collegium Societati Gandiae condidit, benigneque censu, et instrumentis diuini cultus ornauit. Tribus fere annis religiosissime in Ducatu exactis, seculi anno quadragesimo sexto, ad maiora conanda, coniugis expediuit; [Note: 85 Vxoris aegrotantis vita in Borgiae manibus a Deo ponitur.] et quodammodo emancipauit exitus. Pro dubie aegrotantis salute vehementius in preces intento vox interior audita: In manu tua est, vt supersit: ceterum sic habeto, e re tuâ vt supersit nequaquam esse. Quae fuit adeo certa vox; vt affirmarit postea, dubitare se nihil potuisse, quin a Deo accidisset. Itaque modeste confusus ob electionem indulgentiâ sibi tantâ permissam; ipsum rogare Dominum institit (qui, sicut nouit, ac regit omnia, ita quid cuique expediat et praecognitum habet, et praestitutum) vt in eâ re, ac ceteris omnibus ad [Note: 86 Vxoris mors.] suum prorsus arbitrium de se se consuleret: continuoque ita procubuit, ac desperata est salus Eleonorae; vt pijs dumtaxat placaminibus, quae Dux omnium generum studiosissime offerebat, sustentata adhuc videretur. Liber matrimonij nexu, suusque iam totus, repraesentare non distulit, quod, nuncupato iam pridem voto, promissum diximus. Ergo ad perfectionis aliquam scholam, et ad obedientiam processurus, quanquam ad Sanctum Franciscum praecipuo studio [Note: 87 Io. Texeda e S. Francisci familia Borgiae Magister spiritus.] ferebatur, et ex eius ordine religiosissimo viro Ioanne Texeda vice magistri plurimum vtebatur; tamen multâ deliberatione Societate delectâ, ei se votis simplicibus anniuersario Dominicae Ascensionis solenni, quod in Maij decimum diem incidit, dedicauit. Maiora deinde eiusdem vota paulo post sesquiannum [Note: 88 Borgia Societatis simplicia vota primò emittit, dein maiora.] pridie Purificationis Deiparae (consentiente Pontifice, vt in Ducis cultu, ac potestate, quoad liberorum firmaretur aetas, in quadriennium permaneret) Hispanicis concepit verbis, formulâ tali. Ego Franciscus Borgia Dux Gandiae, peccator abominandus, idemque Domini vocatu, et hac profesione indignus, vnâ fretus, quam mihi nunc adsuturam spero, Domini huius benignitate, solennia paupertatis, obedientiae, et castitatis vota, secundum Instituta Societatis, [Note: 89 Emissis votis in Ducatu permanet.] voueo, ex beneficio ad me ab Ignatio Praeposito Generali misso. Quam ad rem precor Angelos, et Sanctos Coeli, vt patroni mihi, ac testes sint: idemque [Note: 90 Votorum mula] peto ab Magistro Andrea (Ouiedus erat) et Magistro Francisco Honofrio, et Magistro Saboia, et a Fratre Ioanne Texedâ, qui praesentes intersunt. Gandiae, Sancti Ignatij die Kalendis Februarij, salutis anno millesimo quingentesima [Note: 91 Votorum testes.] quadragesimo octauo. Vbi primum ad Societatem applicuit animum, notabile illud euenit. Septem deinceps continuos dies inter preces vidit sublimem in ae [Note: 92 Post initam Societatem tiaram videt in aere sibi imminentem.] re, suoque imminentem vertici nobilem tiaram: metuensque ne Ecclesiasticorum id argumentum honorum esset; magno rem angore deprecabatur. Denique septimo die anxium cor in has preces effudit. Obsecro ne irascaris, Domine Deus meus. Vltra sustinere iam nequeo. Nisi id absistit, per petuamque mihi paupertatem, atque in Religione perseuerantiam polliceris; recipio, ac spondeo, [Note: 93 Vouet Ecclesiasticas dignitates renuere.] nunquam me Ecclesiasticae militiae daturum nomen. Nam periculosius hoc habeo portenti, quam quod amoliri iam molior. Quibus dictis extemplo tiara, et omnis inde timor euanuit. Vtrum a Deo species fuerit offerente honores, si acciperet, an Satanae siue terriculamen tum ab Religione eo metu arcentis, siue blandimentum ad illiciendam, deprauandamque rectam mentem; pro arbitrio quisque interpretetur. Franciscus postea, tum, cum Generalis est creatus, significauit prodigium exitum habuisse. Rebus domesticis magnâ sapientiâ, [Note: 94 Romam venit.] ac pietate compositis, interimque ex Ignatij nutu Theologicis ipse doctrinis imbutus, Romam Anno Iobelaei quinquagesimo venit, etiam num Ducis


page 390, image: s390

ornatu, veneraturus Apostolorum limina, seque coram Sancto Praeposito traditurus. Inde reuersus in Hispaniam anno proximo, religiosum induit cultum, [Note: 95 In Hispaniam redit, et religio so habitu, ac Sacerdotio de. coratur.] et sacerdotio consecratur. Tribus post annis creatus Hispaniae, et postea Indiarum quoque Commissarius ab Ignatio; in eodem nuinere sub Lainio quoque perseuerauit, vsque ad annum seculi sexagesimum primum: quo anno, vt a graui vexatione liberaretur, vocatus a Pontifice in Vrbem, bis Societati Vicarius [Note: 96 Hispaniae, atque Indiarum Commissarius ab Ignatio creatur.] praefuit: primum vbi Lainius in Galliam, et inde ad Tridentinum Concilium abijt: iterum vbi idem e vitâ decessit. Quae cum suis locis explicata sint fusius in annalibus nostris, itemque proprijs voluminibus descripta extent; hactenus delibasse id loci satisfuerit. De percultis in Religione, perfectisque virtutibus, [Note: 97 Societatis bis fuit Vicatius.] rerum potius, quam temporum ordine aequum est aliqua subnectamus. Fuit vita viri absoluta vndique, et consummata cunctis Religiosorum omamentis, ad [Note: 98 Perfectior eius vita in Societate.] eximiam perfectionem exaggeratis: fragilium contemptu rerum, studioque paupertatis, maceratione corporis, diuturnâ precatione, contemplatione celsissimâ, sed in primis infimâ animi submissione mirabilis. Namque, vt grandis natu, ex opulentâ, ac delicatâ fortunâ, non leuiter degustatis illecebris seculi, dein plane earum inanitate compertâ, gradum ad solida euangelij bona fecit; nouum vitae genus excelso, ardentique animo, prout eam aetatem, amplitudinemque tum generis, tum ingenij decebat, arripuit. Cum a puero Sanctum Franciscum Assisinatem, cuius, et nomine excitabatur, singulari animi propensione coluisset, eiusque vitae seueritatem suspexisset, nactus deinde etiam, quem paulo ante memorauimus, Ioannis Texedae consuetudinem, non absimilem Seraphico Patri austeritatem, totiusque disciplinae tenorem instituit. Principio [Note: 99 Humilitassumma.] maxime incubuit eo, vt aedificij, quod in summum euehere perfectionis euangelicae culmen meditabatur, altissima iaceret fundamenta humilitatis. Itaque huc meditationes, et precationes, huc piorum lectionem librorum, huc sermones, huc denique curas conferebat omnes: quicquid ad oculos, quicquid ad aures accideret, quicquid ageret, vbicunque versaretur, vndecunque occasionem, ac materiam abijciendi sese, ac demittendi captabat. Quarum rerum praeclaras quoque, et perutiles etiam num homo de seculo obseruationes, et exercitationes scripsit, in duobus maxime libellis, qui piorum in manu sunt, [Note: 100 Inserorum cogitationi infistit.] quorum alteri Opera Christiani, alteri Collyrium est nomen. Plurimus in ignium infernorum cogitatione consistebat, cum diceret illic omnino habitandum aut viuis, aut mortuis. Proinde descenderent in infernum viuentes, qui nollent descendere morientes. Cum vero se, tanquam ex inferis ereptum, reputaret; nullum vsquam locum aiebat esse, qui sibi non ruborem deberet afferre: ideoque rogabat Dominum, vt in omni loco dominationis eius daret sibi confundi, tanquam vbique bene, commodeque vltra merita haberet. Quoniam etiam nequaquam, vt Sanctus Stephanus, dignus esset, qui videret coelos apertos; vt videret apertos inferos precabatur. In sermone, quem seriâ quintâ maioris Hebdomadae Septimancae ad Nouitios habuit, sex annis, dixit, ad Iudae pedes se, vt sede aptissimâ sibi, constitisse: at eo die, cum ibidem Christum Dominum inuenisset illos abluentem, et tergentem, et osculantem pedes; omnino sibi nusquam rerum locum relictum. Ex hac perenni exercitatione, vt peramaeno erat ingenio, et est amor acutus; prompte omnia ad sui contemptum, et cum quadam venustate deriuabat. Ita saeculi anno quinquagesimo cum solenni [Note: 101 Scite dicta ex humilitate.] Ducis Pompâ Romam ingrederetur, obuiam missis, vti fit, vacuis Cardinalium mulis: Nunquam Roma; factum occursum aptiorem dixit, quoniam belluae exciperent belluam. Ita Vallisoleti, cum primum religioso in habitu apparuit, accurrente ad spectandum populo; Bustamantio comiti insusurrauit, videri homines, tanquam ad nouum Elephantis, aut immanis ferae vinctae conspectum accurrere: Nec dubie, inquit, nisi Religionis hoc amictu Deus, quasi catenâ vinxisset; omnes ego bestias feritate superarem. Ita in Lusitaniae vrbe Portu, cum allatum dono mactatum iam suem ipse, qui tum forte Ianitoris explebat vicem, humeris exceptum per multos, angustosque gradus in sublimem


page 391, image: s391

cellam silentio subuexisset, mirantibus postea id factum Patribus: Quid mirum inquit, porcus vt porcum serat? Eâdem solertiâ et aduersus Daemonem vtebatur. Inter meditandum ex rebus omnibus erubescendi, seque postferendi causam rimanti, accidit vox ad aures. Erubesce etiam ex me: quam intelligens Satanae esse: faciam omnino, inquit, ac merito: nam ipse, ob superbiae crimen vnicum, amisso Deo, Infernis ardes ignibus, et aeternum ardebis: ego vero, qui tam multa in Dominum meum commisi, nec dum vror. Nec raro postea, ad excitandum in sese pudorem, comparatione eâdem vtebatur. Alio tempore strepitu eiusdem in conclaui audito: bene est, inquit, quod consortionem meam non refugis: ad eandem iam diu mensam, ex lance eâdem vecimur. Idem hostis in Nosocomio versantem dicitur humanâ specie admirabundus increpuisse, quod is vir inter eas quisquilias agitaret: cui Pater: Amplius ego demiror te, qui superbus adeo cum sis; congressum meum, tam vilis, ac scelerati capitis non exhorreas. Inciderat sermo Methymnae Campi de Energumeno, quem Pater recitans Euangelium Sancti Marci, statim vt pronuntiauit ea verba: In nomine meo Daemonia eijcient, dicebatur liberasse: ad quem ille sermonem rubore perfusus: Faciamus ita sit, inquit: quid porro mirum fuerit, si diaboli iussa cum toties ego fecerim, ille semel fecerit mea? Alio tempore dixit: Fortasse, non vt hostem, sed vt generis eiusdem negotiatorem fugerit: quod vulgo aiunt, figulus figulum. Iuuat, et quantâ sui contemptione loqueretur in literis specimen afferre. [Note: 102 Eius literae sui contemptu plenae.] Ad Patres, Fratresque Lusitanos Ognato scribens: Simon, inquit, vester, ac meus Pater, qui viua epistola est, melius enarrabit, quod ad nunc vestrum pertinet indignum, atque minimum fratrem. Minimum dico, quia quicquid ipse est proxime accedit ad nihil. Nam ceteroqui satis video in sanctâ humilitate, me haud mereri minoris nomen, quin potius maior sum, vti fuit Cain: quia ego ille sum, qui Abelem occidit, in quo accepta sunt sacrificia. Maior item sum, vti firit Esau, qui fuit venator: ego vero non solum fui venator ferarum; verum etiam animarum, irretiens eas, capiensque Diabolo. Denique non sum minor vti Beniamin: verum sum ex fratribus maioribus, qui Iosephum vendiderunt. Haec loquor, in Christo charissimi, quo misereamini vestri fratris, tantoque enixius rogetis pro eo Dominum, vt velit ita minimum esse, vt adnumeretur in minimis Regni Coelorum. Decimo quarto Kalendas Iunias, Domini anno millesimo quingentesimo quinquagesimo primo. Franciscus peccator Sic enim subscripsit literas, quoad admonitus ab Ignatio est, vt ad morem communem feruens animi studium in actionibus conspicuis inclinaret; ex eo tamen, [Note: 103 Rebus creatis ad animae profectum vtitur.] austeriore spiritu plurimum retinuit semper. In rerum creatarum vsu quatidiano, si quid commoditatis afferrenr, inde ruboris capiebat materiam, quod Christum Dominum, et Sanctos eius aliter accepissent: vt culter lapideus, Crux, et claui Dominum, ignis Laurentium, Stephanum lapides, Sebastianum sagittae, alios alia. Sin autem se quoque male acciperent; gaudebat, quod Sanctorum conditione aliquâ dignaretur. Aiebat quoque nullum esse tempus, quo non deberet cum verecundiâ sibi vilescere, ob nouum onus vel grati animi si recte [Note: 104 Omnibus se posthabet.] quid faceret, vel supplicij, si perperam. Cum quibusuis ageret, ita agebat; vt sese inferiorem gereret pristinae dignitatis indicijs, quae interdum, vt ab incunabulis insita, vel non sentientes sequuntur, prorsus ex ore, ex vultu, habituque [Note: 105 Saeculares titulos non admittit nisi ad spirituale lucrum] toto abrasis. Eo tantum interdum Ducatus meminerat; vt quoniam certa fiebant saerificia pro ijs, qui fuissent Gandiae Duces; se quoque inter eos, hoc est inter mortuos numeraret. Deinde, vt gratias Deo ageret, quod aditum in Societatem inde expeditum inueuisset: nihil alioqui in sese aguoscens, quate suis set recipiendus. Postrem et patiebatur interdum a comite nominari inter vias, cum faciendi sacri facultas aliter non daretur. Tum enim comiter aiebat, tempus esse secularis potestatis auxilium implorandi. Denique vt nihil magis, quam infimum quemque vbique locum petijt; ita nihil. pertimuit magis, quam cum de se orhando purpurâ agi cognouit. Ex infimâ fui opinione, summâque deispectione, haud minor vexandi corporis ardor, nec minus impensa cupiditatum


page 392, image: s392

[Note: 106 Vexatio corporis, ac mortificatio.] frangendarum cura oriebatur. Amicos vocitabat, et adiutores quicquid ad mortificationem prodesset. Si feruor, aut gelu, aut imber: si podagra, dolorue alius: si quis aduersariorum gnauiter exerceret; mente, ac fronte compositâ aiebat: Quam belle nos iuuat amicus! Cum quadam etiam veneratione excipiens, [Note: 107 Hominis veteris, ac noui col ligatio.] vt satellites summa Regis, quibus vllâ ratione obsistere nefas esset. Cogitabat frequenter quid animi foret homini, si forte catenâ eâdem cum truci leone colligaretur. Haud enim dubie precaretur ex omnibus, et flagitaret vnum e tribus: vt vel mactarent bestiam: vel fatigarent, domarentue verberibus: vel certe exoluerent. Quod si baculum ipse nancisceretur; quam sedulo ad sui tutelam retineret, et nunquam manu deponeret! Tales aiebat esse nos cum vetere homine copulatos. Itaque in persimili timore semper, et custodiâ vigilandum, et auxilia postulanda, et habendum semper in manibus Crucis baculum. Stultissime autem facere, qui ad iniurias, et contumelias, et alia veteri homini [Note: 108 Diuinorum be nesiciorum cognitio.] parum grata commoueantur, et nolint suum leonem attingi. Quod si magnum quid suit Danielem paucis diebus inter leones seruatum; quantum, inquit, donum Dei est, quod tandiu me, qui non Daniel, sed peccator sum, ab huius leonis faucibus liberarit! et famae periclitanti non mortales per Prophetam, et Angelum semel; sed caelestes escas per sese toties ministrarit! Geminum erat illud: si quem serpens, aut draco immanis horrendo hiatu assidue appeteret iam iam voraturus; quid is deberet ei, qui exitiale monstrum nunquam cessaret percutere, et continere, nec apprehendere praedam sineret? Id mos, multoque amplius debere Christo, ab Daemonis nos, ac deprauatae naturae rabie perpetuo vindicanti. Alias sese contuebatur in ardente fornace, vt olim Babylonij pueri, constitutum, quam assidue Daemones, et cupiditates inflammant: et statuebat non secus atque illi faciebant, habendum semper in ore: Benedicite. Interdum videbatur sibi videre hominem inimicorum cinctum coronâ, cui crudelissime, et petulantisime insultarent, et alias super alias plagas nunc hi, nunc illi, sine vllo fine ingererent: quae species commiserationem cuiuis barbaro commoueret. Talem aiebat se esse inter dirissimos, ac procacissimos inimicos, [Note: 109 Patientia insignis.] idest suas perturbationes, et hostes infernos. Quibus cogitationibus praemunitus, quicquid molesti accideret non solum pacate; sed et suauiter perferebat. Non semel euenit deterrime vt conditos cibos per imprudentiam oblatos a Fratribus, ita sine offensione caperet; vt probaret etiam, et laudaret. Et Bustamantio interdum quaerenti, quî talia posset laudare; cum gemitu respondit? Ah Pater, si inferna gustasses! Veniam vero poscenti Nouitio, qui oluscula ei praecipuâ diligentiâ paraturus, absinthium inter notas herbas ignotum incoxerat; nunquam aptiorem sibi escam sumpsisse dixit: vnumque nosse illum, quâ ipse re opus haberet. Sed illud Bustamantio maius, quam optabilius experiri documentum patientissimae submissionis Francisci contigit. Totam noctem suspirio, ac pituitiâ aetuans Bustamantius, cum nihil nisi tussisset, et excreasset; vbi dilu xit, animaduertit nequaquam, sicut putabat, in parietem foedissimas sordes, sed in Franciscum, ac saepe in ipsum os eiectas, tacito, atque imraoto illo. Cumque ad eam speciem confusus cohorruisset; vetuit Franciscus angi: locum enim nullum consputatu digniorem fuisse. Vrunt quidem acerbius, vltro illata eruciamenta, quam sponte suscepta. Ceterum, qui non contentus illatis, accersit voluntaria, constantiam probat, non tantum solidam, sed etiam efficacem. Huiusmodi erat Francisci. Namque medicatas potiones, ac pilulas amaroris intolerandi sorbillare lente solebat, ac mandere, ad perceptam olim in lautioribus epulis detergendam suauitatem, et ad aceti, fellisque Domino in cruce porrecti excitandam memoriam. Institit perpetuo vsque ad exitum, supplex a Deo, [Note: 110 Crucis, ac cruciamentorum amor.] vt in cruciatibus, sibi deliciae, et in delicijs cruciatus essent: honores pro ignominiâ: vituperationes pro gloriâ. Vt quicquid non esset Crux Crucem existimaret. Denique, vt torqueretur assidue cor, quod rebelle Deo fuisset: et vo luntati quae obstitisset diuinae, vbique gauderet obsisti. Rogauit quondam Bustamantius: Quaeso, Pater, impertra mihi, quod tibi ipse petis. Nec dum tertia


page 393, image: s393

abierat hora, cum vehemenrissimâ febri, et capitis dolore adeo immani correptus est; vix vt meine consisteret. Atque haec nimirum Francisci vota esse, hanc sibi optare ipsum felicitatem intelligens: simulque doloris acerbitati imparem sese professus, eundem rogauit, vt preces conuerteret. Quo statim impetrato, eodem vestigio morbus euanuit, et Bustamantius iucunde rem postea, nec sine rubore commemorarat: audaciam increpans suam, qui attentare pusillus gigantum onera voluisset. Affirmabat Francicus acerbam sibi futuram vitam, si sciret moriendum sibi eo die, quo die nihil asperi subijsset. Ita omnes huic studio operatos habebat dies. Ergo celebrent licet annales Romanum Imperatorem, qui dies beneficijs numerabat, eumque aiebat perditum, quo non bene de quopiam meruisset; huic viro vita crucibus censebatur: et si vel vnus dies non [Note: 111 In voluntaria sui afflictatione saenissime studiosus.] aliquâ insigniretur; perditam omnem rebatur vitam. Minus igitur mirer talia habuisse pro condimentis. Siquidem in Ognatensi secessu familiariter indicauit, ingustabilem sibi fore cibum, quo die corpus suum luculento flagro non cecidisset: fuitque cum comes verberum ictus amplius octingentos numerauit. Cilicijs specie ipsâ horrificis vtebatur. Aliquot quotidie horas, appresso ore solo, cum perseueraret in precibus; et dentes inde plerosque amisit, et os ita putruit, vt nisi mature esset occursum, fuerit periturus. Tergum quoque ita contuderat, et lacerarat flagellis; vt religio demum subierit immodicae saeuitiae. Quanquam conscientiâ rectae mentis recreabatur: cum diceret, regiam ad coelum viam peccatori vnicam esse dolorem, ac poenas. Denique, auarissimi instar negotiatoris vndecunque lucra captantis, imminebat semper, et excubabat in vexationem sui, nullo tempore, locoue remissâ curâ Inter peregrinandum apud locupletes hospites, nec in mensâ cibos, quantum consequi poterat, nisi Societati vsitatos, contingebat: nec in mollibus lectis, sed in culcitrâ recubabat humi positâ, quam vesperi, digressis arbitris, e lecto detractam, in locum mane [Note: 112 Vexationum mira genera.] suum, ne res cognosceretur, sedulo reponebat. Consuerat quin etiam vellere sibi cum dolore crines: vellicare artus: calceis arenam, et scrupos inserere: in feruenti sole, itemque in gelu, ac niue lentiore gradu incedere: tolerantiae materiam quantum alij declinant, tantum ipse conquirens. Quemadmodum autem [Note: 113 Sensus corporis animae hostes aestimat.] si quis forte gladio feriat, quem minime velit, proijcit ab se cum irâ gladium, conteritque, et proterit; ita sibi suos aiebat proculcandos sensus, qui Christum ipsum ferire ausi essent, et perimere: nec sua membra, nisi vt confixores Domini clauos, intuebatur. Nec fessa aetas, aut diuturni languores eam debilitarant acerbitatum famem, vt apparet ex pio colloquio, quod paulo ante exitum habuit Madriti cum Ioannâ sorore suâ, excalceatarum Sanctae Clarae Antistitâ. Sic [Note: 114 Frequens mortis memoria.] enim affatus est: Soror, conueniens professioni nostrae exercitatio haec est, vt quater, ac vicies quotidie (horis nimirum singulis) nos tanquam in mortis momento constituamus: vt simus ex his, de quibus ait Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Mecum quidem satis bene iam agitur, [Note: 115 Studium paupertatis.] cui dicere fas est: quotidie marior. Consentaneum huic patientiae paupertatis erat Euangelicae studium: tanto camendabilius in Francisco; quanto ab re ampliore transitum ad summam inanitatem fecerat. Quod item studium illa sui contemptio, vt asperabat ex vnâ parte; ita mitigabat ex alterâ. Minime enim accidebat acerbum, id impetratum re, quod voto quaesierat. Declarauit id Franciscus ipse Dynastae miranti, quî tandem posset itinerum Hispanicorum aerumnas, in egestate rerum omnium, tolerare. Nil mirum est, inqui: non enim perinde, vti reris, imparati vadimus: consueui praemittere, qui diuersoria, ceteraque vtilia accurent: suspensoque Procere, ac sciscitante, quosnam eiusmodi antecursores [Note: 116 Cognitio sui antecursorislo eo est.] diceret; subiecit: Mi Domine, cognitia mei, et reputatio meritorum meorum, qui tartari flammas commeritus sum, antecursores, et metatores sunt mei. Diuersorium ita nullum desertum, ac miserum est, quod ab instructoribus his non ad delicias adornetur. Eam simul ob causam paupertate delectabatur, vt suauissimam Christi beniguitatem, et promissorum eius fidem experiretur. Quarum rerum saepe mirabilia prorsus accidisse sibi documenta profitebatur.


page 394, image: s394

Denique non in vestitu solum, calceatu, victuque, ac ceterâ priuatae castigatione vitae suae, sed in publicâ etiam temperatione Societatis, videbatur interdum vltra morem, ac modum excedere, in Collegijs praesertim inchoandis minimo censu, et moliendis aedificijs: quae nec ad diuturnitatem firma, nec satis ad vsum accomodata, plane non pauperum domicilia, sed paupertatis diceres. Obsecundare si voluisset animo suo; Prosessorum Domos oppidatim, pagatimque sparsisset. Sed vt in viro perfecto cohaerent sibi, mutuoque respondent cunctae [Note: 117 Obed entia insignis.] virtutes; ita sancta Francisci desideria redigebat ad normam nihilo inferior virtutibus ceteris obedientiae vigor. Statim vt Ognatum secessit, austerum praesidem habuit: a quo sic exercebatur vt etiam in extruendâ domo, velut infimus operarius, fatigaretur. Mandauit deinde Sanctus Ignatius, vt quoniam pietatis abreptus aestu saeuire; fine modo, modum ipse in sese saeuiendi censebat; in his, quae ad regendam valetudinem pertinerent, comiti obtemperaret. Isadiutorum ex ordine laicorum erat, Melchior Marcus nomine: cuius ita dicto Franciscus auscultauit; vt nulla propemodum queat seruitus durior cogitari. Non ita aulici assentatores alienos induunt mores. Nihil e sententiâ suâ, sed ex Marci arbitrio omnia faciebat. Vescebatur ad Marci nutum: ad eundem abstinebat: si collibuisset Marco, ambulabat: nec illibentius quiescebat, si Marco id potius arrisisset. Et alia id genus, velut plane mortuus suis, Marci dumtaxat (aut verius Christi, quem audiebat in Marco) sensibus vteretur, et viueret. Et exercebat bonus frater ita strenue dominatum; vt si qua ipsum res interdum aliquo auocaret; vicarium ferme relinqueret edoctum quid interim fieri vellet: admonitumque vt diceret ita Marcum iussisse. Nam ea vox cunctationem Francisco omnem eximebat. Cum ad iuuandum coquum in culinam, exercendae humilitatis itabat gratiâ; non sustinebat ab eius praescripto, vel latum, vt aiunt, vnguem recedere. Itaque cum iussus quondam esset in aereis duobus vasis ferre aquam; obuius forte quidam Pater gerenti nunquam extorquere vas alterum potuit: quod coquus ferre ipsum vtrumque iussisset. Nomen obedientiae vsque eo venerabile habebat; vt antequam Commissarius crearetur, si quando ad habendam concionem, aut aliud quid inuitaretur ab ijs Rectoribus, quibus non subesset; ita facturum diceret si iuberent: malens imperio secum agi, quam precibus: non quod molimenta ad obsequendum requireret; sed vt id videretur reddidisse, quod dabat. At erga eos, qui sibi aliquando praefuissent, ex vnâ eius [Note: 118 Quantaerga S. Ignatium veneratione fuerit] rei memoriâ venerationem perpetuam conseruabat. Difficile explicatu est Sancto Ignatio quantâ non alacritate solum, sed etiam religione pareret. Acceptas ab eo literas antequam resignaret, procumbens in genua, supplex orabat Deum, vt quae literae illae mandata ferrent, ea sibi et intell gere recte daret, et facere: nec secus deinde, atque oracula delapsa coelo capiebat, exhauriebatque. Cuius obsequij gnarus Sanctus Pater, nihil fere Francisco praescribere, sed leuiter tantum suam adumbrare sententiam erat solitus, libertate illi permissâ consilium ex re praesenti capiendi. Tum vero cum indulgentiâ Patris obedientia Filij pulchre [Note: 119 Quanta erga Lainium S. Ignatij successorem.] certabat. Pro iussis habebat nutus. Nec aliter successori Sancti Patris Lainio morem gessit. Atque eam simul adhibuit constantiam in mandatis sane arduis, praesertim in summittendis Romam auxilijs; vt nullis multorum clamoribus, nullis obtrectationibus retardari vnquam potuerit: id modo cauens, vt nemo non solum iuste, sed ne vllâ quidem ratione, quoad liceret, offenderetur: sin autem quid necessario subeundum foret inuidiae; vt id a Praepositis in suum [Note: 120 Quanta erga summum Pon. tificem.] caput auerteret. Quae cum talia sint, superuacaneum videatur apponere quam pium exhiberet Pontificibus summis, et absolutum obsequium. Profecto hinc meritum maxime crediderim, vt obedientiae immoreretur. Ex quarto Professorum voto praecipuam capiebat animo voluptatem: neque destitit vsque ad vltimum sese inter orandum ad expeditiones in quasuis longinquas, et barbaras terras [Note: 121 Obedientiam vt Christi virtutem amat.] Deo paratum offerre. Amabat autem obedientiam eo nomine suauius, quod, vt virtutem Christi intuebatur. Nam quanquam ceteras quoque virtutes, ad clementissimum Magistrum, ac Dominum imitandum, velut coelestem formam


page 395, image: s395

homirubus propositam in sese conabatur exprimere: tamen singulari quadam propensione pro exemplo spectabat obedientiae: vt qui vitam maluisset, quam obedientiam perdere, factus obediens vsque ad mortem, mortem autem Crucis. [Note: 122 Obedientiam Religiosorum nauim appellat.] Solebat quoque obedientiam vocare nauim, in qua Religiosi, inter humanae vitae fluctus, tranquillum, atque perpetuum, ne somno quidem interruptum ad aetemitatem cursum teneant. Eandem tanti faciebat; vt diceret, sperare se [Note: 123 Societastribus conseruanda praesidijs.] Societatem tribus maxime praesidijs conseruatum, et amplificatum iri: orationum, et sacramentorum vsu: aduersariorum molestijs: obedientiâ. Nam primum illud coniungere eam cum Deo: sequens ab mundo seiungere: postremum inter se, et cum capite membra copulare. Non raro vsu venit, vt quemadmodum parentes multa filijs optant, quibus carere se ipsi nihil dolent; ita religiosi [Note: 124 Victoria amoris erga necessarios.] homines sua citius, quam propinquorum commoda aspermentur. At Franciscus, quem erga suos, ac nominatim erga liberos, rem naturae commendatione carissimam, conseruaret animum; nec Imperatorem Carolum Quintum, nec Pontificem Pium Quartum latuit. Namque Caesar cum (haud scio an tentabundus) narrasset Sancium Cardonam Aragoniae Almirarchum vehementer conqueri de filio eius Carolo Gandiae Duce, quöd per iniuriam obtineret regionem, quae iuris Cardonae esset; respondit Franciscus iguarum quidem sibi vnde ius staret: ceterum rogare Caesarem, vt Cardonae non ius modo inuiolatum conseruaret, sed clementiam quoque adiungeret: et subijciente Carolo: Ita ne liberorum causam agis? Aequum videtur, inquit, in maiorem necessitatem, quae Almirarchi fortasse sit, gratiam inclinare. Pius autem Quartus cognito solutionem ab lege postulari Aluaro Borgiae Patris Francisci filio, vt cum fororis filiâ iustarum nuptiarum ius esset, ad quam Alcanicij Marchionatus hereditate perunerat, miratus nullum a Francisco factum sibi verbum eâ de re, vltro accitum expostulans interrogauit: quid ita, cum perspectam satis haberet Pontificis erga se, suosque propensam adeo voluntatem, tacitus quieuisset? Cui Franciscus: tametsi multum a multis impulsus esset, vt id negotij susciperet; impetrare tamen abse nunquam potuisse, vt faceret: quod pro certo haberet, Pontificem, tacente se, veniam sponte suâ daturum, si res e diuinâ gloriâ foret: alioqui potius rogaturum fuisse, vti vere, impenseque rogabat, modis vt omnibus prohiberet. Priorem enim, ac potiorem sibi religionem Pontificis, atque Apostolicae Sedis existimationem, quam quodlibet liberorum suorum commodum esse debere. At enim, inquit Pontifex, in hac causâ quid auctor es nobis? Hoc, inquit, cum hinc patruus, inde auunculus aequo propinquitatis interuallo idem matrimonium petant; vt optio virgini ipsi detur vtri malit nubendi. Sic quippe, et habita ratio partis vtriusque videbitur, et liberius matrimonium erit. Tum Pontifex, praeter integritatem viri, prudentiam quoque suspexit: sed Aluarum lege soluit cum eâ praefatione: Ad Dei gloriam pertinere, vt quando Franciscus Ecclesiae Sanctae, tam multis seruiebat modis, et vsque eo filios in Dei gratiam obliuiscebatur; eorum res Apostolicae Sedi precipuae curae essent. Ita factum est, quod interdum Franciscus, expostulantibus de immodicâ obliu one propinquis, solebat dicere, vt tantoc lementius eorum memoriam conseruaret Deus, quanto [Note: 125 Demortuam filiam cur non dolet.] purius ille cuncta post Deum haberet. Vbi filiam Lermae Comitem Isabellam amisit, cunctis sane laudibus cumulatam soeminam; Lusitaniae Principem Ioanam demirantem, nihil eum dolere, sic fertur alloquutus: Depositum Dominus, qui crediderat, idem reperijt: non igitur tristitiam alieni redditio, sed vsura gratiam postuiat: praesertim cum ad sempiternam quietem ab saeculo tam malo, quae Dei clementia est, euocatam speremus. Illud ipsum miranti Comiti stabuli Castellae: Ego, inquit, quo primum tempore ad sua me obsequia vocauit Deus, meumque cor ex me petijt; ita praebere totum, ac penitus studui; nihil vt perturbare illud deinceps siue vita, siue mors posset. Nec aliter sane fiebat non in funeribus modo suorum, quibus praemortuus ipse iam erat; sed quicquid omnino eueniret. Et duo habebat ijs temporibus in oreverba: alterum: De nihilo dolendum nihil: quippe nihili peritiura ducebat omnia: alterum: Numquid


page 396, image: s396

[Note: 126 De sola Deiglo riae iactara dolendum.] vlla Dei, et gloriae eius iactura facta? quando salua haec sunt; vnde angor? Hoc animo cum esset erga carnem, et sanguinem; caritatem tamen, vti summam in Deum, ita in omnes homines maximam obtinebat. Auditus est saepe [Note: 127 Caritas in proximos qualises se debet.] cum diceret: Famulo Dei existimandum nequaquam sibi caput vnum, duos oculos, duas manus: verum omnium capita, omnium manus, omnium oculos suos esse, vt omnium dolores sentiret tanquam suos: et calamiratibus omnium, perinde vt priuatis, succursum vellet. Nam hoc demum pacto constare vnius omnes corporis esse membra, communiaque laeta, et tristia habere cum ijs, qui gaudent, aut dolentex Apostoli praecepto, et exemplo, qui ad omnium infirmitates infirmabatur. De paupertate suâ largiebatur mendicis quantum plurimum poterat, tenuitatem stipis pondere exaggerans caritatis: aeque suâ beatus inopiâ, et miser alienâ, ex vtrâque thesaurum colligens immortalem. Cogitans quod Sanctus Augustinus de Deo docet, eum, quod petitur, si quo minus concedit, non id tam negare, quam in vtilius quippiam commutare; apud se decreuit, [Note: 128 Omnibus satisfacere curat] et ipse neminem dimittere suae petitionis expertem: sed vel precatione ad Deum, vel alio beneficio id supplere, quod petenti concedi vel non posset, vel minime expediret. Erga eos, qui sibi aduersarentur, et obtrectarent, incredibilem pietatem praeseferebat, nunquam vocem vel emittens ipse, vnde aut purgaret se se, aut accusaret illos, vel audiente se patiens a quopiam mitti. Si defendere facta non liceret; mentem, et consilium excusabat. Ipsi, aiebat, recte se putant facere: studio ducuntur bono: alia enim alijs videntur: peiora certe meis debentur culpis. Si quid forte delinquunt; precor Deum, vt parcat. Nec [Note: 129 Beneficijs maleficia compensat.] vnquam, si tempus ferret, ipsâ re caritatem in eos expromere, et superare beneficjjs maleficia desistebat. Molestiarum, quas anno seculi vndesexagesimo pertulit, gratam in omnem deinceps vitam, et annluersariam, tanquam de singulari [Note: 130 Qualis erga Societatem, ac subditos se gesserit.] beneficio, memoriam conseruauit. Porro erga Societatem, suaeque curae commissos alumnos plusquam paternum gerebat animum: nec erat, qui non id et sentiret, et fateretur: imitans diuinum etiam in eo morem, si forte quis deliquisset: vt recordationem delicti, perinde ac si nullum fuisset, post emendationem obliteraret: quo de argumento inferius plura dicentur. Quid autem [Note: 131 Munditia cordis.] mirum in diuinos vsque adeo transisse mores, cui tanta cordis munditia, et commercium tantum erat cum Deo? Praeoptabat mortem vel noxae leuissimae, et hoc precabatur a Deo. Imo et illud interdum addebat, vt vel dolores inferni potius toleraret, quam quicquam, quamuis leue, si fieri posset, peccaret. Saepius diebus singulis totum sese perscrutabatur, ne quid vspiam adhaeresceret labis: in iudicium mentem, eiusque vires, item linguam, et manus, et cunctos sensus, ac membra singillatim vocans: et quicquid deprehenderet aberratum (purissima autem illa acies non pauca dispiciebat, quae bene etiam oculatos fugiunt) [Note: 132 Bis quotidie confitetur.] ad sacrum iudicem per homologesim bis quotidie deferebat, semel ante sacrificium, iterum ante quietem. Sic autem in perscrutando sese morose persistebat; vt saepe inter meditationem serio statueret inquisitionis tempus contrahere, quo plus otij in reliquas curas relinqueretur. Itaque quantum alijs vigilandum est, ne iustum in eâ re modum non expleant; tantum erat illi cauendum, ne transiliret. Nouum quotidie vigorem induens concitabatur vsque magis, [Note: 133 Studium renouandi spiritus.] magisque profectibus ad profectus. Nihil apud animum suum decernebat in mediatione crebrius, et supplex precabatur et Deo; quam, vt de integro diuinum seruitium capesseret: perinde ac si tum primum tyrocinium auspicaretur. Et mirum profecto est iam et senex, atque Praepositus, quantopere insisteret in postulandâ in Societate, ad finem vsque, perseuerantiâ, perfectâque votorum, ac speciatim castitatis custodiâ. Principio cuiusque anni, et augustioribus quibusque ferijs, cumque anniuersarius rediret dies, siue votorum simplicium, siue editae professionis, siue accepti beneficij insignioris, siue grauioris susceptae procurationis, siue denique toleratae vexationis, quos dies habebat diligenter notatos, et quotannis cum ingenti gratiarum actione, ac studio maximo recolebat; tum maxime insistebat, vt velut aquila iuuentam instauraret.


page 397, image: s397

Assumebat autem tam longa spatia ad praeparationem dierum eiusmodi; vt vix dum absolutis prioribus, alia superuenirent. Paulo ante Generalatum nouem dies, totidem mensibus, quibus Christus Dominus in vtero Virginis fuit, tum alios tres ac triginta consequentes dies, tribus ac triginta annis, quibus idem vitam mortalem vixit, ad id vnum praecipuâ curâ dedicauit, atque exegit; vtab ipso Domino aptaretur ad nouam vitam, quam obscuram, et despectam in angulo quopiam Societatis agitaret. Instauratio autem praecipua haec capita complectebatur. Rogabat veniam de susceptis tempore exacto noxis, deque perceptis eodem tractu beneficijs agebat gratias: tum ad decurrendum stadium sub auspicio Coelitum alicuius, pro tempestatum ratione, nouum capiebat impetum, designatis nominatim actionibus, inquas potissimum intendendam curam censeret. Denique ad id benedictionem, et opem a Domino deposcebat. [Note: 134 Senescenti arbori similemse reputat.] Considerabat interdum sese velut senescentem, sensimque degenerantem arborem: dabatque operam, vt amputatis vetustis ramalibus, insertoque de Christi Cruce generoso surculo, vegetior, feraciorque regerminaret. Sed maxime [Note: 135 Vel instrumento musico, aut horologio.] delectabatur, et vtebatur assidue similitudine instrumenti musici, vel horologij machinalis: quae cum facile laxentur, atque discordent; perpetuâ indigent curâ, vt ad iustum libramentum, ac temperamentum reuocentur. Simul autem Dominum precabatur, vt suos tum animi, tum corporis sensus, velut fides, aut fistulas quasdam, tangere, et inflare ipse vellet: eosque sonos elicere, qui gratissimi ad aures eius acciderent: dolens eo se organum deterius inanimis esse; quod artificis manui repugnare illa nesciant, ipse nollet obtemperare. Compluresque alios ex ijs symbolis excerpebat sensus, quibus ad sua in dies renouanda studia, et acrius intendenda stimularetur. Corpus interdum ipsum, velut citharam, aut aliud id genus instrumentum cogitabat: tum semper, tum maxime in oratione pulsandum a Spiritu. Quare operam dabat, vt in id potissimum tempus [Note: 136 Orationis studium.] scite temperatum, et ad harmoniam compositum haberet. Quanquam orandi consuetudo loca iam omnia in sacella verterat, negotia omnia in somitem orationis. Dum diuinae scientiae studeret, quae Sanctus Thomas primâ Theologicae summae parte complectitur, in formam litaniarum redegerat, vt ipsum studium oratio esset. Itinera quanquam laboriose propter imbecillitatem obibat; eo tamen cupide suscipiebat, quo liberior ab interuentoribus Deo vacaret, dum montium conspectu, et fluminum, et agrorum, et vndique patentis coeli specie, velut alis subuehitur ad cognitionem, amoremque, et laudem Procreatoris. Quanquam ne ipsorum quidem hominum congressibus magnopere impediri se sustinebat. Quippe nisi sermones ad coelestia pertinerent, mens perosa humanas nugas, relicto humi corpore, libera petebat coelum: et interdum Patres admonuere, vt attenderet: nam videri responsa reddere aliena Ipse autem prositebatur [Note: 137 Industria in mentis euagationibus.] haberi fatuum malle, quam tempus perdere. Ceterum et illâ vtebatur industriâ, vt ex omnibus, qui se adirent, ad suum aliquid profectum exciperet: et si qui vnquam m memoriam inciderent, eos statim Domino commendaret. Egregiâ aduersus instabilitatem mentis industriâ, per quam fit, vt orationem, id, quod interpellare solet, intendat. Maxime capiebatur contemplatione, quam secundum mediam noctem habebat, Quinas in eâ summâ tranquillitate, senasue, prope non sentiens, deuorabat horas: hac vnâ in re Marci interdum indulgentiam tandem auocantis, trahentisque miseranter implorans, vt diutule adhuc sineret. Orationem suum vocabat centrum: ita ferebatur ad illam, ita in eâdem acquiescebat. In eâ reponebat, atque reperiebat omnia. Magistro, atque rectori horologij comparabat: itemque aestui maris, cum effluens vndas [Note: 138 Quid de oratione censeret.] reuocat ad portum, et fixas in aridâ naues ad nauigandum subleuat. Humanae mentis incitationem, et voluntatis effrenes impetus per eam mirabilius, quam solem ab Iosue sisti. Huius generis quatuor et viginti praeclara elogia cum ex vnâ meditatione in ephemeride adnotasset; haec verba subscripsit: Pro his quatuor [Note: 139 Orationi deditos amat, ac promouet.] et viginti effectibus gratiae agantur in horis vigintiquatuor. Sunt enim admirabilia opera Domini, pro quibus laudandus est in aeternum. Amabat orationideditos viros, eosque libenter, ad propagandum illum in Societate spiritum,


page 398, image: s398

ceteris praeficiebat. In meditandâ Christi vitâ assidue versabatur: et extant scriptae ab eo (quanquam non perlimarat) in omnes, quae totum per annum in sacrificio leguntur Euangeliorum partes, ingeniosae, succique plenae, et super omnia piae meditationes. Coniungebat semper cum sui confusione, et actione [Note: 140 Ephemerides de eius luminibus, ac sensibus in oratione.] grariarum: adijciebat oblationes, atque postulationes. Inueuimus in Tabulario Societatis Romano complures libellos, et multos perijsse (iacturâ sane inaestimabili) eiusdem generis ex his constat; qui tamen supersunt; vel vni sunt satis ad aestimationem Francisci virtutum. Ex chartâ sunt ex acceptis literis decerptâ. [Note: 141 Eiusdem in scribendo pau pertas, atque simplicitas.] Itaque et subscriptiones pleraeque etiam num, et cerae nonnullae cum signis manent. Nullo cultu, nec tegumento, sic rudi filo ab ipsomet consutum fuisse opus ipsum declarat. Paupertatis, simpliciratisque viri nobile documentum. Igitur in ijs libellis ad notata sunt, quae singulis diebus ab initio anni quarti ae sexagesimi, vsque ad septuagesimum meditarus est, quae postulauit, quae obtulit, ad quae obtulit, sensus omnes, et lumina, totum denique cum Deo negotium: quas res nemo, opinor, nec sine ingenti admiratione, nec sine singulari pietatis ardore legerit, nec item sine pudore, ac suimet despectu, tanti comparatione viri. In ijs videre est multum saepe temporis ita transactum; vt ex vicenis quaternis dierum, ac noctium hori et nulla omnino sine nouâ praeteriret consideratione mysterij, et actione gratiarum, et postulatione beneficij, et oblatione [Note: 142 Oblationes inter orandum.] sui. Et quidem in hac postremâ eo processit; vt singulis prope momentis, eam continuaret, instauraretque, Etiam nunc iterans, hoc est, Etiam nunc me tibi trado, dedoque. Offerebat autem ad durissima quaeque, ad labores Indicos, ad peregrinationes longissimas, ad Martyrium, quod flagitare nunquam desinebat. Offerebat nouos, si haberet, Ducatus, dignitatem, vitam, omnia. Et offerebat pro ijs omnibus, pro quibus Christus Dominus quo primum momento est conceptus in Virgiuis vtero, pro quibus in Praesepi, pro quibus in Cruce obtulit sese Interdum autem alia Patri, alia Filio, alia Sancto Spiritui offerebat Et solertissimâ quadam religione, ac religiosissimâ solertiâ, sua quaedam singulis Diuinis personis accommodare nouerat, tum in oblatis, tum in postulatis [Note: 143 Postulationes.] Agebat totius mundi negotia. Nulla nec publice, nec priuatim ingruebat cala mitas, nihil impendebat periculi, nulla grauior suscipiebatur deliberatio, quin supplices coram summâ bonitate sterneret preces. Et crebro perpetuam supplicationem non quadraginta modo horarum, sed et hebdomadarum, ac mensium complurium per Societatem distribuebat. Humanarum quoque ordiuaria necessitatum [Note: 144 Hebdomadarium sacrificio rum, ac precum tributum in Societate instituit.] genera singillatim diuinae pietati commendabat: quam ad rem, vt prompta in subitos casus, perpetuaque haberet praesidia; hebdomadaria sacrificiorum, ac precum per cunctam Societatem, quasi tributa, arbitrio Praepositi Generalis impendenda induxit: quo thesauro successores postea nullum habuerunt grauissimi muneris gratius leuamentum. Et ipse homines nominatim quamplurimos, praesertim qui de Societate benemeriti essent, vel preces eius expetijssent, vel conferre ad publicas vtilitates possent, praecipueque Cardinales duos, ob singulare erga Societatem studium, Alexandrum Farnesium, et Carolum Borromaeum, qui iam magnorum in numero coelitum magnus religiose colitur: pro quo etiam dum precaretur, solebat magnâ suauitate compleri: vt intelligere liceat ad aures diuinas viri sancti, pro sancto preces accidisse gratissimas: gaudente Domino Franciscum quoque suam conferre opellam, ad locupletandum eum virum, cui tantum sanctitatis, et gloriae destinarat. Ad omnia Christi Domini mysteria [Note: 145 Erga passionem Domini studium] dulcissime afficiebatur, praesertim ad Incarnationem, et Mortem: quarum alteram vt matutinum, alteram vt vespertinum sacrificium offerebat. Optabat cunctis in rebus sentire Christi cruciatus: vt vel conspectus ipse virgarum, et trabium, et ferri, et vestium, et aliarum huiusmodi rerum instaurarent memoriam dolorum, quos Christus per eas res pertulit: vitam quoque assidue moriens agere ad pedes Crucis, assumptis in hoc patronis Deiparâ, Ioanne, et Magdalenâ. Denique singulis horis pro mortuo suâ causâ Domino emori. Optabat ad conspectum Crucis sentire eos dolores, quos Virgo parens, vbi filium vidit in


page 399, image: s399

[Note: 146 Septem Christl sanguinis effusiones septies in die veneratur.] eâ pendentem, sensit. Septem Christi sanguinis effusiones diebus singulis septies venerabatur: primam in Circumcisione, alteram in horto, tertiam e flagellis, quartam e spinis, quintam e plagis exulceratis dum expoliatur ad Crucem, sextam e clauis, postremam e lanceâ. Sic autem venerabatur; vt gratias de ijs agens, donum aliquod per easdem peteret tum sibi, tum alijs. Alia temporibus [Note: 147 Septem cordis doloribus afficitur.] alijs. Saepe septem dolores cordis, quorum primus erat dolere de peccatis: alter quod sero ipsum cognouisset Dominum: tertius ad conspectum Christi vulnerum: quartus ad conspectum vulcerum suorum: quintus ex commiseratione proximi, reputando, quae ipse Dominus pro illis egit: sextus e Christi solitudine: septimus, quod haud dum mortuus ipse pro Christo esset. Simili veneratione [Note: 148 Septem in Christo plagas veneratur.] venerabatur septem plagas: nam manuum, pedum, et lateris vulneribus, pectoris, ac dorsi lacerationem adnumerabat. Nunc easdem, nunc totam Christi patientis historiam particulatim recolebat in horis sacerdotalis officij. Magnâ quondam pietate perfusus est intuens in gremio matris Iesum infantem. Secumque disquirens, cui nam Regina Coeli talem filium educaret; subijciebat: mihi educat, mihi illa famulantur obsequia, mihi paratur sanguis, mihi corpus acquiritur, mihi vita proficit. Maxime autem commouebatur perpendens quantâ se voluntate Deus puer iam tum sacrificio dedicaret, et in victimam adolesceret. Supplex precabatur sibi concedi, vt omnes, et omnia videret in Christo, proque eodem obliuisceretur omnia. Immergebat se penitus in eiusdem Domini, omnem exuperantis scientiam, caritatis considerationem: quamplurimos in eâ gradus, et quamcelsissimos contemplabatur, vt equidem non alibi augustiora [Note: 149 Deuotio erga Sanctissimam Eu charistiam.] legerim. Vltra vero omnem vim eloquentiae est, aduersus praesentem in sacrosanctâ Eucharistiâ Dominum quantâ pietate ferretur, quanque sanctis, ac dulcibus afficeretur motibus. Vbicunque degeret secretam sibi curabat cellam ad arae maximae latus. In eum velut portum, quam licebat creberrime, ab negotiorum aestu recipiebat sese: ibi ante De um suum effundebat cor suum: ibi diuinitatis commercio, et dulcedine fruebatur, beatae vitae praegustans suauitatem. [Note: 150 Septies in die eandem inuisit.] Septies, cum minimnm, die quouis solebat inuisere. In singulis salutationibus, et sub Sancti cuiuspiam ductu, quasique admissionali patrono adibat: et dona [Note: 151 Communionem spirltualem, ac sacramentalem frequentat.] quaedam propria, pro temporum varietate, varie deposcebat. Communionem quoque, quae spiritualis vocatur, instaurabat. Porro sacramentalem nullo vnquam, ab Societate initâ, die nec valens, nec aeger praetermisit. Nam eam ob causam, cum alio tempore concinendis abstineret sacris; hebdomadae maioris [Note: 152 Sacrificandistu. diosissimus.] obibat solennia: nec inter peregrinandum graue ducebat vnam a viâ leucam, alteramue deflectere, vel locis de cetero parum commodis pernoctare. Quae cum quidam curiositatis, aut regustandi amici causâ subeant; optime collocata censebat ad regustandas coeli delicias, et congressu Maiestatis summae fruendum: et cogitabat quantum Domino, pro tam prompti sui copiâ, deberetur. Nam cum nullis officijs adaequari vnquam posset vel vna communicatio; quid tam [Note: 153 Qua praeparatione, et pietate sacrificium faceret.] multae promererentur? Cum ingenti, prolixâque praeparatione ad sacrificium accedebat, et peragebat in sacello priuato longâ cum morâ, tantoque studio, quantum humana imbecillitas capit. Edita typis extant pulcherrima eius monita praeparationi ad Sanctissimam Communionem vtilia: sed quae ad Missae sacrificium adnotauit, ex vsu deprompta suo; quia vulgata non sunt, et cuipiam Sacerdotum [Note: 154 Quae faciebat ante sacrificium dum vestibus indueretur.] commodo fortassis erunt; cursim perstringere non pigebit. Antequam ad sacras vestes adiret, memoriâ repetens tum Sacerdotibus ad Altare olim Mosaicum accessuris interdictum vini gustum, tum praelotos a Domino sacrosancta Mysteria instituturo Discipulorum pedes: seque et seculi curis ebrium, et non vestigia tantum, sed et manus, et caput sordidum recognoscens; praeter poenitentiae sacramentum, lacrymis diluere curarum merum, et in acetum vertere, ijsdem culpas, et sordes eluere conabatur: confusionem interea, timorem, caritatem, et affectus alios ex infinitâ magnitudine, et maiestate immensâ mysteri suscitans. Dum vero sacras vestes indueret; velut lupum se in vestimentis ouium intuebatur: et Daemones suorum scelerum conscios videbatur audire


page 400, image: s400

per irrisum exprobrantes: en Saul inter Prophetas: Ecce Adam, quasi vnus ex nobis. Tum singula sacri cultus ornamenta pretiosa, ac mollia, cum contume. lioso Christi amiculo, catenis, et cruce comparabat: et cogitans, quae ex vestimentis eiusdem virtus exiret; induere animum studebat eius sanctae mulieris, quae secum aiebat: si tetigero tantum simbriam vesti menti eius salua ero. Sub haec, submissis ex alto pudore, ac pauore luminibus, ad Altare procedens, veterem sibi illam, ac seuerissimam subijciebat comminationem Exodi vigesimo nono: Omnis qui tetigerit montem morte morietur: et, Sacerdotes autem, et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte intersiciat [Note: 155 Quae in sacrifi. cio sibi propo. nebat.] illos. Inter sacrum mirabatur esse sibi homuncioni nequissimo, et exuli cantanda cantica Domini in terrâ alienâ, et cantica Angelorum, et eorum, qui Agnum sequuntur quocunque eat: a quibus quantum se dignitate, ac munditiâ distare sentiebat; tam illa ori suo carmina parum consentanea fatebatur. Erubescebat quoque agendas in oratione fequestri partes inter Deum, et populum, homini, qui per tot inuenta perdere animas consueuisset: legendum diuinae volumen sapientiae sessori cathedrae pestilentiae: promulgandum Euangelium veterano [Note: 156 Quales habebat sensus in oblatione, et consecratione.] per facta, atque exempla Euangelij impugnatori. Sed vltra modum verecundiâ, et confusione operiebatur oblationem apparans, secum versans, quidnam animi gereret, qui vnicum, et percarum Patri filium, quem idem crudelissime enecasset, accederet oblaturus. Rogabat igitur submississime Patrem coelestem, vt id ab se officij ne respueret: et gratias agebat immensas, quod pro inexuperabili suâ benignitate, nequaquam respueret. Iam vero condecrationis mirificae summo appetente opere totus commouebatur, et cohorrescebat, tanquam audiret etiam num intonantem Dominum: ecce appropinquat hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum: se illum esse sceleratorum deterrimum interpretans, cuius iam iam tradendus in manus filius hominis, et filius, Dei esset: quam cogitationem ita acrem, potentemque in sese experiebatur; vt [Note: 157 Quales in hostiae contactu.] nimium cenferet durum, qui ad eam non emollesceret. Verum enimuero est prorsus inenarrabile quam pijs permisceretur sensibus, quamque variam, atque multiplicem adhiberet venerationem in Hostiae sacrosanctae contactu. Hac proprie causâ sanctissimos viros Simeonem, ac Iosephum, et ipsam praecipue Deiparam, quorum sinum, et vlnas Christi beauit infantia, vt optime gnaros, ex pertosque debitorum illi obsequiorum; tanquam magistros assumebat, et caelestis vrbanitatis praeitores: enixissime rogans, vt celsissimum ministerium, quemadmodum ipsi gessissent, ita sibi impetrarent gerere, simulque interim animo sentire, quod ipsi senserant. Nunc horrore perfundebatur, admirans non percelli se, vt quondam manu ad Arcam porrectâ Ozam mysterij huius tenuem adumbrationem. Nunc dulcissime confirmabatur, disserens, cum se Agnus in lupi traderet potestatem, quid ni se lupus agno permitteret? Totiesque in manus se Domini offerebat, quoties sumeret illum in suas. Alias ad singulos attactus singulas Cruces, quas quinque sibi acute distinxerat, precabatur: vel vt sentiret dolores, quos in Caluario primum Ioannes, deinde Magdalena, tum maestissima Parens, postremo ipse Dominus sustulisset. Alias optabat ijs affectibus commoueri, qui Deiparam subierunt, cum filium in praesepi, cum in circuncisione, cum in oblatione ad templum, cum demum in Caluario, sinu, et vlnis excepit. Alias quoties attingebat, cupiebat vicissim salutarem manus Domini factum sentire, et nouum semper aliquod, pro tempore, ac necessitate, donum postulabat: memor prodeuntis e Domino etiam num mortali virtutis, qua tangentes salui fiebant. Et profecto omnium deberet obuersari animis iustissima Chrysologi admonitio: Audiant Christiani, inquit, qui quotidie corpus Christi attingunt, quantam de ipso corpore sumere possint medicinam, quando mulier totam rapuit de solâ Christi fimbriâ sanitatem. Miseri, qui quot die corpus Domini tractamus, et sumimus, et a nostris vulneribus non curamur. Igitur ad quos thesauros admouere quotidie manum liceret Franciscus animaduertens; id elaborabat, vt vacuam nunquam reciperet. Frequens precabatur e Coeli Reginâ,


page 401, image: s401

[Note: 158 Quae a Sanctis postulabat.] vt per eius opem tractareita sibi donareturea mysteria; quemadmodum ipsa, post ascensum in Coelum filij, suscepisset. Hunc ex Apostolis, alijsque Beatorum, prout cuiusque solennia agerentur, insistebat, participem se vt facerent eius venerationis, qua sacrificium illi peregissent: consimili submissione, et geminae caritatis amplitudine pro ijs omnibus, et ad vniuersa illa concilianda dona offerens, pro quibus illi obtulissent. Sacram Hostiam cum adorandam sublime tolleret, auebat cruciatibus impertiri, et exulcerationem sentire, quae ipsum Dominum, dum Crux attolleretur, excruciauit. Ad conspectum vero, et tractationem Calicis, fundendi studio sanguinis inardescebat, tacito clamore cordis ingeminans: Quis mihi det, vt moriar pro te? Et ad aeternum Patrem mente sublatâ (vt ingens incendium in sui materiam incrementi vertit omnia) magnopere compungi earum comparatione foeminarum solebat, quarum altera, post absumptum in commune alterius filium, abscondit suum: talem se ipse arguens, qui Dei filio, vel ad cibum impertitus; suum vicissim, hoc est carissima quaeque sua cum illo maligne communicaret. Nil vero vsurpabat frequentius, quam vt sacrisicium pro ijs offerret omnibus, pro quibus sacrificij ipse auctor obtulit sese: tum primo, quo Virginis in vtero conceptus est, momento: tum in Praesepi: tum in Cruce, eoque puncto, quo expirauit. Iam ad consummanda mysteria, tan quam illico in sinum Domini editurus spiritum, accedebat. [Note: 159 Ardor animi etiam in vultum erumpir.] Quibus in cogitationibus ita defigebatur animus, et incalescebat; vt etiam vultus ignesceret. Post haec cogitans sepulto iam Saluatori fidelem saxa praebuisse custodiam; sese, vt infidelem crediti sibi thesauri custodem, infra saxa, et sepulcra abijciebat. Ergo ipsum met rogabat Dominum custodem vi, ac fide inuictum, vt cor ipse suum, instar sepulchri, siguaret, et custodiret, et se ipse ab [Note: 160 Quibus gratia. rum actionibus vteretur post sacrificium.] omni iniuriâ tueretur. Denique ab Altari digressus, nunc in complexu, nunc ad pedes amantissimi Domini gratijs agendis, adorandoque, et amando illo, seseque ei tradendo, et agendis tum suis, atque Societatis, tum Ecclesiae totius, et mundi causis, sine fine perseuerabat demissus in genua, et immotus: vt interdum prouecto iam die abstrahendus propemodum, et rapiendus ad mensam esset. [Note: 161 Sanctissimo Viatico praemuniri cupit: Deique benignitatem admiratur.] Summopere auebat in exitu vitae sacrosancto communiri Viatico: idque precabatur, vt ipsamet horâ mortis, si fieri posset, acciperet, vel saltem spirituali communione, eo articulo muniretur: admirans in hoc beneficio immensam, Gristi Domini clementiam, perinde atque Regis, qui non contentus exulem seruum reuocare in regnum, ipsemet reducturus, ad exilij vilitatem adiret. Id [Note: 162 Eucharistiaeprae sentiam dignoscit.] muneris videbatur diuino quodam instinctu consequutus, vt inferens pedem in templa, sagacissime statim sentiret quo loco veneranda mysteria seruarentur: nec ipse vnquam lampades licet interdum, et cetera argumenta fallerent, falleretur. [Note: 163 Multa praenoscit diuinitus.] Ceterum constat alia quoque multa praecognouisse diuinitus. Anno quidem seculi eius altero et quinquagesimo, cumognatum Gandiâ nuntius aduolasset signisicaturus Carolo Duci natum filium; occupauit ipse percunctans, quam belle infans Franciscus haberet: miranteque nuntio quis nam sibi, qui nihil ad celeritatem reliqui fecisset, praeripere euangelia potuisset: salua, inquit Pater, sunt tibi praemia tua. Ter egosalutationem Angelicam pronuntiabo. Cetera Duci scribam, vt ipse persoluat. Francisco Brioni grauiter aegrotanti, semel atque iterum praedixit, nequaquam ijs temporibus moriturum, sed breui, vt successit, validum fore. Segobiae Ferdinaudum Solerium ex tertianâ decumbentem inuisens, reperit opperientem febrim: et comiter increpuit: quid ita opperiretur? Cumque ille dixisset: Tu ergo Reuerende Pater veta accedere, et ego desinam [Note: 164 Febres ab aegris remouet.] opperiri: Ita sit, inquit, in nomine Domini: Tertiana febris ne post hac ad Solerium accedito. Et continuo auditum imperium euentus ostendit. Procerum Hispanorum quidam grauiter dissidebat cum filio: Franciscus reuocare in concordiam voluit: sed duriter auditus ab illo, preces conuertit ad Deum, ac facillimas aures inuenit. Febris Procerem venantem arripuit, statimque subijt animum ex repulsis id accidisse Francisci monitis. Eius ergo se potestati permisit. Seruus Dei sacrum pro nomine fecit, febrique conrinuo abactâ, resarciendae


page 402, image: s402

quoque pietati rationem iniuit. Vltimum e Castellâ discedens, Patri Ioanni Suario Romam aegre cum spiritu peruenturum se, ipsum autem Castellanae Prouinciae rursus praefuturum praenuntiauit. Suo comiti Marco iam prope moribundus praedixit, suum post excessum in Indiam profecturum: quod subinde euenit, cum quidem alia omnia Marcus eo tempore cogitaret. Haec ex commercio Dei, et consortione cum Patre luminum hauriebat. Nec semel conspectus est orantis ex ore fulgurans coelestis splendor, vnde et cubiculum in tenebris colluceret. [Note: 165 Daemonum contemnit mole. stias.] Conabatur Diabolus varijs sese formis obijciens, diuinos interpellare illos congressus; sed dum tentaret illudere, ludibrio erat. Nihil Franciscus commouebatur. Fuit etiam cum gradibus arae maximae circumiecti clatri deciderunt in caput precantis: et ita loco motus non est; vt ne manus quidem, quas habebat [Note: 166 Sanctos studiosissime colit.] sublatas, demiserit. Studiosissimus cultor Sanctorum erat. Notabat mirâ subtilitate virtutes eorum, sibique eas postulabat a Deo, et imitari studebat. Kalendis Maij Anno seculi sexagesimo septimo, quoniam Sanctus Iacobus sertur in genua adorandi, orandique gratiâ centies procidisse; eam pietatem imitari constituit: et geniculationes ita distribuit; vt quoties Gloria Patri iteraretur in Sacerdotali psalmodiâ; toties ipse genua flecteret: quod fiebat tricies et quinquies: in Horaria exercitatione vicies semel; pari numero in salutationibus diuinissimae Eucharistiae, plagarum, et effusionum sanguinis Domini: semel proxime ante cubitum: semel statim a cubitu: quinquies in Rosario ad singulas precationes Dominicas: semel in psalmo e quinque psalmis Maria: semel in litanijs: semel in meridie, iterumque sub vesperam ad signum salutationis Angelicae: duodecies ad orationem, Agimus tibi gratias. Ex quibus omnibus proposita summa conficitur. Quam exercitationem quandiu deinceps continuarit, quanquam est incompertum, et, cum illa ipsa opera, quibus gennum flexiones adiunxit, quotidiana, atque perpetua habuerit vero simile est, illam quoque retinuisse: tamen recte existimanti, etiam sine illis, necesse est mirum videatur, hominem grauissimis impeditum negotijs, et exhaustae funditus valetudinis, tam multis, tamque [Note: 167 Erga Sanctos per octiduum cultos quid praestaret.] varijs muneribus suffecisse. Quorum Sanctorum per octiduum celebrantur solennia, consueuerat praecipuas octo virtutes seligere, et singulas diebus octidui singulis meditatione, et imitatione versare. Saepe etiam quatuor et viginti, cuiusque Sanctorum virtutes obseruabat: vt diurnis, opinor, nocturnisque adaequaret horis, et vnaquaque horâ suppeteret, quam proprâ curâ recoleret. Per eorum quoque patrocinia, prout cuique aptum erat, alia, atque alia dona ingeniosissime tum sibi, tum alijs precabatur. Specimen sint, quae petijt ex Sancto Luca: Pietas erga Deiparam, Euangelij intelligentia, Crucis mortificatio, Scholasticis [Note: 168 Sanctorum menstruam sortitinnem in Societatem in. ducit.] nostris auxilium. Menstrua eorundem sortitio per ipsum maxime, qui ex annuâ olim pateroa in domo vsitatâ acceperat, in Societatem inducta. Reliquias eorum, vt impense colebat; ita quam posset ornatissime habendas curabat: nusquam melius famulari aurum pronuntians. Ad excitandam populi pietatem vim ingentem sacrarum imaginum excudendam Roms curauit: perque omnes etiam [Note: 169 Sanctorum reliquias exorna ri, eorumque imagines excu di turat.] Indiarum Prouincias non imagines modo, sed formas quoque dimisit. Praecipuam quoque curam impendebat iuuandis animis, quae noxarum residua igne purgarent: et ingenue aperuisse dicitur Hieronymo Natali, non paucas earum sibi visas, cum exolutae poenis euolarent ad gaudia, agerentque gratias, et relaturas [Note: 170 Pietas erga ani mas purgatorij] pollicerentur e coelo. Hoc autem cum exerceret patrocinium, pudore, vt in alijs eiusmodi, sussundebatur: existimans quam parum conueniret, se, cuius aiebat esse animas ad inferos trudere, interpellare pro liberan dis. Ex eodem diuino lumine prudentiam capiebat, qua tum priuatas suas res, tum publicas administrabat. Quanquam infitiari nequaquam interest sanctae contem plationis otio potius, quam negotijs deditum fuisse. Atque equidem non in prudentiâ modo, sed in cunctis sanctissimi viri virtutibus praecipue eam suspexerim, quod eum haud pauca, si vellet animo indulgere suo, vt interdum indicauimus, aliter in Societate esset temperaturus; nihil tamen vnquam sibi permisit. Qua in re, significat ipse met in ephemeride, protectum se se fingulari Dei munere, deque


page 403, image: s403

[Note: 171 Mira fidelitate Sociecatem rexit.] eâ tutelâ studiose gratias agit. Ergo fide summâ creditum sibi depositum custodiuit. Ad Instinita Sancti Ignatij accuratissime sua facta, et consilia reuocauit omnia: eadem et pie veneratus est, et religiose tutatus: vt merito inter notabilia numerari queat testimonia, per quae Deus palam fecit vitae hoc genus sibi cordi, curaeque esse; quod cum eodem tempore rerum Christianarum summam Pius Pontifex Quintus, et Societatis Franciscus Praepositus obtinerent; non omnem eius disciplinae ordinem commutarint. Quin potius duobus in capitibus, quae nouauit Pontifex quoad eius, citra peruicaciam, potuit, acerrime Franciscus obstitit. Animaduerterunt Patres ex eo maxime tempore, quo creatus est Generalis, tanquam nouum hominem induisse, ad regulam Societatis, ac formam [Note: 172 Constitutionum amor.] omnino factum. Nimirum, qui dederat munus, addiderat facultatem. Nihil habebat saepius in ore, nihil lectione, et meditatione magis terebat, quam sancti Fundatoris constitutiones: quas vt confirmaret, et commendaret impensius; lucubrationem in choauerat, per quam testimonia ex Euangelio earum singulis conuenientia colligebat. Dignum Praepositi vigilijs opus, et gratum futurum posteris, nisi peregrinatio Hispanica interrupisset. Regulas singillatim ita meditabatur; vt gratias agens de vnaquaque quod tradita esset, deque eo, quod ad seruandum egisset; dolens autem si quid omisisset, et aliquâ poenâ vindicans; accuratiorem imposterum custodiam sibi proponeret, et ad proposita re praestanda auxilium imploraret: nominatim expendens virtutes, quae regulâ quaque continerentur, singulis in singulis salutationibus diuinissimi sacramenti. Quin etiam ed processit, vt peculiares faceret, et indiceret preces ad id, vt quae Sanctus Pater decimâ parte Constitutionum conseruationi Societatis vtilia praescripsit, [Note: 173 Affectus, ac reuerentia erga Sanctum Ignatium, atque Lainium.] accurate seruarentur. Anniuersariam Sancti Patris. memoriam singulari pietate peragebat: faepeque alias spiritum eius a Domino precabatur, Lainium quoque colebat perstudiose et ambos interdum ita iungebat; vt Ignatij prudentiam, ac lumen, Lainij leniratem, ac suauitatem votis exposceret. Admirabatur sapientiam Dei, ac bonitatem, qui leonem, ac lupum fecisset ouium pastorem. Talem quippe se feram habebat: tautumque aberat, vt sibi placeret ex impositâ personâ. Socios autem, vt oues occisionis, et dedicatas sacrificio victimas [Note: 174 Societarem mire studio regit.] contemplabatur, suspiciens opera Dei in illis. De cetera totus erat, vt expressas in Euangelio boni Pastoris partes, quarum summam collegerat, curâ, et caritate repraesentaret. Orabat Dominum, vt id sibi sentire pro ouibus daret in, ipso, quod Pastorum ipse Princeps de eisdem sentiret. Creberrime vitam, et san guinem, et quicquid in se esset, offerebat pro suo grege. Toti Societati ter singulis diebus benedicebat, et nan raro saepius. Interdum vicies quater in die iterabat: [Note: 175 Aliorum culpas in se punit.] Serua eos in nomine tuo. Quod si quam cuiusquam culpam resciret; non secus, ac de suis dolebat, atque ex se sumebat supplicium. In consultationibus [Note: 176 Consiliorum ratio.] ad eam se componebat aequitatem; vt consilia susciperet, tanquam illico expiraturus, Ad haec quo totam quasi praesentem in oculis, et corde suo perpetuo haberet; Prouincias omnes in hebdomadae distribuerat dies; et Prouiuciales earum nominatim, ac praecipua negotia, statutis in orbem diebus, summae bonitati, [Note: 177 Prouincias, ac domos superis commendat.] itemque Sanctorum, qui in quaque Prouinciâ tutelares haberentur, patrociniocommendabat. Et quoniam duodeuiginti numerabantur Prouinciae; sacrificia totidem ita disponebat, vt perpetuâ serie pro aliquâ fierent: quorum, nouem Sanctissimae Trinitati, alia in honorem Angelarum et Beatorum hominum generatim addicta offerebat, Solebat quoque Prafessorum familias Patri, Collegia Filio, Probationum domos Sancto Spiritui dedicare, et custodienda, [Note: 178 Sanctissima Pa tris Francisci vota.] permittere, Sibi autem vnum e tribus continenter orabat, vel opem ad recte Societatem administrandam, vel vt munere liberaretur, vel demum, vt eriperetur e vitâ. Quas preces cum faceret, magnâ quadam solebat impleri fiduciâ eas auditum iri. Vt autem in Sacrosancti Christi corporis veneratione, prout dictum est, fixus haerebat; incredibile capiebat gaudium; cum vel Sacerdotes sacrificantes, vel ceteros ad mensam caelestem accumbentes, aut coram intuebatur,


page 404, image: s404

aut mente considerabat. Aiebat enim, vt Pastor quiuis e rure laetaretur egregia quaedam praeberi gramina commisso sibi gregi; sic gestiendum sibi, et Christo Domino gratulandum, quod ouiculas suas beatis caeli pascuis saginaret. Se quoque ipsum per eiusdem communionem diuini pabuli, eâ cupiebat, orabatque participari virtute, et gratiâ; vt iucundus inde gregi, et gratus efficeretur: [Note: 179 Quantum illi Societas debeat.] quia et cibus eidem in eodem Domino fieri optabat. Ceterum multis in omnes partes nominibus tanto viro Societas debet. Obscuram suo accessuillustrauit, indigentem subsidijs vitae sustinuit, exiguam alumnorum numero auxit, quos multos, atque praestantes exemplo, atque auctoritate pellexit, compluribusque domicilijs propagauit. Gandiensis Collegij, vbi primum omnium Academiam habuimus, fundator, ac parens: item primus auctor Romani fuit. Exercitationum Sancti Ignatij comprobationem Pontificiam (bonum sane inestimabile) eidem debemus. Postremo salutares etiamaliquot mores iam Praepositus Generalis induxit: et Prouincias duas Peruuianam, ac Mexicanam ad ceteras [Note: 180 Domosprobationis enixecu rat.] adiecit: praecipuâque incubuit cura, vt domos probationis, in quibusreponebat plurimum, quasque sic adamabat, vt diceret in corde suo, si aperiretur, domum probationis inuentum iri, secretas a Collegijs excitaret, recteque ex Ignatij praeceptis regeret. Itaque qua nunc in his vtimur disciplinâ, potissimum ei debetur. Inter cetera ex sacris literis pias sententias collegit, et obseruationes norauit diuersis actionibus, quibus Tyronum quotidiana vita distinetur, ad eas [Note: 181 Lenitatem in administratione commendat.] religiose obeundas, scitissime acconimodatas. Lenitatem in administratione maxime laudabat: atque ita ingenium, quanquam aulicis a pueritiâ imbutum moribus, euangelicâ bonitate perfecerat; vt nihil illo simplicius, candidiusque. Verum singula persequi, praesertim, quae iam alij in descriptâ Sancti viri vitâ ab tenebris vindicarunt, huius festinati per orbem terrarum discursus non est.

[Note: 182 Baptista Sancius egregius praedicator.] Sexto Kalendas Decembres in eâdem Romanâ domo decessit Baptista Sancius, sacer ille, mireque per Hispaniam vtilis, eoque nostris in Commentarijs saepe laudatus orator. Totus erat in meditandis, contem plandisque diuinis, morum habitu rectisimus: ad populum argumenta non nisi grauia, scelerum foeditatem, ac pestem: contraria his bona virtutis: nouissima humanarum rerum: Christi Saluatoris caritatem, eiusclemque seueritatem iudicis pertractabat. Inde fiebat, vt e materiâ hac persolida in officinâ contemplationis fabricata, atque exacuta tela, manu incitata recti operis, et exempli, quasi amento contorta dum vibrat; nimium haberent pondus, alteque in audientium mentes [Note: 183 Periclitatur in via virtutls.] salubri plagâ descenderent. Sed parum supremis temporibus, adfuit, quin athletae acerrimo ludificator Satan insanabile vulnus infligeret. Hausta ab Ioanne Auilâ primae rudimenta sapientiae, diutina exercitatio excelsarum contemplationum, amor secessus, ingenium tristius, et aspere increpandis populorum vitijs assueta lingua (fuit enim in hoc genere coercendus) praestigijs opportunum fecerunt. Nam Paulatim eo deductus est, vt Magistrum Ioannem Auilam, et praecepta eius incomparabilia existimans, ea sola miraretur, ac praedicaret: communem orandi viam pro oratione vix numeraret: si quid festiuius in consuetis remissionibus audiret pro blasphemiâ, risum pro dissolutione haberet: eoque se magis, ac magis ab sociali consuetudine abiungens, Societatem non magnifaceret: labi diceret: et quae minus probaret, non vt quorundam propria, sed vt communia passim carperet. Ad quam sectam (nihil enim ita pellax, et quasi viscatum est, vt censoria, ne dixerim criminatrix, lingua, cui suffragetur virtutis opinio) in Placentino Collegio cum multi iuuenum adhaerescerent, euocatus est Romam. Anno superiore, dum ingrederetur Hispaniam Borgia, Italiam ipse intrauit. Summâ caritate Romae susceptus, primae auctoritatis Patribus Ioanni Fernandio, qui sacras literas in Romano Collegio explanabat, Francisco Turriano scriptori nobili, Iacobo Paesio perdocto Theologiae interpreti tractandus, atque curandus datur. Nequaquam tractabilem principio sese praebere: non modo dictata tueri sua, et medicinam respuere; sed et appositos sibi medicos velle curare. At Ioannes Fernandius, qua erat et ingenij, et caritatis


page 405, image: s405

[Note: 184 Remedia adhibentur.] acrimoniâ circumclusit hominem, et pressit grauissime. Ostendit quantires periculi esset praeceptionibus aljjs, quam praepositi a Deo rectoris, cum labe obsequij, inhaerere: quam alienum ab humilitatis, hoc est a recto, tutoque spiritu, vnum se credere dono orationis et Deo donatum: condemnare ridentem, quanto grauior culpa, quam ridere: cum contemptus alienus nunquam vitiocareat: at modicus in loco risus et laudem mereri, et mercedem a Deo possit: faceta quoque narratio quanto veniâ dignior, quam vitae alienae acerba insectatio: ad haec quam peruersum priuati hominis sententiam quae accomodari ad communem Praesidum debeat, facere normam disciplinae: et hanc, si cum eâ non congruat, ire pessum arbitrari Postrerao quam publice noxium, susurris id ipsum spargere, et communes vitantem conuentus, ne ioci fortasse auditio maculet aures, aliena facta in cubiculo, sinstrâ cum interpretatione, garrire, vnde laedatur simplicitas audientium, fama violetur absentium, fratrum caritas saucietur, affligatur auctoritas Ordinis, ad remedium proficiatur nihil. Quanto aequius esse anguste de se, deque alijs benigne sentientem, si quid emendandum censeat, rectâ viâ incedere: et Praesides, quorum interesset, modeste, sed libere admonere. His, et id genus salubribus monitis, si quid optimo viro Satan imposuerat, discussumest. Fuit in potestate suadentium, ac demum cum [Note: 185 Sancij obitus, et virtus.] fanctitatis opinione, visus etiam praenosse diem migrationis, mortali liber velamine, vt nemini dubium fuit, ad contemplandum sine speculo, et enigmate, cui tantum assueuerat, fruendumque summo bono concessit: maiore etiam in ore demortui splendore quodam micante. Polancus iam Generalis Vicarius excessum eius in commentariolo suo adnotauit, his verbis. Sub finem Nouembris Pater Baptista Sancez professus quatuor votorum, vir deuotioue in Deum, et [Note: 186 Obedientia insignis.] concionandi dono clarus, vt vixerat, sancte ad Dominum migrauit. Affirmauit bonam viri mentem alacritas obsequij, qua Romanam peregrinationem, vix dum e morbo emersus, valetudine alioqui nullâ, ac podagrâ foede debilitatus suscepit: ijs, qui mirabantur iter inceptari, quod plane videretur non posse perficere, pacate respondens: sibi non esse propositum eruenire Romam, sed obedire eatenus, dum mors obedientem inueniret. Autumno huius anni Pronincia Longobardia tribus aucta domicilijs, amplificato vno, nouis duobus. [Note: 187 Braidenfis Collegij initia.] Sanctus Cardinalis Borromaeus inchoatia Se Mediolani laetus successu Collegij, ad expellendam penitus ab Clero inscitiam, et quam excelsitate suae caritatis moliebatur, inducendam praestantium vineae dominicae operarum copiam, videns accuratam deesse disciplinarum altiorum tractationem, iam pridem id agebat, vt prosessor Theologiae Collegio adijceretur. Interim Dens, qui mirabili serie, vt naturalis huius incolumitatem vniuersitatis orientium, et cadentium rerum vicissitudine, ita Ecclesiae quoque suae statumper varias conuersiones tuetur, atque propagat; obtulit occasionem consilij cumulatius exequendi. Humiliatorum ordo extinguitur. Hi Monasterium Mediolani. opportuno situm, nobilique loco habuerant, adiuncto capaci templo in honorem Nascentis Deiparae: Braidam vetustiores tabulae, vulgus Breram vocat. Hoc loco ex doctrinis vniuersis, quas tractare Societas consueuit, Academiam excitari posse Sanctus Carolus existimauit: deque eâ re anno superiore cum Patre Generali, dum in Hispaniam proficisceretur, egit. Cuius promptam voluntatem cum inuenisset; egit cum Paulo Cardinali Ecclesia, qui Praeposituram (sic enim nominabatur) Braidensem, commendationis nomine, possidebat, vt in hanc rem, domum, actemplum, et millenos annui census aureos conferret: cetera ipse de Aronensi Abbatiâ expleturus. Arona oppidum est Borromaeae gentis, ad lacum Verbanum. Inibi sita Abbatia est Gratiani, et Felini Martyrum, quae apud Borromaeos iamdiu haerebat, eumque Sanctus Carolus primum habuerat militiae sacrae honorem. Hanc Braidensi Academiae ita addixit, vt quoniam Aronensibus quoque suis consultum volebat, ibi pariter Collegium, aut Probation is domus fieret. Ergo cum ad haec omnia Gregorij Pontificis auctoritas accessisset; Academia in Braidenfibus aedibus, Professorum, domus in Sancti Fidelis, vbi ad id loci


page 406, image: s406

[Note: 188 Professorum Domus Mediolanensis.] Collegium fuerat, hoc autumno constituta: et aliqui Aronam missi domicilio reparando: vt vbi maturum esset, quod aliquot post annis factum est, Probationis domus inchoaretur. Ita Sanctus Carolus per haec tria domicilia opus a fundamentis, (sicut virum adeo perfectum decebat) ad culmen euexit, et consummauit: [Note: 189 Sancti Caroli Borromaei in Societatem merita.] vt dum Collegio Tyrocinium, Professorum domui Collegium alumnos summittit; vni, eidemque auctori initia, media, summa deberentur. Non mediocre ad haec efficienda momentum habuit Leonettus Clauonius Longobardiae Prouincialis pro opinione virtutis, atque prudentiae, et magnâ auctoritate, [Note: 190 Leonettus Cla uonius Prouin cialis moritur.] quâ apud Sanctum Carolum valebat. Sed illi cum seges iam laeta proueniret, maturitatis conspectum, ac messis laetitiam mors inuidit: seu potius breuem fructum Deus cum aeternis gaudijs commutauit. In Collegio Sancti Fidelis sexto Idus Octobris occubuit. Vicetiam habuit Patriam: iuris prudentiae iam doctor ad Societatem se contulit, in qua non plus tredecim annos in perpetuâ fere Collegiorum Foroliuiensis, Lauretani, Mediolanensis, postremo totius Prouinciae [Note: 191 Fuit Sancto Carolo gratissimus.] administratione vixit. Inter praeclara dona, quibus hominem Deus ornarat, merito numeramus magnopere probatum, magnoque vsui Cardinali Sancto Borromaeo fuisse. Collegium in Italiâ praeterea nullum hoc anno receptum est. [Note: 192 Theatini Collegium postulant.] Instabant omnium flagrantissime Theatini, incitantibus Valignanis, auctore Ioanne Oliuâ Archiepiscopo, et Iacobo Alarconio Samnitium Prorege. Iamque et aliquantum vectigalis conflarant, et aedes cum ad habitandum, tum ad diuina destinarant. Verum differenda res visa, dum firmamenta validiora subijcerentur, atque eluceret inchoata iam in eâ prouinciâ, grauiterque nutantia domicilia quorsum euaderent. Concessum est tamen ad magni ieiunij labores par [Note: 193 Carolus Regius ad eos mittitur] Sacerdotum. Ab Romano Collegio, vbi vetus populi magister etiam num discipulus (ita tum obedientia, et occupationes ferebant) Theologiae studia persequebatur, Carolus Regius missus est. Inerant viro pleraeque earum partium, [Note: 194 Einsdem dotes] quae Christianum oratorem consummant, innocentia singularis, permodesta libertas, vita omnis ad exempli formam exacta, sedatum ingenium, acre iudicium, popularis, et grauis oratio, grandis vox, neque ingrata, quantaelibet coronae sufficiens, os quoque probum, et bona latera, et iusta corporis amplitudo. Itaque cum singulis diebus concione frequentissimâ, Archiepiscopo, et Prorege Samnitium audientibus, e primario suggestu, ac praeterea saepe ad Virgines in Caenobijs, et pios alios coetus verba faceret; nimium quantum profecit. Ante omnia duo curauit, tanquam, et emendandae fundamenta, et emendatae [Note: 195 Sacramentorum ac precum frequentiam inducit.] stabilimenta Ciuitatis, vt frequenter sacrarum precum, et Sacramentorum morem induceret. Certos notauit dies, in quos pro Concione ad diuinam mensam populum inuitaret: plus enim inuitationi, quam comendationi est ponderis: et celebritas concurrentium maiestatem auget operi, pluresque allicit: denique certi designatio temporis prolatantium torporem discutit. Ergo cum statim initio in diem, qui Domino sacer primus illuxit, inuitasset; accessere eo die permulti. Inuitauit deinde rursus in quartum, hoc est eum, quo mire multiplicati panis historia recitatur. Tum vero millia ferme bina conuiuarum numerata sunt. Sodalitates praelatâ Cruce ordine conuenerunt. Archiepiscopus aeque magno suo labore, ac totius gaudio Ciuitatis, in Pontificio habitu praebitor Sacri Conuiuij fuit. Eodem ritu in diem Annuntiationis Deiparae, eodem in octauum indixit Paschae, instaurauitque coeleste epulum, et supremo die ipsemet praebuit. Haec enim vero conuiuia, distributores Dei mysteriorum decent, in quibus non sumant ipsi mortales, sed ministrent vitales dapes, geminoque coeli pane fidelium mentes verbo Dei, et corpore Christi saginent. Ad consuetudinem precationum introducendam, Praesule multum probante, hunc industrius exhortator ritum excogitauit. Ciuitate distributâ in regiones septem, suus cuique regioni assignatus est hebdomadae dies, suumque templum, in quod ad campanae sonitum supremâ ferme lucis horâ, cuiusque regionis populus conueniret. Ibi clarâ omnium voce, ex formulâ a Christo traditâ, adorato caelesti Patre, falutatâque Dei parâ Angeli verbis, tum Symbolo Apostolorum, ac generali


page 407, image: s407

confessione pronuntiatis, modo Carolus, modo Socius, breuem super oratione, aptumque loco sermonem habebat. Sub haec dimidium horae in meditatione ponebatur: inde totam exercitationem solenni ex albo Caelitum inuocatio claudebat. Tali instituto primâ Ieiunij Dominicâ inchoata oratio, haud poenitendo fructu, vsque ad extremum continuata est. Auctoritate simul Archiepiscopi institutum, vt horâ primâ noctis ex principe templo signum ad preces pro [Note: 196 Sodalitates adiutae.] defunctis peccata purgantibus campanae pulsu daretur. Sodalitates insuper vehementer adiutae. Vni earum indigentium addita cura, eâque ratione diuisa, vt quaterui singulis hebdomadis diuidendam inter inopes stipem emendicarent. Praeter haec eius, atque socij labore in carcere saepe, quotidie in templo Archiepiscopali cathechismus vtiliter explicatus, dataque opera, vt salubre id coeptum in posteros perennaret Quibus rebus, vt nouo collustrata nitore religionis species Theate est; ita Collegij impetrandi inflammata cupiditas.

[Note: 197 Poloniae res.] In Poloniâ Vilnae Collegium, quod per autumnum superiorem pestilentia dissiparat, recenti anno collectum, non tamen funeribus caruit. Vincentium primo [Note: 198 Vincentij Caskouij obltus.] Caskouium amisit natione Massouitam ad manuum opera adiutorem, tyrocinio nec dum decurso: iuuenem cum ceteroqui optimum, tum eo potissimum memorabilem, quod paulo ante Patri Lucae Crassorio, et vni Fratrum Gregorio Boskeuio pestilentiâ ereptis, singulari constantiâ, et caritate ministrarat. Bransbergae receptum Proprouincialis proxime secum aduexerat Vilnam. Is Ianuarij [Note: 199 Et Stanislai Mie leckij.] die vigesimo quarto: at Februarij septimo egregius adolescens Stanislaus Mieleckius amissus illustri natus familiâ, altero die quam decubuerat, haud sine pestilentiae notis confectus, cum esset robustus corpore, nec minus animo. Itaque simul sensit adesse mortem, interritus hoc tantum: In nomine Domini, inquit. Quinto ante die religiosa ingenti ardore instaurauerat vota: eoque, et proximo die sacrosanctum Domini Corpus, veniâ impetratâ, susceperat. Scilicet praescia Dei bonitas sic vitae alteri praeparabat. Palatinus Polodiae auctoritate magnâ, famâque Senator consobrinus eius id agebat, vt apud se ad rem componendam domesticam aliquandiu illum haberet. Inde quanquam properato, non tamen intempestiue exstimatus est abijsse, quo imminentibus ipse periculis, Socij molestijs liberarentur. Sacrum stadium quatuor ante annis Viennae ingressus, iamque Vilnae philosophicum iniens curriculum, felici commutatione, expeditoque compendio apprehendit vitam aeternam. Praeerat ei curriculo vetus athleta [Note: 200 Et Thomae Zde laritij.] Thomas Zdelaritius, ingens Collegij columen: sed is quoque post bimensem ad metam vitae, aliquanto Collegij maiore damno, peruenit. Sexto idus Aprilis (vt Varseuitius Rector Collegij loquitur) et sancte obdormiuit in Domino, dum tertio ea verba repetit: Domine Iesu, suscipe spiritum meum. Egerat vitae circiter quadraginta annos, octodeeim Societatis omnium testimonio, ac nominatim Varseuitij eiusdem pietate praecellens, exempli probatissimi, filius obedientiae, consolatio, et requies Superiorum: adeo semper ad omnia et paratum a voluntate, et instructum a sacultate reperiebant. Bonus idem sacro suggesto, bonus tribunali poenitentiae, bonus clauo etiam religioso. Multis vero et modis, et annis laudatus in scholis, dum Latinas literas, dum Graecas, dum Philosophiam in Austriâ profitetur. Ex nostratibus linguis Germanicam non ignorans, Vngaricam tenens, callens Illiricam, vt ortus in Zagabriensi Dioecesi Drauum inter, ac Sauum. Haec, atque alia Socij Vilnenses, quanquam pro humanitate non poterant non dolere vulnera; non tamen magis in damnis, quam numerabant in lucris: existimantes Collegium, quod tam miris incrementis prouehebatur in terrâ, his solidari fundamentis in Coelo. Eidem Sigismundus Rex e vitâ decedens [Note: 201 Sigismundi Regis mors.] bibliothecam suam legauit. Nonis Iulîjs Rex decessit, praesumptis ritu catholico Sacramentis. Societatem principio perperam cognitam non magni fecit: deinde receptam in regnum, sensimque interius inspectam magis dilexit, fouitque. Ad substituendum gentis more nouum Regem comitijs indictis, Pontificis nomine Cardinalis Commendonus Lublinum ad ea comitia profectus, plurimum interesse arbitratur, si Varseuitium, pro celebritate, virtuteque viri, apud


page 408, image: s408

[Note: 202 Varseuitius secularibus negotijs se immiscere renuit.] se habuisset. Verum Stanislaus clare demonstrans negocia eiusmodi, ab Societatis ratione aliena, neque se apud Lithuanos, neque apud Polonos gratiam initurum, quin potius suspicionum, sermonumque causas, vel vtrisque, vel alterutris praebiturum; in Collegij sui religiosâ mansit custodiâ. Viri virtus, et nomen, latius in dies inclarescebat. Habuit totâ quadragesimâ de poenitentiae sacramento conciones magnopere salutares. Consecuta inde meliora multorum consilia: permultae a multis etiam sexagenarijs ab initio aetatis reuocatae confessiones: tanto concursu; vt ad confessiones leuioris negotij Sacerdotes extrarij adiutores [Note: 203 Horrenda poenitentiae dilatae poena.] assumerentur. Quem poenitentiae ardorem casus quoque dirus incendit. Die Parasceues, dum Sacerdos noster pro concione in Episcopali templo vincula Christi Domini tractans, illa Prophetae verba exaggerat: Funes peccatorum circumplexi sunt me: et clementissimum Dominum culpis constrictum humanis ostendit; haeretici hominis famulus, qui nihil ab exordio, nisi perpetuo ploratu, ac gemitu sese afflictabat; in grauiores singultus erupit: et dum assidentes hortantur, vt memor sui sit; magnâ, ac terribili voce proclamauit: Memor sum: Scio quid fecerim. Is (vt postea palam aperuit) cum pridie statuisset de peccatis ab longo interuallo confiteri; totam noctem in eâ cogitatione fixus, turbulentam, et inquietam duxerat. Ergo dum tumultuose clamat, et cum proximorum quoque iniuriâ furit; turbatâ concione, notus Sacerdos, et alij quidam iussu praefectorum templi apprehensum foras educunt. Concio pacate continuatur. Ille egressus ex arce, cum pontem transisset, visus sibi fertur atrum videre puerum trahentem se, et dicentem: sequere me: Indignum est de templo te ignominiose deturbari. Itaque statim retorto gradu Sacerdotem, a quo eductus erat, in vestibulo offendit, strictoque gladio fugientem sequutus in medio templo trucidat. Omnia tumultu complentur, concio soluitur, sacrilegus capitur, qui passim rogantibus, cur tantum sacinus perpetrasset; aiebat, peccata esse in causâ, quae per annos septendecim confessione non expiasset. Lictores inter ducendum admonuit, ne vincula remouerent: adhuc enim aliquos secum nequam spiritus adesse. Nequaquam visa est differenda vindicta scleris vsque eo atrocis. Itaque post horas octo in iudicium producitur. Sedata iam omnino mens erat, atque composita. Supplicium ita non deprecatur; vt se, et commeruisse vltima poenarum, et libenter subire velle profiteatur. Vnum orat, confessarij catholici copia sibi vt fiat. Ferebatur dixisse, non quem occiderat, sed Prophetam, qui detonabat e pulpito, fuisse mactandum: tamen idem concionator vltro caritatis officium postulauit, hominisque confessionem excepit, contritionem eius, ac fiduciam in Deo demirans. Absolutum ad supplicij locum deduxit, studiose confirmans, pariterque varias precationes inter eundem exequens. Ille vero prius quam excepturus ictum carnificis, humi procumberet; silentio facto, frequentissimam multitudinem, quae ad spectaculum confluxerat clarâ voce admonuit: periculo suo saperent: fugerent moras confessionis: cauerent peccatorum vetustatem, ne in casus tam horribiles, quos in se videbant, inciderent. Tum precatus pro se preces ad Deum, magno animo ceruices ferro subiecit. Creditum est permissum diuinitus exemplum: vt non Catholici modo; sed alieni quoque ad poenitentiam excitarentur: adeo terribile, et efficax [Note: 204 Varseuitij virtus, et fructuo. sae curae.] fuit. Super haec amplius centum, Varseuitij maxime auctoritate, curisque Romanae Ecclesiae restituti: atque in ijs nobilium multi, et Vlricus quoque Hosius, Cardinalis Hosij germanus frater, quod iam diu bonus Cardinalis optarat, cunctisque [Note: 205 Nobilium conuersiones.] opibus tentarat casso labore. Varseuitius eum, paulo ante, quam proficisceretur e vitâ, ad cognitionem veritatis, detestationem erroris, et catholicam homologesim perduxit. Idem beneficio pari in eodem vitae cardine Capitaneo Bistricensi, et Lauarsciensi, regio lignorum Praefecto adfuit. Vltra annos viginti non modo sacramentis, sed et omni catholicorum nihilo minus, quam Haereticorum conuentu miser abstinuerat. Iam iam expiraturus omnium iudicio putabatur, cum reconciliatus Ecclesiae, et peccatorum absolutione donatio a Varseuitio, singulari Dei beneficio, lucis prorogationem in dies quindecim


page 409, image: s409

visus est impetrasse. Quo spatio magnâ religione, magnoque peccatorum dolore exacto: condito etiam testamento, in quo multa religiosis coenobijs legauit: demum mysterijs omnibus permunitus emigrauit. Sed rei catholicae momentum longe maius reuocatus ad eam Ioannes Chotkouicius Archimarschalcus generalis magni Ducatus Lithuaniae, Capitaneus Samogitiae, idemque Liuoniae administrator fecit. Varseuitio iam olim puer Vuitembergae, dum pariter Philippo Melanchthoni famoso, et haeresum, et literarum magistro dant operam, familiariter vsus erat. Itaque aduocato ad se dubitationes de religione suas, maxime de Ecclesiâ, deque altaris sacrificio in coronâ Principum aliquot, et doctorum proposuit: eumque, et Balthassarem Hostouinum, quem comiter Pater duxerat, per horas continuas quinque disputantes, et singula prolatis Doctorum veterum testimonijs confirmantes, mirâ cum attentione, et alacritate audiuit. Inde Patribus honorifice dimissis, voluminibus, vnde prolata testimonia erant, Irenaei, Tertulliani, Cypriani, Augustini, et Chrysostomi apud se retentis, vt memoriâ, ingenioque valebat, ijs locis mire vexauit praepositum Caluinisticae turbae Ministrum: qui captus vndique, et irretitus iaciendis in Iesuitas conuicijs, rubori tegumentum, et lenimentum dolori quaerebat. Haec gesta primo Vilnensis Collegij anno. Ex eo die haereticis conuentibus Ioannes abstinuit, et saepius cum Varseuitio egit, et Canisij catechismum maiorem, et Augustinianam Hieronymi Torresij confessionem lectirauit, quoad demum hoc anno Varsauiae Patrem Franciscum Toletum allocutus, decreuit Ecclesiae penitus se, et palam reddere: et coram Cardinali Commendono haereses execratus, confici diploma eius execrationis voluit posteris relicturus. Eodem tempore religionis catholicae profiteri se acerrimum propugnatorem coepit: interrogantique Palatino Vilnensi, qui haereticus erat, cur a fide defecisset; negauit se desecisse. Nam in hanc fidem, inquit, cum salutaribus aquis initiatus sum, sacramentum dixi. Is subinde, praecipue apud Haereticos, vt adscisceretur Catholicus Rex, statimque coronaretur effecit. Ceterum qualem Varseuitius sese praeberet, testimonio est elogium Patris Stanislai Rozdrazonij, qui per autumnum a Pultouiensis Collegij gubernaculis Vilnam traductus, in Vrbem haec scripsit. Audiui Patrem Varseuitium concionantem ad populum, et exhortantem fratres, agentem cum Proceribus. Deus bone, quam beatam puto Societatem, cui tantum virum in his partibus dedit? Quam beatam Poloniam, quae nunc eo fruitur viro? Deus sit [Note: 206 Petri Scargae industria.] benedictus, et Beatissima Maria. Petri quoque Scargae sensim nobilitabatur in dustriâ, tum splendore doctae facundiae, tum commendatione religiosae vitae. Ad pium officium ab Vincentio Portico Nuntio Pontificio ductus Plociam, vt Annam Poloniae Reginulam, quemadmodum ibi vocabant, Sigismundi sororem de fratris obitu consolaretur, tum publicis in templo concionibus, tum priuatis collocutionibus, multos ex eâ Aulâ Procerum ab opinionum impiarum ambagibus expediuit. Posuaniae inter orientis Collegij praeclaros partus spectabilis fuit Valentini Iungadani conuersio natione Lipsiensis, et haeresum in Ridsinâ [Note: 207 Et lacobi Vuieci.] praeconis: qui cum publice ante duos annos Lutheri zizania Posuaniae sparsisset, et Iacobo Vuieco Vangrouicio Collegij Rectore reuinctus, ab eodem, postquam praua dogmata in magna celebritate e suggestu recantauerat, ad aram Collegij maximam ductus est, ibique ritu solenni catholicam disciplinam professus ab [Note: 208 Valentini Iungadani, ac socij ab baeresi conuersio.] anathemate absolutus. Nec mora, vt, quod praue texuerat, bene retexeret, quo beneficio dignatus ipse erat, participare orsus quamplurimos; postridie alterum satorem letalium seminum ad Vuiecum duxit, qui item non magno est negotio Ecclesiae orthodoxae redditus. Late interim per Sarmatiam pestilentia, quae superiore anno saeuierat, recrudescens, vti literarios, sacrosque conuentus [Note: 209 Pestis Pultouiae saeuissima.] distraxit; ita caritatis exercendae rursus campum aperuit. Pultouiae quam dirissime seuijt, vt interdum homines, dum per vias incedunt, subito perculsi, consectique [Note: 210 Manna Sancti Andreae sanat pestilentem.] conciderent. Vnicum nobis fratrem eripuit. Pater Nicolaus Sedcouius, qui ad solatium oppidanorum manserat, epoto latice (manna vocant) e tumulo Sancti. Andreae manante, mirabiliter est sanatus. Sed in eo clementiam


page 410, image: s410

Dei Pultouiense Collegium, itemque Posnaniese experta sunt: quod cum peracerbis, ac potentibus aduersarijs vexarentur; vtrumque pestilentiâ vindice tranquillitatem recuperauit.

In Germaniâ Rodulphus Maximiliani filius, qui dein Imperio successit, Possonij [Note: 211 Michaelis Burgensis virtus.] Rex Vngariae creatus, egregiam religionis rebus spem fecit. Ibi Patris Auellanedae, Hispanum Oratorem sequuti, comes Michael Burgensis Scholasticus, nec dum Sacerdos vitae suae cursum confecit, nequaquam inter homines vulgaris excellentiae praetereundus silentio: adeo humilitatis, caritatis, laborum tolerantiae, atque omnium demum virtutum, non domesticis modo, sed etiam alienis, atque aulicis singulare documentum, atque admirationem reliquit Obseruantes Frantiscani Patres, vt apud se aegrotanti omni pietate adfuerant; ita mortuo summâ ceremoniâ iusta funetis persoluerunt. In magno numero supra [Note: 212 Conuersio no. tabilis matronae Principis.] centum viginti ad legitima sacra Viennae reuocatorum Matroua fuit praenobilis, quae vna ferebatur columnarum septem, quibus regnum Lutheranum in Austrisâ niteretur. Est operae pretium occasionem nosse mutatae sententiae. Lutheranus minister, postquam ritu eam suo a peccatis absoluerat, petijt, vt illa sese vicissim absolueret. Id stomachata matrona, cum pernegaret credere se, tantum potestatis muliebri sexui a Christo datum; obiurgata est acerbius a ministro, quod inueterata Lutheri discipula, tam parum in doctrinâ Euangelij prosecisset. Illa vero diutius importunitatem hominum, et dogmatum vanitatem ferre non sustinens, ad Collegij conciones venit. Gloria suggesti per haec tempora apud Ecclesiastem, [Note: 213 Georgius Sche rerus egregius concionator.] et scriptorem nobilem Georgium Schererum erat: incertum sapientiâ an modestiâ clariorem: Primâ statim dictione labefactata, priuatis deinde multis, et grauibus (vt adminiculum sectae nullum non probe callebat, mordicusque tenebat) reuincta concertationibus, ac deuicta, vero demum, sanctoque [Note: 214 Hussitarum administrator conuersus Patris Blessemij opera.] Euangelio dedit manus. Pragae ipse supremus Hussitarum, vt vocant, administrator, cum bonâ suorum manu ad Catholicos, multum iuuante Collegij Rectore Henrico Blissemio, rediit. Subortus inde tumultus plebis, in quo proxime ab summo periculo catholica res, et Iesuitae, in quos potissimum Haereticorum furor exarserat, abfuerunt. Sed per Dei clementiam seditione euanescente, non modo Collegium stetit incolume; verum etiam admodum vtili fundo, Caesaris beneficio, auctum est, commutatâ in eum pensione, quam Fiscus [Note: 215 Guilielmus Prussinouuski fundator Olo mucensis Collegij moritur.] instituto Ferdinandi praebebat Et Olomucii, Guilielmo Prussinouuski Episcopo mortuo, non nihil subortum dissidii inter sacros viros in successore subrogando: cum alii Ioannem Grodecium Praepositum Brunensem legissent, alii Pragensem Archiepiscopum postulassent. Grodecius haud multo post Canonicorum consensu, et Pragensi Archiepiscopo postulationis beneficium remittente, successit: cuius, et dignitatem, et Probationis domum, quam Societati Brunae fundarat, Gregorius Pontifex sub anni exitum confirmauit. Episcopus Guilielmus [Note: 216 In Colleeij templo sepulturae mandatut.] haud aliter sese atque vnus e nostro numero, tum studii veritate, tum vocis quoque professione tulerat. In templo ab se fundati Collegii, vti optauerat, datus est sepulturae. Tum ipsum, cum raptus est, maxime laborabat, vt quae in Seminarium, quaeque in Collegium contulerat et Caesar, et Pontisex rata haberent. Ceterum cum infectâ re, ac ne testamento quidem condito, tantum non repente oppressus decessisset; non paruam parum beneuolis, ad turbanda incoepta, [Note: 217 Turbae exoriuntur, ac reprimuntur.] fenestram reliquit. Ingentes proinde molestiae, velut in pupillum Collegium, subito inuaferunt: haud scio an oppressurae, nisi in successore Grodecio parentem recuperasset. Porro extra Seminarium etiam Conuictorum florebat Domus. Inter quos memorabilis contigit adolescentis obitus, domo clari, pietate, [Note: 218 Mors insignis adolescentis.] et innocentiâ clarioris. Clementissima Dei Mater saepius videndam se videnti, venerantique inexplicabili suauitate praebuit, et praedixit exitus diem. [Note: 219 Olomucij, et Brunae religionem sustentant concionatores e Societate.] Qui cum fideliter respondisset, praedictionis fides fidem visis adstruxit. Iam coeperant Olomucii Haereticorum declamationes celebrari sub dio: sed superarunt voces veritatis. Societatis praeconibus tribus in templis, ac praesertim Ioanne Merquitio Saxone, in paraeciâ Sancti Mauritij loco nobilissimo personantibus,


page 411, image: s411

[Note: 220 Ioannes Mer. quitius.] vniuersa multitudo ab stultis fabulis ad sapientiae incomptae voces auditum auertit, Haud minus Alexander Hollerus Brunae profecit frementibus incassum [Note: 221 Alexander Hollerus.] nouarum superstitionum cultoribus: qui cum et libellis seditiosis publice affigendis creare illi infamiam, inuidiamque, et conspiratione initâ, a suggesto arcere conarentur, denique extrema omnia intentarent; sub Camerarij (magistratus Im perij est) primum operâ, qui vna cum coniuge concioni interfuit destinato a coniuratis die, deinde Caesaris edicto coacti sunt quiescere. Porro Brunensis Populus ita vulgo vel prauis corruptus opinionibus, vel corruptorum commercio quasi efferatus erat, animumque ab religione abduxerat; vt quanquam principio interessent nonnulli dum Ecclesiastes dissereret; statim tamen, cum ad sacrificandum Sacerdos appareret, templum vacuum fieret. Igitur non solum disoutationibus, sed blandis quoque artibus tanto enitendum magis Alexandro [Note: 222 Graecij religionem incipit restituere Pater Stephanus Rimelius.] fuit, paulatimque pietate, facundiâ, comitate efferata ingenia cicurauit. Graecij Stephanus Rimelius pari cum successu interim restituendis in locum, vnde erant deiecti, ritibus insudabat. Quo Apostolico in opere cum ingens in compluribus veritatis studium excitasset, id nuper consequutus erat, vt solenni Christi corporis die supplicatio, post annum vigesimum, ex quo fuerat intermissa, magnifico apparatu perageretur: quam opifices ordinatim, cum suis quique insignibus, Germanico more cohonestarunt, stupente Ciuitate, obtorpescentibus Haereticis, Carolo Archiduce lacrymas prae gaudio non tenente. Quo aegrius boni vniuersi, ac praesertim Archidux, qui plurimum homini tribuebat, sibique ipse, et coniux a confessionibus legerant, immaturum bono publico eius [Note: 223 Pater Stephanus vita perfungitur.] e terris abitum pertulerunt. Postridie igitur Iulij Nonas magno Catholicorum luctu, Haereticorum gaudio, nostro detrimento, bono suo, populari lue raptus est. Hohendingam in Sueuiâ patriam habuit: decennium in Societate, summâ religione, obedientiâ, et modestiâ, partim discens, plerunque docens nunc literas iuuentutem, nunc populos pietatem, egit. Perfectionem Collegij, quod Archidux Graecij approperabat, eadem popularis morbi calamitas differri in mitiorem tempestatem coegit. Oeniponti, atque Halae subactam pietati restaurandae [Note: 224 Terraemotus Oe niponti, et Halae.] materiam terraemotus ingens (cui praecesserat fames, successit lues) quantus in eo tractu ante id tempus nullus memorabatur, subiecit. Pridie Nonas Ianuarias, ad secundam noctis horam coeptus, ante ortum solem cunctam regionem ingenti omnium pauore quadragies tremefecit: perdurauitque deinceps, interiectis subinde modicis interuallis, ad dies quadraginta. Multis locis labes factae, terra descendit, tecta hausta, vel ita conquassata; vt fuerit ad securitatem ruina manu anteuertenda. Effusa gens in agros, nec stabilem ibi sedem habebat, et frigorum vi, quippe hyeme summâ, enecabatur. Ergo occasione vsi sacri praecones, populos ad Numen placandum, quo praesentius erat exitium, hoc enixius hortabantur. Sed non admodum opus erat calcaribus alienis: ipsa enim mala, vt Sanctus Gregorius ait, quae nos hîc premunt, ad Deum ire compellunt. Itaque, praeter excitatas ad precationem mentes omnium, atque studia pietatis certatim obita, plerique retextâ apud Sacerdotem anteactâ aetate, minus timidam horae supremae vitam exorsi sunt.

[Note: 225 Belgij calamitates.] Ceterum quoquo te vertas tristia vbique, ac misera humani exilij monumenta occurrunt. Dum hîc pestilens late aër interficit: hîc terra nutans tumulum viuis aperit: illic ciuilibus dissidijs sese atterunt regna; in Belgio coniunctim bella, ac pestilentia debacchantur: per quae pariter coelestibus athletis multiplicata [Note: 226 Louaniense Collegium Deus tuerur.] virtutis palaestra. Louanienses diuinae tutelae singulare pignus experti. Cum enim, circumfremente ingenti cum exercitu Auriaco Principe, Louanium aegre defendi posset, plurimique Religiosorum, quos in primis Haeretici oderant, solum mutarent; etiam Patres, habito inter se consilio, cedendum turbini censuerunt. Tondentur Sacerdotes, ne sacerdotalis coronae vestigia in vertice ad iniuriam proderent: induuntur populari vestitu, gladijs alligantur, pecuniolâ instruuntur: tum bini, terniue in diuersa, vt spes inuitabat salutis, digressi, et quidam in Rhenanam Prouinciam benigno Prouincialis inuitatu profecti, vno,


page 412, image: s412

alteroue in Ciuium domibus relicto, qui custpdirent, quae possent. Pridie Kalendas Septembres dissipatio facta, cum iam hoste per insidias, et proditipnem Mechliniam occupassent, et vix effugium vsquam pateret; tamen Deo duce salui omnes euaserunt: initioque Decembris, turbine illo ex Brabantiâ recedente, [Note: 227 Seminarium dimissum.] ad pristina munera redierunt. Per eam occasionem simul Conuictoribus dimissis, nec postea receptis; procuratione illâ Collegium etiam imposterum liberatum. Grassante Duaci pestilentiâ rari, exempli, commodique in publicum fuit [Note: 228 Duaci pestilentia grafsatur.] caritas Sociorum. Duo Sacerdotes, cum adiutore, qui id maxime flagitabant, ab ceterorum consuetudine segregati, suas pro salute publicâ deuouerunt animas. Ex eo generoso triumuiratu Pater Rogerius Bolbertus Anglus, qui non admodum vernaculae peritus linguae, sacrosancto viatico moribundis, et suprema vnctione muniendis plurimum tenebatur, contagione perculsus, vbi primum brachia sibi quibusdam notis leti nuntijs interpuncta animaduertit; eas [Note: 229 Pater Rogerius Bolbertus in pestilentium obsequio moritur] notas, tanquam diuinae benignitatis pignora, suauissime exosculabatur: ijsque pignoribus, post recepta diuina mysteria, quae socius periculi Pater Vincentius Verius praebuit, ac renouata in extremâ lucis aurâ religionis vota, commendans iu manu Domini spiritum suum, pronuntiansque nomen sanctissimum IESV, postridie Kalendas Septembris peatae vitae possessionem iniuit. Duaceni pro Sancto habebant: et monumentum, quod solo extaret, communi impensâ, ad posterorum memoriam, ei cogitabant extruere. Persimili caritatis generositate [Note: 230 Tornaci etiam morbidis nauant operam Pater Morta gna cum Socijs.] Tornaci Pater Ioannes Mortagna, cum aliquot Socijs, cum Tyrones in loca tutiora amouisset, consueta perrexit obire in proximos Sacerdotum officia. Sed placuit diuinae clementiae, quae spatia viuendi mortalibus inaequalia summâ aequitate dispensat, his omnibus, quamuis vndique prope octingentis contagiosorum circundarentur dominus, nec operam cuiquam suam negarent; prolixius dare negotiandi tempus, quo thesaurus meritorum coelestium cumularetur. Socij vero Antuerpienses ad illustrem liberalitatem calamitate bellicâ vsi [Note: 231 Mecliniensi cladi succursum a Societatis hominibus.] sunt. Mechlinia ab regijs recepta, quod saepius se hosti tradidisset, et ad Vrbium ceterarum instabilem fidem terrore firmandam, diripienda militi data est. Vrbs inde opulenta, ac nobilis ad summas redijt omnium rerum angustias. Non vestes, quibus saltem foeminae tegerentur: non quibus templa, araeque sternerentur, erant: non cibus, quo propulsaretur necessitas. Eâ re cognitâ Petrus Trigosus, qui tum Antuerpiensi stationi praeerat (is qui deinde transgressus ad Capuccinos opinionem Societatis, et caritatem, vt apud animum suum auxit potius, quam ex vllâ parte imminuit; ita nullo id loco praeseferre, ac praedicare destitit) mercatoribus admonitis, id esse tempus, quo declararent, quae praecipua sint negotia, et lucra Christianis; continuo magnam vim ex ijs corrogatam alimentorum onustâ naui Mechliniam summittit. Tum sua dere ijsdem pergit, vt quicquid ex praedâ, quam fere omnem miles Antuerpiam venum tulerat, nancisci queant; suâ pecuniâ quamminimo redimant, vt dominis, si apparerent, eodem pretio, redderent, ne a propôlis redimenda essent carius: vel certe, si Domini non extarent, inter indigentes distribuerent. Quod consilium cum pijs mercatoribus placuisset, ad octo aureorum millia in ijs emendis impenderunt. Praeter haec Trigosus milites ipsos aggressus perpulit, vt amplius centum vestimenta partim virorum, partim foeminarum religiosarum gratuito seruis Dei redderent. Simul Episcopum adijt, Collegium Canonicorum, Praetorem, nationum Consules: omnesque graui oratione cohortatus ad opem ferendam pemouet. Alij alia: Episcopus, et Canonici statim, praeter ingentem panis numerum, multum quoque stragulorum ad cubandum miserunt: cum accepissent, nudâ humo miserorum afflicta sterni corpora. Dein ipse met Episcopus vno Canonicorum, atque Trigoso comitibus, subsidia ad eosdem iuuandos ostiatim emendicauit: et Ciuitas aeque benigne pietatem laudauit mendicantium, atque mendicorum calamitates leuauit. Apud plerosque haec pia Trigosi industria ingentem commendationem reperit. Et Cardinalis Granuelanus Mechliniesium Antistes, per fratrem suum Federicum Champignij dominum, id temporis


page 413, image: s413

[Note: 232 Malignitatis humanae exem plum.] Antuerpiae Praetorem, gratias illi accurate egit. Ceterum non defuere, qui aliorum rem interpretati iactarent, viam inuenisse Iesuitas, per quam pecuniam, quam vellent grandem, auerterent ad condendum sibi Collegium. Et fraudis eius suspicio ita tenax hasit quibusdam, vel certe simularunt haesisse; vt cum deinde Ludouicus Requesenus Belgio praeesset, veterique suo more Societatem amantissime foueret, nimirum id eo fieri dicerent, quod ex Mechliniensi predâ collecto traudulenter auro, repositoque Patres eius fauorem emissent, mutuo dato, vt simul maiore vi Haereticos bello persequeretur. Documentum profecto notabile malignitatis humanae: quamque nihil sperandum sit vnquam fieri tam recte posse, quin peruersa meus ad ludificationem sui praestrigiatrix, acutâ prauitate aliquo detorqueat. Leodij, vbi iam statio quaedam sub Henrico Somalio agebat: Brugis, vbi Franciscus Costerus, et Nicolaus Harlemius: et [Note: 233 Ioannis Zanteni res Neomagi.] Neomagi in Geldriâ, vbi Ioannes Zantenus memorabili successu conciones, disputationes, aliaque contra Haereticos, et vitia pietatis arma tractarunt, Collegia magnopere expetebantur. Sed Geusiorum insani motus, et plus quam nimio per id tempus secundi progressus, moram plerisque bonorum consilijs afferebant. Venerat Neomagum Bransbergâ Zantenus, vt rebus sese domesticis expediret. Sed interim in suggestum productus, cum Ciuium animos mire teneret, et subortis tumultibus vndique a rebellibus cuncta occuparentur; tanti vox eius existimata momenti est, vt diu retentus inuitus sit: dato portarum custodibus negotio, vt non minus exitu illum, quam hostes aditu prohiberent.

[Note: 234 Memoranda caedes Haereticorum in Gallia.] Fluctuante Belgio, releuari aliquantum visa est Gallia, Haereticorum magnâ ex parte sentinâ exhaustâ: cum Sancti Bartholomaei die, post deprehensas in Regem insidias, Hugonottorum memorabilis illa toto regno edita est caedes, Gaspare Coligno olim Admiralio, principibusque factionis extinctis. Cumulauit bonorum laetitiam Henrici Nauarrae Regis, post promulgata eius cum Caroli sorore sponsalia, erga rectam fidem propensio: deque eâ in suis terris restituendâ [Note: 235 Ioannis Maldonati curae pro religione.] edicta. Illi instituendo saepe adhibitus est Ioannes Maldonatus, cuius et doctrinae, et virtutis late celebrabatur nomen. Idem ab Duce Montispenserij ad ipsius filiam Bullionij Ducis vxorem Hugonottam mittitur. Audierat haec resipuisse Caluinianum Ministrum, a quo quatuor ante annis fuerat circumuenta, eumque ad se mitti postularat, vt cognitiâ eius facti ratione, sibi ipsa que consuleret. Verum cum haud plane de bonâ Ministri fide constaret, metusque esset, ne magis eam inter Hugonottorum sanguinem expressisset pauor, quam pietas adduxisset; Maldonatus visus est Duci mittendus: idemque ab Cardinali Borbonio iussus viduae Condeae Principis animum ex itinere pertentare. Haud frustra tentata res. Auditis eius de catholicâ fide disputationibus, vidua ad sanam reuersa mentem, paulo post etiam Parisios ex Condensi oppido redijt. Sedanum vero Maldonatus ad Bullionenses Duces progressus, sensim prius cum vxore Ducis, dein praesente viro, et errorum ministris decem dies disputans, magnopere omnes ad resipiscendum commouit. Illud praesentis lucri fecit, quod cum octauum iam annum nulla Sedani fuisset audita Catholici concionatoris vox; ipse concionatus est publice, et ab Duce impetrauit alijs Catholicis, e parochi arbitrio, concionandi potestatem. Ceterum cum opportune insisteretur ad insaniam salubri terrore concussam penitus rationum luce captis e mentibus excutiendam, tum alibi, tum praecipue Parisijs amplus patuit Socijs laborum [Note: 236 Parisiensium Sociorum labores.] ager. Quaterni vrbem, et circumiecta oppida ad in ducendum cathechismi vsum Episcopi iuffu peragrarunt. Quorum alijs dum felix e labore prouentus solatio est; alijs certamina cum Parochis, nouum id criminantibus institutum, appendix coronae fuere. Notior tamen in dies fiebat Societas, paulatimque procedebat, arte quadam patientiae, et caritatis excipiens commode flatus aduersos. Itaque et Collegio ex legato Petri a Sancto Andrea, qui fuerat Senatua Praeses, non nihil accessit emolumenti: eo sane cumulatius, quod litibus statim exortis per eam occasionem nouo Senatus decreto Societas in Regno Galliae confirmata est: et posse eam legata iure capere declaratum. Ceterum quantumcunque


page 414, image: s414

id lucri caro stetit. Grauissimam vexationem controuersia prope de nihilo [Note: 237 Vexationeseorundem.] peperit: eo etiam acerbiorem, quod ansam praebuisse nos videbamur. Etenim cum Praeses paulo ante exitum accito ad se Maldonato significasset, Collegio quaedam se ad templi aedificationem legasse: isque praesentium Collegij necessitatum rationem habens, suasisset, vt sublatâ aedificandi templi conditione, libere, si quid vellet, legaret, idque rite factum esset; hinc postea criminationum, et calumniarum materia sumpta est. Per triduum in frequenti Senatu a disertissimis oratoribus oppugnati sumus. Nec iam veteri tantum carmine reijcie. bantur a testamentis Iesuitae, vti extranei, et ciuium iuris expertes; sed quod insinuarent se in testamenta: quod voluntatibus morientium insidiarentur, easque ad suam libidinem peruerterent: quod pecuniam in aliena regna emitterent, ideoque libera legata vellent: vt maguopere enitendum, diuque fuerit, non pecuniae causâ, quae admodum mediocris, nullum habebat dignum tantâ contentione pretium; sed vt ne famae iactura grauior fieret, neu summa rerum, quod quidem studiosi religionum nouarum agebant, in periculum totâ Galliâ vocaretur. Cessit tandem veritati calumnia, aequitas causae, et innocentia probata est Societatis, magnâ et Maldonati, et Sociorum omnium ad monitione, quantâ cum pernicie a prascriptis Ordinis, quae habemus in hoc genere perquamseuera, quamuis per studium alioqui probabile, vel leuiter aberretur. Praeter alia, quae fere passim flagitabantur Collegia, et Mussipontanum, vt initio memoraui, receptum; duo sunt instituta, Burdigalae alterum, alterum Niuerni. [Note: 238 Burdigalense Collegium instituitur.] Est Burdigala Aquitaniae metropolis, vrbs maritima: eoque non solum Ciuibus apprime honestis, sed etiam supremo senatu, quem Parlamentum vocant, ac mercatorum commercio frequens, ac nobilis: sed, vt alibi, ita hîc partem ciuitatis haud modicam haereticum virus contaminarat. Habebat gymnasium publicum olim clarum sexdecim instructum magistris: quod, cum vitae, doctrinaeque integrae viri deficerent; Societati Burdigalensis Senatus tertio ante hunc anno, cum reditibus annuis, obtulit. Sed partim ob difficultatem temporum, partim quod Societas nimis graue, inuidiosumque non libenter amplectebatur negotium, verebaturque, ne ius vellet in id pristinum ciuitas obtinere, aeternum querelarum sontem; nihil est actum: Deo aliunde expeditiora parante exordia. Procurabat Burdigalae Infantis (vt [Note: 239 Dominici Leitani erga Societatem benignitas.] vocant) Lusitaniae Cardinalis Henrici negotia Lusitanus vir nobilis, ac pius Do minicus Leitanus: qui cum perfamiliariter vteretur Francisco Baulono Burdigalensi Senatore, magno natu, nullâque sobole; auctor ei fuit, vt Collegium Societati Burdigalae fundaret. Non posse gratius Deo rerum, quas vellet nollet abiens e vitâ relicturus esset, sacrificium facere: nec posse solertius in sempiternum [Note: 240 Franciscus Bau lanus Senator Burdigalae Collegium fundat.] sibi quaestum peritura vertere: nec denique aliter posse melius in omnem posteritatem de patriâ suâ mereri, ijs praesertim temporibus, quae religiosorum talium auxilia flagitarent. Carolus Rex pium viri consilium probat, aedesque olim, vt ferebant, a Carolo magno extructas cum sacello attribuit. Accersitur [Note: 241 Augerij vtiles labores,] ex Aruernis Augerius, qui per sacrum Aduentum, et maiora huius anni ieiunia, non ijs modo, qui rectum fidei tenebant iter, constantiam attulit; sed ab errorum quoque abruptis complures auertit. Quadringenti, et eo amplius patres familias, cum vniuersis domesticis, quadragenarij ieiunij disputationibus permoti, vna cum vno ex Antesignanis errorum, veritatis callem repetierunt. In solenniis Paschalibus cum superioribus annis vix sena hominum millia ad diuinam mensam censerentur; septendecim millia numerauit hic annus. Haereticis inde lupis is dolor incussus eâ causâ, metusque iniectus amittendae praedae; vt collocatis ad templi ianuam, vbi Augerius verba faciebat, suo de grege satellitibus, explorarent sedulo, num quis e ciuibus iam ab se effascinatis ad Euangelica amuleta confugeret: ac si quem depreh endissent; illico, anathemate scilicet formidando, ab caetibus suis arcebant: ne salutis viam, quam reperissentipsi, [Note: 242 Perturbatur Collegij institutio.] monstrarent aliis. Nec Tartarus, eiusque operae quieuerunt, quoad tam praeclara orsa in summum vocauere discrimen. Regi, eiusque parenti, atque Birago Senatus Praesidi callide vafri homines nisusurrant, seditiosum genus


page 415, image: s415

hominum Iesuitas esse: nec vllo modo sinendos Burdigalae considere: ne in vrbe maritimâ, tantique momenti, pro religiosorum Collegio, receptaculum alienigenarum regno insidiantium statuatur. Quae tanto artificio, tamque fucatâ improbitate obtrusere; vt Rex, quod concesserat, abrogaret. Tum Burdigalenses communi consensu, Archiepiscopus, et auctor operis Baulonus, ceterique Ciues catholici mittunt e suo corpore honestum virum Bruchonium nomine in, Regiam. Suscepit etiam enixe rem Fabius Mirtus Apostolicus Nuntius: cuius fidelem, atque strenuam operam nullo res nostrae loco desiderarunt. Illud denique impetratum, vt Collegium fieret, sed cum eo ne al enigenae inhabitarent. Dissim ulata tamen conditio est, tum quod declarauerunt, neque Italos, neque Scotos in externis censeri: tum praecipue quod spes ostendebatur breui tollendam, vti euenit. Anno enim insequenti Regio diplomate potestas facta est ex quauis natione homines, vt in alijs Collegijs Societatis; ita Burdigalae habendi. [Note: 243 Collegij exordia.] In praesentia rebus, vt licuit, constitutis, lulio mense Edmundus Haius Franciae Prouincialis (huic enim Prouinciae Collegium contributum) primos deducens colonos adfuit. Hi fuere Carolus Sagerius; cui Protectoris munus impositum, [Note: 244 Primi Collegij coloni, eorumque labores.] Bertrandus Roserius, Claudius Vialonus Sacerdotes, cum Ludouico Richeomo inclyto et gestis in Societate, citra summum, cunctis praefecturae muneribus, et summâ Gallicani styli praestantiâ. Duo praeter hos ad ministeria familiaria adiutores adducti. Dumque ad literarias exercitationes classes instruuntnr; Sagerius explicare aggreditur primam ad Timotheum epistolam Pauli: Richeomius graecos Synesij hymnos: Bertrandus cum assidua circumferretur precatio per templa vrbis (peculiari curâ ab Archiepiscopo iniuncta) diuini verbi circumferebat praeconium quocunque precatio indiceretur. Nec Edmundus, nec Sagerius ab [Note: 245 Mille ducenti haeretici mense vno conuersi.] eodem cessabant munere. Quibus laboribus magnâ ex parte factum, vt menstruo spatio mille ducenti haereticas opiniones exuerent. Literaria dehinc palestra ab quinque praeceptoribus ineunte Octobri exposita tantum habuit concursum, et plausum; vt, praeter pueros elementarios, vix vllus discentium reliquus fieret. Niuerni, Dux vrbis eius Ludouicus Gonzaga pietate, prudentiâque clarus [Note: 246 Ludouicus Gonzaga Niuernensis Collegij Fundator optimus] Princeps, Collegium liberaliter instituit: neminem passus, nisi vnum, qui res ad morem Societatis componeret, Niuernum praeire, antequam satis instructa essent omnia: quo colonis minus incommodi ex praeparato, et plus gratiae ad populum ex nouitate foret. Principio Nouembris quatuor latinitatem discentium auditoria, ac cetera Societatis instituta munia quamoptatissimo euentu, [Note: 247 Iulianus Bulgerius eiusdem Collegij Rector.] Iuliano Buglerio Rectore: Niuernensibus non labores modo probantibus sacrarum operarum; sed liberalitatem etiam commendantibus Ducis: qui nihil partens impendio, subsidium sibi tam opportunum misisset. Inter haec ad Collegia inchoanda egregie factus administer Ludouicus Codrettus Lutetiae vitâ [Note: 248 Ludouici Codretti in inchoandis Collegijs praestantia] perfunctus, ad Beatorum Collegia pridie Idus Nouembris subuehitur. Idem Florentini, et Politiani, et Montisregalis, et Auenionensis, et Camberiensis infantiam rexit. Et habebat ad primam difficultatem sustinendam, ac perrumpendam aciem animorum satis, et virium: amantissimus paupertatis, incommodorum tolerantissimus, appetentissimus laborum, doctrinâ idem, et eloquentiâ [Note: 249 Virtutes aliae.] vltra medios: sed studio animarum, et exhortandi inexplebili quadam siti secundus nemini. Quae omnia singularis commendabat modestia, et bonitas: quae cum menti inesset; foris in totâ vitae actione emicabat: omninô vir non modo extra querelam aeque suam de alijs, et aliorum de ipso; sed et qui praeter se, nec paruifaceret quemquam, nec a quoquam parui fieret. Allobrox erat ex oppido Salanciâ, Societati non multis, post quam condita est, annis adiunctus.

[Note: 250 Petri Saauedrae virtutes.] Compluti in Hispaniâ Petrus Saauedra decessit, qui ortus in Toletano vico Esquiuiâ, seculi anno decimo, celebre virtutis, et scientiae nomen anno quinto et quinquagesimo religiosae obedientiae mancipauerat. Is olim alligatus vxori, destinatusque a Carolo Quinto vnus e Consilio Quatuorvirum, quod anno nati Saluatoris millesimo quingentesimo quadragesimo octauo in nouae Granatae Regno Imperator instituit, exercitijs spiritualibus a Patre Francisco Villanouâ,


page 416, image: s416

[Note: 251 Per exercitia spiritualia sententiam mutat.] dum ad iter se parat, susceptis, sententiam mutauit, maxime caritate suorum retentus. Ergo quaestuosum Tribunal remisit, idque maiore compendio, quam lecti Collegaea adiuerunt. Nam duo ex his, cum aliquot post annis redirent bene nummati; non longe ab Hispaniâ cum vniuersâ, pecuniâ, totque laborum praemijs obruti perierunt. At ipse totus ex eotempore a consilijs Villanouae pendens, vitam in populi turbâ plane paucorum instituit. Publicus Aduocatus causas magnâ prudentiâ non nisi suscipiebat aequas: magnâ ingenuitate repudiabat, quas iniquas rebatur: magnâ susceptas fide, curâque tractabat. Sed tribus maxime praesidijs ad profectum vtebatur: memoriâ mortis, benignitate in pauperes, crebritate Sacramentorum. Paruulam filiam ferme quadrimulam ita [Note: 252 Mortis memoriam sibi suggeri curat.] instituerat, vt ad se identidem in conclaue adiret, ac diceret: Pater, memineris tibi esse moriendum: quod puella simpliciter interdum in magnâ etiam consulentium coronâ factitabat: et Saauedra eam, quo lubentius salubre carmen octcineret; munusculis allectabat. Eandem iusserat pauperibus, quotquot ad fores rogarent, sedulo ferre stipem, eâque porrectâ non absistere, quoad manum [Note: 253 In pauperesve neratio.] eisdem oscularetur: vt in suâ Christum Deum imagine assuesceret venerari. Homolegesim, ac synaxim frequens instaurabat; nec fere vnquam sine vberi fletu. Colebat inter Caelites veneratione praecipuâ Beatum Didacum Complutensem e Sancti Francisci Ordine, eum, quem postea Pontifex Sixtus Quintus in numerum Sanctorum adscripsit: singulisque diebus in dedicato ei sacello sacrificium praesente se fieri curabat. Hîc vero memorabile dictu narratur, et ipse met in actis, quae ad rite cognoscendum de Beati sanctitate fiebant, iuratus affirmauit. [Note: 254 Miraculum Sancti Didaci erga sacram Hostiam.] Singulis diebus, cum diuina hostia attolleretur, audiebat sanctum cadauer intra loculum commoueri, tanquam ad praesentem Dominum adorandum assurgeret, simulque suauissimum afflari odorem sentiebat, qui aliquanto tempore permanevet. Interim vxor occumbit. Quae mox expiratura, cum rogaret, vt si conditâ se nouas amaret nuptias, vnum videret illud, communibus pignoribus vt parentem potius, quam nouercam adduceret; continuo demissus ante Crucem in genua, perpetuam ex eo tempore castimoniam vouit, pollicitus insuper sacerdotium se subiturum, et quam primam immolaret victimam, [Note: 255 Saauedrae ad Societarem vo catio.] pro eâ facturum. Quae cumulate praestitit: nam breui succensus est amore vitae persectae. Verum cum anceps haereret, vtrum Societati, an Sancti Francisci Ordini daret sese; non alium, quam ipsummet Sanctum Didacum, cuius promptam quocunque loco, atque vsu experiebatur benignitatem, legendum sibi arbitrum dixit. Ergo dum enixissime in eius sacello ad internoscendam Del voluntatem coeleste precatur lumen; audito ex vrnâ strepitu venerandi corporis, quasi sese agitantis; simul vocem (quanquam explicare non poterat, vtruns sonorâ, et corporatâ fuisset, quae aures, an interior, quae solam impelleret mentem) accepit: quae plane denuntiabat in maiore Deum habiturum obsequio, si ad Societatem adscriptus esset. Quo ab oraculo domum reuersus, e paruulis filiabus, quas habebat quatuor, et natu maximam decennem idem interrogat, et idem consensu omnes affirmasse dicuntur. Tum ille protinus ardore immenso ad religiosa festinare septa. Verum cum Pater Villanoua non sineret loco moueri, antequam filiarum prospexisset infirmitati, resque domesticas christianâ [Note: 256 Eius ardor.] maturitate composuisset; scriptum edidit generoso plenum, sanctoque Spiritu, interque alia multa his verbis: Quoniam, inquit, fere ante biennium castitatem deuoui; idem nunc votum sponte meâ ratum habeo, approbo, deque integro, si opus est, suscipio. Ad haec, quoniam decreram nihil statuere de me, neque consulere, nisi Patris Francisci Villanouae Collegij Societatis Iesu Compluti Rectoris voluntate, cuius me obedientiae, meae diffidens voluntati, atque sententiae, ne aberrarem, ac potissimum Deo, dominoque meo grarificaturus, apud animum meum sponte subieceram; decretum idem agnosco, atque affirmo, volens ita intelligi, vt ad laudem Dei perinde me, tanquam emptitium mancipium suum agat, ac verset. Hoc enim studeo, hoc volo, quicquid in me voluntatis, quicquid libertatis est, Christi causâ funditus abdicare, ac perdere, vt


page 417, image: s417

me totum possideat, qui creauit me, et conseruat, cuius sum, cui me trado, vt que Diaboli seruitute, quae nostro summo bono ita exosa est, liberer. Rursus quoniam Patris eiusdem iussu adesse tantisper meis, atque seruire cogor, atque cupientem (ne caducarum spes, et cupiditas rerum iter mihi ad Dominum meum pro sceleribus meis impediat) paupertatem vouere ille prohibuit: ne perituris animus adhaerescat, sed ad Christi comitatum sit expeditior; statuo, ac spondeo Domino meo Iesu Christo, simul primum illi placuerit, quoquo modo placuerit, paupertatem voturum. Quarum rerum vt memoria vigeat; haec ego quinto Nonas Maias (quo die cum sanctâ Cruce admirabilis in coelum Christi ascensio colebatur) meâ manu scripsi Compluti, et Patri eidem, dominoque meo Francisco Villanouae tradidi. His non tam ad firmitatem consilij, quam ad lenimentum desiderij peractis, morae tamen impatiens, quamcelerrime potuit, quae necessitudinibus naturae debebat persolutis, anno post in Domum Dei receptum inuenit. Soceri curae filias reliquit, quem bonum fuisse virum, vel literae [Note: 257 Epistola Patris Francisci Bor. giae de vocationereligiosa.] ostendunt, quas egregias, nec luce indignas Pater Franciscus Borgia ad eum consolandum dedit. Non dubito, inquit, quin Doctoris ad nos Saauedrae aduentum dolueris, quantum pater adeo bonus, adeo bonum filium amas. Ceterum tanto maior est mihi causa leuandi doloris tui; quanto praebuit tibi Deus, vt melior esset pater, quam ceteri soliti sint. Nam illi de suis filijs nihil, nisi bona terrena, carnisque, et sanguinis praesentiam sugacem amant. Verum ipse, qui nosti quantulum hîc boni sit tendentibus eo, quo nos tendimus, huiusque exilij, quam breuem ducant absentiam, qui aeternam carorum sperant praesentiam; consolaberis temet, et gaudebis in Domino, qui carne mortificans spiritu viuificat. Non amisisti, quem diligebas, vt filium: quandoquidem vero parenti dedisti. Nequaquam praesidium ille tui deseruit, qui sub praesidium Dei se contulit, vt praestantius inde, et filij tibi, et patris, quibus debet, officium praestet. Proh quantum roboratur humana imbecillitas, quantum valet debilis, qui sibi dissidens, se, suosque Deo commendat! Si vitae subsidia, et quicquid boni est ex Dei benignitare nos expectare necesse est; cui dubium, quin quanto illum amore magis, et obsequio demerebimur, tanto plus referemus bonorum et nobis, et nostris. Recessit a te quo propius ad Deum accederet: domum suam deseruit, vt in domum iret Domini sui: abijt a filijs suis, quo maiorem partem haberet in filijs eius, qui nobis est et pater, et dominus. Enimuero, quos haec carissimi Doctoris Saauedrae conuersio dolore affecit; consolabuntur (quae Dei bonitas, ac misericordia est) laeti de eo in dies nuntij: intelligentque, eum veras nunc tandem Indias, et immensi thesauri venas inuenisse: quandoquidem non in terrae occidente, sed in coeli quaerit oriente, qui ortus est ei, atque nouâ specie, et claritate resplenduit. Dominus haec, a quo sunt, et propter quem sunt, ampliora faciat. De me affirmare habeo, vt bonorum, quae carissimis mihi in terrâ exopto, summum hoc est; ita non posse non gaudere quamplurimum, et summas Deo gratias agere, dum quem tantopere in ipso amabam, ita paratum video, vt sit e numero pauperum, quos eligit Christus ad coeli diuitias. Abs te autem pro tuâ tantâ religione, atque sapientiâ peto, vt ad diuinam voluntatem vsquequaque accomodans tuam, dolorem ponas, gaudium capias, et quibus necessariam videris, consolationem adhibeas. Hoc enim fortes, qualis ipse es, auxilium debent infirmis. Ego, quanquam nihil admodum valeo, tamen omnia me, et tuis debere, et fratris nostri Saauedrae rebus existimabo: daboque operam, vt vbique eum tanquam verum, ac germanum fratrem suscipiam, ita merentem, vel vno hoc nomine, quod ad communis Domini famulatum accessit. Id enim nos omnes, vt conseruos, et me ante omnes, obstringit. Haec scripsit Franciscus, et perinde postea gessit. Subinde viri operâ vti coepit, apud seque deinceps, quoad in Hispaniâ mansit, fidelem, ac strenuum in negotijs priuatis, ac publicis administrum, et adiutorem habuit: et vbi vocatus est a Pio Quarto Pontifice, secum in Vrbem duxit. Vnde remissus in Hispaniam; Collegio Madritano praefuit, quoad diuturno capitis dolore acerrime cruciatus, cuius leuamentum


page 418, image: s418

[Note: 258 Satuedraemors] nullum, nisi quandiu sacrificaret, reperiebat; Complutum curationis gratiâ profectu, ibi decimo Kalendas Sextiles sub mediam noctem decessit: multum rogatis Patribus, vt sacrificia sibi, et preces, quibus maxime confidebat, approperarent. Quod de Sancto Dominico, alijsque nonnullis memoriae [Note: 259 Orationum eius efficacitas.] proditur, id de hoc viro innocentissimo narrant: Deum vsque eo habuisse indulgentem; vt diceret nihil se petijsse vnquam, quin impetrasset: adhibebatque ad impetrandum ingentem fiduciam, et vim vberrimam lacrymarum, quibus totus in oratione, et sacrificio, flumine iugi, perfundebatur. Interque cetera filiae natu maximae, quam prorsus Medici desperarant, sanitatem impetrasse: et vxoris de statu solicito, ipsammet visam clarissimâ in luce gratias agentem, quod et nomen Societati dedisset, et pro ipsâ, quod receperat, primum sacrificium [Note: 260 Daemonu