07/2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

HISTORIAE SOCIETATIS IESV PRIMA PARS AVTORE NICOLAO ORLANDINO SOC.tis [Abbr.: SOCIETATIS] EIVSDEM SACERDOTE. Anno Dni. [Abbr.: Domini] M.D.CXV. ROMAE apud Bartholomaeum Zannettum Sup [Abbr.: Superiorum] permissu.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

CLAVDIVS AQVAVIVA, SOCIETATIS IESV PRAEPOSITVS GENERALIS.

CVM primam partem Historiae Societatis nostrae a P. Nicolao Orlandino, eiusdem Societatis Sacerdote scriptam, tres eiusdem Societatis Theologi, quibus id commisimus, recognouerint, ac in lucem edi posse probauerint; facultatem concedimus, vt Typis mandetur, si Reuerendissimo Domino Vicesgerenti, et Reuerendissimo Patri Magistro Sacri Palatij videbitur. In quorum fidem has literas manu nostra subscriptas, et sigillo nostro munitas dedimus Romae, Kalendis Octobris. 1614.

Claudius Aquauiua.



image: as004

Imprimatur, si videbitur Reuerendiss. P. Mag. Sacri Palatij Apostolici.

Caesar Fidelis Vicesg.

Imprimatur,

Fr. Thomas Pallauicinus Bononien. Magister, et Reuerendissimi P. Fr. Ludouici Ystella Sacri Palatij Apostolici Mag. Socius, Ordinis Praedicatorum.



image: as005

PATRIBVS, FRATRIBVSQVE SOCIETATIS IESV.

EN tandem Patres, Fratresque Historiarum Societatis [Note: De Autore huius Historiae.] nostrae pars prima a P. [Abbr.: Patre] Nicolao Orlandino conscripta: quae cum vobis a me ipsius nomine offeratur, libenter, opinor, pauca de illo, deque ipso opere cognoscetis. Ortus Florentiae stirpe nobili, et indole bona, inque Societatem Romae cooptatus adolescens humanae salutis Anno mille simo quingentesimo septuagesimo secundo, multum in literis, ac pietate profecit; vt in vtroque postea magisterium cum laude gesserit. Moribus suauibus, ingenio candido, compositus ad modestiam, religiosae disciplinae custos per diligens fuit. Et, vt fere ad habitum animi oratio fingitur, sicut in vita, sic erat accuratus in stylo. Itaque in literarum laude apprime floruit cultu latinae, limataeque orationis. Quo genere polito, ac nitido communes Societatis annorum trium literas ab eo scriptas habetis. Inde, cum exigua valetudo studiorum labores non ferret, regendo Collegio Nolano, tum Neapoli Nouitiorum institutioni praeficitur. Ex eo munere post annum septimum ad scribendam Societatis Historiam euocatus in Vrbem anno seculi proximi octauo, et nonagesimo, quamuis valetudini diffideret, et longa styli inter capedo terrer et, arduam tamen Prouinciam libens accepit. Tantum ex obediendi studio sumebat animi ad conandum. Et scribendi quidem intermissionem demum viri singulare iudicium, laborque suppleuit. At virium firmitas haud perinde fuit in potestate, egregiaeque voluntati suffecit. Medio in cursu grauissimo implicitus morbo succubuit. Iamque vitam eius ferme omnes desperauerant praeter ipsum: qui, cum tantum vsurae lucis expeteret, dum Gener alatum B. Ignatij, quem singulari pietate ob primorum memoriam Patrum scribebat, exequeretur, visus est voti compos effectus. Valetudinem enim recuperauit, opus intermissum repetijt, proxime ad metam perduxit, tum rursus languore prostratus necessitati religiose concessit anno millesimo sexcentesimo sexto. Opus ergo reliquit, cui pendentem illum, ambitiosumque Pictorum titulum, Faciebat, ex vero subscribere est. Quod est tamen eiusmodi, facilius vt sit intelligere, quo fuerit perfectionis ipse perducturus, si per otium recognoscere, ac supremam quasi manum licuisset apponere, quam quicquam desiderare perfectius. Porro Ordini nostro eo debet commendatius esse, quod in moliendo grauissimas inter


image: as006

aerumnas prope abfuit a morte, et in peragendo est mortuus.

Jam quanta fide digna sint Historiarum haec monumenta, non [Note: De autoritate huius Historiae.] modo e Scriptoris religione, prudentia, curaque potest existimari, sed et auxilijs, quibus est vsus. Habuit enim adiutores ad rerum aestimationem, atque delectum viros accuratos, ac sedulos: tum pleraque rerum ex Joannis Polanci Commentarijs excerpsit. Quibus Commentarijs, si quicquam est inter homines incorruptum, ac fide dignum, haud equidem scio quid firmius, ac sincerius esse possit. Quippe Polancus sententia omnium, quicumque nouere, vir grauissimus, ac religiosissimus fuit: tribusque deinceps Praepositis Generalibus, B. Ignatio primum (cui vni placuisse omnium loco testimoniorum est) tum Jacobo Lainio, posteaque Francisco Borgiae continuam operam in negocijs aeque priuatis, ac publicis, et conscribendis epistolis, et cuncta Societate administranda nauauit. Itaque nec de incorrupta viri fide, nec de peritia potest vlla esse suspicio. Coepit enim ab ipsis prope Societatis incunabulis res eius omnes, et intima quaeque pertractare, ac nosse; atque etiam literis ad memoriam commendare eo consilio, vt Historia olim conficeretur. Quam ad rem sub Euerardo solutus functione muneris publici totus incubuit; totumque B. Ignatij tempus, quod Historiarum hac parte continetur, tribus magnis voluminibus explscauit, cum vita ipsa B. Patris. Eamque Syluam ex ipsis confecit literis, quae cum res gererentur, vel ab ijs ipsis, qui gerebant; vel a comitibus, ac plurimum a Praepositis Prouinciarum viris grauissimis scriptae erant. Vt earum quoque autoritatem necesse sit maximam esse: cum nulla ex parte, nec animi vitio fraus immitti; nec error ab inscitia, aut memoria, aut incuria posset irrepere. Accedit ad haec, quod eae literae scribebantur ad Praepositum, atque Parentem totius Societatis Ignatium: deinde per Societatis domicilia spargebantur. Quae autem fallacia, vel impune admisceretur, dum ad sanctum virum scribitur, vel in luce deinde Ordinis totius occultaretur? Quae quidem literae, cum etiam num in nostro tabulario conseruentur, in varia a nobis digestae volumina, non modo ad Commentaria Polanci, sed ad eas ipsas, quanta potuit cura, fideque opus hoc post Autoris excessum relatum, exactumque est. Denique fecit Deus, vt ad haec vsque tempora superessent vtri summae autoritatis, quorum etiam posset iudicijs res tota perpendi, Petrus Ribadeneria in Hispania, in Societate a primo eius exortu versatus, et in Belgio Oliuerius Manaraeus, Franciscus Costerus, et Eleutherius Pontanus vetustissimi, et grauissimi Patres, ad quos omnes missa exempla sunt Historiae huius; et ab ijs, alijsque permultis diligenter


image: as007

expensa. Considerata sunt etiam ad hanc diem edita opera, et Historiae propriae, quas quaedam Prouinciae suis de rebus concinnarunt: a quibus non nisi in rebus certis, planeque compertis haec scriptio dissidebit. Illud enim constare debet, memoriam hominum longo tempore sensim sine sensu multa accipere detrimenta, et multas saepe accessiones, praesertim vbires multorum per ora traduntur: cum sapientissime dictum sit, famam eundo crescere. At literarum fidelis, ac permanens custodia est. Deinde certum videtur praeter commoditates alias vniuersalis Historiae, quas apprime sapiens apud veteres Scriptor, et Historicorum quasi Philosophus exponit Polybius, multo esse procliuius in ea labi, quae solum partem, aut Prouinciam complectatur. Quppe vniuersalem ille ipse complexus rerum omnium, et Prouinciarum; notatio temporum, circums pectus locorum; collatio, et comparatio inter se molis totius vndique communit, et ab errore defendit. Cum vero suas ambae vtilitates separatim habeant, necesse est absolutum quiddam, ac perfectum existat, cum (quod in hoc opere fit) in vnum corpus miscentur. Totigitur, atque tanta narratio haec, vt quam certissima euaderet, nacta est adiumenta.

Porro quid a nobis requirant prolatae in lucem res, virtutesque [Note: Quid officij haec Historia nobis imponat. Psal. 101.] Patrum nostrorum admonendi non estis. Scribantur haec (inquit Regius Psaltes) in generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. Voluit semper Deus nota facere filijs suis Parentes, quae in eorum maiores beneficia contulisset: quibus eos honoribus decorasset, quo patrocinio muniuisset, quibus prodigijs tutatus esset, quam etiam seuere, si delinquerent, puniuisset. vt rerum talium contemplatione [Note: Psal. 77.] filij ponerent in Deo spem suam, et non obliuiscerentur operum Dei, et mandata eius exquirerent. Nostis quam acres saepe aculeos habuerint apud caecas superstitione gentes alienae virtutis [Note: Plut, et Valer. Max. Suet. in Iul.] monumenta. Neque commemorare hoc loco attinet, siue trophaea Marathonia, quibus Themistocles excitabatur e somno; siue statuam magni Alexandri, qua conspecta Gadibus Iulius Caesar ingemuit, nihil a se memorabile gestum in ea aetate, qua ille totum pene terrarum orbem subegerat, subitoque Romam ad rerum magnarum [Note: Salust. in proce. Iug.] captandas occasiones reuertit; nec denique Q. Maximi, P. Scipionis, aliorumque praeterea Ciuium Romanorum voces, qui cum Maiorum imagines intuerentur, soliti erant dicere, vehementissime animum sibi ad virtutem accendi. Quid enim admiremur exteros, cum in omni praeclara re tam plena exemplorum sit Christiana Religio? Nobilissimorum Martyrum produci agmina possent, quos priorum exempla ad gloriosam pugnam, immortalesque


image: as008

triumphos incitarunt. Consignata literis a Magno Athanasio Antonij [Note: Conf. lib. 9. cap. 2.] Magni vita quid in alijs, quid in maximo postea Doctore Augustino effecerit, nemo ignorat; qui etiam his verbis Deum affatur. Exempla Seruorum tuorum congesta in sinum cogitationis nostrae vrebant, et absumebant grauem torporem. At S. Nazianzenus de B. Basilij lucubrationibus disputans, Ego quidem (inquit) cum Martyrum encamia lego, corpus aspernor, et cum ijs, qui laudibus efferuntur, animo versor, atque ad certamen excitor. Sed quorsum tam multa, cum ipsum nos Familiae nostrae Conditorem sacrarum Historiarum lectoni debeamus? Quod si omnibus tanta vis inest exemplis, multo certe maior debet ijs inesse, quae Patres filijs, et plurima, et pulcherrima reliquere. Tanquam enim Magnes dum e circulis ferreis quasi cathenam arcana rapacitate siruit, vt quisque est proximus, ita primum, ac vehementissime rapit, sic virtutis illecebra, atque pellacia coniunctissimum quemque maxime debet afficere, ac deuincire, ad se seque deducere. Eo fit, vt etiam vulgo foedissimum habeatur Maiorum non respondisse virtuti. Quippe eadem virtus, et regula posteris est, ad quam vitam dirigere suam iubentur, et quaedam clara lux, quae sicubi aberrent, atque degenerent, prauitatem in obscuro esse non sinit. Quo loco [Note: Sueton. in Aug.] Augusti pulcherrimum factum meminisse iuuat, qui cum Ducum Romanorum statuas triumphali specie in vtraque fori sui porticu dedicasset, professus edicto est, commentum id se, vt ad illorum velut exemplar, et ipse dum viueret, et insequentium aetatum Principes exigerentur. Modo enim persimili nos Historiarum hac editione palam proponimus, populisque porrigimus exemplaria, ad quae nos, nostrosque posteros exigant. Extet igitur publice nouum hoc nostrae, et obligationis pignus, et voluntatis. Amemus necessitatem hanc saluberrimam, quae nos ad praecipuos in omni laude conatus, ac profectus extimulet: demusque operam, quod B. Franciscus Xauerius frequens admonere socios consueuerat, vt, qui de Societate IESV dicimur, nunquam tali capite, talique corpore extitisse videamur indigni. Romae, Kalendis Nouembris. Anno Domini M. DC. XIV.

Omnium indignus in Christo seruus.

Franciscus Sacchinus.



page 1, image: s001

HISTORIAE SOCIETATIS IESV. PARTIS PRIMAE Liber Primus.

[Note: 1] SOCIETAS Iesu singulari Dei beneficio toto iam terrarum orbe dispersa, atque diffusa, quotidianis suis conatibus, ac laboribus ita se prodit; vt ad se indicandam commendationem styli, vel lucem historici non desideret. Sed quoniam historici partes sunt, non tam oculis praesentis seculi, quam futurorum seruire memoriae, nec progressiones, et incrementa modo, sed primos etiam rerum ortus, et initia narrare; nec tam ipsarum pulchritudinem rerum, atque praestantiam, quam Sapientiam Auctoris, et earum Opificis commendare: idcirco quod prudenti consilio, nec sine peculiari, vt ego interpretor, aeternae mentis instinctu, ab alijs fieri Disciplinis, et Religiosorum ordinibus cernimus; vt sua primordia, atque incrementa, omnemque suum posteritati cursum diligenti literarum commendatione tradant; id nunc pro nostra, nostrarumque rerum tenuitate faciendum nobis est: vt huius Societatis res, nostris posteris commendemus: nec ab ea consuetudine discedamus, quae cum salutaris ex sese est, atque sancta; tum minime dubiam diuinae voluntatis significationem habet. Nam quod ad me attinet, vt fatear, quod res est, nulla mea voluntate adductus, sed eorum dumtaxat impulsu, qui vim apud me Dei, numenque tenent, hoc quicquid est operis, ac laboris aggredior. Iubet enim illa Maiestas Sanctorum suorum. [Note: 2 Placet Deo pias historias scribi] vitas, ac praeclara facinora, in quibus ipsa mirabiliter elucet, et ad testimonium suae gloriae, et ad documentum posterorum, accuratis literis consignari. Quod cum in alijs Viris Sanctis animaduertimus, tum in sanctissimo Constantiensis Ecclesiae Praesule, quae in Cypro est, Epiphanio: cuius admiranda prodigia, praestantesque virtutes, diuino se impulsu instituisse conscribere, discipulus eius eximia sanctitate Ioannes, locuples auctor est. Qui cum instituta pertexere praepropera morte non posset, Polybium Episcopum eiusdem disciplinae alumnum, operae suae vicarium supposuit moriens, graui oratione contestans, hanc esse Dei mentem, vt quae diuina eius virtus per Epiphanium admiranda patraret, suis ipse literis commendaret, nec sineret ea silentio inuolui, et obliuione posteritatis extingui. adiunxit praedictionem mandatis; accessuram scribenti vitam, dum ea, quae ordiretur, absolueret. Res, vt praedicta est, ita cecidit; et verum vatem fuisse Ioannem, Polybij, quam manu terimus, testatur historia. Quod si de vnius hominis vita cum virtute acta, ne qua posteros inobscuraret obliuio, tam solicita diuina mens fuit; quid putamus in frequentissima ab se instituta familia, vbi non vnius, aut alterius viri res gestae, sed tot clarissimorum, exempla virtutum, tot testes diuinae gloriae, tanta in obscuritate posterorum, multos iam annos latent, a nobis exiget? Sed Patribus danda venia, qui rebus gerendis intenti non vacabant scribendis. Mecum autem quis neget actum esse praeclare, cui diuina, vti diximus, voluntate, hae reseruatae sunt partes, vt gloriosos Patrum labores, sua quodammodo renicentia sepultos, apud Deum tamen exquisite descriptos, diligenti inuestigatione conquirerem, et quicquid ex eis ad nos manauit, e diuturnis quasi tenebris in apertum proferrem? Arduum opus, et operosum, fateor. Sed tanta styli mercede proposita, Dei primum, quam dixi, gloria; deinde communi vtilitate fratrum, quid non tentandum? Ille digitos ad scribendum impellet, qui vt stylum praehenderem, auctor fuit. Quoniam autem nouae Religionis origo describenda proponitur, iure quaerere in hac ipsa velut operis prolusione quis possit, Cur in tanta Religiosorum Ordinum copia, varietate, nobilitate, quibus et tanquam adminiculis sustentatur, et tanquam luminibus decoratur Ecclesia: Maiestas tamen illa, cuius spiritu totum Ecelesiae corpus administratur, et regitur, nouas in ea


page 2, image: s002

familias, nouos ordines suscitet; et tanquam non contenta veteribus, alia ei praesidia comparet, [Note: 3 Causae quatuor cur Deus nouas Religiones instituat.] alios denuo splendores accersat. Ac mihi quidem praeter arcana eius sapientiae consilia, quae rationum omnium momentis longe praeponderant, causae omnino quatuor in mentem veniunt, indicandae perpaucis. Quarum ea princeps est, vt nouae Satanae machinationes, ac technae nouis item suae Maiestatis inuentis, nouis artibus eludantur. Excogitarat inuidissimus hostis ad extinguendum omnem cultum sacrae Religionis, perdendamque innumerabilem vim animorum, vt vnum aliquem e Monachorum numero blande seduceret, teterrimumque ei suum spiritum inhalaret, per quem toto terrarum orbe sua venena diffundens, tanto certiora suae nequitiae iacula figeret, quanto nequiorem satellitem nactus esset: tanto exploratius de religione, de cerimonijs, de Coenobitica, ac Religiosa vita actum iri confideret, quanto venenata eius proles, et longo vsu Coenobij, et singulari ostentatione doctrinae ad perniciem inferendam videbatur instructior. Nec deerant, vt modo significaui, pernobiles in Orbe Christiano familiae, seu Catholicae doctrinae praesidijs, seu sanctitatis splendore coruscae, quae ad eam pestem auertendam magno vsui, vti sunt, Ecclesiae Catholicae esse possent. Sed, ne versutissimi Draconis astutia, Dei sapientia videretur inferior, opponendae fuere vicissim nouis impiorum cateruis, nouae piorum hominum acies, nouis Diaboli satellitibus, noui Christi Iesu ministri. Quorum ex Societate, tam praeter opinionem, tamque opportune conflata religio, satis indicat et vnde et quorsum [Note: 4] ea edita, ac procreata sit. Proxima vero nouas condendi familias causa est, vt veterum familiarum studia, quae interdum aliquid de primis initiorum ardoribus ipsa temporis diuturnitate remittunt, nouarum acuantur exemplis. Saepe enim, quae latebat inclusa virtus, aemulationibus lacessita, se prodit; et quae nullos nacta est aemulos, obsolescit. Vt enim, cum ex quatuor rerum initijs pugnat, et certamen exarsit, tum maxime ad diuturnitatem viget incolumitas mundi; sic inter dicatas Deo familias, vbi pia exarserit aemulatio, purissimus Dei cultus, et vera sanctitas efflorescit. Quantam iam inde ab ortu suo Societas haec, vt de alijs taceam, nullis dum vetustatis commendata Suffragijs, nullis illustrioribus nobilitata factis, vbicumque vestigium posuit, aemulationis flammam iniecit? Quam multi Ordines sese ad industriam, et pristinas contentiones, nouo inspecto Ordine reuocarunt? Quam multi suas curas, atque vigilias, cum in excolendis perpoliendisque se ipsis, tum in fouendis, tuendisque proximis intenderunt? Testatissima res est haec, vel ex ipso temporum, aetatumque discrimine, si quis aetatem hanc, cum aetate Patrum, et haec tempora, [Note: 5] cum illis temporibus comparare velit. Accedit, quod ex ijs, quae oriuntur familijs, aliae alias ad excolendam Domini Vineam facultates, et vires afferunt: nec recens oritur disciplina, quae non singulari aliquo officij munere Apostolicae famuletur Ecclesiae: vt nullam temere, ac fortuito, sed summa omnes prouidentia, ac consilio institutas, ac procreatas intelligas, si cuiusque vires atque functiones, et quibus quaeque sit instructa, et ornata muneribus, animaduertas. Consentanea quippe destinatis vsibus Deus, velut sua dote singulas locupletat, et ornat: singularumque operam, ad suae vineae culturam pro tributis cuique muneribus, et donis adhibet, ideoque certis aetatibus ac temporibus nouas creat. Societatem vero nostram, ipsam quoque habere praecipui aliquid, quo ei, quam dixi, vineae peculiarem operam locare possit, quid cunctandum est confiteri, cum id omne diuini sit muneris, atque doni? Proprium est illi suas perpetuo operas, et quasi colonos sponsione voti addita, habere promptos, et expeditos ad obsequium Romani Pontificis, vt quocunque ille iusserit Euangelij causa, sine recusatione contendant. Proprium est, nullo certo loco consistere, perscrutari plagas omnes, vt ingentia vndique Christo Domino animarum lucra conquirant. Proprium item, toto orbe terrarum exposita gratis habere gymnasia ad instituendam, non modo liberalibus disciplinis, verum etiam Christianis moribus iuuentutem. Proprium denique eius (tametsi in hoc aemulas habere iam coepit) Christianae legis elementa, puerorum aetatulis, et imperitae multitudini passim tradere. Quae quidem omnia, et, si quae sunt alia, si secum ipse quis reputet, et quanto Ecclesiae bono ista gerantur, expendat; facile sentiet, cur in tanta disciplinarum copia, alias atque [Note: 6] alias Diuina prouidentia moliatur, ac struat. Verum ad id ipsum docendum, ne illa quidem minus efficax ratio est, quod augendis Religionum Ordinibus, ipsa quoque in Ecclesia varietas, quae fons est pulchritudinis omnis, amplificatur, et crescit. Nam vt in condendo Mundo Fabricator tanti operis, vt suae in eo vestigia pulchritudinis adumbraret,


page 3, image: s003

et de thesauris suis ex illo immensitatis Oceano suppeditaret aliquid, infinitarum eum rerum veritate distinxit: vt ea de causa Graeci propter insignem speciem [Gap desc: Greek words] , Latini lucentem, seu mundum nominarint: sic in Ecclesiae corpore, quam quotidie sibi velut vnicam sponsam exquisitius adornat, et nouis quodammodo splendoribus ad elegantiam expolit, spectabilem quandam ex omni Ordinum, ac familiarum genere varietatem admiscet. Quae tanta, tamque admiranda in omni statu, ac natura varietas, non tam quia spectabilis, ac decora, quam quia peropportuna, et saepe necessaria probatur, ab summo illo, ac sapienti Opifice videtur inuenta. Quorsum enim ad capiendos humani corporis sensus tam multiplex est reperta varietas? cur pascendis singulis, singula rerum inuenta sunt genera, colorum, sonorum, saporum, odorationum atque tactionum? Quorsum tot animantium species? tot locorum ac regionum, tot oppidorum tanta descriptio? Quorsum tanta in his notis, vsitatisque naturis formarum, generumque dissimilitudo? Num ad vniuersi dumtaxat ornatum, ac voluptatem, an etiam ad multiplicem hominum vsum, atque opportunitatem, quorum gratia, eam, quam dixi, varietatem excogitauit Diuina solertia? Nimirum naturae hominum variae, voluntatesque tam multa, tamque inter se distantia, ac dissimilia rerum genera requirebant, vt qui re aliqua minus capitur et afficitur, ei nunquam in tanta varietate deesset, quod eius mulceret sensum, et velut arrideret palato. Par in disciplinarum multitudine varietatis est ratio, quam idcirco prouidentia Dei sua in Ecclesia tam est machinata solerter, vt varijs hominum voluntatibus et ingenijs, moribus ac naturis, constitutionibus corporum, atque viribus indulgeret; nec in tanta familiarum copia deesset vnquam, quae cuique prae ceteris probari posset, et quo suus quemque nutus ac voluntas impelleret. Argumento est, quod multi, qui se ad certam aliquam disciplinam appulerunt, nunquam se ad aliam forsitan inclinarent, nisi congruentem illam cum suis moribus inuenirent. Quam [reading uncertain: page damaged] multi autem in hac noua, minimaque Familia societatem iniere nobiscum, qui nisi ea edita [reading uncertain: page damaged] in lucem esset, in suis adhuc tenebris permanerent, nec vllum de religione consilium, mentemque susciperent? Nouarum igitur familiarum ortus, in fructu diuinae ponendus est sapientiae, quae et cuiusque priuati moribus, sensibusque et vniuersae Ecclesiae decori ac pulchritudini, et ceterarum disciplinarum bono atque commodo, et praesenti temporum necessitati, opportunitatique voluit esse prospectum. Quibus de causis, vt ceterae sileantur, sodalitatem hanc nostram potissimum excitatam, in lucemque vocatam, cum pro me loquatur euentus, malo in hominum cogitatione relinquere, quam in oratione mea ponere.

Iam vero ad huius tanti operis molitionem Architectus ille diuinus, qui stulta mundi eligit, vt confundat Sapientes, IGNATIVM de Loyola nullis instructum humanae sapientiae [Note: 7 Societatis fundator Ignatius, quam ad id opus facultatem haberet.] praesidijs, et ex seculi castris nuper abreptum auctorem ac ministrum sibi delegit: vt, quod olim in vniuerso Ecclesiae corpore, et amplissima filij sui societate fecerat, id in hac minima eidem filio suo addicta, et deuota Societate fecisse nostris temporibus sentiamus. Quanquam apparebant in Ignatio, vt in electis plerumque Dei, documenta non leuia, vnde prudens rerum existimator, etiamsi quid praestans ille ordiretur Opifex, ignoraret; intelligeret tamen quantus is esset aliquando futurus ad meliora conuersus. Nam et in Apostolo Paulo etiam tum cum Dei persequebatur Ecclesiam, et in Discipulos Domini minas spirabat, et caedes, non erat difficile conijci, quantus et ipse futurus esset traductus ad Christum. Quippe idem, ac semper sui similis animus est, et eamdem vim suam vbique prodit, siue in tutela versetur erroris, siue in patrocinio veritatis. Nam post acceptam [Note: Hom. 25.] gratiam, vt scriptum reliquit B. Macarius, natura manet eadem; et sicut membrana, in qua suo quisque scribit arbitrio, quamcunque scripturam recipit; ita gratia quamcumque naturam. Acprofecto si quis in ipsis seculi tenebris, tanquam ex quadam specula contempletur Ignatium, nae ille vel ex generosis eius incoeptis, conatibusque conijciat ad maiora quaedam eum genuisse, et conformasse naturam: eiusque vitae cursum iam inde a principio ita a Deo fuisse directum, vt humanis postea ad diuina traductis, nihil non in eo summa sapientia permissum, nihil non peculiari prouidentia relictum, et constitutum animaduertat.

[Note: 8 Ortus Ignatij.] Natus est anno post partum Virginis millesmo quadringentesimo nonagesimo primo, cum octo circiter ante annis portentum illud Orbis terrarum (vt a Sapientibus obseruatum est) et funesta Catholicae Ecclesiae pestis, Martinus Lutherus editus esset in lucem: vt tum Deus futuri conscius ad discutienda venena videretur excitare praesidia, quemadmodum


page 4, image: s004

supra dicebamus, cum ad ea spargenda Satellites nouos Satanas educabat. Ortus est nobili, [Note: 9 Summa vitae Ignatij ante conuersionem.] et claro in primis genere in ea Cantabriae regione, quae Guipuzcoa dicitur. Habuit enim vtrumque Parentem ex familijs in eo tractu principibus, Beltramum Loyolae, et Ognes Dominum; et Mariam Saez de Balda, vt nouae deinde in Ecclesia Dei familiae Magistet ac Parens, talibus eam institutis, ac legibus temperaret; vt earum vim ac seueritatem, plurima, quae in eam se dicaret ex toto terrarum Orbe nobilitas, non refugeret. Rem militarem iam tum ab adolescentia maiorum exemplo perdidicit: diuturnoque vsu Castrorum bellica laude floruit: vt suae mox sodalitatis alumnos siue in obtemperandi celeritate, siue in laborum tolerantia, siue in salutaribus excursionibus, subitisque missionibus exerceret ad similitudinem bellicae disciplinae. Fuit in adolescente incredibilis mentis ardor ad gloriam, sitis ingens humanae laudis; vt commutato vitae genere, in eius, qui omnia condidit gloria, laudeque sitienda, eumdem animi impetum, eumdem retineret ardorem. Elegantiam cum in omni vita, tum in cultu corporis affectarat, vt haec eius esset elegantiae praenuntia, quam mox in rebus sacris, cultuque interioris hominis praefeferret. Eminebat altitudo animi in condotiandis offensis, in liberali gratificandi voluntate, in detestandis auaritiae sordibus, et malorum omnium seminario, cupiditate; vt neglectis suis aliquando commodis, et emolumentis, magnifico excelsoque animo totum se ad animarum salutem, et proximorum explicaret. Cernebatur in capessendis rebus arduis animi magnitudo, in gerendis acre consilium, in exequendis ad extremum vsque constantia; vt pro Dei deinde gloria, saluteque omnium gentium, et hac vel tuenda, vel propaganda familia, nihil non aut alto quodam aggrederetur animo, aut cautissimis consilijs administraret, aut strenuo denique, constantique labore perficeret. Erat senilis quaedam in adolescentiae flore maturitas, pari comitate coniuncta, siue in pertractandis hominum animis, siue in eorum captalibus voluntatibus, vt olim esset in robusto iam Viro, seu in deducendis ab errore mortalibus, seu in alliciendis, et adiungendis ad Christum comitas grauis. Quid? quod emicabant etiam in eo haud obscuri pietaris igniculi, qui progrediente tempore, cum se ex hominibus transtulisset ad Deum, magnam videbantur in eius pectore vim excitaturi flammarum? [Note: 10 Conuersio Ignatij Ann. 1521.] Annus agebatur 1521. cum Pompeiopoli ex aeneo globo foedum in crure vulnus accepit. Vt quo die glande ictus ab hoste, et vulneratus est in corpore, (is dies fuit feria altera Pentecostes xiij. Kal. Iunij, vt certis Auctoribus compertum est) eo videretur ab almo spiritu amore ictus, et sauciatus in animo. Apostolorum Principem praecipua quadam veneratione colebat, cuius laudum praeconia versu olim celebrarat Hispano: cui et Apostolus ipse ex accepto vulnere grauiter aegrotanti, per quietem mederi visus est, et in praesenti opitulari discrimine. Consulebat quippe tum nobis ouium Pastor B. Petrus, cum suum gregi Pastorem reseruabat, quo diuturniore memoria tam singulare beneficium grex ipse coleret, et peculiarem sibi illum patronum, ac defensorem inter huius vitae labores, aerumnasque deposceret. Ceterum quanquam non id quidem nos agimus, vt Ignatij vitam velut ab incunabulis describamus: sed ab eo tempore potius sit iustum nostri operis, et laboris exordium, quo Architectus ille summus, veluti primas huius aedificij columnas posuit, qui fuit annus salutis humanae millesimus quingentesimus trigesimus quartus; tamen eam omnino tacitam praeterire non licet. Inde enim pendent, quae deinceps toto opere explicantur. Nam quemadmodum ipsemet B. Pater Iacobo Lainio, qui ei in Generalatu successit, narrabat, fere Deus consueuit, quos Duces Religiosarum familiarum adsciscit, eos ita regere, ac deducere; vt ab ijs vult postea disciplinae suae sectatores institui. Itaque, et commodum erit, ante operis ipsius explicationem, lineamenta, et quasi formam aspicere; et iucundum animaduertere, quam lenibus principijs ea, quae in Ecclesia Dei geruntur [Note: 11 Occasio conuersionis Ignatij ex lectione piorum librorum.] acerrime, diuina Sapientia praetexat. Igitur secundum illud Apostolicum visum fecit summa bonitas, vt decumbenti Ignatio, et mali mitigaretur acerbitas, ac depulso periculo dum per longam quietem tibia solidatur, occasionem persanando animo aperiret. Ad leuandam euim molestiam temporis, codicem quempiam petenti ex ijs, quibus insueuerat, per armorum, amorumque ludibria horarum bonarum raptoribus; eueuit sane diuinitus (exemplum memorabile quanti intersit, qui libri in aedibus habeantur) nullo vt eius generis domi reperto, geminus offerretur, alter Christi Domini vitam continens, alter vero Sanctorum. Quibus lectitandis, vt est virtus blandissima mentis humanae conciliatrix, vbi praesertim suam ei speciem in illustribus proponit exemplis, hoc acrius commouebatur


page 5, image: s005

Ignatius, quo tanquam ad fomitem, praeparatamque materiam ad eius generosam indolem sanctus ille ardor adhaerescebat. Subibat animum praestantissimos quosque ex ijs, quos legebat aemulari ausus, in diuexando potissimum, macerandoque corpore. Quae prima [Note: 12 Obseruat bonarum cogitationum, et inanium diuersos exitus.] virtutis facies sua illa tristitia, et horrore blanditur animis magnis. Recurrebat tamen identidem bellicae laudis dulcedo, et cogitationem rapiens, varijs depingendis incoeptorum fortium imaginibus, per quae vel beneuolentiam sibi cuius vellet, velnomen inter bellatores grande colligeret, longo spatio deludebat. Sed, vt erat harum cogitationum tam diuersa natura; ita in abscessu vestigia sui dissimillima relinquebant. Ab ijs, vt solidis, ac succi plenis quietus manebat animus, vegetusque et quasi pastus: ab his nempe inanibus ac falsis, aridus, sibique displicens, ac magis nauseabundus, quam satur. Nec discrimen id nisi multis post diebus obseruauit miles noster, quam exteriorum certaminum ad id temporis prudens, tam interiorum ignarus. At vbi primum diuino clarius illapso radio, in contrarios illos exitus, mentem intendit: relegensque superiorum alternationes dierum, plane talium discrenantiam commotionum perspexit, ac veluti accensa face in suae mentis tenebricoso specu dispicere lucem, quidque ageretur coepit videre, immenso cumulatus est gaudio, et liquidissima perfusus e Caelo dulcedine. Et sane fortunata illuxit hora illa Christi Tyroni. Radius ille coelestis fuit ei totius vitae Magister, eaque praestans interioris Philosophiae intelligentia, quae sanctum Virum compleuit, gradum hunc primum, hoc primum habuit rudimentum. Namque ex eo tempore erectus ad sui custodiam, suarumque cogitationum, et affectionum, non exitus modo, sed initia, et progressiones vigil obseruans, discernendorum spirituum peritiam singularem adeptus est: regulasque coepit statim colligere, quae in libello exercitiorum de ea re plenae sapientia extant. Hac igitur luce peruolutandis sanctorum Vitis insistens, et praeclarissima etiam quaeque dicta, ac facta excerpens, et accurate varijs depicta coloribus in volumen referens, dum ex eorum contentione se ipse velut in speculo contemplatur, induxit constanter in animum aetatis superioris errores, noua instituenda vita, corrigere, totumque penitns se reducere. Quae cum secum deliberaret attentus, repente studio precationis accensus, intempesta nocte desilit e cubili, totoque animo, corporeque prostratus ante clementissimae Dei Matris effigiem, dum ab ea poscit opem, vt per eam sibi liceat non inuisum, ingratumve eius filio famulum esse, ingenti motu concussum est terrae solum, et cubiculum, in quo orabat, intremuit. Siue id exorati numinis indicium fuerit, vt olim vsu Paulo, Sylaeque venit nocturnos carceris inter horrores, cum Deo laudes, hymnosque canerent, seu fugati Daemonis argumentum; qui ab eo viro, cuius in anima Thronum sibi Deus, [Note: 13 Apparet Ignatio B. Virgo cum puero IESV.] sedemque iam fixerat, ingenti rabie efferatus, velut amplius non rediturus abscederet. Vix induerat hominem nouum, cum ipsa quoque Dei Mater paruulum IESVM in vlnis gestans, eximia specie, ac fulgore nitens suam illi dum vigilat, praesentiam longo spatio declarauit, tanto exultantis animi gaudio, et commutatione voluntatis, vt a cunctis huius vitae iucunditatibus incredibili repente fastidio coeperit abhorrere, ac nominatim insignem perfestae castimoniae cupiditatem conceperit. Quo tam eximio in Ducem nostrum beneficio Clementissima Dei Mater tanto ante praemonere nos voluit huius se minimae Societatis patronam apud Filium suum carissimum semper fore: sibique secundum Deum oportere admirabilem eius ortum, secundosque progressus adscribi: nec aliunde coelestia nobis speranda praesidia, nisi ex ipsa, cuius nos Deus tutelae voluerit esse commissos.

[Note: 14 In Montem Serratum ex patria discedit.] Ignatius vero confirmatis iam satis viribus, descripta sibi in varias asperitatum formas vitae ineundae ratione; consilio inprimis peregrinorum ritu Hierosolymae adeundae suscepto, festinans ad sanctae militiae tyrocinium, iter in Montem Serratum intendit: nihil tum cogitans vltra, nisi vt (quoniam rudis eo tempore meliorum, virtutis summam in corporis afflictatione ponebat) quam acerbissime sese discrucians, per id quam maxime Diuinae Maiestati placeret. Vitae etiam anteactae commissa existimabat grauiter vindicanda: ob eamque rem ab ipso statim paternae domus egressu, coepit se noctibus singulis acri verberatione contundere: et quidem non tam vt meritas a se Numinis poenas auerteret, quam vt eius voluntati sanctissimae gratam, acceptamque rem faceret. Adeo iam inde ab Euangelicae perfectionis limine caelestis gratiae ope, ductuque prouehebatur ad optimum, et ad gloriam Dei quam maximam (quod vnicum tota deinceps vita destinatum spectauit) quasi nesciens collimabat. Ibat plenus animi, et magna secum voluens, vtque


page 6, image: s006

eam partem. quam maxime rebatur infirmam, aduersus hostiles impetus communiret, in [Note: 15 Vouet castimoniam.] eodem itinere voto se, quod Deiparae pro suo in eam peculiari studio no minatim obtulit, perpetuae castitatis obstrinxit. Ac Reginae Virginum, et nato eius acceptam sponsionem fuisse probauit satis ex eo die deuoto Clienti ad vltimum vsque spiritum excellentis pudicitiae, intaminataeque mentis, et corporis donum caelesti benignitate concessum. Nec dubia (vt licet interpretari) Clementissimae Matris tutela subinde capitis, animiq. discrimen euasit: ex quo potiut intelligi, quam necessarius sit pietatis iter ingredientibus dux certus, [Note: 16 Zelus Ignatij pro perpetua Deiparae Virginitate.] et custos. Adiunxerat eunti se comitem Maurus homo (non dum enim ea fex e Tarraconensi Hispania prorsus excesserat) qui cum illato sermone de semper intemerata Dei Genitrice, diu nefarie pernegasset eam a partu Virginem, subditis repente iumento calcaribus, paulumque progressus, in pagum proximum flexit. Recaluere scilicet in excelso statim Ignatij pectore militares spiritus: vtque etiam num in quodam quasi Regnorum Christi, ac Mundi confinio versabatur, seculi trutina diuinas res ponderans; statuebat Virginis Matris iniuriam ferro protinus abolendam. Ex altera parte conscientia iam fidelior scrupulum suggerebat, ne forte id genus vltionis aeterna vetitum lege, nequaquam Dei, ac Virginis resarciret honorem, sed geminaret offensam. In hoc ancipiti curarum tumultu, eo capto consilio, quod sola excuset piae mentis simplicitas, vt, si Mula, cui insidebat, in viae diuortio iter, quod tenuerat Maurus, iniret, intelligeret sibi impium illum haud dubie pugione confodiendum, vbi ad biuium ventum est, continuo bestia, quamuis proximus in conspectu pagus, magisque tritus inuitaret callis; tamen in alteram se partem, quae ad Montem [Note: 17 Quid gesserit in monte Serrato.] Serratum ferebat, immisit. Ad sacrum Montem peruectus, religiose Deo, ac Deipara salutatis, eo curam in primis adiecit, vt vitam exorsurus nouam, veterem ab exordio primo retexeret: quod cum per triduum sedulo peregisset, e scripto repetita ab memoria vltima noxarum confessione cunctarum apud Coenobij eius Virum virtute inclytum Ioannem Clanonium nomine, natione Gallum; eidem pariter sua devitae ineundae ratione consilia ex ordine patefecit. Deducebat nimirum Iustum suum Dominus per vias rectas, Magistrumque plurimorum vno erudiendo fingebat. Is scilicet consilium illud geminum pietatis palaestram ineuntibus apprime necessarium, menti eius iniecit, vt et generalem institueret Confessionem, cuius ea tempestate vsus non perinde, vt postea eiusmet opera introductus est, increbuerat: et cum viro bono, atque prudenti quicquid meditaretur, communicaret. His enim necesse est oriatur ab initijs disciplina virtutis, his aedificium spirituale statuatur in fundamentis. Nam expiatio vitae totius anteactae in primo lumine, ardoreque illo conuersionis purgat magnopere animum, praeparatque vberioribus e Caelo donis excipiendis. Et omnino immensum quiddam refert ad perseuerantiam, ad progressum, ad omnia primordio semel contendi, quantum cum diuina ope fas est, vt animus in amicitiam Dei, et statum gratiae reponatur. Ductus autem periti Institutoris aduersus fallacias tenebrarum Patris Angelum lucis ementientis, cum semper, tum inchoanti praesertim est necessarius, quod et rudior discipulus est, et error vel paruus initio, fit longe maximus in progressu. Haec Ignatius praecipua quadam Magistri summi doctrina non solum peragebat, sed etiam obseruabat, conferens in corde suo, et intentis vbique oculis per iustitiae semitas incedens, [Note: 18] ac notans singula, vt eodem tempore, quos faciebat in discipulatu processus, eosdem haberet in Magisterio. Vbi Clanonius consilia eius probauit, quia legerat nobiles olim Equites cum initiarentur profanae militiae, totam noctem in armis excubare solitos; militiam et ipse sacram auspicaturus ritu persimili, Iumentum, quo erat aduectus, Coenobio donat: quod superfuerat pecuniae pauperibus diuidit, gladium, ac pugionem ante Deiparae aram suspendit; denfisque iam tenebris vni pauperum etiam nobiles vestes, quibus induebatur ad intimam vsque subuculam tradit: seque ipse habitu induit, quem prope Montem Serratum nuper ex itinere comparauerat. Is erat talaris tunica e rudi sacco, funis pro cingulo, calcei e spano, sed alterum tantum pedem ex veteri plaga imbecilliorem texit: alterum prorsus nudum; nudum item reliquit verticem: suspendit ab latere cucurbitam in vsum aquae, et viatorium baculum, peregrinorum gestamen, manu praehendit. Hoc ornatu noctem, quae Jucem concepto a Virgine aeterno Verbo sacram praecessit, ante ipsius Aram Virginis totam exegit, modo stans, modo genibus nixus, deflens superioris aetatis [Note: 19 Manresam se recipit.] piacuia, totumque se toto pectore Deo deuouens, atque ei vni statuens in posterum bonam militare militiam. Primo diluculo, ne per lucem agnitus in eo habitu admirationem sibi,


page 7, image: s007

et nomen sanctitatis conciret, Manresam versus discessit, oppidum a Monte Serrato tribus dissitum leucis; in eius Oppidi hospitali domo ante Hierosolymitanam peregrinationem, rudimenta susceptae militiae positurus, et quasdam in inchoato Loyolae volumine, quod magna cura secum gestabat, vitae spiritualis obseruationes adnotaturus. Euntem festinus Viator assequitur, sciscitaturque num vestes Mendiculo, magni pretij, vt ille asseuerabat, donarit: qui cum intellexisset misellum eas ob vestes, furti suspicione vexari, fassus id, quod res erat, vt innocenti succurreret; nec addito verbo, quamuis multum de suo nomine, et itinere interrogaretur, commiseratione partim Mendici, partim suimet, lacrymas fudit, adeo se nequam existimans, qui ne benigne quidem alteri posset facere, nisi infamiam eidem, et damnum crearet. Manresae Nosocomio Sanctae Luciae receptus, velut in quaesita diu palaestra pedem posuisset, continuo laxat ardori animi habenas, et in [Note: 20 Vitam aperrimam Manresae instituit.] dura, et aspera, quae mente destinarat, sese effundit. Caesariem, quam pro frequenti eius temporis more studiose nutrierat, confundi sinit, et inhorrescere: barbam temere promitti, vngues exerescere, totum os squalore turpari. Vestis erat, quem dixi, saccus asper, ac vilis; caput dies, ac noctes intectum, humus pro lecto, somnus perexiguus, ac media nocte orationis causa interpellatus: ter quotidie acriter repetebat flagellum: septenas attentione magna prouolutus in genua, recitandis varijs precibus ponebat horas, praeter id tempus, quod singulis item diebus audiendo sacro, vespertinisque, et completorijs precibus dabat. Tota ieiunans hebdomada, nec quicquam omnino praeter exiguum panis emendicati, et aquae semel in die degustans, Dominicis tantum diebus, quibus ad poenitentiae Sacramentum, et vitae Panem summa religione accedebat, de ieiunij seueritate aliquantum, si facultas afforet, remittebat. Ab his curis, si quid vacuum supererat spatij, vel ministrabat aegrotis, vel stipem, quam in alios pauperes dispertiret, emendicabat; vel sermonibus pijs homines, qui se offerrent, studebat facere meliores, semper intentus, ne quid corpori blandum admitteret. Itaque non multo tempore in tanta vitae duritia, corporisque neglectu viuidae robur illud iuuentae elanguit, concidere vires, et nobilem [Note: 21] bellatoris speciem pallor, et macies deformauit. Animus interim tranquillus, ac laetus erat. Etenim cum dulcedo caelestis sensum prope omnem asperitatis, qua macerabatur corpus, extingueret: primi quoque ardores quadam sua praecipua dote aditum Satanae quasi vallo intercludebant: vt bis omnino oppugnatus principio sit, eoq. leuius, quo apertius. Nam cum paulo post donatas pauperi vestes fuccurrisset, Non ne melius nunc vestitu, qui te deceret, amictus, versarere cum paribus tuis, quam in sacco isto seminudus inter mendiculorum volutarere quisquilias? hanc ille cogitationem, in pauperum se protinus gregem inserens, comiterque cum ijs agens, miscensque sermonem, leui negotio repulit. Iterum autem defatigato, et languido, Te miserum, cum oppugnator insusurrasset, quinquaginta adhuc tibi anni restant, isto pacto trahendi; respondit, Diem ne mihi, vel vnum praestare tu queas? et confestim molestia omnis euanuit. nec postea quamdiu inter mortales egit, cogitatio Viro Dei vlla subrepsit, quae constantiam in susceptae vitae ratione tentaret. Ceterum, quia gentis humanae callidissimus hostis, vbi aperta vi nihil aduersus pias mentes assequitur, dolis, cuniculisq. grassatur: atque, vti se dabant exordia, grandem sibi aliquam temporis progressu, ab indole eius Viri cladem pertimescebat: altera vero ex parte etiam Deus Magistrum experientissimum formans, vicissitudine motuum, ac temporum perpoliri eum, docerique volebat, vt ipsis edoctus experimentis, omni hominum, ac temporum generi opportuna praecepta colligeret; coepit nobilis Tyro simul [Note: 22 Varie exagitatur.] gradibus magnis prouehi ad arcem virtutis, simul varijs versari modis, multisque, et grauissimis commotionibus agitari, et artibus subtilissimis peti. Quatuor igitur mensibus in aequabili animi pace traductis, peruenusta ei se imago obiectat in aere, cuius figuram dispicere non plane posset. Longior erat tractus in colubri modum, lucidus, idemque multicolor, et compluribus quasi oculis stellatus, qui intuentem iucundissime oblectabat: euanescens autem relinquebat subtristem. Nec multo post quoniam adhuc in oratione, quae voce fit, Ignatius ferme constiterat, descendere in se altius coepit, et penitus intrare diuina admirabili e Caelo luce perdoctus. Inuisurus enim sacram aedem mille fere passus Manresa procul, in Rubricati amnis ripa consedit, ore conuersus in aquas, meditabundus. Ita sedenti diuina lux repente oborta, nouam quamdam rerum scenam aperuit. Mysteria fidei tanquam subducto velo oculis quodammodo intuetur: rerum creatarum aestimationem


page 8, image: s008

iustam, ac precium intelligit: quem ad finem genita haec vniuersitas sit; quamobrem, et quatenus rebus creatis vtendum sit, cognoscit: in quo virtutis sita vis: qua prius in re, posteriusve, plus aut minus elaborandum: tota denique Euangelicae sanctitatis perfectio, ac disciplinae interioris subtilitas eodem in lumine menti eius ostenditur, adeo clare, vt inde alter plane recederet, alijsque iam luminibus seque, et res ceteras contemplaretur; alijs lancibus boni, malique praestantiam ponderaret. Exurgens igitur nouus Vir, ac plane iam vir perfectus in Christo, ad Crucem in proximo sitam euolat, humi prouoluitur: dumque gratias de tam incomparabili dono ex intimis agit sensibus, illud ipsum quod supra dixi, picturatum coloribus spectrum, et oculis interpunctum apparuit. Sed animaduertens Ignatius, prope Crucem non ita colorum fulgere blanditias, et alia vanitatis argumenta obseruans, plane intellexit venenati eius serpentis, qui mortale genus totum infecit, speciosum esse ludibrium. Ex eoque tempore cum multis deinceps annis, quanquam non ita collucens, ac bellum sese frequens obijceret, generoso fastidio, et baculo [Note: 23 Exercitiorum spiritualium libellum componit.] abigebat. Hinc iam interiora Philosophiae caelestis ingressus, et ab oratione vocis ad mentis progressus actiones, exerceri ccepit meditationibus ijs, quas in exercitiorum spiritualium libello digessit. Nam partim ex eo, quod suo ipse vsu, et quotidiana obseruatione notarat, partim ex eo, quod a diuino illo Institutore didicerat, salutarem quandam orandi scientiam, et meditandi velut artem effecit: quam in dies magis, ac magis auctam, locupletatamque ad similitudmem exercendorum corporum, exercitia spiritus appellauit: vt quemadmodum suis exercitationibus corpus, ita suis se spiritus aleret, ac sustentaret. Has ille magno suo bono primus expertus, ratus id quod erat, eamdem quoque vim in ceteris habituras, subinde ad aliorum adhibere salutem, et vitae disciplinam instituit, tam illustri commutatione morum, tam vberi multorum fructu, vt nihil illis videretur, siue ad eligendum vitae genus, siue ad conformandos mores, appetitionesque sedandas, siue ad retinendam in praeclaris animi nostri decretis, institutisque constantiam excogitari potuisse praestantius. Neque omnino, siue tempus, quo conditae sunt ab homine literarum prorsus experte, siue illa fructus ad pietatem spectetur vbertas, siue insectationes per quas conante Satana opprimere profecerunt, autoritate demum Apostolica comprobatae, dubitarefas sit quin opus fuerit humano maius: et plane aeternae mentis inuentum. [Note: 24] Inter has meditationes in amorem praecipue Christi Domini immensum exardescens, quidque ille egisset causa nostra, quid aequum esset conari nos in eius obsequium animo versans, cum aueret ei se totum, ac penitus mancipare; et inuenire quemadmodum et vbi rem posset quam gratissimam facere, et cuncta circumspiciens, intelligeret, non posse Saluatori acceptius impendi vsquam obsequium, quam in diuina gloria procuranda per salutem animarum, pro qua scilicet ad terras ille venisset; ad quam quicquid egerat quicquid dixerat, quicquid ad necem vsque durissimam tulerat, retulisset; ad eam protinus curam toto pectore ferebatur. Et quia proponebat sibi Christum Iesum veluti Regem iusto praeditum imperio, fortem, ac generosum, et moribus suauissimis, qui ad pium bellum non alia inuitaret conditione populares suos, quam vt commodis ijsdem, et incommodis vterentur mensae, lecti, laborum, periculorum, quibus ipsum vti Regem viderent, optime hinc argumentans ex vna parte non posse hac militibus conditionem optabiliorem, honestioremve proponi; nec sane dignum, aut militum, aut hominum numero, qui Rege eiusmodi, piam ad expeditionem sic inuitante, non euolaret ad signa; ex altera vero parte pauperem, eumque Cruce praeeuntem Christum Ducem intuens, et audiens vocem, Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat Crucem suam, et sequatur me, totus in sanctum id genus belli, totus in studium animarum, totus in aerumnarum, paupertatis, et cruciatuum omnium cupiditatem exardescebat, vt strenue, ac legitime sub tali Duce militaret: erubescens non sequi praeeuntem, et meliorem quam sibi Dux assumeret, conditionem pati. Ex hoc fonte, quae gessit tota vita pro causis animarum, quaeque perspessus est, et multo plura, quae cupijt perpeti; ex eodem sociorum adlectio, et ipsius Societatis constitutio, et vniuersa descriptio emanauit. Dum vero sanctis hisce curis exercetur, mira vicissitudine, nunc causa nulla antegressa, immenso quodam perfundebatur [Note: 25 Angitur scrupulis conscientiae.] sensu dulcedinis: nunc vero cuncta illa laetitia ex animo euanescente momento temporis quasi pallio ab humeris sine sensu rapto, aegritudo succedebat, ac taedium, ac stupor: cum grauiter etiam incipit torqueri angore conscientiae. Nam vt ex diuina luce sese


page 9, image: s009

acrius incitauerat charitas, et dolor etiam peccatorum, et voluntas, quantum fieri posset laesum Dei honorem redintegrandi, inde oculos ad anteactam vitam retorquenti succurrebant non pauca, quae verebatur ne memoriam in generali confessione fugissent. Quae Confessario diligenter cum explicasset, itemque addidisset alia, quae postea dubitationem mouerant, et alia rursus; nouae semper aliae ex alijs dubitationes oriebantur: nullusque fiebat scrupulorum finis, nullus angorum. In assiduo gemitu, et omnibus precibus ad Deum perseuerabat clamans: infixus tamen haerebat pectori vermis, carpebatque medullas; ac vorabat succum omnem pietatis; et reliquias etiam virium corporis depascebat. Denique remedia alia incassum expertus, memoria repetens quendam e Sanctis Patribus perpetuam sibi ab omni cibo abstinentiam indixisse, dum quod optabat, Deus miseratione [Note: 26 Totam hebdomadam ab omni cibo abstinet.] tactus concederet, idem faciendum sibi putauit. Id cum Domimco die stetisset, hebdomadam quam longa est, nulla penitus gustata re, nec de septenis cuiusque diei precationum horis, nec de ternis verberationibus, nec de cetera seueritate intermittens, aut remittens quicquam, ieiunus exegit. Et quia fluctus confcientiae non consederant, et vires etiam num sustinendae inediae sufficiebant corpori, longius erat progressurus, nisi Confessarius, cui nihil habebat abditum, altero Dominico die, re cognita, seuere prohibuisset. [Note: Scientia mira Ignatij scrupulos eximendi.] Nec distulit suam indulgentiam Deus consolationis. Respexit benigne Famulum suum, abundeque reddita pristina mentis tranquillitate, adeo simul admirabilem addidit scrupulos eximendi peritiam; vt nulla fere deinde offerretur Ignatio tam deplorata conscientia, [Note: 27 Diuinae visiones.] cui non faceret medicinam. Accessere praeclarishisce donis alia, atque alia cursu perenni, praesertjm caelestium visionum. In gradibus templi Dominicanorum, quod Manresae est, horarias Matris Virginis preces aliquando percurrens, mente in sublimem sensim contemplationem ad augustissimum adorandae Trinitatis mysterium, quadam sub rerum corporearum imagine contuendum abreptus, incomprehensi eius mysterij notitias inenar rabiles percepit, tanto cum gaudio, vt modum lacrymis eo die adhibere, ne in publica quidem supplicatione, et conspectu multitudinis posset; tanta vero vbertate lucis diuinae mente recepta, vt homo literarum rudis, de sacrosanctis illis, et inaccessis Dei Vnius, ac Trini splendoribus volumen scribere ordiretur. Et quanquam ante hanc illustrationem praecipuo studio singulas per se Diuinas Personas propria prece salutabat quotidie; tamen ex eo tempore multo fuit propensior ad sanctissimae Trinitatis cultum, et in Missa, quam postea Sacerdos de ea frequens recitabat, ceterisque religiosis obsequijs, peculiari sensu, et pietate commouebatur. Ipse Christus Dominus per id tempus frequens menti eius spectandum se praebuit: nec raro Mater sanctissima. Eodem interiore mentis obtutu aliquando dum ad Sancti Dominici sacrificio interest, in hostia sacrosancta Christi Domini praesentiam; alio tempore rationem, et viam, qua sempiternus ille Architectus, et Opifex [Note: Donum intellectus, ac fortitudinis.] vniuersam mundi molem procreauit, admirabili modo perspexit. Quibus luminibus adeo praeclarum consequutus est donum intellectus, ac fortitudinis; vt quamuis nulla extarent, sacrarum monumenta, ac testimonia literarum, tamen fidei dogmata, et recte tenere [Note: 28 Ecstasis per octo dies continua.] posset, ac tradere: nec dubitaret obiecta neci vita defendere. Verum inter Ecstases vna ante omnes octidui spatio memorabilis fuit. In Completorio enim Sabbati auocatus a sensibus, cum octo ipsos dies, ita quasi exanimis iacuisset, vt homines pij condituri sepulchro fuerint, nisi latentis vitae reliquias ex tenui cordis palpitatione deprehendissent; in Completorio item Sabbati proximi quasi e somno euigilans; et, Ah IESV, suauiter ingeminans, surgensque, omnes, qui intererant, admiratione compleuit. Quo tempore pia est, ac probabilis coniectura, vti olim Gentium Doctor triduo illo, quo nec manducauit, nec bibit, ac multorum sententia, raptus est in tertium caelum, audiuit arcana verba, Euangelijque sacrosancta mysteria, et formam Ecclesiarum diuinitus accepit: ita Ignatio huius minimae Societatis, quasi fabricam, et exemplar ostensum. Ceterum quamquam ab initio venerationi populo esse coeperat, tum propter constantia virtutis exempla, tum etiam quod consecuta celeriter eum e Monte Serrato, etiam vero amplior fama, de nobilitate generis, mutatis vestibus, relictis fortunis, admirabilem faciebant; tamen hac, et hisce similibus diuinis significationibus vsque eo creuit obseruantia, et sanctitatis opinio, [Note: 29 Grauissime aegrorans inanem gloriam expugnat.] vt cum demum ex vitae asperitate morbum grauissimum contraxisset, publica magistratus cura, et honestissimarum ministerio Matronarum curatus sit. Inualuerat eius morbi vis vsque in supremum discrimen, quae cum primum paululum remisit, et vocis aegro potestas


page 10, image: s010

redijt, repente ad astantes sublato clamore, ne cessate per Deum, inquit, si rursus mors ingruat, ne cessate mea mihi scelera ingerere, et peccatorem ingeminare. Quippe ad nouissimum se agonem paranti cogitatio pertinax occursarat, iustum esse ipsum blandiens, quam propulsare conantem, grauius ea luctatio, quam atrocitas mali defatigarat. Sed ille tumidum Coenodoxiae spiritum in praesens egregie debilitatum, ita mox deleuit, ac prope extinxit; vt suis de rebus quicquid Dei gloria posceret, sine vlla blandae eius pestis titillatione depromeret. Quin adeo ipsemet tam rigidus sui censor, quique vel minutissimas [Note: 30 Experimeto discit parcendum valetudini.] labeculas, nec nisi perfectorum acie spectabiles, Poenitentiae sacramento subijceret, professus tamen sit, viginti fere postremis suae aetatis annis nunquam habuisse de gloria inani, quod Confessario aperiret. Non dum confirmauerat vires, cum repetito pristinae cursu seueritatis, semel, iterumque reuolutus in morbum, experimento didicit, nequaquam detractum pietatis studio, quod necessitati naturae concederetur: idque (quod, vt alia, errando, se memorabat edoctum) solebat postea suae disciplinae Alumnis paterna benignitate proponere, admonens, vt in mala valetudine, quicquid de valentium remitterent studijs, id obedientia, aequitate animi, patientia, compensare contenti, de cetero laborans corpusculum ne vrgerent. Geminum est illud praeceptum, quod item in hac Manresana schola ex obseruatione suimet vsus didicit, nihil somno immodice detrahendum. Nam cum ea potissimum hora, quam quieti necessariae destinarat, pij sensus, ac gustus affluerent, animaduertens intempestiuum laborem, plus nimio corporis vires, ac mentis affligere; statuit prorsus normam rationis sequi, quodque sibi ad maiorem Dei laudem, consultatione diligenti spatium praestituerat quiescendi, de eo nihil voluntarij studij causa, quanquam alioqui recti, decerpere: iam tum singulare suum illud institutum tenens, non modo, vt nihil temere, sed fere ne pio quidem impetu aggrederetur, nisi praemeditatione matura circumspectans, ad certas bene eligendi regulas, quas inter alia hic obseruarat, exigeret, vt planius in postremo hoc opere disseretur.

Vtebatur iam valetudine certiore, sed quia grauis languor resederat stomachi, et hyems perfrigida saeuiebat, duplex amiculum e crasso panno, coloris cinerei ruffescentis amicorum impulsu corpori admouit, et ex eodem confectum pileolum capiti operimentum imposuit. [Note: 31 Manretam nobilitatam relinquit.] Tum Barcinonem discessit, iter in Palaestinam, quod a principio destinarat, primo quoque tempore initurus, Manresam decimo fere postquam venerat mense, valde et sanctitate, et claritate auctam relinquens. Nam cum priuatis congressibus, tum meditationibus exercitiorum, post eam obseruatam viam, complures ad studia intima pietatis prouexerat, et suae sanctitatis ea relinquebat impressa vestigia, vt quae potissimum incoluerat loca, subinde veluti sacra populi pietas celebrare incoeperit: quorum nonnullis progrediente die, praedara addita sunt monumenta cum titulo. Denique Oppidi nomen, angustis ante finibus notum, toto iam pene orbe terrarum inclaruit. Nec dubitare fas est, quin praecipua quadam indulgentia, eam Ignatius plagam e caelo respiciat, vt incunabulum suae in Christo infantiae, altricem primae mendicitatis, Tyrocinium sacrae militiae, Euangelicae scholam sapientiae, vtque ipse appellabat, suae primitiuae Ecclesiae sedem; tot etiam tamque excellentium donorum consciam, atque testem; certante praesertim in Manresanis cum Maiorum charitate erga eum clientem, Posterorum pietate erga Patronum. [Note: 32 Praedicit futura.] Hierosolymitanum ad iter multi se comites obtulere, officioseque in primis Ioannes Paschalis duodeuiginti annorum adolescens, cuius Mater Agnes Paschalis religiosissima faemina iam inde in initio Manresani secessus venerari Ignatium coeperat. Huic [Note: Hierosolymitanae peregrinationis, nec comitem, nec viaticum voluit.] adolescenti, quod ipse post euentum sancte testificatus est, Vir Dei totam vitae agendae seriem, et impendentes aerumnas, atque calamitates in discessu ita praedixit, quasi non futura caneret, sed praeterita enarraret. Verum neque ipsum, neque omnino quemquam mortalium comitem voluit: nec pecuniae subsidia, quae benigne obtrudebantur, admisit, vt quemadmodiun secum ipse disserebat, nullos haberet comites, nullum subsidium, nisi fidem, spem, et charitatem in Deum; et nihil fiduciam, vel amorem suum a summa bonitate distraheret. Quod propositum tenuit ita constanter, vt cum nequaquam reciperetur in nauim, nisi quod ipsi sat foret nautici panis, inferret, diuque reluctatus, de Confessarij demum consilio intulisset nummulos aliquot, quos in littore sibi reliquos animaduertit, quod nulla adigebat necessitas ferre, ibidem in saxo reliquerit. Ceterum diuino plane consilio ingens discrimen euasit. Nani cum perhonesta Matrona Isabella Rosella


page 11, image: s011

[Note: 33 Diuina lux in eius ore cernitur: et ingenti discrimini praeripitur.] forte in concione humiliter eum inter pueros considentem intuita, ore vidisset supra modum splendido, ac fulgenti: et vocem interiorem audiens, qua iubebatur accersere, accersisset, colereque, vt sanctum Virum coepisset; eadem operam dedit, nepha selum, vti ille decreuerat, sed vti onerariam grandem conscenderet, quod cum fecisset, phaselus in. conspectu Barcinonis naufragio perijt: onerariam vero vehemens a puppi ventus impellens Caietam quinto die peruexit. Annus tum agebatur 1523. qui plerique Italiae grassante pestilentia infestus optatam aerumnarum Ignatio segetem obtulit, dum Caieta Romam, ab Adriano Sexto Pontifice benedictionem, ac potestatem Palaestinae adeundae accepturus, [Note: 34 Aerumnae in Italia per occasionem pestilentiae.] ac Venetias inde, contendit. Amici Romae coegerunt, septem circiter ad Naulum olim soluendum, aureorum nummum summam accipere: sed mox ijs tanquam paupertati propositae minus consentaneis, in obuios pauperes distributis, laetior inde perrexit aerumnis, et mendicitate ditissimus. Excludebatur ab Vrbium, et Oppidorum ingressu: non recipiebatur hospitijs; stipe non iuuabatur, ipsis quoque Viatoribus pallore, ac macie [Note: Christus Dominus ei se ostendit.] tanquam pestilens erat horrori. Verum incedebat suo Ductor, et Socius peregrino Christus Iesus, tanto praesentior, quanto longius aberant humana solatia. Qui proper. Patauium etiam videndum se illi, vti solebat Manresae, obtulit: consolans, et ad asperiora toleranda confirmans. Idem in Vrbes ipsas Patauium, ac Venetias, quae ob eosdem pestilentiae metus peraegre patebant externis, aditus ei facillimos dedit. Vtque appareret, certare quodammodo Famuli fidem, et indulgentiam Domini, dum Venetijs Ignatius, ne [Note: 35 Diuino monitu excipitur hospitio Venetijs.] legato quidem Caesaris salutato, quo minus in hominibus spei locaret, emendicato victitat, inque santti Marci foro pernoctat, e prima nobilitate Senator Marcus Antonius Triuisanus vocem audit increpantem. Ergo ne, tu in lecto molli quiescas, et Famulus meus noctem sSub dio traducat? Quam continuo ad vocem Vir Clarissimus surgens, eo, qui vocarat, regente vestigia, in Ignatium incidit: et hunc interpretans esse, quem audita vox commendasset, domum deductum hospitaliter habet. Sed is postero die, vbi minus honorifice haberetur, hospitium praeoptauit. Solebat ille, proximorum mentibus Verbo diuino pascendis imminens, honestas interdum inuitationes neutiquam recusare. Atque inter cibum modesto fere in silentio ad ea, quae dicerentur attentus, studiose obseruabat e conuiuarum colloquijs, quae opportuna suo negotio forent: ex ijsque deinde extremam sub mensam captato ingressu, sermones de rebus inducebat diuinis, tam apposite, tanta dexteritate, ita ex animo, vt magnos in omnium animis motus efficeret. Quod cum Venetijs, a Nobili Mercatore Cantabro inuitatus fecisset, tam sancta ille captus consuetudine, apud sese voluit, donec conscenderet, diuersari. Per hunc ad Ducem Andream Grimtum. admissus, suam per se nulla adhibita commendatione causam exponens, facile impetrauit, [Note: 36 Nauigat in Cyprum.] vt quoniam Peregrinorum Triremis iam soluerat, Cyprum vsque Naui, qua nouus Praetor eius insulae mittebatur, gratuito veheretur. Multis sane modis eminebat sancti huius Peregrini in Deum fiducia, et Christiani pectoris altitudo. Nam cum totus ab [Note: Ignatij libertas in prohibendis sceleribus.] aliena benignitate penderet, nihil tamen, vbi Dei laus ageretur, eius retardabatur libera charitas, quo minus omni ope scelera prohiberet. In hospitio prope Caietam, cuius in stabulum fuerat receptus, nocte intempesta clamoribus magnis excitus, cum perditos homines vim molientes faeminae inferre, deprehendisset, orationis grauitate, vultus ardore, oculisque, prae zelo Dei, micantibus conterruit ita, et obstupefecit, vt nec vltra quicquam tentare ausi, nec verbum aduersus hominem ignotum, alienigenam, denique mendicum mittere; extemplo velut oppressi facesserent. In hoc Cyprio cursu dum pari libertate conatur manifestam certorum hominum intemperantiam coercere, admonitus ab amicis, vt sibi parceret (agi enim de eo in desertam insulam eijciendo) ne inde quidem formidolosior factus est. Ac Christus Iesus, qui se toto hoc itinere illi frequenter monstrabat, ita cursum a deserta, quam destinarant, Insula auertit, vt volentes, nolentes, si non iucundum, certe vtilem obiurgatorem, multis prohibitis criminibus, deportarent in Cyprum. Hic Peregrinorum, quam praegressam diximus, naui gratuito item recipitur: laetique omnes ineunte Septembri Ioppem Palaestinae portum appellunt. Sensere illico terrae altricis sanctitatis contactum: et quaedam animos quasi salubritas pietatis afflauit: quoque proprius ad sanctamVrbem ferebant pedem, hoc acrius inardescebant cupidine primo quoque tempore, augusta illa monumenta oculis vsurpandi, ore lambendi mente tota, et corpore venerandi. Prope eum locum, vnde primum Hierosolymae conspectus aperitur, singuli


page 12, image: s012

[Note: 37 Peruenit in Palaestinam, et sancta loca inuisit summa pietate.] seorsim colligunt curas; et conuocant ad primam illam speciem, quam religiosissime hauriendam. Iamque animi impetum temperare non valentes, etiam gressu festinant. Ibat praeter omnes ardens Ignatius altissima consideratione defixus. Vbi vero sacra ipsa attigit loca, praecipuis nobilitata salutis nostrae mysterijs, solo illo, illis specubus, montibus illis, tectorumque reliquijs antiqua repraesentantibus tempora, ipsasque res ante oculos ponentibus, totus in lacrymas abire, pietatis sensut colliquescere, nec os, nisi ad reliqua raperetur, posse a primis auellere. Plane hoc consilio venerat, vt eam sibi reliquae vitae sedem, eam requiem haberet. Quippe Christi Saluatoris amore immensum flagrans, vt est amor impatiens, nec vnquam sua flamma, suoque incremento contentus, e Sacrosanctis illis pignoribus solatium quaerebat, et fomitem: vt, quando non dum licebat intueri Dominum vbi est, intueretur vbi fuit terram premeret, quam pressit: in antro fleret, vbi vagiuit; tumulo prouolueretur, in quo iacuit; et, si fas esset, sanguinem funderet, et mortem [Note: 38] obiret, vbi ille occubuit. Statuerat simul ad fideles iuuandos, et barbaros quoque pelliciendos ad fidem, conatum omnem, operamque conferre. Nam hoc inter cetera (vti dixi) Manresae, alte in pectus demiserat suum, considerans, quid optatissimum esset Deo, quamobrem Christus vitam profudisset, ad omnium, quantum conniti posset, animarum salutem elaborare. Sedcum Prouincialis Franciscanorum Minister, aliorum, qui idem expetiuerant, experimentis edoctus, nullo modo sineret permanere; potestatem quoque sibi affirmans esse, qui suo iniussu subsisteret, eum anathemate coercendi, obsequij perstudiosus Ignatius, suum illud consilium in aliud tempus reiecit potius, quam [Note: 39 Redit solus in Montem Oliuetum.] abiecit. Interim, quia postera dicta erat reuersioni dies, cupidus relicta a Christo in caelum subeunte vestigia regustandi, raptim in Oliuetum Montem euolat solus, et sine ductore Turca, quod est valde periculosum. Et quia non admittebatur, cultrum, e graphiaria theca custodibus donat: inde ad Bethphagem properat. Hic vero cum subijsset, ner quaquam se obseruasse, qua nam ex parte dexterum, qua sinistrum Domini vestigium haesisset, in Oliuetum recurrit: donatisque forficulis, rursus emit ingressum. Reuertebatur iam domum gaudio plenus, cum obuium habuit Coenobij famulum ex ijs hominem, quos Christianos cingulo tenus vocant, missum a Patribus Franciscanis, quibus Ignatij absentia cognita, grauem iniecerat curam, ne suus illum feruor saeuitiae Turcarum, et auaritiae proderet. Accedebat homo toruo vultu, fuste armatus, et Ignatius perferre quiduis [Note: 40 Rursus ei Christus Dominus apparet.] paratus. Sed interfuit simul clementissimus Iesus, qui Iacobitae pectus ita molliuit, vt Peregrinum nil nisi brachio paulo ferocius praehensum, de cetero humaniter duceret: ipse vero met Dominus toto illo itinere famulo suo diuinam suam praesentiam commodans, et laetitias infundens vberrimas anteiret. Nec minus in Cypro mox adfuit. Nam cum. [Note: 41 Firmissima nauis, qua non recipitur naufragium facit: infirma, qua recipitur, portu potitur.] tria Itarent in portu nauigia mox in Italiam solutura, Turcicum vnum, alterum Venerum firmum, ac magnum praediuitis Mercatoris, Tertium pusillum vetustate, carieque fatiscens; quidamque peregrinorum instarent apud robusti illius Nauarchum, vt Ignatium susciperet, Sanctum esse hominem memorantes, is, cognito pauperem esse, sanctis nauigio opus non esse respondit. Sed breui didicit cauillator ineptus, re ipsa non ita; Sanctos viros nauigijs, quam nauigia sanctis opus habere. Nam cum tres illae onerariae pariter vela secundo vento fecissent, sub vesperam grauissima tempestate coorta, Turcica oninino perijt; Veneta prope Cyprum allisa in scopulos naufragium fecit, hominibus dumtaxat saluis: Paruula, et male cohaerens, in quam gratis Ignatio, facileque ascensus patuerat, quamuis multum iactata, cursum tamen incolumis tenuit. Tanti interest, in Hominum. Deo acceptorum comitatu versari. Tantum habet foenus in Minimos Christi deprompta benignitas. Quoniam vero hyems erat asperrima, et nulla Dei Famulo arcendo frigori munimenta, (femoralia dumtaxat e simplici linteo, itemque linteus thorax multiplici in humeris scissura patulus, hisque superiecta perbreuis, attritaque tunicula, praeterea nihil: calceati pedes, sed crura penitus nuda) affecta pessime valetudine, stomachoque pessundato, sub anni exortum Vaietias attigit.

[Note: 42 Redit in Hispaniam daturus operam literis.] Vbi, dum deliberat, quando consilium commorationis Hierosolymitanae non successerat, quam vitae posthac viam iniret, nihil mediocre moliens; dudumque certus id sequi, in quo rem Deo, Christoque Domino, quam gratissimam faceret, quia id fore persuasum habebat, si totum se ad iuuandas animas conferret, consilio plane admirabili, vt in ea procuratione instructior versari, maioreque cum fructu posset, homo trium, ac triginta


page 13, image: s013

annorum aetatis, statuit curam adijcere ad studia literarum. Eius rei causa repetiturus Hispaniam, panni frusto a veteri hospite in stomachi fomentum, et aliquot argenteis nummis [Note: 43 Pecuniam sibi donatam omnem pauperibus distribuit.] donatus, Ferrariam venit. Hic dum preces intemplo facit, petenti forte mendico stipem elargitur: Moxque alijs, qui conspicati, atque alijs deinceps, qui exciti priorum susurris accesserant; quoad suam illam pecuniolam ad obolum erogauit: cumque iam ingens circumstaret caterua, tum eorum, qui quicpiam acceperant, tum aliorum petentium, magna charitate, ac misericordia, parcite, inquit, reliquum nihil est; et cunctis obstupescentibus ad emendicandum sibi, quo praesentem sustentaret necessitatem, egreditur. [Note: 44 Pro exploratore captus vexatur.] Inde progressum Hispani, qui bellum in Cisalpina Gallia graue cum Gallis per id tempus gerebant, pro exploratore capiunt: pertentandoque fastidiosissime, etiam calceis excussis, et inspecto nudo corpore diu vexatum, tandem sine tunicula sua ducunt ad Praefectum, vt is exprimat vi, quae caelari putabant. Magnus hic Christi Domini amator iam pridem, vt supra significatum est, vitam cius pro norma proposuerat, formaque, ad quam fingeret, atque exigeret suam; atque adeo existimans in familiari sermone ingenua Christum, et Apostolos simplicitate vsos, hanc etiam vt imitaretur consueuerat modeste omnes promiscue numero multitudinis, absque ambitiosis Dominationis, et id genus praefationibus appellare. Subijt igitur dum ita captus ducitur, id tempus esse, quo aliquid de ea simplicitate remitteret, et Praefectum affari vrbanius expediret. Quam cogitationem vir, mentis suae custos accerrimus, dum, vti solebat semper, ad rationis iudicium vocat, diligenterque vnde oriretur, quo ferret, explorat, animaduertit sensum esse imbecillitatis humanae vexationem, ac tormenta reformidantis. Tum secum ipse, Ita ne sumus ad iniurias, ita ad imitationem Christi parari? Castigabo te ego peruerse terror. Et continuo tamquam per Hierosolymae vias Christum Dominum vinctum agi videret (quanquam nulla hic visio extraordinaria, sed solum vehemens cogitatio interuenit) laetissimus per Oppidum longissimo tractu vadit: coramque Praefecto ne pileolum quidem a vertice summouet, nec nisi per pauca verba insigni cum interuallo, ac tarditate respondet; vt Praefectus continuo mitti iusserit, mente captum pronuncians, forte grauius vexaturus, si vexationis fugitandae causa, de simplicitate ille sua decessisset. Dimissum, vnus militum misericordia [Note: 45] commotus excepit; cumque serum diei iam esset, aliquid quo ieiunium solueret, et vbi sub tecto noctem traduceret, dedit. Ita milites suos Imperator caelestis exercet, non deserit: aerumnaeque, quae segnes animos, vnde fugiuntur, opprimunt; magnos, ac fortes vnde accersuntur, fugiunt. At Ignatius, vt noua caelestis doctrinae praecepta experiendo perdisceret, vix ab Hispanis dimissus, comprehenditur a Gallis. Sed interrogantibus de patria, hoc tantum effatus, e Prouincia se Guipuzcoa esse, perbenigne a Duce, qui patriam habere se in proximo memorabat, est habitus. Nimirum, vt intelligeret, quam parum humanis fidendum, quam nunquam diffidendum Diuinis praesidijs sit, dum plus apud alienos, et hostes benignitatis, et fidei, quam apud amicos et populares [Note: 46 Barcinone grammaticae inter pueros studet.] inueniebat. Genuam tandem peregre, inde veteris amici opera conscensa naui, non minora per maris discrimina Barcinonem attigit, peregrinationem vnde inchoauerat, ibi concludens. Protinus hic nouum curriculum intrat longum, intempestiuum, quod sola id aetatis charitas vel auderet ingredi, vel speraret posse conficere. Sub ludi magistro repuerascere incipit; et prima rudimenta latini sermonis, et spinosas Grammaticorum. praeceptiunculas auide haurire, ac principio quidem, quanquam conatu magno, fructu tamen quam minimo. Simul ad ediscenda memoriter, quae necesse erat, initia curam applicuerat, affluebant caelestium rerum insignia lumina, motus sanctissimi, liquidissimae voluptates. His abrepta mens, et exhausta, nec vires, nec sparium literis reseruabat. Homo magni animi, enutritus in armis, ad vitae seueritatem tanto impetu conuersus, cumi hinc vsque adeo blandiretur pietas; inde res omnes humanae iuxta, vt videbatur, ac diuinae ab scientia deterrerent, quid ageret, nisi damnatis literatorum nugis, in aliquo specu, sua defleret peccata; sique salutem alienam adamaret, in eam curam exemplo vitae, et vt posset, ardenti magis, quam docto ser moner incumberet? Deus profecto hominem ducebat, Deus, qui, vt solebat postea Lainius dicere) in anima famuli sui Ignatij sibi complacuerat. Eius itaque haud dubie instinctu, ac ductu copiam illam caelestium sensuum atque iucunditatum diligenter pro suo more excutiens, deprehendit non ita abundare, vel cum preces faceret, vel sacrificio interesset, vel alijs opportunis temporibus, vtitum, cum


page 14, image: s014

[Note: 47 Ardor admirabilis, et constantia Ignatij in studio literarum.] ad Grammaricae studium sese conferret. Hoc diligenter obseruato, statuens abnormes illas delicias sub pietatis specie, laboris rectissima mente suscepti interpellatrices, nequaquam a probabili spiritu esse, rogato multum Deo, Praeceptorem Hieronymum Ardebalum nomine, pium virum, a quo gratuita opera edocebatur, in aedem Sanctae Mariae a Mari euocat: totum animi sui statum aperit, fideliterque quid hactenusin causa fue rit perexigui profectus, exponit. Tum flexis genibus spondet se, dum panis, et aqua, Barcinone ad vitam trahendam suppetat, totum biennium, operam ei nauaturum. Recipiat per Deum sponsionem, exigatque pensum; verbisque, ac verberibus ad officium adigat, non secus atque puerorum postremum. Qua sponsione magno animo facta (vt sunt seriae animi inductiones cum Diuina gratia mire potentes) Daemonium illud meridianum [Note: 48 Asperitas vitae.] prorsus abegit. Ceterum vti temperauit intempestiuas animi illecebras: ita quod de pristina afflictatione corporis, propter aerumnas peregrinationis, et inualetudinem mitigarat, validiore iam stomacho reuocauit. Quanquam calceos, ne sermonum causam daret, in praesens non posuit; sed ita perforauit eorum solum, vt toto paulatim collapso, superficies dumtaxat in hiberno rigore reliqua fieret, quae non tam pedes, quam [Note: 49 Conspicitur inter orandum sublimis in aere, in luce mirifica.] patientiam tegeret. In statis vero precibus et contemplationibus, tanta vi rapiebatur in caelum, vt saepe a Ioanne Paschaii, de quo supra memini, cuius in domus parte diuersabatur) inter noctis tenebras, aliquot cubitis sublimis in aere conspectus sit, totum Diuina luce collustrante cubiculum. Deriuabat simul in proximorum adiumenta partem laboris. Interque cetera quasdam e sanctimonialibus Coenobij Angelorum, extra vrbem tum siti, adhorrationibus perpulit, vt certorum hominum consuetudinem, propter quam varij sermones [Note: 50 Stundio iuuandi proximos saeuissime caeditur.] ferebantur, abrumperent. Multa eam ob rem fidelis cohortator indignissime pertulit ab Satanae administris: vnusque prae ceteris furens, audax in eum, ac valens mancipium immisit, a quo super nefarias contumelias, calcibus, pugnis, fuste, ita contusus est, vt pro mortuo derelictus, prostratus in via, et incidente noto, ac pio viro, in suum diuersorium deportatus, duos prope menses iacuerit in summis doloribus, semper Dominum, collaudans, nec facti autorem (quanquam aliunde innotuit) vnquam adductus, vt proderet. Plerosque Barcinonensium rei atrocitas, pro opinione sanctitatis Viri, vehementer commouit: sed praecipue magnum numerum pauperum, quibus cum solitus esset quaeritare inopiae leuamenta, videbatur patronus, ac Pater abreptus. Crebro itaque adibant domicilium decumbentis, deque salute interrogabant: ac pro ea Vota faciebant, non secus atque de sua soliciti.

[Note: 1525] Creuit autem Beato Viro, Christi degustato calice, et suppliciorum sitis, et animarum: [Note: 51 Spatium poenitentiae homini, qui se suspenderat a Deo impetrat.] creuit, et apud populum veneratio ex noua re. Nam cum aliquando ab eodem Angelorum Coenobio rediens, ex vicinorum trepido concursu, cognouisset hominem prae desperatione inserto in laqueum collo, ab cubicuii rigno se suspendisse, ingressus et ipse domum, iussa recid reste, cum omnium iudicio plane miser esset extinctus, coniecit se in preces Ignatius, cunctisque admirantibus, redijt homini vita, mansitque dum poenitentia se ad obitum compararet. Dum vero deuorandis pariter primis literarum molestijs insistit, et tradendispopulo Christianis rudimentis, et serendis depietate sermonibus, et ad vitam quoque perfectam, quosdam spiritualibus exercitationibus expolit; Nec solum id agit, vt singulos virtuti conciliet; sed vt in his studium idem propagandae pietatis ingeneret; fucre nonnulli, qui totos se in eam procurationem traderent; ipsum tanquam discipuli, [Note: 52 Primi socij Ignatij, qui non perseuerarunt.] ac socij sectantes, et adiuuantes, quem tamen postea profectum in Galliam cuncti paulatim, alij alio versi deseruere. Horum primus Callistus quidam nominatur, qui de Ignatij consilio Hierosolymitana peregrinatione suscepta, eiusdem benemerendi de animis, institutum tenere post reditum decreuit: sed progrediente die, nobilissimo negociationis genere, cum abiectissima mercatura; et animarum thesauris, cum sordidissimo pecuniarum quaestu commutatis, in Indiam, ad augendas opes enauigauit; ex qua tam locuples auro, quam inops apud Deum meritis redijt. Alter fuit quidam cognomento Artiaga, qui postea Indorum in Occidente factus Episcopus, dura per imprudentiam venenum haurit, extremum ibi dem infelici morte confecit. Tertius e Gotholaniae Proregis aula nomine Cazeres, qui Segouiam repetens Patriam, domesticis blanditijs, ac commodis delinitus, institutae sanctioris vitae cursum, vt parum pie, ita abiecte nimium, ignaueque deseruit. Accessit nouissimus omnium Ioannes


page 15, image: s015

quidam adolescens, natione Gallus, qui vt aetate iunior, ita sapientia, ac mente prouectior, ne post agnitam iustitiam, cum explorato salutis discrimine retrorsum conuerteretur, [Note: 1526] in Monachorum claustra se abdidit. Sociorum hisce primitijs auctus Ignatius, quamquam nec conuictu, nec foedere dum vllo iungerentur, confecto Barcinone biennio, de Ardebali, aliorumque sententia altioribus iam disciplinis idoneus, Complutum se anno feculi eius sexto, ac vigesimo transfert.

[Note: 53 Martinus Olauius primus Compluti dat stipem Ignatio.] Complutum ingresso, deque more mendicanti Martinus Olauius, qui (vt in loco exponetur) Doctor iam celebris, Societati nomen dedit, ea vero tempestate adolescens nauabat Dialecticae operam, primus dedisse stipem narratur. Non raro tamen fiebat, vt intet mendicandum pretiosiora, quam petebat, ac magis optata dona, reciperet, probra, et contumelias. Nam qui vel Euangelicae vim sapientiae, vel voluntariam huiusce [Note: Compluti B. Pater multa patitur.] mendici inopiam ignorabant, cum hominem intuebantur honesta specie, et corpore satis valido manum porrigentem ad stipem, sic incessebant procaciter, vt vnum eorum, de turba, qui per pudendam ignauiam rogitant, quod quaerere manu, et honesto labore possent. Quam indignitatem cum aliquando vidisset recentis tum Nosocomij Ludouici de Antezana Praefectus, miseratus Dei famulum, ad seque receptum domicilio, et necessario [Note: 54 Iacobus Eguia perfugium Ignatio, ad leuandas miserorum calamitates.] victu curauit. Is vero necessitate liber sibimet mendicandi, consuetudinem succurrendi alienae inopiae neutiquam intermisit. Erat Compluti Iacobus Eguia, qui item postea ad Societatem accessit, apud quem Sodales, qui iam se Ignatio aggregarant, dinersabantur. Idem cum praesens cuiuspiam calamitas vrgeret, certum erat Beato Patri perfugium. Et aliquando non suppetente pecunia, arcam aperuit, vt inde Ignatius e supellectili, quod videretur, assumeret: qui vt plurimum diligebat Iacobum, intelligebatque se non minus ipsi, quam pauperibus benigne facturum, si liberaliter sumeret; e stragulis, ornamentisque lectorum, et alijs huiusmodi vestibus luculentum fascem confectum, humeris tollit, eumque et candelabra quaedam baiuli instar, per Vrbis vias asportat. Inter haec multo impensius leuandis desudabat difficultatibus animarum. Magno ille quidem animo, sequutus consilia auide magis, quam prudenter festinantium amicorum, eodem tempore Dialecticae, Physicae, et Theologiae studijs occupabatur, magnos tamen toto Oppido motus, opera quam animis impendebat, vt erat inusitata res, et successus praeclarus, exciuit. Concurrebatur ad eius enarrationes Christianae doctrinae: conueniebatur ipse priuatim a multia, consilij causa, et institutionis: nec pauciexercitia spiritus vsurpabant, cum vitae, morumque commutatione insigni. Eadem sodales quoque eius, quamquam diuersorio discreti, tamen cultu corporis similes, agendi ratione concordes, pro suis quisque viribus munera pertractabant. Itaque sermo multus erat, et multiplex. Quo sacri Quaesitores exciti, Toleto Complutum aduolant, causaque Archiepiscopi Vicario Ioanni [Note: 55 Inquiritur in Ignatium, et Socios.] Figueroae commissa, quia nulla erat digna ipsorum mora, breui vnde venerant, reuertuntur. Accersit subinde Vicarius cum suis Ignatium. Inquisitum in eos diligenter demonstrat: nec vitium siue in moribus, siue in doctrina repertum. Proinde licere eis, vti instituerant, pergere. Verum quod Religiosi non essent, habitu eodem ne vterentur. Nulla fuit ad parendum cunctatio, tunicarum alijs aliter tinctis, cum subrufo colore, qui Hispanorum rusticanis est vsitatus, omnes ante constarent. Iussus post paulo vti calceis, Ignatius, qui nullis iam vtebatur, ne hac quidem in re moram fecit; metiri virtutem iam tum doctus ex obedientia, et habitu animi magis, quam corporis. Crescente motu in populo, ac fructu, Satanaque magis, ac magis sibi timente, nouae quaestiones habentur: sed tum quoque in commendationem cessere innocentiae, non (id, quod fraudulentus hostis agebat) in publice moram pietatis.

Interim nuncio accepto, Ignatius Callistum e Sodalibus vnum, Segouiae moribundum decumbere, pro charitate, quam habuit semper erga suos inenarrabilem, sed quae possit tamen aestimari ex ea, qua promiscue omnes complectebatur, nec dies, nec noctes quiescit, vt in tempore sodali succurrat. Et quidem protinus vbi peruenit, Callisto melius factum est. Quo citius ipse Complutum reuertit. Tum vero ingentem toto Oppido rerum perturbationem offendit, nobilium causa faeminarum Matris, et filiae vtriusque Viduae, quae pietatis ergo, peregrinationem in Boeticam, mendicantium pene ritu susceperant ad Oppidum Giennium, vbi sacrum Domini sudarium; magna religione seruatur. Haec improuisa, et inconsulta profectio, cum filiam praesertim neque per aetatem, neque


page 16, image: s016

per speciem vagari deceret, et constaret Ignatij solitas, institutionem sequi: et humana, iudicia facillime se ad deteriorem partem acclinent, omnium fere animos contra innocentem [Note: 56 Includitur in custodiam.] Magistrum accendit. Denique in custodiam ducitur, multosque habetur dies, cause prorsus ignarus; nec ipse eam requirebat, nec patrocinium, quod vitro obtulere Viri graues, accepit; satis fore Christum sibi patronum dicens, atque ipsum propter quem esset in eum locum inclusus, si e gloria sua duceret, facile vt emitteretur, facturum. Sed simul detentis, et multis praeterea accedentibus Ciuium liberorum Christians capita legis sedulo explicabat, et quosdam etiam exercebat meditationibus suis. Non enim alligatur Verbum Dei, nec vsquam languescit charitatis industria: solemneque est Sanctorum vinculis animas liberale multorum. Adfuit mox Segouia valetudine recuperata Callistus, ac feruore [Note: 57] incitante, in eandem se cum suo Institutore custodiam sponte coniecit. Sed eum paulo post, ne valetudo etiam num tenera laederetur, educendum curauit Ignatius: quia charitas, quae patiens est, eadem est benigna. Duodeuiginti ferme diebus exactis, accedit in Carcerem Figueroa Vicarius; postque alia quaerit, autor ne praedictis feminis peregrinandi fuerit: qui cum sancte pernegasset. Atqui scito, inquit Vicarius, ea te causa teneri. Tum Ignatius, Quando ita res habet, inquit, et illud scias velim, cum hae se dicerent incitari animo ad vitam per Nosocomia in pauperum obsequijs traducendam, me plurimum dissuasisse, quod minime probabam (quamuis pietas in ipsis appareret) in ea aetate, ac forma causam offensionis cuipiam dari. Verum si pauperum, et aegrotorum teneret charitas, [Note: 58 Declaratur innocens, et e custodia emittitur.] dixi non deesse Compluti materiam: posse etiam, cum ad aegrotos defertur, sanctissimum sacramentum pie deducere. Laetatus est, vt videbatur; hac oratione Figueroa; tamen non ante alterum, et quadragesimum diem, cum ex reuersis peregre mulieribus veritas comprobata est, Ignatium e custodia misit. Tum pronunciata sententia est, capita tria complectens. Primo declarabatur Ignatius omnino innocens. Altero de dogmatibus sidei quatuor annorum spatio dura Theologica interius nosset, disputare prohibebatur. Postremo ceterorum more scholasticorum indui ipse, et Socij iubebantur. Ad id postremum cum respondisset Ignatius, vti facile nuper obtemperatum erat, vbi color dumtaxat fuerat mutandus, ita neque in praesentia vllam fore tergiuersationem, si modo facultas, praeberetur, pio Sacerdoti Ioanni Lucenae nomine, qui similibus operibus delectabatur, negocium dedit Vicarius stipem in eam rem corrogandi. Quod is dum comite Ignatio praestat, res memorabilis proditur cecidisse. Homo nobilis vtroque conspecto, et cognito ex Lucena, quem in vsum eleemosyna cogeretur; reprehendens eum, quod id hominum [Note: 59 Obtrectator Ignatij in malum, quod sibi imprecatus erat, mire incidit.] genus foueret: graui cum stomacho elata voce, et multis audientibus, Male ego incendio peream, inquit, nisi iste, (Ignatium demonstrabat) meretur incendium. Dictum, factum. Nuncius eodem die perfertur, natum Carolo Quinto Caesari filium (is fuit Philippus postea Uex Hispaniarum, appellatione ea Secundus.) Cuius natalem dum tota Hispania, pro seque priuatim, ac publice Complutenses de more festis ignibus gratulantur; ille; quem dixi, nobilis, aedium suarum Turri conscensa, ibique illapsa forte scintilla in pyreum puluerem, quem ad illam celebritatem multum subuexerat, miserrimo incendio conflagrauit, conditionem fideliter implens, quam sibi tulerat, si mentiretur: eodemque se, et mentitum igne demonstrans, et temerarij mendacij poenas exoluens. Illachymauit ad funestum casum Ignatius. Et certe, inquit, me enimuero perinuito, hunc sibi exitum ipse optauit, ac cecinit. Ceterum altero illo praecepto, ne de fidei dogmatibus verba faceret, quamquam a quaestionibus sua sponte abstinebat, tamen in angustum se videns redactum, et innumeris propositum calumnijs, et prope omnino ab proximis iuuandis exclusum migrare Salmanticam statuit, si Toletanus Archiepiscopus Alfonsus Fonseca, cuius [Note: 60 Salmanticae quoque B. Pater vexatur.] volebat stare sententiae, id consilium comprobaret. Archiepiscopus multum gauisus Ignatij conspectu, non modo Salmaticensem profectionem probauit; sed etiam benigna cuncta pollicitus pecuniam in viaticum dedit. Verum nec Salmanticae quies. Habent hoc rara bona, et communem supergressa modum, vt non facile primum apparentia fidem inueniant, siue quod ex se se plerique alios metiuntur: siue quod ipsae res, vti communem modum, ita etiam aestimationem superant; siue etiam quod extra ordinem ire, magnis est virtutibus commune cum vitijs, praealtisque verticibus sunt praecipitia proxima: ac nimium saepe euenit, vt veneranda primo miracula, demum euaderent in luctuosa prodigia.



page 17, image: s017

Tum certe erant tempora maxime periculosa, quaeque ad custodiam intentissimam excitarent, cum Lutherus, et aliae Furiae, diuinas, humanasque res in Germania permiscerent, Igitur vix inchoauerat Ignatius Salmanticae, consueta sibi pietatis officia, cum Subprioris (vt ipsi vocant) Dominicanorum, pro eo studio, quo Sanctus hic Ordo in Religionis integritate tuenda eminet, delatione magis pia, quam necessaria, datur in carcerem cum [Note: 61 Datur in custodiam cum suis.] Callisto. Teter erat locus: addita est catena biceps, altero alterius pedi capite innexo Itaque aerumnis excitantibus, primam noctem in perpetuis Dei laudibus totam traduxere peruigilem. Captis dein reliquis Socijs, dum libellus exercitiorum a Doctis viris excutitur, Ignatius subtilissimis de religione quaestionibus, quibusdam etiam de Pontificio iure, praefatus se doctum non esse, et vbique paratum Sanctae Ecclesiae sequi responsa, tam apte, vere, proprieque respondit: iussusque demum eo modo, quo ad populum solebat, primum Decalogi explicare praeceptum, tanta sapientia, et grauitate disseruit; vt licentiatus Frias Vicarius, alijque, qui aderant in conillio non modo nihil haberent, quod reprehenderent; sed vehementer cuncta suspicerent. Auxit commendationem Virtutis Magistri, virtus discipulorum. Nam cum fracto carcere quicunque tenebantur ceteri fugissent, Ignatij socij, qui, in communem illum coniecti carcerem nullo compede vinciebantur, soli substitere; quippe quos, non parietumg septa, sed amoris Diuini vincula, [Note: 62 Laudatus e custodia cum suis liberatur.] coercebant. Ignatius vero prorsus triumphabat in catena, adeo vt miserantibus eius aerumnas amicis, ingenue diceret, non tot esse in Hispania, aut in terrarum orbe custodias, catenasque, vt non multo ipse plures in Christi gratiam concupisceret. Honestissima denique de eius, et sociorum doctrina, vitaque laudabili lata sententia, altero, et vigesimo die dimittuntur. Sed Deus, qui delectum ad magna Virum, ad propositi sui finem per gradus sensim, et vias admirabiles, quasi manu ducebat, tacito instinctu impulit, [Note: 63 Causae adeundi Parisios,] vt omnino ex Hispania excedendum, et Parisios abeundum putaret. Causae profectionis offerebantur potissimae duae, altera quod intelligens maiore otio sibi aliquandiu in Sapientiae studijs irnmorandum, facilius ab agendo cum populo sibi erat temperaturus. in Gallia, vbi ipsa sermonis popularis cohiberetur inscitia: altera, vt interim in illo Christiani orbis totius celeberrimo literarum Emporio, et flore copiosissimo iuuentutis, ad consilij sui societatem, aliquot eximios aggregaret. Ad hanc sententiam, vbi longa consultatione, ac precibus animum appulit, quamuis difficultates maximae obijcerentur, siue ex aduersa itineri tempestate, siue ex bellis Hispanos inter, et Gallos ardentibus, tamen suam admirabilem constantiam addidit.

Socijs igitur relictis Salmanticae, quos ad se postea, si status rerum pateretur, accerseret, anno seculi eius octauo, et vigesimo, Lutetiam Februario mense peruenit. Hic animaduertens [Note: 64 Ex ordine literarum studia repetit.] adhuc in studijs se non recta via deductum, sed praepropere ad altiora subuectum, perque compendia magis vagatum, quam progressum; et multa dum simul complectitur, tetigisse plura, quam tenuisse; cum is esset, qui rerum vellet absolutionem, et corpus, non initia, et vmbras; statuit de integro tum, cum proxime videbatur ad laboris metas accessisse, ad carceres sese referre. Igitur, vt latinam linguam perpoliret, inter pueros in Montis Acuti Collegio sedebat auditor, nec initio magno incommodo, cum contubernio vteretur aliquot Hispanorum: sed mox, cum ex piorum libera litate missam [Note: 65 Conflictatur inopia,] sibi Barcinone pecuniam contubernalium vnus apud quem deposuerat, suos in vsus vertisset, nec soluendo esset; coactus in sancti Iacobi Xenodochium migrare, tum propter viae longinquitatem, tum quia hospitium nec ad exitum ante solis ortum, nec post occasum patebat ad reditum, et victus erat ostiatim quotidie quaeritandus, magnos labores exhausit. Doctorum alicui cogitabat se famulum tradere, vt interim, quod videbat multis iuiuenum belle succedere, quicquid superesset ab famulatu otij, in literas conferens, temporisque angustias curae intentione compensans; demum quantum sat esset, proficeret. Id vitae genus eo maxime arridebat, quod proponebat Doctorem sibi loco Christi futurum, contuburnales, reliquosque domesticos Apostolorum; eosque non aliter contemplaturum, et auditurum, quam si vel Christus, vel Apostoli in conspectu essent, vel quidpiam imperarent. Eiusmodi tamen conditionem, per homines in tali vsu cognitos, diligenter quaesitam inuenire non potuit. Sed consilium religiosi viri cecidit e sententia, qui cum suasisset, vt in Belgium excurrens ad Mercatorum Hispaniensium liberalitatem, modica temporis iactura ocium totius anni redimeret, id exequutus tribus deinceps annis, semel


page 18, image: s018

etiam progressus in Angliam, non suae paupertatis modo incommoda leuius tolerauit; sed multorum etiam subleuauit inopiam: annisque posterioribus ipsimet conciliati sanctitate [Note: 66 Praedicit Mercatori Collegium Societaris ab eo sundandum.] viri Mercatores, vltro annuam benedictionem mittebant. In his excursibus Antuerpiam cum aliquando venisset, in Mercatorum corona, fertur praecipue in iuuenem e Methymna campi, Petrum Quadratum nomine, obtutum fixisse; et seuocatum monuisse, grates, vt ageret Deo, a quo lectus esset, qui olim in sua Patria Societatis IESV Collegium conderet. Quam praedictionem multis post annis comprobauit euentus. Ex ea vero manifestum fit, iam tum fuisse certum Ignatio, et scilicet reuelatum Diuinitus, fore, vt religiosum coetum ipse fundaret. Et sane tot annorum, tamque graues studiorum labores non videntur ei aetati, et rerum gustui Diuinarum, futuri fuisse tolerabiles, nili Diuinus quispiam monitus, qui de exitu dubitarenon sineret, praeiuisset; quem tamen ille, donorum huiusmodi sagacissimus occultator, planius explicare noluerit.

Subsidij Belgici ope, ab Sancti Iacobi Xenodochio in opportunius domicilium transgressus, latinitati impensius excolendae, ac simul prouehendis ad perfectionem ex Academicis, quos nancisceretur idoneos per pia colloquia, et exercitationes spiritus institit. [Note: 67 Alteri socij Ignatij, qui item cum eo non perseuerarunt.] Tres praecipue insignem fecere vitae commutationem Baccalaurcus Castrius, Peralta, et iuuenis quidam, Amator nomine. Duo priores Viri erant maxime clari, magnique nominis. Amator in Collegio Sanctae Barbarae versabatur sub Iacobi Goueae Lusitani disciplina, eique percarus. Hi cum pauperibus quicquid habebant supellectilis, etiam libros dedissent, et in obsoleto cultu ad elationem animi conterendam, et humana omnia premenda, quotidianum pastum inter notos emendicare coepissent: ac demum in Sancti Iacobi Xenodochium, vbi manserat prius Ignatius, se recepissent, magnus in Academia extitit motus. Furebant vulgo omnes in Ignatium. Ab eo Gouca querebatur ad insaniam Amatorem compulsum: ab eo ceteri, praesertim Hispani, par nobile ingeniorum de cursu rerum magnarum deiectum, et in animi vilitatem, segnitiemque praecipitatum. Itaque vbi blanda non succedunt consilia, pene armata manu ad Xenodochium vaditur, et inde vi, tres Tyrones abstrahuntur: qui tempori cedentes, quam diu studijs finem imponerent, perfectionis Euangelicae propositum distulere. Is fuit velut alter partus sociorum Ignatij praematurus, nec vitalis. Nam tametsi vitam cuncti laudabiliter, [Note: 68 Charitas Ignatij mira in proximos.] pieque peregerunt: nemo tamen in eius disciplina, ac societate permansit. Dum strepitus ex horum conuersione Lutetiae gliscit; vetus ille contubernalis Ignatij, fraudatorque pecuniae, iter in Hispaniam moliens Rhotomagi morbo, inopiaque oppressus, tantum sibi de Viri cognita charitate promisit, vt ad quem potius confugeret, suam nuncians calamitatem, et opem postulans, nullum inuenerit. Nec scripsit is fidentius, quam fecit ille benignius. Continuo hominem consolaturus, et ad amorem si posset, vitae optimae pellecturus, statuit ad eum pergere, et quidem ad auxilium ei Diuinum impetrandum, totum iter duodetriginta leucarum, quibus Rhotomagum Lutetia distat, sine vllo cibo, ac potione, plane ieiunus, pedibusque nudis confiecre. Quod vbi consilium stetit, cum anxia primum cogitatione, ne id temerarium esset, dein cum graui membrorum torpore; ac stupore luctatus, fusis ad Deum precibus, et constantia, ita ex vtroque victor euasit, vt post tertiam itineris leucam in planitiem superato iugo, progressus, repente illapsa Diuinitus vi, corde, et gressibus dilatatis prae charitatis ardore, Diuinaeque affluentia dulcedinis, nec tenere clamores, quibus Deum alloquebatur, posset; nec ingredi, sed rapi, et volare videretur. His quasi caelestibus cisijs vectus, Rhotomagum, vti statuo rat, ieiunus, ac vegetus; tertio die peruenit. Nec solarium modo attulit amico, sed admirationem quoque charitatis; et valetudinem breui sua sedulitate restituit: postremo etiam traijciendi in Hispaniam facultatem quaesiuit. Hac ingens illud pectus patientia, cura, constantia in animis ad perfectae virtutis laudem promouendis enitens, multo minus curis, aerumnisque parcebat, vbi prohibenda esset sempiternae Maiestatis iniuria. [Note: 69] Itaque cum alium Parisijs amicum ab turpi muliercuiae consuetudine, multis tentatis vijs, nequisset abstrahere, ingenioso pariter, fortique consilio, non dubitauit, aduersus ignea Inimici tela pro pudicitia aliena aggredi rem, cui parem Sanctissimos viros ausos miramur pro sua. In stagnum praegelidum, tempestate perfrigida, collo tenus sese immersit, propter quod iter erat impudico ad flagitium properanti, cumque is prope fuit, repente seuera, ac lamentabili voce erumpens, deterrensque, seque dum in suo ille coeno


page 19, image: s019

volutaretur, futurum eo loco denuncians, iustam, vt a misero Numinis iram auerteret; ea specie improuisa, et charitatis admirabilitate perculit, commouit, ab tenaci illo veneno prorsus auulsit. Quod, vt hoc loco narrarem, quia certum tempus non constat, admonuit [Note: 70 Parisijs quoque accusatur, et laudatur.] me Rhotomagensis charitas profectionis. Ex ea, vbi primum Parisios redijt, quia excitati ante sermones increuerant, adeo, vt sacer Quaesitor e Dominicana Familia Vir pius, ac doctus Matthaeus Ori, nonnullorum vocibus, et in primis Petri Ortizij Doctoris clarissimi autoritate compulsus, citaret. absentem; ad hunc vltro cucurrit Ignatius, paratus recta in custodiam pergere, nec supplicium recusaturus, si quid in se alienum a religione, castisque moribus deprehensum esset; solum rogans breue iudicium, quod Philosophiae curriculum ad Kalendas Octobris, si permitteretur, ingredi destinasset. Quaesitor cum delatum ad se nescio quid, sed plane inane diceret, et acciturum si oporteret, magnopere admiratus illam iudicij vltro subeundi fiduciam, beneuole, comiterque dimisit. Ad destinatum diem in Collegio Sanctae Barbarae Philosophiam exorsus, intempestiuas rerum piarum imagines inter audiendum, vti olim Barcinone, obturbantes, ea ratione, quam tum efficacem senserat, totum se Praeceptori tradendo, ac spondendo numquam ab eius scholis ipso triennio abfuturum, in ordinem, normamque rationabilis obsequij redegit: collocutiones quoque pias, quibus dulcissime cum Petro Fabro condiscipulo longa spatia trahebat, in certum tempus concordi pactione temperauit. Denique in conseruandis modo sodalibus quaesitis, non aggregandis nouis, statuit sibi inter Philosophicas curas elaborandum; quod dum facit, mirabantur amici, prioribus sedatis procellis, negotium ei neminem iam facessere. Quibus ille, nil mirum aiebat, cum et ipse quiesceret: protinus autem vt ad Diuina tractanda se ipse retulisset, coorituras et turbas. Nec tamen illa pax tanta fuit, quin Virgarum periculum graue subiret. Solenne est in Academia Parisiensi supplicium, quod de loci nomine, Aulam vulgus appellat, probrosum ad dedecus, et peracerbum ad sensum: quod et in aula frequentissima comprehensus subito reus, cunctis inspectantibus nudetur ad flagra; seditioforum potissimum, [Note: 71 Parato Virgarum supplicio prope diuinitus liberatur.] et improborum Academicorum dedecus: et a primario Collegij, cunctisque Magistris, certo a singulis plagarum numero imposito, verberetur. Hoc innocenti supplicium, Ioannes Penna Magister non dum plane hominis perspecta virtute parauerat, eo dumtaxat nomine, quod auditores per pietatis speciem (vt ipse interpretabatur) ab sese abduceret, et sursum deorsum misecret omnia. Ignatij quippe condiscipuli, quamuis ipse (vt dixi) ab inflammandis ad Euangelicae perfectionis laudem abstineret; tamen cum ex eius vsu, exemploque coepissent suauitatem Domini degustare, festo quoque die pro ludorum oblectamentis, et gregalium liberiore conuictu, sacras aedes, et Oratoria religiose terebant, animosque tum suauissimo mysteriorum vsu, tum orandi iucunditate pascet bant. Iamque Collegij primarius Iacobus Gouea vir ille quidem prudens, ac ceteroqui bonus, sed in hac re nimis omnino credulus, Amatoris forsitan Familiaris sui recordatione commotus, quem ab Ignatio sibi raptum indoluisse, narrauimus, sententiam tulerat iniquissimam. Sed quoniam non tam Ignatij, quam Dei cauda petebatur, tota lila iniquissimi iudicij calumnia momento concidit, et supplicij turpitudo, quam ad obscurandum Ignatij nomen, et eius eleuandam autoritatem inuidus hostis excogitarat, in illustriorem eius laudem, decusque conuersa est. Cum enim ad inferenda plagarum probra Magistri vniuersi peracerbis instructi virgis conuenissent, Ignatius Goueam adijt, eumque magno animo, ac forti perdocuit, quantis in delicijs ipse quidem haberet vltima quaeque pro Christo perpeti, et cunctis esse ludibrio: ceterum eorum se iacturam, quos iam ad frugem reduxisset, ex eo dedecore pertimescere. Qua oratione et scilicet impulsu caelesti, Gouea repente mutatus, prehensa peramice dextera, hominem deducit in Aulam, et qui plectendi initium facere debuit, praeter omnium expectationem palam de eius laudibus dicere instituit, virique sanctitate, constantia, et charitate in proximos collaudata, peccati se insimulat, et suae sententiae, iniquitate damnata, Ignatij pedibus se aduoluit, veniam cum lacrymis petiturus. Quo ex facto plura ad Ignatium, eiusque [Note: 72 Autoritas Ignatij inter Doctores Parisienses.] Familiam commoda redierunt. Primum, omnis illius erga se Academiae, praesertim Goueae, et Pennae praecipuus semper amor, et reuerentia. Deinde amicorum copia, grauium praesertim Virorum, atque Doctorum, apud quos cum in rebus, tum in alienis, et autoritate valebat, et gratia: ex quibus tres fuere praecipui, et inter Doctores facile


page 20, image: s020

principes, Martialis, Vaglius, et Moschosus: quorum primus cum in Diuinus Ignatij commentationibus supera se luce perfundi, et simul quam se scite caelestibus de rebus pius Vir edoceret, attenderet, in eam mentem venit, vt vellet eum publice Theologiae creari Doctorem, ne dum quidem laurea Philosophiae donatum: aequum videri negans, vt qui talia et tanta ab eo quotidie disceret, vulgo Doctor haberetur; ille vero, qui doceret, non eisdem decoraretur insignibus: quod tamen ille decus, cuius nec in se meritum agnoscebat, nec speciem plerisque admirabilem admirabatur, constantissime recusauit. Hinc etiam propter initam cum Gouea amicitiam primi in Lusitaniae Regnum, atque in extremas Indias aditus Ignatij socijs patefacti sunt; quam salutariter, et opportune, testata, est tot populorum, atque nationum vix ante cognitarum ad Christi sacra conuersio. Denique Societas ipsa, si verum quaerimus, ad sua statuenda primordia, plurimum ex eo tempore nacta est adiumenti. Quid enim mirum, si iam Ignatij fama longe, lateque manante, postea Faber, et Xauerius, et alij deinceps Socij, in eius se perpetuam disciplinam, curamque tradiderint? Namque vbi curriculum Philosophiae permensus, ne Magistri [Note: 73 Aggregat sibi socios, ex quibus nata Societas.] quidem repudiatis insiguibus, quo plus ad animarum causas autoritatis afferret, ad Theologiam se transtulit, in primum illud consilium aggregandorum sibi aliquot sociorum internus, tertium quasi partum, vti faecundiorem, ita longe prioribus feliciorem edidit; vnde omnis est proseminata Societas. Multos ille quidem eo tempore, vel ex haeresum scopulis, vel vitiorum probris eripuit, multos ab humanis ad Diuina traduxit: quorum plerique, non vulgari aliqua probitatis laude contenti, perpetuis se indusere Coenobijs, reliquo vitae spatio cum virtutis admiratione exacto: vt etiam num Carthusiensium, et Praedicatorum, et Minorum Fratrum Ordines, testes sunt. Verum ex tanta discipulorum, Sociorumque Ignatij varietate, nouem ei dumtaxat veros, germanosque eius alumnos disciplinae, iam inde ab aeternitate parauerat Deus: quorum haec nomina fuerunt, [Note: 74 Nouem primi Ignatij socij.] et patria, Petrus-Faber Allobrox, Franciscus Xauerius Nauarrus, Iacobus Lainius Seguntinus, Alfonsus Salmeron Toletanus, Nicolaus Bobadilla Palentinus, Simon Rodericius Lusitanus, Claudius Iaius Gebennensis, Ioannes Codurius Allobrox, Paschasius Broetus Picardus; Quamquam non omnes simul adiuncti. Ceterum omnes fere, vt locis, atque nationibus, ita et naturis erant, ac linguis, consilijsque dissimiles. Nulla inter eos coniunctio sanguinis, nulla nisi inter paucos familiaritatis, amicitiaeve necessitudo, ac ne alibi quidem nisi Parisijs, sese antea de facie norant: quo nec eodem omnes tempore se contulerant, nec idem omnibus studiorum scopus, ac propositum fuit, tametsi idem erat cursus, atque contentio. Verum pro sua quisque sententia, ac voluntate suas sibi vitae rationes animo describebat, ac designabat, spectans alia omnia praeter id, quod ex eorum studijs, et vitae cursibus, immutabili sui definitione decreti, Diuina constituerat Sapientia: liquido, vt appareat, cum alia nulla conglutinatio necessitudinis fuerit, tantam subito inter eos societatem, et coniunctionem, sine superiore aliqua vi, nutuque caelesti, non potuisse conflari. praesertim quod et Ignatius, homo erat ijs adhuc ignotus; idemque sua voluntate propter Christum factus egenus, nihil amplitudinis in hac vita, nihil splendoris affectans: Sociorumque non modo vitae genere, verum etiam natura ipsa dissimilis. Declarabat quippe tum omnibus aeterna illa Maiestas celsissimae suae fuisse dexterae, non imbecillitatis humanae, tanti operis molitionem. Cuius, ne quam sibi partem humana arrogaret industria, Diuina prorsus comparatum est voluntate, vt Religionis condendae consilium, sicut in aetemae mentis delitescebat arcanis, ita nemini ex Socijs praetet Ignatium, cui, vt supra demonstraui, reuelatum Diuinitus non obscuris constat indicijs, veniret in mentem. Quamquam silentio dissimulandum non est, quibus tandem artibus, atque vijs, ex his humanis vsitatisque rationibus ad eos conglutinandos inter se decem, ea dem Diuina Sapientia sit vsa: quo magis et primorum Patrum, quibus haec Fabrica, quasi quibusdam fundamentis nititur, notitia maior; et egregia posteris, cum mutuae inter se [Note: 75 Virtutes quibus praecipue Ignatius homines sibi conciliabat.] concordiae, tum alienae tuendae salutis disciplina tradatur. Nam reliquas inter Ignatij laudes, atque virtutes, quibus velut hamo capiebat homines, tres fuere praecipuae. Prima quidem insignis quaedam rerum humanarum, et eorum, quae vulgus hominum admiratur et suspicit, despicientia: cuius vsu; exercitationeque nihil tam ardenter optabat, nec tam studebat ex animo, quam vt Dei charitate infimo sese cuique submitteret. Altera, pia quaedam in omnes homines, vel tenuissimos, cum liberalitate coniuncta valuntas, qua


page 21, image: s021

nec sumptui, vbi opus erat, nec labori parcebat. Tertia, singularis patientiae laus, incredibili quadam ingenij lenitate permixta, qua non modo alienis imbecillitatibus condolebat, verum etiam iniuria, et offensiones aequorum pariter, et iniquorum, aut prudenter, sciteque dissimulabat, aut comiter facileque donabat; semper bonum pro malo reddens, et ad eos sese maxime applicans, a quibus esset teterrime violatus. Ita tamen, vt aequi simul, et iniqui sentirent, non ex ignauo, inertique animo, sed ex nobili, ac generoso pectore tantae lenitatis exempla prodire. His Ignatius instructus praesidijs, hac tantarum commendatione virtutum, cum saepe alibi alios, tum ad extremum Parisijs eos, quos sibi Deus huius fundandae familiae reseruauerat adiutores, conciliandos curauit. Itaque simul ac in Collegio Montis Acuti, humanitatis se literis expoliuit, vti narratum est, in eaque Academia prima aduersariorum tempestate iactatus, illustria edidit suae documenta virtutis, coeptus est a viris primarijs in pretio haberi, et obseruari in dies magis a bonis. Quae res illi ad Philosophiae studia gradienti, non minus honestos, quam faciles aditus in Collegium Sanctae Barbarae patefecit: vbi tandem ex animi sententia cum praecipuis, et ingenio praestantibus Academicis agere licuit, ex ipsoque flore seligere, quos ad suae vitae rationes sensisset idoneos. Hic ille totum se ad cuiusque nutum, ac voluntatem, quoad licebat, accommodabat, vt cum in animos hominum, sensusque intimos irrepsisset, tum eos nullo negotio penitus pietati, Deoque subijceret. Hic vigil obseruabat dignos, quibus salutares plagas tenderet, et dulces pararet insidias, admonitusque superiorum iactura sodalium, statuit in adlegendis nouis ad eorum pernoscendas naturas, et cautiora afferre consilia, et maturitatem temporis expectare. Hos omni officiorum genere sibi maxime obstringebat, obstrictosque pedetentim ad pietatem inflammabat, et excolebat, dum ad omne Christiani officij decus charitatisque proueheret; satis certus eos, cum ad hunc gradatim apicem aspirassent, illuc etiam sua sponte cursuros, vt in eligendo vitae genere id potissimum sequerentur, quod e re diuina maxime, gloriaque videretur. Sed illud cecidet prope Diuinitus, vt admissus in id, quod dixi, Collegium, tales contubernales inuenerit, quales fortasse iampridem, si rerum spectetur euentus, nec multo [Note: 76 Petrus Faber primus Ignatij socius, eiusque prima aetas.] antecedens, nec longe insequens tulit aetas. Fabrum, in quam, et Xauerium: qui vt natura probi, candidique, ita se comes facilesque in eo contubernali recipiendo, cuius non modicam antea opinionem imbiberant, praebuerunt. Erat Faber ex Oppido Allobrogum Villareto Gebennensis Dioecesis, Parentibus ortus pietate magis, quam generis claritate nobilibus: et ab ijs sic educatus, vt iam inde a puero conscientiae sentire clamores, et quasi morsus inciperet: quodque Diuinae in eum indulgentiae peculiare indicium est, septimo circiter aetatis anno, quosdam etiam pietatis igniculos, et peculiares, vt ipse de se scripsit, instinctus ad deuotionis affectum. Quo ex tempore videtur omnem eius voluisse animam possidere, et quasi quodam sibi Diuino coniugio caelestis sponsus adiungere. Ad educationem porro domesticam accedebat optimi institutio Magistri Petri Veliardi, vita, moribusque tam Sanctis; vt eum postquam decesserat, Faber non dubitarit tamquam vnum aliquem de caelestibus inuocare. Is non tam sui alendi gratia, paupertate cogente, quam vt alimenta pietatis suis auditoribus suppeditaret, ludi magister fuit. Omnes quippe Poetas, Scriptoresque profanos, Euangelicos, vt Faber loquitur, faciebat omnia ad exaedificandam in timore Domini iuuentutem accommodabat: et vnde Magistrorum plerique perniciem, periculumque suis discipulis struunt, inde ille salutem, et morum disciplinam comparabat. Vir plane dignus, quem ceteri maximeque aetatis imbecillae Doctores, ad imitandum sibi proponant. Itaque adolescebat in animis teneris, eo docente cum aetatibus flos pietatis, et Fabri semina sic excreuerant, vt duo decimo aetatis anno, solito vehementius accensus, in agrum solus, Deo inspirante prodierit; et libero, patentique caelo, vniuersorum Domino, sese totum vouenda, et consecranda [Note: 77 Duodennis vouet perpetuam castitatem.] castitate dicarit. Cuius voti soluendi vim, facultatemque suppeditatam a Deo, adiuuabat etiam et augebat ingens, et pene immoderatus ardor ad studia, quem multis affirmat fraenum delictis fuisse. Et vero ea fuit veluti esca, qua pellectum Diuina sapientia, cum ipsummet ad culmen celsissimae sanctitatis, tum per ipsum animas quamplurimas ad aeternae felicitatis portum deduxit. Pastoritia enim ab arte nobilitate animi, et ingenuo [Note: 78 A pastoritia arte ad literarum studia transit.] quodam pudore, ac verius occulta Diuinae prouidentiae vi refugiens, ad literarum nobiliora studia inuito etiam parente, trangressus, vbi maturum fuit grauiores aggredi


page 22, image: s022

[Note: Profectus eiusdem in studijs.] disciplinas, Parisios migrauit, e patria. Hic vero tanta vsus est, ac tam celeri progressione discendi; vt Magistro prope esset, condiscipulisque miraculo: Nec in abstrusioribus Aristotelis locis, e Graeco praesertim sermone enucleandis, siue peritiorem, siue acutiorem interpretem, ipse Magister Penna reperiret. Sensit id mature contubernalis Ignatius, in eoque morum maiore, quam in Xauerio facilitate perspecta, hoc se facilius cum illo [Note: 79 Conciliatur Ignatio maxime leuandae inopiae subsidijs.] coniunxit. Cumque ambo in eadem domo varijs discreti cubiculis noctu cubarent, coepit Ignatius officiorum frequentia, sibi hominem obligare. Faber autem grati animi causa, sicut ex Ignatij societate, non commodi parum ad suam leuandam inopiam, ita ipse vicissim iam Philosophus, Ignatio discendi cupido, suam in reddendis, conferendisque quotidianis scholis nauabat operam. Quare paulatim, vsu ipso crescente, qui pectus hominis in dies aperit, et intimos cuiusque prodit affectus, adeo etiam crescere animorum coepit ipsa coniunctio, mutuaque inter sese fiducia; vt admirabili concordiae bono, et tranquillissimae vitae fructu, perbeatus sibi videretur vterque, dum alter in altero se vicissim ipsum quodammodo contemplatur. Verum Deus, qui maiora quaedam spectabat in Fabro, auxit illi, et opinionem de Ignatij virtute, et in eumdem beneuolentiam. Cuius candorem, integritatem, alienae salutis amorem, tenoremque vitae omnis admirans, studio sanctae aemulationis accensus, induxit in animum, eo laudabilius instituere vitae cursum, quo acriora sub aspectum versabantur exempla, simulque Ignatij ope solicitudinum aculeos, scrupulosque, qui dies, ac noctes animum exedebant, euellere. Factis igitur vitiosae verecundiae repagulis, non dubitauit ex humanae Sapientiae Magistro, fieri Ignatio [Note: 80 Prudentia Ignatij in regenda Fabri anima.] in Diuina discipulus. Nihil tum Ignatij ex voluntate magis. Nec abnuit pius Pater Magisterij Prouinciam, quem talis discipuli incitabat alacritas: verumtamen dissimulatis suis de Fabro consilijs, docuit illum, primum corsuum ponere super vias suas, et quotidiana sui pectoris discussione, in sua dicta, facta, et cogitata diligenter inquirere. deinde semel vniuersae quam accuratissime, deinceps autem octauo quoque die, quotidianae vitae confiteri peccata, et Christi corporis renouare mysterium. Sic edoctum, in hisque perdiu exercitum, docuit aduersus eas animi prauitates, procliuitatesque vitiorum excubare potissimum, quae maxime viderentur infestae, inito certamine, non cum vniuersis, aut multis, sed cum singulis, aut paucis, et cum ea praecipue (id quod etiam in collationibus Patrum admonet Abbas Serapion) quae principatum sibi in eius animo vendicaret; eademque vigilantia praecepit, vt totus esset in alicuius propriae ac singularis persecutione virtutis, cuius vsu, exercitationeque frequenti, eius sibi tandem habitum compararet. Hoc ille posito fundamento, turrim Euangelicae perfectionis, in eam videlicet altitudinem, quam tantopere suspicimus, excitauit. Quippe vix paululum commonstrata processerat via, cum vergere toto coepit animi nutu ad instituta Magistri. Quae cum denique constanter decreuisset amplecti, geminum ex ea deliberatione commodum nactus est: alterum quod elanguere solicitudines illae, quae consistere sine iactatione animum non sinebant, et suos excutere coeperunt aculeos; alterum quod cum Philosophiae decurso curriculo, penderet animo, quaenam sibi persequenda via esset, quae capessenda doctrina; postea omni dubitationis discussa caligine, totum se Theologiae dicauit; actionemque vitae cum mentis cogitatione coniungens, non modo sanctitatis, doctrinaeque famam, quod non agebat, verum etiam maiorem et Dei, et sui ipsius notitiam, id quod agebat, adeptus est. Confectis Theologiae spatijs, menteque de Sacerdotio ineundo suscepta, non prius ausus est verendis illis initiari mysterijs, quam sui Magistri consilium, per quem significatio sibi aliqua Diuinae mentis ederetur, exquireret. quae tum demum edita est, [Note: 81 Insignis Fabri pietas in spiritualibus exercitijs.] cum ad Diuinas Ignatij commentationes, et exercitia spiritus animum appulit. Hoc quippe Deus, et primas illas Societatis columnas, et posteros, qui Maiorum erant secuturi vestigia, promptum voluit habere praesidium. Qua impulsus occasione B. Pater ea, quae iampridem studiorum causa posuerat, arma resumpsit, vt ea tantisper ad optatissimi contubernalis salutem adhiberet. Altitudine animi, et liberalitate erga Deum plane mirabili Faber ei se culturae subiecit. Tempestas frigoribus horrida saeuiebat, ac Sequana fluuius Aquilonibus ita duruerat, vt altissima glacies tutum plaustris, et quadrigarum cursibus praeberet iter. Sed cum rigerent omnia, vnus ipse flagrans spiritu Dei, paratis sibi ad commentandum locis, in apertum prodibat atrium, alta niue constratum, vbi in Diuinarum rerum contemplatione, dum destinatas explet horas, rigidus permanebat.


page 23, image: s023

Reuerius in cubiculum, nullis ignium fomentis algens corpusculum refouebat, nec vnquam apud inclusum, candens carbo resplenduit. erat ille quidem sepositus angulo carbonum aceruus, quos foculo imponeret, sed eo sternebat humum ad capiendum somnum, [Note: 82 Sex ipso; dies ieiunium continuat.] et id erat illi cubile, in eoque nocturno frigore, solo se versabat indusio. Vt autem ex interuallo eum reuisit Ignatius, argumentatus ex ore, labijsque, vt ei mos erat, enorme ieiunium (quod nec dissiteri Faber ipse potuit: sex enim ipsos dies, sine vllo cibo, potuque traduxerat) Non crediderim, inquit, aliquid in hoc peccatum; quin etiam sic existimo plurimum te, hoc ieiunio commeruisse apud Deum; verum tracturus ne sis longius, an hic terminaturus inediam, tantisper expecta, dum hinc digressus post horam ad te recurro. Quippe optasset Ignatius, vt eam quoque ieiunijs metam, quam ipse quondam attigerat, cum iam prope abesset, Faber attingeret. Idcirco ad consulendum Deum, proximam discessit in aedem, et post horam reuersus ad Fabrum, progredi in ieiunio longius vetuit. Tum et cibum, et ignem afferri iussit, vt hominem reficeret, ac recrearet; [Note: 83 Fit Sacerdos.] longius etiam producturum inediam si permisisset Ignatius. At Fabri inter has contemplationes adeo strenue versantis, ita dilatatus est animus, tantisque subito coepit suauitatibus, ac splendoribus circumfluere; vt non modo in sua illa de accipiendo consecrationis honore, sententia permanserit; sed eodem consecratus anno Sacerdos, qui seculi fuit trigesimus quartus, aetatis vero ipsius duodetrigesimus, Diuino se Famulatui, et animarum saluti deuoerit; factus iam tanti Patris quodammodo primogenitus, et dignus habitus, cui non modo antiquitatis, et dignitatis facile primas, verum etiam virtutis, et probitatis, alij deinceps sodales octo, deferrent. Hoc edito foetu minus artis, operaeque fuit in reliquorum partu ponendum. Tanti est in omni re consentaneum, ac stabile dedisse principium. Xauerius quippe, cum amicum suum, et condiscipulum Fabrum, ingenij, doctrinaeque fama praeclarum, sat tutum cerneret salutis iter ingressum; in eoque fere quadriennium non presso leuiter, sed fixo flrmiter haesisse vestigio, miro cursu, ac progressione virtutis; non potuit ingenuus homo diutius, quamuis natura feruidior, seu perpetuis Diuinae gratiae stimulis, seu vtriusque contubernalis exemplis, tanquam calcaribus obluctari. Ipsa quippe sociorum quotidiana congressio, et qua implicatus erat consuetudo, paulatim eum ad meliora perduxit. Qui, vt familia natus erat amplissima, et Pompeiopoli Regia Vrbe Nauarrae in primis clara, ita spiritus gerebat ingentes, et alta quaedam versabat in animo, splendida magis, ac speciosa, quam frugifera, ac salutaria. quippe incensus perenni quadam, et contestata suae familiae virtute, quae ab anno prope millesimo vsque ad id tempus, bellica gloria continuata permansit; in spem venerat aliquando, quemadmodum maiores armis quaesierant, sic ipse doctrinae gloria, ac sapientia, domesticum posse decus adaugere, Patris praesertim inflammatus exemplo, qui literis, ac prudentia cum generis nobilitate coniunctis, gratiosus etiam tum apud Ioannem Nauarrae Regem in primis erat, consilijque Regij facile princeps. Fouebant tam sublimes cogitationes, rara indoles animi, ingenij magnitudo, praeclara corporis constitutio, affluentia denique rerum tanta, vt [Note: 84 Vocatio in Societatem B. Francisci Xaxerij.] quocumque placeret ingredi, splendide viuere, ac magnifice posset. Hoc se animo Lutetiam contulerat, hoc consilio, nullis disciplinae vigilijs, nullis laboribus temperabat. Verum cum ad eius contubernium, non sine Dei nutu, tertium se adiunxisset Ignatius, colebat hunc ille quidem, et verebatur admodum, seu quod acrem et perspicacem, omnibusque expletum numeris esset expertus, seu fama ipsa atque opinione virtutis. Ceterum quod ad animi salutem spectat, iacebat in vltimis; et veluti huius seculi filius, qui non exiguas inanium spes honorum, ac dignitatum alebat in pectore, ad maiorem aliquam sanctitatis laudem non se tollebat. Multo minus ad haec infima atque humilia, quo itentidem monitor vocabat Ignatius, se despicienda flectebat. Quin suum initio monitorem procacius irridebat, et saluberrima praecepta non modo ab animo, verum etiam ab auribus [Note: 85 Xauerius Ignatio conciliatur maxime conquisitis ei discipulis.] excludebat. Nec tamen idicirco Magister commouebatur experiens, sed iuueniliter exultantem patientia sua, obsequioque molliebat, mira dissimulatione contestans, bonam in partem se rapere omnia. Et quia videbat, qua re maxime posset altus, et ingenuus animus deuinciri, ei et ipse multum pro merito, ac dignitate habebat honoris, et vt a ceteris haberetur, cum se facultas dabat, non omittebat. quod tum praesertim declaratum est, cum ei in Beluacensi Collegio Philosophiae tradendae praeposito, Auditores vndique conquisiuit, et conquisitos domum vsque deduxit. Quibus ille beneuolentiae significationibus


page 24, image: s024

obligatus, qua erat generis, animique nobilitate se flexit, fincerumque Patris agnouit amorem. Tantum in obsequiorum opportunitate momenti, ac virium est. Hoc nimirum hominem impulit, vt ad eius vitae genus vehementer animum applicaret: cuius in vita toto fere quadriennio nihil, nisi admiratione, ac laude dignum, nihil nisi simplex, atque sincerum animaduerterat. Ergo post salutares illas Fabri, quas supra commemorauimus exercitationes, cum annum fere septimum et vigesimum ageret, egregieque docendi munere functus esset, ingenti quodam metu suae salutis admonitus, se ipse collegit, et pugnis interioribus quibus ad dies aliquot anceps, ac nutabundus haeserat, superatis; illucescente Deo, reputare cum animo suo coepit rerum humanarum inconstantiam: et varietatem cum veritate, momentum cum aeternitate conferre: dum denique sui victor in sinum B. Patris tanto prolixiore, et fidentiore animo se proiecit, quanto antea angustiore, atque obstinatiore refugerat. vt eiusque propositi, eiusdemque factus particeps [Note: 86 Periclitatur B. P. ob adiunctum sibi Xaxerium.] mentis, consimilis etiam fundamenta poneret sanctitatis. Quam vero fuerit Diuinae Maiestati gratum, inimicum vero Santanae hoc Xauerij consilium, intellectum est ex summo Ignatij periculo; quod et improbissimi hostis calliditate subijt, et Clementissimi Dei miseratione vitauit. Michael quidam Hispanus studiosissimus Xauerij cliens, vt qui in eo forsitan spes suas conditas, et locatas habebat, cum patronum suum, in secreta se loca frequenter abdere, et solito crebrius cum Ignatio, raro cum alijs communicare sensisset; suspicatus id quod erat, Xauerium medijs ex honoribus, ad humile vitae genus Ignatij consilio fuisse traductum, inusitata rabie efferatus, eius consilij autorem tollere decreuit e medio. strictoque gladio furens, eius in hospitum irrupit, negotium vtique confecturus, nisi huiuscemodi ex occulto, missa voce perterritus, Quo miser raperis? quo festinas insanus? illico destitisset. Quod ipsemet Michael conscientia deinde conuictus, et reuersus ad mentem, agnoscere, et confiteri palam non dubitauit. Vt mirari iam desinas, si in illa turbulentissima tempestate nascentis Societatis, quam Romae excitatam in loco dicemus, hic ipse Michael criminationis iniquae minister, inclusum tamdiu virus [Note: 87 Iacobus Lainius et Alfonsus Salmeron ad Societatem adiuncti.] acerbitatis suae, tanta ad extremum iniquitate vomuerit. Iam ex Hispania non ita multo ante Parisios Iacobus Lainius, et Alfonsus Salmeron, primae iuuentutis vterque, hic annorum ferme nouemdecim, ille duorum circiter, et viginti, transierant. Ac Salmeron quidem tenuioris fortunae parentibus Toleti ex Olia, et Magan Toletanis Villis, ceterum probis et honestis est natus. qui cum filij praestans ingenium, et ad bonitatem flexibile, multisque alijs naturae donis ornatum animaduerterent, aluerunt illum in literis pro sua tenuitat eToleti, deinde Compluti, dum Graece, Latineque haud mediocriter eruditus, etiam Philosophiae operam dedit. Iacobus autem ex Almaaeano Dioecesis Seguntinae Oppido, locupletibus honestisque parentibus nec minus pijs, ac sapientibus natus, eandem retulit, qua institutus, et educatus est, sapientiam. Is, cum in eadem Academia Complutensi quotidie magis haud ingenio minus, quam morum suauitate floreret, Magisterij Lauream adeptus, Theologiae quoque disciplinas, attingere in Gymnasio nobiliore decreuit. Cumque Parisiorum Lutetiam cogitaret, quo et Ignatij visendi cupiditas incitabat, cuius recens adhuc Compluti memoria, et admirabilis fama vigebat, rem cum Salmerone communicat, amico indiuiduo, et cui non minimum ad Philosophiam attulerat adiumenti. Sed vt per hominem homini opitulari, plerumque Diuina bonitas solet; ita etiam comparauerat, vt eandem mentem, ac voluntatem in Salmerone Lainius inueniret; imo praecipuum quoddam studium, veterum Philosophorum more, longinquas peragrandi Terras, et varia lustrandi Gymnasia, quo disciplinarum eruditione nobilior, instructiorque rediret. Itaque Parisios ambo se conferunt. quos cum attigissent, prouisum prope diuinitus, vt eo ipso die Iacobus in diuersorio, quod sibi delegerat, ex equo desiliens, in eum ipsum primo quem quaerebat, in curreret, soloque aspectu, numquam tamen sibi antea de facie notum, Ignatium esse conijceret; eius videlicet simulacri consimilem, quod sibi ipse crebris sermonibus iam in animo finxerat. Cum eo igitur sine mora congressus, dum sese indicat, et sui causa exponit aduentus, amicitiam momento contrahit. Ignatius autem cum illius Academiae vsu, tum rerum humanarum in primis prudens, peropportunis illum consilijs iuuit, et quod potuit, etiam opera: vt vel hac ipsa benignitate Iacobus, et opinionem de eius probitate conceptam, et initae beneuolentiae studium vehementius auxerit. Ac ne solus, thesauro potiretur inuento, sodalem ad eum


page 25, image: s025

suum hebdomada prope elapsa perducit, Ignatioque se regendos, ac moderandos ambo permittunt, et eodem ferme tempore quo Faber, et Xauerius, post aliquot dierum curriculum in orationis exercitatione consumptum, perfacile inducti sunt, vt ipso cum Ignatio [Note: 88 Accessit et Nicolaus Bobadilla] Societatem inirent. Non multis interiectis diebus Nicolaus Bobadilla Palentinus ad hos, quintus accessit. Is confectis item Philosophiae spatijs, quam et Vallisoleti publice docuerat, eadem incensus cupiditate sua Lutetiae persequendi studia, cum aduersaretur egestas, confugit ad Ignatium. qui et opinione, et autoritate, et gratia iam parta, multis putabatur Adolescentibus in ea Academia, re domestica destitutis, honeste posse, et cum dignitate consulere. Quo ex numero Bobadilla cum esset, praeter sumptus in studia necessarios pia Patris opera suppeditatos, illud insuper est assecutus, vt cuius tempestiuam expertus erat benignitatem, eius instituta non dubitaret amplecti. Vacabat in eadem [Note: Et Simon Rodericius.] Academia tum quoque Philosophiae, Lusitani Regis impensa, Simon Rodericius Lusitanus, aetate florens, indoleque praeclara. Is multo ante quam proximi tres, vsu aliquo coniunctus Ignatio, cum ad mutandam in obsequium Dei superioris vitae rationem, Diuino raperetur instinctu, cogitationes de caelo acceptas tacito ille quidem fouebat in pectore, et caelestium rerum desiderio, studioque tenebatur: ceterum nulla respondebat optatis actio, nisi tum, cum in intimam Ignatij Societatem penitus, et ipse se dedit. Cui cum sensa omnia, pectusque aperuisset, tum demum nouo quodam splendore perfusus Hierosolymam statuit petere, reliquamque aetatem in animorum tutela conterere; non dum doctus, vt testatum literis ipse reliquit, quid ea de re superiores socij tacitis animis agitarent. Hos sex socios (nam Claudius Iaius aliquanto post; Ioannes autem Codurius, et Paschasius post Ignatij Lutetia discessum ceteris aggregati) sic animatos, sibique agglutinatos [Note: 89 Prima Societatis exordia.] Ignatius (quamuis de alio alius nemo nosset, vt opportunum visum est, anno 1534. simul conuocat, et ijs tandem arcana sui pectoris, susceptamque iampridem repetendae Palaestinae sententiam aperit, siue vt sacra illa loca Christi nobilitata vestigijs religiose conuiseret, siue vt finitimos populos vera quondam religione florentes, sed postea sensim ad impurissima Mahometis sacra delapsos, ad eundem Christi cultum vel cum sanguinis effusione reduceret. Simul et illud addidit, si quis eorum in eandem mentem, sententiamque discederet, ei comitem se futurum, obsequentem scilicet vsque ad mortem. Vix ita se indicauerat, cum pia mens hominis mira omnium consensione probata est, et tanquam diuturnis expetita votis (inaudita quidem adhuc, et vni Deo tribuenda res) sine cunctatione suscepta; nempe ab ijs, qui et varij essent permixti nationibus, nec quanta res ageretur, ignari. Facile vt appareat, immortalem Deum, qui cuiusque intima pertractabat, iam tum eos voluisse monere, qui ad hanc Societatem vocarentur, non magis ad priuatae contemplationis otium atque dulcedinem, quam ad insuaues actuosae vitae labores, paratamque iam aciem conuocari. Annuerunt ergo sanctissimis Ignatij votis ad vnum omnes, polliciti se illum vltro quocunque pergeret, sequuturos: et qui se prodere, atque indicare vicissim non audebant, hac excitati occasione se pandunt, positaque persona, non vt ignoti, externique amplius, sed vt familiares, ac fratres, ex eadem disciplina, ex eodemque nati parente, mutuis sese officijs, et amoris significationibus complectuntur. Auebant illi quidem iam tum ab humanis expedire se curis, palamque inimicitijs huic nequam seculo denuntiatis, destinato se itineri Hierosolymitano committere: ceterum qui moderatur omnia Deus, rem aliter gubernabat, pergebatque arcano suo consilio Sociorum numerum, iam inde ab aeternitate praefixum, alijs tribus aggregandis explere. Quo circa hanc eis rursus mentem inijcit, vt dum Theologiae finem meditantur imponere, non dum enim a multis erat impositus, quotidieque magis ad ea, quae molirentur, idonei, et paratiores euadunt; biennium insuper expectarent. Interim vero ne, aut conceptus animorum remitteret ardor, aut versutissimus Satanas, qui tanto ante hunc prospexerat appararum, ab institutis aliquem deterreret, tum etiam vt immortali Deo gratior haec ipsorum voluntas accideret; post longam accuratemque disputationem, de communi sententia decernunt, [Note: 90 Prima primorum Patrum vota an. 1534. in Assumptione B. Virg.] vt ad eam peregrinationem religione Voti singuli se obstringant. Ieiunijs igitur, et voluntarijs poenis corporis antegressis, expiatisque rite peccatis in aedem Beatissimae Dei Matris, in Monte Martyrum vacuo, remotoque ab interuentoribus loco, procul ab vrbe circiter mille passus, vna se conferunt. Hic sacris operans Faber, cum ad eos conuersus incruen tam Hostiam manu teneret, suum quisque votum clara voce conceptaque verborum forma suscepit: ac subinde singuli eiusdem manu Caelesti Epulo recreantur. Tum reuersus ad aram


page 26, image: s026

[Note: 91 Votorum summa.] Sacerdos priusquam Domini sacramenta susciperet; suum ipse quoque votum vltimus nuncupauit. Ab eo die, qui Assumptae Deiparae sacr erat, omnes eam sibi Patronam apud Deum praecipuam adoptarunt, et post Societatem conditam eum diem, quasi primum eius natalem singulari religione, ac memoria coluerunt: eandemque ob causam ex hoc potissimum anno, ratio a nobis ducetur annorum. Habebit enim delectationem non exiguam per eadem vestigia temporum, quibus gestae sunt res, lectorem narrando ducere, modo tamen ne nobis hanc legem putemus impositam, vt tenuissima quaeque religiosius, putidiusque suos in annos includamus: sed ita tamporis erit habenda ratio, vt, et quid quotannis gestum sit ex ipsomet narrationis genere, non oscitans lector animaduertat, et tamen in narrandis, quae iam institutae sunt rebus, non necoffe habeamus earum semper exitus expectare. Multa quippe sunt, quae alio inchoata, alio absoluta sunt anno, quae si perpetuo, vt tempore, ita narratione seiungas, festinantem ad rerum euentus lectorem sua vuluptate defraudes. Votorum porro ea summa fuit. Primum, vt iam tum nuntium rebus humanis, pompisque remitterent, et exin de illibatam castimoniam perpetuo colerent. Deinde, vt ad certam diem suis se fortunis, ac facultatibus spoliarent; ita tamen, vt se Paupertatis voto, quam diu Lutetiae studiorum cura distinerentur; intelligenrent non teneri, nec eius impediri religione, quominus sibi liceret ad ineundum Palaestinae iter, pecuniarum adhibere subsidia. Vouerunt praeterea nihil se vnquam in Missae sacrificium accepturos, tametsi id honeste, et suo iure possent. obstruen da videlicet iam tum erat cupiditati ianua, quo et paupertas Euangelica custodiretur arctius, et calumniantibus occurreretur haereticis; quibus videri possent pietatis specie, quaestus, et lucra facere. Quoniam vero ex ijs aliquot, Euangelij praedicandi studio apud infideles, et barbaros tenebantur; hoc quoque discuti, et agitari coeptum est. cumque iam apud omnes mira quadam animorum alacritate statutum esset, vitam ipsam, si opus esset, in quauis Dei causa constanter effundere; cuncti in eam venere sententiam, vt facta a Pontifice Maximo potestate, religionis propagandae gratia, Hierosolymam peterent: ibi neglectis vitae, capitisque periculis, seu in iuuandis confirmandisque Christianis, seu in alliciendis vocandisque Saracenis ad Christum, ad mortem vsque manerent. quod tamen votum ita omnium consensione temperatum est, vt cuncti quidem Hierosolymam nauigarent, ibique rem Diuinae Maiestati nouis precibus comendarent. Ceterum si haec tum de Hierosolymis permanendo sententia pluribus arrideret, oblata Diuinitus arriperetur occasio. nam quae melior, quaeve propior offerri posset? sin autem in contrariam sententiam plures irent, tum Romam omnes illico se referrent, et ad Pontificis strati genua, suam vltro operam ad animarum causas eius arbitratu, nutuque deferrent, nulla interposita loci, temporisque pactione. Denique si Venetias appulsis nullus in Palaestinam aditus patefieret; tamen nauigationis opportunitatem, adhuc anni curriculum expectarent. qua desperata, tum demum peregrinationis se voto liberos intelligerent, et ad Romanum Pontificem, in eius futuri potestate, redirent. His concordissime, et inusitato quodam ardore animi susceptis votis, gratijsque, vt par est, actis Diuinae Maiestati, cum ciborum aliquid, vnde se reficerent, attulissent, reliquam diei partem laeti exultantesque per pia exegere colloquia, propter fontem sancti Martyris Dionysij, vbi suis ipse manibus praeferens caput stillantem fertur cruorem abstersisse. Et iam cadente Sole Lutetiam, in sua quisque tecta laudantes, et benedicentes Dominum discesserunt, non minus illius diei felicitate iucundi, quo multas sibi videbantur vno quasi [Note: 92 Industria Beati Ignatij in socijs conseruandis.] praelio peperisse victorias, quam admiratione suae mutationis attoniti. Plurimum autem admirationis, et gaudij in Ignatij pectore residebat; quod tam suaues suae fructus industriae, pietatisque iam cerneret, et pijs suis cogitationibus, Deus tanto ante conceptis adeo secunda largiretur initia. Tamen humanae incostantiae imbecillitatem reueritus, nec prospero elatus euentu, vt quem non fugeret in his, quae ad spiritum, et mores pertinent, satius esset tueri parta, quam quaerere, nihil tam enixe cum omni alia adhibita cura, tum supplicationis ardore contendit; quam vt sibi, suisque a Deo impetraret in instituto constantiam: praesertim quod iam tum animo prospiciebat, eo maiores Satanam huic Arci machinas admoturum, quo maioribus munitionibus cingeretur: nec erat nescius si per incuriam, atque desidiam extorqueri sibi de manibus pateretur tot laboribus partam praedam, agi Diuinae gloriae causam, agi discrimen salutis aeternae. Nec frustra fusae preces. Nam qui dat spiritum bonum petentibus se, is praeter occultam quandam vim, interiusque subsidium, quo continenter in sociorum animos influebat, eos in sententia corroborans, atque confirmans, Ignatio insuper tam aptas ad


page 27, image: s027

eos custodiendos vias, rationesque suggessit, vt non miretur tales prodijsse, quos genuit, qui quo spiritu genuerit, inuestiget. Primum eis precandi, et commentandi studium, quo se quotidiana velut esca reficerent, persuasit. Deinde frequentem animorum expiationem, per salutarem cuiusque hebdomadae confessionem, quam sacra mox synaxis exciperet. Tum anniuersariam votorum renouationem eadem in aede, eodemque quo illa knuncupata sunt, die. Denique mutuam inter eos familiaritatem, communicationemque sermonis; vt frequenter modo in huius, modo in illius hospitio, non dum enim eadem erat omnibus communitas tecti, aut de pijs inter se rebus, aut de literis, doctrinisque conferrent: et cum mutua sibi praeberent obsequia, tum res ad victum, et cultum necessarias pro cuiusque fortunis benigna sibi vicissitudsne ministrarent. Nec deerant frequentes prandiorum inuitationes, omni charitate refertae, multo tamen quam inter amicos simpliciores, ac liberiores. Quibus sane praesidijs, non solum inter eos perennis, ac constans charitas dum in literarum exercitatione, se continent, alebatur; sed eo vsque crescebat, et vndique se prodebat, vt in ore Academicorum omnium esset. Cuius tantae constantiae causa nulla verior afferri, nec magis efficax potest, quam aeternum Diuinae sapientiae decretum, quae illos et cum Ignatio quasi quodam religionis foedere copulauit, et Ignatio ipso deinceps non modo superstite; verum etiam extincto, seruauit, ac propagauit. Nam si rationem consulas, qui fieri potest, vt homines e media hominum vita nuper egressi in ipso aetatis robore, acri, erectoque ingenio, doctrina singulari, nec dum satis firmis sanctitatis nixi radicibus, toto tamen biennio, et eo amplius (tantumdem enim post nuncupatum Votum effluxerat temporis) adeo firmi constantesque reperti sint, nihil vt in suscepto proposito fluctuarint, nihil animo vacillarint? Quanquam enim Diuino semel cultui votorum religione dicatos necesse erat in fide constare, habet nihilominus admirationem non exiguam, quod, cum intergrum adhuc ijs esset, suae vitae cursum alio conuertere (vt qui non dum certo vitae genere se implicarant) nullam tamen ad disciplinam, atque familiam, ex tanta disciplinarum in Ecclesia Dei varietate, mentem suam appulerunt. Ac ne nouae quidem, vt ante diximus, eis inchoandae, condendaeque in mentem venit. prorsus vt fateri sine cunctatione cogamur praepotentem Deum, ad declarandam suae sapientiae vim, eludendamque summi veteratoris astutiam, dum ad hominum se naturas, ac voluntat es accomodat, eorum detinere animos voluisse sola spe, atque expectatione suspensos, Hierosolymitanae prouinciae; per quos potissimum aeterna sua de constituenda Societate [Note: 93 Eodem anno iacta fundamenta Societatis, et creatus Pontifex Paulus III. qui eam confirmauit.] consilia, definitis temporum spatijs, momentisque perficeret. Interim vero Deus eum Ecclesiae parabat Antistitem, qui suae prouidentiae foueret, et promoueret orsus.

PAVLVS is erat huius nominis Tertius, proximus eius sapientiae minister in hac fundanda, et constituenda familia, qui Clementis Pontificis obitu ad fastigium Apostolatus euentus hoc anno, ita se erga nascentem, et postea etiam adultam Societatem gessit, vt ex his quae tradituri sumus, perfacile possit intelligi, non minus eum a Deo Societati ipsi, [Note: Et coeptum Anglicanum schisma.] quam notarunt hoc ipso anno, idem sub tempus, quo Anglicanum ab Henrico Octauo inuectum est schisma, eius Ordinis iacta semina, qui non solum praecipua se religione voti Pontificijs dedicaret obsequijs, sed etiam pars esset maxima inter vim impiorum, et fraudes fidei Catholicae in Anglia sustinendae.

[Note: 1535] Porro qui consecutus est anno, toti erant Ignatij socij vna cum ipso Ignatio persequendis [Note: 94 Miser status rerum christianarum, hoc tempore.] literarum studijs intenti: quae eo celeriores, maioresque progressus habebant, quo nobiliorem ad exitum, scopumque referebantur. Fluctuabat miserandum in modum toto ferme Septentrione religio, et iam serpebat ad Oceanum e sepultis excitata cineribus pestilens, et exitiosa doctrina. Iam ab vno Saxone temulento, velut ab vno capite multarum haeresum diuortia fiebant, et ex eius Excetra nouae sectae propagabantur in dies. Iam Berengarij vetus insania, tot seculorum interuallo reuocata bacchabatur impune; et Sacramentariorum rediuiua sementis ingens animis minitabatur exitium. Iam fidelissima quondam Anglia, vt nuper significaui, omni lababat ex parte, et flagitiosi Regis amentia fidem mutare compulsa, nouo perfidiae genere, noua haeresi, contumacen malebat adulterum, quam verum Christi Vicarium, Ecclesiae suae caput agnoscere. Ergo ad fabricanda sib iarma Ignatius, et eius Socij tanto accendebantur ardentius multiplici ornatu, instrustuque doctrinae, quando vndique periculosius, apertiusque religionis Catholicae iugulum petebatur.


page 28, image: s028

[Note: 95 Constantia Ignatij in studijs literarum octo annis Lutetiae persequendis.] Vbi subit rursus Ignatium admirari, qui quanquam, vt ante significaui, et aetate, et institutione durior videbatur ad studia doctrinae; tamen eo discendi contentione peruenit, vt non modo post exquisitissimum doctrinae periculum, atque vsitata certamina perhonorificam Magistri lauream de perceptis artibus reportarit; verum etiam multa cum laude ipsam Theologiae metam quo tantopere festinabat, attigerit. Neque hic ego illius memoriam repetierim temporis, cum in Hispania compendiario quasi itinere studia sua partim Barcinone, partim Compluti, Salmanticaeque percurrit, vbi dum nimium multa vno quasi capessit amplexu, sensit ad extremum se aut nihil, aut exiguum tenuisse discendo. De ea contentione loqui malim, quam literis annos octo Parisijs continenter adhibuit; Tum cum ad corrigendum Superioris festinationis erratum, et praeteriti iacturam temporis sarciendam nequaquam aut rei difficultate, aut cursus diuturnitate perterritus, septimo, et trigesimo aetatis anno, nouum ex ordine curriculum inijt; et a primis inchoans disciplinis, ad extremam vsque Theologiam assidua exercitatione contendit: et quidem in summa rerum omnium inopia, et egestate, cuius leuandae causa compulsum diximus Belgium vsque, seu etiam Britanniam magno cum labore contendere. Nec deerant maleuolorum inuidiae, motus, concitationesque, si non adeo vehementes, ac crebrae, t olim in Hispania, non minoris certe ponderis, ac momenti, huc Satana incumbente pro viribus, ne tot victorijs inclytus, ac triumphis Parisina ex Vrbe discederet. Accedebat valetudinis imbecillitas, tentationesque morborum pene quotidianae. quibus si studia charitatis in proximos, si frequentes preces, si voluntarias corporis vexationes adiungas, non erit fane, quod magis sociorum laetos in hauriendis doctrinis euentus, quam pium animum admireris Ignatij. quem cum ad perdiscendas literas non curiosa inuestigandi cupiditas, non praeteruolans delectatio, non splendor diuitiarum, aut speciosa ambitionis insignia, quae iam pridem, omnia valere iusserat, inuitarent; tamen solo animo gratisicandi Deo, et spe sola potiundae Diuinae gratiae tot, tantasque studiorum difficultates exsorbuit. Nec minus experiens, ac prudens euasit in sacrorum tractatione librorum ad defensionem Diuini nominis, et amicorum, quam antea fuerat gnarus, ac strenuus in tractandis bellicis armis ad propugnationem corporum, ac murorum. Satis ergo, et a doctrina praesidij, et ab idoneis Socijs adminiculi, id quod spectabat, adeptus; habebat ille quidem in animo ad praestituti biennij curriculum haerere Luteriae, tum ne a Societate nouella, quam conseruatam cuperet, deijceret [Note: 96 Et valetudinis suae causa, et ob negocia Sociorum in Hispaniam redit.] oculos; tum ne spem, facultatemque eius amplificandae, ac propagandae dimitteret. Verum cum peracerbi stomachi dolores ex diuturna incommodorum, laborumque patientia, et Parisini caeli affectio eius constitutioni corporis aduersaria; Socij praeterea ipsi de Medicorum sententia suaderent, vt peregrinum caelum cum patrio commutaret, parendum sibi esse, et praesenti necessitati patatuit, et amatissimis monitis filiorum, non tam suo vtique quam ipsorum bono: quorum tres, quatuorve cum ad negotia domestica in Hispaniam praesens necessitas reuocaret; Ignatius haud ignarus quantum insidiarum, ac fraudis insit in illecebris patriae, ac propinquorum, quantum in cetera vitae inanitate periculi, maluit vnus pro omnibus, omnium negotia curaturus, exiguum ad tempus illuc ipse transmittere, quam socios suos et aetate, et doctrina florentes, et adhuc in virtutis cursu tyrones, tam dubiae incertaeque peregrinationi commitere. His consilijs, ac cogitatis alia intercurrunt aduersa. [Note: 97 Cura summo bono Societatis nomini prospicit] Veritus humani generis hostis, ne Parisijs de se triumphaturus Ignatius, atque exultabundus excederet, excitatis in eum aemulis, inuidisque de integro illum adoritur, vt, si res apte caderet, vna eademque opera omnia eius consilia, et instituta peruerteret. Exoriri dudum coeperat Gallico in Regno vniuerso, Lutetiaeque praesertim, vt supra significaui, Sacramentoriorum haeresis Zuinglio duce, teterrima Ecclesiae Catholicae peste, quam Rex Franciscus hoc nomine primus, ne latius, longiusque manaret, omni ope conabatur opprimere: compluresque publico iudicio damnatos incendio destinarat. Tanta autem iudiciorum seueritate res agebatur, vt maleuolorum calumnijs, quorum plena sunt omnia, vel integerrimus quisque Catholicus sibi ipse diffideret. Praeerat sacrae religionis causis Inquisitor etiam tum Matthaeus Ori, de quo supra facta est mentio: cuius ad Tribunal complures Ignatius suo erga rem Catholicam studio ab insanis opinionibus reuocatos, vt cum Ecclesia redirent in gratiam, adducere consueuerat. Verum tam pium hominis erga homines studium longe dissimili munere a perditis hominibus compensatum est, qui temporum occasione captata, libellum Exercitiorum, vna cum Autore in suspicionem haeresis vocant.


page 29, image: s029

[Note: 98 Accusatur liber exercitiorum, et commendatur.] Quod vbi ex amicis resciuit Ignatius, ipse vltro ad sacros Iudices sui rationem redditurus, accurrit; Quaesitorique instat, vt causam omnem accurate cognoscat, et sententiam pro veritate pronuntiet. Aiebat quippe, Numquam se cum solus esset, aduersariorum extimuisse calumnias, imo eas sibi apposuisse lucro: vbi autem eiusdem vitae Socios habere coepisset, non posse non et sociorum famam, et suam; quam cum Dei causa coniunctam cerneret, omni ratione defendere. Nihil tamen haec prudentem Inquisitorem, vt lege ageret, permouebant. qui nihil ex accusatorum criminationibus iudicio dignum, nihil solidum deprehendebat, sed omnia niti fraudibus, ac calumnijs, intelligebat. Ergo exercitiorum dumtaxat librum postulat, quem vbi perlegit, ac diligenter inspexit, non modo quod in eis reprehenderet, nihil habuit, sed tamquam prudens, et aequissimus aestimator, intellecto operis pretio, poposcit exemplum, et suos iussit in vsus excribi. Obmutuerat, et conscientiae testimonio, et sacri Inquisitoris conuicta iudicio, calumniatorum impudentia: sed non obmutuit, nec instandi finem fecit sancta, et ingenua Ignatij libertas, qui cum propediem in Hispaniam iter haberet, ne vnde publica doctrinae decora deportarat, inde cum aliqua sua, suorumve nota discederet, iterum, ac tertio ab Inquisitore contendit, vt cognitioni causae operam daret. Ille vero, cum ne tum quidem adduci posset, vt quaestionem de rebus vanissimis exerceret, Ignatius, suspecta tempora reformidans, et quasi praesagiens, futuras in Vrbe procellas, cum Scriba, Doctoribusque nonnullis hominem adit, et praesentibus rogat arbitris, vt quid de se, suaque dostrina sentiat, ne grauetur exponere, vsurum se tam luculento testimonio, si quando opus sit ad reuincendos aduersarios, et maleuolorum calumnias confutandas. Quibus rationibus Quaesitor impulsus, Ignatij studio satisfecit, et eius aequae postulationi, multa eius cum dignitate concessit. Haec in Ignatium ipsum coorta tempestas, Quarta ad superiores illas Complutensem, Salmaticensem, et Parisiensem accessit. quibus ille, tamquam inter Oceani fluctus immobilis scopulus, constantior in dies, et in Domino firmior euadebat. Consentientibus ergo Socijs, diem statuit, quemadmodum inter eos iam conuenerat, quo cuncti Hierosolymam profecturi, relictis suis ex voto fortunis, Italiam petant, se seque praecurrentem, et Venetijs [Note: 99 Discedens in Hispaniam Igna tius socios Fabro commendat.] opperientem, subsequantur. Dicta dies est ad Octauum Kal. Febr. anni huius seculi septimi ac trigesimi. Fabro autem, cuius fidei, virtutique longe plurimum tribuebat, socios reliquos commendat, hortatus eos, vt hominem pro Sacerdotij dignitate, et Vocationis antiquitate, loco Patris agnoscant: teneantque cum mutuam inter se concordiam, tum in inchoata vitae forma, constantiam. Ad extremum bona cum venia sese ab ijs vergente ad exitum huius seculi anno quinto ac trigesimo, non sine teneriore complexu, lacrymisque diuellit.

[Note: 1536] Digresso Ignatio Faber, qui studiorum curriculum illo prior absoluerat, magna cum [Note: 100 Vita Fabri absente Ignatio.] doctrinae, tum sanctitatis opinione collecta, eodem et ipse incensus ardore, dabat operam continenter, vt et commissos sibi socios partim prudentiae subsidijs, partim morum suauitate tueretur, et instar optimi negotiatoris, Dei talenta multiplicans, pereuntes passim animas cunctis opibus subleuaret; his, a peccandi consuetudine reuocandis; illis excitandis ad virtutis amorem; multis etiam ad res despiciendas humanas, et quaerendas intra Religionis claustra, diuinas alliciendis. Denique ita se tractabat vbique, vt qualis, et quantus ex Ignatij sinu, ac disciplina prodiret; palam omnibus declararet. cuius vt in [Note: 101 Per eum Societati aggregantur 10. Codurius, et Paschasius Broetus.] vitae genere socius, ita in Sociorum primorum congregatione particeps esse voluit. Eius monitis et exemplis, duo iam Theologiae Magisterio nobiles, Ioannes Codurius Allobrox, et Paschasius Broetus Picardus, iam Sacerdotio praeditus, anno decurrentis seculi sexto, ac trigesimo, ad alios septem aggregauere sese. Nam Claudius Iaius Gebennensis Theologus item, ac Sacerdos, quanquam certum tempus non plane constat, ante hos accesserat. Hi Votorum renouationi Parisijs in Monte Martyrum xviij. Kal. Septembris cum [Note: Ante hos accesserat Claudius Iaius.] reliquis interfuerunt, et salutaribus Ignatij meditationibus, ad certum dierum numerum, ceterorum more vacarunt. in quo cum ad placandum caeleste numen, tum ad eius voluntatem explorandam, praeter alia suppliciorum genera sua sponte suscepta, triduum [Note: 102 Omnes primi Patres minimum tres totos dies, ieiuni egerunt.] sine cibo, potuque, vt item ceteri, transegerunt. quanquam quadriduum egisse Xauerium, sex autem dies Fabrum, vti supra narrauimus, qui longius etiam producturus ieiunium erat, nisi vetuisset Ignatius, memoriae proditum est. Sic videlicet instituebantur annuente Deo primi illi, vt quorum admiranda magis, quam imitanda viderentur exempla,


page 30, image: s030

eorum pio ardore posteritas, vel ad mediocritatem officiorum, atque virtutum, si summum illud tenere non posset, excitaretur. Theologorum autem, quam dixi, accessio, et eorum in arripienda Societate praestans ardor, plurimum habuit, cum ad eam amplificandam; tum ad reliquos Socios incitandos, et acuendos virium. Ea de causa serio sibi quisque persuadere coepit, quae molirentur, et inchoassent ea Deo impulsore suscepta, [Note: 103 Constans propositum primorum Patrum perseuerandi in Societate.] eique fore pergrata. Ideo vel ipso absente Magistro, coepta ipsi constanter vrgere, diemque profectionis auidius expectare, nec vllis a proposito vel illecebris resilire, vel difficultatibus deterreri. Vt enim prius quam quisquam de alterius mente, voluntateque cognosceret, ad eandem omnes Societatem sua sponte, nutuque ferebantur, ita suum quisque induxit in animum, sic ad aratrum manum vertere, vt quamuis ceterorum quispiam a tergo respectaret, ipse retro nullo modo respiceret. Sed aeterna Dei prouidentia, eorum numero, per quos propagare Societatem decreuerat, iam expleto, noluit eos diutius cunctari Lutetiae. Ingens tum inter Hispanos, Gallosque de Mediolanensi Principatu post obitum Francisci Sfortiae bellum exarserat: iamque in Prouinciam maximo cum exercitu [Note: 104 Discedunt Parisijs.] Carolus Imperator irruperat. Ea socijs Ignatij causa fuit, quo bellicis tumultibus cederent, dictam profectioni diem anteuertendi. Ac dum plerique ea, quae Luteriae supererant ex bonis suis, in pauperes erogant, aliqui de Socijs diebus aliquot ante, Meldis expectaturi, praecurrunt. Abest Parisijs id Oppidum milliaria circiter quatuor et viginti. Ceteri autem discessere Lutetia decimo Kal. Decembris tanta animorum conspiratione, atque alacritate, vt nec Xauerius Theologicis ab studijs, quorum iam calcem spectabat, auelli se moleste ferret, nec Lainius grauissimi morbi reliquias, quo proxime laborauerat, pertimesceret. Quippe et ille Theologiae iter iam prope confectum, Christi causa deserere, [Note: 105 Lainius aeger cum cilicio.] non minori sibi ducebat gloriae, quam ad extremum vsque persequi. Et hic nescius sui corpusculi misereri; quod afflictum, et extenuatum consentaneis fouendum erat obsequijs, id quotidiana asperitate cilitij magis atterere, toto illo itinere non dubitauit. [Note: Xauerius Canonicatu reiecto.] Cumque ad Xauerium Pompeiopoli nuncius ex insperato venisset, eum Pompeiopolitanae Ecclesiae creatum esse Canonicum, risit ista Vir sapiens, melioribus iam promissis delinitus a Deo, nec quicquam de cogitatae peregrinationis ardore, ac voluntate remisit. [Note: 106 Faber graui dissuasore non audito.] Faber etiam sui discessus, consilijque grauem habuit dissuasorem, Doctorem pium, et literarum oionione nobilem, qui capitalem affirmabat ab eo suscipi fraudem, si Parisijs, vbi tam multis minime dubiam salutis opem afferret, eo solum verteret, vbi in incerta aliorum salute suam operam collocaret. Ac ne temere videretur id ab se dici, producturum se pollicebatur ex Gymnasio Parisiensi Theologos omnes, suae sententiae grauissimos autores. Verum alia hominum, alia Dei cuncta regentis mens, ac propositum fuit. quod Diuino instinctu, vt euentus quoque affirmauit, sequuti Patres, duci errore omnino non poterant. Ergo alacres omnes, et caelesti quadam voluptate perfusi, quoniam in Italiam consueto per Prouinciam itinere, aditus Caesaris arma praecluserant, Venetias per Lotharingiam, quae et Hispanis, et Gallis amicitiae foedere iuncta erat, inde per Germaniam [Note: 107 Itineris ratio plena sanctitate describitur.] iter instituunt. Iter porro ipsum, et peregrinandi ratio erat huiusmodi. Paupere, plebeioque cultu, sed tamen oblongo, vt inter Parisienses mos est Academicos, sua quisque librorum onusti sarcina, viam pedites capessebant, vno nixi baculo, et eorum denique ritu, qui votiuas peregrinationes, religionis ergo, suscipiunt. Sed tantis pede conficiendis itineribus, quanquam suauem, et sine defatigatione cursum, ipsa animorum reddebat [Note: 108 Simon graui morbo repente liber apparet.] alacritas, tamen inter prima peregrinationis initia, morbos contraxere nonnulli. Ac Meldis quidem ex antegressis sodalibus, ingens quidam, et sanguine atratus humor, Simonis in humeris extitit, adeo teter aspectu, vt horrorem incuteret socijs; ille autem tota nocte ingemiscens, et fessos artus nuda in humo, quae ei pro cubili erat, modo in hanc, modo in illam conuersans partem, non magis angebatur ipso doloris morsu, quam metu, curaque moeroris, ne coeptum iter cogeretur abrumpere. Sed Deus, qui eos Parisijs eduxerat, et suum per Angelum deducebat, medicinam recenti morbo subito fecit. Illucescente die, in ipso discessus articulo, tumor ille, qui foedum in vlcus videbatur erupturus, sua sponte resedit, vt ne vestigium quidem, vel curiose intuentibus appareret. Interim, qui Parisijs expectabantur, dedere se viae, primoque itineris die iam Meldas appropinquabant, cum praetereuntium incessum, ornatumque Galli milites admirati, rogant vnde veniant, et quo se conferant. tacentibus Hispanis, Galli socij, (sic enim conuenerant,


page 31, image: s031

ne Nationis Hispanae nomen, iniuriam prouocaret) respondere, Parisienses se Academicos esse. Cum illi importune insisterent, et de Patrijs perseuerarent inquirere, conuersus [Note: 109 Dictum rusticani hominis, simile vaticinio.] ad milites rusticanus homo, nescio quo afflatus spiritu; Mittite, inquit, istos, qui ad Prouinciam aliquam resormaturi contendunt; vt videatur iam tum nostros voluisse Deus, quas ad causas admouendi mox essent, vel illa vaticinatione monere. Meldis prius quam recederent, consultare inter se cceperunt, vtrum corrogando passim aere peregrinandum videretur, an reseruato sibi, quod fatis esset argenti, Venetias vsque perueniendum. Deinde simul ne vniuersis, quasi facto agmine, an bipartitis in duas velut acies, iter illud conficiendum. consultoque Deo, post omologesim, sanctamque synaxim, visum omnibus, quoniam inter haereticos; plurimaque pericula, inter glacies, niuesque praealtas ambulandum [Note: 110 Quotidie communicant.] esset, subsidium itineris Venetias vsque perferre. et vna omnes nullo facto ab sese diuortio pergere. His ita constitutis, actis Deo de more gratijs, Meldis vna omnes excedunt. Tres, qui Sacerdotes erant, Faber, Claudius, et Paschasius quotidie vel Missarum sacra curabant, vel di non possent, vna cum ijs, qui sacris initiati non dum erant, Sacrosancta Eucharistiae mysteria, noxis confessione detersis, accipiebant. hoc se viatico, contra omnes difficultates, ac pericula muniebant. Nocturnis, matutinisque temporibus, in diuersorijs ad praefinitum spatium, Diuinariun rerum contemplationi vacabant. Inipso itinere vel ex psalmis decantabant aliquid, vel de Deo agitabant inter sese dulcia, et [Note: 111 Precationes, ac pia colloquia.] salutaria colloquia: atque hac perenni vicissitudine, taedia leuabant itineris. Diuersorium introeuntibus prima erat precandi cura, eadem exeuntibus. Introitus plenus erat gratulationis, et laudis, quod eo incolumes appulissent: Exitus implorationis, et precis: vt prosperum iter eis faceret Deus. Fundebant precationem suam, ad propositam aliquam seu Christi, seu Sanctorum effigiem, nec nisi de genu, hospitibus inspectantibus; suspensisque de ceruice coronis, Orthodoxae religionis indicijs, ad sanciendam Catholicorumrituum inter haereticos disciplinam. Sobria erat in primis mensa, qualis tenuiorum, ac pauperum. Incessus grauis, et ad modestiam compositus. Inter eos si quid constituendum, ac sanciendum esset, adhibita precatione, in eam quisque partem, quo plurimi incubuerant, inclinabat. Quod institutum tam diu tenuere, dum inter eos, aliquis constitutus est Rector. Quanquam in decernendo, mira erat omnium concordia, et lenuentiatum Summa consensio. Ac ne se putarent a domesticis tupos insidijs, vix Meldis biduo, triduoveprocesserant, cum duo iuuenes sedentes in equis, effusic consequuntur habenis. Hi, sociorum disecssu cognito, aduolarant eo consilio Parisijs, vt Simonem a suscepta sententia, [Note: 112 Tentatur Simonis constantia.] et instituto itinere, reuocarent. Erat eorum alter germanus frater, alter eius popularis, ac municeps, perueteri necessitudinis vinculo ei in primis obstrictus. Absterrere igitur pro viribus a sententia fratrem frater, reuocare amicus amicum: monere vterque concitatam de se spem, temere ne prodigar, certis viamm periculis ne se committat, nec, manifestis indigenriae, dedecoris, et ignominiae telis obijciat. Contra Simon admotas ad emolliendum animum machinas, constanter repellere, caliginem mentis, qua ipsi offun derentur, ostendere, conarique simul ambos, si quomodo posset, ad suum vitae genus adducere. Sed vt hic deijci de sententia non potuit, ita ne illi quidem, ab instituto vitae cursu diuelli. Lutetiam igitur moerentes illi, ac re infecta discedunt; hic autem cum melioribus fratribus, et amicis coeptum iter, alacer tenet. Hanc priuatam victoriam, aliae subinde communes ceterorum Patrum, ex pertinacibus haereticorum concertationibus, qui [Note: 113 Dimicationes cum Haereticis.] passim ad certamen religionis prouocabant, excipiunt. Nec enim dubitabant ardentes Viri, suum vbique caput, pro religione tuenda, in apertum discrimen offerre. Cum vero Regni Galliae fines egrederentur, quasi vltimam ei dicturi salutem, repurgatos rite animos Confessione, Caelesti Pabulo refecerunt. Lotharingiam ingressi, nouis periculis exponuntur. Nam ea quoque Regio Gallis tum militibus, qui per hunc Lotharingiae tractum in Belgium furenter irruperant, redundabat, tam multis abactis praedis, vt itineri se committere ne ipsi quid em auderent indigenae. Mirabantur vbique populi, qui poruissent e militum manibus peregrini homines elabi, non dum edocti, quantum sit in Dei tutela praesidij. Quippe milites illi, nulla intima religione tacti, nullo metu Dei, sine discrimine, quocunque eos agebat libido, et effraenata audacia, rapiebantur. Inciderunt aliquando Socij in copias totius Exercitus ad Vrbem Metas. Huc cunctis aditibus communitis, aegre tandem Parisiensium Academicorum nomine, qui recta ad B. Nicolai religionis


page 32, image: s032

causa contenderent, admittuntur; vbi triduo, dum alio copiae se traijciunt, obducto, mox ad eum, quem dixi Sanctum, non sine eius praesidio, ductuque perueniunt. Templum in extremis fere Lotharingiae finibus, qua Germanos attingit, collocatum est; prorsus vt eo nostros, non terra peruenisse, incolae, sed caelo dicerent deuolasse. Adeo obstructa, atque interclusa periculis erant omnia. Procedebant inter Germaniae glacies, feraentibus animis, pedibusque cum increbrescentibus niuibus, et saeuiente caelo, conquiescendum in diem tertium Basileae fuit. Est haec Germaniae vt celebris, sic infelix admodum. Vrbs, in qua prauorum dogmatum contagione serpente, nullum pene vestigium Diuini cultus extabat. Ventitabant ad peregrinos Theologos altercandi gratia, non veritatis indagandae cupidi; bono vtique succincti Magistro Carolostadio, qui nulli disciplinae impiae Magistrorum obstinata fatuitate concederet. Peregrini tamen suis partibus nunquam deerant, siue tempestiuis monitis, ac doctrinis, siue probitatis, ac virtutis exemplis. Itaque cum ex alijs regionibus, qua transeundum erat, tum ex Germania aduersus haereticos, non contemnendos consecuti sunt fructus: vt etiam concionator haereticus, cum de suis dogmatibus contulisset, ad extremum manus dederit. Tale edebant vbique modestiae, ac sincerae bonitatis specimen, excellentisque in loco doctrinae; vt non ab Catholicis modo, sed ab ipsis etiam Lutheranis hospitibus, populisque deprauatis exciperentur humaniter. Ex quibus nonnulli viarum etiam duces, sese comites adiungebant. Tamersi pericula intercurrebant identidem, vt caelestis tutelae noui milites continenter admoniti, plus adhuc in Deum fiduciae, animique conciperent. Sexdecim fere passuum millia ante Constantiam, Oppidum est, cuius Pastor, Curioque vxorem duxerat, et filiorum copiosum alebat gregem, pestiferae, atque haereticae sectae gnarus satis, nec literarum, quantum conijci poterat, prorsus ignarus. Is vespertino hospitum aduentu percepto, sex septemve stipatus incolis de Principibus ad eos venit, de itinere bene fessos, disputationis gratia: coinmissaque pugna, tantum in ea temporis consumptum est, vt horis aliquot iam transactis, Curio dixerit (placet autem ipsamet verba reddere) En iam nox humida caelo praecipitat, suadentque cadentia sydera coenam. nam crastina die, volo prorsus domum meam veniatis, et libros, liberosque meos inspiciatis. Coenemus igitur, et coenati rursus in certamen veniemus. Placuit consilium: ita tamen, vt cum in eadem ille mensa admisceri se vellet, repugnarent Catholici hospites; quod negarent, licere sibi mensa cum ijs vti communi, qui se Ecclesiae communione priuassent. Subrisit ad haec Parochus, et alia ipse cum suis, alia Patres vsi sunt mensa. Qua sublata, rursus instaurata disputatio est, tanta contentione ceterorum, tanta Lainij efficacitate irretientis haereticum, vt in summas ille redactus angustias, adhuc temulentus, et ebrius exclamarit inuitus, Includor vndi que, et vbi verser ignoro. Cui vnus e Socijs, Cur igitur, inquit, eam sectam sequeris, quam tutari tu ipse non potes? qua ille voce, et oratione perstrictus, surgit furibundus, et Patribus minitans vincula, Cras, inquit, in custodiam dabo vos, vt doceam, tutari nec ne [Note: 114 Periculo liberantur ductu, vt creditur, Angeli.] valeam sectam meam. Deinde nescio quid Germanice cum iurgio effutiens, alio se repente proripuit; perniciem haud dubie aliquam Patribus moliturus; vt ex his, qui aderant, intellectum est. Erat enim genus hominis tale, vt non minacius dixisse putaretur, quam esset re vera facturus. proinde cauendum monebant omnes, matureque sibi a Patribus consulendum. Hi vero recenti occasione laeti, vitas suas iam tum periculis pro defensione Catholici nominis offerebant, vno illo dumtaxat anxij, atque soliciti, ne quid inter se dissidij, mutuaeve disiunctionis existeret. Verum ad precationem nocte illa conuersi, in omnem animos firmarunt euentum. Mane albente caelo, ingreditur ad eos Vir procero corpore, furentis Parochi praeuertens aduentum, eximia quadam conformatione membrorum, annorum, vt ex ore conijci poterat, plus minus triginta. Is hilariore fronte Patres intuitus, Germanice loqui coepit, nutuque significare, illinc ocius facesserent, et se quo duceret, sequerentur. Patres sine mora sequutos, nemine prorsus abnuente, nec quo se duceret percunctante, extra id Oppidum, haud vsitato tritoque itinere, sed coeco, atque transuerso, octo circiter milliaribus in viam regiam, ac militarem educit. Inter ambulandum autem Patres saepe respectans, suauiterque subridens, ipso oris gestu, ne quid fraudis periculique metuerent, bono animo iubebat esse. Pars porro huius viae quaedam difficilior intuentibus videbatur, quae tamen ipsa nullis constrata niuibus perfacilis est: inuenta. Quidam autem e Socijs, collustrans oculis terrae solum, obseruare curiose coepit,


page 33, image: s033

an ibi tritum, et vsitatum iter esset; et circumspectis omnibus accurate, ne vestigium quidem viae regiae, aut transuersi limitis animaduertit. attonitus ergo rei nouitate, quod semita illa magis ardua, nec vllis calcata vestigijs, sinc vlla niue, reliquum vero viae totum esset niue respersum; repetebat subinde secum, Qualis hic tandem Vir, cui adeo notae tam ignotae sunt semitae? Denique in militarem, ac Regiam, vbi iam praeeuntium videbantur impressa vestigia, deductis Patribus gratus ille, et peramicus ductor, digito, qua tenendum esset iter, ostentans, alio repente discessit. Quid hac illustrius prouidentia? Creditum a Patribus, sanctum Dei Angelum, praesens in periculum missum, ne quos ad maiora Dei bonitas reseruabat, eos in eo Oppido immaturus interitus occuparet. Id quod Patres argumentabantur ex eo, primum quod dux ille de itinere non rogatus, verum eis monstrasset iter. deinde, quod vnusquisque affirmabat e Socijs, quandam se in praecordijs concepisse fiduciam, tanquam filiorum in Patrem; denique quod ab ipsis repente [Note: 115 Xauerius mirabiliter sanatur.] digressus euolauerat e conspectu. Nec sane mirum, vt quem occultum suorum discriminum comitem quotidie precabantur a Deo, eius tam illustri praesidio, tam euidens tantumque discrimen euaserint. Eiusdem tutelae fuit, plagam comitis insanabilem, quae socios vehementer angebat, eorumque tardabat iter, diuinitus persanasse. Res est multorum celebrata literis, nec pluribus retractanda, cum sui cruciandi corporis studio Xauerius arcto sibi lacertos, et coxendices funiculo colligatos foedo vulnere lacerasset, vt longius progredi iam non posset; reliquos carissimos socios, quoniam vinculis altius impressis Medicorum ars desperauerat, in preces, vna conuersos repentinam exorauisse comiti sanitatem; vt postridie ille de cubili surgens, fractos senserit excidisse funiculos, et se morbo liberum, et expeditum ad iter.

[Note: 116 Res ab Ignatio gestae in patria.] Inter haec Ignatius, quem supra narrauimus, in Hispaniam Lutetia discessisse, vix prima impresserat patrio solo vestigia, cum spectanda Ciuium oculis praesens obtulit, quae iam ad aures praeuolans fama de absente pertulerat. Reclamantibus consanguineis, paterna domo posthabita, Pauperum hospitium Oppidi Aspeitiae, cui domus Loyolaea proxima est, ad diuersandum subijt: et cui paratae iam erant domesticae mense, is ostiatim in vniuersae propinquitatis oculis quotidiana pabula mendicabat. Hic elementa Christianae legis multitudini, puerisque tradebat: cum dehortante fratre, quod infrequens futurus esset auditor, vnico se audiente puero fore contentum dixisset. sed numerus ingens et ipse frater intererat. illic haerentes in coeno vitiorum ad virtutum pulchritudinem excitabat, vt vbi per iuuenilem quondam ardorem suo hominibus congressu forte nocuerat, ibi iam aetate maturior consuetudinis sanctitate prodesset. Sacris diebus, et interdum frequentius, conciones habebat, et quidem, cum multitudinem ab multis passuum millibus confluentem templa non caperent, in patentibus campis. Vbi obseruatum est tanquam opus humano maius, trecentorum amplius interuallo passuum, quamuis vocem contendere ob imbecillitatem nequiret, singula concionantis verba ab omnibus exaudita [Note: 117 Miracula quaedam ignatij in Patria] percommode. Alijs quoque admirabilibus signis orationi eius pondus accessit. Namque valetudinem viro iam diu Epileptico, et mulieri contabescenti restituit. adductam quoque Energumenam, vt consuetis Ecclesiae adiurationibus curaret, edito permodeste responso, se initiatum non esse, tamen oraturum pro ea, precibus fufis, ab iniquo obsessore peninis liberauit. Verum ab vniuerso populo multas vitiorum pestes eiecit, multas sustulit consuetudines prauas, et pias induxit, omnibus carus, et virtutis nomine venerandus. His in studijs menstrua ferme mora cum satis iam virium noti caeli clementia sibi videretur adeptus, ad breue spatium se deduci ab suis passus, ne pertinacius alrercaretur, suauissimum virtutum egregiarum odorem relinquens, Pompeiopolim, et Almaianum, Toletumque [Note: 118 Per ingentia pericula in Italiam redit.] ad sociorum conficienda negotia pedes, inopsque contendit. Quibus confectis, cum ex antiquioribus in Hispania socijs, qui sequi se vellet, neminem inuenisset, Valentiae Naui conscensa in magno praedonum periculo, quod Aenobardus Archipirata mare Tyrrhenum valida classe infestum habebat, grauius tamen a tempestate periclitatus est. Laceris armamentis, fracto demum gubernaculo, eo ventum est, vt omnes abiecta penitus vitae spe, mortem timidi expectarent, cum tamen Ignatius conscientiae bono perfruens, nullo posset pauore tangi. Solum inde non modice angeretur, quod gratia donisque Diuinis non perinde vsus esset, vt debuisset. Gaudebat nimirum Dominus exercere suum militem iam robustum, et sancta plenum fiducia quasi in aciem prodeuntem. Itaque


page 34, image: s034

Genuam perlatus vix e maris sospes periculis, dum per Apenninum in Aemiliam tendit, a recta deerrans semita, longiusque sensim sine sensu progressus in eas se induit angustias, vt per abruptas cautes, subiecto torrenti horrifica specie imminentes, genibus, ac manibus reptans; in praeceps iam iam ruiturus, aegre demum labore omnium maximo, quos ad eam diem tulisset, euaserit. Ex alijs inde difficultatibus, quae hibernum tempus niuibus, coenoque altissimo in solo cretoso vias eius plagae pene insuperabiles reddit, cum Bononiam emersisset, ipsoque in ingressu fallente vestigio lapsus de Ponticulo in fossam, totus luto contaminatus praebiosset spectantibus risum, etiam factum est, vt emendicando lustrata tantae, tamque benignae Vrbis magna parte, ne obolum quidem a quopiam reportaret. Hispanorum tamen receptus hospitio, et paululum recreatus, repetito itinere, Venetias attigit. Hic dum ex conuento sodales expectat, nouis in Domino quaestibus [Note: 119 Venetijs egregie laborat, et Iacobum Hozium Societati adiungit.] augetur. Ac praeter illustres viros, quos Diuinis suis institutionibus imbuit, et in aeternae vitae semitas ex errore longo reduxit, alios insuper ad suae vitae rationes prope factos, et sibi natos adiunxit. In his Iacobum Hozium Hispanum Malaca oriundum, Baccalaureum, et sacrae scientiae eruditione florentem, et par nobile Fratrum Iacobum, Stephanumque de Eguia Pompeiopolitanos apprime pios Compluti olim Ignatio cognitos, qui nunc forte ex Hierosolymitana peregrinatione redierant. Hozius quoque satis erat sua sponte ad Diuina propensus; tamen, vt sunt plerumque suspecti, quorum de fama, moribusque detrahitur, non prius B. Patri se committere, eiusque commentationes attingere ausus est, quam ad eius scripta pendenda, quae a maleuolis carpebantur, nonnullisque in suspicionem praui dogmatis venerant, magnam secum librorum supellectilem comportaret. Verum, vt eas coepit intimo vsurpare mentis recessu, in eisque caelestes haurire dulcedines, e vestigio remisso rebus mortalibus nuncio, vltro se ad Ignatij ductum, ac disciplinam applicuit. Ignatius vero dum ardentius in dies animas sitit, et totis incipit celebrari [Note: 120 Accusatur, et honorificum innocentiae testimonium reportat.] Venetijs, en alia exoritur, Satana aspirante, tempestas. Spargitur in vulgus rumor, errare eum profugum toto orbe terrarum: statuam eius veluti infamis, ac pestilentis haeretici in Hispanijs, et Gallijs publice concrematam. Ea res ad Apostolicum delata nuncium (is erat Hieronymus Verallus, qui postea Romanae Ecclesiae renuntiatus est Cardinalis) Beatum Virum impulit, vt ad eum nec appellatus accederet, causaeque cognitionem prior posceret: minime dissimulandam filentio ratus tam iniquam, inchoata iam Societate calumniam. Extorsit quod petebat, et post accuratam disceptationem, lata est pro aequitate sententia. Ea ad hodiernum vsque diem Romae in publicis tabulis [Note: 121 Conciliat Socletati Gasparem Doctium.] asseruatur, testimonium innocentis Ignatij, monumentum virtutis. Quo ex tempore Gaspar Doctius is, qui apud eundem Nuntium Auditoris partes agebat, impense fauere coepit Ignatij rebus, eiusque ad instituta sic affici, vt ea complecti quarto a confirmata Societate anno decerneret. Sed cum alia denique mens esset Dei, Lauretano Deiparae Templo praepositus, eundem in Societatem animum, et amorem, quem initio susceperat, conseruauit. quam quanti faceret, plurimis quoad vixit, officijs, et ijs non vulgaribus [Note: 122 Agit familiariter cum Io. Petro Carraffa, qui dein fuit Paulus IV.] declarauit. Hac tempestate functus Ignatius, nihil de suo erga homines studio, praestantique erga animas charitate remisit, sed velut ignis flagrantissimus modicis iniectis aquis exarsit acrius. Egit inter alios familiariter cum Io. Petro Caraffa, cui postea Ecclesiae Catholicae gubernacula Diuina detulit prouidentia, et Paulus Quartus est appellatus. Is et nobilitate generis, et literarum eruditione, et alijs Dei muneribus spectatissimus, Theatino Archiepiscopatu relicto, cum alijs tribus aeque pijs, ac nobilibus Viris Clericorum Regularium Ordinem, quos ab Archiepiscopo ceteris clariore, Theatinos nominant, recens condiderat. Vnde factum est, vt Societati quoque nostrae, quae item Clericorum ordo est, idemque sub tempus apparuit: nec vestium magno discrimine distinguitur, nomen idem Theatinorum multis locis adhaeserit. Ceterum Io. Petrus priusquam vsu aliquo, consuetudineque mores calleret Ignatij, falsis criminationibus adductus, vt erat in his, quae ad Orthodoxam fidem pertinent seuerus, et acer in primis censor, minus eius fauere [Note: 123 Quanti aestimaret B. P. Exercitia spiritualia.] causae, in ea quam diximus, suspicionis procella visus est. At Ignatius non praesentibus modo coram salutarem nauabat operain; sed absentibus quoque per literas consulebat. quarum vnius caput, vnde appareat de Exercitationibus spiritus quid Beatus Pater sentiret, non inuidendum est posteris. Ad Emmanuelem enim Mionam Sacerdotem. grauissimum, quo vsus ipse quondam Compluti Coufessario erat, Parisios scripsit his


page 35, image: s035

verbis. Magnopere aueo cognoscere quemadmodum res tibi processerit: neque id sane mirum, cum tantum tibi in re pietatis, nempe vt Parenti filius, debeam. Cuius etiam egregio amori, tamque prolixae voluntati, quam in me habuisti semper, ac re ipsa comprobasti, vt responderem: atque in hac vita aliquam gratiae partem referrem, rogaui te, vt ad mensem Exercitia susciperes sub eo, quem nominaui: atque adeo ipse facturum te recepisti. Precor igitur id si expertus es, ac probasti, ad me perscribas ad Dei obsequium. Sin autem expertus non dum es, per eiusdem amorem, ac reuerentiam, et acerbissimam necem, quam causa nostra obijt, peto, quaesoque, vt in ea te des. Tum vero, si te facti poenituerit, praeterquam quod poenam nullam recuso, putato me planum, et irrisorem, et irrisorem quidem personarum, quibus tantum debeo. Iterum, atque iterum, et quoties valeo, ob Dei obsequium id ipsum flagito: ne ad vltimum Diuina Maiestas requitat ex me, quod non vrserim, neque cunctis meis viribus postularim, id quod in hac vita equidem possum sentire, etexcogitare oprimum, tum vt homo sibi ipsi proficiat, tum vt fructus ferat, prositque, et proficiat alijs multis. Quod si priorem ob causam necessarium tibi non sentias, praeclara cum aestimatione comperies, quantum ad posteriorem conducat. Venetijs Kal. Non. 1536. Hanc Beati Patris cohortationem, commendationemque Exercitionun, haud frustra fuisse docuit eiusdem Mionae tandem ad Societatem ipsam accessus, magnoque cum exemplo praestantis virtutis in ea peracta vita.



page 36, image: s036

HISTORIAE SOCIETATIS IESV. Liber Secundus.

[Note: 1 Primi Patres Venetijs in valetudinario aegris ministrant.] HIC erat Venetijs Ignatij cursus, cum ei sexto Idus Ianuarias anni 1537. ad victoriam structae calumniae, veluti gaudij cumulus accessit saluus Sociorum aduentus non eorum modo, quos Parisijs in digressu reliquerat, sed insuper aliorum, quos eo absente, pepererat Faber. Ergo hi demum omnes in vnum pariter coeuntes, post dulces amplexus, et mutuam inter sese gratulationem, et plurimas Deo gratias actas, primum Hierosolymitanae profectionis consilia renouant; einde ad summum Pontificem iter destinant: a quo et eius ad sacros Ordines voluntariae Paupertatis nomine, et potestatem praedicandi Hierosolymis Euangelij, supplices petant. Verum quoniam per anni tempus, acerrima Saeuiente hyeme, haud ita commodum iter erat in Vrbem, interea ne cessarent, suoque vt posteros docerent exemplo, quibus tandem experimentis, in hanc Societatem sibi aditum aperirent, duobus publicis valetudinarijs tota Vrbe florentissimis, in quibus, et corporum pariter, et animorum periculis ocurrerent, bibertiti, in eo quod continet insanabiles, et in eo, cui a Beatis Martyribus Ioanne, et Paulo nomen est, partim misericordiae distinebantur officijs. partim purgandis rite pectoribus operam dabant. Quae quidem omnia tanto ab eis gerebantur ardore, quantum postea relicta tot annos in ea Vrbe vestigia declararunt. Sane id spectaculum Ciuium in se oculos conuertebat, admirantium, et eximiam externorum hominum in alieno solo pietatem, et modestiam animi tantam, vt munia, vel contemptissima inter curandos Christi pauperes, non modo non refugerent, aut exhorrerent, verum etiam vltro sibi deposcerent, ac mira quadam alacritate praestarent. Cernebant perforata vlceribus corpora, non minus ad aspectum foeda, quam ad olfactum grauia, nudis ab eis manibus contrectari, suorum complexu corporum, dum lectos sternerent, excitari iacentia, et in stratis eadem reclinari. Imo a quibusdam ad horrorem natura: vincendum, ipsam exsugi stillantem saniem, et foeda lepra respersos, tectoque Valetudinariorum exclusos in suo lectulo collocari, nulla contagionis suspicione solicitis, nullo metu perterritis, eminente in primis Francisci Xauerij magnanima charitate. Quid memorem orationis solatia moestis aegris adhibita? nocturnas actas apud egentissimum quemque vigilias? mortuorum corpora ad sepulturam rite cohonestata, eademque humo, quam suis manibus [Note: 2 Energumena Patrum virtutem aperit.] essoderant, pie obducta? Non poterat diutius in tanta humilitate delitescere Virum virtus, vt etiam Satanas eam prodere, Deo sit cogente, compulsus. Inter foemmas, quae tum cibos parabant aegrotis, Energumena erat. Haec toruo oculorum obtutu, et conuicijs verberans Patres, ministerij gratia culinam ingressos, Versa ad eos, qui praesentes aderant, Vos, inquit, quod genus hominum istud sit penitus ignoratis. Hi magni sunt Viri, et multadoctrina praediti. qui nehuc aspirarent, valde equidem, sed frustra contendi. Paulo post, cum iterum vnus ePatribus culinam intrans immensis foeminae vociferationibus exciperetur, blande eam lenire, ac permulcere coepit. Illa vero corripuit gradum, et vt in ignem se inijceret comparabat, sed ne cogitata perficeret, alia foemina [Note: 3 Ceteri Patres Romam discedunt: Ignatius Venetijs subsistit.] praesens inhibuit. Illa vero corpus a tergo totum conglomerauit in vertebram, vt suo semper haerens vestigio, subiectas prope flammas capite retorto, contingeret. Eadem subito insuum erecta statum vociferationibus terruit omnia. Patres autem tanto acrius munera illa, misericordiae, et humilitatis vrgere, quanto ea molestiora Satanae, iucundiora


page 37, image: s037

Deo, et gratiora sensere. Quibus dum ad admirationem vsque trimestri fere spatio se continent, postea cohortante Vere, Romam iter intendunt, vno excepto Ignatio: qui satius duxit, siue ad ea, quae parta erant custodienda, siue ad ea, quae ad nauigationem spectabant, expedienda, continere se Venetijs. praesertim quod in Pontificia aula versabatur Ioannes Petrus Carraffa, in exitu superiorisanni, in Cardinalium numerum cooptatus, qui vt dixi, Venetijs ei non fauerat, et Petrus Ortizius Caroli Caesaris in causa Matrimonij Catharinae eius matertere, quam Henricus Octauus repudiarat, apud Pontisicem procurator; quem Parisijs autorem fuisse docuimus, vt acerrime in Ignatij ipsius mores, atque doctrinam, id quod etiam discedens commendarat amicis, inquireretur. His igitur ne quam sua praesentia aduersandi initijs rerum communium, antequam veritas corroboraretur, ansam praeberet, consedit Beatus Pater Venetijs. Reliqui vero, vt e Gallijs in Italiam, ita Venetijs Romam suis se pedibus contulerunt. terni faciebant iter, cum Hispanis permixti Galli, cum Laicis Sacerdotes, omni subsidio itineris spoliati, emendicatoque parce cibo, nec tamen intermissis, seu anniuersarijs dierum quadraginra ieiunijs, [Note: 4 Ratio itineris.] seu quotidiana Synaxi. Somnum in imparatis pauperum Xenodochijs modo inter paleas, modo inter praesepia, saepeque toti imbribus madidi, fessique capta bant. Paupertas adeo eis suauis erat, vt eam sine multis, et magnis incommodis nullam ducerent. Tantum autem cogebant cibi, de crastino nihil soliciti, quantumj praesens necessitas compellebat. In hospitio mendicos, in itinere Viatores instituebant. Iter ipsum, soli cum essent, magnam partem in sanctorum rite precibus implorandis, psalmorumque canticis conterebant. Ergo qui tam durum vitae genus, tamque humile contemplabantur, ignari, quid in humanis pectoribus possit Deus, suspicabantur eos in proxima Vrbis direptione, quae Clemente septimo Pontifice Maximo antecesserat, fuisse versatos; ac proinde durissimis supplicijs piaculum suum luere; et absolutionis [Note: 5 Aerumnae grauissimae.] gratia ad pedes properare Pontificis. Venetijs Anconam versus egressi, ad Adriatici maris oram biduum, triduumve sine vllo fere cibo (neque enim locus vllus, vbi corrogare stipem possent, Rauennam vsque se obtulit) exegerunt, desicientibus prae labore viae, cibique desiderio corporibus: cum tamen aliorum quisque magis, quam, suis incommodis angeretur. tanta in eos flagrabat charitas, tantus amor. Vbi paululum conquiessent, et Diuina potius ope, quam humana (perexigua enim inuenta est esca) virium aliquid, aut potius anhelitum recepissent, ad coepta peregrinationis reuertuntur incommoda. Vix itinere repetito, fluuium offendunt maximis, ac perpetuis imbribus, mille circiter extra alueum passibus exundantem. Cumque nummorum nihil esset, vix importunis precibus a portitoribus extorserunt, vt in alteram se studij partem, ripamque transueherent. Is cum plana camporum longe lateque stagnasset, diu nudis pedidbus fuit per altas aquas ingrediendum. Noctu igitur Rauennam madidi, fameque enecti perueniunt, nullo per eum diem, praeter panis frustulum, sumpto cibo, cum tamen pridie nihilo lautius accubuissent. Illud tamen commodi in tantis incommodis haustum est, quod Ioannes Codurius, qui laborabat e pedibus, valetudinem ipsa aerumnarum perpessione recuperauit. Rauennae publico in hospitio cum pauperibus diuersati, et pauperum pasti more, congruis etiam coenae cubilibus sunt excepti, squallore, pedoreque obsitis, quaeque fatigatos artus non ad quietem allicerent, sed quieti iam traditos nouis laboribus exercerent. Sordibus scatebant omnia, et mordacissimae bestiolae notis vndique excitatae pabulis fodicabant artus sopori iam deditos, ne quietem defatigati conciperent. Quarum ego rerum commemorationem, quanquam ad commendationem praeclarae virtutis, valet illa quidem plurimum, tamen ne quid habeat inicunditatis Oratio, non inuitus omitto. Rauenna postridie relicta, coelo adhuc nubibus tetro continuabant iter. cumque intumescentibus passim fluuijs, transitum negaret inopia, cogebantur aeris loco, calamariam modo thecam cum atramento, modo linteos thoraces portitoribus elargiri. sed crebris intercursantibus Anconam vsque fluminibus, imbribusque, actuariolum sine vllo cibo, potuque, ac sine vllo aere conscendunt. Anconam vero ipsam intra lucem, noctemque delati, portorium exigenti Nauarcho,


page 38, image: s038

cum soluendo non essent, vix ab iracundo homine impetratum est, vt vnus e socijs e Nauigio lapsus, debitam emendicaret in vrbe pecuniam. Ac breuiore mora oppigneratum Bibliopolae Breuiarium est; acceptoque pretio, reddita sua Nauarcho [Note: 6] merces: tum recta omnes in Xenodochium, deinde tota Vrbe dispersi, ad hominum captandam misericordiam. Qua in humilitate, charitateque se vicissim acuebant, et inflammabant, materiamque sibi mutuo Deo gratulandi, et benedicendi praebebant. Ex ijs vnus, dum stipem in foro corrogat, et Socium alium, non procul aspicit, tunica alte succinctum, nudisque pedibus in emporio, modo ab hoc raphanum, modo ab illo olera mendicantem, tali spectaculo repente commotus, reputare secum ipse coepit eximiam sui Socij in tanta humilitate doctrinam, excellentis acumen ingenij, rara munera, ac dona naturae, quibus ille magnam. sibi gloriam perfacile posset apud homines, si inter eos versaretur, ac degeret comparare; tacitusque in ea cogitatione defixus incredibiliter affici coepit, et se prorsus indignum tam sancta hominum societate sentire. quae res postea quo frequentius ad animum recurrebat, eo se acrius sentiebat incendi, talique hominum societate capi. tanti est, propositam ante oculos disciplinam fraternae virtutis, non, oscitanter aspicere. Ergo ex humili illa conquisitione nummorum, tantum pecuniae comportatum est, vt non solum hilari, frugalique mensa famem suam vniuersi depulerint, verum etiam vnde breuiarium repignerarent, habuerint. Tandem, ad augustam Lauretanae Virginis aedem peruentum; in qua biduo, triduove in piarum rerum commentatione consumpto, Romam eodem patientiae proposito, eadem constantiae alacritate discedunt. Nihil enim hoc antecedentibus mitius iter. [Note: 7] Rursus alto cum cceno fuit, crebrisque cum imbribus colluctandum. Acciditque nonnunquam, vt Socij tres, cum iam bini, ternive seorsim, quo facilius neces fariam tuendae vitae stipem emendicando colligerent, ambularent, inani ventre, pleno autem imbribus dorso, et coeno obliti, totum traducerent diem. Iam Tolentinum coecis tenebris introierant, cum spe quaerendi de more cibi sublata, Simoni Rodericio gradienti per coenum, fit obuiam quidam obuoluto capite, qui praehensam eius explicat manum, impositisque silentio nummis, iterum complicat, et abscedit. Simon adaperta in Xenodochio manu, reperit quantum ad pauperem coenam, saris esset argenti: et vna cum Socijs collaudat Domini prouidentiam. Coenatum est pane, vino, caricis, et sua quoque portio Christi pauperibus reseruata; adeo erat in amoribus paupertas. Aperiat ad haec exempla posteritas oculos. Nam idcirco in his commemorandis multi sumus, vt quibus itineribus Maiores nostri ad sanctitatem niterenrur, inspiciat: nec ab eorum ardore, virtuteque degeneret, quorum in labores sine laboribus introiuit. Iam qui supererant ad Vrbem vsque diebus pari traductis inopia, vt in eius venere conspectum omnium oculis forte recentis, eam eminus venerabundi salutant, telluremque Deo quodammodo sacram, quaeque tot sanctorum corporum aceruis, tot Martyrum Sanguine redundaret, cum eximio omnes pietatis fensu, tum etiam Lainius nudo pede succedunt. [Note: 8 Lainius Romam pietatis causa nudis pedibus ingreditur.] Mox ad limina sanctorum Principum Apostolorum, totis animis, corporibusque prostrati, cum pro re bene gerenda Dei clementiam prece solicita fatigassent, ad suae quisque nationis diuertit hospitium. Cum vero frequentantibus religiose Templis, serendis inter homines de pietate sermonibus, frugalitate, modestia, summae denique innocentiae, et sanctitatis edendis exemplis in hominum venissent ora; Exciti fama curiales Hispani aliquot opulenti, Patres confestim omnes in hospirium sancti Iacobi recipiendos curant; negantes suae esse dignitatis, nationisque committere, vt tales, tantique Viri tota Vrbe precario cibum quotidie quaeritent: simulque [Note: 9 Petrum Ortizium praeter spem habent fautorem.] eos, quotidianis submittendis epulis, omni victus procuratione leuant. Petrum etiam Orrizium, quem aduersarium suspicabantur in primis, valde sibi praeter opinionem propitium, placatumque, Deo cor hominis immutante, reperiunt. qui Patrum aduentu cognito, Pontifici Maximo statim nunciat (is erat, vt dixi, Paulus Tertius e gente Farnesia) nouem Parisienses adesse Theologos, quipauperratis obsemantissimi, magnaque sui expectatione inter homines concitata, Hierosolymam cogitarent.


page 39, image: s039

[Note: 10 Adeunt Pontificem.] Pontifex cum haec placidis auribus excepisset, iussit eos in posterum diem cum alijs aliquot euocari Theologis, qui super mensam de religione dissererent. Is enim erat ei Pontifici mos, vt audiendis inter epula Sapientibus, vna cum corpore simul animum pasceret. Iam qui circumstabant Vrbani Theologi modo ex hoc, modo ex illo multa rogabant, rogantibusque satis a Patribus cumulateque factum est, ipso quoque applaudente, et gaudente Pontifice. Sublata mensa ad pedis osculum deuoluuntur. quos Pontifex passis brachijs, quasi cunctos pariter amplexurus, Magnam, inquit, capio animo voluptatem, cum istam literarum eruditionem, in tanta animi demissione contemplor, si. quid vobis opus fuerit, quod quidem ad me spectet, libens dabo. At illi, Benedictionem, inquiunt, Beatissime Pater, potestatemque nauigandi Hierosolymam, supplices postulamus. Et haec, inquit, Pontifex libens largior. Hierosolymam tamen vos, non arbitror profecturos. Quae sane sunt a Pontifice dicta, vel quia Venetos nonignorabat arma contra Turcas parare (nam et is postea vna cum Caesare, Venerisque contra eos foedus inijt) vel coelesti aliquo instinctu, nauigationis. [Note: 11 Impetrant, quae volunt.] impedimenta praesensit. Socijs etiam non dum sacris initiatis, suscipiendi sacros ordines potestatem quocunque ab Episcopo, vel Antistite fecit tribus, proximis diebus festis continenter. Ab eodemque Pontifice, rogante nemine, pecuniam semel atque iterum acceperunt. Ea postea cum alia Hispanicae Nationis liberalitate coniuncta, summam aureorum ferme decem supra ducentos expleuit: qua Venetias in vsum votiuae peregrinationis traiecta, ipsi Romae quotidianum sibi victum, mendicorum. instar, non sine eorum, qui disputationibus interfuerant, admiratione, quaerebant: pauloque post inanes; egentesque Venetias, quemadmodum antea venerant, reuertuntur. [Note: 12 Venetias reuersis acris initiantur ordinibus.] Hic singularibus officijs, et paterna charitate ab Ignatio excepti, quo se acrius in virtutis exercitatione probarent, et qui sacris initiandi erant, ad sacros ordines compararent, denuo se se ad vsitata Nosocomiorum munera, ad exeuntem vsque Iunium, non mediocri tum suo, tum Ciuitatis commodo retulerunt. Quo tempore, cum ad Apostolici Nuntij pedes, is erat, quem dixi, Verallus, perpetuae paupertatis, et castimoniae vota, vna omnes vndecim nuncupassent, qui consecrandi Sacerdotes erant, per omnes ordinum gradus ad Sacerdotij sastigium prouehuntur; Mense Iunio, ipsis praecursoris Domini Natalitijs, tanta Arbensis Episcopi initiantis animi voluptate (is erat Vincentius Negosantius Fanensis, Vir et virtute clarus, et genere) vt ritus inter eiusmodi, qui tamen erant illi pro suo munere satis. crebri, nihil vnquam simile se testaretur expertum. Quod ille merito Diuinae gratiae, quae tum solito vberior, plemorque descenderet, acceptum retulit. Verum tantarum apparatu rerum, ornatuque munitis, nulla tamen in Palaestinam transmittendi [Note: 13 Intercluditur nauigatio in Palaestinam.] facultas offerrebatur; cum iam graui inter Solymanum Turcam, Venetamque Rempublicam orto bello omnis peregrinorum, atque institorum nauigatio conquieuisset. Res fuit hominum obseruatione digna: vt cum peregrinorum in ea loca traiectio, nec multis annis ante, nec multis item post ad annum huius seculi sepruagesimum intermissa memoretur; eo tamen anno omnis sit in Palaestinam aditus interclusus. Nimirum declarabat etiam tum suam Dei bonitas prouidentiam, quae cum occultissime suorum peregrinorum gressus ad altiora quaedam, quam ijs ipsi spectarent, putarentve, dirigeret; eorum et fixa consilia, et institutum prope iter abrupit, ad aliaque longe praeclariora, consilio meliore conuertit. Ergo spe destinatae nauigationis abscissa, et si voti religione soluti videri iam poterant, tamen ne qua prorsus religio solicitaret animos, placuit post acceptum Sacerdotij decus, non se continuo commouere Venetijs, sed illic terendis Nosocomiorum liminibus, vsque ad anni vertentis extrema, quemadmodum Parisijs conuenerat, expectare. Id consilium satis ex se pium, prudensque in aliud postea commodius, salubriusque commutatum est. Nam charitatis apud aegrotos, et humilitatis crescente palaestra, cum animaduerterent extremo Iulio modicum temporis superesse, siue ad primitias Sacerdotalis ordinis Diuinae Maiestati libandas, siue ad colligendam quodammodo mentem, valetudinariorum occupatione distractam, salutare admodum visum, Ciuitatis vitare frequentiam, et in finitima Venetorum Oppida alios alio dispergi, vbi et piae precationis studio sibi iam vacarent attentius, et quotidiaui mendicitate


page 40, image: s040

pastus, subitisque in foro concionibus, cum interiori, et domesticae fanctitati, tum externorum vtilitati consulerent. Interimque si quis forte restinctis bellorum incendijs, Hierosolymam pateret aditus, Venetias e propinquo, vna omnes accurrerent. Ignatius igitur cum Fabro, Lainioque Vicentiam: Xauerius, ac Salmeron in Montem Celsum, Oppidum Patauio distans milliaribus non plus quindecim: Codurius, Hoziusque Taruisium: Claudius, et Simon Bassanum: Paschasius, et Bobadilla Veronam distributi sunt. et quo se arctius secessu ipso locorum, diuina cum mente coniungerent, humiles ad habitandum. casas proximis in suburbijs, ruinosas plerasque, et caeli patentes iniurijs, ab interuentoribus tamen vacuas, consulto [Note: 15 Genus vitae Patrum in hoc secessu.] deligunt. Hie dum emendicato, tenuique cibo victitant; dum mutua obedientia, facta vicissim alterius in alterum per hebdomadam potestate, verae student humilitati, dum diurnis, nocturnisque precibus operam dant, dum breues somnos abiecto in stramine de solo carpunt, tandemque corpus suum verberum acerbitate castigant; quadraginta dierum spatio simillimam Angelorum vitam inter mortales egerunt. Quo dierum elapso numero, tanquam caelestibus grauidati muneribus, [Note: 16 Adiuti et Proximi.] cum iam iamque quod breui parerent, parturirent (nec enim ad vnius con templationis otsum, sed ad sua bona communicanda cum proximis vocabantur) ex coecis illis antris, latibulisque suis in lucem Vrbium repente conuolant, et celebritatem, quam tantisper oderant consectati, populum ex editiore loco voce, gestu, pileo conuocant. Maximus vndique omnium hominum fit concursus, sed tanquam ad ioculatores, non concionatores; et oblectandi sui gratia, risusque captandi, non compungendi animi, et commutandi: inuitante praesertim ipso oris habitu neglecto, atque inculto, et peregrini maxime insolentia sermonis. Verum vt animaduersum est seuere, serioque agi, nec iam locum esse facetijs, ac iocis, sed lacrymis, atque singultibus; tum demum petulans turba, et quod genus esset hominum, quod deridebat, agnouit; et nihil offensa squallore vestium, barbaroque sermone ad grauitatem se ipsa composuit, eos denique veros Christi admirata praecones, quorum praeceptis saluberrimis, sobrias cogitationes momento susciperet. Magna omnino commutatio fiebat in vulgus, cum ad orationis ardorem accederet hospitum continentia, qui nouo. quasi miraculo non modo nihil ab auditore poscebant, sed respuebant oblatum. Hinc nimirum laudabilis illa, et retinenda vbique Societatis consuetudo, vt in medijs foris, atque plateis desides hominummentes, diuinis ex improuiso sermonibus quodammodo circumuentas erudiat, et ad pietatem informet; et qui perraro ad sacras aedes accedunt, eos verbo Dei, nec opinantes inuadat, et a flagitijs, ac sceleribus ad sobrietatem, ac recte facta traducat. Enituit in sua cuiusque Prouincia pietas, et singularis virtus, vt etiam incitatiore [Note: 17 Nonnulli Patrum aegrontant.] ad eam cursu, quorumdam periclitata sit salus. Ignatium, Lainium, et Simonem in assidua suorum corporum vexatione, ac contentione laborum, flagrantissima aestate praesertim, graues corripuere febres. Ignatioque insuper permolesta. erat ex crebris lacrymis lippitudo; Simonem autem Bassani apud Antonium quemdam Anachoretam, pium admodum senem (nam illuc se cum Iaio receperat) adeo vehemens exagitabat morbus, vt eius Medici saluti diffiderent. eandem quippe vitam, ac diu ille exereitatus athleta, austeram scilicet ambo ducebant. victu arido, duroque, et robore pro cubill contenti, laboribus pro more hospitis frangebant corpus, cum vicinos quoque interdum fundos circumducto senis asello ad emendicanda alimenta obirent: et, si quid aliud operis, munerisque suseipiendum erat, obuia [Note: 18 Charitas Ignatij aegroti dum properat ad Simonem grauius aegrotantem, quem et praedixit sanandum.] charitate praeriperent. Ergo attritis ad vltimum vsque discrimen Simoni viribus, nihil prius Ignatio fuit, quam vt ad aegrotantera Socium, vna cum Fabro se consolandi causa conferret. Cura igitur aegrotantis Lainij longe minore cum periculo decumbentis, Vicentinorum quorumdam pietati commissa; ipse febribus adhuc implicitus, Bassanum pedibus, vna cum Fabro passuum millibus ferme triginta contendit tanta celeritate, vt Faber admiraretur. Simonem; vt suis excepit amplexibus, bono animo esse iussit, haud obscure significans eo morbo nequaquam ipsi moriendum esse. Et quoniam sua toga vestitum, et super asseres iacentem reperit, dedit operam, vt per Anachoretam illum conquireretur lectulus, in eoque detracta vesse collocaretur aegrotus. Exinde


page 41, image: s041

melius factum est aegro, et mox etiam salus ipsa penitus restituta, vt vim eximiae charitatis agnoscas, quae vt velox tanto interuallo aduolauit ad aegrum, ita et praesens liberationem morbi attulit. Cuius exitum rei, ne de miraculo posset ambigi, Ignatius ipse cum se ad orandum in itinere contulisset, comiti suo Fabro ex oratione praedixerat. cui et tum Faber Socij, et Simon ipse quamdiu vixit, vitam suam acceptam retulit. Hoc signum atque prodigium sequutum est aliud, ad continendos in susceptae religionis sententia posteros haud minus efficax. Cum enim e tribus Ignatij socijs Fabro, Claudio, Simone vnus in arrepto proposito vacillaret, spectro inusitato perterritus, confirmare animum coepit. cuius nomen ne quid forsitan in illa Sociorum paucitate offensionis haberet, silentio inuoluendum, nostris Maioribus visum est. sed licuit posteris de eo, quem proxime nominauimus suspicari, vt eidem sit salus animi per Ignatium reddita, cui fuerat corporis. serunt cum quatuor isti ab hospitio Anachoretae digressi, Bassani consedissent, [Note: 19 Vnus Sociorum terribili viso confirmatur in Vocatione.] haesitantem fratrem solitudinis amoenitate pellectum, huius actuosae vitae labores cum illius otiosae quiete; et huius pericula cum illius, vt ei videbatur, tuto perfugio coepisse conferre, ancipitique distractum animo, instituti sui magnitudinem expauescere. ita maritimo velut aestu iactatum ad Anachoretam consilij causa voluisse reuerti: sed vix pedem extulisse domo, cum ei semel atque iterum Vir occurrit armatus, qui truci aspectu, strictoque gladio minitans exeunti, pedem referre coegerit, nec prius insequendi finem fecerit, quam ille praecipiti cursu in Ignatij refugit amplexum. Obstupescentibus vbique incolis, qui cum pauore fugientem cernerent; eum tamen; quem fugeret, non [Note: 20 Anachoreta virtutem praestantem B. Ignatij diuinitus cognoscit.] videbant. Ne illud quidem ad confirmandas Sociorum mentes miraculo caruit. quod cum ad solitarium illum, quem modo dixi, Simonis videndi causa, vna cum Fabro se contulisset Ignatius, senex dum curiosius hunc obseruat, exteriore fortassis specie, suaeque vitae normav animi eius metiens sanctitatem, statuit nihil in eo singulare inesse, nihil quod admiratione admodum dignum videretur. Sed bonae, ac simplici hominis menti nequaquam permisit Deus errorem diutius insidere. Solito vehementius illuxit oranti, plane vt intelligeret, quem parui ipse faceret, eum Apostolico plenum spiritu virum esse, et ad multorum salutemVas electionis electum, puderetque iam senem leuitatis suae, quod et euulgare postea non erubuit. Documento insigni, quam non sit temere de Dei famulis ferenda sententia. Idem narrabat, cum in domum suam neminem prorsus admitteret, multorum iam exemplis, qui suis votis minime respondissent, edoctus; in admittendis tamen illis, quos dixi, Patribus, tam se facilem pronumque sensisse, vt eos sine scelere non auderet excludere. Porro amoenus ille secessus Anachoretae, post annos aliquot ad nos translatus, velut nostris vsibus minus aptus, Capuccinis Patribus est relictus. Non dum destinatum a Patribus expectandae nauigationi tempus abierat, cum omnes ad Ignatium veluti ad Parentem Vicentiam prima apud eum facturi sacra, deque communi re acturi conueniunt. Sacrificatum est ab omnibus praeter quam ab Ignatio, et Rodericio; quorum hic paulo post Ferrariae; alter autem tanti mysterij reuerentia pauidus, laxiorem ad apparatum animi sumpsit diem: multoque post Romae in aede Sanctae Mariae ad Niues, ad ipsa vagientis Christi cunabula, eius natali [Note: 21] nocte, suas quoque Deo primitias vltimus obtulit. Habitabant Vicentiae, vna simul in Coenobio suburbano, quo se antea B. Pater cum Fabro, Lainioque receperat, bellorum olim euerso turbine, et reuulsis foribus, ostijsque, ventorum flatibus vndique peruio. Palea lectum praebebat, pabulum mendicatio. Ergo ex eo numero duo, quod necesse erat inmorbum lapsi, publicum in Nosocomium, vastum illud quidem, et satis amplum, sed patens vndique, transportantur. Hic perangustum nacti lectulum, vix vtriusque capacem, praeclaram eodem tempore patientiae, paupertatisque materiam nacti sunt, auctis sibi inuicem inter angustias, et morbi difficultates, incommodis. Suadebat tamen vtrique virtus, et mutuas tolerare molestias importuni frigoris, seu caloris, et sibi quoad [Note: 22 B. Xauerius aegrotanti S. Hieronymus apparet, et quaedam praedicit.] poterant vicissim parecre, nec suae magis necessitati seruire, quam fratris. sed ab humana desertis ope, et rebus pene omnibus destitutis, affuit, vt fere fit, repentinum de caelo solatium. Nocte intempesta alteri eorum (is erat Franciscus Xauerius) qui se vigilem putabat esse, inclytus Ecclesiae Doctor Hieronymus, cuius ille studiosus in primis erat, spectandum specie graui, ac veneranda se obtulit, eumque peramice consolans, Tu, inquit, hyemem insequentem Bononiae perages, et multis ibi laborum procellis,


page 42, image: s042

incommodisque iactaberis. Deque tuis Socijs alij Patauium, alij se Romam transferent: alij item Ferrariam, Senasque concedent. fidem visi fecit mire ad verbum expleta praedictio. Nam et ipse Xauerius, cui obtigit cum Bobadilla Bononia, in magna rerum omnium inopia quartana iactatus, vehementissimos in eo morbo labores tulit: quibus adeo deformatus est, eamque subito contraxit maciem, vt effigies quaedam videretur spirantis mortui; et distributis per Italiam Patribus, ea ipsa, quam Beatus Hieronymus indicauerat, sociorum, cunctis adhuc vaticinationis ignaris, distributio facta est. Cum enim in vnum omnes coacti locum de Palaestina rursus peregrinatione quaesissent (nam adhuc classibus aequor infestum spem profectionis ademerat) de communi sententia decernunt, vt id spatij, quod ex votis conceptis reliquum erat, ne [Note: 23 Distribuuntur Patres in Vibes aliquot Italiae,] incensi semel animi cessatione torperent, fructu etiam vberiore traducerent. Itaque praecipuis Italiae Vrbibus, inter se descriptis, praesertim ijs, quae studiorum sedes essent, et frequentissima iuuentute florerent, alij alio discedunt; in id interim totis animis excubantes, an alios aliquos ad eadem instituta Deus acciret. Bononiam igitur Xauerius, et Bobadilla, Senas Salmeron, et Paschasius; Ferrariam Iaius, et Rodericius: Codurius, Hoziusque Patauium destinantur. Ignatius minus iam impedimenta formidans, vnaque Faber, ac Lainius Romam iter intendunt, vt sese Romano Pontifici ceterorum nomine ad Catholicae fidei propagationem, et animorum lucra, quemadmodum [Note: 24 Primae viuendi leges, quas sibi praescripserunt.] Lutetiae vouerant, consecrarent. Verum prius quam se ipsi disiungerent, mutuoque distraherent, quo paratiores ad animorum causas accederent, legibus se quibusdam adstringunt, quibus sancte, constanterque parerent. Ac primum quidem, vt suum illud perpetuo teneant, ne quid nisi ostiatim emendicatum ad vsus vitae necessarios vel exigant, vel accipiant: ac ne alias quidem ad diuersandum aedes praeter publicas hospitales domos perquirant. Deinde, vt ad tuendam concordiam, tum etiam ad. Christianae humilitatis, et obedientiae palaestram, mutua sibi officiorum vicissitudinc alternis famulentur hebdomadis: idque seu publice, vbi habenda sit concio, et tale aliquid ceteris inpectantibus peragendum; seu priuatim, vbi ad se vicissim regendos temperatione sit opus. Ad haec in concionibus illud antiquissimum semper ducant, vt in auditorum pectoribus studium virtutis ingenerent, et odium acre vitiorum. Decalogi, Ecclesiaeque praecepta perdiligenter enucleent, et ad ea seruanda sempiternis, aut superum praemijs obijciendis impellant, aut Inferorum supplicijs; omninoque intelligant sibi magis agendum ad populum ardore animi, atque oculorum, quam oratione composita, delectuque verborum. Postea etiam imbecillam aetatem, rudemque plebem Christianis moribus, ac praeceptis informent: cupientesque sua enuntiare peccata, faciles auscultent, et in omni pietate confirment. Inter haec vbi satis, superque publicis muneribus factum sit, curarum aliquid ad aegrotorum deriuent hospitium; nullo seu in animos, seu in corpora misericordiae munere praetermisso. Denique nihil intentatum relinquant, quod vel ad maximam Diuini Nominis gloriam, vel ad animorum salutem senserint expedire; nullis ante oculos propositis praemijs, nisi vna Dei gloria, pro qua suas animas, interposita [Note: 25 Prima impositio nominis Societatis IESV.] religione Voti tradiderint. Cum in his rebus decernendis vna omnium mens, vna sententia fuisset, venit in mentem illud etiam in conuentu referre, quid ijs respondendum videretur, qui rogarent, quos se homines, et cuius disciplinae esse dicerent. Adhibitisque ad eam deliberationem precibus accuratis, cum secum ipsi reputarent neminem inter ipsos dignitatem capitis obtinere, nisi eum, cuius se addixissent obsequijs, Christum IESVM, nostrae salutis autorem, omnes in eam haud dubie, vt infra demonstrabitur, autore Ignatio, iere sententiam, vt quem sibi ducem in hominum quaerenda salute, suarumque actionum omnium statuissent exemplar, eius sibi potissimum nomen assumerent, et ab eo, qui vera esset hominum salus, haec instituta Sodalitas, IESV Societas vocaretur. His muniti legibus, atque decretis Vicentiam, non sine ingenti Ciuium moerore, ac desiderio [Note: 26 Labores primoium Patrum in iuuandis Proximis.] relinquunt, et alias florentissimas sparsi per Vrbes, priuatis, publicisque colloquijs cum hominibus agere instituunt, tanta orationis copia, agendique prudentia, tanto animi ardore, motuque, vt cum omnium oculos in se conuerterent, animos etiam raperent, et immutarent. Atque vt suis parerent decretis, toti erant in ciendis animis, et omni ratione flectendis. stipem vicatim obsecrabant ad victum, degebant inter egenos egeni, nihil in concione, nihil post concionem a circumfusa multitudine postulabant,


page 43, image: s043

ac ne oblatum quidem accipiebant, tantae abstinentiae populis admiratione suspensis: plebem infimam, puerosque patienter instituebant, eademque aequitate annuntiantibus actus suos sedulam praebebant aurem. Nec in templis modo, sacrisque locis, verum, etiam in ipso foro, publicisque plateis ad detestanda flagitia Mortales, maxime vero ad renouanda Eucharistiae, Confessionisque mysteria, quae iam pene consenuerant, inflammabant, eo efficacius, quo praesentius aderat e caelo Deus admirandis quoque prodigijs. [Note: 27 Miraculum Diuinissimi Sacramenti.] Narrabant enim paulo ante in pago agri Taruisini, cui Salzanum nomen, Laurentium quendam Sacerdotem cum caelestem Eucharistiae Panem ad aegrotum sine pompa, comitatuque deferret, asellos quosdam extra Oppidum offendisse, qui cum Presbytero, occurrissent, veluti sentirent, quod ille deferret, ex vtroque viae latere repente discreti procubuerunt in genua. Sacerdotem vero ipsum vno puero comitatum, rei nouitate attonitum, medium inter mites ambulasse quadrupedes, eas vero quasi pompam ducerent, praeeuntem fuisse secutas, et Presbytero in aedes ingresso, constitisse pro foribus; nec inde prius abijsse, quam is ab aegro reuersus, eas ad sua pascua cum benedictione dimitteret. Id multis testibus diligenter interrogatis, in publicas relatum est tabulas, et inde ortam in honorem tanti mysterij sodalitatem ferunt. Quoniam autem Simon Rodericius, qui fuit vnus e decem, in eo se Pago fuisse restatur, et pro indaganda veritate, quam suis literis traderet, non mediocriter fuisse solicitum, placuit et nobis rem nostris literis eo mandare libentius, quo grauiore ab autore, testeque manauit. Nec nouum, Diuinae sapientiae videri debet, voluisse Deum per animantes rationis expertes, ipsos interdum homines erudire, cum his affinia non ignoremus per Antonium Olysipponensem, et alios insigni sanctitate viros fuisse patrata; vt quam recusant homines ab hominibus disciplinam, eam accipere cogantur a bestijs: et qui fidei Magisterio nolunt esse subiecti, subijciantur in discendo iumentis. Iam vt vnde aberrauit, reuocetur Oratio, toti in formandis ad Iustitiam animis Patres erant. Et, si quid ex his muneribus restabat ocij, id in Valetudinaria publica conferebant ingenti aegrorum, afflictorumque solatio. [Note: 28] Quibus sane rebus Christi bonus odor longe, lateque diffusus, laetas vbique proferebat fruges, vt ex tenui illo, exiguoque principio paucis diebus non modo per Italiam ferme totam Societatis nomen, ac fama peruaserit, verum etiam ad ceteras inde nationes populosque manarit. nihil vt mirum videri debeat, si praecipuae illae, quas nominauimus Italiae partes priscae Societatis irrigatae laboribus, suam perpetuo in eam beneuolentiam conseruarint; eique Collegia, Domosque ab Apostolica vix sede receptae construxerint, ac locarint. Ac Bononiae quidem euenit, non modo vt Collegium poneretur, sed vt in ea ipsa aede, quam Xauerius incoluerat. Namque is vbi primum Bononiam attigit, cum ad Nosocomium diuertisset, pro insigni sua aduersus Diuum Dominicum pietate, primum sacrum ad sancti illius Patriarchae corpus fecit, eaque sanctitatis specie; vt ex ijs, qui interfuere, religiosa Virgo Elisabeta ad propinquum suum Hieronymum Casalinum Sancti Petronij Canonicum, Paroeciaeque Sanctae Luciae Rectorem, de Peregrini Sacerdotis virtute multa narrarit. Vnde ad consuetudinem incitatus Hieronymus, cum multo plura vsu comperisset, adeo conciliatus est, vt ipsum ad se migrare Xauerium voluerit. Neque id Pater abnuit ob aedis sacrae opportunitatem. Sed diuersorio, temploque contentus, cetera emendicandi morem non praetermisit. Inde in Canonico mansit mira, in Societatem beneuolentia, inde semen ortum Collegij, et tandem ex ipso, quod Xauerius incoluerat domicilio, ad eius memoriam concinnatum sacellum est. Eiusdem institutione ad insignem pietatem profecit Matrona nobilis Elisabeta Gozadina, quae postea Collegio loco matris est habita. Atque haec Xauerius ceterique per Italiam Socij. [Note: 29 B Ignatius in Romano itinere multa diuinitus cognoscit.] Ignatius vero cum Fabro, et Lainio (vt demonstratum est) Romam properans toto in itinere praesertim dum quotidie Caelesti Pane reficitur, frequenria supra naturam diuinitus lumina recepit. Illud maxime, quod diu in optatis habuerat, animo versabat; quemadmodum posset quasi in familiam Christi IESV famulus cooptari, assidue sanctissimam rogans Matrem, vt apud filium sibi conditionem inueniret: id ipsum ab aeterno etiam, Patre flagitans, vt cum filio collocaret. Itaque sanctis hisce cogitationibus plenus, quo die propius accedebat ad Vrbem, cum Templum ex itinere salutandi numinis gratia solus esset ingressus, mente excessit a sensibus, et in ipso contemplationis aestu Maiestatem Dei Patris, qui Filio IESV Crucem baiulanti, se, suosque amicissime commendabat,


page 44, image: s044

[Note: 30 Pollicetur Chri stus Dominus ei se, et Societati Romae propitium fore.] clarissima luce perspexit. quos cum, in suum Iesus patrocinium fidemque reciperet, ad Ignatium placido ore conuersus, Ego vobis, inquit, Romae propitius ero. Quo ille tam mirifico viso dulcissime recreatus, Fabrum, Lainiumque compellans, quid nobis, inquit, futurum sit Romae, in crucem ne Deus, an in Rotam agi nos velit, haud mihi quidem satis est exploratum: illud certe valde persuasum est, IESVM nobis quocunque in euentu [Note: 31 Occasio confirmandi nomen Societatis IESV] nunquam defuturum. et simul vt eorum in senrentia pectora magis roboret, visum indicat. Hinc praecepta iam in sententia animum confirmauit, tanquam penitus in familiam Christi IESV receptus, eiusque patrocinio tutus, ac benignitate eius in recipienda clientela inuitatus, vt caetus, quem subinde instituit, Societas IESV nominaretur. Porro huius promissi fidem, nostra tempestate iam cernimus, cum adeo creuit in Vrbe Roma Societas, non modo numero, verum etiam fama, existimatione, necessarijs etiam vitae subsidijs, vt nequaquam ambigat de fide promissi, qui promissi intueatur euentum. Ex Vrbe vero ipsa in omnem terram, et in fines Orbis terrae est propagata, vt quod in Apostolorum Principe Petro B. Leo Pontifex obseruauit, idcirco eum ad Arcem Romani Imperij fuisse diuinitus destinatum, vt lux veritatis, quae in omnium gentium reuelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet; id etiam liceat in huius pusillae Societatis ducibus obseruari. ideo eis Romae voluisse Deum se praebere propitium, vt recens haec quam ad multarum gentium parabat salutem, instituta Sodalitas, inde caperet suae dona clementiae, vnde ipsa facilius in vniuersum Orbem duceret [Note: 32 Ignatius, et Socij operam suam Pontifici Maximo dicant.] propagationis initia. Tantis igitur Patres exhilarati promissis Vrbem intrant Octobri Mense, et vt prima sese opportunitas obtulit, Pontificem adeunt. Huic et suam, et reliquorum operam, vt inter se conuenerat, ad Apostolicas praecipue functiones, citra speciosa tamen honorum vocabula, et dignitates offerunt. Haud ingrata bono fuere Pastori [Note: 33 Faber, et Lainius publice docent in Romano Gymnasio.] pia Patrum studia, et dum alia se praebet occasio, Fabrum iubet, Lainiumque in publico Sapientiae Gymnasio literas profiteri. Ignatius vero cum in alijs pietatis muneribus studium suum, tum in spiritalibus exercitationibus proximo cuique nauabat: quibus in exercitijs praeter alios complures, Viris quibusdam Illustribus operam dedit. In [Note: 34 Ignatius multos, et in his Cardinalem Contarenum excolit.] ijs Cardinali Contareno excellenti eruditione, pietate, ac grauitate Viro. qui propositas sibi ab eo commentationes expertus, adeo magnifecit, vt sua etiam manu descripserit. Gemino igitur ex Societate praesidio instrumentoque, proximorum commodis seruiebatur, literis, ac pietate, formandis moribus, et acuendis ingenijs, vt tanto vehementius in his parandis insudandum posteritati sit, quanto in ceteros haec ipsa transfusa, commutationes fecisse maiores toto in Orbe terrarum, magna nostra cum voluptate sentimus.

[Note: 1538] Septimo ac trigesimo decurso iam anno, brumalique ferme tempore ab vndecim per Italiam Patribus distributis in animarum causa consumpto: qui ex eis ab Vrbe aberant, vt ad extremam circiter Quadragesimam insequentis anni consilij capiendi causa conuenirent, [Note: 35 Et Petrum Ortizium in Cassinate monte.] per literas admonentur. Interea Petrus Ortizius, cuius non semel est facta mentio, Ignatij consuetudine degustata, animum ad Diuinas eius exercitationes adiecit, facturus et ipse salutaris illius institutionis periculum, quam multorum et vsus commendabat, et fama, qui quo liberius salubriusque animum exerceret, neve aut Caesareae procurationis munus, aut amicorum salutationes obstreperent, perexiguo famulorum numero in Cassinatem Montem secessu, oIim Sancti Benedicti, ac magnifico hodieque Coenobio, et insignium pietate Monachorum familia nobilem secedit. Ibi Magistro Ignatio, continenter ei contemplationi ad dies quadraginta operam dat: et pio studio par exitus fuit. quem, nisi Ignatius autor fuisset de vitae summa nihil mutandi, nec decursa iam prope aetas, nec corporis constitutio minus apta retardassent, quo minus repudiatis illico rebus humanis ad laboriosam vtique Ignatij vitam, disciplinamque descenderet. Tamen ex eo tempore mire ei deditus, obstrictusque fuit, et eius vbique familiam omni ope, studioque defendit. Is postea gloriari solitus est, nouum se Theologiae genus apud Ignatium addidicisse, quam tanto ceteris praeferret artibus, atque doctrinis, quanto praestantius [Note: 36 Moritur Hozius Patauij primus mortuorum Societatis.] est discere vt agas, quam vt ceteros doceas. quippe in hac, intelligendi vim dumtaxat, in illa, voluntatem insuper expoliri, et ad splendorem summi boni, et aeternitatis amorem, totum hominem excitari. Per id tempus cum in hoc secessu Ortizio adesset Ignatius, Patauij BaccalaureusHozius, cui Prouinciam illam cum Codurio obtigisse


page 45, image: s045

diximus, dum in suo munere intenta cura versatur, breui morbo solutus corpore, ad Deum abijt. Elatus est Vir egregius paulo ante, quam de constituenda religione deliberari coeptum est, Vnus ex ijs, quos Venetijs ab Ignatio dicebamus spiritalibus exercitationibus ab humanis ad Diuina conuersos. Aggregatus ad decem, studuit moribus, ac factis exprimere, quorum imitabatur ardorem, in animorum praesertim Iucris, et sanctae [Note: 37 Eius laetitia in carcere.] Crucis amore. Qui dum Patauij, vna cum Codurio versatur, totamque Ciuitatem suis ambo concionibus, sermonibusque permiscent, rei nouitate in suspicionem adducti, ab Antistitis suffraganeo abripiuntur in vincula. Hic ferro, manicisque constricti noctem exigunt tanta exultantis Hozij laetitia, vt temperare ab risu non posset. quanquam ea diuturna non fuit. Postero namque die rebus accuratius inspectis, non modo liberi de custodia, verum etiam omni ad animarum defensionem instructi fauore, cum honore mittuntur. Hozius autem cum iam multas ad Patauinum populum conciones habuisset, ardentiore aliquando spiritu concitatus, in forum ipsum concionaturus egreditur, propositaque hac ex Euangelio sententia, Vigilate, et Orate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, Multa de suprema illa hora acri oratione disseruit. Quis crederet sibi ipsum vaticinari? et idcirco de hora illa tanto animi sensu fecisse verba, quod [Note: 38 Os mortui formosius.] appropinquantem forte suum praesagiret occasum? Breui delapsus in morbum, in communi pauperum diuersorio occurrit Christo Domino; non vt plerique pauidus angore et solicitudine conscientiae, sed tranquillus, vt pauci, conformatione morum, et vitae recentis exordio. Cuius Viri sanctitatem haud obscura in extincto corpore indicia declararunt: qui cum esset in vita subniger, vultuque deformior, in morte adeo venusto, atque eleganti repertus est ore, vt suos exsaturare Codurius oculos, lacrymasve tenere prae gaudij voluptate non posset. et B. Ignatius in Cassinensi secessu, cum pro eodem, quem ex graui morbo periclitari cognorat, Deum supplex oraret, repente animo a sensibus [Note: 39 Eius animam euolantem in caelum videt B Ignatius: et mox clarissimum Sanctorum in coetu.] auocatus, vidit eius animam, vt olim eodem loco Germani Episcopi Benedictus, luce clarissima circumfusam; eamque inter Angelorum manus euectam ad Paradisi gaudia peruolare. Cumque ad Missae sacrificium aliquanto post se conferret, atque in concipienda generalis confessionis formula omnes rite caelites inuocaret, splendidissimum item Beatorum agmen eius repente aspectibus sese obtulit, Hozio sic coruscante, vt exuperantia fulgoris, ac lucis secerneretur a ceteris, Fidem visi fecit recens ad multos dies Ignatij lacryma e dulcissima voiuptatis haustae memoria. Cuius idcirco Socium ad sese Deus forsitan cito rapuit, quo suis apud se precibus. orienti familiae suffragaretur vberius. [Note: 40 Addit Societati B. P. Franciscum Stradam.] Et ea quidem vel absente augebatur Ignatio; quo nec dum ad Vrbem regresso, in demortui locum restitutus est alius, haud impar Hozio, consors laborum, ac meritorum. Quippe vix e Cassinate Beatus Pater descenderat, cum in itinere adolescens occurrit Hispanus, haud illi ignotus Franciscus Strada; qui e Cardinalis Io. Petri Carraffae familia cum alijs egressus Hispanis, dum Cassinum versus iter habet, siue conuenturus Ortizium, cuius opera in Cardinalis familiam ante peruenerat, siue militandi studio Neapolim petens, Diuino consilio ineidit in Ignatium, cuius vel vno congressu, colloquioque (quae vis erat hominis in dicendo) ad nobiliorem repente militiam vestigium, animumque conuertit; et redeuntem Patrem comitatus in Vrbem mox etiam vitae sanctitate, subeundisque pro Christo laboribus est secutus. Romae dein paucis diebus ab Ignatij reditu, complures alij rebus omnibus ornatissimi, seu tam sancti coetus admiratione permoti, seu interiore Dei lumine collustrati, cum in humanis nihil constans, nihil solidum [Note: 41 Prima primorum Patrum Romae Sedes.] reperirent, in eundem coetum, numerumque venerunt. Interim et ceteri Patres ad Vrbem Romae labente Quadragesima, suis ex Oppidis accedebant, vbi Ignatius, Socijque duo, Faber, et Lainius in domo, Vineaque Quirini Garzonij summa virtute Viri domicilium collocarant, haud ita procul ab Aede Sanctissimae Trinitatis in Cliuo, qui mons Pincius nominatur. sed vbi rescitum est ab amicis, reliquos aduentare Sodales conductis aedibus amplioribus, auctores fuerunt Ignatio, vt relictis prioribus perangustis, in has paulo laxiores, opportunioresque ipsorum vsibus emigrarent. Atque huc [Note: 42 Secunda Sedes, cuius certus locus ignoratur.] exacto Paschate congregantur. Hic cum viderent ne tum quidem sanctae Ciuitatis adeundae consilium ex Voto procedere (non dum enim, vel promissi religione liberi, spem abiecerant) nihil prius habuere, quam vt Petro Ortizio nummos aureos decem, ac ducentos anno superiore partim a Pontifice per eum acceptos, partim a pijs Hispanis viatici


page 46, image: s046

[Note: 43 Reddunt pecuniam acceptam ad peregrinationem Hierosolymitanam.] nomine conquisitos, per eos ipsos Argentarios, apud quos eam pecuniam deposuerant, restituerent: ne videlicet alios in vsus, praeter eos, quos Domini dederant, insumerentur, ipso admirante Pontifice, dominisque tantam hominum abstinentiam. Deinde facta potestate perampla a Io. Vincentio Carraffa Cardinali Neapolitano, Pontificis in Vrbe legato, cuncta Ecclesiae administrandi mysteria (Pontifex enim ipse Nicaeam [Note: 44 Praecipuas Vrbis Curias inter se diuidunt ad pios labores.] vsque, ad componendas Caroli Caesaris, Franciscique Regis controuersias, quo eos euocauerat, se contulerat) omnes vno consensu decernunt, ad eam munerum varietatem rite obeundam, partiendas inter se Curias, et Templa quaedam in celeberrima quaque Vrbis regione sita. In ijs Diuino verbo primum ad omne Christiani officij munus populum inflammare; deinde plebi, puerisque vicatim Christianae legis instillare praecepta; tum quacunque possent ope, auxilioque tueri animos ardenter instituunt. Septem numero ea Templa fuerunt; et in eo, cui Virgo a Monte Serrato nomen est, Hispanicas conciones Ignatius, alij alibi habebant Italicas. Faber, Xaueriusque alternas in Basilica Martyris Laurentij, quam extruxit S. Pontifex Damasus; Lainius in Saluatoris ad Laurum; Salmeron in B. Luciae Virginis, Martyrisque; Iaius in D. Aloysij Francorum Regis; Simon ad Archangeli Michaelis in foro Piscario; Bobadilla denique apud Argentarios in Sancti Celsi, concurrente vndique Romano populo, et obstupescente, Clericos linteatos nouo more, nouoque exemplo pulpitum scandere. Et ad Ignatium quidem Viri in primis nobiles concurrebant, vt perbeatus sibi videretur Ortizius, quod eo Romae concionante, ne vnam quidem ex eius concionibus intermisisset. Doctor quoque Hieronymus Azzius affirmabat, neminem a se vnquam auditum, qui tam apte sibi videretur ad persuadendum verba facere, et tanquam potestatem habens, munus illud tractare, quam Ignatium. Omnino omnium is erat ardor, vt cibi immemores, suique penitus obliti, praeter animas nihil appeterent; ac tum demum parandi prandij veniret in mentem, cum e Templis reuersi meridie, nihil domi, vnde se alerent, reperirent: egredique confestim ad stipem emendicandam, laboribus iam exhausti, et alieno etiam [Note: 45 Renouatur frequens vsurpatio Sacramentorum] tempore cogerentur. Singuli tulere sui laboris pretium. Paucis diebus partim vitae innocentis exemplo, partim docendi, hortandique assiduitate, ingens animorum commutatio facta est: praecipue saluberrima illa nascentis Ecclesiae consuetudo, crebrae peccatorum confessionis, et fractionis panis, longo seculorum interuallo reuocata. Nec minus [Note: Et frequens praedicatio Verbi Diuini.] vtiliter ad fouendos ignes, ex assidua mysteriorum vsurpatione conceptos, sanandosque animorum morbos in Ecclesiae mores, inducta toto anno ad populum sacra concio, per festos scilicet, Dominicosque dies. Orbis quoque pueris, puellisque, et miserandis [Note: 46 Multa pia opera inchoata.] Virginibus, quarum cum animis pudor in discrimen offerebatur, consuli coeptum; itemque foeminis, quae se a flagitioso vitae genere colligebant, et cathecumenis, qui vel a Iudaeis, vel a Saracenis ad sanctam fidem transibant, eadem ratione prouisum. Quibus postea pietatis, charitatisque muneribus peropportunae sunt aedes, atque coenobia (vt suo loco fusius) auctore, atque adiutore Ignatio, cum Romae publice constituta, tum Vrbis ad exemplum, per reliquam deinceps Italiam. His Patrum conatibus cum ille idem, qui toties euertere Societatis primordia tentarat, Satanas inuideret, omni iam tum prouisione solicitus, ne si alma in Vrbe radices agerent, longius deinde progressa, toto terrarum orbe propagarentur, admouet omnem machinam ad ea labefactanda, ac conuellenda: et quibuscunque potest artibus in teneros ortus coluber exitialis armatur. Sic [Note: 47 Grauissima tempestate Societas oriens iactatur.] enim Diuina comparatum est sapientia, vt haec a se inchoata Societas, velut etiam vniuersum Ecclesiae corpus, et rebus turbidis redderetur illustior, et iam tum ab eius velut incunabulis haereticorum opponeretur amentiae. Commouet igitur inuidus hostis in pusillam, et modo natam per suos satellites turbulentissimam tempestatem; qua haud scio, si loci, temporis, ac personarum ratio pendatur, an excogitari quicquam tetrius, et horribilius queat: vt mihi quidem ea demum aduenisse tempora viderentur, vt indicarunt extrema; cum suis famulis IESVS Romae se spoponderat propitium fore. Eius initium Augustini cuiusdam Pedemontani temeritas fuit; qui cultu dumtaxat externo ex Eremitarum disciplina se mentiens, re ipsa clandestinus erat Lutheri sectator. Is praua Magistri dagmata pro concione disseminans, et eo liberius, quod ab Vrbe aberat summus Antistes, tecte nimis, ac dissimulanter ab autoritate Sedis Apostolicae, fideque Catholica, simplices mentes conabatur auertere. Consilium porro Ignatij fuerat iam


page 47, image: s047

inde ab initio, cum per nobilissima Italiae Gymnasia Sociorum descriptio constituta est, vt quoniam tum emerserant, qui de suggestis obscure iacerent Lutheri venena, ij obseruarentur a suis, ne quid forte e pestilenti cathedra in concionem effunderent: cumque eum, quem dixi, concionatorem non semel audissent, et apertissimam eius doctrinae perniciem, pene manibus contrectassent, veriti, ne nascens malum fieret inueterando robustius, hominem confestim adeunt, et quid sua ipsi aure perceperint, quidque ab alijs etiam acceperint, narrant: amiceque simul admonent, vt cum sua, tum populi causa, cui iam virus aliquid esset aspersum, sua dogmata recognoscat, dicta corrigat; et quae perplexe, obscureque iecisset, planius explicet; et ad Orthodoxae fidei normam tutius interpretetur. Ille, vt erat extrema tumidus arrogantia, tantum abfuit, vt ad aurem. peramantes monitores admitteret, et dicta sua reuocaret, vt posterioribus concionibus, nihilo minus exitiosa prioribus, nec minus impudenter de superiore loco vomuerit. Patres, vbi blandis sentiunt admonitionibus nihil profici, zelo religionis ardentes; vt tam nefarios motus, conatusque prohibeant, ipsi quoque agere de suggestis instituunt, nulla ratione ferentes tantam pestem ad Ecclesiae manare perniciem. Explicant tacito nomine latentes hominis fraudes, doctrinae vitia perstringunt, et inuoluta vafre mendacia, veritatis luce redarguunt. Is, vbi sensit sua patere consilia, et nouis ab hominibus se potissimum peti, rabie accensus, continuo se per opulentos Hispanos, apud quos vsu, gratiaque valebat, ad euertenda noui Ordinis fundamenta, vna cum autore, et parente conuertit. Multorum igitur conspiratione facta, quorum duces, autoresque quidam etiam feruntur Hispani, eadem opinionum laborantes amentia, Petrus de Castilla, Mudarra, et Barreria nescio quis contra recentem Societatem, fraudes, ac dolos consuunt. Ficta crimina in vulgus spargunt, Ignatium, Sociosque probris omnibus notatissimos in Hispania, Gallia, Venetijs, haereseos, flagitijque conuictos, vim declinasse iudicij, et ad corrumpendam sanctitatis specie iuuentutem, Romam denique perfugisse. In exercitiorum etiam librum velut omni superstitione, ac prauitate refertum, eodem furore bacchantur. Nec eo contenti, subornant falsum testem, qui veluti studio boni communis adductus, ijsdem fere criminibus tota iam curia dissipatis, ad Vrbis Praefectum Benedictum Conuersinum nouos Sacerdotes accersat. Inuentus est, qui negotium sine recusatione, ac sine mora susciperet. Michael ille Nauarrensis, postquam (vti supra demonstratum est) ex Ignatij caede Parisijs Diuina est voce deterritus, B. Patris delinitus obsequijs, adeo se illi coniunxit, vt de ineunda Societate a Patribus saepe contenderit: quibus cum aliquandiu familiariter versatus, non multo post ad ingenium redijt: diremit vsum, discidit amicitiam: et, qui pro beneficijs debuit esse defensor, haud minus impie, quam ingrate ingenita quadam barbarie maluit esse delator. Huic igitur (vt erat Ignatius, Socijque ex pristina familiaritate iam noti) non fuit difficile tam ad veritatem cuncta confingere, vt suspicionem Praefecto moueret. Quae res quantum Patribus vbique odij, inuidiaeque conflarit, testata est fuga multorum, vel ex ijs ipsis, qui ad eorum numerum nuper accesserant, qui ne minima quidem Societate congressus ijs sese coniungere audebant. Iam facti erant omnium peripsema: iam erant ignibus viui multitudinis, ac vulgi vocibus exurendi; quotidieque rumor increbrescebat, multis eos magnisque implicates [Note: 48 Quae maxime causa impulerit Ignatium, vt vellet iudicium institui.] esse criminibus, et manifestae haeresis in Iudicijs fuisse damnatos. Quae fama non modo Ciuitatis aures, verum etiam multas iam Prouincias, et Oppida praesertim vbi in Ignatium inquisitum olim fuerat, occuparat. Ergo Patres, et Michaelis delatione, et aliorum conspiratione comperta, communi consilio decernunt lege agendum esse, et apud eum maxime Magistratum purgandam iudicio calumniam, ad quem delata res esset: id quod ausa tentare conscelerata illa conspiratio non erat. Adeunt ipsi nec opinantibus aduersarijs Praefectum Vrbis, et de calumnijs permodeste conquesti, rogant hominem, vt delatorem, totamque illam criminatorum manum in iudicium vocet; et simul edocent ad aequitatem spectare Iudicis, vt quoniam non modo de fama, quae cum Dei gloria, et animarum causa coniuncta esset, ageretur: sed etiam doctrina incorrupta, et euangelicae vitae forma vituperaretur, iudicium omnino constituat, vbi suae testificandae innocentiae, et aduersariorum confutandae calumniae copia fieret. Nam eam potissimum causam B. Patri fuisse tantopere expetendi, persequendique iudicij, ex epistola, quam ad virum clarissimum, deinde Paphiensem Episcopum Petrum Contarenum Venetias


page 048, image: s048

scripsit, constat his verbis. Scimus sane ex hoc non factum iri, vt nemo nos vituperet posthac: neque hoc quaesiuimus vnquam. Tantum voluimus prospectum esse honori sanae doctrinae, et vitae immaculatae. Nunquam anxij erimus, Domino concedente, dum nos dicemur indocti, rudes, loquendi nescij: et item dum dicemur praui, deceptores, instabiles: sed dolebamus, quod doctrina ipsa, quam praedicamus, non sana diceretur: et item quod via, quam ambulamus, putaretur mala: quorum neutrum est nostrum, sed Christi, et Ecclesiae eius. Praefectus ergo postulationis aequitate permotus, iudicium statim dat, et Michaelem quam primum sisti iubet.

[Note: 49 Dominicus de Cupis Cardinalis mire Societati conciliatur.] Interea hoc ipso tempore, quo flammis inuidiae omnia propemodum conflagrabant, Ioannes Dominicus de Cupis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, sacrique Collegij Decanus, Quirinum Garzonium, cuius in villam, vt supra diximus, Patres initio diuerterant, pro veteri amicitia, ac necessitudine, ab omni Patrum non modo familiaritate, verum etiam congressione prohibuit, ne qua videlicet ex facinorosorum, vt ille aiebat, contagione, macula eius nomini adhaeresceret. Cui Quirinus, consulto se iam dudum in Patrum facta, dictaque omnia inquisiuisse respondit; neque tamen aliquid aliquando potuisse deprehendere, quod non magnopere cum Christiana pietate, moribusque congrueret. Hic Cardinalis exclamans, circunuentus es, inquit, istorum Quirine praestigijs. nec mirum: lupum aperte inuadentem nemo non agnoscit, et fugit; et Ouium specie blandientem quis obseruet, et caueat? Ignoras tu videlicet, quae de istorum hominum flagitijs ego ipse comperi. Non sunt isti profecto quales tibi cogitatione depingis. Perturbauit non parum Quirini animum haec Cardinalis oratio: sed cum Patrum innocentiam, et sanctimoniam satis iam notam, ac perspectam haberet, plus suis oculis fidei, quam alienis auribus habendum ratus, e vestigio Ignatium conuenit, et sententia, atque oratione Cardinalis exposita, simul quid agendum videretur exquirit. Cui placido ore Ignatius, ac renidenti, Bono, inquit, animo esto Quirine: breui exuet hunc Cardinalis errorem, quem ei seu Maleuolorum calumnia iniecit, seu rerum attulit ignoratio; totamque istam animi opinionem temere susceptam, pari studio, ac beneuolentia commutabit. Nos autem interim rem Deo precibus committemus. Ergo cum eadem illa Cardinalis Quirini auribus inculcaret, Abrumpe istorum hominum vsum: Ab improborum contagione facesse: Quirinus Cardinalem tandem obsecrat, vt semel accersitum Ignatium coram interroget, atque a praesenti vitae rationem reposcat: neque enim viri esse prudentis, quenquam indicta causa damnare. Aduocetur sane, inquit ille, Ego vero hominem perinde ac commeretur, accipiam. Dicta die adest Ignatius, atque in intimum conclaue solus admissus duas fermeihoras cum Cardinali consumpsit. Cuius sermonis grauitate, et Diuina plane prudentia, Cardinalis exemplo mutatus, contemptis suae personae titulis, et dignitatis oblitus, Ignatij pedibus se aduoluit, credulitatisque suae veniam petit, et mox abeuntem omni officio, ac comitate prosequitur. Ex eo tempore certam panis, vinique eleemosynam, quamdiu vixit, Ignatij familiae singulis hebdomadis assignauit. Atque haec quidem Quirinus, ex Cardinalis ore accepta vulgauit. Verum qui Cardinali lumen praetulit ad Patrum innocentiam pernoscendam, is etiam postea, illustrata veritate, complures, qui in eandem fraudem inducti erant, de errore deduxit. Commodum aderat dicendae causae tempus, cum in Ignatij manus incidit epistola quaedam Michaelis delatoris ad amicum, summa olim cum Ignatij, et Sociorum laude perscripta. Hanc vocatus ad Tribunal Ignatius, cum ad obiecta crimina sedate prius, tranquilleque respondisset, praesente Michaele mox profert: et subinde quaerit ex eo an signum, et chyrographum agnoscat. Teneat ne memoria quae sua ipse manu perscripserit? Pugnantia quippe ab accusatore dici demonstrabat, et chirographo refragabatur oratio. His conspectis literis, mox et recitatis, homo audacissimus conscientia repente conuictus exalbuit, atque implicatus haesit; vt ex ipsa oris mutatione Praefectus in suspicionem facinoris venerit, et structae malitiose calumniae. Quid plura? diligenti interrogatione ad fontem, et caput totius fraudis, non obscuris peruenit argumentis: calumniatoremque ipso etiam dissuadente reo, ac pro eius capite deprecante, mulctat exilio. Adducuntur praeterea eodem Ignatio flagitante, conspirationis principes duo, vt obiecta ab eis crimina, et in congressibus, circulisque iactata in iudicio confirment, quo et ea diluendi potestas fieret, et se, suosque purgandi. At illi aequitatem


page 49, image: s049

Iudicij, et accusatoris exitum formidantes vafre, astuteque dissimulant habere se, quod Ignatij vitae, ac sociorum opponant: vt qui ad eam diem omnia de coetu illo praeclara, [Note: 50 Constantia Ignatij, vt causa finiretur lata sententia.] atque egregia sensissent. Porro a Praefecto omni ope contendere, vt quoniam inter eos nihil esset litium, ab exercenda quaestione desistat. Tantumque et amicorum studijs, et suis precibus perfecerunt, vt non modo Praefectum, verum etiam Legatum ipsum Cardinalem impulerint, vt controuersiae finis imponeretur. Nec ex ipsis Ignatij socijs deerant, qui aduersarijs sponte cedentibus dirimendam litem, et paci consulendum suaderent. At Ignatius, qua erat prudentiae laude praeditus, veritus ne Societati, quae se Apostolicae Sedi pro quaerenda hominum vbique salute deuouerat, perpetua aliqua haereret infamia, si aduersariorum accusatio domi, forisque vulgata, et publicis consignata tabulis, non dum transacta causa, supprimeretur, nullis neque precibus, neque minis, ac ne suorum [Note: Lib. de bono Viduitatis.] quidem consilijs adduci potuit, vt causam ipsam in Iudicium semel adductam cum ignominia calumniae desereret. Nobis enim necessaria est vita nostra Augustinus, inquit, alijs fama nostra: vt audeat etiam vir doctissimus affirmare, qui famam suam custodit eum esse in alios quoque misericordem. Intelligebat igitur vir aeque pius, ac prudens Ignatius vbi coniuncta est causa proximorum, et honos agitur diuini nominis vitaeque ac doctrinae Euangelicae, nequaquam suam esse famam temere prodigendam cum etiam S. Hieronymus nolit quenquam in suspicione haeresis esse patientem: imo vero si aliter defendi non possit, iudiciorum aequitate tuendam: disertisque testatus est verbis in eo se non Accusatorum poenas, quas iam tum eis liberaliter condonabat, sed illatae infamiae purgationem deposcere. Itaque quod a Praefecto, Magistratibusque propter Aduersariorum gratiam impetrare non potuit, vt controuersia transigeretur, impetraturum certe se ab ipso Pontifice Maximo non desperat. Is non ita pridem Nicaea, adulta iam aestate reuersus diuersabatur in Tusculano. Huc Ignatius mature contendit, facilesque nactus aditus, qui sit, quaeque ipsius vita, et quas sit antea ab hominibus perpessus iniurias, quaeue nunc causa apud Praefectum Vrbis agatur, non minus fideliter, quam fidenter exponit, et ad extremum pro institutae causae transactione summisse supplicat. Pontifex, qui pro singulari sua prudentia Patrum vitam, institutumque clam examinanda, et exploranda curarat, collaudata pia Ignatij, et Sociorum industria, per cubicularium suum Praefecto nuntiat, iudicium Ignatio reddat, et controuersiam omnem aequo iure disceptet. Quo ille coactus imperio ad cognitionem causae reuertitur, documento sane mirabili diuinae erga suos famulos prouidentiae. Nam cum in eo potissimum tota calumniae vis verteretur, varijs in locis Ignatium, ac Socios grauissimorum criminum reos, haeresisque potissimum actos subterfugisse iudicium, eiusque calumniae refellendae gratia accersenda longinquis e regionibus essent iudiciaria illorum temporum acta, non sine multis sumptibus, ac laboribus, nec exiguo temporis interuallo; manifesto Dei numine [Note: 51 Insignis Dei prouidentia pro fama Societatis.] factum est, vt in ipso articulo pronuntiandae sententiae, ij fere, qui Ignatij iudices in Italia, Hispania, Galliaque sedissent, alij alia de causa in ipsa denique Vrbe reperti sint. Hi fuerunt Ioannes Figueroa Archiepiscopi Toletani Vicarius, qui Compluti in Ignatium, sociosque saepius acriter inquisiuit. Matthaeus Ori ex Dominicana familia Theologiae Magister, et Inquisitor, apud quem Parisijs Ignatium ipsum falsis item criminationibus semel, atque iterum accusatum fuisse memerauimus. Denique Gaspar Doctius, qui Venetijs Apostolici legati nomine eiusdem Ignatij causam, ipso reo postulante, dijudicauit. Quorum aequissimis omnium sententijs, vt olim, contra falsas criminationes declaratus est innocens; sic in hac actione, et ipse, et alij a quibus erat Societas ipsa conflanda praeclaro virtutis, ac probitatis testimonio ab aduersariorum calumnijs vindicati, liberatique sunt. Exercitiorum porro liber, ne ipse quidem Iudicum ora pertimuit: cuius sana, atque incorrupta doctrina tot iam doctissimorum virorum expensa, ac decorata iudicijs, facile se ipsa a suis vituperatoribus vindicabat. Literae etiam per id tempus a Ciuitatibus, vbi Christianae rei causa aliquando consederant, tum ad eorum illustranda merita, tum ad confutandas criminationes allatae: et ex Senensi quidem Ciuitate pro Salmerone ac Paschasio tum a Vicario Generali Francisco Coscio, tum a Diui Iacobi sodalitate, quo Patres olim diuerterant, plenae commendationis, ac Iaudis. ex Bononiensi vero pro Xauerio, et Bobadilla ab Episcopo Sebastensi, Bononiensi suffraganeo, Augustino Zannetto. ex Ferrariensi autem pro eodem


page 50, image: s050

Bobadilla, et Claudio Iaio ab Octauiano de Castello, Episcopo S. Leonis, suffraganeo item Ferrariensi Vicario Generali. Ferrariensium porro Dux Hercules, qui Patres liberali quondam, et diuturno excepit hospitio non modo per epistolam, verum etiam per Legatum perspectae ipsorum innocentiae, et sanctitati testimonium quam praeclarissimum dedit. Quibus tot, tantisque rebus Patrum causae vndique suffragantibus, Praefectus Vrbis Ignatio, socijsque sententiam, ac causam, reclamantibus, strenueque repugnantibus aduersarijs tandem adiudicat, in haec verba.

B. Conuersinus electus Britouoriensis, Vicecamerarius Almae Vrbis, eiusque districtus Generalis Gubernator.

[Note: 52 Sententia Praefecti Vrbis de Ignatij, et Sociorum innocentia.] VNiuersis, et singulis, ad quos praesentes nostrae literae peruenerint, salutem in Domino. Cum Reipublicae Christianae multum intersit, vt eos, qui in agro Dominico vitae exemplo, et doctrina plurimos aedificant in salutem: et item illos, qui e conuerso potius superseminare videntur zizania, publice notos esse; et nonnulli rumores sparsi essent, et delationes ad nos factae, de dogmatibus, et conuersatione vitae, et spiritualibus exercitijs, quae alijs conferunt, Venerabilium Virorum, Dominorum Ignatij de Loiola, et sociorum videlicet Petri Fabri, Claudij Iaij, Paschasij Broet, Iacobi Laynez, Francisci Xauier, Alfonsi Salmeronis, Simonis Roderici, Ioannis Codurij, et Nicolai de Bobadilla Magistrorum Parisiensium, presbyterorum secularium Pampilonensis, Gebennensis, Seguntinensis, Toletanensis, Viscensis, Ebredunensis, et Palentinensis respectiue Diaecesis. Quae quidem eorum dogmata, et exercitia a quibusdam dicebantur erronea, superstitiosa, et a christiana doctrina nonnihil abhorrentia. Nos pro officij nostri debito, ac speciali etiam mandato Sanctissimi D. N. Papae, circa haec diligenter animaduertentes, quae visa sunt ad pleniorem cause cognitionem opportuna inquisiuimus, si forte de quibus praedicti culpabantur, vera esse deprehenderemus. Quocirca examinatis primum quibusdam oblocutoribus contra ipsos, et consideratis partim publicis testimonijs, partim sententijs de Hispania, Parisijs, Venetijs, Vicentia, Bononia, Ferraria, et Senis, quae in praedictorum venerabilium virorum Dominorum Ignatij, et Sociorum fauorem aduersus eorum criminatores prolatae fuerunt: Et ad haec examinatis iudicialiter nonnullis testibus, et moribus, et doctrina, et dignitate omni exceptione maioribus, tandem omnem murmurationem, et oblocutionem, et rumores contra eos sparsos nulla veritate subnixos fuisse, comperimus. Quamobrem nostrarum esse partium iudicamus pronunciare, et declarare, sicut pronunciamus, et declaramus praedictum D. Ignatium, et Socios ex praedictis delationibus, et susurris non solum nullam infamiae notam, siue de iure, siue de facto incurrisse; Verum potius maiorem vitae, atque doctrinae sanae claritatem retulisse: cum certe videremus aduersarios vana, et penitus a veritate aliena obiecisse, et contra optimos viros optimum pro illis exhibuisse testimonium. Hanc igitur sententiam, et pronunciationem nostram, vt publicum eis testimonium sit contra omnes aduersarios veritatis, et in serenationem omnium, quicumque sinistram illam de eis suspicionem praetextu talium delatorum, et criminatorum conceperint, faciendam duximus: Monentes insuper, et exhortantes in Domino, ac rogantes vniuersos, et singulos fideles, vt dictos venerabiles viros D. Ignatium, et Socios habeant, et teneant pro talibus, quos nos esse comperimus, et Catholicis, omni prorsus suspicione cessante. Ita tamen quatenus in eodem vitae, et doctrinae tenore Deo adiuuante (quod speramus) permanserint. Datum Romae [Note: 53 Dei in Calumnatores vindicta.] in aedibus nostris die decimo octauo Nouembris Millesimi Quingentesimi trigesimi octaui. ]

Huius sententiae exempla complura testato descripta ad delendam infamiae notam, omnemque suspicionem ex humanis pectoribus extinguendam, in varias Prouincias mitti placuit. Calumniatorum vero longe alius exitus fuit. Senserunt caelestes iras suae fraudis vltrices, conspirationis praesertim duces, qui manifestis ipsi conuicti criminibus, et opinionum prauitate damnati perniciem in se ipsi, quam machinabantur


page 51, image: s051

Ignatio, retorserunt. Mudarrae quidem effigies, quoniam iudicium ignis, lapsus e vinculis fuga praeuertit, media in vrbe concremeta est. Qui in periculo suo anno Millesimo Quingentesimo quinquagesimo quinto, tantum bonitate fidit Ignatij, vt ad eius opem confugerit. Nec Ignatius vllam hominis iuuandi iustam viam omisit. Petrus autem de Castilla aeternis tenebris, vinculisque mandatus: cui item in morte resipiscenti praesens affuit de Societate sacerdos, et suprema persoluit officia. Alius etiam, paucis interiectis a lata sententia diebus, cum ex grauissimo et inopinato morbo animam ageret, eam demum iniquissimae suae pertesus iniuriae, et peccati se grauiter insimulans, exhalauit. Occultus porro ille Lutheri assecla concionator, sceleris architectus, et princeps, persona tandem posita, Geneuam ad haereticorum castra transfugit, totus factus e schola Lutheri: a quo et liber ille prodijsse dicitur, qui scripturae summarium ferebatur inscriptus, merito ab Ecclesia cum auctore damnatus, publicisque execrationibus, ac maledictis, cum e piorum sedibus, tum e cunctis bibliothecis explosus. Ipse vero ad extremum viuus dicitur fuisse combustus. Hoc Patrum innocentia cohonestata iudicio, illustris videlicet facta est, quae latebat in obscuro Societas; vt ei non tam repellenda, quam emenda videretur fuisse calumnia. Tanti est in rebus turbidis animum non abijcere, sed fiducia diuini numinis confirmare. Verum illustriorem adhuc Societatem pium mox, ac plane christianum eius facinus reddidit. Quod cum ex summa annonae [Note: 54 Succurrunt Patres inopibus, et aegrotis in graui temporum difficultate.] caritate complures erecti fame, et pene animam agentes tota Vrbe iacerent, tam miserandum, indignumque spectaculum Patrum viscera non tulerunt. Ipsi pauperes egentesque de aliena magis, quam de sua egestate soliciti, communem propulsare famem et miserrimo cuique ex inedia iam cadenti succurrere orsi sunt. Commodum in laxiores [Note: 55 Tertia sedes pri morum Putrum in vrbe.] aedes ad Circum flaminium, Vrbis locum celebriorem iuxta forum piscarium e conducta. illa domo, quam supra diximus, locationis peracto tempore commigrarant; cum huc e medijs triuijs perditum quemque deportant, et ciborum opportunitate reficiunt, hyeme rigentem, igne, veste, omni subsidio fouent: aegris lectulos, reliquis foenum apte substernunt, et vnumquemque sedulo caritatis officio desperatae iam prope vitae, salutique restituunt. Qua benignitatis fama turba inopum excitata ad aedes Patrum auida, frequensque cucurrit, vt quos sua prostrarat orbitas, noua Patrum misericordia recolligeret: cuius sane pietatis expertem neminem esse cum vellent, sed desertissimum quemque reciperent, breui prope ad quadringentos mendicorum summa peruenit: quorum non. modo corporibus praebebant obsequia, sed et salutem animis afferebant. Imbuebant rudes legis christianae principijs, vitia inueterata sanabant, et scelerum vinculis obligatos Confessionis sacramento soluebant. Nemini ad eos aditus patebat egentium, qui non. sacro illo mysterio rite animum expiaret. Quae res tota Vrbe percelebrata, incredibile est quantum popularis gratiae, studijque Patribus conciliarit; vt certatim ad id spectaculum diurnis, nocturnisque temporibus curreretur. Omnes enim gratuita in egenos benignitate mouemur, praesertim si pateat omnibus, et tenuissimum quemque suscipiat. Eo exemplo excitati nonnulli, detractas sibi vestes, quod praesentem pecuniam non haberent, pauperibus iniecerunt. Delata magna pecuniae vis est a principibus viris ad sustinendum opus, et promouendum. Eodemque studio ciues alij piae aemulationis incensi, ipsi quoque miserum genus hominum pari misericordia, atque humanitate suis aedibus exceperunt. Quicquid autem publicae misericordiae nomine mittebatur, summa fide dispensabat Ignatius, nec adduci mittentium precibus vnquam potuit, vt in suorum vsus, quibus satis aspera domi res erat, aliquid e collatis eleemosynis deriuaret. Subducta. summa, tria egenorum millia reperta sunt Romae, quos ad nouas vsque fruges tum publica, tum priuata hominum benignitas sustentauit.

[Note: 56 Praedictio S. Vincentij tract. extr. de Vita spirit. de futuris Euangelicis viris, Societati a quibusdam accommodatur.] Hoc porro tempore multi ex externis cum Patrum vitas, et instituta perpenderent vehementer addubitarunt an ij forsitan essent Euangelici illi viri, de quibus tanto ante, B. Vincentius Ferrerius diuinu instinctu praedixerat. Multa quippe videbantur ex eo praedictionis oraculo cum eorum vitis, moribusque congruere. Nam vt summam illius vaticinationis attingam, Quid magis Euangelicum, quam qui suas animas Euangelij nomine Sedi Apostolicae deuouissent? Quid ijs egentius, qui suis omnibus spoliati fortunis, et arctissimo paupertatis obstricti voto, nihil omnino suum dicerent, nihil priuatim haberent, perparum autem in communi? qui nihil ex suis laboribus praemij, nihil mercedis


page 52, image: s052

acciperent? Quid ijs simplicius, qui in tanta doctrinae copia, tantaque prudentia nihil altum saperent, nihil sublime, sed plebem puerosque docendo, vicos et oppida circuirent? Quid vero mitius, aut mansuetius, quam qui benigne facerent etiam ijs, qui ipsos laesissent? qui ea morum mansuetudine, ea facilitate in omnes essent, vt ad se vniuersos allicerent, et attraherent? Quid porro ijs humilius, aut abiectius, qui mendicorum more cibum per vrbes vltro quaererent, pauperum in hospitijs, ac valetudinarijs inter mediastinos, faecemque seruorum dies ac noctes habitarent; vili esca, abiectoque strato contenti, infima munera non horrerent? Iam mutua, et inflammata caritas quanta erat? qua deuincti et agglutinati vnum omnium cor, vna anima videbantur. Alter alterius portabat, et subleuabat onus, alter alteri in vitae necessitatibus praesto erat. Et quanquam in magna rerum versabantur inopia, nihil tamen e perexiguis illis copijs, quae domi erant, cuiquam deerat. Nihil cogitabant, nihil loquebantur, nihil sapiebant nisi Christum: haud amplius humana curantes, sed sui prorsus obliti mortem sperabant aliquando se apud Barbaros, et Infideles pro Christi nomine subituros. Haec, et alia, quae vaticinatio illa complectitur, sita erant in oculis omnium: et mouere vel prudentissimo cuique suspicionem poterant, qui ea in patribus intueretur expressa. Patres autem ipsi ea de re rogati qua erant modestia, humilitateque, nihil in se ex tanta illa sanctitate, quae praedictione illa describitur, agnoscebant: cum tamen, si verum quaerimus, in eos multa [Note: 34. Mor. c. 17.] quadrarent. Sed nimirum electorum proprium est, vt B. Gregorius ait, de se ipsis semper infra sentire, quam sunt. Vtinam talis euadat posteritas omnis, vt in eam vsquequaque sancti viri praedicta conueniant.

[Note: 57 Francisci Borgiae ad studia pietatis conuersio.] Eodem tempore Caroli V. Caesaris extincta coniuge, parabat Deus praestantissimum nouae suae familiae tyronem, cuius etiam virtute, auctoritateque aliquando sustineretur, et cresceret, Franciscum Borgiam Gandiensem postea Ducem: cui ab Imperatore Garolo efferendae cura coniugis demandata, tam praeter solitum fulgor diuinae mentis illuxit, vtdum secum attente reputat, quo tandem rerum humanarum fastigium, speciesque recideret, tota animi intentione decreuerit, spretis omnibus se Deo dedere, salutemque suam in tuto locare. Itaque ex eo tempore studijs pietatis, ac poenitentiae vacare toto pectore, et continenter instituit. qua in meditatione, curaque dum se constanter exercet, naeille se se nobis generosus miles expoliebat, vt tum demum planum fiet, cum ad eius tempora ventum erit.

[Note: 1539] Inter haec nonus, et trigesimus huius seculi annus cunctae Societati faustus, ac fortunatus, et quasi natalis illuxit. Hoc quippe anno propitio Iesu, de ea in posteritatem propaganda, et vincienda certis legibus patres consensere. hoc illustrior in orbe terrarum facta est, et quotidianis sociorum accessionibus amplificata magis. Hoc inter religiosas [Note: 58 Agunt Patres de condenda perpetua Societate.] eonnumeranda familias Pontificiae vocis oraculo pronunciata. Hoc ex ea complures in messem Domini ab eodem summo Pastore albescentibus iam frugibus, destinati. Ignatius igitur, socijque et aduersarijs in iudicio magnifice victis, et collatis in egestatem, famemque publicam suae industriae subsidijs, cum animaduerterent ciuium erga se studia, voluntatesque propensiores in dies, eos vero, qui de coeunda Societate mentem, Deo duce, susceperant, in sententia confirmari, nec deesse, qui ad eandem quotidie animum. constanter adijcerent, cernerentque praeterea magnum sibi aditum, atque ianuam in varias orbis terrae partes longe lateque patefieri, id quod multorum postulata Principum, literaeque ad Pontificem Maximum testabantur, addubitare vehementer coeperunt, ea ne potius diuini numinis voluntas esset, vt quando in Palaestinam traijcere non liceret, haberentque in posterum suas viuendi rationes ex Apostolica Sede susbensas, haec ab ea sic instituta Societas, non angustis suae vitae spatijs terminaretur, sed nouis deinceps amplificata socijs, per multas item propagaretur aetates. Ergo cum ex suo coetu nonnullos in varia loca propediem a Pontifice Max. destinandos inaudissent, ne subitum eis esset a se ipsis mutuo seiungi, concordissimis prius animis vna conueniunt, vt de suae familiae statu, deque re communi deliberent. Ac principio quidem id quod modo signifi cauimus, agitari coeptum est, quaenam viuendi ratio sibi sequenda potissimum esset. Nam crescente sociorum numero, et commutata Palaestina prouincia cum alijs terrae partibus, atque prouincijs, quarum pro salute Deo, Deique Vicario se deuouerant, dubitationem afferebat, praestaret ne, vt instituerant, nullo stabilito perpetuae Socictatis foedere,


page 53, image: s053

atque coetu, quoad vita suppeteret, in animorum procuratione versari; an potius certam quandam fundare familiam, cuius inchoati iam fructus, et salutaris industria non in. hoc modo tam exiguo vitae curriculo permanerent, sed alijs atque alijs, vocante Deo, in eorum locum, laboresque succedentibus, cum omni posteritate adaequarentur. Id cum in consultationem initio venisset: sententiaeque inter se variarent, statuunt in primis amplius insistendum consulendo precibus, ieiunijsque, et cetera afflictatione corporis Deo. Deinde sensim progrediendum, certa singillatim tractando capita, vtque [Note: 59 Quam consultandi viam tenuerint Patres in Societate condenda.] quod probaretur plurimis id demum fixum, ac ratum haberetur. Postremo ne penitus a procuratione salutis publicae interim desisterent, quotidianae vitae munera ita dispertiunt, vt diurna quidem spatia, partim animorum defensioni, partim rerum consultandarum cogitationi, nocturna vero deliberationibus dicarentur. Prima igitur nocte quaesitum est, vtrum Pontificis Romani iussu, cui se Voti nexu pro tuendis animis mancipassent, varia loca peragrantes, oporteret suis quemque rebus, muneribusque nullo ad alios respectu habito, consensuve praeesse; an potius locorum interuallis, corporibusque disiunctos, esse tamen vt animorum consensione, sic meritorum communione coniunctos. Dictisque sine varietate sententijs, perspicua res omnibus visa, tam suauem, tamque arctam Societatem afflatu sancti Spiritus, voluntateque ex tanta morum, Nationumque dissimilitudine coagmentatam omni ope retinendam: praesertim quod ad res arduas, praeclarasque moliendas, nihil esset animorum conspiratione praestantius. Proximo deinde conuentu in deliberationem, quaestionemque vocatur, placeret ne ad vota duo Paupertatis, et Castitatis, quae Venetijs in Apostolici legati manibus nuncuparant, Obedientiae tertium adiungere; et e suo corpore creare aliquem, cuius ceteri obsequerentur imperio, et quibus ipse perpetuo cum potestate praeesset. Ad eam quippe diem nullis certis legibus, nullo proprio Duce, atque Praeposito viuebatur, sed Ignatium venerabantur omnes, et agnoscebant vt Patrem. Cuius rei consultatio, quod maioris videretur esse momenti, Patrum animos complures dies exercuit. Eam autem consultationis formam iniuerant, vt vno in conuentu proferrent quicquid pro conseruanda libertate, qua adhuc vsi erant, faceret; in altero quicquid Obedientia haberet emolumenti. Dicebatur ergo in eam partem, quae suadebat nihil noiu oneris assumendum, in primis verendum esse, ne, cum apud non paucos homines deprauatos Religionis nomen inuisum esset, dum religionem ipsi condunt, procurationi alienae salutis, cui prouisum volebant, officerent. Videndum praeterea ne in posterum non ita multi existerent, qui perpetuo Religionis obstricti onere, socios se tam honesti laboris adiungerent. Nimirum insitum plerisque mortalium ijs spontese dedere, quo libera voluntas inuitat; ab ijs contra refugere, quo vis necessitatis impellit. Ac ne illud quidem vacare periculo, ne summus Pontifex, cuius autoritare, nutuque sancienda denique erant omnia, nequaquam forsitan nouae Religionis probato consilio, iuberet potius ad vnam aliquam ex veteribus, ac probatis, quarum. tanta in Ecclesia iam copia erat, eos aggregare sese, quam vt nouas conderent, indulgeret. Haec et alia id genus a Religionis cogitatione Patres, consilioque reuocabant. [Note: 60 Causae condendi ex Societate, perpetuam Religionem.] Ex altera parte neque pauciora, neque leuiora veniebant in mentem, et palam commemorabantur, quae nouam praestare condi Religionem suadebant. Primum institutio legis Christianae ad vulgi captum accommodata; cuius ignoratione, res Catholica propter exorientes haeresum pestes, magnum tum adibat discrimen. Cum enim ipsi ad erudiendam plebem, iuuentutemque praecipuo quodam ferrentur instinctu, et simul intelligerent, se haud ita facile, quod spectarent, assequi posse, si cui ex antiquioribus sese Religionibus addixissent; haud ita magni putabant esse negotij a summis Pontificibus impetrare, vt quando nulla esset alia, ea quidem tempestate, quae proprie in eam curam incumberet, disciplina; nouam hanc, quae tanto Ecclesiae bono id vltro, nominatimque susciperet, inter Religiones annumeraret. Deinde ipsa Missionum, ac peregrinationum. ratio, quibus se Voto Societas obstrinxisset, versabatur ob oculos. Quae si Religiolorum potius, quam ceterorum hominum essent, plus vbique viderentur autoritatis, ac fidei, plus habiturae dignitatis, ac fructus. Ad haec qui Societatem inire vellent, ij non modo religionis vocabulum non horrerent, verum etiam eo mirifice capti propter multiplices opportunitates, quas religiouis nexus habet, confestim arriperent, quod alias cunctando, et diffidendo susciperent, praesertim cum animaduerterent recentem hanc Clericorum


page 54, image: s054

Religionem e nutu vnius pendere Pontificis, cui se peculiari addixisset obsequio, et cuius in tutela, fideque lateret. Accedebat, quod nisi praestantissimum inter eos Obedientiae Votum, quo praecipua religionis ratio continetur, excelleret; animo iam cernebant, tot insignium Virorum Societatem tanto labore conflatam, perbreui interituram; nec sine ea, quae ceterarum est ianua, parensque Virtutum, posse quempiam sanctitatis absolutae fastigium, quo omnis eorum cogitatio referebatur, attingere. Denique si propositum esset, vt iam Vicentiae constitutum erat, neminem praeter IESVM in persequendis animis ducem sequi, relinqui profecto necessarie videbatur, vt, cum eius causa diuitias, facultatesque Paupertate vouenda; voluptates autem, ceterasque vitae delicias illibatae Castitatis proposito respuissent; bona etiam interiora, quae longo interuallo ceteris antecellunt, intelligentiam, inquam, et voluntatem, Obedientiae iugo submitterent: et id demum futurum sanctius, longeque Deo gratissimum holocaustum. Ergo [Note: 61 Studium Patrum in exploranda Dei voluntate de noua Religione condenda.] ancipiti cura, ac contentione distracti, quo certius ex diuina volunrate cuncta decernerent, quaedam subsidia inuestigant: et primum venit in mentem considerare, num expediret, vt pariter omnes, vel ex eorum numero tres, quatuorve ad dies circiter quadraginta in solitudinem aliquam sese abderent, vbi ceteris soluti curis assidua prece, ieiunijsque, et cetera corporis vexatione a Deo lumen, et opem exposcerent. Verum ne secessum hunc alij secus interpretarentur, et inconstantiae ob intermissionem munerum publicorum verterent, tum etiam ne fructus, qui ex suis laboribus ad proximum quemque rediret, ijs absentibus interiret; statuunt nusquam ab Vrbe pedem; potiusque vt ante fecerant, assiduitate precum, quotidianisque sacrificijs Dei mentem exquirere, quam ex hominum se frequentia repente subducere. Deinde quo sincerius iudicium sit, primo decernunt, vt suum quisque animum ita comparet, atque instituat, atque erga obedientiam afficere studeat, vt quantum in ipso sit, multo parere, quam imperare malit: deinde, vt ea de re sileant omnes inter sese, ne quis forte cuiuspiam autoritate, aut persuasione ductus in hanc magis, quam in illam partem, sententiamque rapiatur. Denique tantisper cogitatione sequisque ab ea cuius esset, sodalitate seiungat; et quasi alienum. hominem ducat, vt omni animi exutus affectu, tanquam alieno consilium daret, id in sententia dicenda sequatur vnum, quod e diuina voluntate potissimum, gloriaque videatur. Ea de re cum multis vtrinque rationibus noctes complures disceptatum esset, tandem vna omnium mens, atque sententia fuit ad duo priora Vota perpetuae Castitatis, et Paupertatis, tertium insuper adiungendum perpetuae Obedientiae; atque ex suo corpore vnum aliquem seligendum, cuius dicto audientes essent reliqui, et cui sua iudicia, voluntatesque submitterent. Sic Christi veros imitatores futuros, qui Patri factus esset Obediens vsque ad mortem: sic eos certum vbique ducem in rebus omnibus, velut internuncium Dei Optimi Maximi, eiusque voluntatis interpretem habituros: sic Societatis administrationem longe optimam fore, si iura omnia, et imperia ab vno quasi fonte, et capite arcesserentur. Hoc sapienti decreto verissima conficiebatur, et suis iam expleta numeris triplici circumscripta Voto, accedente ad extremum Sedis Apostolicae autoritate, Religio. Quaesitum deinceps est consequentibus diebus de nomine quo recens videretur [Note: 62 Vnde nomen Societatis IESV et quam id curae fuerit B. P. Ignatio.] appellanda Familia. Multo quippe ante quam Patres Romae conuenirent, vt supra demonstratum est, aut cogitationem vllam de Religione in commune susciperent, id agitauerant inter sese, vt haberent, quid hominum interrogationibus responderent. Cumque nullum alium praeter IESVM, quem sequerentur vitae Ducem, haberent; nec ad solitudinem, et vmbram; sed ad solem, et aciem conuenissent, placuit omnibus, vt a militari vocabulo, Societas IESV (suis enim cohortibus milites, quas vulgo Societates, seu Compagnias appellant ab ipsis fere ducibus nomen indunt) appellaretur. Et quidem Ignatius cum inter primos illos de noui coetus nomine discepraretur, hoc ab eis suo quodammodo iure postulasse dicitur, vtquod ad nomen, et vocabulum pertineret, suo id permitteretur arbitrio. Quod duplici potissimum causa fecit. Primum ne si communi res deliberationi permitteretur, ceteri forte consentirent, vt quemadmodum Religiosarum familiarum nonnullae, ab suo Duce, et autore; ita haec ab ipso, qui nihil sibi, sed Deo omnia in ea condenda tribuebat, vocabulum traheret: sed altera potior causa est; ne videlicet nouo coetui nomen imponeretur aliud, quam quod (vt euidens coniectura est) diuinitus ipse didicerat. Cum igitur omnes aequissimae postulationi Patris, vt


page 55, image: s055

decuit, annuissent, is tanquam a Deo iam praemonitus, nihil dubitans, nihil haesitans pronunciauit, nouam hanc familiam, Societatem IESV vocandam esse. Cuius vocabuli species, iam inde ex Manresanis de regno Christi, vexillisque meditationibus, ac postea ex diuino illo viso accedenti ad Vrbem oblato, praeclarisque alijs mentis illustrationibus in eius animo sic insederat, vt nulla humana vi, momentoque rationis vel ab ea posset appellatione deduci, vel aliam vllam aeque aptam excogitare. Quin ab eo testatur se audiuisse Polancus, cum diceret contra Dei nutum se facturum, minimeque leuem apud eum noxam incursurum, si ea de re vel minimum haesitasset. Et quanquam ex suo coetu non deerant, qui mutationem nominis suaderent, quod iam tum arrogantiae nonnulli Societatem insimularent, quae nomen hoc augustissimum cum omni Christianorum coetu commune, tanquam suum, et proprium sibi vendicaret; Ignatius in sententia tamen perstitit omni asseueratione confirmans, se quamuis socij omnes ad vnum, et quiuis alius, cuius sequi consilium nulla peccati lex cogeret, dissentirent; nunquam in eorum. sententiam discessurum, nec aliquando commissurum, vt id nomen, se superstite mutaretur. Quibus autem Ignatij consuetudo, ac modestia perspecta iam erat; ij sat sciebant, nunquam illum in affirmanda sententia fuisse tam suum, nec tales voces consueuisse mittere, nisi cum quae assereret, superiore quadam luce, ac diuina ratione perspiceret. Et sane praeuidebat haud dubie B. Pater quantam illa appellatio apud huius disciplinae [Note: 63 Societatis IESV nomen quos motus, ac sensus excitare debeat in vnoquoque sociorum.] asseclas habitura vim esset in omni rerum statu, ac tempore. Quippe intelligunt inde, qui in eam se dicant, non in coetum Ignatij, neque ad suae dumtaxat studium salutis, sed in filij Dei peculiarem quandam Societatem, ac militiam se vocari, ad gestandam post eum Crucem, ad bellum, ad aciem, contra vitia et Satanam: atque ad illud vrgendum diuinissimum opus, propter quod IESVS ipse lapsus e caelo vitam, et sanguinem fudit. sub illis militandum augustissimis signis, illa omnibus inferenda terrarum gentibus. Auspice, ac praeside IESV audendum, confidendumque, ardua aggredienda, dura toleranda, obstantia perrumpenda: illi pugnandum, vincendum, moriendum, neque aliter vitam instituendam, ineundamque pugnam, nisi ea ratione, quam Dominus, et Dux ille caelestis, cum praeceptis, tum exemplis ostendit. Nihil est, quod siue acrius extimulet segnes, arguatque degeneres, siue validius robur infirmis, animum addat pauentibus, quam sacrosancti eius nominis claritas, et virtus: illud in aduersis solatium maximum; in laetis gaudium; lux in obscuris; in laboriosis quies. Denique hanc professi militiam, assiduo tanquam monitore excitantur illo, vt meminerint, cui se probare Duci debeant: atque in omnibus laborent, vt boni milites Christi IESV. Haec et multo plura Ignatius praeuidens, simul intelligebat nullam iure metuendam arrogantiae notam, cum semper memoris animi, ac Religiosi fuerit, seu beneficia diuina singularia, seu professionem peculiaris obsequij, quamuis communibus significare nominibus. Ita Ioannes Apostolus absque aliorum discipulorum iniuria, discipulus ille, quem diligebat IESVS sese nominabat; et Paulus Doctorem gentium, ac Magistrum. Ita nomen ipsum Religionis Christianorum commune omnium, iam proprie attributum est ordinibus, qui diuino se cultui dedicarunt, adiecta religione Votorum. Ita sunt coetus, qui vel a Sanctissima Trinitate, vel a sancto Spiritu, vel a Christo nomen adsciuerint sine vlla inuidia: cum constet non ad excludendos alios fideles; sed vt certa aliqua studia declarentur, simpliciter, ac pie eius generis nomenclationes adscitas. Ita sanctissimus idem, ac sapientissimus Vir Dominicus, sine aliorum, ac praesertim Episcoporum offensione, ad quos proprie Diuini verbi praedicatio pertinet, Ordini suo Praedicatorum nomen imposuit. Ergo neque Societati, cum ab aeterno Patre, Filio IESV tradita sit, et is eam in fidem, tutelamque receperit, et ipsa vitam Saluatoris in iuuandis ad salutem hominibus, sibi proposuerit cum Diuina gratia peculiari studio sequendam, verti vitio debet, si id, quod suscepit, nomine ipso praeseferat: ac simul necessitatem vltro sibi, imponat praecipuae curae, atque virtutis: simul cunctis mortalibus praebeat ansam iuste redarguendi eos, si qui ex ipsa minus tanti nominis professioni respondeant. Quanquam Ignatius, vt erat modestissimus, nec volebat suos quicquam e sanctissimo illo titulo, nisi incitamentum virtutis assumere, Societatem hanc solebat minimam appellare, vt ostenderet alias fidelium sodalitates, atque familias non modo re esse, quamuis nomen haud vsurpent, Societates IESV; sed etiam nostri Ordinis homines ita de se, deque alijs


page 56, image: s056

sentire debere, ita modestia, officijs, et honore praeueniendo eniti; vt sese pro ommnium [Note: 64 Summa instituti Societatis.] minimis ducant, gerantque. His de nomine constitutis addidere Patres, vt Praepositi Generalis potestas, magistratusque non certo annorum numero, sed ijsdem, ac vita terminis finiretur; Et vt Nouitij, et qui Societati annumerari vellent, eorum et spiritualibus Exercitijs, et ministerio publici valetudinarij, et pedestris peregrinationis humilitate accurata fieret, ac diligens exploratio. Et qui ad solemnem professionem admitterentur, ij praeter tria Religionis Vota, quartum adderent nominatim peculiaris erga Pontificem Maximum obedientiae, vt quocumque eos Christianae rei causa, siue ad fidelium, siue ad infidelium Terras placuisset mittere, nullo postulato viatico, ac sine vlla recusatione parerent: Vouerentque se insuper nauaturos Christianae Reipublicae operam in instituenda Christianis moribus pueritia, rudique plebe, quo potissimum quarto Voto a ceteris Religiosorum Ordinibus, Societatis ordo seiungitur. Itemque vt studiorum causa Collegia, quae velut seminaria quaedam eiusdem Societatis forent, annuis cum redditibus liceret admitti. Professorum vero domus, quae proximorum saluti seruirent, prouentus annuos nullos haberent, nisi in sacrarij impensas: quanquam id quoque B. Patri ad omnes cupiditati aditus obstruendos, postea tollendum visum est. Ceterum decreto illi, quo censuerant institutum Christianae doctrinae in eandem Voti formulam concludendum, assentiri Bobadillae non placuit. Videbatur, opinor, homini durum, quod remprobabilem illam quidem, ac salutarem, verum libere, ac suauiter exigendam, promissi necessitati subijcerent, et vota votis necterent. Sed Patrum sapientiam negligentiae, obliuionisque formido terrebat, ne quod tantae necessitatis est munus, minimeque ad speciem amplum, id libertatis inconstantiae relinquerent. Visumque postea id ita Votum moderari, vt nuncupantem obligaret haud arctiore nexu, quam vel praedicatio verbi Dei, vel Omologesis auditio, aut alia huiusmodi munera, in quibus elaborare. quisque debet ex ea, quam suis Praepositis profitetur, et vouet, obedientia. Tametsi ea Patribus causa fuit, vt communi decreto sancirent, ne qui in rerum tractatione, vbi ceteri consentirent, in sua pertinaciter sententia inhaereret, is ad commune consilium admisceretur. Haec et id genus alia, quae postea in eiusdem Societatis formulam sunt collata, [Note: 65 Per curam condendae Societatis non intermittitur cura iuuandi Proximos.] Patrum consilio, consensuque constituta sunt. Inter has fundandae Societatis curas non cessabat Iabor publicae vtilitatis. Circumspectis vndique totius Vrbis partibus, vt vnaquaeque subsidij plurimum requirebat, ita ei potissimum, nulla mora interposita, consulebant. Ac primum Valetudinarijs dispertiti compluribus, et aliorum sibi auxilio, qiu Societatem meditabantur, adiuncto, munerum, officiorumque vicissitudine peculiarem quandam rationem, et animorum habebant, et corporum: vt quorum corporibus alij opera et manu, eorum animis, alij verbo, et auribus deseruirent. In sacris deinde foeminarum Coenobijs, a quibus summo studio postulabantur identidem, modo Diuini assiduitate sermonis, modo animorum expiatione frequenti, veterem disciplinam iam. prope dilapsam restituerunt. Ex priuatis autem, nec ijs quidem obscuri nominis ciuibus, quos passim in Vrbem ad pietatem informabant, multo etiam praestantior, vberiorque consecutus est fructus; vt sensim alia Ciuitatis sit visa facies; plurimique variae et aetatis, et conditionis homines, non modo Patres colere, et beneuolentia complecti, verum etiam ad eos sese adiungere, et eorum expetere consuetudinem, congressusque coeperint. In [Note: 66 Petrus Codacius Societati adiungitur primus ex Italis.] ijs Petrus Codacius, Patria Laudensis, Sacerdos honestus, et clarus e Pontificia familia, nec paruis Ecclesiae opibus, ac facultatibus praeditus: quas prae Christi amore contemnens, Marthaeque munus sibi vltro in Societate deposcens, tanto ei fuit conseruandae, ac promouendae subsidio maioribus suspensae curis, et Diuini verbi praedicatione distentae, vt eo illa quodammodo nixa a multis Codacij Societas diceretur. Eodem ferme [Note: 67 Et Antonius Araozius Cantaber, et propinquus B. Ignatij.] tempore Antonius Araozius Cantaber ex oppido Vergara magno ingenio, et animo iuuenis iamque Theologiae Doctor cum ex Hispania ad Vrbem accessisset, vt Ignatio se, cui sanguine coniunctus erat, et de quo praeclara multa audiuerat, si coram probaretur, adiungeret, tametsi aliquandiu retardarat tempus, in quod incidit gliscentium calumniarum, tamen vbi tam honorifico sunt discussae iudicio, facile se exorari passus est, vt ad dies aliquot in Exercitiorum recessu propriam aliquam animae suae curam gereret. Hic ille rerum omnium, quae sub aspectum cadunt inanitate perspecta, sine cunctatione decreuit in noua sui propinqui familia, aeterna illa quae non videntur inquirere. Foris


page 57, image: s057

porro apud longinquos, et exteros ea nota deleta, quam superiore anno Societati inurere conatus est Satan, imo maiorem in gloriam commutata, haud facile dictu est, quantum ei vbique nominis, et existimationis accesserit. Cuius in Vrbe res admirabili cum laude gestae, non modo per Italiam plurimis testatae nuncijs, literisque peruga bantur, verum [Note: 68 Postulantur Socij in varias prouincias.] etiam Alpes iam, et maria transgressae in remotissimas prouincias, atque in oras vltimas peruolarant. Hinc illae tot virorum Principum ad pontificem literae, et perhonorifica postulata, vt de Patrum numero aliquem ad se mitteret, quae eo crebriora et ardentiora in dies erant, quo magis eorum nomen, ac fama crescebat: vt concedendum prorsus fuerit postulationi multorum, quoad facultas ferebat, et copia. Atque hinc Societati Apostolicarum origo missionum. Verum quoniam quae de constituenda Societate inchoata iam erant, ijs non dum finis, et extrema quodammodo manus erat imposita: idcirco, vt quisque ex Vrbe migrabat, ita reliquis, qui in ea remanebant, aut non longe aberant, scripto, potestatem faciebat, vti condixerant, et instituta ad exitum perducendi, et haec ipsa in ordinem, summamque redacta ad Apostolicam sedem omnium nomine referendi: constitutiones etiam, ac leges Societatis institutis quam maxime consentaneas, [Note: 69 Prima Societatis Missio Senas Paschasio, et Simoni iniungitur.] et appositas conscribendi: quae tandem ad Ignatium delata est cura. Maio igitur mense Paschasius, et Rodericius Pontificis nutu ad redintegrandam sacri cuiusdam Gynecaei disciplinam Senas mittuntur: quibus tertius adiunctus est Strada, is, quem ex Casinate Monte ab Ignatio Romam redeunte deductum, supra diximus. Mirum profecto fuit, [Note: Simul mittitur Franciscus Strada.] quantum ea res laboris, et molestiae, et iam antea Francisco Bandinio ciuitatis Archiepiscopo, Ambrosioque Catharino germano fratri monacharum praefectae, et viris alijs longe grauissimis exhibuerit. Concionabantur apud eos perfaepe patres, peccata. condonabant, nutantes in proposito confirmabant, rudes diuinarum rerum, et hebetes erudiebant. Itaque quod tractatu asperum, et durum erat, lene pedetentim, et molle essectum est; et quod solutum, ac fluxum suis rursus astrictum legibus, et ad diuturnitatem vinctum, mira omnis tranquillitate coenobij. Eadem opera nobilibus adolescentibus, qui in ea versabantur Academia, ceteraeque ciuitati nauatum suis functionibus atque muneribus nonnihil a patribus. Simon explanare publice diuinas Pauli epistolas, vt ea quasi esca nouitatis cupidos auditores alliceret; et de plano agere cum vnoquoque coepit, respondere consulentibus, confitentibus aurem dare: ac praeter crebram animorum expiationem, et Sacrosanctae Eucharistiae communionem, valetudinariorum limen terere, subsidia non modo rei pecuniariae, verum etiam operae malis affectis afferre, sternere lectulos, et grabatos, quisquilias e pauimento verrere, nec munera etiam abiectiora defugere. Praesto erant solatia verborum, seu ad leuandam morborum comitem aegritudinem, seu ad erigendos animos morientium. Iam sanctae meditationis exercitatio, vt noua omnibus, et ante id tempus inaudita, sic experiendi cupiditate plurimos incitauit; ad eamque rem separatae primo extra muros conductae sunt aedes, quo se liberius contemplandi gratia noui athletae reciperent: sed postea suspicionibus quibusdam exortis, ne qua [Note: 70 Scenici Sacerdotis notabilis conuersio per exercitia spirio tualia.] in patres commoueretur inuidia, continuo in sua quisque tecta remissi sunt. Fructus, qui solet, prodijt. Sed sacerdos praetereundus non est, quem haec caelestis exercitatio vehementer accendit. Is scenica leuitate tota vrbe notissimus, scribebat ingeniose comaedias, multitudini mox edendas non ad eius carpenda vitia, moresque notandos, sed ad captandos risus, auresque pascendas: et sacerdotalis dignitatis oblitus, semet in theatrum saepe dabat mimum agens exhausto pudore tanto nequior actor, quanto poeta praestantior. Sed inter exercendum, oborta de caelo luce, pudor redijt, et semetipsum. erubijt: odioque sui, rationem excogitauit, quemadmodum et ab se se superiores castigaret insanias, et offensae multitudini satisfaceret. Statuit igitur iniecto fune ceruicibus in frequentissimum venire templum, et inspectante populo stratus humi delicti veniam suppliciter implorare. Hoc cum patribus communicato consilio, auctores ei fuere patres ne rem aggrederetur inconsulto Vicario: Si is annueret, ad ipsos rediret reportaturus extrema responsi. Non potuit datam a Deo mentem non probare Vicarius, vt quod corruperant exempla nequitiae, poenitentiae resarcirent. Nec enim leuis est nota christiani hominis, [Note: Lib. 1. Epist. 10.] multoque turpior sacerdotis histrionem si velit agere; cum tam graui Cyprianus Martyr exagitet oratione christianum, qui in huius adhuc artis dedecore permanebat, vt affirmare non dubitet, nec Maiestati diuinae, nec Euangelicae disciplinae congruerea


page 58, image: s058

vt pudor, et honor Ecclesiae tam turpi, et infami contagione foedetur. Is igitur magno [Note: 71] animo redit ad Patres rem ocius aggressurus. Patres ad Vrbis concionatorem e Franciscana Familia hominem mittunt, vt cum ille ad populum verba faceret, prius quam concionem dimitteret, si ita ipsi visum esset, iuberet populum expectare tantisper, ac tum demum suggestum peteret, et quae ad petendam veniam facerent, ea verbis supplicibus, et ardentissimis promeret. Vt in sacro illo suggestu scenicus sacerdos apparuit, iamque alia in scena alium gestum agebat, suspensa de collo reste, ore exangui, deiectis in terram luminibus, totoque vultu ad modestiam, humilitatemque composito, excussit illico multitudini lacrymas, qui risus et cachinnos solebat. Valuitque noua illa, persona non minus ad sanciendos Christianos mores, quam paulo ante mimica illa ad deprauandos: multoque plus vniuersam concionem vere poenitentis aspectus, quam prioris concionatoris permouit oratio. Is postea summis a Societate votis, et inflam mata voluntate contendit, vt in nouam Familiam, cuius essent ad permouenda pectora tam firma praesidia, nomen daret: sed morae impatiens longioris quippe deliberationis, consilijque res erat, ad Capuccinos transijt, vbi reliquam vitam in summa religione traduxit, multo vtique laetior horrido illo, contemptoque sacco, morte appropinquante, quam si in molli, et vano perseuerasset ornatu. Quis tam eloquens potuisset orator, aut tam acer, ardensque concionator id homini dissoluto persuadere, quod exercitatio illa spiritus persuasit? prorsus vt fatendum sit, nihil hoc praesidio valentius ad sanandos animi morbos, et hominum ingenia permutanda. Quanquam manus Domini non est alligata: perque ea, quae minime mortales opinarentur, gaudet suae bonitatis atque potentiae [Note: 72 Francisci Stradae res memorabiles in monte Politiano gestae.] explicare diuitias. Venerat Senas, vt supra dixi, cum Paschasio, et Simone Franciscus Strada adolescens ille quidem, et latinis vix tinctus literis, sed ardore animi tanto, tantaque vi dicendi a natura instructus, vt suo et exemplo, et sermone Senensium animos vehementer accenderit. Cuius praedicationis fama Montis Politiani permoti ciues, qui diei iter non amplius absunt, per homines eum certos ad se inuitant. Quo Strada profectus comitibus Senensibus aliquot, quos ad optimam frugem exercitiorum disciplina conuerterat, paratam continuo messem mira coepit auiditate colligere: compluresque viri docti, grauesque ijsdem pijs commentationibus excoli Senensium voluerunt exemplo. Nec priuatis contenti colloquijs, conciones etiam publicas poposcerunt, cogentes peregrinum hominem, quem nec aetas, nec rerum, aut sermonis vernaculi vsus, nec interiores adhuc literae commendabant, de superiore loco verba facere, quanquam non concionari, sed clamare se Strada dicebat. Respindit tamen votis euentus, et concionis frequentiae par fructus. Tum primum frequentandae Confessionis. et Sacrosanctae Eucharistiae mos post tot secula renouatus; tum in annonae difficultate excogitata ratio ferendae opis egestati multorum; tum ad orborum, orbarumque educationem, institutionemque excitata sodalitas, tum alia multa e diuina re gesta. Nam et pessimum in ijs execrandi vitium toto iam vulgo famosum, graui edicto repressum, et foeminarum in cultu corporis castigatus est luxus. Eae quippe Strada audito, sua sponte desierunt preciosis sibi vestibus indulgere, lege sibi ipsis indicta, ne deinceps extra modum sumptu, et magnificentia prodirent. Quatuor praeterea deprimarijs, eosque doctrinae titulis vulgo nobiles cum ad Societatis meditationes exercuisset, post exposita sacerdoti vitae vniuersae peccata, ad sanctam synaxim in aedem quandam, non sine comitatu perduxit. Ea celebrata, quaerit ex ijs parati ne sintomnes in Christi gratiam toto oppido mendicare: cum illi constanter annuerent, imo ad maiora se paratos ostenderent, Strada. vt eos foueret ardores, in diem Domini proximum prodeuntium agmen indicit, qui pauperibus optata subsidia precario tota vrbe conquirant. Proditur igitur ad dictam diem, et litaniarum [Note: 73] sacra carmina concinuntur. Praeibat dux ceterorum Strada feriens bacillo fores. Hunc sequebantur collectores octo, et in his illi, quos dixi, doctores; quorum alij alijs vasculis, cophinisque, et propendentibus ex humero manticis ea, quae dabantur, exciperent. Stupebant omnes, et ad inusitatum spectaculum conuolabant. Doctoresque illos, quos paulo ante velut inclusos fama vulgauerat, sic enim secessum illum exercitiorum interpretabantur, stipem tam demisse, atque humiliter corrogantes, mirantur attoniti. Ea res vel tenuissimi cuiusque liberalitatem exacuit. Hic panem, ille vinum large, ac copiose praebebat; alius ligna, sal alius, et alij alia pro suis quisque opibus, ac


page 59, image: s059

fortunis: pecuniae insuper non exiguus numerus est congestus: inuentique sunt, qui cum aliud haberent nihil, etiam lebetes, et cacabos exhiberent. Res erat visenda nimis frequens de fenestris turba prospectans: multique se confestim per scalas, vti poscentibus stipe occurrerent, demittebant. Ea communis misericordiae vis fuit, vt saepe inter quaerendum exhauriendae manticae fuerint: saepe alia collecta onera deponenda. Ad extremum toto iam oppido perlustrato, ad aedes hospitales prosequente ingenti caterua, diuertunt. Ibi diuino Numini gratijs actis, diuisisque pro cuiusque inopia benignitatis congestae subsidijs, agmen ipsum dimittitur. Doctores autem illi tam egregiae sui ipsorum victoriae haud exiguum tulere fructum, ingentem animi tranquillitatem, ac pacem, quantam nunquam antea sensisse, nec vsu percepisse se dicerent. Narrabat ex ijs vnus, ea se diuini aestus dulcedine delibutum, vt prae gaudij magnitudine indices laetitiae voces continere non posset. Angustum, aiebat, mihi est pectus, animum non capit meum: in cellam propero, vt quam cohibere nequeo, inclusa vis spiritus libere erumpat, et lacrymis habenae laxentur. Eo igitur sine arbitris se se abdit, et totus in lacrymas abit, tranquillatis supra fidem, opinionemque pectoribus: vt tum demum vsu, ac periclitatione perdisceret, quanti sit se ipsum pro Christo despicere, ac sibimet acriter imperare. Tot tantisque Stradae promeritis Politiani Ciues, vt abeundi tempus affuit, abitum eius peracerbe tulerunt. Fuerunt qui abire parantem genis rorantibus conuenirent, quod tum maxime desererentur, cum se potissimum eius sentirent institutione proficere. Quin foeminae amplius sexaginta exercitiorum spiritualium studio, ac desiderio Stradae obsidentes itinera quasi manu facta discedentem remorabantur; quod dicerent se quoque animas perinde ac Viros, quibus earum exercitationum fecisset copiam, suis in corporibus gerere.

[Note: 74 Secunda Missio ab Vrbe Parmam, quo profecti Faber, et Lainius.] Hanc in Hetruriam profectionem aliae aliorum haud frugiferae minus eiusdem nutu Pontificis exceperunt. Ennio Philonardo Verulano, Cardinali S. Angeli, cui legatio Parmensis obuenerat, Faber, et Laynius legationis comites, et rerum diuinarum administri a Pontifice dantur. Hi primum paucis aliquot in templo scholis, et sacrarum literarum explanationibus scientiae opinione collecta; conciones deinde secundo cursu, [Note: 75 Res Parmae gestae.] nec felici minus habuere successu. Declarabat concursus multitudinis ad expianda peccata, quibus audiendis cum spatia diurna non essent satis, adiungebantur saepe nocturna. Nec defuere, qui pro concionetam crebram mysteriorum vsurpationem vitio verterent; quod ea res potius contemptum quendam Sacramentorum, quam pietatis incrementum habere videretur. Haud tamen languidiora facta sunt hominum studia, segniorue mysteriorum vsus: cum apud optimum quemque valeat magis interioris experientia sensus, quam cuiusquam in dissuadendo contentio. Quanquam pro hac pietate ipsa morum commutatio loquebatur, eamque aduersus obsistentium voces facile [Note: 76 Iulia Zerbina Sanctitate nobilis.] vindicabat. Tanto autem magis haerebat in animis tradita disciplina, quanto clariore loco erant, qui eam suis alebant exemplis. Non enim diuina illa mysteria infimi, medijque duntaxat, verum etiam summi, et ex prima nobilitate Viri, foeminaeque tractabant. Iulia erat Zerbina in eis sanctitatis fama percelebris, quam aiunt ad menses aliquot nullis vitam epulis, nisi pane illo caelesti, qui totum explet hominem; et quem, qui accipit, nunquam esurit, sustentasse. Haec in interiore domus suae cubiculo, vbi ex assiduis fere morbis, corporisue languoribus decumbebat, Ignatij exercitationum experta dulcedinem, earum quoque vsum ventitantibus ad se Matronis impertiebat: et, quae virorum prudentiam, studiumque desiderant, vt cum vtilitate tradantur, eas foemina, foeminis toties iam praemeditatas, animoque pertractatas expedite satis, vtiliterque tradebat. Hanc in colendis rite mysterijs Hyppolita Gonzaga Galeotti Secundi Mirandulani Comitis coniux magno cum mulierum, Matronarumque comitatu, quae singulis item hebdomadis ea mysteria frequentabant, imitabatur: et res erat eo progressa loci, teste Fabro, vt nullo Parmae numero duceretur, qui non singulis saltem mensibus poenitentiae Sacramento peccatorum se se vinculis expediret. Qui mos tota deinceps Parmensi, ac Placentina Dioecesi perpetuo viguit. Rudibus Christiana lex explicata; eodemque exemplo ludi Magistri, Sacerdotesque ad id excitati complures. Praeclare etiam illud excogitatum a Fabro, vt foeminae interdum quaedam, quas cum honestate grauitas commendabat, priuatorum obirent aedes, et christianae praecepta doctrinae teneras puellarum


page 60, image: s060

aetates; et quas pudor, aliaue causa domi incluserat, edocerent. Meditationes rerum diuinarum ad exercendum compluribus non modo viris, verum etiam foeminis cum salute propositae. Quas vt quisque attentissime pertractabat, ita ceteris non persuadebat modo facillime, sed ipsemet statim magister effectus sedulo proponebat: vt interdum centum, et eo amplius eas vsurpasse vno, eodemque tempore memorentur. Quin Parochi, Sacerdotesque ex discipulis repente magistri ad earum normam christianae plebis vitam, moresque fingebant. Hinc magni vbique animorum motus, ac magna conuersio praesertim in vno, atque altero sacrarum Virginum Coenobio, quibus incredibilis [Note: 77 Parmae accedunt ad Societatem Hieronymus Domeneccus.] quidem religiosae perfectionis iniectus est ardor, in ijsque reuocata, quae pene iam ceciderat, disciplina. Sed huius etiam praesidij non exigua ad Societatem ipsam nouae sobolis lucra redibant. Hieronymus Domeneccus Valentinae Metropolitanae Ecclesiae Canonicus cum Lutetiam Parma contenderet, casuque ad Patres, non Dei tamen sine consilio diuertisset, ab ijs comiter exceptus ad dies aliquot piarum rerum commentationi se dedit. Qua in exercitatione eo vitae genere subito captus, dimissis comitibus, Societatem cum Patribus inijt. Quam nouam animi inductionem, voluntatemque comites indigne ferentes, vt eum a proposito reuocarent, frustra multa moliti, ad extremum. apud Vicarium Parmensis Antistitis criminantur, sublatum sibi per vim socium, doloque a Patribus circumuentum. Ille vero tactis ante Vicarium codicibus sacris per Euangelij verba iurauit nullius se fraude, consilioque deceptum, sed spe tantum salutis inductum apud Patres aliquantisper haesisse, quorum vitae genus sibi valde probatum, non potuisse protinus non arripere. Qua de pulsa calumnia, ipse quoque non ita mox in partem laboris, ac meriti, qui mercedis vocabatur in partem, cupidissimus venit; et ibi coepit ceterorum animis esse subsidio, vndae suae hauserat salutis, et sanctitatis initia. Eadem [Note: Paulus Achilles.] ratione associati sunt Paulus Achilles iam tum Sacerdos, qui strenuam proximis dare [Note: 78 Elpidius Vgo lettus Io. Baptista Viola Syluester Landinus Io. Franciscus Placentinus.] operam, et suppeditandis diuinae contemplationis argumentis, et audiendis sacris confessionibus coepit: et Elpidius Vgolettus. Itemque Ioannes Baptista Viola, Syluesterque Landinus Io. Franciscus Placentinus, et alij aliquot, qui suas item curas, cogitationesque ad studium humanae salutis vna cum reliquis contulerunt. Iam Placentiae, Regijque quo Lainius euocatus excurrit, sua quoque laetitia messis fuit. Faber vrgendis coeptis paulo diutius Parmae substitit, quo etiam acerbior visus est eius deinde discessus. Qui vt vulgo cognitus est impendere, et ciuitas, et priuari, quibus fuisse dicitur aliqua cum Romano Pontifice necessitudo, supplices ad eum literas pro Fabro retinendo dederunt: eiusque mox abitum repudiati supplices multis lacrymis deplorarunt. Harum Ciuitatum gratia multa Patribus perpetienda fuere; summa hyeme faciendum iter, et Cisalpinae Galliae loca sane frigida traijcienda pannosis, ac male vestitis: vt mirum non sit si diuturnum Faber in morbum (tres enim fere menses consequentis anni decubuit) et periculosum inciderit. Sed videlicet paupertatis amor, et singulare patientiae [Note: 79 Bobadilla in Insulam Aenariam mittitur.] studium leuia haec illis, imo etiam dulcia, ac iucunda reddebat. Per idem ferme tempus Bobadilla in Aenariam ab Vrbe mittitur Regni Neapolitani insulam ad conciliandam pacem inter graues, illustresque viros. Cuius profectionis item fructus, vt ceterarum (neque enim duntaxat loco vir in primis ardens continere se poterat) fuerunt [Note: 80 Romae gesta hoc tempore.] vberrimi. Specimen suae dabat industriae, quae postea latissimum Germania nacta campum, tanto liberius excurreret, quanto iam cohibita videbatur angustius. His missis per Italiam socijs, et toto pectore suam operam, studiumque nauantibus, qui Romae remanserant, Dei causam pari sedulitate tractabant. Salmeron sacris concionibus, publicisque in inclyto sapientiae Gymnasio praelectionibus operam dabat. Codurius Margaritae [Note: 81 Primus Secretarius Societatis B. Franciscus Xauerius.] Caroli Quinti Filiae a sacris confessionibus assignatus, simul etiam reliquis ex instituto muneribus occupabatur: quibus et Xauerius, et Iaius, et in primis Ignatius persimili animorum compendio, quaestuque praeerant. Xauerio praeterea domesticum munus ab epistolis erat. Siue nunciandum quippiam, siue respondendum sparsis per Prouincias [Note: 82 Instituti Societatis prima formula Pontifici proponitur, et viuae vocis Oraculo comprobat.] Socijs vnus omnium nomine eo munere fungebatur. Ignatius autem memor insuper impositi sibi de Societate confirmanda negotij, quicquid a publicis occupationibus dabatur otij, in id sedulo conferebat: et vt erat communi Patrum consensione decretum, instituti formulam in certa quaedam capita dilucide, breuiterque digestam Pontifici Maximo Apostolica austoritate sanciendam, nactus opponunitatem Tiburtini recessus,


page 61, image: s061

quo se Pontifex e negotiorum aestu, turbaque receperat per Contarenum Cardinalem suppliciter offert; quam Beatissimus Pater iussam a sacri Palatij Magistro Thoma Badia, qui dein fuit Cardinalis, prius cognosci, ab eoque probatam, vt ipsemet vidit, accurateque perpendit; Spiritus, inquit, Dei est hic. Patrumque consilium, et pia studia collaudauit; simul et illud addidit, sese praesagire iam tum animo Societatem hanc id temporis excitatam, afflictis Ecclesiae rebus non leui praesidio, atque ornamento fore. Quod summi Sacerdotis, Christique Vicarij testimonium, Tertio Nonas Septembris ore tributum, [Note: 84 Cardinalis Guidiccionius initio repugnat ne Societas fiat Religio.] velut prima quaedam Societatis approbatio fuit. Quam, vt publico etiam diplomate consignatam, testatamque rite daret cum rogaretur ab Ignatio, prudentissimus Pontifex, ne quid praeeipiti consilio in re tanta luctuosis Ecclesiae temporibus statuisse videretur, tribus Cardinalibus, apud quos nihil esset gratiae loci, negotium dat, in ijs Bartolomeo Guidiccionio Lucensi, Viro illi quidem pio, ac diuini humanique iuris bene perito, ceterum nouis Religionibus adeo pertinaciter infenso, vt aduersus earum, quae iam essent multitudinem, et copiam; quas ipsas ad quatuor reuocandas arbitrabatur, librum etiam conscripsisse dicatur. Non enim summus. dubitabat Antistes, quin si Guidiccionio noua esset probata Religio, ea quoque ceteris Iudicibus probaretur; eaque ratione maleuolorum occurreretur inuidiae. Is igitur cum praeiudiciumhoc ad causam at tulisset, quam breui Patres conficiendam sperabant, eam suo consilio, autoritateque pene discuissit; annum certe ipsum deliberandi cunctatione, nouis in dies difficultatibus ingerendis, extraxit. Interea Societati, Deo Optimo Maximo gubernante, et aream [Note: 85 Societati primus in Indiam aditus aperitur.] patentissimam Patrum laboribus explicante, primus in Indiam aditus aperitur. Lusitani non ita pridem extima Africae legentes littora, per incognitas vias, et obscuriora maria ad ditissimas Indiae Regiones, et Orientis partes non minore successu, quam ausu penetrarant. Nec Ioannem Lusitaniae Regem eo nomine Tertium vlla magis cura coquebat, quam vt barbaras iilas nationes, et infida pectora ab execrandis Idolorum sacris ad veri Dei cultum, Religionemque traduceret. Cuius rei gratia idoneos Euangelij praecones, quos cum doctrina probitas commendaret, tota Europa conquirebat. Eius consilij conscius Iacobus Gouaea Lusitanus, is, qui Parisijs quondam clarissimis experimentis Ignatij, sociorumque virtutem perspexerat, hos potissimum ad Indicam expeditionem quodammodo factos, exhibendos Regi putauit. Sed prius ipsius Ignatij voluntatem placuit explorare. Scribit igitur ad Ignatium quam vberem animarum messem Indica Regio a Lusitanis nuper aperta suppeditet. Si ea Prouincia pro suo erga proximos studio, caritateque, ipsi cordi sit, se totius negotij apud Lusitaniae Regem interpretem fore. Huic rescripsit Ignatius multa ille quidem cum actione gratiarum: ceterum quod peteretur, non id ex sua voluntate, sed ex eo, cui se perpetuo Obedientiae nexu mancipassent, Christi pendere Vicario. Proinde rem totam cum Pontifice ipso fransigeret, cuius semper ad nutum intenti paratique essent. Quo Gouaea accepto responso, cum perfacile id a Pontifice impetratum iri confideret, misso ad Regem literarum Ignatij exemplo cum eius, sociorumque commendatione mirifica, monet non esse e manibus dimittendam occasionem, exorandumque Pontificem ocius, vt ex Ignatij spocijs, potissimum eligat, quos ad se Indicae expeditionis caussa transmittat. Ad Regem iam ante praeclara Societatis fama peruenerat. Itaque et sua sponte iam incensus, et Gouaeae autoritare permotus Petro Mascareniae suo apud Pontificem Oratori mandat, nulla vt interposita mora cum Pontifice ipso, Ignatioque ea de re perdiligenter agat, ex eiusque socijs minimum sex primo quoque tempore ad sese destinet. Et quoniam in Lusitaniam reditum adornabat Orator, illud etiam addidit, videret, vt suum ante discessum rem omnino conficeret, nec sine tali comitatu rediret. Legatus cum Regis mandatum Ignatio primum exposuisset, et e sociorum numero sex minimum postulasset, Ignatius in eandem illi sententiam, atque antea Gouaeae respondit, id non in sua esse, sed in Pontificis Maximi potestate, cui iam se toros Voti sponsione dedissent: quanquam quod ad numerum pertineret, fieri omnino non posse, vt vno, aut altero plures Regiae voluntati concederet. Cum ille nihilominus in eadem postulatione perstaret, negaretque vspiam alibi locari operam posse melius, Ignatius quasi futuri praesagus. At qui, inquit, si e tam exiguo numero sex in vnam Prouinciam auferas, quid quaeso ceteris Orbis terrae partibus relinquemus? Totum quippe terrarum Orbem spe quodammodo deuorarat, nimio studio


page 62, image: s062

salutis humanae. Pontifex ergo Nuntijs Euangelicis Indicae regioni concessis, quod ad numerum pertinebat, id Ignatij permisit arbitrio. Quod et si moleste admodum primo Legatus [Note: 87 Destinantur in Indiam Simon Rodericius, et Nicolaus Bobadilla.] tulit, postea tamen cum extorquere maiora non posset, quod dabatur, accepit. In eam prouinciam non minus periculorum, laborumque, quam laudis, gloriaeque foecundam Patres duo Simon Rodericius, quem Lutetiae Parisiorum in studijs literarum Rex ipse Ioannes aluerat, et Nicolaus Bobadilla, non sine prudenti reliquorum Patrum deliberatione, nec sine multis, vt rei magnitudo postulabat, precationibus designantur.

[Note: An. Dom. 1540. Societatis 1.] Anno igitur quadragesimo ineunte Romam e Neapolitano regno Bobadilla, Simon ex Hetruria reuocatur. Atque hic quidem studio propagandae Christianae fidei inter infideles, ac barbaros iam pridem flagrantissimus, relicto Senis cum Strada Paschasio, simul atque vrbem attigit, tamesti quartana erat implicitus, de tam optata profectione solicitus, nediscessum quidem Mafcareniae legati, qui moram leuando morbo dabat, expectandum putauit: veritus, opinor, ne tam gloriosae prouinciae palmam casus sibi aliquis, si cunctaretur, eriperet. Ergo Nauigij opportunitatem nactus ad portum in Hetruria Pontificium (Ciuitatem veterem vulgus, latine quidam Centum cellas appellant) confestim exit, cum socio Paulo Camerte: et sese mari in Lusitaniam, inuitante verni temporis tranquillitate [Note: 88 Pro Bobadilla aegrotante Franciscus Xauerius mittitur.] committit. Bobadilla vero etsi paratissimo ille quidem erat animo ad tantum iter, tamen adeo confectus laboribus, et affecta valetudine e Neapolitano regno redierat (graui etenim ischiade laborabat) vt cum Legati iam maturata profectio morae nihil haberet, suae missionis vicarium, feliciore Indorum sorte, quam sua Franciscum Xauerium habuerit. Franciscus autem Indicam ab Ignatio prouinciam oblatam haud facile dictu est, quanta et animi alacritate, et oris hilaritate susceperit: vt merito si tantorum originem fructuum, quantos India deinde protulit, inuestiges, nullam sane aliam reperias praeter eius singulare, minimeque reluctans obsequium, id praesertim temporis, cum per Apostolicam Sedem nulla adhuc Ignatio potestas in socios, nullum imperij legitimi ius datum erat. Ergo vix tantulo accepto spatio, quantum consalutandis amicis, sarciendaeque attritae tunicae satis esset, postero die dato prius osculo Sanctissimi Pastoris pedi, regio cum Legato discedit. A Pontifice vero pluribus est ad eam expeditionem verbis, velut Indiae futurus Apostolus animatus, monitisque peropportunis instructus, deinde ampla cum benedictione dimissus, breui atrum illum Aethiopem, non quidem per quietem (saepe enim sibi visus erat per quietem magno cum labore eiusmodi hominem gestare) sed re ipsa vigilans suis humeris subuecturus: homo ad illius Orbis salutem, de quo tam crebros, et tam iucundos solitus erat vsurpare sermones, praecipuo [Note: 89 Ratio eius itineris in Lusitaniam.] quodam nomine procreatus. Nihil ex Vrbe praeter Romanum Breuiarium secum extulit. In itinere autem illud semper tenuit, vt certa precandi, ccmmentandique spatia non omitteret: cunctis officiose demerendis insisteret, vnumquemque comiter affaretur: minimis, vilissimisque in victu, cultuque contentus esst: lassos, et imbecilles omni obsequio refoueret: postremus cubitum iret, primus surgeret: famulique dum quiescerent, ipse iumentis operam daret: nec eos modo, qui erant in comitatu Legati meliores quotidie redderet, monendo, iuuando, docendo, verum etiam eadem in diuersorijs, ac cauponis captata occasione caritatis, virtutisque vestigia impressa relinqueret. Laureto iter institutum est ad Sanctam Deiparae salutandam Cellam, in qua ipso Palmarum die xij. Kalend. Aprilis sacris Franciscus operans Legato, eiusque comitibus diuinam Eucharistiam impertijt: nouumque concepit ardorem cnm. promulgandi Indiarum gentibus Euangelij, tum dura omnia tolerandi. Bononiam inde peruectus Cardinalem Bonifacium Ferrerium, ad quem acceperat ab Ignatio quoque mandata, conuenit: tantaque modestia flexis in medio sermone genibus, dum ei Societatem commendaret, affatus est, vt bonus senex ea plurimum delectatus, irruens in collum Xauerij, nullum faceret finem hominis dulcissime amplexandi. Sed ipse Bononia discessus celebrem illum Apostoli Pauli ab Ephefinis digressum specie quadam repraesentauit. Cum enim ad suum Franciscus vetus sanctae Luciae diuertisset hospitium, didito rumore inter caros eius in ipiritu filios properare Patrem ad Indos, et discedere nunquam rediturum, conuenere ante lucem frequentes in templum! interfuere sacrificanti, eodem porrigente diuinas epulas regustarunt: tum denique haud sine multo fletu, et gemitu abstracti sunt.


page 63, image: s063

[Note: 90 Periculum ingens vnius Comitum.] Prosequutis iter, antequam Italia excederent, mira res accidit, quae plurimum Xauerio ad autoritatem, et effectum earum rerum, quas in comitibus optabat, momenti attulit. Erat in comitatu Legati honestus Vir equitandi Magister, qui paulo antequam Roma abiret, acres impulsus animo senserat, vt remisso humanis rebus nuncio in Coenobium. abderet sese. Verum nihil expedierat. Hunc, vbi ad fluuium e Cisalpinis (quantum, e Beati Xauerij epistola vnde haec hausimus, constat, nomen enim tacetur) ventum est, cupido incessit vadi tentandi: nec omnium deterreri comitum vocibus potuit, quominus temerariam leuissimae cupiditatis libidinem sequeretur: forte vt animi sui excelsitatem, et regendi artem equi ostentaret. Tanto procliuius vel suos, vel Diaboli ad perniciem, quam diuinos ad salutem impetus caeci mortales sequuntur. Ceterum vix amnem intrarat, cum superante vim equi, artemque equitis agmine aquarum coepit vterque rapi in praeceps. Tollunt voces Mascarenia, ceterusque comitatus: tum cuncti, Xauerius in primis ad diuinam implorandam opem vertuntur. Nec fuere irritae preces: cum amplius tria stadia eques abreptus esset, sublimis semper in aqua tanquam manu comitum precibus sustentatus, ad ripam haud dubio miraculo appulsus est. Xauerius quidem Mascareniae, qui non sine lacrymis orauit, Mascarenia autem, et ceteri Xauerio acceptam hominis vitam tulere. Qui vt emersit attonitus, et stupens nec audebat, nec poterat vocem mittere. Mansitque in eo tanquam ab inferis extitisset, horror quidam, pauorque terrificus. Interroganti Xauerio quid animi haberet dum salute desperata raptabatur a profluente, recurrisse statim Coenobium dixit, in quo multo mallet esse: Et angore inde perculsum acerbissimo, quod tamdiu vixisset sine cura praeparandae mortis diuinis surdus instinctibus. Palam vero ad comites de poenis infernis, et vita futura sic agebat, tanquam plane esset expertus, multum iterans non esse differenda recta consilia. Huius itaque voces haud paulum Xauerij iuuabant industriam, qui et in alijs periculis praesto fuit comitibus: omnesque ita excoluit, vt omnis ille caetus, ipsiusmet testimonio [Note: 91] Religiosa videretur familia. Saepissime iterabant sacramenta Poenitentiae: et quoniam in diuersorijs saepe opportunitas deerat, interdiu ex equo delapsus Pater in aliquo diuerticulo hos modo, modo illos audiebat. Ex hac pietate idem factum existimat, vt, cum tres amplius menses magnas inter difficultates via tenuerit, nullus omnino e numeroso admodum comitatu non sanus, saluusque Olisipponem attigerit. Superatis Alpibus, ac pyrenaeo saltu, vt in Pompeiopolis fines ventum est, vnde ad suos facile posset excurrere, non acquieuit carni, et sanguini, nec ad patria incunabula reuisenda, vel modico diuerticulo de cursu deflexit. Quibus rebus ita in sui admirationem Legatum rapuit Virum sagacem, atque ad explorandos sensus noui comitis perattentum; vt is praemisso ex itinere tabellario de eius laudibus ad Ioannem multa perscripserit, quibus eum videre quamprimum, atque ornare Regis animus praegestiret. Paschasius interim Senis et [Note: 92 Francisci Bandinij Archiepiscopi Senensis de Paschasij virtute, et pia industria testimonium.] suas, et Simonis obibat partes: nec tamen paratae messi par erat. Itaque auxilium ei, Ciuitatique ab Ignatio Archiepiscopus Franciscus Bandinius petit his literis. Ea est Paschasij vestri, at potius nostri vitae integritas, et morum suauitas, vt omnibus gratus, iucundusque sit, mihi vero gratissimus: et in eo munere, quo hic fungitur, est adeo vehemens, vt summa eius cum laude oculos omnium in se conuerterit. Nam verbis hortatur, exemplis iuuat, humilitate allicit, caritate ad bene, beateque viuendum inflammat. Verum quia, vt ait Dominus, messis quidem multa est, operarij autem pauci, optarem summopere, vt eum vos quemadmodum par est, adiuuaretis: quod facile consequemini si duos, aut salrem vnum ex socijs vestris huc miseritis. Quapropter vos etiam atque etiam rogo, vt huic honesto meo desiderio morem geratis. Hoc si feceritis profecto cognoscetis vos huius Ciuitatis saluti, Deique honori consuluisse. Quod vos summopere cupere certo scio. Reliquum est, vt sciatis me vobis quibuscumque rebus [Note: Variae missiones] potero nunquam defuturum. Valete. Senis xviij. Kal. Septembris 1540. Ceterum iustissimis Archiepiscopi postulatis per sociorum angustias mos geri non potuit: tam multi multas in partes accersebantur. Nam Bobadilla Neapolitanum in regnum Bisinianum [Note: 93 Claudius Iaius Balneo regium missus.] remissus erat, per idemque tempus alij alio, praecipue Balneoregium, Brixiam, Parisios, et in Hispaniam missi. Balneoregium bidui ab Vrbe abest, Oppidum in Hetruria sancti Bonauenturae natalibus in primis nobile. Huc grauis discordiae causa inter Clerum, populumque sedandae destinatus est Iaius: cuius primus aduentus, quanquam,


page 64, image: s064

neutri parti, vt fere accidit, gratus admodum fuit, tamen is postea aduocata concione, suique aduentus ratione reddita, omnium animos sibi adiunxit. Hinc praeter opinionem, cum ad audiendum verbum Dei, tum ad enuntianda vitae peccata concursus hominum auctus, vt ne nocturna quidem defatigato Patri quies reliqua esset: apertisque non dum foribus summo mane nonnulli vndecumque vel per fenestras. hospitij, occupaturi aures irrumperent. Controuersiae porro illae, quae sine magna internecione dijudicari vix poterant, summa omnium gratulatione sublatae sunt: Et quo firmiora pacis foedera sancirentur, et certiora reconciliatae gratiae praeberentur indicia, mutuos inter amplexus, venia vicissim, postulata dataque celebrata est communicatio Corporis Christi, et quidem ab ijs, qui complures annos odijs peracerbis impliciti ad sacrosanctum illud pacis symbolum non accesserant. [Note: 94 Deinde idem Iaius Brixiam.] Deinde multitudini Christiana lege tradita, cum iam secunda cecidissent omnia, Brixiam Iaius ad Coenomannos egreditur: vt quae inimicos homines superseminasse zizania Romam vsque nunciatum erat, pro viribus extirparet: quam in rem non exiguo animorum compendio, totum fere annum insumpsit. Eodem dudum ex Politiano Monte Strada praecurrerat, suisque concionibus, quas frequentissima, et cupidissima multitudine semper habuit, ingentes fecerat animorum motus; ac praeter ceteram frugem, centum et eo amplius in ea Vrbe adolescentes ad Dei cultum, et seruitutem allexerat. Inter [Note: 95 Angelus Paradisius Tyro Societatis.] additos ad Societatem Tyroncs erat Angelus Paradisius, cum quo vltimum salutaturo propinquos in Oppidum Gadium decem a Brixia passuum millibus a Fabro etiam num Parmae agente missus est Strada. Is continuo publice in suggestum progressus incolarum animos ita permouit, vt qui Dei praecones irridere per iocum, et effusam antea lasciuiam consueuerant, ij postea Strada audito, risus in lacrymas verterent, nec temperare singultibus possent. Cumque primarij quidam eius oppidi ciues odijs inter se capitalibus dissiderent, vniusque patrata caedes ad multorum spectaret exitium, Stradae concionibus perfectum est, vt irasum restinctis ardoribus non sine mutuis lacrymis, gaudioque gratiarum reconciliatio fieret. Ex ijs mox Stradam conuenere duodecim eoque vsi sequestre, atque interprete, pacem rite sanxerunt, mira populi admiratione, plausuque, sic, vt statim edito ad conuentum signo, ex Consilij publici decreto Consules, et ceteri Magistratus autori pacis Francisco gratulabundi prodierint. [Note: 96 Primi de Societate studiorum causa missi Parisios: quod primum fuit rudimentum Collegiorum.] Accessit, et Parisina Sociorum profectio, hoc potissimum instituta consilio: quod cum ad Ignatium adolescentes non pauci ciusdem vitae cupidi se adiunxissent, praeclarae illi quidem indolis, ac spei, ceterum literis non satis expoliti, visum est Ignatio Lutetiam omnes studiorum graria destinare, vt idoneis exculti doctrinis maiore postea in animarum causa, et autoritate versarentur, et fructu. Praeficitur ijs Iacobus Eguia Stephani frater, quem Ignatio adhaesisse Venetijs, vna cum fratre, et in [Note: 97 Iacobus Eguia primus quasi Rector Collegiorum, praeficitur socijs Parisiensibus.] Cantabriam concessisse iam diximus. Ergo appetente vere ex Vrbe digressi Lutetiae in Collegio, quod Longobardorum vocant, recipiuntur. Hic dum laico ornatu, cultuque (neque enim per leges aliter licuisset) literarum disciplinae dant operam, vitam vt poterant, sustentabant. Nec tamen alienae salutis studium intermittebant: sed modo hos, modo illos ad vsurpanda Diuina mysteria, id quod apud Carthusianos singulis factitabant hebdomadis, incitabant: aliosque ad perfectam vitam, Sanctorumque [Note: 98 Succedit illi Hieronymus Domeneccus.] persequenda vestigia cohortabantur: Iacobus autem, dum vnus omnium maxime pro animis excubat, et Academicorum praecipuam rationem habet, decimum fere post mensem in eius locum Hieronymo Domenecco suffecto, qui hoc nomine Parma fuerat euocatus, sub anni consequentis initium reuertitur in Italiam: et vt commodus in Vrbano ocio prae excellenti simplicitate, et caritate operarius retinetur in Vrbe.

[Note: 99 Prima in Hispaniam missio, Antonij Araozij.] Hispanicae Missionis occasio domestica Araozij, et quaedam Societatis fuere negotia. Hic natione Cantaber, quem superiore anno inter socios adscriptum memorauimus, cum gemina tempestate iactatus Barcinonem appulisset, perhumaniter a veteribus Ignatij amicis excipitur. Commodum in ea Ciuitate percrebuerat, comprobatam a Petri Sede cum Ignatij vita, doctrinaque Societatem, tametsi non dum plane confecta, et transacta res erat: quo rumore perlato plurima Araozio congratulatio ab hominum repentino concursu facta est. Qui cum Ignatium ipsum, cuius de sanctitate praeclaram opinionem conseruabant, aspicere, atque audire per locorum interualla non possent,


page 65, image: s065

[Note: 100 Offertur Societati domicilium Barcinone.] ad eius se discipulum, sociumque conuertunt: eumque ex edito loco verba facere penc cogunt. Ille vero, vt vidit defugiendi muneris locum non esse, homo tum rudis in, dicendo, nec dum sacris initiatus, agere ad populum tam ardenter instituit, vt exquisitos dicendi Magistros, et peritos concionatores facile superaret. Itaque ex auditoribus pro se quisque ad omnia se exhibere paratum, et ad instituendam Societatis domum de suis etiam proserre copijs. Ille vero quoniam iliic haerere per negotia non licuit, ingenti ciuium desiderio in Castellam se recepit. Vallisoletique, Burgis, atque ad Infantes, vt appellant, Caroli Quinti Imperatoris filias pari cum fructu de Deo verba fecit, et Turcas aliquas traduxit ad Christum. Ad extremum Cantabriam attigit: cuius cum in alijs compluribus locis, tum Quipuzetae laetissimam messem Diuini verbi praedicatione collegit. Vergarae item cum totius Prouinciae conuentus celebrarerur, Synodi rogatu conciones nonnullas habuit: eademque dicendi copia in publica vitiorum probra, et prauos mores inuectus est. Inde cum Aspeithiam contendisset, tam multi vndique ad eum audiendum finitimis ex oppidis conuolarunt, vt quatuor amplius auditorum millia numerata sint; translatoque ex aedis angustijs in patentem campum suggestu, aedificiorum insuper, arborumque cacumina auidis auditoribus complerentur. Qua collecta cursim, et velut ex itinere frugum messe, confectisque suis domi negotijs proximo anno ad Vrbem redijt.

[Note: 101 Rodericij Simonis in Lusitaniam aduentus, et studium paupertatis.] Sed vt ad Rodericium, et Xauerium in Lusitaniam illum nauigio, hunc terrestri gradientes itinere, reuertamur, Simon paucis diebus Olisipponem prospera nauigatione delatus, illico virum, per quem ad Regem deduceretur, ab eo missum, obuium habuit. Sed gratijs per eundem Internuncium regiae benignitati actis, dum ex nausea maritima, et quartana febri releuaretur, Alcazerem (Salatias olim vocabant) in Mascareniae legati custodia oppidum secessit. Ceterum vix octo, decemve inrercesserant dies, cum Rex Olisippone dicens omnia curationi opportuniora fore, prae ardenti studio videndi alloquendique hominis ad sese iubet deduci: exceptumque summa benignitate, et multa cupide sciscitatus, simul imperat rebus omnibus liberaliter haberi. Ille vero Deo votae paupertatis memor, summe ab Rege contendit sibi vt liceret more, instituroque Societatis victum passim, et ostiaum emendicare: id se cunctis regiae anreferre delitijs. Quo tandem aegre, multisque precibus impetrato, ad publicum Regis Valetudinarium (cui a Sanctis omnibus nomen est) opus sane regium, et toto terrarum Orbe percelebre cum quartana diuertit: nec virium languore deterritus, stipem coepit ex instituto quaerere, ita laetus, quod inter notos, ciuesque suos liceret id documenti Christianae humilitatis edere; vt vel id vnum satis amplum tam longi itineris pretium duceret. Nihilo interim segnius modopeccatorum confessionibus audiendis, modo vsitatis meditationibus suggerendis, [Note: 102 Xauerij in Lusitaniam aduentus et Regum Lusitanorum studia in Societatem.] peculiarem quandam animarum curam gerebat. Trimestri dein interuallo subsecutus. est Xauerij aduentus cum Mascarenia legato faustus omnino laboranti Simoni: cuius quartana febris quo die expectabatur, vt in Xauerij diem incidit, quasi quempiam supra hominem reuerens, non accessit, salutantis videlicet voce, et caro amplexu discussa. Triduo elapso vterque in regiam euocatur: ac Regi, Reginaeque summo studio quaerentibus, summo auscultantibus prima Societatis initia, et progressiones, instituta, consilium, ac scopum, et excitata in socios odia, atque procellas enarrant. Nihil hac Regibus commemoratione iucundius, constantiam praecipue commendantibus, qua effectum erat, vt oblata Romas falsa criminatio iusto iudicij fine dilueretur. Post multa benigne communicata de liberis suis Rex, quos suscepisset, qui obijssent, qui superessent adiecit; Ioannemque Principem, et Mariam aduocat, qui Patres viderent, ac venerarentur. Tum ita subijcit. Summa profecto Christianae rei in tenerae aetatis conformatione sita est. [Note: 103 Ioannis III. Lusitanorum Regis cura rectae educationis puerorum.] Idcirco datur a nobis opera, vt qui in nostra Aula sunt Adolescentuli e prima Regni norbilitate religiose, pieque educentur: quos et iussimus octauo quoque die de peccatis confiteri. Si enim a pueris Dei notitia, et obsequio imbuantur, aetate grandiores autoritate multum valebunt: cumque ipsi fuerint, quos esse par est, inferiores ad eorum exempla sese fingent: ita populares toto regno, Deo iuuante, corrigentur. Certum enim. habemus, vbi Nobilitas emendatis praeibit moribus, maximam Regni partem emendatam fore. Proinde hosce vobis adolescentes, quando ante ver insequentis anni nauigationis Indicae opportunitas nulla erit, perstudiose commendo, tradoque, quorum animos,


page 66, image: s066

et mores Christiane formetis. Hic Patres haud minore studio piam illam procurationem, quam Rex obtulerat, acceperunt; nec minore vtilitate gesserunt. Centum fere numero erant adolescentes, laetissima spes Lusitanici Regni, et religionis. His sexta quaque feria Franciscus, et Simon aures confitentibus dabant, et alijs praesto erant offieijs: aliosque praeterea complures matura iam aetate viros Principes Dynastasque cum sacrae Poenitentiae mysterio, tum piarum commentationum vsu ad ordiendam nouam vitam induxerunt. Henrici quoque, qui Regis frater, mox Cardinalis, ac longo post tempore Sebastiani excessu Rex fuit, summi tum Inquisitoris rogatu quotidie sacri illius Magistratus carcerem reuisebant, vt rei, qui in eo tenebantur, audito verbo Dei sua quoque crimina recognoscerent, et iusto dolore punirent. Dum in his muneribus Patrum cogitationes euigilant, non defuerunt, qui rebus fluxis repente despectis, quorum incitabantur stimulis, eorum vitae genus, et cursum peterent: vt socij sex breui numerarentur. [Note: 104 Primus in Lusitania Societatem sequitur Consaluus Mederius.] Primus ad eos dicitur accessisse Consaluus Mederius naturalium rerum, ac diuinarum bene peritus, iam pridem socijs inter studia notus Parisijs. Quo tempore simplici, atque populari similitudine de Concionatore audita, sicut altilia in regiam mensam non inferuntur nisi mactata, nudata plumis, et assata; ita oportere hominies, qui placere Deo velint, corpora sua, et cupiditates mortificatione perimere, atque excoquere; induto cilicio totum se ad austera conuertit. Verum enimuero vt palaestram virtutis intrantibus continuo aduersarius paratus est, ita exaestuare libidinis coepit flammis, vt ex oppugnatione pertinaci, et ipsis quodammodo remedijs inualescente, prope desperans, vehementer saluti suae diffideret, cum moestissimo Angelus luce palam apparuit: videntique latine semel, atque iterum haec verba, Confide, tu saluus eris, ingeminauit. Igitur vbi Olisippone Xauerium, ac Simonem conspexit, angelica se pollicitatione facile potiturum existimans, eorum si vestigijs insisteret, ad Societatem accessit: in eaque ita perseuerauit vt satis certam faceret angelicam vocem. Principio autem Patres sui moris retinentissimi victu non vtebantur nisi precario. Sed ea res cum plus auferret temporis, quam vtilitatis afferret; victum, quem Rex vltro praebebat, renuendum in posterum non putarunt, ita tamen, vt nec ex Valetudinario, quo se, recusato Regis tecto, receperant, pedem efferrent; et instituti retinendi causa semel, atque iterum in hebdomada stipem poscerent ostiatim; quam tamen ipsam ad Valetudinarium deferrent vniuersam. [Note: 105 Aegre ferunt res nimis prosperas prae amore Crucis: dicente Xauerio, sine aduersis non esse fideliter Christo militare.] Dum autem in Lusitania non inutiliter, nec per ignauiam tempus exigunt, eisque ingenti populi plausu ad voluntatem fluunt omnia, vnum illud crucis amatores angebat, quod insectationibus nullis exercerentur, quibus si diu careret, dicebat Xauerius. videri sibi nequaquam fidelirer militare: quanquam nauigationis Indicae diem ardentissimis appetentes votis, ea se interim spe solabantur, ac sustentabant, fore aliquando, vt quod hic frustra quaererent; id in illis partibus copiosissime reperirent. At Rex, Curiaeque proceres praesentibus industriae frugibus valde laeti, maiorumque in posterum spe concepta de retinendis in Lusitania Patribus agitare, et alios eius generis porius suis ciuibus quaerere, quam Indiae causa de manibus quos habebant, amittere. Mirifice quippe erga nouum hunc ordinem Rex affici videbatur: collegiorumque in instituenda iuuentute [Note: 106 Regis Lusitani Ioannis III. in Societatem studium.] consilium probabat maxime: idemque ingens aliquod eiusmodi collegium recipiendis Societatis alumnis, quod Euangelicorum non in Lusitania modo, verum etiam in India tota seminarium foret, moliebatur, diserte Petro Mascarenia professus, se quidem vniuersos de Societate in suo regno quacumque impensa libenter habiturum. Quae quo propensius fierent, ad literas Apostolicas, quibus Societas confirmaretur primo quoque tempore conficiendas, non suam modo, verum etiam Imperatoris, Regisque Galliarum operam, studiumque detulit. Sed videlicet, qui coepti fuerat autor Deus, idem perfecti gloriam sibi vni reseruabat. Quod priusquam doceo pauca de nostrorum in Germaniam profectione perstringam.

[Note: 107 Faber in Germaniam, inde in Hispaniam iturus mittitur.] Reuocatus a Caesare Ortizius a Pontifice impetrauit, vt secum in Hispaniam Fabrum perduceret. Verum quoniam Catholicos inter, ac Protestantes quoddam Vormatiae indictum colloquium erat, tametsi nullus seu Cecsaris, seu Regis Romanorum, aut etiam Pontificis nomine interesset, placuit tamen Pontifici, vt illuc ex itinere cum Fabro Ortizius excurreret, priuatis saltem consilijs rem Catholicorum publicam adiuturus. Versabatur Parmae tum Faber ingenti cum suorum fructu laborum, cuius Ciues discessum aegre


page 67, image: s067

omnes cum ferrent, praecipue dolebant, qui interius sub eius, et Lainij disciplina studia pietatis inierant, ex quibus nobilis coaluit Sodalitas. His ille multum rogatus, haec discessurus monita reliquit.

[Note: 108 Relicta a Fabro monita Parmensi sodalitati.] Nolo vos in hoc errore versari, vt putetis alio egere vos cibo ad augendam pietatem, atque eo quo vsi estis adhuc ad nutriendam. Nec sane mens sit alia, ac doctrina Philosophi, qui cum de corporum disputat alimentis, docet ea, quae sunt alendis apta corporibus, valere etiam ad augenda. Ita cum ad alendam fouendamque pietatem vsu iam vestro senseritis plurimum huc vsque valuisse pia ista munera, quae tractatis; prorsus statuatis oportet eadem posthac vobis necessaria fore ad augendam; praesertim caelesti gustando, et frequentando pane: quod est praecipuum animi pabulum, et quo Angeli, Beatique omnes continenter aluntur; magis vtique animorum vitae, quam noster hic corporum, quem quotidie frangimus, necessario. Quod ipsum de alijs pietatis studijs, ac muneribus sentiendum est; quale est quotidianae suae vitae rationem ab se repetere, peccata confessione diluere, res diuinas, ac salutares assidua cogitatione versare, denique misericordiae officijs constanter insistere: quarum rerum vsu, atque exercitatione, si quid est a vobis, aut in animi vestri notitia, aut in Dei, et hominum caritate profectum persuasissimum vobis esse debet, oportere in ijsdem vos officijs, muneribusque, quo magis in Christo crescatis, studijs adhuc ardentioribus contineri. Ratio porro quotidianae vitae [Note: 109] vestrae talis esse poterit. Singulis noctibus priusquam quieti, soporique vos dedatis, nixi genibus quatuor illa cuiusque nouissima recoletis, supremum vitae diem, supremumque iudicium, Inferorum supplicia, et Paradisi gaudia. Quibus in singulis contemplandis considerandisque tam diu haerere vos volo, dum Dominica ter recitetur oratio, ter Angelicasalutatio. Postea succedet obseruatio pectoris vestri, et totius recognitio diei, in qua post actas diuinae liberalitati de beneficijs meritas gratias, peccata vestra cum gemitu retractabitis, et ea statuetis certo Sacerdoti, destinatoque tempore confiteri. Id autem genus est quoddam spiritalis Confessionis, qua quis suis noxis animaduersis, earum sese insimulat ante Deum, iusto dolore, et constantissima voluntate suscepta eas ad praestitutam diem Sacerdotibus enunciandi. Ad extremum rogandus vobis est Deus, vt et vobis ipsis, et viuis omnibus noctem quietam, atque tranquillam; mortuis vero, qui suas apud Inferos maculas purgant, solatij aliquid, et indulgentiae largiatur: in eamque rem ter Dominicam precem, ter Angelicam recitabitis. Easdem et genere, et numero iterabitis postridie mane, vt et vos, ceterosque viuos ab omni labe integros ea luce conseruet, et mortuis refrigerationis aliquid tribuat ab ardoribus piacularis ignis. Si fuerit otium, licebit insuper aliquid ex vita Christi, vel eius ante signum in cruce traiecti, vel Missarum inter solemnia tacitis mentibus retractare. cuius ad exemplar identidem respectantes vitam vestram, moresque fingatis. Vbi Sacerdos Christi corpus rite confecerit, aut excitatum ab Ara sublime populo praemonstrarit, tum vos vestris malis, morbisque remedia, et quae optatis dona petetis a Deo; vt robur animi, et cognitionem vestri pectoris, vt mutuam fraternamque concordiam, quodque in summis numerandum est donis, famem, sitimque iustitiae. Rogabitis etiam ipsum Christi corpus, vt spiritali quadam communione sui, haud abnuat tectum animae vestrae succedere. quo communionis genere incitabitur in vobis auiditas quaedam tanti mysterij, oblectantibus interim vos, et proxime suscepti memoriae, et spe denuo suscipiendi. Haec communionis quotidianae ratio erit veluri quaedam animi praeparatio longe efficax ad ipsum Sacramentum corporis Domini, quemadmodum, et ad sacramentum Poenitentiae spiritalis illa, quam dixi Confessio. Proinde venit in mentem optare, vt Christianus quisque multo ante praecipiat animo diem illum, quo et pectus suum expiare consessione decreuerit, et Christi Domini inire conuiuium. Ita vt quotidie mane simul ac de cubili surrexerit, ita se moneat, et [Note: 110] alloquatur. Tali die Sacerdotis ad pedes, tali accedes ad Christi mensam: idque etiam si forte longius ille dies absit. Videte igitur singulis, vt diebus memoriam vobis excitetis, ac refricetis huius sacramenti, et suscipiendi pariter, et suscepti: suscepti ad dimidiatum saltem spatium praestituti temporis; suscipiendi vero toto reliquo interuallo dierum; vt hac ratione planissimum fiat, vereri vos, et horrere verenda illa, et sacrosancta mysteria. secus enim periculum sit, ne vel aegre concoquatis, quod ore percipitis, vel non satis auide suscipiatis. Nolite vobis ipsi deesse, quoininus octauo saltem quoque die


page 68, image: s068

haec scramenta tractetis, ac renouetis. Cetera vero pietatis officia, qualis est precatio, qualis pia conremplationis exercitatio, et id genus alia, videte, vt fines illos, seu singulos, seu vniuersos propositos habeant. Primum Dei, et eius Sanctorum gloriam, deinde animi vestri bonum, tum ceterorum commodum animorum. sic enim per ea, quae dixi munera, quotidiana vobis fiet virtutis accessio, vt humilitatis, vt patientiae, vt prudentiae, et aliarum huiusmodi rerum, atque virtutum, quibus paratiores in dies accedatis ad recte agendum. Accedet etiam Dei notitia maior, et maior amor; cumulabitur in proximos Caritas: et tutio denique salutis iter tenebitur, dum veluti per gradus vita spiritus sic instituitur. Quod autem ad huius et temporis, et corporis vitam pertinet, oportebit ita vos vestra moderari consilia, sensusque omnes, vt omnis labor corporis, ac contentio, Dei laudem spectet, salutem animi vestri, eorumque animorum, qui in ijs sunt inclusi corporibus, quibus vos laborem vestrum, operamque nauatis. Studete igitur, vt primum Deus vos ad laborem, seu etiam ad quietem impellat, deinde salus animae vestrae, tum animae proximorum, deinceps vestri corporis incolumitas, postea incolumitas alieni: denique res familiaris, quaeque ad vsus corporis, vitaeque necessarios pertinere videantur, ne qua sit ordinis perturbatio, ne qua confusio. Nihil autem in his, quae commemoraui praeposterum, perturbatumque erit, si res familiaris sit famula corporis, corpus animi, animus Dei: quaestusque vestri ad necessitatem corporum; corporum autem incolumitas ad animorum salutem, horum vero studia ad aeternae legis regulam dirigantur. Ita ab hoc vltimo inchoandum primum, et hic ordo seruandus officiorum, vt prima animis, cetera ceteris deinceps rebus pro animorum bono, commodoque debeantur. Nec enim imitandi sunt ij, qui a refamiliari, et suo corpore inchoandum putant, vt cum haec bene constituerint, tum demum se facilius rem constituturos animorum arbitrentur, eademque ratione, quod ad proximos spectat, eorum prius animis, quoad eius fieri poterit, quam vestris corporibus prouidete; vt si in potestate sit vestra vno, eodemque praesidio, et vos a morte corporis, et illos a morte animae vindicare, malitis vtique multis partibus huic periclitanti, quam illi ruenti, et iam cadenti succurrere. Si hic a [Note: 111 Laus sodalitatis Parmensis a Fabro institutae.] vobis rerum ordoseruetur, facile existet ea, quam quaeritis in instituto constantia. Haec i Faber. Sane ea Sodalitas etiam num viget, et sexagesimum iam annum, et eo amplius Fabri praeceptis sese alit, atque sustentat. Ac progrediente die tantum roboris est aderpta, vt eorum quoque patrocinium susceperit, quos et a mendicando deterret pudor, et quos inscitia, ignoratioque Diuinae legis tenet, et quos Carnifici, patibuloque leges addixerint: eademque semper furit, quasi quaedam procreatrix, ac parens plurimae, variaeque in ea Vrbe pietatis, plurimaeque item sobolis, quae ex communi, vulgarique vita [Note: 112 Primus de Societate Germaniam adit Faber.] ad Coenobiticam, Religiosamque se transfert. His igitur prudentibus monitis quasi Vicarijs sui Parmae relictis Faber Ortizium sequutus, primus Germaniam de Societate ingressus Vormatiam sub diem octauum ante Kal. Nouembris attigit. Vbi quanquam ei cum haereticis agendi potestas facta pro voluntatc non est, nec propter factionis Lutheranae perfidiam dignum aliquid agi potuit, nullo tamenloco gregi Catholico defuit. Multi perillustresViri, atque adeo Ioannes Moronus tum Mutinensis Episcopus, mox Cardinalis ad expiandas rite noxas eo potissimum vsi sunt. Compluresque alij cum. Exercitiorum spiritualium, tum concionis sacrae praesidio adeo animo commutati, vt sicut ipse primus Vineam illam colere de Societate coepit, ita ei primos in Germaniam aditus videatur ipsa debuisse Societas. Haec foris in rem Christianam Ignatij filij; domi autem nihilo minora in rem Societatis Ignatius ipse, qui quidem in conficiendso Confirmationis negotio, felicemque ad exitum contra vim, autoriratemque multorum principum [Note: 113 Confirmatur Apostolica autoritate Societas praefixa numero sexaginta Professorum.] perducendo, annum integrum desudauit. Dederat Pontifex Max. vti supra demonstratum est Societatis explorandae negotium tribus Cardinalibus, et Guidiccionio potissimum, qui primo quidem adeo non amice supplices Patres accepit, vt ne conscripram quidem Institutorum formam adduci posset, vt legeret; sed quae tamdiu aduersus Religionum multitudinem commentus fuerat, ea vno tempore vniuersa contra nascentem Societatem videretur effundere: Collegalque in eandem sententiam sua autoritate perduxerat. Sed qui semel spes suas in Domino collocarant, nequaquam animo debilitati sunt. Instant, atque vrgent magis; literaeque a Viris principibus, et Ciuitatibus afferuntur ad Pontificem, et Cardinales ea de re grauissimae, sed Satana obnitente pro viribus,


page 69, image: s069

frustra omnia. Cuius intellecta fraude B. Pater Ignatius, Deum sibi putauit continenti supplicatione, ac ieiunio, ceterisque corporis afflictationibus mitigandum: Vouitque insuper Maiestati Diuinae, si rei prosperum tribuisset euentum Hostias ad tria millia. [Note: 114 Diuina prouidentia in confirmatione Societatis.] Exoratam Numinis Maiestatem declarauit voluntatum repentina mutatio. Nam cum ad eosdem Cardinales, qui et causae praeerant, et a nouis Religionibus abhorrebant, Deo fretus reuertisset Ignatius, eisque permodeste postulati sui rationem exposuisset, illi denuo re diligenter inspecta, ac pertractata repente praeter consuctudinem ad id, quod tam constanter repulerant, toto nutu voluntatis impelli, inclinarique se sentiunt. Ergo rationum ponderibus, ac momentis, quae contra Religionum multitudinem pugnare videbantur, nouo cedentes instinctu, censuerunt denique Societatem in earum numerum reponendam; ita tamen, vt dum dies aperiret, quid maxime praestaret Ecclesiae, Professos non excederet sexaginta: vt iam tum Dei voce praemoneri videretur Ignatius, ne magnam in Societatem Professorum turbam, si ei consultum vellet, admitteret. Fidem huius interioris impulsus fecit ipsa Guidiccionij Cardinalis oratio, qui Religionum quidem multitudini suffragari se negabat posse, huic tamen reffragari amplius, superiore quadam, occultaque vi nec audere omnino, nec posse. Ita qui diu Societatis ortui fuerat obluctatus, tanta repente voluntatis inclinatione fauere cum collegis Iudicibus coepit, vt apud Pontificem Max. eius deinde causam nemo vnquam ardentius egisse dicatur. Ea re Pontifex non mediocriter delectatus, simulque tam ancipitis deliberationis admiratus exitum prolixo animo, et Societatem ipsam Religionem, et Societati inditum nomen quinto Kal. Octobris anno quingentesimo quadragesimo supra millesimum publicis literis declarauit, confirmauitque, Professorum dumtaxat numero ad sexaginta, vt Cardinales censuerant, coaretato. Qua in re Dei gubernantis consilium, ac praeclarissimam prouidentiam suspici licet, qui tam seueris cum Societate legibus agi voluit, eiusque ortum inter tot difficultatum spinas, ac iudiciorum pericula procreari. Primum quidem, vt planum fieret vniuersis quanta Sapientia, consilioque Sedes Apostolica nouam hanc in Ecclesiae corpus Religionem adoptarit. Deinde vero, vt quod inter aretam hanc, et plenam illam augendi numeri potestatem (quae triennio post facta est) temporis intercederet, id ipsi Societati, velut alterius periclitationis loco, atque examinis foret. Denique, vt quod semel esset tam diuturnis, exquisitisque iudicijs agitatum, iactatum, exeussum; id nulla vnquam vis, ac potestas, aut temere vituperare auderet, aut in controuersiam, dubiumque reuocare.

[Note: 115 Sensus primorum Patrum ex confirmata Societate.] Confirmata igitur a Christi Vicario Societate, et re tanti momenti, tamque omnium expetita votis, Deo gubernante transacta, facile. potest existimari, quantum ex ea re laetitiaej voluptatisque perceperint, et qui degebant in Vrbe Patres, et qui ab Vrbe remoti ex sociorum literis id cognorant. Nec dubitandum quin conferendis praesentibus cum praeteritis, perpendendisque Diuinae sapientiae consilijs, quae praeter omnem opinionem tam felices ad exitus, tamque inusitatis vijs id operis perduxisset, aestu quodam admirationis accensi ad agendas Diuinae Maiestati gratias se repente conuerterint. Cuius singulari munere, vtad perfcctissimum vitae statum ex ipsa seculi fece, sic ad constituendum nouum Ordinem se dumtaxat vnos animaduerterentin hac veluti Mundi senectute fuisse delectos: Et cum in Ecclesiam bellorum maxime vis ingrueret, tumpotissimum in aciem, ac pugnam hoc suum agmen eductum, numero illud quidem, virtuteque pusillum, Sed Catholicae Ecclesiae praecipua quadam Obedientia deuotum, et ad omnes eius nutus intentum. Ergo tanti beneficij nequaquam immemor, aut ingratus Ignatius primo quoque tempore operam dat, vt ea Sacrificiorum summa, quam Diuinae Maiestati spoponderat, a paucis illis, qui de Societate varijs erant dispersi locis, Sacerdotibus redderetur. Actis, persolutique gratijs duo restabant adhuc Patrum agitanda confilijs, explicatiora illa quidem, ac solutiora, ceterum momenti permagni, ac talia demum, vt sine ijs omnia superiora acta viderentur inania. Alterum erat, vt ex instituti formula, quam ipse Pontifex approbasset, leges quaedam, ac veluti canones excerperentur, quibus cum in vniuerso Societatis corpore, tum in eius membris singulis Religiosa disciplina constaret. Alterum, vt dux aliquis nouae huic familiae praesiceretur, qui et prudenter eam administraret, et a rebus noxijs, periculisque defenderet: quae quidem tanto acriora deinceps metuebantur in dies, quanto magis inchoati operis magnitudo crescebat, et nouus Ordo in


page 70, image: s070

Vrbis, Orbisque Theatro com curiosius obseruabatur ab omnibus, tum aemulorum patebat [Note: 116 Summam quandam Constitutionum B. Ignatius concipit.] inuidiae. Vtrique igitur rei prope diuinitus est prospectum. Quippe cum digredientes ex Vrbe Patres (vti supra significatum est) manentibusin Vrbe socijs potestateminstituta, legesque condendi reliquissent, ac postea ad vnum eam Ignatium detulissent, is animum in eam curam totum, ac mentem intendit; qui quidem minime nescius, quanta sibi res esset imposita, nihil suae prudentiae, iudicioque, quibus tamen ipsis valebat plurimum, fidendum ratus; Deum sibi consulendum in primis frequenti prece, et quotidiano sacrificio putauit. Quo tempore mens eius a Deo mirum in modum illustrata, suauitate quadam spiritus tota vndique perfundebatur hauriens a Patre luminum, quae mox suae disciplinae alumnis consignaret, et veluti dictata quaedam de rebus singulis, quibus haec instituta continentur, excipiens: vt mirum videri non debeat, si cuius in animo speciem operis vniuersi Diuinus Architectus effinxerat, is tam excellens Religionis institutum, formamque descripserit: vt affirmare vere posset, non suum illud inuentum esse, sed eius, qui sibi in monte commonstrasset exemplum. Tanta igitur Dei luce perfusus, dum accurate omnia, solerterque circumspicit, et mysticum Ecclesiae corpus, membraque singula contemplatur, dum praesentem Ecclesiae statum, et illorum temporum calamitatem secum ipse perpendit, dum et Religiosorum Ordinum instituta, quae tum erant in Orbe Christiano, et munerum varietates, vnde is maxime subleuaretur, attendit; neque tamen omittit, quantum et in mentis, corporisque exercitationibus, et in victus, cultusque ratione, naturae vires ferant expendere: dum haec, inquam, vniuersa singillatim animo, rationeque perlustrat, sentit se singulari quadam arte, vt ex caelestt illa disciplina perecperat, omnem suorum institutorum formam in certa quaedam capita, canonesque digestam, summatim fuisse complexum; quibus non modo regere, ac tueri se ipsa, verum etiam, progredi, atque augeri deinceps Societas adulta. et corroborata iam posset. Vt intelligat posteritas vuiuersa, quanti tandem ea sint institutorum monumenta pendenda, quae Beatus ille Pater non tam atramento, quam lacrymis, nec tam humano studio, quam accurata prece, nec tam Magistra prudentia, quam Deo pene dictante conscripsit, vt infra planius ostendetur. Restabat dumtaxat illud, vt Patres pro accepta ab Apostolica Sede autoritate, alijsque mox diplomatis consignata, suo quisque chirographo pijs Ignatij laboribus, vigilijsque subscriberet. Cuius rei grada, vt etiam Generalis creandi Praepositi, necesse erat, vt qui diuersis essent Italiae locis, Orisque dispersi congregarentur ad Vrbem, et suos illic conuentus, et coetus agerent. Atque id ita gestum eo, qui consecutus est, anno, series nostrae narrationis ostendet.



page 71, image: s071

HISTORIAE SOCIETATIS IESV Liber Tertius.

[Note: 1 Status Societatis hoc tempore.] QVANQVAM autem vsquequaque perfecta, et suis omnibus expleta numeris Societas non dum erat; constabat tamen in ea, vt in ceteris Familijs Religiosae disciplinae ratio: tum primum suo subijci Duci, tum temperari legibus coepta est, tum Professorum princeps descripta classis, quo deinceps vniuersae Familiae pondus incumberet, et per quam nixa ad ea, quae Deus adderet incrementa, conscenderet. Verum quo planiora fiant, quae et hoc, et consequentibus scribenda sunt annis, liquidoque simul conster, quam suauiter Societatis res diuina Sapientia proueheret, non alienum fuerit, qualis eius tum status esset paulo ante, quam et ab Apostolica Sede confirmaretur, et a suo Praeposito nutu legum contineretur, exponere. Illud iam antea demonstratum est, plerosque e primis decem in varia loca, vt sese facultas obtulerat, fuisse dimissos, Xauerium, et Rodericium in Lusitaniam, inde in Indiam transmissuros; Vormatiam Fabrum in Germaniam. Per Italiam vero Parmam Lainium, Brixiam Iaium ad Cenomannos, Senas Paschasium in Hetruriam, Bisinianum apud Calabros Bobadillam. Qui dum Ecclesiae spargendis seminibus frugum, quas nunc cernimus, operam nauant, eadem. Romae contentione Ignatius, salmeron, et Codurius in animarum causa desudabant. Eorum autem, qui se ad Patres iunxerant, versabantur plerique Lutetiae, tum studiorum causa, tum vt florentissimae illi Academiae suis prodessent exemplis. Nonnulli etiam componendae rei domesticae causa in Hispaniam se contulerant, vbi Societatis nomen, et piae concionis ardore, et vitae sanctimonia propagabant. Tam varijs, disiunctisque locis omnis haec distincta Familia, nec vllis certis deuincta legibus, legitimoue Duci subiecta, constabat tamen ipsa per se, suasque, habebat in dies cum in absolutae virtutis studio, tum in proximorum curanda salute progressiones, et gradus; nulla vtique alia [Note: 2 Obedientia primorum Patrum B. Ignatio.] vi, impulsuque nisi diuino. Vt enim Deus pro singulari sua sapientia Societatis posteros praemoneret, quam in ea voluntario non coacto; hilari, non seruili delectaretur obsequio, tantum in Sociorum pectoribus obseruantiae, reuerentiaeque aduersus suum ingenerauit Ignatium, vt iam inde a principio vltro ei parere, et tanquam Parentem, ac Magistrum non dubitarent agnoscere. Sic enim sibi ipsi persuaserant, regi se a nemine melius posse, quam ab eo, quem ad constituendam Sodalitatem illam praecipuum ex omnibus Deus ipse delegerat; et per quem ceteris eundem spiritum, eandem gratiam vocationis infunderet. Superae etiam prouidentiae fuit, vt cum ad diuersa loca ceteri mitterentur, Romae solum B. Pater cum duobus socijs veluti quibusdam Assistentibus resideret: Vt per eum diuina mens zelo, animoque praestantem in reliqua huius corporis membra, veluti per caput influeret: eaque inter se coniuncta, et colligata arduis illis tueretur initijs. Eum igitur de suis quisque rebus absens per literas admonebant; ad eum, si quid quaestionis incideret, referebant: eius sententia consiliumque maximi erat apud omnes ponderis: omnesque ad eum non modo suis in rebus, verum etiam proximorum, quorum se ad vsum, et commodum explicauerant, siue auxilij, siue consilij causa confugiebant: idque tam libere fidenterque, quam explorata sibi erat eximia Patris caritas, [Note: 3 Quemadmodum B. Ignatius Societatem regeret] rara prudentia, singularis humilitas. Quorum menti, voluntatique mens vicissim respondebat Ignatij: cui cum omnes in medullis haererent; et eadem, qua illi caritate flagraret, non tanquam praelatum fratribus suis sed tanquam Ministrum, et famulum


page 72, image: s072

se praebebat, cum praesentibus sua consilia communicabat, et conferebat; in omnique sermone sese affabilem exhibebat, eisdemque et valentibus, et aegrotantibus ministrabat, omnes reuerens, omnes ex Apostoli praecepto tanquam Superiores sibi inuicem arbitrans. Absentes de Societatis vrbanae rebus certiores per literas faciebat: et quotidianas eius progressiones, et incrementa narrabat. commemorabat res aeque laetas, ac tristes, pericula quae impendebant, odia, quae excitabantur; varios denique domesticarum rerum exitus, et euentus; vt vsui esse vel ad excitandos sentiebat sodales, vel ad eorum exquirenda rebus in dubijs inuolutisque consilia. Nec sibi deerat quominus pia absentium studia, nutu sibi significata, modo imploranda principum virorum gratia, modo ipso adeundo, et compellando Pontifice, optatos ad exitus promoueret. Itaque quod admiratione dignum erat in tanta locorum distantia, tanta nationum, voluntatumque dissimilitudine, tantis rei familiaris angustijs, tanta etiam obtrectatione malorum, sustentabat tamen ipsa sese, vt ante dixi, Deo gubernante Societas, nulla vtique lege alia, nisi caritatis, et flagrantissimo quodam studio Diuinae gloriae, et alienae salutis. Ea videlicet res, et Principibus cara, et populis amabilis, et ipsis erat inuidis metuenda, vt mirum videri non debeat, si iam inde ab ipsis eius non dum confirmatae cunabulis, tot ad eam Viri praestantes appulerint: praesertim cum in Ecclesia Dei, vt initio monuimus, et veteres, et recentes Religiosorum Ordines, quo se reciperent, non deessent.

Hic erat nascentis Societatis status, haec pusillae huius familiae forma quousque a Petri [Note: 4 Edicitur primus conuentus ad creandum Praepositum Generalem, et Constitutiones condendas.] Sede cooptaretur Religio. Qua cooptata, et post tot Ignatij labores, ac contentiones a Pontifice Maximo confirmata, qui aderant in Vrbe socij, vna cum B. Patre sedulam dederunt operam, vt ex decreto admonerentur absentes, et primo quoque tempore ex Italia, qui commode possent, ad diem dictam euocarentur; qui vero minus possent, suffragium suum scripto transmitterent: Vt nouae huic familiae certum, et constans, et vbique sui simile viuendi genus decerneretur. omninoque Rector aliquis, et Dux legeretur, cuius ex administratione, ductuque vniuersa penderet. Eius eligendi gratia Xaueriu, et Rodericius in Indiam profecturi sua reliquerant obsignata suffragia. Faber suum ex Germania per epistolam misit, idque saepius, et semper idem, ne quod tantis locorum interuallis, aut quoquo modo interciperetur exemplar, aut serius ad Vrbem perferretur. Quod autem ad constitutiones sanciendas pertinebat, ij ratum se habituros esse perscripserant, quod plurimis, qui aderant, placuisset. Conuenerant igitur, vti condixerant, quotquot per Italiam sparsi erant omnes Quadragesimae ineunte ieiunio, praeter vnum Bobadillam, quem Bisiniani demetendis tempestiue fructibus occupatum, dum se parat ad iter, summus Pontifex ciuium supplicatione permotus, commoueri loco vetuit. Itaque cum ad Vrbem nec ipse posset accedere, nec suum absens suffragium mitteret, Patres de propinqua Missione soliciti, quam Pontificia Maiestas vrgebat, coacti sunt nulla absentis ratione habita Generalem Praepositum ex suo corpore constituere. Quatuor igitur a Comitijs abfuerunt Xauerius, Rodericius, Faber, et Bobadilla, et praeter hunc, quem nominaui postremum, suum quisque dedere suffragium. Sex autem interfuerunt Ignatius, et Lainius, Salmeron, et Paschasius, Codurius, et Iaius. Qui quidem legitime in Domino congregati, priusquam alia vlla de re inter se agerent, proposito sibi ante oculos communi bono concordissime sanxerunt edenda prius decreta nonnulla, quae facilem viam ad ea seruanda munirent, quibus ex instituta formula se [Note: 5 Approbarur a Patribus summa Constitutionum ab Ignatio concepta.] statuissent obstringere. Quae res idcirco antiquissima debuit esse, quod ex ea erat aliquando, et Generalis creandi Praepositi, et inferiores legendi Praefectos petenda ratio. Prolata sunt in medium, quae de Sociorum consilio, ac voluntate ea de re elucubrarat Ignatius, summa videlicet capitum, ac formularum quibus ille nudam Religionis formam, et velut quaedam lineamenta descripserat. Quam cum Patres attentis animis expendissent, saepeque ad trutinam reuocassent; tandem, cum quid opponerent, non haberent, velut a Deo dictatam Regulam summo omnes recepere consensu; singulisque subscriptis, probatisque decretis, et se pariter, et posteros obstrinxerunt. Quae autem ab Ignatio conscripta, ac digesta tum sunt, non fuerunt illa quidem instituta, constitutionesque, sed decreta dumtaxat quaedam, et veluti constitutionum sementis, vt qui ex eo numero Societatis Praepositus renunciaretur, is ab eis, quae in pleno Sociorum conuentu constituta iam essent, et ipse vltro recepisset, haud temere, leuiterque discederet,


page 73, image: s073

sed tanquam suarum constitutionum materiam, ac segetem adhiberet, quarum postea autoritate, nutuque, illa ipsa seu statuendis legitimis poenis, si quis ea infringeret, sancirentur; seu dubijs, obscurisque rebus, si quae inciderent, interpretandis. In quo et Diuini rursus prouidentiam Numinis admirere, quae sicut exortam Societatem non suis repente numeris expleuit, ac cumulauit, sed praecipuis dumtaxat partibus, vti supra significatum est, instruxit, et inchoauit; sic eadem modo nata, cum suos esset habitura progressus, non tam hominis irrigantis industria, quam Dei dantis incrementa concessu; noluit illam inter initia legibus admodum multis, ac constitutionibus alligari, sed simplicibus tantum, ijsque perspicuis contineri decretis: quae et vnicuique forent disciplinae tuendae praesidio, et in Ignatij pectore veluti quaedam semina residerent, vnde postea Professorum amplificata, et Coadiutorum adiuncta Classi, talia instituta, constitutionesque prodirent; vt et contextu corporis vniuersi, et singularum compositione partium, hunc, quem cernimus harmoniae concentum, atque hunc ornatum, quem miramur, efficerent. Quod hoc loco indicasse sit saris: vt quod decretorum genus esset illud, cui suam Patres adscripsere sententiam, testatum esset. Nam de absoluto Constitutionum opere, vbi decreta illa, tanquam semina continentur, suus erit narrandi locus.

[Note: 6 Modus quo declaratus Praepositus Generalis.] Sex igitur qui conuenerant Patres agitare inter sese coeperunt de Praeposito creando consilia. Ac primum quidem mutuis ea de re colloquijs cuique interdicitur: triduique supplicatio decernitur. Quarto vero die singuli obsignata sua rite suffragia, et cum absentium coniuncta suffragijs in vrnam conijciunt, clauibusque custodiunt; deinde in aliud triduum supplicatione protracta, septimo tandem die, qui dies fuit Quinto Idus Aprilis, suffragia ipsa resignant, Praepositumque declarant Ignatium dissentiente nemine, praeter ipsum. Visum quippe omnibus est neminem posse melius talis Societatis tenere clauum, sociosque suos regere, ac confirmare, quemadmodum in suo ferendo suffragio Xauerius admonet, quam qui eos in Domino genuisset, et per quem nouam hanc in [Note: 7 Formulae viriae suffragiorum quibus vsi Patres in declarando Generali Praeposito.] Orbe terrae familiam Dominus suscitasset. Hic ego continere me non possum, quin ex ipsis suffragiorum autographis, velut e puluere antiquitatis erutis, excerpam aliquid, quod et exemplo sit posteris, et voluptati. In sua scribenda sententia plerique citato Diuini Numinis testimonio illud addebant, eum se ad id munus eligere, quem maxime ex omnibus sentirent idoneum, idque nullius impulsu, consilioque, sed vna Dei gloria, bonoque Societatis inductos; nec aliter fuisse sensuros, si illa ipsa hora abeundum esset e vita. Ac Codurius quidem Ignatium, quem sua sententia praeponit, miris ornat Iaudibus, sed plane necessarijs. Appellat eum Zelatorem ardentissimum Diuini Nominis, et alienae salutis, talemque semper a se effe perspectum: et hoc magis oportere eum ceteris praefici, quod omnium minimum se fecisset, et omnibus ministrasset. Deinde si qua forte vis obstitisset, quo minus eligeretur Ignatius, haec attexit de Fabro. Post quem non minore virtute praeditum censeo praeferendum honorandum Patrem Dominum Petrum Fabrum. Haec est veritas coram Deo. Magna profecto laus, vt Fabrum prope exaequet Ignatio: quanquam Fabro secundum Ignatium suffragatur etiam Xauerius: neque enim obscura erat Viri virtus: suffragatur et Simon: nec refragari possent ceteri, si proximum quem praeponerent, nominarent; sed nulla apud eos proximi mentio. Ipse tamen Faber, si forte mors Ignatium raperet, Xauerium ei sufficiebat. Nec pigebit totum Salmeronis suffragium adscribere. In nomine IESV Christi, Amen. Ego Alfonsus Salmeron huius Societatis indignissimus praemissa ad Deum oratione, et re pro qualicunque meo iudicio mature pensata, eligo, ac pronuncio pro meo, ac totius congregationis Praelato, ac Superiore D. Ignatium de Loiola: qui iuxta sibi datam a Deo sapientiam, sicut nos omnes in Christo genuit, lacteque pauit paruulos; ita nunc in Christo grandiores solido obedientiae cibo deducet, ac diriget in pascua pinguia, et vberrima Paradisi ad fontem vitae, vt cum gregem hunc pusillum IESV Christo Pastori magno reddiderit, veraciter nos dicamus, et nos populus pascuae eius, et oues manus eius. Ipse vero gaudenter dicat, Domine ex his, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Quod ipse IESVS Pastor bonus nobis dignetur concedere. Amen. Illud fere addebant praesertim qui suffragium suum, aut reliquerant abeuntes, aut miserunt absentes, ei se sodali subscribere eumque habituros Praepositi loco, in quem plurimae voluntates incumberent. Collocat Xauerius insuper in eadem schedula separatim tria Religionis Vota ei tum deferenda,


page 74, image: s074

qui post editum Apostolicum de Societate diploma, Generalis Praepositus renuncietur. Ipse vero Ignatius in sua ferenda sententia, ne alium alij praeferre videatur, consulto ei suffragatur, [Note: 8 Ignatius recusat acerrime generalatum.] in quem plurimi conspirarent, vno se dumtaxat excepto. Haec ex ipsis autographis Patrum. Ergo, cum de se agi perspexit Ignatius rei commotus euentu, vt qui insigni quadam animi moderatione praestabat, malebatque se ab alijs regi, quam alios ipse regere, sermone habito longiore de sui animi, corporisque imbecillitate, magnopere hortatus est alium deligerent tanto muneri parem: se quidem nec oneri parem esse, nec adduci prorsus, vt qui regere se ipse nesciret, alios regendos susciperet. Proinde rogare enixe, vt in tertium, quartumve diem obsecratione producta res iterum ad suffragia reuocetur. Patres, eum contra diu frustra tetendissent, inuiti tandem, quod petebat dederunt, quanquam tam insignis modestiae laus, vt est animorum conciliatrix in primis studia Patrum, voluntatesque potius acuit, incenditque quam retudit. Quippe cum ad posteriora suffragia quarta luce reditum esset, rursus in eundem Ignatium reciderunt: qui nihilominus cum perstaret reluctans, Lainius magna libertate intelligens, qui premendus esset locus, vel, inquit, Pater munus accipe, quod tam perspicue Deus tibi imponit, vel, quod ad me pertinet, dirimatur Societas. Nam mihi quidem certum est caput non aliud pati, quam quod vt video Deus optat. Hic ille dum ex vna parte suae conscius infirmitatis grauitatem oneris reformidat; ex altera diuinae obsistere voluntati non audet; dubius atque anceps pronunciat huius se controuersiae arbitrum statuere illum, quem et ad quotidianae Poenitentiae sacramentum, et ad regendum ex Dei praescripto animum, velut diuinae voluntatis interpretem adhiberet. Huic se vitam omnem anteactam expositurum: nihil hunc ex suis siue animi, siue corporis imbecillitatibus celaturum: quicquid is Christi nomine praecepisset, aut suasisset suo, id se continuo sine mora facturum. Enimuero Patres aegrae admodum ferre toties iam eum sua vota frustrari: reclamant vniuersi. Demum post multam altercationem, cum res aliter obtineri non posset, iterum ei necessitate magis, quam voluntate mos geritur. Adhibebat B. Pater ad quotidianas peccatorum expiationes ante Societatem conditam ex Ordine Minorum singulari sanctitate, ac prudentia Virum nomine Theodosium. Apud hunc in Coenobio S. Petri ad Ianiculum, qui mons aureus vulgo dicitur, cum secessisset, totum illud triduum, quod sacrosanctum Pascha praecurrit, quasi telam vniuersae vitae retexens in accurata peccatorum confessione consumpsit. Eo elapso sciscitatur ex optimo Sacerdote de capessendo Magistratu quid sentiat. Ille vero resistere eum vtique Dei numini, si id amplius detrectet, affirmat. Tum Ignatius iterum, ac saepius, vt Deum consulat obtestatur, ac demum si ita videatur, omni animi tranquillitate suam scripto sententiam explicet, ad sociosque [Note: 9 Energumenus B. Ignatij precibus liberatur.] transmittat. Tum denique ad suos redijt. Interim, vt quam sibi grata esset talis creatio Praepositi prodigio Deus aliquo comprobaret, admiranda domi res accidit, non inuoluenda silentio. Versabatur inter nostros non tamen de numero Sociorum Cantaber adolescens, Matthaeus nomine. Hic a Daemone repente correptus miserandum in modum exerceri coeptus est. Affligebat sese identidem humi, prostratusque adeo firmiter consistebat, vix vt eum homines valentissimi decem commouere loco possent. Os ei foede intumescebat, sed signo crucis expresso ab eo, qui sacris eum carminibus adiurabat, abscedebat tumor in guttur: atque, vt vnaquaeque pars corporis impuri spiritus turgebat inflatu, ita eodem modo inflatio discussa, fuga crucis migrabat in aliam. Cumque e spectatoribus quidam minitantes Daemoni dicerent, breui adfuturum Ignatium, qui ipsum inde pelleret; malus Daemon discerpens hominem vociferansque dicebat, Apage, apage nomen istud capitis mihi omnium inimicissimi. Domum reuersus Ignatius, vt ea, quae gesta erant, se absente, resciuit, clam seducit adolescentem, fusisque precibus Diabolum pellit, puerumque liberum, ac sanum domesticis reddit. Is autem ne diuini beneficij immemor esset, Religiosam [Note: 10 Satanae odium in B. Ignatium.] vitam apud Camaldulenses ingressus, nouo nomine Basilius est nuncupatus. Et sane quam vehementer Satanas odisset Ignatium, consequens eius facinus declarauit. Quippe in vltionem exilij sui suffocare conatus est dormientem, faucesque tanta vi pressit, vt IESV nomen inclamare cum vellet, voce penitus inclusa non posset. Ad extremum omni adhibita contentione in salutarem illam vocem erupit, et infernum monstrum protinus ab se abegit: diu tamen raucus, ac prope sine voce fuit. Tertio ab Ignatij reditu lapso die, Theodosius, quo cumulatius, quod rogabatur expleret, non modo vitro ipse Patres adijt, et quid ipse dubitanti B. Viro respondisset, exposuit; verum etiam


page 75, image: s075

in codicillos retulit, prorsus sibi videri Societatis gubernacula Ignatio ipsi prehendenda. Quibus in conuentu publice resignatis, recitatisque, Ignatius repugnare non amplius [Note: 11 Prima Societatis Professorum vota in templo S. Pauli ad altare B. Virginis.] ausus, sed fiducia Diuini Numinis plenus, tertia Paschatis feria xiij. Kal. Maij delatum sibi munus admisit, eo ferme tempore, quo praestantissimus eius patronus Petrus pascendi Christi gregis onus accepit. Moxque ad opem implorandam septem Vrbis Templa religionis sanctitate praecipua, vt vna omnes obirent in proximam sextam feriam indicit: atque in D. Pauli potissimum, quoniam eius maxime Apostoli sequi vestigia propositum erat, tum etiam quod locus ille, quippe extra muros, a populari strepitu vacuus est, solenni ritu Professionis suae Vota ex Apostolici diplomatis formula, nuncuparent. In eo Templo alterutrum peccata confessis, Ignatius Missae sacrificium ceteris praesentibus orsus est ad aram Deiparae Virginis, vbi augustissimum Eucharistiae sacramentum id temporis condebatur. Ea tum ara ad dextram intrantis per principes valuas, sub imos gradus per quos ad sacra Apostolorum corpora ascenditur, stabat. Inde postea translata est in Templi superiora ex partae laeua; vbi illa ipsamet Deiparae effigies ob rei memoriam religiose visitur, et salutatur a nostris. Ibi igitur B. Pater operans sacris, vt ad communionem Christi corporis ventum est, conuersus ad socios, et prouolutus in genua, laeua descriptam Professionis formulam, dextra vero sacram de Patena praeferens hostiam, primus Vota sua quatuor clara voce pronunciat. quibus Votis cum se Deo multis cum lacrymis ceteris etiam collacrymantibus consecrasset, de genu consurgens, et altare reuersus, rite communicat. Postea cum se iterum ad socios augustissimum Christi corpus dextra praeferens conuertisset, accesserunt socij quinque eodem modo, atque eadem ex forma nullo antiquitatis ordine nuncupantes, tametsi primum constet nuncupasse Codurium. Eam nos formulam cum expressam in Constitutionibus habeamus, superuacaneum duximus huc transferre. sumpto Christi corpore, post vsitatas gratias, alias eiusdem aedis aras religionesque venerabundi circumeunt. Circum aram vero maximam ad preciosos Apostolorum cineres cuncti subsistunt, continuoque ad Ignatij complexum, manuumque oscula manantibus prae gaudio lacrymis, [Note: 12 Virtus primae Societatis Professorum domus, id est Romanae.] certatim currunt. Quibus ipse vicissim pacis osculum singulis reddidit. Ac pro tam felici rei exitu pie caelestibus gratulati ad reliquum Templorum iter laetissimis tendunt animis.

Constituto Societatis capite, talique Duce, duplicata domi tranquillitas est, et nullo negotio membra corporis regi coepta. Erant tum domi praeter sex Professos duodecim fere alij, qui se nuper cum Societate coniunxerant: et suum quisque munus curabat alacriter. Flagrabant apud eos studia priscae pietatis, paupertatis, et Crucis Christi. Summa erat in obtemperando voluntas, ingens alacritas in obsequijs: mirus in conuictu candor animi, simplices mores, compositi ad modestiam vultus, probitatis indices, et cultus interioris: spectaculum superis, hominibusque iucundum. Nulla nisi virtutis aemulatio, nulla obtrectatio inuidiae, nulla vox querelarum. Mutuis officijs certabant omnes, honore inuicem praeuenientes. Sola erat de humilitate contentio pacis genitrix, et concordiae. Qui cum essent ex tanta morum, nationum, aetatum varietate permixti, inter se tamen velut vnum corpus, et vnus spiritus concordissime viuebant, vt non tam hominum in terris degentium, quam Angelorum coetus in humanis corporibus viderentur. Nulla virtutis disciplina praestantior illorum vel consuetudine, vel [Note: 13 Hereticus adolescens exemplis Patrum, et B. Ignatij prudentia sit Catholicus.] exemplo, aptis etiam ad permutandos perditos, et profligatos mores. Adolescens per eos dies e transalpinis locis Romam venerat egregijs a natura muneribus, ac donis instructus, sed eo vsque Lutheranae pestis contagione corruptus, vt suo non contentus exitio, alios etiam quamplurimos in eandem fraudem conaretur impellere; sed dum spargendis longe lateque venenis, peruertendisque sanis mentibus totus intendit, ad sacros Magistratus re delata in custodiam abripitur. Magistratus cum et ipsi per se frustra, et per idoneos Theologiae Magistros, vt peruersae mentis adolescentem ad sanitatem reducerent laborassent, ad extremum, ne quid intentatum relinquerent, aetatis florem, et spectatam indolem miserati, sanandum Ignatio tradunt, domique nostrae custodiendum. Blande illum cum suis accepit Ignatius, et placidis manibus tempestiuas admouebat identidem curationes. Tantumque seu prudentis curatio Medici, seu Patrum consuetudo valuit, vt eorum moribus curiosius inspectandis callidus


page 76, image: s076

adolescens sensim et ipse commutatus animo sit: et qui furere in Medicos paulo ante consueuerat, medicinasque respuere. Patrum deinde manus, et scalpella non fugerit, pestem vomuerit, virus eiecerit, et voluntaria quadam detestatione animi prauis dogmatibus eiuratis, Ecclesiam sibi reconciliarit. Is deinde rogatus, cur qui tam [Note: 14 Testimonium sanae doctrinae bona vita.] obfirmato fuisset animo, vt de suscepta mente depelli nullo terrore periculove posset, Patrum tamen sermone se flecti, ac deliniri sit passus; respondit ita secum disputasse, fieri haudquaquam posse, vt a tam integra, innocentique vita, tam sanctis, commodisque moribus, tanta animorum coniunctione et pace, quantam inter eos aspexisset, vera, ac germana fides abesset.

[Note: B. Ignatij humilitas.] Iam ipse Dux ceterorum, et caput Ignatius, ne quibus praeerat, exemplo minus, quam dignitate praeesset, primum in humilibus se continere muneribus, et quidem in ipso culinae labore, sumoque tanta coepit sedulitate versari, vt si Generalem Praepositum non agnosceres, vnum aliquem de Nouitiorum grege diceres. Ac ne quid priuata humilitatis exercitatio de publica administrationis cura detraheret, dispertitis vtriusque studij temporibus, ita alterum cum altero temperabat, vt cum vtrique faceret satis, neutrum alteri fraudi esset. Deinde Professionis lege, cui nuper vna cum reliquo Sociorum coetu subscripserat, sex et quadraginta dierum curriculo, nullo prorsus intermisso die, Christianae rudimenta doctrinae publice in templo tradere pleno Auditorum conuentu, [Note: 15 Primum Societati templuni. S. Mariae a Strata.] nec fructu minore instituit. Habebat autem iam tum proprium Societas Templum, tametsi conductis adhuc habitabat in aedibus; et id erat Paroeciae cuiusdam S. Mariae a Strata, vt vulgus hominum appellabat, ad Capitolij radices, haud ita procul a S. Marci; magis illud quidem celebritate loci nostris rationibus opportunum, quam ob causam Polancus ab ipso B. Patre ex tota vrbe fuisse delectum narrat, quam satis commodum, atque laxum. Huius Paroeciae procurationem cum ipso Templo, ceteroque sacro instrumento Societati tribuendam Petrus Codacius anno proximo iam labente curarat, vt cum confirmata Societate videretur quodammodo natum, seu potius vix natam Societatem tectoque carentem Beatissima Virgo domum suam recepisse. Id erat nostris et [Note: 16 B. Ignatius sex et 40. continuos dies docet Christianae doctrinae rudimenta.] ad confessiones audiendas vsui, et ad conciones, et catecheses habendas. Hic igitur docere plebem Ignatius aggressus fidei mysteria cognitu necessaria primum vulgi causa non nimis enucleabat: saepius tamen eadem inculcabat, iterabatque, si vsus esset: Verum postea tempestiue digrediens, certa quaedam capita tractabat vberius, non ad aucupandam ingenij, doctrinaeque famam, sed ad concitandos animos, motusque gignendos, idque ea sententiarum grauitate, ac pondere; eo animi, et oris ardore, vt Auditores suos eodem igne, quo ipse flagrabat, incenderet. Vix peroratum erat cum illi intimo dolore tacti ex conscientia superioris vitae, ad Sacerdotum se pedes sternebant, tantoque animi sensu, fletuque sua enuntiabant occulta, vt crebris interrupta singultibus expedire verba vix possent. Interim domi, forisque multis pietatis officijs, maiore adhuc quam antea dignitate, hominumque admurmuratione reliqui vacabant Patres. Ac Lainius quidem ea aestate Romae confessionum, concionumque muneribus occupatus, postulatus est a Margarita Austriaca Octauij Parmensis Ducis coniuge, vt sibi, suaeque familiae ad pietatem, salutemque dux esset. Eademque paulo post Lucam Hetruriae Oppidum ad parentem suum Carolum, qui per id tempus in Italiam venerat, profectura, Lainium duxit. Ipse vero Lainius non prius ex Vrbe pedem extulit, quam aliquot alios ad Societatem piae contemplationis [Note: 17 Ioannes Polancus ad Societatem accedit.] exercitatione perduceret. In ijs Franciscum Turrianum Burgensem honesto loco natum, quem adhuc viridem, aetateque florentem, antequam domum reciperetur mors sustulit. Huic contubernalis, ac municeps, et fideli iunctus amicitia erat Ioannes Polancus scriptor Apostolicus, qui ad exercitationes spiritus experiendas, amici [Note: Et Andreas Frusius.] exemplo commotus, magno tum suo, tum Societatis bono ad eam animum appulit. [Note: 18 Primus Romae, et post confirmatam Societatem omnino primus mortuus Marcus Lainius Iacobi frater.] Similis Polanco erat Andreas Frusius Carnotensis. Quippe ambo viri tum ingenij laude praestantes, tum multiplici varietate doctrinae quam in illo tempestiua grauitas, in hoc innatus quidam lepos: et in vtroque singularis modestia condiebat. Et is aulae pertaesus ad certiores in Christi famulatu spes obsequia transtulit. Sed vt omnium natura fert rerum in qua continenter alia oriuntur, et occidunt; horum in Societate ortum aliorum excepit occasus. Occidit Romae Marcus Lainius Iacobi frater excellenti pietate Vir.


page 77, image: s077

Is inter suos fratres amantissimus Iacobi fuit, eiusque salutis tam studiosus, et cupidus; vt cum de noua quadam Haereticorum secta inaudisset, qui per id tempus prauis dogmatibus toto Orbe serendis sacra omnia miscebant, suspicari vehementer coeperit homo simplex, ac purus, ne eam forte sectam Iacobus quoque, quem ad clericos quosdam nouae Religionis constituendae gratia aggregatum esse cognouerat, sequeretur. Quo circa toto triennio anxias tendere ad Deum manus, ne in haeresim fratrem labi permitteret, sed Religionem puram, atque integram, illibatamque tueretur, et eius potius esset propugnator acerrimus. Eius rei gratia symbolum solebat Apostolicum inter augustissimum Missae sacrificium, cui quotidie reuerenter adstabat, precationis loco percurrere. Nec prius ab instituta prece destitit, quam, exploratum habuit, cui tandem hominum generi sese frater agglutinasset; et quanto tandem interuallo inita ab eo Societas a pestilenti illa, de qua inaudierat, secta distaret. Itaque non sine Dei impulsu reuisendi fratris studio ad Vrbem venit. Vbi dum fraternis monitis, atque consilijs piarum meditatione rerum ex Ignatij praescripto animum excolit, diuino afflante spiritu, eandem ipse quoque, quam suspectam paulo ante habuerat, Societatem inijt. Postea ad Nosocomium de more missus, in eoque aliquandiu magna et rerum humanarum, et sui ipsius contemptione versatus in morbum incidit; domumque Iulio mense reuersus extinguitur, primus, quem post confirmatam a Petri Sede Societatem in Caelum merita vocauerunt. Post mortem fratri se videndum obtulit, admonens suos vti parentes per literas solaretur, ne [Note: 19 Moritur etiam Io. Codurius vnus e decem.] se deflerent in terris, cum quo iam recte ageretur in caelo. Huius e vita discessum non, multis post diebus subsecuta mors est item Romae Ioannis Codurij vnius e decem. Is primus ab Ignatio Professionis suae vota rite edidit, quo tempore tantus in eo fuit pietatis sensus, tanta vis, atque exuperantia diuinae dulcedinis, vt cum eam caelare, et diu inclusam tenere non posset, crebris indicare suspirijs, et assiduis singultibus cogeretur. Praecurrebat ipse cum Lainio in itinere illo, quod ad septem praecipua Templa diximus institutum, et ferebatur per liberos campos, replens omnia gemitibus, ac clamoribus: talesque identidem mittebat ad superos voces lacrymarum vbertate permixtas, vt alijs exisse de potestate mentis, alijs periculum videretur adire, ne se nimia contentione disrumperet. Proximum videlicet praesagiebat exitum ex his compagibus corporis, et ad illum iam appropin quantem se ipse parabat: qui vt ipso Natali die Ioannis Baptistae, cuius etiam nomen referebat, est natus, ipsoque Sacerdos est factus; sic ipso quoque [Note: 20 Mors Codurij reuelatur B. Ignatio.] die, aetateque, quibus ille Beatus, de vita migrauit. Pro eius valetudine cum rei diuinae faciendae gratia ad aedem S. Petri in Ianiculo tacitus properaret Ignatius, medio in. Ponte, qui Sixti dicitur, intentis in caelum oculis velut a stupore defixus repente constitit. Tum ad comitem Baptistam Violam, referamus, inquit, nos domum, Codurius noster decessit. Creditum Ignatio visam, vt antea Hozij, sic nunc Codurij animam in caelum intrantem. Ex horarum quippe ratione compertum, ipso illo temporis expirasse momento. Nec sane causa alia fuit, cur intellecto diuinitus cari sodalis excessu, domum extemplo repeteret, ac non potius aliquo ad piaculare pro eo sacrum faciendum de more contenderet. Quin cum ad Fabrum scriberet, veluti de communis obitu filij, narrauit decedentem Codurij animam, a pio Viro in Oratione defixo, conspectam in caelum esse luce coruscam inter choros Angelicos deportari. Nec sane ad alios candidissimus ille animus spectare poterat, nisi ad eos, quorum sanctimoniam, atque candorem [Note: 21 Idem praedicit Stephanum Baroelium grauissime aegrotantem non inde moriturum.] luteo hoc in corpore aemulabatur. Periculo pari, sed euentu dissimili Stephanus Baroelius eo ipso anno, cum postridie quam ad Societatem accesserat, grauiter aegrotaret, nec procul abesset ab extremo vitae periculo, Ignatius in eadem aede S. Petri in. Ianiculo pro eo diuinam rem fecit: et in reditu placido ad comitem (is erat Petrus Ribadeneira) conuersus ore, Non morietur, inquit, hoc Stephanus morbo. Vaticinij veritatem salus mox reddita comprobauit, quam et Stephanus ipse dum vixit (vixit autem [Note: 22 In Societatem venere Martinus Sancticrucius, et Aemilianus Loiola: quos Araozius ex Hispanis duxit.] ad annum eius seculi septimum, et octo gesimum) acceptam semper Ignatio retulit. Amissorum desiderium sufficiendis, vt solet, alijs Diuina prouidentia mitigauit, duobus praesertim Hispanis, quos Araozius ex patria rediens ad Vrbem adduxerat, alterum Martinum Sancticrucium, qui Societati se dudum addixerat: alterum Aemilianum. Loiolam B. P. Ignatij fratris filium, qui quanquam eo ad Vrbem consilio venerat, vt in Aulam potius, quam in Societatem se daret, postea tamen exercitiorum oborta luce,


page 78, image: s078

sententiam mutauit, et Aulae splendoribus Religionis humilitatem praetulit, pietatem videlicet Patrui, cui se perpetuo Christi caritate subijceret, aemulatus; factus ex nepote filius, [Note: 23 Missi Parisios studiorum causa Franciscus Strada, et Andreas Ouiedus.] ex propinquo discipulus. Eodem fere tempore, renuntiato iam Societatis Praeposito, Franciscus Strada ex agro Brixiano ad Vrbem redijt. qui quo paratior ad animorum lucra veniret, Lutetiam studiorum causa mittitur: tametsi diu illic esse Hispano homini, vt suo loco reddam, per arma non licuit. Eodem studiorum causa missus est [Note: 24 Iaius Fauentiae multa praeclare gerit.] Andreas Ouiedus Clericus Toletanus insigni iam tum pietate Vir, cum alijs de Societate nonnullis. Nec ita multo post a solenni nuncupatione Votorum Fauentiam missus est Iaius, vbi praeter multa e publica, et communi re gesta, veterem Ecclesiae morem, et consuetudinem retulit crebro vsurpandi mysteria hebdomadis minimum singulis, sodalitate piorum virorum, qui sedulo id curarent, erecta. Inde igitur ad confessiones magna celebritas, vix vt Patri respirandi daretur locus. Quin ea, quam dixi, Sodalitas illas sibi quoque partes imposuit, vt peculiari quodam studio Misericordiae tueretur officia. Medicum e suo corpore facile principem, Aduocatum, Procuratoremque delegit, qui siue in morborum aerumnis, siue in iudiciorum diseptationibus operam suam gratis egentissimo cuique praeberet. Alij mendicorum patrocinio suscepto pro eis eleemosynas [Note: 25 Iaius, et Bobadilla in Germaniam destinantur.] corrogabant. Nonnulli velut tutores a lege dati Orbos, Orbasque complexi, studiose quaerebant, et vestiebant. et alij alia Christianae benignitatis officia, partesque sibi deposcebant; vt viderentur omnia Fauentiae prisca quadam religione feruere. Sed in tantis ardoribus iubetur a Pontifice Iaius, vna cum Bobadilla, qui apud Calabros, vti diximus, versabatur, Ratisbonam se conferre; Fabri successurus in locum, qui cum Ortizio in Hispaniam mittebatur. Ea cause fuit, vt Fauentia Bononiam veniens, magnas haec etiam Ciuitas, dum se ad iter Iaius accingit, commoditates hauserit.

[Note: 26 Resgestae a Fabro in Germania praesertim Rausbonae.] Egerat Vormatiae Faber, vt supra demonstrauimus, cum Protestantium celebraretur conuentus, sed non haesit admodum diu: nam breui coetu illo dimisso, continuo Spiram, hinc Ratisbonam cum Caroli Curia ad Caesareum Concilium, vbi et Apostolicus legatus intererat Gaspar Contarenus, accessit. Quocumque autem vestigium posuit, eundem se Fabrum praebuit, nauum videlicet hominem, et operarium. Apud Ciuitates, et Oppida, qua transibat, conferendis potius salutaribus sacramentis, quae in ijs maxime locis fidelem Ministri operam requirebant, quam concionibus agendum censuit. Ratisbonae a Sabaudiae Caroli Ducis filio, cuius e ditione fuerat, agnitus, et in honore habitus, ad cius Confessiones audiendas eligitur. In tanta autem Aulicorum turba, nationumque varietate vsque adeo se vulgo probauit; vt ad eum vniuersi tanquam ad communem Patrem Germani, Itali, Hispanique concurrerent. Quo fiebat vt viri dignitate, doctrina, generis splendore nobiles sanctis Meditationibus instituti de corrigendis suis, alienisque moribus sedulo cogitarent, nonnullique meliores iam sibi redditi, complures alios ad eandem meditandi rationem blanda cohortatione pellicerent. Feruere prae ceteris Doctor Cochleus Vir insignis, ac prudens, qui non vulgari sui animi bono has ipsas commentationes expertus, gauisusque mirum in modum etiam affectuum reperiri Magistros, quoscunque poterat ad eandem commentandi normam, aut exercebat ipse per se, aut exercendos curabat a Fabro. Nec his contenta finibus Fabri caritas ad absentes, et longe positos excurrebat. Norimbergam ad moribundum Italum euocatus, per eam occasionem aberrantem a Christi caulis ouiculam ex morientis familia ad Ecclesiae septa reduxit, et quod septimum iam annum non fecerat, ad confitenda peccata: Cuius exemplum negotiatores sequuti duo vagi et ipsi, palantesque per haeresum saltus ad eundem Christi gregem reuerterunt: Maurique item duo ad baptisma perducti. Quod autem in hac prima profectione Germanica admiratione dignum fuit, nemo ex ijs, qui aut Fabro peccata confessus, aut ab eo pijs exercitationibus semel esset imbutus, ab eius vel beneuolentia desciuit vnquam, vel virtutis disciplina deflexit. Nec solum itineribus susceptis quaerebat studiose quos Domino lucraretur: sed etiam quos adire non poterat, sedulo scriptis conueniebat epistolis: Nec modo exteros, sed etiam Sodales, quorum pia institutione multorum continebantur auxilia: ac Parisiensibus quidem praeclara haec monita scripsit.

[Note: 27 Monita Fabri ad Socios Parisienses scripta.] Largiatur Christus IESVS vberem vobis gratiam, vt quo Spectatis recto cursu, velut arcu mentis semper intento studia vestra referatis: et gaudere quasi quodam triumpho


page 79, image: s079

possitis, quem ad extremum deportabitis, si cum scientiae spiritu sancte quoque sentiendi spiritum coniunxeritis. Quae quidem expectatio desiderij mei, totiusque Societatis tum demum explebitur Christo duce, cum summus ille magister, qui literarum disciplinas postremus infundit, perpetuus vobis quasi quidam Praefectus affuerit, Magistrorum dictata reddentibus, Is est Spiritus sanctus: quo doctore atque Magistro, quicquid tenetur, ac scitur, optime scitur: sine quo quisquis aliquid scire se putat, non dum nouit quemadmodum scir eoporteat: vt ipsa quoque Christi IESV praestantissimi Magistri verba, eius ore prolata, tanti Doctoris opera, quo melius recolantur, et memoria repetantur, indigeant. Quid enim ille dixit discipulis suis? Spiritus, inquit, sanctus suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Nec modo suggeret, dixit, sed prius docebit; vt Magisterium sancti Spiritus indicaret, cuius munus est hominibus, quaecunque ille dixerit, non modo suggerere, verum etiam explanatius, vberiusque docere. Ergo si Christus Magister noster, via, veritas, et vita nostra suo vti spiritu non modo ad sensum voluntatis, et cordis; verum etiam ad scientiam mentis, et intelligentiae nos voluit; quanto magis in percipiendis ab homine disciplinis necessarius eius putandus est vsus? Notum vobis Thomae Aquinatis exemplum est, qui consueuerat secum ipse non modo, quae a Doctoribus audisset adhibita precatione recolere; verum etiam, quae non dum ab bis acceperat, coram hoc caelesti Doctore prius mente, ac cogitatione versare. Ergo et vos etiam, atque etiam monitos velim, vt scholas a Doctoribus explicandas tanto et ipsi cum Magistro prius animo percurratis; dein ab ijs explicatas coram eodem Praefecto reddatis, et memoria repetatis. Sane vobis in Domino gratulor, quod hac re longe nobis antecellitis, mihi, inquam, et similibus mei: quoniam prius, quam ad literarum studium vos tradatis, propositum iam habetis, quo cursum studij vestri tanquam rectis lineis dirigere vos oporteat. Quare cum et principium; vnde omnis sapientia manat, et cursum rectissimum teneatis, haud ignotus vobis esse poterir vestrorum. exitus studiorum. licebit igitur non modo tum, cum finis studiorum erit impositus, verum etiam in ipso studiorum cursu, vt fecistis in ingressu, animo esse quieto, atque tranquillo; cuius tanti boni fons, ipsa videlicet est recta mentis intentio, quoniam ad eum, recta contenditis, qui vita est, et in quo tandem est vera quies. Quando autem recta. ingredi via; quae Christus est, iam coepistis, necesse est, vt in ea quoque tenenda ac quiescatis, suscipiendis videlicet studiorum laboribus in eodem Mediatore nostro Christo, qui idem et via, et veritas est: quae a Patre exiuit, et ad Patrem rectissimis quodammodo lineis, cursuque redijt. Est igitur, fratres mei, quod et a vobis Deo grates agantur, nec minores debentur a nobis (quanquam vt dicere institueram) defuit nobis talis, [Note: 28] ac tanta componendi, ordinandique studij nostri facultas. Quippe existimabamus nos in literis situm esse, vt ipsae nobis suum, et principium, et finem ostenderent: cumque ignoraremus eum, qui et vere principium, vt bene ponerentur initia, et vere finis est, vt in eo velut ancora consiliorum nostrorum, atque mentium iactata consisteret, fieri non poterat, quin perturbato ordine, et sine pace animi progrederemur: itaque nesciebamus vti bono literarum, et bonum quod illae docent, arripere perturbatione finis, atque viarum: dum vias pro fine, vicissimque finem pro vijs adhibebamus.

Sed Faber dum totus frugifer Germaniam pererrat, cece tibi ab Vrbe mandata, vt cum Ortizio in Hispaniam pergat: qui priusquam Ratisbona se commoueat, Professionis Vota solenni ritu nuncupat in aede B. Mariae, quae Capella vetus dicirur, ad Aram maximam, die ipsa Deiparae Virginis Elisabetham salutantis octaua. Votorum formam, quae etiam num in eius commentarijs apparet, suo firmatam chirographo ad Ignatium. rite dedit, ac magno deinceps animi sensu, et plurima cum actione gratiarum anniuersariam eius rei memoriam quotannis instaurauit. Editis tota ex animi, et corporis deuotione, [Note: 29 Pergit Faber in Hispaniam et ratio eius itinerum sanctitatis plena describitur.] pietatisque sensu prope incredibili Votis suis, quamuis et frugum vbertate, et suauissimis animi luminibus ei Germania blandiretur, tamen obsequij studio summe alacris Iulio Mense discessit. Ratio vero eius itinerum erat eiusmodi. Velut optatissima nactus otia, et a ceteris cutis, atque occupationibus libera, ea tota pijs cogitationibus, et sanctis precibus consumebat. Vt Angelos praecipuo cultu venerabatur semper, et secundam ijs feriam potissimum dedicarat, eosdemque identidem dies, ac noctes pijs vocibus appellabat, praecipue contra improbos spiritus, qui tam multis modis exagitant genus humanum,


page 80, image: s080

ita his se custodibus praecipue in itineribus committebat: hos cognoscebat vbique praesentes, nusquam sine eorum implorata custodia, comitatuque prodibat, vt illi fortunarent iter, et laetos exitus suis rebus afferrent. In omni regno, ditioneque praetereunda Principatus, et Archangelos sibi, et incolis implorabat. Cum ad Vrbem aliquam, Oppidumve propius accederet, fundebat supra incolas orationem, et clementissimo Dei numini supplicabat, vt eius Regionis Anchangelus, Angelique Magistri singulorum hominum, atque custodes, praecipuo eam studio, curaque defenderent. Inuocabat, et sanctos cuiusque loci patronos, ac tutelares (quem in vsum longa peregrinatione quamplurimorum nomina collegerat) vt pro habitatoribus suis, aut gratias agerent, aut veniam a Deo peterent, partesque illas officij, atque grariarum, quas ipsi incolae vel negligerent, vel ignorarent, ipsi vltro susciperent, atque peragerent. Eisdemque egentes auxilio, et solatio, et singula nominatim calamitosorum genera commendabat. Inter hanc coniunctionem cum Deo, atque caelestibus nullas praetermittebat occasiones screndae pietatis. Indagabat vias omnes omnibus consulendi: et quocunque ingrediebatur, omnem sermonis occasionem intenta mente captabat: quin intempestiuae se nonnunquam taciturnitatis accusans, cuius vitio plurima saltem bona fieri desinerent, quae facta ab hominibus salutem parerent, statuit in posterum accuratius interiori parere voci, et monentem spiritum exaudire, nunquam vt verbo parceret, sed in omni congressu, atque conuictu, in circulis, ac conuentibus, in Templis, ac foris, in domibus, [Note: Hom. 17. in Luc. 10.] atque vijs, in conuiuijs, et itineribus ex Gregorij magni praecepto curaret, quae singulis diceret, et quemadmodum vnumquemque moncret, vt quisquis ei se iungeret, aut quo ille se adiungeret, quasi e salis tactu aeternae vitae sapore condiretur. Bellissimum ducebat esse, et nostri ordinis proprium, relinquere in omnibus domibus, et hospitijs, quo diuertimus, vestigium aliquod sanctitatis. Vbique enim consulendum hominibus esse, vbique plantandum, vbique colligendum cum debitores simus omnibus, et vbique nos spectet Deus: cuius famulos, et administros esse nos voluit. ideo committendum non esse, vt frustra aliquid ad notitiam nostram, conspectumque perueniat: quia Christus, quem sequimur, nihil in se frustra, et inane permisit, non rei cuiusquam aspectum, non vocis auditionem, non iter vllum, non ingressum, non statum, aut sessionem; eundemque cum quopiam diuerteret, non temere, ac frustra, sed consilio, ac ratione ad hos potius, quam ad illos, et oculos, et itinera direxisse: nec frustra, ac sine causa modo maritimum, modo terrestre tenuisse iter, modo foris, modo domi, modo solum, et secum ipso, modo inter homines, et cum hominibus voluisse versari. Quemadmodum igitur nihil in eius actionibus inane fuit, nihil superuacaneum, nihil redundans, ita nihil in nobis [Note: 30 Saluberrimum Fabri monitum ad anteuertendas peccandi occasiones.] deprehendi debere inane, nihil quod causa, fructuque vacaret. Illud addebat ad praemuniendum Castimoniae thesaurum, obstruendosque aditus insidiatori nequissimo dignissimum commemoratione praeceptum. Cunctis in hospitijs, ac diuersorijs non modo statim in ingressu ex praecepto Christi pacem holpiti dandam, sed etiam pietatem palam, ac libere profitendam, tum pijs de Deo sermonibus inferendis, tum religionis aperte colendis officijs: vt religiosi viri, dum ita famae seruiunt, ceterosque a flagitio suae probitatis opinione coercent, vna eademque opera, et pudori suo consulant, et alieno. Nihil enim nos ita continet in officio, vt edita iam virtutis exempla: nihil ita petulantiam hominum frangit, reprimit impudentiam, cupiditates imminuit, vt sobrij hominis, et temperantis aspectus. Ea de causa Faber iure quosdam non tam re, quam nomine. Religiosos accusat, quod non sine Diaboli fraude in hunc rapiuntur errorem; vt pudeat coram ijs, quibus cum agunt, libere profiteri quod sunt, quo liberius illi, quicquid collibitum fuerit in aures castas eructent. Et sane in Apostolorum Principe obseruare licuit quam Christum timide profiteri periculosum sit: dum Ioannem in Pontificis domo, quoniam notus erat, nullus lacessit: illum vero adeo nuper animosum, quoniam latere volebat, vox Ancillae deiecit. Quod recte intelligens Faber iam inde a principio imperauerat [Note: 31 Faber comprehenditur a Gallis: et eos, quorum in custodia erat, facit meliores.] sibi, ne quid in conuentu hominum conniueret; ne quid dissimularet: sed perpetuis de Deo, deque virtute colloquijs, quid profiteretur, ostenderet; vt nemo se praesente auderet, aut minus aliquid pudenter facere, aut mollem aliquem, et delicatum inferre sermonem. Hoc instituto iter in Hispaniam per Galliam tenens comprehensus a Gallis, vna cum Ortizio, ceterisque comitibus, et coniectus in carcerem, in ipsis etiam vinculis


page 81, image: s081

quos incenderet, et meliores redderet apud hostes inuenit. Agere cum Arcis Duce, et custodibus coepit, et faces identidem sui admouere sermonis, tanquam si vocatus ad id amice non captus hostiliter videretur. Itaque Ducem ipsum, militarem hominem assidua collocutione mutatum ad reconciliandum, placandumque sibi Deum, et confitenda [Note: 32 Dimittitur perbenigne cum omni comitatu.] sibi met peccata conuertit. Ipse vero et Ortizius, ceterique Hispani septimo die praeter expectationem, ac spem perhumaniter, ac beneuole, non tanquam e custodia, sed tanquam liberali ex hospitio sine pretio, sine mercede mittuntur. Tantam vim habet in omnem partem, et apud omnes gentes castissimus, et ardentissimus Dei sermo. [Note: Peruenit Madri tum in Hispaniam, multasque oras percursat.] Inde itinere repetito Madritum in Hispaniam Deo tutante incolumis attigit. Hic more, institutoque suo, ne in tanta animarum siti certo loco consisteret, aut ex vno hominum genere negotiaretur ei, qui amat animas, complura eius prouinciae Oppida, et loca percurrit, in primisque Caesaraugustam, Mediolum (hodie Medina caeli) Seguntum, atque Complutum: primusque Societatis nostrae specimen in ijs partibus edidit. Nec modo cum Viris nobilibus, sed quod in Viro graui, eodemque Caesarei Procuratoris comite spectabile erat, cum plebe, puerisque, quibus Christianae legis instillabat initia, multus erat. Ita sibi omnes ordines, omnes adiungebat aetates. In Galapar Oppido, dum ex ea, quam dixi, doctrina, pares laboribus fructus legit; tum demum se intellexisse testatur, quanti tandem a Societate sit faciendum hoc instituendae multitudinis munus. Sed haec Faber in Hispania quasi praeteriens. Nam eo, qui sequutus est anno, iterum in Germaniam iussus redijt quo eum iam pridem, et rei Christianae necessitas maior, et operarum minor numerus reuocabant. Interim tamen perficiendo animo suo, et caelestis [Note: 33 Votum concipit peculiare perfectissimae paupertatis.] militiae exacuendis armis intentus, sciens quantae essent in paupertate Euangelica vires ad opem superum demerendam, et infernos spiritus profligandos nouum eius votum adiecit. Nam decimo tertio Kal. Decembris proprio se Voto deuinxit, nunquam vel pro Euangelio, Missaeve sacrificio, vel pro cognoscendis, laxandisque peccatis aliquid accepturum: ac ne annuis quidem fructibus liberaliter oblatis sese vsurum, nisi ab eo forte coactum, cui repugnare saluo officio, ac religione non posset. Hoc ille Votum, inter insignia Dei dona connumerat, qui tales ei vias aperiret conseruandae, tuendaeque paupertatis. Neque hac fuit perfectione contentus: sed postea quo vltra progrederetur inuenit. Obrepserat aliquando repentina quaedam animo cogitatio futurae suis in itineribus egestatis, quam vt animaduertit, deprehenditque suis esse progressionibus aduersariam, continuo noua alia cogitatione, tanquam clauo clauum eijciendam putauit. [Note: 34 Quotannis omnibus rebus sese spoliare decemit.] Induxit in animum se quotannis rebus omnibus, quae praesentem ad victum, et cultum pertinerent, funditus exuere, nihil vt se spoliatius, nihil esset egentius. Itaque rogauit inter sacrificandum ex animo Christum, quem suis praesentem intuebatur oculis, manibusque tractabat, vt quamdiu vita suppeditaret, nullus abiret, aut recurreret annus, quo mens illa pariter non rediret. Quod si id consequi re ipsa non posset, vt parata non haberet in praesens, quae ad cultum, victumque et sibi, et socijs suppeditarent, certe lumen aliquod suae menti praeferret, quo intelligeret ei ne gratum, et e re diuina foret, si id sponsione voti, et promissi religione sanciret; Vt se quotannis cunctis rebus praesentibus spoliaret, et Deo decretam paupertatem ad actionem, et vsum eo quoque pacto reuocaret. Omnino agnoscebat iam pridem hoc Dei munus, et hanc ei mentem ferebat acceptam, vt vbicunque terrarum esset, ostiatim sibi vitae subsidia, atque alimenta perquireret: studebatque solicitus candem mentem alere, et has salubres cogitationes fouere, quibus perinde vteretur, ac rebus ipsis, cum re ipsa non posset. Cuius actio, exercitatioque adhiberi cum desijt, sensim minui eius putabat amorem, et elanguescere tantae virtutis affectum: quia quantum de exercitatione detrahitur tantum remittitur de amore. Ideo voluntatem, affectumque animi cum facultas non suppeteret, excitabat: bonasque (vt dixi) cogitationes aduocabat, quae instar essent actionis, et votae paupertatis quodammodo pabulum. Ita cum se a terrenis segregaret, non mirum est, si tanto magis [Note: 35 Praeclara Fabri adiumenta ad bene recitandum diuinum officium.] caelestibus, ac diuinis adhaeresceret. Itaque idem sub tempus quo attentius psalmodia insisteret, praeclara sibi adiumenta quaesiuit. Inter psalmum, et psalmum breuem quandam precationem raptim iaculabatur ad Deum, cuius generis erat illa solennis, et frequens, Pater caelestis da mihi spiritum bonum. qua in prece totis scilicet missa praecordijs, sensit ad reuocandam, et colligendam meutem multum latere praesidij. Interdum


page 82, image: s082

decies augustissima IE SV, et eius Matris nomina pie ad horas singulas orandi Canonicas appellabat, vt ad memoriam decem illa sibi redigeret, et in psalmis spectanda proponeret. Primumvnam Dei gloriam, deinde sanctorum honorem, tum incrementa iustorum, postea Iiberationem eorum, qui noxis essent implicati mortiferis, ad haec rei Catholicae progressionem, mutuam etiam inter Christianos Principes pacem, atque concordiam, denique leuationem eorum, quos ea ipsa hora vel dolor aliquis perfoderet corporis, vel animae solicitudo perederet, vel aduentantis mortis horror inuaderet, vel purgans apud inferos ignis exureret. Haec ille decem ad horae cuiusque Canonicae carmen pie, sancteque recolebat; his mentem lubricam, ne qua efflueret, cohibebat. Nec vero illa ad comparandam attentionem minus efficax ratio erat, quod in inchoandis ijsdem canonicis horis in acerbissimos Christi cruciatus, indignamque necem suae mentis figebat aspectum, et vt psallendo, canendoque progrediebatur, ita in reputandis acrioribus eius poenis, atque doloribus procedebat. Intendebantur quippe Christi dolores hoc magis, quo ille propius ad vitae vergebat occasum: et eadem proportione Faber senserat sibi esse in horarum attentione crescendum, intendendamque vim animi ad intentionem, et incrementa dolorum: vt cum peruenisset ad Nonam sentire quodammodo, et ipse posset dira illa tormenta, et supremos angores, quibus ea Christus hora paternos in amplexus extremum spiritum edidit. Existimabat etiam praesertim nouis, ac tyronibus salutare, si cum se conferunt ad psallendum, continuo sibi quatuor illos veluti fines, quos vltra non prodeant, terminosque praescribant. Primum loci opportunitatem, vbi psallendi fungantur officio. Magni enim interest non illuc egredi cum mens orat, vnde sensus hauriant, quae cogitationem auocent, alioque traducant. Deinde personas, ac sanctos, qui vel in orandi formulis, atque collectis vel in sacris, nocturnisque lectionibus memorantur. Postea verba quibus sacrum carmen, et precatio tota contexitur. Denique res, quae geruntur, actionumque varietatem, quam quotidianae psalmodiae vicissitudo suppeditat. Hos intra fines, atque cancellos, qui se tenuerit, is auctore Fabro mentis aberrationibus obuiam ierit. Consueuerat aduentante psalmodia ceteris ab negotijs paulisper abduci, ad eamque prius cogitatione, quam pronunciatione conuerti: ne, si repente ab negotio traduceretur ad psalmum, vestigia rei gestae residerent in animo, perpetui semen erroris. Interdum etiam mentem suam blande fallebat, ne qua libere volitaret, cum eaque tanquam foedus inibat, vt immota silensque, hoc, vel illo saltem in psalmo, psalmodiaeve parte consisteret: quam cum in ea constantem, vt pepigerat, habuisset; pacta sua renouabat, et ad insequentem psalmum se rursus admonens, ita dicebat, fac et huic animo sis praesenti, fac attento. Cui cum item fecisset satis, eadem admonitione deinceps progrediebatur ad reliquos, dum ad extremum in omni sui muneris parte constantiam, quam quaerebat, esset adeptus. Et quod suos olim Monachos Basilius monuit, idcirco mentis gigni in oratione desidiam, quia non saris praesens Dei numen agnoscitur, id Faber etiam suo vsu didicit, et scriptis monuit, ad coercendam in orationibus mentem valere plurimum, si quis Deum, Deique Angelum praesentem agnoscat, qui quemadmodum in precatione se gerat, animaduertant: itemque stantem ex aduerso malum Angelum, qui quo plures habeat ad accusandum ansas, inuido, curiosoque oculo cuncta eius obseruet, et rimetur errata. Praecipiebat in primis abijciendam oranti solicitudinem lucis crastinae, rerumque gerendarum vel optimarum, quae omnino perderet attentionem, nec sineret animum in inchoata prece conquiescere. Quippe animum ipsum in multa, et longinqua diuisum minus posse ei, quod est prae manibus serio, et constanter adesse. Quo circa faciendum ei, qui orare spiritu velit, vt omnem diei cursum sic instituat, ac dirigat, omnes actiones ita dispenset, vt ad eas postea euentuum expectatione suspensus orantis animus non recurrat; persuaseratque sibi hoc Deo res gerendas curae magis fore, quo magis ab ijs ad Deum curam inter orandum ipse traduceret. Precandi, psallendique functus officio, studebat inde spiritu non excedere. Ac ne se continuo foras proijceret, totumque profunderet, ad ea, quae orauerat, atque cecinerat, animum reuocabat, id quod ei, et in quotidiano Missae sacrificio, et in quouis alio pietatis genere solenne semper, et vsitatum fuit: vt ijs peractis ad ea animum attenta cogitatione ressecteret, singulasque velut operis partes recognosceret ipse secum, et tanquam prudens, ac peritus Opifex retractaret. Tanti autem faciebat


page 83, image: s083

accuratam in canonicis praesertim precibus attentionem, vt diceret, saepius esse in memoriam reuocandum orandi tempus; concipiendumque tanto ante cum flagrans studium psallendi sapienter, tum metum, solicitudinemque, ne quid in psallendo, canendoque peccetur: persoluto vero psalmodiae munere, nisi ex sententia, votoque successerit, suscipiendum esse dolorem, qui perpetuus sit, et ad nouum vsque psalmodiae tempus conscientiae pectus vrat. Sed hanc [reading uncertain: page damaged] non tam volebat ex importunis cogitationibus suscipi, quibus mens alio rapitur, quam ex amore, et caritate Dei, quod abfuerit sensus orandi inter suauissima Dei verba, et argumenta psalmorum. Multos enim saepe numero angi in precationis penso reddendo non tam, quod eius fructu priuantur, quam quod id temporis, quo adstant ante Deum, alienae cogitationes obturbant, minime reueritae tanti Numinis Maiestatem: tametsi merito timorem hunc, aiebat, fugamque cogitationum ad amorem munire viam. Quippe eo comparato, et in animum semel infuso, tum demum in ipsis rebus subsequatur attentio, ex amore scilicet diuinae vocis, atque verborum, et ex earum iucunditate rerum, atque factorum, quae sacro Carmine continentur.

Iam in Gallia Societas, quanquam pusilla illa quidem erat, haud tamen pusillos in [Note: 38 De Socijs Parisiensibus. Praeerat Hieronymus Domeneccus, aderat et Paulus Achilles.] ea fructus tulit. Nam nec Domeneccus, quem Iacobo de Eguia in regendis domesticis suffectum diximus, otio languebat: Nec Paulus Achilles, qui illuc etiam biduo fere post sese contulerat, hebescebat. Exercebant et ipsi de more nonnullos, quorum tetigerat corda Deus: qui postea vim remedij caelestis experti, continuo in aiios, atque alios de suis fructibus deriuabant. Primus Iacobus Miro Valentinus, aetate florens, literisque [Note: 39 Ad eos aggregat se Iacobus Miro.] Latinis, et Graecis pereruditus in eorum partem venit. Is eo iam discendo processerat; vt se ad Aristotelicas scholas, explanationesque in eadem florentissima Academia compararet, longius postea sua studia tracturus, nisi alio vitae cursum Deo aspirante conuerteret. Qui dum in Domeneccum municipem suum incidit, ad vsitatas exercitationes admissus continuo Societati se addixit, tanta sui ipsius, et rerum humanarum despicientia, vt quamuis et aetate, et diuitijs, et doctrinae laude praestaret, parentibusque esset vnigena, et solus haeres; cuncta tamen haec caritate Christi posteriora duxerit, nullis perinde rebus in posterum, vt sui ipsius summissionis studio, et alienae salutis addictus. Ergo mox a Domenecco, qui eius iam naturae dona, et praeclaras habilitates inspexerat, ad animarum causas adhibitus, ea cum laude se gessit, vt suorum specimen fructuum breui dederit: ac praeter ceteros, veterem quemdam Religionis transfugam hominem perditissimum ad sui claustra Coenobij, et per hunc postea alios ab errore praui dogmatis ad sanam mentem reduxit. Denique vel ipso absente Ignatio, perinde omnia ab eius gerebantur alumnis, ac si is praesens adesset. Quanquam autem non deerant, qui Patres tanquam rerum nouarum autores insimularent, inuidoque dente carperent; tamei. nec deerant quidam ex altera parte viri principes cum vitae integritate praecipua, tum autoritate, et fama doctrinae, qui non modo priuatim cum vsus esset, verum etiam publice, et pro concione Patrum silentia defenderent, et ab Obtrectatoribus vindicarent; vt ex familia Franciscana nobilis in primis Doctor de Cornibus, et Doctor alius Picardus inter Parisienses concionatores insignis, homo tam amans Societatis, vt in eam significaret se esse venturum, si per valetudinem liceret.

[Note: 40 Homines Societatis in Lusitania Apostoli vocantur.] Dum haec in eis, quas diximus, Europae partibus, a Societate geruntur, Simon et Xauerius, qui in Lusitania versabantur, exacto quod reliquum erat hyemis, ijs quas supra attigimus, occupationum muneribus; vsque adeo probari, ac suspici eorum cum pia sedulitas, tum singularis industria coepta est, vulgo, vt Apostoli appellarentur. Inde hoc primum in hodiemum vsque diem Societati cognomen apud Lusitanos, et Indos, quanquam ea perinuita, ac saepe reclamante. Hoc rerum successu Rex laetus, addito insuper consilio, ac postulatione Procerum, cogitationem de Indijs ante susceptam in praesentia iam abiecerat, et de retinendis in Lusitania Patribus tota mente susceperat. Quod illi [Note: 41 Manet Simon in Lusitania Xauerius pergit in Indiam cu autoritate Apostolici Legati.] subodorati Ignatium per literas admonent, et eius simul sententiam rogant. Ignatius consulto Pontifice, cum Regis ad arbitrium Pontifex rem omnem reijciendam putasset, rescribit Patribus, se Regi permittant: et quamuis aliud antea dederit in mandatis, quicquid tamen Rex ipse iubeat, sine haesitatione perficiant. Quod si suam Rex sententiam exquirat, diuidendam sibi videri prouinciam, ita vt in Lusitania Simon haereat,


page 84, image: s084

Franciscus in Indiam pergat. Rex Ignatij consilium sequutus, appetente iam nauigationis die Xauerium aduocat, et ei rem Indicam studiose commendat: hortaturque, vt adiungendis ad Christum Ethnicis, Neophytisque in fide firmandis vigilanter insistat: Lusitanorum arces, ac praesidia lustret: deprauatos mores corrigat: deque rebus singulis per otium ad se perscribat. Ad extremum acceptum nuper ab Vrbe diploma cum literis Apostolicis, quibus ille in India Legatus Apostolicus designabatur, ex improuiso profert, Xauerioque reddit. Id ei prorsus ignaro vltro Rex ipse curauerat, quo maiore cum potestate, autoritateque prouinciam illam obiret. Xauerius actis de more gratijs, daturum se operam, Deo propitio, respondit; vt nec voluntati Regiae, nec suo muneri, quantum in ipso esset, vllo loco defuisse videretur. Et quoniam suis Oeconomis Rex mandarat, nihil vt Xauerio, comitibusque profecturis in Indiam siue ad tuendam valetudinem, fiue ad commodum, cultumque deesset, Xauerius Regijs curatoribus, et Antonio [Note: 42 Studium paupertatis B. Xauerij.] praesertim Taidio, Castanerio comiti, Indicae Classi instruendae praeposito, complura nauigationis in vsum identidem offerentibus obfirmato animo diu restitit: deinde vero ne fastu potius, aut pertinacia, quam paupertatis amore videretur cuncta respuere; vulgares quasdam, et crassiore textu lacernas, non tam sibi, quam duobus comitibus Paulo Camerti Italo, et Francisco Mansiliae Lusitano ad arcenda circa Bonae Spei Promotorium Antarctici frigora: itemque sacros aliquot libros, quos sibi vsui fore videbat in India, postulauit: reliqua reiecit omnia: quod diceret suscepto Paupertatis Voto, et Dei causam agenti nequaquam esse de crastino laborandum. Hortante deinde Comite, vti ministrum saltem puerum, quem eo nomine Rex misisset, assumeret. Mihi vero (Xauerius inquit) dum his manibus, pedibusque vti licebit, opus ministro non est. Cum ille nihilominus vrgeret, ac premeret, negans eius esse personae, quam gereret, aut vestem ad nauis marginem, inspectante nautica, vectorumque turba sua manu perluere, aut cum ceteris tractare lebetes. Atqui (Xauerius inquit) personae tuendae praecepta, quae narras, quo loci rem Christianam adduxerint, vides. Ego vero et ollas, vbi res postulauerit, in oculis multitudinis attrectare, et lauare mea manu pannos in animum iam induxi. Quo responso Comes obmutuit, et caelestem hominis sapientiam admiratus, eam saepe in circulis praedicare consueuit, crebrisque illud vsurpare sermonibus, In classis discessu non minus cnm Xauerio, vt plus acciperet, quam cum alijs, ne plus exigerent, [Note: 43 Visum B. Xauerij, quo significabantur aerumnae Indicae.] fuisse certamen. Simon deinde supremos inter amplexus Xauerium sibi post alia haec dixisse, narrauit. Meministi ne, Pater, Romae, cum ambo in Nosocomio versaremur, te meis nocte intempesta excitatum e somno clamoribus, cum vociferarer amplius, amplius, amplius? idque, quid esset tibi percontanti, me eo tempore subterfugisse prodere? Hunc quoniam rem ad exitum video dirigi, sic habeto. Haud scio an vigili, an sopito, obiecta tum mihi est scena perampla multiplicium aerumnarum, quas diuini obsequij gratia subirem: tantumque tum aeterna bonitas mihi roboris, et animi dedit, non modo vt oculos ex horrido conspectu illo non retorquerem, sed vt prae cupiditate plura, et acerbiora tolerandi, in eas, quas exaudisti voces, amplius poscens, eruperim. Iam igitur spero, quando ad hanc me prouinciam clementissimus Deus pro sua pietate selegit, pariter facturum, vt quae tum Romae dedit votis exposcere, re etiam exequi donet in India. Ab hoc colloquio, ceterorumque sociorum complexu conscensa Praetoria, qua Martinus Alphonsus Sosa Indiae Praetor designatus vehebatur, septimo Idus Aprilis in Indiam soluit.

[Note: 44 Simonis Rodericij feruor.] Post Xauerij digressum suspicatus Simon regia iam de Societatis fundando Collegio euanuisse consilia, propterea quod ea de re diu secum Rex ipse non egerat, antiquissimo suo illo spiritu vocandae ad fidem Nationis Indicae stimulante, constituit Lusitania clam relicta in Indiam soluere. Id quo commodius, et sine interpellatoribus faceret, nauigationis apparatum Bernardino Excalceato Longobardo silentio imperat; fidem suam obligans se illum in Societatem simul ac conscenderint, recepturum. Verum id confilij haud quaquam vltra processit. Nam cum quaedam Ecclesiae praedia possessore vacua sese offerrent, facile Regi fuit per Sedem Apostolicam inuenire, quemadmodum Societatis stabilire Collegium, et perpetuis bonis instruere sensim posset. Simon ergo praeter opinionem, praeterque animi sententiam in Lusitania manere coactus, cum ad extremum in Dei prouidentiam omnia referret, ad Lusitanos pro virili iuuandos suas curas, et vigilias


page 85, image: s085

[Note: 45 Hybernicae missionis occasio.] intendit. Nec solum orientalem Oceanum, sed etiam Borealem sub hoc tempus, religioni velisicans, coepit nauigare Societas. Extremo fere anno in Hyberniam Oceani Britannici Insulam missi sunt Salmeron, et Paschasius, cuius suscipiendi itineris ea causa fuit, quod quemadmodum supra significauimus Angliae Rex Henricus huius appellationis Octauus, diuortio cum vxore Catharina facto Caroli Quinti matertera, contra ius, fasque Annam Boleniam in matrimonium duxerat. Quas tam nefarias nuptias cum Romanus Pontifex Clemens Septimus ratas habere nullo modo posset; imo et in Caesaris gratiam, et, vt aequa iura poscebant, sua autoritate damnasset, Rex amore insano corruptus, cum multa antea pro defensione Catholicae fidei praeclare fecisset, ad extremum vertit omnia: et Lutheri, quod dudum oppugnauerat, dogma sequutus, per summam impietatem, ac contumaciam ab Apostolicae Sedis autoritate desciuit. Nec modo quotquot in Anglia suo parebant imperio, terrore iniecto coegit se vnum secundum Christum Anglicanae caput Ecclesiae in diuinis humanisque iurare, verum etiam longius scelere, atque impietate prouectus in finitimis Ciuitatibus seuerissimis sanxit edictis, ne quem alium praeter se illius Ecclesiae caput agnoscerent: et ad maiorem Apostolicae Sedis, quae in Hyberniae Regnum legitimam dominationem habebat, et habet, contumeliam, ac probrum, eius Regni principes, populosque citarat. Qui tanti Regis oppressi Tyrannide, quanquam ei se palam non audebant opponere, aut Regijs aduersari Praefctis, a quibus illa Insula Britannicis commendata Regibus administrari consueuerat, inractam tamen Catholicam fidem, et sincerissimam erga Romanum Pontificem Obedientiam animo, ac voluntate seruabant. Cuius rei certior Pontifex factus, cum praeclusos (sibi vndique videret aditus ad ferendam tot animis opem, qui maiorem in modum, seu ad tutandam religionem auitam, seu ad participandos interiores Ecclesiae thesauros Catholicis administris egebant, consilium denique coepit, maxime vrgente Roberto Armacano [Note: 46 Salmeron, et Paschasius in Hyberniam missi.] Antistite, vt eo de Societate nonnullos nuntiorum nomine ampla cum potestate legaret: qui in Insulam interiorem ingressi, si id consequi possent, tot animarum periculis obuiam irent. Ad eam prouinciam lectus est omnium primus Ioannes Codurius, vt ex [Note: 47] eius suffragio, quod ab Vrbe discessurus pro creando Praeposito Generali praescripserat cerni potest. Verum eo inopinata morte praerepto, id munus Alphonso Salmeroni, et Paschasio Broeto delegatur mittebantur Apostolico more sine sacculo, et pera. Sed Patris caelestis cura non defuit. Franciscus Zapata scriptor Apostolicus Societatem meditans, tertium se, Tyrocinium sic positurus, adiunxit, sumptus magna voluntate ministraturus itineris, et communium laborum particeps, periculorumque futurus. Hoc illi aucti socio, quarto Idus Septembris tres simul ab Vrbe profecti, solo Obedientiae ductu, perlongo, difficilique itineri se committunt. Atque vt Societatis posteri quales ad has expeditiones Ignatij sententia requirantur, intelligant, non ab re fuerit, quibus ille monitis abeuntes instruxerit indicare. Monebat primum Sapientissimus Pater cum omnibus quidem vniuerse, sed cum inferioribus, [Note: 48 Monita eis a B. Ignatio tradita.] aequalibusque praecipue habita dignitatis cuiusque ratione oportere eos esse in loquendo moderatos, et parcos; in audiendo autem faciles, et patientes, vt tam diu ei, quem admitterent, patulas praeberent aures, dum ille sensus omnes animi sui sibi expressisse videretur: ac tum demum breue responsum, facileque subijcerent, vnde omnis instandi praecideretur occasio. Ad hominum vero beneuolentiam diuini obsequij gratia colligendam imitarentur Apostolum, qui omnibus fiebat omnia, vt omnes Christo lucrifaceret. Nulla enim re aeque, ac morum, studiorumque similitudine beneuolentiam conciliari. Itaque obseruatis cuiusque moribus, ad eos se quantum ius; fasque permitteret, accomodarent: adeo vt si quempiam animaduerterent acrem, et incitatum, etiam ipsi lentitudinem inter agendum morosam excuterent: contraque tarditatem, grauitatemque tantisper induerent; si is, cum quo agerent, circumspectior, et in loquendo tardior appareret. Ceterum qui versetur cum iracundo, si eodem ipse quoque morbo laboret, neque vna et eadem sit in rebus omnibus vtriusque sententia, magnum dicebat esse periculum, ne qua demum inter ipsos existat irae contentio. Qua propter, qui se ad iram procliuem sentiat, eum oportere continenter singulari quadam obseruatione, ac prouisione animi pectus ante munire, ne occupetur ab iracundia, sed aequo potius animo ferat quicquid ex eo, quem infirmiorem forte per spexerit, triste pertulerit: quippe a tardis, et lentis ingenijs non adeo magnum iurgij, rixaeque discrimen, vt a viuidis, et natura praeferuidis imminere.



page 86, image: s086

In vocandis porro hominibus ad virtutem suis ipsum armis petendum Satanam docebat, ijsdemque vtendum artibus ad salutem, quibus ille abutitur ad perniciem. Quod sancti [Note: 49 S. Basil. in regulis breu. interrog. 245.] quoque Basilij praeceptum fuit. Quippe Satanam iusti viri animam petere aggressum, non continuo apertis consueuisse fraudibus, et insidijs, sed tectis, et quasi quibusdam cuniculis oppugnare; ac primo quidem nihil rectis eius actionibus aduersari, nihil contradicere, quin potius callida omnia dissimulatione probare; multa etiam, quae speciem praeseferant honesti, astute suggerere: atque ita sensim in eius familiaritatem sese insinuare, dum ad extremum simplicem hominem, et veteratoriae fraudis ignarum laqueis suis irretiat, implicatumque teneat. Idem ergo in alliciendis ad salutem animis faciendum. Laudanda prudenter initio, quae sunt in hominibus recta, vitijs parumper intactis; ac leniter in eorum gratiam irrependum. Qua conciliata tum demum admouendum morbis animi medicinam: vt cum ingressus eorum quodammodo fuerint, exitus nostri sint. Ad curandos autem eos, qui perturbatiore, tristioreve animo essent, hilaritatem vultus suscipiendam, et verborum comitatem, quam possent maximam, vt noxio affectu in contrariam partem impulso ad aequitatem sese animus reuocaret. Non modo in habendis publice concionibus, sed etiam in priuatis Colloquijs, ac rebus ceteris; praecipue autem in placandis iris, atque discordijs illud vtique praecipiendum animo, ac cogitandum monebat, fore, vt aliquando omnia sua dicta, atque facta in vulgus emanarent, et quae in tenebris dixissent, proferrentur in lucem. In negotijs conficiendis diem potius anticipandum, quam prorogandum, vt si quid in crastinum sponsum esset, id hodierno persolueretur. Quod ad rem nummariam pertinet, nolebat eam ipsorum manu contingi; ne eam quidem, quam mulctae nomine pro dispensationibus imperassent, sed pecuniam omnem quacunque ratione collectam per alios potius pauperibus diuidendam, atque tractandam, vt iure iurando affirmare possent, si vsus esset, se ex ea muneris procuratione, ne assem quidem, aut obolum attigisse. Vbi loquendum foret cum Magnatibus partes loquendi Paschasij essent: consultarent autem inter se, vbicunque posset sententiarum diuersitas nasci: quodque de tribus duo probassent, id fieret. Romam saepe ex itinere, statim vt in Scotiam, ac rursus cum primum in Hyberniam appulissent, ac deinceps singulis quibusque mensibus diligenter de suis, legationisque rebus literas darent. Haec et his affinia ex prudenti Patris disciplina prodibant, cum par illud, quos dixi Patrum ad iter Hybernicum comparabat. Cuius quidem valde secundi expectabantur euentus, nisi in tempora turbulentissima, vti mox indicabimus, incidisset.

[Note: 50 Res Catholica in Septentrione valde laborat.] Sequutus est annus alter et quadragesimus grauis admodum et Ecclesiae vniuersae, et summo sacrorum antistiti Paulo Tertio. Nam praeter quam quod tota iam Anglia, vt supra significaui, ab Orthodoxa Religione desciuerat, et Germania quoque non modo ipsa in tenebris ruere, et coeca errorum offundi caligine, verum etiam in alias coeperat regiones male haustos errores effundere: Gallia insuper, Hispaniaque atroci bello flagrabant, rupto inter Francorum Regem Franciscum, et Imperatorem Carolum foedere, quod tot laboribus ictum erat. Italiae vero propediem ab ingenti, et formidabili Turcarum classe haud inani rumore vastitas imminebat. Vt merito vigilantissimus Ecclesiae Pastor impendentibus vndique malis, ne a repentinis obrueretur, longa animi prouisione caueret, dum et Apostolicis literis, et fidelissimis Nuncijs, et honestis legatis, et alijs peropportunis rationibus Christianorum Principum animos pertinaciter infensos ad pacem studet, concordiamque reuocare. Qua nisi confecta Concilium Oecumenicum tot malorum leuamen, quod iam diu Paulo haerebat in animo, conuocari non poterat. Quod autem ad animorum commune commodum desertum a bonis, labefactatum a perfidis pertinebat, huic ille, vt omni item ratione consuleret, per viros idoneos, et egregie fideles elaborabat. Hinc nimirum tantus [Note: 51 Quae in loca per id tempus sparsa Societas.] ille apparatus Apostolicarum Missionum, tanta Pauli festinatio in mittendis e perexiguis illis Societatis copijs, quoscunque poterat, in affectas, ac laborantes Ecclesiae Catholicae partes. Ac post duos quidem in Hyberniam destinatos Patres, totidem alios in vnius Fabri locum, quod supra significauimus, Iaium, et Bobadillam, in Germaniam ire iussit quorum ille in eam prouinciam hoc ipso anno ineunte peruenit, hic edita prius in Vrbe professione solenni, modico subsecutus est interuallo. Ita nouem ex Professis erepto iam morte Codurio, duo dumtaxat in ltalia, hoc, quem ingredimur, anno, Ignanlis, Lainiusque manferunt. Reliqui extra Italiam longe lateque dispersi pro Apostolica Sede varijs, arduisque muneribus occupabantur. In Vrbe praeter vsitata in omne hominum genus Christianae pietatis


page 87, image: s087

officia, quae a nostris in conspectu Sedis Apostolicae, in oculis ciuium omnium, in aduenarum frequentia gerebantur; Ignatio imminens cura erat, cum de Ecclesiae vniuersae bono, tum de suae propagatione familiae. Itaque dum a suis modo haec, modo illa terrarum sola nutu [Note: 52 Aliquot missi Parisios.] Pontificis obeuntur; is quoque suas ex Vrbe colonias deducendas curabat. Socios septem misit Aprili mense, vsque Auenionem in Galliam pariter profecturos; inde duos perrecturos Lutetiam studiorum causa: quorum alter Petrus erat Ribadeneira, etiam tum puer, [Note: 53 Missi alij in Lusitaniam.] qui paucis ante confirmatam Societatem, diebus ad eundem se Ignatium applicuerat: quinque porro in Lusitaniam progressuros ad inchoanda, vna cum alijs, qui Olisippone substiterant, Collegij Conimbricensis exordia, Martinum Sancticrucium, Herculem [Note: Et profecturi in Indiam Antonius Criminalis, et Nicolaus Lancellottus.] Buccerium, et Guilielmum Codurium, Ioannis fratrem, cuius de felici in caelum excessu supra commemoraui: itemque Antonium Criminalem, et Nicolaum Lancillottum olim mittendos Indiam ad Xauerium. Omnes autem augustis illis Societatis initijs itinera, vel longissima, vt primorum instituta tenerent, pedibus capessebant paupere cultu, et mendicorum more, corroganda passim stipe, perquirendoque publico aliquo, si quod forte reperissent, hospitio. Qui cum vix paululum ex itinere conquiessent, mox ad facienda [Note: 54 Ratio itinerum recenti Societate.] de Deo verba publicis excitabantur in foris. Quoscunque de Viatoribus nacti essent, opportune, importune ad detestationem vitae praeteritae, et peccatorum expiationem incendebant. Egressos ex hospitio, vt de primis Patribus dicebamus, armabat Oratio, excipiebat ingressos, et qui Sacerdotio praediti non dum erant, octauo quoque die, aut etiam saepius sacrosancto Christi corpore pascebantur. Summa inter eos item pax, quod in longis itineribus rarum, summa animorum, voluntatumque consensio. In ambulando, vt quisque imbecillissimus erat, ita modico interuallo ceteris anteibat, ne valentiorum praecurrente vestigio cogeretur ambulare contentius. Si quem in itinere inopinatus morbus inuaderet, reliqui omnes dum ille conualesceret, consistebant: sin vis morbi diuturnitatem, periculumve portenderet, ceteris abeuntibus vnus cum aegroto remanebat; et ad ministerium pariter, et solatium. Ita in his peregrinationum molestijs, laboribusque ingens erat omnium alacritas, perennis hilaritas; quia Christi amor, et crucis sitis, quicquid erat asperum mitigabat. Sed ad Ignatium vt redeam, dum in his curis totus haeret in Vrbe, et Societatis gubernaculis ne quopiam incurrat, sed sine vlla offensione cursum teneat, nunquam recedit, additur ad Transalpinas superioris anni Missiones, Italica. Lainius quippe (Margaritae Austriacae cura Ignatio relicta) Pontificis [Note: 55 Lainius Venetias mittitur: et res ibi gestae praeclarae.] iussu Venetias, ipsa flagitante Republica, proficiscitur. Vbi rem Christianam, cuius gratia vocabatur, dum reparat, Patauini simul initia Collegij, quamuis non id agens, adornat. Suboriri in celeberrima illa ciuitate iam coeperant ex occultis stirpibus haeresum monstra; et quae perditissimi homines, illuc de industria summissi latenter asperserant, deteriorem in dies dabantur in segetem. Malum eo formidolosius, quo tectius ouium lupis ementitis amictum. Sed ne quid praedarum amplius facerent rabidae bestiae, Dei verbo Iacobus instructus, ad frequentissimos ciues locis compluribus conciones; in Templo vero Sancti Saluatoris pomeridianas lectiones, et scholas habuit, Euangelium S. Ioannis interpretans. Mirum quantum hae probabantur, et aduersus absurdas nouitates valebant. Itaque clarissimorum rogatu ciuium, quos diebus sacris consilium publicum distinebat, in profestos dies traductas ter in hebdomada, frequentissimo ac florentissimo audiente coetu prosequutus est. Ac dum ea, quae recta, et quae praua sunt, docet, institutionis assiduitate perfecit, vt ex errore complures, nec pauciores e coeno vitiorum emergerent. Quosdam autem, quorum praecordia pestilentiae iam virus imbuerat, ad sanitatem blando colloquio reuocauit: Alios ad arctioris vitae genus, perpetuumque Coenobium impulit. Eiusdemque hortatu pauperum hospitia, quae magna premebantur inopia, copiosa hominum misericordia leuari coepta: cumque alijs praesidijs, tum exercitiorum potissimum, pietas, quae apud plerosque languebat, cum publica omnium gratulatione reuiruit. Inter eximios pietatis professores vir erat generis amplitudine, [Note: 56 Conciliatur Andreas Lipomanus, qui fuit primus Collegiorum Societatis in Italia fundatur.] prudentia, et alijs populo miris ornamentis praestans, Andreas Lipomanus, vulgo ab Sacerdotio, seu Prioratu, quod possidebat Venetijs, Prior Sanctae Trinitatis appellatus: quanquam et Patauij Prioratum S. Mariae Magdalenae habebat. Hic Lainij vsu, et meditationum secessu, ita animum agglutinauit Societati, vt amore, studio, officio factus sit tanquam vnus ex ea. Cuius de ceteris virtutibus dicendi tum locus erit, cum ad eius


page 88, image: s088

praeclaram, et his initijs consentaneam vitae clausulam ventum erit. Ergo non solum suas in aedes Venetijs transferre se ab Hospitalibus Sanctorum Ioannis, et Pauli, vbi summa caritate habebatur, Lainium voluit; sed etiam Patauini Prioratus aedes excitando Collegio [Note: 57 Collegij Patauini initia.] destinauit. Agebant tum Patauij Ioannes Polancus, et Andreas Frusius studiorum causa, non ita pridem ab Ignatio, seu verius propter Religionem a Deo missi, nempe in eam Vrbem, quae et Venetae ditionis princeps, et celeberrima studiorum sedes est: vt vnde in Italiam [Note: Additur Societati Patauij Hieronymus Otellus.] clandestinae sensim haereses ex corruptis Germaniae partibus influebant, ibi primum Catholicae fidei propugnaculum, capitalibus eius hostibus opponeretur. Nam cum ad Polanci, Frusijque laudabiles vitae rationes in eadem Vrbe se Hieronymus Otellus, aetate ille quidem iuuenis, sed virtutis, ac literarum disciplina prouectus, applicuisset, ibidemque Ignatij iussu Stephanus Baroelius ex Lusitaniae reditu constitisset, factum est, vt hi quatuor eandem simul vitam in domicilio conducto degentes, noxque in Lipomani aedes, vt in sequenti anno dicetur, transgressi, Collegij, quod fuit in Italia ceterorum antiquitate princeps, primum veluti semen iecerint. Qui quamuis doctrinae studia nihil intermitterent, studebant tamen reparandis animis vsque adeo, Frusio praesertim Sacerdote, vt Patauinae [Note: 58 Salmeronis, et Paschasij res in Hybernia.] domus initia eorum quoque industriae referantur accepta. Iam Salmeron, et Paschasius, ijs, quae protulimus, instructi monitis; tum etiam Sedis Apostolicae autoritate muniti, Galliam multo cum labore, atque, vt inter strepentium bellorum suspiciones, manifesto etiam carceris periculo praetergressi, Scotiam versus, nauigationis cursum instituunt. Quo periculis haud sane minoribus, difficultatibusque perducti, inde in Hyberniam non sine peculiari Diuini Numinis beneficio, quadragesima oriente perueniunt. Hic vasta offendunt omnia, plena trepidationis, et periculi, longeque opinione peiora, non rei Catholicae modo, verum etiam in ipsius ciuilis vitae prudentia, atque ratione. Genus illic hominum incultum, ac rude, et quod deterius est, Pastorum vigilijs plane destitutum. Nulla erat apud eos Parochorum, nulla Episcoporum libera procuratio. Proceres vniuersi, vno dumtaxat excepto, qui tamen ipse ceteros imitaturus credebatur, non solum Regis in edictum, voluntatemque iurarant, verum etiam iure iurando sese astrinxerant concrematuros literas vniuersas Romani Pontificis; et, si quos inuenirent huius viae viros, vinctos ad Regem Angliae, vel ad eius Vicarium in Hyberniam perducturos. Ita illi cum Apostolicis coniungi nuntijs ne mediocri quidem sermone, congressuque sunt ausi; ac ne tutum quidem eis reditum ex Insula illa praestare. Patres tamen non idcirco animis conciderunt, nec spem penitus abiecerunt; sed mutandis subinde latebris, captandisque temporibus omnem laborem, ac diligentiam in tutandis, curandisque Catholicis collocabant, modo tacitis passim monitis eos corroborando; modo castum Religionis cultum, et quae potissimum oporteret adsciscere, quaeque reijeere, perdocendo. Compluribus sacrosancta mysteria rite ministrabant. Aures confitentibus admouebant, et pro accepta a Romano Pontifice potestate, parce tamen, moderateque adhibita, modo cumulatam peccatorum indulgentiam tribuebant; modo nuncupata rite vota, quae illi nunquam soluerant, permutabant: multis etiam retenta, et Apostolicae Sedis arbitrio reseruata facinora condonabant: alios alijs animaduersionum nexibus relaxabant: nec paucis irrogatam, aut ab homine, aut a iure mulctam liberaliter remittebant. Qua ex re ingens apud eos populos vbique laetitia, et singularis admiratio, Patrum praesertim continentia, atque integritate perspecta, qui relaxationes, exceptiones, immunitatesque, aut plane gratuitas, aut aere permodico tenuioribus indulgebant. Quod tamen ipsum memores Ignatij praecepti, manu sua non audebant attingere. Sed aut per eos ipso, vnde solui debuit, aut etiam per Episcopum partim ad sacrarum aedium instaurationem, partim ad Viduarum solimdinem, et pudicitiam Virginum defendendam, partim ad alia id genus Christianae pietatis officia, vniuersum conuertebant. Ipsi vero rerum omnium egentissimi, suique instituti retinentissimi, nunquam vel pro se aliquid postulabant, vel admittebant oblatum. Hunc in modum diebus quatuor, et triginta ea regione lustrata, ipso vulgi patefacti rumore, ab Anglis Indigenis quaeruntur ad necem proposito indicibus magno pretio. Nec defuerunt fraudulenti quidam, qui negotiatoribus quibusdam Anglis per speciem negotiationis implicitos, venales Patres molirentur exponere; nempe ijs, qui nihil spectabant aliud, nisi vt Henrico Regi captiuos, cuius iamvim, manusque prope diuinitus Hyberniam traijcientes, cuaserant, exhiberent. Ergo Patres cum moram diuturniorem non modo animis non frugiferam, sed ne tutam quidem ijs, qui erga se


page 89, image: s089

officiosi esse vellent animaduerterent (in apertum enim se vitae discrimen, ac fortunarum, [Note: 60 Salmeron et Pascasius redeunt in Scotiam, inde Parisios, inde in Italiam.] tanquam rei perduellionis obijciebant) ne quid cuiquam sua causa crearent periculi in Scotiam reuertendi consilium capiunt: praesertim quod ab Vrbe discedentes, id habuerant in mandatis, vt, si forte minus tuta commoratio videretur Hybernica, in Italiam remigrarent. Abeunt igitur ex Hybernia, relicto apud eos populos, cum sui desiderio non paruo, tum singulari documento virtutis; qui morte, periculisque contemptis, nulla sua vtilitate, quaestuque, sed vna dumtaxat animorum salute, ac caritate ducti, tantum itineris suscepissent. In Scotiam deinde reuersi, forti et illic animo pertentarunt, vt Regem ipsum adirent, Catholicamque rem Schismaticorum furore quassatam aliqua ratione leuarent. Sed cum omnes aditus impia Procerum vis, ac potentia, qui a Religione defecerant, obsideret: omnisque fere prouincia illa rebellem secuta Britaniam, eodem pariter conflagraret incendio; in Galliam re desperata transmittunt. Cumque Diepam Normandiae portum appulissent, inde pedibus Lutetiam. Qua in Vrbe dum moras trahunt, accipiunt a Pontifice literas, vt eadem cum potestate in Scotiam remigrent. Sed illi haesere tandiu, dum certior Pontifex factus, quo eius Regni loco res essent, [Note: 61 Lugdurii pro exploratoribus capiuntur.] iussit eos, Scotia praetermissa, ad Vrbem regredi rectius in Italia, quam ibi, vbi essent, suam operam locaturos. Lutetiae igitur Francisco Zapata studiorum causa relicto, Romam ipsi humiles, pannosique Sedis Apostolicae Nuntij, et perexiguo instructi viatico reuertuntur. Lugduni autem cum plena suspicionibus essent omnia praelio inter Hispanos, Gallosque commisso, simul ac par hoc clericorum in ea regione comparuit, Gallus alter, alter Hispanus, inusitato squallore sordidi, et obsoletiore neglecti vestitu, pro exploratoribus comprehensi, conijciuntur in vincula. Verum a Cardinalibus Nicolao Gaddio, ac Francisco Turnonensi Lugduni tum forte morantibus, non ita mox agniti, honorifice dimissi sunt, viatico insuper, equisque donati. Hic fuit Hybernicae Missionis exitus: quae tametsi arcano quodam mentis supernae consilio ex animi sententia non successit, documentum certe fuit singularis Patrum erga Sedem Apostolicam obedientiae, et paratissimi animi testimonium ad subeunda pro religione pericula, vitamque ipsam pro animis exponendam. Nec reticeri debet hoc loco Roberti Armacani Archiepiscopi Religio, qui profectionem Patrum ante curarat. Is natione Scotus, et a puero coecus, scientiae, pietatisque praestantia ad sacras euectus infulas, vbi cognouit minus peragi potuisse ab Nuntijs Apostolicis, quam optasset: Nunc video, inquit, nisi oues audiant vocem Pastoris, me parum proficere: et ab vrbe delatus in Hyberniam, contemptis periculis, ex quibus singulari Dei tutela, liber euasit, multis, et maximis, totam suam lustrauit Dioecesim cum inaestimabili commodo populorum. Inde nauata praeclare opera toti rei Christianae publicae in Tridentino Concilio, dum iterum in Hyberniam tendit, Lutetiae inter Nostrorum manus, quos omnes vnice diligebat, religiosissime cessit e vita nocte, quae praeibat diem S. Martino sacum, illa Viri eius Sanctissimi verba habens in ore, Domine [Note: 62 Res in Germania Claudij Iaij.] si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat voluntas tua. Sed ad nostra vt redeamus: qui in Germaniam missi erant, non vnius loci arctabantur angustijs, vagabantur etiam longius animarum incitati dulcedine. Ratisbonae Iaius in colligendis frugibus totus erat: crebro inuisebat Antistitem, et sui admonebat officij: stimulabat ad optima quaeque Canonicos: et proprijs in aedibus modo hunc, modo illum aut salutaribus priuatim colloquijs, aut spiritualibus Societatis exercitationibus adiuuabat. Ad Senatum perorauit egregie; terraeque bonae quantum conijci poterat, semen Diuini verbi mandabat. Sed dum suis consilijs, autoritateque haereticum Ciuitati percarum tentat a concionandi munere remouere, multorum subijt inuidiam, multis etiam Sacerdotum [Note: 63 Amor Crucis.] reformationis nomine, cuius autor habebatur parum gratus erat. Ipse vero cum cruces vndique, et pericula intentarentur, triumphare gaudio coepit: et minitantibus praerupta Danubij, respondebat intrepidus, in caelum se tam facile aqua, quam terra ire posse. Nec defuerunt, qui ei aut mortifera exitia veneni, aut subitum molirentur exilium. Complures tamen viri boni, Catholicique, atque inter hos ciuitatis Episcopus in oculis eum ferebant, palamque exultabant, et quod tam constanter ille se facinorosis opponeret, et quod innocentis vitae speculo, facilitateque permira, haud contemnendos suae tolerantiae fructus ferret. Aggressus est explanare publice Pauli Epistolam ad Galatas maxima omnium fere ordinum corona, ipsius etiam praesentibus Lutheranis: et quamuis in eadem


page 90, image: s090

Vrbe duobus in Templis pestilentissimae Lutheranorum conciones haberentur, ipse tamen [Note: 64 Res Bobadillae.] tanta omnium constantia, sitique audiebatur, vt ne per Autumni quidem vindemias, vt mos erat, intermitti sacram illam paterentur explanationem. Bobadilla vero morbo imbecillus, Oeniponti, vbi Ferdinandus Rex vna cum liberis tunc agebat, rem animorum, et priuatis cum prima nobilitate colloquijs, et ceteris ex instituto muneribus impigre prouehebat. Sed Curia mox Viennam transsata, Regem ipsum adijt colloquij causa, laetoque exceptus ore, animoque ad prolixiora colloquia per opportunitatem temporis inuitatur: eiusque rei gratia, atque auxilio, partim publicis concionibus, sacrisque lectionibus, partim dimittendis rite peccatis, instituendisque aliquot ex ludaeorum, ac Turcarum impietate catechumenis, rem diuinam curauit: et, quod caput est, admissus ad opportuniora illa, quae dixi, colloquia, multa de rebus salutaribus cum Rege contulit, nostrorumque interim causam, quae Ratisbonae periclitabatur, apud eum aeque accurate, atque vtiliter egit.

[Note: 65 Faber in Germaniam redit auctus duobus Socijs Ioanne Aragonio, et Aluaro Alfonso.] Faber autem dum in Hispania Principibus, populisque carus, animas enixe studet ab interitu vindicare, in Germaniam a Pontifice Maximo, qui illius Prouinciae deplorabat occasum, remeare iubetur. Qui cum comitem ex suis haberet neminem, tacitis apud se precibus optauit a Deo, aliquos sibi saltem ex alienis adiungi, et eos demum, quibus cum pacificum iter ac sine vlla animorum dissensione conficeret. Cumulate quod postulauit, accepit. Quippe praeter opinionem (relicto in Hispanijs Ortizio) duo ei se sponte viri, non modo itineris comites, verum etiam eiusdem instituti socios in perpetuum obtulerunt, Ioannes Aragonius, et Aluarus Alfonsus Regij Sacelli Sacerdotes, apud filias Imperatoris Caroli, Mariam, et Ioannam: quarum illi iussu Petrum Fabrum Toletum vsque comitati, capti sanctitate congressus, bona cum venia Dominarum, aulam protinus reliquerunt, cum eoque quocunque pergeret, reliquam sibi vitam agendam putarunt. Hoc igitur comitatu Faber trimestre ferme iter ingreditur: quantis difficultatibus periculisque sibi met testis est in ea, quam reliquit de suis rebus ephemeride. Vbi Deo vni refert acceptum, quod praeter omnem spem salui Spiram, incolumesque peruenerint. Propterea quod et in Hispania citeriore latronum ex vnguibus prope diuinitus sint erepti; et in Gallia e pedore carceris, tenebrisque, et in Sabaudiae finibus e militum insolentia; et ex Haereticorum insultibus in Germania; interdumque ex incommodis valetudinis, ac conflictatione morborum; ac denique (quod grauissimum ipse pro [Note: 66 Praeter patriam habet iter, nec visit.] summo suae concordiae studio ducit) ex spiritu diuisionis, ac dissensionis. Cum autem per Sabaudiam iter haberet (ne haec quoque praeclara Fabri praetereatur actio) et ad Oppidum, cuius grauis erat in animorum causa necessitas diuertisset, facta ibi plena cum spe Diuini verbi semente, suam ipse patriam in conspectu positam, et prope quam tenendum [Note: 67 Res Spirae gestae] erat iter, ne spe quidem lucri animarum ab Religiosa seueritate deflectens, auersis oculis missam fecit. Spirae ingens erat parata iam messis; sed cum initio Cleri obmurmuratio perstreperet, Patris prudentia, ac comitate sedatur, quin ipsos quoque religionis causa aduersantes rectae vitae exemplo, et candore animi paulatim sibi deuinxit, vt eius postea discessum aegre tulerint: populi autem studio, pietateque crescente demetendis frugibus dies totos, distinebatur. Concionatorem, cuius de Religione suscepta mens erat, atque doctrina modo in medium afferendis, quae cum illo sibi conueniebant, modo praetermittendis, vbi dispar erat vtriusque sententia; modo etiam ad eius Monasterium eleemosynis summittendis, mire conciliatum ad veritatis lucem pulsa caligine praeparauit. Clerus, antea solutior, breui se ad seueritatem veterem reuocauit. Tractari coeptum est Sacerdotium more maiorum, pari, inquam, animi, corporisque candore; custodiri arctius in Religiosis ordinibus disciplina; Plebs fieri ad diuina propensior, vt affirmarint Parochi, plures ad sacram Eucharistiam Paschate accessisse postremo, quam totis annis ante viginti. Episcopus in corrigendis moribus multo erat ardentior: cuius Vicarius, nostris iam antea exercitationibus institutus, tanto in eos, qui fouebant amicas, zelo, studioque flagrabat, vt bello palam concubinis indicto, aut vniuersas se spoponderit eiecturum, aut munus suum cito depositurum. Coepta sunt etiam ipsa pietatis officia maiore exerceri cum sensu. Iamque Catholicis plus vulgo honoris, et fidei, plus obedientiae Praelatis deferebatur. Denique tum primum spes Fabro iniecta reparandae Germaniae, et ad auitae religionis regulam dirigendae. Qui vero ei se adiunxerant Sacerdotes,


page 91, image: s091

[Note: 68 Mittit Socies in peregrinationem ritu Apostolico.] eos satis rebus diuinis imbutos, curabat insuper vsitatis Societatis peregrinationibus exercendos. Ac primum quidem Ioannem Aragonium Iulio mense; deinde vero paucis post mensibus Aluarum Alfonsum cum baculo, et sine nummis ad sancta trium Magorum corpora Coloniam ire iussit. Quod tanta ab ijs cum accessione spiritus factum est, vt eorum alter Aluarus, magnis, varijsque laboribus, ac periculis, latronum, ferarum, pestilentiae, famisque perfunctus tantum se ex ea peregrinatione hausisse commodi confirmarit, vt nullius rei conditae pretio eam voluerit praetermissam: paremque alacritatem praesetulerit Aragonius. Quo laetissimus exitu Faber, quanquam animo impelleretur ad communicandam laeritiam pio cum ijs colloquio, percunctandoque de rebus [Note: 69 Insignis earitas Fabri, et imitatione dignissima.] sacris, ac religiosis, quas memorandas vidissent; tamen hac coercita voluntate, cohibitaque laetitia ad gratulandum Deo secessit. Reputabat animo, qui eis re, qui verbo benigne fecissent, qui hospitium praebuissent, qui iter quoque monstrassent: hisque omnibus Litaniarum serie mercedem vberem, ac sempiternam, sanctorum allegans patrocinia, a Deo precabatur. Addebat, et qui vultu, dicto, facto quopiam acerbi, aut aduersi fuissent, quibus caelestem misericordiam implorabat: Cum existimaret permittere Deum interdum, vt homines Diuina gratia indigentes iustis molesti essent, vt ab his cum exempla humilitatis, tum precum auxilia reciperent: per quae descenderent in se ipsos, et ad meliora conuerterentur. Sed ad iuuandos opera ipsa, et labore populos intentus, [Note: 70 Conuenit Archie piscopum Mogun tinum: resque apud eum gestae Moguntiae.] quoniam Io. Moronus, cui Pontificis iussu parebat, potestatem fecerat, quo maximum operae inuitaret pretium adeundi, Albertum Archiepiscopum Moguntinum, eundemque sanctae Romanae Ecelesiae Cardinalem, conuenit: cumque nonnulla de Religione, deque rebus grauibus vna contulisset, eius autoritate, nutuque, permulta Cardinalis vtilitet, praeclareque sanxit. Quae forsitan causa fuit, cur ex ea quoque ciuitate quorundam commoueretur inuidia. Quod cum Faber animaduerteret, non tulit pacis Ancelus, quorum quaerebat animas, eorum nascentes iras, et offensionem. Itaque non prius inde recessit, quam turbarum sedaret initia, et tranquillandis animis odia concitata restingueret. Ibi etiam hominem olim professione Monachum, vsu exercitationeque rerum diuinarum, ad purum, et castum Religionis cultum, ex haeresum labe, ac corruptela traduxit. Quibus rebus cum et eximiae prudentiae, et spectatae doctrinae, et singularis probitatis specimen praebuisset, tantam sibi eius ciuitatis, Cardinalisque conciliauit beneuolentiam, ac gratiam; quanta in Societatem postea visa est redundare. In digressu scripta quaedam de religione; quorum de veritate Cardinali non liquebat satis, quaeque nulli alij tuto committenda putarat, vni expendenda Fabro, ac dijudicanda permisit. Cumque ei speciosa munera, vas praesertim argenteum magni ponderis obtulisset; Faber [Note: 71 Fabri abstinentia.] paupertatis in primis amans scite remisit, quod diceret se non ex eorum esse numero, qui argenteam supellectilem, sed qui bona sua secum ipsi portarent. Postero tamen die Cardinalis, praehenso suis manibus abeunte, in Breuiarij thecam de zona suspensam aureos centum florenos iniecit. Quos cum recusandi non esset locus, ne contemni tanti Antistitis liberalitas videretur, qui vim non modo verbis, verum etiam manibus afferebat, eos partim misit ad socios, qui Louanij, eo Parisijs, vt mox dicam, transgressi, studiorum [Note: 72 Regreditur Splram.] gratia magna in paupertate degebant, partim in egenorum pabulum, aliosque pios vsus sine cunctatione distribuit. Inde Spiram vnde abierat, reuersus praeclaris coeptis perseueranter instabat. Cuius in promouenda Religione labores, erudiendisque catechismo populis indicant etiam illa. Finitima in ciuitate vir erat, haud ita sanus in fide Dynasta, qui publice edixerat, ne cum ad sacras aedes composito agmine populus incedebat, Sanctorum praeferrentur imagines. Processit tamen suo more populus ad. supplicationem, Sanctorum praelatis Iconis, nec Principis reformidans edictum. Hic ille Praefectum suum cum satellitibus mittit, qui contumaces increpet, et in ius vocet violati mandati. At illi praeclari facinoris conscientia erecti, libere Praefecto respondent, Dominum suum magno in errore versari, si existimet. se esse tam hebetes, ac vecordes, vt non intelligant, quid sacrae sibi velint imagines. Deinde ad Praefectum oratione, ministrosque conuersa, Si vos, inquiunt, qui Principem vestrum in errorem impellitis, non conceditis, vt Deum in sanctis suis, sed in eius tantum persona dignis honoribus prosequamur; Quo nam ore postulatis a nobis, vt Principi vestro, non in eius tantum, sed in vestris quoque personis obtemperemus? Qua argumentatione perstricti obmutuere Ministri,


page 92, image: s092

re tota in praesens, ne quis popularis motus existeret, dissimulata. Erat etiam Spirae ex Haereticorum schola Augustinus quidam ad restinguenda in Auditorum animis bonorum operum studia in primis efficax. Faber autem vicissim in refrigerandis hominum ardoribus, ne quid noui moris admitterent, desudabat; hominemque sane idoneum, qui se ad illius Haeretici partes meditabatur adiungere, ab eius consuetudine prudenter abductum, traduxit ad suas, vt nemo pestilentissimo illi Ministro deinceps infensior fuerit, hoc Christi Tyrone; nemo magis, aut doctrina, aut moribus aduersarius.

[Note: 73 Moguntiam reuocatur.] Non diu Spirae substiterat Faber, cum Moguntiam celeriter reuocatur: fuit enim Archiepiscopi Moguntini consilium, vt Fabrum, de cuius eruditione, agendique prudentia multum sibi iamdudum pollicebatur, vna cum alijs ex sua familia pereruditis viris, ad Tridentinum Concilium proximis Kalendis Nouembribus destinaret. Deinde Moguntiam ad docendi prouinciam reuocaret. Sed hanc ei legationem (si vita suppeditasset) Sedes Apostolica reseruauerat, vt suo loco reddam. Verum dilato in aliud tempus bellorum trepidatione Concilio, ne tam salutari Fabri careret vsu, consuetudineque, hominem apud se tenuit, nec Spiram redeundi potestatem fecit. Ergo ipso iubente Praesule Moguntiae consedit, quanto animorum bono insequens annus ostendet. Sed inter haec quis esset animi eius habitus, quantis cumularetur caeli muneribus ex eius ad Lainium epistola iuuat cognoscere. Vbi praeter alia, dum diuinae liberalitati pro innumerabilibus eius erga se beneficijs meritas gratias agit, et a Iacobo etiam exigit; haec apud hominem sibi coniunctissimum, et in eadem palaestra spiritus studiose versantem scribit [Note: 74 Epistola Fabri de animae suae profectu ad Lainium.] ipse de se. Vtinam tibi frater carissime explicare possem, quae, et quanta bona, ex quo a te Placentia digressus sum vsque ad hunc diem, et animam meam intrauerint, et in ea permanserint: quae cognouerim, quae senserim in ijs, quae ad Deum, quaeque ad sacratissimam eius Matrem pertinent, et ad beatissimos tum Angelos, tum animas, quae vel in caelo, vel in Purgatorio sunt. Interiora vero mea quid referam? eleuationes, et depressiones meas? introitus in me, et exitus ex me? quo modo didicerim mundare corpus, et animam, et spiritum; purificare cor meum, et reiectis impedimentis praeparare, vt diuinarum gratiarum liquores recipiat, retineat, conseruet, petendo ad omnia haec diuersa dona, quaerendo, pulsando? De ijs vero, quae ad proximum spectant, non minus multa possent dici, in quibus Dominus Deus modos mihi, et vias dedit, veritates ostendit, et vitas, vt illum cognolcam, illi de bonis congaudeam, de malis compatiar, pro illo gratias, et agam, et petam, et veniam, ac remissionem quaeram, et excusationes inueniam; et coram Deo, et sanctis eius bona de illo, ac pro illo loquar. In summa, Iacobe frater carissime, nunquam ego non dicam factis, aut verbis exequi, sed neque cogitatione possim comprehendere, quae beneficia in me Deus meus contulit, et conferre paratus est, meas contritiones ailigans, sanans omnes infirmitates meas, delens meas iniquitates: ipsi gloria amen, ipsi laus, ipsi honor, et benedictio ab omni creatura. Ego quidem dico amen. Sed et tu etiam obsecro de hoc fratre tuo illum laudato, illi benedicito; quod ego de vniuerse Societate, et de misericordia Domini tam abundanti hactenus super illam effusa facere quodtie non desisto. Mis anima Fabri sanctos inter labores pro animarum causis in dies vberius cumulabatur a Deo muneribus. Qui vero Parisijs [Note: 75 Parisijs migrant Hispani socij Lo uanium vna cum Hieronymo Domenecco.] agebant (erant autem numero sex decim) ij, et literatum pariter, et pietatis studia colebant: quanquam postea belli formidine circumstrepente ad paucos hic numerus redijt. Rex namque Galliae Franciscus publice, seuereque edixerat, vt qui de Caroli ditione erant, omnes ad vnum intra diem octauum Regno facesserent. Ergo, et de Socijs, octo, quippe Hispani inter quos erat Strada, coguntur excedere, duce Hieronymo Domenecco, quem Parisiensi domui praefuisse iam diximus. Is igitur veluti nouae Coloniae Dux, septem cum Socijs Hispanis Hispanus Louanium versus iter instituit: sed primum Bruxellas, dum hostilis exercitus, qui Louanium tenere dicebatur, castra moueret, deinde Idibus Augusti Louanium venit. Hic illi dum inchoata Parisijs studia quieto persequuntur otio, eadem opera nouam Societatis inchoant domum, futurique iaciunt fundamenta Collegij plurimum eam rem Fabri nomine, ac fama iuuante, qui primus etiam in Belgio Societatem illustrauit. Interim Antonius Araozius Sacerdos iam creatus Professionis suae votis primus post decem in Ignatij manibus rite editis, vna cum Iacobo de Eguia remittitur in Hispaniam, eo forte consilio, vt quam in ijs populis animorum propensionem


page 93, image: s093

[Note: 76 Antonius Araozius prigius post decem professus et Iacobus de Eguia in Hispaniam mittuntur.] biennio ante perspexerat, eam vsitatis Societatis artibus tueretur. Pedites pro more iter emensi, vbi Barcinonem attigere, tantam e vestigio nacti sunt messem, vt ne minimae quidem parti satis fuerint colligendae: nec longius progredi alia in Oppida, Vrbesque licuerit: sed reliquum anni tempus in vna illa ciuitate fouenda, iuuandaque consumpserint. Quippe omnium fere Principum beneuolentiam, egregiamque voluntatem [Note: 77 Res ab Araozio gestae Barcinone] erga Societatem, Proregis, ac Proreginae, Ducis etiam Cardonae, eiusque coniugis: Episcopi, Praefectique Neapolitani maris, et id aliorum Principum genus experti; ausi sunt vel nobilissimos viros ex hominum turba, strepituque rerum humanarum ad exercitiorum otium seuocare, atque in his eum, quem dixi Praefectum. Qui quo liberius a salutationibus amicorum, curarumque molestijs caelesti illi contemplationi vacaret, in aliud se transtulit domicilium ab interuentoribus vacuum, cuius se ianitorem velle agere, ne quis talem virum tali munere occupatum interpellaret, Prorex ipse iactabat. Is erat Franciscus Borgia tum Lombai Marchio, paulo post Ioannis sui parentis obitu Gandiae Dux, interiora studia pietatis iam ingressus: qui audiens breui Araozio discedendum, perstudiose literas ad Ignatium dedit. Atque inter cetera. Tantum hic profuit, inquit, vt equidem pro magna duxerim huius ciuitatis infelicitate si auocetur. Atque adeo pro iniuncto mihi huius regni onere, putaui hoc tibi significandum, vt Angelus Persarum fecit, cum pro filijs Israel ob recta exempla, et alium inter Persas fructum retinendis contendit. Haec ea multo plura Prorex haud quaquam vero maiora. Confessionibus, [Note: 78 Pecuniarum abstinentia, quam vtilis ad fructum animarum.] non dies, non noctes erant excipiendis satis, vt interdum vix sacrificio Missae liberum spatium concederetur. Concionabatur varijs locis Araozius frequentissimo hominum, coetu, et orationis facultati par vitae respondebat integritas. Quo primum die in aede S. Mariae a Pinu verba fecit, pro consuetudine loci absoluta concione magnam ei vim pecuniae obtulere, in qua repudianda ita certandum fuit, vt populus ad strepitum altercantium accurrerit: qui re cognita haud sine secunda admurmuratione discessit. Quin adeo cum Priori sanctae Catharinae Dominicano nobilis concionator super Araozij dictione disserens affirmaret, si homines Societatis conuenirent vniuersi in tractandis rebus, quae ad mores pertinent, magnum eos momentum ad morum vbique correctionem facturos, Prior vir pius, ac doctus, Societatisque studiosus subiecit. Non isthic rei summa vertitur, sed in eo, vt vniuersi consentiant in factis, Deique verbo gratis vbique vulgando. Hinc facile existet, vt quantum opus est ad vsum pietatis, etiam dictionis forma consentiant. Eam habebat vbique terrarum gratuito impensus pietati labor approbationem. At Araozius nullam virtuti promouendae non adhibens machinam, studuit viros inter se nobiles conciliare, et mutuis turbatam odijs redintegrare concordiam. In imbuendis pia exercitatione mentibus, res, vt solet, ex sententia cedebat, petentibusque ne decem quidem institutores satis videbantur esse facturi: tanta erat competitorum vis, atque frequentia. Is postea ad Vrbem, non sine multorum reuocatus est lacrymis: [Note: 79 Araozius Romam redit.] ipsaque ciuitas desiderium absentis non diu ferens, de eius reditu cum Pontifice Maximo per literas egit. Ille vero dum Romam anno iam labente reuertitur, haud inutiliter in ea ipsa Triremi, qua in Italiam, vna cum Turcis, Maurisque, et ad Transtra damnatis est vectus, nauigationis tempus expendit. Inter haec haud sane minus, qui longiore tractu disiuncti, quam qui propius aberant, in lucrandis animis excubabant, Remanserat [Note: 80 Assignatur Olisippone Societati aedes S. Antonij.] in Lusitania, vt supra demonstrauimus, Deo rem gubernante, Simon; Xauerius vero nauigaturus in Indiam conscenderat iam Praetoriam. Atque in Lusitania quidem cum Diui Antonij Archimandritae aedes Rex Patribus assignasset, eas Simon incolere cum duobus non amplius Socijs instituit, Bernardino excalceato, quo cum iter, vt dictum est antea, pararat in Indiam, et Consaluo Medaerio. In attributas aedes tres hi demigrauerant, cum suam Dominus familiam auxit. Sub idem quippe tempus Sociorum supplementum Parisina ex Vrbe comparuit, paucisque post mensibus ab Vrbe Roma. Quocirca cum operarum numerus Olisippone creuisset, crescere etiam laborum suauissimus fructus coepit. Maxima nobilitatis pars ad Diui Antonij repente confluxit, ibique octauo quoque die, vel cum rarissime singulis saltem mensibus sacrosanctae Confessionis, et Eucharistiae mysteria capere reuerenter instituit: vt id iam nouum in Regis Curia videri vsu increbrescente desierit: quam religiosorum conuentum rectius, quam secularis Principis Aulam, nominales. Ad exemplum porro Nobilitatis plebs reliqua


page 94, image: s094

formabatur; quae quidem in dies magis reuerens Patres; suaeque sitiens salutis, eorum pie dexteras implorabat. Praestantiores tamen fructus e sanctis meditationibus petebantur. [Note: 81 Emmanuel Godinus Societate recipitur.] Quibus familiari adiuncto congressu tum sanctius vitae genus complures, tum Societatis instituere nonnulli. Inter alios Emmanuel Godinus Olisipponensis honesti viri filius Regis ex aula, qui apud Xauerium per sacram Confessionem vitae anteactae maculas expiarat; Germanique fratres duo, quorum alter item Emmanuel Fernandius, celebris [Note: Emmanuel Fernandius, et alij.] postea Concionator, et perutilis Christi seruus; Quartus autem Castellanus quidam honestus vir, et in disciplinis Theologicis iam emeritus; idemque maximae aedis concionator, Archiepiscopoque Olisipponensi percarus. Nomen literae vetustae non prodiderunt, satis tamen certa sunt argumenta Franciscum Netum fuisse; qui, dein fratrum suorum causa aliquid turbarum passus in Lusitania, Vallisoletum concessit: ibique anno 1546. dum miro cum fructu concionatur, summo cum populi totius luctu religiose decessit. [Note: 82 Concionatoris feruor in Societate capessenda.] Hic igitur cum Simone saepe congressus, statuit tandem humana relinquere, seseque, cum Simone ipso, socijsque coniungere. Sed cum ea de re prius populum, cui tum maxime consultum volebat, admonendum putasset; destinato ad eam rem die per occasionem instituti sermonis ad Auditores orationem repente conuerti, eosque compellans; Aut ego, inquit, vera vobis ad hunc diem cecini de loco hoc, aut veritatem celando fefelli. Si vera cecini, et qua debui libertate perdocui, quod me fecisse profiteor, relinquitur profecto, vt quae vobis audientibus de paupertate disserui, ea putetis esse verissima. Sed illud mihi forsitan obijcet quispiam, Quomodo tu secularis homo cum sis, et in medio vulgo verseris, ita ista praedicas? contraria sunt dicta factis. Quam tu nobis paupertatem, quam commodorum despicientiam narras? qui pingui Sacerdotio, et Ecclesiae reditibus diues es? Vitae tuae non consentit oratio tua. Haec et similia sibi ipse dissimulanter obiectans, et rationando percurrens, ad extremum ita conclusit. Atqui vt intelligatis, me ex hoc loco fucum vobis non fecisse, sed verissima praedicasse, hoc ipso momento temporis linquo omnia, et ad Diui Antonij Archimandritae recta propero, vt bonis illis cum Patribus Christum sequar. Haud aliter fecit, ac dixit vniuersorum approbatione mirifica. Quod postea exemplum alios etiam quosdam ex eadem Ecclesia sequi non piguit. Iam ne Simoni quidem, qui barbarorum ad Christum accessiim tam sitiebat ardenter, suus ex alienigenis manipulus defuit. Saraceni quinque, in ijsque vnus domi suae pemobilis ex Mauritania, vt ad Christi signa transirent ad Lusitaniae Regem accesserant: et id ipsum par Iudaeorum efflagitarat. Hos septem Rex Societati instituendos, et ad nouam militiam informandos tradidit. Quorum postea sacro Baptismati, Christianaeque militiae sacramento, ingenti gratulatione, cum populus Olisipponensis, tum Aula Regis interfuit. Vt prima haec in Lusitania Deo oblata libamina, adumbratio fuisse quaedam, et quasi praesagitio videretur eorum, qui non ex Indijs modo, verum ex vltimo quoque Orienre Societatis essent opera ad Christum aliquando venturi.

[Note: 83 Initium Collegij Conimbricensis.] Demum cum e domesticis discipulis omnino duodecim, partim Roma, Parisijsque missos, partim etiam in Lusitania receptos aliquandiu Simon ad Diui Antonij retenuisset (placuerat enim recens erectam stabilire domum) tandem eos Conimbricam Rege postulante deduxit. Ibi Rex luculentam excitauerat Academiam, sed quoniam ad Indos, quos ad veritatis lumen cupiebat adducere, suas cogitationes, curasque conuerterat, Patrum nactus opportunitatem, et ibi condendi Collegij consilium coepit, vbi et Conimbricensi Academiae coniungendis studiorum sedibus subsidio foret, et regionis Indicae Seminarium ex Euangelij praeconibus collocaret. Erat etiam in animo aliud Eborae exaedificare Collegium, eiusque rei gratia eo miserat, qui et eam, quae designabatur, aream inspiceret, et aedificij formam, rationemque praescriberet; sed quoniam in aliud tempus dilata res est, eodem et nos illa pariter differemus. Nunc quod ad rem. Conimbricensem attinet, eius componendae causa Simon iussu Regis eo se contulit: ibique confestim aedibus Regia mercede conductis, acceptisque et area exaedificando domicilio perampla, et aere ad bibliothecam, data sunt principia Conimbricensi Collegio, Rectore Iacobo Mirone, nec dum Sacerdote, qui cum Pontio Gogordano, et altero socio nuper Lutetia venerat. Quo feliciter inchoato, et, vt initia illa ferebant, necessarijs rebus instructo, constitutaque insuper domestica disciplina, Simon vnde abicrat se recepit. Ac protinus ab hoc exordio in eam amplitudinem regia fouente beneficentia id Collegium.


page 95, image: s095

euasit; vt diu tota Societate par nullum habuerit. Hic autem inter initia nullo vulgus nouam familiam habebat in pretio: Idiotas, Tabernarios, et Hospites, alijsque eiusmodi ad contemptum, nominibus appellabat. Quippe externi ferme cum essent omnes, Societasque recentissima, multa erat obmurmuratio populi, et varia de ipsis in Turbis opinio. Sed vbi solidarum documenta virtutum ab ijs edita, vulgus semel inspexit, in admirationem contemptum vertit, contumelias in laudem. Quin sola probitatis fama ad Patrum numerum aggregauere se octo. Et quoniam Academici, discipulique nonnulli ad Patres illos verebantur accedere iussus est a Simone is, quem dixi, Godinus, quique ex vsu, consuetudineque Xauerij Societati se addixerat, cultu, ornatuque discipuli extra Societatem ad tempus esse, suo vt exemplo reliquam iuuentutem ad Confessionem alliceret: eoque cultu annum ferme transegit, Simonis haud irrito voto. Eodem. hoc anno primum a nostris in orientis Indiam Euangelicae praedicationis inuecta lux est felici appulsu Xauerij. Is anno superiore cum Indiae Praetore, Martino Alphonso Sosa. Olisippone discesserat, comitesque secum duxerat e Societate Sacerdotem Paulum Camertem, [Note: 84 Xauerius in Indiam peruenit.] et Franciscum Mansillam non dum sacris initiatum. Cum his pridie Nonas Maij Goam appulit, mensibus tredecim in ea nauigatione consumptis, quae semestri fere spatio confici solet. Causa morae Hybernatio Mozambici fuit fere semestris, sed ea perutilis, et opportuna permultis. In itinere Dominicis diebus verba faciebat, nec deerat continenter aegrotis: quorum etiam animos sacramentorum praesidijs, vna cum valentibus subleuabat. Nauigia de maioribus quinque, vectoribus referta compluribus in Mozambico subsistere tempestas compulit. Est in ea insula Lusitano Regi nobile propugnaculum: [Note: 85 Gesta in Mozambico.] in eademque et Lusitani, et Saraceni genus hominum pacatissimum suas vtrique sedes habent. Semestri circiter interuallo complures e vectoribus morbus strauerat, et instar octoginta perierant. Xauerius, socijque aegrotis curandis intenti animis, et corporibus succurrebant. Ac socij quidem cum Classis e Mozambico soluisset, aegris cum militibus remanserunt. Xauerius autem praecucurrit obsecrante Praetore, cuius et valetudo tentabatur, ne sacramenti opportunitate careret, ingrauescente vi morbi. Sed [Note: 86 Gesta Melindae.] prius quam Goam ventum est, Melindam Saracenorum Oppidum, vbi Lusitani negotiantur, appellunt. Christiani vero, qui suum obirent in ea diem, maiusculis tumulis condebantur impositis sacrae Crucis, quae pulchre eminus spectarentur, insignibus. Vt autem cominus Classis apparuit, Christianorum Melindensium agmen Crucem marmoream inauratam praeferens obuiam protinus se effudit. Nec abfuit Rex ipse Melindae, qui consalutandi Praetoris gratia non vulgari humanitatis, et officij significatione, nauim vsque conscenderat. Crucis ad aspectum exhilarati sunt vniuersi, salutari redemptionis nostrae trophaeo tam ex insperato barbaras inter nationes inuento. Cum Christiano iam vita functo suprema iusta persoluerentur, Saraceni spectandis Christianorum ritibus obstupuerunt, haud tacita suorum animorum de Christianis sacris opinione. Nec deerat sibi ipse Xauerius, quominus aucupandis occasionibus obtruderet Euangelium. Percunctabatur ex eo nobilis Saracenus de Christianorum ad templa concursu, deque eorum in suo colendo Christo feruore: nam apud suos priscam illam consenuisse pietatem, et Mahometis exoleuisse reuerentiam querebatur: quod e septendecim Melindae Fanis, tria dumtaxat, eaque a perpaucis solita essent adiri; tantumque mali in immane aliquod ipsorum scelus, facinusque referebat. Cui cum multa in eam sententiam respondisset Xauerius, negaretque mirum esse quod et illorum preces verum Dei numen auersaretur, et fictae pietatis cultum aboleret, is, qui verae pietatis autor ab impijs Saracenorum superstitionibus abhorreret: Saracenus et si non plane ille quidem Xauerio assentiri visus est; alius tamen inter eos Sacerdos extitit, qui nisi Mahometes intra biennium ipsos reuiseret, se eius et sacra, et sectam testaretur protinus deserturum. Quippe infidelium, et [Note: 87 Socotorae Insulae status, et religio.] consceleratorum proprium est a spe, fideque destitui; nihil autem habere certi quod colant, nihil explorati quod credant. Hinc ad Socotoram insulam deuehuntur ad oram. Africae Orientalem sitam prope fauces sinus Arabici. Regio est in primis aestuans: tellus vt derelicta, et inculta, sic exilis, et macra. Non tritici ferax est, non Orizae, non vini, non vllius pomorum generis, nec incolarum alius vllus est cibus, nisi, lac, caro, dactyli, ex quibus et panem exprimunt. Hi se Christianos dicebant, et ad Apostolum Thomam, quem praecipua veneratione colebant, suam referebant originem. Ab eo priscos


page 96, image: s096

olim suos in ea Insula baptizatos gloriose iactabant, cum tamen ipsi, quid Baptismus esset, penitus ignorarent. Multa ibi etiam tum obsoletis iam Christianis moribus, religionis prisca vestigia cernebantur. Templa videlicet aliqua peruetusta ad pietatem magis, quam ad elegantiam extructa: Cruces in Altaribus collocatae, et praependentes lychni: suus autem cuique Templo, Sacellove Cacizius, seu Parochus praesidebat. Sed hi Cacizij literaturae omnis expertes ne literarum quidem apices, et elementa pernorant, ideoque ne vlla quidem apud eos erant monumenta doctrinae, codices nulli, nullus Christianae legis institutor, ac doctor, Sacerdos nullus. Sed omnia crassis circumfusa tenebris, et Saracenorum, siue Ethnicorum superstitionibus inuoluta, vt ne radium quidem Christiani fulgoris admitterent. Quater tamen in die ad aedem sacram salutandi Numinis causa coibant, nocte, luceque media, et matutinis, vespertinisque temporibus. Populum ad id non aere campano, aut tintinnabulis egestate premente, sed ligneis crepitaculis, vt maiore apud nos in hebdomada, conuocabant. Multas memoriter precationes, non vernacula illa quidem, sed peregrina lingua compositas pronuntiabant, ad earum tamen surdi sententiam. Ea sonare chaldaeum aliquid videbantur; vocemque dumtaxat illam saepius iterabant Alleluia, Alleluia, ijs, quas dixi, precationibus intermixtam. Xauerius vespertinis aliquando precibus Cacizij cuiusdam praesens affuit, sane longiusculis, quibus recitandis thus identidem adolebat. Et quanquam Cacizij rei vxoriae dare operam solent, ieiunio tamen dediti apprime sunt, quo colendo, pisce etiam, ac lacte, non modo carnibus abstinent, millies potius oppetituri mortem, quam vt de piscibus, quorum tamen diues est Insula, ore contingant. Vitam igitur id temporis dactylis, oleribusque sustentant, et binas quadragesimas, quarum bimestris est altera, quotannis colunt. Quo tempore si qui e vulgo carne vescantur, templi aditu arcentur, sicut et foeminae vniuersae quamuis a carne temperent. Saracenis porro Socotoraei vsque adeo animis [Note: 88 Res a B. Xauerio gestae in Socotora.] erant infensis, vt ne Christiana quidem cum eis sacra participanda censerent. Parebant tum Saraceno Dynastae, cum ad eos penetrauit Xauerius, cuius oppressi Tyrannide, cum varijs, ac flebilibus modis exercebantur ipsi, tum eorum cara pignora e maternis erepta complexibus execrandis sacris initiabantur. Quod indignissime, vt aequum erat, Xauerius ferens, cum eos Christianis ritibus instituere peregrina lingua non posset, quod reliquum erat, digitorum argutijs, et nutibus imbuebat: plurimamque parentum sobolem, non modo ijs non inuitis, verum etiam libentibus sacro fonte respersit. Quin suam quisque ad eum prolem Baptismi causa deducebant: eique peramanter de suis dactylis offerebant, suam excusantes inopiam; et, vt apud se plusculum moraretut, orabant: breui etenim fore, vt sacro latice tota illa Insula tingeretur. Nec abnuisset longiorem moram vir sitientissimus animatum, nisi Praetoris autoritas vetuisset, cui Xauerij salusantiquissima erat, veriti ne a Turcis, quorum illa Insula populationibus est infesta, in seruitutem abduceretur. Inde igitur ille digressus, vt primum se tulit occasio, ad Lusitanum Regem literas dedit, sane quam ardentes: quibus eius tutelae Socotoraeos Christianos tanquam oues errantes, destitutasque pastoribus commendabat: demonstrata rei facilitate, quae nullis impensis, periculisque, sed solo Regio nutu confici posset, si modo Regiae Classi illac profecturae mandaret, suo vt praesidio Socotoraeos ab immani illius Dynaltae Tyrannide vindicaret. Rex, qua erat in Deum pietate, eo illico Cassem destinat, et pulsis Saracenis Socotoram capit, indigenasque seruitio liberat, et valido praesidio cingit Insulam. At Xauerius Arabiae, ac Persidis oram praeteruectus Goam Indiae [Note: 89 Status Indiae.] caput, Vrbemque praecipuam, vti significatum est, attigit pridje Nonas Maij. Conitat autem Indiam ipsam ab eodem Apostolo Thoma peragratam, et eius olim sanguine pro Christi amore respersam, multis factis in ea Christianis. Sed horum posteri cum Saracenis, Ethnicisque permixti ad impios ritus, moresque degenerauerant: nihil vt in ea Christianae pene Religionis (vicis quibusdam exceptis, qui a Sancto Thoma nomen habent) praeter ipsam famam, nomenque superesset. Verum eo non multis annis ante commigrantibus Lusitanis, et propagato late imperio sese erigere Christi cultus, et reuerentia coepit. Primi Apostolici operis fundatores Franciscani Religiosi fuere. Ex ea quoque subinde familia primus, ac deinceps alter Episcopus fuerant Fernandus, et Ioannes Albuquercius. Sed ille annularis solum, vt vocant Episcopus venerat Archiepiscopi missu Funcalensis; hic pleno iure constitutam Romani Pontificis Pauli Tertij autoritate


page 97, image: s097

Sedem acceperat: eoque primus Indiae censetur Antistes: qui tum Pastorali muneri sedulus praeerat, cum Goam Xauerius appulit. Itaque cum praeter Franciscanos nulli dum in eas oras Religiosi penetrassent, hique perpauci numerarentur: nec Sacerdotum vulgarium copia maior suppeteret, non modo in alijs Lusitanorum Oppidis, sed etiam in ipsa Vrbe Goa Ethnicorum, Saracenorumque superstitio etiam tum vigebat, qui suis nefandis sacris in ipsis conniuentium Lusitanorum oculis operabantur: et qui prae caeteris pollebant opibus, fortunisque nouos vsque adeo Christianos exagitabant, vt qui ad Christiana sacra transire vellent, pauci admodum reperirentur. Apud Lusitanos autem veteresque Christianos is, erat status, qualem, scilicet conijcere est, Sacerdotum absente praesidio, apud militares ferme homines eosdemque victores, apud mercatores, et eosdem dominos, in summa raritate iustarum coniugum in altricibus licentiae oris, tam procul ab noto orbe, inter opportunas iniurijs gentes, ac foedis Daemonum superstitionibus deditas, quarum vel assidua ipsa consuetudo poterat Christianae vitae sanctitatem corrumpere. Igitur nullus prope sacramentorum, concionum vero nulius penitus erat vsus, perrarumque sacrificium. Deprauata erant omnia iniusta vis, et libido: et cuncta [Note: 91 Inchoat Xauerius Euangelicam praedicationem ab exercitatione misericordiae operum.] vbique vitiorum monstra, nullum nacta monitorem, pudorisve magistrum dominabantur impune. Sed in tantis tenebris tempestiuus, et plane salutaris Xauertj aduentus illuxit. Is conciliata sibi prius, vt mos eius erat, quod facillimum pro Antistitis pietate fuit, Albuquercij Episcopi voluntate inchoandam sibi animorum salutem a cura corporum, Saluatoris putauit exemplo: eaque de cause domicilio alio nullo, praeter publicum Valetudinarium sibi delecto, eadem opera grauiter affectis adesse, dies ac noctes coepit. Pernoctabat enim iuxta miserrimum quemque, quo celerius, atque expeditius singulis momentis, intendentibus se periculis subueniret. Nec vero communi solum laborantibus morbo, verum etiam elephantiasi, et tetra lepra respersis pari succurrebat officio: quibus et confitentibus se adiungere, et sacram Eucharistiam sua manu porrigere non dubitabat: Mortuorum etiam cadauera suis ipse manibus funebri linteo ad sepulturam insuebat: et hanc postridie piaculare sacrum excipiebat. Recte valentibus, seu quotidiana mysteriorum dispensatione, seu diuini praedicatione verbi, seu etiam catechesi perenni, colloquijsque priuatis nullo loco deerat: vt etiam vias, plateasque cum tintinnabulo circumire, et puerorum, seruorumque gregem ad disciplinam Christianae legis cogere, non alienum, aut ab aetate sua duceret, aut a persona. Adeo erat in eo praeclara quaedam humilitatis, caritatisque societas. Qui ventitabant ad catechesim ij trecentorum instar erant, eiusque muneris vtilitate perspecta, eadem haberi in omnibus Goae Templis iussu pij Praesulis coepta est: hodieque mos hic viget ingenti Ciuium tum approbatione, tum commodo. Vinctos in custodijs non modo officiose statis temporibus iniusebat, verum etiam collectitio aere iuuabat: et, si quid ad eum interdum eleemosynae nomine deferebatur, id vniuersum egenis, aegrotisque quam occultissime diuidebat. Quibus Apostolicae caritatis officijs eo vsque celebrari, peruulgarique coeptus est; vt iam tum appellaretur Apostolus. Sed mire suaues aeterni consilij vias licet [Note: 92 Seminarium Indorum Goae inchoatum anno 1541.] animaduertere. Superiore anno 1541. dum Societas ad iter Indicum in Europa se comparat, coeptum Goae nobile seminarium est. Iacobus Borbanus a prima aetate aliquandiu inter Franciscanos versatus, dein Sacerdos e populo pietate nobilis, Ioannis Tertij missu opimo cum stipendio in Indiam transmiserat, vt verbi Diuini praeconio Lusitanis, et Indis opitularetur. Is, et Michael Vazius totius Indiae Proepiscopus, et Cosmus Annius Scriba Regius communi consensu Praetore Stephano Gamma, et Fernando Rodericio quaestore cum autoritate, tum re iuuantibus, Seminarium ad alendos, instituendosque e cunctis Indiae ferme nationibus adolescentulos inchoarant; qui Christianis imbuti mysterijs Sacerdotum deinde partes, aut certe interpretum sustinerent. Situ delecto in regione, quam stadium equestre vocabant, Borbanus aedificio, puerorumque instirutioni, qui statim ad sexaginta collecti, praeficitur. Ergo vbi Xauerius cum Socijs adfuit, eorumque vitae consuetudo, religioque perspecta est, nihil habuere antiquius, quam vt tam salubris incoepti procurationem ad eum deferrent: quod tam opportune cecidit, vt nescias vtrum Societati adeunti Indiam praeparata sedes, an tam praestanti operi Rectores diuino consilio aduectos verius dicas: cum verum vtrumque sit. Dubitabant primi Seminarij autores quo id appellarent nomine. Cosmus Annius sanctae fidei, cuius propagatio


page 98, image: s098

spectabatur: alij sancti Pauli malebant, idque posterius, cum praesertim eo titulo magnificum extructum sit Templum, ita increbuit, vt late per Orientis oras ipsi quoque Societatis homines, Patres de Sancto Paulo nominentur. Suscepit illico nouus Praetor Martinus sosa, grauitatem aestimans rei, noui Collegij confirmanda, et augenda commoda: benignissimeque Ioannes Rex, alijque post eum prouexere in eam amplitudinem, vt vel cum primis Europae Academijs tum aedium magnificentia, tum Religiosorum numerosa familia, tum disciplinarum omnium tractatione conferendum, non solum Indiae opportunitates attulerit maximas, dimittendis, in eius mundi oras Diuini verbi praeconibus, sed etiam Europae decus adauxerit: vnde homines id opus in ijs terrarum [Note: 93 Cuius procuratio Societati delegata.] finibus excitarint. Hoc autem initio non est Societati Collegium traditum, sed solum Seminarij procuratio delegata. Cui Xauerius, ne se angustijs tecti vnius includeret, dum ex Europa auxilia submitterentur, Paulum Camertem imposuit: mansitque ibidem Borbanus adiutor, quoad quarto circiter post anno pie vita perfunctus in Collegij Templo est conditus. Ceterum Xauerius dum auxilia ex Europa postulat; eos aiebat mittendos in Indiam, de quorum virtute merito sibi polliceri posset omnia: tum quia res ipsa permagni momenti esset, tum quia ingentes essent terra, marique labores, praesertim Goae, cuius longe aliud experiundum est caelum, excipiendi. Ideo requirebat in eis optimam primum constitutionem corporis, roburque virium; deinde viridem potius, quam inclinatam aetatem; denique maiora facta, quam dicta.

[Note: 94 Xauerius in oram Piscariam contendit.] Restituta Goae veteri disciplina, ad eandem in ora Piscaria instaurandam egreditur procul Goa in meridiem leucas amplius centum quinquaginta. Namque India inter Indum et Gangem inclyta flumina a continente longo tractu procurrens in aequor, Commorino Promontorio finitur: cuius in Promontorij flexu ad eoum latus ora Piscaria est, a piscatu gemmarum adepta et nomen, et omnia: quippe quam natura quasi vnica illa dote affatim curiositati mortalium, et auaritiae commendatam, videtur de cetero neglexisse. [Note: 95 Mira natura regionum earum.] Promontorij frons vnde Piscaria in Septentrionem curuatur septimo ab aequatore haud amplius gradu distat. Inde tota plaga solis ardore feruida accensis arenis torretur, et pene intolerabilis ad habitandum efficitur: ac tantam caeli, locique intemperiem par ciborum, ac pharmacorum inopia comitatur. Sed illud in Promontorij flexu ad excitanda sapientum ingenia admirabile visitur. Aestas ibi et hyems non tam temporum vicibus, quam exiguo terrarum discrimine dirimuntur. Quo tempore in altero laterum Hyberna tempestas ventis, et imbribus perpetuis inhorrescit (His enim potius, quam rigore frigorum hyems ibi censetur) eo tempore latus aduersum arida [Note: 96 Ora piscaria qua primum occasio ne ad Xauerium adiuncta.] aestas accendit. Nec minore admirabilitate, tanquam partiris regnis venti vno eodemque tempore contraria latera contrarij perflant. Orae Piscariae Accolae gentis vocabulo Parauae nominantur. Horum vni cum Saracenus quidam, quorum sub dominatu iniquo tenebantur, in aurem lacerata aure auellisset (genus contumeliae apud eos intolerandum) tanquam ex scintilia incendium inter nationes vniuersas exarserat; Saracenis ad delendam penitus Parauarum nationem efferatis. Tanto in discrimine Parauae ad hominem perhonestum indigenam, sed Christianum Ioannem Crucium nomine, quem olim in Lusitania Ioannes Rex equitum Christi donarat insignibus, consilij causa confugiunt. Ioannes vnicum restare subsidium admonuit, si ad opem diuinam per Christi cultum, qui solus verus est; et ad Lusitanorum auxilium receptum haberent. Cuius sapientis consilij monumentum grati deinde Parauarum Principes Crucij cognomentum sumunt. Ergo Crucij probato consilio legatos ad Praetorem Indiae mittunt. Is non solum iniurias Parauarum vlciscitur, sed etiam ab Saracenorum eos Tyrannide vindicat, simulque e populo vniuerso ad viginti millia salutari Baptismate consecrantur. Michael Vazius, quem modo in Seminarij Goani institutione memorauimus, legatorum Parauarum internuncius, et fautor apud Praetorem fuerar: qui cum rei gestae seriem, paratamque messem, ac prae locorum difficultate nouelli solitudinem gregis Xauerio exponeret, facile virum ad lucra animarum per maxima quaeque discrimina paratissimum incendit, vt eam sibi prouinciam nullo modo praereptam vellet. Itaque continuo Antistite, ac Praetore aditis cum bona eorum venia, ac laudibus plurimis, tres secum (ne sperata progressus felicitas linguae tardaretur inscitia) commorinenses e Seminario Goano deducens Octobri mense discedit. Vbi ad Promontorij extrema peruenit, iter flectit, intenditque Tutucurinum,


page 99, image: s099

[Note: 97 Res a Xauerio gestae in ora piscaria.] qui pagus est admodum frequens. Multi eiusinodi occursabant pagi, qui tametsi Christi legem (vt nuper dixi) paulo ante susceperant, nemo tamen in ijs ex Lusitanis, vnde Christianae legis elementa perdiscerent, est inuentus Sacerdos: nemo, qui Missae sacrificium rite faceret, arcente regionis inopia, solique sterilitate. Quo circa de Religione interrogati, illud modo habebant in ore, Christiani sumus, tametsi Christiani nihil praeter nomen haberent. Ad hos Xauertus simul atque ex itinere diuertisset, ad expiandam puerorum multitudinem instruxit caeleste lauacrum; sed qui fari per aetatem poterant, ipsi sponte tanquam diuinitus misso Patri, nullo dato ad preces canonicas spatio, ac ne ad cibum quidem nocturnamve quietem, acriter vt consignarentur, instabant: vt tum demum se intellexisse Xauerius diceret, talium esse Regnum caelorum: nec sibi defuisse, quominus, tam pijs contentionibus deseruiret, tanta praesertim in ijs indole animaduersa: quos, nisi per Sociorum paucitatem staret, speraret vtique per quam. optimos Christianos fore. His obeundis ex itinere passim Vicis, Ethnicorum offendit pagum in suis superstitionibus pertinacem. Quem cohortatus, vt vniuersae Piscariae secutus autoritarem, verum Dei numen agnosceret, is nimium suas adamans tenebras, negare primo per suum sibi licere Dynastam, nouos sacrorum ritus admittere, noua [Note: 98 Laborantem ex partu Mulierem seruat.] Numina venerari. Xauerius tot animarum miseratus interitum, prodigio extorquet, quod hortatu non potest. Laborabat ex partu mulier tertium iam diem, eaque non obscura: nec praesenti periculo toties compellata Deorum Numina succurrebant: cum illuc adhibito interprete Xauerius aduolat, et spem opis ostendit. Dein domesticorum permissu laborantem hortatur, vt desperato iam prope corpore, animi saltem saluti consulat, simulque fidem edocet. Quam cum ad aurem non inuita mulier admitteret, percunctatur Xauerius velit ne esse Christiana. Annuenti recitat Euangelium, et iam pene moribundam salutaribus lustrat aquis. Vix expiata foetum effudit innoxia. Ergo et puerum recens natum, et pueri patrem, reliquosque familiares satis institutos eadem perfundit aqua, non minus miraculo attonitos, quam rei laetos euentu. Prodigij admiratio plurimis fuit persuasio Baptismi. Pagus enim ille, et si Dynastae metuebat edictum, tamen facta ab eius curatore, qui illuc ad exigendum vectigal venerat, potestate, perfidia in fidem versa, vniuersus secutus est Christum. Hac parta praeda Tutucurinum tandem peruenit. Hic ab Incolis, vna cum comitibus peramanter excipitur. Quos autem ad Christum nuper accessisse cognouerat, eos Praetor fouebat vt Pater, et Xauerio magnopere commendarat. Vt autem eos siliorum numero Praetor, ita illi Praetorem. Parentis vicissim loco, numeroque ducebant, quos, et valida paulo ante Classe a Saracenorum iniurijs, rapinisque defenderat, et piscatorijs actuariolis, quae praedones illi rapuerant, recuperatis ex eorum nauibus praedam fecerat. Locupletioribus nauigium. suum cuique reddidit: tenuioribus vero Saracenorum scaphas insuper condonauit. Saracenos porro ipsos ita profligauit, ac fudit, Ducibus interemptis, vix vt eorum vestigium reliquum fuerit. Inde igitur Punicale profectus Xauerius consignat infantes, et populum, puerosque de more perdocet. Lues tum forte eo in Oppido, quod quidem perfrequens est, grassabatur: et erat suo quisque periculo, metuque suspensus, cum ad Xauerij aduentum spe salutis iniecta plurimi ad eum vndique certatim conuolant. Ipse vero, vt erat insita quadam in omnes humanitate, ac misericordia, perbenigne [Note: 99 Duos vita functos excitat.] adibat aegrotos; recitatoque super cos Euangelio, plurimos et a morborum cruciamentis, et ab impuris spiritibus vindicabat. In eodemque Oppido satis constans, et idoneis confirmata testibus fama est, adolescentulum vita functum ad B. Patrem ingenti parentum comploratione perlatum, praehensa a Xauerio manu; et Christi nomine iussum surgere, cunctis stupentibus, surrexisse. Eundemque a Christiana muliere suam orbitatem deplorante rogatum, paruulum vt ad filium delapsum in puteum, et penitus exanimem extractum ne grauaretur accedere; negasse puerum mortuum esse, iussisseque bono animo mulierem esse: cumque ad puerum accessisset, complicatis ad orationem genibus frigidum cadauer signasse Cruce, continuoque puerum exiluisse de feretro, et se matri viuum, atque incolumen statuisse. Quarum fama rerum, quas nos cursim attigimus, aliorum stylo iam tractatas vberius, vel ipso premente Xauerio longe lateque manauit, ingenti rei Christianae commodo, nec minore ipsius commendatione Xauerij.

Haec est messis, quam anno altero a sua confirmatione Societas dimissis in omnem


page 100, image: s100

terrae Orbem messoribus suis veluti primitias quasdam obtulit Deo. His sudoribus non modo per Europam, ipsasque Britanniae Insulas, verum etiam per amplissimas Indiae regiones, vna cum sui nominis fama Dei verbum, nomenque portauit. Et ea quidem sex iam toto terrarum Orbe distinctas, si ex superiore narratione recte colligas familias sibi constituit, Romanam, Olisipponensem, Parisiensem, Patauinam, Louaniensem, et Conimbricensem. Ceterum quam ei diuina clementia reliquis deinceps annis rebus gerendis affuerit, vt instituimus persequamur.



page 101, image: s101

HISTORIAE SOCIETATIS IESV. Liber Quartus.

[Note: 1543] DVM tot terrarum spatijs, interuallisque disiuncta, sed vno tamen [Note: 1 Numerus Socio rum hoc tempore ad octoginta.] Spiritu coniuncta Societas in suis perennibus studijs, muneribusque se continet, breui se per Orbem terrarum, quasi quaedam faecunda propago longe, lateque diffudit. Initus Sociorum numerus instar. octoginta repertus. Extant etiam num Simonis Rodericij literae ad Ignatium, vbi tradit, tertio et quadragesimo huius seculi anno ad quinque et viginti Sodales creuisse Collegij Conimbricensis initia: Regique in animo esse centenos alere. Proinde Patrem obsecrat, mittat ex Italia Sociorum, quam maximam copiam, sat cultam literis, ac doctrina. In Olisipponensi domo seni. In India cum Xauerio terni: totidemque Patauij praeter Iacobum Lainium, quem hinc Venetias migrasse narrauimus: Parisijs vero, Louanijque vtrobique versabantur octoni. Cum tamen Romae cum Ignatio degerent multo plures. Rediere mox ex Hybernia bini, totidem Barcinone. Quinque degebant in. Germania, ijsdem curis animarum studijsque distenti. Quae summa quanquam illa quidem sexaginta capita superabat, nequaquam tamen extra Pontificij diplomatis fines, cancellosque prodibat, in quo Professi dumtaxat vni, Societatis appellatione censentur: quorum quanquam erat ad sexaginta numerus, Apostolica definitione praescriptus, longe [Note: 2 Confirmatur Societas nullo praefixo numero Professorum.] tamen aberant ab hac summa, qui tum Patres inter Professos erant adscripti: cumpraeter primos vix hoc anno Professus reperiatur Araozius. Et tamen cum tantum adhuc esset interiectum inter hunc exiguum Professorum numerum, et eum, quem Petri Sedes praescripserat, interuallum, Ignatius ex praesentibus futura coniectans, constanter coepit de proferendis his terminis agitare. Multa quippe iam aggregata iuuentus, singulis dispersa domibus, vt in intimum Societatis corpus adlegi posset educabatur. Compluresque viri graues, et eruditi ad eadem instituta, cum admissae iuuentutis incitabantur exemplis, tum secundissimis Societatis confirmatae sermonibus. Iam multis in Prouincijs eam sibi Sedes collocasse cernebant. Iam in Orientis Indiam laeto penetrasse prouentu, tam celebri sui nominis fama, vt in omnem Europam voces, signisicationesque referrentur. Complures etiam Ciuitates, Virique Principes faustis hisce excitati clamoribus vltro se ad fundanda Collegia, domosque, suppeditandis liberaliter sumptibus, offerebant. Ergo tanta iuuenum, virorumque frequentia, quibus plenus aditus denegari non poterat, ad Societatem vndique conuolante, reliquum erat, vt quos Sedes Apostolica circundederat ipsi cancellos, eos Ignatio postulante, reuelleret: praesertim id temporis, cum constitutionibus non dum editis, nec tot in Classes hac distributa familia, vna tantum Professorum cuicunque proposita Classis erat, qui modo esset excellenti aliqua doctrinae laude, vt Apostolicae iubebant literae, Christianaeque vitae puritate conspicuus. Tales porro multi cum essent, talesque cum continenter euaderent, fieri omnino satis nequaquam omnibus poterat, si transilire constitutos terminos [Note: 3] non licebat. Adit igitur ad Pontificem Paulum supplex Ignatius, eique in mentem reuocat, quae pro Dei caritate, et animarum salute geri vbique non ignoraret a suis. Docet quanta vbique se messis, nisi messorum copia desideretur, aperiat; quam multi eandem vitae Societatem expetant, quam multi dum admittantur expectent. Ad haec studia Ciuitatum, postulata Principum, Vota populorum de Societatis Collegijs, domibusque fundandis, et domi suae collocandis exponit. Quibus Pontifex beneuola


page 102, image: s102

acceptis aure, rem dixit in conuentum signaturae gratiae referendam. Est is Pontificia in aula conuentus ex ijs potissimum viris, qui postulata grauiora referendi ius habent Pontifice ipso praesente certis, statisque diebus. Is de postulatis Ignatij cum frequens esset habitus, Pontifex ex augustissima illa sanctitacis Cathedra tam prolixo studio, aequissimae postulationi concessit, vt non modo Societatis amplificandae omni, seu temporis, seu personarum definitione sublata potestatem fecerit, verum etiam conscriptam iam, declaratamque Sanctae Romanae Ecclesiae Religionem sua iterum autoritate confirmarit, publicisque literis consignarit, pridie Idus Martij.

Quo etiam tempore domus Professae construendae facultas praeter opinionem, praesentemque spem prope diuinitus est oblata, et quidem celeberrimo, opportunissimoque [Note: 4 Domus Romanae Sedes amplificatur.] Vrbis loco. Aberat haud ita procul ab aede sanctae Mariae de Strata, cuius supra meminimus, aedes altera Curialis, hortis adiuncta domesticis; cui a Beato Andrea de Phracta nomen erat. Hanc cum Salassiorum Episcopus, Vicarius Romani Pontificis, Philippus Archintus, et Apostolicus sacrarum aedium inspector offendisset incultam; nec solum ab hominum celebritate, sed etiam ab Curione ipso desertam, ac mulieri commendatam; quae interdum vicinorum Parochorum operam necessarios in vsus emendicabat, Ignatium rogauit, vt tantisper eius aedis procurationem susciperet. Qui professus instituti Societatis non esse Parochorum officijs illigari, tamen ad breue tempus ex caritate suscepit. Interim sponte sua Archintus, qui id pridem meditabatur, summo Pontifici, quo loco res Paraeciae illius offenderit, exponens; quam non necessaria, tanta Curiarum esset frequentia, quamque Societati extruendae domui opportuna, facile impellit Beatissimum Patrem, vt qui Societatem tanquam suum partum complectebatur, ei sedem, ac domicilium vellet attribui. Perfert illico fama Placentiam, vbi Curio Vitus Cosserius nomine Octauij Ducis in obsequijs versabatur, quid negotij Romae tractetur. Is multorum gratia subnixus graue certamen contra moliens trepide viam ad Vrbem corripit nec longe processerat, cum sublapso oppressus equo miser extinguitur. Tum demum vacuam successore Paraeciam tanquam caelesti significatione, Deo tam repentino Parochi occasu praemonente, Pontifex, in proximam sancti Marci aedem animarum procuratione, reditibusque translatis, Societati ad dixit. Eo igitur loco non procul ab arce Capitolina Professorum est coepta domus piorum aedificari subsidijs. Quo in opere, sicut et in re curanda domestica, mirifice enituit Petri Codacij nauitas, et industria. Ergo dum propagandae Societati mirum in modum Pontifex studet, eamque quotidie beneficijs ornat amplissimis, Ignatius, Socijque in omnem firmandae religionis partem suas vicissim curas, et vigilias intendunt, Romae praesertim, quae cum sit sanctitatis domicilium, et veritatis magistra, si se morum, doctrinaeque integritate Societas ipsa puram, castamque seruaret, sentiebant etiam fore, vt reliquus terrarum [Note: 5 Iudaeis conuertendis, conuersisque nauata Romae opera.] Orbis nullo negotio ad eius componeretur, et fingeretur exemplum. Quo circa ad religionis integritatem vsquequaque retinendam praeter vsitata, ac propria sui ordinis munia, maiora quaedam moliri animo, et grandiora coeperunt: quibus et ruentibus ad interitum animis praecluderetur aditus, et ad vitam nitentibus panderetur. Ac primum quidem ad eos, qui abhorrebant a Christo, Christianisque sacris, hoc est, ad Iudaeos suae pietatis oculos retorserunt. Quorum in Vrbe vis magna cum esset, ne sordes suas cum Christiana plebe misceret, rationem excogitarunt, quemadmodum non quidem ex ipsa Vrbe, Ecclesiaeque finibus pellerentur, quod optabant aliqui, sed vt e coecis perfidiae tenebris, ad splendorem veritatis educti, fidei iugo dura colla submitterent. Quod vt procliuius redderetur negotium, cum videret Ignatius, pro iniquissima aestimatione mortalium, qui fere praesentia damna spei aeternitatis anteferunt, multos ab religione suscipienda rei familiaris iactura retardari, omni ope per se, perque Cardinales amicos contendit, effecitque, vt constitutione Pontificia, quae anno superiore edita est, manerent ijs, qui Christiani fierent, pristina patrimonia, et haereditatum iura: quin etiam bona quaeuis foenore parta, si modo certus Dominus, cui restitui deberent, non extaret, ipsismet tamquam in pium opus addicta possidere fas esset. Neque hac contentus benignitate, vt erat non ad inchoanda promptior, quam ad consummanda constantior religionis opera, cum Iudaeorum nonnulli obortam e caelo lucem coepissent aspicere; sedes autem vbi separatim a suis degerent, magistrosve, a quibus


page 103, image: s103

erudirentur, aut etiam vectigal, vnde se alerent, non haberent: pie fecit Ignatius, vt quotquot perdita e gente aquam salutis expeterent, in nostras interim aedes, nec commodas, nec instructas, congregarentur. Hic eorum et corpora pascebat, et animos: imbutosque susceptae fidei mysterijs, sacro fonti tradebat. Deinde varia eis inter Christianos reliquos opificia, vnde commodius, et tutius, suas tutari vitas possent, per pios homines conquirebat. Quae tam egregia caritas complures ex obstinatis illis mentibus ad Christum flexit, praesertim de praecipuis; quorum pia fides ad sanandam aliorum perfidiam momenti plurimum attulit. Quippe illi diuinitus iam edocti, Magistrique veritatis effecti, quibus eam armis oppugnare paulo ante consueuerant, ijsdem mox acriter defendebant. Errantis populi sui redarguebant insaniam, et testatum tot oraculis Christum iam inter homines natum, meridiana luce clarius demonstrabant.

[Note: 6 Domus Catechumenorum excitatur Beati Ignatij cura.] Verum cum tam frequens et Iudaeorum ad Ecclesiam, et Christianorum ad Societatem accessio quotidie fieret: vt eos Patrum nec aedes capere, nec sustentare tenuitas posset; strenue in eam curam Ignatij virtus incubuit, vt certum Catechumenis domicilium a fundamentis erigeret. Quod vt operoso, ac molesto, ita felici, ac salutari labore perfecit. Autor etiam fuit, vt Pontifex Paulus multa ei Collegio priuilegia, quae ab alijs deinceps Pontificibus aucta, et locupletata sunt, ad perpetuitatem conferret operis. Iulius autem Tertius, et eius successor Paulus, ad eius alimenta Collegij singulis Italiae synagogis certam quotannis pecuniam in perpetuum imperarunt. [Note: 7 Eiusdem Ignatij cura aedes Orphanorum instituuntur.] Quod. Ignatij monumentum in hoc Orbis terrae Theatro etiam num permanet tali Vrbe, ac Ciuitate dignum: quae nullum genus hominum, quod in Ecclesiae sinum se conferat, aspernatur. Ac dum cunctos adiuuandi consuetudo tenetur, pari studio, ac caritate liberorum solitudini consultum est: quorum imbecillissima aetas orbata cultu, atque institutione parentum nisi ex publico instituatur, et bonis artibus excolatur, patet omni vitio, praesentissimum Ciuitatis exitium. Actum igitur Ignatij consilio, laboreque, vt instituendis pueris, puellisque geminae seorsim aedes assignarentur, quo destitutae illae soboles, quas a Graecis orphanos vocant, admissae, eiusdem Ignatij legibus, vt etiam ante Catechumeni, regerentur. Hic ad definitum tempus aluntur aetatis. Hic Christianis moribus vniuersi, et pro cuiusque captu varijs artibus informantur. Quibus exculti, ac perpoliti ex eo tandem loco, maiore [Note: 8 Et miserabilium Puellarum.] Reipublicae commodo, minore certe incommodo dimittuntur. Creuit hoc opus ad summum, vt iam nobilissimas Purpuratorum Patrum, Virorumque Principum tutelas ambiat. Eodem fere tempore subuentum ei generi puellarum, quas miserabiles vulgus appellat. Hae Parentum siue incuria, siue vitio, certe rerum adigente penuria in periculo versabantur, ac saepe pudicitiae naufragia indigna faciebant: qua ex re crebri animarum fiebant interitus, nec rarae caedes, et clades aliquando familiarum. Cui etiam incommodo, vt pro suscepta animorum tutela, obuiam iret Ignatius, Coenobium sanctae Catharinae, quod a Funarijs nomen habet, multo labore fundandum, instruendumque curauit: Nobile in primis opus, nec minus elegans. Quo in extruendo Federici Caesij pietas Cardinalis Portuensis, praeter caeteros sese extulit, vt fidem facit recens aedes affabre facta. Hae quoque faeminae ex Ignatij legibus, ac disciplina reguntur, dataque sunt ad operis incrementa, diuturnitatemque a Pontificibus immunitates, et iura. Inter cetera, Rectoribus facta potestas, vt quae versantur in lubrico e parentum domo, vel ijs inuitis, ac repugnantibus rapiantur in claustra: ita tamen, vt cum certam ad aetatem peruenerint, in earum sit potestate, manuque velint, nec ne connubij vinculo, an potius Religionis astringi. Si malint nubere, ab ijs, qui Coenobio praesident (de primarijs quippe Viris praefici solent) vt bene collocentur, adiuuantur. Sin autem deliberatum sit, Religiosam vitam colere, tum in eodem quidem versari Coenobio, sed discretae tamen a caeteris, permittuntur. His operibus aliud haud momenti [Note: 9 Et decretum In nocentij III, renouatur, ne Medici curent, qui confessi non fuerint, etc.] minoris per Ignatium adiectum. Patres dum interuisendis aegrotis, iuuandisque morientibus lustrant Vrbem, decedentes sine Poenitentiae sacramento, magno sui dolore complures aspiciebant: quibus cum pene animam exhalabant, tum demum Sacerdos accersebatur, et cum defectio totius corporis vocem incluserat, tum Sacramentorum praesidia parabantur. Ignatius igitur tot animarum periculis anxius, confestim ad Pontificem


page 104, image: s104

re delata, sua oratione, consilioque peruicit, vt Innocentij Tertij salutare decretum, quod ipsa temporum abrogarat iniquitas, et quo summus ille cauebat Antistes, ne prius aegris corporibus Medicus, quam curationem animis Presbyter admoueret, vniuersae Ecclesiae bono reuocaretur. Quod adeo postea Pius Quintus Pontifex approbauit, instaurauitque, vt poenis acrioribus etiam cauerit, ne quisquam a Medico conuiseretur aegrotus, priusquam remitterentur a Sacerdote peccata: temperatione tamen adhibita temporibus consentanea, quo facilius decretum illud tota vbique seruaretur Ecclesia.

Haec a Patribus in Vrbe Roma, Ignatio duce: nam minora illa, quanquam non minus frugifera, ac salutaria, crebritas concionum, assiduitas Catechesis, exercitiorum vsus, reconciliationes gratiarum, egenorum subsidia, et id genus alia sexcenta, iam velut quotidiano vsu contrita, non inuitus omitto. Nec aequum erit describendis Societatis incrementis, tradendisque posteritati vitae documentis intentum de his in posterum nimium esse solicitum. Et vt ex Vrbe foras per alias partes egrediamur Italiae. [Note: 10 Araozius Neapolim mittitur.] Reuersus ex Hispania Araozius, et aliquandiu moratus in Vrbe, et suis iam concionibus clarus Marcelli Ceruini Cardinalis sanctae Crucis, qui postea eodem retento Marcelli nomine, Pontifex fuit, rogatu, Neapolim mittitur, vt in Abbatia, quae Capella dicitu, creditum ipsi gregem excoleret, et Ciuitati illi pijs suis prodesset officijs. Exceptus est a Prorege, alijsque Regni Proceribus amanter, et honorifice; et, quae sibi Romae data erant in mandatis, ea diligenter, ac studiose curauit, vt complures annos eius concionum, virtutumque memoria in hominum mentibus, sermonibusque viguerit.

[Note: 11 Fulginium Paschasius.] Fulginium, et Mutinam Salmeron, et Paschasius ex Hybernia reuersi missi sunt. Ac Fulginium quidem aduocauerat de nostro numero Ciuitatis Episcopus Blosius Sanctae Crucis, modo nominati Cardinalis, autoritate interposita. Vbi Religiosis foeminarum Claustris, veterem viuendi regulam Paschasius reddidit: plurimosque Sacerdotes, qui per summam inscitiam sustinere personam illam, munusque non poterant (vix enim literarum apices norant) grammatica instituendos curauit. Idemque miro [Note: 12 Inde in Montem Politianum.] quodam artificio ex pellicatu duodecim, in quo duodeeimum nonnulli annum iam haeserant, ad legitimi Thori fidem, pudoremque sancti coniugij reuocauit. Eo in genere, cum alia quaedam non vulgaria, diuina potius quam humana gessisset ope, totus adhuc in ea Vrbe purganda, eiusdem Cardinalis rogatu in montem Politianum, ipsius Praesulis Patriam, Ignarij iussu, se transfert: pari incolarum tum vtilitate, tum gaudio: atque vtrobique praeter cetera in tradendis Christianae fidei elementis tricenos [Note: 13 Salmeron Mutinam.] posuit dies. Mutinam autem Ioanne Morono iam Cardinali Ciuitatis Episcopo vnum aliquem de Patribus postulante, profectus est Salmeron: vbi multa et agendi, et patiendi pro Deo facultas fuit. Eius vinea excolendae necessitas biennium fere Patris operam, ac culturam exegit. Quippe sic exereuerant, Diabolo superseminante zizania, vt bonum semen obruerent. Ac sane quidam tam alte imbiberant falsi dogmatis virus, vt non modo nullam redarguenti, et vera disserenti Salmetoni fidem adiungerent, verum etiam tanquam ardenti febre phrenetici insanirent in Medicumi. Ausi sunt indocti, sapientis accusare doctrinam, et mores castissimos flagitiosi culpare: [Note: 14 Vbi calumnijs exagitatur.] multa de eo mendacia in vulgus spargere, multa indignissime comminisci, vt dum flagrat infamia, et obtrectatorum laceratur inuidia vir auimosus; ac fortis, alio vertat solum. Ille vero locum suum constanter tenuit, et modo publicis, modo priuatis sermonibus periclitatus est omnia, vt ab errore reuocaret errantes, perditos reduceret ad salutem. Carpebat libere vitia, prauosque in mores inuehebatur acerrime, et haereticorum coarguebat insanias. Sed videlicet maior fuit aegrotantium furor, quam vt dexteram curantis admitterent. Nam cui debuerant meritam pro beneficio gratiam, ei simulatam rependunt iniuriam. Missis ad Romanae Curiae Magistratus delatoribus iniquissimis, innocenti struxere calumniam. Qua re cognita Ignatius Salmeronem ad Vrbem tantisper reuocat, vt criminationes oblatas praesens diluat. Quas ille vt Vrbem ipsam attigit, ita depulit, vt aduersariorum magno sit probro cum insignis impudentia repressa, tum illustrata singularis inscitia. Tres tamen ex ea Ciuitate sibi Socios adsciuit, nec in tanta improborum insectatione


page 105, image: s105

[Note: 15 Laninius coepta feliciter Venetijs persequitur.] plane operam lusit. Interim Venetijs Lainius susceptum semel cum erroribus bellum acri contentione, nec exitu infelici persequitur. Inuenti sunt, qui suae pertaesi dementiae, probrosos codices, omnique macula notatissimos concremandos afferrent. Iuuenes duo, qui pium sanctorum cultum, Ecclesiaeque potestatem, et Indulgentias Pontificum deridebant, cum Lainio congredi ausi coram multis arbitris, testibusque Patris dilputatione conuicti, veritati dedere manus toto obstupescente conuentu. Ad eius conciones, quas diebus ante ieiunium magnum, in maxima totius anni licentia, nouo more, nouo habebat exemplo, ingens tamen vis hominum confluebat; sed in Quadragesima multo maior. Cui cum de more pretium laboris offerrent, eo constanter reiecto, ac de suggestu gratijs actis, serio Iacobus admonuit, ne quid tale deinceps afferrent, quod per Societatis statuta (cuius esset, quae gratis accepisset, gratis dare) nihil sibi liceret accipere. Quod quidem et ei, et Societati vberiorem populi gratiam, beneuolentiamque comparauit. Hic ad Autumnum vsque consedit: inde Patauium inchoandi Collegij gratia, quod Andreas Lypomanus, vt supra demonstratum [Note: 16 Patauinum collegium in certa locatur sede, et Lypomani sustentatur impen sis.] est, cogitabat. Iam enim Patribus, qui habitabant in alieno, huius Sacerdotij, domicilium, et aedem sacram, quo proxima migrarant aestate, Lypomanus attribuit. Quoniam autem habitatio satis laxa videbatur, quinque alios ab Ignatio poposcit, vt eius amplificatione familiae, melius et alienae promouendae salutis, et disciplinae religiosae constaret ratio. Quos tamen de victu, cultuque corporis noluit esse solicitos suppeditaturus ipse de suo quicquid ad tuendam vitam pertineret. Mos est gestus pietati hominis, et sociorum numerus, quem postulauerat, missus. Ergo et illucvelut Collegij positurus initia, et constituturus domesticam disciplinam, subsecutus est Lainius. Interimque crebro faciendis ad populum verbis ante, et post meridiem sacris diebus, ter cetera in hebdomada sancti Matthaei Euangelium exponens stratas humi mortalium [Note: 17 Adiuti Parmenses, et Placentim Sacerdotes pij, qui inique vexabantur.] mentes erigebat ad supera: Societati vero famam comparabat, ac laudem. Non solum autem Mutinae, Venetijsque singulari Diuini Numinis beneficio demonstrata est populis Haereticorum venenata sementis, sed eo etiam duce perfectum, vt Tartarei Satellites Satanae dum Patrum amicos Parmae insectantur, editi, ac patefacti odio fuerint vniuersis: in eosque ea sint excogitata praesidia, quibus optata salus, toti parta videatur Italiae. Faber, et Lainius Parma, Placentiaque, vbi fructuosam locasse operam memorauimus, discessuri, quo constantior, ac diuturnior frugum foecunditas foret, Sacerdotes ex vtraque Ciuitate complures, viros honestos, enimarum peramantes in primis, tuendis partis, et vrgendis coeptis praeposuenmt. Qui dum Patrum vestigijs acriter insistunt, et ex eorum praescripto in conseruandis animis elaborant, totum triennium modo Sacramentis administrandis, modo tradendis caelestibus exercitijs, modo etiam Christiana explananda doctrina, parandisque egenae plebi subsidijs, haud vulgari probitatis opinione, fructuque duxerunt. Disrumpebatur inuidia Satanas, et tan laetos rei Christianae progressus indignissime ferens vnum e satellitibus suis Haereticum hominem impulit, vt per summam licentiam dogmata exitiosa disseminans, simpliccs falleret, et, si quomodo posset, robustioribus etiam mentibus fucum faceret. Cum eius nequitia, prauitateque bonorum vicissim Sacerdotum industria, ac fides recta pugnabat. Quippe assueti iam Patrum vsu salutaria a noxijs, et a sanis vitiosa secernere, notabant tanquam digito impudentiam audacissimi nebulonis, et manifestam redarguebant inscitiam. Itaque homo imperitissimus, ac perditissimus non modo pestem, suam non infudit in Ciuitatem, aut quemquam ab incoepto deterruit, verum etiam explosus ipse, exsibilatusque se abdidit, ora hominum erubescens. Qui cum in viros bonos quicquam iam aperte moliri non posset, studuit oecultis artibus eorum famae, ac sanctimoniae detrahere; tantumque venenatis suae linguae telis, fraudibusque perfecit, vt aduersus optimos Sacerdotes vehemens sit commota tempestas, libere vt amplius cum hominibus agere, aut in suis versari functionibus non liceret. Hi, quod ad orationem, et piarum rerum commentationem mentes hominum exercerent vulgo contemplatores clerici dicebantur. Et quanquam illi quidem ex Societate nostra non erant; quoniam tamen eius erant imitatores, et amici, ansam dedere improbis, omnia sua dicta, atque facta criminandi, nostrisque Patribus adscribendi tanquam carum (vt appellabant) autoribus nouitatum. Admonitus de his turbis Ignatius


page 106, image: s106

opportunitatem sermonis ad Pontificem nactus, narrat ei non modo quid Parmae turbarum a nefarijs oriretur hominibus, verum etiam quanta Christianae Reipublicae [Note: 18 Pontifex consilium e Cardinalibus instituit ad conse vandam Catholicae fidei integritatem.] labes, Venetijs, Mutinaeque se pandat. Quae nisi mature propulsetur, totam Italiam occupatura videatur: idem Cardinalium multis, Burgensi, ac Theatino, quibus aducrsus eam pestem custodiam Pontifex commiserat, grauiter, ac saepe commemorat. Quorum Pontifex, praeter id, quod tribuebat Ignatio, autoritare permotus, ingentique metu suspensus, ne pestis illa permanaret in venas, seseque in nobilissima Ecclesiae membra diffunderet; nouum quoddam Tribunal excogitauit e Cardinalibus senis, sapientia, zeloque praestantibus, qui summa cum potestate in Haereticos, ac deprauatos inquirerent: quique in hac custodia, tanquam in quadam specula collocati, in omnem Ecclesiae partem acriter excubarent, vt qui per contumaciam recens a veritate desciscerent, illico proderentur, et statuendis meritae seueritatis exemplis omnes haeresum stirpes, ac radices euellerent. Diuinum prorsus inuentum, et ad Lutheri impetus retundendos, cuius sectatores totis iam neruis in Ecclesiae Romanae conspirarant, exitium; contraque omnia id genus monstra peropportunum. Quo quidem Italia mox vniuersa capitalibus Religionis hostibus vndique cincta, visa est integritatem suam diuinitus obtinere. Voluit insuper iustissimus Pontifex honestis illis, quos dixi, Parmensibus Sacerdotibus, ne quid de sua fama, atque existimatione deperderent, publica Iudicij sententia, pronunciante Ludouico Milanesio Protonotario, et Apostolico Vicelegato, caueri. Quo iudicio, et illorum cum dignicate virtus, et aduersariorum cum probro calumnia patefacta est: quod idcirco curarat Ignatius, ne aut innocentium, amicorumque impunitae abirent iniuriae, aut aliqua propter eos aspergeretur Societati labes; neue animarum commune bonum in ea Ciuirate, tot laboribus inchoatum, subito per indignam calumniam euanesceret. Hunc habuit exitum tempestas illa Parmensis. Ex qua tantum hausit Diuina sapientia boni, quantum vix optasset humana, constituto nouo, sed admirabili quodam de religione consilio: quod reliqui deineeps Pontifices tanti fecerunt, vt omni priuilegiorum genere semper ornarint, omnique iudicio decorarint.

[Note: 19 Germanie status perditissimus.] Iam si contra Exorientes haereses in Italia vsque adeo vigilabat Societas; in Germania, vbi pestes illae nundinabantur, et vnde huc deportabantur impune, somnum capere profecto non poterat. Quibus locis eo iam redacta res Cathiolica videbatur, vt, si Fabri, Iaij, Bobadillaeque ad Ignatium datis literis habenda fides est; nisi suam Diuina clementia mature ferret opem, breui se Lutheranam ingemisceret: tanto studio pestilentissimi illius Doctoris, seu potius corruptoris alumni regiones illas vbique peruagabantur: tamque impune populis, quod vellent, nutu persuadebant: cum contra ab ijs, qui poterant, et debebant, nullae, aut perexiguae aduersus intestinos hostes agerentur excubiae: nulla Pastorum vigilantia perditorum hominum cohiberetur impietas. Nimirum possidendi coeca cupiditas, viuendique [Note: 20 Patrum conatus pro re Catholica] insana libertas, sursum, deorsum miscebant omnia: quarum pestium altera Principes, altera populos exercebat. Patrum tamen animos a defendenda pro viribus Christi Sponsa nec laborum, periculorumque magnitudo, nec infensissimorum hostium multitudo terrebat. Opponebant audacter mendacijs apertissimis liquidissimam veritatem, et castae religionis antidota modo publice, modo priuatim aduersus impiorum venena promebant. Nec certamen, vbi opus erat, nefariae sectae cum [Note: 21 Claudius Iaius Ratisbonnae desudat.] Ducibus abnuebant: Catholicosque vicissim Duces, et animarum Pastores sui commonebant officij, suggerendis perite rationibus tuendi Gregis, et pestis praesentissimae depellendae. Versabatur etiam tum Ratisbonae anni huius in Ortu Claudius Iaius: quae ciuitas libera cum sit, et soli subiecta Caesari, tanto in ea vehementius res Catholica laborabat, quanto minus is, qui res gerebat Magistrates, ad abigendos Haereticos Am Antistite conspirabat. Quin etiam potestatem Senatus ipse geminae Ecclesiae malignantium in vna, eademque Ciuitate permiserat, quarum alteram Lutheri curabant Alumni, teterrimo scilicet sui didascali ritu: In altera Curiones alij clam cum Laicis Eucharistiae mysteria sub vtraque specie communicabant.


page 107, image: s107

Nec his incommodis obuiam ire pro suo studio, haud implorato Caesare, Praesul poterat. Satis igitur habebat negotij Iaius, hostibus retundendis; quorum se nefarijs conatibus vigilijs vicissim opponebat acerrimis: vt si qua pars Ciuitatis a Luthero se glorietur intactam, ea gloriam hanc continentibus Iaij vigilijs, et laboribus acceptam ferat. Is et publicis praelectionibus, in quibus erat vel ipsis hostibus admirabilis, et functionibus saluberrimis Catholicos vniuersos, Religiosos perinde, ac Laicos in officio continebat. Is ad castigandos, formandosque denuo mores plebis Dei cohortabatur Episcopum, et quam ea res esset gerenda solerter, ne quid offensionis haberet in populis, admonebat. Is nullum tempus, siue publice, siue priuatim, ipsius quoque admonendi Senatus, ne stultissimis Haereticorum suffragaretur erroribus amittebat. [Note: 22 Et grauiter exagitatur ab Haereticis.] Vt mirari iam desinas turbulentiorem in eum, quam superiore anno concitatam ab improbris tempestatem, qui ferre hominis externi consilia non possent, quibus insanissimae suae libertatis peti iugulum sentiebant. Quanquam autem in pauperem, et inermem manus inijcere Deo prohibente sunt veriti, quantum tamen in ipsis fuit, vertendum homini. mitissimo solum erat. Sed odia vicit hostilia singularis caritas Patris, insolentiam mansuetudo: perseuerauitque monitis, et consilijs, optime quoque de maleuolis, et ingratis in sua statione mereri. Quoniam autem paululum ab Vrbe secesserat Pastor, ad hunc se contulit, vt, et quantum commissis oaibus immineret exitij, commonefaceret, et simul ad promulgandum Apostolicum Iobelaeum, quod toto Orbe Christiano id temporis emanarat, incenderet. Res cessit ex voluntate. Vix ipse Ratisbonam retulerat gradum, cum ex Episcopi familiaribus quidam eius consilij conscij promulgationem illam anteuerterant: expletisque rebus omnibus, quas indulgentiae promerendae nomine in suo diplomate Pontifex imperabat, prius exemplo, quam verbo Iobelaeum, vulgo nunciarant ingenti Catholicorum gaudio, [Note: 23 Iaij mansuetudo et industria in animis subleuandis.] incredibili Protestantium inuidia, quorum haec in oculis gerebantur. Mitem se prorsus in Haereticos Iaius, dum eos sanare studet exhibuit: qui vt omnibus omnia sieret; et faciliores praeberet aditus ad colloquium non horruit iam aetate prouectus linguae asperae disciplinam: eaque re, saluti non paucis fuit, quorum iam animos ad veritatem diuina benignitas flexerat, alios autem in haeresi pertinaces, post vnam, et alteram correctionem ex Apostoli consilio sibi prorsus deuitandos putauit. Horum [Note: 24 Duo exempla irae diuinae in Haereticorum duces.] praecipue fuere duo irae caelestis exempla, alter Laicus Doctoris cohonestatus insignibus: qui communionem sub vtraque specie, quod nemo ad eum diem ausus fuerat, Senatui impudenter obtruserat, magna sane Catholicorum clade. Alter ex Beati Francisci familia tanto priore nequior, quanto sanctioris disciplinae desertor; qui cum diu Lutheri virus foueret in pectore, palam tamen effundere, perfidiae notam veritus, apud Senatores Catholicos non est ausus. At vbi Senatum omnem ruere in haeresim sensit, cum eoque e Catholicis desciuisse complures (iam enim id vulgo fieri repugnante nemine coeptum erat) ipse quoque persona posita togam exuit, cucullam abiecit, et de Lutheri Cathedra se professus regendam malignantium suscepit Ecclesiam, ducta ex egregiae disciplinae legibus muliercula, scelus scelere cumulans defectionem sacrilegio. Hos a conceptis Iaius reuocare flagitijs saepe conatus, cum diu frustra sudasset, aequissimus ille Iudex, qui rebus non indormit humanis, nec in apertis, testatisque sceleribus semper diu conniuet, repentino, diroque supplicio vindicauit. Ac Laicus quidem paulo post acerrimo, subitoque morbo correptus geminae horae spatio inter dirissimos cruciatus contaminatam animam vomuit. Impurus vero ille desertor quindecim interpositis vix diebus in ea ipsa corporis parte vbi Deo dicatam castitatem sacrilegus violauerat, summorum dolorum cruciatu confectus interijt. Quae duo irati Numinis documenta in impios, ac flagitiosos fuere perspicua, et permutandis illa quidem peruersis mentibus apta satis, nisi dementia, et caecitate longe grauiore poena, aequitas diuina mulctasset, Non enim aut Senatus, aut qui Senatus peccarant exemplo meliores tantis terroribus facti sunt: imo adeo in procliue [Note: 25 Praestans Guilielmi Ducis Bauariae studium pro Religione catholica.] lapsi omnes; vt tota fere ciuitas Lutheranam se esse Iaio ingemiscente, mirata sit. Quo loco nequaquam satis dignis efferam laudibus Bauarici Guilielmi Ducis in tuenda Religione constantiam. Qui simul ac de Ratisbonae defectione cognouit, capitali cauit edicto, ne quis e sua ditione in eam ciuitatem, nisi ea toto ex animo resipisceret, pedem


page 108, image: s108

poneret: vna, eademque medicina et suis, et alienis salutem parans; suis quidem; ne quid ad eos ex contagione vicinae Vrbis pestilentis afflaret aurae: alienis vero, vt tanto ciuitas priuata commercio (est enim in ipso quasi Bauariae centro collocata) persidiam abijceret, et redirc cogeretur ad fidem. Metuentibus autem ne id edictum seges esset, ac materia bellorum magnus animo, ac pietate Dux respondebat, Ditio vniuersa, et vita eripietur mihi citius, quam vt populum meum Luthero impio prodam Optime nimirum intelligens minime consentaneum esse, vt patriae Religionis sanctitatem, aeternamque suorum Ciuium salutem, aut vitae suae commodis, aut suae tranquillitate ditionis posteriora duceret. Itaque ad hodiernum vsque diem magna cum voluptate cernimus Bauariae prouinciam non modo nil bellicis periclitatam tumultibus impiorum; sed Deo tam nobilem Principis remunerante animum, et vnius virtute Guilielmi, haereditario in posteros quasi iure transfusa, Religionis esse Catholicae propugnaculum. Ne Germaniae videlicet ipsi ante Maiestatis Diuinae Tribunal excusationi sit locus, quae sua quodammodo intra viscera, non vnum, aut alterum oppidum, sed tot populos antiquissimae pietatis obseruantissimos, etiam num continet. Deplorabat Iaius miserabiles Ratisbonae ruinas, cuius erigendae causa biennium fere totum nullis curis, vigilijsque parcebat, sed alio migrare compulsus persequi curas suas, vt eius ferebat caritas, [Note: 26 Iaius Ingolstadium abit: et Ioannis Echij cathedrae in Academia succedit.] saltem in fouendis Catholicorum reliquijs ad extremum vsque non potuit. Nam Sedis Apostolicae Nuncius Casertanus Episcopus, cum Norimbergam Ratisbona transiret, de huius status commonefactus, Iaium iussit se propediem subsequi. Qui dum in digressu more suo, Catholicorum confirmat Ecclesiam, ecce tibi ab eodem Nuncio, qui dimisso coetu, opinione celerius Norimbergam reliquerat, mittitur Ingolstadium. Quo quamuis summe in obstruendo aditu vigilaret optimus Princeps Bauarus, tamen, vt mala facillime propagantur, exitialis Lutheri lues afflarat. Hic Iaius totam traducit aestatem, et dum multos errore liberat, eximiae sanctitatis, et doctrinae specimen praebet, quae quo latius ad multorum pateret vtilitatem, partim Roberti, de quo supra meminimus, Archiepiscopi Armacani consilio, partim Doctorum Ingolstadiensium precibus, studijsque publice docere compellitur praesertim, vt eius sustineret cathedrae maiestatem, quam Ioannes Echius Cartholicae defensor Ecclesiae magni Vir nominis, et cuius multa extant opera, nuper morte reliquerat. Iaij igitur opera inclaruit primum Ingolstadij Societas, quem postea abire parantem, quam studuerit bmnis illa Academia degustatum semel hominem remorari, posterius indicabimus.

[Note: 27 Bobadillae labores Viennae: et nobile cum Lutherano certamen.] Bobadilla etiam tum Viennae in Regis curia cominorabatur aeque carus, vtilisque proceribus, sed tum maiore in pretio habitus, cum ad singulare de religione certamen lacessitus a Lutherano victor euasit. Erat is Lutheri discipulus multo genere, quam fide clarior, Regique fuerat a consilijs, plus animorum gerens in pectore, quam doctrinae. Qui cum vel suo ab religione discessu non aequis oculis aspiceretur a Rege, vel quod inconstantiae famam toto iam vulgo subiret, ausus est intoleranter iactare se Rege ipso praesente, suscepturum de Religione cum Bobadilla dimicationem, modo corona, et ludices nondeessent: quibus arbitris, si iudicaretur a recta aberrare sententia, daturum se protinus manus, et ad catholicos rediturum; sin minus permitteretur in ea, quam arripuisset, opinione versari. Rex sponsione accepta, senos Iudices dat: Bobadillamque ad pugnam vocat. Bobadilla autem tali gratulatus occasione, quanquam disceptatorum fides in tanta haereticorum colluuione poterat esse suspecta; tamen Deo, causaeque fretus, et studio recuperandae palantis ouis accensus, descendit in arenam, et cum procaci aduersario concurrit. Aderat spectaculo Rex, et frequentissimae nobilitatis coetus cupide expectans altercationis euentum. Feruebat disputationis aestus, et ratio cum ratione, autoritas cum autoritate pugnabat. Sed quoniam nulla vi conuelli veritas potest, nullis obscurari mendacijs, haud diuturna potuit esse contentio. Victa est a veritate vanitas, a pio, sapientique Orthodoxo, Lutherani insanientis impietas. Cuius in inquinata doctrina, quinquaginta minimum axiomata, alijs alia tetriora, arguente Bobadilla deprehensa sunt. Bellus igitur Lutheri sectator, et tali dignus Magistro, omnium calculis, suffragijsque damnatur. At ille se victum negans, noluit oblatis vltro stare conuentis, sed ad inscitiam peruicaciam adiunxit, perfidiam ad errorem. Sententiam aequissimam Iudicum prauarum


page 109, image: s109

opinionum obstinatione reiecit, et ipsos Iudices eiurans iniquos, pertinaci furore testarur, eundem se fore semper, qui fuisser nouorum dogmatum sectatorem, hostem Religionis antiquae. Rex non tam hominis pertinaciam, quam impudentiam demiratus. et si pro dignitate criminis statuere in eum grauius aliquid cogitauerat; tamen ne quid ex ea re turbarum inter nobiles oriretur, perturbatissimo praesertim rerum statu parcendum nobilitati putauit; satis habens in sempiternam eum Coenobij custodiam constrictum tradere. Huc miser inclusus ignominiae dedecore in rabiem verso, sibi ipse manus attulit: sed suo vulnere ad necem saucius, vnde eruptura mors erat, inde salus extitit. oborta de Caelo luce, culpam agnouit, scelus exhorruit, et, qui vitam malebat perfidus, quam haustam semel haeresim ponere, nunc cum in praecordijs conceptam iam mortem contineret, suam retexit orationem, et vnam clamat esse veram, germanamque Romanae Ecclesiae fidem, in qua se mori malit, et cum Deo expiandis suis rite piaculis reconciliari: adeo in ingrarissimum quemque splendet maxime diuina clementia. Susceptis igitur supremis rite mysterijs in eiusdem Ecclesiae complexu extremum spiritura edidit) ditissimae Dei bonitatis non Viennae solum, in alijsue Germaniae partibus, verum etiam in ipsa Romana Curia, quo dudum rei fama peruaserat, argumentum. Instabat per id rempus Norimbergae conuentus, quem Diaetam vulgus appellat, vbi ne quid contra religionem decerneretur, Episcopus Casertanus (cuius nuper meminimus) Nuncius [Note: 28 Bobadilla Norimbergae adest Apestolico Nuntio.] Apostolicus erat affuturus. Is Bobadillam sibi comitem, quem recens disputationis victoria longe, lateque nobilitarat, adiunxit; et Norimbergam per niuium algores, ac pestilentiae pericula sospes vterque peruenit. Eius in primis opera, consilioque dum conuentus ageretur, vsus est Nuncius. Et quanquam ea in Vrbe breuior est ducta mora, Bobadilla tamen vix paululum ex itinere recreatus peruagatus est totam, solicito animo cunctas perlustrans Ecclesias; quarum duntaxat vnam ritu Lutherano curari, cum reliquae catholico curarentur, inuenit. Exiluit tum gaudio Pater, quod hic plus, quam alibi sanitatis, aut certe minus prauitatis offenderet, Sacerdotum vt videbatur, insito quodam a maioribus studio: qui cum aetate grandiore iam essent, haud aequis ferebant auribus, animisque ab auita se religione diuelli. Metuendum nihilominus fuit, ne quod postea euenit, desipientibus Principibus Ciuitatis ipsa quoque ciuitas reliquarum imitata licentiam, in eadem haeresum corruptiope desiperet. Vrbe lustrata ad hominum se Pater studia, Clerique praesertim pernoscenda conuertit. Cumque animaduerteret genus id hominum inloquendo esse solutius, atque liberius; ad omnem tamen humanitatem, praesertim in aduenas, sua sponte propensum; familiariter et ipse primis cum Sacerdotibus, diuinique Verbi praeconibus agere coepit: vt, si quis forte curationem animorum admitteret, eam haberet in promptu, aut si quid occultae fraudis hostium ex ore imprudenter exciderer, id ipse quantocius illustratum, atque editum omni studio, curaque dilueret. Quo in genere sane vehementer in ijs partibus rei Christianae profuit. Ea re Pater cum Ecclesiae Lurheranae Praeposito, qui Ratisbonensibus consentaneas suae Sectae leges tradiderat, familiaritatem inijt. Ac nisi tam subita ex ea foret Vrbe migratio, in spem venerat, aut ad saniora reuocandi consilia eius, quem dixi Praepositi; aut eius certe Cohibendi, retinendique, ne ad inferenda maiora Ecclesiae damna praeceps rueret. Non enim vafrum, et praefractum, vti Buceri, sed ingenuum, ac facile, et ad bonum omne flexibile [Note: 29 Redit Viennam.] sensit ingenium. Verum quoniam breui conuentus ille solutus est, remigrandum vna cum Nuncio Viennam fuit, vbi et a Rege, et a Curia cum honore exceptus ad animorum defensionem auidus redijt. Longum esset quae pro eorum salute gessit, enumerare, dum se se ad cuiuscunque mores, atque naturam quoad liceret, accommodat; illud certe praetereundum non est, quod cum a Sacramentorum communione multos iam annos publici flagitij conscius Germanus nobilissimus abstineret, speque ab ipso Rege, saepius etiam ab amicis nequicquam esset admonitus, vnius simplici Bobadillae congressu, momento resipuit. Accidit illi ad pedes, et cum cetera colluuione vitiorum grauissimum illud, et diuturno silentio tectum facinus victo pudore deposuit, obstupescentibus tam subitae mutationis miraculo, quot quot hominem antea norant. Non diu Viennae substiterat, [Note: 30 Abit Spiram, deinde Passauium.] cum Spiram, vbi conuentus alter habendus erat, migrandum fuit. Eo Rex Episcopum Passauiensem, qui suas partes ageret, mittendum censuit: Episcopus autem Bodillam comitem deducendum; nempe eum, qui et Prorestantibus, Catholicisque iam notus,


page 110 , image: s110

et sua esset prudentia, consilioque publica rei adiumento futurus. Quo in munere cum Regis studio, voluntatique Praesul ille singulari Patris industria fecisset satis, venit etiam in mentem Passauiensis sibi commissi Gregis, cui et morum castiganda licentia, et haeresum contagione pellenda consuleret. Suam igitur ad Ecclesiam, remisso Bobadilla Viennam, se retulit; cum quo tamen ipsi conuenerat, vt cum de re Spirensi Rex cognouisset, liceret sibi per eum, ceteramque Curiam in suam illam Dioecesim ad nauandam iterum sibi operam reuocare. Fecit postea Rex Episcopo Patris copiam, immunitatesque et iura, quae in rem Passauiensis populi sperari ab Regia illa Maiestate poterant, Bobadilla suggerente concessit. Quibus delectatus admodum Pater, cum Christianos aliquot, qui praeputijs positis apud Turcas, Christum eiurauerant, Christianae Ecclesiae recon ciliasset, Passauium, alacer ad spem praedae maiorem, et vberiora animarum lucra recessit.

[Note: 31 Res gestae a Fabro Moguntiae.] Agebat interim Moguntiae Faber strenuus animorum, fideique defensor, et pro concione psalmos Dauidicos explanabat plausu incredibili populorum, vtilitate pari. Qui dum ad eximiam, saluberrimamque doctrinam, vitae candorem, morumque suauitatem adiungit, Moguntinorum animos aeque, ac Spirensium breui sibi deuinxit. Rationem exercendi Spiritus per pias commentationes compluribus de primarijs, duobus praesertim Episcopis tradidit, suffraganeo Moguntino, et Nemburgensi Episcopo designato, qui dum ad actionem, et vsum expertae contemplationis praecepta reuocant, quotidianae mentis exercitationi horae spatium matutinis, nocturnisque temporibus tribuebanr. Concubinis implicitos Parochos ad pudorem Faber, et sanctimoniam scite traduxit. quo facto mirum, quantum ei Ciuitati salutis, quantum sibi vulgo et amoris, et fiduciae conciliatit; vt perbeatus sibi videretur quisquis ab eo Viro vel exercitiorum haurire doctrinam, vel sacris posset expiari mysterijs. Et quoniam linguae ignoratione plerique tanto frui bonon non poterant, inuentus est singulari Dei prouidentia summae fidelitatis interpres, per quem tuto se se Patri indicare, totosque pandere non puderet. Quid multa? in spem Faber ipse venerat copiosissimae aliquando frugis, id quod ei plurimorum incensa studia, et aeternae salutis vota pollicebantur. Quo circa scribit ipse ad Ignatium se, vt ex collectis Parmae frugibus Romam reliquisse pro Parma non poenitebat: ita ne Parmam quidem pro Germania piguisse relinquere, ac ne Germaniam quidem propter Hispaniam; [Note: 32 Excurrit Ascafenburgum.] neque hanc rursus propter Spiram, nec Spiram denique propter Moguntiam. Tanta erat vbique segetis seu perceptae, seu speratae laetitia. Cum autem a sacris de more lectionibus cessandum esset, Faber per eas ferias Ascafenburgum, quo Albertus Cardinalis et Antistes Moguntinus iam abscesserat, vt grauia quaedam cum illo de re diuina conferret, excurrit. Excitat Pastorem in primis ad conformandos mores frequentissimi gregis. Moguntina namque Ciuitas tantae in Germania auctoritatis, si in fide, Christianisque moribus ipsa perstaret, sperabat fore vt eius ad exemplum ciuitates aliae complures, aut in eadem fide nullo negotio continerentur, aut certe non tam lubricae essent, et procliues ad haeresim. Cardinalis quanquam erga Fabrum optime iam erat affectus, eiusque singularem admirabatur coniunctam cum virtute doctrinam; tamen multo nunc vehementius admiratus, edoceri per illius secessus otium de Societatis institutis accuratissime voluit. Cui cum prudenter cumulateque satisfactum esset a Fabro, is vsque adeo probauit omnia, imo etiam suspexit, vt Societatem sibi videri diceret prope diuinitus ad ea tempora tam difficilia, tamque aspera reseruatam: simul et illud Fabro recepit, quae pie sibi, ac salutariter suggessisset, eorum se propriam, ac peculiarem habiturum esse rationem; perfecturumque rebus ipsis, vt intelligeret quanti tandem apud se forent eius diuina ac salutaria (sic enim loquebatur) praecepta. Interim monet praeclaris coeptis insistat, nec suscipiendis pro suo Grege, et Dei gloria laboribus terreatur. Gratam sibi rem facturum, si ad explanationem Pfalmorum tam vtiliter institutam, latinas etiam diebus Dominicis conciones adiungat. Id cum Faber Card. Archiepiscopo, cuius erat omnem humanitatem expertus, [Note: 33 Coloniam, periclitanti vt ciuitati succurrat, aduocatur.] pollicitus esset, paucos intra dies Moguntiam redijt. Hic dum Clerum aeque, ac populum ad omnem pietatem erudit, ecce tibi Coloniam, vbi Ioannes, et Aluarus socij eius versabantur per Theologum quendam celeriter euocatur, quod Ecclesiae illi maximum ab haeresum naufragio periculum immineret. Sed quoniam propediem rediturus Archiepiscopus dicebatur, Faber ad eius aduentum Coloniensem detinuit Nuncium, interimque diuinis illum rebus per vsitatas commentationes instituit. Cuius is consuetudine,


page 111, image: s111

appositisque caelestium cogitationum epulis degustatis modico dierum interuallo, Societati se dedit, Fabroque Cardinalis concessu coniunctus, cum eodem Coloniam redit. Hic Pater id, quod ex Nuntio audierat, re ipsa comperit, valde in lubrico rem versari Catholicam, pessimo loco illius Ecclesiae res esse, in qua ipsemet Pastor, et Antistes Hermannus, seu veteratorijs haereticorum artibus, seu perniciosis catholicorum assentationibus praue coeperat de religione sentire. Cumque nemo esset, qui se tanto Praesuli auderet opponere, vnus inuentus est Faber, qui placato prius hostijs, precibusque continentibus Deo, Archiepiscopum conueniret, et peramice, libereque sui admoneret erroris: tantumque profecit modestissimis suis, plenisque sapientia monitis, vt de Pastoris fide, doctrinaque meliora sperari sint coepta. Verum tamen cautioribus consilijs vtendum ratus (nam in suspicionem venerat, ne malorum stirpes, quae non dum satis videbantur euulsae, se abeunte, renascerentur) Nuntium Romani Pontificis de Coloniensis Ecclesiae statu, quo acrius illuc vigilias intenderet, commonefecit. Is erat Ioannes Poggius, vir pereruditus, ac prudens, qui postea Sanctae Romanae Ecclesiae renuntiatus est Cardinalis, Legatus in Vrbe Bona, haud ita Colonia procul. Is de illius Ecclesiae rebus edoctus, et praesens periculum perhorrescens nullo modo passus est moueri loco Fabrum. Nam quod spectabat ad Moguntinum, bono animo iussit esse; se daturum pollicitus operam, ne paucorum mensium absentiam is iniquius ferret Antistes. Igitur obsequutus Nuntio Faber Coloniae resedit ad acerrimam, ac perennem eius Ecclesiae custodiam; vt per eum potissimum steterit, ne multo foedius, tetriusque, aut illius splendor Cathedrae, aut nobilissimum Germaniae membrum ab impurissima [Note: 34 Petri Canisij ad societatem accessus, et laudes.] Lutheri schola tam luctuoso tempore foedaretur. Dum in hoc totus est Faber, et inclinantem, ac prope iacentem religionem omni ope conatur erigere, praestantissimum ad eam rem Socium, et sui simillimum adiutorem, Deo mittente, nanciscitur, Petrum Canisium Neomagensem, ab Geldria Belgij Prouincia, qui iam tum et religionis propagandae catholicae, et contra haereticos defendendae studio flagrabat acerrimo: ad eamque pietatem cum vitae accedebat singularis integritas, tum literae interiores, et eloquentia non vulgaris: vt ipsa morum similitudo duos videretur Petros vno quasi spiritu colligasse. Neomagi Materteram Canisius habuit egregie piam, quae illum studio pietatis adducta, vt partum suum vnice diligebat. Quem cum in deligendo vitae genere fluctuantem animaduerteret, diuino instinctu, afflatuque tale, ante Societatem cognitam, oraculum edidit. Tu, inquit, Fili, cooptaberis in nouum quendam Sacerdotum ordinem, quem in Ecclesia sua multorum in salutem parat Deus. Eos ego per visum vidi, et te ad eos adiungi. Graues erunt viri, docti, modesti, Deo pleni, et animarum caritate praediti. Bono igitur fac sis animo, et spe huiuscemodi te sustenta: nam breui a Deo potieris hoc dono. Is ergo auditis, quae de Fabri sanctitate, doctrinaque circumferebantur, Moguntiam eo consilio se contulit, vt quem de fama iam norat, eum etiam de facie nosset. Quem vbi cognouit, ac degustauit, animi sui laetitiam his ad amicum testatus est litteris. Secundis, inquit, ventis Moguntiam veni. Virum, quem quassiui, si tamen Vir est, et non potius Angelus Domini, meo magno bono reperi: quo nec vidi, nec audiui doctiorem, profundioremque Theologum, aut tam illustris, eximiaeque virtutis hominem. Simul vero, atque Coloniam Faber attigit, is penitus Societati se addixit inter exercitia spiritus, octauo Idus Maij ipso die suo natali, et Apparitioni Archangeli Michaelis sacro: quo die tertium et vigesimum auspicabatur aetatis annum, certis votis emissis, inter quae illud erat quemcunque religiosum ordinem Societas iussisset, si ea hon reciperetur, suscipiendi. Is e Germanis primus in Societatem venit, in, alijsque postea regionum earum adiungendis elaborauit feliciter, per exercitationes maxime B. Patris: quas vt mire ipse sibi frugiferas reperit, tota deinceps vita, nunquam commendare plurimum destitit, seduloque tractare. Sed de Canisio plura alibi: de quo Francisci Stradae in Epistola ad Ignatium extat haec vaticinio, quam Encomio propior sententia: Canisius ad me eruditissima illa, ac purissima anima misit Epistolam, quam mitto in Vrbem, vt agatis gratias Deo tam de sincero spiritu, tamque lecto, et eximio Dei famulo; quem seruabat sibi Christus absconditum tanquam triticum electum in magna copia palearum ad magnam laudem, et gloriam suae tremendae Maiestatis. At ipse de Fabro ad amicum scribit ita Canisius. Illi nihil aeque in votis est, ac


page 112, image: s112

Christo cooperari in salutem animarum. Nullum ex illius ore verbum siue in vsu, familiarique congressione, siue dum mensae accumbit prodire audio, nisi quod Dei honorem et pietatem sonet: neque tamen ob facundiam audientibus grauis, ac molestus est. Didicerat videlicet ab ipso Christo sanctis epulas condire colloquijs, nec vt plerique positis ante oculos cibi suauitatibus fallebatur; sed ventre, ac palato superior statuerat oportere sibi esse conuiuium diuini sermonis escam, non blandae voluptatis [Note: 35 Vocatur Faber in Lusitaniam.] illecebram. Faber autem hoc sibi apposito lucro, dum pro Nuncij Apostolici voluntate in eius, quem dixi, Praesulis curationem vigilanter incumbit; ecce tibi ab Ignatio literae; vt relicta Colonia in Lusitaniam cum Aluaro Alfonso, et Ioanne Aragonio Lusitani Regis filiam comitaturus (ea erat Philippo Hispaniarum Principi desponsa) protinus iter paret. Vnum enim, aut alterum eius rei causa e primis Societatis Patribus postulauerat Ioannes Rex: idque suo Romae oratori mandarat. Quae res Simoni Rodericio, quo cum Rex egerat, grata admodum visa est; oblatamque Societati putauit occasionem per Reginae tam beneuolae comitatum aperiendi sibi aditum in Castellam, ex eaque deinceps in reliquum Hispaniae Regnum. Qua de re perscripserat ad Ignatium, et vnum omnium maxime appositum nominauerat Fabrum; aut, si quid hunc impeditet, Iacobum Lainium; auctor insuper, vt ei comites, quos modo nominaui Aluarus, et Aragonius adiungerentur. His mandatis Faber acceptis, quamuis curae vrgerent grauissimae, tamen ex obedientiae nutu diuinam gloriam interpretans maximam, confestim se ad iter accingit. Poggium latere non potuit, qui frustra conatus hominem ab consilio deterrere, dat ad Pontificem literas, quam, incommoda eo rerum articulo talis Viri profectio accideret grauiter explicans, rogansque vt subsistere omnino iuberet. Nihilo secius maturauit Faber, quid Poggius moliretur, Ignatium edocere quo is rerum omnium conscius, opportunius apud Sanctissimum Dominum, quod e re videretur, efficeret. Sed paulo diutius, vt mox referam, fidelis ille Dei famulus Belgio debebatur, quo rerum agendarum decus tolerantiae corona geminaret. Id quod et Andreae Ouiedo in ipsis ad Fabrum perferendis Ignatij literis feliciter obtigit. Louaniensibus Socijs eas literas Ignatius commendarat. [Note: 36 Andreas Ouiedus a latronibus spoliatur, et vulneratur.] Ab his Tabellarius Andreas electus dum obsequenter properat, haud ita Colonia procul, vt homo ille, qui descendebat in Ierico, incidit in latrones: qui non modo eum viatico, paucisque nummulis, verum etiam vestibus ad diploidem vsque despoliauerunt: conuicijsque, et plagis quinis impositis abierunt semiuiuo relicto. Sed qui iacentis alligaret vulnera in ea solitudine non accurrit: Vnus ille verus Samaritanus, qui et animi, et corporis plagas curat, robur prostrato dedit, quo suis manibus connixus in pedes debilitata membra Coloniam traheret. Hic literas, quas multo maluit incolumes, quam paucos nummulos, imo etiam vitam, Fabro reddidit: toto ille quidem externo habitu teter, sed ore laetus, animoque iucundus; quod totidem et ipse suo corpore plagas obedientiae causa, quot suo Christus propter obedientiam Patris, excepisset in Cruce fixus. facile vt appareat, quemadmodum illum iam tum pene ab Tyrocinio probauerit Deus, cui maiora certamina veterano parabat.

[Note: 37 Status Sociorum Louanij.] Discesserat Louanio veris ante principium Hieronymus Domeneccus alijs cum duobus euocatus ad Vrbem, relictis ibi Strada, Ouiedoque, et tribus alijs, qui dum coeptum vrgent studiorum iter in domicilio conducto, aequis etiam passibus in religiosae disciplinae curriculo procedebant; et vt domesticos intra parietes suum quisque animum pro viribus exercebant, ita foris vsurpandis apud Carthusiam diuinis subinde mysterijs vulgo erant sanctitatis exemplo. Quic quid a literis dabatur otij, id non suis [Note: 38 Stradae ardor.] relaxandis, sed alienis subleuandis tribuebant animis. Quo in genere Strada calebat non tam aetatis aestu (erat enim natus annos quatuor et viginti) quam pietatis ardore. Is tum in Falconensi Collegio Metaphysicis operam dabat, sed longioris veluti suae desidiae pertaesus (sic enim otium iilud literarium interpretabatur) memor laetarum segetum, quas antea concursandis Italiae oppidis colligebat, optauit etiam ardentiore siti agrum peragrare Louanicum. Ac primum Louaniensis Academiae Cancellarium [Note: 39 Ruardo Tappero tradit exercitia spiritus.] Ruardum Tapperum aggressus, virum sane grauem, ac doctum, eumdemque ad pietatem propensum suis sermonibus impulit, vt in exercendo de more spiritu ternas quotidie horas ex summis ereptas occupationibus collocaret. Cuius frugifer


page 113, image: s113

exercitationis euentus Stradae vicit expectationem. Deinde Sacerdotem quendam [Note: 40 Adiungitur Societati Cornelius Vuishauçus.] Conelium Vuishauaeum Artium iam Magistrum, et Theologicis satis imbutum, sua iam sponte ad Societatem incumbentem, ijsdem meditationibus propius vrsit. Multa autem de eius sanctimonia, et innocentia ex Petro Canisio, multa item ex ipsis Carthusiae Monachis audierat. cuius Cornelij laudabiliter acta vita in magnum olim est relata volumen, stylo illa quidem rudi, et impolito, ceterum eiusmodi, vt inde compendio excerpere, quae et rationi, et veritati maxime consentanea videantur, non grauemur. Is Mechliniae, [Note: 41 Eius vita ante initam Societatem.] quae Belgij Ciuitas est, nec Louanio longe distans, non minus pijs, quam honestis parentibus natus ad annum vsque duodeuigesimum non sine peculiari Dei prouidentia multis in aerumnis, et incommodis educatur: vt iam tum ad baiulandam. Crucem, et Religiosam disciplinam videretur institui. Puer Parisijs latinis vix tinctus literis reuocatur in Patriam: in qua contra omnem animi nutum, voluntatemque a literis ad opificia traductus, cum robustior accessisset aetas, ad ingenuas artes, quo toto impetu ferebatur, parentum permissu Louanium se retulit, eosque breui habuit in doctrina progressus, vt ad Magisterij gradum, et Sacerdotij decus praeter spem omnium, expectationemque conscenderit. Sacerdos cooptatus, et Ecclesiae bonis auctus, Louanij in rem Catholicam egregie laborauit. Abhorrebat ab Haereticorum hominum vsu, prauorumque consuetudine, quorum dum miserabiles redarguit insanias, perniciem a sanis, fraudem a simplicibus propulsabat. Assiduits erat aeque, ac pius in accurata procuratione sacrorum. Sedulus, ac benignus in admouenda confitentibus aure: nec animorum modo saluti, verum etiam corporum aegestati, (quoad poterat) consulebat. Virginitatis, et vitae Coenobiticae tam erat amans, vt complures Virgines, Adolescentesque varijs in ordinibus collocaret: eiusdemque consilio faeminae non paucae Deo dicatam Virginitatem in ipsis seculi faecibus custodirent. Cuius multiphcis in Christo prolis spectata sanctitas, eximiaeque virtutes in communem Patrem spiritus redundapant: vt iam tota illa regio Cornelij nomine personaret. Mirantibus autem de vulgo plerisque cur, qui tam multos ad religiosa castra submitteret viuere ipse cum populo mallet: praestabilius sibi videri dicebat, si nullius ipse Religionis institutis astrictus, Religionum claustra repleret, quam si in eorum aliqua semel inclusus, paucos ad ea in posterum excitaret. Verius fortasse diceret, ne se quidem de populo diu fore, sed iam tum praemittere, quos haud ita mox impigro cursu consequeretur, et quidem in eam familiam, quae in medijs collocata coetibus ad eandem vitae perfectionem ceteros inflammaret. Sane diuino consilio factum putes, vt dum nullam ad disciplinam animum applicat ei se potissimum reseruaret (quemadmodum ad Ignatium de Cornelio scribit Strada) vbi suae sitis ardorem in aliena perquirenda salute, defendendisque ab haeresum labe Catholicis mitigaret. Etenim paucis ante diebus quam Louanium Parisijs Socij illi, quos supra nominauimus, commigrarent, mos Cornelio fuerat in precatione frequenti supplices ad Deum manus tendere, vt auxilia sibi aliqua piorum hominum demonstraret, quorum Societate fruges in Ecclesia Dei longe vberrimas ferret. Itaque diuino ad monitu exaudiuit interius, propediem Louanij sodalitatem quandam Euangelicorum hominum, cui ipse se coniungeret, affuturam. Cuius ille videndae studio incensus simul ac Patres appulere Louanium, tanquam id quod quaereret, olfecisset, in perpetuum eis adhaesit. Primus eum Strada conuenit: a quo de Societatis inssitutis edoctus, inspectoque diplomate Pontificio exultare gaudio coepit, palmasque in Caelum tollere, ruere in amplexum Stradae, et eam, quam sibi narrauerat Societatem, ardenter expetere. Nec mora, Sorori satis amplae familiae procuratione relicta, compositisque domesticis rebus ad exercitia magno ardore animi recessit. Recessus autem is exitus fuit, vt inter sacrificandum in abditissimis Eucharistiae mysterijs Christo praesenti, Societatem se vouerit initurum. Quanquam inter exercendum congelare quodammodo visus est, et expers esse lacrymarum, ac gemitus, expers intimi doloris, ac gaudij; quibus animi motibus tangi plerumque solent, qui has primo exercitationes attingunt: vt affirmaret Strada frigidiorem se in eis vidisse neminem. cum tamen, vel ipsa vociferante fama pernosset, quanti candoris, et innocentiae Cornelius esset, qui tam ardenti poenitentiae studio corpus domuerat suum, vt quatuordecim ipsis annis, siue ad tutelam Virginitatis, quam perpetuo coluisse creditur, siue ad placandum caeleste Numen non tam suis, quam alienis


page 114, image: s114

[Note: 42 Socij Lounanienses in aedes Cor nelij migrant.] culpis offensum, textum horrenti crine cilicium continenter induerit. Ceterum ijs exercitationibus solido magis animi fructu, quam sensu quodam teneriore perfunctus, susceptoque certo, ac stabili de Societate consilio, Stradae, socijsque auctor fuit, vt relictis, quas conduxerant aedibus migrarent in suas. In his illi velut in Collegio quodam domoque propria commodius ex Societatis disciplina vitam instituerunt. Ea res Societatis in ea vrbe famam, et nomen auxit. Cum enim ex sociorum praescripto Cornelius sacrarum Confessionum prouinciam ne apud Sanctimoniales quidem, et gynecea deponeret, nouum videlicet vitae genus profitebatur vbique: et eam vbique familiam, cuius in vsum, possessionemque transierat, peruulgabat. Hoc Louanij primum, deinde etiam [Note: 43 Init Societatem Petrus Faber de Hallis, Belga.] in tota illa prouincia propagandae Societatis pignus per Stradam pene adolescentem diuinba nobis liberalitas obtulit. Cornelium haud ita multo post alius quidam Petrus Faber de Hallis, natione Belga, qui et ipse Louanij Theologiae operam dabat, subsecutus est; quem ne nominis similitudo errorem creet, ab altero nos Fabro, patrio, aut etiam gentilicio vocabulo secernemus. Horum accessione, accedente insuper exercitiorum vsu percrebro patens tum ianua Socijs nostris aperiebatur, cum secundae ab Ignatio literae perferuntur, vt Louanio primo quoque tempore Societas omnis excedat. Strada autem, Ouiedusque cum Ioanne Aragonio, qui Louanium dudum venerant, [Note: 44 Iubentur Socij cuncti ire in Lusitaniam.] Fabro in Lusitaniam profecturo praecurrant. Quippe literae Simonis vrgebant, vt ex Hispanis Socijs, quos Lutetia discessisse cognorat, nonnullos Conimbricam studiorum sedem Ignatius mitteret, Rege ad Collegij numerum amplificandum intento. Quod Ignatium opinor impulit, vt priusquam de felici Louaniensium rerum statu cognosceret, (alteras quippe literas non dum acceperat) subitam illam Sociorum migrationem imperaret. Ergo tres illi, quos dixi, pariter in Zelandiam opportunitatem aucupaturi nauigij, sine cunctatione digressi reluctantibus ventis, et aegrotante insuper Aragonio, Louanium redeunt spe nauigationis exclusi. Sub idem tempus Faber quoque Colonia nauigationis causa Louanium venit Octobri circiter ineunte, Cornelio, et Socijs expectatissimus. Quos vt Pater aspexit, et iucundissimis excepit amplexibus, [Note: 45 Faber venit Louanium.] conuersus ad Cornelium, qui propter eius aduentum festum diem agere videbatur. Age, inquit, Corneli satis iam habeo te de facie nosse: quem et si meis oculis antea non vidi, te tamen noui. Nihil est cur de nobis vehementius angaris: postridie hinc in Lusitaniam obedientia nos auferet. Cui Cornelius aduersari, inquit, imperio isti, et obedientiae, nec ausim equidem mi Pater, nec omnino debeo. Ceterum illum ipsum, qui et obedientibus fraenum inijcit, cum vsus est, Christum inuoco, ne te hinc abire, et auolare permittat: sed quamdiu huic populo vsui fueris, remoretur. Subrisit Faber, et tamen Antuerpiam ad Lusitana inspicienda nauigia, quae ad oppidum Veras appulisse ferebantur, postero pergit die: quae vt ad soluendum instructa, et expedita iam vidit, confestim nauigationis socios deducturus, Louanium [Note: 46 Aegrotat; interimque multorum animas sanat.] repedat. Vix eo redierat, cum tertiana febris accessit. Haec penitus strauit hominem. et lecto affixit, ne moueri loco posset, adeo pertinax (quippe bimestris) vt eius iam saluti medici, et curationi diffiderent. Sed cum ei Cornelij preces pro sua Louanij commoratione venissent in mentem, hominem ad se accersitum rogat, iam vota vertat, et argumenta precandi, et qui tam pertinacem febrim fusis precibus aduocasset, is denuo adhibita precatione discutiat. Fecit imperata simplici, candidoque pectore; et exinde melius factum est laboranti, vt e lecto subinde surgere, suisque niti pedibus medico admirante iam posset. Decumbentis in ea Ciuitate fructus, satis aperte, vnde commoratio illa ortum habuisset, ostendit. Nam illud certe Medicus aperte profitebatur, nequaquam videri a natura tantam eius morbi pertinaciam esse. Is excitarum Stradae congressu Cornelium Societate recepit, et periclitatum, probatumque ad firmitatem intendit. vt idcirco et in morbum videatur fuisse delapsus, et ex morbo Cornelio supplice, releuatus, vt cuius esset tanta vox commendationis [Note: 47 Praeclare exercet virtutem Cornelij.] in vulgus, eius virtutem et sanctitatem diligentius excuteret. Sensit enim continuo Faber periculum esse ne viro bono, ac simplici Angelus praestigiator illuderet; eoque exquisitius toto trimestri veluti rudem, integrumque discipulum quotidianis experimentis exereuit modo tolerantiae, et sui ipsius victoriae, modo Christianae humilitatis, et rerum humanarum despicientiae, idque non tam


page 115, image: s115

in vmbra domestica, quam in luce clarissima Ciuitatis, cuius ille in honore habebatur, ac precio. Exercebat eum per Stradam longe aetate posteriorem nec dum sacris initiatum; et adiungebat concionaturo pedissequum Sacerdotem, vt clepsydra in manus sumpta, de suggesti gradibus coram populo dicendi spatia metiretur. Saepe etiam hominem increpabat iure, iniuria: saepe domesticorum in auribus, oculisque quo maiore illum rubore perfunderet, accusabat. Alias etiam ad explorandam in omnem partem aequitatem eius animi, atque constantiam mutabat ea, quae deprimebant, cum ijs, quae tollebant animos, et augebant; Et probra vertebat in laudes, dedecora in reuerentiam. Interdum vero iubebat eum aliquid exscribere: quod cum ille vt poterat, exscripsisset, Faber eo conscisso tanquam male, vitioseque descripto iubebat eadem iterum, saepiusque describi; et quo plures haberet ansas ad reprehendendum, modo literarum apices inuenustos, modo crebras lituras, quae scripturae speciem obtererent, vitio dabat: nunc obliquos linearum ductus, nunc aspersas papyro maculas, et atramenti labes vituperabat, obseruans interim velut ex infidijs, num quod impotentis animi verbum ex ore excideret; num quid ab eo fieret turbulenter, et iracunde. Consueuerat secundum coenam ei praescribere, quae prostridie ab eo geri vellet, et ad periclitandam accuratius obedientiam, plurima ei in eam diem, quae cerro ordine, et ratione digereret, imperabat. Iubebat (verbi causa) iter aliquod ab eo suscipi, et simul viarum numerum et ordinem perturbatissimum describebat, quem in eo itinere conficiendo seruaret, mandabatque negotium aliquod, et quibus simul id verbis gereret peruersis scilicet, ac praeposteris imperabat. Exacto die rationem mandatorum, et praescripti simul ordinis reposcebat, vtrum in conficiendis negotijs viciniora prius in loca, quam remotiora suo arbitratu, an prius se in haec, quam in illa praescripto exordine contulisset. Similique ratione vtrum haec, et illa verba, quemadmodum ab se acceperat eodem ordine reddidisset, an commutato ordine suum ad arbitrium exposuisset. Pugnantia quoque, et quae fieri vno, eodemque tempore, ab eo nullo modo possent, imperare consueuerat: vt quem afferret diuersa inter imperia conatum ad parendum, et obtemperandum ex ipsa animi pugna, atque ancipiti cura perspiceret. His demum experimentis Societate repertus est dignus, et contra ludibria callidissimi hostis praemunitus: tum receptus vt frater, cum sua voluntate, iudicioque spoliatus, et altis nixus humilitatis radicibus est inuentus. Hinc eius in Fabrum singularis obedientia tanquam discipuli in Magistrum, filij obsequentis in Patrem, vt in eius conspectu prae reuerentia, et pudore vix hisceret, mandataque eius vel tenuissima religiosius exhauriret. Nihil vel a principibus rogatus viris, aggredi voluit iniussu Fabri, palam eius professus obsequium, nec maioris Patris erubescens imperia, qui patria, et ipse potestate ceteris imperabat. Sed Fabri mora non vni Cornelio, sed ipsi quoque Stradae in aetatis iam se corroborantis [Note: 48 Iussu, et auxilio Fabri Strada latinas conciones habet.] gradu disciplinae aptissimo salutatis fuit: cuius ille ductu, consilijs, institutione, multo clarior toto Louanio factus, egregia posuit nouae praedicationis exordia. ExcitauitTyronem vetus Magister ad conciones latinas in Falconis Gymnasio, vbi Strada ipse de Auditoribus vnus erat. Eaque re et frequenti illius Academiae iuuentuti, Magistris non modo non inuitis, verum etiam postulantibus, et Stradae facultati, quae Philosophiae studijs, intermisso bene dicendi vsu, vt plurimum exarescit, opportune consuluit. Itaque simul ac inflammandae iuuentutis gratia verba facere acer adolescens instituit, repente ad eum, quem priuatae iam scholae prodiderant, ingens Academicorum multitudo confluxit, eaque in dies sic augeri coepta, vt iterum ac tertio fuerit laxiores in exedras emigrandum. Magistri porro omnes quo latius noui concionatoris pateret vtilitas, autores fuere Fabro, vt cum Ad Archangeli Michaelis, quae de praecipuis Louanij aedibus vna est, festa saltem quaque luce, concionari iuberet. Quorum Faber consilijs paruit spe proposita copiosae frugis, tametsi partem in eo ipse laboris, atque oneris morbo stratus non subterfugit: qui vt animos adderet in eo genere dicendi imperito, iuuenique nec Philosophicis studijs cura noui laboris officeret, concionum ei argumenta, vel de lectulo suggerebat, eaque diuidebat in partes, vt pro lectione vox esset, pro librorum apparatu culti pectoris sapientia: nihil vt Stradae propemodum praeter actionem, vsumque memoriae, qua plurimum valebat, operis, munerisque relinqueretur. Prodibat igitur animosus adolescens in publicum, et Fabri dimicans armis, ardorem addebat de suo,


page 116, image: s116

fidelitatemque memoriae, si tamen de suo ardebat, quem Dei spiritus incedebat: quo ille sic aestuabat, vt eodem igne tota propemodum concio conflagraret. Dabant ei operam praecipui Theologiae Doctores tantis plausibus, tantisque motibus animorum, vt lacrymae ex oculis vberrimae fluerent. Religiosi omnium ordinum, quotquot Louanij resident, Stradae ex ore pendebant. Concurrebant etiam cum viris faeminae latini imperitae sermonis, non tam auscultandi gratia, cuius ad linguam surdae penitus erant, quam vt os spectarent Agentis, et ab sancto illo igne calescerent, quo pectus feruebat orantis. Spirabat in eo mens Fabri; cuius, et spiritum hausisse videbatur, et literas. [Note: 49 Oliuerlus Manaraeus studio Societatis incenditur.] Oliuerius Manaraeus, quem nobis Deus ad haec tempora referuauit, cum adolescens literarum studijs vacaret Louanij, tantam et ipse flammam Strada semel audito, concepit; vt cum is perorasset, ad aegrotantem continuo Fabrum confessionis gratia cueurrerit: multisque, et supplicibus verbis orarit, vt in suum se contubernium placeret admittere, secuturum se illum, quocumque praeiret; profecturum quocum que mitteret. Quem tamen Faber aetatis veritus inconstantiam, et ne puerorum more, quam subito exarserat, tam cito refrigesceret, in aliud tempus, diemque distulit, dum et aetatis imbecillitati plus roboris, et susceptae menti plus firmitatis accederet. Sed cum per os Stradae Faber Louaniensium animos incendisset celebrari, quotidie magis Cornelij domus est coepta. Accedebant viri graues grauissimis cum decumbente acturi de rebus: ex eoque tanquam ex oraculo responsa petebant, re ipsa probante, quae de tali viro multorum fama, rumoresque nunciarant. Et quanquam salutantium turba morbi vim non mediocriter intendebat, aeger tamen imbecillitatem corporis, animi virtute superabat: et praestanti quadam erga proximos caritate facillime ad se se aditus patere cuique volebat, nec a se quemquam, nisi aequum vsquequaque, placatumque dimitti. His humanitatis, caritatis, industriaeque praesidijs feruere Louanij visa sunt omnia, multique sepositis domesticis curis ad exercendum pie animum excitari. Vnum memoro [Note: 50 Theodoricus Hesius totum se Fabro permittit.] Theodoricum Hesium Leodiensis Ecclesiae prodecanum, Quaesitoremque Catholicae religionis, qui quondam Adriano Pontifici a secretis, et a sacris confessionibus fuerat, imo cuius consilijs Pontificatum ille suum rexisse dicitur, et quem propter integritatem vitae, splendoremque doctrinae, nisi mors interuenisset, in amplissimum Cardinalium Collegium cooptaret. Is cum in has mentis exercirationes esset ingressus, singularem hanc sui fructus significationem egressus dedit, vt ad collocandam in tuto salutem suam totum se Fabro crederet; omnemque vitae cursum tota voluntate permitteret. Faber tamen, et aetatis, et personae ratione habita, quarum altera inclinata iam erat, altera sua sponte spectatissimis ornata moribus alienis adminiculis non egebat: tum vero Leodiensis Ecclesiae proposito bono, non ei censuit vitae genus, institutumque mutandum. Suasit potius, et quae possidebat in vita bona, et quae regebat in Republica munera ea prudenter administrare, ad Dei scilicet gloriam, et proximorum vtilitatem, esseque in nobili illa Ciuitate probitaris exemplum, propositum ad imitandum, cum populo vniuerso, tum clero praecipue. Amplexatus est vir egregius totis praecordijs salutare consilium et ad optatam actionem, reliquo vitae spatio sobrie, pie, iusteque traducto, tanquam bonus, fidelisque discipulus reuocauit. Faeminarum praeterea coenobijs, quae et ipsae nouae Societatis operam sitiebant, certa quaedam viuendi norma, ad quam religiosae vitae cursum dirigerent data est. Repressa morum licentia, vetus reddita disciplina. Virgines complures integerrimis nuptijs cum Diuina Maiestate coniunctae, sacris addictae Coenobijs: compluresque in Societatem adolescentes adsciti: tanta denique morum in omni hominum genere facta conuersio; vt iam tum de ordiendo Louanij Collegio viri graues apud Caesarem agendum putarent. Quibus ex rebus, Deo Duce, bene ac fideliter gestis conijci haud aegre potest, quanto commodo inferioris Germaniae semel, atque iterum sociorum in Lusitaniam nauigatio dilata, quanta cum prouidentia diuini Numinis relictus ibi, vbi erat, morbo ingruente, sit Faber. Quicquid enim deinceps in ijs regionibus ad Dei gloriam, communeque Ecclesiae bonum a [Note: 51 Faber Coloniam redire iubetur.] Societate gestum est, id omne, si verum quaerimus, his debetur initijs. Interim Faber dum diuturno conualescit ex morbo, a Pontifice, quem, vt supra demonstratum est, Poggius admonuerat, Lusitanica profectione in aliud tempus reiecta, Coloniam iubetur denuo se referre, nempe ad eius fulciendas, prohibendasque ruinas, cuius iam


page 117, image: s117

antea fidem confirmauerat vacillantem, praesertim quod auditum forsitan Romae fuerat, Lusitani Regis filiam, quam comitaturus Faber erat, in Hispaniam appulisse; Salmanticaeque celebratas esse iam nuptias. Ex Pontificis mente, suam illico Ignatius quoque mentem, voluntatemque mutans per literas Fabrum admonet, vt Socijs, qui Louanij, tum erant, in Lusitaniam cum Strada missis, ipse Coloniam repetat, non prius inde recessurus, quam rursus admoneretur.

[Note: 52 Araozius cum quinque Socij in Hispaniam discedit perrecturus in Lusitaniam, sed salutari obuijs mora tempestas retardat iter.] Ac ne Societatis in Hispania propagandae consilium in Regis pectore congelaret, misit ad eum Ignatius ex Italia, id quod Regi pergratum fuit, vna cum Araozio socios quinque, quorum hi Collegij numeros Conimbricensis explerent; ille vero Regis mentem, atque consilium, dum eo Faber appereret, confirmaret. Discessere sex ab Vrbe Roma mense Nouembri non sine monitis, ac mandatis Ignatij de rebus singulis cum Rege Ioanne gerendis. Quo in itinere pedibus de more suscepto, nullam Araozius tutandi animos occasionem dimisit, seu coelestibus Sacramentis, incensisque concionibus, vbicumque defatigati consisterent, seu opportunitate, familiaritateque congressus, vbi de more procederent. Reducti sunt per huius profectionis occasionem in rectam salutis semitam bene multi, Prato praesertim in oppido apud Hetruscos, Pistorij, et Lucae. Qua in Vrbe non defuere, qui Patris monitu vel obstinatam haeresim ponerent. Prope Saonam, nauim inueniunt, ab Hispaniae prope litoribus, tanquam ad eos excipiendos vi tempestatis repulsam. Quae non magis opportuna nostris, quam nautis vectoribusque saluti, vt saepe solet, tempestas fuit. Quippe accommodatis Araozij commonefacti vocibus ne in grauiora reciderent mala, apud cum sua quisque peccata contritis dolore pectoribus expiarunt (quorum id multi multos iam annos scelerate neglexerant) ijs insuper, quae ex alieno rapuerant, quaeque diu iniuste possederant, restitutis. Confessionem mensa caelestis excepit, conuenientibus duo de triginta cum duce nautis, nouo exemplo, spectaculo periucundo. Ea res Saonensibus calcar, et ad pietatem incitamentum fuit, repente ex oculis nocte discussa, vt de Coelo missam lucem agnoscerent, et Sacramentorum, diuinique verbi pabulum flagitarent. Annuit postulantibus Araozius, cuius ad pedes, ac disciplinam, quoniam natalitia Domini iam obrepserant, incredibilis multitudo confluxit, vtilitate permira. Hinc mitigato iam Salo Genuam, inde Corficam praeteruecti, Barcinonem flectunt iter; quo sub anni consequentis initium peruenerunt. Sed prius quam illuc se flectat oratio, pauca sunt perstringenda de Gallia.

[Note: 53 Statu, sociorum Parisijs, quibus praeerat Paulus Achilles.] In hac vero rem Christianam haud mediocriter formido bellica retardauit, nec tamen in tantis motibus ij, qui de Societate Parisijs erant, suis partibus muneribusque deerant. Quin meliorum spe temporum se solantes, fratres suos, qui Regio edicto compulsi, Louanium ante confugerant, ignari quid de his recens statuisset Ignatius, impetrata a Rege venia cupide reposcebant; nequaquam tutam eorum in Belgio commorationem rati, vbi Cliuensis Dux Gallico praesidio cinctus, suis excursionibus vastabat omnia: eodemque propediem ingenti cum exercitu aduolaturus Carolus dicebatur, patrimonij damna, et contumelias vlturus. At Ignatius sociorum de socijs solicitudine delectatus rescribit, quos requirerent, eos in Lusitaniam missos esse; et simul ex eis quaerit, num et et ipsi eo sint migrare parati, an et Parisijs in mendicitate manere vitam, et studia sustentaturi precario. His quaestionibus prudens Pater dum filiorum tentat animos, eorum etiam postulata discussit. Quibus tamen illi per literas fecere satis, suam vbique contestati fidem, alacritatemque parendi: seu pede nudo currendum esset ad Indos, et toto itinere mendicandum: seu Lutetiae in paupertate manendum, et alienis studia sustentanda subsidijs. Quo praesidio pietatis armati constantissime vel inter armorum strepitus, institutum vitae, studiorumque suorum in Longobardorum Collegio tenebant. Admittebant ad exercitia Spiritus non sine praeSenti fructu passim aliquos, Paulo de Achille, qui Socijs praeerat, institutore; Sacerdosque ex ijs Gallus ad eos transijt homo nauissimus, qui parentes suspicatus discessum suum aegre laturos, quo ab eis abesset longius, in Apostolici Nuntij comitatum (is erat Aquileiensis Patriarcha) qui per Galliam in Scotiam iter habebat, se se occultus iniecit, inde Romam ad Ignatium cum Patriarcha venturus. Scotiam vt ventum est Ecclesiam illam haereticorum furore quassatam, aspicere sine suspirio Sacerdos ille non potuit; itaque perinde atque vnus e nostris


page 118, image: s118

orsus est Catholicae rei omni ratione consulete, vt eo diuinitus destinatus, non fortuito videretur appulsus.

In Hispania nata sunt Collegij Complutensis initia, tenuiora illa quidem vt omnium natura fert rerum, sed tamen eiusmodi, vt ex ijs, quae cernimus incrementa [Note: 54 Franciscus Villanoua Complutum abit Conimbrica valetudinis causa: et fit Complutensis Collegij semen.] prouenerint. Iecit tanti Collegij semen mira Dei prouidentia, Franciscus Villanoua Placentinus. Is ad Conimbricense Collegium Roma missus, moxque in Patrium Caelum valetudinis remissus causa, cum ex annuo fere morbo, quo peregrini Caeli, et pedestris itineris insolentia conflictatus est, emersisset, postea Compluti primas literas puerorum more perdiscere, iam natu grandior, et grammatices exsorbere molestias, incredibili patientia, admirabili paupertate, et neglectu maximo rerum omnium instituit. Qui cum ex communi, vulgarique vita, nec generis commendationem afferret, nec fauoris, ac gratiae: ita tamen in Societate praeclaris suae prudentiae, virtutisque documentis Complutensibus se probauit, vt vniuersorum, et sibi, et Societati voluntates adiunxerit. Itaque tantum abest vt ei quicquam, aut literarum ignoratio, aut generis obesset humilitas, et deformitas oris, vt in eius disciplinam viri docti, grauesque studio incensi diuinarum rerum se sponte traderent: ad eumque velut ad Magistrum discipuli, suis de rebus, quaestionibusque referrent. Adeo vera virtus vbique literis, ac doctrinae: et pietatis actio naturae dotibus antecellit. Sita quippe erat ante oculos omnium singularis eius pietas, et humanarum rerum despicientia cum in angusto tugurio, humilique casa a pijs sibi delata Matronis, quasi ludo quodam virtutis aperto, et se, et alios in oratione Dei, pietatisque muneribus exercebat.

[Note: 55 Rerum status in Lusitania.] In Lusitania secundo item cursu res processere. Nauus et industrius habitus inter sodales est Pontius Cogordanus Gallus, qui dum Conimbricae adanimorum defensionem doctrinarum sibi subsidia parat, quasi prolusione quadam, modo remittendis pro potestate noxis (erat enim iam Sacerdos) modo alijs obeundis ex instituto muneribus praeclare animis consulebat. Mulieres non paucas, quae pudorem suum publicauerant, caste docuit se se in posterum gerere. Quibus etiam ne ad eosdem scopulos denuo offenderent, Simonis opera Coenobiorum sunt extructa perfugia, ab eodemque leges, canonesque perscripti, quorum obseruatione, atque custodia, et loca ipsa se se tutari, et qui in ea se reeiperet sexus, vitam posset ex sanctitate degere. Probatum in vulgus id operis est, et Academicae iuuentuti salutare compertum. Hac quippe flagitiorum obstructa ianua, propositisque ante oculos tot recentis Societatis exemplis, instituerunt et illius Academiae Doctores, Auditoresque literarum studia cum probitate coniungere, [Note: 56 Cooptatur in Societatem Mel chior Nunnius.] eique tam serio, tam constanter operam dare, vt eorum complures totos se Deo cum in alijs familijs, tum in Societate deuouerint. In his Melchior Nunnius, qui in Pontificij iuris disciplina haud contemnendos processus effecerat: quem secuti mox sunt, [Note: Fructuosus Noguera, Ludouicus de Grana, Melchior Carnerius.] Fructuosus Noguera, Ludouicus de Grana, et Melchior alius Carnerius, is, qui postea Nicaeae factus Episcopus in Machao Sinarum insula operam suam sane quam vtiliter posuit. Consaluus item Silueria Comitis Sortellani filius, annorum ille quidem non amplius viginti, sed iudicio tamen, sensuque peracri, et ad pietatem suo nutu propensus. [Note: 57 Consaluus Sylueria.] Qui vt nouam hanc salutis semitam inijt, tam mites subito mores induit, tantum Crucis concepit amorem, vt domi, forisque et admirationi fuerit vniuersis, et disciplinae; Martyrij profecto diademate dignus, quo et Deus iam dudum vocabat, et eius [Note: 58 Rodericus Menesius, et alij multi.] postea virtus in Regno Monomotapensi prouexit. Hunc subsecutus est nobilitate par, pietate nihilo inferior Rodericus Menesius Praetoris filius Olyssiponensis. Cui Conimbricensi ab Vrbe remoto, vt etiam Consaluo, Iacobus Miro, ne propter eorum nobilitatem, turbarum aliquid oriretur, exercendis operam dedit. Quanquam mox cognito a Parentibus vtriusque consilio, quicquid ex carne, et sanguine turbarum extitit, quod haud exiguum fuit, id filiorum constantia mirabiliter sedatum. Haec Academicos allexit alios tum Canonum, legumque peritos, tum Theologicae disciplinae: extremo vt anno septem, et quadraginta numerentur adscripti. Quo ex numero Antonius Correa, Nunnius, Christophorusque Riberij, Emmanuel Morales, Paulusque Soarius viri haud vulgares, suisque hodie clari laboribus memorantur, cuius tantae foecunditatis particulam, Domus etiam Olisipponensis obtinuit, vbi perpauci Sacerdotes, ac Socij, Simonis excitati vigilijs pari industriae fructu pro animis depugnabant. Simon enim strenue, et


page 119, image: s119

sine cessatione Dei causas agebat, non in Aula modo, vbi propter famam sanctitatis venerationi cunctis erat, verum etiam in vrbe reliqua vijs publicis obeundis, et nouis semper rationibus indagandis, quibus praedas faceret animorum. quo et domesticorum solicitudinem adiungebat, vt sua vocatione digne vbique Societas ambularet. Rex ergo [Note: 59 Incrementa Collegij Conimbricensis.] cum sua consilia cerneret ex animi sententia, et voluntate procedere, ingentem hauriebat animo voluptatem, eoque maiorem, quod et Ciuitas vniuersa, et Conimbricensis academia, repentina quadam voluntatum inclinatione, contra quam rerum primordia, et ipsiusmet Regis ferebat opinio, in Societatem mirifice propendebat. Quo circa tanto animatus ad inchoata perficienda vehementius, quanto magis ea, quae iam inchoauerat, arridebant, Conegij Conimbricensis aedificationem curauit ocius ad exitum, finemque perduci. Ac ne quid Patribus exhiberetur negotij, hominem in primis gnarum, atque nauum operi illi praefecit. Iussit que alias insuper comparari domos Patrum aedibus continentes, quo laxius amplificata iam familia, dum aedificium persoluitur, habitaret: itemque omnia ab oeconomo suo, quae ad victum, et cultum pertinent nouis deinceps Collegij Colonis vsque ad centesimum, quoad certum vectigal attribueret, suppeditari. Simon autem Conimbricam res Societatis inspecturus abeunte iam anno profectus, suo socios exhilarauit aduentu, eosque ad meliora, et exemplo promouit, et verbo. Sed quoniam, quos oportuit parandis insudare doctrinis, ij plurimum ex otio literarum haud leui iactura in ministerium rei domesticae deriuabant, is, vt ei incommodo semel acriter obuiam iret, sex alios magis corporis, quam ingenij muneribus aptos, et quorum humeris rei familiaris onus imponeret, in Societatem sapienter admisit: ad exemplum videlicet Romanae domus; cuius initio Patres cum verbo, et orationi instantes essent, animorumque procuratione distenti, prudenti consilio deligendos Apostolorum more sibi aliquos censuerunt, qui ministrarent mensis, et rem domesticam procurarent. Venerat per eos dies nobilis ex India Legatus ad Lusitanum Regem. Hunc Rex auebat Christianum fieri, hortatusque Simonem est, vt conuiseret hominem, et ad Christum omni ratione pelliceret. Quem cum Simon frequenter adijsset, vicissimque ille Simonem, congressu blandiore deuinctus, sensim et ad aures, et ad animum, quae docebatur, admisit. Ergo breui Deo collustrante se dedit, et nefaria detestatus Idola, veterem, per Baptismum abiecit, Adam, nouum induit, tanto ahimi ardore, atque constantia, vt quoniam magni apud suos nominis ferebatur, eius speraretur exemplum ad fidem Indis plurimum profuturum.

[Note: 60 Res Indiae.] Sed quando Indorum incidit mentio, eorum hunc annum commemoratio claudet. nam quae proximo apud eos gesta primo Xauerij in Oram Piscariam ingressu, supra memorauimus, ea in labentis illius anni supremos menses cecidisse ipsius Xauerij testatur [Note: 61 Labores Xauerij in promontorio Commorino.] epistola Tutucurino data. Totum autem hunc ille annum, et eo amplius in Commorini promontorio magno Christianorum bono, et accessione consumpsit. Nam extremo fere superiore vix Tutucurinum attigerat, cum ad excolendos incolas, Christumque docendum, animum appulit. Deinde ad vniuersi promontorij Accolas vestigijs, curisque conuersis, non prius ab opere destitit, quam longissimum illum Commorini tractum, triginta amplius Oppidis, vicisque distinctum, vel ad Christi cultum reduceret, vel in eo iam suscepto recenti institutione firmaret. Tutucurinenses vt ad tractandum lenes, sic in lege Domini plane rudes offendit, vt quid ea ipsa lex esset, quidue omnino credendum homini Christiano praescriberet, penitus ignorarent; nullumque Lusitanae linguae, cum tamen Lusitanorum satis magnum, haberent vsum. Quo circa lectis Xauerius toto ex Oppido viris, quos sapientiores ceteris adnimaduertit, adhibitisque Lusitanae linguae peritis Catechismi summam multorum dierum labore Malauarice conuertendam curauit. Ea quippe lingua regioni vernacula est. Quem cum memoriae prius ipse mandasset, eo mox coactos tintinnabulo pueros, Virosque quamplurimos quotidianis explanationibus imbuebat. Cuius institutionis vtilitas, quo pateret latius, pueros, quorum expertus erat ingenia, mense fere interiecto, iubebat parentes suos, atque propinquos, totamque deinceps viciniam eadem, quae ipsi docti essent, edocere vicissim. [Note: 61 Ratio tradendi Catechismi pulcherrima.] Dominicis, festisque diebus Oppidanos vniuersos aeque viros, ac foeminas, pueros, et grandes natu, cum vnum conuocasset in locum exorsus ab inuocatione diuinissimae Trinitatis, cuncta multitudine excipiente, Apostolicum Symbolum, Decalogum, precationem


page 120, image: s120

Dominicam, et Salutationem Angelicam voce magna praeibat. Symbolum vbi communiter ita decurrerart iterabat a capite solus: insistensque singulis in articulis, cum populum adinonuisset, Christianos inde nominari, quod firmiter, ac sine haesitatione ea duodecim capita crederent: Age, clamabat, vti Christianos vos profitemini, non ne item hosce articulos fide certissima creditis? statimque iucundissimo plane spectaculo, magnis clamoribus simul vniuersi, brachijs ante pectus Crucis figuratis in modum, firmissime credimus, respondebant. In qua fidei professione sane frequenter gregem nouellum Xauerius exercebat. Inde praefatus quemadmodum credendo symbolo Christiani vocantur, ita custodiendo Decalogo Christianos fieri, ac nominari bonos; contraque malos, illud qui violent, praecepta singula percurrebat, tum Christianis, tum Ethnicis eorum cum insito naturae lumine conuenientiam valde mirantibus. Posthaec decantatis singillatim precationibus singulari arte Doctor industrius praecationes ipsas symbolo, atque Decalogo interserebat. Nam cum rursus primum fidei praeiuisset carmen; populo pariter acclamante subijciebat, Iesu fili Dei largire gratiam nobis, per quam firmiter, et absque dubitatione vlla primum fidei credamus articulum: hoc nobis vt des, orationem Dominicam pronunciamus. Ea pronunciata clementissimam Deiparam idem sibi, vt a filio suo Iesu impetraret, verbis prope ijsdem, et vocibus precabantur, salutationem Angelicam subiungentes. Quo ordine reliquis decursis articulis, eadem plane ratione interiectis inter singula precationibus praecepta legis exequebantur, Xauerio haec duo beneficia plurimum commendante, vt saepius flagitarent a Deo. Primum vt constantissima fide Christianae religionis tenerent dogmata, tum vt, sicut opus est, obseruarent praecepta. His enim exoratis, cetera illis benignissimum Patrem vberius, quam [Note: 63 Ingens fructus.] nossent petere, concessurum. Documenta fructus ex hac Euangelici Magistri sedulitate, morum commutatio, ingens Ethnicorum cursus ad sacrum fontem ex omni aetate, sexuque: cumque de omnibus bene sperabat Xauerius, tum vero nescio quo pacto tenera magis delectabatur aetate, vt quae, et sitire Christum videretur ardentius, et ad. orandi disciplinam multo esse propensior. Quin ab Idolorum cultu sic erat auersa, vt eorum cultores parentes suos grauiter incusaret: cuius iustissimum odium sua sponte flagrans adhuc magis incitabat, acuebarque Xauerius, cum ad eas pestes amoliendas, sicubi eas esse compererat, coacto puerorum agmine signifer anteibat. Quo illi antesignano, duceque concitati vehementius omni impetu irruebant in spurcissima simulacra, sputisque et dignis affecta probris affligebant, et prosternebant: agentesque veluti de hoste triumphum comminuebant, et dissipabant. Vt non tam venerationi parentibus, quam ludibrio liberis fuit insolentissimi superbia Luciferi. Perpurgato insigni oppido Tutucurino, et Christi legi subiecto, alia coepit Commorini Oppida, Vicosque Xauerius doctrinae gratia peragrare, Christum vbique disseminans: paucos vt intra menses tota illa Prouincia magno suo gaudio senserit se esse Christianam. Quanquam enim inter Christianos adhuc multi Ethnicorum ritu viuebant, tamen eius rei causam non praefracta hominum ingenia, nec peruicacia aliqua, sed tum Doctorum sustinebat inopia, tum Brachmanum, de qua nos mox, obstinata perfidia. Tanta autem eorum qui Christum agnoscerent foecunditas fuit, vt interdum vno, eodemque die Xauerius vicos totos salutis aqua respergeret; Ea vero baptizantis defatigatio, vt et vires continua agitatione lacertos, et vox fauces iteranda Catechesi deficerent. Nitidos, et ablutos maiore etiam cura, industriaque fouebat. Nam solis ardore contempto circum vicos, et oppida nudo plerumque pede, ocreis etiam iam vsu detritis feruida arena cursabat, Sacerdotum personas vnus sustinens plurimorum, et singulorum necessitati prospiciens. Hic placandis dissidentium iris illic Idolorum superstitionibus abolendis, modo confirmandis Christianorum animis, modo Neophytis adiungendis, interdum caeremonijs, sacrisque ritibus sanciendis; interdum inuisendis, et consolandis aegrotis. Quibus Xauerius officijs, et parta strenuissime tuebatur, et noua continenter addebat. Cuius spectata in vulgus sanctitas caelestibus testata signis, atque prodigijs, non mediocre [Note: 64 Multa edit miracula etiam per peeros catechistas.] pondus ad fidem faciendam afferebat. Sane constat compluribus salutem corporis, et valetudinem eius precibus restitutam, qui cum singulorum votis occurrere, opratisque non posset (passim enim eius cognita virtus expectabatur) pueris, Neophytisque mandabat, vt aegrotorum domos adeuntes primum domesticos, vicinosque vocarent,


page 121, image: s121

deinde fidei symbolo vna cum eis, qui conuenerant, pronuntiato, aegros ad spem salutis erigerent: tum ijs, qui aderant spe, et expectatione suspensis certas precandi formulas adhiberent. Ita vna, eademque opera, et corporibus salus afferebatur, et animis. Accedebant excogitata pro animorum salute praesidia, et singularis Patris industria. Qui cum vnus omnia non posset, Neophytorum opera, quorum iam mentes religionis elementis imbuerat, ad imbuendos etiam ceteros vtebatur: habitoque ex sedula pietate delectu, eos quoquo versus monitos dimittebat, vt in domibus, publicisque vijs, forisque omnibus Catechismum, quemadmodum a se acceperant, edocerent. Verum in tam alacri animorum procuratione, tam prospero rerum cursu, gemina adhuc cura pium pectus angebat: altera Parochorum, et Sacerdotum inopia in tanta animorum copia: altera persidorum reliquiae Brachmanum, hostilesque fraudes in medio Domini grege. [Note: 65 Praefectos quosdam rerum piarum vicatim instituit, quos Canacopolas Indi vocant.] Ad leuandam Sacerdotum penuriam Neophytos singulos muneris sui Vicarios, quos Canacopolas appellant, in singulis oppidis, vicisque constituit. Cui hominum generi, quo suo muneri praeessent alacrius, eius rogatu pecunia certa quotannis ab Indiae decreta Praetore, a Rege deinde Lusitaniae aucta, et confirmata est. Ea cum ab Indis Reginae Catharinae Soccorum, et crepidarum nomine penderetur, autor ei magnopere Xauerius fuit, vt id aeris in annuum Catechistarum vectigal verteret: in eoque cum ad Reginam scriberet, pie lusit, cum diceret nullis eam Soccis aeque facile scansuram in caelum, ac precibus Neophytorum, quorum in magistros, atque doctores id opis, subsidijque conferret. Horum instituendorum prima causa fuit, vt essent, qui, et periclitantibus [Note: 66 Canacopolarum munus.] pueris Baptismi opportunitate succurrerent, et repentinis in rebus, quoties ipse per locorum interualla non posset, Neophytorum necessitati consulerent. Proinde omnibus in locis singulos, binosve delegit, qui Christianae legis intelligentia, pietatis ardore, morum integritate ceteris anteirent. Qui quidem in suo quisque pago Sacerdotum, vt dixi, penuria Parochorum inctar quoquo modo essent, a quibus et sacra curaretur aedes, et Catechismus tam latino, quam patrio, vernaculoque sermone modo Viris, modo foeminis traderetur. Ab ijsdem et solennes de more nuptiae pronuntiarentur, et in discrimine collocati consignarentur infantes. Hos item cum infantium numerum, et natorum annos, tum eorum, qui aut in sinu pellices, aut in pectoribus fouebant iras, vicos reuisenti Xauerio, ex eius praescripto edere diligenter oportuit, quo malis ille praesentibus, quam praesentissimam curationem afferret. Ita res omnes Vir solertissimus vbique breui, et cognoscebat simul, et componebat, vt quam breuissima interposita mora suam alio locaturus operam festinaret. Iam Brachmanum cauendis insidijs, fraudibusque commode se facturum existimauit, si veluti perpetuus quidam designatus inspector saepe vicos, et oppida, quae peragrando docuerat, concursaret, lustratisque ad vnum omnibus, in orbem denuo recurrente labore, ad Vicum vnde initium fecerat, se referret, singulas instar Apostoli confirmans Ecclesias, et Parochorum numeros explens omnes, Brachmanumque commenta [Note: 67 Brachmanum genus et superstitio.] dissoluens. Hi sapientes habentur Indorum, vt origine peruetusti, ita tumore nobilitatis inflati, qui et Sacerdotali, et Regia stirpe se progenitos iactant, quamuis ab vtroque splendore moribus valde distent. Horum scitis publica omnia, et priuata iura subiecta sunt. Hi caeremonias, et iusta funebria suo arbitratu praescribunt: ijdemque magno suo quaestu prodigia, sortes auguria interpretantur. Horum disciplina, institutisque Reges ipsi cunctis in rebus magnis pariter tenentur, ac paruis. Sagax omnino in eis mens, sed disciplinis non admodum culta: doctrinae supplementum calliditas. Mendaciorum opifices, et consuendis dolis exercitatissimi: huc ingenij vires exerunt: hic se totos conterunt, vt mendaciorum portentis, simplicioribus animis fucum faciant fidem, et autoritatem tribuit dictis opinio sapientiae, et simulatio callida sanctitatis: vt quicquid portentosum, vel enorme confinxerint, facile in vulgus probent. Fraus omnis ad auaritiam spectat, vt dona offerantur Idolis, suae familiae pabulum: quae si offerre populus intermittat, denunciant iras Deorum morbos, et neces, et Daemonum incursiones: oblata deinde furtim deuorant, aut domesticum in vsum vertunt. Simulant se carnibus abstinere, et sanguine praeditis animantibus: cum tamen et carnes suauissimas gustent, et quicquid ex sanguine concretum est in occulto conficiant. In Pagodibus, quae et aedes sunt, et simulacra Deorum, dum


page 122, image: s122

de cibarijs populi ventrem farciunt, tympanis perstrepunt non tam harmonico, ac leni, quam absurdo, barbaroque concentu: quo multitudini fidem faciant, quam suaues sint Dijs epulantibus missae dapes: nam et Deorum fingunt simulacra prandere, [Note: 68 Iogues similes priscis Gymnosophistis.] quorum ipsi prandia, et dona liguriunt. Est apud eos Brachmanum genus, quos proprio vocabulo Iogues appellant, Posteri, vt videtur, Gymnosophistarum. Graecis olim celebratorum, qui caelibem vitam agunt. Nam alij et liberis operam dant, et vxorum multitudine quas Pagodum in vsum esse mentiuntur intemperantissime potiuntur. Iogues autem partim longissime peregrinantur stipem emendicantes, asperiore vestitu, cultuque: partim in subterraneis specubus durissimo vitae genere semetipsi discruciant, abstinentque ab omni corporis voluptate ad certum annorum spatium: quo exacto in Abdutos (id nomen ordini) magna cum gloria referuntur: ij postea tanquam humano fastigio celsiores, et omnium rerum adepti licentiam, nullis iam tenentur legibus, et in omni scelerum, et flagitiorum genere volutantur impune. Est et ijs maximus Rector, qui vectigalia perampla dispensat; vocatosque ad se certis temporibus impostores varias in regiones ad praedicanda impiae vanitatis deliramenta dimittit. Parabrammam nescio quem Deum antiquissimum colunt, et ex eo filios tres: quorum in gratiam terna fila gerunt e [Note: 69 Quae cum Brachmanis egit Xauerius.] collo suspensa. Multis praeterea non hominibus modo, sed mutis etiam animantibus caelestes habent honores, et Templa aedificant sane magnifica. Fanum est Simio dicatum: cuius dumtaxat pecori in victimarum vsum custodiendo, porticus miram in longitudinem excurrit columnarum septingentarum e marmore mirae magnitudinis. Elephantis etiam religionem Numinis tribuunt; Bobus autem eo maiorem, quod mortuorum animos in eam maxime belluam immigrare opinantur. Multos habent suarum superstitionum libros magno labore, studioque conscriptos: vnde suo arbitratu promant, quae ad decipiendum populum contracto supercilio, et magna pompa verborum edisserant. Horum omnium Xauerius fraudes cum exagiraret, et vulgo patefaceret, disrumpebantur dolore Brachmanes: cumque se diutius occultare non possent, Xauerium astute conueniunt, eumque, vt in suis fraudibus conticescat, munerum student delinire blanditijs: negant se patrimonium, vnde alantur habere, praeter illa simulacra Deorum, quibus si offerri dona desierint, ad vltimam redigantur inopiam. Ceterum vnum se nosse Deum effectorem rerum omnium; eique se pro eo supplicaturos enixe, si suas artes caelatas velit. Xauerius repudiatis precibus, praemijsque nefarijs, serio admonet impostores decipiendi finem faciant, et salutis iter, quod non ignorent, arripiant: a fraudibus ni abstineant, ne se quidem finem eos prodendi facturum. Transibat multos in obeundis Christianorum vicis aliquando Pagodes, et eorum in vno Brachmanes fere ducentos ossendit: a quibus beneuole exceptus, cupide agere cum ipsis coepit. Ac primum considere cunctis iussis, quaerere ex ijs, quid eis tandem ad beatam vitam sui praeciperent, et imperarent Dij. Illi vero subita interrogatione perstricti, post longum inter se certamen, tespondendi partes octogenario seni pauidi deserunt. Is non malitia minus quam aetate decrepitus responsi periculum mutua interrogatione declinans, Ecquid, inquit, vobis ad beatam vitam vester imperat Deus? qua Xauerius calliditate perspecta negauit se verbum prius [Note: 70 Brachmanum absurda praecepta.] esse facturum, quam ipse ad interrogata, vt ferebat aequitas, respondisset. Tum ille suam prodere coactus inscitiam, respondit, qui ad Deos ire vellent, ijs omnino duo lege praescribi: primum vt a mactandis Vaccis, quarum specie colantur, abstineant. Deinde vt eorum cultoribus, et administris Brachmanis de suis bonis, ac fortunis impertiant. Hoc Xauerius responso commotus elata coepit voce Decalogi, Symbolique praecepta patrio ipsorum pronunciare sermone, paululumque in singulis exponendis haerere. Deinde quid Paradisus, quid Infeferorum locus esset: quique huc, quique illuc raperentur ostendere, adiecta ad extremum cohortatione peracri. Vix perorauerat Pater cum Brachmanes vi veritatis adacti in eius surrexere complexum, vno fatentes ore nullum alium Deum esse praeter eum, quem Christiani colerent, et cuius lex, ac praecepta adeo naturae lumini, rationique congruerent. Tum illi ex Xauerio vicissim curiosius


page 123, image: s123

sciscitari per multa: an animus noster sicut, et ceterarum animantium, vna cum corpore pariter intereat. Deinde qua morientibus exeat: an in somniantibus, qui sibi cum amicis vel remotissimis colloqui, et versari videntur, destituto corpore longius absit. Itemque albus ne, aterue sit Deus. Quippe illi cum sint atro natura colore, eodem autumant esse Deum. Ad haec ita respondebat Xauerius accomodato ad eorum sensus, captumque sermone, facile vt ea perciperent, quae et de Dei natura, et de animi immortalitate humana mens capit. Quibus cum quid opponerent non haberent, vehementer vrgere Xauerius, Christianorum vt legem, quam adeo rationi consentaneam, veramque sentirent, amplecterentur. At illi veriti famam vulgi, sed multo magis famem, si quaestuosas artes suas desererent, religione mutanda; dilexerunt magis tenebras, quam lucem. Xauerius igitur, ne suam in ijs operam perderet, hanc conuertit [Note: 71 Brachmanis conuersio.] ad plebem, multosque e fallacissimis Brachmanum fraudibus traduxit ad lucem: quanquam et inter Brachmanos qui lucem aspiceret, inuentus est vnus. Qui vt erat ingenio, moribusque percommodis, ex aqua renatus, et spiritu, factus est repente de veteratore, et architecto mendacij, veritatis perceptae Magister. Populares suos, quos fictis antea fabulis imbuebat, Christianis postea legibus instituendos populo admirante suscepit. Cuius Xauerius permotus industria, ratus e re Christiana fore, si quis alius autoritate praestans ad Christum ex ea secta transiret, Brachmanem, qui in celeberrimo Gymnasio hausisse literas ferebatur, sine arbitris, et sine teste conuenit; in eiusque familiaritatem ita se paulatim insinuauit, vt ille sibi cuncta suae academiae mysteria, quae Sacramento adactis enuntiare nefas est, aperiret. Ea fuerunt eiusmodi. [Note: 72 Brachmanum mysteria.] Vnum esse Deum Caeli, Terraeque Opificem, quem soli Brachmanes venerantur omni ex parte perfectum: Deos autem, qui coluntur a plebe, nihil esse aliud, nisi Daemonum simulacra. Scripturarum se monumenta quibus Acadamicorum leges continerentur, habere: e quibus ille quaedam (interposita singulorum explicatione) in medium protulit. Agi etiam apud se octauum diem, vt apud nos Dominicum, solennem, ac festum, eumque praecipuo cultu a sapientibus obseruari. Precandi formulam vnam omnibus esse propositam, paucis compositam verbis, quae illud sonant. Adoro te Deus, et tuam in perpetuum imploro gratiam: hanc illi formulam octauo praesertim quoque die frequenter vsurpant, voce tamen, ne silentij iusiurandum violent, adeo summissa, vt exaudiri vix possint. Et quod admiratione dignum est, illud in suis monumentis scriptum reperiunt, venturum aliquando tempus, cum omnes vna lege viuant, vna omnes religionis disciplina se regant. Haec et alia huius generis (nam inania quaedam tacere, quam memorare praestat) cum ex suis arcanis peritus Academicus indicasset; ex Xauerio vicissim de suis aliqua percunctatur, ea se pollicitus nemini proditurum. At Xauerius, imo vero, inquit, nisi Christianorum mysteria te recipias cuilibet vulgaturum, ea ex me non audies, cum ille recepisset; orsus a Baptismo Sacramentorum videlicet ianua, illam Christi vocem, qui crediderit, et Baptizatus fuerit, saluus erit, diligenter edisserit. Deinde symbolum et dena praecepta legis breui explanatione percenset. Quae postea Brachmanes in commentarios omnia retulit, et Xauerio deinde narrauit, sibi visum in somnis Christianum se esse iam factum, et ei focium, ac comitem accessisse; proinde se optare Baptismum. Quem tamen, quia non dum satis paratum [Note: 73 Praeclarum Societati nomen primorum Patrum virtute, et industria partum.] Xauerius sensit, abluendum in praesentia non putauit. Haec de Brachmanis, deque Xauerij actis in ora Piscaria: quae quidem ad Indiae Praetorem, Episcopumque perlata fuere iucunda, qui cum laetiora sperarent in dies, tam industrio praesertim viro apud Indos agente, coeptum Seminarij opus, vnde ad albas iam messes operae breui ptodirent, strenuissime promouerunt. Porro in eo regendo ita se Camers tractauit, vt affirmarit is, quem supra nominaui Borbanus, se tum demum, quem quaereret, inuenisse: et Regem Praetor monuerit, si totas quamprimum Indias cernere Christianas cuperet, quam plurimos curaret eiusmodi de Societate mittendos. Hi sunt huius anni [Note: 74 Gaudijs caelestibus inter aerumnas Xauerius, supra quam capere queat, completur.] labores, in quibus illi praecipua nota felicitatis illustres, per quos toto superum. exultante concilio mille amplius Commorinenses infantes ad beatam vitam ex ipso pene genitalis vndae gremio peruolarunt. Tanta autem in his locis Xauerij animum gaudiorum copia pertentabat, vt ingentis sui laboris, solicitaeque in proximos caritatis, fructum quendam vel in hac vita praecipere, et in Coelo conditam praegustare


page 124, image: s124

mercedem sibi quodammodo videretur. Et ille quidem cum Romam ad suos scribit, disertis verbis affirmat, tantam esse vim gaudiorum, quae Deus in ea excolenda barbarie sedulo laborantibus elargitur, vt, si quid est solidi in hac vita gaudij, id vnum ibi esse videatur. Idemque saepius auditus est inter eos labores cum caelestis se iucunditas superfunderet, exclamare, Quaeso te Domine, noli me tantis obruere in hac vita gaudijs, aut si pro tua insinita liberalitate his me circumfluere omnino placet: transfer me hinc ocius in istas sedes, regionemque beatorum. Nam qui tuam semel dulcedinem degustauit, is necesse est acerbam prorsus sine te vitam agat. Ergo haec eorum vel in hac vita merces, qui Christum Iesum et eius animas sitiunt; quique nihil sibi ea de causa in periculis et laboribus parcunt, vt vbi nulla est laboris satietas, ibi nulla sit satietas gaudij. Quae si tanta est in exilio, quanta tandem erit in patria? vbi laxatis huius mortalitatis angustijs totos sui pectoris sinus beata mens pandet, et ibi semper satura sine saturitate potabit, vbi diuini perennisque fons gaudij sine cessatione manabit.

[Note: 1544] Aderat iam annus quartus, et quadragesimus cum Ignatius insigne et luculentum in [Note: 75 Ignatius in vrbe domicilium sanctae Marthae excitat.] Vrbe opus sua industria, et autoritate constituit. Id olim S. Marthae vulgo dicebatur, duplici ex genere foeminarum; altero earum quae matrimonij lege solutae, a meretricio quaestu se reciperent, vt inde amplius egredi, nisi vel thori legitimi causa, vel religiosi claustri nomine non liceret, altero earum, quae quamuis in matrimonio collocatae, vitam tamen contaminatam agebant. Hae cum animum ad pudicitiam reuocassent, in eandem includebantur custodiam, item cum eo, vt ne ipsae quidem, nisi ad redintegrandam matrimonij fidem extra illa septa prodirent. Harum igitur receptaculum, quod coenobio Conuersarum, siue coniugij nexu excluderentur; siue quod ad religiose vota non satis animi haberent, plurimarum sane commodo institutum est. Has Ignatius ditioribus antea Matronis in officio continendas, alendasque tradere solitus, postea cum earum in dies numerus increbresceret; ne cui oneri esset, certis in aedibus includendas, et de publico sustentandas, Pontisicio insuper in eam rem diplomate impetrato, curauit. Is primus excitandae nobilitatis causa in summis rei familiaris angustijs nummos aureos centum, redacto ex defossis in area Professorum Domus lapidibus precio, ad eius operis primordia contulit: quod hoc anno cum gestum sit, ea fuit nobis causa operis paulo ante constituti, moxque perfecti hoc in loco memoriam illigandi, Ad eius vero loci custodiam, administrationemque piorum hominnm Sodalitatem instituit. Quo postea vel perillustres Antistites, Purpuratique Patres non dubitarunt adscribi: quorum ex collegio Protector etiam a Pontisice datus. His patrocinijs, auxilijsque anno 1546. cum pleraeque earum mulierum matrimonij solutae nexu, ad religiosam vitam animum adijcerent, nec faciles in sanctae Magdalenae Conuersarum coenobium receptus inuenirentur; additum est operi Monasterium sanctae Marthae nomine ad eas proprie recipiendas. Quod Monasterium cum sanctitatis sama celebraretur, et a Virginibus quoque coepisset incoli, paulatim in harum duntaxar vrum conuersum, hodie inter Vrbis nobilissima numeratur, primi eius instituti foeminis, siue quae custodirentur ad tempus, siue quae ex ijs religiosae fierent in aliam sedem translatis, quae nunc Domus Pia, et interdum male nuptarum vulgo cognominatur. At dum noua semper animo in rem communem molitur Ignatius, nihil tamen institutis superiore anno muneribus operae detrahebat: imo vero ea constanter vrgebat, dum aliquando coalescerent, [Note: 76 Coepta Romae habitari propria domus.] et suis viribus niti possent. Professorum quidem inchoata iam domus ad eam magnitudinem liberali hominum pietate peruenit, vt omnis Ignatij familia plurimis adaucta socijs eo se conductis ex aedibus Septembri mense trastulerit. Hinc in omnem Domini vineam cultores industrij, nauique prodibant. Iamque in Italiam vt supra demonstratum est, Salmeron, Lainius, et Paschasius varijs dispersi locis, operam [Note: 77 Paschasius Regium in Cisalpinam Galliam missus.] locabant suam: ac Salmeron quidem ad huius exitum anni Mutinae morabatur; Paschasius vero ex Politiano monte, quem colere ad Maium vsque intenta pergebat opera, Regium Galliae Cisalpinae ad restituendum mulierum Coenobium a Cardinali Carpense destinatur. Is erat Rodulphus Pius, cuius Fidei, tutelaeque primae nostrae Societatis cunabula Summus Pontifex Protectoris nomine commendarat, praestanti prudentia Vir, autoritatis vero tantae, vt ipso absente Pontifice, secundo in


page 125, image: s125

Vrbe Legatus summa cum potestate remanserit. Ab hoc ergo Paschasius ad id, quod dixi, coenobium cum literis destinatus, etsi perlibenter, vt decuit, primo exceptus est, et paratas ad cetera Virgines se se profiterentur, tamen vt communes ordinis leges et Religiosos viros, qui ad Omologesim assignabantur, et si qua alio ex coenobio ad ipsas iuuandas esset accersenda Virgo, reciperent, nullo modo potuere perpeli, vt cogeretur homo lenissimus pro potestate accepta die gloriosi in Caelum Christi ascensus sacrae eas mensae communione priuare. Nec tamen ab ingenita lenitate discedens, blande illas ad impetrandam gratiam sancti Spiritus cohortatus peculiarem in Odaeo precationem habere iussit aliquot dies, vt quid ipsis expediret, diuinus inspiraret afflatus, idem rogaturum se ipse pollicitus, eius vtique non ignarus, quod tradidit Augustinus, [Note: Ep. 1. 10. tract. 3.] inanem esse strepitum monentis vocis, nisi sit intus, qui doceat. Flexit caeleste Numen rigidas mentes, et teterrimo pulso hoste, fouit frigidas, et direxit errantes, vt, quae sui Pastoris detrectarent imperium, eae mox ab oratione digressae, ministris eius obsequentissimas se praeberent; et, quae salutis medicamenta respuerent, eae haec arriperent auidissime, Tanti est Deo dicatas mentes ex Dei spiritu, et sua ex arte tractare. [Note: 78 Inde Fauentiam mittitur.] Laborum merita cumulauit in Paschasio morbi grauissimi patientia. Aegrotauit ad mortem, sed eorum misertus est Dominus, quorum vitae per suum famulum consulebat: vt ei corporis salutem redderet, per quem multis parauerat animi. Non dum is viribus recreatus Fauentiam mittitur, eodem Cardinali rogante, quanto illius Ciuitatis bono, quantis quaestibus animarum suis infra locis exponam.

Iam Lainius Collegij Patauini constitutis initijs, dum non vulgari Societatis commendatione [Note: 79 Lainius Brixiae egregie laborat.] ciues ad amorem Christianae pietatis inflammat Brixiam iussus se recepit. Hic quanquam consilium eius erat habendis per valetudinaria, Virginumque Coenobia cohortationibus, simulque tradenda pueris, ac rudi vulgo catechesi magis vtili, quam specioso labore versari: tamen reluctante Episcopi vicario, ac iubente suggestum conscendere, orsus a Quinquagesima frequenti hominum conuentu in Aede Principe conciones, per singulos Quadragesimae dies, eodem eas concursu populique fructu pertexuit: cum tamen alias alijs conciones in Templis inter hebdomadam ter haberet, crebramque confitentibus aurem adiungeret. Quoridiana fructus vbertas, et agri quem colebat necessitas, Episcopi vicarium impulit, vt peractis etiam Paschalibus ferijs rogaret Patrem, ne die saltem festo dicere deinceps ad populum intermitteret; terque item in hebdomada aliquid ex sacris literis enarraret. Quod Pater cum suscepisset, ne vacuum diem vllum exigeret, reliquis diebus hebdomadae ad tria coenobia Virginum verba faciebat. Porro illud erat potissimum Vicario propositum, vt Ciuitas illa, apud quam Iaium, et Stradam superioribus annis elaborasse docuimus, opiniones ab orthodoxa religione abhorrentes, penitusque infixas certorum hominum mentibus stirpitus euelleret: et catholicas, magisque pias insereret. Qua in re adeo eloquens Lainij pietas fuit, suggerente vim dicendi caelesti numine, vt mille amplius ipsis ex auditoribus affirmaret Vicarius palam profireri paratos se, si vsus posceret, pro veritate catholica iugulum, ac ceruices offerre. Confluebant ad eum seu disserendi, seu consulendi gratia doctissimi quique: eoque audito non modo ipsi ponebant errorem, sed libros quoque, vnde errare didicerant, exurebant. Fuit e nobilitate non nemo, qui purgatorium ignem nullum post hanc vitam apud Inferos diceret, idque ratione demonstraturum se superbe iactaret. Hunc postea cum ad Lainium tribus cum arbitris accessisset, disserentis doctrina conuictum, cedere in conuentu ei, quam oppugnauerat, veritati non puduit. Quod idem Coenobitae inter suos doctissimo, et alijs, qui iam alte Lutherum hauserant, vsu venit. Confirmato in Catholica sententia populo, nihil negotij fuit diuinum rursus instaurari cultum, et pietatis priscae viriditatem, quae doctrinis exitialibus exaruerat, reuocari. Redditus est suus splendor sanctimonialium Coenobijs legum custodia reuocata, Hospitalitas culta magis, irarum restinctus ardor, mysteriorum renouata celebritas, contemplationis praecepta tradita; eaque re perfectum, vt e Clero duodecim, qui remittendis rite peccatis videbantur idonei (nam pauci iam reperiebantur, eiusmodi) gratuitam in eam rem operam, assiduamque conserrent, et certo die quaque hebdomada conuenirent, se seque mutuo incitarent, deque vijs agerent quamplurimos adiuuandi. Ergo alia prorsus paucis mensibus Brixiae facies, vix vt eadem agnosci posset.


page 126, image: s126

Ea re laetus Vicarius cum retinere hominem diutius vellet, perseruntur ab Vrbe [Note: 80 Lainius Patauium redit.] literae, quae Patrem iubebant, vnde abierat, se referre. Patauium igitur cum rediret, praeclaram Societatis famam Veronae, Vicentiae, ceterisque locis Sociorum virtute collectam, studijs confirmare recentibus, atque augere non destitit. Patauij autem ad insequentem remorans annum, et Patauinos, et Venetos gerendis ex instituto rebus, mire sibi, Societatique deuinxit. Qui vero de Socijs studiorum causa Patauij versabantur, ij quoque plurimo plurimis ad salutem aeque peregrinis ac ciuibus vsui erant, exercitiorum communione praesertim, quibus et nouos sibi socios identidem aggregabant.

[Note: 81 Fabri res Louanij.] Faber nauigatione Lusitana in aliud tempus protracta, vt supra demonstratum est, reditum suum anni nascentis exordio Coloniam adornabat: sed prius quam se Louanio commoueret, messis particulam, quam et suis concionibus Strada, et sua ipse pararat industria, praetermittendam non putauit. Quippe rumor sparsus de Patrum in Lusitaniam profectione nonnullos ex Academicis excitauit, vt eos sequendi cupiditate mirifica [Note: 82 Nouem Tyrones in Lusitaniam destinantur. Petrus Faber de Hallis. Leonardus Kesselius. Hermes Poen. Iacobus Lhostius. Io. Couillonius. Maximilianus Capella. Daniel Donderamunda. Cornelius Vuishauaeus iunior. Thomas Poghius.] continuo Societatem amplecti; et rebus omnibus sponte missis peregrinari cum peregrinantibus vellent. Nouendecim se ad iter accinxerant, sed ex eorum numero selecti nouem, Petrus Faber de Hallis, quem post Cornelium ad Societatem applicuisse animum iam docuimus, Teologiae Baccalaureus, et concionator, Leonardus Kesselius Louaniensis, qui et ipse Societati paulo ante nomen dederat; Hermes Poen Rotornacensis Ecclesiae sancti Petri Canonicus in Liliano Collegio Ethicorum explanator, ac doctor; Iacobus Lhostius Duacensis Dialecticae, Rethoricaeque Magister; Ioannes Couillonius Insulanus, vir et ipse pereruditus, et graeci sermonis interpres; qui postea Tridentino Concilio theologus Bauarici Ducis interfuit. huius deinde municeps Maximilianus Capella; Daniel Donderanunda Coloniensis Sacerdos; Cornelius Vuishauaeus, senioris Cornelij Nepos: ac denique Thomas Poghius eiusdem indolis, nobilitatis, expectationis ac ceteri, Omnes erant Latinis exculti literis, et eorum quinque liberalium artium iam Magistri: reliqui aut Theologiae Baccalaurei, aut Iuris vtriusque discipuli. Qui cum sua Fabro consilia tacitis inclusa pectoribus indicassent, votorum compotes facti sunt. Sed cum per otium meditandis de more diuinis exerceri non possent, satis habuere sua apud Fabrum expiasse peccata, et post caeleste conuiuium anteactae vitae reddidisse rationem. Spectaculum aeque superis, ac mortalibus gratum, tot Deo victimae vno tempore, vna animorum consensione dicatae. Interius cuiusque gaudium, frontis indicabat hilaritas, et thesauri inuenti laetitia praestabat animis contra Satanam, domesticosque constantiam. Iactabantur a parentibus minae, et ex praecordijs alta suspiria ducebantur, cum e complexu sibi abripi terras viderent in vltimas cara pignora filiorum. Sed ad inusitatam liberûm fortitudinem, nouamque pietatem arescebant eorum lacrymae, remittebantur minae, paterna flectebatur impietas, vt etiam ad pedes prostrata non nunquam ab Dei famulis veniam peteret. Adeo bellum est inter domesticos fletus surdis ad Deum auribus properare; et generoso quodam pectore Crucis causa paternas iras, et blandimenta contemnere.

[Note: 83 Maximiliani Ca pellae vocatio.] Pugnabat non cum domesticis, sed secum ipse, is, quem modo dixi, Maximilianus obsurdescens ad Dei vocem. Qui natus annos vndeuiginti, cum ad expiandum rite pectus apud Fabrum solito crebrius Stradae concionibus esset inductus, inclinare sensim ad Patres coepit. Sed hanc mentis inclinationem, propensionemque temere suspicatus ex leuitate quadam potius, quam diuino instinctu profectam, pro nihilo habendam duxit. Commodum Louaniensibus Socijs cum adiunctis sibi recentibus copijs Lusitanae peregrinationis tempus instabat, cum eadem Maximiliano cogitatio recurrit; inquirensque secum ipse, et identidem consultans profecturis nec ne comitem se adiungeret, ne tum quidem diuinae voci patulas aures praebuit. Manendum cum suis statuebat magis, quam peregrinandum cum alienis; eamque mentem haud mediocriter confirmauerat auditus concionator in primis nobilis, qui leuitatem hominum accusabat, quod ad vnius adolescentis vocem (Stradam autem describebat) tanta expectatione concurrerent. Placuit tamen officij causa postremam dicere Fabro salutem. Quem cum ad Cornelij fores offendisset, Faber eius salutationem anteuertens, Num ne et tu, inquit, Maximiliane nobiscum? Ad quam ille vocem tanquam e Caelo missam, et humana augustiorem sine cunctatione respondit, Volo et ego vobiscum Pater. Alte quippe


page 127, image: s127

vox Fabri animum adolescentis intrarat, et praecordia tota commouerat, vt obluctari nulla ratione iam posset, qui diuturna secum luctatione pugnarat: id quod ipse postea mira cum laude Fabri, et diuinae admiratione clementiae suum stuporem accusans, animique duritiam praedicare consueuit. Tum Faber, Ascende igitur, et tu Coenaculum hoc, vbi Strada sarcinas colligit. Ascendit ille, quo iubebatur, et duodeuiginti reperit eiusdem mentis lectissimos iuuenes. quibus aggregatus et ipse domum redire pertaesus, Amico tradidit cubiculi clauem, qui supellectilem domesticam custodiret, et ad [Note: 84 Praeter nouem dictos Strada, Ouiedus, et Io. Aragonius in Lusitaniam abeunt.] Parentes mitteret. Porro Faber nouem ex eo numero, vt dixi, a se delectos socios cum Strada, Ouiedo, et Aragonio ad Rodericium in Lusitaniam destinat, reliquos vero ne grauius Ciuitas commoueretur, Cornelij curae commissos, Louanij commouere se vetuit; grauiter quippe illa commota iam erat, gymnasiarchae praesertim, tot Doctorum, Academicorumque tam repentino discessu. Quae causa fuit, vt in Fabri, Stradaeque digressu Cornelium vnum omnes peterent, autorem, vt dictitabant, tantorum motuum, atque turbarum: ijdemque, si quem Societatem odorarentur expetere, hunc Collegiorum claustris arcte concluderent. Illuxerat alter ab Epiphania Domini dies cum duodecim Socij in Lusitaniam designati, Antuerpiam contendebant. Ibi Compostellano cum Archiepiscopo, cuius omnem humanitatem toto illo experti erant itinere, secundissimo vento soluerunt, vt triduo pene portum, quem petebant, attigerint: sed mox reflante vento foeda procella in diuersa iactati, et varijs agitati casibus appulere Corumnam [Note: 85 Ex itinere Io. Beira adiungitur.] in Gallaecis. Hie a probo ciue perhumaniter excepti, cum ad eos visendos Oppidani concurrerent, Strada velut aduocata diuinitus concione, vsitato coepit ardore animi copiaque dicendi de Deo verba facere, fructu praesentissimo. Quippe eo ipso die ex auditoribus Ioannes Beira Sacerdos Ciuitatis, canonicusque, qui dein multa tulit, ac fecit in India, mundum exuens, et Christum induens ad eos, quos dixi, duodecim se adiunxit, quorum vni viribus imbecillo, aegrotoque mulam, qua vehi consueuerat, dono dedit. Hac noui comitis aucti praeda, laeti Corumna per Compostellam Apostoli Iacobi sacros venerati cineres, perrexere Conimbricam. Simon cum de tot fratrum cognouisset aduentu, ministros, et iumenta ad recreandos pedites, sociosque praeterea domesticos, qui propius aduentantes exciperent, obuiam misit. Peruenere tredecim, eo, quem diximus aucti socio, decimotertio Kal. Maij, quanta gratulatione Collegij, quam caris, fraternisque complexibus, quam varijs humanitatis, et caritatis officijs commemorare superuacaneum est. Propria haec adultae, et iam corroboratae Societatis, quanto magis nascentis?

[Note: 86 Faber Coloniam remigrat.] Faber autem cum duobus Socijs Aemiliano Loiola, cuius supra meminimus, et Lamberto Castrio Leodiensi theologiae Baccalaureo ad xi. Kal. Febr. Coloniam rediens in itinere Leodium, Traiectum, Aquisgranum vsque adeo suis concionibus incitauit, vt ex ijs vrbibus ad eum plurimi Coloniam se venturos, vel exercitiorum causa, vel disciplinae reciperent. Coloniae vero Aluarum Alfonsum incolumen reperit, Canisium autem Patre defuncto profectum in patriam. Hunc igitur per literas consolatur, et consolandae [Note: 87 Canisius domesticis rebus com positis cum Fabro coniungitur.] Nouercae rationem edocet, simulque ad maturandum reditum cohortatur. Quibus ille perlectis literis, multo Fabri, quam Patriae cupidior composita celeriter re domestica Coloniam reuolat, non sine acerbis suorum querelis, et quod paternos fundos exteris erogaret, et quod re familiari temere constituta, hospite insalutato, discederet; tum vero, quia peregrini hominis auaritia (Fabrum autem significabant) fictae religionis specie a suis se pateretur auelli. Quibus sane querelis quanquam Faber haud magnopere mouebatur, tamen consolandi magis, quam sui purgandi gratia literas ad Nouercam dedit, vt simul intelligerer, nec se pecuniarum spe ad Societatem inuitasse Canisium, nec eam Canisij fuisse pietatem, vt aut suis, aut alienis ad id illecebris indigeret, quae ipsa potius ad religionem ceteris esset illecebra. Tres enim ille delectos iuuenes secum duxerat, quorum duo Carthusiensi, tertius nostrae familiae nomen dedit; vt iam tum Societatis spiritus in Canisio se proderet, cuius Tyrocinium a captandis, et lucrandis [Note: 88 Faber periclitanti Coloniae opitulatur.] animis inchoasset. Iam Faber ad maiora, et dissiciliora conuersus, locata Coloniae domo, quod primo strenue, ac fortiter instituerat, id denuo ardenter repetit: vt Archiepiscopum Hermanum in religionis sententia iam ante nutantem, sed tunc etiam ruentem cohiberet a lapsu, et in auita, atque orthodoxa fide contineret. Is absente


page 128, image: s128

Fabro, Lutheri spiritu totus afflatus aduocarat e Germania superiore Bucerum, Melancthonem, Pistorium, Sarcerium, et id genus alia portenta, nequissimaeque illius sectae ductores, quorum pestilentissimis consilijs haustum prius ipse venenum, tota sua Dioecesi longe, lateque diffundi impia dissimulatione sinebat. Faber ergo cum perturbata vidisset omnia, et iam prope ad desperationem adducta, quod reliquum fuit, cauendum catholico populo, intactaeque ab haeresi Ciuitati putauit. Non dum enim veteratores illi admiscere pestem eam passim ciuibus ausi erant. Huc suae neruos industriae, vigiliasque vel morte proposita confert omnes. Plurimis locis plurimas conciones habet, et lectissimos sibi vndique auditores adiungit. Dabant ei operam Doctores varij cum Academicis continenter. Aderant et ex consulibus saepe aliqui, Procerumque corrona Latini non imperita sermonis: complures item ex Clero, Canonicique, et Leo diensis Episcopus, denique ipsa robora ciuitatis, quae doctissimis Fabri nixa praeceptis velut murus quidam oppositus Luporum arcebant incursus. Ac dum contagionis pericula propulsantur, optatissimi in animis fructus sua se sponte fundebant. Ingens ad confitenda rite peccata cursus hominum erat: vt cum audiri a Fabro vis tanta non posset, adhibendus ei praeterea fuerit Aluarus Alfonsus homo nouus Eucharistiae vero pia frequensque libatio, quae vsurpari iam vulgo desierat, maiore in praetio praesertim a nobilibus habita. Nec defuerunt ex consulum numero qui suis cum familijs coelestes illas dapes sacro Paschatis die de manu Fabri, Parocho non modo non repugnante, verum etiam exultante susciperent. Academicis etiam nonnullis, quos lues importata peruaserat, ereptus error, et excussa noctis caligine dies redditus. Religiosa coenobia passim adita, et suis restituta legibus; eademque ad arma interiora sumenda contra nouos animarum praedones, Diabolique satellites incitata. His Ciuitati muniendae [Note: 89 Rem Catholicam etiam per literas Faber tuetur.] praesidijs Faber intentus, simul externa iungebat. Is Bruxellas in Aulam Caesaris ad Ecclesiae Coloniensis Archidiaconum loannem Gropperum, et ad Antonium Perenottum Granuelanum, qui demum Cardinalis fuit, tum Atrebatensem Episcopum, strenuos religionis Catholicae defensores, acres literas dedit, quibus insidiosas Haereticorum artes, fallacesque dolos aperiebat, orabatque serio, vt Caesarem admonerent; et Coloniensis Ecclesiae causam, quam conscelerata haereticorum vis sub ouina pelle conaretur euertere, omni ardore defenderent; viderentque vt per Caesaris iussa Bucerus, et Melanchton, ceterique tenebrarum principes, qui specioso Reformationis vocabulo, non modo iam conniuente, verum etiam ipso vrgente Pastore, cuncta turbarent, confestim e Coloniensis Ecclesiae finibus pellerentur. Nam quod longe deterrimum erat, ausos etiam eos esse impudentissime reformationem illam suam, quo plus haberet autoritatis, ac sidei, ficto Caesaris nomine, Gropperique, et virorum clarissimorum confirmare Iudicijs: quasi vero satis ipsi non essent impij, nisi pios etiam viros in eiusdem [Note: 90 Prouocat ad certamen Haereticorum primos.] societatem sceleris, et impietatis accerserent. Dum responsum expectat, et eminus pugnam parat, cominus etiam lacessit hostem, Bucerum, et Melanchtonem, et hos, nouos Magistros, qui se germanos Euangelij profitebantur interpretes prouocat ad certamen, in omnique congressu manifestissimis argumentis, atque rationibus eorum confutat insanias tanta eruditione, ac varietate doctrinae, tanta ingenij fama, atque admiratione virtutis, vt qui sibi aliquid esse videbantur, nihil prae illo se esse sentirent, nec tamen vt idem saperent, assentirent. Quippe inflatas opinione sui mentes, vt est inimica superbiae veritas, altissima nox tenebat, ne lucis dulcedine, quam pene manu prehenderant, fruerentur. Quanquam accedebat peruicacia obstinatissimae voluntatis ex insanae libertatis amore, et putridae carnis obsequio, vt apertis oculis non liberet aspicere, quod pigeret amplecti. Victa pertinacia non est, sed repressa audacia: vt intra Coloniam debacchari suo arbitratu praesente Fabro non posset: quin et Praesulis impudentiae, ne fines transiret omnes iniecti fraeni: vt merito qui recte sentirent, assererent, nisi Fabri vigiliae interuenissent, perituram funditus fuisse Coloniam. Nimirum diuina vir ille pius iungebat humanis, et contentiones suas flagrantibus precibus admiscebat. Abdebat se in sacellum vndique circunseptum ad B. Virginis Vrsulae, quam auream Cameram vulgus appellat, sanctarum Virginum cineribus, ossibusque decorum. Hie mente, et corpore stratus humi, multo cum imbre lacrymarm in conspectu Dei suam animam effundebat, causamque religionis tanto commendabat ardentius, quanto


page 129, image: s129

vehementius laborabat. Hie sacris operabatur assidue, hic rerum diuinarum notitias plurimas, et magnas accipiebat: quibus, quo mens eius acrior, et vegetior euadebat in dies, eo pericula cuncta robustius, et peruersorum hominum calumnias contemnebat. Vnus ipse pauperculus, humillimusque peregrinus, et hospes terrori erat robustissimis, et superbissimis aduersarijs. Nec Coloniae modo clamoribus suis, assiduisque vociferationibus lupos terrebat hiantes, sed Ciuitates etiam longe positas per Epistolas admonebat, rabidas cauerent feras Christi imminentes ouili; simulque eas, et agnoscendi pariter, et declinandi rationem, viamque tradebat. Qua vero ipse potissimum in curandis eo infectis veneno mentibus norma se regeret ex epistola ad Lainium plena prudentiae apparet: cuius exemplar ex Hispano, quam fidelissime redditum, huc adscribam.

Gratia, et pax Redemptoris nostri sit semper in cordibus nostris.

[Note: 91 Fabri ad Lainium de modo recte curandi Haereticos Epistola plena sapientiae.] Quod a me saepius per literas postulasti, vt vias aliquas ijs traderem, qui velint inter Haereticos alienae prodesse saluti, nec suae tamen obesse, iustis ego de causis non dum respondi, tum quia non dum satis ad cogitandum spatij datum est, tum quia a rebus domesticis nulla quies. Accedit etiam, quod ex imbecillitate praeterita minus adhuc est firma manus, vt ea ad scribendum commode vti quam: et quod caput est, nihil in mentem venit, quod ad rem faciat. Scribam igitur ea duntaxat, quae in buccam veniunt. [Note: 92 Necessaria primum caritas.] Ac primum quidem ijs, qui prodesse velint huius aetatis Haereticis, videndum est, vt magna aduersus eos caritate praestent, eosque vere diligant, pulsis ex animo cogitationibus illis, quae quoquomodo illorum apud nos existimationem minuant. [Note: 93 Tum conciliatio beneuolentiae.] Proximum est vt eorum nobis animos, voluntatesque captemus, sic vt ij vicissim nos ament, et de nobis optime sentiant. Id facile consequemur, si eos comiter alloquamur; et in familiari sermone de ijs rebus duntaxat agamus, de quibus inter vtrosque conueniat, omni altercatione sublata; vbi pars videlicet altera, alteram videatur abijcere, vel deprimere. Agendum quippe ijs de rebus est prius, quae voluntates conglutinent, atque coniungant, quam de ijs, vbi sententiarum inter se pugnantium dissimilitudo [Note: 94 Dein reuocandi prius ad viam bonam.] nascatur. Quoniam autem haec Lutheranorum secta filiorum est subtractionis in perditionem; et prius in eis recte agendi pietas, quam recta fides extinguitur, faciendus est gradus ab ijs, quae pertinent ad recte sentiendum secundum affectum, ad ea, quae faciunt ad recte credendum, secus vtique ac olim in Ecclesiae nascentis exordio, cum primum homines conuertebantur ad fidem: quo sane tempore side primum, quae est ex auditu, mentes erant imbuenda mortalium, et ab erroribus reuocandae deinde sensim deducendae ad recte sentiendum de moribus, operibusque susceptae fidei consentaneis. Si quem igitur suscipiamus curandum, qui non modo prauitatis erroribus, verum etiam perditis moribus sit imbutus, omni insinuatione vtendum erit, vt eum auocemus a vitijs, prius quam verbum vllum de prauis eius opinionibus faciamus. Ac mihi quidem vsu venit aliquando, vt ad me Sacerdos accederet rogans, atque obsecrans, vt suas opiniones de Sacerdotum coniugio sane falsas, si qua esset, ratione conuellerem. Ego vero, cum familiariter in eius me sermonem insinuassem, dedissemque, ille mihi se totum aperuit: deprehendi eum vitam agere in morte peccati, multos iam annos meretricijs amoribus irretitum: perfeci tamen, disputationis pugna remota, vt vita priore damnata ad frugem sua voluntate rediret. Is simul a peccando discessit, Deoque adiuuante, muliercula tandem caruit continuo sua sponte nulla illata catholicae doctrinae mentione conciderunt errores omnes; vt qui ex inquinatae illius vitae sordibus, et ortum habuerant, et progressus. Quoniam autem in ceteris Lutheranorum erroribus, is est ferme communis, vt humanas actiones, ac facta suis meritis spolient, contemptisque recte factis omnia in fide reponant, idcirco faciendum nobis est, vt in eorum congressibus, atque colloquijs ab operibus, ac recte factis progrediamur ad fidem ijs perpetuo sermonibus inferendis, [Note: 95 Ostendenda bonorum operum merita.] quibus eorum ad amorem, ac studium excitentur. Vt, cum negat haereticus Ecclesiae licere proposita capitalis peccati poena, quemquam alligare pfalmodiae, vel Lithurgiae, tum isti adhibenda est cohortatio peracris, qua cum ad orationis, ac missae, tum ad alia huiusmodi incitetur officia: quoniam iste ab audiendi recte sacri, psallendiue pietate certis, statutisque temporibus prius excidit, quam a fide. Obseruandum


page 130, image: s130

est autem sane diligenter id, in quo Lutheranorum duces, ministrique niti solent, cum aduersus Ecclesiae praecepta, sanctionesque sanctorum Partum suos tuentur errores: id autem est nimia imbecillitas virium ad obtemperandum, ac tolerandum aliquid [Note: 96 Addendus [reading uncertain: print faded] animus desperantibus.] propter Deum; ita vt eis Ecclesiae leges, atque praecepta supra vires, minimeque ferenda videantur. Quo circa ad istos erigendos, et animandos plena spiritu cohortatione opus est, vt in spem redeant, et confidere incipiant fore, vt et ipsi queant non modo [Note: 97 Lutherus ipse, si persuaderetur, vt recte vellet viuere, sua sponte etiam recte sentiret.] quicquid imperatur, verum etiam longe maiora Deo adiuuante praestare. Atque hic ego sic existimo, si qui efficacitate doctrinae, aut ardore spiritus persuadere Luthero posset, vt excussis ex animo prauis suis opinionibus, et recepto Religionis ornatu se se alacri quadam parendi voluntate ad ea, quae imperantur, explenda, et facienda conuerteret, fore, vt eo ipso nulla adhibita concertatione haereticus esse desineret. Quanquam [Note: 98 Vtilior apud Haereticorum oratio apta ad mores formandos, quam subtilis disputatio.] istuc quidem maiorem quandam vim spiritus, copiamque desiderat, et multo igne diuino opus esset, vt ad hanc ille summissionem animi, ac tolerantiam, consimilesque virtutes, quas tanta hominis mutatio postulat, perueniret. Quod quoniam sine praecipua quadam Dei ope perditis in hominibus, et iam prorsus euersis fieri nullo pacto potest, iccirco perexigua spes est etiam, ac pene nulla reducendi id haereticorum genus ad sanam mentem. Quisquis autem nullis alijs sermonibus, atque colloquijs nisi de instituenda recte vita, de virtutum pulchritudine, de orationis studio, de supremo vitae die, de aeternitate gehennae, deque alijs huiusmodi rebus, quae vel ad emendandam Ethnicorum vitam pertinent, cum haereticis congrederetur; nae ille multo magis eorum animis, ac saluti consuleret, quam si eos autoriratum vi, et rationum copia conaretur obruere. Denique, summatim vt dicam, id hominum genus cohortationibus, et oppurtunis monitis eget ad componendos mores suos, et ad suscipiendum metum pariter, et amorem Dei, amoremque benefactorum: vt hac veluti medicina suis illi imbecillitatibus medeantur, fastidioque rerum diuinarum, et euagationibus mentis innumeris, quibus inter cetera mala, morbosque laborant: quae non continuo mentis apicem, intelligentiamque, sed prius pedes, manusque, cum animi, tum corporis petunt. Iesus Christus Redemptor vniuersorum diuino suo spiritu eorum feriat, leniatque praecordia, qui videt verbum suum in chartis scriptum nequaquam esse ad permouendas hominum mentes satis. Non dilatabo orationem meam, tantum rogabo, animum vt spectes meum obsequendi cupidum optimo tuae mentis studio, quo adductus hoc me rogasti. Cum plus otij nactus ero, plura forsitan in hanc sententiam: quanquam haud scio, an huc etiam reuocari possint omnia.

His prudentiae praesidijs et si Germaniam Faberpro derelicta, ac prope deposita iam habebat, eam tamen vt curaret, recrearetque plurimum lobarabat: et sane per eum vel maxime ste tit nutans iam Coloniae religio: eodemque impulsore, et aurore viri Principes excirabantur ad spem totius restituendae Germaniae. Quam cum in Lusitaniam migraturus Ignatij iussu relinqueret, quanto cum illius incommodo, damnoque reliquerit, [Note: 99 Origo haeresis in plerisque contemtus gratiarum Dei, et iudicij sui fiducia.] grauissimis ad eundem Ignatium literis testatus est Iaius. Conijciebat acutissime morborum naturas ad eam curandam, iuuandamque nationem; et Haereticorum tenebat artes, atque fallacias; aperiebat fraudes, redarguebat insidias. Obseruabat eos, qui ab Ecclesia desciscunt consueuisse primum in ijs officijs, muneribusque torpere, quae sunt secundum gratias Dei, et differentes eius donationes, ac proinde paruipendere, in minimisque ducere quicquid non suo ipsi iudicio, ductuque repererint. Ita fieri vt suae fidei, suaeque spei rationes, causasque requirant, omnia in dubium incertumque reuocantes; istoque modo effundant quicquid in eis a Spiritu sancto infusum est muneris, atque doni, et veram fidem, quae Fide catholica, et sanctorum Patrum autoritate nitebatur, abijciant. Quibus Dei donis effusis, tum demum suum quemque dogma procudere; et ex suo sensu iudicioque sibi fidem fingere. Conquirere enim singulos per se ipsos rationes, atque argumenta complura, eaque item per se discutere; atque expendere, scrutari curiose locos diuinorum codicum, et eorum enudare sententias, vt propriam, priuatamque fidem, hoc est omnem errorum prauitatem, fecemque [Note: 100 Fraus Haereticorum in simplicibus decipiendis.] colligant. Eodem modo vbi quempiam ad sua dogmata, opinionesque pellicerent, ante omnia dare operam, vt cum diuino fidei Iumine, ac donis caelestibus spolient. Quippe ab eo tanquam principium, et fundamentum hoc primum astute poscere, vt omnem


page 131, image: s131

animi affectum, perturbationemque (sic enim impij interpretantur Catholicae fidei constantiam) tantisper exuat: et se quadam in aequitate constituat. Quid est autem affectum animi ad eorum normam, regulamque deponere, nisi fidem Catholicam ponere, atque abijcere? simplicitatem exuere, desercre humilitatem deditae, captiuaeque iam mentis in obsequium sanctae fidei? Qua ex captiuitate simul ac isti quempiam abduxerint, tum ab eo in super petunt, vt ex sacris literis, oraculisque, et inuentis (quamuis hebes et imperitus sit) ab sese rationibus fidem quaerat, nullo adhibito iudice praeter se. Vbi vero in eum iam locum quispiam venit, vt veram, Catholicamque fidem perdere, [Note: 101 Quam censeret Faber ab Haereticis abhorrendum.] vel perdidisse se sentiat, tum suadet etiam atque etiam ad maiorem scilicet Dei, quem tentant, iniuriam, et suas fraudes speciosius obtegendas, fidem a Deo poscat, et vim recte iudicandi de diuinis oraculis, expendendique sapienter pondera, ac momenta rationum. cum fides sit munus Dei, nec omnibus impertiatur. Atque in hunc modum miseri [Note: 2. Tim. 3.] isti falluntur, et fallunt, errantes, vt Paulus ait, et in errorem mittentes. Quanquam autem in pertractandis Haereticorum mentibus lenissimus Faber erat, et tanta in eos caritate, quantam supra meminimus, tenebatur; tamen vt olim B. Antonius, et eos, et eorum omnia sic abhorrenda pijs; Catholicisque censebat; vt ne tum quidem audiendos esse diceret, cum recta praeciperent: negaretque Diuinae satis Maiestati gratum, vt eorum ad nutum, voluntatemque, vel institueretur aliquid in Ecclesia boni, vel meliorem ad formam reuocaretur. Vt enim multa vera interdum Daemones, non tamen veritatis ex spiritu confitentur; sic illos, et si multa interdum bona, et salutaria praecipiant; ea tamen, quoniam non bono praecipiuntur spiritu, minime grata, et accepta esse Deo. [Note: 102 Coloniae iam de Societate agebant sex.] Haec erat Fabro agendi ratio cum Haereticis; atque haec ad eos noscendos, atque sanandos praecepta tradebat. Aderant Coloniae de Societate iam sex pijs omnes intenti curis, nec Proximorum fructu pertenui. Vacabant studijs suis pari contentione, ac progressione discendi; et vna cum Fabro in domicilio conducto aliena misericordia victitabant Carthusiensium praesertim Patrum, geminaeque Matronae. Nihil autem tam Faber spectabat, quam vt in Germania stabilem aliquam Societati domum, fundatamque relinqueret. [Note: 103 Faberiterum iubetur in Lusitaniam proficisci.] Ideoque Petrus Canisius, tota iam Colonia notissimus de comparandis aedibus, vnde Collegij duceretur initium, agere coeperat. Et res iam bellissime procedebat, adiuuante Carthusiae Priore Gherardo Hammontan, cum per Ignatij literas iubetur Faber in Lusitaniam, postulante rursus Rege, et nutu accedente Pontificis, se conferre: qui ne tantillum ab ea, quam tanti faceret, obedientia discederet, discedendum protinus, quamuis re infecta, decreuit. Sed in ipso discessus articulo e duodecim illis, quos Louanio [Note: 104 Redeunt e Lusitania quinque ex quibus Leonardus Kesselius Socijs Coloniensibus praeficitur: et Iacobus Lhostius Romam mittitur.] Conimbricam miserat, quinque a Simone Rodericio, seu valetudinis causa, cui peregrinum caelum oberat; seu quia Lusitani Proceres iniquo ferebant animo Collegium Conimbricense pro Lusitanis, et Indis erectum ab exteris occupari, in Belgium remittuntur. Ex his Faber vnum, et alterum Danielem Donderamundam, et Iacobum Lhodtium confirmatis iam viribus Romam misit. Tres reliquos, Kesselium, Poghium, et Fabrum Hallium spe futuri Collegij remanere Coloniae cum superioribus iussit, quibus omnibus Kesselius ipse praeesset, vti praefuit tanto cum rerum successu, vt remissus adeo [Note: 105 Faber Coloniensium perstudiosus.] mature plane diuinitus videatur. Et quanquam hoc tempore alia siue studiorum rationibus, siue sanctitati domesticae, tam perditis Coloniae rebus loca opportuna magis offerebantur, Faber tamen affirmabat interiore quadam animi permotione commomtus saluo se officio non posse, subsidia illa, quae Deus mitteret, quaeque spem optatae messis afferrent, inde dimittere. Optabat autem ijs in locis, non modo exiguas illas copias, quae de Societate remanserant, sed Societatem ipsam pene adesse dimidiam, quae praecationum gemitibus, lacrymisque perennibus diuinas leniret iras, et Nationi illi placaret. Nec spe frustratus est sua. Hoc quippe iacto semine haud ita multo post, et erecta, ac [Note: 106 Carthusiani Patres ita a Fabro conciliati, vt peculiarem cum Societate germanitatem instituerint.] confirmata, quae pene iacebat in Germania religio, et plurimis in ea locis amplificata, et propagata Societas est. His editis vtcunque principijs, recedit Colonia Faber quarto Idus Iulij consalutatis amicis, sua digressione moestissimis, praesertim Carthusiae Patribus. Quos adeo sibi, Societatique conciliarat; vt praeter alias suae beneuolentiae, caritatisque significationes, frequenti conuentu decreuerint, inter suum et nostrum ordinem peculiaris amicitiae foedera sancienda, thesaurosque suos interiores omnes, et bona omnia spiritualia communicanda nobiscum, id quod summa ab ijs consensione concessum,


page 132, image: s132

publicis etiam literis, ac diplomatis testatum, et consignatum esse voluerunt. Placet autem Petri de Sardis maioris Carthusiae Prioris, et Generalis eorum Patrum conuentus ad B. Ignatium literas, hic subijcere, quo testatior sit eius Ordinis in nostrum Ordinem beneuolentia, praeclarumque illius de prima nostra Societate iudicium agnosci queat.

[Note: 107 Literae Prioris Maioris Carthu siae ad Societatem.] Frater Petrus humilis Prior Maioris Carthusiae, ceterique definitores Capituii generalis Ordinis Carthusiensis. Reuerendo in Christo Patri, ac deuotis Viris, dominis Ignatio Praeposito, suisque fratribus nouae Societatis nominis IESV, vbilibet locorum constitutis, salutem, quam praeparauit Deus, diligentibus se. Audita fama odorifera, Fratres in Domino dilectissimi de vestra exemplari conuersatione, salutari doctrina, et voluntaria paupertate, ceterisque virtutibus, quibus in tenebris nostri deplorandi secul resulgentes perhibemini homines in via perditionis errantes ad arctam viam salutis reuocare, vacillantes stabilire, stantesque ad proficiendum in virtutibus stimulare, et magnum in Domino Ecclesiae Catholicae fructum afferre, gauisi sumus in Domino, gratias illi agentes, quod in tanta desolatae Ecclesiae suae calamitate, qua premimur excitare dignatus est, et mittere nouos operarios in vineam suam recordatus misericordiae suae. In quo quidem sancto opere cupientes vobis pro nostro modulo cooperari, fraternitatem vestram obsecramus per caritatem eius, qui pro nobis non dubitauit animam suam ponerene in vacuum gratiam Dei recipiatis: sed in sancto proposito perseuerantes in omnibus exhibeatis vos, sicut Dei Ministros, in multa patientia, non deficientes inter labores, pericula, et persecutiones, quae omnibus pie viuere volentibus occurrere solent: tempore enim suo metetis non deficientes. Et nos, Fratres, si quid poterimus apud Dominum, diuinis sacrificijs, orationibus, abstinentijs, ceterisque pijs exercitijs, quorum omnium vobis, et successoribus vestris in vita pariter, et post morrem singularem concedimus participationem, vestris pijs conatibus libenter cooperabimur in Domino, postulantes vt nos vicissim in orationum, et bonorum participatione commendatos suscipere dignemini. Datis Carthusiae sub sigillo nostro: Anno Domini 1544. feria quinta post Dominicam, Cantate, Sedente nostro Capitulo Generali.

[Note: 108 Discedit Faber Colonia.] His igitur Faber Patribus pusillum Societatis gregem, quem relinquebat nouo foederis, et coniunctionis iure commendat. Ipsum vero gregem ad constantiam, et mutuam caritatem, ad omnemque perfectionem virtutis inflammat: hortaturque tutelares praecipue caelites implorare condiscant, eos praesertim, quorum corpora Coloniae solum, terramque cohonestarent; Tres, inquam, sanctos Magos, et vndena Virginum millia, Societatemque sancti Gereonis, illius Ecclesiae decora, et patrocinia: quorum nixi tutela, rem Ecclesiae cum animarum causa coniunctam constanter gererent, ardua non refugerent, nec aduersariorum ora formidarent. Denique singulos arete complexus, illic sui pignora reliquit amoris, vnde nunquam rediturus abiret, secum auehens animo quidem Germaniae viscera, qui suam saepe animam pro ea tuenda, ac defendenda tradiderat; Corpora autem praeclara sex Craniorum munera ex eo, quem praedixi, Virginum comitatu, quae sua sponte varia Coenobiorum liberalitas, ex suis deprompta Thesauris [Note: 109 Louanium venit inde Veras nauigat secundo vento concesso diuinitus.] pro eximia in hominem obseruantia, pietateque detulerat. Louanium cum venisset, CorneliumVishauaeumVeras vsque comitem habuit. Ea est Lusitanarum nauium statio, et maritimo aditur itinere, tridui ferme Louanio distans. Vix hinc ambo soluerant, cum nauim defecerat ventus, et remiges dabant manus vano labore iam fracti. Qui cum Fabrum, et Cornelium inter se colloquentes, et mussitantes aspicerent, stomachum in eos coeperunt erumpere, et lingua increpare vernacula. Quid vos inter vos ita garritis? cur non orando satagitis, vt ventus secundus aspiret, quo destituti nunquam. Veras hac nocte tenebimus? Faber cum quid illi in se iactarent Flandro ex Cornelio cognosset, reprehensionem placide ferens, Recte monent, inquit, Conuertamus nos ad preces. Vix eas inchoauerant, vix Dei clementiam primis precibus implorauerant, cum optatus ventus exoritur, et duas intra horas ludibundis pariter, et admirabundis Vectoribus Veras appellunt, humilitatis ne potius ope, anforationis ardore non facile dixerim.

[Note: 110 Claudij Iaij res in superiore Germania.] In superiore vero Germania biennium, et eo amplius Iaius egerat, et eam sibi celebritatem nominis compararat animorum commodis procurandis, vt singularem eius virtutem, eximiamque doctrinam in tanta praesertim Haereticorum colluuione plerique Germaniae sibi Praesules certatim expeterent. Vicit Competitores suos Otho Truchses iam


page 133, image: s133

Augustanus Antistes, is, qui postea Sanctae Romanae Ecclesiae creatus est Cardinalis, Vir et autoritatein Romana Curia praestans, et apud Pontificem gratia; vnde et victor euasit: quamuis et opimis stipendijs, et ordinariae honore cathedrae, atque omni officiorum genere, postremo etiam datis ad Vrbem literis Academia Ingolstadiana retinere Iaium tentauerit. Multa quin etiam abeunti ad viaticum Ciuitas obtulit, sed qua liberalitate oblata sunt, eadem sunt reiecta constantia. Ex itinere Aistitensis Episcopus intercepit, deque Augustani, qui tum forte Spirensi Synodo intererat voluntate, ad duos habuit menses, ingenti cum suo, atque suorum commodo: Absoluto conuentu honesto cum comitatu grassatorum metu dimisit, Equo insuper Dilingam vsque vel inuitissimum vehi iussum, et subsidia itineris recusantem. Dilingam vbi peruenit, magrtam subito spemo concepit Catholicae rei cum apud Clerum, tum apud populum subleuandae eo maxime, quod reperit in Othone Episcopo mirificum, et eximium Deo placendi studium, et se, suosque ad meliora prouehendi: vt maius optare in animarum Pastore vix posses. Is olim Fabro instituente, meditationes Societatis expertus, ijs iterum percoli, et veluti rudis voluit erudiri discipulus; vt tanto vberius pastorali e Cathedra sibi creditam doceret [Note: 111 Iaij de Fabro iudicium.] plebem, quanto plus ipse priuata in schola caelestis sapientiae hausisset. Sed dura in subleuanda pro virili Germania euigilant Iaij curae, de Fabri discessu ex Lhostio, et Donderamunda, qui Romam Dilinga transibant, non sine suo dolore cognoscit. Hisce igitur dat literas ad Ignatium, vt quanta cum Germania; labe, bonorumque desiderio Faber abscesserit, certior fiat. Cuius vel nomen ipsum in vtraque Germania Catholicos erigebat, et ad vtriusque reparandae spem, viros edam Principes excitabat. Eodemque autore lectissimi quique conuolabant ad Christum, et Societatis instituta petebant. [Note: 112 Perutilis Iaij opera in Salisburgensi consilio.] Hoc ad Ignatium Iaij de Fabro iudicium. Cuius collegae desiderium eo molestius ferre debuit, quod eo absente haud ipse leuibus oneratus est curis. Non enim diu Dilingae consederat, cum Salisburgum Archiepiscopo flagitante Ducis Bauariae fratre, proficiscendum fuit. Conuocabatur in eo Oppido Prouinciale Concilium, cui et interesse Augustanum, et Aistetensem Episcopos oportebat. Ergo et Iaius illuc suam dicturus in omni consultatione sententiam, expetebatur. Quoniam autem proximo Spirensi conuentu de concilianda opinionum inter Catholicos, Sectariosque concordia disputatum erat, et res erat in proximum Vormatiae prorogata conuentum, quaerebatur potissimum, quid nam ea ipsa de re respondendum Caesari videretur. Hic Iaius quaestionem lubricam, et difficilem odoratus negat primum consentaneum esse rationi, vt quem Romanus Pontifex in Germaniam destinasset, is eius iniussu ad id concilium accederet. Deinde docet sibi non licere suam in controuersijs de Religione sententiam, quas Romanae Sedis arbitrio dijudicari oporteret, palam dicere. Rogat igitur Archiepiscopum, suum excuset accessum. Quem ille sic excusauit, vt tamen sese Salisburgi, quoniam ad Vrbem scribere per tempus non licuit, tota illa Synodo contineret. Rogatusque Iaius ab Episcopis consultoribus, priuatim saltem suam sententiam diceret, morem gessit: itaque quaecunque in disceptationem casura videbantur, ea cum Iaio communicata sunt prius. Ac dum Synodus vniuersa coiret, in mentem venit, duo potissimum, quo controuersiae omnes reuocari videbantur stylo persequi, pluribusque disserere. Quorum erat vnum, nulla ratione debere Praesules, et Episcopos ferre, vt in populari, laicoque conuentu de religione quicquam agitaretur, aut decerneretur. Alterum Protestantes, et si cum Catholicis in omni doctrina consentiant, nolint autem Romano subesse Pontifici, nihilo minus pro Schismaticis, haereticisque ducendos. Quae cum Iaius non in aliorum vsum, sed sibi ipsi, quo consulentibus haberet in promptu, quid responderet velut in commentarios retulisset, simulque in re tam graui progredi pedetentim, cauteque coepisset, Praesul ea cognita diligentia, describendum sibi elucubrationis illius poposcit exemplum, responditque benigne Iaio, nec suo, nec suorum Episcoporum nomine quicquam iniussu Romani Pontificis de Religione in conuentibus ciuilibus actum iri. Atque haec totius Synodi clausula fuit. Cui primus ipse Salisburgensis Archiepiscopus, deinde Augustanus, et Aistetensis, ceterique deinceps Episcopi subscripserunt: et Augustanus quidem amittere se denos Episcopatus, et patrimonium, et vitam malle, quam vt vlla in disceptatione cum Lutheri sectatoribus consentiret, asseruit; nec dubitauit eorum se technis, fraudibusque constanter opponere. Quae cum ex voluntate fluere omnia, et Salisburgensem


page 134, image: s134

Antistitem, cuius magna erat autoritas, ac potestas, adeo contra Protestantes obfirmasse animum Iaius cemeret, vt nihil vlla in re dementissimae illorum temeritati concederet, laetus, et alacer ad singulares animarum praedas Dilingam redijt, recusatis [Note: 113 Vormatiam Iaius aduocatur.] vbique muneribus, quae pia Praesulis liberalitas offerebat. Sed diebus non ita, multis interpositis Vormatiam ab Antistite Augustano, qui propter Synodum eo praecurrerat, et rem Catholicam pessimo loco offenderat, euocatur. Accitum hortatur, ad Vrbem scribat de Oecumenico conuocando Concilio, ne totius Germaniae defectionem, et impendentes ruinas breui cogatur aspicere. Quanquam aucem Salisburgensis Episcopus, alijque pastores, quibus cum Iaius egerat, meliora sperabant; nec concedendum Haereticorum postulationi putabant, vt Concilium singularis Nationis conuocarent; [Note: 114 Bobadillae studia pro Religione Passauij.] Iaius tamen monendum Ignatium per literas, quo res essent loco, quaue ratione malis instantibus occurri posset, existimauit, a quo deinde Pontifex Maximus de rebus singulis certior factus, opportuna Christi gregi praesidia pro sua prudentia compararet. Sed quoniam Vormatiense Concilium altercationibus inutilibus magis, quam salutaribus decretis intentum, diuturnius fore videbatur; Iaius interim suo muneri nunquam defuit: sed singulis adeundis Episcopis, et ad defensionem religionis animandis, confirmandisque, Catholicorum partes studiose fouit, publicasque ad ea priuata Concilia conciones addidit. In eadem Germania Passauij, totaque illa Dioecesi perampla Bobadilla autore multa quoque pie, et e re diuina constituta sunt. Nam qua et ipse apud omnes autoritate valebat, plurimum eius opera vtebatur Antistes. Qui Spiram ad Synodum profecturus Bobadillam sibi comitem animo designauerat, cuius literis, atque consilio in agitandis rei Catholicae causis subleuarentur Episcopi. Bobadilla tamen eodera, quo Iaius spiritu, Praesuli non gessit morem, negans id sine Pontificis Maximi autoritate, aut eorum, qui ab eo iubendi potestatem haberent, vlla sibi ratione licere. Itaque illo abeunte, restitit ipse Passauij, prospicienres, vt instituerat, commodis animorum. Hic praeter cetera cum laude gesta, complures in carcerem Sacerdotes sacrilegis nuptijs, haeresibusque coniectos, frequenri collocutione permouit, vt praua dogmata publice eiurati reijcerent, et digna scelerum [Note: 115 Adit Spiram.] immanitate supplicia in arctis luenda Coenobijs dibi vltro deposcerent. Sed qui Passauium Spirae gratia deserere haud expectato Pontificis nutu, non erat ausus, is ad vocem Alexandri Farnesij Cardinalis, apud Caesarem tum Legati, Spiraeque versantis, eo confestim accurrit. Res Ferdinando Romanorum Regi, Curiaeque Proceribus grata admodum, nec frugifera minus, nauiter animis a Bobadilla defensis, et re Catholica tum Dei verbo, tum saluberrimis sustentata consilijs. Eo dimisso conuentu, cum certatim a Viris Principibus in suis expeteretur imperijs, atque Prouincijs, is [Note: 116 Tum Viennam.] Passauiensem Episcopum, qui maxime vrgebat, ex omnibus sequi maluit: cuius ex Dioecesi Viennam paulo post, quo se Rex contulerat, accersitur. Vbi praeter concionum labores, curauit etiam Pastorum, Doctorumque mores ad veterem Ecclesiae disciplinam Regia autoritate fingendos; rogatusque persaepe de rebus fidei grauissimis ab Rege sententiam, eadem semper libertate respondit. Quanquam autem conformationem illam in Clero morum, cum qua populi salutem coniunctam cerneret, exoptabat: nihil tamen de sua vnquam aduersus omnes Antistites obseruantia, pietateque remisit: quin eorum semper existimationem, ac dignitatem tum publice, tum priuatim, et apud Dynastas, et apud populos tuebatur. Eaque de causa cum initio Passauij Regis literas accepisset, quibus suam de inspiciendis Austriae Coenobijs voluntatem significabat, libere ad eum rescripsit, caueret prorsus, ne quid in ea re sine [Note: 117 Deinde Vormatiam.] Praesulum autoritate tentaret, ne videlicet Monachorum disciplina vulgo despectui, et imperitissimo cuique ludibrio esset. Postea vero cum ad Vormatiae conuentum ab eodem Rege velut Doctor vnus inuitaretur e suis, is Sedis Apostolicae autoritatem non dubitauit opponere, sine qua sibi non liceret ijs se coetibus admiscere, cum mox tamen ad vnius Apostolici Nuntij nutum eo repente cucurrerit; quanto rei Christianae bono posterius indicabitur. [Note: 118 Res Societatis In Galliam.] Persequebatur sua Lutetiae studia Paulo de Achille Moderatore Societas, non literarum modo verum etiam pietatis, ac sanctitatis. Multos enim Paulus ad sanctimoniam suo incitauit exemplo. In ijs nobilem concionatorem Augustinianum Theologiae Baccalaureum; Sorbonicum, qui nouae huius Societatis fama permotus, cum pijs mentem contemplationibus


page 135, image: s135

exercuisset, alios repente mores induit, aliud vitae inchoauit exordium. Quem honestus Canonicus imitatus, natione Sabaudus, et luculento Sacerdotio diues, [Note: 119 In trepidatione belli tantisper Parisijs disceditur.] ex eadem spiritus officina ad socios transijt. Verum anno circiter medio cogitur secundo Societas emigrare Lutetia, non quod inde natio exigeretur Hispana, aut ad id Regio, vt antea, compelleretur edicto; sed quod consilij esset in tanto armorum strepitu declinare tumultum. Cum enim Rex Franciscus inaudisset Caesarem inopinato in suum Regnum ingenti cum exercitu per Germaniam traiecisse, et munitissima quaeque loca partim obsidione, partim irruptione cepisse; veritus ne si serius cohiberetur a Gallis, in ipsa Galliae viscera penetraret, statuit ipsemet, Lutetia relicta Caesaris copijs festinanter occurrere. Sed quoniam, vt belli tempore vsu venit, absente Rege quidam Parisijs extitit rumor, Caesarem haud ita Ionge ab Vrbe distare, oppressurum vtique ciues omnes, nudos ab armis, praesidio destitutos; tantus Parisiensibus iniectus est terror, vt nobilissimus, ac ditissimus quisque vna cum familia alio sese nimia celeritate proriperet. Hanc tantam populi trepidationem, qui sedaret cum esset nemo, eas videlicet partes Parisiensis Academia sibi vitro depoposcit, et e suo numero (is erat numerus ad septem millia) constituto duce, forti animo decreuit, Caesarem ab Vrbe arcere, tutosque ciues ab obsidione praestare. Societas ergo sublato pacis otio, quo literarum alitur disciplina, et obsidionis prementemetu, sanioribus vsa consilijs, loco cessit, ac se Lugdunum transtulit. Verum postea Crepinij (id Oppidum in Suessionibus est) pace inter Regem, et Caesarem constituta, decimo quarto Kal. Octobr. cum rumor ille euanuisset, par sociorum Lutetiam redijt, et praecipitante anno Societas etiam reliqua: cui Ioannes a Prato Turonensis adiungitur, Vir sane pius. Qui cum de ineunda Societate scriberet ad Ignatium, trium sponsione votorum sese Deo in exarandis literis obligauit. Accessit hic ad Emmanuelis Mionae vicem hominis natu iam grandis; ad quem supra desuscipiendis exercitationibus [Note: 120 Res Hispaniae.] spiritus literas Ignatij protulimus. Quippe certum iam Societatem sequi Mionam, cum in obsidionis discrimine aegrotaret Paulus Mediolanum deduxit, vbi a Clericis Regularibus sancti Pauli Decollati, qui Barnabitae vulgo nominantur, exceptus fane quam amanter, curatusque, et pristinae valetudini redditus est: et ab his caritatis [Note: 121 Araozius multa praeclare gerit Barcinone.] initijs inter eorum, et nostrum ordinem beneuolentiae profecta coniunctio. Haec de Gallia perpauca, iam de Hispania paulo plura. Nam Barcinonem tandem Araozius, vti supra demonstrauimus) post quam vna cum Socijs in insulam Corsicam fuerat tempestate delatus, Ianuario mense, summa ciuium gratulatione, peruenit. Apud eos, quanquam in Lusitaniam Ignatij iussu properabat, plurimos tamen coactus est dies, toto illo agro Hybernis imbtibus exundante subsistere. Breuis haec mora, et Proregis fauente pietate, et Consiliarijs eius obsecundantibus, seges fuit vberrimae messis. Erat autem Prorex Aquilaris Marchio, Francisco Borgiae in ea recens administratione suffectus. Cuius nutu, atudioque multa ab Araozio e re Christiana, et publica constituta sunt, placata odia implacabilia, repressa Bacchanalium licentia, instituta ad vsum Eucharistiae crebriorem gemina ex Viris, foeminisque sodalitas, excitatus ardor spiritus in ijs maxime, qui biennio ante eiusdem Patris ductu studijs se pietatis addixerant. Denique ex ijs, qui exercebantur, in Societatem cooptati nonnulli. Reperit hac in Vrbe Araozius, vt ad Ignatium scripsit, puerum quadrimum optimis parentibus natum, qui multa, et mira de Societate praedicabat: cuius dictis autoritatem tribuebat ingenij prodigium, quo praeter omnem naturae cursum, et Euangelia Domini memoria tenebat, et latina lingua praestantius, quam vernacula loquebatur. Id vulgo prodigij instar habitum est: atque haud scio, an absque peculiari Dei numine, qui pusionis spiritum, in ea suscitauerat ciuitate, quae et Ignatij primum, et eius deinde familiae peramans semper [Note: 122 Adit Valentiam.] fuit. Dilapsis aquis, imbribusque cohibitis, Araozius imperatum persequens iter Valentiam versus, frustra obnitente Prorege, et Ciuitate perinuita discessit: nempe vt ex, itinere Valentinorum animos pertentaret, et spem Collegij, quam iam ante Hieronymo Domenecco dederant, exploraret. Hieronymus enim cum in sua Patria Societatem vehementer expeteret, oblatis ex hereditate materna, et e suo Canonicatu reditibus [Note: 123 Agitur de instituendo Collegio Valentiae.] annuis egerat ea de re seduio cum Ignatio: cuius pijs votis, vt Beatus Pater annueret, Araozio in Hiapanijs tunc agenti mandauit, vt Valentiam se conferret, et Petrum Domeneccum Hieronymi patrem de filij mente, consilioque doceret. Fecit


page 136, image: s136

quod iubebatur Araozius, et sententiam voluntatemque Patris mire congruere cum pietate filij, sensuque perspexit. Itaque de eius consilio dedit ad Ignatium literas, rem prorsus, vt maturaret; et quatuor, quinqueue de Societate, Valentiam quam primum mitteret. Quo accepto responso Beatus Pater Iacobum Mironem Valentinum, qui in Lusitania Conimbricensi Collegio praeerat, euocandum Valentiam putauit, aliosque [Note: 124 Ad audiendum Araozium mirus concursus.] nonnullos ab Vrbe mittendos. Araozius vero nobilitate rogante Quadragesima etiam cohortante, verba aliquoties fecit ad populum perfrequentem, coronamque tam spissam, vt prae confertissima turba in Templum aditus non paterent. Hac celebritate cum primo Quadragesimae Dominico die mane perorasset; post meridiem, dum ad aedem S. Mariae Conuersarum dicturus accedit, non templum modo, sed et fenestras, et vicina tecta, totamque aream obsessam multitudine reperit: ex qua multi impransi sedes occupasse, alij ieiunium inibi vtcunque soluisse dicebantur. Ecce autem simul atque Concionator appropinquans apparuit, ab his, qui Templi foribus excludebantur, tollitur clamor, vt producatur suggestus in aream. Eo producto, nube etiam perpetua fauente vmbra, prius dicentem vox, et latera defecere, quam audiendi ardorem populus mitigaret. Eo die Araozius in gemina dictione quinque horas impleuit, pauloque post cum iam discessum ab Vrbe adornans, ad idem Coenobium salutandi gratia, vt fit, sese referret, suspicati ciues, qui videre euntem, ad concionandum accedere, ita repente vndique conuolarunt, templumque complerunt, vt religioni sibi duxerit Pater adeo esurientibus animis, quamuis ex tempore panem vitae non frangere. Denique summe paratos ad excipiendam diuinam culturam homines sensit, atque in eadem manere sententia, imo etiam ardentiore de collocando in ea Vrbe Collegio. Cuius profecto principia si repetere velimus altius, ab ipso ducta reperiemus Ignatio. Qui cum olim Parisijs de Sociorum, Medicorumque consilio discessisset in patriam, et confirmata iam valetudine Pompeiopolim, Toletum, aliasque Hispaniae vrbes ad Sociorum conficienda negotia, vt supra demonstratum est, peragrasset, tandem Valentiam venit, vt in Italiam solueret. Qua in Vrbe dum nauigium opperitur, Castrum quendam Carthusianum, Lutetiae sibi peramicum, suarumque virtutum spectatorem offendit. Qui tam felici gratulatus occursu, Ignatium ad primarium Patritium, sibi familiarem (is erat Martinus Petrius de Almacano, vir non minore in Deum pietate, quam generis nobilitate clarus) adducit. Apud hunc dies aliquot diuersatus, quotidianis sanctitatis exemplis, perpetuoque tenore vitae, breui suarum laudum praeconem, hospitem ipsum habuit. Cuius vox, patrocinante iam fama, magnos ad beatum Virum concursus hominum excitauit, praeparatisque opinione ipsa iam animis sanctus Pater assidua rerum caelestium tractatione, dicendique ardore, sic profuit, vt et multis salutis initium fuerit, et suae [Note: 125 Araozius Gandiam adit ad Ducem Franciscum Borgiam.] familiae semen Valentiae reliquerit. Hinc nimirum fundatae iam Societati tam faciles aditus: hinc Valentinorum ciuium ad expetendam, complectendamque Coloniam tanta propensio. Araozius autem Valentiae ad Martij moratus Idus, Gandiam postea salutandi Ducis gratia Francisci Borgiae contendit. Hic quoque Dei Verbum instituto suo, moreque praedicat, et quam nunc libenter a Duce recipitur, tam mox aegre dimittitur. Detulit ei suam Dux operam, studiumque ad promouendam rem Valentini Collegij, partemque sibi in eo instituendo, et construendo depoposcit. Cui Araozius, actis, vt par erat, gratijs, ne liberalem animum aspernari videretur, rem dixit ab Ignatio Mironi mandatam: hunc Valentiae propediem affuturum, et hunc potissimum consulendum. Fuerat etiam in animo Duci vnum aliquem de Societate a Pontifice Maximo postulare, qui filios Agarenorum, quorum in sua ditione magna vis erat, Christianis moribus informaret, et ad religionis cultum sanctius erudiret. Verum postea re diligentius agitata praestantius duxit Gandiae collegium, vnde in omnem iliam [Note: 126 Iacobus Miro Conimbrica Valentiam ad inchoandum Collegium migrat.] vineam naui cultores existerent, excitare, quam per vnum, aut alterum hominem vni tantum parti, membroue consulere. Rebus ita cum Duce, Ciuitateque Valentina transactis, coeptum Araozius iter prosequitur, magno vbique sui desiderio relicto quacunque transibat, Madriti praesertim: vbi Maria, et Ioanna Caroli filijs postulantitibus, verba fecit. Interim Iacobus Miro acceptis Ignatij literis Valentiam discedebat, tres secum socios ducens Franciscum Roias Castellanum iam Sacerdotem, Antonium Monim Lusitanum, et Iacobum Romanum.


page 137, image: s137

Ignatius vero quatuor alios ab Vrbe misit, Petrum Canalem, et Ioannem Guttam Gallos, duosque praeterea Italos, Iacobum quendam Bononiensem, et Iacobum Mariam. Hi cum Valentiam attigissent, omnes a Petro Domenecco Patre Hieronymi, ceterisque primarijs ciuibus festa gratulatione recipiuntur, quibus et domus illa, quam ad eam rem Araozio designauerant, assignatur ampla satis, et Collegij peropportuna primordijs; nec ignobili Vrbis loco, publicoque coniuncta Gymnasio. Iam nobili illa in Academia leuiori Sophistarum doctrina, quae ad eam vsque aetatem viguerat, explosa, probitam scientiae Diuinae Magistri, quam ceteris tradendis artibus praeerant, qui germanam docendi rationem ex Parisiensi formula, ac disciplina tenerent. At Miro cum in studiorum ferias, quae repeti nisi ad B. Lucae natalitia non erat mos, eius incidisset aduentus; tantum coepit temporis in animorum conferre salutem, quantum feriae illae [Note: 127 Datur opera Valentiae, et studijs animarum, et literarum.] literariae concedebant. Quo in munere ea Ciuitatis approbatione, plausuque, versatus est, vt illa in dies magis Societatis laetaretur ingressu, et spera praeberet vberiorem perficiendi Collegij. Instauratis literarum studijs, quia Theologiae curriculum Miro; Artium reliqui tres erant ingressi, hanc consulendi animis iniere rationem, vt Sabbatum, diemque Domini, quos feriatos, et inanes habebant, rebus diuinis procurandis, animisque tuendis, [Note: 128 Idem fit Compluti sub Francisco Villanoua.] reliquum vero hebdomadae literarum contentioni dicarent. Atque hac temperatione ad menses aliquot, dum neutrum studium negligunt, salutariter vsi sunt. Eadem ferme inita ratio in Complutensis Collegij primordijs. Quorum, vt signaficatum est, autor Francisci Villanouae pietas fuit, cum in tota vita, tum in sermone praecipue: quibus ille rebus adeo sibi ex ea Academia optimum quenque deuinxerat, vt de Societatis inchoando Collegio summa consensione decreuerint. Eius rei causa mittuntur nonnulli Conimbrica: qui cum Villanoua eadem in domo de aliena benignitate victitantes, vna eademque opera, et Collegij statuendis initijs, et literarum disciplinae vacabant, pari omnes integritate vitae, pari laboris industria. Nec tamen animorum deserebantur obsequia, concurrente vndique ad exempla virtutum magna hominum multitudine, quorum multi, aut vitae genus in Coenobijs cum perfectiore mutabant, aut in medijs hominibus saltem mores. Ex ea disciplina prodijt F. Iacobus de Yepes, qui Societatem ille quidem in animo initio habebat, sed occasione quadam postea S. Hieronymi instituta suscepit, vbi et virtute, et prudentia, et literis ita praestitit, vt eum dignum Rex Philippus secundus existimarit, quem ad suas Confessiones adhiberet, et postea iunior Philippus Episcopum Turiasonensis Vrbis, Pontifice annuente, crearit. Tres etiam Societati obtulere sese, suoque ad id exemplo alios quosdam ex Academicis perpulerunt, reclamantibus Principibus viris, et rei insolentiam non ferentibus. Verum Deus (vt est eius consuetudo infirmissima adminicula deligendi) multos abundantes doctrina, indoctum per hominem Villanouam, perque Ignatij discipulum, qui ipsum septendecim ante annis: Ignatium minus audierant, veram edocere sapientiam gaudebat.

[Note: 129 Secundus Rector Conimbricae Martinus Sancti crucius. Socij iam sexaginta.] In Lusitania vero ipsa Simon Rodericius, Valentiam, Complutumque quos Ignatius imperauerat, missis, et ijs, quos dixi, Louaniensibus in patrium caelum remissis, sexaginta [Note: 130 Exemplo sunt Socijs Conimbricensibus Andreas Ouiedus, Io. Aragonius, Franciscus Strada.] Conimbricae Socios habebat, designato ijs Martino Sancticrucio Mironis loco Rectore. Hos, quo magis ex instituto, et discendi contentione proficerent, et exercitatione virtutis, sapienter, vt ei diuinus suggerebat spiritus, vt ex Ignatij eliciebat epistolis, certis legibus, praeceptisque muniuit. Deus, qui dat incrementa, continentem rigantium adiuuabat industriam, vt verbis exequi non satis queas, quotidianos nouae familiae, cum in omni varietate virtutum, tum in sui despicientia, et abnegatione progressus. Exemplo fratres suos Simon magis, quam sermonibus incitabat, et quam in ceteris adamabat religiosi ordinis disciplinam, eam ipse vita, et moribus exprimebat; nec Conimbrica prius extulit pedem, quam vt suis spectaret oculis praescriptarum legum in vnoquoque custodiam. Adiumento ad hanc praeclaram institutionem non mediocri fuerunt Andreas Ouiedus, et Ioannes Aragonius multis, et illustribus documentis cum ceterarum virtutum, tum canonicae disciplinae; vt in recentissimi cuiusque pectus horum spiritus rudundaret. Nam de Francisco Strada, cuius iam concionum fama, atque virtutum domesticorum animos occupauerat, commemorare quid attinet? Qui cum Conimbricam longo ex itinere peruenisset, in ipso pene aduentu ad abiectissima munera tanquam ad splendidissimas epulas inuitatur. Quae isnon minore caritate atque alacritate,


page 138, image: s138

quam sunt a caris oblata fratribus, obeunda suscepit: vt ea in re Ignari; discipulum posses agnoscere nec ibi fidem desiderares aurium, vt famae celebritati concederes, [Note: 131 Strada etiam perutiliter concionatur.] vbi praesentis virtutis testis esset oculus, et aspectus. Ab hoc humilitatis aditu Strada Societatis res vehementer domi, forisque prouexit. Nec dum ab itinere respirarat, cum a Simone iussus per omnem Quadragesimam festis, Dominicisque diebus binas in die conciones instituit. Et quanquam egregij concionatores in tam nobili ciuitate non deerant, ea tamen nouo homine degustato ad eum frequens accurrit: vt cum aedes non caperet vniuersos aduocanda deinceps concio fuerit in Aulam regiam. Fructus porro omni expectatione superior, emendatio morum, vulgi beneuolentia, nobilitatis de Societate [Note: 132 Aggregati ad Societatem Franciscus Veira, Io. Gouea, Franci scus Petrius, Michael Bottellus, Antonius Monis, Consaluus Va zius, Io. Dictius, Georgius Serranus, Emmanuel Nobrega.] iudicia sancta Academicorum praeda, quorum se vndecim Societati dedere. Franciscus in his Veira, qui diem extremum in India clausit, et Ioannes Gouea, Franciscus Petrius, et Michael Botellus, Antonius Monis Phaebi frater Regij cubicularij, quem Valentiam cum Mirone profectum supra demonstrauimus, et Consaluus Vazius de Mello, qui Lusitaniae prouinciae custos, ac Praepositus obijt. Horum deinde exempla secuti sunt, Ioannes Dictius Flander, et Georgius Serranus, qui item fuit huius Prouinciae moderator, ac Praeses; et non ita longe post Emmanuel Nobrega Sacerdos, Regij Cancellarij ex fratre nepos, quem et spectata virtus, et Poncificij iuris prudentia commendabat; qui primus Brasiliam Prouinciam rexit: sed flagitantium tanuis numerus fuit, vt lectissimus quisque dumtaxat aggregaretur: nempe, quem vel eruditio non vulgaris, vel eximia aliqua, et praestans. indoles commendiret. Itaque Simon, qui prius ex Italia, et Gallia Sociorum requirebat auxilia postea rogauit Ignatium finem mittendi faceret: tanta erat et ineuntium Societatem vbertas, et affectantium. Qui post quam familiam suam Conimbricensem. domesticae disciplinae praesidio circumseptam ad omnem sanctitatis laudem, et generosae victoriae sui ipsius exacuisset, media circiter Quadragesima Olisipponem se contulit. Hic non tam secundis rebus praeclaros progressus reraorante Satana, quam forendis aduersis, et primi illius temporis subeunda procella Societatem admodum illustrauit a Ferdinando quodam licentiato, quod eius fratrem veluti otij domestici perturbatorem [Note: 133 Simon et Societas exagitantur, et inde illustrantur.] exegerat e Conimbricensi Collegio, petulanter conuicijs lacessitus, manibusque per summam contumeliam diuexatus. Nihil tamen inter haec Simone tranquillius, qui cum vlciasci conuiciatorem, qua valebat apud Principes gratia, percussoremque facile posset, tamen et suae professionis. et sui memor officij maluit vltro supplicium deprecari. Sed a iustissimo. Rege, quanquam supplicij lenitatem exorauit, impunitatem tamen omnem impetrare non potuit. Nam et hunc et fratrem, quem contra Simonem multa edidisse cognorat, mulctat exilio, totoque suo Regno pellit. Porro non solum apud multos passim in familiari sermone, sed libellis etiam scriptis, quos et ad Regem ipsum, et ad Henricum Inquisitorem Catholicae veritatis, et ad Nuncium Apostolicum dedere ipsa. Societatis fundamenta subruere conati erant. Omnes fere immunitates, et iura ab Apostolica Sede ei concessa fictis mendacijs conuellebant, et infirmabant. Docebant falso a Simone iactari Societatem vnius Apostolicae Sedis potestati subijci, sed omnino ordinarijs Episcopis: vt corrigi ab ijs, et quibus vellent obligari legibus posset. Societatem in Lusitania nulla canonum disciplina, nullis certis legibus contineri, sed vnius Simonis arbitrio cuncta regi: qui nisi paucorum gratia, aut etiam imperitorum plausibus niteretur, desereretur a suis, oppugnaretur ab exteris, Insimulabant etiam hominem contumaciae, qui contra diploma. Pohtificis Maximi reuulsis numeri definiti cancellis Societatem plusquam sexaginta Sodalibus auxisset. Haec et his affinia, vt erant excogitata leuiter, et malitiose conficta, ita breui, sua sponte videlicet conciderunt. Nam et binis Sedis Apostolicae literis, quibus Societatis instituta sanciuntur, exhibitis; et deinde re centi diplomate, quo Societatem ipsam Pontifex Maximus priuilegijs ornarat amplissimis, in apertum, Iucemque prolato, tota vrbe perspecta magis Societas est, et Simon ipse tanto clarior apud omnes effectus: quanto in vtraque fortuna inuentus est fuisse constantior.

[Note: 134 Araozius Conimbricam peruenit.] Accesserat interim Conimbricam Araozius adolescente iam vere, et noua, quam inspexerat, Societate laetatus, dedit ad Ignatium literas de eius felicibus incrementis, de disciplinae religiosae ratione, de quotidianis studiorum progressibus, de Academicorum nobili, frequentique conuentu. Deinde Sociorum quinque, quos ex Italia deduxerat


page 139, image: s139

[Note: 135 Adit Regem, et concionatur.] adiuncto manipulo, cum et priuatis cohortationibus, exemploque domesticos, et publicis concionibus incendisset externos, inde Almerinum, quo se Rex cum Curia receperat, est profectus. Eius exhilarati conspectu Rex, et Regina permulta ex eo de Societate cupidius adeo iam late dispersa sciscitati cognoscunt. Eorumque rogatu Almerini primum, deinde Olisippone, Eboraeque, et vbicunque Rex ageret, publicos sermones instituit, mutua sane gratulatione et concionantis, et concionis. Erat enim quod Deo mirifice gratularetur Araozius, cum et Regiae curiae ordinem, ac disciplinam, et propensam Lusitanorum in Societatem voluntatem pari veneratione coniunctam intueretur. Cuius vbique aures de vijs publicis cum varia Oppida permearet, secundis populorum admurmurationibus, quae sine rubore audiri non poterant, personabant, modo de se, modo de suis socijs, veluti priscis illis Apostolis, Apostolorumque Vicarijs. Eademi Regis erant de Societate iudicia, qui Simonem aegrotantem, vt primum se contulit Almerinum, non alienum duxit Maiestate sua, vna cum Principe filio, Episcopisque nonnullis [Note: 136 Regis, ac Reginae in Societatem voluntas.] inuisere. Nec ita mox Eborae, cum per aestiuas Gymnasij ferias, illac quidam e Conimbricensis Collegij socijs ad aedem B. Mariae ad aquas Lupias, Societatis more peregrinarentur, Rex eo, quo incedebant, habitu ad sese clementer admisit, et ad constantiam susceptae mentis peramicis, et tempestiuis monitis excitauit; sique illac praeterea iter peregrinantes haberent, iussit ad se omnes adduci, eorum conspectu quasi Pater indulgentissimus gaudens. Erat inter eos is, cuius supra facta est mentio, Olisipponensis Praetoris filius Rodericus Menesius e Regijs olim pueris, praestanti ingenio, atque memoria adolescens, qui vel integras aliorum conciones reddebat ad verbum, literisque [Note: 137 Roderici Menesij amor sanctae paupertatis.] mandabat, germanus frater nobilis Virginis ex honorarijs Reginae pedissequis. Hunc Soror vt pannosum aspexit, ac squallidum sine lacerna, sine liberali viatoris amictu, dedecus id suum interpretata, eiulare muliebriter coepit, et discruciare se ipsa. Tantum aberat a vera rerum intelligentia, quae docet voluntariae illius paupertatis sordes aulicis splendoribus anteire: neque eiuscemodi squalorem Christianae nobilitati probro, sed decori, atque ornamento esse. Ceterum Rodericus cuncto in itinere non modo constantiam excellentem, sed etiam paupertatis amorem exercuit, non vt interdum fit rerum toleranda penuria, sed copia recusanda. Namque Mater eius subodorata profectionem, homines disposuerat, qui equis, ceteroque suppeditando commeatu peregrinum commode ducerent, vel forte abducerent, alijs interiectis, qui tanquam fortuito facti obuiam mendicanti stipem luculentam ingererent. Sed non minus fuit fagax Rodericus in praesentiendis cognatorum artibus, et cauendis; qui tanquam ipsam iam sibi Euangelicam paupertatem adoptasset in Matrem, vbique salubrem eius duritiam Matris terrenae [Note: 138 Faber Olisipponem peruenit: aegrotat.] blanditijs praetulit. Hoc prospero rerum statu ipsis Bartholomaei Apostoli Natalitijs Faber Olisipponem appulit; Inde Eboram, vbi tunc Aula verrsabatur, profectus, paucis diebus ita se Regi probauit, vt Rex non amplius mittere in Castellam, sed apud se retinere decerneret. Excurrit Pater subinde Conimbricam, et inde reuersus, aduentante [Note: 139 Vocatio insignis ad Societatem Ioannis Nunnij, qui dein fuit Aethiopiae Patriarcha.] autumno, decidit in morbum, vnde iustior iam morae causa homini nata: vt cum regio consilio videretur mens etiam conspirasse diuina. Dum Conimbricae fuit Ioannem Nunnium in Societatem adlegit. Sacerdos is, idemque Abbas erat, multa prudentia praeditus, ad pietatemque longe propensior: qui iam inde a principio ita sibi persuaserat, et in animum induxerat salutem sibi esse in vnius orationis studio, eoque potissimum vitae genere, quae contemplatione alitur, collocandam. Praeerat Ecclesiae cuidam non admodum frequenti procul ab Vrbe Bracara passuum mille fere duodecim, loco (vt ei videbatur) ad suae vitae rationes apposito. Hic quotidie quinas, senasve orationi tribuebat horas. Multus erat in affictando corpore: quotidiano etiam Missae sacro, audiendisque confessionibus operam dabat: et gregem suum diuino pascebat verbo, et salutari colloquio: vt iam vulgo sanctus Abbas appellaretur. Ipse tamen nequaquam sibi faciebat satis: quod Sacerdotij vectigalibus vteretur, suoque viueret arbitratu, multum existimans ad perfectum sui holocaustum deesse. Inter hos ad meliora vocantis Dei instinctus Melchior eius frater pridem in Societatem admissus. Compostellam ad sancti Iacobi cum peregrinaretur, illac consulto transijt fratris animum tentaturus, posset nec ne de Societatis institutis edoctus, ad eandem et ipse vitam allici. Ille vero etsi de Societate, ipsa sentire optimevisus est; tamen quoniam ea susceptis vitae rationibus, quietique propesitae


page 140, image: s140

aduersaretur, vt quae non sola mentis agitatione contenta in ipsa quoque versetur actione, studiorum, institutorumque dissimilitudinem excusauit. Ita dimissus Melchior, neutiquam ob irritum primum conatum, spem curamque fratris, quo vellet, demum trahendi deposuit. Cum igitur Fabrum praeclara sanctitatis fama in Lusitaniam praecurrisset, hortatur Abbatem per literas, vt Conimbricam ne grauetur accedere: inspecturus rationem viuendi sociorum, deque suae vitae genere communicaturus cum Petro Fabro primo Sociorum Ignatij, Viroque plane insignibus a Deo donis ornato, qui propediem ex Germania expectabatur. His literis ad priores stimulos, quibus a sancto Spiritu dies, noctesque compungebatur, additis, Ioannes certum sacrificiorum fecit numerum, totum se Dei voluntati permittens, enixeque rogans, vt significare, quod sibi futurum esset vitae genus gratissimum, vellet. Audijt sinceri animi preces clementissimus Dominus, et aperte reuelauit suae esse voluntatis, vt Conimbricam se conferret: a Fabro sibi quod sequendum foret ostensum iri, ipsumque in eodem viso Fabrum ostendit. Id quemadmodum factum sit Melchior eius frater, qui cetera scripsit, non tradit: sed (vt alij prodiderunt) videre sibi visus est per quietem Sacerdotem in sacrosancta Liturgia sacrificantem, se vero ministrantem: cumque ad pacis osculum, quae de illius Ecclesiae morae sacris operanti porrigitur, ventum esset, Sacerdotem ex dextero porrectam latere recusasse, innuentem sibi pacem ex laeuo porrigi: illum vero ex dextero, vt mos ferebat, perseuerasse, vicissimque e sinistro presbyterum: cumque ea de re longior esset altercatio Ioannem somno esse solutum, et intellexisse Sacerdotem sibi requirendum, qui esset ostensus, et ab eo pacem Domini, vti ille interpretaretur, sumendam. Haec vbi statuisset, tamen, ad certius explorandam Dei voluntatem ad Angelorum confugisse Reginam, certo ei sacrificiorum dicato numero, atque Matrem clementissimam videndam ei se praebuisse cum eodem Sacerdote ad latus, quem sacrificantem ille conspexerat, ac monuisse, iret Conimbricam, et in Collegio famulum illum suum praestolaretur; ex ipso cogniturum quid a se Dei voluntas exigeret. Nec segnis ad imperium Ioannes fuit. Habitu pauperis assumpto Conimbricam pergit, ac velut hospes in Collegio ad quadraginta dies versatur assiduas inter luctantis animi angustias: veritus ne si Marthae negotijs dato in Societatem nomine, nimium premeretur, sancti otij, cui iam insueuerat, dulcedine priuaretur: certisque dimissis sequeretur incerta. En tandem Faber, cuius vt os aspexit, plane simulacrum sibi ante ostensum agnoscens, animum illi suum penitus patefecit: ac genus, quod tenebat vitae, et varias spirituum commotiones. Cui Pater, post quam cuncta diligenter audierat, Vnum hic ego, inquit, monebo, ne in supremi iudicij die queraris. tibi non satis explicatum fuisse. Posthac in tuo secessu, vsuque contemplationis. nequaquam tu pristinam pacem animi, et dulcedinem experiere. Dum enim illud vitae genus sequebare, quod acceptissimum Deo putabas, is tibi fideliter obsequenti caelestium consolationum copiam large suppeditabat; verum cum iam noueris multo perfectius vitae genus institui posse; quo in sancta paupertate atque obedientia temetipsum illi in sacrificium mactes, tuamque operam non ad exigui vnius populi, sed ad omnium mortalium salutem ex obedientiae nutu deriues, plurimas hauriens aerumnas, inter ipsius vitae versans discrimina ad gloriam eius maiorem; hinc iam tibi neutiquam consueta aderit in otio tuo tranquillitas: sed assidui peruellent animum aculei, quod declines aerumnas, et Crucem; et vestigia deseras Saluatoris, esca tui commodi, ac priuatae quietis illectus. Hac Fabri oratione tanquam diuino oraculo ictus, repente abijcit se eius ad pedes, paratumque offert ad nutum. At Faber, sustine, inquit, consilium in praesentia: surge, vt moris tui est, mediam sub noctem ad preces; totumque te Numini Diuino tradens prouoca Daemonem, vt, si quid post initam Societatem facturus tibi negotij est, faciat in praesens; et cuncta suae prauitatis tentamenta expromat. Orta dein luce sacrosanctum fac sacrificium, coramque Domino de instituenda vita delibera, et id sequere, quod eo loco decreueris. Cum paruisset, inque prouocando Daemone, haud parua ex lucta superior euasisset, inque oratione, et sacrificio egregijs Diuinae clementiae recreatus esset pignoribus, in Societatem receptus est: et statim humilibus exerceri coeptus officijs: quae tanta administrabat alacritate: rebus in omnibus ita dicto audiens erat Praesidum: vt affirmaret Faber ex ijs, qui iam vitae spirituali insueuissent, neminem a se perspectum, qui tam facile alieno arbitratu fingi, flectique se sineret. Is haud ita longe post (vt suo loco


page 141, image: s141

[Note: 141 Res Indiae. Xauerius recurrit Goam.] narrabitur, Aethiopiae creatus est Patriarcha, magnisque ad extremum virtutum meritis clarus, consentaneum his initijs vitae exitum in India Goae habuit. Calebat tum Xauerius in India, et re Christiana in Commorino bene constituta inter anni superioris extrema, et consequentis initia Goam ad transigenda grauia pro religione negotia Indiae cum Praetore, reuertit. Deduxit secum adolescentes aliquot e nobilitate praecipua instituendos in eo, quod diximus, contubernio, magna iam ex parte constructo. Et quoniam praeclara iam fama rerum a Xauerio gestarum Goam praeuolauerat, reditus nimirum eius maxima omnium gratulatione celebratus est. Hic persolutis Episcopo, Praetorique [Note: 142 Redit in Como rinum cum adiutoribus Euangelij.] debitae salutationis officijs, cum ad diuersandum in valetudinarium, et pauperum hospitium se de more reciperet; inuitus in contubernium illud Praesule iubente traducitur: nec prius Goa discessit, quam illius iuuentutis instituendae formam, legesque praescriberet. Postea, quae in rem Christianam a Praetore postulauerat, impetratis; reuertitur in Oram Piscariam, Mansillam iam Sacerdotio praeditum reducens, ac tribus comitibus item Sacerdotibus, quorum industria solicitudines suas releuaret, adhibitis; non ex eadem illis quidem Societate, sed tamen eiusmodi, vt non inuiti operam ei suam ac animarum lucra conferrent. Cum his prouinciam partitus, quanquam in ijs omnibus, qui ad Christi partes transibant, instituendis elaborabat; plus tamen laboris, ac curae in imbuendos, ac consignandos infantes, ne vitam prius amitterent, quam innocentiam recuperarent, insumpsit: id quod Mansillae solicitus, anxiusque, et ceterorum Sacerdotum auribus inculcabat. Porro Neophytorum animos ita curabat, vt eorum corpora cum res posceret, non desereret. Nec caruit illustri Dei prouidentia celeris eius in Commorinum reuersio. Nam cum Badagae populi, fera tum gens, et immanis, Orae Piscariae [Note: 143 Succurrit Christianis, qui vexabantur ab Ethnicis, et ab auaris praefectis.] finitimi, seu praedae cupiditate, seu odio religionis accensi, totam illam regionen depopulando peruaderent, Christiani subita incursione perterriti, relictis exemplo vici in maritimos scopulos modico interuallo diffugerant, haud dubie fame, siti, aestu, ceterisque vitae incommodis perituri, nisi calamitosae fugae Xauerius vicinis confestim actuarijs omni commeatu refertis, et pecunia a Magistratibus corrogata, misericors occurrisset. Eodem caritatis ardore frangere eorum cupiditatem, atque insolentiam aggressus, qui Piscariae praeerant, superbeque Neophytis imperabant, cum proficeret nihil, implorandam sibi Praetoris dexteram tum Cocini degentis, existimauit. Eoque tum se potissimum contulit, cum iam prosperos rei Christianae speraret euentus, et vberem suae industriae messem alacer meteret; trigintaque partim vicos, partim Oppida probe iam culta, et instituta relinqueret. Atque vt ex vno eodemque itinere duplicata lucra referret, [Note: 144 Transit in Oram Trauancoris.] nauigatione relicta, per Trauancoris Oram terrestri cursu contendit. Est enim Trauancor in Commorini Promontorij latere occiduo tractus maritimus, circiter octoginta millibus passuum longitudine ab Coulano Oppido ad Cuneum summum, vnde Promontorium diximus in Oram Piscariam flecti. Itaque ex Ora Piscaria, quae Orientali iacet in Promontorij latere, ad Occiduum transeuntes Trauancor excipit. Hinc Malabarica plaga pari, ac Trauancor, longitudine Septentrionem versus Cocinum vsque succedit, Cocinoque demum Goam leucarum centum tractus ascendit. Trauancor vicis ferme triginta distinguitur. Incolae sunt piscatores partim Ethnici, quos Machoas appellant, partim Saraceni, Xauerio vehementer infensi, quod Parauas accolas traduxisset ad Christum. Xauerius tamen eorum contemptis iris, et animarum praedae nihilominus inhians, vel dissuadentibus amicis infestissimam Christiano nomini regionem audacter ingreditur. Hic longe alia offendit omnia, atque inanis hominum trepidatio depingebat: non tamen diuinae aliena fiduciae, qua pectus suum munire, et confirmare didicerat. Sensit obeundis passim vicis mentes hominum molliores, nec abhorrentes ab euangelica disciplina: vt vel hinc se intellexisse fateretur, et quam sit Deo, in Dei causa, [Note: 145 Impetrat a Rege Ethnico potestatem populis ad Christi sacra migrandi.] sine haesitatione fidendum, et quam non extimescendi terrores hominum. Vir excelsi animi, atque consilij periclitatis prius animis Barbarorum ad eorum non dubitauit adire Tyrannum, et eum sibi blandis primum conciliare colloquijs, sensimque monita insinuare salutis; deinde patriam dissuadere superstitionem, in qua plus veneni delitesceret, quam salutis, et cultum veri Numinis suadere, in quo salus hominum sita esset. Quod si fixum, ac certum ei esset, religionis cultum nulla ratione mutare, saltem eius mutandae potestatem [Note: 146 Plurimos Christo parit.] edicto faceret ijs omnibus, quibus praeerat. Id a Rege cum Xauerius extorsisset,


page 142, image: s142

inopinato gratulatus euentu totam illam regionem auido pede percurrit tam diuite animarum praeda, vt hominum plus decem millia mense vertente salutis aqua perfuderit. Cuius laboris magnitudinem vnus ipse propemodum sustinebat, sed iucunditate animi tanta, vt eam nec stylo se posse consequi (cum ad Ignatium scriberet) confirmaret, nec oratione complecti: quae quidem tanto erat optanda magis, quanto res inter aduersas [Note: 147 Maximo animo infert se in periculum, vt Neophytos tueatur.] probabatur esse solidior. Nam et hic pro grege fuit cum efferatis Badagis non sine capitis periculo dimicandum. Qui dum Trauancoris ingressi fines, Neophytorum vicum vbi tum Xauerius erat, irrumpunt, ingens repente clamor ab incolis tollitur, puerorum, foeminarumque ploratus. Quo Sacerdos misericors excitatus suo neglecto capite in confertissimos barbaros sese inijcit, fide non ferro protectus: furentesque adeo vultu ipso, verboque conterruit; vt illi tantae constantiae obstupefacti miraculo, partim metu, [Note: 148 Magnus Pater, ei cognomen fit.] partim pudore perfusi, sponte diffugerent. Hoc memorabile Xauerij facinus pietate plenissimum, non minorem ei tota illa regione gratiam, quam opinionem, famamque comparauit, vt vulgo magni Patris vocabulum reportarit, et Rex ipse toto suo regno cunctis edixerit, vt magno Patri, perinde, ac sibi cunctis in rebus obtemperarent. Itaque prodeuntem in late patentes campos verba de Regno caeli facturum ex diuersis vicis cateruae ad quina, vel sena millia sequebantur, et odore sanctitatis illectae, et suauitate [Note: 149 Concionatur in late patentibus campis ex arboribus.] doctrinae. Cumque opportunitatem suggesti, humilis camporum planities, et solitudo negarent non alienum ducebat suae esse personae, ac dignitatis occursantium cacumina arborum, vnde diuina semina longe, lateque iactaret, ascendete, tanto in suis mox foecundiora segetibus, quanto et solertioribus essent excussa manibus, et terrae sinu auidiore [Note: 150 Excitat Sacella viginti.] concepta. Hunc in modum totam illam regionem sine defatigatione pererrans, et Christi iugo submittens, curauit certis erigenda locis sacella viginti: ne aut sub arborum opacitate, vt ante fieri consueuerat, aut nautico sub linteo, carbasisque praetentis peragerentur Diuina mystetia. Eandem hic et Baptismo expiandi rationem, et Neophytos instituendi formam (quam in Ora Piscaria vel per se, vel per idoneos viros singulis solebat in Pagis) perpetuo tenuit. Nec minora in hac, quam in illa Ora contra inanes, et commentidos Deos odia reperit incolarum: vt, et disturbatio ignominiosa fanorum, et simulacrorum dedarabat euersio. Adeo vt nullum ei spectaculum laetius, iucundiusque quam cum a suis cultoribus impura illa euerterentur Idola: et probrosa illa Numina [Note: 151 In Insula Manaria sexcenti Christiani ab Ethnico Rege occiduntur: pro reliquis Xauerius elaborat.] protrita, ac conculcata, Iudibria fierent puerilis aetatis. Manarenses Insulae finitimae populi noua hac Parauarum, Machoarumque pietate permoti, supplices et ipsi Patrem per internuncios ad suum euocauere Baptismum. Pater autem ne ab alijs pro animarum salute negotijs, grauissimisque Dei causis abduceretur, Sacerdotem operae suae Vicarium ad cos legat. Qui cum iam plurimos piaculari tinxisset aqua, Iafanapatanius Ceilanae terrae Tyrannus, cuius in ditione Manarensis erat Insula, Idolis suis ad amentiam addictus, immissa in nouellum Christi gregem militum manu, miserabiles edidit strages. Sexcentorum caedes illa fuit Patino in Pago, qui tum in India perobscurus, nunc incolarum [Note: 152 Mansillam in Trauancoris Oram mittit.] Martyrio nobilis, Pagus Martyrum appellatur. Haec Tyranni saeuitia Xauerium impulit, vt sine cunctatione Cocinum peteret, Praetorianam opem tenerae illi imploraturus Ecclesiae. Quo ex Oppido datis ad Mansillam literis, iubet eum confestim ex Ora Piscaria in Trauancoris Regna migrare, ad gregis ab se relicti custodiam et ex itinere Macucum Commorini Oppidum, quod rogatus ipse per negotia grauiora non potuit, sacro fonte lustrare. Cocini igitur Michaelem Vazium Vicarium Episcopi generalem conuenit, hominemque Diuinae gloriae sua sponte percupidum impulit, vt coram ad edocendum Regem in Lusitaniam renauigare non dubitaret. Praua omnino apud Indos, et perniciosa vigebant instituta, quibus acriter occurrendum fuit. Goae Brachmanis fauebatur. Daemonum simulacra multis locis colebantur impune. Neophyti tota in Ora Piscaria Regijs ab Ministris opprimebantur. Cocinensis Rex, quanquam cum Lusitanis amicitiae foedere copulatus, bona omnium, qui baptismum susceperant, proscribebat: [Note: 153 Multa ab Rege Lusitano pro Religione impetrat] quae res multos a Baptismate deterrebat. Quibus rebus et ex Michaele coram, et e Xauerij literis Rex cognitis, non solum animum adiecit, vt operas quamplurimas, et lectissimas in Indiam mitteret, sed etiam grauissimis literis Praetori mandauit, vt toto agro Goensi impura Daemonum signa, nec publice, nec priuatim vlla ratione permirteret, et in quos tantae impietatis vel tenuissima suspicio caderet, in eos grauiter, ac seuere animaduerteret.


page 143, image: s143

Itemque ne Brachmanum, Ethnicorumque solennia, festique dies agitarentur; neque publica munera, quae paulo ante mandari Ethnicis consueuerant, ijs in posterum mandarentur; sed ad honores, et Magistratus nouella deinceps Christi soboles vocaretur, quo et a ceteris Christi Religio susciperetur alacrius, et maiore vulgo haberetur in pretio. Similiter ne Mancipia Saracenis, ac Mauris ex Ethnicorum numero venderentur: quo facilius traducerentur ad Christum. Porro Templa vero, aeternoque Deo varijs locis extruerentur: Christianis in posterum parceretur, intactis eorum a Cocini Rege fortunis: ad quem etiam ea de causa Rex ipse Lusitanus ardentes literas dedit. Quae quidem omnia, et id genus alia facile impetrarat ab eo Xauerius, sed in exhauriendis Regijs mandatis Ministrorum desiderata sedulitas est. Tanto rei Christianae emolumento Xauerius Cocini ex itinere facto ad Praetorem, qui Cambaiam versus tendebat, euolans Iafanapatanij Regis in Manarenses crudelitatem exposuit. Sosa audita tot innocentium caede, sic in Tyrannum exarsit; vt efferuescentis irae flamma mulcenda. Xauerio fuerit. Opportune per eos dies ad eundem Praetorem Iafanapatanij Regis germanus frater Regni haeres, fraternae crudelitatis metu confugerat, vltro, serioque pollicitus, si Lusitanis armis in Regnum suum restitueretur, cum Regni se Proceribus Christianum fore. Quo promisso Praetor adductus, iubet e vestigio ad Nagapatanum, Lusitanorum in Ora Piscaria Oppidum, quod contra Iafanapataniam situm est, validam ornari classem, vt Tyranni frater, si Christiana sacra susciperet, restitueretur in Regnum. Tyrannus vero ipse, tot innocentium carnifex, vel eodem saeuitiae iugularetur exemplo, vel ad Xauerij mulctaretur arbitrium. Sed rem totam vt opportuniore loco commemorabitur, casus inopinatus euertit.



page 144, image: s144

HISTORIAE SOCIETATIS IESV Liber Quintus.

ORIEBATVR in eodem seculo annus quintus et quadragesimus, cum sedes, domosque decem in varijs Orbis terrae partibus constituta Societas incolebat. Proxime namque ad superiores domos accesserant in Hispania Complutensis, et Valentina, in Germania Coloniensis; quibus merito adnumeratur e suscepta iam dudum Seminarij procuratione Goensis in India. Erant tamen, adhuc sedes istae sine suo censu, sine prouentu, nec praeter Romanam, et Lusitanas, vlla erat ad diutumitatem fundata, et constituta [Note: 1545] satis. Ornnia quippe tum rudia, atque inchoata, vt rerum ferme ceterarum [Note: 1 Decem Societatis hoc tempore domicilia, Romae, Patauij, Coloniae, Louanij, Parisijs, Compluti, Valentiae, Olisippone, Conimbricae, Goae.] initia, sed tamen eiusmodi, vt tanquam in sementi futurae messis vbertatem aspiceres. Quanquam autem alienis vbique subsidijs suam Societas mitigabat inopiam; tamen non idcirco sinum coarctabat suum, nec se petentibus denegabat. Verum curis suis in Deum, vnde erat suspensa, proiectis, quotquot illa Maiestas mitteret, admittebat: quorum eo maior in dies numerus erat, quo sincera eius in homines studia in dies magis celebrabantur: eaque de causa passim a populis, passim a Principibus expetebatur. Sed ne nimium secundo cursu naufragij aliquid faceret, caute omnia circumspectans Ignatius, statuit apud animum suum duo sibi antiquissima semper fore: alterum, ne quempiam. [Note: 2 Cum B. Ignatij in delectu Tyronum, et sedibus nouis recipiendis.] sine magno delectu Societate reciperet: alterum, ne quis in eam iam receptus ad animarum ante causas adhiberetur, quam multa, et magna suae documenta virtutis, atque prudentiae domi, forisque dedisset. Vsu quippe quotidiano reddebatur Beatus Pater in tractanda Societate solertior, et Oecumenico iam instante Concilio facile poterat admoneri, laborandum suae esse familiae de tuenda opinione iam parta si et Concilij Patribus sua vellet instituta probari, et cunctae simul Ecclesiae, qualis haec Societas esset, quibusque imbuta moribus, declarari. Hisce animi decretis, ac legibus ita parebat, vt cum multis ex partibus Dynastarum, ac Praesulum postulationibus vrgeretur, suorum potius paucitatem excusaret, quam vt in aliquod discrimen Societatis nomen, si temere annuisset, offerret. Cumque ex omni aetate complures Societatis ineundae gratia concurrerent, is ita cuiusque naturam, atque indolem, vires, ac propensiones explorabat; ita vitam omnem, ac mores excutiebat, adhibito non domesticorum modo, verum etiam externorum, notorumque testimonio, vt neminem non ad id natum, ac prope factum in suum coetum, numerumque conscriberet. Malebat quippe, quod crebris solebat vsurpare sermonibus, Societatem virtute praestare, quam numero: et re magis ipsa, quam nomine, cultuque distingui. Et quanquam studio ad eos maxime ferebatur, quorum iam cernebat haud exiguos in doctrina processus; tamen ad instantia Ecclesiae tempora, non tam eos, qui doctrina, quam qui rerum vsu valerent, et in communi hominum coetu gradu aliquo dignitatis excellerent, exigebat: quod horum breui in Societatem suus fructus extaret, et autoritas ipsa iam parta plurimi momenti esset, siue ad grauiora gerenda negocia, siue ad agendum pro dignitate cum proximis, virisque Principibus. Quanquam id genus hominum Beatus Pater eo periclitabatur attentius, quo [Note: 3 Guilielmus Postellus ab Societate amandatur.] notabilior eorum in vtramque partem expectabatur euentus, qui si voto, expectationique minime responderent, non dubitabat eos, humanis iudicijs, sermonibusque neglectis, de suo coetu dimittere. Erat Gallus quidam, vt hoc de multis, egregie literatus, ac doctus, Mathematicis praesertim literis, ac varietate linguarum Guilielmus Postellus,


page 145, image: s145

qui non exigua in speciem etiam pietatis documenta praebens ad Tyrocinium admissus est: sed breui deprehendit Ignatius hominem non prophetico, vt ille opinabatur, afflatum spiritu, sed plane spiritu erroris inflatum. Itaque nullam contumacis doctrinae, quae cum sapientia vera pugnaret, rationem ducendam ratus, mature ab Societate Mathematicum ita secreuit, vt vsu, colloquioque eius vniuersos Socios interdiceret. [Note: 4 Hieronymi Natalis Vocatio.] Qui demum fertur aetate decrepita Catholicus obijsse Parisijs. Vt autem hunc Beatus Pater ex suo grege reiecit, fic alium longe ante probauit, et prius quam se ceteris aggregaret, ad suae vitae rationes maxime idoneum sensit. Hieronymus Natalis is erat, qui cum Parisijs primorum Patrum tempore versaretur, Miona optimo Sacerdote, beatique Ignatij magno admiratore, et canfessario, vti supra significatum est, qui deinde etiam in Societatem est cooptatus, ad confessiones suas vti coepit. Quae res et Lainio primum, et postea edam Fabro facile persuasit, vt cum eo congredi [Note: 5 Poterat vnus esse e primis Patribus, sed noluit initio Ignatium sequi.] ausi de ordienda perfectiore vita studiose agerent. Neuter tamen profecit aliquid, ne Miona quidem, qui cum studeret hominem ad Ignatij ductum, consuetudinemque pellicere, non tulit id sedate Natalis: praeciseque negauit: et addidit. Cur tu Ignatianus non es, et esse me vis? Cum eo tamen nonnullum vsum habebat Ignatius, qui ne ad pietatem sua natura propensum, earumque partium negligeret virum, in aedem ab interpellatoribus liberam aliquando seduxit. Hic eo audiente longas sane literas, quas ad Nepotem suum in Hispaniam de rebus deserendis humanis, et via, ingredienda salutis accurate perscripserat, recitat. Qua Natalis incitatus epistola et ex altera parte diuinis obluctans impulsibus, Euangelij codicem profert, et ad Ignatium, en, inquit, quem ego sequar. Non enim te, qui quem exitum cum socijs tuis sis habiturus ignoro: et simul euolat e conspectu, Ex eo tempore diu ille nec Ignatium ipsum vidit, nec ex eius Sodalibus quenquam. Inde varia in loca digressus, duodequadragesimo eius seculi anno in maiorem Balearem in patriam redijt. Vbi ad initium anni quinti, et quadragesimi in summa iucundae vitae materia moestissimus, et valetudine incertissima consedit: vt posset animaduertere se nequaquam in suo loco versari. Nec acres a Deo stimuli defuerunt, eius vt iniret, et perambularet itinere. Ac primo quidem incitamento fuit constans hominum praedicatio de sanctitate cuiusdam Virginis Elisabethae, et quamdiu superstes fuit, et mox demortuae. Cuius etiam vitam eo lectitauit ardore, vt ab ea lectione vuiuersae vitae suae maculas confessione deterserit. Nec minus ad incitandum virium habuit familiaris vsus cum Antonio quodam Anachoreta viro eius opinione sancto, qui cum antrum quoddam diu incoluisset, iam in cisterna arida morabatur. Eius sermonibus aegritudinem leniebat: eodem autore piae precationis studio se totum dedidit: in eoque dum perenni exercitatione se continet, subijt animum aggregare sibi quam fidissimos socios, quibuscum solum verteret, et vberiore disciplina percepta, comparataque in populares conciones diuite supellectili, totus deinceps in subleuandis animis elaboraret. Agebatur ille iam tum Societatis spiritu, si testatissimam Dei vocem exaudire vellet. Sed nescio quo modo bonum nostrum stupidi non sentimus, nec ad Dei vocem aures faciles admouemus, nisi nostrae faueat, arrideatque sententiae; perinde, ac si vox Dei humanis sit metienda iudicijs, non expendenda diuinis Acerrimus [Note: 6 Incitatur epistola B. Xauerij ex India scripta.] omnium stimulus fuit Xauerianae exemplar epistolae ab amico missum; vbi post commemoratam ingentem inter Indos animorum messem, de confirmata Societate ab Apostolica Sede Franciscus plurimas Deo gratias agebat. Quod tum primum ad Natalis aures cum venisset, vehementer commotus percutit palma mensam exdamans. Hoc iam aliquid est. Nuncius quippe confirmatae Societatis excitarat illi memoriam illius quondam Parisini colloquij, quod cum Ignatio habuerat. Itaque tanquam postremis eius verbis exclamationem subijcien, significabat, postquam summi Antistitis adesset autoritas, iam Ignatij res in exitum opinione sua longe meliorem euadere: et certi aliquid apparere, quod tuto sequi liceret. Quis hic non admiretur Dei sapientiam, rem Romae in luce Christiani Orbis, ac prope domi gestam Natali nunciantis ex India? Nimirum, vt tanri viri ad Societatem accessio praecipue deberetur Xauerio qui tempore eodem haud multo minus nostrum hunc veterem mundum epistolis, ac rerum fama gestarum, quam nouum illum praesentia,


page 146, image: s146

ac labore demerebatur. Ergo Natalis nulla mora interposita Romam constituit petere, tum vt maiora sibi quaereret adiumenta doctrinae, tum ut ex Ignatio peteret pie viuendi praecepta: et Sociorum interim paupertatem opportunis leuaret subsidijs. Nam commutandi vitae generis nulla mens erat. Consultus ea de re, cui plurimum tribuebat; Anachoreta, suasit prorsus ne id iter vlla conditione [Note: 7 Venit Romam, secedit ad exercitia spiritualia.] omitteret. Itaque bona suorum venia, qui discessum eius grauiter, ac moleste Serebant, eodem anno, Iulio ineunte discessit: inchoatoque Octobri se Romam contulit. Hic a Domenecco ad Ignatium adductus, pro voluntate cum Bearo Viro saepius egit. Confirmato dein vsu de Lainio conqueri, et Domenecco coepit, quod quaedam ad exercitia spiritus trahere conarentur inuitum; quae vtique non ignoraret, quantas haberent ad persuadendam Societatem vires, cui multis se nominibus minime idoneum, habilemque sentiret: ac protinus totam suam vitam aperuit. Quae cum attente Beatus Pater audisset, suauiter, id modo respondit. Bene est, si Deus huc te vocarit, non deerit in quo recte, apteque labores. Proinde suis ille rebus melius expensis, agitatisque ad ea, quae formidabat Exercitia se contulit; quod Ignatius pro se (vt idem ipse loquitur) preces ad Deum fecisset, iam omnia caduca fastidiens, ac morae omnis impatiens. Ac dedit operam prudens sancti Patris Caritas, vt locus amoenus ad hominis aegritudinem leniendam idoneus quaereretur. Hic duce Domenecco (qui ipsiusmet Natalis testimonio plurimum ea re semper valuit) Exercitationes exorsus, initio totus ardebat cupiditate, vt aliqua sibi visio, aut reuelatio, vel tale extra ordinem signum ostenderetur. Vitam omnem apud Ignatium expiauit: secundumque confessionem hoc illi Pater monitum dedit. Velle Deum, vt quemadmodum viribus, ac facultatibus animi, corporisque abusi sumus, ipsius vt contra nutum faceremus, gratia eiusdem abiecta: ita recuperata per poenitentiam gratia, ijsdem viribus ad vitae emendationem vtamur. Quod in illud Apostoli recidit. Sicut exibuistis membra vestra seruire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra seruire iustitiae in sanctificationem. In secunda Exercitiorum hebdomada singularem ex meditatione Regis, ac Vexillorum profectum sensit. Tum deliberationem de vita instituenda ingressus vsque eo commotus, ac perturbatus est, spiritu cum carne luctante, vt non ille mente, non corpore consisteret. Scribebat multa in partem vtramque suadentia religiosam vitam, atque dissuadentia: sed nox omnia erant, ac coecae tenebrae: obscura mens, voluntas dura, corpus ipsum ab stomacho, et capite infirmum, vt Domeneccus animum desponderet, moneretque re illa infecta pergendum ad reliqua. Ac Natalis ipse missam rem facere statuerat, nisi proxima nocte summum adhibenti conatum succederet. Illuxit ea ipsa, nocte pie perseueranti radius caelestis, tetraque discussa caligine, totum in virum alterum commutauit. Itaque post diligentem consultationem ad nouum e caelo lumen, arrepto statim calamo, vt spiritus agebat Christi, summo cum animi solatio haec exarauit, quae ex ipso autographo deprompta vulgare [Note: 8 Vouet Societatem ingressurum.] iuuat. Hactenus (inquit) collegi, quae potui pro vtraque vita, et comperi, quae religioni contraria offeruntur, tam esse nihili, vt necessum non fuerit illa nominatim diluere. Imo vero ea ipsa, quae refragari videbantur, re vera suffragia sunt. Ceterum quod me grauissime mouet illud est: quod rem plane nullam inuenio, quae contra pugnet, praeter quandam animi abalienationem, ac fugam. Id autem maximum, ac certissimum signum est eam esse Dei voluntatem: quandoquidem sensus ei, ac deprauata voluntas, et mundus, honor, ac genus quoddam infidelitatis, cogitando nimium difficultates, aduersantur, quae percipere non possunt regnum Dei, et contraria sunt spiritui. Itaque quamuis obstarent, oppugnarent, terrerent omnes difficultates, et multo plures, quam sensi ego, vel omnino vllus vnquam mortalium sensit, vel obiectare Diabolus potest, ego in nomine sanctissimae Trinitatis, Patris, IESV Christi, et Spiritus sancti statuo, ac propono sequi consilia Euangelica cum votis in Societate IESV: et animo paratus sum facere, quae ad illam attineant, etiamsi velint, vt statim voueam. Idque nunc cum summmo timore, ac tremore, et Domini


page 147, image: s147

Nostri IESV Christi, ipsius summa fretus, qua in me vsus est, misericordia, Voueo tota anima, tota voluntate, tota virtute. Sit illi gloria. Amen, die vigesima tertia Nouembris post decem, et octo Exercitiorum dies. Voto huiusmodi nuncupato incredibilem addit non solum animi voluptatem, ac pacatissimam quietem hausisse, sed etiam corpori leuamentum: vt tum demum intelligeret, quanti sit liberalem in Deum esse, qui se vinci liberalitate non patitur. Ergo auctis animis, et nouo igne concepto, die eodem addidit votum, etiamsi Societas ipsum non reciperet, nihilominus tria se Religiosorum vota facturum: quod paucis post diebus cum iam tertio Kalend. Decembris vsitatis percunctationibus antegressis, domum ad Ignatium migrasset, ita coaretauit, vt nollet sibi libertatem alibi vouendi remanere, nisi quando nulla re, nullo modo, ad nullum ministerium etiam infimum aditus in Societatem pateret: nec demum si excluderetur, nisi vbi illa consuleret, voturum. Tanto animo ei se coetui dedit, a quo tandiu fugitarat. Potuit hic vnus e Principibus huius esse familiae, si suspicari posset vnquam quid tenuissimis illis Deus ordiretur initijs. Sed vt vnus adhuc de populo, humano contuebatur oculo diuinos orsus: nec citius oblata lux est, quia specie ductus externa sero introspexerat, quod latebat: sero Dei munus, quod offerebatur, agnouit: vt esset seges humilitatis, quae fuerat causa tarditatis. Nihil enim illo deinceps humilius, atque modestius; quia memoriae continenter haerebat, quam respuisset ingrate, quod Dominus offerebat; et qui cum primis huius operis fundamenta non iecit, certe proximus primis inchoatum, vt opus vrgeret, labori, [Note: 9 Quanti faceret B. Ignatius Gersonem, id est libellum de imitatione Christi.] et operi non pepercit. Quo domum receptus est die, monuit beatus Ignatius, vt biduo post ministrare Coquo, et Hortulano inciperet; et quotidie caput ex Gersone, in quo meditaretur, legerer: tum alia capita, vt necessitas, vel infirmitas postularet. Idque dixit Beatus Pater cum mirifica, vti semper solebat, laude eius libeili, addens fore, quod in se ipse quidem esset expertus, vbi etiam fortuito aperiret, vt quae praesenti necessitati conuenientia essent, occurrerent. Prima inter experimenta, siue fodienda humo, siue opera Coquo nauanda magnis cumulatus est caeli voluptatibus: paulatimque aegritudines, quibus ante conflictabatur conscientiae tranquillicas, ac Dei famulatus abstersit. Numerat ipse in singularibus e caelo delibatis iucunditatibus, [Note: 10 Singularis consolatio Natalis sub ingressum Societatis excogitatione, Quod se Deus aleret.] inter vescendum oblatam cogitationem, quod sese Deus aleret. Ita enim res habet: quanquam Deus aperiens manum suam implet omne animal benedictione; tamen viros religiosos, qui ipsi non. serunt, aut congregant in horrea, praecipua cura pascit. Itaque cum alij labores manuum suarum manducent, hi laboribus manuum Christi vescuntur. Fames, ac sitis Christi emit illis, conditque cibaria: Christus sua impellit gratia fideles ad benigne eis faciendum. Idem se fideiussorem pro ijs, imo Vicarium constituit. Caritas Christi corda etiam fratrum ad omnes domestici vsus labores incitat. Ac proinde Christus est vere, qui religiosos pascit. Er haec dum versat mente Natalis, tanquam paupertari recens susceprae ab suo Christus calice stillam infudisset, nil mirum, si tanta est delibutus dulcedine, quantam exquisiti caducarum epularum sapores elaborare non possunt. Ac de hoc quidem pio, strenuoque viro suis plura locis. Quanquam autem in improbandis, probandisque Sodalibus lentus admodum erat Ignatius, et in maturandis, suspendendisque Principum postulatis sustentabat ipse sese, non tamen Collegiorum coepta, quae sine Sociorum copia perfici, atque amplificari non poterant, deserebat: sed eadem animi magnitudine, qua noxia reprobabat, adsciscebat vtilia: et, quae bene inchoata iam [Note: 11 Patauino Collegio attributus Prioratus a Lypomano.] erant, perpolienda curabat: Vt Patauinum Collegium, quod triennio ante nostri nominis studiosissimus Lypomanus, vt supra demonstrauimus, extruere, ac fundare decreuerat. Hic enim ea de causa in Patauini fundamenta Collegij Prioratus sui bona (eorum parte dumtaxat ad victum sibi reseruata) vltro, ac libens Ignatio obtulerat, modo eam rem Pontifex suo probaret, ac confirmaret assensu. Quod a Pontifice impetratum Lypomani animum ad cogitata perficienda, et cedendum possessione omni sui Prioratus Collegio, incitauit. Eaque mox insequenti anno assignatio gratis imperante Pontifice transacta est. Quanquam Ignatius pro eximia sua grati animi pietate, omnium voluit eorum fructuum plane integrum Lypomano vsum relinqui. Per idem fere tempus nonnulli etiam ex Ecclesia fructus, eodem


page 148, image: s148

[Note: 12 Et aliquid Collegio Valentino a Domenecco.] annuente Pontifice, in Collegij Valentini primordia per Hieronymum Domeneccum deriuati, collatique sunt: quae prima habuit Societas domicilia nonnullo annuo firmata in perpetuum censu. Atque his subsidijs auctus ab Vrbe tam Patauini, [Note: 13 Multa Societati priuilegia Sedes Apostolica impertit.] quam Valentini Collegij numerus. Cumulauit hanc liberalitatem Sedes Apostolica spiritalibus facultatibus, publico diplomate rite dato: quo Societati potestatem faciebat ampiissimam cum Eucharistiae, Poenitentiaeque mysteria vulgo ministrandi; tum etiam Euangelij toto Orbe Christiano disseminandi. Relpondit pro virili tantae beneficentiae Societas, multo iam laborum, periculorumque contentione maiore [Note: 14 Sancti labores Romanae domus.] pro ea tuenda, ac defendenda suscepta. Ac Romae quidem, vt ab ea domo, quae reliquarum parens, et exemplar est ducatur initium, desudabant pro communi Ecclesiae bono de Societate triginta: tantoque ab eis accuratius diuina res agebatur, quanto eis vicissim Deus maiora in dies commoda suggerebat. Cumque in reliquas ex instituto curas pie, strenueque suum tempus impenderent; haud modicum conferebant in flectendas Iudaeorum mentes, et conuertendas ad Christum. Quorum erat eo mollior, crebriorque conuersio, quo liberaliorem dexteram ad leuandam Catechumenorum inopiam, tam Pontifex, quam Romanus Populus explicabat. Augebant Patrum onera piae foeminae, Matronaeque nonnullae, quae quo certius, atque exploratius in tuendo vitae cursu Diuinae se Maiestati probarent, eorum sese imperio, atque obedientiae, [Note: 15 Praecipui operarij Romanae domus.] obsecundante Pontifice subiecerant Principe Elisabetha Rosella, quae inde ab initijs Ignatij (vt supra memoratum est) eius sanctitate perspecta, eiusdem in studijs paupertatem deinceps constanti pietate leuauerat. Ferebant curarum pondus Iacobus Eguia, Elpidius Vgolettus, et Petrus Codacius: tum Hieronymus Domeneccus, et qui Mutina non ita pridem ad Vrbem remeauerat, Alphonsus Salmeron. His duobus proximis, quia maioris erant in Vrbe nominis, ad conciliandos iratos vtebatur Ignatius. At Elpidius cum Ribadeneira, et Iacobo Salmerone Alfonsi minore germano Patauium autumno discessit: quo vix peruenerant, cum Iacobus die Sanctis omnibus sacro ad eorum Concilia religiose migrauit in caelum. Venerat et Lainius Romam Quadragesima iam exacta, quam Bassani concionando consumpserat, siue vt de Patauino Collegio cum Ignatio coram ageret, siue vt ab Vrbe, Concilio Oecumenico iam indicto, cui interesse [Note: 16 Lainij praedicatio, Bassani, tum Romae.] debebat, non abesset. Bassant autem, ne rem commendatione dignam silentio praetermittam, non haereses modo, quae toto exosiri oppido ex Germaniae vicinitate iam coeperant, sua praedicatione discussit; verum etiam incolarum animos in religionis sententia adeo confirmauit, vt eius post discessum contra latentes pestes ad [Note: 17 Episcopatum recusat.] defectionem denuo solicitantes, acerrime se defenderint. In vrbe vero ipsa, vt laboris partem cum socijs sibi diuideret, instituit ad Beati Laurentij in Damaso matutinis, pomeridianisque temporibus, nobili corona, nec plausu minore verba facere. Tanta quippe de eius doctrina, ac sanctitate continuis incrementis fama surrexerat, vt non deessent, qui ei iam Infulas, Pedumque deferrent. Vrbanus certe Labacensis Episcopus postulauerat eum sibi primo in Episcopatu collegam, mox etiam successorem: sed serio reluctante Iacobo facile sensit contra honores, et ambitionem, quam clausi in Societatem [Note: 18 Paschasij labores Fauentiae: cuius vrbis deterrimus status describitur.] cuncti sint aditus. His Patrum in Vrbe vigilijs respondebant foris ceterorum curae sodalium. Agebat in Aemilia Paschasius, et Cardinali rogante Carpensi, Fauentiae substiterat: nempe in ea Ciuitate, quae mirum in modum caelestis erat indigens opis, et in qua morum probitas, et sacrorum vsus magna ex parte conciderat: intemperantia, inimicitiae, maledicta late dominabantur. Nullus pene Sacramentorum vigebat vsus, maledicendi vero creberrimus, et quidem in ipsis puerorum aetatulis. Iam infamis Concubinarum amor prauae consuetudinis aestu, ne peccatum quidem, aut res nefaria numerabatur. Inimicitiae ferebant aeuum, et centesimum transgressae annum viridissimae adhuc velut in flore posteris in meduilis haerebant. Hinc per omnem Prouinciam irarum propagatio, et partium contentiones acerbissimae, rixarum procreatrices, ac caedium. Morum porro corruptelam sequebatur, vt fere solet, opinionum peruersa temeritas. Irrepserant quippe Lutherani Ministri hoc aditu patefacto, Bernardinus praesertim Ochinus nobilis eloquentiae, et a natura multis ornatus donis, nisi quod datum esset ad salutem, in perniciem conuertisset. Hi suis infusis in ciuitatem venenis, velut viperae turbarant omnia; passim vt in tabernis, officinisque


page 149, image: s149

pestilentis venena Magistri impunissime tractarentur. Paschasius igitur ciuitatis perspecta lue, et Fauentinorum pertentatis ingenijs, quae videbantur elatiora, timide primum, ac pedetentim ad ea mutanda, et curanda descendit; communicatisque cum Vicario Praesulis suis ante consilijs, praestantissimum quenque, et prae ceteris ad pietatem propensum, blanda oratione demulcet: deinde, quo faciliorem, et ad sanandos mores, et ad sanciendam religionem sibi aditum aperiat, ab officiorum pietate, benefactorumque disciplina. institutionem suam, et curationem aggreditur; haud ignarus benignitate potissimum, ac recte factis Diuinam prouocari clementiam: ab eaque subministrari vires, ac facultatem [Note: 19 Per opera misericordiae animorum medicinam Paschasius inchoat.] ad possessionem perfectae iustitiae. Erat tum ingens in ea Vrbe pauperum, aegrorumque turba; quibus vt pro Christiana pietate succurreret, ciuibus autor fuit, vt ea de re Sodalitium instituerent. Cuius dux operis Paschasius ipse delectus, Sodalitium, quod a Caritate nominari placuit, suis cum legibus condidit; quibus non alienis modo sodales illi corporibus, sed suis etiam animis laborantibus opem ferrent. Ac ne tam oratione, quam re sodales ipsos impelleret, ijs secum adhibitis, totam lustrauit Vrbem ad inquirendos, et consolandos egenos. His ad sacramenta salutis erectis, Medicorum, Medicinarumque, ac consentanei victus in omni morborum perpetuitate praesidia comparauit. [Note: 20 Successus optimus Fauentiae ex opera Paschasij.] Progressio operis sane opinione felicior, quotidianaeque pietatis in Sodalibus incrementa magnos vbique fecere motus: nec minorem cerre famam peperere Paschasio. Cuius ille ope grandiora pro animis ausus; publice se ad explananda Christianae lesis initia sine pompa, sine ostentatione conuerrit. Ea res, vt ibi noua, atque insolens, sic aetatum est omnium, et omnium ordinum celebrata concursu. Porro quam in Templis publice Christi legem, eandem priuatim multis in Gymnasijs tenerae enucleabat aetati, magistris, ac parentibus non inuitis: quos eadem opera, vnde pueritiae erudiendae formam peterent, edocebat. Nam cum in ijs scholis pueri versarentur ad quadringentos, ita suum quisque didicit obseruare, et castigare sermonem; nullius vt ex ore, vel iusiurandum excederet, vel maledictum: qua in re si quando consuetudine impellente delinquerent, continuo se criminis insimulabant, poenasque a Paschasio sibi deposcebant. Accedebat publicae concionis hortatus ad populum vniuersum, et priuata cum vnoquoque congressio: quo vtroque praesidio Fauentinorum prope iam desperata religio, demum in integrum renouata, et restituta est. Complurium et virorum, et foeminarum flagitijs addicta iuuentus, ad pudorem, et sanctimoniam reuocata. Pax etiam frequens inter primarias constituta familias, vt aliquando homines amplius centum principe in aede ex inueteratis inimicitijs mutuas sibi iniurias, indignasque caedes populo inspectante, donarint, vbi laetam celebritatem Paschasij pauca, sed grauia verba de pacis bono, odiorumque pernicie clauserunt. Hisce animi prauitatibus, moribusque sublatis, non magni videlicet negotij fuit prauas etiam ex hominum mentibus opiniones euellere; et sanis doctrinis, atque dogmatibus Haereticorum refutare conatus. Quicquid autem veneni furtim sparserant, omni animi prouisione compressum est, et semen ipsum obrutum, ne nouam daretur in segetem; quod si quorundam iam praecordia vitiarat, adhibitis praeceptorum saluberrimis curationibus, quicquid illi obbiberant, vomuerunt; et in Orthodoxae religionis sinum, gremiumque, vnde Lutherana fraus abstraxerat, reuolarunt. Dum in his curis, laboribusque non Fauentiae modo, verum etiam in alijs Familiae partibus Paschasij defixa mens est, totus ei, et hic, et consequens fluxit annus.

Interea Pontifex Paulus ad Oecumenici Concilij curas, rebus iam inter Galliae Regem, Caesaremque compositis, triennij interuallo se reuocat: iamque ad id suos de more legatos Ioannem Mariam de Monte, Marcellum Ceruinum, ac Reginaldum Polum ex Cardinalibus designauerat. Hos centum amplius [Note: 21 In Concilium Tridentinum destinantur Lainius, et Salmeron.] ex Italia sequebantur Episcopi, frequensque ex Hispania, Lusitania, Galliaque Patrum numerus. Principum insuper Legati omnium, et ex vniuersae Ecclesiae Clero, Religiosisque familijs doctissimi quique. Theologorum item par, qui pro Pontifice Maximo in tanto concessu de religione dissererent, Apostolicis legatis placuit supremo Antiltiti ex ea potissimum adiungi Familia, quae cum iam pridem Romano se Pontifici deuouisset, Religionem cernebatur auitam contra Haereticorum temerariam audaciam omni vbique doctrina, ac sanctitate defendere. Lecti sunt igitur Iacobus Lainius, et Alphonsus Salmeron, notae vterque atque


page 150, image: s150

eruditae probitatis. Quod et si magnum, et amplum ad Societatis videbatur existimationem, tamen quoniam nouae plerumque, subitaeque amplitudini comitatur inuidia, Ignatius tenero suae familiae ortui haud in rebus prosperis minus, quam in asperis cauens, delatum munus honoris sedulis tuendum votis, atque accurata precatione putauit. Sentiebat [Note: 22 Quos B. Ignatius et precibus ad Deum iuuit.] Vir nimirum prudens, non ab Haereticis modo, verum etiam ab ijs, quos aliena felicitas vrit, haud exiguum imminere periculum: et Patrum virides spectabat annos pronos ad plausus, procliuiores ad gloriam: quippe quartum et trigesimum Lainius annum, alterum et trigesimum Salmeron vix agebat. In quibus ne qua fieret pietatis virtutisque iactura cum insigni aliqua Societatis nota, cuius illi personam in celeberrimo [Note: 23 Et monitis Sapientibus; quorum summa [transcriber, in the print: umma] narratur] illo totius Orbis Terrae Theatro gesturi mox erant, plurimis eos ante quam discederent, et suis, et alienis precibus, hostijsque muniuit, et sapientibus instruxit monitis, ac praeceptis. Quorum hie ego summam, quoniam non vulgarem prudentiae disciplinam continent, non grauabor attingere. Ad maiorem Dei gloriam, inquit, Quemad modum in vsu, consuetudineque cum multis ad salutem, et spirituale commodum animarum multum proficitur, si Deus adspiret: ita e contrario nisi nos aduigilemus, ac Deus adiuuet, magnum et nos facimus damnum; et interdum etiam illi, cum quibus versamur. Ceterum quia pro instituti ratione abstinere ab hoc genere commercij fas nobis non est, quanto praemeditati magis, ac praemuniti accesserimus, et aliqua norma directi, tanto expeditior in Domino erit progressus. Eam ob rem quaedam significabo, quae aut ipsa, aut eorum similia addendo, seu demendo vobis vsui in Domino erunt. Tria igitur omnino, vt vniuerse loquar, in obeundo munere isto spectare vos volo. Primum in ipso [Note: 24 Quo modo agendum in rebus Concilij proprijs.] Concilio maximam Dei gloriam, communeque Ecclesiae bonum: deinde extra Concilium antiquum vestrum tuendi animas institutum: quod quidem potissimum nobis in hac profectione vestra propositum est. Denique domi, et inter vos priuatam animi vestri curam, studiumque; ne vos ipsos negligatis, ac deseratis, sed assidua vos cultura, ac diligentia quotidie magis reddatis idoneos ad sustentandas impositas partes. Et in Concilio quidem decet vos in loquendo tardiores esse, consideratos quidem certe, ac beneuolos in decernendis praesertim, quae aguntur, quaeque agendae sunt, rebus: in audiendo vero attentos, atque sedatos; et ad perspiciendam eorum, qui dicunt, mentem, studium, nutumque sagaces; quo faciliorem arripiatis ansam, siue respondendi cum vsus fuerit, siue silentio conniuendi. In disputationibus, quae inciderint, in vtramque partem momenta erunt afferenda rationum, ne vestro addicti iudicio videamini; perpetuo id studendo pro viribus, ne quis vnquam ex oratione vestra minus aequus, placatusque discedat. Rerum, quas afferetis, neminem e viuis autorem appellabitis, praesertim de primarijs, nobilibusque, nisi diu, multumque rebus agitatis, atque perpensis: aequi omnibus, obnoxij nemini. Si res, quae in controuersiam venerint, eiusmodi erunt, vt vocem vestram eliciant, dicetis sane animo per quam sedato, ac modesto sententiam vestram: eamque hoc, aut consimili claudetis exitu, saluo meliore iudicio. Denique illud persuasissimum vobis esse debet quae ad doctrinas pertinent, siue humano studio partas, siue haustas, inditasque diuinitus, piurimum ad ea valere tractanda, si de ijs sensim, sedendo, et quiescendo, non cursim, et velut ex itinere disseratur, ac proinde aequum fuerit disputandi rationem non otio, commodoque vestro, sed eius, qui cum agetis commodo, [Note: 25 Quomodo in iuuandis animis.] ac conditione metiri, vt quo Diuina voluntas duxerit, eo feratur. Iam vero extra Concilium nullum munus bene merendi de proximis praetermittetis. Quin aucupandae occasiones erunt, modo audiendi, et condonandi peccata, modo habendae Orationis ad populum, interdum etiam excitandi homines ad caelestia per salutaris contemplationis otium, nonnunquam imbuendae Christi lege puerilis aetatis, denique conuisendi, et fouendi Nosocomiorum aegrotos: vt vis Diuini Spiritus in omne Concilij corpus eo descendat affluentius, quo fuerit tot humilitatis, et caritatis officijs euocata feruentius. In concionibus nullum locum attingetis, vbi cum Protestantibus non conueniat Orthodoxis: sed ad mutandos mores, et persuadendam Catholicae Ecclesiae obedientiam omnis vestra spectabit oratio. Crebra tamen mentio extremis praesertim concionibus, sacrisque scholis erit ingerenda Concilij, pro quo Deo populum supplicare iubebitis. In auscultandis rite peccatis sic habetote, quicquid in aurem confitentis dixeritis, praedicandum super tecta: ac proinde ea semper animi prouisione ad auscultandum accedetis, ac si dicta


page 151, image: s151

vestra omnia enuncianda essent in vulgus: sua vero peccata confessis statuetis poenitentiae loco precationes aliquas pro secundo euentu Concilij. In explicandis item spiritalibus exercitijs, vt etiam in omni collocutione priuata, idem tenete praeceptum, vt in publico vos putetis habere sermonem. Et in exhibendis his, quas dixi, Meditationibus id vniuerse tenendum erit, ne cuipiam ad commentandum alia proponatis argumenta praeter ea, quae prima hebdomada proponuntur, nisi forte perpaucis; et ijs, qui de vitae genere per electionis locos deliberare velint. Quos tamen ipsos non permittetis vllis se votorum sponsionibus obligare, nec arctioribus inter initia cubiculis includetis. Quin etiam exercirij leges, atque praecepta, cuique erunt mitiganda pro tempore, idque tum maxime, cum vni omnia meditationum argumenta praescribenda videbuntur. In erudienda pueritia docendi ratio ad aetatis imbecillitatem accomodanda erit instillandis sensim Christianae legis elementis, et pro auditorum genere, captuque enucleandis. Quam legis explanationem claudet item perbreuis cohortatio ad placandum precibus sanctae Synodo Deum. Publica valetudinaria quarto quoque die frequentabitis alternatim, horis scilicet non importunis aegrotis, quorum et peccata rite soluetis, et dolorem consolando lenietis, non orationis modo praesidio, verum allato aliquo pro facultate munusculo. Eosdemque, et inchoati Concilij in suis sint memores precationibus, admonebitis. In omni hominum congressu, colloquioque captandum erit tempus cohortandi homines ad poenitentiam, et sacrosancta mysteria capienda, proposito ante oculos non modo cuiusque priuati bono, verum etiam Christiani Orbis vniuersi tenente Concilio. Denique vt quaestionibus finiendis vtilis est sermo consideratus, et parcus, quemadmodum dictum est, ita excitandis ad pietatem animis prolixa, apta, beneuolentiae, [Note: 26 Quo modo in domestica disciplina.] affectusque plena commendatur oratio; Restat tertium, quod in munere isto pro dignitate gerendo spectare vos conuenit, quod quidem in vobis ipsis tuendis, conseruandisque positum dicebamus. Quanquam enim vos non ignorare necesse est, quae professionis sunt vestrae, tamen hoc in primis meminisse aequum est, vt summa sit inter vos animorum conspiratio; mutua consiliorum omnium, sententiarumque societas; neue suo quisquam iudicio, prudentiaeque praefidat. Et quoniam propediem Claudius Iaius, quem Cardinalis Augustanus procuratorem suum ad hoc Concilium mittit, vna etiam vobiscum coniungetur, horam aliquam dicabitis de nocturnis, tum cuiusque diei actis inter vos conferendis, tum quae postridie videbuntur agenda: priuatasque vestras, siue per vocale suffragium, siue alia quapiam ratione deliberationes habebitis. Deinde quo maiore vos, et humilitate, et mutua inter vos caritate contineatis, rogabit quisque singulis noctibus alternatim reliquos socios duos, vt ipsum corrigant, et vbi visum fuerit, libera oratione castigent: nec castigantibus causam facti reddet, nisi postulatus, et iussus. Matutinis temporibus, quemadmodum per diem gerere vos oportet, vna deliberabitis, rationemque vitae vestrae quotidie semel, atque iterum a vobis ipsi reposcetis. Haec autem ad actionem quinto, postquam Tridentum perueneritis saltem die, memineritis reuocanda.

His prudentissimis praeceptis filiorum discessum Beatus muniebat Ignatius: quibus illi nec recentis splendore muneris, nec tot vndique virorum illustrium elati concursu, tam ad nutum, tamque submissis animis paruerunt, vt mirum non sit, si qui dat gratiam humilibus, is praecipuam eis suae gratiae opem ad sustinendum cum laude impositum munus, vt insequens docebit annus, attulerit. Inchoata est sacra Synodus anno circiter exeunte Idibus Decembris; et tum primus Patrum consessus est habitus, nec alius hoc anno postea. Quocirca, et nos tribus his Patribus in discessu relictis, ad Ignatium recurremus. Qui quanquam sese nauiter domi cum Socijs in omni pij muneris varietate [Note: 27 B. Ignatius dissidium inter Pontificem, et Regem Lusitaniae tollit.] versabat, foris tamen non deerant persaepe onera, curaeque pergrandes, siue quas Principum virorum fides, siue quas communis vltro caritas commendabat. Qualis illa, qua pacem studuit, concordiamque inter Ioannem Lusitaniae Regem, Romanumque Pontificem conciliare. Ardua sane res, et implicata satis: in qua diu multumque sudandum Beato viro fuit, grauiter exacerbatis vtrinque animis Michaelis Syluij Visensis Episcopi, eiusdemque Cardinalis causa: vt mira Deus prouidentia tanquam in eius difficultates temporis pacificatorem praeparans, tantam et apud Pontificem, et apud Regem Ignatio autoritatem fecisse videretur. Is pro eo quantum et causae grauitas postulabat, ac


page 152, image: s152

se, suamque familiam vtrique debere Principi intelligebat, forti animo prouinciam, hanc, partesque suscepit: et pijs precationibus Societati imperatis post diuturnam contentionem singulari Dei beneficio exitum pacis, qui satis vtrique parti faceret, inuenit, suaeque industriae, ac laboris fructum, et multo magis in Deum fiduciae, constantiaeque tulit, impetratis etiam a Pontifice, quae Rex sacro quaesitorum tribunali postulabat. Nec minus sane feliciter ab Hispaniarum Principe Philippo commissa sibi pietatis negotia apud Pontificem explicauit.

[Note: 28 Res in Germania.] In Germania Vormatiensis conuentus superiore anno, vti diximus inchoatus, etiam tum, quae temporum iniquitas erat, perseuerabat fructu minimo. Namque inter salutares Germaniae leges vna cum sit, vt perturbatis rebus communi otio, conuocandis his coetibus consulatur, animaduersum nuper est, nihil in eis contra Lutheri contagia fuisse praesidij, nihil medicinae. Quippe toties non Vormatiae solum, verum etiam Ratisbonae, Spirae, Norimbergae eo nomine celebratis nunquam tamen dementia, ac facilitas Caesaris impetrauit, vt liberae Ciuitates, Principesque viri, aut vitiatae religionis cultum desererent, aut castae suscipiendae gratia ad Concilium Oecumenicum se conferrent. [Note: Ep. 77. ad Olimp.] Fiunt enim, Nazianzeno teste, Principum lenitate deteriores Haeretici, nec humanitate flectuntur. Itaque modo Concilij sedem, modo eos, qui Concilio praeerant, criminantes, [Note: 29 Obstitit semper Societas ne fieret Nationale Concilium.] anxijque rerum euentu, publicum illum declinabant, horrebantque congressum: Caesaremque sperabant in suam perduci posse sententiam, de conuocando Germanico, patrioque Concilio: vbi non modo de publicis Imperij legibus, verum etiam de rebus ipsis Religionis vna Germania delberaret. Cui rei Societas, ex quo in Germaniam pedem intulit, semper se constanter opposuit, et tam de superiore loco, quam de plano; tam scriptis, quam oratione disturbare temeraria Haereticorum consilia, machinasque [Note: 30 Iaij, et Bobadillae conatus.] conata est; id quod in Iaio, Bobadillaque cerni licuit: quorum ille cum Augustano Episcopo, hic cum Apostolico Nuncio Hieronymo Verallo Vormatiam venerat. Vbi dum solerter ambo peruigilant, omnique ope contendunt, ne quid in tam celebri conuentu, in quo et Caesar, et frater eius Ferdinandus, et omnis fere chorus Antistitum cum Germaniae Proceribus aderant, contra Romanam decerneretur Ecclesiam, declararunt profecto suam erga sanctissimam Petri sedem, et voluntatem, et fidem. Ac Iaius quidem ad cetera officia sacras praelectiones, ac conciones adiunxit, et vniuersae Quadragesimae spatia Procerum audiente corona et ipso quoque Romanorum Rege confecit, tanto animorum motu, tanta pietatis, eruditionis, et eloquentiae fama, vt ad audiendum interdum ipsum quoque Caesarem excitaret, mirificum suae laudis, doctrinaeque praeconem. Sed Diuina eius dicendi vi Rex tenebatur in primis, vt etiam perinuito concionum extorqueret exempla: quae mox communicata cum alijs praesertim Episcopis, Proceribusque, tota fere Germania circumferebantur. Hic ille Ferdinandus est Rex, qui postea ad Tergestinum Episcopatum (vt id ipsum suo loco fusius) prouere conatus est Iaium. Sed perennes Iaij labores, quantum et ad rem Catholicam promouendam, et ad eludendas Protestantium artes, quantum vero ad ornandam, et illustrandam in Germania [Note: 31 Vormatiensis conuentus exitus.] Societatem attulerint opis, locupletes fuere testes, seu Legatus Apostolicae Sedis Alexander Farnesius, seu comites eius perillustres Antistites. Ac Legatus quidem tanti hominem fecit, vt eius, et ad conuictum familiaritate, et ad res grauissimas Consilio, operaque plurimum vteretur. Vormatiensis porro conuentus, quanquam, diuturnus, non eum tamen exitum habuit, quem aut Caesar ipse, aut optimus quisque Catholicus expetebat. Verum tamen aduersus rem Catholicam, bonis pro ea omni ope pugnantibus, nihil est decretum, nec admissa Haereticorum iniquissiama postulatio de domestico, patrioque Concilio, quamuis illi et numero superiores essent, et insolentia. Quin vt ex rebus minus commodis solet plerumque Deus commodi aliquid, et vtilitatis excerpere; sic ex eo conuentu geminum Ecclesiae commodum, et opportunitatem elicuit: alteram, quod Caesar subiectorum improbitatem, ac peruicaciam in suae maiestatis dedecus redundantem, planius iam perspectam edomare armis, et coercere constituit: id quod haud ita post, Pontifice opitulante, perfecit: alteram, quod prudentes Germaniae Pastores animaduersa vbique luporum fraude, atque rabie, qui in vestimentis ouium Domini caulis totis faucibus imminebant, intenderunt vigilias suas ad custodiam sibi credid Gregis, optimo Iaij vsi Consilio. Qui eis magnopere autor fuit, vt quoniam


page 153, image: s153

[Note: 32 Vtile Consilium Iaij ab Ignatio suggestum de excitandis Seminarijs.] Theologicae literae vulgo sordebant, cum Sacerdotium ipsum, propter quod illae addoscuntur, iaceret; eoque Doctores, et Curiones, et Concionatores Catholici deficerent, in sua quisque Episcopus Dioecesi Collegia e lectissimis adolescentibus institueret tenuiorum, videlicet Catholicorum liberis, qui diuinas literas ad euertenda, noua opinionum commenta scholarum more perdiscerent, et in pastores, custodesque Christianae plebis succrescerent. Hoc Consilium decedenti ex Vrbe Iaio peropportune suggessit Ignatius; quod Episcopis illis vsque adeo probatum est, vt ad id suscipiendum, et adhibendum paratissimo animo Salisburgensis, Aistetensis, et Augustanus praesertim Antistites inuenti sint: sed antequam dimitteretur conuentus, Iaius a Germanis inuitatus Episcopis, vt suas secum obiret, et visitaret Ecclesias. Ille tamen de mandato Pontificis Augustano semel additus, alijs obsequi pro voluntate non potuit. Quoniam vero Salisburgensis vt Ingolstadium ad docendi munus reuerteretur vrgebat, is, dum ea de re Ignatij nutum expectat, Dilingam cum Augustano concedit: eoque in agro, vt etiam in Bauariensi mira cum vtilitate versatur, vt non paucos cerneret, qui cum a Luthero desciscerent, Catholicae Ecclesiae sinum collacrymantes expeterent. Sub idem fere tempus postulatur a varijs Principibus opera Iaij: adeo secundi manabant de eius [Note: 33 Iaius ad Concilium Tridentinum mittitur.] integricate, atque cruditione sermones. Sed indictum Tridenti Concilium, quo et illi properandum erat, omnium vota et postulata diremit. Quippe Augustanus Antistes delato sibi per id tempus a Pontifice Paulo honore Galeri: Iaium suo nomine, vti supra significatum est, ad instantem iam Synodum cum Ecclesiae suae Canonico, docto viro, legandum putauit. Quo cum Decembri circiter ineunte venissent, a Tridentino Cardinali perhumaniter sunt excepti. Sed paratum Iaius recusans hospitium ad publicum Xenodochium, Praesule illo repugnante, diuertit. Hunc postea Cardinalis familia ad Apostolicos legatos procurationis literas exhibiturum honoris ergo deduxit. A quibus item publico, vt mos est, exceptus honore postridie etiam priuatim, dum officij gratia vnumquemque salutat, praecipua quadam amoris significatione suscipitur, non tam Augustani commendatione grauissima, quam quod iam esset rerum gestarum praedicatione notissimus. Haec de Iaio. Nam de Bobadilla nihil praeter illud ad nos peruenit, eum Ferdinandi Regis curiam secutum, Synodo Vormatiensi dimissa, reliquum hunc annum cum multorum exegisse salute: eumque contra Lutheri scholam, contra quam et Ferdinandus ipse Caesaris ex praescripto, Boemiae copias instruxerat, sua arma sumpsisse; ministerium videlicet Verbi Dei, Sacramentorumque et varia Christianae benignitatis officia, modo in omnem castrensem turbam, modo in morbidum, et aegrotantem militem.

[Note: 34 Coloniae moritur Lambertus Castrius.] Coloniae paucis mensibus a Fabri discessu subsecuta mors est Lamberti Castrij vnius e nouem, qui illic de Societate degebant, haud exiguo et ipsius Societatis, et rei Catholicae detrimento, siue quod aetatis, ingenijque robore primam lauream in scientia rerum diuinarum Louanij sibi conquisierat, siue quod Fabri educatus in gremio virtute iam diues, et per quam optimus eius agri colonus euaserat. Primus ibi de Societate functus est vita, et apud Carthusiam sepulturae mandatus. Per id tempus maius adhuc incommodum in ea Vrbe Societas tulit. Erat inter Coloniae socios, quemadmodum a Fabro didicerant, eadem tecti, eadem mensae communio, idem quoque studiorum cursus, idem pietatis institutum: tanta vero animorum concordia, exercitatioque virtutum; vt Ciues omnes in sui venerationem, admirationemque conuerterent; et quamuis corpore Faber abesset, totidem tamen videretur sui studij reliquisse Vicarios. Ita pro Colonia omnes contra Haereticos intentis animis exeubabant. Talis erat Aluarus, talis Kesselius, talis et Canisius in primis, qui tametsi commendationem non habebat aetatis, nec dum orbem [Note: 35 Procella aduersus Colonienses Socios.] omnem scientiae Diuinae confecerat, Fabri tamen exemplo, consilioque excitatus, publicis, priuatisque sermonibus Catholicorum tollebat animos, et incendebat. Haec igitur sociorum laus velut seges, ac fomes inuidiae, tit Coloniensem populum, qui se fidelem Caesari, et Deo Catholicum praeferebat, recreabat maxime, sic vrebat, et fodiebat Haereticos: quibus velut ansae quaedam Societatis insimulandae dabantur, et eius cursus optimos retardandi. Quippe Hermannus Archiepiscopus post Fabri discessum diuturnae dissimulationis impatiens, spreto Caesare, Christique Vicario nouum Religionis commentum, sed diu animo inclusum, specioso reformationis vocabulo tentauit inducere:


page 154, image: s154

cumque nefarijs suis consilijs aduersari societatis instituta sentiret, rem per otium aggreditur, publicaeque administrationis nomine senatui conatur obtrudere, ne contra [Note: 36 Segregantur iussu Senatus.] Aggrippinensium decretum, nouas Religiosorum familias admittat; Societatemque ausam Senatus iniussu Coloniam accedere nominatim exturbet. Senatus, qui probabilem in primis vitam, doctrinamque Societatis non ipse probabat modo, verum etiam probari a bonis omnibus sentiebat, agendum tam seuere nullo modo censuit: sed ea prius admonita, edixit nouo decreto, ne qui de eius familia Coloniae degerent, religioso ritu viuerent; mutuoque potius a se ipsi disiuncti separatis in aedibus habitarent: ac ni parerent, Vrbe sane excederent. Nostri tamen prudenter obtemperando, quiduis potius perpetiendum putarunt, quam vt Dei causam, locumque desererent; exceptique sunt vagi, errantesque partim a Carthusiae Priore Gherardo, partim a licentiato Andrea Barndhet, quem Faber ad Colonienses Socios scribens, singularissimum refugium appellat. Quae mens iniecta Tyronibus adeo congruere cum huius disciplinae spiritu visa est, vt eius deinceps proprium quodammodo fuerit non domicilijs modo discretos, verum [Note: 37 Probatur Ignatio, et Fabro ea separatio, ne Coloniam desererent.] etiam toto cultu corporis immutato medios inter Haereticos, Barbarosque versari. Nec alia fuit aut Ignatij in Vrbe sententia, aut in Hispania Fabri: qui segregationem illam eodem quasi ducti spiritu ita collaudarunt, vt ad eam constanter retinendam per literas hortarentur, quarum haec erat fere sententia. Licet inter vos tecto sitis, corporibusque seiuncti, Diuina tamen ope facile consequemini, vt fraternis inter vos animis semper esse, versarique videamini; cum et in voluntario disciplinarum studio, et in vitae proposito, susceptisque rite votis tamarcto inter vos nexu ad IE SV Christi gloriam ipsi vos adstrinxeritis. Cuius veluti glutino caritatis, totam hanc conglutinari familiam, et copulari par est. Ceterum diuinae tutelae fuerit, vt cuius causa ista perfertis, is aliquando dispersiones congreget Israelis. Haec fere illi tametsi alter ab altero longe distaret, vt appareat eodem spiritu, vt dicebamus, illa fuisse dictata. Cuius vtriusque dispersae sobolis [Note: 38 Iterum coniunguntur.] congregandae laeta promissio haud inanis, atque irrita fuit. Quippe hoc ipso anno extincto inani illo de Societate rumore, non sine eius, quem nominaui Prioris, amicorumque labore, aestus ille Senatus deferbuit: meliusque de rebus nostris edoctus, permisit eos tranquille, et libere Coloniae degere. Ergo Iulias ante Kalendas, et aucti in ea Vrbe numero sunt, et, prohibente nemine, habitatione coniuncti; non religioso illi quidem ritu, ac coenobitico, sed Academico, et per contubernia variae, et plurimae iuuentutis: [Note: 39 Iuuantur ab absentibus Patribus consilijs, et re.] ex qua multi vitam admirati eorum partim suam coepere corrigere, partim inire quam viderant, non tam vestis mutatione, quam morum. Ita quae struxerat Satanas in perniciem, retorsit Dominus in salutem. Interim ne per Vrbem distracti, quae necessarios ad vsus pertinent, socij nostri desiderarent, aut ab instituto propter inopiam deterrerentur, Ignatius ex Italia, Faber ex Hispania subsidiorum interdum aliquid submittebant. Nec defuit illis cum Vormatiae degeret Iaius accepta a Cardinali Farnesio in eam rem stipe. Accessit, et caritas Bobadillae, qui cum Apostolici Nuncij comes transiret, et re sodales iuuandos curauit: et sui recreauit opportunitate consilij; facile, vt appareat, quanto animi robore Patres illi resistendum impiorum conatibus existimarent, vbi spes aliqua affulserat vel communis tuendae salutis, vel gloriae Diuinae propagandae. In ea disiunctione Tyrones illi saepe se vicissim, vt peramantes fratres, interuisebant, mutuaque. consiliorum, sermonumque societate iuuabant, vt corporum ipsa disiunctio coniunctionem potius. animorum acueret, quam dirimeret. Quanquam et illud commodi, eo quasi diuortio, dissidioque consequebantur, vt Vrbis statum vniuersum, et aduersariorum callerent insidias, simulque operam darent, tum vt Hermannus [Note: 40 Res a Canisio gestae.] Antistes, tum vt eius similes intelligerent se ex illo Senatusconsulto, odioque malorum non modo animos non abiecisse, sed sumpsisse maiores. Quamobrem Canisius, vt ingenij acumine, et dicendi facultate praestabat, sic in re tuenda Catholica, primas sibi laboris, atque operis deposcebat: ac raeter Germanicas suas statis ferijs in Capitolio conciones, aggressus est insuper sacrosanctum Euangelium in Gymnasio Montano, et epistolas ad Timotheum in ipsis Theologorum exedris explanare. Quo industrae genere mirum, quam aduersarij subito congelarint, et sibi ipsi Canisius primarios, ciuitatemque omnem adiunxerit, vt etiam ad res eum grauissimas adhibendum pro communi salute ciuitas ipsa censuerit. Quippe cleri vniuersi rogatu legationem ad Principenm


page 155, image: s155

obijt, Clerumque Leodiensem contra Coloniae Praesulem Hermannum, eiusdemque rei gratia postea Vormatiam legatus ad Caesarem est. Quibus ille vbique negotijs ex animi sententia confectis, magnum attulit, et Ecclesiae Coloniensi praesidium, et studijs suis Theologicis optatum otium. Qua in disciplina cum longe admodum videretur excellere verita Theologorum Academia, ne alio forte, vbi studia literarum magis florerent, abduceretur, dat ad Ignatium, et Bobadillam literas ardentissimas, Canisium, vt tantisper Coloniae relinquant, dum spatijs sacrae doctrinae decursis, Doctoris eum insignibus, titulisque condecoret: id enim et Academiae honestissimum fore, et Ciuitati ipsi in tanto Religionis discrimine, salutare. Non abnuit Ignatius, qua erat prudentia, tantorum postulationi Doctorum, dum pariter socijs suis consultum cupit; quamuis ex aduerso Cardinalis Augustanus vrgeret, vt ad Tridentinam Synodum Canisium cum Iaio mitteret. Et vero Canisio Coloniae praesente, nostri non modo benignius, pauloque tractabantur humanius, sed ipsimet et ad artium disciplinam, et ad alia pietatis munera [Note: 41 Socorum Louaniensium Status.] incitabantur ardentius; tantus iam esse coeperat domi, forisque Canisius. Idem B. Patris iudicium fuit de ijs, qui perdiscendis literis apud Louanium operam dabant, vt quamuis ab nonnullis illius Academiae Doctoribus non aequis oculis aspicerentur, praesertim Cornelius Vuishauaeus, de quo crebra iam mentio facta est, sua tamen studia constanter tenerent, nec procurationem alienae salutis, quantum per ea liceret, omitterent. Erat autem Louanij pusillus nostrorum grex, cuius videlicet incrementis officiebat Magistrorum conspiratio, dum suos Auditores Collegiorum septis inclusos, nostrorum vsu, congressuque prohibent, veriti ne verborum allecti blanditijs eorum vestigia sectarentur, qui superiore anno Societati addicti in Lusitaniam, vna cum Strada repentino auolauere [Note: 42 Status Parisicasium.] nauigio. Parisijs magis secundae res nostrae fuere. Nam cum Lutetiam, bellorum trepidatione transacta, Mediolano Paulus Achilles, Lugduno reliqui de Societate se retulissent, omnes in Collegium Longobardorum, et amanter recepti, et numero aucti. Erat in his Ioannes Baptista Viola, et Ioannes Pelletarius, qui quanquam ex Societatis lege viuere per initia illa non poterant, neque se in vulgus indicare; tamen dum inter otia literarum, modo caelestibus sacramentis, modo saluberrimis exercitiorum praeceptis suam cuique operam nauant, contubernales, externosque collegas, mirifice ad pietatem, et omnem officij laudem inflammabant. Nec minus belle, prospereque in Hispania Societas procedebat: ac primos quidem huius anni labores, ac studia Lusitaniae [Note: 43 Res Fabii in Lusitania.] Faber, Araoziusque dicarunt. Faber cum ex morbo se recreasset, Ebora Conimbricam ad inspectanda per ocium Collegij fundamenta se retulit. Consedit hie ad dies aliquot praeclaris exultans initijs, et eximio fratrum delectatus obsequio, moderatione [Note: 44 Status Collegij Conimbricensis.] animi, atque concordia. Discipulos nostrates offendit ad sexaginta, pari omnes animo, voluntateque cum in sententia permanendi, tum ad virtutem currendi contentius. Cecidit percommode, vt nobilis illa Academia, quae in Vrbe infera, et a Collegio nostro disiuncta suas obire literarias exercitationes consueuerat in superam, et nostris proximam se transferret. Vbi cum Regis munificentia conquisitis vndique excellenti doctrina magistris studia calerent, nostri priuatis exercitati Gymnasijs, et aemulatione accensi domestica, quouis doctrinae genere inter Academicos se pi obabant. Nec tamen in tanto literarum ardore spiritus disciplina languebat, sed in dissimili studio aequis prope passibus currebatur, admotis praesertim a Fabro facibus concionum, priuatorumque sermonum: a quo quemadmodum et literarum studia societatis ex instituto tractarent, et semetipsi tueri possent, ne ea fraudi essent disciplinae virtutum, probe edocti, et instituti sunt. Atque haec quidem Faber intus. Nam foris tam ipse, quam Strada sacro quoque die, vel in aede principe, vel apud votas Deo Virgines, alijsque locis magnos per Euangelium [Note: 45 Societati additur Ludouicus Consaluius a Camera.] fecere motus. Testabatur id praeter confitentium turbam, exerciria flagitantium vis: quorum ex recessu, quamuis multi multis onusti bonis in sua tecta discederent, in Sociorum tamen numerum non admodum multi, verum lectissimi quique venerunt, inter ceteros Ludouicus Consaluius a Camara, Praetoris Materiae Insulae filius, vir claro loco natus; nec ingenio minus, doctrinaeque varietate nobilis, Graecis, Hebraicisque [Note: 46 Emmanuel Sa, Antonius Gomius.] literis eruditus, vt qui Parisijs praestantissimis Doctoribus operam dederat. Emmanuel Sa apprime doctus, et ingenio valens adolescens: Antonius Gomius acerrimo inter Conimbricenses ingenio, Philosophusque; Pontificij item doctus iuris, qui peramplum insuper


page 156, image: s156

patrimonium pios in vsus pro Christi amore conuertit. Sed praeter socios inter anni huius initia praesente Fabro receptos, alijs ferme triginta bimestri vix spatio Societatis iniecta mens est. Quibus cum primo vitae suae ratio explicata non esset, nec satis constitutum quid sequendum foret, postea cum Fabri in agendo suauitas, et salutaris colloquij vis accessisset, decreuerunt denique in hunc quasi portum se salutis recipere; sed non [Note: 47 Emmanuel Morales, Franciscus Henricius, et alij.] omnibus continuo, vt significaui, pro voto patefactus est aditus: erant adhuc et ipsi periclitandi magis, et res melius constituendae Collegij. Quorum autem studijs, reliquo anni tempore, mos est gestus, accedente post Fabri discessum, Simone Conimbricam, hi fere sunt, Emmanuel Morales, Franciscus Henricius, quorum iam vterque Sacerdos in Indica expeditione decessit; Alphonsus Barrettus Portuensis; Ambrosius Herrera, Consaluus Rodericius, Henricus Henricius, etiam num cum haec scribebamus, in Commorini Promontorio superstes, Nicolaus Vincentius Rodericius, Georgius Vazius, Michael Sosa, et Ioannes Azpilcueta Martini Nauarri viri doctissimi consobrinus, qui in Brasilia extremum vitae diem morte confecit. Faber igitur cum tam florentem messem Conimbricae reliquisset, et apud illos ciues opinionem de Societate conceptam mirum in modum auxisset, Eboram ad Regis Curiam Februario ineunte se retulit suo more ita terens Principum limina, vt secum religiosae solitudinis secretum assidue circumferret. [Note: 48 Fabri vel in multitudine animi solitudo.] Quaerebat nimirum vbique Christum, et vbique reperiebat. Incidit aliquando cum egrederetur e Regia, frequentissimam in equitum turmam, quae Ducem quendam magnifice exceptura conuenerat: cumque ad id spectaculum maximus vndque concursus fieret, ipse de via, curriculoque dessexit, dum turba dessueret, et proximam in aedem sacram secessit. Verum hic visendi studio, id quod declinauerat leuiter subeunte, oculos in Christi signum Cruci affixi repente coniecit, et omnis ille animi motus, cupiditasque ita deferbuit, ita euanuit, vt solutus in lacrymas, ex intimis sensibus in actiones gratiarum eruperit, collaudans Dominum, qui se suo dignaretur aspectu, reputans id demum verum, et iucundum spectaculum esse; si sibi ante oculos quis constituat assumptam ab eo humanitatem nostram, et in celeberrimo totius orbis terrae theatro nequissimos inter latrones duro in patibulo constitutam. Proinde huc curiosos oculos retorquendos, hic mitigandos, sanandosque non oculorum modo, verum etiam aurium, ceterorumque sensuum insatiabiles appetitus: quippe cum infinitis sit partibus melior huius spectaculi nuda cupiditas, quam spectaculorum omnium, quae subiecta sunt sensibus inlidiosa voluptas. Solenni luce Mathiae Apostoli e sacris cranijs Virginum, quae Colonia tulerat, geminum Regi, ac Reginae dedit ea cum praefatione, se cupientem earum Virginum honorem, non potuisse excogitare, quemadmodum cumulatius honoraret, quam si in talium Regum manibus collocaret. Gauisi sunt dono Principes, et ab ipsomet voluere Fabro in Oratorio Reginae decora in capsa reponi. Et sane non est facile cogitatione, ne dum stylo assequi, quam multus esset Faber in cultu Beatorum, sacrarumque [Note: 49 Pulcra Fabri de Sanctis meditatio] eorum reliquiarum. Didicit afflante spiritu memoriam, cuiusque Beati cum pietate coli, si quis primum gratias ageret Diuinae clementiae, quod eum iam inde ab aeternitate praedestinasset, et vocasset ad gloriam, ad eamque suis itineribus, et quasi gradibus perduxisset. Deinde si easdem sacratissimae Dei Matri gratias, Angeloque eius custodi persolueret, et ijs Caelestibus singillatim, qui ad eius salutem, et gloriam aliquid contulissent. Postea si et ad Deum, et Sanctum illum pro ijs, qui et praecipuo eum colerent, aut coluissent honore preces sterneret. Tum si Deum ipsum studiose rogaret, vt eius literarum monimenta, si quae forent, rerumque ab eo gestarum memoriam custoditam, et conseruatam vellet: denique si pares eius ossibus, vbi vbi essent, tribueret venerationis honores, et ex ijs aliquid vnde se muniret, et tueretur, exquireret. [Note: 50 Quantum praesidium sit in Sanctis ad reipublicae bonum.] Porro tam erat in colendis Beatis Faber attentus, non modo ad eorum, ac Dei laudem, sed etiam ad degentium in terra praesidium. Nam cum tantum intersit pietatis publicae summorum ad eam Principum habere propensos animos, ipse interiore praesensit admonitu, eoque perillustri, caelestium omnium tanti esse suffragia, vt vel vnius praesidium, plus efficacitatis habeat ad corrigendos hominum mores, quam cunctorum edicta Regum, [Note: 51 Faber, et Araozius in Castellam discedunt.] industrijque conatus. Hoc igitur impensius studebat ipse ad causam pietatis humana, et caelestia sociare praesidia, et ipsis quoque Regibus patrocinia conciliare Beatorum. Quibus Praesidibus Ioannem subinde Regem, Reginamque Catharinam affatus de


page 157, image: s157

sua in Castellam profectione ita cum illis egit, vt tandem eorum bona cum venia sibi cum Araozio liceret abire, manente in Lusitania Simone. Aegre illi quidem passi sunt tantos a se Patres, quibus tantopere vtebantur, auelli; sed Societatis videlicet bono sua commoda posteriora duxerunt. Abeuntibus commendatitias ad Philippum ea tempestate Hispaniae Principem, eiusque coniugem dedere literas, deinde ipsis peramica mandata, vt sicubi suum studium opportunum sibi esse sentirent, se per litteras admonerent; nullo loco se monentibus defuturos, et nisi Castellae pernecessaria vtriusque [Note: 52 Exempla mortificationum publicarum Conimbricae notabilia.] opera videretur, rediret saltem alter in Lusitaniam. Horum post discessum, quarto nonas Maij Conimbricam Simon venit. Vbi cum feruere suos apud socios mortificationis studia praeter modum, praeterque morem animaduerteret, operae pretium duxit nimijs ardoribus moderari: et quanquam ille quidem ad prudentiam Praepositi referenda putabat omnia, per eos tamen dies, quibus illic substitit, fiebat interdum ab eo satis ampla potestas, vt ad obtinendam animi sui victoriam nonnulla in eo genere, quae prodessent etiam proximis gererentur. Atque vt pauca de multis. Ambrosius Ferreria cum Vrbani amici permotus exemplo ad Societatem animum appulisset, iussus est, periclitandae constantiae causa per vrbem mediam sine pallio pileoque ipsa meridiana luce cadaueris cranium dextra praeferre, atque hoc ferculo, habituque in obuijs templis ad preces faciendas tantisper subsistens ad Patres recta procedere. Qui dum libens obtemperat, et tota notus vrbe praesertim musicae artis, canendique claritudine per frequentissima ciuitatem ferali illo incedit ostento, sibilis, et conuicijs excipitur insequente a tergo velut amentem lasciutente puerorum turba. Tali experimento edito societate tandem recipitur, haud eorum indignus numero, qui stulti fieri pro Christo non abnuunt, vt sint denique sapientes. Iubebat etiam Simon e socijs aliquot nocturnis tenebris voces illas cum terrore iactare, Infernus, Infernus his, qui mortifero vrgentur crimine. Alios autem passim eleemosynam tritis emendicare lacernis, quae res vt noua, et id temporis inusitata, sic ad incutiendum ruborem valuit plurimum. Quosdam vero primis se intendentibus tenebris mittebat foras, vt medijs in triuijs, compitisue edita voce clamarent, Heu, Heu peccatores a peccando iam desistite, moriendum cum sit vobis. Quibus aliquando carminibus probus quidam admonitus Clericus, protinus occurrit, et cum viarum teneret itinera salutares illos praecones in vrbis loca deduxit plurimis nobilitata flagitijs: illic vociferare iussos. Nonnullos eodem modo in mediam hominum turbam mittebat Simon, qui contentis vocibus ingeminarent identidem. Terra, Terra ad forum adsis auditura verbum salutis. Cumque ad dicendum vnus aliquis e Collegis haud imparatus accederet, populusque tumultuarie ei pulpitum excitasset, eo ille conscenso praemonebat initio Stradam postridie verba facturum, adessent frequentes: interim nonnulla breuiter se quoque dicturum. Atque hoc exordio de supremo vitae die, formidandoque iudicio, deque reddenda Deo ab vnoquoque ratione commodum instituebat, frugiferumque sermonem. Die insequenti conuocata a fratribus concione Strada eodem vestigio praeparatis iam animis ad accipiendos diuini verbi satus suam habebat orationem. [Note: 53 Varij sermones de mortificationibus publicis.] Quibus tum sermonibus, tum clamoribus, varij existebant inter homines motus pro cuiusque animi affectione, vel sensu. Quidam intimo dolore saucij ab inueterata peccandi consuetudine, abducebantur. Alij contra liberius obtrectantes Patrum facta carpebant. Prudentiores vero, aut qui tales sibi videbantur, in ea fuere sententia, vt nimij illi reprimerentur ardores, duobus, tribusue ex eo numero coercendis. Qui vero se ipsi penitus ignorabant, nec sua satis peccata pendebant, aiebant terrores illos ad Niuitas aliquos pertinere: qui tamen sine animorum ingenti fructu, commodoque non erant. Nec vero e spiritualium exercitiorum fecessu minora cernebantur in animis lucra, cum ex eis tam commutati homines prodirent: vt miraculo pariter, et incitamento ceteris viderentur. Quippe tanto ardore animi magnalia Dei loquentes audiebantur, vt illud in eos apte caderet, quod et a multis satis in tempore iactabatur. Musto pleni sunt isti: hinc et illud in vulgus fluxit, quod et valde percrebuit, qui apud Patres se semel exercerent, [Note: 54 Inquiritur in exercitia et laudantur.] eos saepe visa videre. Quae fama ipsum quoque Cardinalem Henricum, Eundemque supremum in haereticos iudicem tandem impulit, vt per hominem fidelissimum de re tota cognosceret. Dederat autem id negotij Rectori Academiae fratri Iacobo de Murcia ex familia S. Hieronymi, ita tamen, vt dissimulanter, et sine Societatis nota in eos, qui exercebantur, inquireret. Qui dum facit imperata, legitimeque fratres nostros de obiectis visis


page 158, image: s158

interrogat, inuentus est, qui (Rodericum Menesium fuisse aiunt) se visa vidisse diceret, et quidem horrifica. Cui Rector, et quaenam, inquit, sunt ista visa, quae dicis? fcribamque suum simul admonet, vt quae narraret, exciperet. Ille vero memetipsum, inquit, [Note: 55 Studium precandi Conimbricensium.] vidi, quem nunquam antea probe videram, tetrum sane monstrum, et cuius simile nunquam vidi. Ita dum inuestigatur improbitas, probitas illustratur. Quotidiana porro sociorum domi, forisque palaestra, nulla ferme alia, nisi continens erat precatio, vt instar criminishaberetur, si quis domo egressus non pium aliquid ad commentandum passim inter itinera comparasset. Solenneque omnibus erat, vt prius quam tecto pedem efferrent, in sacellum se reciperent ante Augustissimum Eucharistiae Sacramentum, dum futurae precationis argumenta colligerent. Ex quo haud raro fiebat, vt multi in itinere aestu contemplationis abrepti, in obuia quaeque, seu homines, seu lapides, seu oneraria iumenta, velut capti oculis, nec sentientes incurrerent: occursantium ludibrium in terris, quorum in caelis conuersatio, ipsis admirationi Angelis erat. Accedebat in ore pallor e precations assiduitate contractus, tantaque macies, vt ioci causa dictitarent homines, palearum illos fuligine eum sibi colorem accersere. Ac ne coenationis quidem tempore contentionem remittebant orandi. Quam ipsam pius inter epulas Anagnostes, vt solet, alebat. In libandis aurem caelestis arae mysterijs fratrum pietas tam erat incensa, et ea vis lacrymarum, vt ad id pietatis spectaculum non modico itineris interuallo complures Academici conuolarent. Atque haec domestica, illa externa. [Note: 56 Ioannis Suarij Conimbricensis Episcopi in Societatem studium.] Magnae hominum cateruae non ex ciuibus modo Conimbricensibus, sed ex proximis etiam pagis ad expiandos apud illos animos confluxerunt. Quibus in audiendis, periteque tractandis egregie versabatur in primis Andreae Ouiedi, et Ioannis Aragonij lenitas singularis. Conimbricensis etiam Episcopus, qui sacris a concionibus paulo ante Regi fuerat, et Principis institutor, ex Augustiana familia, Ioannes Suarius vir de Societate inde vsque ab eius in Lusitaniam accessu, perpetuis et maximis officijs optime meritus, nouo sibi onere imposito, ad id sustinendum, aelias praeter Societatis, quam tantum complectebatur, operas non quaesiuit. Cuius et hortatu praeclarum orbitati Virginum domicilium magnis ad vrbem sumptibus extruendum, vnde vel ad honestas postea nuptias, vel ad sacra Coenobia dote dicta dimitterentur, curauit. Extat adhuc huius pietatis Conymbricae monumentum, cuius Societas ipsa primordia, quoad suis progressionibus vteretur, et ministris committeretur idoneis, aluit, ac sultentauit. Hic erat Societatis in Lusitania cursus, cum in eo quoque Regno Concilium Tridentinum indictum est. Quo cum Regij Legati, Lusitanique de more Praesules vocarentur praestans pietate Rex de Religionis propagatione, morumque confirmatione solicitus per literas Simoni mandat, vt cum eruditis de Societate Patribus accurate perpendat, quaenam [Note: 57 Simon instituendo Principi praeficitur.] potissimum ad celeberrimum illum totius Orbis conuentum suo referenda nomine viderentur. Eidemque postea Concilio Societatem nostram cum studiosissime commendasset graui oratione testatus est, quam illa non in Lusitania modo, sed in ipsis etiam Indiae regionibus pro Dei gloria, et animorum commodis desudaret. Addidit et id Societati oneris Rex, vt Simon loco Ioannis Suarij, quem Conimbricensi Ecclesiae praepositum diximus, institutionem susciperet Principis, rogato Ignatio, vt ad id muneris permanere eum in Lusitania sineret. Dudum si quidem B. Pater cauebat, ne nimius Aulae vsus, ac fauor Simoni, Societatique incommodaret. Sed neque pietati eximiae Regis, neque ingentibus erga Societatem meritis, quod is adeo sancto consilio postulabat potuit denegari.

[Note: 58 Res Araozij, et Fabri in Castella.] Faber interim, et Araozius cum ex Lusitania in Castellam iter facerent, substiter Salmanticae, vbi suis concionibus Araozius totam Ciuitatem incendere, ac permiscere coepit; Faber autem priuatis colloquijs, et conceptos fouebat ignes, et nouos denuo sustitabat. Multae se ad animorum tutelam aperiebant viae, et laboris vndique suggerebatur occasio. Tum demum in ijs prouincijs Societas perspici, quae ad id tempus pene ignorabatur, est coepta: tum a Principibus viris eius expetita Collegia. Florebat tunc in Academia Salmaticensi ex B. Francisci familia Alfonsus de Castro. Ex Dominicana Franciscus victoria, clari vterque nominis apud scholas; nec pietatis sane minoris. Qui Fabri quem Lutetiae iam ante norant, Araozijque aduentum non modo omni beneuolentiae significatione [Note: 59 Salmanticae Societatem illustrant.] complexi sunt; verum etiam Societatem ipsam adeo in vulgus commendarunt, vt Salmaticensium de ea vocanda consilium, ac voluntatem accenderint. At Patres cum satis haberent in praesentia prima quasi semina procreandarum frugum in tam nobili ciuitate


page 159, image: s159

iecisse, coeptum iter prosecuti, Pintiam, quam et Vallisoletum vocant, ea tempestate regni sedem, decimo septimo Kal. Aprilis appellunt, et pauperum ad hospitium [Note: 60 Adeunt Philippum Principem et Matian coniugem Vallisoleti.] suo more diuertunt. Hic et commendatitijs Lusitani Regis epistolis, et Lusitanorum Procerum haud minus benignos, quam expeditos aditus ad Philippum Principem, et Mariam coniugem nacti sunt. Ab his primo comiter excepti, postea etiam per otium ad colloquium inuitati, tam propensos in Societatem eorum animos perspexerunt, vt latissimum tota in Hispania campum explicari suis laboribus iam tum cernerent. Tantorum [Note: 61 Pij labores ad populum.] igitur Principum nixi praesidio, sed multo magis Dei, quo maior in alias mox Hispaniae oras aperiretur ianua Vallisoleti primum, et in ipsa Curiae luce Societatis exequi munera, eamque velut pennicillo adumbrare rebus ipsis instituunt. Itaque et in Templis, et in foris ad populum frequenter agere; crebro christianis rudes, puerosque moribus, et institutis imbuere: crebro nosocomiorum, in quibus etiam pernoctabant, publicique carceris limen terere. Qua studiorum assiduitate, varietateque munerum cateruae videlicet hominum, velut graui excitatae veterno, et ad asbectum nouae lucis, et [Note: 62 Varijs nominibus appellantur.] ad deponenda peccata conuolabant. Quarum sama rerum publicis e plateis in Curiam, et ex Curia in omnem pene transuolabat Hispaniam, vt multis esset, et admirationis materia pariter, et sermonis. Aiebant aliqui Vallisoleti Ignatianos seu patria voce Inighistas, quidam autem Papistas (nam Papae, sedique Apostolicae praecipuo eos voto deuinctos, iam fama vulgarat.) apparuisse. Nec pauci similitudinis errore decepti Theatinorum eos vocabulo, quorum item sacer ordo haud dissimili cultu, nuper surrexerat, describebant. Quidam vero quoniam nihil nisi morum conformatio eorum in ore resonabat, malebant eos, vt multis etiam locis in Italia, reformatos Clericos appellare. Nec deerant, qui cum forte altius de Patrum virtute sentirent, dictitarent eos esse Apostolos magni Dei, qui ruentibus ad Tartarum animis tempestiuas porrigerent dextras. Erant tamen omnium iudicia iudicio Curiae, et euentuum expectatione suspensa, nec audebant in vulgus vitio vertere, quod consentiente regio Principe gerebatur. Quibusdam autem instar erant miraculi: quod cum omni genere, sexuque promiscuo tam [Note: 63 Qua herba Societas vtatur aduersus intemperantiam.] versarentur innoxij. Nec dubitauit in media Curia Melchior Canus belle iocari, Patres Societatis Iesu herbam quandam secum solitos circumferre, quae vim haberet interimendae libidinis: eoque velut antidoto tuto posse inter foeminarum versari greges, et et confitentibus puellis aurem, salua integritate praebere. Ea vox seu candido, sinceroque ex animo, seu quo alio profecta, admirationem certe multis attulit: sensimque sparsa per Curiam ad Principis peruenit aures. Qui rei auditae curiosus inuestigator Ioannem de Zuniga (is erat ei velut motum magister, ac custos) ad Patres misit sciscitatum, quod herbae genus illud esset, tantae potestatis, ac virium, quam illi perhiberentur habere. Fecit imperata Ioannes, expositisque Philippi mandatis ab Araozio contendit, vt rem sibi totam, quam mox ad Principem referret, exponeret. Haesit hic paulisper Araozius, tum rem totam indicaturum se esse respondit, modo is eam Principi, quemadmodum ab se acciperet, accurate, fideliterque reserret. Cum ille se reciperet verissimum, inquit Araozius, est, quod de huius nostrae herbae potestate narratur: tantarum quippe virium est, vt non modo nobis ad frangendas cupiditates, libidinesque sit vsui, verum etiam tutum quoddam ad continendam linguam, et conterendam elationem animi, et omnia vitia praesidium. Eademque tam multas facultates, proprietatesque complectitur, vt equidem valde velim et Principi, et toti Curiae eius vsum notum, ac familiarem esse. Porro nemo nescit varias a Deo virtutes inditas herbis, quarum beneficio solus is potiatur, qui cognitis, et inuentis vtatur. Acuerunt haec cupiditatem Ioannis, qui vt sine mora sibi nomen ederet tam salutaris herbae, nec se diutius properantem ad Principem cunctaretur, ac suspensum haberet, acrius institit. Cui Araozius, haec, inquit, herba communi sermone, Timor Domini, nuncupatur. Is eas omnes, quas enumeraui virtutes, ac multo etiam plures, quam dixi, continet. Eo nos quotquot de Societate sumus, frequenter vtimur: eius praesidio innoxij in medijs flammis, periculisq. Versamur: eo instructis, ac bene munitis vbique gentium bene nobiscum agitur. Hoc igitur Principi velim referas: hoc fideliter narres. Qui si me autore in animum induxerit suum, eo, quoad vixerit, vti praesidio, Timore, inquam, Domini, nae ille magno suo bono experietur, quam admirabiles fructus pariat, quantarumque sit virium. Acquieuit responso Ioannes, et amplius quod requireret, nil habuit.


page 160, image: s160

Principi autem, quae acceperat ad verbum reddidit. Ea mox per omnem peruagata Curiam secundissimis excepta sunt auribus. Princeps autem eo pergebat alacrius praeclaris Patrum fauere coeptis, quo eorum manabat latius, et fructus vbertas et opinio virtutis. [Note: 64 Amici Societatis in Curia Philippi.] Cuius honestissima de Societate iudicia ipsa quoque Curiae lumina, vt consimili eos honore colerent, admonebant. Iam qui Principis arcanis praeerat, is ad sacras confessiones Fabrum sibi delegit quem et ex regio consilio, et ex prima nobilitate secuti sunt multi. Primas autem ex fautoribus obtinebant Cardinalis Toletanus Ioannes Tauera summa integritate, ac sapientia Vir, quem Philippus ipse propter consilij prudentiam, atque fidem verebatur vt patrem; et Bernardinus Pimentellus Tauerae Marchio, qui et Fabrum ad confessiones adhibebat; deinde Apostolicus nuncius Poggius, cui in Germania plurimis iam pridem experimentis perspecta fuerat Fabri virtus, et industria laborum. Huius fic ad Ignatium meminit Araozius. Habemus hic Poggium nuncium tam bene in Societatem affectum, vt ad temporales quidem res, alter Petrus Codacius; ad spirituales vero alter Iacobus de Eguia existimari possit: nec alio nisi Fabro a confessionibus vti placet. Apostolico porro nuncio, Cardinalique adiungebantur, quotquot fere in Aula morabantur Episcopi, Salmaticensis in primis, et Calaguritanus. Nam Pompeiopolitanus cum alia multa de Societate probabat, commendabatque, tum institutum condendi Collegia, quae cunctis Pastoribus veluti Seminaria quaedam suarum Ecclesiarum fouenda, et promouenda dicebat. Probabant autem et id vehementer quod nouus hic Ordo nullo a ceteris discreto cultu, sed eo, qui cum Clero regionis cuiusque congrueret, vteretur. Sic enim fore, vt is omnem oram, ac regionem ad sanandos mores, et curanda vitia minimo negotio peruaderet. De Doctore Ortizio, cuius in Societatem humanitas supra demonstrata est, deque commendatarijs maioribus Castellae, ac Legionensi, omninoque de regij Consilij Praeside nihil attinet dicere. Quorum vt erat pietati mens dedita, ita et [Note: 65 Sacrorum Quesitorum de Societate honorifica iudicia.] Societatem pia in primis, ac beneuola fuit. Nec minus ab haeresum vestigatoribus huic familiae nominis, et autoritatis accessit. Quippe horum in eo regno potestas summa cum sit, quicquid ab his pium, sanctumque probatum fuerit, probatur a ceteris: probant autem nihil ex his, quae ad Dei cultum, quaeque ad Catholicam religionem pertinent, nisi vt par est, censorio quodam, seueroque iudicio. Ergo hi Fabro, Araozioque agentibus apud populum auditis, vberrimaque ex eorum laboribus messi, tum etiam eximia erga sedem Apostolicam fide comperta, voluerunt et ipsi suis Societatem cohonestare iudicijs, eiusque tum prudentiae, tum doctrinae captiuos quosdam, et inclusos haereticos, qui suam detestati proteruiam in Ecclesiae sinum reuolare decreuerant, commiserunt. Erat tum summus in haereticos iudex et inquisitor Iacobus Tauera Cardinalis Toletani propinquus haud familiae nostrae minus, quam Cardinalis ipse beneuolus. Horum erga Patres honestissimis iudicijs satis declaratum est, quam temere ad eorum tribunal fuerat olim delatus Ignatius: quaque fuerit, et vitae grauitate, et doctrinae constantia sanctus illae praeditus Pater, cuius filij tantae sanctitatis, et erudititionis documenta iam darent. Tum demum improbissimi calumniatorum, qui ad eam diem de Ignatio, Societateque vigebant, euanuere rumores. Nam quanquam alias cum Ortizio Faber, vt supra significatum est, varijs in Hispaniae locis, atque in ipsa etiam Curia dictis, factisque notitiam aliquam Societatis attulerat, id tamen ex itinere, et cursim fecerat, mox in Germaniam rediturus. Nunc autem aptissimum tempus nactus Philippo Principe, Coniugeque propitijs id ipsum per otium et accuratius fecit, vt quae se absente prauae de Societate opiniones emerserant, noua sua praesentia discuteret, et tanti Patris reuerentiae consuleret: dum obloquentium ora minime reformidans vltro conuenit vnumquemque et de suis studijs, institutisque respondet. Quo etiam nomine nobilibus quibusdam Lusitanis plurimum Societas debet, qui Mariam Principem ex Lusitania comitati, et in eius perseuerantes Aula non ad alios se in Castella curandi animi causa, nisi ad Fabrum, et Araozium adiunxerunt, ceteris suo exemplo commonitis, vt omni suspicione deposita, tuto Patribus se committerent. Illud insuper Curiae testati Societatem in Lusitaniae regno, totisque ferme Indijs, non Ecdesiae modo, religionique, verum etiam publico otio, tranquillitatique mirifice profuisse. Quod sane testimonium recentissimae Xauerij literae, Praetorisque Indici maxime confirmarunt. quae a Lusitano Rege missae, et de suggestibus in concione perlectae, mirum est quantum in hominum pectoribus ardoris iniecerint.


page 161, image: s161

Gestiebant vniuersi laetitia nouae sobolis ad Christum accessu, et sui conscientia teporis, metu quodam intimo pulsabantur, ne quod de Iudaeis olim pronuntiauerat Christus, multi ab Oriente venirent; et cum Abraham, Isaac, et Iacob recumberent in regno caelorum; filij autem regni eijcerentur in tenebras exteriores. Id erat plurimis vitiorum. [Note: 66 Fabri, et Araozij autoritas in aula; et fructus.] fraenum, et melioris vitae stimulus ordiendae. Certabat cum plebe nobilitas, Principes cum priuatis in ornatu morum, cultuque iustitiae: delectabant Philippi, Mariaeque coniugis incensa studia: qui dum et suis, et alienis animis consultum volunt, omnem sui adeundi copiam Patribus faciebant, et quicquid in eam rem opis expeterent, porrigebant. Quorum etiam in gerendis rebus animaduersa prudentia, integritateque non dubitabant ad grauissimas vti causas, vix vt interdum populo mos, qui frequens vndique ex omni genere confluebat, a Patribus geri posset. Ipse vero Ioannes, quem supra nominaui Zuniga, eiusque coniux Stephania Requesensis Patres frequenter adibant, cum eisque de animi salute auidissime conferebant. Aluarus vero de Corduba Regij Princeps stabuli, Patram vsu, colloquijsque adeo se pietatis studijs, et caritatis addixit, vt eius vxor Maria Aragonensis pari pietate foemina dictitaret, se ante Patrum aduentum Aulico fuisse Equiti, postea rari exempli Equiti collocatam, qui recte factis insisteret, et confectis quotidie suis cum Philippo negocijs in interius conclaue se abderet, aut si forte versaretur in Pardo (regium id erat nemus) opacae arboris latebram quaeritaret, vbi de more se ad orandi munus, ac pensum referret. Praecipua eius exercitatio caritatis in proximos erat; eaque de causa in Valetudinario, vbi et aegrotis suis manibus ministraret, et eorum indigentiae consuleret, multus, et frequens erat: primisque se intendentibus tenebris vna cum equitibus alijs, quos eius excitarat exemplum, sese ad Nosocomium sublatis in humeros culcitris conferebat, vt Christo in suis minimis lectum sternerent. Nihil his inferior erat Ferdinandus Sylua. Comes Cifontanus magno apud Carolum loco, a quo et filiarum custos, quas Infantes appellant, et totius illius Curiae quasi Magister est factus. Is eam de Patribus opinionem hauserat, vt cum ad eos adiret, illud fere haberet in ore, Conferamus nos ad Clericos sanctos, tanta erat de sanctitate vtriusque opinio. Ab eisdemque voluit scripto sibi tradi precandi viam, et sui pectoris discutiendi praecepta. Confluebat ad Xenodochium, quo Patres primo diuerterant tanta hominum vis, tum ceterorum, tum Procerum, vt amicorum rogatu coacti sint sedes illas pauperibus cedere, et in alias ipsi paulo commodiores, [Note: 67 Laber excurrit Madritum.] quas eis Princeps instruxerat, immigrare. Nec vero Vallisoleti modo, eorum. se nauitas continebat, sed bona Principum venia Madritum Faber excurrit, vbi Caroli filias, ijs iam aeque notus, ac carus inuisit. Apud has verba fecit, et ad paratas meditationes haud inuitas admisit. Quarum natu grandior, cum de more rogaretur a Fabro, quid ex adhibita commentatione commodi percepisset, respondit. Roga mi Pater Dominum, vt me sibi talem instituat, qualem vestra Societas optat: concepta videlicet animo [Note: 68 Et Toletum.] vota perfectae virtutis inter percepta commoda numerabat. Hinc Faber ad Cardinalis Toletani ditionem, quem Madriti reliquerat, flexit iter: quibus locis quod tribus fere ante annis industriam in defendendis animis singularem ostenderat, hoc nunc auidius ab vniuersis excipitur. Hic re bene gerenda cupiditatem Societatis cum alibi passim, tum Toleti, vbi ad excitandum Collegij decus multorum se benignitas obtulit, incitauit. At Faber, qui prius in ipsa Regni sede, quam vsquam alibi vberioris spe fructus collocare Societatem malebat, satis habuit in praesentia prolixam Toletanorum voluntatem in posterum confirmare: et, haud inani spe data, Vallisoletum Iunio exeunte se retulit. Quippe visa Principibus ac Proceribus diuturnior optati hominis est absentia: reuersoqur seuere mandatum a Curia in posterum ne discederet. Interim multae Ciuitates studio Societatis accensae eam ad sese per literas euocabant. Quarum ne contemnere Faber preces, ac vota videretur, Ignatio vrgente praesertim, vt inchoati Valentini Collegij haberetur [Note: 69 Moritur vxor Philippi Principis Maria ex partu.] diligens, ac potior ratio, Araozium ad eas destinat. Cuius ciues Vallisoletani discessum autoritate Principis interposita impedire conati, nihil scilicet profecerunt. Nec enim exorari causa cognita Princeps potuit, gauisus potius tot ex partibus Societatem acciri, quam vt vni loco esse iuberet affixam. Interim ex Maria coniuge Carolus nascitur Kal. Iulij. Cuius partus laetitiam, mors funestissima Parentis (quae rerum humanarum inconstantia est) paucis diebus extinxit, vndecima videlicet a partu luce: quanto omnium moerore, fletuque, quanto Principis luctu, cui carissima et vere coniux


page 162, image: s162

erat, quid attinet memorare? Ingenti quoque, si sensum hominum spectes, nostrae Societatis incommodo, cuius illa fauebat initijs: quanquam Societas iam tum tacite admonebatur haud humanis, sed diuinis nitendum esse praesidijs.

[Note: 70 Araozius adit Complutum.] Compluti Araozius Rectorem Collegij maximi, quod appellant, optantem aliquot e Societate Theologos ad instituendum sacrae doctrinae in eo Gymnasio Collegium primum adijt. Deinde ex ceteris, qui propensiores ad Societatem videbantur, Ioannem Medinam Virum apprime doctum, magnaeque autoritatis, nominisque conuenit. Qui de huius constitutione Collegij consultus, respondit non tam id ductu Societatis inchoandum, quam in eiusdem Societatis vsum conuertendum. Sic fore vt nec Collegij decus ei abesset Academiae, et nouo insuper Societatis decore, quod, expeteret, augeretur, in eoque cum grauissimorum virorum mente, sensuque, Medinae sententia congruebat. [Note: 71 Emmanuel Lopius in Societatem Vallisoleti receptus.] Illud tamen Araozij aduentu Compluti perfectum, vt alij de Societate discipuli Villanouae adijcerentur, auctumque Sociorum numerum aedes laxiores exciperent. Accesserant autem huc ex Lusitania Maximilianus Capella, et Vallisoleto Emmanuel Lopius nuper ibi receptus, qui vna cum ceteris literarum studijs intenti non intermittebant ad sancienda Collegij primordia, aliquid etiam foris nauare proximis. Sumptum suppeditabat illustrium Matronarum pietas, Eleonorae Mascareniae, coniugisque Cifontani Comitis Ferdinandi Syluae, et quas primum nominare debui, ipsae Caesaris filiae. Quarum [Note: 72 Barcinone expetitur Societas, et gesta ibi ab Araozio.] perenni benignitate, Nostrorum et studia nitebantur, et vitae. Rebus Complutensibus ita compositis Barcinonem Araozius recta properat; vbi meliore etiam loco, et solutiora offendit omnia. Iam Societatis amici ad vsum Collegij parauerant aedes, iam satis ampla librorum supellex a Ioanne Pusale viro pio, et erudito, Beatique nostri Patris amico de vita abeunte legata. Iam Sacerdotes duo nomina Societati daturi partes eius, ac munera in praeparatis aedibus incenso animo, populique approbatione susceperant: quibus et tertius post Araozij aduentum, adiunctus est socius: selectique in eundem numerum de multis alij, quibus eadem a Deo donata mens erat. Quos inter Antonius deinde Cordesius praestantia virtuos, ac rerum gestarum excelluit. Accedebat optimi Praesulis, Praetorisque voluntas, qui et de Societate praeclarissime sentiebat, et Araozij concionibus supra modum oblectabatur. Araozius tamen ipse, cum ad explendas omnes partes numerosque Collegij nondam promptum animaduerteret, quod satis esset argenti, Barcinonensibus spe iniecta Collegij, bibliothecam duntaxat, et domicilium, vt vsui futura mox Socijs, admisit: ceterum prius omnia dixit cum Ignatio Societatis Praeposito communicanda, et mentem eius per literas exquirendam. In eo autem domicilio tribus illis Sacerdotibus collocatis, praeside Ioanne Queralta, cui postea in bene coeptis firmitas defuit, meliusque de rebus Societatis edoctis, et ad constantiam incitatis audiendi, remittendique de more peccata ius impetrat: reliquos eiusdem mentis, ac propositi viros bona spe complet, quoad recens Dei vocatio pia precatione, diuturnitateque, suam quasi maturitatem assequatur. Hunc in modum confirmatis Barcinonensium animis inde migrat. Ignatiumque de re Barcinonensi, ac Complutensi per literas 73 Status Sociorum Valentiae. docet. Cui rescripsit Ignatius, videri sibi vt in Hispanias, vbi et Societatis instituta vulgo nota, probataque iam essent, et antiquae suspiciones excussae, socij alij mitterentur. Ad extremum Barcinone relicta, Valentiam, Nouembri ineunte, perrexit. Hic Ciues reperit plane nostros: et quanquam Valentiae non dum Templi copia Sodalibus facta erat, nec per literarum studia vacare proximis satis poterant: currebatur tamen ad eos certatim mysteriorum gratia, et studio salutis. Et ij quidem ne plane sui essent, sed otij aliquid ceteris impertirent, duos ex hebdomada dies mysteriorum procurationi dicabant: cetera compensabant exemplis, quibus acrius humana pectora, quam disertissima oratione ciebant. Quippe elucebat in eorum victu frugalitas, perpetuus in disciplina tenor, in afferendo consilio prudentia, in quotidianis congressibus ardor spiritus, in omni denique actione modestia, vt maior ex ipso aspecta, quam ex verbis disciplina [Note: 74 Laus Iacobi Mironis.] virtutis existeret. Ac de Mirone quidem, qui ceteris praeerat, scripsit ad Ignatium Araozius, egregium se innocentiae reperisse cultorem, quique apud eos ciues mira sanctitatis [Note: 75 Ludouicus Consaluius Conimbrica Valentiam missus.] opinione floreret: in ceterisque laudibus splenduisse ieiunio, vt qui nullo saepe cibo biduum, triduumue traduceret. Auctior autem idcirco Mironis familia, Collegijque tum erat, quod Ignatius impetratis ab Apostolica Sede reditibus in fundamenta Collegij,


page 163, image: s163

continuo illuc de suis aliquot ab Vrbemiserat, nonnullosque de Lusitania Simon, in ijsque Ludouicum Consaluium, cuius inductioni animi, consilioque tota se propinquorum, [Note: 76 Antonij Monis post fugam ab Societate insignis poenitentia.] amicorumque nobilitas opposuerat. Nec tamen hoc Valentini Collegij incrementum prorsus detrimento vacauit: vt rara inter homines lucra non damnis immista, sunt. Quanquam et hoc damnum summa bonitas demum in lucrum vertit. Antonius Monis (quem huc ex Lusitania missum supra docuimus) sensim languidior in disciplina factus, tum occulto germani, qui ad id Valentiam Olisippone venerat, colloquio delinitus, cum ei, quas ante Collegio Conimbricensi donarat, facultates suas donasset, coepit inquietior agere, et respectare mortalia, seu vitam affectare vagae, liberiorisque sanctitatis. Missus ad Fabrum curandus, perrexit in Lusitaniam. Ibi cum stimulante conscientia, tum Satana illudente, nullo remedijs loco relicto, e Conimbricensi fugit Collegio. Ruebat coecus in exitium, nisi (vt iure postea ipsemet interpretabatur) tanquam catena fratrum precibus teneretur. Cum enim in Montem Serratum venisset, nec diutius ferre conscientiae diurnam, nocturnamque luctationem posset, eam prodigi filij vocem vsurpans; Ibo ad Patrem meum, Romam iter arripuit per summas brumae rigentis iniurias, et aerumnas alias: vnde grauiter, diuque Auenione decubuit. Vbi attigit Romam, non ausus coram Beato Patre iniussus apparere, per epistolam ex Hospitali domo sancti Antonij Lusitanorum veniam suppliciter petijt in eius conspectum veniendi. Totus erat squallore deformis, ac macie, craffa tunicula tectus; crura, pedesque nudus. Iussit continuo Ignatius in aedem duci Professorum aedi vicinam, curarique et suppeditari necessaria, tamen ad duodecim dies ab suo conspectu arcuit, vt et ipsi, et alijs prodesset exemplum. Quos dies in luctu totos, ac lacrymis egit Antonius: et incitante ardore aliquando ab cingulo superne nudus, crudo se flagello cruentans sacras stationes obiuit, aliaque moliebatur, nisi mature Beatus Pater admonitus vetuisset. Admissus tandem ad conspectum, complexumque dulcissimi Patris, et Sociorum conuictum non longo superfuit tempore, sed ea virtute, vt videretur labi permissus, quo excitaretur robustior. Ac ferme sic vsu venit, vt tepidorum non sit potentior medicina, quam publica, et grauis ruina. Sed vt redeamus Valentiam; cum ad duodecim Sociorum coetus excresceret, laxiores migrarunt in aedes optimo loco sitas, et publicum propter Gymnasium, sed mercede conductas: quas tamen mox emendas curauit Araozius: et sumptus quidem, dum fructus capere ex Ecclesiae prouentu per Apostolicum diploma licuit, suppeditabat Petrus Domeneccus, Hieronymi parens, vir egregie pius, et Societatis, cui se filius peramans consecrarat, studiosus in primis, quam et in partem hereditatis filij, viuens ipse, vidensque vocauit. Araozius autem vrgebat de more verbo, ceterisque [Note: 77 Araozius adit Gandiam, vbi inchoatum Collegium Ouiedo praegresso.] suae disciplinae praesidijs. Cumque Ciuium cepisset animos, et in Societatem confirmasset, loci vicinitate admonitus ad Gandiae Ducem Franciscum Borgiam, seu officij gratia, seu vt de re Collegij cognosceret propius, excurrit. Iam enim norat postulatum. a Duce Collegium, eamque rem ad Fabrum, cum in Castellam venisset, ab Ignatio fuisse reiectam. Tametsi postea longiore Fabri, Araozijque in Lusitania mora, sex e Societate ad initia Gandiensis Collegij impetrauerat Dux. In his Andream Ouiedum, quo moderatore strenue sane Gandiae promota res est. Nam et ad populum statis ferijs nauus Pater agebat, et in aede quadam addicta Collegio rite animos expiabat. Nec deerat vicinitati pagorum soita Catechesi, ceterisque animorum subsidijs, diuisa cum fratribus cura: sed spes scholarum, quo non modo Ciuitas, verum etiam ipsa vicinitas inuitata iam erat, solatio fuit: quibus paucos intra menses apertis, et docendi onere leuaretur Ouiedus, et longe plurimorum consuleretur inscitiae. Quicquid ab his gerebatur, probauit Araozius. In Duce porro singularem pietatem animaduertit, adeoque propensos in Societatem animos, vt iam tum audiret illum velut vnum se de societate iactantem. Quanquam autem nostrorum Dux ipse vitis, studijsque satis ille quidem affatim consulebat, nihil tamen adhuc cogitati operis inchoauerat. Cunctationis causa eius scilicet animi magnitudo, quia peramplum moliebatur amplae familiae Collegium ad propagandam inter Mauricos (eos ita nominant, qui oriundi ex Mauris Christiani facti sunt) quibus ea redundabat Regio, religionem, ac fidem; tum etiam Ignatij prudentia, qui non ignarus inchoata praeclarae nimia saepe festinatione peruerti, progrediendum pedetentim existirnabat. Dux autem et si ad rem Collegij multa poscebat, omnia


page 164, image: s164

tamen ad Ignatij referebat arbitrium: adeo ex animo vereque Societatem, quam verbo profitebatur, induerat. Ergo per Andream Ouiedum prima est operi admota manus, nam supremam imponendam a Fabro in Italiam redituro proximus indicabit annus: in quem nos, et pij Ducis ad Societatem accessum, et Collegium Gandiense reijcimus. Dum in his locis, muneribusque ad insequentis anni primordia Araozij labores euigilant, moliens Faber Vallisoletani fundamenta Collegij apud Philippum, vt diximus, [Note: 78 Fabri res Vallisoleti praeclarae.] versabatur. Complures ibi de primarijs, Episcopisque ad exercendam de more mentem, quod paulo ante videbantur horrere, mira comitate perduxit. Quos medij homines imitati complures, in alios repente viros, magno Aulae miraculo, commutati sunt, alijs aliud salutis iter ingressis, et expetentibus Societatem non paucis. Extra Curiam vero dum in Euangelio suae non parcit operae, pene innumeros parit Deo: vt ipsemet nonnunquam admiratione persusus benignitate tam clementis Numinis erubesceret, quae suos non aspernata labores, tanta foecunditate donaret. Ac ne tam prospero efferretur euentu, modestiae caula dictitabat, nisi olim Ignatij calamitates, et tempora praecurrissent, merito se potuisse tam secundum Hispaniensis rei cursum habere suspectum: [Note: Tract. de poenit.] vt qui iam vsu didicerat, quod B. Marcus Anachoreta prodidit, Deum explorata indignitatis nostrae ratione pleraque hominibus auxilia consueuisse, praeuia calamitate conferre. Sed quoniam partam tueri praedam vix vnus poterat: non dum enim, quibuscum suas diuideret curas, habebat, consilium coepit, vt ex multis, quorum corda inter exercendum tetigerat Deus, optimum quemque deligeret, et in Societatem adscriberet. [Note: 79 Adduntur Vallisoleti ad Societatem nonnulli, et domicilium ibidem inchoatur.] Nam haud ita pridem Sacerdos quidam Iacobus Mendius, et alij quatuor, daturi nomen accesserant; quorum explorare iam Faber animum miris modis, et saluberrimis experimentis instituit. Hunc numerum alij auxere mox quatuor, vt iam delecta farnilia praeter commune tectum, vbi ad Societatis normam dirigeret vitam, nihil vltra requireret. Commodum Philippus Princeps extincta coniuge Vallisoleto Madritum cogitabat, cum Faber non cunctandum ratus, de constituenda in ea Vrbe domo Principis ante discessum agere per opulentos viros instituit: tulitque celeris industriae fructum, domicilio confestim, et alimentis inuentis. Nec defuerunt, qui large oblata pecunia sacram [Note: 80 Eleonorae Mascareniae praestans in Societatem studium.] aedem inchoare percuperent. Fauit tam pijs conatibus praeter ceteras ea, quam supra memorauimus Eleonora Mascarenia; quae et Philippi pueri curam gesserat, et Caroli nuper nati gerebat. Ea Fabrum priusquam Madritum infantem aueheret, vt ei benediceret, et bene precaretur, accersijt: tanti apud eam et Fabri sanctitas, et Societas erat, vt merito Beatus Pater eam Societatis Matrem appellare consuesset. Ex his initijs magnitudo Vallisoletani Collegij, quam hodie cernimus, et Professorum luculenta domus extitit. Faber autem e nouem quos delegerat Socios eos modo quos sensit idoneos, Sed praecipue Iacobum Mendium, Ioannem Consaluium, et Hermetem Flandrum Vallisoleti reliquit: reliquos Madritum secum, vbi commodam eis habitationem parauerat Princeps, abduxit. Hic commendatis Beato Ignatio per literas Germaniae partibus, quarum pro salute superioribus annis adeo sudarat, et alserat, praeclaros animi sui impetus [Note: 81 Cur Faber, et Araozius aliquandiu in aula versati: et quomodo illic agendum moneret B. P.] ad omnem laborem pro Hispaniarum quoque salute renouat. Ne quem autem commoueat quod Faber, et Araozius Curiam coluisse dicantur, a qua potius longe abesse, si disciplinae rationem consulas, oportebat. Illis enim initijs vehementer intererat nascentem Societatem, et obscuram, et quam Satanas maleuolorum sermonibus omni ope conabatur obruere, ante omnia summis probari capitibus, vt inde ad subiectos populos tanquam semen suae propagationis acciperet. Nec tamen cessabat Beatus Pater identidem admonere, vt nulla re nisi obeundis religiosae disciplinae muneribus, solidaeque humilitatis exemplis, cum prodesse saluti communi, tum Societatem euulgare studerent. Nec omnino Araozium laudabat, qui quanquam non sine publico ingenti bono, tamen plus nimio videbatur Procerum consuetudine vti. Quippe ea erat sapientissimi Patris sententia, non vsu Magnatum, et tractatione ciuilium rerum, quod seuerissime interdicebat, sed constantibus laboribus, vita irreprehenSa, Diuini verbi praedicatione Apostolica, terendis Nosocomijs, publicisque custodijs, et id genus caritatis, et humilitatis [Note: 82 Res Indicae.] officijs colligendam esse approbationem, et autoritatem, quae necessaria est euangelicis operarijs, vt labores in subleuandis animis salutariter ponant. Denique quam ipsis. hominibus Religiosis fugiendas aulas, tam enitendum vita, rebusque gerendis, vt de


page 165, image: s165

[Note: 83 Xauerius de Macazaria insula, et Ceilano laeta cognoscit.] toto ordine bonus in eas odor ad Dei gloriam penetret. Hactenus de rebus Hispanis, sequuntur Indicae, clausula haud iniucunda lectori. Versabatur Cocini Xauerius extremo anno superiore: cum idoneis autoribus est allatum, duos e Macazariae regno Dynastas ad ouile Christi frequenti comitatu per Mercatorem Lusitanum Antonium Paiuam non multis ante mensibus accessisse: euocatisque Malaca legis diuinae Magistris confirmasse: sed ad id tempus pecudum ritu vixisse: ceterumin posterum Dei notitia, cultuque imbutos, hominum more victuros. Est autem Macazaria insula ingens, leucas ab Cocino in ortum prope quingentas, ab Molucis insulis item in ortum circiter quinquaginta distans, trecentas ferme ambitu colligens: sub idem fere tempus ex Ceilano insula nunciabatur praecipuum eius regni Dynastam Regis filium natu grandiorem, cum Lusitanorum exhortatione Christianus fieri multis cum alijs decreuisset, a barbaro Rege parente cum alijs septingentis fuisse necatum; visasque post eam internecionem Cruces duas, alteram in caelo igneam, alteram in hiatu terrae, vbi patrata caedes erat: quarum hanc cum barbarorum perfidia, saepe ingesta humo conaretur opprimere, semper tamen emicuisse, eoque prodigio complures fuisse permotos: Regis autem filium natu minorem cum regiae primarijs, et consanguineis aliquot ad Christum esse conuersum. Qua gemini laetitia nuntij Xauerius anceps, dubiusque in Macazariae ne Regnum latissimum. Euangelij campum, an in Ceilanum excurreret, cum illuc ipsa longinquitas ad labores, huc propinquitas ad celerem fructum accerseret, statuit denique, quoniam et nonnulla, Sacerdotum auxilia in Macazariam a Malacae Praefecto missa erant, et ipsum oportebat ad expeditionem, quae Nagapatani contra Regem Iafanapataniae parabatur, adesse, [Note: 84 In Ceilanum tendit.] Macazaria tantisper dilata in Ceilanum proficisci, paratam Classem primo quoque tempore conscensurus. Adiacet Ceilano Manaria insula, vbi sexcentos ab impio Rege Neophytos superiore anno caesos esse memorauimus. Anno igitur ineunte Mansilla comite Cocino soluit; Ceilanumque delatus in insulam, incidit in Regis filium: ex quo rursus, et quae de fratris, aliorumque nece nuper Cocini nunciabantur, accepit; et admiranda cognouit ostenta, studiaque populorum inclinantium ad Christum, et ipsum denique clam baptismate cum sobrino suscepto, Proceribusque nonnullis, ad Indiae festinare Praetorem, contra paternam saeuitiam, fidem imploraturum, et opem. Quibus rebus Xauerius cognitis dat e vestigio literas ad Paulum Goam, duos vt e Patribus, qui ex Europa propediem expectabantur, ad Ceilanum rem Christianam curaturos cum his [Note: 85 Apparatus contra Iafanapatanium Regem euanescit.] Dynastis restituendis mittat. Ipse vero remisso in Commorinum Mansilla confestim. Nagapatanum, qua significaui de causa, ex Ceilano traijcit. Hic classicum illum apparatum ad nihilum recidisse, et pene de manibus elapsam esse victoriam, incredibili suo dolore cognoscit. Nam nec Rex ille, qui se Christianum fore spoponderat, in suum restitutus est Regnum, nec tot innocentium Manarensium caedes merito expiata supplicio. Nauigium quippe Lusitanorum onustum mercibus, dum e Peguano regno in Indiana remeat, ad Iafanapatani Regni fines appulsum, et a Tyranno tanquam pignus ad impetrandam confirmationem pacis opportunum, protinus occupatum, ponere tantisper arma suasit, quoad recuperarentur amissa, ingenti Francisci dolore, quem tamen sapienti animo, ac silentio pressit. Ceterum vltricem Numinis dexteram, et si paulo serius intentam, non diu tamen contractam Tyranni crudelitas sensit. Nam et Manaria insula non longo post tempore ab Indiae Praetore spoliatus est, alijsque affectus cladibus, et Manarenses ad vnum omnes fugerunt ad Christum: vt paucorum pro Deo mors obita [Note: 86 Xauerius S. Thomae Apostoli sepulchrum visit.] velut semen innumeris fuerit et libertatis, et vitae. Sedit Nagapatani Pater ad dies aliquot: cumque regredi in Commorinum vellet, et ventus regredienti aduersus, progredienti secundus esset, is obsequens vento, nouum inijt pro sua pietate consilium. Nouerat Meliaporam Nagapatano passuum millia non amphlis centum, et quinquaginta distare (Lusitanorum id oppidum est frequens, et copiosum, omnis autem regio Choromandel vulgo dicitur) in Ora Indiae maritima eoi lateris Goano obiecti, leucis ferme centum, ac quinquaginta a Commorino Promontorio, parique interuallo ab Goa, si transuerso itinere Indiae latitudo secetur. Visitur hic aedes Apostoli Thomae loci religione percelebris, quam ipse ex Idolorum Fano, vero, viuoque Numini concinnauit, dedicauitque; nec Christianorum modo peregrinorum, verum etiam Ethnicorum, et barbarorum frequentia nobilis: vbi proximo in Colle caesus, et sepulturae mandatus Apostolus


page 166, image: s166

perhibetur. Cernitur, et hic saxum eiusdem Apostoli cruore respersum, quod singulis annis triduo ante ferias Apostolicae mortis, inter sacrum Missae rubescit, cum ipsum candidum sua natura sit, sanguineoque velut rore, quamdiu diuina res agitur, stillat; qua peracta redit ad naturam suam, et quem exuerat, candorem repetit. Inde tanta loci vel apud Ethnicos veneratio. Ergo Xauerius Quadragesima occidente Nagapatano soluit: eodemque mox tempestate reiectus, cum in itinere sine vllo cibo totam traduxisset hebdomadam sui propositi tenax, pedes Meliaporam venit: vbi Apostolicos cineres, sedemque generosae mortis auida religione salutat. Erant tum in Oppido Meliapora, cui ipse Apostolus melius iam nomen dedit, praeter frequentes indigenas, Lusitanorum familiae amplius centum: quarum curandis animis Praesulis Vicarius Gaspar Coellius praeerat. Huic Xauerius secundum Apostolum salutato, consilium exponit itineris [Note: 87 Meliaporae pietatem excolit.] sui, eumque adeo sibi, veteri sua in omnes Praesules reuerentia, insitaque sermonis affabilitate deuincit, vt cum Meliaporae Valetudinarium, Coenobiumue Religiosorum, quo diuerteret, nullum esset; Vicarius eum domi suae non tam hospitem, quam, contubernalem, quatuor ipsis mensibus continenter habuerit: quanta cum fruge, testati sunt Oppidani, quorum ille mutuas, et implacabiles leniuit iras, et vitia inueterata curauit. In tradenda rudi populo Christi lege, quoniam late patebat inscitia, nunquam [Note: 88 Ab Daemonibus caeditur, et mire constantiam retinet.] pepercit operae. Prauas consuetudines studiose minuit, et quae corrigi, sanarique nulla Vicarij autoritate potuerant, vna Xauerij comitas emendauit. Apud hunc Xauerius ipse, cum ad orandum nocte intempesta de more surgeret, in aedem venit Diabon lis infestissimam: ab ijsque inter ardentes preces truci fremitu, horrendisque clamoribus verberatus, e plagarum acerbitate triduo fractus, debilitarusque decubuit. Nec tamen aut institutam ea nocte precationem abrupit, aut a nocturna illa orandi consuetudine discessit vnquam, adeo tartareas illas potestates irrisit, ac pro nihilo duxit. Interea cum incertus esset animi, pergeret ne ad Macazarios, an permaneret in India nocturnis, ac perennibus precibus (nam diurnis per occupationes non satis poterat) voluntatem diuini Numinis exquisiuit, et deprecatore Apostolo Thoma persensit, interiore laetitia indice, eam eius fuisse mentem, ac voluntatem; vt Malacam, inde vero in Macazariam se conferret, non tam ipsos Macazarios instituendi gratia, quod intellectum est postea, quam vt ex itinere, populis plus egentibus opem ferret. Proinde illud apud se certum, ac fixum habuit, vt quod diuino instinctu conceperat, id omnino perficeret, et tempora captaret omnia transmittendi Malacam tanta praeditus Dei fiducia, vt si forte deesset Lusitani nauigij facultas, non dubitaret se Malacam petenti vel Ethnicae cuipiam scaphae, [Note: 89 Ad consilia Euangelica Ioannem Durm traducit.] saracenaeue committere. Prius autem quam Meliaporae solueret, in Lusitanum Mercatorem incidit, qui diuinis eius delibatis sermonibus sensit alias quasdamlateremerces longe suis pretiosiores: quibus cum ex Euangelij consilio cupidius inhiaret, homo locuples, perpetuusque mundi miles in ipso aetatis flore decreuit abijcere suas; ijsque in egentissimum quemque diuisis, pauperem cum Xauerio vitam in Societate traducere Ioanni nomen erat, annorum quinque circiter, et triginta: in cognomento variant vetera manuscripta: de Airo magis conuenit, quanquam de Eyro, vel Durum autores Xauerianae historiae maluerunt. Qui tandem, vt Xauerius praedixit, religiose vitam inter Franciscanos absoluit, cum aliquot annos Xauerio non tam adiutor laborum, quam seges patientiae fuisset. Et quidem ad paupertatis experimenta, vt seculi negotijs, tractandique argenti dulcedini insueuerat, vix nauigium, mercesque vendiderat pretium collaturus in pauperes, cum alio quam occultissime comparato nauigio fugam coepit instruere. Sed Xauerium caelesti lumine collustratum nullae hominum latebrae fefellerunt. Accersit hominem, et nihil tale opinanti, peccasti Ioannes, peccasti, ingeminat. Qua voce non quasi ab homine, sed tanquam ab contuente pectora Deo missa, mercator conterritus, expiato per poenitentiam animo, totum se maiore constantia ad [Note: 90 Malacam adit, cuius situs describitur.] abditum Euangelij thesaurum inuestigandum recepit. Hoc auctus socio Xauerius, et de voluntate diuini Numinis iam certior factus, Augusto exeunte Malacam soluit. Hic suum Macazaricae profectionis consilium Praefecto aperit, qui cum paulo ante Sacerdotem quendam religione praestantem in naui bene instructa cum Lusitanis aliquot eo misisset, vt Neophytorum saluti consuleret, iussit Patrem, dum nauis illa rediret regionis illius, morumque nuntia, subsidere Malacae. Interim Xauerius huic nauat operam vrbi.


page 167, image: s167

Est autem Vrbs nequaquam hac tempestate pristinae suae magnitudini par, tamen nobile emporium, frequensque, sita vltra Gangem in Aurea Chersoneso, aequinoctij subiecta signo, a quo duos ferme gradus septentrionem versus abest. Distat ab Vrbe Goa leucas fere sexcentas. Imbres ibi fere quotidiani, quibus et nimij Solis temperantur ardores, et perpetua tellus viriditate vestitur: vt inanis iam illa Poetarum, aut Philosophorum videatur opinio, regionem hanc quippe a Sole rubentem, torridamque semper ab igne, nequaquam habitabilem esse. Hac in Sinarum regionem, Iaponiamque, hac ad Molucas, Bandam, Iauam, [Note: 91 Deprauatos Malacensium mores Xauerius corrigit.] hac ad alias nobiles insulas cursus est. Xauerius nihil hic sani moris inuenit. Quippe inter gentes diu commisti incolae fide dumtaxat salua, eorum opera iam didicerant: sensimque tantus eos stupor mentis oppresserat, vt ne vitiorum quidem turpitudinem sentirent saris; et, quod deterius est, admota medicamenta respuerent. Verum, qua solebat, aegrotantium vulnera, placida Xauerius manu pertentans modo publicis, modo priuatis colloquijs, pharmacisque dissimulanter adhibitis, coepit eos paulatim ad aliquem morborum sensum, et ad amorem Christianae elegantiae, vnde olim defluxerant, reuocare. Itaque eo demorante Malacae paucis mensibus immutata Ciuitas est, plurimique vetere castigata, nouae vitae dedere principium, nemine fere ex oppidanis inuento, qui non ei se totum, vt a peccatis solueretur, ostenderet. Fuit ei rei adiumento non leui prodigiorum, quae per Xauerium Deus edidit, insolentia. Quorum ille fama Sancti cognomen in Indijs paulo ante relictum, hic etiam apud Malacenses [Note: 92 Edit miracula.] inuenit. Nam praeter reliqua, quae ab alijs copiose tradita, nos consulto mittimus; Malacensis faeminae filiam, quam ipse nuper ad Christum adiunxerat, excitauit a mortuis. Cuius rei testes Malacensium literas fane graues Borbanus accepit, vt eas extemplo ad Lusitaniae Reginam Catharinam mittere non dubitarit. Eademque in Vrbe Franciscus Lopius Almeida eques teterrimo oppressus morbo, simul ac capiti manus visitans Xauerius imposuit, recreari vires sensit, morboque omni leuari. Multosque ibidem alios, sacrosancti Euangelij verbis pie recitandis, sanauit aegrotos. Sed viri sanctitatem [Note: 93 Praeclari labores Xauerij in Malacensium cultura.] non tam prodigiorum admiratio, quam vera humilitas, et ardens caritas illustrabat. Qui vt Christianam disciplinam foede iam labentem erigeret, haud contentus veteribus, noua insuper Christianae pietatis exeogitauit officia. Nam vbi Sol se conderet, et opacare nox terras inciperet, is arrepto tintinnabulo totam quotidie vrbem vespertinus obambulabat, et excitatos sonitu ciues elata monebat voce, vt eorum pro animis, qui vel igne apud Inferos purgarentur, vel mortifera noxa inter homines vrgerentur, diuinae clementiae supplicarent. Quae lugubris, et plena pietatis vociferatio, vt Malacensium auribus insolens, sic erat animis ardens calcar, seu ad concipiendam misericordiam in mortuos, seu ad auersandam ex culpa contractam, funestiffimam viuorum mortem. Cumulabat hunc laborem occupatio alia non leuis, studium latini catechismi in Macazariensem vertendi linguam vsu iam docente, quanti reserat eorum, quibus cum agas; callere sermonem: acuebatque priuatam hanc curam spes fructus exploratissima: quod gens illa ad veri Dei cultum mire perhiberetur idonea: vt quae nulla haberet Deorum fana, nec superstitionum magistros, aliosue, qui ad colenda Idolorum portenta compellerent; nec praeter Solem, cui eaelestes honores tribueret, numen vllum. Quamuis bellicosa gens esset, et quae discordijs ciuilibus, ijsque continentibus vreretur. Inter has curas, et Ignatij ab Vrbe, et Simonis ex Lusitania literas longo interuallo Xauerius optatissimas accipit. Eae nunciabant Sociorum ex Europa subsidia mitti: qui Goam cum peruenissent ex eorum propius literis de ipsorum aduentu cognoscit. Quibus rescripsit illico, vt ex ijs duo in Commorinum Promontorium, dum Ceilani petendi maturitas esset, diuiderentur, opem laturi Mansillae, quem cum tribus ibi Sacerdoribus in Christianorum institutione reliquerat. Tertius vero in Goana ciuitate [Note: 94 Mansillae labores in Commorino: qui mox propter inobedientiam ab Societate dimissus.] resisteret, graramaticam traditurus Alumnis in Collegio sanctae Fidei. Mansillae interim in Commorino promontorio nunquam intermissi labores plurimis fuere saluti, qui quanquam nulla pene habebat adiumenta doctrinae (grandior enim ad Societatem ac cesserat) aliquandiu tamen satis habuit ad tolerandos pro Christo labores et in animo spiritus, et firmitatis in corpore: quoad inani laborum metu segnior ad parendum factus, ab sociorum numero segregatus est. Tanti Xauerius obedientiam, vt egregius Ignatij discipulus faciebat. Tradebat ille hoc tempore magnae Neophytorum turbae


page 168, image: s168

elementa doctrinae, quam innocentem veluti gregem voce duntaxat non difficile agebat. Baptismo excipiebat Infantes, funera christiano ritu curabat, commissas suae tutelae Commorini et Trauancoris regiones crebro interuisebat, ac confirmabat. Camers vero haud minoribus Goae premebatur oneribus, puerorum institutioni praepositus: nempe [Note: 95 Pauli Cimertis labores in regendo Seminario Indorum.] in eo Collegio, quod et familia satis ampla, et linguarum varietate constabat. Sexaginta in eo intra decimum et vigesimum aetatis annum educabantur adolescentes, bar baricis iam inde imbuti moribus, adeoque ab omni humanitate magnam partem remoti, vix vt distarent a bestijs. Et, quod grauius est, inuiti sub ea disciplina plerique: vt qui piorum liberalitate per Paulum, et Borbanum a dominorum seruitute redempti, Christi cultum necessitate potius, quam sua voluntate susceperant. Qua in re praeter laboris patientiam, Pauli se prodebat prudentia, dum et ad Episcopi, aliorumque moderatorum nutum se totum fingit, atque accommodat; et tamen nihil abhorrens a suis legibus, et institutis admittit. Habebat ille quidem adiutorem in eorum catechesi Borbanum, Lusitanosque praeterea duos, alterum adolescentem non dum sacris initiatum. legendi, scribendique vix gnarum, alterum Sacerdotem cuiusdam Sodalitatis aedituum, minus illum quidem plumbeum, sed parum tamen ad docendum aptum. Horum magisterio vtebatur mercenario, vt Lusitane, latineque loquendi, scribendique principia tenerae instillaret aetati. Verumtamen hi ipsi tam multis erant implicati curis, vt in. vnum Paulum diurnae, nocturnaeque solicitudinis pondus incumberet. Accedebat procuratio rei familiaris. Quae quanquam ex primarijs quibusdam viris Collegij Patronis pendebat maxime, nullus tamen Paulo rei familiaris administer adhibebatur, praeter vxorium quemdam virum, qui diurna cibaria, et quotidiana subsidia a propola comparabat. Paulus tamen proposita sibi ante oculos per omnem Orientem fidei propagatione, et religiosae memor obedientiae, quae tantum oneris subire compelleret, omnes videlicet molestias, et absorbebat alacriter, et concoquebat. Is adeo omnibus se probauit summis, medijs, infimis; vt ad euocandam ex Europa Societatem, cum omnium animos incendisset, tum praecipue Principum, Xauerij iam ante rebus gestis, et praeclaris facinoribus excitatos. Sane fructus eius perhibentur eximij, adolescentium ad virtutem progressio, morum institutio, linguarum in vnam domum introducta varietas, quibus omnes fere loquuntur Indi, Canarina, Malabarica, Ceilana, Bengalensi, Peguana, Malacensi, Sina denique et Abissina. Praestantioris etiam indolis adolescentes, natuve grandiores adeo sibi familiarem vtramque linguam Lusitanam, ac Latinam assiduo vsu, exercitationeque reddiderant, vt nullo iam negotio disciplinae Christianae summa in omnem posset transferri sermonem. Ita quisquis diuersis e prouincijs Christianae legis gratia Goam Indus appelleret, eius Seminarij beneficio perbelle poterat edoceri. Pauloque duce illud est in more positum, vt ex omni adolescentium numero peritissimus quisque ad Neophytorum Paroecias vrbi proximas mitteretur; vt quod ipse in eo Collegio ad salutem hausisset, id eorum vernacula lingua pro suggestu ceteris impertiret. Res cedebat ex sententia Haud mediocri animorum prouentu prorsus adlaborante [Note: 96 Veniunt in Indiam Antonius Criminalis, Nicolaus Lancillottus, Ioannes Beyra.] Camerte, et in cudendis idoneis operis excubante. Cuius ad opem, atque subsidium expectati ex Europa socij quarto nonas Septembris cum Ioanne Castrio in Sosae locum nouo Indiae Praetore, subsequuti sunt Antonius Criminalis, et Nicolaus Lancillottus Itali: ac Ioannes Beyra Hispanus; is, quem ex itinere Belgico Societati auctum a Strada narraui. Hi de discessu a Simone praemoniti, non aequissimis modo, verum etiam gratissimis, et libentissimis animis, ac Beyra etiam genu flexus, tanti erroris exceperunt imperium. At Criminalis cum ex eo saepius periclitandi gratia perquireret Simon, vtrum de duobus eligeret, si daretur optio, in Italiam ne redire, an traijcere in Indiam; vt suam penitus voluntatem abdicarat, vnum et idem semper respondit, se paratum ad omnia: se pari animi aequitate futurum siue ad Turcas, Tartarosue proficiscendum esset, siue enauigandum ad Indos id modo se dolere, quod Indicis aerumnis esset indignus. Eadem animi aequitate idem in Indiam iter superiore anno susceperat monitus vt postridie discederet, sed post iactationem naui Olisipponem regressa non tenuerat cursum. Horum et nauigatio classiarijs peropportuna fuit, et aduentus tam gratis animis Goae exceptus, quam ardentibus expetitus. Sed quoniam haec, vt significauimus, auxilia Mansillae destinata iam erant, dantur confestim supplices ad Xauerium literae pro eis Goae retinendis,


page 169, image: s169

[Note: 97 Lancillottus Goae socijs praeficitur, et grammaticam adolescentes Indos docet.] adhibendisque tanquam puerorum educationi magis, quam ipsi Mansillae, ad eius Promontorij culturam accommodatis. Dum responsum expectatur, Socij inter se se ad commodam eius Collegij administrationem de munerum partitione deliberant. Ac Lancillottus quidem ceteris omnibus Xauerio absente, praeficitur: qui tamen ipse grammaticam docere coepit. Neophytorum Magister, Paulus Camers eligitur qui inter [Note: 98 Praefecturam morum in Seminario obtinet Camers.] eos diuersaretur, et rudia eorum ingenia ad ciuilem pariter, et christianam excoleret elegantiam. Idemque concinentibus canonicas horas adesset in aede, ne quid facerent indecore, et Missarum solemnia, festa quaque luce alternantibus alumnorum choris, modulato cantu perageret. Criminalis aedituus simul, et custos aegrorum, Beira ianitor constituitur. Verum suo quisque muneri ita praeesse debuit, vt ceteris in obeundo suo, si quando vsus esset, vicissim adesset, et a valentioribus iuuaretur infirmior; omninoque linguarum disciplinae operam darent. Hac munerum distributione familia illa, quae nondum in Societatis potestatem venerat, nec ad eam alendam certum vectigal habebat, [Note: 99 Criminalis et Beyra in Commorinum missi.] coepta est augeri. Erat tamen eis cum Neophytis mensa communis: tametsi e moderatoribus externis pendebant omnia; nec ita multo post in Commorinum Criminalis, et Beira perrexere. Per hoc ferme tempus ecce tibi Dynastae illi, quibuscum in Ceilano Xauerius egerat, Goam veniunt: ac subinde nobilis alter Dux magno cum eiusdem nationis numero, vt veri Dei adepti notitiam, castissimum eius cultum suas in patrias, vel cum sanguinis profusione referrent: testati ea se de causa non modo aequo animo tantum iter emensos, sed coniuges etiam, liberosque, et bona sua vniuersa in potestate [Note: 100 Ceilanij quidam Proceres catechesi erudiuntur.] reliquisse Tyranni, Lusitanorum imploraturos arma, viresque, nisi aliter ei Regno Salus, quo iam per Lusitanos tanta lux esset illata, parari posset. His igitur honestissima tam Cleri, quam Magistratuum, totiusque nobilitatis pompa Indiae Praetor exceptis, et catechismi, Baptismique causa sacrorum Antistiti commendatis, Ceilanio Regno consulturum se esse respondit. Antistes autem suam receptos in fidem, Societatis in disciplinam tradidit, quam illi quotidie tanquam imperiti pueri frequentantes, non erubescebant audiendis, describendis, memoriterque, quae docebantur, reddendis repuerascere quodammodo, atque renasci, quo citius in Christo per baptisma renascerentur. Verum de hoc anno hactenus: qui domicilijs tribus (vt verbo colligam) ijsque diuersis, Vallisoletano in Regno Castellae: Gandiensi in Valentino, Barcinonensi in Catalauniae, Societatem auxit; peropportunis vbique: sed maxime salutare fuit missum Iridijs subsidium: vbi regiones illae albae iam erant ad messem: et populus, qui ambulabat in tenebris currebat ad lucem, sponteque sua, Deo dulciter attrahente, fontem expetebat salutis. Cum ex altera parte messis vbertate neglecta, miserandum in modum hebescerent operarij, vt mirari iam desinam tam crebras, tamque incensas Xauerij voces efflagitantis ab Europa subsidia, et dulcissimos ex India sodales ad paratissimas animarum escas, euocantis, et inuitantis.



page 170, image: s170

HISTORIAE SOCIETATIS IESV Liber Sextus.

APPETEBAT annus sextus, et quadragesimus, cum et maior Sociorum in dies numerus, et sedium amplificatio Ignatij curas, atque vigilias amplificabat. Fuit is annus eo praecipue Societati memorabilis, quod suis quasi partibus, et membris est [Note: 1546] absoluta ad scholasticos, atque professos, quos ad id temporis [Note: I Instituuntur in Societate Coadiutores spirituales, ac temporales.] vnos complectebatur, gemino ordine Coadiutorum spiritualium, ac temporalium addito. Ac temporales quidem ad legendi Coadiutores causa in promptu est; vt essent, qui Sacerdotalibus occupatos muneribus, et animarum causis intentos in vitae domesticae vsibus subleuarent. [Note: 2 Quam felix sors Coadiutorum temporalium.] Quorum multis nominibus beata sors est. Nam thesauri, quem clariorum tractatione munerum reliqua Societatis congerunt membra, participes, et procul a periculis absunt, et curis, quae ipsa munerum procuratio habet adiuncta: et sancta caritatis obsequia, quae Christus Dominus in quemcunque suo collata nomine, tanquam in se se collata recipit, multifariam cohonestant: quod viris re, ac spiritu pauperibus, quod religiosis, et sacris, ac personam Christi propius referentibus exhibent; quod demum ijs, qui pro commmuni animarum salute dies, ac noctes tanquam succincti excubant, depugnantque: quo fit, vt opera quoque ipsorum spiritualis negotij naturam postremo induat: ac sicut de Philippensibus Apostolus ait, ipsi etiam, imo longe quam Philippenses, interius Euangelio communicent. Praeter quam quod sitientissimus animarum Ignatius, vbi se opportunitas daret, voluit eos quoque pro suo modulo pijs colloquijs, adhortandoque maxime ad frequentem vsum sacramentorum, quodque norint docendo, ad maiorem [Note: 3 Causa adlegendi Coadiutores spuituales.] proximorum vtilitatem eniti. Spirituales vero Coadiutores adlegi eo necesse fuit, ne in tanta varietate functionum, ac munerum, quae pro animis Societas tractat, operarum aliquando vbertatem desideraret, et copiam. Namque Professi cum ex quarto voto se nominatim Pontifici ad quascunque fidei causa missiones obstringant: et grauitas rerum huic voto, ac professioni subiectarum non eximiam solum virtutem, atque prudentiam: sed etiam multum postulet literarum admodum multi esse non possunt. Diuino ergo prope excogitauit instinctu Ignatius, vt deligeret aliquos, quorum pietas, ac prudentia cum idoneis coniunctae literis, et ad rem gerendam diuinam, et ad animarum causam procurandam, adiumento sibi esse possent. Hos Coadiutores spiritales appellare placuit. Eosque pariter ac temporales ceteris socijs sic aggregare; vt datis suae virtutis experimentis, et ad maiorem merendi facultatem, et ad suauiorem quendam pietatis gustum tria religionis vota publico ritu, ac ceremonia susciperent; nulla tamen solemnis Professionis lege alligarentur, sed meritorum in partem, benefactorumque [Note: 4 Sunt vere, ac proprie religiosi vtrique Coadiutores.] Societatis vniuersae, perinde atque ipsi Professi vocarentur. Quae vota, quanquam ex eo genere sunt, quae simplicium nomine continentur, in ijs tamen intimam, absolutamque contineri religionis naturam; et eos, qui ea suscipiunt, vere et vsquequaque religiosos esse, velut eiusdem Societatis, ceterorumue Ordinum Professos, posteriores declarauere Pontifices. Eaque de causa si suo vitio, ac voluntate se se ab hoc corpore segregauerint, velut amputata


page 171, image: s171

membra, mortem noxae capitalis incurrere, nec effugere posse Pontificum anathemara, quae Religionum sunt transfugis, Apostatisque proposita. Ex quibus illud etiam efficitur, quod et in Apostolicis literis scriptum est, vt neutrum Coadiutorum genus possit, cum ad hunc gradum peruenerint non secus atque Professi haereditates vlias iure successionis adire, nec eorum nomine Collegium vllum, Domusue Societatis, si eorum propinqui moriantur intestati. Vt autem gemina haec Coadiutorum classis autoritate, nutuque Sedis Apostolicae sanciretur, supplicatum est a Patribus, et imperratum: [Note: 5 Laus, et labores Coadiutorum spiritualium.] eaque de re luculentum a Pontifice Romano Diploma acceptum est, facta insuper potestate cum spiritualium Coadiutorum viginti communicandi priuilegia Professorum, quae deinde anno millesimo quingentesimo, quadragesimo nono vniuersis sine exceptione sunt data. Cuius adiunctio, et constitutio classis quam diuinum B. Patris inuentum, quamque opportunum Societati, totique Ecclesiae salutare fuerit longus iam, et quotidianus ostendit vsus. Ferunt illi egregie suam laborum partem: ac praeter cetera munia totos dies affixi sunt templo, admirabilique audiendi sedulitate poenitentium celebritatem, atque frequentiam tuentur, ac fouent: ijdem nocte intempesta interrupta quietis, somnique dulcedine excitantur ad aegros, et moribundos: carceris limen terunt: publicum valetudinarium inuisunt: pie, officioseque comitantur eos, qui rapiuntur ad necem: concursant Pagos, et Villas catechismi gratia: saepe etiam ad sacras Virgines, saepe ad multitudinem verba faciunt. Demum voluntate diuina e Praesidum suorum interpretatione contenti, cum sciant religiosi obsequij perfectam laudem nihilo sibi minus, quam cuiuis membrorum corporis huius patere, ac remotiora esse pericula, gaudent hac sancta distinctione, et varietate partium, quae necessaria corpori est. illud modo soliciti, ne membra se ipsi minus commoda, et digna praebeant. Ignatius autem dum totus in fingenda, formandaque Societate versatur, praeclara etiam passim prudentiae suae, sanctitatisque vestigia in administrandis, gerendisque negotijs [Note: 6 Cura B. Ignatij in paupertate, et bona existimatione tuenda.] relinquebat. Nam quae ad fortunas, et rem familiarem pertinent nolebat, nisi parcissime, cumque per alienos nequiret, per suos geri. Rogatusque a Lusitanis, vt de fructibus Ecclesiae quibusdam Collegio decernendis in Vrbe transigeret, hanc ipse curam ad Lusitani Regis Procuratorem reijciendam putauit, quod diceret, magis consentaneum. suis hominibus esse diuina, et aeterna, quam humana, et caduca tractare. Quaedam vero, quoniam Societatis moribus minus congruere visa sunt, ea ne per externos quidem confici, tractarique passus est. Nam cum eius perstudiosus Ortizius opimum Sacerdotium ad alenda Nostrorum Compluti studia liberaliter obtulisset, modo vnus aliquis e Professis per Apostolicae Sedis autoritatem animarum procurationi praeesset, Ignatius in summa rei nummariae caritate id a Pontifice peti vetuit: actisque tantae pietati [Note: 7 Repudiantur Episcopatus.] gratijs rescripsit ad Ortizium non opes quaerendas esse Professis, sed fide omni praestandam votae Deo paupertatis inopiam. Pari constantia tribus, quatuorue Professis Episcopatus oblatos tametsi non dum lex vlla propria de repudiandis honoribus lata erat sed tantum hic sensus inde a principio Patrum insederat mentibus, obfirmato tamen animo recusauit. Quanquam ab admittendo Aethiopici Patriarchatus honore, quem tum nostris Professis Lusitaniae Rex deferendum curauerat, Fabrumque nominauerat, non abhorruit: quod ea muneris legatio non tam honoris esse, quam multi oneris videretur; nec tam dignitatis, et copiae, quam humilitatis et inopiae. Quin Aethiopicam profectionem adeo e re, gloriaque diuina sibi esse persuaserat, vt, si ceteri eam abnuerent, sibi ipse deposceret, ni Societas intercederet. Probabant autem ad id ipse, et Iaius, et Lainius, et alij cum rerum vsu, tum morum, atque etiam corporis habitu ante omnes Paschasium sed legatione dilata nemo nisi multis post annis est missus. Quanquam autem interiores, et domesticae curae satis impeditum, districtumque habebant Ignatium, non tamen in eo tuendorum hominum suscepta semel solicitudo languebat. Ac Romae quidem praeter quotidiana Dei verbi, et sacramentorum praesidia, quibus salus animis parabatur, Iudaei, Turcaeque non pauci apud cathecumenos Christi baptismate tincti sunt. De medijs etiam lupanaribus pessime institutae puellae, et iam ruinae proximae [Note: 8 Tuetur B. P. Societatem aduersus calumnias.] in contuberniorum traductae perfugia: aliae vero ex ipsis ereptae flammis ad Sanctae Marthae destinatae Coenobium. Quarum vna ab insano amatore diuulsa, Matthia


page 172, image: s172

cursorum Magistro; infixos in eius praecordijs reliquit aculeos, quos cum miser ille ferre non posset, turpes delitias sibi fremens ereptas in eius diuortij autorem exacuit dentem, Ignatiumque, et eius familiam carpere vbique coepit, et lacerare conuicijs, vellicare passim famam, et nouum Ordinem apud omnes in inuidiam vocare. Qui quoniam Pontificis in Aula gratiosus erat, et vir in primis acer, nec manu minus, quam lingua promptus, laborandum vehementer Ignatio fuit tribunalibus imploratis, ne qua Societati vlx ortae labes aspergeretur, ne ve maleuolorum sermo partas iam laudes, et bonum nomen obtereret. Res est publicis transacta iudicijs tanta huius commendatione familiae, vt nisi offensa diuini Numinis intercurreret, emenda potius ei fuisse, quam defugienda procella temporis videretur. Ergo et calumniatorum obstructa ora, et ipse sceleris architectus vxore ducta, cum ex ea postea liberos suscepisset; et fractis libidinibus vti iam mente coepisset, superioris vitae agnouit erratum: odiumque in amicitiam, iniurias in beneficentiam vertit; et suo denique perdocuit exemplo, quanti sit audacter, minimeque timide materiem, et alimenta subtrahere libidini hominum vel inuitorum. Inita est, et concordiae conciliandae ratio nobiles inter viros, et prouocationes ad singulare certamen (non dum enim in id poenam anathematis Synodus Tridentina contorserat) impeditae. Nec vero ab ijs fouendis, quos morbus strauerat, cum. per negotia grauiora licebat, curasque domesticas, cessabat Ignatius. Quo in genere [Note: 9 B. Ignatius futura praedicit.] illud sane commemoratur insigne, et ad vtilitatem pariter, et miraculum. Petrus erat Ferrus Patauinus admodum pius; et, si cultum spectes exrernum, vnus aliquis de populo; si vitam, Religiosus. hunc pestilens febris, quae tertium iam et sexagesimum tenebat diem, ad extrema perduxerat; nec in humanis artibus spes erat vlla. Accessit de more, vt eum viseret, et confirmaret Ignatius; omnique asseueratione praedixit, breui eum a Dei Matre sanandum. Nocte insequente cum totis sensibus vigilaret aegrotus, grauis se Matrona, et ad aspectum decora spectandam praebuit candido amictu, nobilique Virgimim stipata choro, quae cum ex eo quaesisset, cuperet ne conualescere, sanitatique restitui? et ille protinus annuisset; expressam in papyro sui oris effigiem similem eius, quae ad Cryptae Ferratae, nono ab Vrbe lapide, pie colitur, aegro dedit; eamque iussit admoueri praecordijs: qua ille ad pectus admota somno est consopitus. Dein ex interuallo excitatus, liberum se ab omni morbo, et vacuum sensit, haud dubius acceptae salutis, et relegatae febris, sed inuentae penes ipsum icunculae nulla mentio. Nimirum sic in eius animo sui speciem aspectus ille Dei Matris impresserat, vt effigie non egeret externa. Postridie reuersus Ignatius hilari praeter solitum ore, quasi noui non ignarus euenti, Petrum, qui valeat rogat. Cui, cum ille recte respondisset: subiecit Ignatius, Non ne ego dixi fore, vt Dei Genetrix te sanaret? Hoc ex ipso Petro iure iurando interposito postea compertum, qui praedictionem illam ortam ex sancti Patris precibus, quas ille Virginis ante genua pro sua salute fuderat, intellexit. Multa alia in Vrbe sunt gesta. Sed aurium occurrendum satietati praetermittendis quotidianis, et vsitatis.

[Note: 10 Iacobus Lhostius de Societate primus Siciliam ingreditur et ab eo gestae res.] Hoc anno primum missus est in Siciliam de Societate Sacerdos Iacobus Lhostius, vna cum Praesulis Agrigentini Vicario (Cardinali rogante Carpensi) cuius in tutela ea versabatur Ecclesia. ergo is in eam cum venisset insulam, Drepani primum docere Christum pueros, ac rudes instituit, et rite confitentibus aures dare: quamuis id temporis probro propemodum erat crebra, et aperta confessio. Aegrotis in Valetudinario officiosus, ac sedulus aderat: et ad leuanda peccatorum onera assiduis hortationibus inducebat. Studuit et cum Vicario conuulsam Gynecaeorum. disciplinam modo priuato, modo communi reuocare colloquio: nec ex inclusis illis foeminis defuere, quae ad antiquam formam se denuo fingi, et tanquam recudi paterentur a Patre. Comes autem Pater ipse mox additus in inspicienda sua Dioecesi Vicario tradebat vbique Christum. Eosdemque Saccae labores in erudiendis populis, reformandisque mulierum contubernijs, spe quam optima renouauit. Sacerdotum insuper tentandam scientiam Vicario iubente suscepit, eosque ad sustinendas illas cum dignitate personas, obeundasque suas rite partes incendit. Eadem quoque atque his affinia ab eo Biuone curata. Patauij confirmabatur in dies,


page 173, image: s173

[Note: 11 Frusius, et Otellus Romam adeunt Patauio.] et sua capiebat incrementa Societas. Tres Theologiae persoluto curriculo, Frusius, Otellus, et Polancus, Venetias, et hinc Bononiam discesserunt. Bononia autem, cum aliquandiu substitisset, is, quem nominaui postremum (nam Romam comites perrexerunt) ad domesticas concionum, ceterorumque munerum occupationes, adiunxit etiam varia [Note: 12 Polancus Pistorium: remque pietatis gerit egregie.] in oppida profectiones. Pistorium autem in Hetruria, quod vigesimo milliario Florentia distat, postulante de sociorum numero pio Praesule, eodemque Cardinali Roberto Puccio cum venisset, Praesulem ipsum sanctis meditationibus, vt exoptabat, instituit; rogantemque vt de sui muneris cura sibi aliquid ederetur, et scriptis instruxit, et verbis. Itaque iam sua sponte pius Pastor incensus acriores concepit ignes, et praeter illorum temporum mores ad praedicandum Dei verbum induxit animum ingenti gregis commodo, secunda populi admurmuratione. Pater autem cum omne genus ciuium ad omnem Christianam laudem vsitatis rationibus inflammabat, tum in Sodalitio quodam e prima nobilitate conflato, vbi omnis erat exercitatio pietatis, crebros coepit habere sermones, tanta auiditate, vt eum sibi omnes nec opinantem sui sodalitij Rectorem, et ab Antistite coram, et ab Ignatio per literas depoposcerint. Sed res non erat huiusmodi, quae Societatis in hominem conueniret. Ceterum quod erat legibus consentaneum; id prolixe datum, vt plusculum cum ijs Patri liceret esse, modo cohortandis, Et animandis sodalibus, modo pernoscendis, et remittendis rite peccatis; cum tamen alibi bis in die, interdum etiam ter ad populum diceret. Res eo deducta est, vt Collegium expeteretur: quo domi in posterum continenter haberent, vnde optatum pabulum suis animis quotidie peterent. Pratum deinde profectus inter Pistorium, ac Florentiam denis passuum [Note: 13 Inde Pratum adit tum Florentiam: vbi autore ipso receptaculum puellis periclitantibus conditur.] millibus ex aequo distans, conciones et in aede maxima, et in frequenti foro nonnunquam habuit. Per finitimos etiam cucurrit pagos prospero vbique successu. Cumque Florentiae dux Cosmus communibus significasset amicis sua se in vrbe Societatis optare Collegium, ad eum se Polancus contulit, vt eius mentem propius inspiceret. Quem, cum in eadem mente, sententiaque reperisset, et demonstrata sibi ad Collegij sedem loca plurima perspexisset, vnum prae ceteris cum aede probauit. Per eamque occasionem. bene mereri in ea ciuitate de animis coepit: et puellarum pudori, quae nec in Coenobio, nec in matrimonio collocari per egestatem poterant, opportune consuluit: ne vel concepta Deo famulandi vota, vt vsu saepe venit, amitterent; vel quod grauius est, ipso flore abuterentur aetatis. Autor quippe fuit, vt ad Romanae ciuitatis exemplum, miserabilium puellarum Coenobium, aedesue aliqua conderetur, vbi tam diu florens illa aetas ab amatorum procul insidijs teneretur inclusa, dum vel honesti, sanctique coniugij opportunitas aliqua, vel sacri claustri sese facultas offerret: simulque facilem, et expeditam ostendit viam tam egregij operis inchoandi. Quod misericordiae genus, adeo est quorundam complexa pietas, vt bonorum suorum alij partem dimidiam, alij domicilium, praediumue, matrona etiam quaedam aureos mille, et suam ipsis operam vltro deferrent. Ergo semel inchoatum, atque extructum id opus, sua sponte causa patrocinante [Note: 14 Bononiensis Collegij prima origo.] coaluit. Porro Bononiae hoc anno primum ducta sunt initia nostri Collegij. Cum enim Franciscus Palmius, Benedicti, de quo mox agam frater, inter Sacedotes Curiae Sanctae Luciae diuersans, nostrorum Parmae conciones scilicet ardentissimas audisset postea Bononiam reuersus, et sua sponte, et multorum ciuium studijs, qui primorum Patrum concionibus interfuerant, incitatus, tres, quatuorue ab Ignatio de suo numero postulauit. Eo igitur priusquam Tridentum se conferret, missus est Salmeron. Is tota Quadragesima non matutinis modo temporibus ad frequentissimam muititudinem, verum etiam pomeridiauis ad Monachas verba fecit, cum turbae insuper confitentium multam operam saepe daret, vix vt ad ea commentanda, quae pro concione diceret, otij aliquid superesset. Inducta est nouo more frequens Omologesis, frequensque Synaxis, et iam tum singulis seu mensibus fere duceui, seu hebdomadis ad tricenos hosce sanctitatis [Note: 15 Domeneccus res primus ordinar.] fontes inibant. Abeunti Salmeroni Tridentum suffectus est Domeneccus, deductisque aliquot e Societate discipulis prima iecit fundamenta Collegij. Non dum in eorum numerum Franciscus Palmius venerat, sed operarij hominis partes nauiter sustinebat: et tanquam vnus e Socijs animorum cultui, curaeque cum Sacerdote vacabat externo. Ipse autem victum, ac cultum ex hominum misericordia comparatum nostrorum suppeditabat inopiae, et ad S. Luciae ad diuersandum dedit hospitium. Hic dicere de superiore


page 174, image: s174

loco Domeneccus instituit, hic mederi contritis corde, et peccata pro potestate laxare: Nec interim aut Monacharum claustris, Vicario flagitante deesse, aut nobilium institutioni [Note: 16 Instituta Matronarum Sodalitas perfugium emergentibus e flagitijs.] Virorum commentationibus exhibendis. Aeger erat corpore, nec parcebatur aegroto. Tantus erat ardor vndique confluentium: quorum dum studet animis curationem afferre, sui corporis negligentia haud mediocriter morbi vim intendebat. Incitati sunt alij Ordines, vt diebus sacris concionem nouo aduocarent exemplo: pijsque e matronis instituta Sodalitas, quae resipiscentibus e flagitiorum fece mulierculis tuta perfugia compararent. Iamque ex ijs aliquae sui pertaesae dedecoris, induxerunt animum ad Coenobium, et bona sua vniuersa eo secum, omnemque supellectilem deportarunt. Sed [Note: 17 Societatem init Annibal Codrettus, et Benedictus Palmius.] haud scio an maximum priuatim, ac publice fuerit emolumentum, iuuenum par egregium per cominentationum secessum, quibus dictandis semper vt supra indicatum est Domeneccus excelluit, sacrae Christi in Societate militiae partum, Annibal Codrettus Gebennensis, et Benedictus Palmius Parmensis, Francisci, cuius modo memini, frater. Is dudum adolescentulus Parmae ex Fabri, Lainijque institutione, et vsu degustata pietate coepit ad summum eius decus ab sancto Spiritu incitari, testante iam tum Lainio ad verbi diuini praedicationem eum vocari diuinitus. Sed dum robur aetatis expectat, ac Bononiae liberalibus disciplinis excolitur, parum abfuit, quin religionis conceptae semina, condiscipulorum vt saepefit, licentia elideret: praesertim cum graues ea tempestate Bononiensem Academiam distraherent factiones. Deo autem cuncta suauiter temperante, euenit, vt Benedictus ex morbo relatus in Patriam, corporis valetudinem breui quidem recuperaret, sed varijs conflictari angoribus mentis inciperet. Colluctabantur scilicet aduersi inter se spiritus, reluctantemque adolescentem assiduis morsibus vellicabant. Quibus super angustijs cum Baptistam Pezzanum grauem, ac sapientem Sacerdotem ex primis illis Fabri, Lainijque discipulis, qui et ipse tandem Societatem iniuit, consuluisset: is non solum palam cruciatus causam aperuit, quod caelesti vocationi durus obsisteret; sed etiam ad Iuliam Zerbinam virtutis opinione inclytam, de qua item nos quaedam alias memorauimus, duxit. Ex ea cum idem prorsus audisset, cedere tandem Deo statuit: continuoque, quasi debellatum iam foret, pacem animi miram adeptus, Bononiam redijt. Hic vero cum se excolendum Domenecco tradidisset, ita liberali pectore [Note: 18 Res Paschasij Fauentiae.] superam hausit flammam, vt sua sponte tria religiosorum consueta vota conciperet. Bononia Romam profectus, receptusque ab Ignatio domum, tanto sub magistro dignum. praestanti indole tyrocinium posuit. Fauentiae Paschasius agebat, vbi et per Episcopi Vicarium, et per vrbis praefectum qui magistratus illos nuper inierant, ipsumque libenter audiebant, in sanandis vitijs elaborabat. Habebat quotidianas scholas de Christiano officio ad Sacerdotes admodum indigos eius opis, nec tamen interim aut conuersis ad poenitentiam foeminis sua voce deerat, aut ei, cuius iam meminimus, sodalitio. In gymnasijs etiam enucleabat legis diuinae praecepta et quae in Nosocomijs, ceterisque pietatis officinis proximo inchoauerat, ea hoc anno feliciter Deo obsecundante perfecit: multis etiam per dioecesim a Vicario inuisente circumductus ad ornatum, cultumque sacrorum, et morum correctionem praeclare decretis, ac gestis Venetijs et Bassani, alijsque finitimis locis Lainius, et Salmeron prius quam Tridentum attingerent, rem animorum strenue promouerunt. Agebat iam tum Iaius ab huius anni ortu Tridenti, Augustani Praesulis Procurator, vt supra demonstratum est. Quoniam autem supra designatos [Note: 19 Faber in Tridentinum Concilium destinatur.] tertium hoc anno de Societate Theologum Pontifex Maximus suo nomine mitti voluit, placuit Ignatio ad Lainium, et Salmeronem, Fabrum adiungere. Sed hunc Romam ex Hispanijs, vt inde ad Concilium pergeret, reuocatum febrium ardore consumptum, in Caeleste Concilium sua merita vocauerunt. Cuius de obitu, virtuteque nos plura posterius. [Note: 20 Iaij studia Tridenti.] Duo igitur illi sanctae Synodo, et Iaius interfuere. Ac Iaius, qui ad anni superioris occasum ante praecurrerat, graues adhibebatur ad causas, magnoque erat apud omnes Tridenti loco. Consulebatur in circulis de Concilij rebus, et a Praesulibus multum adhibebatur. Vocabatur et ad communes, ac generales, et ad priuatos, propriosque conuentus: nec tamen vsitata Societatis munera, cum se dabat occasio, praetermittebat. Facta erat ei a Ludouico Madrutio Tridentino Cardinali potestas cum praedicandi Verbi Dei, tum expiandi animos sacramentis, quam cum ijs etiam liceret, quos idoneos comperisset suo arbitratu communicare. Ea cum alias subseciuis horis, atque momentis,


page 175, image: s175

tum Quadragesima senescente, bene, et nauiter vsus est. Amabat fidem hominis Tridentinus Antistes, et cum eo liberius interdum, ac familiarius agebat. Qui cum pro sua pietate beneficus in pauperes esse vellet, quinta sacrosanctae hebdomadae Feria vno adhibito Iaio conclaue clam intrat: vbi opipare extructa mensa mendicorum turbae nudo capite ministrauit: deinde saturis infudit aquam: et noua singulos veste donauit: crumenamque aureo iniecto nummo viritim dedit. Ad extremum breui habita cohortatione, quorum pauerat corpora, eorum refecit et mentes: ac tum demum ipso laboreiam fessus dimisso inope, cum Patre discubuit, illatisque inter epulas de pietate sermonibus [Note: 21 Lainius, et Salmeron multa praeclare Tridenti gerunt.] simul animum pauit. Interim Lainius ac Salmeron varijs ex laboribus ad Concilium Maio mense perueniunt, vbi et ipsi a Legatis Apostolicis, altero Cardinali de Monte, altero sanctae Crucis peramanter excepti: cum tectum et commeatus liberaliter offerrentur, maluerunt ad B. Elisabethae, vbi locum parauerat Iaius (erat enim ad Societatis functiones magis appositus) quam apud tantos Praesules, vel spendidius habitare, vel laxius. Indictus erat in diem septimum Iunij consessus quintus. qui dum appetit, pij Patres ex Ignatij praeceptis publicum adire valetudinarium instituunt: laborantibus [Note: 22 Opem ferunt egentibus.] aeque animis, ac corporibus, aures, ac manus pariter admouere: puerulis in tradenda Christi lege magistros, egenis in quaerenda stipe rutores, patronosque se dare: nudis vestem, sedem vagis pios per homines comparare. Tantaque Tridenti vis erat pauperum, vt ad eorum leuandam inopiam in suburbanas reiecti sedes, Legatorum, et Antistitum eleemosynis essent alendi. Quibus modo re, modo verbo frequentes aderant Patres, vicissimque apud eos rem diuinam matutinis temporibus faciebant. His videlicet caritatis officijs certam sibi viam ad dicendam cum vtilitate, et dignitate sententiam muniebant, et in hunc modum sese cunctis Patribus, et eruditione doctrinae, et ingenij facultate, et modestiae significatione probarunt; maximaraque sibi apud omnes, et autoritatem conciliarunt, et gratiam. Tum demam intellectum est, sapientiam interdum [Note: 23 Paulatim eorum sapientia enotescit.] sordido latere sub pallio. Nam cum initio pannosi, et male vestiti in illius theatri conspectum sese Patres illi dedissent, nec obsoleti humilitate vestitus tot Senatorum ora refugerent, erant videlicet plerisque despectui, et ipsis quodammodo Hispanis horrori. Qui mox vt reconditas intus opes, abditosque inspexere thesauros, agnouerunt populares suos, et suae gratulati nationi laetis eos oculis aspexerunt, quos tristi supercilio paulo ante despexerant. Adeo cultui corporis praestat animi. Quanquam et corporibus postea suus est adhibitus cultus, veste a Cardinali Legato, quo maiore cum dignitate prodirent, suppeditata. De Praesulibus multi suam, et coram, et scripto sententiam, priusquam eam in clarissimamillam Concilij lucem proferrent, nostris cum Patribus conferebant. Latinam quoque Salmeron Orationem habuit elegantis illius conuentus auribus [Note: 24 Salmeron orationem latinam habet.] dignam, et quae tot Praesulum iudicio mox edita ad nostram vsque seruaretur aetatem. Veniebat in disceptationem de diuina hominis iustificatione satis apud Theologos implicata, et agitata quaestio; sed in qua Patrum sapientia, et singularis modestia [Note: 25 Primus Salmeron postremus Lainius dicebant sententiam.] se proderet. Ac Lainio quidem cum pro ea, quam gerebat in eo Senatu persona, princeps deberetur in dicenda sententia locus, maluit primis Salmeroni delatis sustinere postremas. idque a Legatis vel inuitis extorsit. Gloriosa humilitas, et vt intellectum est postea, non inopportuna Concilio. quae et pectus illud scientia exuperans honestissimo illi theatro monstrauit, cum de ijsdem rebus tot iam Doctorum disceptatione discussis, nouo quodam dicendi genere, noua doctrinae varietate dissereret; et occultum quasi iudicem dedit earum rerum, quae a prioribus disputatae, et agitatae iam essent. Multa quippe refellenda, ac confutanda, quae non tam vere, quam acute dicta, multa etiam aperienda, ac distinguenda fuerunt, quae minus essent explorate prolata. Itaque quod Lainij suasit humilitas, Legatorum id amplexa prudentia, eam sibi veluti legem ac canonem in posterum statuit ad moderandas, temperandasque sententias: vt inter Theologos primo loco Salmeron, postremo Lainius de re proposita disputarent. Cum autem inter illius Concilij Praesules non deessent, qui nouas opiniones quanquam rationi illas quidem admodum consentaneas, in medium afferrent; Ignatius suam ea de re sententiam [Note: 26 B. Ignatius monet, ne doctrinas nouas sequantur.] Lainio, socijsque significauit, serio commonefactis, ne nouamvllam opinionem firmis licet rationibus nixam, proferrent in medium, quae vel ad Haereticorum commenta deflectere, vel ad eorum, qui noua sectantur, opinionem videretur accedere: Et quamdiu


page 176, image: s176

catholica ab Ecclesia pars non definiretur alterutra, a probabilissimis etiam rebus, et assensum cohiberent, et linguam. Quotidiana vero Sociorum experimenta Legatos [Note: 27 Munera ijs imposita ab Apostolicis Legatis.] Apostolicos impulerunt, vt eorum pereruditis ingenijs, et ad faciendum de Iustificatione decretum, et ad grauissima quaeque concilij negotia plurimum vterentur. Iusserunt inter cetera Lutheranas ab eis haereses vniuersas, exceptis quae ad originis labem, quaeque ad Iustificationem pertinent, in compendium, summamque conferri. id quod ab [Note: 28 Dant simul operam pietatis operibus.] ijs magna est laboris impensa, et summa fide perfectum. Cum a Concilio vacabant, redibant ad officia pietatis, dabant operam verbo Dei et rite confitentibus crebras aures; reuisebant Nosocomium, et Mendicorum turbae pulchris artibus consulebant. Apostolicis quippe legatis, et Cardinali Tridentino consultis, Antistitum, Oratorumque omnium, et eorum, qui maioris cuiuspiam in Concilio videbantur autoritatis, sibi indicem confecerunt, stipemque a singulis, facto a Legatis initio, per certum hominem corrogarunt. tantumque subito corrogatum est aeris, atque argenti; vt nudis egenorum corporibus sex, et septuaginta subministrata sit vestis. Qui cum per vrbem composito agmine ad aedem, vbi concionem alter habebat e Patribus, conuenissent, verbo Dei primum, deinde extructis epulis sunt excepti, totique pasti ad sua tecta dimissi. Ea res ita est probata Principibus, Legatisque, vt cum Germanico ex bello contra perduelles Haereticos, de quo nos postea, miles plurimus reuertisset, egestate fatigatus, et morbo, Cardinalis Sanctae Crucis Patrum eum pietati, fideique commendandum putarit. Nec pium Praesulem fefellit opinio, aere confestim diligenter a Patribus et ad vestienda nuda corpora conquisito, et ad reficienda fame, morboque confecta. Itaque recuperata valetudine, breui in Italiam, vnde abierant, reuerterunt. Quae omnia reuocandis ad actionem Ignatij praeceptis, quae supra descripsimus, quanta cum Societatis existimatione [Note: 29 Parta Societati in Concilio egregia existimatio.] sint acta, nihil attinet dicere. Nam cum in omnium oculis sita esset egregia Patrum et in proximos caritas, et in se ipsos despicientia, nunquam tamen intermissa cogitatione Concilij, vagari scilicet toto coepit Orbe terrarum, tantarum fama, rumorque virtutum: eodemque tempore omnis, vel ab haereticis vel a maleuolis in societatem intentata calumnia, sua sponte refutata consenuit. Quin et Concilij Patribus, quorum sane multi familiae huius rationem funditus ignorabant, licuit eam in viuis illis expressam imaginibus intueri. Qui vero fictis iniquorum adducti mendacijs minus commodam de eadem opinionem hauserant, hanc illi compertis rebus, commutauere cum optima. [Note: 30 Conciliatus Claramontanus Antistes trium postea Collegiorum fundator.] Nec deerant multi, qui vt animarum onere leuarentur, Societatis operas flagitarent: domique suae Collegiorum molirentur initia. Claramontanus certe Episcopus Guilielmus de Prato, vnus e Concilij Patribus Gallicanis, prius cum Iaio, deinde cum Lainio de Societatis institutis sermone collato, duo Collegia (quibus demum et tertium addidit) meditabatur extruere. alterum Parisijs, alterum Billoni in sua Dioecesi, Collegijque in vsum aedes Episcopatus, quae in via Cytharae Parissijs collocatae sunt, a Pontifice Maximo, cum ad Vrbem se contulit, impetrauit. Quocirca iure Araozius cum ex Hispanijs ad Ignatium scriberet, affirmauit nostros illos Tridenti Patres, plus in Hispania paucis mensibus Societati nominis attulisse, quam compluribus simul annis quotquot de Societate in eo Regno fuissent. Iam Concilij studia bello Germanico deferbuerant, cum Lainium Ignatius, vt Florentiam mitteret, reuocabat. Quod vt sensere legati, ceterique Praesules, qui Lainij praesentiam, sententiamque ad Iustificationis causam maxime requirebant, datis ad Ignatium literis eius reuocationi grauiter intercesserunt, ne prius Lainius inde discederet, quam inchoatum de Iustificatione decretum ad calcem, finemque perducerent.

[Note: 31 Ferdinandus Rex Iaio Tergestinum Episcopatum curat tradendum.] Per hoc tempus Tergestinorum Episcopo vita functo (est autem Tergeste Istriae vrbs in Italia, qua contingit Illyricum) Romanorum Rex Ferdinandus Ecclesiam illam Iaio tradere, cuius et vitam admirabatur, et literas, constituerat. Mouebant pium Regem, et communis calamitas temporum, quae tantam haeresum luem Christianum effudisset in Orbem, et orbae illius discrimen Ecclesiae, quae Germaniae iam deprauatae propinqua sine acerrimo, vigilantique custode contra gliscentem pestem vix, ac ne vix quidem se ipsa defenderet. Vrgere igitur per literas Iaium, vt prouinciam sua vigilia, et caritate dignam, si a Pontifice maximo imponatur, accipiat. Nihil eum aut sibi gratius, aut populo facturum vtilius. Iaius vero, qui et indicio bene instituti animi (Nam etiam num


page 177, image: s177

adolescens in libello horarias Deiparae preces continente Augustini, Gregorij, et Bernardi certas sententias de fugiendis honoribus ad perennem memoriam scripserat) et adiumento doctrinae, et Societatis maxime disciplina ab his honoribus abhorrebat, [Note: 32 Iaius constanter recusat.] simul ac eius rei nuntium accepit, non modo animum suum contra oblatas infulas acriter obfirmauit, verum etiam communem parentem Ignatium per ardentes literas obsecrauit, vt et suis, et suorum votis deprecaretur a Deo, ne tantum onus in suos humeros rueret; verum ab ea cogitatiohe mentem pij Regis auerteret idque ipsum apud Pontificem, et quoscumque oporteret omni ope curaret: se quidem, nisi obedientia Tridenti teneret, rem omnem fuga, et latebris discussurum. Et iure vir sapiens sibi metuebat, qui metuentes sanctos viros in accipiendis Ecclesiae gubernaculis saepe legerat, aut viderat: nec ignorabat, quod scriptum Nazianzenus cum Episcopatum fugeret, reliquisset, metum hunc omnium maximum metum esse, et hoc periculum vnum omnium periculorum extremum. Itaque cum Labacensis Antistes, qui Regis confessionibus praeerat, Venetias eo se consilio contulisset, vt de Tergestina Cathedra Regis nomine cum Iaio ageret et Iaius illuc de Legatorum sententia se transtulisset, prudens Pater, audita ab Episcopo Regis mente, quanquam quid respondendum esset, constitutum animo iam habebat, tamen ne praecipiti consilio, aut coeco videretur impetu duci, horae spatium ad deliberandum in precationibus postulauit Deinde secundum precem, conscientiam suam, fidemque testatus affirmauit illud suis humeris impar onus nullo modo suscipiendum sibi videri. ac Regi quidem beneuolentiae, tamque honesto de se iudicio multam se pro eo, ac deberet, habere gratiam; ceterum rogare summis precibus infimisque, vt ad eam prouinciam aliud sibi genus hominum, ac de Societate perquireret. Id quod in Bobadillae gratiam addi placuerat, nam et ipse non ita multo ante oblatam ab eodem Rege Episcopi Cathedram constamissime recusarat. Nec vacasse prouidentia diuini Numinis animaduersum est, quod Labacensis Episcopus, quo die tractaturus cum Iaio negotium Venetias nauigabat, tantum non in Adriatico mersus est; vt infelix ipse nauigationis [Note: 33 Conatus Ignatij ad disturbandum negotium.] cursus, praesensque discrimen admonere posset hominem, quam importune cursum illum, quamque inuito Numine suscepisset. Ergo Iaio frustra tentato, Rex faciliore via negotium confici posse ratus, si Pontificis Maximi nutus, atque autoritas intercederet, dat ad ipsum Pontificem literas, eumqueorat, atque obsecrat, vt recusantem Iaium Tergestinae Ciuitatis Episcopatum, virum ceteroqui, et eximia probitate, et singulari doctrina, ad id munus ornatum, recipere pro potestate iubeat, si illum Domini gregem in tanta Haereticorum importunitate saluum, et a Luporum incursibus tutum velit. Proprias etiam ad oratorem suum lacobum Lassum, literas dat, vt cum Pontifice coram, agat, et Tergestinae Ecclesiae causam mature, et accurate conficiat. Eam strenue, vt erat iussus, vrgebat Orator, et ad exitum iam pene perduxerat, cum ad eam disturbandam, et euertendam Ignatius post acres vigilias, perennesque labores sensit omnes gratiae aditus interclusos. Nam nec ab Oratore, quem vt regijs mandatis exhauriendis maxime intentum, ita sibi aduersarium grauissimum sensit; nec ab amicis Cardinalibus, aut ab ijs, qui in Aula aliquid gratia poterant, nec ab ipso Pontifice, quem aequissimae Ferdinandi postulationi obsequi cupientem, multis frustra rationibus ante docuerat, quam ea res Societati noxia, quamque periculosa foret, ab horum inquam nemine sperare aliquid opis, aut gratiae poterat. Ergo in tanta rei desperatione vna erat, quam assiduis, et intentissimis alebat precibus, Dei fiducia, quae tot incassum itineribus pertentatis per facilem demum, et expeditam disturbandae rei viam, rationemque suggessit. Ea fuit, vt Regem ipsum a suscepta reuocare sententia per accuratam conaretur epistolam: vt ille ipse telam retexeret, qui fuisset exorsus, et qui fixisset aculeum, is euelleret. Consilium inuentum est fuisse diuinum. Nam quanquam postridie quam ad Regem scriberet, dicebatur in Concilium Cardinalium de Tergestina Cathedra referendum, tamen impetrata per Margaritam Austriacam, cui a Confessionibus Ignatius erat, otij morula, literas ad Regem in hanc sententiam dedit.

[Note: 34 Ignatij Literae ad Regem Ferdinandum, ne velit in Societatem honores inuehere.] Nobis, Rex praestantissime, et Optime, neque Maiestatis vestrae voluntas, Societatem nostram ornandi, neque studium animabus vestrorum populorum consulendi obscurum est. Qua de vtraque re gratias agimus, habemusque quantas maximas humilitas nostra potest, illud precantes a summa bonitate, atque sapientia, vt Maiestati vestrae rationem


page 178, image: s178

inspiret, qua quae sancto zelo expetitis efficere opportunissime possitis. Ac nobis, quidem illud beneficium erit maximum, ille fauor amplissimus, si nos ad viam professionis nostrae syncere, ac fideliter prosequendam iuuetis. Cui rei ita aduersari honores persuasum habemus, vt plane, deque animi nostri sententia pronunciemus, si cogitatione fingendum sit, qua nam ratione posset hic ordo euerti, nescire nos quicquam excogitare Episcopatuum receptione deterius. Nam qui primi in hanc conuenere Societatem ea singulis mens, illudque propositum fuit; omnes vt terrarum partes ad Summi nutum Pontificis religionis causa peragrarent: ita vt primus, atque germanus huius familiae spiritus sit cum omni humilitate, atque simplicitate ex vna, in alias, atque alias Ciuitates, et Prouincias pro Dei gloria, et animarum salute cursare: certaque nulla regione operam suam concludere. Quod vitae institutum, non sedes modo Apostolica comprobauit, sed etiam aperta praebuit e Caelo documenta Deus: quibus placere sibi ostendit vario, multiplicique prouentu pietatis, quo hominum nostrorum labores sua, clementia foecundauit. Itaque cum in conseruatione primi spiritus quasi anima sita sit Religiosorum coetuum, haud dubium est, quin eo retento, nos conseruaturi; deserto perdituri Societatem nostram simus. Quanquam et inde intelligere aperte licet, quanta nobis pestis Episcopatibus recipiendis impendeat. Nam cum hoc tempore Professi haud plures nouem simus; atque eorum quatuor aut quinque delati Antistitum honores sint, quos constantissime pro se quisque repudiauit; si iam vnusquispiam admitteret, idem alij licere sibi putarent: neque iam solum a pristino suo spiritu Societas haec degeneraret, sed membris hinc, et inde dilapsis penitus solueretur. Denique cum sanctae humilitatis, ac paupertatis exemplis multum adhuc pusillus hic ordo profecerit, si nos iam populi honoratos, et copiosos spectent, omnis ea praeclara opinio in aduersam mutabitur, cumque multorum scandalo etiam bene gerendae in posterum animorum causae ianua praecludetur. Sed accumulare rationes necesse non est. In clementiae vestrae, sapientiaeque sinum confugimus: vestrae nos fidei, vestro patrocinio dedimus, orantes, obsecrantesque per Iesu Christi sanguinem, vt quoniam certum habemus hinc impendere Societati nostrae exitium, Vestra Maiestas pro sua benignitate, ac religione talia a nobis propulset, arceatque discrimina: et pusillum hunc recens editum gregem suum existimet, saluumque et conseruatum velit, ad Maiestatis aeternae gloriam: quae religiosissimam Maiestatem Vestram tueatur, assidueque vberius caelestibus donis suis ornet, et cumulet.

[Note: 35 Permouit Regem Ignatij epistola.] Hae rationes, Ignatijque autoritas, ac praecipue Deus, qui suorum famulorum pia vota respexit, ita Ferdinandi animum inflexere, vt Oratorem suum ex templo monuerit, vt inchoata ab actione, et iampene transacta desisteret. Iam vero Rege ipso mutato, cui gratificari Pontifex vellet, quid ni et ipse Pontifex Ignatij praesertim rationibus animo obuersantibus mutaretur? Non enim eae duntaxat, quas ad Ferdinandum epistola [Note: 36 Causae propter quas honores Societas repudiat.] breui perstrinxerat, sed aliae permultae causae grauissimae Beatum virum incitabant, vt contra primos honorum impetus tanta contentione pugnaret. Ac primum quidem quia cum plerumque ad Ecclesiae vocentur honores, quos excellens aliqua laus in his familijs, coetibusque nobilitat; paucis annis lectissimorum hominum flore familiae ipsae priuantur: [Note: 37 Prima causa.] et suis velut exhaustae medullis, ac succo quantum amittunt ex viribus, tantum de subleuandae Ecclesiae facultate deperdunt. Declarant nobiles in Orbe Christiano familiae, quae cum excellentium virorum gloria, ac copia non multis annis ante florerent postea ipsis luminibus ad Episcopatus, et honores euectis, minores haberi sunt coeptae: nec modo suam Ecclesiae operam, proximisque de more nauare, sed ne se ipsae quidem [Note: 38 Secunda causa.] satis tutari, ac suis niti viribus potuerunt. Deinde, quia vni delatus honos, aliorum, qui silebant, animos saepe commouet: et qui nihil de honoribus a conspectu remotis, et longe positis cogitabant, eos quoque praesentium fulgore deceptos ad ambitionem accendit. Omnes enim gloria ducimur, et magis virtutis insignia, quam virtutem ipsam [Note: 39 Tertia causa.] plerique sectamur. Porro spectandis honoribus nihil recte agitur: quia vitiosa ex mente, velut ex vitiata radice ea quoque, quae ex ea prodeunt, benefacta vitiantur. Perit et sincerissimus religiosi pectoris candor, vbi tota honoribus mens intenta per variae dissimulationis ambages ad eos solicita peruenire contendit. Itaque nihil in dictis simplex, nihil in conuictu sincerum, sed sempiternis fucis, et occultis artibus plena sunt omnia, vt iam in ipsa Religionis tecta, pulsa religione, conspicias mores irrepsisse politicos, et in


page 179, image: s179

[Note: 40 Quarta causa, quae maxime commouebat B. Ignatium.] haec spiritus domicilia se se Aulam obtrusisse. Et sane haec in primis Beatum Patrem ratiocinatio commouebat. Ducenti fere nunc in Societate numerantur, qui ad eam accessere humilitate pellecti: horum alij nouo honorum accipiendorum instituto quasi iam Societate euanescente offensi diffluent: alios ambitionis solicitabit illecebra; ex ingressuris vero, quos incitabat amor humilitatis, id est optimi quique retardabuntur: et e contrario quosdam ambitio ipsa pelliciet: quo ex semine nihil bonae frugis sperari possit. Tum vero in tanta studiorum diuersitate alijs probantibus honores, alijs damnantibus, praeter cetera damna, etiam animorum abalienationes inter socios, et dissidia necesse erit [Note: 41 Quinta causa.] existere. Hanc inquam rationem magni aestimabat B. Pater. Accedit quod cum semel admissis communes in coetus honoribus existere coepit ambitio, distrahuntur hominum. studia, et laudatissimae illae curae, quas magna animorum consensione in suae quisque familiae commodum conferebat, diuisae languescunt; dum spei nouae velificans ad priuatas vtilitates, ac lucra studium omne conuertit; quanto Religionis incommodo, atque pernicie, vel ex priuati cuiusque familia in communi vita conijcias, quae tam diu augetur, ac floret, dum in ea sua quisque lucra in commune confert, et caritate quadam fraternae concordiae in eius familiae bonum vniuersi conspirant. quod si distractis emolumentis, ac lucris, suae quisque augendaerei priuatim intendat, domus illa breui dilabitur, et ad inopiam, famemque redigitur. Eadem et in Religione labes, vbi propositis honorum illecebris suas quisque agitare spes incipit: et Religione ipsa posthabita, cui prius desperatis honoribus studio omni, curaque seruiebat, necesse est conuersis curis, [Note: 42 Sexta causa.] atque vigilijs suae deinceps vtilitati, gloriaeque deseruiat. Nec minoris illa momenti, et propria Societatis est ratio: quod patefacto in eam honoribus aditu desideraturi sunt in posterum Romani Pontifices, qui de nostro numero gratuitam, ac voluntariam non mercenariam operam sibi nauent: aut suspicari certe poterunt spe praemiorum eos duci in suscipiendis, gerendisque negotijs. Vbi autem spes, aut metus interuenit, quae potest esse in agendo libertas? Quae quidem eo est necessaria magis, quo grauiora sunt illa, quae gerunt praesertim apud Dynastas, ac Reges, si legatione fungantur. Quam igitur fidem nostris hominibus habeant Pontifices Maximi, si quorum prudentiae confidunt, eorum [Note: 43 Septima.] integritati diffidant? Aut quam habituri sunt Reges ipsi, si speratis eos honoribus, et domi iam conditis agi perspexerint? Quin illud etiam necesse est Pontifices angat, et solicitos habeat, quod cum rei bene gestae remuneratio debeatur, multosque ad graues, et varias Ecclesiae causas prospero sane successu de grege nostro frequenter adhibeant, vix fieri potest, vt in remuaerandis cuiusque laboribus, ac contentionibus aeque omnibus satisfaciant; ne vbipar est magnitudo laboris, atque virtutis, merito doleat se relictum, qui in honoribus praeteritur. Saepe etiam nostri homines in gerendis pro Apostolica [Note: 44 Octaua.] Sede negotijs, Pontificios Ministros, et Apostolicos Nuncios, qui apud Reges, Principesque versantur, tanquam suae gloriae aemulos et aduersarios grauissimos sentient, iniquo ferentes animo sibi quenquam in negotio administrando praeferri; mittique homines de longinquo, qui suas in partes inuolent, et in propinquam suae gloriae segetem irruant. Nulla enim potest esse concordia, vbi est de honore contentio: et quem extra honoris aleam forte diligas, in honorum cursu non feras. Quid igitur agant, aulicis artibus eruditi, ne speratum sibi gloriae munus praeripiat quisquam? Certe nihil aliud, nisi vt eorum clam conatus euertant, consilia, et bene coepta disturbent, et quicquid illi scite construxerint, ipsi destruant; vnde necesse sit innumerabilium oriri dimicationum semina: et negotiorum expetitos exitus impediri. Vel certe Religiosi ipsi ad eorum se voluntates, quos aduersarios reformidant, accommodabunt: cumque ijs mutuae apud Sanctissimum Dominum commendationis inito foedere, non legationi, sed ambitioni seruient. [Note: 45 Nona.] Porro ipsa officiorum, ac munerum dignitas, quae Societas administrat, si suspicio exoriatur honoris, hebescit quodammodo, et obscuratur. Vt enim si Dei gloriam. praeclara illa munera tantum spectent splendorem suum obtinent, ita si referantur ad nostram, continuo sordeant, in minimisque ducantur. Quid gloriosius, aut ad speciem amplius, quam propter Christum itinera longa suscipere, vltimas peragrare terras, certa adire pericula, primariosque inter viros stabilire concordiam? quid illustrius, aut honestius, quam religionis proferre fines, Catholicorum tueri partes, Petri Sedem, Pontificum autoritatem, fidem, existimationemque sacri Senatus ab Haereticorum morsibus,


page 180, image: s180

latratuque defendere? At si in his gerendis, quae tantam ex suo genere speciem habent, appareat ab ijs, qui ista gerunt, emolumenta perquiri, captari gloriam, mercedem ab hominibus expectari, quam ista subito contemnuntur, et sordent? Vt enim ea, quae nihil ex se splendoris, ac dignitatis habent, si Dei caritate gerantur, continuo pulchritudinem, et lucem induunt; sic quae ex sua natura pulchra, et speciosa sunt, si nihil altum spectent, nihil aeternum, sed ad priuatas rationes, et terrena commoda referantur, in noctem incidunt, et redduntur obscura. Tales autem necesse est Societatis conatus, et functiones euadant, si in eam inducantur honores. Nemo enim persuadere sibi poterit, eas gratis, et recta mente suscipi, ac non potius emolumenti gratia, et proprer iam communicatos, et propter [Note: 46 Decima.] iam paratos honores. Quid? quod ipsi Ecclesiae Praesules, et qui in ea amplum aliquem dignitatis obtinent gradum, nostros iam sibi dignitate pares, et quasi de honore certantes haud aequis oculis intuebuntur? Neque enim magna vacat inuidia, habere iam aemulos, atquepares, quos modo subiectos, atque inferiores habebas. Declarat id in viris amplissimis frequens vsus, qui cum priuatos homines, quamdiu in Religionis humilitate se continent, eximie diligant, eorumque sint peramici familiae; postea cum et illi ad eosdem euehuntur honores, vbi emo lumenta se vicissim expungunt, atque extrudunt, eos continuo deserunt: totaque amicitia repente in simultatem, beneuolentia in alienationem commutatur; vt in eorum quoque familiam [Note: 47 Vndecima.] vnde prodierint, eorum saepe causa irae, simultatesque redundent. Nec in postremis ea est habenda ratio, quod qui vocantur ad honores, cum saepe in his familijs alios habeant, quibus prae ceteris sint amici; alios, quibus haud ita beneuoli, necesse est vt honoris potestatem adepti, faueant illis, his aduersentur. Quorum vtrique suos item amicos habent, quos suas ad partes adiungant: et hi vicissim alios, qui sibi pariter adhaereant, et adiungantur. Quod nihil est aliud, nisi perniciosas fouere factiones, alere in Religione dissidia, Societatem sanctam dirimere, et corpus omne discerpere, atque distrahere. Vt merito interdum a summis Pontificibus cautum videas, ne Religiosorum ordinum Protectores ijs praeponantur ordinibus, vnde ipsi prodierint; sed eum quisque ordinem, ac coetum protegat, qui eum nihil attingat, et in quo nulla possit esse gratiae, iraeue suspicio, sed eadem omnes aequitate contineat, vt pax sit membris, et non sint in [Note: 48 Duodecima.] corpore schismata. Adde quod isti, qui ad amplissimos Ecclesiae honores, et Praefecturas ascendunt, saepe Religiosae Oeconomiae, et eorum, qui praesunt administrationi plurimum obsunt. Nam cum eorum qui parent, saepe causas, partesque suscipiant, si quod rogantur, et rogant, importunis precibus impetrarint, audaces eos, qui parent, in eos qui praesunt, reddunt; obedientiam infirmant, atque debilitant; et ex eodem grege complures vnius lacessunt exemplo, ne suos Praepositos vereantur, ac timeant: sed excusso disciplinae iugo audacter ad se confugiant. vt quod detrectant, abijciant; quod concupiscunt, exorent. Sin autem repulsam forte tulerint, nec quod rogarint, extorserint (Praepositi enim qui res propius attingunt, acrius plerumque vident, quid e re diuina sit potius, et iustam habent denegandi causam) tum isti veluti se contemptos putent, grauiter offenduntur, iras suscipiunt implacabiles; et, si qua in re incommodare, [Note: 49 Tertiadecima.] aduersarique toti Religioni possunt, oblata occasione non parcunt. Denique cum ita comparatum sit, vt optimus quisque religiosae vitae cultor sanctae humilitatis latebras amet: vt quisque minime esset virtutis amans, atque adeo etiam ad res pie, ac prudenter gerendas idoneus, ita ambiret maxime lucem, et speciosa munera, per quae gradum sibi faceret ad honores, et tandem iuratae obedientiae iugum excuteret. Qua ex re non Societas modo, quae suam libertatem, simplicitatemque tueri non posset; sed vniuersa Ecclesia, quae ministros rebus agendis, et honoribus administrandis parum idoneos haberet, detrimentum haud dubie magnum acciperet. Hae, aliaeque rationes B. Ignatij menti obuersabantur, quamobrem Ecclesiae honores quamquam per se bonos, hominum tamem vitio, qui suis emolumentis metiuntur omnia, minus quaerendos, praecipue tamen in Societate, et, vt noxae omnis amputaretur occasio, et propter peculiare institutorum eius genus, existimaret veluti materiam periculorum, segetemque superbiae, ac [Note: 50 Quartadecima causa.] totius ordinis perniciem, totis viribus declinandos. Quod illud etiam indicat, maximum meo iudicio, atque haud scio, an omnium grauissimum argumentum: quod viri sancti, et omnium iam virtutum absolutione pexfecti, in quibus haud ita multum periclitatur


page 181, image: s181

humilitas oblatas infulas, togamque purpuream non modo obfirmatis animis, iudicijsque recusant, sed ne offerantur, aut per vim obtrudantur, in longinquos saepe recessus, et occultissimas latebras se se abdunt; non tam de honoribus cogitantes, [Note: In Apologetico.] quam quemadmodum venientem iram effugere queant, vt de se ipse Nazianzenus fatetur. Nec quenquam ex eis sane reperias, si praeteritos euoluas Annales, et ab vltima antiquitate memoriam replices, qui delatos honores, ac magistratus, nisi illustris aliqua diuinae voluntatis significatio facta sit, aut sua voluntate admiserit, aut non strenue, constanterque repulerit. Longum esset sanctorum fugas enumerare, et nimium aberraret oratio, si id susciperem: sed plena est omnis antiquitas, plena literarum monimenta, cuique prompta. Quod si sanctorum omnium iudicio, atque sententia non tam ambiendus in Ecclesia Dei, quam fugiendus est honos; quanto magis in his sanctitatis ordinibus, qui singularem humilitatis discipiinam continent: et vbi prauis, ac propinquis exemplis magis coniuncta, quam dispersa multitudo se inficit, danda est opera, vt omnis gloriae cupiditas, omnis honorum relegetur [Note: 51 Quid SS. Dominicus et Franciscus de admittendis honoribus senserint.] ambitio? Libet hoc loco illud Patriarcharum par, geminum Ecclesiae lumen, nostrae testes proferre sententiae, Dominicum, et Franciscum. Quorum vterque cum apud Ostiensem Cardinalem versaretur in Vrbe, disertis verbis quid de admittendis in suas familias sentiret honoribus, declarauit. Nam cum Antistes ille studio religionis incensus suam deploraret aetatem, quae tales ferret, et educaret Episcopos, elatos, vanos, et quae sua sunt, non quae Iesu Christi sunt, quaerentes; desideraretque nascentis illius Ecclesiae primordia, in qua Pastores animarum nullis inflati diuitijs, nullo fastu tumidi gregem Domini singulari modestia et caritate regebant, subijt animum priscos Ecclesiae mores posse facile reuocari, si ex nouis Dominici, Franciscique familijs deligerentur Antistites; qui paupertatis in studijs, et humilitatis educti, aut prisca illa Apostolorum tempora toti terrarum orbi referrent, aut meliores certe euaderent suae tempestatis Episcopis. Placuit igitur ex vtroque quid in re proposita sentiret, exquirere. Verum hic sancto quodam ex humilitate certamine inter egregios Patriarchas exorto, vter altero prior pio Praesuli responderet, post multa Franciscus, qui primas sibi depoposcerat humilitatis, obedientiae primas Dominico detulit. Qua vir Sanctus impulsus, sententiam suam paucissimis indicauit, et conuersus ad Praesulem. Satis, inquit, Praesul amplissime honesto, excelsoque loco Praedicatorum ordo versatur, si dignitatem suam agnoscat. Nam ego quidem quantum in me erit, nunquam prorsus assentiar, vt mei Ordinis Fratres ad altiorem conscendant honorem. Deinde Franciscus magno quodam excitatus ardore perpaucis et ipse suam in hunc modum sententiam dixit. Mei Fratres, Antistes optime, minores iccirco vocantur, ne optare vnquam audeant se esse maiores, sed ipsa nominis appellatione. commoniti, perpetua se in humilitate contineant, insistantque vestigijs humilitatis Christi, quo post hanc vitam ad Beatorum veros, et aeternos honores euehi queant. Et vos Antistites, si fructus in Ecclesia Dei, quales optatis, nostris ex Fratribus expectatis, noliteillos extollere, sed in ea, qua degunt, humilitate seruate: et cum senseritis eos studere gloriae, et contra suae Professionis propositum, sublimes cathedras affectare, comprimite cupiditatem, ambitionem retundite, nec gloriae stimulis indulgete. Quibus vtriusque praestantis Patriarchae sententijs satis, opinor, declaratum est, quid de accipiendis in his familijs honoribus sentiendum [Note: 52 Propria causa cur Societati vitandi honores.] sit. Quod si corroboratis iam vetustate familijs, nec ad eandem formam conditis id curandum, et prouidendum est, quanto magis huic modo natae Societati, nec ad ceterarum institutae formam, sed praecipuo quodam sacramento in speciosis muneribus, atque functionibus Romano obligatae Pontifici? Nam et nouitas ad ferendam tantam vim onerum, atque munerum satis roboris plerumque, non habet, et notitia Pontificis Maximi, cuius est egregia in Ecclesiam merita, insignemque virtutem dignis condecorare praemijs, obuios semper habebit, quorum labores, atque virtutem, ex hac sibi addicta cohorte, vel ipsis repugnantibus, cohonestet. Quid igitur ijs silentibus, et annuentibus? aut quid vltro quaerentibus, aut petentibus? Omnino quod ferendum forsitan in alijs sit, et excusationem iustam habeat, id in hac prorsus familia, nisi omnem obstruat honoribus aditum, intolerabile videatur. Iccirco sanctissimis


page 182, image: s182

in ea legibus, institutisque cauetur, vt ad excidendani stirpitus ambitionem, in solemni se quisque Professione votorum, voto insuper alio Deo obliget, ne vel domesticos, vel externos honores, non modo rectis studijs, planoque cursu, sed ne transuersis, quidem, et obliquis itineribus aucupetur. Quod si quem forte talem in Societate deprehcnderit, et odore vllo suspicionis olsecerit, statim prodat, Praepositisque denunciet. Proditusque, si manifesto crimme teneatur, perpetua multetur ignominia, omnisque suffragij iure penitus spolietur. Delatos autem, et imperatos honores, nisi diserti praecepti vis adigat, et Pontifex ipse compellat, eadem voti religione recuset. Quanquam veri, germanique filij Societatis Iesu, non tam metu capitalis fraudis, quam studio imitandi Christi Iesu, et amore virtutis honores fugitant. Et quisquis in accipiendis, aut non accipiendis honoribus studiose disquirit, quousque progredi reluctando debeat, ne mortem criminis, aut gehennam incurrat, adulterinus, non verus filius agnoscitur, qui agatur a Deo, spirituque proficiat.

[Note: 53 Res Germanicae.] Referamus nos ad historiam, et extreinam linquamus Italiam, Germanicamque proximam penetremus. Erant Bobadilla, Canisiusque ineunte anno Coloniae magno cum [Note: 54 Bobadilla abit Colonia ad Ratisbonensem conuentum.] illius Ecclesiae bono. Sed diu hic Bobadilla, Catholicis quamuis enixe retinentibus non consedit, vtiliorem se Coloniensibus arbitratus fore, si cum Apostolico simul nuncio Caesaris curiam sequeretur. Erat quippe Romanorum Regi percarus, et Caesaris amicis amicus: nobilitatemque sibi curiae, cuius magnam partem confessionibus operam dabat, adiunxerat. Literae abeunti sunt datae, vt Coloniensis Ecclesiae nomine Caesaris maiestatem, eiusque Concilium alloqueretur. Id ille valde ex animo, et cumulate fecit: nec praesentem apud Caesarem modo, sed absentem apud Pontificem quoque patronum se per literas praebuit. Cuius patrocinium, et Pontifici ipsi pergratum visum est, et eius vicissim literis, vt de Germania bene mereri pergeret, collaudatum. Spiram ergo se contulit, deinde Ratisbonam ad indictum in ea vrbe conuentum: vbi Catholicis pariter, ac Protestantibus priuatis studuit prodesse colloquijs. Quanquam autem conuentum hunc, oecumenico iam inchoato Concilio, Catholici Principes non ferebant; eum tamen Caesar, qui Tridentinum a Protestantibus reijci iam perspexerat, ne qua in parte conciliandae paci, otioque publico defuisse videretur, haberi permisit: ita tamen, vt acta singula ad Oecumenicum demum essent referenda Concilium, et vniuersae Ecclesiae Synodo Synodus priuata subesset. Bobadilla vero praeter alia pie, ac salutariter gesta, librum, quem de christiana conscientia conscripserat, exponendum certis [Note: 55 Dein sequitur castra Caelaris.] diebus pro concione suscepit, idque latine, maxima procerum, Anristitumque corona, varijs intermista nationibus, Germanis, Gallis, Italis, et Hispanis. Deinde sequenda mox Caesaris castra fuerunt, et ad exiguum tempus Ratisbona relicta, in milites curae vertendae. Decreuerat in Ratisbonensi conuentu Carolus Imperator ferreum os Protestantium, quod nec ipsa poterat Maiestas imperij, nec sancta Synodus sua autoritare frangere, pertinaci ferro subigere, et quos dementia non flexerat, animaduersionis seueritate domare. Acuebat Caesaris animos praestans studium Romani Pontificis, qui ad opprimendas illas pestes nullis neque sumptibus, neque vigilijs parcendum ratus, fortissimo cum exercitu Ducem Octauium, et Alexandrum Cardmalem Farnesios, illum copiarum ductorem, hunc Apostolicum Legatum ad eum miserat. Inchoatoque bello, dum nauiter ferro miles, Bobadilla votis, et roborando milite suas etiam egregie partes [Note: 56 Praeest Nosocomio militari Italorum strenue etiam aegrotus ipse.] impsebat. Omnino erat eius sine cessatione contentio, copijs iam vtrisque coniunctis, Caesaris, et Pontificis. Aderat sedulo morbo affectis siue vt animos sacramentis, siue vt corpora quaeunque posset ope, leuaret. Nempe illum Cardinalis Farnesius Italorum nosocomio praefecerat, quo crebro inferebantur ex pugna saucij. Res quippe gerebatur ardenter, et torrantorum vis innumera, densusque telorum imber sternebat passim corpora, et inutilia reddebat. Ergo quotidianis praelijs curae Patris intendebantur, et noui conflictus seges erant noui laboris. Non poterat animi robori par esse corporis: tentari et ipse coeptus est morbis, et ex laboribus haurire vulnera, quae manus non imponebat hostilis. quanquam ne ab hac quidem semper intactus, immunisque fuit. Capiti aliquando inflictum est vulnus, et nisi plagae impetum, petasi crassitudo retunderet, haud dubie lethale. Pari Dei prouidentia pestilentiae vulnere saucius breui conualuit. Achniratione porro non caruit, quod aeger, et imbecillus, cum vix haereret vestigio, et succiderent


page 183, image: s183

genua, nihil propemodum de laboris contentione detraxit, ne quid debilitatis, ac saucijs de expectata caritate detraheret. Accedebat nocturnae quietis asperitas, quam non in molli culcitra, lectuloque, nec in leui, dolatoque robore, ac ne veste quidem detracta, sed in ipsa soli duritie cum diurno amictu carpebat. Quid enim ei iam [Note: 57 Spoliatur, et vulneratur a latronibus.] difficile, et arduum esset, cuius praecordia caritas occuparat? Porro cum integris, ac valentibus, longum esset dicere, quam ardens in cohortandis, quam lenis in amonendis, quam assiduus in audiendis, expiandisque rite fuerit. E castris cum Ratisbonam se referret, partam tolerantiae palmam noua quaedam illustrauit occasio. Iter ingresso repente grassatores occurrunt, hominem spoliant, et acerbis plagis afficiunt: inhumanius forsitan tractaturi, nisi tribus Italis apparentibus, dum ad eos se conuertunt, ille nudus cum solo aufugisset indusio. Fuerat in animo Ferdinando Bobadillam destinare [Note: 58 Recusat Episcopatum.] Tridentum, sed castrensis necessitas, ac solitudo militum prohibuit: nec ipse forsitan Bobadilla tam insignibus patientiae meritis, et tot vndique conglobatis occasionibus abundasset. Tolerantiae porro laudem egregia cumulauit humilitas, cum vti supra significaui, oblatam ab eodem Rege Pontificis cathedram non accepit: testatus se a Deo, non ad honorem, et amplitudinem, sed ad paupertatis humilitatem, obscuramque potius vitam fuisse vocatum. Sed dum et armorum terrore Caesar, et Oecumenici conuocatione Concilij Pontifex religionem auitam ab Haerericorum furore defendunt, cum [Note: 59 Mors Lutheri [transcriber, in the print: Lucheri] .] his quoque Deus quasi quadam conspiratione consentiens, portentum illud orbis terrarum, seminatorem malorum omnium, et huius temporis Antichristum de medio sustulit. Piget infemum hoc monstrum suo nomine, nominare. Ille, inquam, catholicae Religionis transfuga, desertorque Coenobij, instaurator haeresum omnium, illud Dei, et hominum odium, duo de trigesimo suae desectionis anno cum laute, et splendide coenatus esset, facetijsque de more lusisset, ea ipsa nocte repentino morbo correptus, iugulatusque, sceleratissimam animam vomuit, gratissimam Satana? hostiam, qui se talibus oblectat escis, vnde eius saturetur ingluuies. Poterat ad huius nuncij famam, tanto velut onere releuata catholica respirare religio, poterant boni omnes, et Orthodoxi diem festum agere, si is funditus perijsset. Sed reliquit regulus virulentus viperinam in Orbe terrae progeniem ingenti rei catholicae labe, et viuit adhuc in semine haud minus exitialis humano generi sublatus e viuis, quam fuerat inter viuos. Vbi enim iam non extant eius immanium scelerum impressa vestigia? Aras euersas, disturbata Coenobia, sacra omnia polluta, supremam denique vastitatem in amplissimis ab eo relictam Europae Regnis, atque Prouincijs, ingenti nostro cum dolore perspicimus. Quo nostris hominibus elaborandum est magis, vt omnem huius furiae sementem comparandis excellentissimae sanctitatis, doctrinaeque praesidijs, quantum in ipsis est, enecent, et extinguant: omninoque sibi persuadeant cum refractarijs hominibus, et catholici nominis inimicis sempitemum bellum sibi esse susceptum.

[Note: 60 Res Hispanicae.] In Hispanijs inchoatum superiore anno Gandiense Collegium Ducis benignitas augebat, et suis omnibus explebat numeris. Additi Ouiedo et alijs, quos huc missos supra memorauimus, socij quatuor Franciscus Onofrius Gallus, Ambrosius Belga, Albertus Caballinus Italus, et Petrus Canalis item Gallus; quem Dux numerum augere ad duodecim minimum Academicos cogitabat. Faber autem, cum hac ad Vrbem iter haberet, persalutato Duce in aedificij fundamenta, quae tum ponebantur, [Note: 61 In Collegio Gandiensi primum docere Societas coepit.] primum lapidem rite iecit. Scholae deinde apertae, et philosophia tradi coepta ab eo, quem primum nominaui, Francisco, antegressis in aula Ducis ad ingenij specimen, atque doctrinae de eadem disciplina, diuinaque scientia disputationibus eruditis: et postremo etiam oratione Iatina; quae Dux omnia cum erudito, item [Note: 62 Vnde in Societate docendi origo.] nobilique conuentu cohonestauit, et verbis amplissimis commendauit. Vnde autem haec docendi consuetudo, quae primis annis nulla memoratur, extiterit facile intelligetur, si scholarum ortum, quantum ex vetere memoria collegimus repetamus. [Note: 63 Discrimen domorum, et Collegiorum.] Tenendum est autem inter Collegia Societatis, et Prosessorum domos indicatum initio discrimen: quod in domibus plerumque degunt, qui fine disciplinis imposito proximorum vtilitatibus toti seruiunt, et liberali hominum misericordia, nullis


page 184, image: s184

redditibus sustentantur. Nullas enim non modo priuatas, sed ne communes quidem fortunas stabiles, fundatasque vel habent, vel habere domus illae possunt; ac ne Collegiorum quidem iuuari subsidijs. Hoc enim seuere interdictum voluit B. Pater, vti prorsus necesse erat. Nam cum vellet perfectissimum illud Euangelicae paupertatis genus in professis vigere, si licuisset, quemadmodum ab ceteris fidelibus eleemosinae conquiruntur, ita eas ab Collegijs accipere, iam hae vel fuissent, vel videri poterant, non minus certae, quam fundorum prouentus. In Collegijs autem varia literarura eruditione iuuenes non dum publicis, aut solennibus deuincti votis, quamuis vere, ac proprie religiosi sint, excoluntur. Quorum accuratae disciplinae, ne quid inferat morae quotidiana mendicitas pastus, sapienti conisilio constitutum est, vt annuis ea fructibus, ac prouentibus gaudeant. Sunt igiturin Societate Collegia suis alendis excogitata discipulis, non ijs, qui disciplina porcepta cooptatique certum in gradum proximis toti vacant. Atque initio quidem in illa sociorum paucitate, ea, quam dixi, doctrina publicis ex Academijs, gymnasijsque petebatur; domi autem dumtaxat erant literarum exercitationes, quo et inhaererent audita tenacius, et postea publicis in gymnasijs specimen praeberetur illustrius, tum celeris, et praestantis ingenij, tum exquisitae, et singularis industriae. Interdumque ad domesticas altercationes, disputationesque externi quoque Condiscipuli, quod postea constitutionibus confirmatum est, Dominicis quibusque ferijs inuitabantur, vt per eam occasionem; viam sibi domestici ad instillandum eis aliquid de suospiritu, virtuteque munirent. Postea Societate crescente, cum et priuatis, assiduisque exercitationibus, et ingeuiorum, quae plurimo cum delectu admittebantur, celeritate complures in disciplinis quotidie praestantes euaderent: vt iam tradere alijs, et communicare cum suis, quae ipsi ab exteris accepissent, pati propemodum cum laude possent: accederentque subinde insigni doctrina viri, [Note: 64 Vtilitas publica e Societatis gymnasijs.] omnique eruditione perfecti, qui suam continuo possent in erudienda iuuentute operam Socictati nauare, visum est eius etiam modi Collegia instituere, in quibus et domestici praeceptores traderent disciplinas, et eas cum externis quoque communicarent. Et sane [Note: 65 Prima vtilitas.] incredibilis foecunditas fructus satis est argumenti id inuentum caelestis fuisse consilii. Scholarum quippe beneficio, quae gratis cuique patent, praestantissima multorum ingenia, quae rei familiiaris angustijs, sordidis perirent in artibus, e tenebris quotidie emicant, et sese efferunt ingenti saepe reipublicae commodo, magna sui nominis gloria. Id autem quanti tandem apud Deum est, tantam vbique vim pauperum sine mercede docere, ne neglecta iaceant, quae nata insordibus iacerent ingenia? Quod si misericordiae putatur eximiae pascere famelicos, aut subministrare nudis, vnde se tegant; quantae misericordiae fuerit, non modo ingeniorum famem exsatutare doctrinis, et inscitia, erroreque detracto, mentem scientiae cultu, bonisque artibus exornare: verum etiam tradere ea, quibus haec insuper in egeno corpore consequaris: et huic amplas diuirias, atque [Note: 66 Secunda vtilitas.] fortunas, ex animi diuitijs, ac bonis pares? Nam quid ego de pietate dicam, moribusque christianis, qui inter docendum, teneris mentibus instillantur? vt vel hoc nomine, si non alio scholas habere nos iuuet, vt ad virtutis decus, pietatisque permulti sola doctrinae trahantur illecebra. Quibus vero copiosa est domi res, et ad alendos magistros abunde suppetit, quia tamen tanti interest cui quis tradatur in disciplinam, praebent hae scholae magnum conscientiae leuamentum, cum missis ad eas liberis suis acquiescunt: satisque factum officio putant. Ipsa deinde scientia fructuosior et ad humanas res, et ad diuinas existit, quod recta fere (vt saepe discentes monentur) mentepercipitur; et ex [Note: 67 Tertia vtilitas.] fonte timoris Domini, vnde ratio postuiat, hauritur. Porro si Ciuitatum, ac rerumu publicarum status, si Clerum omnem Catholici gregis, si Religiosorum Ordinum septa pererres, si cuncta deuique animo, ac ratione periustres, quam muitos vbique reperias harum scholarum alumnos, et huius vestigia disciplinae? Quos euim pueros infirmis erudimus [Note: 68 Quarta vtilitas.] aetatibus, ij postea veluti perexigua quaedam semina in egregias educti plantas, suis fructibus implent omnia. ij suos vicissim liberos pie, ac prudenter instituunt, vt Dei numen reformident, et eius praeceptis obtemperent. ij saepe dominantur in ciuitatibus, et [Note: 69 Quinta vtilitas.] rempublicam tenent: ij pijs moribus, et reconditis literis autoritate iam parta, in omnibus ferme coetibus primas obtinent. Si Clerum spectes, ad hos praecipui Ecclesiae; praesertim


page 185, image: s185

vbi cetera genus illustrat, deferuntur honores. Ex his animarum prodeunt vbique Pastores. Exhis Pontificum et Antistitum egregij consultores, et administri leguntur. Ex his denique inter ipsos frequenter Antistites, ac PraesuIcs, viri lectissimi cooptantur: hodieque multos iam cernimus in toga splendere purpurea cum Senatoribus orbis terrae, quos non [Note: 70 Sexta vtilitas.] multis annis ante priuatos, et auditorum e numero nostris in exedris cernebamus. Si vero Coenobiorum claustra penetres, quam multos in ijs ex eadem scholarum disciplina reperias? Nam vt omittam Societatem hanc nostram, quam non inficior his se plerumque alere, ac propagare subsidijs, quis non videat ex tanta iuuentutis copia, quanta in omnem locum nostris redundat ex scholis, ceterorum quoque Ordinum claustra, coetusque compleri. Non enim omnes ad vnam familiam vocat Deus, neque ad eam, facti sunt omnes, sed qui cunctos fabricatus est Ordines, et singulari prouidentia cunctis prospicit, is alios ad alium vocat, et alijs alias habilitates animi, et dona distribuit; vnde ad alium alios procreatos et institutos intelligas. Quod cum Patres illi, qui discipulorum apud nos animos tractant, et pietatem promouent, animaducrtant, student, et ipsi inditos a Deo nutus alere, prudenterque ad cuiusque naturam, ac propensionem, institutionem suam accommodare. Itaque scholarum nostrarum bono gaudent Ordines vniuersi, nec exigua nobis laborum videtur merces, cum varias in familias adolescentes se nostri contulerint. Nec mirum si ex celeberrimis alioqui Academijs, et gymnasijs florpntissimis non perinde multa ad eas, vt e religiosis deriuetur vbertas. Illa quippe literarum potissimum eruditionem in auditoribus spectant suis, eoque se putant satis muneri suo fecisse: haec in suis cum pietatem in primis, morumque probitatem, tum inferiores etiam literas, exquisitamque doctrinam: cuius vtriusque rei coniunctio ea demum est, quae, et si id non agas, ad Dei Regnum teneras adolescentium mentes effingit. Resque vitae perfectioris, si verum quaerimus, magna ex parte ad adolescentulos, et iuuenes redijt partim quia robustior aetas institutum iam vitae cursum aegre deserit, alioue detorquet; partim quia in robustas item mentes, et humi defixas haud ita diuina vis influit, vt in teneras atque molles, quaeque non ita haerent in luto rerum humanarum. Omnino tenera flectuntur, ac mollia; annosa, et inueterata non item: vt non mirer, si instituendae apud omnes gentes, atque respublicas adolescentiae tanta vbique sit cura, tamque multa a sapientibus, ac Philosophis ea de re praecepta tradantur. In quam sententiam multa sane diserte, copioseque Ribadeneira noster: vt et singularem eius muneris vtilitatem, et consentaneam rem esse doceat Societati nostrae, tenerae, rudique [Note: 71 Curae Ouiedi Gandiae.] aetati primas quoque literas tradere. Hae igitur causae fecere cur moliente Francisco Borgia Duce Gandiae Collegium, in quo ex Maurico genere innocentes aetates religione sincera imbuerentur vna cum literis, eorum institutionem, publicamque aliorum doctrinam Societas, vti supracommemoraui, susciperet, non leui ob hoc quoque tam publice salutare institutum Francisci Borgiae merito, vt eius inuitatu primum in Europa ludum literarum Societas aperiret. Ouiedus inter haec magnis animo incitabatur ardoribus. Tanti Societatem faciebat, vt quoniam indignum rebatur se, qui per vota solennia in eius corpus cooptaretur, votum ediderit eidem in ianitoris, aut coqui, aut alio famulari ministerio seruiendi, praeclare secum actum iri cum gaudio cogitans, si qua re inseruire ei liceret. Et admirans, laudansque erga hunc caetum Dei clementiam, in rebus, quae ad eam pertinerent, profitebatur singularem se opem summae eius Maiestatis sentire, quam non item experiretur in alijs. Quo autem ipse vchementius caritatis igne succendebatur, hoc ad alios inflammandos et diligentius elaborabat, et fortius. Ad studium sanctae contemplationis ex Ignatij praeceptis plurimos exercebat: tantusque erat hominum ardor, vt vno eodemque tempore, vnus ipse quatuordecim exerceret, et nemine ferente moras, aut in eo quemquam sibi praeferri, saepe esset de loco, et prineipatu contentio. ceteri Socij certatim tali Rectoris exemplo ante oculos constituto animorum etiam commodis inhiabant: et quo acrius persuaderent dicendo, vita in primis, moribusque docebant. Erat admirationi singularis eorum frugalitas, frequensque ieiunium, vt qui pane duntaxat arido, olei stilla, saleque consperso famem suam mitigarent. Precatione, diuinaeque contemplationis vsu omnium in se oculos conuertebant, qui quo liberius, vberiusque Dei spiritum haurirent, hominum vitata frequentia interdum se in nemora, syluasque addebant: ac rupes asperas, et ardua iuga petebant: saepius tamen


page 186, image: s186

in publico valetudinario solandis aegrotis, riteque expiandis operam dabant. Pueros carechesi, concione populum instituebant; nihil denique ex statis laboribus ac muneribus missum faciebant. Miro autem Valentia ex ijs, quos ad perfectam vitam informabat, [Note: 72 Borgiae liberalitas in Societatem insignis.] aliquot Duci per literas, vnde suum posset amplificare Collegium, identidem offerebat. cui item per literas Dux, Modo ne cesses, inquit, Gandiae quidem nunquam eis, quos miseris locus deerit. Qui porro deesset, cum vir ille liberalissimi in pietatem pectoris nequaquam domestico contentus Collegio, de aliorum alibi cogitaret mitijs? Ac Compluti quidem certum nostrorum numerum suis impensis alere, ac reditibus coepit. et ad Toletanum Archiepiscopum Ioannem Silicaeum literas dedit, vt quam ad bene merendum suis semper de liberis propensionem, voluntatemque prae se tulisset; eam in sustentandos nostrorum Compluti labores, operasque conuerteret. Ad Caesaraugustanum item Archiepiscopum Auunculum suum Ferdinandum Aragonium et ad Aragoniae Proregem, Virosque primarios misit, vt sedium aliquid Caesaraugustae nostris hominibus inchoarent: quos vt factismagis, quam sermonibus incitaret, fortunas in eam rem aliquas, et domicilium, quod illic habebat, primus obtulit. De alio item ponendo Hispali Collegio cum Matertera (ea Medinae Sydoniae Comitis vxor erat) et cum vxore Marchionis de Plego consilium suum communicauit: statueratque ex suae Praeceptoriae fructibus, quae propter Hispalim sita erat, decerpere aliquid in alimenta nostrorum. Aequum quippe dicebat esse, vt vbicumque Dei liberalitate bonorum aliquid accepisset, inde suam Deo decimam in hac Societate persolueret. Nempe egregia pietas, Societati eum arcte coniunxerat: et ea crescebat in dies: tantosque habuit a funebri illo Imperatricis elatae spectaculo continenter progressus, vt vir grauissimus, idemque doctissimus Michael [Note: 73 Michaelis Turriani ad Societatem vocatio.] Turrianus cum ex Vrbe in Hispaniam hoc ipso anno reuertisset, Ducemque consalutasset, vehementer sit eius, et altissimam humilitatem, atque modestiam, et eximium candorem pectoris admiratus. Hie est Michael Turrianus, quem pupillam oculi sui aliquando vocauit Ignatius: tanti faciebat hominis sapientiam: vsque eo candidissimum ingenium, et mores optimos diligebat. Complutensis erat Doctor e maiore Collegio, inque causa eius Academiae grauissima Procurator lectus, et inissus in Vrbem, B. Patris congressu aliquandiu, ne qua ex illius veteribus per Hispaniam calumnijs labes sibi aspergeretur. abstinuit. Sed vbi primum Nicodemi ritu clanculum virum Dei conuenit, vix dena is verba protulerat, cum ei penitus Doctor se se permisit. Ad exercitationes spiritus, ipso instituente Ignatio, secedit in Villam: vbi cum ad deliberationem de genere vitae legendo vensset, noluit quicquam per se se transigere, id solum figit, sibi id vnum sequendum, quod videretur Ignatio. Qui cum super ea re hostia sacrosancta ter oblata, videri sibi optimum referret, vt lucris animarum, Societatique se dederet, ac rationes praeterea consilij huius vellet adiungere: vetuit Doctor verbum addere. Nam si rationibus, inquit, finienda res esset, fortasse mihi non deessent, quibus diluerem tuas. Sed mihi abunde est ita tibi videri. Haec anno secundo super quadragesimo gesta. Ex quo tempore animo se tanquam vnum de Societate gerens, addito eius ineundae voto, iussus est a B. Patre differre tantisper ingressum dum Academiae causa confecta, reuersus Complutum rerum ab se gestarum rationem redderet. Huius rei gratia hoc anno per autumnum ex Vrbe recedens, accepit multa ab Ignatio in mandatis: interque cetera, vt Gandiam ad salutandum Ducem accederet: quo scilicet mutuo de rebus diuinis affatu, tantorum [Note: 74 Borgiae Ducis virtus.] virorum pietas confirmaretur magis, et incalesceret. Igitur Gandiam vt venit, continuo Ducem adijt, spectator eius futurus virtutis, cuius iam fuerat auditor hominem religiosum, non Ducem reperit. adeo se Franciscus in studia verae pietatis abdiderat: praesertim quod paucis ante mensibus coniuge morte sublata, liber iam ab rebus humanis, desierat esse diuisus, vt solum quomodo placeret Deo, non quomodo vxori, suo in animo pertractaret. Ergo ad perfectae vitae studium effusis habenis currebat: et quoniam a fundamentis nouerat inchoandum, haec quo altius, firmiusque locaret frequens sibi velut gymnasium humilitatis extruxerat. in quo dum dies, noctesque se continet, quotidianis exercitationibus, quibus se ad deponendum sastum, et demittendos spiritus stimulabat, libellum sane refersit, Michaelis sententia salutarem, quo etiam autore in lucem editus, abijs, qui stadium, curriculumque pietatis ingredi volunt, perutiliter etiam num, iucundeque tractatur. Ignatij vero libellum, qui contemplandi praecepta, virtutesque


page 187, image: s187

[Note: 75 Curat confirmationem Pontificiam libelli exer citiorum: et indulgentiam exercentibus.] complectitur, auide vniuersum exhausit, et ad multos dies haud oscitanter adhibitum, atque periectum, ita suspexit; vt quo tutius degustanetur ab alijs, nec quemquam rei nouiras deterreret, contendendum a Pontifice Maximo existimaret, sua vt autoritate, iudicioque tam salutari suffragaretur opusculo. Itaque facta ab Ignatio potestate, id ipse supplices per internuncios, ac literas a Pontifice postulauit: eiusque postulationi Pontifex altero post anno adeo prolixe, ac liberaliter annuit; vt in Apostolicis literis, quibus has institutiones Ignatij suo patrocinio, et autoritate communit, non modo eas approbet atque collaudet (vt suo loco reddam) verum etiam singulos vtriusque sexus hortetur, vt ijs se se excoli, et pie vti non dubitent. Ab eodemque Dux Borgia impetrauit, vt quisquis ijs vteretur, et inter eas esset exercitationes vniuersae vitae peccata confessus, is pro Apostolica mansuetudine cunctis noxis eximeretur. Cumulata erant iam boni Ducis, et vitae communis officia, nec ad exhauriendam omnem laudem [Note: 76 Statuit Societati se tradere.] restabat aliud, nisi vt Christi consilia secutus ad perfectae nireretur iustitiae fastigium. Huc quippe illum caelestis Spiritus velut occultis itineribus adigebat, et huc denique, eo duce, Dux ipse conscendit, statuitque funditus humana deserere, quo ad diuina raperetur ardentius. Itaque eam ex omnibus disciplinam, quam sectaretur, arripuit, vnde et coelestem hauserat contemplandi rationem, et tot quotidie suis etiam ciuibus adiumenta petebat. Id Ignatio per Fabrum, cum Romam venit, significauit ipse silenrio, Societatem se pollicitus initurum, cumprimum grauiora quaedam explicasset in sua ditione negotia.

[Note: 77 Cura B. Ignatij vt proficeretur in literis.] Valentiae, Mirone duce, Societas ingeniosis, et eruditis est aucta tyronibus. Faber autem cum hac transiret, eorum in literis incitauit ardorem. nec minor erat de eorum in doctrina processu Ignatij solicitudo: qui ne spiritus inter ardores, vt saepe fit, res tanta frigeret Theologorum, Philosophorumque theses; eorum vero, qui se literis perpolirent humanitatis orationes, et carmen, ad se mittenda curabat. substitit et hic menses aliquot Araozius, et suis concionibus, atque exemplis cum multos ad pietatem incendit, tum multorum ex animis suspiciones, quas obtrectatorum improbitas grauibus etiam viris iniecerat, aperiendis institutis nostris euellit. Quin ipsimet sacrae religionis Inquisitores, peruestigatis rebus omnibus, accurateque perspectis fauere Societatis coeperunt industriae, cuius antea metuebant inuidiam. Quos cum Praesul ipse Thomas Villanoua praeclara sanctitate vir, tum alij complures, et literis, et nobilitate praeeipui in tuenda Societate secuti sunt. Verum dum hic Araozius pulchram sementem facit, in Cutiam [Note: 78 Araozij testimonium de Fabro.] reuocatur a Fabro, propediem ad Concilium Oecumenicum discessuro. Hic strenuus erat vtriusque labor; nec huic dispar euentus. Nam quae per Fabrum in Curia priusquam discederet, Deus egerit, in ijs praesertim, qui columnae videbantur in Aula, ea Araozius cum ad Ignatium scribit, sane prasedicat admiranda. Nec dubitat quin si ceteris ille sit ita perspectus, vt sibi, qui eo miser carere debeat, gratias acturi sint Deo, quibus tanti liceat frui Patris aspectu. Ait animam illam eius esse refertam misericordijs, qui et Pater misericordiarum, et totius consolationis est Deus. Sancti viri abitum, quoniam plurimae nobilitatis in sacris erat confessionibus auditor, plurimae quoque subsecutae sunt lacrymae. Abijt laboribus pene fractus, et Barcinonem versus, vbi et vires reficeret, properabat. Ipse vero Araozius perseuerabat in Curia: tametsi non raro etiam. ad finitimos excurrebat. Complutum inuisit, et in Collegio, quod Maius appellant, factis de Deo verbis eam admirationem, assensionemque commouit, vt insignes animorum commutationes inter collegas effecerit. Fuit qui Patre inscio aspero sacco, et pede nudo panem, ac stipem Ciuium in oculis emendicaret: cuius singulare factum propter eius autoritatem, nobilitatemque mulrum valuit ad exemplum. Apparebat autem Compluti facies aliqua iam Collegij, cui praeerat Villanoua. Socij autem piae precationis, ac pietatis haud minus, quam lirerarum curis intenti, semper in id attentis animis [Note: 79 Egestas Sociorum Complutensium.] exeubabant, vt discipulis prodessent externis. Et quo commodior nostris esset suae pietatis alendae materies, Eleonora Mascarenia lectissima foemina (cuius supra meminimus) instrumentum eis Sacelli domestici suppeditauit: in quo erat Ara perelegans pennicillo elaborata, Reginae quondam Elisabethae, deinde Philippi Principis ad Elconoram dono translata. Quamquam autem huius Matronae benignitas numquam non prompra, et exposita cuique erat: adeo tamen extrema Sociorum erat egestas, ac pene fames, vt panem


page 188, image: s188

saepe desiderarent, nec alia re quam coctis coenitarent olusculis. Itaque partim paupertatis, partim laborum incommodis, cum primum vires intendit aestas (quae grauior est plerunque Compluti) plurimos morbo strauit. quos, ne rerum necessariarum desiderio plane deficerent, eiusdem Eleonorae consilio, impulsuque Caracam vicinum Oppidum, vbi parata erat apud Infantes habitationis opportunitas, Villanoua traduxit. Cuius eximia tum in imploranda piorum misericordia solicitudo, tum in ministrando, et consolando caritas, (erat enim aegrotantibus minister, et coquus,) morbi molestias [Note: 80 Aemilianus Loiola laborum contentione arteriam rumpit: vnde anno 1547. mortuus.] non mediocriter mitigauit. Habebat autem sui laboris adiutores Araozius in hac prouincia minime segnes: et praeter Villanouam, eum, quem supra meminimus, Aemilianum B. Patris nostri nepotem, qui non exiguos capiebat ex suis concionibus fructus. Is dicendi vsu in optimorum concionatorum numerum iam peruenerat. sed labores eius acriores, quam diuturni fuerunt. Nimijs enim contentionibus arteriam fregit, et sanguinem excreauit, vt Araozij iussu cessandum denique ei fuerit, nec multo post in flore aetatis, et summa omnium expectatione, singularique suorum Cantabrorum dolore excessit e vita. Sed bene cum illo actum, nec male cum proximis, quibus suo patrocinio facilius apud aeternum in caelo Verbum, quam hic verbo et oratione consuleret. Araozius in Curiam reuersus audiendis vniuersae plurimorum vitae peccatis, et pijs huiusmodi assiduo labore distinebatur officijs. Adfuit Vicecancellario Aragonensi supremo eius vitae die, plurima non morientis modo, verum etiam viuorum, qui lectum eius de principibus circumstabant, vtilitate; vt affirmarent deinde nonnulli, nihil se tam malle, quam Patris in amplexu, gremioque emori: ab alijsque euocari deinceps in eorum de [Note: 81 Quidam parum sanus pro vno Sociorum habitus toti ordini fatuis concionibus conflat inuidiam.] vita discessu summo cum studio coeptus sit. Occurrendum etiam fuit clerici cuiusdam amentiae, qui de Societate vulgo habitus (nihil enim cultu corporis seiungebatur a nostris) magna cum offensione Madriti concionem aduocabat. Et quoniam vestis ipsa paulo contemptior erat, existimabatur ceteris esse praepositus. Quoties pro suggestu ver ba faciebat, aliena loquebatur; et mirabantur homines concionem ei dari, cui simul ac fari coepisset, desinereper sanos omnes liceret. Nempe exierat de potestate mentis, quod postmodum patefactum est, cum foras egressus pugnis obuium quemque male mulctauit. Ergo Araozius sacrosancto Pentecostes die, quo complebatur omnis amplitudo Basilicae, postquam et crebris assensionibus, et multis admirationibus verba fecisset, eripuit omnibus hunc errorem, et sparsos temere de coetu nostro sermones, rumoresque compressit, [Note: 82 Araozius aeger summae est curae Principibus. Ep. 36.] vt Angelum, non hominem locutum vulgo dicerent: nec tam illius consecutus amentia communis hominum hostis, quam huius videretur perdidisse prudentia, cui ob hoc aliquid audere permittitur, vt Leo Pontifex ait, vt a Fidelibus, Christi gloria maiore vincatur. Araozius autem dum labores laboribus cumulat, ipse quoque grauiore tentatus est morbo: in eumdemque iterum, ac tertio recidit, vt eius iam salus desperaretur a medicis. Curatus est Philippi iussu perdiligenter, ac peramanter, qui eam Antistiti Pompeiopolitano curam, et Gubernatori mandauit. Medici quatuor de nobilibus ei semper aderant, et tamquam destinatus, sedulusque minister Nuntius Poggius. Visitabatur a multis, et Dei verbum extorquebatur ab aegro. Vix febrium remisit ardor, [Note: 83 Eius aegri cura alienae salutis.] vix dolor aliquid relaxauit, cum ad dicendum importunis precibus in aedem trahunt. tanta erat sitis diuini verbi, nec mirum si alieno homines non parcebant, qui sibi ipsi parcere in animarum causis, periculisque non poterat. Aegrotabat ad mortem coniux Comitis de Palamos, et ab aegroto aegrota poposcit opem. Surgit Araozius festinus e lecto, et imbecillo spreto corpore, ad emigrantem animam languidos artus trahit. Toris duabus noctibus ei affuit, somni et quietis oblitus, vt ad aeternae quietis portum animam illam, quae tertia demum luce migrauit, animando, et confirmando proueheret.

[Note: 84 Barcinone conditum Orphanotrophium.] Barcinone qui de nostris agebant haud segnem operam in fouendis animis colloca bant: et ad cetera benefacta illud adiunctum, quod puerorum orbitati, ac solitudini parato Guiomarae Grallae sumptibus domicilio consultum est, candidoque amictu puerorum turba distincta. Pia nobilisque Matrona Fabrum ad animi sui curam adhibuerat, [Note: 85 Faber aegrotat Barcinone: pergit Romam alieno tempore: moritur.] et ex praestantis magistri praeceptis parem virtutis hauserat disciplinam, tota pietati, ac recte factis intenta. Faber autem ipse cum ex Curiae laboribus Romam pergeret, febribus aestuans ad dies aliquot Barcinone quieuit. Dumque ne hic quidem in Confessionibus, ac concionibus parcit sibi, sed honestae quoque piget quietis, et otij; cui satis exhibedat


page 189, image: s189

tertiana negotij, serius conualescit, seriusque in Vrbem intrat. Feruebant iam caloribus omnia infesto Caniculae signo. Nec probabat B. Pater eo articulo in Vrbem ingressum. Sed cum adhibiti in consilium Patres contra censerent, vimque eleuarent discriminis, vti his Ignatius, ita Faber vtrisque pio, ac coeco quodam obtemperandi studio cessit. Romam, quo non raro vel valentibus, mordente sidere, pestifer est accessus, imbecillus, ac prope aeger accedit. Hic paucos intra dies morbidum corpus nouus aestus adoritur, noua morbis vis arripit, et interficit. Cecidit praecipuum Societatis columen et cunctos socios moeror ingens inuasit. Ipse vero B. Pater Ignatius, quo putas animo carissimi sodalis occasum tulit? Si mortui bonum spectes, non nisi aequo, quem ex me dijs laboribus in illam requiem excessisse sine dubitatione credebat; sin autem suum, et Societatis commodum, non nisi aegro: quoniam carebat eo, quem ex cunctis Socijs principem Christo genuerat: desiderabat singulare virtutis exemplum: requirebat hominem ad res gerendas nauum, diuinae gloriae percupidum, sitientissimum alienae salutis. [Note: 86 Fabri praestantes Virtutes.] Multa de hoc heroe disperse hactenus, diffuseque sunt dicta. Multa adhuc dicenda supererant: quae tamquam Euangelici operarij exemplar, vt haberentur ad manum, proprio includere visum est, et vulgare volumine. In praecipuis eius laudibus est conuersatio quaedam perennis in Caelo, vsusque continuus cum augustissima Trinitate, Christo Domino, Deipara, Angelis, et hominibus sanctis, hoc insignior, quod ex occupationibus tantis, totque peregrinationibus animarum causa susceptis, non ea laxamentum, sed pabulum, et incrementa capiebat. Quin ipse profitebatur etiam in meditationis quiete: plus sibi iucunditatis, succique solidi affluere ex agendis cum Deo, atque Caelestibus mortalium causis, quam ex rerum consideratione altissimarum, si ab omni eam vel viuorum, vel mortuorum vtilitate seiungeret. Quicquid vnquam accideret, mente emicabat in caelum, gratiasque agebat suo, aliorumque nomine; seu veniam, aut opem pro re, ac tempore precabatur. Vtcunque nouus animum tangeret motus, mira illum dexteritate assueuerat statim sustollere ad aeterna; ad fidei normam dirigere, et in lucra conuertere. Denique aduersus imbecillitates humanae naturae experimento comperit nequaquam dimicatione anxia digladiandum; sed remedium efficax, si animus sublime habitaret: quo carnis non aspirarent iacula, totamque mentem occuparent caelestia, ne locus terrenis pateret. Ex hac cum summo bono coniunctione perpetua, familiaritateque Caelestium, itemque assiduo in ijs implorandis studio fiebat, vt semper sensu pietatis dulcissimo quasi exundans, facillime omnium, ad quos accederet, pectora quoque compleret: vnde tanta in eius dictis vis, tantus e consuetudine familiari quaestus pietatis: tanta, quod minime agebat, existimatio eius, atque celebritas. Nec minor abeuntem ad superos veneratio est prosequuta. Scripsit Gandia Romam Ouiedus personam apprime sanctam, et Dei spiritu mire praeditam Fabri post obitum confirmasse indicatam sibi fuisse diuinitus admirabilem eius, qualis sanctorum est, gloriam ipsumque conspectum multa luce fulgentem Patrem; Ex quo multa, et praeclara audiuerit de Christi Domini obedientia, deque gaudio, quo ipse quoque propter oppetitam mortem obedientiae nomine in beatis illis sedibus frueretur, cum sane domum illud obitae ita mortis obedientiae causa magnificaret. Gandienses autem nuncio migrationis accepto publica gratulatione, laetitiaque diem illum tamquam eius celebrasse natalem; et tanti viri patrocinio nixos mirificos in pietate fructus, et progressiones deinceps expertos: et Collegij socios illum sibi eo etiam titulo adsciuisse Patronum, quod in fundamenta Collegij lapidem primum ipse misisset. Ouiedus quidem singulis deinceps annis quibus Gandiae fuit, candidum [Note: 87 In Indiam missi Franciscus Petrius, Alfonsus Cyprianus, Franciscus Henricius Nunnus Riberius, Henricus Henricius, Nicolaus Nunnius, Adamus Franciscus. Balthasar Nunnius, Emmanuel Morales.] in vrbem cereum misit, rogans B. Patrem, vt ardentem tumulo Fabri iuberet imponi, quo sibi ille spirituale lumen a Patre luminum impetraret: idque esse significabat priuati sui cultus testimonium, quoad, vt sperabat, communi, et publico efficacius oraretur [reading uncertain: page damaged] .

Ex Lusitania nouem ad Indos rogante Rege missi sunt, quorum Franciscus Petrius, Alfonsus Cyprianus, Franciscus Henricius, Nunnus Riberius, Henricus Henricius sacerdotio praediti: alij suo tempore initiandi, Nicolaus Nunnius, Adamus Franciscus, Balthasar Nunnius, et Emmanuel Morales iunior, qui mox rebus in ora Piscaria multis praeclare gestis ad extremum non tenuit in Societate constantiam. Hi omnes in classe, quam Laurentius Petrius de Tauora duxit, tribus nauibus ad vectorum adiumenta partiti, sexto idus Aprilis Olisippone soluerunt. Simon autem impositam sibi regij filij prouinciam


page 190, image: s190

gerebat accurate: sexta quaque feria confitentem de suis noxulis audiebat; et erat illi in moribus, ac virtutibus magister, et pater. Is non amplius decem natus annos, iudicio praecurrebat aetatem, vt altero tanto natu grandior videri posset. Erat laeta messis in Curia, et qui superioribus annis Curiam ipsam propius inspexerat, is sine magna sua voluptate non poterat tam insignem commutationem animorum inter Proceres admirari. Id quod ille verbo Dei, diuinisque sacramentis acceptum referendum putabat: quo velut ex fonte complura alia pietatis officia, et benefacta prodibant. Columbricenie Collegium constabat iam sodalibus octoginta, et eorum quindecim continenter cognoscendi, ac remittendi peccata ius exercebant: nec deerantqui Dei verbo frequenter insisterent. Vnus Strada, vt erat fortis actor, et vehemens, incendebat vniuersa: vt interdum prodeundum esset in publicum, cum densissimum auditorem magnitudo templi non caperet: dicendi ardore calebat frigidus auditor, seu dum e faece [Note: 88 Ingreditur Societatem Gaspar Berzaeus Belga.] vitiorum emergit ad frugem, seu dum e populari turba transuolat ad coenobia. Nec defuit Societati pars sua ex ijs, qui de populo sese in claustra retrudebant. Aggregari sunt non pauci, et inter eos Gaspar Francisci Belga Berzaeus, in Zelandia insula oppido Goeza natus. Is post prima pueritiae rudimenta Louanium ad studia grauiora profectus, inde per varios casus in Lusitaniam venit: Ita videlicet Deus, cuius admiranda consilia per occultos saepenumero anfractus certissimum exitum habent, minime sentientem ad [Note: 89 Certa vectigalia Conimbricensi Collegio attributa.] Apostolicam gloriam euocabat. Cum enim Conimbricae versaretur, Stradae concionantis inductu Societati nomen dedit. Cuius viri virtus, sanctissimique labores pro animarum salute suscepti, suo reddendi sunt loco. Vt autem suum quisque munus cum laude tenebat, ita ne diuinae quidem benignitatis desideratae sunt partes. Certis quippe Collegium vectigalibus instrui coeptum: cui et Arriaga quidam Musicus bonum pecuniae numerum in morte legauit: et gemirium Rex Coenobium, Pontifice annuente, decreuit alterum e Benedictina, cui a sancto Felici nomen est, alterum ex Augustiniana familia, quod appellant S. Ioannis de longa valle. Nostri autem ne pluris cespites, atque glebas, quam animas, et res diuinas facerent, in eorum possessionem profecti, spargere in arua pectorum diuini verbi sernen, et repurgare animos sacramentis instituunt: vt Deo Monachi illi, colonique passis manibus gratias agerent, quod tales in manus potestatemque venissent. Pauci quippe qui supererant ex solitarijs illis Monachis, cum susceptae [Note: 90 Strada peregrinatur euangelizans: in qua vrbe Portus singulares parit vtilitates.] vitae ducibus, pedagogisue carerent, piritalibus exercitationibus expoliti ad normam veteris disciplinae mores suos fingere, atque instaurare coeperunt. Ad Stradam vt me referam, is post magni Ieiunij saluberrimos quotidie diuersis in Templis dicendi labores, ad sancti Iacobi in Compostellam peregrinationis nomine, nobilem simul plagam Durium inter, ac Minium amnes suae opibus linguae ditaturus, rite cum socio mittitur. Subsidium itineris obuiae hominum misericordiz, tectum Xenodochia pauperum. suppeditarunt. Nec tamen a dicendo, vbi se facultas obtulit, aut ab alijs instituti sui muneribus cessauit vnquam. Vrbem, quae Portus dicitur, vt peruenit, statim postero die, qui S. Michaelis apparitioni sacer erat, patenti in area ad populum dixit, quo pars maxima Ciuium publica in supplicanone conuenerat. Probatus est populo viri ardor, adeoque aures omnium, animosque retinuit, vt cum ter, quateruein die dicere instituisset, terna amplius hominum millia ad se audiendum alliceret. Duos in ea Vrbe retentus est menses ingenti vniuersorum non populi modo, verum etiam Coenobitarum, Monachorumque bono, qui se nouos animos induisse, et nouos impetus confitebantur expertos ad progressionem spiritus, ac pietatis. Nec defuerunt, qui de suis domibus, complexuque parentum ad paupertatem, crucemque coenobij sponte confugerent. Ex [Note: 91 Constantia Vasci Ferras adolescentis in Societate sectanda.] ijs aliquot Societati dedere nomen, quorum Vascus Ferras adolescens in eadem ciuitate Canonicus et ecclesiae bonis satis locuples, cum se Conimbricam silentio proriperet, parentes, qui in eo spes suas iam collocauerant, vt filij sensere fugam, mittunt illico, qui filium praecurrentem consecuti, reducant. In reditu cum ante fores Hospitalis pauperum domus, vbi Patres diuersabantur, iter haberet, in eorum hospitium euolans, negauit se, vt ad suos pergeret, vestigium esse moturum. Nec aliter fecit, ac dixit. Nam et parentis autoritatem, qui cum primarijs viris dissuadendi gratia eo venerat, paruipendit: obijcientemque quartum de parentum honore praeceptum, ille vieissim commemoratione primi, quo Deumiubemur super omnia diligere, confutauit; et maternas, Fraternasque


page 191, image: s191

blanditias, stultasque lacrymas, et omnium insidiosum propinquitatis amorem, non tam ingenita nobilitate reiecit, quam pia crudelitate contempsit. Quin etiam serico detracto vestitu, quem poposcerant, et ipsis quoque calceamentis, quae non poposcerant, procul abiectis, famuli vestem induit; vt eum famulari imitaretur amictu, qui cum sordibus, scrutisque mendici splendida quondam vestimenta mutarat. Magni prorsus animorum [Note: 92 Feruor inter Portuenses excitatus.] motus in ea vrbe Strada faces subijciente sunt facti. Quidam vitam in paupertate traducere; alij vastis in eremis se se condere. Nonnulli etiam inglorij, ignobilesque peregrinari longo tempore decreuerunt. Vis porro confitentium tanta fuit, vt cum tertius in auxilium accitus aduenisset e collegio Conimbricensi Sacerdos (nam alter comes erat Stradae) quartusque ex eadem ciuitate se ad illos insuper adiunxisset, a prima luce ad tenebras, accedentibus morem gerere pro voluntate non possent. Gratiarum praeterea reconciliationes, nec paucae, nec exigui momenti factae, odia inueterata finita, alienum aes suis dominis persolutum, adita valetudinaria, aegrotisque cum relaxatae [Note: 93 Succurrit vinctis in carcere.] rite noxae, tum diuisa passim emendicata benignitas. Eadem collata in vinctos officia, omni propehumano, diuinoque subsidio destitutos. Rarus quippe ad eos vel sacramentis expiandos, vel Dei verbo confirmandos aspirabat sacerdos: raro apud eos res diuina fiebat, viuebant propemodum Ethnicorum instar, et ritu pecudum decedebant, nullo saepe adhibito sacramento, nullo sacerdote qui fugientes animas contra hostiles communiret insidias. Stradae igitur eximia caritas, et ijs instituendis, subleuandisque, et eorum expediendis, conficiendisque negotijs operam dare semel aggressa, rationem etiam inijt, quemadmodum illi, et sacrosanctae Liturgiae mysteria spectare possent, aut ijs adesse praesentes. Quippe areola dono accepta, conquisitoque ad id argento sacellum condidit, et exornauit, quo non solum vinctorum sacrificij tempore, verum etiam aliorum penetraret aspectus. atque vt perenne sacrificium in eo fieret, nec deesset minister assiduus institutus est certo stipendio sacerdos, cuius in potestate sacellum id esset. Deinde tribus honestis ciuibus ad captandam erga id hominum genus misericordiam, [Note: 94 Reliqua peregrinatio Stradae.] maturo consilio constitutis, ipse abeundi veniam petijt, abeuntemque prosecutae sunt lacrymae, et desideria multorum. Quocunque progrediebatur, auidissimum vbique reperiebat auditorem. Cumque per Bracarensem dioecesim iter haberet, Archiepiscopi iussu, qui eum comiter, et humaniter exceperat, in aede maxima verba fecit, tanto concionis frequentissimae studio, silentioque, vt cum ad duas dixisset horas, tum tamen videretur incipere. Compostellam properantem fama praecurrerat, et Redondellam aduentanti parabatur plurimus auditor, tintinnabulo circumstrepente per Oppidum. Hic quoque vt fari coepit, suo more incendit omnia, noh tam orationis flumine, quam lacrymarum. Clericus etiam diues, apud quem ille diuerterat, paulo dissolutior, pia hospitis collocutione resipuit adeoque a se discessit, vt etiam fugam meditaretur ex saeculo. Strada vero imperata peregrinatione perfunctus, accepit a Simone mandata, [Note: 95 Redit in Vrbem Portus.] vt Conimbricam rediturus in Vrbe Portus tantisper haereret. Id enim Ciuitas ardorem experta viri per graues adeo literas atque nuncios repoposcerat a Simone vt diceret se a Summo Pontifice, si opus forer flagitaturam. Hic ille et inchoata perfecit spatio sesquimensis et perfecta tutatus est: excitatamque ad omne officij munus sodalitatem in sententia confirmauit. quae Dominica quaque luce suos conuentus agebat apud Henricum Goueanum: vbi et ratio eorum, quae ab Sodalibus in proximorum commodum gesta erant, reposcebatur; et de ijs iterum, quae gerenda deinceps viderentur deliberabatur. Sane haec Stradae peregrinatio multum in Lusitaniae Regno Societatem, eiusque institutorum genus nobilitauit: ex eoque tempore multus de ea, et honestissimus passim sermo. Plurimum autem admirationis habebant cum gratuita caritatis officia, quae spectabantur in Socijs, tum mens simplex ac pura, seu diuinae quaerendae gloriae, seu humanae tuendae salutis. Ergo expetebantur vbique, et a Pastoribus flagitabantur assidue, vt partem oneris sustinendo leuarent. Nec deerant, qui partiendis suis cum Societate reditibus amplificare Conimbricense Collegium vellent, et nouas quoque ei sedes, ac domicilia construere. Conimbricenses vero Collegae non minore studio in sui ipsius victoria, quam in perdiscendis literis toti erant: quo in genere adeo multa tentabant, et audebant, grauibus [Note: 96 Leonis Henricij feruor.] vt interdictis eorum esset fraenanda licentia. Aucupabantur tempora omnia, nec dimittebant oblata. Fuit Leo Henricius Tyrorum e numero, qui peregre de more profectus,


page 192, image: s192

dum reputat secum qua nam re posset insignem sui ferre victoriam, in eam venit mentem, id fore, si nudus. quantum pateretur modestia per oppidum, quod primum occurreret, mendicaret. Id cum stetisset, simul in oppidum venit, quia frigidior afflabat aura, timens valetudini, aliquandiu haesit anceps: tum animi illa sui excelsitate superuacui et pudoris, et timoris victor, exuit vestes, oppidumque nudus mendiculus totum obit, statura etiam perpusilla opportunus contemptui. Ita, quod quaerebat, abunde collegit, pretiosam ludibrij stipem, atque probrorum. Iter tum prosequutus, metam vbi attigit praescriptae sibi peregrinationis, petulantem in templo hominum turbam inuenit, quae lasciuis id canticis, et amatorijs saltationibus funestabat. Enimuero res indigna ardentissimo Tyroni visa domum orationis fieri speluncam latronum: indictoque de superiore loco silentio, de his ipsis Domini verbis, Domus mea domus orationis vocabitur, disserere ardenter instituit. Disrumpebatur hic inuidus Satanas, nec poterat tantam notam diu tacitus ferre. Ergo ex suis saltatoribus vnum aliquem manu promptum instigat. vt interpellatorem laetitiae dicere aggressum pariter interpellet. Itaque ingesto conuicio desinere hominem iubet: cumque ille dicendo pergeret, colaphos ad conuicium adiungit: vt quem minarum terrore non posset, alaparum nota compesceret. Ille vero ne ex eorum numero esset, qui, quod sibi vltro susceperint, sat placide ferunt, quod vero ab alijs illatum fuerit, sedato animo ferre non possunt, Deo primum pro accepto munere (sic enim colaphos illos interpretabatur) gratias egit; deinde humi prouolutus, pedesque hominis osculatus dexteram illam, quae probrum intulit, ad osculum petijt. Quod tantae moderationis exemplum, nisi natura barbarum, agrestemque animum Satanae spiritus occupasset, flectere vtique, et mitigare posset, suum vt scelus, et tam nefarium crimen agnosceret. Sed derisit velut insanam pij hominis humilitatem saltator insanus, et illum ebrium temulentus exclamat. Ille vero et sobrium se dixit esse, qui contumeliam illam in Dei beneficium reponeret, quamuis id derisor ipse non caperet, nec intelligeret quanto se bono affecisset: et concionem, quam instituerat persequutus eo plus fidei nactus est apud populum, quo magis orationis pietatem actionis sanctitas commendabat. Perlato ex Vrbe diplomate, quo duplici Coadiutorum gradu addito suis omnibus [Note: 97 Conimbricensium sociorum obedientia.] membris iam Societas absoluebatur, id Simon cum socijs promulgaret, iussit scripto quemque edere, quem potissimum gradum adamaret. Tum vero pulcherrima patefacta ambitio est, et studia diuersa vnum, idemque petentium. Berzaeus Gaspar ad Religionem se venisse respondit non ministrari, sed ministrare: proinde penitus tradere se in perpetuum adiutorem Professorum, siue domi in culina, vltimove alio ministerio, siue baiulandis quocumque locorum, terra, marique epistolis et mandatis inter Turcas, Ethnicos, Haereticos: siue inter nosocomia in leprosorum, pestilentium, et quorumuis aegrorum obsequijs; siue peragrandis India, Aethiopia, et cunctis barbaris terris vlla sine exceptione, in fame, et siti, in frigore, et nuditate, per aestum, per imbres, per niues: demum Agnum se quocunque ierit obedientia monstrante paratum sequi, Christo passo eadem cogitatione armatum. Ioannes a Sancto Michaele, posteaquam per voluntatem Praepositorum voluntatem suam Deo sacrificarit, semper se habuisse persuasum, velle suum sibi non esse: nec restare optandum quicquam, nisi quod Praepositis videretur: eodemque sen su ad durissima quaeque Deo aduiuante vel inter Ethnicos, Mauritanos, Turcasque perpetienda in praesens paratum. Melchior Nunnius aequata in lance ad omnia se esse. Si tamen Professio plus aliquid dignitatis, aut gratiae apud homines, aut commoditatis ferat, malle se adiutorum temporalium esse coquum. Si plus afferat perfectae virtutis, plus crucis, plus tolerantiae dedecorum, et iniuriarum, plus aerumnarum, atque periculorum ad excolendam Domini vineam et propagandam, se quidem talia cupere. Emmanuel Aluarius, Nihil, inquit, mihi melius, maiusque eligere est, quam obedientiam parentem felicitatis. Melchior Carnerius, Statuo in hac sancta Societate perpetuus adiutor esse temporalis in humilibus ministerijs ad maiorem conscientiae meae securitatem. Antonius Quadrius Paratissimus, inquit, sum summis et infimis de hac Societate Dei mei, et Domini lesu Christi inseruire. Id vnum cupio, nihil vt mihi vnquam mandent, vel mandare omittant, vel concedant, quo mihi indulgeant: sed me Praesides libere omnino, seuereque ad suam voluntatem regant. Emmanuel Nobrega, Velim, inquit, nescire quicquam velle: sed in omnibus Christum modo, et hunc crucifixum velle. Alij alia


page 193, image: s193

edidere magni animi responsa: sed haec ad specimen satis. Sociorum quoque numerus, vt plerunque solet, virtutis ex ardore crescebat, et quanquam assumebantur multi quotidie, [Note: 98 In Lusitania Societas Prouinciam primam habuit sub Prouinciali Simone Rodericio.] multo tamen plures aut differebantur, aut omnino missi fiebant. Quoniam vero Socictas ipsa quotidie magis suis vndique partibus explebatur, hoc anno primum ea, quae in Lusitaniae regno degebat, Prouinciae nomen accepit: hoc Prouincialis creatus Praepositus Simon Rodericius: hoc votorum renouatio in communi conuentu fieri coepta tanto animorum motu, sensuque, tam ingenti collacrymatione cunctorum, vt tum primi ad Societatem accessus renouari laetitia, tum repraesentari suae cuiusque iucundissimus dedicationis [Note: 99 Vota communiter coepta renouari: eiusque rei vtilitates.] dies videretur. Cuius caelestis consuetudinis ortus ab eo nimirum repetendus est tempore, quo B. Ignatium memorauimus cum delectis Lutetiae Socijs consucuisse quotannis prima illa vota, quae in Monte Martyrum nuncupauerant, renouare. Quippe vt id Pater ad continendos in sententia Socios prope diuinitus excogitarat, sic qui Societatem deinceps suam inire vellent, dum ijs periclitandis opera datur, ne a proposito resilirent, eos eodem modo voluit vota illa, quae Tyrocinio exacto nuncupauerant, non modo semel, verum etiam iterum, ac bis in anno repetere: diuinum prorsus inuentum, et superioribus antea seculis inauditum. Quod triplex sua sit vtilitas. Prima, quam modo dixi, vt qui biennio expleto religiosa vota susceperint, ij inter literarum, et experimentorum curas magis in sententia confirmentur. Altera, vt sponsionis Deo factae nulla vnquam obrepat obliuio. Tertia, vt exardescat acrius concepta per initia iam pietas; et quae forte studiorum contentionibus exaruerat, reuirescat. Quae quidem omnia magno nunc suo bono posteritas sentit, et sibi quisque etiam num satis locuples testis est, quoties haec vota renouat, et instaurat, quanto pietatis sensu tangatur, quantis motibus agitetur, vt sibi semper videatur incipere, et recens haec claustra, atque haec Gymnasia sanctitatis adire. Quod si id nostra quoque sentit, et experitur aetas; quid mirum si prima [Note: 100 Nobilis Saraceni ad Christum conmersio.] illa in tali instauratione lacrymas non tenebat? Per idem tempus ex Africa in Lusitaniam Christianae religionis causa traiecit nobilis Saracenus, Dux equitum, et qui domi suae conditiones honestissimas, Christianus vt fieret, recusauerat. Illuxerat videlicet ei Christus, et e coecis superstitionis tenebris vocauit in admirabile lumen suum, vt vel ut ictus sagitta ceruus conquiescere omnino non posset, nisi velocissimo cursu peteret vitae fontem, et mystico partu renasceretur in Christo. Is commendatus a Rege Simoni breui Christum ipsum didicit: tum sacris initiatus Conimbricam venit, vt quem imbuere vsquequaque praepopera pietas non permiserat, eum nostros apud Patres, et dies erudiret vberius, et viua fidei roborarent exempla.

[Note: 101 Indicae res.] Eodem tempore Socictatis apud Indos nomen propagabatur, et fructus. Iam eo manipulus ille, quem supra significauimus Sociorum appulerat: et duobus locis cunctus erat numerus bipartitus, Goae, et in Ora maritima Commorini. Si tamen posteriores Socij certo potius consedisse dicendi sunt loco, quan omnem illam permeasse prouinciam. Reliquerat in ea Mansillam hispano cum sacerdote Xauerius, tribusque nuper initiatis indigenis: cum eisque se Criminalis, et Beira magno cum animorum bono coniunxerant, Christianis compluribus factis. Duos tamen ex eo Xauerius numero Molucas ad Insulas euocauit: quorum in loco totidem ex Lusitania suffecti sunt socij. Regionis horror, ac sterilitas, tum etiam ingeniorum, incolarumque ferocitas mutuis semper incensa discordijs Patrum animos vehementer angebat, perpetuo periculorum metu suspensos; sed dilatabat obsequium Dei, et spes vtilitatis oblata, ne periculis, angoribusque concederent. Iam Xauerius qui Malacae menses aliquot expectabat, dum de sacerdote, militibusque ad Macazares superiore missis anno, nuncius aliquis referretur, (eo enim, vt supra docuimus, parabat iter) vbi nihil inde renunciari perspexit, Macazariam petere [Note: 102 Xauerius in Amboinum aduectus sedulo religionem excolit, et propagat.] sine cunctatione constituit. Quano igitur Idus Ianuarij, Duro comite, socioque Molucam versus, Malaca soluit; placidoque vento ad Amboinum, vbi praesidium Rex Lusitanus habebat, est vectus decimosexto Kalen. Martij. Distat haec insula ab vrbe Malaca passuum millia fere nongenta, frequens indigenis, aduenisque. Ea circuitu millia passuum amplius octoginta complectitur, et vicis frequentibus habitatur, Christianis tum quidem septem, sed sacerdotum praesidio funditus spoliatis. Ceteri ex Ethnicis, Saracenisque constant, quorum hi numero vincuntur ab illis, et feris odijs inter se certant, propterea quod Saraceni cogunt Ethnicos vel Mahometanam complecti sectam,


page 194, image: s194

vel sibi esse subiectos; cum tamen illi nec Mahometis vocabulum queant, nec tolerare seruitium: longeque minus a Christianis sacris, quam a Mahometanis abhorreant. Septuagesimum iam annum, cum eo Xauerius appulit, Mahometica superstitio tenebat quorundam improbitate Caciziorum, qui illuc ex Vrbe Meca (ea est in Arabia, vbi spurcissimum Mahometis cadauer execranda ceremonia colitur) aspirarunt. Saraceni tamen indigenae suae sectae rudes, imperitique spem Xauerio dabant suae migrationis ad Christum. Christianos autem pagos Xauerius ipse concursabat alacriter, et infantes, puerosque non dum salutari tinctos aqua sine cessatione lustrabat. Quorum multi simul ac emersissent e fonte, perinde ac si ad eam horam reseruati diuinitus essent, e vita migrabant. Plane eiusmodi erat Xauerij caritas, quae ad laborum amplitudinem, molemque se ipsa corroboraret, longiusque porrigeret. Et quasdam insulas adire in animo habebat, quarum incolae humanis vesci carnibus ferebantur. Sed noua in Amboino ipsa de [Note: 103 Militibus Lusitanis, et Castellanis in summa calamitate succurrit.] hominibus bene merendi facultas oblata est. Biennio ante Castellanorum naues quaedam ex Hispania Tidorem appulerant receptae ab Tidorensi Rege libenter, quod Lusitanorum cum Rege Ternatino amicitiam aegre ferens, ex ipsorum inter se Europaeorum conflictu suarum incrementa opum sperabat. Ignorasse dicitur eam expeditionem Carolus Imperator Castellae ea tempestate Rex, ac pronunciasse licere Lusitanis perinde contra eos, atque contra Piratas tendere. Sed mitius agendum Christiana mansuetudo suasit. Ferdinandus Sosa missus est Goa in Malucum, qui exceptos homines deportaret in Indiam, vnde fieret potestas volentibus patriam in Lusitanis nauibus repetendi. Cum hac igitur Castellanorum, suaque classe in Amboinum apppulit Sosa, quo Xauerium mira Dei erga mortales indulgentia paulo ante praemiserat. Is grassantibus morbis praesertim inter Castellanos diuturna prius nauigatione, rerumque omnium egestate misere fractos, omnium animis, corporibusque ingenti solatio, et auxilio fuit. Enunciantibus sua, rite peccata laxauit, verbo ad tolerantiam excitauit, migrantes e corporibus roborauit, quo fidentiore animo, aequioreque discederent: id quod is difficillimum esse dtcebat, qui diuinas transgressi leges conscientiae torquerentur aculeis. Quo enim maiore audacia in flagitiorum se antea coeno peruolutassent, eo minore postea diuinae clementiae siducia solitos hinc abire. Denique vt viuis adhuc consentanea medicamenta, cibosque sic vita destitutis preces funebres, et suprema officia curauit. Multis etiam, qui mutuis flagrabant odijs [Note: 104 Vocatio ad Societatem Cosmi Tutriani.] (quod late patet inter milites vitium) in gratiam, concordiamque reduxit. Inter Castellanos erat Sacerdos ad eam diem per oceani blanda discrimina sequutus multo inferiora tot aerumnis, et mortibus praemia, Cosmus Turrianus nomine. Qui ex ipso Xauerij conspectu eam pectore concepit flammam, vt animo se se totum ad mansura, aeternaque animarum lucra transtulerit. Et quanquam consilium in praesens omne reticuit, tamen mox vbi peruenit in Indiam, et ab Antistite, quam habuerat Indiae petendae causam, facultatem munera obeundi sacerdotalia impetrauit, aliquanto spatio Goanarum vna Paraeciarum administrata, per exercitiorum spiritualium tandem suprema adminicula abstractus a seculo ad Societatem accessit, Iaponicae olim Ecclesiae, vt suo demonstrabitur loco, secundum [Note: 105 In Molucum Xauerius nauigat: egregioque ibi elaborat.] Xauerium primus Pater, et Pastor futurus. Interim Xauerius toto trimestri in Amboino consumpto Molucum versus Macazariam petiturus excurrit. Est autem Molucus insulis prope innumerabilibus, sed tamen modicis discreta regio, Aequatori subiecta diues aromatum, Caryophilli praesertim, quod toti terrarum orbi suppeditat. Ab Ethnicis, et Saracenis incolitur: eadem frequens est aduenis ac peregrinis, qui commercij causa vltro, citroque commeant. Has inter insulas Ternate praestat, quae Saraceno Dynastae Aerio nomine Regis Lusitani stipendiario parebat, ex Amboino, vnde Xauerius soluit, passuum distans millia ferme ducenta; vrbemque habebat cum arce Lusitanorum, cognominem insulae. Huc cum venisset Xauerius, profligatissimis moribus offendit omnia, diuturno ex vsu consuetudineque Saracenorum, Ethnicorumque. Sed suo more comiter sanare morbos aggressus, pactiones iniquas rescidit, foenerationes sustulit, libidines minuit, et cathechesis assiduitate inscitiae caliginem dispulit, quo in genere adeo collaborauit, vt orationis Dominicae, et salutationis Angelicae carmen, symbolumque Apostolicum, et alia ex disciplina Christi praecepta, quocunque te verteres, audires. Ea pueri Molucenses in foris, puellae in tectis, agricolae in campis, piscator in mari, pro vecordibus, et delicatis canticis cantitabant. Eratque in ea sententia Xauerius, vt maior in Molucis, quam apud Indos


page 195, image: s195

Euangelij praedicandi opportunitas esset; eoque vel ex India Societatis essent homines euocandi, quod postea fecit, misso ex India supplemento. Quod si in arce Moluci conderetur aliquod Societatis Collegium, non dubitabat, quin prope innumeri Christi sacra capesserent, Id igitur tum agebat, vt iu extrema illa ora Societas pedem poneret: quod miro cum Moluci compendio, et rei Christianae bono deinceps est factum. Hic etiam regis Almansoris Tidorensis filiam, coniugemque olim Boleifis regis Ternatini a Saracenis ad Christianos auertit. Ea Neachiles ante baptismum postea Elisabetha nominari voluit: sublimi atque erecto ingenio foemina, et in patrijs superstitionibus apprime versata. Sed vt in acrioribus ingenijs (velut in cera puriore flamma) lex Euangelij nitidius splendet; sic illa longiore disputatione Xauerij Mahometicam arguentis insaniam semel accensa, cunctis illis regionibus fulsit acrius: facileque Christum induit, et Mahometem, cuius iam erat pererudita mendacijs, haud difficulter abiecit. Sane tam illustre Reginae Ternatinae exemplum potuit vniuersas ab impuro Mahomete Molucas ad Christi sacra traducere, nisi regis Aerij tyrannis, qul mortui Boleifis regnum inuaserat, et in Christianos, neophytosque crudelitas, ab eius imitatione plurimos retardaret. Illa vero, vt suum in pectus Christum iam alte demiserat, quanquam regno amisso, et cunctis spoliata bonis magna in egestate viuebat, tenuit tamen in suscepta religione constantiam, Christianosque apud se voluit habere propinquos, et vsurpandis crebro salutis inuentae mysterijs, solatijs se coelestibus sustentabat: denique spe caelestis et sempiterni minimi pendebat terreni et caduci regni iacturam. Ceterum Xauerius in recudendis Ternatinorum moribus spatio item exacto trimestri Macazariam, quae bidui [Note: 106 Pergit in insulam Morum.] ferme aberat, cogitabat. Sed cum certis ex autoribus cognouisset in regione Maurica, quae Morus vulgo dicitur, plurimos esse Christianos, quorum salus Sacerdotum nudata praesidijs, vltimum iam discrimen adiret, omisso ad Macazares proficiscendi consilio, quibus aliena praesidia minus deerant, ad ferendam Christianis Mauricis opem, animum, cursumque conuertit. Absunt Mauricae a Molucis leucas prope sexaginta solo asperae insulae, sterilesque, vt quae triticum, et vinum negant, nihilque armentorum, aut gregis alunt praeter paucos admodum sues, non tam ad escam, quam ad miraculum, cum tamen apris abundent. Arbore etiam abundant palmetis indicis haud absimili, vnde qualiscunque panis, vinumque, atque etiam vestis petitur, Orizae quod satis est, ferunt. Gens porro ipsa Terrae ingenio probe pari, aspera, et inhumana, literarum penitus expers; quae ne prima quidem elementa pernorit: ac ne habeat quidem vlla instrumenta, aut monumenta doctrinae: feritate autem barbarieque tanta, vt non modo alienis peregrinisque non parcat; sed in suos etiam ferro, ac veneno grassetur. Itaque Xauerius cum tot regionis pericula, tot incommoda, tantam rerum omnium penuriam secum ipse recoleret, pro sua erga Deum fiducia Romam ad Socios scripsit, sibi videri potius illas diuinae spei, quam Mauri insulas appellandas. In quibus tam liquidis, perpetuisque animi gaudijs perfusum se esse commemorat; vt nunquam meminerit alias se fuisse maioribus: et perappositas eas insulas credat ad oculorum aciem breui ex iucundissimi fletus suauitate perdendam. Regio crebris terraemotibus, horrendis fremitibus, et subterraneis passim ignibus quatitur: compluresque ex his locis tanto cum fragore flammarum globos euomunt, vt quaeuis aenea tormenta cun concepto igne orbem suum excusserint, longe superent: ijdemque eminus saxorum ingentes moles, veluti praegrandes arbores eiaculentur: vt Tartari species quaedam ad deterrendos impios proposita videatur a Deo. Interdumque acrioribus ventorum flatibus tantos cinerum eructant aceruos, vt in campis totos oppleant, et perfundant agricolas, vix vt eorum oculi, et nares extent; daemonum quam hominum propiores: Apros etiam in saltibus passim obruant, et excaecent; et pisces, qui cinere aspersam aquam hauserint, totis littoribus fusos enecent. Oppida praeruptis, excelsisque rupibus tanquam a natura maenibus, muniuntur: ascensu tam arduo, impeditoque saxis, nullius vt pateat iumenti vestigio. Inde incolae rident hostem, et omnem eius conatum, si eo propius nitatur, eludunt. Dispari sunt insulae inter se lingua, interdumque eiusdem insulae Pagi: quamuis lingua Malaica, quae ab Malaca per Molucas longe diffunditur, propter commercium vtantur omnes. quae causa fuit, vt in eam potissimum Xauerius linguam symbolum Apostolicum, et decem praecepta legis apta cum explicatione conuerteret. Erant


page 196, image: s196

in his locis Christianorum vici complures iamdiu inculti, horridique, seu quod ab India longissime absunt, seu quod vitae ducem sacerdotem quem habebant vnum, sustuleran, e medio. Ergo haec loca Xauerius tot vndique cincta periculis, adeo peregrinis, et ignotis infensa, tam omnibus seu vitae tuendae praesidijs, seu valetudinis orbata subsidijs, (id quod sacerdotes ceteros ab accessu deterruit) ipse in animum induxit suum, vel cum capitis adire periculo, memor illius Christi vocis, Qui voluerit animam suam saluam facere, perdet eam. quam sentemiam facilem illam quidem aiebat existimanti videri, sed nihil esse experienti minus. Vbi enim incidit eiusmodi tempus, vt pro Deo vitam exponas, nescio quo pacto fieri, vt quod dilucidum videbatur esse praeceptum, [Note: 107 Caritas et fiducia in Deo Xauerij.] magna dein obscuritate inuoluatur: eiusque vim ne doctissimos quidem satis assequi posse, nisi Deus ipse interior magister accedat. Complures eius amici vehementer orabant, ne tam efferatos homines, qui nihil nisi cruorem sitirent' humanum, adire vellet, neve caput suum committeret ijs, qui venena passim spargerent, sicasque vibrarent. Precibus lamenta miscebant, et suo nutu ad interitum properantem cunctabantur adimendo nauigio. sed cum certum, et fixum esset Deum sequi vocantem, affirmabat ille eo se nixum, et velut incubantem, si nauis adimeretur, in Mauricam transnaturum: omnino enim desertis ijs populis, et omni adiutore carentibus ab se deberi subsidium. Itaque illi, quod vnum reliquum erat, praesentissima quisque remedia contra omnes pestes, atque venena certatim afferunt. Quae tamen vir fortis, in Deoque magnanimus, ne quid de concepta fiducia minueret, nevo se medicamentis humanis, aut certe solicitudine, qua ad id tempus caruerat, oneraret, inuicto animo, constantique reiecit, et gratijs actis orationis sanctae perfugia, qua nullum praesentius dicebat esse remedium, potiora poposcit. His in locis menses fere tres commoratus Christianorum vicos prope triginta lustrauit, eosque ita sibi, Christoque deuinxit, vt e feris homines redderet, et qui vana gerebant Christianorum nomina, paulatim morum quoque mansuetudinem et res ipsas induerent. Baptisma infantibus, cathechisimum adultis impertijt. Idolorum sacrificia, quantum in ipso fuit, de medio sustulit. Neophytorum miserias iuxta in animis, ac corporibus subleuauit. Iauarorum impietatem, barbariemque modo peramicis monitis, modo minis caelestibus mitigauit. Est id inauditae feritatis hominum genus, de quo auditione in Amboino perceperat ab Euangelio alienum: qui quoscunque nacti sunt, mactant; et cum externorum copia defuit, (nam in hos potissimum saeuiunt) in domesticos rabiem vertunt: nec a liberum, vxorumque caede temperant. Hos paulisper Xauerius, captata e flagrantibus naturae caminis occasione, cohibuit. Aiebat erumpentes e terrae visceribus flammas Idolorum denuntiare cultoribus parata supplicia, easque inferorum sedes esse, quo scelestissimus quisque, et qui secus quam decuit vixerunt, in omnem trudantur aeternitatem. Nec aliud ingentes illos terrae motus, fremitusque portendere, nisi quod dehiscens terra id genus hominum absorbere iam gestiat. Omnino magna vis disciplinae christianae, vt vnius Xauerij praeceptis gens illa vniuersa, qua non alia antea ferocior, nec immanior sensim exculta, et condocefacta, breui etiam ad elegantiora defluxerit. Innumerabilis hominum multitudo tot errorum depulsa nocte, splendidissimum veritatis lumen aspexit: ac prae ceteris oppidum in primis Batechinae nobile ac frequens Tolum. Cessit denique Christo Satanas, tenebraeluci, et omnis illius regionis tartarea dominatio, venerandae Crucis imperio. Quod non obscure Xauerius sensit, cum Missarum inter solemnia, quibus ipso die Michaelis Archangeli festo rite operabatur, horrendis motibus terra contremuit, sapienter ex ea concussione coniectans omnes tum aduersarias potestates ab Archangelo illo male mulctatas, fugatasque se se in Tartarum cöndidisse. Tum demum vulgo intellectum, obfirmatam illam Xauerij voluntatem, qua perinuitis moliebatur amicis in has insulas proficisci, non temere, casuque susceptam, sed a Deo fuisse profectam; qui tot animarum miseratus interitum, hoc eis iam inde ab aeternitate praesidium cemparauerat. Atque vt totis etiam Indijs in posterum prouideret, ne sparsa semina aut furacibus paterent auibus; aut inimici zizanijs obruta perderentur, Xauerius datis ad Regem Lusitanum literis, Euangelij Praedicatores mittendos curauit in omnem locum, ac regionem, vbi Lusitanorum arces essent: instituendumque Inquisitionis sacrae Tribunal, ne qui de


page 197, image: s197

Saracenis ad Christum, Iudaeisue transissent impune gradum referrent, quod tamen non nisi post anno seculi sexagesimo institutum est. Iam celeri cursu praecipitabat annus: iam nouus appetebat; cum Xauerius acto de superbissimo hoste triumpho, in Molucum reditum adornabat, cunctas reuisurus, et confirmaturus Ecclesias. Quem nos reditum quoniam destinatum est suo quamque loco rem tradere, illuc scilicet reseruamus. Atque hunc in modum hic Societati traductus est annus, gemino auctae Collegio, Bononiae vno apud Italos, Vallisoleti altera apud Hispanos.



page 198, image: s198

HISTORIAE SOCIETATIS IESV. Liber Septimus.

RENOVABAT curas suas Ignatius renouatione temporum, et annorum: eaeque tanto erant acriores, quanto difficiliorem Societatis moderandae prouinciam dies ipsa, numerusque reddebat. Indagabat solerter omnes non modo fouendae, ac sustentandae [Note: 1 B. Ignatij industria in Societate prouehenda.] verum etiam eius promouendae, atque augendae vias. Et vt erat sagax ad prospicienda pericula, prudentissimis vigilijs quicquid progredienti officeret, remouebat. Itaque primum ad quotidianae precationis sedulitatem gratiam sibi virorum principum adiungebat, qua diuina benignitas, dum placidam votis intendit aurem, familiam suam secundo cursu proueheret. Conciliabat sibi non modo Pontificem, et Cardinales, verum etiam Regum, Principumque legatos et quicquid eiusmodi Romae vlrorum erat, cui et dignitas reuerendam, et autoritas suaderet obsequium. Hos subinde aut per se, aut per suos comiter inuisebat, et quanti apud se quisque esset, vel exquirendo consilio, vel commendandis tum domesticis, tum, si postularet caritas, alicnis causis facile declarabat. Quibus officijs prompti ei vicissim erant Principum aditus, obuia comitas, parata beneuolentia. Ioannes Vega, ille vir siue religione, siue belli ac pacis artibus plane summus, nec vllis vnquam laudum praemijs adaequandus, ex Oratore Caesaris apud Pontificem, Siciliae iam Prorex ad Philippum Archintum Salassiorum Episcopum, et Almae Vrbis Vicarium in Ignatij, societatisque commendationem scripserat: cui Vicarius ipse rescripsit, pergratum quidem sibi fuisse commendationis officium; sed ita, si suum vicissim, cum commendaret Ignatium, et eius familiam, pari animi affectu, voluntateque susciperet; venia insuper postulata, si cum, eo de Societatis amore certaret. Cardinalis item Franciscus Mendoza tum quidem Cauriensis, postea Burgensis Episcopus cum ex animo Ignatium, sociosque diligeret de collegio instituendo Salmanticae cogitatione suscepta, Michaeli Turriano, quo plurimum olim in Vrbe vtebatur, quique hoc demum anno Societatem proprius inijt, eius [Note: 2 Ratio exercendi Tyrones B. Ignatij.] initia collegij commendauit. Deinde quo firmioribus nixa radicibus sua sumeret incrementa societas, B. Pater iam tum a Principio, ne quis in eam adscriberetur, non diligenter, ac fastidiose probatus, sagaci cura prouidit. Quanquam autem probationis domicilium non dum erat in Vrbe proprium, atque a cetera Patrum habitatione seiunctum, nouorum tamen animus atque constantia varijs, exquisitisque rationibus tentabatur. Ac praeter menstrui spatij solitudinem in contemplationis diuinae recessu, iubebantur ad conterendum animi fastum, necandamque superbiam, modo plateas, et celeberrima Vrbis loca mendicorum instar obire, modo ex improuiso desides in turbas conciones habere, et alia quoque exequi duriora perpessu, quae ad posteros transfusa deinceps, ad hanc vsque vsurpantur aetatem. Quae tamen cum iterum, ac tertio a viris etiam [Note: 3 Quem vsum habeant publicae mortificationes.] grauibus facta essent, non sinebat eos B. Pater in eo genere longius progredi. Spectabat quippe ex eorum victorijs non praesentem modo, verum etiam futurum fructum: et periclitationes illas eo potissimum exeogitarat, vt insito suae quisque excellentiae amore inter initia deuicto maiorem in agendo, dicendoque libertatem, cui vitiosus saepe pudor, aut metus officit, obtinerent: partim etiam ne ijs arduum videretur, ac durum, si quando ad ceterorum prodesset exemplum, stultos effici Christi causa, et sapienter desipere in oculis, luceque mortalium. Multi enim praeclaris a natura donis ornati, vel quia


page 199, image: s199

nimium vident, pollentque iudicio, vel quia angusto, timidoque sunt animo, dum hominum iudicia reformidant, nec satis audent ingenij subire discrimen, nullam vnquam praestantiam laudis assequuntur: et munera ipsa, ac dona naturae ignauo saepe obruta metu, nec efferunt, nec expoliunt. Ita qui fama hominum libere negligenda, ac contemnenda facile in primis numerari poterant, ij nimium ea verenda, ac perpendenda [Note: 4 Periclitatio Ne uitiorum in valetudinarijs.] vix in tertijs, vltimisque consistunt. In valetudinarijs autem periclitatio maior. Suum enim fere quisque mensem in ijs, cyanea, rubraue induti penula, velut ceteri pueri, nouitij ministrabant: ibi cibum cum ceteris famulis capiebant: ibi cum ceteris pernoctabant: nec ante reuocabantur, quam cum laude destinatum experimenti curriculum. confecissent. Et quoniam constabat inter nosocomiorum Praefectos, atque Ministros experimenti nomine illos mitti, probabantur ab ijs acriter, nullis blandae caritatis, vt inter nos, fomentis adhibitis; nempe ab ijs, qui non inuiti seueritatis, et imperij partes illas agebant; saepeque eos multo quam famulos accipiebant asperius, mansuetorum abusi silentio, ac patientia. Onerabant eos laboribus, ac conuicijs: iubebant terram fodere cadaueribus obducendis: vocabant ad efferenda, et sepulturae mandanda: imperabant vicissim vigilias apud aegrotos sine discrimine, et sua quiete fessa lumina diurnis ex laboribus fraudabant: aquam, et ligna, et cetera pondera languidis etiam humeris imponebant, et perpetua quadam officiorum, munerumque vicissitudine labori labor, et onus oneri succedebat; vt ne optatae quidem precationi, spectandoque sacrificio spatium praeter quam festa, et sacra luce concederent. Si quid erat inter seruilia munera abiectum, et ad nauseam horribile; si quid asperum, et operosum, id eis seruorum faex, laborum de more fugitans, et semet exonerans, relinquebat. Nec tamen par laboribus esca: quae ipsa tam contempta, tamque exilis erat, vt ne arido quidem pane satiarent desideria naturae. Si Sacerdotes essent, qui probarentur (quod saepe fiebat) ij ad hos labores adiungebant sua voluntate curam confirmandi animas, quae migrabant, ne qua ab Ecclesiae sacramentis abiret inermis. Ceteris autem aegrotis, vt peramanti manu, sic peramico ore minuebant, quoad poterant, leniendo dolorem. Hoc a Tyronibus experimento dato, mittebatur ab Ignatio minister, qui et ex Praefectis, et ex ipsis singillatim aegrotis eorum de moribus accurate cognosceret, vt qualis quisque esset, et quantus dilucide doctus, simul etiam quantum cuique imponendum, quaeue admouenda [Note: 5 Varijs muneribus alumnos exer cebat Ignatius: vnde multiplex vsus redibat.] curatio, et an denique is esset de Societate mittendus, retinendusue deliberaret. Quos autem suo numero dignos inuenerat, hos non vni tantum, sed saepe pluribus praeponebat officijs, non modo vt desidiae nullus esset suae domi locus, sociorumque paucitatem suppleret industria; verum etiam, vt ipsa munerum varietate obseruarentur ingenia, et in quo quisque maxime excelleret, appareret. Ita multi ad multa euadebant idonei, dum vnus pluribus occupatur, et distinetur officijs: nec vnquam deerat, quem cuique negotio praeficeret, omnibus omnium pene functionum vsu, munerumque iam doctis. Timidi praeterea, angustique cum ad varias causas adhiberentur, altiores quodammodo fiebant, animosque tollebant. Vt enim situ, et desidia tabescimus, cum in mandandis curis, atque muneribus praeterimur; ita cum adhibemur, erigimur. Nec enim tam inertes, ac segnes ipsa natura, quae longo tandem vsu acuitur, ac perpolitur, quam inertiae [Note: 6 Ioannes Polancus incipit ab epistolis, ac secretis iuuare B. Ignatium.] saepe fama, et ignauiae suspicio nos reddit. Itaque publicus Societatis Scriba, cui omnia committebantur arcana, concionibus, sacrisque lectionibus simul operam dabat; idemque et christianae doctrinae, et procuratoris Generalis officium administrabat; nec tamen a Culina, Triclinijque muneribus erat immunis. Is erat Ioannes Polancus, qui nuper ex [Note: 7 Bartolomaeus Ferronius moritur.] Hetruria reuersus Barptolomaeo Ferronio in ea cura successerat. Namque B. Pater nullum certum ad id temporis ab epistolis adiutorem habuerat: sed Xauerij initio (vt olim significaui) postea aliquantum Hieronymi Domenecci, et Andreae Frusij opera, sed Ferronij maxime vsus erat. Sub extremum is annum saeculi eius vndequadragesimum Societati se adiunxerat, Lusitanus natione ac genere nobilis, ex oppido Blanco dioecesis Guardiae, virtutis vero clarissimae: interque cetera tantae animi ad parendum aequitatis, suasque ita propensiones oblitus, vt nunquam ex eo Ignatius, quamuis super ea re saepe, diuque iussisset in sacello domestico preces facere, et alias tentasset vias, potuerit elicere num ad studia literarum animo magis, quam in alteram partem ferretur. Huic igitur Iustorum fine sublato, Polancus sussectus, quae diximus onera, et alia permulta non ad


page 200, image: s200

[Note: 8 Frusij, et Otelli labores.] breue tempus, sed annos plurimos mira constantia pertulit. Frusius autem ad cetera munia conciones adiunxerat in aede nostra: Et Otellus item non dum Sacerdos in contubernijs sacrarum Virginum, Nosocomijsque. Cuius mirus animi candor vim etiam mirificam orationi tribuebat, vt insideret in animis, et fidem faceret. Dicebat interdum apud Monachas B. Annae, et ad sinceram paupertatem, nihilque vt suum possidendum eas pluribus hortabatur: cumque bipertita esset oratio auscultantes aliquando foeminas monuit, vt quoniam prior absoluta pars erat, dum ipse anhelitum tantisper reciperet, eae ad sua digressae cubicula, quicquid sepositum haberent, confestim promerent, [Note: 9 Sanctimonialium B Annae ad Otelli vocem obedientia.] et ad Praefectam deferrent. Enituit hic ingens huius sexus alacritas. Cunctae ad vnam Otelli vocem suas ad arculas cucurrerunt, et quicquid conditum habebant, vel vilissimi pretij vel maximi repente prolatum ad Praepositam detulerunt, continuoquead concionem reuolant, tanto iam suauius degustaturae diuina, quanto se libentius despoliassent humanis, quod Otello secundum concionem Praeses ipsa gratulabunda narrauit.

Nec minor animi prouisio fuit in muniendis Collegiorum initijs B. Patri quae quoniam sine perfecto obsequio, legibusque constare vix possunt, scribebat ad eos, quos ad [Note: 10 Cura B. Ignatio summa obedientiae.] ea inchoanda misisset, vt delecto inter ipsos duci, atque rectori, tanquam sibi ipsi obtemperandum putarent. Et interdum volebat, vt a Collegio ipso crearetur rector ea ratione, quam in Generali creando Praeposito prima erat secuta Societas. Placebat, pinor, consilium ex vsu, dieque capere, vt quae potissima rectoris legendi ratio ineunda esset, vsus quoque doceret. Nam postea eam sequutus est, ac lege sanxit, quam comperit optimam, hodieque sequimur vt Rectorum, ac Praepositorum omnium lectio penes vnum sit Praepositum Generalem; qui de cuiusque moribus, ac conditione diligentes edoctus, cum suis tandem Assistentibus matura deliberatione constituat, quae cuique sit mandanda, et imponenda prouincia. Quem autem sibi ipsi tum Socij aliquando Rectorem, ac Praepositum delegissent, eum extemplo ratum Pater habebat, et ab ipsa lectione probabat: eumqne eadem autoritate praeesse, ac si praeesset ipse, iubebat, cui ceteri eadem quoque obsequij submissione, ac reuerentia parerent. Quod si quis contumaciter [Note: 11 Prima Regularum Societatis rudimenta.] detrectaret imperium, eum de Societate pellebat. Quanquam autem quod ad leges attinet, eae conditae non dum erant, tamen ne nullae prorsus essent, aut sine disciplina multitudo iam inchoata se regeret, scripsit rudia quaedam monita, atque praecepta, quorum ad normam diuersi sociorum coetus, atque Collegia quam diu certae leges ederentur, se ipsa dirigerent. Ea sunt huiusmodi. Primum vt purum pectus, et in amore Dei flagrans perpetuo custodirent, nihil vt aliud amarent, expeterentve, nisi Deum aut esse, ac sermocinari cum Deo: cum proximis autem eius duntaxat gratia, non animi laxandi causa, temporisque fallendi. Deinde vt loquendi tempus pariter, ac modun, praescriberet ipsa necessitas, et vtilitas seu propria, seu aliena, euitatis semper ijs, quae ad animorum progressum, bonumque non facerent; quale est inane studium inuestigandi res nouas, et aucupandi omnem auram rumoris, atque sermonis: darentque operam, vt de humilitate potius, deque suae voluntatis interitu, quam vt ridiculos, et alienam vellicantes famam sermones inferrent. Tum vt eloquentiae, aut elegantiae laude nemo sese iactaret, nec prudentis, disertiue hominis famam, gloriamque captaret, proposito sibi ante oculos Christo Iesu, qui haec ipsa contempsit, et contemnenda nos docuit: maluitque propter nos abiectus esse, nulliusque inter homines numeri, quam in honore, ac pretio. Nihil intueri, nihil agere prorsus vellent, quod non ante oculos diuini conspectus, cunctorumque hominum auderent: ita enim fore, vt Deum praesentem semper agnoscerent. Nunquam aduersus aliquem praefracte contenderent, sed cum aequitate animi suae sententiae rationes afferrent, veritatis potius demonstrandae gratia, ne proximi ducerentur errore, quam ambitione victoriae. Inter cetera illud maxime cordi esset; vt ea ab se se abijcerent, ac repellerent, quae a mutuo, fraternoque amore diuellerent: studerentque pro viribus, vt se se intimis sensibus adamarent, memores semper illius Christi vocis, qua suos discipulos compellabat. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Si quis aliquid delinqueret, quo sibi videretur apud ceteros minor fieri, is animum ne deijceret, ne ve ita se submittere, vt de bene coepto cursu deflecteret. Sed veniam potius ab ijs, qui suo offendi potuissent exemplo, et poenarum simul aliquid postularet: ageretque Deo ex animo gratias, qui se idcirco


page 201, image: s201

cadere, labique permitteret, vt qualis esset intus, ceteris appareret; nec haberi vellet ab hominibus melior, quam re vera esset in oculis Dei. Ceteri vero Socij fraterno admoniti casu, secum ipsi reputarent, posse in grauiora se ruere, et pro fratris emendatione diuinae clementiae supplicarent. In Praepositis, et ijs, qui praeessent, Christum semper agnoscerent: ad eosque in suis rebus fidenter accederent, et persuasum penitus haberent per eos se regendos, ac pertractandos a Deo. Omnia animi cogitata, et Satanae tentamenta minime paterentur oeculta, quin ea potius spiritualibus Patribus, ac Praepositis aperirent cum seipse Satanas in lucis Angelum transfiguret. Itemque sua omnia de consilio, iudicioque Patrum magis, quam suo gerenda sibi esse intelligerent: quin suum potius suspectum semper haberent, tutumque minus. In conuictu, atque congressu moderatione vti nossent, ne se aut nimium hilares, atque remissos; aut nimium tristes, grauesque praeberent, apostolico illo commonefacti praecepto, modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Benefacta vel perexigua nunquam spe maiorum, futurorumque differrent. Esse enim communem Diaboli fraudem in apprehendenda virtute, contemptis praesentibus spectare futura. Omnes in qua vocatione vocati essent, in ea vtique permanerent, nec primam fidem irritam facerent: perpetuum enim humani generis hosti fuisse morem, vt qui in solitudine Domino famulantur, eis cupiditatem inijciat vitae communis, vt si quam praestantiam virtutis sibi videantur adepti, ceteris eam impertiant, communicentque cum proximis: vicissimque eos, qui nauant operam proximis solitudinis amore, tanquam vitae perfectioris incendat. Ita ex rebus longe positis ansam perpetuo capere disturbandi propinquas.

[Note: 12 Iussit Ignatius quarto quoque mense literas per Societatem communes scribi: quae quadrimestres inde vocatae et magno vsui fuere. S. Basil. in Mor. c. 70.] His monitis perinde ac iustis legibus parebatur a singulis: idque tam sponte caritate eos agente, vt non ab homine tradita, sed a Deo viderentur accepta. Sapienter autem et ex more veterum inter se Ecclesiarum, quem iure S. Basilius ab temporibus Christi Domini, et Apostolorum repetit, B. Pater ad gloriam Dei latius celebrandam, ad confirmandam inter se compagem corporis vniuersi, conglutinandosque in dies magis Vniuersorum animos, simulque excitandos sancta aemulatione, et exacuendos in publicae procuratione salutis excogitauit, vt quarto quoque mense de rebus, quas vbique gereret, mutuis se se literis cuncta Societas admoneret. Qui mos diu saluberrime viguit, donec Societate ipsa crescente, semestres; dein etiam annuae literae datae sunt. Has persequebatur hoc anno vias vigilans Pater, quibus familiam suam ad meliora proueheret: sed non minoribus curis, atque vigilijs futura prouidebat incommoda, et prouisis acriter occurrebat. Senserat quantum ex regendis foeminis detrimenti nostra Societas caperet, [Note: 13 Societatem procuratione Sanctimonialium liberat.] et neruos omnes intendit, vt ab ea procutatione in posterum immunis esset. Iamque onus S. Marthae, gemina erecta sodalitate virorum altera, altera matronarum, quae ei procurationi praeesset, abiecerat. Sed quoniam nobiles et piae quaedam foeminae, nutu Pontificis interposito per vim extorserant ab Ignatio, vt eius ad arbitrium, ac normam vitam agere obedientiae professione sibi liceret; paruit tum quidem obsequentissimus Pater, sed paucos intra dies tantum ex onere sibi imposito laboris, ac molestiae pertulit, dum homo impeditissimus quotidianis mulierum querimonijs, anxietatibus, percunctationibus distinetur; vt plus ei prope negotij paucae piae foeminae, quam Societas vniuersa facesseret. Ea res Ignatium impulit, Pontificem vt adiret: expositisque susceptae procurationis incommodis graui oratione peruicit; vt non ab ea modo, verum etiam ab omni Monacharum administratione libera in perpetuum Societas esset: idque Apostolici di plomatis testimonio cautum voluit. Pari prudentiae laude piorum Sacerdotum, quos a [Note: 14 Non probat vt cuncta Sodalitas a Somascha Societati adiungatur.] Somascha vocant, nobile sodalitium, quod instar tum erat religiosae familiae, ac poltea in veram religiosi ordinis formam Apostolica autoritare coaluit, cum per virum grauem, ac religiosum coniuhgi cum Societate nostra, et in vnum veluti corpus coire tentasset, minime assentiendum Pater putauit; siue quia tanta multitudo alijs iam institutis, et alijs moribus assueta, tametsi in vnum corpus facile coalesceret, non tamen ita facile eundem spiritum, eandemque vitae formam arriperet, atque indueret; siue quia non generatim, sed viritim explorandae sunt ad cuiusque religiosi instituti naturam idoneae hominum vites, ac dotes. Certe cum alio sacro ordine, vbi res ab Ignatio impetrata non est, coepta consociatio non processit. Nimirum sempiterna sapientia id Ecclesiae suae ex multiplici Clericorum regularium varietate volebat decus accedere: tantoque plura laboranti


page 202, image: s202

seculo ex multiplici opera, et labore, pro cuiusque ordinis proprio instituto excitari [Note: 15 Quam vellet B. P. Societatem professam et a forensibus litibus, et negotiorum externorum procuratione longe abesse.] praesidia. Maximam autem B. Pater prouisionem animi in tuenda vbique Societatis existimatione, prohibendisque, quae eam quoquomodo laederent, adhibebat. Idcirco nec quae ad rem familiarem, ac fortunas pertinent, nec quae a Societatis institutis, moribusque aliena videbantur agitari per nostros aequo animo patiebatur. Ea de causa Conimbricensis Collegij rectorem Martinum Sancticrucium, cum ad vrbem litium causa se conferret, quod eo tempore nullum erat Societatis Romae Collegium, vetuit illum Pater ad se diuertere, sed apud oratorem Lusitani regis esse iussit: quo salua Professae Societatis existimatione, quam vnam Romani tum norant, liberius sui Collegij bona lite persequi, iudicioque liceret. Eandem ob causam Cornelio Vishaueo, quem Louanio Romam euocauerat, quod suum ante discessum, ipso Ignatio inconsulto, cuidam mulieri absolutionem ex certo anathemate impetraturum se Romae receperat, Ignatius, vt id resciuit, suum illi galerum, ac baculum reddi iussit, forisque tandiu emendicando versari, quoad Apostolica sede soluendae foeminae potestatem, quam spoponderat, impetraret. Vt facile sit intelligere quantum a causis, quae nullo modo ad pietatem, vel longius pertinent, vellet Ignatius huius disciphliae sectatores abesse: qui et suo praeibat exemplo: cum inter cetera ijs, qui per ipsum in aulas admitti Principum postularent, respondere esset solitus; se quidem praestantiorem Dominum nescire, quam quem sibi ipse delegisset: [Note: 16 Nec probat nostros esse initiandorum Sacris ordinibus iudices.] in huius familiaritatem si vellent, omni se ope adnisurum, vt reciperentur. Eodemque iudicio minime consentaneum Societatis rationibus censuit, vt qui sacros essent ad ordines prouehendi, eorum periclitandis moribus, vel scientiae, quisquam praeficeretur e nostris. Non potuit tamen optime merito de Societate Vicario, qui id ab eo summe contenderat, penitus denegare: veruntamen ea lege, ac conditione concessit, vt nostri non ipsi suum de quoquam iudicium, idoneus nec ne esset ad capessendos ordines pronuntiarent, sed tantum quid in interrogato, tentatoque animaduersum esset, simpliciter enuntiarent. Et quoniam vndique captandis animarum lucris imminebat, restituendisque hominibus in gratiam Procreatoris illud addidit, vt qui promoueri ad ordines vellet, is prius vniuersae vitae peccata confessione dilueret; deinde si subire periculum certum esset, periculo vtique se committeret. Ita se aiebat, vel ipso monstrante vsu, intellecturum, susceptum ne munus gerere e re diuina foret, an reijcere, atque deponere: quod si dies ostenderet nullo modo fore, voluit sibi licere, id confestim relinquere, et ei remittere, qui dedisset. Quod quidem postea ab eo positum, atque relictum argumento non leui esse potest, nequaquam Societatis id moribus satis conuenire. Tametsi postea cousequentibus temporibus repugnari tot Summorum Pontificum voluntatibus, nutibusque non potuit; quominus denuo impositum gemina etiam illa, quam modo dixi, conditione sublata, reciperetur. Augebantur autem Ignatij curae ad incrementa familiae, [Note: 17 Iacobus Lhostius in Sicilia rem diuinam procurat] quae varijs locis propagabatur in dies. Ea in interiorem Siciliam patefacto iam a Iacobo Lhostio primo aditu, vt supra demonstrauimus, penetrauit; missusque eo est Hieronymus Domeneccus Proregis in gratiam Ioannis Vegae, eiusque coniugis Eleonorae. Lhostius autem versabatur etiam tum in Agrigentina Dioecesi, vbi et superioris anni res [Note: 18 Ioannis Vegae, et coniugis postulatu mittitur eodem Hieronymus Domeneccus.] coeptas vrgebat, et nouas inchoabat. Is Collegium quoddam ex eo genere foeminarum, quae suis ex probris se se ad pudorem, frugemque reciperent, excitauit: diuersa percurrit oppida: varijs foeminarum Coenobijs, et Dei verbo, et sacramentorum administratione consuluit: denique post multa praeclare gesta, cum de Domenecci cognouisset aduentu, Panormum vna cum Vicario se contulit. Hic Patrem amantissimum amplexatus, cum eoque ad dies aliquot in animorum defensione versatus, postea vnde abierat, se recepit; nec ita multo post Louaniu