12/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

DE EDVCANDIS ERVDIENDISQVE PRINCIPVM LIBERIS, REIPVBLICAE GVBERNANDAE DESTINATIS, DEQVE REPVBLICA Christiane administranda Epitome: LIBRI DVO. ACCESSIT DIARIVM, SEV QVOTIDIANAE preces hebdomadis accommodatae. Item Celeuma exhortatorium ad praeparationem Christiane moriendi. AVCTORE CONRADO HERESBACHIO Iureconsulto, Principis Iuliacensis, Cliuensis, etc. Consiliario. CVM INDICE NOVO ET LOCVPLETISS. SPARTAM NACTVS HANC ORNA. Erudimini qui iudicatis terram, Psal. 2. v. 10. [gap: illustration] Cum Gratia et Privilegio. FRANCOFVRTI AD MOENVM. M. D. XCII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

[gap: content list]

image: as006

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI CAROLO FRIDERICO IVNIORI, DVCI IVLIACENS. CLIVENS. MONTENS. COMITI MARCHIAE, et Rauensburgiae Domino Rauenstenij, CONRADVS HERESBACHIVS Iureconsultus S. .D

SVPERIORIBVs annis, generosissime Adolescens, cum instituendo illustrissimo parenti tuo etiam tum adolescenti adhibitus essem, formam quandam delineaui, ad quam principum liberos gubernationi destinatos educari atque institui vtiliter posse existimaui, et qua ipse quoque in erudienda eius Celsitudine olim vtebar. Ea vero cum per gratiam Dei non infeliciter cesserit, et alijs aliquot principum institutoribus a me eandem extorquentibus describendam iampridem permiserim, veritus ne (vt sunt hoc tempore parum candida pleraque ingenia) corrupte aliquando


image: as007

in publicum spargeretur; recognoscendam, ac veluti relambendam in manus resumpsi.

Maxime vero quum Dominus [gap: Greek word(s)] Illustrissimo parenti tuo incrementum dederit et generationi eius benedixerit, teque patriae gubernandae haeredem ac successorem procrearit: non male conuenire arbitratus sum, tuae Celsitudini hoc veluti officij mei [gap: Greek word(s)] nuncupare: nimirum vt haec Illustrissimi parentis vestigia tibi commonstrem, quibus ipse quoque insistens adfelicem Reipub. administrationem educari possis. Et quanquam non dubitem, quin Illustriss. parentes tui, pro singulari sapientia sua, et in Rempub. solicitudine, pueritiae tuae ad tantam expectationem natae institutores et moderatores viros graues et eruditos admouebunt, qui T. Celsitud. recte et pro dignitate instituant: attamen cum ipse iam in principum et Reip. negotijs aliquamdiu versatus pleraque animaduerterim, hoc tempore admonitu non indigna: sperarem, si hoc ductu vtantur, et interim diuina benignitas (vnde omnium Imperiorum felicitas conceditur) incrementum praebuerit, non male institutionem successuram esse. Etiamsi melioribus exquirendis occasionem mea opera nequaquam alijs praeripere, sed potius praebere ansam voluerim. Interim Cels. tuae Reip. concessae gratulor:


image: as008

et inprimis Deo Opt. Max. a quo omnis potestas proficiscitur, gratias ago quod tales tibi parentes, virtute, pietate ac stemmate, inter praecipuos totius Europae conspicuos tribuerit, qui et velint et possint tuam hanc aetatem recte educandam erudiendamque curare. Habes domestica exempla, quae imiteris, quaeque te inuitent. Turpe fuerit (quod Deus auertere dignetur) ab his degenerare, aut ab horum virtutibus deflectere. Ortum Imperatorio sanguine, auis, abauis, attauis, Caesaribus, tantorum parentum virtutes iam inde a pueritia imbibere te oportet: vt tandem Spartam tibi a Deo designatam, pro dignitate et Reipub. vtilitate exornare queas. Id quod T. Cels. is in cuius manu corda sunt Principum, et quocunque vult impellit, Dominus dominantium ac gubernator coeli et terrae largiri dignetur, Amen.



page 1, image: s001

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI ET DOMINO, DOMINO VVILHELMO, DVCI IVLIACENS. CLIVENS. ET MONTENS. COMITI A MARCA ET RAVENSBERGO, DOmino ditionis Rauensteinij, etc. Domino suo clementissimo.

NAE actum ego, vt dicitur, agere videbor, Princeps Illustrissime, qui post absolutissima cum veterum tum recentiorum de principe instituendo scripta, parem veluti post Homerum de bello scribere Troiano. Nam vt ethnicos, Isocratem, Xenophontem, Dionem, Plutarchum, atque alios eloquentissunos doctissimosque viros praeteream, vel vnus Er asmus vir citra controuersiam et doctissimus, et omni tam Christiana quam Philosophica doctrina instructissimus, hoc argumentum sic absoluisse putatur, vt nihil aliunde addendum exquiri posse videatur. Verum cum ea, quibus princeps instituendus est, partim literis, partim negociorum gerendorum vsu comparentur (vt Isocrates recte admonuit) et imperia temporum locorumque, tum ingeniorum ac religionis ratione plurimum varient: Veteres illi quidem generalia praecepta, communes locos, ac suis quique gentibus et temporibus oportune et diserte multa: nostris vero temporibus ac principibus, [gap: Greek word(s)] , vt Paulus inquit, non per omnia vbique congruatradiderunt: nisi quis existimet quibuslibet patellis tegendis quaeuis operculaquadrare. Vnde prudenter ac lepide ab Afranio poeta dictum: Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae quo argute declaratur, ei, qui sapiens esse rerum humanarum debeat, non solis liberis atque disciplinis opus esse, sed oportere quoque eum versari et exerceri in rebus communibus noscendis, periclitandisque, ea omnia quae euenerunt firmiter meminisse, eque rerum euentu sapere et consulere, non quae libri tantum et magistri dictitarunt. Nam quae Philosophiethnici tradiderunt a nostris moribus, religione, viuendique et gubernandi ratione in plerisque aliena, nostris principibus neque debent neque possunt in vniuersum accommodari. Quis enim non videt, quantum principum nostrorum administratio a veterum imperandi forma discrepet, siue Graecos spectemus siue Latinos.

Homerus, omnis eruditionis parens, arbitrio suo in Achille finxit fortissimi principis effigiem, in Vlysse prudentissimi. Sed quor, um haec ad nostros et pios principes?


page 2, image: s002

Siquidem illum fecit saeuum, sanguinarium, immanem, hunc astutum, fraudulentum, mendacem.

Xenophon Cyrum ad imaginem iusti et moderatiregis depinxit, vt Cicero testatur: tamet si, vt Plato scribit non talis fuerit, sed qualem conuenire Xenophon putabat. Etsi maxime talis fuisset, nostris tamen minime in omnibus imitandus. Propheta eum vrso comparat, licet initio Iudaeis benignum, post tamen humanitatis poenitentem.

Quid ergo tandem protulit eloquentissimus Philosophus? principem bellicosum, bella ex bellis serentem, pacis, pietatisque, hoc est, vere principalium artium vbique parum memorem. Idem licet iudicare de Platone, Aristotele, Isocrate et Plutarcho. Omnes quidem ethnicorum administrationes, et [gap: Greek word(s)] principum pro illorum aetate, religione et gente eleganter eruditeque depingunt. Et quanquam vtiliter multa etiamnum nostris congruentia praecipiant, in hoc tamen plurimum sunt versati, vt principes bellaces magis quam pacis studiosos exhiberent, easque artes parum aut leuiter attingerent, quibus pium principem ac patrem patriaeinstructum esse oportet, nempe qui domireligionis, iudiciorum, disciplinaetuendae, foris bellorum ac direptionum arcendarum peritia valeret.

Nam cum religio mentes hominum maxime regat flectatque et qua quis semel imbutus quantumuis absurda et abominanda, in ea pertinacissime perseueret, adeo vt Aegyptij in suis ritibus sic caecutiant, vt bestias ac plantas pro Dijs non horreant colere: Turcae Mahometem impostorem mordicus retineant, eiusque religionem armorum potentiapro aris ac focis tueantur. Ethnici scriptores vel idololatrae fuerunt plerique vel quae natura suggessit, et rationis ductum secuti: de ijs a quibus religio, hoc est, norma et pia Reip. administratio petenda, velutifidei, voluntatis ac timoris Dei, [gap: Greek word(s)] : solum finem statuentes gubernationis, pacem et tranquillitatem in Rep. et vanam gloriam, parumque aduertentes CORREGIS in manu Dei esse, et id quocunque velit impellere. Iccirco Principes et Magistratus vocationi suae gnauiter seruire, euentum autem omnem in Deum, imperiorum auctorem ac moderatorem, [note: Isalm. 127.] conijcere debere: Nisi enim Dominus adificauerit domum, inuanum laborant aedificantes: Dei enim opus est, siue prospera succedant siue aduersa, id quod illi vel suis viribus, velidolorum vanitati tribuerunt. Tametsinon dubium, quin si in hanc nostram aetatem et religionem incidissent, aliaratione instituendivsi fuissent: et tempori seruientes, explicatius quaedam nostris moribus, atque piae administrationi magis consentanea felicissime tradidissent.

[note: Erasmus.] Sed dices: Quae in Ethnicis desiderata sunt, ea abunde sarcisse Erasmum Rotenodamum qui etiam quaead Christianum principem erudiendum pertinent, cuncta


page 3, image: s003

per omnes numeros complexus videtur. Fatendum quidem hunc virum, nonnisi praesatione honoris mihi nominandum, deque me atque omnibus studiosis optime meritum, sancte copioseque multa etiam nostrae religioni et aetatireceptissima et vtilissima tradidisse, ac denique in Christianae religionis magistratibus ac Republica pleraque animaduertenda, prudenter notasse. Quibus equidem lubens subscribo, ac vtor, cuperemque eadem omnibus principibus et institutoribus esse familiarissima. Attamen cum a paucis hisce annis, et ab edita illius institutione tam variae religionis controuersiae, tam horrendae mutationes atque imperiorum perturbationes extiterint, vt vix ab octingentis retro annis periculosiores fuisse comperiantur: profecto qui hoc tempore penitiorem principum ac rerum publicarum philosophiam contemplantur, facile deprehendent etiam in Erasmi hoc scripto non pauca desiderari, quibus aduersus horum temporum motuumque discrimina principes praemuniendi sunt, quae haud dubie vir ille, si hoc tempore institutionem adornasset, horumque temperum statum penitius perspexisset, nequaquam intacta reliquisset.

Adde quod ijs qui in aulis ac principum negotijs ac republica versantur, multa sese offerunt, quaeij qui in scholis, in vmbra a republica alieni latent, non [note: Aulica philosophia.] ita perspiciunt. Habet enim aulica Philosophia sua mysteria, habet hoc pelagus suos sub vndis latentes scopulos, qui in nauigantibus non apparent antequam ipsi impingant.

Lucianus scite explicuit aulae picturam, nempe vestibulum sublime et inauratum, abruptum, lubricoque aditu, itavt plerunque, qui se ad summum peruenisse putant, praecipites ceruice fracta deijciantur. INTVS opulentiae ostentatio, spes fallax, ambitio, aemulatio, inuidia, detrectatio fumi, adulationes, multae manus, pauca corda, vt dicitur, fastus, aliorum contemptus, crapula, luxus, corruptiones, auaritia: eaque omnia speciosis fucis teguntur: Et vt paucis dicam, aulicae vita splendida est miseria: Interim qui recte monere velit quo pacto in hoc vitae genere viuendum, praenosse mysteria oportet haec aulica.

[note: Principis officium.] Nam cum principis Christiani officium sit aulam suam ad christianam disciplinam componere, ambitionem, luxum, crapulam, corruptiones coercere, religionem, iudicia tueri, atque sic constituere, vt verus Dei cultus conseruetur, innoxij et boni in tuto sint, petulantes puniantur, consiliarij, praefecti et ministri pij et incorruptiasciscantur, adulatores, pleonectae et corruptionibus obnoxij, explodantur, omnia ad Reip. salutem, et ad leges referantur, vt paulo post dicetur explicatius. Iam pauciprincipes suum hoc officium intelligunt, pauci, vt sic dicam, [gap: Greek word(s)] , plerique alienis oculis, sapientiavicaria, [gap: Greek word(s)] , vt Plutarchi verbis vtar, administrant, omnia in consiliarios reijcientes, inter quosvnum plerumque


page 4, image: s004

[note: Ferennius. Herodianus in Commodo.] aut alterum habent, a quo veluti bubali naribus trahuntur: qualis Perennius apud Commodum Imperatorem describitur ab Herodiano. Hi toti in hoc sunt, vt soli consiliorum arcanorum, negotiorumque arbitri sint, modisque omnibus cauent, ne alij sic principi insinuentur, aut auctoritatis consortes fiant. Hiprincipum auctoritate saepe in perniciem Reip. abutuntur, eos aut de industria dementantes, aut voluptatibus essaeminatosreddentes, atque adeo in ipsos principes prope tyrannos agunt: quod tamen illis nonnunquam male cedit, vt de Conestablio Franciae prodidit Cominaeus. Ex horum certe re est principes quam minimum sapere, atque vt ipsi liberius administrationem et potestatem omnem inse transferant, proque sua libidine cunctagubernent, sinunt principes suis voluptatibus [gap: Greek word(s)] . Ipsi opes gubernationi destmatas velprecarie vel fiduciaria pignoratione adse trahunt: hiquaestores aerarios, praesectos omnes, atque oeconomos habent in potestate. Si quis illis adulari nesciat, aut nolit, aut non obsecundarit illorum ambitioni et auaritiae, is tanquam ineptus minister reijcitur: breuiter, vt Alexander Imperator dicere solebat: Qui multarapuerit, paucasuffragatorib. dederit, saluus erit: [gap: Greek word(s)] . Hi principum prouentus et praefecturas citra rationum reddendarum obligationem oppositas atque oppignoratas tenent. Subditos in suis praefecturis suo arbitratu miserenon expilant solum, sed deglubunt, vndecunque quaesitis mulctandi rationibus. Ac vero in hunc modum alienatis, et velut ab inexplebilibus hirudinibus principum opibus exhaustis, vbi impensae deficere incipiunt, quibus voluptates uas principes expleant, horum consilio noui subinde praetextus exactionum suggerunter subdit is expilandis, atque ita sit vt [gap: Greek word(s)] rerum potiantur, et principes libenter publicorum negotiorum onere liberati, in voluptatum suarum perfruitione persistant, potent, ludant alea, venentur, comessentur: interim Reipublicae gubernatione Midis, atque corruptissimis plerunque hominibus commissa, officia et sacerdotia largitionibus, et ad fauorem hominum ineptis dispensantur. Vnde sit, vt neque religioneque iudicia, quae praecipuasunt gubernationum sulcimenta, et vere principum munta negligantur, ijsque neglectis vniuersa Reipublicae structura concidat necesse est.

Historijs proditam est Chilperichum Francorum regem, ex Meronea gente vltimum, propterea exutum regno, quod nomine tantum Rex, consilio et opera nihil regium praestaret. Et nostra aetate vidimus quosdam propter truculentiam, et quod facultates gubernationi destinatas inutiliter dissiparent, subditorum bona diriperent, neque disciplinaem, religionem ac iudiciaregerent, tanquam ignauos quaestores, vt a Daniele vocantur, ex ditionibus diuinitus explosos.

Accepimus principem quendam non postremum potentia et ditione, cum ob Reinpublicam


page 5, image: s005

male administratam exularet, deplorare solitum, quod cum in principatu constitutus, de re ardua deliberandum esset, consiliarij venationem adornarunt: (nam tenet insatiabile multos venandicacoethes) ijs illecebris ostensis, animoque illuc intento negotia, de quibus in senatu sepraesente agitandum fuit, neglexit: Ego, inquit, quid facerem nevoluptatibus meis fraudarer, vos isthaec, inquiebam, tractate. Ita consiliarij suis rebus consulentes, ac principis auctoritate abutentes effecerunt, vt Dionysii instar in exilio priuatus viuam.

Quae sane ignauia ac pestis principalium gubernationum, partim peccatorum nostrorum meritis, partim negligentiae educationis debetur, partim denique mundi senescentis delirio, virtutumque heroicarum exitio, id quod apud Homerum queritur Mentor: et Horatius idem latine non ineleganter expressit:

Damnosa quid non imminuit dies? Aetas parentum peior auis tulit Nosnequiores, mox daturos Progeniem vitiosiorem.

Miserabilis comparatio, quoties nostrorum temporum principes cum maioribus, Constantino, Theodosio, Carolo, Ottonibus, Fridericis, ac superioris aetatis heroibus conferimus: vt Dauidem, Amasiam, Ezechiam, Iosiam, atque adeo ethnicos Agesilaum, Cyrum, Scipiones taceam: Hei quantum mutati ab illis Hectoribus: adeo certerari, vt omnium [gap: Greek word(s)] fortium et christianorum principum nostri temporis invna annuli palasculpi posse, Claudij scurradixisset. Profecto sic sunt corruptae christianorum gubernationes, vt vel Esaiae oraculo de ruitura Repub. ac pueros principes, effaeminatosque consiliarios comminante, velpotius Christi, Danielis atque Pauli [note: Facies guber nationum tristissima.] vaticinio respondere videantur, acreferre tristissimam faciem, quaefuit ante diluuij tempus. Siquidem religionem, pietatem experimur degenerare in tyrannidem, fulciri Antichristiregnum, doctrinam sanam nontolerari, hypocrisin ali, leuitatem, [gap: Greek word(s)] , perfidiam, auaritiam, fastum indies augeri: videmus luxu, crapula, beluinaque temulentia, ac volupt atibus plus quam Sybariticis tanquam proglorta contendt: breuiter, vitia etiam ethnicis execrabilia, iam christianis gubernationibus vulgatissima.

[note: Externa vitia accersuntur.] Neque contenti vernaculis, etiam externarum gentium vitia tanquam symptomata accersimus, in voluptatibus crapulisque explendis, ambitionis, luxus, fastusque gratia, vt alios vincamus nullum scelus praetermittitur. Hinc Dei et proximi neglectus, subditorum expilationes: hinc largitiones, proditiones, conspirationes, nullum denique facinus, ad quod non impellat externae mollitiei aemulatio.



page 6, image: s006

[note: E principum et aulicorum vitijs manant subditorum vitia.] Principum mores, vel vitia verius sectatur vulgus. -- Componitur orbis, Regis ad exemplum, neque sic componere sensus Humanos edicta valent quam vita Regentis. Et vulgo dicitur:

Qualis princeps talis populus. Principum luxum imitantur nobiles, nobilium ciues, atque etiam rustici. Si princeps compotandi certamine delectatur, potitant et nobiles, et ciues acrustici certatim temulentiae vacant. Si princeps idololatra, populus quoque adimpios cultus velit nolit prouehitur. Proinde Dominus tam seueriter increpat reges Israelitarum, qui populum seduxerunt idololatria. Sed quid multa? a principum corruptis moribus tanquam fonte omnia Reip. mala manant.

[note: Tria quibus Respub. nititur.] Porro cum tria sint, quibus Resp. christiana potissimum nitatur, Magistratus, Scholae, et ministerium Ecclesiasticum: e priore tamen posteriora duo prorsus pendent: Nam vbi princeps aut magistratus in Repub pius et cordatus, is tanquam in specula constitutus auctoritate sua facile et Scholis et Ecclesiis prospicit. Quare Esaias principes appellat nutricios Ecclesiae. Siquidem principum officium est verum Dei cultum, religionem, synceram, honestam disciplinam tueri, se suosque subditos ad eam componere, impios cultus et abusus abolere. Nunc videas principes primum religione tanquam gladio Delphico, vel ad tyrannidem stabiliendam, vel ad rem augendam, veldenique ad carnis licentiam abuti. Alij aut mutationis auidi, aut Ecclesiarum opibus inhiantes, omnia [gap: Greek word(s)] citra discrimen euertere moliuntur. Alij rursus abusus quoslibet mordicus retinent, metuentes sacerdotia illa ampla et dignitates, quibus neglectis Ecclesiarum ministerijs, iam ocium et luxus ignauorum alitur, suis liberis et propinquis eripienda, et in verum vtilioremque vsum conuertenda: vnde factum, vt Ecclesiarum, doctrinae ac disciplinae christianae, Scholarum solicitudine neglecta, morum ac vitae emendatio impediatur. Deinde principes iudicia sic constituere debebant ad [gap: Greek word(s)] , vt nemini cuiuscunque conditionis iusticia denegaretur, ne cui iusta daretur de iusticia denegata conquerendi occasio, vt leges ad communem vtilitatem dirigantur, vt boni defendantur, flagitiosi coerceantur, pax et tranquillit as in Repub. compositis litibus sarciatur. Consiliarios, officiales, ministros pios et incorruptos asciscant: Oculi principum sint inter fideles terrae, et qui ambulant in innocentia, hiministrent eis, vt propheticus Rex canit: corruptos, pleonectas, demouoros, adulatores, fumiuendos, thrasones cum inutilibus palatij tineis reijciant. At quam haec res nostris principibus sit curae, res ipsa declarat. Iudiciorum, consiliorumque nulla stata ratio. Non, vt Ietro suasit, timentes Deum, veraces et incorrupti huc asciscuntur, rerumque periti, sed vnius et alterius arbitrio, non ea qua decet grauitate et [gap: Greek word(s)] , sed confuso ordine


page 7, image: s007

omnia statuuntur ac deciduntur: Vnde fit, vt litium, perduellionum, bellorum nullus finis.

Caeterum cum haec principes sedulo curare, atque adeo diligenti solicitudine corrigere conueniebat, in ijs videmus officia vera et heroicas virtutes desiderari, et pueros equitare in arundine longa, etiamsi centum sint annorum. Id quod haud dubie et nostris peccatis, iuxta Esaiae vaticinium, simul et neglectae institutioni deberi certum: Siquidem nostra socordia neutrum corrigendum curatur, neque enim [note: Educationis neglectus.] conuersione ad Deum et pijs precibus contenditur vt boni principes concedantur, neque recta institutione sarcitur: quin pueri Reip. destinati solum delitijs ab incunabulis [note: Imperandi ars difficilima.] imbuuntur, et ad pompam, quasi gubernandi ars per lusum ac citra instituendi laborem discatur: cum tamen haec sit omnium artium dissicilima, vt Diocletianum Imperatorem dixisse Vopiscus testatur: Et Plato alicubi Magistratuum [note: Leges inutiles, nisi adsit custos magistratus.] quam Legum maiorem rationem haberi postulat, quod leges propemodum inutiles sint, nisi sit custos et praeses [gap: Greek word(s)] , qui has exigat et tueatur. Magistratus autem boni fieri non possunt, nisi iam inde a crepundijs recte instituantur, excolantur, finganturque ad quam nati sunt vocationem.

Quantum autem educatio huc faciat, Licurgus Lacedaemoniorum Legislator volens ostendere suis ciuibus, duos catulos, ijsdem parentibus natos, alterum gulae assuefecit, domi eum retinens: alterum foras producens, ad venationem exercuit: Deinde vtrisque in concionem productis, simul et gulae inuit amenta proposuit, et leporem emisit: et cum alter ad consuet am gulam properaret, alter vero leporem insequeretur: Videte, inquit, ciues, quam dissimiles inter se euaserunt educatione, quant umve referat, quibus a teneris quis exerceatur.

Iam videas statim vt ouo exclusi sunt, principum liberos in purpura repere, nihil praeter voluptates, mollitiem, obscoenitatem, scurras, iocos, velintueri vel audire, inter commessationes, in muliercularum gremijs, inter morionum et adulatorum greges adolescere. De timore Dei, qui initium est sapientiae, de pietate, de Christianis moribus, deque Reip. cura, [gap: Greek word(s)] .

Proinde cum in his implantandis primam curam esse conueniret, ne velimperitia vel neglectu, vel denique frande improborum impiae ac falsae religionis opiniones tenero pectusculo insulciantur: nulla vel leuis huius rei sollicitudo, imo si quid est ingenij, id de industria voluptatibus corrumpitur. Pro more statuque, vt vocant, auctario adhibetur sacrificus vel Theologaster, vel Grammatista quispiam, ad fauorem et commendationem alicuius aulici intrusus, qui legendi scribendique rudimenta vtcunque tradat: praeter hoc docetur Missae quotidie adesse, horas Canonicas legere, aqua lustrali aspergi, saltare, equitare, venatione lusilusque exerceri:


page 8, image: s008

atque haec communis est ad imperium administrandum principum iuniorum philosophia. Quod si cordatior aliquis contingat institutor, qui reiectis superstitiosis, vanisque ineptijs, de timore Dei, deque Repub pie administranda tyrocinia tradere, et digna principe instillare conetur praecepta, huic aut nulla conceditur auctoritas, aut subito aliquis Pyrgopolinices, aut Midas aulicus obstrepens: Ecquid, inquit, tuae Celsitudint cum scholasticis illis nugis? quorsum Theologia haec? nequaquam ad Doctores aut Theologiae professionem instituendus es, non deerunt, qui pro te his in rebus sapient. Et reuera habent qui sapiant principum nomine, sed suae rei suoque commodo. De Senecae calum niatoribus proditum apud Neronem, clamitasse finit am principis pueritiam, et robur iuuentae adesse, exueret magistros, satis amplis doctoribus instructus maioribus suis.

Ad hunc modum aetas institutioni et ad flectendum accommoda, transmittitur Phaetontis in morem ad principatum, non in figulina, vt est apud Platonem, sed de tot corporum animarumque myriadibus periculum factura, solum potentia, equitatu, famulitij strepitu, cultusque splendore principem ostentans. Quae vere ad Reipublicae administrationem pertinent, hoc est principi propria sunt, religionum, iudiciorum, disciplinae, querimoniarum audiendarum, defensionis ac pacis conseruandae cura, ea proceribus ac Mydis quibusdam nimirum alienae fidei, tanti depositi periculum concreditur. Nam cum nemo lubens in ijs versetur, in quibus non est exercitatus, socordia et imperitia principum factum est, vt Episcopi apud Monarchas, et Ecclesiastici eruditiores ac vafri apud principes passim rerum potiti, vtrique videlicet suam vocationem deserentes alienam captarint, non sine magnareligionis et Reipublicae pernicie.

Haec [gap: Greek word(s)] considerantes Illustrissimi tui parentes principes omnibus pacis artibus laudatissimi, pueritiam tuam, vnicum florentissimarum ditionum [gap: Greek word(s)] , diligenter in stituendam praemuniendamque aduer sus aularum crapulam, moresque corruptos summacura conati, me suum subditum, iuuenem adhuc apud exteros in celebri Academia docendi munere publice fungentem, opinione nescio qua virtut is eruditionisque commendatum ad tuam adolescentiam instituendam regendamque accersiuerunt. Et quanquam apud exteros conditiones splendidae meisque studijs accommodatiores offerrentur, et ipse quoque prouinciae, ad quam vocabar difficultatem, aetatisque meae rationem expenderem: tamen amicorum impulsu, imprimis autem patriae amore passus sum me huic tam arduae prouinciae adhiberi, ne videlicet vocationem a Deo designatam desugere viderer, semel autem susceptam existimaui pro virili tuendam, atque qualescunque facultates, quas peregre in Galliae, Italiae as Germaniae Academijs, cognoscendis externarum gentium linguis, moribus, honestisque


page 9, image: s009

disciplinis, idque magnis et impensis et laboribus eram assecutus, eas nusquam rectius quam in patriae principe instituendo collocari, omnesque conatus huc conferendos, vt is oeconomia christianae institutionis adornata, praeceptis futuro principe dignis imbueretur.

Enimuero Lysiam ferunt Pythagoreum, cum patriae res deploratas ardendi studio restituere cuperet, neque reperiret aliam restituendae Reip rationem, Epam inondam (cuius ingenium magnis rebus natum animaduertit) formandum suscepisse, neque fesellit conatus: Nam opera hac Thebanorum imperium collapsum rursus illustratum fuit.

Ipse quoque cernens in aulis principum religionem et disciplinam prorsus, vt ante diximus, corruptas iudicia neglecta, subditos a potentioribus opprimi, tuam autem adolescentiam, in quam tam multi oculos tanquam ad exorientem solem conijcerent, in hoc periculoso temporum cursu perinde atque Homericum Thelemachum Mentoris alicuius ductu egere, aduersus tam populi quam aularum perditos procos, maxime autem aduersus impias salutis aeternae opiniones, necessarium iudicaui, vt tuae Cels. adolescentia simul et liter is et purareligione, e qua tanquam fonte omnis pia administratio profluit, moribus castis, aduersus crapulam, temulentiam, superstitionem et lasciuiam, aliasque horum temporum Syrenes, antidot is praemuniretur, et rudimenta piae gubernationis mature auspicaricondisceret. Ad quamrem (quiae multae manus onus leuius reddunt) adiungendos petij [gap: Greek word(s)] , homines et moribus castis, et linguarum rerumque externarum peritia commendatos, qui in hac opera velut altera manus essent. Et arbitror hoc nostro studio voluntatem et vota non defuisse declaratum, vt tua Cels. in syncerareligione, in crapulae fuga, in continentiae, honestisque disciplinis et excercitijs diuina ope suffragante educaretur. Et gratia Deo hactenus non inseliciter successit. Quinetiam expectationem de tua Cels. conceptam incredibili virtute superasti. Siquidem non solum ubditis et propinquis magnam spem praebuit tuae Cels. adolescentia: verumetiam vicini et exteri in indole tuae Cels. prouocati hostiles animos, atque, vt dicitur, [gap: Greek word(s)] illud bellum, quod cum maioribus tuis perpetuo gesserant, vltro vt deponerent, atque in gremium tuae gubernationis prouoluerentur, communique suffragio omnium ordinum, te in auit as ditiones postliminio reuocarent.

Porro vt constare possit, qua ratione, quoue ductu tua Cels. educata atque instituta fuerit, eius formam quam huic quoque tempori conuenire existimaui scripto complexus sum, idque cum ob alias causas, tum quod aliorum principum institutores fama tuae institutionis prouocati a me hanc formulam extorserunt, vt in manus iam hominum quorundam peruenerit. Quare ne aliquando ab alijs corrupte forte ederetur,


page 10, image: s010

eandem ipse publicandam censui, simulvt declaratur, quid in ipsa pueritiae et adolescentia tibi traditum sit atque instillatum: et si forte quaedam memoria exciderint, hîc repetere liceret, eademque opera rationem muneris perfuncti tuae Cels. ac patriae charissimae relinquerem. In quibus si tua Cels. persistat (vt iam gnauiter coepit, et spes continuis ad Deum precibus adiuta perseuer aturum pollicetur) non male Remp. administrabit. Mihique gloriosum erit, te tantum principem habere disciplinae meae alumnum. Sin minus (quod Deus auertat) equidem succossus, rerumque male administratarum auctor et esse et haberi nolim: quandoquidem discipulorum vit ia in institutores plerunque reijciuntur. Et dignisunt, me Hercule, non vna cruce, qui probam nacti materiam, eam vel institutione vel consuetudine, morumque prauitate reddunt deteriorem.

[note: Leonide.] Cuius criminis reus proditur Leonides, quod ab eo Alexander Macedo temulentiae vitium contraxerit. Ipsa tua Cels. nouit quanta cura a nobis ab hoc alijsque vitijs sit auocata atque deterrita.

[note: Adolescendi cura.] Caeterum cum vt non minor virtus [gap: Greek word(s)] : neque satis sit principes recte institui, nisi post vbi adolescere incipiunt, in [note: Plato in Laehete.] officio contineantur: Plato subinde de adolescentia corrigenda monet acriter, atque adolescentiae regendae peculiarem Magistratum postulat, qui in recte institutis adolescentiam contineret. Proinde tyrocinia quoque administrationis quaedam vulgatiora adiecimus ad calcem huius operis, in quibus tua adolescentia initio gubernationis se exerceret. Siquidem, vt pueritia imbecillis, cum neque firmitate robor ata huc illucque facile impellitur aut flectitur, paedagogia opus habet, quae defectus nature diligentia suppleat: ita pueritiae fluctus adolescentiae succedunt, qui vehementioribus, perinde atque Aegaeum mare concupiscentiae ventis exagitantur. Quae quidem aetas quanto magis coercione indiget, tanto diligentius curanda, non solum quia magnis turbationum fluctibus plerunque caeditur, verumetiam quod peccantes non reprehenduntur, et saepe spir antibus vehementiorib. vent is gubernator imbecillior redditur, quam vt tantam tempestat em coercere possit. Quapropter necesse est non solum [note: Ne ab institutis resiliant adulti.] vt ab incunabulis recte formetur institutio, verum etiam vt adolescentiae in ijs quibus instituta est contineatur. Quid altoqui proderit educatio recta? si post, vlii sibi relictus princeps erit, putat licere quod libet? [gap: Greek word(s)] , inquit Cyrus Xenophonticus.

[note: Xerxes.] Xerxes natus in familia heroica, et parentibus virtute praecellentibus, ipse indole praeclara, domestscaque disciplina diligentissime ad virtutem institutus fuit: verum cum in tanta potentia et luxu cupiditatum habenas non cohiberet, tandem prorsus effoeminatus in immanem beluam degenerauit, quam diuina deinde vltio


page 11, image: s011

secuta est. Series Aegyptiorum Regum testatur, quam plerique a bonis parentibus erti ac bene educati, vbi imperio admoti fuêre, praeceptorum obliti turpiter degenerârint. Recte monita plerunque reprobos reddunt deteriores, vt in Pharaone, Saule, [note: Nero. Galba. Commodus. Iulianus.] Cambyse, et pluribus alijs declaratum. Quid profuit Neroni grauissimorum virorum Senecae et Burri diligens institutio? Quid Galbae natura et institutio bona? Quid Commodo, quod a pio parente, optimorumque curatorum consuetudine aliquandiu cohibitus? Quid Iuliano, quod initio pie ab Eusebio institutus, post a Libanio spermologo ad ethnicismum retractus? Qui omnes, vbi Reip. gubernacula administrare coeperunt, teterrima monstra exhibuerunt.

Nonnulli, etiam si bonae naturae acbene instituti sint, vbi gubernaculis admonentur, ab aulicis perduntur. Nouimus principem natura moribusque castum ac sobrium, et singulari pietate erga subditos praeditum, quem cum gubernationi admoueretur, consiliarij quidam, vt a Reip. cura auocarent, et ipsi pro sua libidine rerum potirentur, voluptatibus inescatum ac crapulae inuolutum scelerate perdiderunt: Heus inquientes, num tu princeps es? genio tibi indulgendum, potandum, commessandum, et alia verba addentes, quae castis auribus indigna, ac per iugulum merito redire debebant, violenter hac improbitate a Reip. cura bonum principem retrahentes crapulae ac voluptatibus inuoluerunt.

Eadem in alijs tam veteribus quam recentioribus principibus saepe accidisse memoria proditum, quae certe omnia merito principes admonere debent, vt Deum timeant, et diuini numinis reuerentia cohibeantur, ne recte a institutis se auocari sinant, neue diabolum tam potenter in affectibus et cupiditatibus suis dominari patiantur, sed dominum precentur, qui eos in recte institutis sustentet, atque a malorum consortio tueatur.

Proinde vehementer solicitum me habuit tuae Cels. adolescentia in his extremorum temporum periculis, cum primum gubernationem fati necessitate suscipere coacta esset, ne aetatis lubricitate a recte institutis ad intemperantiam et voluptatum illecebras deflecteretur, velpotentiorum metu, vel [gap: Greek word(s)] quadam, vel denique ambitiosorum peruersorumque hominum persuasionibus victa a pijs institutis retraheretur. Sed Dominus sustinuit tuam Cels. vt etiamsi varijs periculorum procellis obiecta, bellisque maximis impedita, sic tamen se gereret, vt subditi temperantiam, religionem, ptetatem, vigilantiam, defensionemque principis pij te venerarentur: Et hostes fortitudinem atque virtutes tuas experti ad pacem sarciendam fierent propensiores, ac denique diuina ope e tantis procellis emergens symboli tui admonitione, Spartaque quam nactus eras exornanda contentus, de tuo iure ceders malueris, quam subditos diuturno bello grauare. Ac vero iam pace sarta tecta


page 12, image: s012

ad Reip. tuae administrationem in religione, iudicijs ac politia sic animum adiecisti, vt eam aliquando tua auctoritate purgatiorem speremus. Nos, quantum in nobis fuit, diuino auxilio piam, castam, sobriam adolescentiam tuae Cels. tradidimus Reip. implorantes semper et precantes Deum, qui corda principum quocunque vult impellit, vt det indies maius atque maius incrementum.

Reliquum est, vt tua Cels. iam citra corticem natans non patiatur, se aut peruersorum consilijs, aut denique [gap: Greek word(s)] impudentia ac vafritie, aut vllis fortunae [note: Spartam nactus hanc adorna.] fluctibus ab honesto et recta doctrina abduci, neque a symboli signisicatione iam inde a pueritia vsurpatitransuersum rapi. Quin SPARTAM quam nactus es, vero Dei cultu incorruptis iudicijs, moribusque christianis vigilanter ornare magis, quam ditionem vltra columnas Herculis prorogare studeas. Ita demum et Reipub. bonus Princeps futurus, et vicinis ac poster is exemplum pium relicturus. In quo praestando Dominus dominantium ad suam gloriam et Reip. vtilitatem tuam Cels. fortunare ac benedicere dignetur, Amen.



page 13, image: s013

Liceatne Christianis Magistratum gerere? Caput I.

INSTITVTI simul et tempors ratio flagitare videtur, vt, antequam ad iustam suscepti laboris operam progrediamur, furiosorum quorundam hominum, qui hisce postremis seculis veterum haereticorum errores iandiu sepultos refodere conantur, amoliamur. Eximenda eorum opinio, quae fingit Leges et Magistratus esse potentiorum arbitria, ius esse quod Principi placet, iustitiae ordinem a quolibet tractari posse, atqueita principes e suis sedib. veluti solem e mundo deturbare, atque [gap: Greek word(s)] astruere, iudicia, bella legitima, militiam, contractus, coniugia, atque adeo totum Reip. ordinem euertere nititur, libertatem nescio quam promittens miseris rusticis [note: Eunus Syrus Marcel. lib. 14.] ac simplici populo, vti Syrus ille Eunus olim seruos nescio qua vna spe ad pileum vocans [gap: Greek word(s)] , [note: Iliad. [gap: Greek word(s)] .] vt de Achillis furore cecinit Homerus. Id scilicet agit iuratissimus humani generis hostis, Euangelij lucem restitui ac proferri sentiens, huncque salutiferum thesaurum nobis inuidens, homines [gap: Greek word(s)] , ac nouan darum rerum studiosos excitauit, qui coelestem doctrinam falsis persuasionibus peruersaque interpretatione ad suos furiosos spiritus detorquerent, idque ea parte, qua plurimum incommodare possent, licentiae fenestra aperta. Eos quidem qui sanam doctrinam perceperunt, peruerso intellectu seducentes, illos vero qui nondum acquieuerunt offendiculo deterrentes.

[note: Scripturae quae aduersus magistratus producuntur.] Scripturis igitur [gap: Greek word(s)] instructus et ipse, seque in angelum lucis speciosissime transformans prodit, concionaturque Euangelicam vitam spiritualem esse, eiusque regnum non esse


page 14, image: s014

de hoc mundo, non nisi spiritualibus praesidijs, non violentia, gladijque vibratione constare: Reges gentium dominantur [note: Matth. 5. Deuter. 32. Matth. 26.] suis, vos autem non sic, etc. Immo quo quis maior, hoc sibi minus vendicabit imperij ac potestatis. Ego autem dico vobis, ne resistatis malo. Mihi vindictam et ego retribuam. Qui gladium accipit, gladio peribit. Item: in libertate qua vocati [note: Galat. 5. 2. Cor. 5.] estis state, ne iterum vosiugo seruitutis, etc. Precio empti estis, nolite fieri serui hominum. His et similibus locis oblique detortis Deus bone, quas tragedias Satanas per suos pseudapostolos et pseudoprophetas mouet, qui et vitae quadam seueritate splendentes, scripturarumque colorem ostentantes, [note: Scripturas dijudicandi ratio.] incautis ac simplicibus facile imponunt. Caeterum horum fucum facile deprehendet, si quis scripturae propositum diligenter expendat, quid, quo loco, et quibus dicatur, quae praecedant, quaeque sequantur, eaque non affectibus suis, sed contra affectus suos scripturae accommodet, collatisque alijs scripturis, velut interpretantibus genuinum sensum excutiat, ac denique spiritus exploret an ex Deo sint.

[note: Magistrat. gladij potestas a Deo concessa.] Quoties igitur in sacris oraculis de gladio et vindicta fit mentio, discernere oportet, priuatis ne, an magistratibus loquatur: Nam constat Dominum Apostolis vbique ac priuatis [note: Rom. 13.] gladij vsum et vindictam interdixisse, atque ad hos pertinere citatos scripturae locos. Magistratibus autem non modo non [note: Bellum quando licitum.] interdixisse, sed his etiam tanquam ministris in manum tradidisse gladium, ac iussisse pro re nata exercere, facinorososque ferire, innoxios tueri: Neque enim frustra gladium gestat magistratus, Dei minister, et quasi vicarius existens, vltor ad iram ei, qui quod malum est patrârit. Principes ergo in suos imperium exercent a Deo traditum, bellumque si defensio subditorum aut vindicta publica id exigat, gerere possunt, vt testantur historiae sacrae. Priuati et ministri verbi, ad quos ferme pertinent, ea quae Anabaptistae adstruunt, non sic, ne videlicet


page 15, image: s015

praetextu Euangelij mundano regno inhiare videantur, magistratibus parêre detrectent, neve vindictam magistratibus solis mandatam sibi arrogent, sed iniuriam potius tolerando, malum malo non pensent.

Et si initio Deus homines eiusdem naturae et dignitatis communione consociauit, libertate voluntatis diuinitus ornatos, neque dum distinctio inter gubernatores et subditos sancita: Verum cum hac libertate abusi homines natura in peius ruerent, morumque corruptela et disciplinae laxatio cresceret, ne piscium beluarumque more alij alios deuorarent, genus humanum in magistratus et subditos distinctum est propter peccatum: Leges quoque promulgatae, quarum metu quasi fraeno petulantes coercerentur, eiusque fraeni habenas magistratibus stanquam aurigis tradidit Deus, quos potentia strictoque gladio armauit, quo delinquentes et rebelles compescere [note: Prouerb. 8.] possent. Per me Reges regnant, et principes iusta constituunt.

Porro quod ad libertatem christianam attinet, hanc intelligere [note: Libertatis ratio.] oportet non esse externam, et carnis ac quiduis audendi licentiam, sed spiritus et conscientiae, per quam a peccato [note: Galat. 4.] morteque aeterna liberi sumus gratis, per meram Dei miscricordiam, per quam datus Spiritus sanctus nos gubernat ac purificat, et ad vltroneam functionem officiorum Dei per charitatem magis quam legis metu impellit.

[note: Discrimen libertatis. Euangelicae et politicae.] Oportet igitur distinguere libertatem Euangelicam sanguine Christi partam a politia corporali et externa libertate, de obedientia magistratus, et tributorum praestatione, et vtranque [note: Ordo politicus in Repu. necessarius.] inter suos fines continere, ne praetextu vano contur bemus politicos ordines in Repub. necessarios, et personarum discrimina, sine quibus nulla societas persistere potest. Si quidem Euangelica libertas spiritualis est, nec ad externam hanc ciuilem vitam pertinet, sed ad interiorem hominem et conscientiam pacandam: Quod nimirum, vti diximus, liberati


page 16, image: s016

sumus a tyrannide Satanae et ira Dei ac peccato per Christi sanguinem expiato.

Huius libertatis vsum et fructum nullo modo impedit [note: Considerate de libertate et magistra tlbus loquendum.] ciuilis potestas: Daniel fiducia seminis benedicti inter medios leones hanc habuit libertatem, Paulus catenis vinctus hac libertate gaudebat. Proinde de libertate Christiana et Magistratibus, [note: Galat. 5.] similibusque rebus cum iudicio et considerate loquendum docendumque, monendus quoque populus, ne libertatem hanc det in occasionem carni, vt inquit Paulus, neve libertatis praetextu magistratus, leges, iudicia, militiam, coniugia, personarum discrimina, totamque politicam harmoniam, quae est Dei ordinatio, abolere videamur.

[note: Magistratus et leges a Deo ad salutem Reip.] Quare aduersus fanaticos hos Anabaptistarum errores scriptura penitius inspicienda, quae tradit potestatem et principes singulare Dei donum, salutem Reip. disciplinae custodes, iam inde a diluuio ordinatos, cum caedes iniustas prohiberet Deus: QVICVNQVE, inquiens, FVDERIT SANGVINEM HOMINIS, EIVS SANGVIS FVNDETVR [note: 1. Corint. 12. L. 2. ff. dell.] PER HOMINEM. Hic fons est omnis potestatis et Rerump. et legum omnium. Paulus inter dona spiritualia numerat potestatem. Ethnicus quoque Demosthenes [gap: Greek word(s)] vocat leges, atque in hoc datam potestatem, vt innoxios tueatur, puniatque [note: Rom. 13.] sontes, conseruet religionem, iusticiam, pacem. Ob id magistratibus obedientiam, tributa, seruitia, pendere tanquam Dei ministris iubemur. Nam vti Deus voluit in corpore esse membrorum ordinem: ita in Repub. quae constat bonis ac [note: Gradus et [gap: Greek word(s)] . in Repub.] malis, voluit esse gradus et [gap: Greek word(s)] , rem videlicet bonam atque a Deo institutam. In quo ordine sunt magistratus, leges, iudicia, coniugia, domini, serui: omnia Dei ministeria et ordinationes. [note: Prouerb. 16. Ephes. 6.] Libra et pondus iudicia Dei sunt, inquit sapiens Propheta. Hanc politiam Euangelium non tollit, sed praesentes et suos cuiusque Reipub. leges confirmat et venerari iubet.


page 17, image: s017

Paulus ex praecepto honorandorum parentum colligit potestatem, non solum in politia, verumetiam in oeconomia necessariam. Nulla enim domus, ne dicam ciuitas, aut regnum, consistere poterit, si potestatem tollas.

[note: Orandum pro magistratibus.] Quare diligentissime haec est conseruanda, qua sublata concidit omnis disciplina, pacisque vincula dissolui necesse est. Pro magistratus igitur conseruatione orare scriptura iubet, nimirum vt potestates maneant inconcussae ad tranquillitatem [note: Genes. 29. Hierem. 29. 1. Timoth. 2. Magistratuum lapsibus condonaudum.] seruandam in populo. Sic pro Rege Abimelech orauit Abraham, pro regno Babylonico Hieremias: In pace illius, inquit, et nobis pax erit. Apostoli hortantur vt fiant precationes pro principibus et ijs qui praesunt, vt quietam et tranquillam vitam agere liceat. Pro illorum sedulitate gratiam deberi fatendum, vt aliquos lapsus illis condonemus, sic tamen ne contra mandatum Dei illis obsequamur.

[note: Repugnantium Magistratib. poena.] Interim qui huic ordinationi Dei resistunt, eos grauissime a Deo mulctatos exempla declarant Core, Dathan et Abiron, [note: Numer. 16. Roma. 13.] cum consortibus terra dehiscente absorptorum, quod Moysi a Deo ordinato duci rebellarint. Nec frustra gladium, vt diximus, gestat magistratus, sed vt noxios et contumaces coerceat et in officio contineat.

[note: Bellum legitimum gerere licitum.] Adde quod pro defensione subditorum etiam aduersus iniustos et incurabiles ex officio bellum suscipere potest magistratus, quale fuit Moyse cum Midianitis, et Sauli cum Amalechitis praelium. Licet etiam priuatis militiam exercere contentis stipendijs: Nam Centurio baptizatus non fuit iussus magistratum deponere, de quo Dominus testatur se similem fidem in toto Israele non reperisse. Nihil, inquit Tertullianus, [note: Actor. 10. Actor. 8.] nocuit Centurioni paludamentum. Cornelius Centurio Caesariensis: AEthiops eunuchus aulicus reginae Candaces, [note: Militia licita Christianis.] omnes et milites et aulici post receptum baptismum non sunt coacti vocationem deserere. Milites fortissimos habuerunt


page 18, image: s018

Dauid et Asa reges Iudaeorum, et bella maxima gesserunt, [note: Legio Fulminea. Tert Apolo. Eus. eccles. hist. lib. 5.] etiam Domini consilio. Talis fuit legio, quae dicebatur veteribus Fulminea, cuius meminit Tertullianus et Eusebius Caesariensis. Atqui pijs hisce militibus nolimus venales ad quidlibet Cares nostrates comparari, de quibus scriptum [note: Deuter. 27. v. 25.] est, Maledictus qui accipit munera vt percutiat animam innocentis, et dicet omnis populus Amen.

Statuendum igitur citra dubitationem, Christianos posse magistratum gerere, et subditos obedientiam magistratibus debere: Id quod praeter ea quae diximus, sanctorum plurium, Iosephi, Dauidis, Danielis, et in nouo Testamento Constantini, Theodosij, Caroli Magni, aliorumque historiae testantur. Et quod in societate hac ciuili sint necessarij gradus destincti magistratuum, subditorum, familiarum atque ordinum, ac denique leges sancitae de singulorum officijs, de coniugio, de liberorum educatione, artibusque honestis, de bonorum diuisione, de contractibus, commercijs requirantur, vt iudicia sint constiruta, quibus suum cuique tribuatur, cui [note: Rom. 13.] tributum, tributum, etc. vt petulantia et rapinae coerceantur, innocentia defendatur, vtque sic certis legibus quasi vinculis homines in Rep. contineantur, vera Dei agnitio, verusque cultus propagetur, homines ad mutua charitatis officia inuitentur, Deum precentur, vt pios et [gap: Greek word(s)] concedat magistratus, ordinemque politicum conseruet, subditi vera cordis [note: Trouerb. 4.] obedientia pareant. Time Deum et Regem, et cum seditiosis non commiscearis. Verum quia de his extant eruditorum scripta luculenta, Anabaptistarum errores refutantia, nos eo lectorem relegamus.



page 19, image: s019

De parentum Principum votis, et religiosa solicitudine in procreanda sobole, relinquendoque pio successore. Caput II.

VEtus simul et pia sententia est: Omnis bonae rei auspicium [note: Rom. 13.] a Deo. Quae cum in alijs vsui esse, tum maxime in petendis magistratibus et principibus locum habere debet. Siquidem [note: Haereditarij principes. Electi.] omnis potestas a Deo, scriptura teste, siue ea contingat per haereditariam successionem, siue per electionem. Cum autem plerisque ditionibus et regnis receptum sit, vt principes neque optimatum, neque populi susfragijs, sed haereditario iure in principatu succedant, hîc quod electionis beneficio detrahi videtur, id pijs a Deo precibus, et educandi diligentia, sarciendum est: Etsi non videam, in quo electi, iudicioque humano adoptati feliciores sint haereditarijs. Primum enim non [note: Exod. 2. Herod. lib. [?] Liuius lib. 1. Iust. lib. 44. Spartian. in Seuero.] ab humanis consilijs aut electionibus, sed a Deo omnis principatus auspicium esse testantur Moyses, Cyrus, Romulus, Remus, et Habides, qui omnes expositi bestijs, atque fluminibus obiecti: tamen ad destinatam a Deo potestatem perue nerunt: Sicut nec Dauidem Saulimpedire potuit, quo minus regno potiretur. Augustus cum liberos non haberet ex se genitos, et eligendi potestas fuisset ex multis, falsus tamen est, [note: Iosep. [gap: Greek word(s)] lib. 18. cap. 13.] quod nec adoptiuum bonum reliquerit. Tiberium tradunt dijs supplicasse, vt signo quopiam significarent, quem Imperij successorem habiturus esset, festinanti Tiberio gemello relinquere: Tandem responsum, eum successurum, qui postero die primus veniret salutatum: Mittit igitur ad nepotem, vt summo mane ad se veniat, cum illucesceret, iussit ministrum operiri, si quis foris esset, illum adduceret. Ille egressus Caium reperit, totius rei ignotum. Veni, inquit, pater te vocat. Vt autem vidit Caium intellexit supernae voluntatis potentiam, et quod non nostris consilijs de imperiorum successione decernitur.


page 20, image: s020

[note: Imperia a Deo.] Falsus et ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo: Nam donum Dei est bonus magistratus. Atque adeo ipsi Ethnici fatentur a lone imperia gubernari: [gap: Greek word(s)] . Accedit huc quod pleraque ingenia rectius parent quam imperant. Et qui priuati pij atque praestantes habiti ante fuêre, potentia et rebus felicioribus efferuntur, plerunque et mutantur. Vnde non sine causa a veteribus dictum: Magistratus virum ostendit. Adde quoque electos sibi solum imperare, haereditarios etiam liberorum vtilitati cupere imperium bene constitutum relinquere. Caeterum de electionis ratione, et quae ad [note: Libri de Rep.] principes et magistratus, siue electos, sine natos, seu denique vicaria potestate imperium administrantes pertinent, in ijs libris, quos de Reip. administratione inchoauimus, disseretur vberius. Hic de natiuo et necessario principe successore ad Dei honorem et Reip. vtilitatem educando formandoque sermo instituitur. Vt autem nullum tempus vel studium praetermittatur, quod in tantae sobolis felicem procreationem collocari possit, ab ipsis auctoribus ordiemur.

Primum igitur parentes ipsos pios, sobrios, modestos et continentes flagitamus. Siquidem mali corui malum ouum, vt prouerbio dicitur: Et Plato Charmidem laudaturus, eundem felicissimo coniugio, virtute decoreque praecellenti prognatum praedicat. Tametsi saepe contra contingat, vt e praestantissimis vel virtute vel eruditione heroibus, ignaui et stolidi producantur, id quod in Ciceronis et M. Antonini liberis, ac etiam in orthodoxis principibus sapientissimis Heli et Salomone contigisse constat, adeo vt in prouerbium abierit, Heroum silij noxae. Nec defuerunt, qui existimarent id fato quodam accidere, vt a viris praestantibus aut omnino nulli procreentur, [note: Dei donum bonus Magistratus.] aut tales, quos ex vsu rerum humanarum fuerat non esse procreatos. Deinde certo statuendum Dei donum esse bonos principes et magistratus, solaque Dei benedictione


page 21, image: s021

conseruari imperia et familias, attestantibus diuinis oraculis, [note: Deus interpellandus vt bonus concedatur prin ceps.] vt iam ante diximus. Vnde non satis est sola nostra opera in instituendo relinquendoque successore niti, sed ante omnia Deus, per quem reges regnant et domini dominantur, sedulis parentum principum et populi votis nuncupatis interpellandus et exorandus, vt fausta concedatur proles, et pius in [note: Prouerb. [?]. 1. Reg. 1.] principatu successor: Nam Dei benedictione filij conceduntur filiorum. Sic Anna Helcanae vxor feruentissimis ad Deum precibus impetrauit pium Samuelem, et Dauid hac ratione felicem reliquit successorem.

Por[?]o vt hortulanus inanem curam mittendi seminis impendit, nisi prius terram ipsam rite foderit, runcârit, et inutilium stirpium genere repurgârit, ita educandi instituendique fructum saepe perdit, qui in male procreato laborem impendit. [note: Parentum constitutioquae postulanda.] Plurimum autem refert, quales parentes, quae diaeta et corporis habitudine, quibus moribus, sobrij ne an ebriosi, tranquilla an perturbata mente sint. Etenim vitio horum saepe fit, vt liberi mutili, claudi, caeci, lusci, morbidi ac prodigiosi, gignantur: Cum ebrij dem entes ebriosque, perturbati iracundos, crapulosi, morbo comitiali obnoxios, alijsque alios [note: Diogenes Laertius. Arcanorum vitiorum contagium.] morbos in liberis ex se suaque negligentia relinquunt. Diogenes cum puerum temulentum vino cerneret, Adolescens, inquit, ebrius te seminauit pater. Id est, quod Physici tradunt, arcanam quandam esse vitiorum contagionem in corpora, ac rursus corporum in animos. Animaduertere igitur parentes principes conueniet, qui tantum Reipub. thesaurum, tantamque expectationem procreaturi sunt, vt in eum statum se componant, vnde sperare possint sobriam, moderatam, integro corpore et mente se sobolem procreaturos. Ab alieno concubitu abstineant: Nam praeter hoc quod a Domino vetitum, etiam liberorum animos saepe deijcit, redditque incontinentiores. Delassatos inedia, vel animi vel corporis languore


page 22, image: s022

defatigatos, aut meditatione altius immersos, vitia quaedam simul cum prole producere solere, naturalium rerum periti tradunt. Iam vero quid proderit produxisse, si monstrosum, si mancum, morbidumve, aut alijs vitijs deformatum, [note: Praegnans.] progenueris? Praegnans autem mater meminerit se saluari per liberorum procreationem, si permanserit in fide, dilectione et sanctificatione, cum sobrietate, hoc est, [gap: Greek word(s)] , vt [note: 1. Timoth. 2.] Timotheo Paulus scribit. Non promittitur salus, nisi permanserit [note: Iudicum 13.] in fide, sanctificatione et sobrietate. Matri Samsonis grauidae praecipitur sobrietas ab angelo. Sciat igitur se non totam esse matrem, nisi haec praestiterit in liberis. Quod si execrandi qui abortum procurant, aut partum interimunt: quare non etiam execrabiles, qui negligentia, ebrietate, alijsque [note: Paul. Aeginetha libr. 1. initio.] vitijs sobolem perdunt. Det igitur grauida operam cum primis: vt ab ira, odio, perturbationibusque omnibus, sit aliena, fugiat et animi et corporis vitia, crapulam, ebrietatem, choreas, violentioresque corporis motus, cibum etiam potumque acutiorem atque amarulentiorem: addunt etiam diuritica Medici, vinaque insipida. Pro ieiunijs moderatum victum, sedatamque animi temperantiam ac corporis moderatam [note: Malatiae ratio.] exercitationem. Est arcanum naturae morbigenus quod malaciam siue picam vocant, quod [gap: Greek word(s)] grauidas mulieres cum vterum gestant, ob vitiatos stomachi humores infestare solet, nimirum vt expetant acria, acerba, nonnunquam cretam, cimoliam terram, carbones extinctos, aliosque cibos absurdos. In his interdum aliquid condonandum grauidis, aut noxia [note: Si quid in faciem ceciderit.] remouenda ab oculis. Si forte in faciem ceciderit aliquid, id protinus auulsum manu ad secretam corporis partem applicare solent, eoque remedio fieri experimentis compertum, vt deformitas, quae in conspicua corporis parte futura erat, lateat in occulto.

[note: Intuitus grauidarum.] Cauendum ne grauidis picturae et formae monstrosae vel


page 23, image: s023

prodigiosa corpora offerantur: nam horum intuitus et contemplatio vehementior mirabilem habet fingendis foetibus vim. Vnde Soranum regem, cum deformis esset, et liberos formosos gignere studeret, picturas formosas vxori proponere consuesse Augustinus refert. Et Lud. Romanus lureconsultus narrat, in Italia honestam matronam, propterea quod ad lectum tabellam suspensam haberet, in qua Aethiops erat depictus, Aethiopem infantem peperisse. Procul igitur arcendi portentosi homines, nani, fatui, et si quid vel monstrosum, vel aspectu horrendum est.

At nasutiores ridebunt forte, qui haec tam exilia tanquam inutilem [gap: Greek word(s)] nos consectari gannient: Hi velim cogitent emptorem domus non solum fundamenta, parietes et caenacula, verum etiam stabula, et quae parum verecunde nominantur, contemplari. Quanto maiore cura omnes partes curandae in eo, cuius arbitrio tot hominum millia constituenda, Aristoteles Philosophus grauissimus et maximi Monarchae institutor non grauatus est etiam minutiora persequi. Nobis sat fuerit praecipua quasi indice monstrasse. Plura si quis requirat, a Physicis petat.

Quae edito primum infante praestanda, de nutricibus, et quantum referat materno lacte ali. Caput 111.

VVlgus nato principe magnificis agonibus, constructisque pyris et alijs publicae gratulationis inditijs prodige magis quam pie laetitiam contestari solet. Quam consuetudinem publici gaudij vti non im probem, si moderata sit, ita malim piam quandam contestationem et gratiarum actionem ad Deum auctorem omnis potestatis et imperiorum conseruatorem tam parentum precibus, quam subditorum supplicatione


page 24, image: s024

indicta, pro edito feliciter infante, proque tanto beneficio praestari, quod nimirum haeredem et successorem sceptrorum ac facultatum concesserit Deus, orbitatisque opprobrium abstulerit.

[note: Prouerb. 21.] Vota etiam facienda, vt is qui cor Regis in manu habet, dignetur largiri salutarem Reip. principem, eiusque incolumitati atque institutioniaspirare, non enim natum solum, sed [note: Chry. in 1. ad Timo. cap 2. Hom. 9. Reg. 1. et ibi. Chrys. Samuelis natiuitas et conceptio.] diuinit us et bonus successor et recta institutio donatur, vt Chrysostomus testatur. Sic fecisse coniuges Hebraeos, Helcanam et Annam veteris Testamenti historijs proditum, qui statim nato infante, quem precatione cum fiducia ad Deum extorserant effaeti, insigniter Deo gratias egerunt, moxque ablactatum puerum in templum abducentes Deo dicârunt, vnde pietatis, virtutumque incrementis imbutus, in optimum [note: Isaac Deo dicatus. Genes. 21. Salomonis institutio.] Israelitici populi principem adoleuit. Sic patriarcha Abraham filium donatum Isaac mox Deo nuncupauit: Dauid filium Salomonem recens natum prophetae Nathan commisit, neque infeliciter cessit: Nempe eos verissimos liberos habemus, quos DEO dicamus. Annitantur autem parentes, vt [gap: Greek word(s)] hoc in rationem expensi concreditum, recte educandum curent: Nam sicut natura vniuersis animantibus inditum, vt ad procreandum propensa sint, ita et [gap: Greek word(s)] indidit, vt procreatum educare studeant.

[note: Sanitatem corporis ad mentis vigorem conserre.] Principio igitur nato infante inferre plurimum putandum, cum ad corporis robur ac sanitatem tuendam, tum ad vigorem firmandum, qua temperatura tenera corpuscula confoueantur, quove victu enutriantur, plurimum enim momenti ad virtutem positum in educatione et victu, nam [note: Cic. 2. de nat. Deo.] morbos quosdam mentem peruertere certum est. Vnde Spar tanas mulieres non tantum corporis causa, sed quo animi [note: Galen. de tu. san. lib. 1.] etiam acriores redderenter, vino lauasse paruulos proditum est, non aqua: Galenus priusquam fascijs inuoluatur editum


page 25, image: s025

infantem censet sale modlco aspergendum. Auicenna, aqua, in qua colliquatus sit sal, perluenda tenera corpuscula suadet, ita tamen, vt nares et os non contingantur, idque faciendum, quo vmbilicus coalescat, et cutis solidior, ijs quae intus sunt partibus, reddatur, ac naturale tegmen ad frigus caloremque et indolentiam praeparetur.

Qua occasione quibusdam placuit editos infantes statim gelido amne immergi, quem morem Aristoteli probare video: [note: Polit. 7. e. 17. Gal. de tuen. san. lib. 1.] Galenus tamen hunc tanquam barbarum ac ferinum insectatur. Mihi certe moderata ad omnem euentum corporis temperatura et exercitatio non displicet, quo adulti et frigora et calores, sitim atque inediam, laboresque omnis generis rolerare facilius queant. Quidam nimis tenere pueros inuoluunt, alij rursum neglectius teneriora corpuscula nimio algori exponunt: De quibus infra, cum de vestitu victuque disseretur, vberius dicemus.

[note: Fasciarum ratio.] Infantulus autem, cuius corpusculi constitutio omni nota caret, fascijs inuoluatur, non tamen nimium tenella membra liberos motus flagitantia constringantur, ne non ad iustam [note: Cato.] magnitudinem augescant. Cato Censorius grauissimus in Republica Romana princeps, nunquam passus est se non spectante filium aut lauari, aut fascijs obuolui.

[note: Vitia corporis praecauen da.] Solicitudo quoque adhibenda, ne vel strabus infans, aut petis oculis aut lusciosis, ne buccis fluentibus, ne ceruice inflexa, ne protuberantibus scapulis, ne tibijs varis, pedibusque distortis, ne denique sit parum concinna corporis totius symmetria. [note: Lib. de art. med. 3.] Aduersus quae incommoda, praeter alia, fascijs etiam solent vti, ac mitellis, quibus succingunt buccas. Strabismum Aeginetha docet corrigi, si persona ita capiti imponatur, vt a fronte recta aspiciant, neglecta enim infantia homines tradit morbidae et afflictae senectuti, si tamen huc peruenire detur. [note: Balnea.] Balneis ac frictionibus subinde confoueatur ac vegetetur, lacteiam


page 26, image: s026

in ventriculo concocto. Quippe si laues aut frices, ventriculo adhuc lacte crudo distento, tum et corpus cruditate alimenti implebitur, et caput grauedine onerabitur. Quo magis prospiciendum, ne quid nutrimenti puerulo, vel ante balneum aut frictionem praebeatur, sed post somnum [note: Exercitatio.] potius stomacho iam inani lauetur. Exercitationes etiam et motus necessarios in fantia habet, velut in cunis, lectulis, in vlnis gestatio atque quassatio: recens enim nati, vehementiorem puelli motum qualis est in vehiculis, nauigijs, equis, nondum desiderant ante tertium annum.

[note: Fletus infantium.] Cumque ad fletum, praesagiente natura humanarum rerum miseriam, nati sint, coniectare oportet, quid postulent, antequam ad immoderatum motum vna cum corpore et animum adijciant: hîcque solertia non modo opus est, sed etiam experientia in nutricibus non leui.

[note: Ad somni terrores.] Per somnum etiam, quia saepe terroribus ad fletum concitantur, conueniet infantem subinde iactare in vlnis, ita tamen ne allidas, item cantibus, modulationibus, ac vultibus, affatibusque diuersis consopiendus. Et sic quidem iactatio in omnem partem salubris, et confirmat corpus, et animum terriculamentis liberat.

[note: Cunarum ratio. Alex. Neap. lib. 2. Gen.] Adeo diligentem veteres hic curam adhibuerunt, ne pueri recens nati e cunis forte deciderent, et tenera corpuscula afflictarentur, vt culcitras iuxta cunas vndique sternerent, vt inde excepti innoxij fierent.

[note: Nutrimentum infantia.] Nutrimentum autem infantium lac est optimum, maxime quod est temperatum, quod gustanti et olfacienti suaue, intuenti candidum, aequabile, liquidi, crassique medium: Ediuerso, vitiosum, quod crassum, caseosum, aut liquidum, serosum: Liquidum, tum consistentia ipsa, coloreque inaequale videtur, idem gustu amarulentum, salsum. Lacte nimirum bono pueri et vegetantur corpuscula, et succulenta redduntur.


page 27, image: s027

[note: Materne lacte alendos.] In primis autem (nisi morbus et singulare incommodum impediat) materno lacte alantur, cui iam in vtero assueuit infans: nam sanguine, dum in vtero gestatur, infantem ali, et ex sanguine a partu lac gigni constat, exiguam in mammillis [note: Gale. de santuenda.] mutationem adeptum. Quare qui materno lacte nutriuntur, ij non consueto modo, verum etiam maxime proprio vtuntur alimento, videturque natura praeparasse nutrimentum id, ac facultates naturales quasdam addidisse, quibus eo vtantur. Siquidem papilla iam recens natis in os inserta mox sugunt, et hoc ipsum deglutiunt promptissime, atque adeo in ploratu indita ori papilla lenimentum est.

[note: Gell. lib. [?]. cap. 1.] Quamobrem non frustra creditum est, sicut valet ad fingendas animi corporisque similitudines, vis et natura seminis, non secus lactis ad ingenia et proprietates valere, vt eleganter Phauorinus apud Gellium disputat, neque id in hominibus solum, sed etiam in brutis animaduersum. Nam si ouium lacte hoedi, caprarum, agnialantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. Compertum quoque canem lacte cati nutritum, perinde mures capere atque [note: Iustin. li. 44. Habis.] catum. Et Iustinus de Habide commemorat cui cerua vbera praebuerit: Vnde conuersatione nutricis eximia puero pernicitas fuit, interque ceruorum greges, saltus, montesque diu non inferior velocitate peragrauit. Poeta volens hominem ferocem significare, Hircani, inquit, admorunt vbera tigres. Theocritus cupidinem detestatur, quod Venere matre fuerit, sed leaenae mammas desuxerit. Adde plantas, etiamsi natura nobiles, si alieno, aut malo solo alas, in diuersam naturam degenerare.

Tantum refert suo lacte infantem ali. Proinde, si qua fieri poterit, dent operam generosae puerperae, ne generositatem istam nati infantis, corpusque et animum benigne ingenitis primordijs inchoatum, insitiuo ac degeneri lactis alieni alimento corrumpant, perniciosoque contagio spiritum et


page 28, image: s028

animum ducant in corpus suum, ex animo et corpore deterrimo, quando quidem ad mores initio formandos magnam fere partem ingenium altricis et naturae lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, et matris etiam corpore et animo, recentem indolem configurat: Nempe sanguinem nutrimento generari, et e sanguinis natura animum incitari, a Physicis proditum est.

[note: Nutrimenti quanta vis.] Quibus accedit, quod etiam eae quae a sese ablegant, alijsque tradunt nutriendos, vinculum illud, coagulumque animi et amoris, quo parentes cum liberis natura consociat, interscindunt, aut certe diluunt. Nam cum infantes aliorsum ablegantur, facta ex oculis amolitione, vigor ille maternae fragrantiae paulatim restinguitur, occupaturque animi et amoris affectio in ea sola vnde alitur, perinde atque expositi matris quae genuit, neque sensum neque desiderium capiunt, nempe [note: Romanoru matronae.] pietatis natiuae elementis abolitis. Quare nobilissimas Romanorum matronas suis vberibus liberos lactare solitas legimus. [note: Tacit. de indole Rom. veteri.] Suus cuique filius ex casta parente natus non in cella emptitiae nutricis, sed in gremio et sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum, et instruere liberos, etc. Laudanturque [note: Catonis vxor.] vel ob hoc praecipue, cum aliae, tum Catonis Censorij insignis vxor, quae non passa est alio quam suo lacte filium ali. Et nos nobilissimas heroinas nouimus, quae idem imitabantur, [note: Fons ille humani generis educator. Taci. de mo[?]ib. Germ.] negantes fontem illum sanctissimum humani generis educatorem restinguendum esse, ac arefaciendum. Idem Tacitus de Germanis memorat, suam quenque matrem vberibus alere, nec ancillis aut nutricibus delegare: Vnde in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescere Germanos. Sed dicet aliquis, Obstetricis me industriam persequi. Equidem [note: Nouale prius praeparandum dein semen inijciendu.] nihil praetermittendum quod ad rectam educationem pertineat, et nouale, vt dixi, prius bene praeparandum putaui, quam semen ipsum temereiaciendum, corpus prius formandum,


page 29, image: s029

[note: Poli[?]] deinde animus, vt Aristoteles tradit. Hortarer igitur omnes matronas, inprimis autem heroidas, quae liberos imperio ac Reip. enixae sint, vt eos snis ipsarum vberibus alerent.

[note: Nutrices quales.] Quod si omnino, vel aegritudo, vel conceptus, vel alia denique necessaria causa obstet, certe nutrices cum summo iudicio adhibendas. Asciscuntur passim sine delectu quaecunque forte id temporis lactantes occurrunt, at nos vitandas seruiles, impudicas, futiles, leues, temulentas, vel aegritudine aliqua tam animi quam corporis obnoxias, maxime quae sermone vel balbutiente vel parum verecundo sunt, censemus, ne videlicet puer simul cum lacte turpitudinem, vitia, aegritudinesque im bibat. Quin potius quaeratur, deligaturque e tota ditione mulier corporis [gap: Greek word(s)] temperamentisque idoneis, verecunda, casta, sobria, sermone expedito, blando et verecundo, a garrulitate aliena, cuius lac gustu, odoratu, visu, vt supra [note: Lacaenae nutrices commendatae. Plutarch. in Alcibiade.] diximus, exploratum, quales Lacaenas fuisse memorant, quas etiam externi alendis infantib. asciscere corrsueuerunt: nam Alcibiaden a Lacaena lactatum scribit Plutarchus prius a Platone proditum. Cura quoque non postrema adhibenda nutrici, quo alimento, cibo, potuue vtatur optimo, nam electis cibis iubet vti Aristoteles, vino non nisi diluto aqua, ac ipso quidem modice, licet vulgus contra sentiat.

Neque negligendum, quo pacto in somno se habeat nutrix, et quibus exercitijs vtatur. Viris misceri nutrices ob multas causas prohibet Galenus.

[note: Infantes neque asperius neque blandius tractandi.] Postremo in spiciant, qui puero principi educando praesunt, nevel in tractando sint asperiores, vel aequo blandiores, ne videlicet illa assiduitas, qua apud nutricem viuitur, naturam aliquam puersam pariat puero, vt vel asperitate perterritus animum demittat, contrahatque illiberalem quandam timiditatem, quam Plutarchus appellat [gap: Greek word(s)] vel blandicijs corruptus nimiam lenitatem induat, et fucis assuescat atque adulationibus.



page 30, image: s030

[note: Cibus infanris a dentitio [?]e, et potus.] Ad hunc vero modum puellus curandus tantisper dum dentire incipiat, estque hactenus solo lacte nutriendus, donec primores dentes emittat, vt suadet Galenus. Post paulatim solidiore cibo vegetandus, nempe pultibus, deinde leguminibus, post etiam pane, carne, sed praemansis. Vitandum autem est id, quod pleraeque solent facere nutrices, quae pueris ingerunt [note: Aromata et vina pueris vitanda.] aromata, vina, salsamenta, cum his diutius abstinendum sit, nisi ignem igni, vt Plato ait, addendum putemus.

[note: Vino an pueri assuefaci[?]di.] Sed, inquiunt, oportere vino assuefieri, quo minus idem adultioribus noceat. Haec sane cura est superuacua: nihil enim opus est docere, quod vel praestiterit dediscere, vel quod sua sponte nimis cito discitur: pueros enim, cum suapte natura calore abundent, non oportet nouo super addito calore adurere, ingenia hebetare, ac reddere ad iram praecipitantiores.

De instituendi principis oeconomia propere inchoanda, deque rectoribus, ministris, coaetaneis diligendis, et parentum hac in re cura. Caput IIII.

[note: In Theago, et in politico.] PLatonis sententia est, filij quidem plantationem, hoc est. [gap: Greek word(s)] facilem, at cultum, hoc est, [gap: Greek word(s)] difficilem esse: Nam vt in plantis praeparandis non tanta cura, quanta in ipsis iam prodeuntibus ac viuere incipientibus collocatur, ita liberorum concessorum educatio et institutio plurimum solicitudinis praebet pijs parentibus, eoque maiorem, quo ad maiores functiones nati fuerint. Et alias idem: Rex, inquit, non nascitur in Republica, quemadmodum inter apum examina, corporis et animi dotibus exteros antecellens, sed necesse est cum in coetu consultantium institui ad Reipublicae administrandae functionem. Proinde vbi diuina benignitate principum generatio benedicitur, in primis agnoscendum id Dei


page 31, image: s031

donum, gratiaeque agendae, quod ditionibus et imperio successor princeps concessus, dandaque accurate opera, ne hoc tantum Dei beneficium vlla culpa negligatur. Natura quidem [note: Liberorum institutio a Deo mandata. Deut. 6.] omnibus animantibus foetus educandi studium tribuit: at hominibus etiam Dei mandato liberorum recte instituendorum cura est imposita: Eruntque verba haec, inquit Moyses, in corde tuo, et narrabis ea filijs tuis, meditaberis sedens in [note: Psal. 78.] domo tua. Cui Dauid succinens: Quae mandauit patribus nostris, vt nota facerent ea filijs suis, vt cognoscat generatio nouissima, [note: Eli.] etc. Eli summus Sacerdos et iudex Israelitarum, in [note: Chrys. lib. 3. aduers. calu. vitae monasticae.] quo nihil vitij fuit, vt scribit Chrysostomus, quam quod liberorum institutionem neglexerit, miserandam calamitatem in seipso et liberorum casu diuina vindicta expertus est. Vsqueadeo displicet Deo parentum in educandis liberis neglectus, vt parricidium appellet idem Chrysostomus liberos a voluptatum illecebris non retrahere, institutionisque neglectu sinere corrumpi. Quod si in priuatis culpatur, quo magis id a principibus exigitur, qui liberos non sibi solum, sed patriae, tamque multis hominum myriadibus genuerunt? Omnis enim hic admissa negligentia in parentes recidit. Quod si maxime parentes sint mali, vix tamen est quisquam tam deprauatae naturae, qui non cupiat liberos relinquere bonos, et si quid vitijs vel natura, vel contagione insit, vt id institutionis diligentia et assiduitate corrigatur. Nam fieri videmus, vt optimis saepe progenitoribus nati degenerent, et vicissim pessimis parentibus procreati, optimi cura instituendi euadant, vt in Iudaeorum regibus liquet. Porro cura haec a teneris, atque adeo ab ipsis incunabulis ordienda: Et quanquam ea aetas citra matronarum operam non ita commode tractatur, adeo vt harum ministerio vtendum sit, praesertim quantum ad cibum praebendum, amiciendum, lauandum, fricandum, reclinandumque pertinet: Interim tamen et hic praefectos pueritiae inspicere profuerit,


page 32, image: s032

[note: Plutarch. in Ca. Cens.] ne haec incommode et intempestiue fiant, Catonis Censorij, cuius saepius meminimus, exemplo, vtque nutrices quam optime [note: AEtas institutioni quado idonea.] corpusculum curent infantis vegetentque. Rectores quoque iam tum vbi balbutire incipit salubres praeceptiunculas, sententiolas, vocesque memorabiles instillare et mores fingere incipiant, tametsi non ignorem esse, qui putent teneram illam aetatem non occupandam fatigandamque instituendi molestia, neq[?] ante quartum, quintumue, aut vt nonnulli existimant, septimum annum institutionem auspicandam, quod tum primum illa aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem perpeti possit, ac tum demum paedotribis tradendum [note: AEgineta lib. I. at. med. Herod. lib. I.] pueros Paulus Aegineta prodidit. Herodotus scribit, Persas a quinto anno incipere liberos institutioni tradere, vsque ad vicesimum. Nam hactenus apud foeminas degere. Recte [note: Quint. lib. 5.] mihi sentire videtur Fab. Quintilianus, cuius sententiae Erasmum aliosque cordatos institutores subscribere video, existimans lucrum illius primae aetatis nequaquam aspernandum, nec vllum tempus vacare debere, quo non sit curae recenti testulae pietatis laticem, aut ad vitae morumque vsum accommodabile praeceptum aliquod instillare, maxime earum rerum quarum capax est illa aetas. Siquidem videmus infantes dum nondum fari sciunt, si quid indecore faciant, admonitos se comparare ad commonstratum modum, discunt manus dare, discunt gratias agere, inclinare, amare, odisse, ad nomen IESV genu flectere ac se componere, quae omnia in prouectiorem aetatem fructum afferunt consuetudine. Danda est quoque opera, vt ea quae sic instillantur aut admonentur blande fiant, et paucis, et, vt diximus, ei aetati capacia sint. Non obruendus puellus vel intempestiuitate vel multitudine, neque difficultate vexandus, breuiter: hoc prouidendum magna solicitudine, ne prius literas et institutionem odisse quam nosse discat, et amaritudincm semel conceptam vltra


page 33, image: s033

rudes annos reformidet. Quare sic institutio temperanda, vt ludus esse puero videatur, et per lusum semper aliquid hauriat, quod ad recte viuendi formam pertineat. Vidimus nostra aetate generosos quosdam et heroicos pueros, qui mox vt expedite verba promere inciperent, Graecas simul et Latinas literas, vocabulorum ac sententiarum memorabilium piorum praeceptorum magnam suppellectilem vna cum moribus purissimis imbiberint. Verum de his infra suo loco dicentur [note: Oeconomia instituendi p[?]incipis propere inchoanda.] plura. Quod huic loco conuenit nollem tardius institutores adiungi, sed propere oeconomiam instituendi formandique principis institui, non quidem pompae statusque, vt vocant, causa, sed educandi recteque instituendi gratia. Nam in Gynaecijs ac Parthenonibus haerentes, muliebres mores induunt. Siquidem hîc nihil fere praeter illecebras, nihil praeter mimorum morionumque iocos, nihil praeter meras adulationes et blandimenta occurrit, ac verba plaerunque Alexandrinis non permittenda delicijs, vnde fit, vt qui diutius in Gynaecijs educantur, semper effaeminati aliquid et mollitiei reportent, et [note: AEtas tenera ad fingendu aptior.] formatoribus duriores intractabilioresque tradantur. Proinde captandum institutionis compendium tempusque aptissimum, dum testa illa recens nondum liquoris alicuius odorem contraxit, vt dum principem se esse nondum intelligit nesciens ducatur, qui adultior trahi non possit, nam perinde corrigi fingique non sustinebit aetas prouectior. Sicut enim membra infantium simul, vt a matrib. aediti sunt diriguntur, ne in obliquum curuentur aut deformentur, ita puerorum animi in tempore dum adhuc molles sunt, dumque audita visaque animis tanquam cera sigillis imprimuntur, ad omnem institutionem fingi poterunt. Quintilianus in priuato puero vnius vix domus aut rusculi domino futuro statim ab ipsis crepundijs, vt diximus, exquisitissimam institutionem requirit. Quo magis eurandum vt is [gap: Greek word(s)] , vt inquit Homerus,


page 34, image: s034

cui tam multae domus, familiae, ciuitates, agri, ac ditiones, committentur, quem vnum denique his omnibus sapere oportet, et de quib. ad tribunal Omnipotentis exactam reddere rationem cogetur, statim cordatis grauibus viris tradatur, qui ab ipsa infantia institutionem mature auspicentur, quique simul et dexteritate instituendi, et cum auctoritate hanc operam [note: Institutores et gubernatores pueritiae principis.] sancte ac pro Reip. vtilitate praestare quaeant. Asciscendi autem ad hanc prouinciam viri bonis parentibus orti, liberaliter instituti, quique bonum testimonium habeant ab omnibus, Aetatis virentis, a qua non abhorreat puer, et quos non pigeat quamuis personam sumere, ac velut cum puero repucrascere. Subditos malim, siquidem his et conditio principis ac patriae magis perspecta, et natura fidelius libentiusque patriae rebus ornandis puehendisque studemus quam externis. Quod si non dentur subditi huic muneri accommodi, aliunde accersendi cum iudicio, non qui seipsos ingerunt, aut in gratiam alicuius aulici, aut commendatione precaria principis alicuius obtruduntur. Non qui vitio aliquo notabili obnoxij sunt. Nam si Plato nis discipuli scapulas subducere didicerunt, Aristotelis subbalbum quiddam referebant, non abs re in gubernatoribus pueritiae vitandum, si quid insit vitij, ad quod se insans totum componere studebit. Quin summo studio exquirendi sunt qui non solum eruditione literarum, verumetiam rerum variarum, linguarumque necessariarum peritia praestent, ac breuiter, qui dexteritate gratiam simul et auctoritatem conciliare norint, eamque sic temperent ne pudorem et reuerentiam excutiant. Nimia enim familiaritas contemptum plaerunque parit, quique sint ab omni adulationis specie et fuco alieni. Qui laudare citra assentationem, et obiurgare citra contumeliam norint. In primis autem prospiciendum, vt ij qui tenerum hoc pectusculum formant sint pij, Deique amantes ac reuerentes, vt sint recti iudicij, ne prauis opinionibus imb[?]atur


page 35, image: s035

principis pueritia, vt non nisi pia, vtilia, certa, legi diuinae consentanea indubitataque instillent. Quare necesse est, vt sacrarum [note: Religionis cura.] literarum institutor non sit im peritus. Nam cum Religio sit fundamentum omnis bonae gubernationis et imperiorum, omnesque virtutes complectatur, ea sine cognitione veri Dei cultus esse non potest, praesertim hoc tempore, quo tam variae Religionis controuersiae incidunt in imperijs Adde cum principes parum metuant homines, necesse est principibus in pueritia Dei timorem verumque cultum imprimere, vt Deum ceu omnis mali acerrimum vindicem reuereri discant, et vicissim vt omnis boni compensatorem, et propter beneficia tam corporalia quam spiritualia super omnia diligant, in necessitatibus vnicum auxiliatorem implorare, et in prosperis eidem gratias agere discant. Porro cum ciuilem disciplinam a politicis hominibus Plato discendam praecipiat, institutorem Iurisprudentiae non oportet esse imperitum, vt qui praeludia quaedam Iuris aequitatisque futuro iusticiae praesidi [note: Legum patriarum cura.] infulcire queat, vtque patrias leges, mores regionis, teneat. Quo singulorum ordinum ac subditorum suorum conditiones [note: Xeno. ped. I.] a teneris puer condiscat, id quod de Cyro Xenophon tradit, et ad quem modum olim Romanorum nunc Venetorum Patricij instituuntur. Sine hac ciuili disciplina raro boni existunt gubernatores aut principes. Siquidem haec disciplina res principum gestas, deliberandi, iudicandi, cauendi in omni fortuna exempla suppeditat, proponenda iudicia, Salomonis, Danielis, Cyri, Papiniani. Item continentiae exempla [note: Iracundi vitandi.] Iosephi, Scipionis. Vitandi institutores et gubernatores pueritiae, qui sunt praecipites, iracundi, vinolentiac tyrannici. Sic suadet sapientissimus Rex Salomon, Ne habeas commercium cum homine iracundo et furioso, ne addiscas mores eius, et accipias scandalum animae tuae. Melius de homine stulto quam praecipiti speres. Quare Plato quoque noluit hunc Reipub. admouendum:


page 36, image: s036

[note: Hier. in Epad Tit.] qualem Homerus describit iratum Achillem. Hieronymus tradens vitandos homines iracundos, eos suis depingit coloribus toruo, inquiens, vultu, trementibus labris, rugata fronte, effrenatis conuitijs, clamoribusque perstrepentes, ferulas ac virgulas semper in promptu habentes. Reperiuntur enim nonnulli eruditi quidem et probi. Sed qui docendi instituendique felicitate destituuntur, et solis libris assueti ab hominum consuetudine morumque ciuilitate alieni atq [gap: Greek word(s)] , vt Plutarchi verbo vtar. Quales certe hic non recrpimus, sed comitate morum commendabiles, sobrios, avinolentia et comessationibus alienos, modestos, castos, qui simul et amabiles propter morum suauitatem, et propter doctrinae grauitatem reuerendi sint. Qualem fuisse Sarpedonem [note: Plutarch in Ca. Cieer. de Or. lib. 3.] Catonis Vticensis praeceptorem Plutarchus scribit. Et qualem depingit Homerus Phoenicen Achillis adolescentis gubernatorem [gap: Greek word(s)] . Quanquam pueritiae formatorem Chironem ei contigisse traditum, vel potius qualem fuisse Albertum Stephani Regis Vngariorum institutorem, seribit Bonfinius. Et qualis fuit nostra aetate Hermanni, [note: Petr. Pherndorphius.] generosi comitis Nuenarij institutor, Petrus Pherndorphius. Postremoinstitutor eius sit prudentiae, vt expendat quanta res illi sit concredita, puta principis filius, quem parentes haeredem principatus tanquam in theatro omnibus subditis constitutum eius fidei concrediderint, vel ad summam tam numerosi populi felicitatem vel ad extremam calamitatem instituendum, qua in re nisi fidus et diligens reperiatur, quod randem praemium a Deo Opt. Max. et ab Illustrisparentibus ac deniq ab ipsa patria reportaturus sit, si fontem hunc a quo tam multis sua felicitas haurienda vel negligat vel prauis opinionibus vel vitiorum contagio inficiat. Sed inquiet aliquis, Quorsum tam absoluto opus institutore? Olim seruis aut libertis liberorum institutio committebatur.


page 37, image: s037

Quod fi tam absolutus requirendus, quis tantae doctrinae atque auctoritatis ad hanc triuialem et humilem conditionem se submittere velit? Primum quidem fateor pluribus eam consuetudinem fuisse, vt seruis liberos erudiendos committerent. At Lycurgus apud Lacedaemonios hunc morem tanquam Reipub. noxium abrogauit, instituens vt pro seruise summo magistratu alicui haec seges Reip. concrederetur. Et olim cum prisca vigeret integritas, liberi non committebantur mercenarijs institutoribus, sed vel ab ipsis parentibus formabantur, autijs, qui in familia vel tutela legitima propinquioreserant, idque Gentilitij decoris existimabatur. Cato etiamsi seruum haberet gratissimum, tamen filium illi in disciplinam tradere noluit, sed ipse sibi hoc munus desumpsit. Quinetiam apud Romanos quaeque familia e maioribus natu delegit moribus spectatissimam foeminam, apud quam liberi educarentur. Sic [note: Aurelia. Actia.] Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, Actiam Augusti matrem praefuisse educandis principum liberis memoriae proditum. Aristippus Philosophus olim rogatus, quantum mercedis pro instituendo filio posceret, cum quingentas posceret drachmas, immensum, inquit alter, postulas, ista [note: Aristippi Apophthegma.] summa seruum mercari potero. Tum Aristippus, recte, inquit, ais, pro vno duos habiturus seruos. Deinde praeciosissimae [note: Alexander Magnus.] materiae excellentem artificem adhibere solemus. Alexander non nisi ab excellentissimo artifice depingi nolebat. [note: Augustus.] Augustus non nisi ab eruditissimo gesta sua deseribi passus. Quantum discriminis inter priuati ciuis, opificis aut negociatoris et principis imperio destinati filij institutionem, tantum et institutores differre oportet. Isocrates recenset plaeraque, quibus principis institutionem a priuati differre conuenit, quae nos paulo inferius quoque referemus. Hoc loco id sufficiat, quod priuato satis est vt sibi sapiat, quare institutori priuati pucri licet institutionem ad eas artes dirigere, ad quas


page 38, image: s038

videt discipulum natura magis appositum. At principem [note: Gubernandi artes.] qualisqualis natura sit ad gubernandi artes instituendus est, vtpote quem multis sapere, multorum ingenia nosse, iustum ab iniusto discernere, leges ferre, controuersias dirimere, iudicia militiamque exercere, pro suo quenque merito vel honorare vel punire, belli pacisque artes tenere, atque, vt paucis dicam, in omni sapientiae genere excellentem esse oportet. Proinde institutorib. eget vndecunque exquisitissimis. Id non obscure [note: Philippus R. Macedonum Aristoteles.] animaduertens Philippus Macedonum Rex, Aristotelem toto orbe celeberrimum filio suo Alexandro regni successori honestis pro eius dignitate stipendijs inuitatum institutorem adhibuit. Et tantus Philosophus nisi considerasset quantum referret patriae Principem recte institui, hoc literatoris munus non subijsset. Libentius enim nauium opifex insignis clauum fabricabit, qui Argo nauem gubernet, et faber lignarius non tam alacriter compositurus est aratrum et plaustrum [note: Lysias.] quam tabulas illas, in quibus Solon leges descripturus sit. Lysias summus Orator cum intelligeret patriae res deploratas, [note: Epaminondas.] neque reperiret aliam rationem restituendae Reip. Epaminondam, cuius indolem magnis rebus natam cernebat, formandum suscepit. Nec fefellit conatus, quandoquidem virtute illius [note: Seneca.] Thebanorum imperium collapsum vehementer illustratum est. Seneca in Rep. Romana Orator et Consul instituendi Neronis prouinciam Reip. amore suscepit, etiamsi infeliciter [note: Sceuola.] cesserit institutio. Sceuola summus Iureconsul. M. Antonini [note: Modestinus.] primum institutor, post consiliarius, Modestinum et ipsum grauissimum Iureconsultum Maximinum filio erudiendo [note: Ausonius.] admouisse proditum est. Valentinianus Ausonium virum [note: Cassiodorus.] consularem ac mox Consulem Gratiano filio praeceptorem dedit, Cassiodorus praeceptor Theodorici Regis Gothorum fuit, a quo per omnes dignitatum gradus euectus, tandem patricius factus est Romanus, quae suprema erat dignitas. Sed


page 39, image: s039

quid remota citamus? Vidimus nostra aetate quanto studio, [note: Ferdinandus Caes.] quantis impendijs Ferdinandus Caesar immortali laude dignus Princeps singulis liberis etiam filiabus clarissimos viros institutores asciuerit, non e triuiali puluere petitos, sed eruditione simul et linguarum rerumque magna experientia praestantes, nimirum intelligens alio artifice opus esse Principum liberis instituendis quam plebeis pueris. Et hi omnes tanti viri ad tam humilem et laboriosam et periculis plenam functionem se haud quaquam demisissent, nisi patriae amore [note: Singulis disciplinis singulos institutores adhibitos.] ac Reip. vtilitatis studio impulsi fuissent. Ac vero tametsi veteres singulis prope disciplinis tradendis singulos adhibuerunt magistros, vnum tamen fere habuerunt praecipuum institutionis rectorem. Nam Alexander et Lysimachum et Leonidem paedagogos, praecipuum tamen Aristotelem instituendae adolescentiae moderatorem habuit. Epaminondas Musicen [note: Olympiodorus.] ab Olympiodoro, Philosophiam a Lysia didicit. Augustus [note: Lysias.] dicendi magistro vsus est Apollodoro Pergamense, Speraraeo [note: Apollodorus.] in Philosophia. Carolus Magnus in Grammaticis Petro [note: Speraraeus. Petrus Pisanus.] Pisano, in Astrologia alio quopiam, praecipuo autem Agonotheta Alcuino. Caeterum cum hoc tempore principum liberi plerunque in aulis educentur instituanturque per vnum aliquem: huic si talis fuerit qualem exigimus, profuerit adiungere vnum aut alterum, qui ad eius ductum nonnunquam opera eundem subleuent.

[note: Praefectus aulae principis iunioris.] Porro institutori adhibeatur aulae praefectus, virgrauis, fidei exploratae, prudentia, militarium et aliarum rerum experientia praestans, subditum et hunc optarim, ob causas superius citatas, qui aulicae disciplinae dispensationem atque decorum statusque, vt vocant, administrationem tueatur, quique in militaribus exercitijs per aetatem futurum principem instituat. Qualem fuisse Parmenonem apud Alexandrum Magnum, et Burrum apud Neronem memorant historiae.


page 40, image: s040

In hoc praefecto aulae eandem quam in institutore morum dexteritatem requirimus, vt propter comitatem sit adamabilis. [note: Curius.] Cicero scribit de Curio, quod etsi literarum esset imperitus, vtilis tamen sermone et moribus commodus. Maxime autem alienus sit a fuco et assentarione, cui grauitas auctoritatem conciliet, non furiosus, neque praeceps, neque temulentiae aut compotationibus deditus, sed sobrius, verax, et sermonibus et moribus castis. Breuiter: qui grauitatis et reuerentiae exemplar prae se ferat. Is vna cum Institutore mores pueri formet, et licet alia via, vtra que tamen eodem ducente. Quod si in diuersum illi trahant, vterque efficiet vt neuter promoueat, sed quod hic construit, ille destruet. Quapropter vigilanter dispiciendum principi, ne qua inter hos duos sit aemulatio, aut fauoris emerendi concertatio. Quin potius vterque alterius conatus apud principem commendet, honorem fauoremque tueatur, dicta factaque comprobet, si quid displiceat alter seorsim alterum amice admoneat. Ita fiet vt vterque principem [note: Taeit. lib. 13.] vere amet, et ipsi vicissim amentur. Cor. Tacitus Neronis describens institutionem, de Burro et Seneca loquens: Rectores, inquit, imperatoriae iuuentae pari societate potentiaque concordes, diuersa arte exaequo pollebant. Hic militaribus curis et morum seueritate, ille praeceptis eloquentiae et comitate honesta. Nam vti homo ex anima et corpore constat, ita moderationem pueritiae in duas partes distinguere oportet, alteram animi, alteram corporis, vnam doctrinae, alteram et corporis exercitij et ludi, vtraque vtilis, et cum voluptate tractanda. Et quemadmodum institutor literis et disciplinis honestis ac pijs pueritiam principis imbuet, ita magister aulae corporis exercitijs, militaria progymnasmata miscebit. Vtrisque exercitijs sui commilitones et antagonistae adiungendi, suisque horis vtraque sunt vsurpanda, vt in ferius dicetur. Ad horum duorum magistrorum ductum omnia ministrorum


page 41, image: s041

officia sese accommodent, ijs omnes obsecundent. Nihil enim pestilentius quam secretis susurris pueros a praescriptis auocare, aut ad odium praeceptorum inflammare. Quae omnia ideo dicuntur, vt institutoribus sua seruetur auctoritas, ne vel propter operae huius humilitatem et scholasticas nugas, vt aulici Thrasones vocant, contemnatur.

[note: Cubicularij.] Cubicularij si probi, fidi et dextri sint, poterint priuata illa et libera confabulatione in matutinis vespertinisque ministerijs et illa inter comendum, amiciendumque opera plurimum efficere. Siquidem liberius animi affectus apud ministros produnt pueri eosque libentius imitantur. Tradunt cubiculario regis Persarum hoc negotij mandatum, vt diluculo ingressus cubiculum regi diceret, Surge Rex, atque ea cura, quae te curare voluit Mesoromasdes. Proinde in cubiculario admouendo summa cura adhibenda, vt syncerus sit, et exploratae fidei honestatisque ac denique sermonis puriatque exacti.

[note: Coztanei. Xenoph.] Proxima cura est coaetaneorum, quivel disciplinae commilitio [note: pediae [gap: Greek word(s)] .] vel ministerio principi adiunguntur, quos [gap: Greek word(s)] quasi collusores Xenophon, Plutarchus [gap: Greek word(s)] vocat, [note: Plutarch. [gap: Greek word(s)] . Herodian. in Seuero. Q. Cur. lib. 5. et 8.] quasi conuictores. Propheta Naum Thaphseraim appellat, quasi regulorum filios. Historijs proditum est, morem fuisse veterum principum, vt in aula liberos praesidum quasi fidei et beneuolentiae obsides haberent, vt de Commodo et Seuero refert Herodianus. Hi vt nostris fere principibus e nobilissimis subditorum assumuntur aut intruduntur aliquoties, ita conuenit non tam ad gratiam potentiorum quam summo delectu exquisitos adsciscere, qui sint non tam genere quam indole ac moribus generosis nullis, neque animi neque corporis vitijs deformati. Quales Danielis sodales describuntur, quibus nulla macula, qui sint honesta facie, intelligentes, industrij, qui praecepta facile percipiant, expedite referant, sobrij, linguae continentis et veracis. Plutarchus etiam pronunciationem


page 42, image: s042

requirit exactam, ne iuxta balbum balbutire, vt dicitur, discat puer. Transit enim arcano quodam contagio in collusorem, si quod vitium insit. Nollem hos supra sex esse, aut ad maximum octo, nec infra quatuor. Ita simul, et solitudinis taedium discutietur, neque sodalitas deerit aetati, et corruptela multitudinis vitabitur. Hosque non suaserim sine graui causa mutandos, sed permittendos simul cum ipso principein ijsdem disciplinis et exercitijs adolescere.

[note: Ministri.] Non negligenda quoque cura in nobilibus alijsque ministris asciscendis, veluti structoribus atque ijs qui a mensa et a poculis principi adiunguntur, qui nisi sint incorrupti et moribus castis, plurimum exemplo officere poterunt. Sinautem sobrij, modesti, rerumque honestarum et linguarum periti, consuetudine assidua rectores non mediocriter adiuuare queant. Siquidem vel mensae astantes vel in confabulationibus alijs et exercitijs de rebus honestis, de externarum gentium moribus, de ijs quae peregre viderint, gesserint, honesta et vtilia referent. Idque probarim magis quam morionum gesticulationes et cachinnos ludosque obscoenos ad mittendos, vt videlicet vndecunque omnia apud principem casta, erudita, grauia, et in primis pia sint.

Proinde haec praecipua sit sollicitudo praefecti aulae principalis, vt ministrorum delectus hic chorus sit numeris omnibus ad fingendam tantae spei pueritiam absolutissimus, atque huc vnanimiter omnes contendant. Quod si quis sit vel blasphemijs, iurandi consuetudini, ebrietati, turpiloquio, deditus, aut qui bene aedificata demoliri deprehendatur, quoniam is plus destruendi opera quam alij omnes construendo promouebit, huiusmodi membrum si in hoc aulae corpore deprehendatur protinus amouendum, antequam reliqua membra atque adeo ipsum caput inficiat.

Sed hic inquiet Midas aliquis aulicus: Vbinam tam exquisitos


page 43, image: s043

in stitutores et ministros reperire licebit? res fuerit haec im mensi sumptus, satis fuerit nostrum morem obseruare, adhibere ministros qualescumque aulicos, quos alioqui alere oportet? Apage huiusmodi voces. Vndecunque potius requirendi [note: Sumptibus non parcendum in pueri principis institutione.] sunt quos descripsimus, quanti idcunque constet. Neque impensis hîc parcere licebit, nullae enim magis necessariae impensae quam quae huc collocantur. In equisonem, accipitrarium, venatorem, Musicum aut alium voluptatum architectum, non piget magnos facere sumptus, et in eum qui et imperij et facultatum haeres futurus, quemque tam multis vel sapere vel desipere oportet, in sumere vllas impensas graue fuerit? [note: Cratetis exclamati[?].] Hic libet cum Cratete in altissimam vrbis partem ascendere, ac vociferari: Quo obsecro ruit is homines, qui in imperijs et facultatibus comparandis nihil praetermittitis, ac filiorum, quibus ea relinquere studetis, nullam curam suscipitis. Admonitos autem esse conuenit parentes, principes et patricios, hoc est, proceres atque ephoros im periorum, vt hic oculati sint, neque dormitent, memores eorum quae prudens [note: Frons occipitio prior.] antiquitas dicere solebat: FRONTEM OCCIPITIO PRIOREM ESSE, atque hac in re curam sibi a Deo im positam non negligant, neque sinant hanc tam arduam causam leuiter tractari, aut vanis consilijs peruerti.

[note: Parentum officium.] Iam vero parentes et proceres non sic velim in Rectores puero destinatos omnem solicitudinem conijcere, vt solent filiarum matrimonio elocatarum in sponsum vniuersam curam transferre, sed quemadmodum diligens agricola, qui vbi terrae semina concredidit, ea subinde in herba inuisere solet, considerans, sicubi erumpat, quod segetem herbescentem suffocare aut impedire possit, vt id mature euellatur antequam detrimentum afferat. Ad eundem modum operaeprecium fuerit parentes identidem inuisere filium, et explorare ecquid pmoueat, vt res habeat? Ad haec rectores et ministros, quos in


page 44, image: s044

officio sedulos experiantur, praeter stipendium legitimum etiam munusculis et ad hortationibus excitare ad officium fideliter perfungendum, et liberos ad parendum sedulo monere: ita simul et in officio continebuntur Rectores, et ipsorum [note: Philippus Macedo.] auctoritas constabilietur. Laudatus in hoc Philippus Macedonum Rex, qui cum nato statim Alexandro filio absolutissimo totius Graeciae Philosopho et artifici filium commendasset, solicitus tamen filium subinde visere et monere [note: Paul: Aemilius. Plinius Secundus..] solebat, vt docilem se praeberet. Paulus Aemilius quoties a Reip. negotijs abesse licuit filiorum exerciramentis interesse gaudebat. Quae regum principumque virorum exempla, in primis autem mandata Dei commonere debent nostros principes, vt liberorum, praesertim ad gubernationem designatorum, institutionem non negligant, sed magna solicirudine illos eruditis, temperatis, cordatisque viris in stituendos tradant, atq interim eosdem saepe visentes in officio contineant, memores veteris Prouerbij: Oculum Domini equum saginare.

De diligentia excludendae protinus omnis turpitudinis, tam corporis quam animi, dictorum factorumque, deque adulatoribus procul abigendis, et quorum consuetudo conueniat iuniori principi. Caput V.

[note: Vitiorum con[?]gium latens.] QVemadmodum in corporis morbis contagium quoddam est, quod in propinquos facile transilit, ita animi quoque vitia consuetudine serpunt, atque occulto quodam naturae consensu eorum vitia, cum quibus viuitur, saepe ab imprudentibus im bibuntur. Nam vt apud claudum claudicare discitur, et apud balbum balbutire, ita ebrietas contrahitur plaerunque ebriosorum consuetudine, garrulitas garrulorum,


page 45, image: s045

maledicentia maledicorum hominum commercio. Neque enim tam valetudinem corrumpere potest coelum pestilens, quam animi sunt sequaces in contubernio vitiosorum, vt [note: Menandri Senarius. 1. Cor. 15.] non temere dictum sit,

Corrumpunt bonos mores colloquia praua.

Proinde cum primis cauendum, ne quid pueri rudibus vel oculis vel auribus incurrat, quod in honestum, turpe aut parum verecundum ac seruile sit, omnia sint casta et pura, saltem morum gratia, qui ex illa infantili con suetudine liniamenta ducunt, Nam consuetudo malitiae processu temporis [note: Chrysost. in Genes. Pueris cum optime moratis conuersandum. Xea. Pediae 1.] inualescens tantum facit mali, vt postea non possit vlla admonitione vinci. Proditum est Persarum principum liberos ad fores regiae educari solitos, vbi multa continentiae exem pla suppeditarentur, nihilque foedum aut turpe inspicerent. Apud Romanos quaeque familia, vt ante quoque dictum, e maioribus natu deligebat matronam, moribus spectatissimam, apud quam liberi educabantur, coram qua neque dicere fas erat, quod turpe dictu, neque facere quod inhonestum factu videretur, quaeque non solum studia moresque, sed remissiones [note: Cornelia. Aurelia. Actia. Corn. Tacit. Dialogo de Oratoribus.] etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Actiam Augusti matrem praefuisse educationibus, ac produxisse principes liberos annalibus de Romanorum indole traditur. Quae disciplina ac seueritas eo pertinebat, vt syncera et integra ac nullis prauitatibus detorta vniuscuiusque natura toto statim pectore arriperet artes honestas, rurpitudinem [note: Plutarch. in Gatone.] atque obscoenitatem vitaret. Cato praesente filio puello a turpitudine verborum sic temperabat, quasi virginibus Vestalibus [note: Inuenal. Sat. 4.] arbitris loqueretur. Quod Satyricus praecipiens,

Nihil, inquit, dictu foedum visuque haec limina tangat Intraquae puer est, procul hinc proculinde puellae Lenonum et cantus pernoctantis parasiti Maxima debetur puero reuerentia. Si quid

page 46, image: s046

Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos, Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

[note: Mammea. Herodian. lib. 6.] Mammea Alexandri Caesaris mater, verita ne in summa potestate licentiaque rerum in vitia prolaberetur filius adolescens, vndique aulam seruabat, neque adiri patiebatur a quoquam adolescentem, cuius vita moresque improbarentur, ne scilicet bona indoles corrum peretur, prouocantibus appetitum eius iam vigentem assentatoribus in extremas libidines. Arcendae igitur morionum, lasciuorum, histrionum, psaltriarum, scurrarum gesticulationes. Adde etiam picturarum inuerecundiores imagines. Ablegandi e famulitio si qui deprehensi scurrilitati, blasphemijs, vel iurandi consuetudini [note: Fatui. Sueton. in August. Moriones. Nani. Fatuorum ratio.] obnoxij. Adde etiam fatuos vel natos vel personatos, item pomiliones, nanos, distortos, quos Augustus veluti naturae ludibria abominari solebat, nunc delitiae Christianorum principum habentur. Quibus natura sanam mentem denegauit hi commiserandi magis sunt quam lacessendi aut ludibrio exponendi. Multo autem sceleratius faciunt, qui quibus mens contigit quae ratione duci posset, cos ebrietate ac diuexatione [note: Platonis sententia.] ad dementiam prorsus adigunt. Si autem verum est quod Plato grauiter dixit, sapientes sapientum consuetudine fieri, contra necessum est eos, qui morionum impurorumque hominum commercio vtuntur, vt his similes quoque euadant. Etsi enim pueri plaerunque sint natura sobrij et modesti, eos tamen parentes, qui sapiunt, a prauorum consuetudine [note: Xen. Memorab. lib. 1.] retrahunt. Vir enim bonus, inquit Xenophon, modo fortis modo ignauus, [gap: Greek word(s)] . [note: Consuetudo bonorum.] Nam vti carminum, hoc est, [gap: Greek word(s)] facile obliuiscuntur qui ea non exercent, ita honestis disciplinis imbuti, nisi easdem exerceant sedulo, et bonorum consuetudine vtantur, facile prauorum commercio corrumpuntur. Achilles Phoenicis et Chironis consuetudine vsus in talem euasit claritudinem.


page 47, image: s047

Ipsi Agamemnoni Regi regum (vt inquit Cicero) honestum [note: Critias. Aleibiades.] fuit Nestorem, Diomedi Idumaeum, in consilijs habere. Critias et Alcibiades quandiu Socratis consuetudine vtebantur sobrij et moderati fuerunt, illum autem relinquentes, alter [note: Xenophon. [gap: Greek word(s)] . lib. a.] ad auaritiam, alter ad incontinentiam versi sunt, vt idem Xenophon testatur. Alexander Aristotelis, Parmenionis, Callisthenis et Lysimachi consuetudine vsus, Darius Sopyri, Scipio Panaetij, Antoninus Pius Marcelli, Iaboleni, Volusij, Alexander Imperator praeter alios Vlpiani, Pomponij, Martiani, Alpheni familiaritate bene administrati Imperij laudem reportârunt. Contra apud Neronem, Phalaridem, Dionysium, Heliogabulum, adulatorum scurrarumque greges in consuetudine habiti tetra monstra illa in Reipub. perniciem exhibuerunt. Extant versiculi apud Aeschinem et Demosthenem, in quibus vterque obijcit alteri improborum consuetudinem ac familiaritatem. Sed quid referimus ethnicos, an non Iosue fortissimus princeps, et sanctissimus dimicator consuetudine Moysi talis est redditus? Abrahami consuetudine [note: Ioas rex Iudae. 4. Reg. 12.] Loth? Paulus Gamalielis? Timotheus Pauli? Ioas Iudaeorum rex quandiu consuetudine Ioiadae sacerdotis vtebatur, a quo sanctissime educatus fuit, pie atque religiose imperium administrauit, verum eo sublato ipse quoque rex continuo peruersus peruersorum consuetudine redditus est. Persarum rex cohabitatione Danielis et Iudaeorum felix erat, [note: Darius.] itidem et Darius Histaspis fortunatus fuit donec reaedificata lerusalem, post decessum Iudaeorum A Egypto amissa fugiens morbo perijt. Nam vt medicus si cesset oportuna sectione curare diligenter, tandem incurabilis morbus redditur, ita nisi bonorum consuetudine animi in officio contineantur, [note: Galba Imperator.] facile in vitia prolabuntur. Galba fertur initio bonae naturae fuisse, sed consuetudine perniciosorum quorundam perditus in deterrimam beluam degenerauit.


page 48, image: s048

[note: Tacit. lib. 17.] Quorum alter, vt Tacitus scribit, ignauissimus erat, alter deterrimus, adeo vt Nymphidius censuerit mittendos legatos ad Imp. vt horum consortio se liberaret.

Porro quia multum interest (vt inquit Cicero) cum quibus quis loquatur, dabitur opera, vt ad puelli principis consortium non nisi grauissimi, castissimi, eruditissimique admittantur, qui de honestis semper et eruditis ac grauibus, aut certe citra impuritatem iucundis loquantur, ad virtutem inflam ment, a vitijs deterreant, moribus sint virilibus et vrbanis, castis. Ad quos vt se componat puellus crebro monendus est. Videas enim quosdam CONSVETVDINE ER VDITORVM plus profecisse quam lectione diuturna librorum aut peregrinatione longinqua.

Delectum igitur summum habendum censeo, ne quoslibet in familiaritatem pueri admittas. Nam sunt quidam qui etsi prima fronte grauitatem, cruditionem, ac morum vrbanitatem prae se ferant, attamen adulationis venenum sub speciosis [note: Adulationis pestis.] his virtutum imaginibus tegunt, Siquidem inter caeteras non paucas aulicae Philosophiae pestes, vna est omnium perniciosissima Adulatio, malum haudquaquam simplex, sed omnium calamitatum Iliada trahens, adeo vt maximos Monarchas, et alioqui fero cissimos gentium domitores a scurris abiectissimis [gap: Greek word(s)] , atque vna cum amplissimis regnis [note: Aularum pestis.] in exitium pertractos esse saepe compertum sit. Quod malum nusquam validius quam in aulis principum regnat, et in magnis ac praepotentum familijs, non aliter quam quod Liuius ait de inuidia, quae sicut ignis alta petit, immo in aulis nata videtur, [note: Adaulatio.] vnde Grammaticis quasi Adaulatio dicta videtur. Quo allusisse Ouidium apparet, canentem:

Agmen adulantum media procedit ab aula.

Hîc velut in sua arena se exercet adulator, Camaeleontem [note: Perennius.] aut Polypum mutabilitate vincens. Perennius adulatione et


page 49, image: s049

[note: Herodian. lib. 1. in Commodo.] perfidia suam potentiam augens, Commodum Imperatorem perdidit. Magna ex parte pueri siue principes seu priuati complectuntur eos iuuenilibus annis, qui sunt ipsorum affectibus magis accommodi et cupiditatum ministri, continuo igitur praemuniendus pueri animus est aduersus horum contagium, at que ab ipsis statim crepundijs prospiciendum, ne in consuetudinem atque adeo famulitium principis puelli irrepat haec lues, procul hinc procul este colaces. Nam si recens semel testula blanditijs huius mali capiatur, periculum est ne in totam vitam macula proserpat, ac radices agat, et inescatus ille praedulcato veneno eos odisse incipiat, qui se reuocare studeant. In plaerisque morbis vulgo notum est, quid possit contagio, verum quid prosit aut obsit consuetudo eorum, cum quibus versetur puer (quando sensim ac minutis accessionibus serpit vtilitas aut noxa) non aeque ab omnibus sentitur. Non sentitur irrepere, sed iam ex interuallo irrepsisse.

[note: Antidota aduersus adulatores. Philautia.] Iam vero vt de adulatione suspectos diximus, diligenti cautione propellendos a consortio pueri, ita praemuniendum quoque censemus antidotis puerum aduersus hoc venenum. Ac prius quidem quo a [gap: Greek word(s)] deterreatur (qui morbus est pestilentissimus, maxime in principibus, qui sibi licere omnia putant) procurandum est, vt seipsum nosse discat, iuxta sapientis sententiam, cogitetque num tale quippiam in eo sit, [note: Adulatores quomodo cognoscendi.] quod praedicat adulator, num aequum, quod suadet, num decorum, num pium, an verum, an conducibile, an e principis dignitate, an e Reip. vtilitate. Deinde vt omnes suspectos habeat, qui vbique student esse plausibiles, omnibus sententijs assentiuntur, semper parati vel laudare vel vituperare, ad alterius gratiam, captandam: Qui in honorum exhibitione, in salutationibus, in opera pollicenda, ac similibus officijs vulgaribus sunt plus satis prodigi, qui quibuslibet prompti dextram ad sex vlnas vsque porrigunt, altera videlicet panem ostendentes,


page 50, image: s050

altera lapidem ab scondentes. Qui nusquam non corpus, facultates ac sanguinem offerunt, qui secreta omnia rimantur expiscanturque, et simulata quadam simplicitate factiones subodorantur, potentioribus se adiungunt, suos in procerum ac heroinarum numero patronos captant, ab omnibus fauorem emereri studentes, non habita ratione, siue id virtute an scelere fiat, qui minores quidem deos venerantur, sed vt apud Iouem ipsum patrocinentur. Huc omnia artis suae specimina dirigunt, adeo vt etiam morionibus ac catellis quae illis in delitijs sunt, non dubitent adulari. Si videant principem venationibus, aucupijs deditum, nihil praeter venationes, canes, accipitres, crepant, identidem visam a se ingentem feram clamitantes. Si luxum aut splendorem, nihil praeter gemmas bracteatasque vestes ingerunt, haec principe, inquam, digna vestis. Si crapulis poculisque delectari sentiant, subinde commessationes adornant, quin et ipsi quoque ebrietati vacant. Accepimus Episcopi cuiusdam strenui potatoris sacellanum, cum ingentem pateram exhauriret princeps, O dignum principe haustum, succlamasse. Si erga eos quos vocant Euangelicos princeps sit propensior, in promptu sunt in Pontifices et Ecclesiasticos conuitia. Si rursum Pontifici faueat, mox Euangelicos lacerari audias, eosque vt seditiosos tollendos, vt haereticos cremandos. Neque est hoc tempore in Ecclesia pestilentior [note: Dionysij adulatores.] morbus, qui pietatem ac religionis constituendae rationem plus im pediat quam adulatio. Sic Dionysij crudelitatem adulatores iustitiam appellabant. Assueri assentatores acclamabant, iusta est regis indignatio. Breuiter, ad omnem ventum pallium, vt dicitur, subducunt huic arti vacantes. Quam tamen plaerique sic attemperare callent, vt, quemadmodum Quintilianus ait, praecipuum artis esse ipsum artificium coelare, ita vt nihil minus quam adulari videantur. Apud corda iores principes de virtutibus grauiter disserunt, sed tamen


page 51, image: s051

[note: Plutar. in libel. de adul.] fucate. Nonnullos sic impudenter adulari videas, vt amoris atque affectuum paritatis simulatione in periculum se conijciant. Qualem fuisse referunt eum, qui ad gratiam cius quem captabat, vxorem repudiabat, quod sciebat illi, cui adulabatur coniugem parum gratam. Quosdam accepimus nostro tempore apud maximum Monarcham morbum simulasse, ac vna cum principe in periculosorum remediorum [note: Dionysij adulatores.] societatem descendisse. Ita Dionysij adulatores pocula patinasque in mensa subuertebant, simulantes se eodem cum rege caliginis vitio teneri, atque ita tandem in magnum principem exitium perduxerunt palpones, vt ante quoque diximus [note: Antoninus. Commodus. Herodian. in Commodo.] de Galba. Quo non perpulerunt Antoninum? De Commodo traditur eum huc perductum ab adulatoribus et calumniatoribus, vt nulli non calumniae fidem adhiberet. Neminem amicum adiungebat c[?]i virtus aliqua adesset, sed a cunctis rectis studijs animum auocabat, neminemque non a limine tanquam insidiatorem submouebat, quem aut probitas aut disciplina illustraret. Scurras vero et qui turpissima [note: Alexander Magnus.] repraesentabant quasi addictos sibi habebat. Alexander Magnus praeclaris alioqui virtutibus insignis a palponibus persuasus, immortalem se fore, ac pro Deo adorari se passus, tandem eorundem commercio eo raptus est, vt eximios ac fidelissimos amicos sustulerit. Et nos principem vnum atque alterum nouimus, qui adulatorum consilijs obsecuti, tandem e principatu exacti sunt

In tempore igitur praemuniendus puer princeps, vt hanc aulae pestem vitare dum adhuc tractabilis est, et antidotis se praemunire discat, si forte in periculum incidat, ne veneni efficacia [note: Phocionis apophth.] vincatur. Ac praeter iam dicta meminerit Phocionis, Qui non possum, inquiebat, te simul et amico et adulatore vti. Item apolegi Satyri et hominis. Adde Dauidis exemplo de allato Saulis capite, alijsque, et exemplis et historijs,


page 52, image: s052

[note: Principes libris assuescant qui non adulantur.] se tueri discat. Legat lutarchi libellum de discrimine amici et adulatoris, ac similes, in primis assuescant pueri Biblia legere, Scripturae enim non adulantur.

Deprehendunturautem adulatores faciliter, si periculum facias, neque enim eadem laudant semper palpones, neque vicissim apud omnes omnia vituperant, ita inaequalitate atque inconstantia capientur. Conueniet igitur vt in eos, qui principis pueri ingenium illud sequax vel allo quijs vel obsequijs illiberalioribus ad parum honesta solicitare tentauerint, seuerissime [note: Fumi venditores puniti.] animaduertatur, exemplo Alexandri Imperatoris, qui fumi venditores palo alligatos fumo necauit. Pertinax delatores vrbe exegit, cauens ne de vanis criminibus periculum conflaretur. Et recte quidem leges grauissimas poenas statuunt ijs qui publicum fontem inquinauerint. Quo magis puniendi qui principum animum corrumpunt, vnde totius Reip. atque orbis interdum pendet vel felicitas vel infelicitas.

De ingenio puelli principis considerando, ac moderando. Caput VI.

QVi de agro colendo praecepta tradunt, prius diligenter perdiscendam iubent soli ipsius naturam -- patrios cultusque habitusque locorum.

Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. Hîc segetes, illic veniunt felicius vuae. Continuo has leges, aeternaque foedera certis

[note: Virg. Geor. 1.] Imposuit natura locis -- , vt scribit Poeta. Et in curandis corporibus medici constitutionem ipsius corporis contemplan [note: Cic. in Brut.] tur antequam remedia adhibeant. Ad eum modum doctoris, vt inquit Cicero, officium est intelligentis, videre quo ferat natura quenque sua, et ea duce nitentem sic instituere. Nam vt expeditiorem nauigationem experimur cum ventus secundus


page 53, image: s053

aspirat, aut maris aestus fauet: Ita facilius docentur ea ad quae natura et animus fertur. Proinde perspicacem esse oportet principis Paedonomum ac primum pueri indolem velut in herba obseruare, ingenijque pronitatem perpendere, quibus vel delectetur vel offendatur, ad quas actiones magis propensus sit. Id quod notis certis, quae statim in pueris non obscure [note: Libr. 1. cap. 3. Lusu ingenia elucescere.] apparent, deprehenditur. Quintilianus in lusibus maximè ingenia elucescere scripsit et memoria. Sunt enim quidam verecundiores [note: Ingeniorum varietas.] et quos metus continet. Sunt rursus alij audentiores, intrepidi ae temerarij, alij loquaces, timidi nonnulli, plaerique gloria titillantur, quidam praefracti, qui monitis et imperijs indignantur. Sunt qui laboribus et vigilijs occupentur non inuiti, et rursus non desunt qui laborum impatientes ignauia torpescant. Alij pace gaudent et tranquillitate, alij tumultibus et rixis, alij liberales, sordidi alij. Breuiter, alij alio [note: Pythagoras.] ducuntur natura. Vnde Pythagoras oblatos ad discendum pueros [gap: Greek word(s)] , hoc est, vultus orisque et corporis habitu inspecto naturam moresque rimari solebat. Democritus aciem [note: Protagoras.] animi solertiamque Protagorae adolescentis adhuc, necdum docti, et mercedis gratia ligna baiulantis, ex caudicibus lignorum plurimis funiculo breui Geometrica quadam ratione colligatis considerauit, eumque abduxit, et ad Philosophiam sumptus administrauit, talemque effecit quantus post factus est Philosophus. Sunt qui mox sponte indolem prodant, et magni [note: Cyius.] aliquid portendant. Cyrus puer inter collusores munia singulis distribuens regiam statim naturam prae se ferebat. [note: Areop agitae. Quint. lib. 5.] Areopagitae cum viderent puerum oculos cothurnicum eruentem, iudicauerunt iudicium esse perniciosae mentis et indolis ad typrannidem propensae, multisque malo futurum si adoleuisset, [note: Ingenia quo pacto quaeque tractanda.] quare cum condemnarunt. Certis indicijs ipsa indoles deprehenditur. Notis autem his deprehensis an ad iram, ambitionem, tyrannidem, aleam, Venerem, gulamue inclinare


page 54, image: s054

[note: Remedia aduersus vitiosa ingenia. Theodosius Imperator.] videatur, pro harum ratione decretis animus eius velut obiecto vallo praemuniendus, atque a vitijs in diuersum habitum trahendus est. Iracundi a praecipitantia consilij reuocandi exemplo Theodosij, ne irati temere aliquid statuant. Somniculosi liberioribus exercitijs veluti calcaribus erigendi excitandique. Placidi si contingant et meticulosi, cauendum ne nimium instando frangantur. Nam Homerus canit, alium blandis alium asperioribus verbis compellandum.

[gap: Greek word(s)] .

[note: Laude generofi excitandi] Siquidem blanditijs et munusculis generosi animi subleuantur et laude, praecipuis verecundiae ac timoris remedijs, quibus assurgere et in bonam sui spem solent adduci generosi animi. Contra immoderati, effrenes obiurgationibus cohibendi sunt, ne insolentiores, et tanquam imbribus intumescens flumen tumore mens elata soluatur, atque effundatur. Alij dociles sunt et ingeniosi, alij tardi ingenij, et sequuntur magis quam praecurrunt. Illud vero praecox ingeniorum genus non temere ad frugem peruenire Quintil. testatur, et quotidiana [note: Praecocia ingenia. Quintil. lib. 1. cap. 4.] exempla comprobant. Hi sunt qui facile percipiunt, et audacia prouecti quicquid possunt ostentant, nulla verecundia tardati: sed non subest vis, neque radicibus nititur: Non secus quam semina quae summo solo sparsa citius se effundunt, et inanibus aristis ante messem flauescunt, maturitatemque mentiuntur. Atque haec annis comparata magis placent, et [note: Theopompi et Ephori ingenia diuersa.] solidior stat profectus. In acerrimo Theopompi ingenio et lenissimo Ephori Isocratem dixisse ferunt, Huic calcaribus, illi freno opus esse. Meticulosis solitudo interdicenda. Contra garrulis turba et conuentus. Alacrioribus vultus tristior, tristioribus alacrior praebendus. Leuibus nihil pro arbitrio permittendum: solidis et constantibus idem non denegetur. Industrijs et laboriosis remissio saepe detur et relaxatio. Ignaniad exercitia et labores etiam impellantur. Tenacioribus et


page 55, image: s055

sordidis permittendum quasi peculium, quod ad liberalitatem dispensent. Profusioribus non concedantur facultates ipsorum arbitrio erogandae. Crapulosi conuiuijs crebrius non adhibeantur, et adhibiti ad temperantiam cohibeantur. Sobrios et frugales nihil vetat aliquoties admittere, quo alacriores reddantur. Contentiosis indulgentia praescribenda est, prohibendique lusus frequentiores, maxime ijs qui ad iram nati censentur prouocandam. His vino parcius vtendum, neque lautius et abundantius cibi sumendi, quibus ad calorem animi non minus quam corpora incenduntur atque intumescunt, vt Plato et Physici docent.

Naturae ne an institutionis an vtriusque coniuncta vis formando Principi plus conferat, et boni malique nostrisne consilijs, an diuinitus concedantur Principes. Caput VII.

DIu multumque a veteribus disputatum est,

Virtutem doctrina paret naturane donet,

Socrates apud Platonem non tam serio quam Sophistae tentandi occasione virtutem doceri non posse, sed natura ferri quenque et casu. Idque exemplis confirmare contendit, at contra Protagoras [gap: Greek word(s)] esse virtutem asserit, et quanquam a fabularum inuolucris exorsus, grauissimis tamen epicheromatis idipsum astruit, et virtutem non innasci, neque sorte contingere, sed doctrina et studio comparari, additque neminem ob ea quae natura adsint vituperari neque puniri. Astipulantur quoque his cum veterum tum recentiorum aliae plaeraeque sententiae. Qualis est Poetae:

[note: Naturae vis.] Naturam furca expellas tamen vsque recurrit.


page 56, image: s056

Galli aiunt: Nature passe la nourriture. Suffragatur etiam apologus de Cato. Videtur Hecuba apud Euripidem plusculum tribuere geniturae quam institutioni, miraturque proinde non idem euenire in mortalium moribus, quod in prouentibus segetum:

[gap: Greek word(s)] , etc. [gap: Greek word(s)] ,

[gap: Greek word(s)] . Saepissime autem in tyrannis id vsu venisse compertum. Siquidem natura tyranni et improbi, etiamsi institutione aliquandiu cohibeantur, vbi ad imperij auctoritatem peruenerint, omniaque ad licentiam patere conspiciunt, plaerunque natura erumpens institutionem vincit. Id in Nerone, Galba, Caligula, Dionysio, perspicuum, qui a grauissimis doctissimisque viris diligentissime instituti, nihilominus in teterrima humani generis monstra declinauerunt. Tanta est, naturae affectuumque vis ac tyrannis.

[note: Educationis institutionisque vis.] E diuerso tamen quantum educatio possit tum ratio tum exempla docent. Quid enim tam durum quod non molliatur exercitio? Quid tam ferox quod non cicuretur assiduitate? Si ferarum ingenium cicuramus, mitiusque ac melius reddere possumus, qui sit vt nobisipsis ad virtutem parandam nihil prodesse queamus? Labor improbus omnia vincit. Naturae inclinatio consuetudine, diligentiaque institutionis saepe mutatur. Multos videmus natura et ingenio bardos, qui tamen institutionis diligentia exercitati ad res magnas prouehuntur. Quare si ingenium felixcontingat, id exercendum ne degeneret. Sin autem parum commodum non statim desperandum, sed cura diligentiaque incommoditas ingenij sarcienda. Videmus enim elephantos institutione fieri funambulos, vrsos saltare, atque alia quoque bruta ad ea institui, a quibus sunt natura aliena. Quid igitur phibet hominem, cui intellectum


page 57, image: s057

natura concessit, vt bruta, quibus ratio denegata est, etiamsi natura ad deteriora propensum, institutione ad meliora ducere. [note: Lycurg. de canibus diuersa via educatis.] Id quod Lycurgus referente Plutarcho in canibus eadem matre natis comprobat, altero generosa matre in culina, altero ignauis parentibus venandi exercitio educato. Quod Plinius Secundus notans, in quit:

Vt cerae mollis laus est, cedensque sequatur, Si doctos digitos iussaque fiat opus.

Sic hominum ingenium flecti ducique per artes. Cui et Chrysostomus subscribens, testatur institutionis vim, naturae propensitatem vincere posse.

[note: Ratio felicitatis in tribus.] Breuiter vt quae mea sit sententia exponam, tota ratio felicitatis in tribus consistit: Natura, ratione et exercitatione. Naturam appello propensionem penitus insitam ad res honestas. Rationem, doctrinam et institutionem, quae monitis constat et praeceptis. Exercitationem, vsum eius habitus, quem natura in seuit, et ratio prouehit. Natura rationem desiderat, et caeca est sine disciplina. Quemadmodum et disciplina absque natura manca est. Exercitatio si his ambabus careat, ipsa quoque imperfecta est. Porro vt non inficier institutionem vbique plurimum posse, vtrunque tamen alterum plurimum adiuuare certissimum est. Licebitque in principe, quod in consummato oratore Cicero, hoc est, vtrunque requirere. Nam si vtrique alterum detraxeris, neque doctrina sine natura, neque natura citra institutionem multum proderit. Sin pariter coeant in mediocribus credam naturae plus momenti, in consummatis plus institutioni deberi quam naturae. Perinde ac in terra nullam fertilitatem habenti nihil profuerit vel optimus colonus: Ex vbere agro vtile nullo colente nascitur. In solo faecundo plus cultor, quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Natura materiae, ars doctrinae est. Haec fingit, illa fingitur. Nihil ars sine natura. Materia sine arte precium est. Multos homines excellenti


page 58, image: s058

animo ac virtute fuisse, et sine doctrina naturae ipsius habitu prope diuino per seipsos et moderatos et graues extitisse fateri necesse est. Nam saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam Cicero pro Archia testatur. Verum cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam confirmatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum solere existere. Quinetiam [note: Plat. in Alcibiade.] videmus in plerisque non sola exercitatione, sed naturali quodam impetu nasci [gap: Greek word(s)] , et virtutes heroicas existere, vt in Moyse, in Scipione, in Fabricio, non solum exercitio, sed e diuino quodam naturae instinctu ortas. Consentaneum enim naturam nobilium ignobilium praestantiorem. Vnde Ephori obseruabant, ne Rex Lacedaemon. alio quam Heraclidarum genere procrearetur. Quae [gap: Greek word(s)] etsi consuetudine exercitij comparantur, necesse est tamen in natura instrumenta esse actionum. Et quanquam videamus ijsdem institutis alios alijs excellentiores, attamen omnem naturam et [gap: Greek word(s)] exercitatione [note: Heroicum genus.] crescere constat: Nam cum distinctio ordinum diuinitus facta sit, et Deus heroicum genus caeteris praefecerit hominibus, addidit etiam, quod Plato vere dixit, motus animorum acriores melioresque, veluti in Cyro statim in pueritia eluxit imperandi virtus, cum inter collusores rex delectus mira arte munia distribuit, vt regiam indolem agnoscere liceret. Porro in stitutionem non iure naturae solûm, sed diuinitus concedi Chrysostomo placere video Prophetarum oraculis subscribenti, quae testantur Respublicas benedictione Dei florere. [note: Din initus con cedi bonas principum na t uras.] Quare votis omnibus a Deo contendendum, vt gubernaculis destinati idonea ad imperandum natura excellant, et doctrina pijsque institutis sic excolantur, vt suum munus intelligere ac pro dignitate tueri discant. Dandaque opera ne eam vim naturae diuinitus concessam vel ignauia vel consuetudine per uersa extingui patiamur. Quod si natura contingat corrupta


page 59, image: s059

et improba, cogitandum diuina id nobis contingere vindicta, [note: Iob. 34.] iuxta illud: Propter peccata populi regnare faciam homines hypocritas. Interim tamen non despondendus animus, sed nihilo segnius parentes suo officio perfungi debent, ac primum piam institutionis operam procurare. Deinde confugiendum communiter omnibus ad poenitentiam, interpellandaque diuina misericordia, quae cor regis in manu sua habet, vt dignetur naturam, si peruersa sit, emendare, et ad salutem populi dirigere. Adde qui bonos flagitant principes, ipsi prius bonos se studeant praebere ciues ac subditos imperatis audientes. Atque ipse princeps vicissim si populum obsequentem postulet, pium quoque principem praestet, ita fiet, vt vterque alterius votis respondeat. Esse autem torum in diuina potestate, vt natura principis contingat bona superius declaratum, et exemplis patet, non solum in nostris Christianis, in quibus indubitato id verum credimus, sed etiam in ethnicis, et his qui foris sunt, perspicuum est.

De discrimine instituendi Principis ac priuati. Caput VIII.

CVm, iuxta prouerbium, aliam vitam alia diaeta deceat, et non quoduis sandalium cuiuis pedi conueniat, vocationibus diuersis diuersae sunt institutiones et leges praescribendae. Neque enim nauclero de soli natura, de sementis et messis temperio, de pastinatione agri, deque vitibus colendis, aut pecorum foetu rationes, atque leges sunt tradendae, Sed de coeli facie, de ventorum ac tempestatuum praesagijs, de portuum ac maris natura, de clauo apte gubernando, deque scopulis, periculis quoque loco vitandis, de mercibus denique imponendis seruandisque. Itaque principis vocatio, cum sit omnium maxima et periculosissima, sua quadam atque certa est


page 60, image: s060

in stitutione formanda muniendaque. In primis autem in timore Dei, pietate tam in Deum quam in Remp. de populo gubernando, de legibus, iudicijs, militia, de belli pacisque artibus, de clementia, de amore in suos, de cura et solicitudine publica, de ditionum suarum natura, moribusque instituendus [note: Priuatorum institutio ad naturae ductum.] princeps. In priuatis licet [gap: Greek word(s)] et vitae institutum commonstrare, ad quod natura propensiores feruntur, alij militiae, alij negociationi, alij agriculturae, nonnulli Philosophiae dediti sunt et disciplinis: atque hîc rursum in diuersum feruntur ingenia, alij enim sacris literis, alij medicinae, alij Musicae sunt magis addicti, nonnulli mathematicis dediti, alij architecturae, quidam ad pingendi artem natura appositi. Sunt qui [note: Sui cuique fortunam mores fingere.] eloquentiam naturalem habeant foro atque Reipublicae seruientes, naturam scilicet ducem sequentes. Ita sui cuique fortunam mores, vt dicitur, fingunt. Atque sic natos priuatos, non arbitror compellendos, vt ad illum institutum vitae se conferantinuita Minerua, ne bouem, vt dicitur, ad ceroma ducere videamur. Solet enim raro feliciter cedere, si renitente natura ad rationem aliquam vitae cogamur amplectendam. Proditum [note: Atheni. Lex. Naziam. epist. ad Eudoxium.] est Athenis legem fuisse, vt pueri, vbi ad pubertatem peruenissent, in publicum producerentur, propositisque singularum artium instrumentis, et quibus quisque delectaretur, ad horum artem tanquam naturae accommodam admoueri [note: Principis vo catio quali cunque natura.] solitos. Princeps qualisqualis nascitur, ad imperatorias ac Reipublicae gubernandae artes velit nolit animum flectere cogitur, et etiam si forte naturali indole ad priuatum aliquod vitae genus accommodatior sit, saepe tamen renitente natura ad militiam publicaque negocia administranda trahendus est. Isocrates ait, cum alia permulta esse, quae priuat os reddant emendatiores, et quibus priuatorum a principum institutione differant, tum in primis quod non affluant delicijs, et legibus cohibeantur. Quodque ab amicis et magistratibus liberius admoneantur


page 61, image: s061

corriganturque. At principibus horum nihil suppetit, nam et voluptatibus impune diffluunt et admonitoribus carent; quum omnes ad gratiam loquantur. Atque eadem fere apud Xenophontem Hieron disputat. Priuato satis est vt sibi suaeque vitae instituto, ad quod natura fertur, sapiat. Principem multis sapere oportet: Qui priuatos instituunt, ijs tantum prosunt quos instituunt, qui autem principes erudiunt, tam subditis quam ijs qui praesunt, et illis quidem vt tranquillius degant, his vero, vt tutius gubernent. Priuato satis est, fi in puluere coetuque scholastico disciplina vulgari ad suum vitae genus erudiatur, quem vel inopia reddit docilem, quandoquidem, [note: Paupertas sapientiana nacta.] vt dicitur prouerbio, PAVPERTAS sapientiam nacta. At principem oportet in omni sapientiae genere excellere, et tamen paucis philosophandum ei. Ille laxioribus, hic arctissimis stringitur habenis. Illi licet vltro citroque per forum, per turbas discurrere, hic cum paucis sodalibus sub multorum conspectu continetur. Ille suis relictis affectibus metu cohibetur, et experientia fit cautior et periculis, hic sub custodia certoque ductu regitur. Ille a quouis reprehenditur, caeditur, et periculi experientia fustisque formidine a peccando saepe deterretur, hic inter lasciuias, illecebras, fortunae splendorem, licentias, inter priuatos parietes nil nisi meras dementias audit et adulationes, solaque admonitione quae raro libera est, vel Dei metu, vel naturali virtutis amore cohibetur. Huic ingenia cognoscenda, delectus in ministris, in consiliarijs, in officialibus habendus, et plurimis alijs, quae priuato non ita necessaria. Proinde vndecunque conquisitis, et in hunc vsum idoneis praeceptis instituendus, aduersus delitiarum blanditias et fortunae indulgentiam, aduersus licentiam, potentiae abusum, aduersus ferociam certis antidotis accuratissi [note: Duo in p. r. mis necessaria principii] me praemuniendus. In primis aduersus assentatorum venena, quae omnia priuato non ita necessaria sunt. Quare huic


page 62, image: s062

compendio praecepta tradenda, et non nisi exquisita, ac suae vocationi congrua, maxime circa Religionem et iustitiam, quae duo in primis Reip. administrandae sunt necessaria.

De prima ad discendum inuitatione, ac tyrocinio faciendo in religione, moribus atque literis auspicandis. Caput IX.

OEconomia educandi formandique puelli principis bene instituta omnique vitiorum consortio excluso, indole perspecta, mox rectoribus vigilanti cura instituendi opera grauiter exordienda est, ne lucrum illud primae aetatis vsquam negligatur, et iam inde a teneris iuxta Vergilij oraculum impendendus labor, tractanda dum vda est argilla, et rudis testa liquoribus optimis imbuenda. Siquidem iuxta Antisthenis sententiam, libro nouo, stylo nouo, tabella noua, opus est. Ea [note: Antisthenis sententia.] igitur conuenit haudquaquam negligere, sed concordi ductu statim virtutes principe dignas instillare, idque pro ingenij aetatisque ratione, alia tardioribus, alia promptioribus conueniunt. [note: Tenerioribus tenera congruunt.] Perinde atque in corporibus alendis alia tenerioribus, alia firmioribus commoda sunt. Infans solidi et robustioris cibi vim capere non potest, propter stomachi teneritudinem, sed lactis liquore, et pultibus ac praemanso alitur, donec firmatis viribus solidioribus vti queat. Sic virtutum rudimenta prius crassius, et quasi per lusum tradenda inculcandaque saepius, deinde paulatim cum aetate succrescente [note: Milonis exer citium.] solidior doctrina exhibenda. Quemadmodum de Athletha traditur, qui vitulum prius ad stadia aliquot portare assueuit, [note: Omnis aetas institutioni apta.] post taurum factum, eundem gestauit citra negocium, Nulla aetas est, quae non sit idonea institutioni. Sed habet institutio suam infantiam, habet adolescentiam, habet maturam aetatem. Pullus generosus non statim asperioribus coercetur, lupatis


page 63, image: s063

ad vehendum armatum sessorem, sed rudibus primum frenis, laxisque habenis, ac manu leniter tractante, donec paulatim vltro se praebeat, frenis ductibusque obsequentem. Ita infantem frustra librorum grauiorum lectione, aut arduis rebus occupaueris, quarum nondum est capax, interim tamen tenera aetas et moribus formandis et literis idonea est. Habet [note: Infantium imitandi studium.] enim infantia singularem imitandi libidinem, vt quicquid viderint, audierintque pueri imitari gestiant. Nam dum fari nondum potest, si quid indecore facit admoneri discit, et monitus se componit ad commonstratum modum, discit dare manum, et similia morum et pietatis elementa, quae tamen in grandiorem aetatem profectum afferunt, vt superius dictum copiosius. Adolescens quidam reprehensius a Platone, quod aleam luderet, quaestusque quod ob id tantillum malum obiurgaretur. Tum Plato, vt leue malum sit, inquit, [note: Puer fari incipiens institutioni idoneus.] graue tamen malum assueuisse. Si malum malis assuescere, bonum igitur et bonis assuescere. Plurimum enim refert a teneris assuescere. Proinde mox etiam antequam fari incipiat Religionis quaedam rudimenta inchoanda, quae paulatim dum [note: Omnis institutio a religione ordienda.] fari incipit, et intelligere exactius fouenda. Nam omnis bonae rei initia a timore Dei, tanquam Religionis fundamento sumenda sunt. Sie enim Deus iussit. Erudimini qui iudicatis terram, Seruite Domino in timore, Psal. 2. Et alias: Narrate filijs vestris, vt illi deinceps narrent filijs suis in generatione nouissima, Psal. 78. Quod iam ante per Moysen praecepit, vt principes legant libros sacros, et eis obtemperent, sintque nutricij syncerae Religionis, quodque Dauid moriturus mandauit Salomoni filio magna solicitudine, vt legis diligentem et fidelem custodiam haberet. Et quanquam prouectiori haec exactius tradenda, statim tamen hic quoque semina quaedam iacienda in nouali futuri gubernatoris. Ac primum quiden vchementer probo illorum morem, qui pueris statim,


page 64, image: s064

vt balbutire coeperint, symbolum fidei et orationem dominicam, atque Decalogi praecepta verbotenus inculcant, eaque per lusum illecebrisque illectos doceant, antequam sciant quid sit discere. Quare hic quoque eam consuetudinem eundemque ordinem [note: Religionis progym nasmata et elementa.] obseruabimus, ac prius quidem huic teneraeaetati religionis et literarum progymnasmata, post de iustitia morumque disciplina paulo explicatius trademus. Ac vero vbi Symbolum fidei, Orationem dominicam, et Decalogum, vt diximus, imbiberit puer, quae iam inde a crepundijs, veluti semina iacienda sunt, paulatim alia subseruientia per oportunitatem et veluti per lufum adijcienda erunt, idque primum crassiori, [note: Catechesis crassior.] et post vbi paulo prouectior exactiori Catechesi, veluti Deum esse mentem Diuinam, aeternam, bonam, iustam, omnipotentem, [note: Deus quid?] veracem. Patrem aeternum, qui Filium ad imaginem suam ab aeterno genuit coaeternum. Spiritum sanctum procedentem a Patre et Filio. Hunc vnum esse Deum essentia, personis tribus distinctum, qui condidit et conseruat coelum, terram, et omnes creaturas, vbique praesens, omnia videns et audiens, malefacta puniens, benefacta praemijs compensans. Item quod Pater per Filium humanam carnem assumentem homines primi parentis lapsu aeternae morti mancipatos redemit, et per eundem Filium suum IESVM credentibus confert vitam aeternam. Per Spiritum sanctum habitat in cordibus piorum, et confert bonos motus, consolatur, confortat. Hunc vnum verum Deum, tribus personis distinctum, Dominum esse dominantium, qui totum mundum, omnia regna omnium gentium, omnesque principes gubernat, et vel prouehit vel deijcit pro sua omnipotentia et voluntate diuina. Hunc esse sapientiam et fortitudinem, qui mutat tempora, et quae fiunt in tempore, dat sapientiam sapientibus, a quo omnes principes potestatem accipiunt, et cui de concredita potestate rationem reddere oportet, quantumuis


page 65, image: s065

magnos monarchas. Hunc timendum qui falli non potest, quique malefacta aut vocationem male administratam impunitam non sinat. Huic Domino dominantium in baptismo nomen dedimus, Diabolo aduersario iuratissimo eiusque [note: Baptismus.] nequitijs renunciantes. Quotquot enim baptizati sumus in nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti, salui fimus per fidem in Christum, mediatorem, atque redemptorem. Vbi autem lapsi fuerimus, et mandata Dei transgressi, per poenitentiam et auctoritatem clauium peccata nobis remittuntur. Atque vt certi simus, si modo serio poeniteat, nobis peccata remitti per mortem Christi redemproris, arrabonem nobis reliquit [note: Coena dominica. Decalogus. Symbolum. Oratio dominica.] ille Corporis sui et Sanguinis in sacramento Coenae dominicae. Infigenda haec explicandaque paulatim et decem praecepta decalogi, Symbolum fidei, atq Oratio dominica, eaque quotidie, mane et vesperi, recitanda, et praeterea memorabile aliquid ituro cubitum memoriae mandandum, quod mane repetatur. Nomen IESV pueri animo sic inseratur, vt quoties vel audiat vel nominet IESVM, reuerentiam exhibeat. Post [note: Principi cogitanda.] vbi paululum adoleuerit, paulatim suggerendum, vt meminerit primum se esse hominem, cui Deus dederit intellectum et rationem, quibus a brutis distingueretur, neue sicut bruta patiatur se affectibus carnis duci, sed ratione concupiscentias cohibeat, qua freti etiam ethnici voluptates frenarunt, Exemplo sunt Scipio, Cato, Curtius, Fabricius, Agesilaus, Phocion, Socrates. Hoc magis conuenit Christianos affectus cohibere, qui sunt templum Dei. Adhaec se non solum hominem esse, sicut ethnici veram salutem ignorantes, quique solo rationis ductu vixerunt, sed Christianum, qui in Christi verba [note: Baptismi vestis candida.] iurauit, vt diximus, in baptismo veste candida innocentiae autoramento insignitus, quam vestem non sine summa perfidia quis contaminauerit. Atque haec duo principem cum quouis homine Christiano habere communia, aeque his atque


page 66, image: s066

[note: Tripart. hist. 572. Principis vocatio.] infimae sortis hominem astrictum se esse. Ad hunc modum monuit Placilla et Macedonius Eremita Theodosium Imperatorem. Caeterum praeter haec cogitandum tertium, quod nimirum ipse praeter alios homines principatui sit destinatus, cuius curae Dominus ille dominantium, tanquam vicario et ministro tot animas concrediderit. Iam longe aliud esse principem Christianum quam ethnicum, atque ideo non oportere sicut ethnicos et tyrannos, fastu, pompa, tyrannide niti, ac voluptatibus indulgere, quibus in baptismo renunciauimus omnes Christiani, sed potius sanct imonia, pietate, Reipub. ac populi commissi cura antecellere alios. Nam cum ipse constitutus sit a Deo custos humanae societatis ac [gap: Greek word(s)] mandatorum Dei, ab alijs legem exacturus, hoc magis a seipso exiget mandatorum Dei obedientiam. Cogitet non sibi et e suis [note: Petenda principi a Deo sapientia quotidie. 3. Reg. 3. 2. Paralip. 1.] affectibus, sed ex lege Dei administrationem instituendam, petendamque quotidie a Deo sedium eius assistricem sapientiam exemplo Salomonis. Is enim cum illi daretur optio a Deo, vt quid vellet peteret, postulauit solam sapientiam. DOMINE, inquiens, tu fecisti me Regem super populum tuum multum, DA MIHI SAPIENTIAM, vt ingrediar et egrediar coram populo tuo. Et respondit DOMINVS: Quoniam magis placuit cordi tuo sapientia, vt iudicare possis populum, super quem constitui te Regem potius, quam diuitiae et gloria, et animae eorum qui te oderant, Sapientia et scientia data sunt tibi. Diuitias et gloriam dabo tibi, ita vt nullus tibi similis [note: Salomonis exemplum principi imitandum.] futurus. Id quod praestitit illi Dominus, vt omnes et sapientia et potentia atque diuitijs superarit. Hanc precationem Salomonis imitari oportet puerum principatui destinatum. Deus per Moysen bonum principem depinxit, Cum fuerit, inquiens, constitutus Rex, non multiplicabit sibi equos, quasi equitatus praesidio fretus, sed describet sibi Deuteronomium legis, etc. Proinde assuescat quotidie Deuteronomium


page 67, image: s067

[note: Euangelium legendum principi.] legis, hoc est, Christianam regulam Euangelistarum et Apostolorum literis proditam lectitare, vt diximus, eumque librum quotidie manibus terere, pectoreque recondere, his libris honorem habere discat, eosque ceu omnium reliquiarum sacratissimum [gap: Greek word(s)] exosculetur. Quod in hoc libro Deus velut [note: Scripturae sacrae reuerentia.] ex oraculo loquatur mortalibus. In hoc meminerit esse viam, veritatem et vitam. In hoc legem Dei tradi, ad quam omnis vita, omnisque gubernatio veluti ad amussim exigenda Hanc non mentiri nec adulari. Non audeat de his literis per iocum et contentionem, sed cum summa reuerentia loqui. Discat has literas, maxime ad se pertinere, atque sibi arctissime amplectendas esse, se nutricium esse Ecclesiae Dei, eamque pro virili [note: Religionis Christianae libri. Custos legis princeps. Psal. 2.] tueri, et verbi Dei doctrinam prouehere debere. Religionis nostrae leges contineri libris Propheticis et Apostolicis, veteri et nouo Testamento. Harum custodes constitutos principes et magistratus a Deo. At quomodo custodiat si non intelligat? Quare scriptura ad harum legum cognitionem hortatur, inquiens: et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Seruite ei in timore, etc. Discat non efferri fortunae insolentia, sed Deo gratias agere, neque in aduersis desperare, sed ad Christum, tanquam sacratissimam anchoram, confugere. [note: Salus in solo Christo. Fides. Charitas.] Discat e solo Christo pro nobis oblato, salutem expectandam, et per fidem in Christum charitatem exercere in proximum. Admoneatur inter omnes Christianos esse arctissimam societatem, qualis inter eiusdem corporis membra assuescat omnem Christianum fraterna charitate diligere tanquam proximum, sciatque Christum vnice in membris suis laedi et refocillari. Eamque Christia orum regulam semper memoria com [note: Christianorum regula vniuersi iuris epitome.] plectatur: QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE FECERIS. Quod autem ipse alijs potentia et auctoritate praepositus sit, hoc ipsum debere magis reddere sollicitum, tantum abest, vt pauperes et miseros fastidiat, quin


page 68, image: s068

horum potissimam curam ad principem pertinere existimet. [note: Psal. 40. Psal. 82.] Sic enim ait Propheta: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Et alibi: Deus astat in congregatione iudicis, in medio deorum iudicabit. Quousque iudicabitis iniquitatem, et facies impiorum suscipietis? Iudicate pauperem et orphanum, et inopem de manu impiorum liberate. Ego dixi Dij estis, id est, constitui, inquit Dominus, vos gubernatores in [note: Psal. 72.] terris. Proinde discant Principes, SVPPLICES CLEMENTER [note: Pastores populi princi. pes. Ezech. 34. Principibus quanta cura imposita.] AVDIRE, neminem reijcere, iudicabit pauperes populi, saluos faciet filios inopis, et conteret calumniatorem. Propterea etiam pastores appellantur principes: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, lac comedebatis et lanis induebamini, et quod crassum occidebatis, gregem autem meum non pascebatis, quod infirmum non consolidastis, quod aegrotum non sanastis, errantem non reduxistis, quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis. Quare audite pastores, Viuo ego, dicit Dominus, requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam, vt vltra [note: Tria animalia principi comparata. I. eo. Canis. Aries.] non pascant gregem meum. Tria animalia Salomon comparat principi, Leonem, qui non exerit vngues nisi pugnaturus, Sic enim principem conuenit terrori esse malis, et bonis defensioni. Parcere subiectis et debellare superbos. Canes, qui insectantur externos, non domesticos, sed pro his excubias agunt. Arietem, qui praeit gregi, Sic enim bonus princeps bonis [note: Esaias 54.] legibus debet regere et exemplo praeire. Esaias Cyrum vocat pastorem Dei, qui populum Israeliticum duceret tanquam pastor oues, et reduceret in Hierusalem. Homerus cum alios [note: Vitam pro Repub. impendentes.] tum Agamemnona vocat [gap: Greek word(s)] . Et bonus pastor animam suam ponit pro ouibus, Matth. 10. Idque testati sunt Philon, Curtius, Thrasybulus, Codrus, qui vitam non dubitarunt [note: Traianus.] pro Rep. impendere. Traianus suam salutem inuisam sibi dixit, nisi esset cum salute Reip. conuincta, at[?]q. ita demum


page 69, image: s069

[note: Patres populi principes. Cyrus.] seruari a Dijs optabat, si Remp. ex vtilitate omnium regeret. Item principem bonum nihil a patre tutore differre. Cyrus apud Xenophontem testatur Rempublicam tanquam paternam domum administrandam, et subditos non secus ac liberos ac propinquos paterno affectu gubernandos. Cum ciuibus, inquit Traianus, quasi cum liberis agendum. Cicero ad Fratrem scribens, tradit magistratum et esse et haberi debere [note: Traianus.] vt parentem Reip. Plin. Secundus ad Traianum, Ingenti, inquit, conscientia Caesar pacisceris cum Dijs, vt te si merearis seruent, cum scias an merearis, neminem magis scire quam Deos. Iam si Rempub. ex vtilitate rexeris, certus es te bene Remp. gerere, cum te seruent. Traianus dicere solebat, sic se Rempub. gesturum, vt sciret rem populi esse, non suam priuatam. Idem cum praefectum praetorio, quem creabat cincturus esset ense, quem nudum porrigebat, Cape, inquit, hunc, siquidem iuste imperauero pro me, sin minus, contra me vtere. Hoc affectu decet principem esse erga subditos, et cum proditum hoc sit de ethnicis, quo maior charitatis affectus in [note: Moses. Exod. 33. Patres patriae.] Christiano principe requiritur. Moses de libro vitae deleri maluit, quam populum sibi commissum perire. Atque ideo patres patriae dicti principes, qui pio populum affectu rexerunt. Proinde cum primis et modis omnibus princeps ad amorem [note: Pauperum ratio habenda principi.] suorum subditorum est inflammandus. Discat si quem videat pauperem et afflictum, maxime e suis subditis, vt ad commiserationem moueatur, vt vel quaerat ipse si sic res ferat, aut mittat, qui rogitet ecquid acciderit, vt iubeat eum crucem suam patienter ferre, se illi si qua possit affuturum, largiatur etiam aliquid si indigeat, aut alia opera adsit afflicto. Ea compellatio atque benignitas et afflictos plurimum eriget atque confortabit, et principi fauorem inter subditos conciliabit, ac denique quod praecipuum est Domino gratum officium [note: Matth. 25.] praestabit, qui hoc ipsum requirit, Venite, inquiens, benedicti,


page 70, image: s070

esuriui et pauistis me, aegrotaui et visitastis, etc. Et alias: Qui obturat aurem erga pauperem clamantem, clamabit et ipse, et non exaudiam. Pauperibus discat benefacere, largiri subinde, non quo spectetur sed clam subministret egentibus. Et in propatulo quoque neminem dimittat vacuum ac tristem, [note: Prouerb. 19.] admonitus a sapientissimo principe Salomone. Qui miseretur pauperis foeneratur Deo. Pauperibus pdesse praestat quam [note: Exempla bonorum et malorum principum.] templa aedificare, inquit Chrysostomus. Proponenda exempla et commonefactiones ex historijs piorum principum Danielis, Salomonis, Iosaphat, Asae, Ezechiae atque Iosiae, et quod Dominus illorum imperia fortunauerit, qui pij in subditos fuerunt. Atque ex aduerso impiorum Achab, Ioiakim, atque ethnicorum Neronis, Commodi, Heliogabuli, infelices et horribiles exitus fuisse propter tyrannidem in suos. Precetur [note: Precanda principi.] Deum quotidie, vt cum ad gubernacula peruenerit, iustitiam, politiamque sic constituere possit, ne miserabiles grauentur, vt tanquam pater suis praesit, vt innoxios defendat, flagitiosos coerceat, vt pacem concordiamque sarciat, sartam tectamque conseruet, vt Deus consiliaros, praefectos, cooperarios et ministros [note: Psal. 101.] pios concedat Sint oculi eius inter fideles terrae, et qui ambulant in innocentia, vt hi ministrent ei. Corda peruersa, pleonectica et adulatricia reijciat, ac denique officio suo in gubernatione rite perfungatur. Adulatores fugiat. Assuescat nomen Dei non temere vsurpare, quin potius blasphemias, [note: Conciones sacrae.] imprecationes, iuramenta temeraria, seueriter punire. Concionibus et sacris discar cum reuerentia et attentione adesse, neque patiatur animum externis auocari, sed quae dicuntur et [note: Concionator qudlis [?]quirendus.] leguntur memoria complectatur. Concionator sit eruditus in verbo, doctrina et exhortatione potens, appositus ad docendum, qui cum iudicio solidam doctrinam et non aniles fabulas et adgratiam promerendam doceat, et talis, quo vti poterit consolatore et consiliario quoties conscientia grauata


page 71, image: s071

fuerit, aut in religionis controuersijs haesitetur: Quare grauem requiro et peritum, non futilem, vanum aut adulatorem ac spermologum quales fere in aulis regnare solent. In sacris et vesperi cubitum iturus quotidie se excutiat, num officio suo [note: Confessio delictorum] perfunctus sit, tam aduersus Deum quam proximum. Quoties letale aliquid admisisse et dominum offendisse se sentit, Deo confitcatur, precetur veniam proponatque emendationem. [note: Synaxis.] Si proximum offendit, ei reconcilietur. Ad Synaxin tanquam sacratissimum animae pabulum, non tam ex consuetudine quam desiderio subinde accedat, non tamen nisi prius Deo et proximo reconciliatus, et a ministro Ecclesiae clauium auctoritate absolutus a commissis. Aut si non concedatur coenam participare ipsi, precetur Dominum ne sinat suum corpus pro nobis frustra im molatum, neque suum sanguinem frustra pro nobis fusum, sed vt suo corpore animum nostrum pascat, suo sanguine spiritum viuificet, vt non deficiamus ab illo foedere, quod ille cum discipulis suis in nouissima coena instituit.

[note: Capita religionis praecipua.] Haec et similia veluti semina iacienda verae religionis ac pietatis, quam Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, vt videlicet paulatim augescente aetate in praecipuis religionis capitibus, de fide, de timore Dei, de iustificatione, de poenitentia, de Sacramentorum ac ceremoniarum legitimo vsu, deque vero Dei cultu, recta fundamenta iaciantur. Atque mox de pietate atque officio erga parentes, erga patriam, propinquos et consiliarios, erga ministros Ecclesiae ac seniores, institutores pueritiae, vt hos omnes tanquam cooperarios atque [gap: Greek word(s)] reuerenter colat.

De literarum rudimentis. Caput X.

POrro statim vt fari coeperit puer, iam sequens cura, vt perfecte atque emendate loqui discat. Huc plurimum conferunt illi,


page 72, image: s072

[note: Gracchorum et Corneliae matris cloquentia. Quintil. 1. 2.] cum quibus conuersantur pueri. Eloquentia Gracchorum olim celebrata, bona parte referebatur accepta matri Corneliae, Ciceronis iudicio, cuius gremium prima illorum fuerat schola. Proinde non parum refert, cum quibus consuetudinem frequentiorem habeant pueri. Nam collusorum ministrorum [note: Literae per lusum discendae.] sermonem libentius imitantur. Literae inde paulatim instillandae cum fari coeperit, sed per lusum, et quasi aliud agendo, vt fallens doceas. Lenocinijs illa aetas fallenda. Estque sic INSTITVTIO MODERANDA, VT LVDVS ESSE PVERO VIDEATVR, et per ludum delectationemque literas [note: Ludi literarij.] hauriat, laudibus [gap: Greek word(s)] accen sus. Ideo ludi literarij vocati, quod hic non coacti, sed quasi per lusum pueri docerentur. Debet enim a literis abesse truculentia et tristicia. [note: Musarum forma. Gratiae. Plato lib. de ll. 1.] Quod veteres adumbrare volentes Musis virginibus formam elegantem, cit haram et ludos tribuerunt. Et Charites sodales. Significare volentes, et literarum omniumque artium traditiones et exercitia quasi per lusum tractanda. Socrates apud Platonem docens, nullam stabilem esse violentam disciplinam, nolebat, pueros ad docendum cogi, sed quasi ludentes duci. Prudens igitur institutor curabit vtile coniungere dulci, expendens quae cuique aetati et ingenio congrua, memor aliam aetatem alia decere, puerilem autem aetatem iucundis magis capi quam subtilibus, vt quae nondum intelligat, quem fructum in posterum allatura fint. Quare quaecunque traduntur, iucunda reddere studeat, efficiatque blanda tradendi ratio, vt ludus videatur non labor. Principio igitur literarum figurae praescribendae, earum sonos discat diserte atque exacte proferre. Plurimum enim hoc momenti ad sequentem habet institutionem, [note: De literis, earumque distinctione et formis, ac Grammaticae elementis.] vt elementa et syllabas recte pronuncies. Doceatur literas apud Latinos et Hebraeos esse XXII. Graecas XXIIII. Earumque alias vocales, alias consonantes. E consonantibus alias mutas, alias semiuocales, atque ex his quasdam liquidas.


page 73, image: s073

Possetque hac in re consonantium et vocalium, quasi certamen in ludo scacorum constitui, aut si hoc difficilius, Pyrgorum, qui globo inuoluto euertuntur, ordinibus designentur, moxque infulciat e vocalibus I. et V. transire in consonantes, licet in Graecis non sit consonans 1. vt in dictionibus [gap: Greek word(s)] , [note: Syllaba.] quadrisyllabis. Syllabam dici comprehensionem literarum, atque e sola vocali constitui syllabam, at e consonante, vel sola vel citra vocalem nullam fieri syllabam, posse tamen plures consonantes esse in vna syllaba, vt flagrum, at non plures vocales, [note: Diphtongus.] nisi sit diphthongus. E vocalibus quatuor conflari diphthongos, duas scribi et proferri, alias duas non proferri. Eadem ostendenda in Graecis literis, vt emendate discat literas et syllabas, neue vllum pronunciationis vitium relinquatur. Adhaec doceatur, vt literae quae simul sunt dictionis initium, easdem et in medio cohaerere in eadem syllaba nec separari, velut in dictione Christus, pastus, s et T non separantur, propterea quod reperiantur dictiones, quae ab st incipiant, vt sunt, stare, studium. Idem in duplicibus, veluti paxillum, x. sequenti adhaerebit vocali. Aspirationis rationem quoque indicare proderit, ne Cristus pronunciemus pro Christus. Adde his [note: Pronunciatio.] pronunciationis curam, vt clare, distincte pronunciare discat puer. Aspirationes, accentus, tempora, tirellos, et id genus crassius indicare operaeprecium fuerit, ne fere pro ferae pronunciet, et similia. Iis autem qui impeditae linguae sunt, exercitatione atque arte quadam pronunciationem corrigere oportet. [note: Vide Cic. de Or.] Ita Demosthenes cum pronunciare [gap: Greek word(s)] non posset, lapillis subinde in os iniectis repetisse dicitur [gap: Greek word(s)] . [note: Quint. lib. 1. c. 2. 14.] Multum enim refert, sicut alias, ita hac in re, cui primum pronunciationi assueuerint pueri, neque in Latinis Graecisque solum, verumetiam in vernaculis balbuties celeritasque nimia praecauenda est, et eorum maxime consuetudo, qui im peditae [note: Lectius.] linguae sunt, aut pronunciationis prauae. In lectione non nimium


page 74, image: s074

properandum, incredibile quantum morae lectioni festinatione [note: Quint. lib. et cap. cod.] adijciatur. Certa sit igitur in primis lectio, et diu lentior, donec exercitatione fiat emendata velocitas, praecipiente Quintiliano. Discat vbi spiritus suspendendus, quo loco versus distinguatur, vbi claudatur sensus, vnde incipiatur, quando attollenda vox, quid quo flexu, quid lentius, quid concitatius. Sit lectio ipsa virilis, et cum suauitate quadam grauis, nec prosa vt carmen, neque e contrario carmen, vt prosa [note: Caesaris dictum.] pronuncietur. Caesar dicere solebat: Si cantas male cantas, si legis cantas. Principi danda opera, vt non foemineae vocis exilitate frangatur, aut seniliter tinniat, neque verba nimium praecipitanter, neque nimis tarde, sed moderata quadam grauitate [note: Gestus pronunciantis.] proferat. Vitia si qua sint oris, vt dixi, arte et exercitio emendet, vt suis quaeque sonis enuncientur, nec verba in faucibus patiatur audiri, nec oris inanitate resonare, facies sit recta pronunciantis, ne intorqueantur labra, neve immodicus hiatus rictum distendat, nec supinus vultus, nec abiecti oculi, nec inclinata ceruix, neve supercilia ad singulos vocis conatus alleuentur, vt quidam faciunt.

[note: Formandarum literarum ratio. Quintil. 1. 2.] Formandis literis tempus concedendum, prius tamen figuras agnoscere, post easdem pingere discat, iuxta Quintiliani consilium. Obstare enim agnitioni literarum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur. Qua in re si instituendae infantiae gratia, vel ex ebore literarum formis, quibus puer ludat, Quintiliani consilio vtaris: Vel cum paulo prouectior puer, crustulis veluti praemijs Flacci consilio inuitetur, non admodum repugnauero, quanquam has ego praeparationes operosiores esse putem, quam negotium aut opus ipsum [gap: Greek word(s)] , atque in hoc tradita, vt declarent huiusmodi incitamentis pueros alliciendos. Certamen potius cum aequalibus instituatur, praemiumque proponatur, laudetur audiente


page 75, image: s075

segne victor, sic tamen vt victo interim spes ostendatur eam ignominiam vigilantia sarciendi.

Lacedaemonij pueros ab ineunte statim aetate aliquo gloriae stimulo duci voluerunt, ita vt et vituperatos dolor angeret, et laudibus efferrentur prouocarenturque ad maiora. Quos vero haec non mouere sentiebant, hos a virtute alienos, et velut [note: Plut. in Lyl.] ignauos aspernabantur, Sic in Lysandro honoris cupiditas et contentionis studium animaduersum virtutis spem [note: Sententiae praescribendorum exemplorum,] praebuit. Praescribantur exempla, quae legendo scribendoque imitetur, sed quae insigne aliquid aut memorabile interim admoneant, qualia sunt: SPARTAM NACTVS HANC ADORNA. NON OPORTET PRINCIPEM SOLIDAM DORMIRE NOCTEM. DEVM TIME. DEVS OMNIA VIDET. QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE FECERIS, et similia. Qua opera inculcatur scamnum, musa eadem licebit tradere, promuscis, spheristerium, amuletum, et dum crepo, Plato disputat, sortes mouetur. Interim pari labore et maiori fructu docuero, sobrius esto, et momento diffidere, habet Deus vindicem oculum, aliaeque et voces et sententiae grauitate commendabiles in hunc vsum parentur. Cum autem ductus iam sequi coeperit, Quintilianus existimat non inutile eos tabellae, quam optime insculpere, vt per illos, veluti sulcos ducatur stylus. Pingere autem et scribere literas principem ornat. [note: Scribere sclte principem ornat. Suet. in Aug. Augustus.] Quare si quid praeceptor dictet, id suis manibus excipiat. Augustus monarcha omnium maximus suos filios cupiebat hac ratione instituere, vt suum Chirographum imitarentur. Neque res aspernanda bene scribendi facultas, e qua laudantur ab A Enea Syluio commemorati aliquot Caesares et Pontifices scite atque expedite literas pingentes: [note: Alfonsus rex.] Maxime autem obnubilasse laudes Alfonsi Regis, quod literis ex aula datis suum nomen subscribens, serpentes ac


page 76, image: s076

monstra non literas pingere videretur. Quapropter etsi Principes rarius scribant sua manu, aliquoties tamen, cum res postulat, si ipsi scribere cogantur, recte et perspicue literas deliniare laudabile, et vt elementa suis characteribus fingantur, [note: Literarum figurae quae optimae.] veram formam exprimentibus. Est autem vetustarum literarum forma simplicior et legibilior, recentior affectatior ac florulenta magis. Qualemcunque puer elegerit, exempla pulcherrima proponenda et emendatissima, et quae sententias habeant non otiosas, vt paulo ante diximus.

[note: Grammsticae progymnasmata. Orationis partes.] Parata legendi scribendique ac pronunciandi facultate docendum octo esse in lingua Latina receptas Orationis partes, e quibus quatuor flexibiles, reliquas in flexibiles. Ex his tres per casus flecti: Nomen, Pronomen, Participium, vnam per tempora et modos, nempe Verbum. Ex ijs quae non flectuntur esse quinquaginta Praepositiones, et quae coniungunt orationem Coniunctiones, quae subitum mentis affectum significant vocari Interiectiones. Quartam dici Aduerbia. Incipiet inde Nomina inflectere, discetque sex esse nominum genera. [note: Genera.] Masculinum, vt hic Vlysses. Foemininum, haec Penelope. Neutrum, hoc animal. Omne, hic et haec et hoc felix. Dubium, hic vel haec dies. Commune, hic et haec homo. Promiscuum quod Graece Epicoenum dicitur, cum articulo vno vterque sexus significatur: hic passer, tam masculus quam foemina. [note: Numeri.] Numeros esse qpud Latinos duos: Singularem, vt homo. Pluralem, vt homines. Graecos etiam tertium habere [note: Casus.] dualem. Casus sex, Nominatiuum, Genitiuum, Datiuum, Accusatiuum, Vocatiuum, Ablatiuum, Graecos Ablatiuo carere. Septimum vsurpari, cum Ablatiuo vtimur sine Praepositione, vt pecunia omnes res parantur. Vocatiuum semper esse similem Nominatiuo, exceptis quibusdam primae et secundae inflexionis. Neutra semper habere Vocatiuum similem Nominatiuo, [note: Declinationes.] et in plurali tres casus finirein a. Declinationes esse


page 77, image: s077

quinque. Primam finales habere syllabas a, as, es, et e. Secundam, us. Tertiam habere terminationes, a, e, o, c, d, l, n, r, s, t, x. Quartam, us et u. Quintam, es. Verba mox sequi nomina, [note: Verborum modi.] nam nomina et verba conficere orationem. Verbo quinque esse modos. Indicatiuum, in quo indicamus vel referimus aliquid, vt lego. Imperatiuum, in quo praecipimus et hortamur, vt lege. Optatiuum ab optando dictum, vtinam legerem. Subiunctiuum, cui subiungimus aliam orationem, vt cum [note: Tempora.] legam. Et infinitiuum, vt legere. Tempora, Praesens, vt lego, legis. Praeteritum imperfectum, legebam. Perfectum, legi. Plus quam perfectum, legeram. Futurum, legam, Numeros apud Latinos itidem in Verbis vt in Nominibus, Pronominibus et Participijs duos, Singularem et Pluralem. Personas tres: primam, vt ego lego, secundam, tu legis, tertiam, ille legit. [note: Coniugationes.] Coniugationes Latinis esse 1111. Primam, quae habet a longum ante finalem syllabam re in Infinitiuo, vt amare, Secundam e longum, docere, Tertiam e breuem, legere, Quartam i longum, vt audire.

[note: Syntaxis.] Quod ad Syntaxin attinet, quae est congrua partium orationis constructio. Primum sciat orationem, vt diximus, sine [note: Verborum discrimina.] verbo constare non posse. Verborum quinque esse genera: Actiuum quod in o finit, huic iungitur Nominatiuus, Puer amat Deum. Passiuum ex Actiuo natum, additar litera, vt ab amo Passiuum fit amor, postulat in Syntaxi a fronte Nominatiuum et a tergo Ablatiuum cum Praepositione a vel ab, interdum et alios casus, vt pater amatur a filio. Neutrum est, quod finit in o, et non habet Passiuum in or, nisi in tertijs personis, vt seruio, et ex his alia habent Genitiuum vel Ablatiuum, vt indigeo pecuniae vel pecunia, alia Datiuum, seruio tempori, alia Ablatiuum cum Praepositione, vt habito in domo aliena, vapulo a praeceptore. Commune verbum finit vel in o vel in or, et habet significationem actiuam et passiuam,


page 78, image: s078

cum vsurpatur in significatione actiua habet Syntaxin actiuorum, cum in passiua passiuorum, vt criminor te, et criminor a te. Deponens finit in or sine actiuo in o, et retinet alteram significationem plaerunque actiuam, vt recordor beneficiorum Dei, fruor, vtor, fortuna prospera. Ad eundem modum et reliquarum partium Syntaxis succincte tradet diligens institutor.

[note: Vsus et obseruationes Gramaticae.] Traditis autem generalibus, quae ad orationis partes et syntaxin pertinent. Mox vsus et obseruationes ex auctoribus ostendentur, ad quam rem seruient Colloquia Erasmi, item Mimi Publiani, Catonis disticha, Officia Ciceronis, Dicta sapientum, Prouerbia Salomonis, indidem vocabulorum significata et etyma, discrimina partium orationis, formae declinandi ac coniugandi, postremo etiam Syntaxis, velut in speculo commonstranda. Seorsum interim Grammaticorum canones ac formulas proponere oportet, sed breues, atque eas subinde repetitas inculcare, ne praepropere aspernatis his ad alias disciplinas, quod vulgus facit, peruerso quaesito compendio festinare. At cum Grammaticae institutiones initio subausterae et necessariae magis quam [?]ucundae sint, ea dexteritate doctoris inculcentur, et vna opera interpretatio fiat eximij alicuius scriptoris atque indidem Grammaticae obseruationes, vt diximus commonstrentur, ne ingenia haec immodicis praeceptis onerentur, ac necessaria magis negligantur. Noui quosdam magni nominis in Italia viros, qui se Grammaticae praecepta nunquam didicisse affirmabant, tametsi hos ego imitandos non ausim suadere, sed moderatis, et non nisi necessarijs, vt dixi, huiusmodi ingenia occupanda sunt. Nam [note: Praeceptis ediscendis curiositas.] Despauterij vel aliorum quorundam praeceptis huius artis ediscendis tota adolescentia vix sufficeret. Et his maxime perceptis, tamen nihilominus ad auctores confugiendum erit ijs, qui vsum cognoscere velint. Sed de his hactenus, quae


page 79, image: s079

omnia fallens, et quasi per lusum expediet diligens et idoneus institutor.

[note: Vsurpatio latini sermonis.] Interim sermonem Latinum inter sodales assidue vsurpet, id quod citra fastidium peragetur, si inter pueros et ministros versetur loquaces et commodos, inuitante scilicet natura quadam imitandi voluptate, maxime si praeceptoris dexteritate [note: In Alcibiad.] assiduaque et tempestiua exercitatione adiuuetur, nam linguam discere qui velit, in multitudine versetur, vt Plato docet. Requirunt sane haec rudimenta singularem institutoris dexteritatem magis quam illae grauiores disciplinae. Adeo refert quibus fundamentis inchoetur institutio, quo compendio [note: Memoriae ratio.] artis et temporis. Memoria, quae thesaurus est omnis eruditionis, exercitatione adiuuetur, quotidie aliquid ediscendo, [note: Plato in Phoedro.] recitando, netorpor memoriam obruat. Socrates apud Platonem memoriae magis mandanda probat, quam literis quae velimus apud nos esse diuturna. Nam externis literarum monumentis confisi, animo tecta non reuoluimus. Continetur autem memoria bona valetudine. Cauendum igitur in primis a repletione nimia, a crapula, a vino immodico, aut cereuisia crassa, item a supino cubitu. Non etiam obruatur [note: Quint. lib. 1.] memoria immodicis, nam Quintilianus ait, vt vascula angusti oris superinfusi liquoris copiam respuunt, sensim autem influentibus replentur, sic puerorum ingenia non sunt obruenda nimia copia, sed videndum quantum capere possint.

De officio atque adeo necessario amore nutricij in alumnum, et huius vicissim in illum. Caput XI.

FAbius Quintilianus giauissimus pueritiae formator in sua de Otatore institutione inter praecipua instituendae pueritiae


page 80, image: s080

[note: Institntor paternum induet in puesum instituendum amorem.] praecepta requirit, vt institutor ex demandata prouincia paternum erga puerum induat affectum, et non tam cogitet, quantum fortunarum reportare possit, quam desiderio quodam tanti muneris gnauiter perfungendi impellatur solo de patria, communique Rep. bene merendi proposito, atque vt sibi suisque salutarem fingens principem fidei concreditae satisfaciat. Quae sane gloria nisi plaerosque grauissimos viros solicitasset, nequaquam ad humilem illam alphabetariam laboris ac solicitudinis plenissimam prouinciam sese submisissent. Istuc [note: Aristoteles. Lysias, Ioiada.] prouocauit Lysiam vt Epaminondam, Aristotelem, vt Alexandrum instituendos susciperent. Istuc impulit Ioiada, vt Ioas puerum tam diligenter ac fideliter seruatum institueret. Quis vnquam mercenarius eam operam, eum laborem atque tantas curas sustineret, quantumuis magno conductus, quos parentes in liberis educandis subire non grauantur? imo matres etiam cantillantes infantium curae totas interdum noctes inuigilant. Proinde summa morum comitate ac placiditate se ad eam aetatem submittant, et quasi reiuuenescant oportet qui hanc curam suscipiunt. Adeo abesse hic oportet tyrannicam illam sententiam. Oderint dum metuant, quam Plagiarij quidam ludimagistri solis ferulis virgisque metuendi crudeliter, [note: Pietas discipulorum in praeceptores.] sed tamen infeliciter imitantur. Puer etiam omnibus inuitamentis est incitandus ad amorem sui institutoris, nimirum vt hunc non aliter quam parentem amet, ad huius sinum tanquam ad tutissimum asylum si quid doleat confugere assuescat. Efficiet autem id comitas institutoris. Praecipuus enim gradus est doctorem amari, vnde succeder non terror, sed liberalis reuerentia, et qui literas prius amabat propter doctorem post doctorem amabit propter literas. Profuerit autem parentes cum curarint quem requirimus laude dignum, eundem crebro apud filium commendare, laudib. vehere, ac praecipere, vt huius dictis obsequatur. Philippus Alexandrum


page 81, image: s081

[note: Plutarch. in Alex. Alexander. Vide Clem, paedago.] subinde hortatus est, vt Aristoteli se docilem praeberet, et philosophiam perdisceret, ne multa faceret, quae ipsum post fecisse poeniteret. Vnde Alexander summo Aristotelem amore prosecutus dicere solitus fuit, eum non minus se quam parentem [note: Phoenix. Plutarchus.] amare. Siquidem ab hoc viuendi, ab illo bene viuendi accepisset rationem. Phoenicem Achilles summa veneratione religiosissime fouit, Plutarchum sic coluit Traianus, vt Consulatum Romae tribuerit, neque per Illyrim quicquam citra illius [note: Ausonius. Connidas. Plut. in Thes. Ioseph. [gap: Greek word(s)] lib. 18. c. 13.] auctoritatem agere voluerit, vt testatur Suidas. Idem praestitit Ausonio Theodosius Connidae paedagogo Thesei, vno ante Thesei festa die Athenienses arietem immolare memoriaque beneficij et honoribus prosequi solere ad sua vsque tempora scribit Plutarchus. Apud Iosephum videre licet Caij in [note: M. Antonini in praeceptores pietas. Capitoli[?].] nutricium Agrippam pietatem. Antoninus optimus cordatissimusque Imperator praeceptores tanta veneratione atque amore prosecutus est, vt imagines eorum in larario aureas haberet, sepulchra eorum aditu hostijs floribusque exornaret. Iunium Rusticum praeceptorem idem tantopere colebat, vt omnia ei consilia et publica et priuata communicaret, et ante praefectum praetorio oscula daret, eundem iterum consulem [note: Philostrat. in vitis Sophist.] faceret, ac statuas post obitum a Senatu postularet. Dumque educatorem defleret, et ab aulicis reuocaretur, Permitte, inquit, vt homo sim, neque enim philosophia tollit affectus. Seuerus Imperator Hermocrati praeceptori optionem dedit quiduis petendi, eoque petente L. talenta, quibus Deoscoleret, parum ratus est quum plura commeruisset. Celebranda profecto pietas in discipulis, qui vitae honestioris altores mutua [note: Papinian. ff. de donat. l. Attilius. ff. de administ. tut. l. si plures. §. fin.] veneratione atque gratitudine [gap: Greek word(s)] . Quod certe Attilius perpendit, vt tradit Papinianus Iurisconsultus. Atque idem alias inter eos, qui natalibus restituendi sunt, primum memorat institutorem. Et recte quidem: Nam si Athlethae, qui strenue iuuentutem exercuerunt honoribus afficiebantur,


page 82, image: s082

quae coronae debebuntur his, qui bonos principes patriae tradunt? An non hic tibi colendus, qui ingentem auri vim, facultates, ac ditiones totas praebuerit? quo magis is qui viam ostendit, qua haec omnia assequaris colendus? Non dicuntur haec ideo, quod institutor ad harum rerum expectationem anhelare debeat, vt dixi, sed vt parentes interim, et puer ipse, ad pietatis gratitudinisque recordationem his exemplis inuitentur, memores, honorem artes alere. Videantque quantum pietatis affectum erga suos praeceptores et educatores alumni praestantissimi principes praestiterint, adde quantum haec pietas mutua, discendi, docendique taedium subleuet. Nam dict is pueri eorum, quos amant, libentius fidem habent, memoriae tenacius mandant, breuiter, ad eorum quos amant studia et mores totos se componere student, emendati et castigati non irascuntur, memores illius: Quem diligo, castigo. Quod et si institutores suos oderint, et inuititrahantur, adiganturque ad literas et disciplinas, labor omnis perit et gratia, Siquidem frustra seras in agrum qui semina respuat. Exemplis plaerisque constat, quam infeliciter cesserit illis, qui nimio metu principes cohibere conati sunt. Proderit hic plurimum, si parentes et proceres frequenter puerum inuisent, praeceptorem, vt ante ad monitum est, commendent, rectoresque in officio contineant. Nam sicut ostendimus, nullis satis honorib. compensari posse fidam, diligentem et piam institutionem, ita nullis satis dignis crucibus excarnificari poterunt, qui vel per negligentiam, vel de industria pueros suae fidei et institutioni concreditos, vel prodiderint hostibus, vel corruperint praua institutione Quod enim excogitare pont parricidium maius? Et rursum principes alumni [note: Sueto. in Nerone. Plutar. de discrim. adula. et amici. Lamprid. in Heliogab.] reperti sunt, qui in bene meritos nutricios ac praeceptores tyrannidem exercere non horruerint, cuius extant Neronis et Ptolomaei parricidij exempla, quorum alter Senecam, alter Aristomenem sustulit. Antoninus quoque nutricios et medicos sustulit.



page 83, image: s083

Aneruditio in principe requirenda? Caput XII.

[note: Plut. de doctrin. Prin.] NE superuacuam circa literas in docendo principe operam sumamus, dispiciendum prius, an literarum eruditio principi necessaria. Non ignoro, audiri passim in aulis voces istas: Quid principi cum literis? hunccine Doctorem esse oportet? [note: Amelesuntha. Alaticus.] abunde suppeditabuntur, qui pro eo sapient. Idem Barbari etiam Gothi Amelesunthae obijciebant, matronae heroicis dotibus ornatissimae, quae cum filium Alaricum Theodorici ex sorore nepotem, et regni successorem more Romanorum principum literis erudiri cuperet, adque ludum literarium ire cogeret, tribus in hoc lectis Gothorum senioribus sapientia [note: Procop. de bello Goth. lib. 1.] caeteris praestantibus, quos Alarico assistere iusserat, Gothi repugnantes vociferabantur, perdi puerum, non conuenire eum literis emolliri, neque ferulis terreri, qui inter enses et [note: Gordiani dictum. C. de iur. delib. l. vlt.] hastas versari deberet. Atque huc quoque Gordiani Imperatoris dictum torquetur, Imperatorem et milites arma non literas scire debere. Addunt alij, quod principum Romanorum vt quisque eruditissimus ita fere pessimus fuerit, id quod in Nerone et Caracalla, et plaerisque alijs declaratum. Multos e philosophorum scholis progressos, qui magis tyrannice, auarius atque crudelius Rempublic. exercuerint, quam literarum [note: Cicero Tuse. quaest. lib. 5.] rudes. Haevoces, inquit Cicero, audiebantur ab Ephesijs, cum Hermodorus ciuitate pelleretur. Sic enim loquebantur et ipsi: Nemo de nobis vnus excellat, sed si quis talis [note: Alf. apophthegma.] sit, alio in loco, et apud alios sit. Alfonsus Arragonum rex, cum audiret quendam contendentem non decere principem literas, fertur exclamasse: Eam vocem bouis esse non hominis. Regium profect o fuit, hoc etiam epiphonema, nam reuera bouis et execranda, atque in perniciem totius Reip. dicta, vox illa erat, et digna quae publica omnium opera per iugulum


page 84, image: s084

[note: Principum eruditio lumen hum[?] vitae.] reprimeretur. Nam constat omnibus eruditionem et doctrinam principum esse lumen humanae vitae, neminem enim sapientem nasci, puerisque stulticiam agnatam esse, quam necesse sit institutione corrigere. Heroica ingenia quanquam natura per se acres impetus habeant, tamen nisi regantur doctrina, saepe aberrant, vti supra quoque ad monitum. Cicero pro Archia ostendit, etsi multi excellentes viri fuerint sine literarum cognitione, tamen si eruditio accesserit ad eximiam naturam, singulare quid dam efficere solere, idque exemplis osten dit in Africano, Catone, atque alijs quibusdam. Itaque etsi in Hercule et alijs plaerisque maxima ingenij vis, tamen praeceptoribus [note: Theoc. Idyll. [gap: Greek word(s)] ] excolendi literis tradebantur: Vnde extat Theocriti illud, quod Herculem puerum Linus senex literis imbuerit: [gap: Greek word(s)] . Disciplinae enim et literae primum animos ipsos veluti transmutant, feroces mitigant, humanitatem docent.

Didicisse fideliter artes.

[note: Menandri sententia.] Emollit mores, nec sinit esse feros, vt Poeta canit, imitatus Menandrum, qui alibi dicit: [gap: Greek word(s)] : Cui accedit [gap: Greek word(s)] , [note: In Coriolano.] vt Plutarchus testatur. Literae nanque ad vitam instituendam conducunt, et suppeditant consilia ad Rempublicam [note: Antist. dictum.] gerendam necessaria. Quare Anthistenes rogatus, quid emolumenti ex literis sumpsisset: vt, inquit, mecum loqui possim. Sentiens doctos in omni negotio et fortuna habere, [note: Aristot. sententia. Literae ad quid conducant.] qui cum conferant. Aristoteles rogatus quid esset eruditio? In prosperis, inquit, ornamentum, in aduersis solatium. Breuiter sublatis literis omnem humanitatem tolli, et barbariem quandam, plus quam Turcicam sequi necesse. Principem autem, quo pluribus sapere oportet, hoc magis eruditum esse conuenit. Nullis bonis artibus carere debet, qui se ad imperandum natum esse arbitratur, nempe vt Deo pariter gratus


page 85, image: s085

et hominib. salutaris sit. Nam cum illi subinde ius dicendum sit, in facinorosos animaduertendum, de diuinis humanisque at que adeo grauissimis rebus decernendum, fieri non potest, quin saepe aberret, si im peritus sit, idque cum magno publico malo Quomodo leges, quomodo res a maioribus gestas cognoscet, nisi eruditus literarum? Ex his enim bene viuendi, ac [note: Veget. dere milit.] sapienter imperandi percipitur ratio. Vnde Vegetius grauiter dixit: Neminem plura vel meliora scire debere quam principem, cuius doctrina omnibus prosit subiectis. Diogenes [gap: Greek word(s)] appellauit diuitem ineruditum, Socrates aureum man [note: Aureum mancipium diues.] cipium. Fit enim fere vt principes raro vera audiant, cum quisque plausibilia magis quam vera principi dicere ac fauorem emereri studeat. Hoc igitur magis cum literis conuenit, eum habere commercium, quae non erubescunt quantumuis magnis [note: Demetrij admonitio. Plut. de doct. prin.] monarchis, tam acerba quam dulcia dicere. Proinde Demetrius Phalereus regem Ptolomeum admonebat, vt conscriptos de regno LIBROS legeret, nam quae amici dicere non auderent, ea in libris descripta cerni. Accedit quod eruditio affectibus potentiorum reprimendis necessaria est, ne potentia rationem vincat, sed pijs et philosophicis praeceptis affectus cohibeantur. Neque enim fieri potest, vt malitia lateat in ijs, qui rerum potiuntur, veluti ij, qui comitiali morbo obnoxij, si in frigus incidant, continuo capitis vertigine torquentur, et vacillatio morbum arguit. Ita ineruditi fortuna et potentia subuecti in altum, vincuntur insolentia, fastu et cupiditatibus, quae eruditi philosophicis praeceptis imbuti vincunt ac premunt. Nam eruditio literarum non est inanis, quae signa figat inertia, vt Pindarus ait, sed addit impetus, addit iudicium, quod inuitet ad honesta, addit delectum, quo sequamur potiora, addit prudentiam et fortitudinem.

Idque animaduertentes omnium fere aetatum principes, vt quique maxime rebus gestis, et im perandi laude claruerunt, hoc


page 86, image: s086

[note: Achillis institutio.] fuerunt eruditiores. Doctrina certe institutum fuisse Achillem monstrat Homerus, cum ait eum laudes clarorum principum cithara decantasse, apparetque Musicam et historias, vt relinquam eius aetatis doctrinam didicisse. Nec decuit in eius clypeo depingi elementorum seriem, si tan tum fuisset rudis, et sine pectore miles. Regum omnium haud dubie ingeniosissimus Alexander, non modo primas literas, sed et Musicam [note: Ilias Homeri rei militaris viaticum. Plutarch. in Alex.] et philosophiam percepit, Homeri Iliada rei militaris viaticum appellauit, eiusque Poetae scripta in tanto precio habuit, vt sub puluino semper posita ad manum haberet, ac dicere soleret, se disciplinis malle excellere, quam diuitijs. Et cum expugnata vrbe auream capsam preciosissimis gemmis distinctam obtulissent, nihil preciosius ea recondendum quam Homeri poëma existimauit. Atque vt Epaminondam, Iulium Caesarem, Augustum, Antoninum, Traianum, Hadrianum taceam, de [note: Caroli Magni eruditio.] Carolo vere Magno, Christiano et Germano principe, proditum est Graecarum eum Latinarumque, adde sacrarum literarum, philosophiae, mathematices fuisse peritum, et nocturnis lucubrationibus, cum interdiu prae negociorum crebris interpellationibus impediretur, historias et praecepta viuendi [note: Alfonsus.] euoluere solitum. Alfonsus Rex Arragonum, cuius superius meminimus, plus se literis quam armis promouisse fatebatur. Et vt bellatori nihil sit opus togatis artibus, certe ei viro, [note: Quare necessaria eruditio.] qui in pace gubernat Remp. aut consilijs adhibendus est, opus esse omni genere doctrinae, res ipsa loquitur. Nec enim princeps domi leges emendare, iudicia constituere et regere potest, nisi et ipse multiplici eruditione instructus sit, et ad consilia doctissimos viros adhibeat. Quare ad Dionis amicos scribens Plato, existimat Remp. restitui non posse, nisi gubernatores philosophentur. At, inquiunt, habet princeps doctores, quorum consilijs vtatur. Misera prudentia, quae semper ex alieno pendet arbitrio, quod si non recte consulant, iudicare


page 87, image: s087

ille non potest. Caeterum cum Christiani principes non solum ciuilem disciplinam tueri debeant, verumetiam religionem, quam curam illis Dominus peculiariter commisit, oraculis sacris res ipsa flagitare videtur, vt et humanis et diuinis [note: Theodosiseruditio sacrarum literarum.] literis exculti sint. Theodosius nisi sacrarum literarum peritus fuisset (nam eas ad vnguem tenebat) non potuisset eo tempore religionis motus indictis Concilijs consopire, atque [note: Plutarch. lib. de doctrin. principum.] eas leges ferre, quibus etiam posteri fruuntur. Plutarchus philosophus grauissimus, singulari libello contestatus est, quam eruditio in principe sit necessaria. Sed quid attinet causam apud omnes bonos et cordatos controuersia carentem exaggerare, cum oracula diuina testentur, principes eruditos esse [note: Deut. 7.] debere. Dominus per Mosen praecepit principibus legem, hoc est, Deuteronomion, nunquam de manibus deponendam. [note: Psal. 2.] Et per Dauidem: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.

[note: Confutatio obiectorum.] Quod Dionysius, Nero, Caracalla, eruditi fuerunt et mali, hoc non debetur literis, sed peruersae naturae. Nam si propterea vitandae res, quod his plaerique abutantur, erit igni et aqua abstinendum, quibus videmus quosdam abuti. Sic cum literae habeant infinitas commoditates, tamen nisi virtuti famulentur, poterit earum esse abusus vti rerum aliarum bonarum. Nam, vt Homerus de terra canit, [gap: Greek word(s)] ferat. Ita disciplinae, si in prauos incidunt, hominum vitijs non sua natura prauae dicuntur. Diocletianus arma principi prae literarum studijs non negligenda censebat, in defendenda Rep. interim non vetuit literas discendas, cum Iustinianus sanciat Imperatoriam maiestatem, non armis solum, sed Iuris quoque peritia, munitam esse debere.

[note: Dionysius. Nero.] Adde artes esse portum calamitatis [gap: Greek word(s)] . Dionysius regno explosus literarum professione sustentabatur. Nero


page 88, image: s088

cum praeiudicaretur, quod imperio explodendus esset, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] .

Quibus artibus ac linguis principem oporteat erudiri. Caput XIII.

[note: Plutatch. in Laconicis.] A Gesilaus fortissimus, cordatissimus, optimusque princeps, rogatus, quae potissimum pueris discenda essent? Ea, inquit, quibus cum ad virilem aetatem peruenerint, vsuri sint. Protagoras apud Platonem ingenuos pueros ait institui solere, [note: Mores. Literae. Musica. Gymnastica.] primum moribus, post literis at que Musica, ac rithmis ad modestiam concinnitatemque duci, omnem enim hominis vitam numerosa quadam consonantia indigere. Post gymnasticis exerceri, vt aptum firmumque corporis habitum adepti optime menti suggerant ministerium, neue corporis fragilitate im pediti a ciuilibus actionib. im pediantur, Schola egressos [note: Plat. in Gorg. In Theage. Ciuilis disciplina. Plato in Alcibiade primo.] inra legesque a magistratibus discere. Alias apud eun dem disseritur, quae artes maxime vtiles sint Rempub gubernantibus, atque duae commemorantur, haec animi, illa corporis. Et animi quidem legum conditricem, morumque disciplinam, animum ipsum in habitu quodam naturae consentanco formantem ac stabilientem, artem vero iudicialem, animum si quando lapsus fuerit restituentem, ferentemque Alexi pharmacum capessendae Reip. vt quis discat quae discenda sunt antequam [note: Gymnastice et Medicina. Eth. 1. c 2.] ciuilia curentur. In corpore quoque geminas eius curatrices, gymnasticen, quae exercitio corpus in bona habitudine conseruat, et medicinam, quae amissam sanitatem restituat. Aristoteles ciuilem ait facultatem et rhetoricen et militarem complecti, illisque vtatur quoties eorum requirit operam, [note: Polit. 8.] aut vt leges ferat, aut quid agendum sit, instituat. In politicis idem tradit disciplinas quatuor esse liberales, in quibus [note: Literae. Gymnastice.] ingenui iuuenes institui consueuerint, literas, gymnasticen,


page 89, image: s089

[note: Musica. Pictura.] musicen et picturam. Et literas quidem ad animum pertineri formandum, gymnasticam vero ad corpus roborandum, musicen ad voluptatem non solum comparandam, sed vt hanc honeste traducat. Picturam, quod ea ars facultatem contemplandorum corporum et formae iudicia praeberet. Cato, nullus, [note: Xen. de Rep. Lacedaem. Paed lib. I. Alex. Neap. lib. 2. cap. 29. Magica ars.] inquit, qui non didicit pingere, potest recte iudicare. Lycurgus Lacedaemonios literis, musica, et palaestra instituendos voluit. Persae pueros non literas vt consuetum vulgo, sed aequum ab iniquo distinguere docebant, et quae poena improbis infligenda, qui pace vel bello bonus, quae turpis et honesti distinctio, in scholis ediscebantur. Aegyptij Geometriam et Arithmeticam, regium vero puerum magicas artes edocebant in primis, tanquam studia sanctiora: Ea enim erat non praestigiosum illud circulatorum et veneficiorum ludibrium, sed diuinorum scientia, qua im bui regum filios voluerunt, quoniam [note: Quousque in disciplinis progrediendum. Xen. Memor. lib. 4.] ad magnae fortunae cultum ingenia excitaret. Qui mos Persarum quoque regum frequens fuit, vt magicis artibus imbuerentur. Xenophon refert Socratem candide solere suos docere, quousque in disciplinis progrediendum: et Geometriam eo vsq discendam, quoad agro diuidendo, aut aedificio describendo sat conferat: idque adeo facile esse, vt e seipso facile [note: Geometria. Astrologia.] quis assequi queat, discere omnes illas Geometricas descriptiones im probabat. Idem in Astrologia, quod diei, noctis, et mensis, et anni volutiones satis dignosci queat, itineris, excubiarum, et nauigationis gratia, ad ea, vt quae noctu, aut menstruis et annuis diebus fiant, discerni possit: atque haec facile disci ab his, qui noctu venentur, aut nauigent. Varijs stellarum motibus, earumque distantijs, progressibus, cursibus discendis occupari dehortabatur: in quibus cognoscendis vita hominis occupata vtilitatis parum assequeretur, ab alijs autem magis necessarijs distraheretur. Germani olim indigenis contenti artibus, nihil praeter militiam et agriculturam


page 90, image: s090

discebant: ita et Lacedaemonij peregrinas artes non recipiebant, [note: Plato in Hippia. Artes principi necessariae. Animi artes.] vt Plato testatur Nos autem existimauimus principi eas artes necessarias, quae ad bene viuendum et sapienter imperandum idoneae sint. Atque hae bifariam distinguuntur: hae animi, illae corporis, in vtrisque opus principem instructum esse. Et animi quidem artes disciplinae sunt, et linguae, nempe quae docent religionem, ius, et administrandae Reipublicae praecepta, ac mores. Haec partim e Biblijs sacris, partim e Iurisconsultis, Philosophis, historia, rebus gestis maiorum, ac denique consuetudine bonorum, sapientumque hominum comparantur. [note: Religio.] Religio autem, vti saepius admonui, cum sit imperiorum omnium potissimum instrumentum, in hac principem oportet in primis diligenter esse institut um: nam praeter hoc, quod sacrarum literarum noticia omnibus hominibus ad conscientiam confirmandam, tum principi praecipue est ne cessaria: quo enim pacto controuersias de fide, sacramentis ac ceremonijs, de blasphemijs, haereticis recte dijudicabit, nisi sacrarum literarum peritus? Certe Constantinus et Theodosius non potuissent suorum temporum motus componere, nisi religionis iudicium habuissent.

[note: Princip. philosophandum, sed paucis.] Principi autem cum philosophandum sit, sed paucis, non vacabit forte omnia consum mate persequi. Diligens igitur et peritus institutor compendium harum artium concinnabit, et quam fieri possit breuissime praecepta tradantur.

Ad disciplinas autem percipiendas, vtiante diximus, primum [note: [?]rammatica.] opus est Grammaticis obseruationibus, vt et scribere, legere expedite, et loqui Latine sciat: Et si, dum haec inculcantur, obiter etiam religionis morumque praecepta velut aliud agendo tradi [note: Dialectica. Rhetorica.] poterint. Grammaticen paulatim sequentur Dialecticae atque Rhetoricae compendiaria rudimenta.

[note: Arithmeticae vsus.] Quibus, si quis calculi rationem breuem adiecerit, non repugnauero, maxime si puerum co ppensum videat: nam supputation bus operam dare Romae in vsu fuit olim, tanquam


page 91, image: s091

inde redundaret ingenij ratio exactissima: Nulla enim disciplina, nullum negotium, cui haec non ianuam aperiat. Quare veteres Philosophi citra mediocrem in Arithmeticis et Geometricis peritiam, neminem recipiebant instituendum in Philosophia. [note: Xenophon. citato loco. Ceometriae vtilitas. Polyb. lib. 8.] Socrates apud Xenophontem suadet numerandi artem discendam, cum inutiles artes reijciat. Si quis Geometriam contemnendam dixerit, huic Marce[?]um vrbi Syracusanae machinas admouentem opposuero, qui vnius Archimedis ingenio diu repressus est. Polybius ostendit grauissimis argumentis, quam necessaria duci Geometriae et Astrologiae cognitio. [note: Geographiae, principi necessaria cognitio.] Coniungere his licebit Geographiam, disciplinam in primis principi necessariam: Operaeprecium enim principi fuerit nosse regionum locorumque rationes, distantias, item montium, syluarum, fluuiorum, marium situm, naturam atque amplitudinem: id quod historijs et intelligendis et memoriae mandandis proderit plurimum: adde etiam hostibus repellendis, expeditionibusque ducendis. Quare veteres heroas constat locorum cognoscendorum gratia peregrinationes longinquas suscepisse, vt de Iasone, Vlysse et alijs traditur. Cyrus, Alexander et Hannibal, quam longas huius rei gratia expeditiones susceperunt? Et nostra aetate Carolus v. Geographicis tabulis plurimum tribuit, vt quae ad expeditiones suscipiendas viam ostenderent.

[note: Musicae.] Aristoteles etsi Musicen inter necessarias disciplinas referat, tamen ambigue scribit, quod ea plurimi voluptatis causa abutantur. Veteres certe eam inter disciplinas praecipuas collocarunt, siquidem Homerus fingit Achillem fortissimi prin cipis exemplar, cithara in ipsis castris illustrium principum laudes decantare, atque sic taedium leuare. Et Alexandrum Magnum, aliosque plurimos principes, in hac institutos fuisse proditum. [note: Gymnastice.] Quare Plato hanc Gymnasticae coniungit, appellatque eius sororem, quod illa animum spiritumque, haec corpus animi gratia mirifice formet.



page 92, image: s092

[note: Astrologiae.] Astrologicis, etsi in his Carolum Magnum et alios principes aliquot peritos fuisse constat, tamen occupari diutius nolim, nisi elementis forte quibusdam traditis, quibus anni temporumque ratio constat.

[note: Historiae vtilitas.] Historiam in primis requirit principis institutio, nimirum vitae im perijque ad ministrandi magistram. In his enim licet intueri aliorum principum gubernationes et successus, morumque et gubernationis exempla hinc melius, quam e Philosophis petentur. Siquidem vitae principum et successus imperiorum prosunt, dum eorum exitu et deterrentur mali, et boni ad [note: Speculum ciuilis vitae historia.] honestum, virtutemque accenduntur. Speculum enim ciuilis vitae historia, in quo heroes, principes, nobiles, et quotquot Reip. et imperijs destinati, se contemplari debent, historia est et moralis philosophia, iurisprudentia bellique scientia. In primis Monarchiarum series discenda et memoria complectenda, in qua licet intueri omnium temporum mundi iam inde a creatione res gestas, gubernationum successus, quam mirabiliter Deus regna et im peria dispenset et conseruet. Et quanquam ethnici vel prudentiae vel ignauiae principum ac gubernatorum ascribant successus, non nulli fortunae, vt de Alexandro et alijs plaerisque proditum: Christiano tamen longe aliter sentiendum, et Salomonis ac Danielis vaticinijs fidem habendam. Id quod experimur et ipsi in veteris testamenti historijs demonstratum, felicitatem imperiorum a solo Deo pendere, qui vel pacem largitur, vel diabolo permittit ob peccata nostra dominari in principum animis. Licet videre mirabilem potentissimorum regnorum, veluti Assyriorum, Persarum, Graecorum mutationem, vt a Daniele proditum. [note: Dan. cap. II.] Surget, inquit, Rex potentissimus, et cum steterit, conteretur regnum eius, et diuidetur in quatuor ventos coeli. Ex quibus mutationibus ac ruinis licebit mundi labascentis conem praeuidere. Quid enim aliud est im periorum ruina, quam ipsius


page 93, image: s093

mundi ad interitum tendentis praeludium? et capita nostra leuanda esse, vt vicinum mundi finem expectemus? Adhaec licet in historia intueri, quanta sit corruptae hominum naturae [note: Cacodaemon in tyrannorum ingenijs dominatur.] vis, quam potenter cacodaemon in plaerisque principum ingenijs dominetur, vt non pastores et patres Reip. sed beluas furibundas potius agnoscas, et ad perdendum humanum genus natos magis quam ad protegendos, pascendosque subditos constitutos dixeris Ac breuiter homines ad pacem et charitatem natos, in mutuas caedes et lanienas ferarum in [note: Peccatorum poena.] morem ruere. Haec legentes subeat generis nostri per transgressionem corruptio et peccatis nostris debita poena, vt non solum impij affligantur, sed etiam pij, vt denique de primo homicidiorum auctore, et de tyrannide diaboli cogitemus, et ad resipiscendum commouea mur.

Porro cum tanta sit historiae vtilitas, certi aliquot et optimi deligendi veluti praeter historias veteris Testamenti, Thucydidis, Xenophontis, Polybij, Herodiani, Plutarchi, Suetonij, atque aliorum de principum vitis ac rebus gestis scripta. Item [note: Qui historici potissimum legendi.] Caesaris, Taciti, Liuij, Procopij, Et inter recentiores Philippi de Caminis, Titerelli, Froscardi Gallica lingua scriptae historiae. Adde Bonfinij Hungariae historiam atque Capellae de rebus gestis pro restitutione Sfortiae, Pauli Iouij. In quibus Rerump. paulo ante nostram aetatem mutationes et gubernationum mirabilem sortem intueri licebit, suntque hi omnes fere historici magis fide digni, nem pe homines politici, quos etiam ijs quae prodiderunt magna parte interfuisse, et certius atque vtilius scripsisse constat. Ex his vtiliora decerpenda, si omnes percurrere non liceat.

[note: ff. de orig. in. l. 2. §. seruus. Iurisprudentia.] Porro cum patricio viro, vt inquit Iureconsultus, turpe est ius, in quo versatur ignorare, quo magis principi turpe, quem quotidie iuridicendo praesidere conuenit, id ignorare in quo versatur, atque aliena semper niti prudentia? ex aliena tanquam


page 94, image: s094

asinus aures motitans pendere sententia? aut saltem non intelligere iustene, an iniuste quis pronunciauerit? aequa an iniqua [note: Socratis sententia.] consuluerit? Socrates dicere solitus: Vti absurdum est artem profiteri quam quis non didicerit, et clauo assidere, qui nauticae artis im peritus: Sic multo absurdius Reipublicae administrationem suscipere, eum qui politicae philosophiae sit ignarus. Iuris autem ars cum immerso pelago diffulsa sit, et principem tot negotijs vndique auocantibus non vacet Iureconsultorum syluam euoluere, sed paucis ei philosophandum, diligentis et eruditi fuerit institutoris e Iure consultorum scriptis, velut ex Iustiniani Institutionibus, e Codice, e Nouellis, e Pandectis, e Legibus X II. Tab. scripti iuris veluti epitomen contrahere, praesertim eorum, quae vt plurimum vsui esse poterunt. Item consuetudines Feudorum, in primis autem patrias leges nosse oportet, atque Deuteronomium, omnia autem ad Euangelicas leges examinanda, maxime ad eam regulam: QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE FECERIS. Semperad manum habeat locos quosdam communes Iurisprudentiae, ad quos in deliberationibus et controuersijs confugere possit.

[note: Linguarum cognitio principi nccessaria. Caroli IIII. aurea bulla.] Linguas praeter vernaculam, latinam praecipue callere conuenit, nam ea fere totus Christianus orbis vtitur, adhaec vicinarum regionum, qualis est Germanis, Gallica, et Gallis Germanica. Caroli quarti sanctione, quae aureae bullae titulum habet, promulgatum, vt liberi et successores electorum statim a septennio linguis Latina, Gallica, et Vuandalica instituantur, quas linguas Imperator necessarias existimauit, propterea quod eos, qui imperij Romani veluti columnae futurae essent, conueniret earum gentium linguas callere, quae imperio subijcerentur, nimirum, vt in Im perio negotijs Caesari assidentes simul, et intelligere, et in deliberationibus consulere, ac pro [note: Xerxes.] re nata ijs vti queant. In hunc vsum Xerxem non piguit viginti


page 95, image: s095

duas linguas ediscere, quod subditos totidem linguis distinctos [note: Themistocles.] haberet. Themistocles intra annum Persicam linguam didicit, quo citra interpretem, cum rege loqui posset. Plurimum enim refert principes citra interpretes colloqui posse. Nam liberius agunt, et ipsi saepe conficiunt, quod per interpretes non perinde succederet. A maioribus meis accepi [note: VVilhelmus Iuliacens. dux II.] Vuilhelmum Iuliacensem Ducem, auum tuum maternum, vbi magnis sumptibus profectionem ad regem Galliae arduorum negotiorum causa suscepisset, atque eius linguae ignarus coactus fuisset per interpretem loqui, magno redimere voluisse, si vel paucula verba cum rege citra interpretem loqui potuisset. Et tuae adolescentiae profuit plurimum, quod cum Imperatore, cum regibus ac principibus externis, Gallica simul et Latina lingua vti licuerit, quas puer etiamnum didiceras, atque praeter has etiam Graecae atque Hebraicae characteres atque rudimenta degustare vltro volueris. Hactenus de disciplinis et linguis.

[note: Gymnastica et corporis exercitia. Militaria exercitia et armorum tractandorum tyrocinia. Plato in Lachete.] Artes autem et exercitia corporis, in quibus oportet principem esse instructum, praecipuae sunt militares. Quanquam in pueritia quibusdam etiam alijs ad robur corporis, ad agilitatem ac labores ferendos vti nihil impedit, qualis est pilae, disci iactandi, saliendi. Nicias apud Platonem contendit eam facultatem ingenuis adolescentibus parandam, per quam habitus corporis robustior acquiratur, et quae in pugna et acie certaturis vsui esse poterit, [gap: Greek word(s)] , inquiens, [gap: Greek word(s)] . [note: Equitandi ars optime disci tur a principibus.] Inter praecipuas circa militiam artes habetur equestris, ea fere omnium optime discitur, cum equus adulari nesciat, et principem sessorem perinde atque plebeium excutiat. Neque laude sua caret, si quis equum [note: Alexandri in equitando dexteritas. Plutarch. in Alexand.] scite instigando cohibendoque gubernare queat. Alexandrum ferunt cum Bucephalus equus a Philippo Magno emptus ferocior videretur, quam vt aliquem ex aulicis Philippi


page 96, image: s096

recipere vellet sessorem. Ipse contemplatus equum imperite, inquit, et mollius equum tractant, correptumque aduersus solem constituit, animaduerterat enim equum vmbra terreri, quare circumductum leniter blandeque contrectando, cum nihilominus ferocius naribus spiraret, reiecta chlamyde, se iuueniliter attollens equum conscendit, acriterque ac scite laxatis habenis circumduxit. Philippum primo solicitudo coepit, vt autem ille laetus retorquens habenas equum incitauit, omnium admiratio secuta est. Paterque vero gaudio illachrymans descendentis caput exosculans ait, aliud fili regnum tibi par quaeras, nec enim te Macedonia capit. Tyrocinijs primum leuioribus principem, post liberioribus, veluti concursibus hastilium et dimicationibus cataphractorum ac iaculationibus exerceri oportet. Pedestris quoque pugnandi ars, quae partim gladio exercetur, partim hasta, missilibusque, et haec velut gymnastica adolescentiae principis non negligenda. His adde iaculandi exercitium, quibus proximum, sed periculosum bombardae et bellicarum machinarum tractandarum studium. [note: Plut. in Dem. Natandi exercitium. Plut. in Caes. Caes. in Comment. Sueton. in Aug.] In his et fabricandis et vtendis mirum fuisse artificem Demetrium regem tradunt. Adde natandi peritiam, quae saepe maximos principes in grauissimis periculis seruauit, Nam de Iulio Caesare proditum, cum ab hostibus extreme vrgeretur, natando discrimen euasisse, et altera manu sublata commentaria seruasse. Augustus traditur nepotes suos ipse natandi artem, [note: Plut. in Catone.] et literas docuisse. Cato filium suum ipse edocuit rapidos fluuios natare. Conuenit autem principem ad omne armorum exercitijque genus tractandum erudiri. Id quod non laude solum in principe dignum, verumetiam in omnem euentum [note: Sillius Italicus lib. [?].] vtile, si ad omnia exercitia sit appositus. Sic depingit Sillius Italicus indolem Scipionis:

Ipse inter medios venturae ingentia laudis Signa dabat, vibrare sudem, transmittere saltu

page 97, image: s097

Murales fossas, vndosum frangere nando Indutus lorica vadum, spectacula tanta Ante aciem virtutis eran[?], saepe alite planta Ilia perfossum, et campi per aperta volantem Ipse pedes praeuertit equum, saepe arduus idem Castrorum spacium et saxo transmisit et hasta. etc.

[note: Ad omnia mediocriter adolescentia exercenda.] Terentius senex Pamphili ingenium ex hoc amatum dicit, quod non vnius rei, cui adolescentia dedita esse solet, studio sus esset, sed omnia mediocriter, et sic cum omnibus versabatur, vt se nemini praeponeret, sic enim citra in uidiam laudem meruisse, ita vt Chremes illius indole illectus filiam cum sum ma dote offerret. Impense commendat principem, si ommbus honestis exercitijs sese accommodet, atque in omnibus mediocriter [note: M. Val. Coruinus. Liuius lib. 7. Dec. I.] valeat. Qualem commemorat Liuius fuisse M. Valerium Coruinum, qui in ludis militaribus, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamen ineunt, comiter facilis vincere, et vinci vultu eodem, nec quenque aspernari parem, qui se offerret, factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis [note: Cyr. modestia. Xenophon paediae lib. I.] alienae, quam suae dignitatis memor. Cyrus socios non prouocabat ad ea, quae sc melius tenere sentiebat, sed in quibus sciebat se inferiorem. Idem rogatus a matre, quare apud auum manere vellet: Quia, inquit, domi coaetaneis meis iaculando superiorem, hic autem quia video me in equitando inferiorem, molestum mihi est. Quare si hic me reliqueris, et equitandi artem didicero, cum ad Persas rediero, facile me arbitror fore superiorem. Sicut Imperatorem non modo pugnare in acie oportet, sed tenere artes etiam regendi militis, [note: Prudentia principi necessaria.] instituendae aciei: fallendi, eludendi hostis. In quem vsum stra tagemata Frontini, Aeliani de acie instituenda, et Vegetij de re militari libelli legendi. Atque vt semel finiam, prudentia multarumque rerum experientia opus est principi, nimirum vt de rebus apte iudicare, delicta coercere, ordinare, munire statum


page 98, image: s098

ciuitatis, iniuriam subditorum arcere, in rebus gerendis occultas technas et imposturas prohibere sciat.

De morum politicorum tyrocinijs, ac primum de iustitia. Caput XIIII.

[note: Iustitia alterum Reipub. fulcimentum.] ACvero his fundamentis religionis et literarum iactis, mox adultiori tradantur morum et literarum exactiora exercitia, in primis autem iustitiae, quam alterum et proximum esse a Religione diximus, administrandae Reip. fulcimentum. Et alia quidem est iustitia vniuersalis, quam [gap: Greek word(s)] vocat Aristoteles, vna omnium inter homines virtus absolutissima, quae omnes virtutes, omniumque virtutum ac legum obedientiam complectitur, et sine qua nulla virtus perfecta, vt Iustinianus [note: Nouel. const. 68. [gap: Greek word(s)] .] declarat. De iustitia autem fidei et Euangelica, qua soli credentes iusti reputantur, alias dicetur, nunc de ciuili loquimur. Alia autem particularis iustitia, [gap: Greek word(s)] suum [note: l. iuftitia. ff. de iust. et iur.] cuique tribuens, vt Plato Simonidem imitatus definit. Vlpianus constantem et perpetuam esse voluntatem suum cuique ius tribuendi respondit. Atque haec propria virtutis species in aequalitate consistit, siue id proportione Geometrica fiat, pro rerum personarum ac circumstantiarum conditione, velut in muneribus decernendis, alia enim munera senibus, alia [note: semper. ff. de iur. immun. l non omnes, ff. de re mil. Lib. Eth 5.] iunioribus competunt. Et in poenis infligendis, non enim omnes ijsdem poenis coercendi, et haec distributiua [gap: Greek word(s)] dicitur, vt Aristoteles docet. Siue Arithmetica proportione puta in commercijs et contractibus, quae in aequali rerum pensatione versatur, omniaque ad Arithmeticam aequalitatem exigit, vt in homicidio nihil interest seruus an liber occisus. Nam quantum ad L. Corneliam de Sicarijs, omnes sunt [note: I. 1. ff. ad l. Corn.] aequaliter homines, et haec commutatiua dicitur, hoc est, [gap: Greek word(s)] . In vtraq aequalitas spectatur, ac iubet Aristoteles eam


page 99, image: s099

sumi indistributiua proportione Geometrica, in commutatiua proportione Arithmetica. Apud Persas pueri in scholis [note: Cyri iudicium puerile.] iustitiam discebant vti apud nos literas. Cumque Cyro in iudicio puerili proponeretur, quod grandior breui tunica indutus, alteri pusillo longiorem induto eripuisset data huic breuiore. Cyrus praepostero iudicio grandiori longiorem tunicam [note: Lib. 1. Paediae.] adiudicauit, quare eo nomine vapulasse Xenophon scribit, quod oblitus iustitiam, vim perhibere, et suum cuique tribuere, quod in discernenda aequalitate errasset vsus Geometrica pro Arithmetica proportione. Porro cum homo ad societatem conditus sit, societas nisi iustitia contineatur (quae petulantiam, cupiditatem, iniurias coerceat) diu subsistere [note: Iustitiae p[?]. cepta.] non poterit. Siquidem iustitiae munus est, honeste viuere, ius suum cuique tribuere, neminem laedere, bonos ac benemeritos fauore, honoribus prosequi, sontes punire. Princeps autem huius societatis custos, Deique vicarius futurus, qui [note: Iustitiae regina.] non solum militarium armorum scientia, sed et iusti et iniusti [note: Herod. in primo.] cognitione instituendus, sedulo docendus iustitiam, cum apud omnes homines, tum apud principem virtutum omnium reginam esse, per quam primum principes euecti, vt est apud Herodotum, de Deioce scribentem, qui propter singularem iustitiae existimationem apud Medos primus Rex creatus, vt publice praeesset caeteris, ac ius diceret, priuatis etiam liceret suis rebus obeundis liberius vacare. Conuenit igitur principem in tempore ad iustitiae curam assuescere, vt dispiciat ne cui fiat iniuria, neve humiles a potentioribus opprimantur, vt controuersiae componantur, discat subditorum causas, querimonias libenter audire, iustitiamque propter pacem tueri. Nulla enim pax poterit esse diuturna, vbi iustitia desideratur, vbi neque facinorosi coercentur, neque boni defenduntur, vbi regiones malis hominibus non purgantur, vbi iudicia corrupta, vbi consiliarij et officiales largitionib. obnoxij,


page 100, image: s100

[note: Non esse om nia officialibus concredenda.] ibi lites, seditiones, bella oriri necesse. Suggerendum iuniori principi, quod si cui fiat iniuria, hanc totam in principem veluti custodem populi redundare, non sat esse officialibus atque praesect is committere, quin inspiciendum gnauiter ac vigilandum, vt illi officio perfungantur. Vbi princeps iustitiam tuetur bonos defendendo, malos puniendo, hîc feliciter omnia [note: Prouerb. 29. 3. Reg. 3. Dan. 13. Iustitiae imago. Gell. lib. 14. 4.] cedere. Sedes enim regis quae vere iudicat pauperes perpetuo fortunata erit, inquit sapiens rex, proponenda Dauidis et Salomonis, Iosaphat, Danielis iudicia. Item iustitiae ex Gellio deseriptio, quae forma et filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, oeulorum luminibus acribus, neque humilis, neque atrocis, sed reuerendae cuiusdam tristitiae dignitate depingitur. Ex qua imaginis significatione Chrysippus intelligi voluit principem ac iudicem, qui iustitiae antistes est, esse oportere graucm, sanctum, seuerum, incorruptum, inadulabilem, contraque improbos, nocentesque immisericordem atque inexorabilem, vi et maiestate aequitatis, veritatisque terrificum. Hinc est quod iudices pinguntur sine manibus et oculis, quae picturae vtiliter pueris, qui his delectari solent, proponi poterunt. [note: Christi regula.] Semper meminerit princeps illius oraculi Christi: QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE FECERIS.

Porro iustitiae ac iuris veluti temperata adhibetur aequitas, [note: AEquitas.] quae ab Aristotele [gap: Greek word(s)] dicitur, et Clementia. Aequitas aut si mauis aequum et bonum iuris stricti rigorem mitigat, e rerum, personarum, locorumque circumstantijs colligens quid [note: Off. 1. L at si quis. §. haec aelto. ff. dereli L. [?]onnunquam ff. de Indie. L. Scientiam. §. qui cum aliter. ff. ad L. Aquil.] fieri aut non fieri oporteat, quam Cicero iustitiae maxime propriam tradit. Atque de hac Vlpian. Hoc ait aestimare oportet, eum qui ius dicit proconditione causae vel personae, vel temporis, et ita ordinem edict orum et compendium moderarj. Cum lex homicidium capite plectit, non intelligendum esse de fortuito, et quod defensionis causa sit, aequitas docet, sed de homicidio petulanter ac dolo facto. Trebonius miles, quod


page 101, image: s101

[note: Plutarchu[?] in Mario.] C. Lusium praefectum occiderat, stuprum inferre volentem, non modo absolutus est a Mario, sed etiam corona, qua insigniri solebant praeclara facinora patrantes, donatus. Non igitur apicibus iuris et maliciosae callidaeque interpretationi foren sium rabularum inhaerendum, quam Cic. pro Muraena eleganter illudit, sed e circumstantijs, vt diximus, iura metienda. Omnis enim scientia, quae est remota a iustitia, calliditatem [note: Off. 1. L. Si seruum. ff. de verb. oblig.] potius quam sapientiam appellandam, Cicero ex Platone tradit. Hinc est quod veteres dixerunt, summum ius, summam iniuriam esse. Plaerunque enim sub auctoritate iuris periculose erratur, vt Celsus respondit.

Caput XV.

[note: Clementia. De Inuentione lib. 2. Lib. 2. de Clementia.] ALterum Iustitiae ac Iuris temperamentum est Clementia, quam Cicero definit esse, per quam animi temere ad vindictam concitati comitate retinentur. Seneca temperantiam animi in potestate vlciscendi vel lenitatem superioris aduersus inferiorem in constituendis poenis describit, quae virtus maxime principes decet. Nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate et clementia, vti grauiter ab eodem Cicerone dictum, cui accinit Poeta: Sola Deos aequat clementia nobis. Ab hac principes appellantur clementissimi, eamque maxime conuenit exercere in eos, qui magis imprudentia peccauerunt quam proposito et dolo. Clementia est moderari poenas eorum, qui sunt sanabiles: insanabiles autem tanquam deplorata membra, ne alia inficiant, e medio tollere. Ad clementiam pertinet patienter auscultare querelis subditorum, neminem tristem, si qua fieri possit, a facie principis dimittere. Thronus regis fulcitur clementia.

[note: Seueritas Reip. causa necessaria.] Clementia et man suetudo ita adhibenda, vt non negligatur Reip. causa seueritas, sine qua haec administrari recte non poterit. Nimia enim lenitas licentiam plaetunque parit, siquidem


page 102, image: s102

[note: Rom. 13.] non frustra gladium gestat magistratus, inquit Paulus. Fronto de Neruae imperio dicere solebat: Malum esse eum imperare, sub quo nemini quicquam licet, sed peius, sub quo omnia licent. Non decet res ciuiles nimia verecundia et misericordia, [note: Senecade tranquillitate c. 4.] sed firma potius frons, vt Seneca ait, et superius in iustitiae imagine declaratum est. Celebratur Aeschinis dictum, inanem esse Rempublicam vbi poenarum nerui desiderantur in facinorosis coercendis, [gap: Greek word(s)] . Temperanda autem seueritas iustitiae clementia, [note: Puniendi ratio.] decetque omnem castigationem contumelia vacare, neque ad eius, qui punit aliquem, aut verbis castigat, sed ad Reipub. vtilitatem referre. Inuitum ad supplicia venire oportet, perinde atque eum, qui membrum deploratum cogitur resecare, ne totum corpus corrumpatur et pereat.

Cauendum ne quid iratus committas, iratos enim de potestate exisse, id est, de consilio, de ratione, de mente, vt Cicero interpretatur. Graeci [gap: Greek word(s)] , eleganter dicunt. Colligere [note: Iratos nihil recte facere. Tuscu. lib. 4.] igitur seipsum prius debet iratus, et dissipatas animi partes rursus in suum locum congerere, donec ardor animi inuita ratione excitatus deferuescat, ne per iram aliquid vel dicamus aut faciamus. Res, inquit Xenophon, inconsiderata est ira, plaerunque designans, quorum post poeniteat, [gap: Greek word(s)] . Basilius iram quemadmodum et reliquas animi affectiones impotentiores ebrietatis nomine appellauit. Qua si quis transuersum rapi se patiatur, eum in semet latrocinium exercere dixit Socrates. Alexander [note: Alexandri irati impotentia.] Magnus vino incalescens Clytum charissimum, et secum educatum parum adulantem, et Persicam molliciem detestantem inter epulas confodit. Cuius facinoris postea tanta poenitentia ductus est, vt nisi fuissent qui impedirent, in seipsum traiecisset. Irae praecipitantia Iudas occidir Thamar, Saul Sacerdotes interemit, adeo in Dauidem excandescens.


page 103, image: s103

[note: Princeps pro pria manu non caedat.] Monendus iunior princeps, ne sua manu quenquam caedat, e talitro ad pugnum, hinc ad fustem venitur, et ad ferrum, inquit ille. Sic igitur assuescere conuenit, vt in omnibus exercitijs et ludis ira reprimatur. At omnino non irasci hominis est affectibus prorsus carentis, vt Peripatetici dixerunt [note: Iracundiam cotem fortitudinis esse. Plato dell. lib. [gap: Greek word(s)] . Basil. psal. 41. Mosis indignatio. Exod. 2. Phinees. Num. 25. Psal. 106. Tusc. quaest. lib. 4.] (iracundiam enim et indignationem, hoc est, [gap: Greek word(s)] , quasi dicas animositatem, Plato cotem appellauit fortitudinis, non autem furorem et impotentiam animi [gap: Greek word(s)] .) Nam irae locum dare furiosae prorsus est beluae. Iracundia aliquando est heroicus motus, quoties vitijs rebusque indignis irascimur. Talis fuit in Mose cum Aegyptium in Israelitam saeuientem occideret, et Phinees iusta ira in scortatores commotus eos interemit, reputatumque illi est ad iustitiam, vt Psaltes testatur.

Verum enimuero vlciscendae priuatae iniuriae libidinem, vt Cicero definit, ab omni forti viro et excelso animo, in [note: Iul. Caesaris moderatio.] primis autem a principe, oportet esse alienam. Ferunt Iulium Caesarem, tam in administranda Republica quam in victoria et hostibus vlciscendis, mirabili vsum moderatione. [note: Dauid.] Dauidem quoque singularem priuatae iniuriae contemptorem proponere licet, quid enim non perpessus a Saule, [note: Fortitudo maxima. Philippus de Caminis lib. 1. de Ludouic. XI. Ludouic. XI. Rex Gallo. praecipites ira ad Remp. non sunt idonei.] a Semei et filio suo Absolon. Adde insigne moderationis exemplum Ludouici vndecimi, cum ciues suos Lutetiae cerneret cum Carolo Burgundo de regno constituendo agitare Magna profecto laus et heroico pectore digna posse priuatae iniuriae obliuisci. Plato censuit Reipublicae non esse vtiles ira praecipites, animique im potentia praeditos, quare si hanc praecipitantiam in puero principe deprehendimus, sedulo hortandus cohibendusque, ne quid praecipitanter agat, sed seipsum reprimat, colligatque ac differat in tempus aliud, dum ira deferuescat. Quod si natura asperitatem peperit, ea coercenda moderatione ne


page 104, image: s104

erumpat, Reuereantur affectus aduentum rationis, veluti viri venerabilis conspectum puerorum immodestiam sistentis. Sic irae incommodum euitabimus, si persuaserimus irae, ne rationem praeuertat, atque hanc velut [gap: Greek word(s)] reuereri discamus, iramque et affcctus rationis freno, tanquam equum indomitum cohibeamus. Cogitandum maximis monarchis saepe dolorem moderate ferendum, iniuriam dissimulandam, iramque [note: Architas. Cic. Tusc. q. lib. 4.] reprimendam. Laudatur illud Architae, qui cum villico esset iratior, Quo te modo, inquit, accepissem, nisi iratus fuissem?

Theodosius Imperator, cum ob aulicum quendam ludis [note: Theodosius. Euseb. Eccl. histo. lib. 9.] Circensibus occisum Thessalonicae ingentem multitudinem trucidari iussisset, ab Ambrosio obiurgatus, monitusque est, vt iratus nihil statueret, antequam viginti quatuor literas Graecas recenseret, vt videlicet interim irae concitatio illa temporis [note: Lex Theodosij. C. depoen. l. si vindicari.] interuallo languesceret. Fuitque haec praecipitantia legis ferendae causa, quae hodie extat in Codice Iustiniani, qua cauetur, si quis Caesareo cdicto occidi iussus, executio sententiae ad triginta dies prorogetur.

Quare non improbanda pueritiae paedagogia, cum eos, qui ira vincuntur, dicimus asino vehi, nimirum vt ab irae impotentia [note: Itati deformitas. de ll. lib. 2.] deterreantur. Depingenda irati deformitas, facies liuida, oculi micantes, toruus vultus, ora soeda, quae quantum uis pulchra ira reddit deformia: linquit enim omnis decor iratos. A vino et temulentia in primis cauendum, nam si haec accedat, prorsus in truculentam beluam degenerabit iratus, vt paulo ante in Alexandri exemplo declaratum. Quid enim ebrietas non designat? praesertim si praecipitantem et alioqui [note: Dell. lib. 2.] furiosum occupet? nam id esset ignem igni addere, vt Plato prudenter docet, dum negat pueris ante decimum octauum annum vinum bibendum, ne calor vini ad aetatis feruorem accedat. Remouenda hominum furiosorum consuetudo, transit enim arcano quodam contagio vitiorum familiaritas.



page 105, image: s105

Saepenumero principes initio sunt miti ingenio, qui vbi adoleuerint in truculentiam degenerant, luxta vulgare dictum: [note: Jung Herren, Jung Bareu.] Junge Herrn, junge Bärn, Alte Herrn, alte Bärn. Proinde qualescunque sint in pueritia, vndecunque a truculentia [note: Fottitudo maxima,] sunt retrahendi, et ad mansuetudinem ducendi. Cum autem principes fere vel ambitione vel voluptatum illecebris, luxu, crapula, vel denique ira vincantur, monendus puer est, maiorem fortitudinis laudem esse haec monstra vincere, quam hostes [note: Claudian. Panegyrico in 4. Consul. Honorij.] potentissimos bello superare, sic Claudianus alloquitur Honorium:

Te Medus mollisque Arabs te Seres adorent, Si metuis, prauaque cupis, si duceris ira, Seruitij patiere iugum, toler abis iniquas Interius leges, tunc omnia ture tenebis, Cum poteris Rex esse tui, procliuior vsus In peiorae datur, suadetque licentia luxum, Illecebrisque essraena fauet, tunc viuere caste Asperius cum prompta Venus, tunc durius irae Consulitur, cum poena patet, sed comprime motus Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit.

[note: In Lachete. Cic. 2. de na. Deorum.] Hac fortitudinis virtute freti heroici viri in Deorum numerum sunt relati, vt testatur Plato. Haec in excelsi animi magnitudine constituta non patitur vel ira, vel ambitione, vel auaritia, vel denique voluptatum illecebris transuersum rapi, neque in aduersis deijci aut frangi, neque desperare propter ignauiam, neque confidere propter cupiditatem: Sperat enim infestis, metuit secundis,

Alteram sortem bene praeparatum Pectus.

Iam vero quo amabilior clementia hoc detestabilior crudelitas. Est enim naturae, quam maxime sequi debemus, ma [note: Crudelitatis detestatio.] xime inimica crudelitas. Quis non detestetur crudelitatem Phalaridis, qui aeneo tauro subiecto igni homines viuos, exurebat, vt pro vlulatu humano mugitum ederent morientes,


page 106, image: s106

[note: Cic. epist. ad Cass. lib. 15. et Offic 3. Phalaridis taurus. Val. Maxim. lib. 9.] ne eiulatus humanae vocis tyranni misericordiam implorare possent, quam quia calamitosis de esse voluit, teterrimum artis suae opus primus artifex inclusus merito expertus est. Huc pertinet Astyagis truculentia, qui Harpago amico fidelissimo filium epulandum proposuit, quod Cyro exponendo pepercerat, vt Herodotus tradit. Quod immanitatis exemplum [note: Herod. lib. 3. Prexaspes. Astyagis in Harpali filium crudelitas. Cambyses truculentia.] secutus est Cambyses, quem cum Prexaspes inter amicos clarissimus vino nimis deditum admoneret, vt parcius biberet, turpem esse dicens in rege ebrietatem, quem oculi omnium auresque insequerentur. Ad hoc ille, vt scias, inquit, quam mihi non excidam, approbabo et oculos in officio esse et manus. Bibit deinde liberalius et capacioribus scyphis, et iam vinolentus obiurgatoris filium procedere vltra limen iubet, alleuataque super caput sinistra manu stare, sumptoque arcu cor adolescentis figit. Id enim se petere dixerat, recisoque pectore haerens in ipso spiculum ostendit, et respiciens patrem, an satis certam haberet manum interrogauit. [note: Seneca de Ira. lib. 3.] Ocruentam beluam, ô dignum, inquit Seneca, in quem omnium suorum arcus verterentur. Atque vtinam, inquit idem Philosophus, ea feritas inter peregrina mansisset exempla, nec in Romanos mores cum alijs vitijs irarumque barbarie [note: Syllae crudeli tas in Marium.] transisset. M. Mario, cui populus Romanus statuas posuerat, cui thure supplicauerat, Sylla crura perfringi, oculos erui, manus abscindi iussit, et quasi toties occidit, quoties vulnerauit, cuius supplicij fuit minister Catilina. Eodem referri [note: Val. Max. lib. 9.] poterunt Ptolomaei exempla, qui filium, quem e sorore susceperat, vxore praecisis pedibus, capite ac manibus in cista chlamide opertum pro munere natalitio matri misit, iuuentutem gymnasio inclusam igne atque ferro necauit. Eiusdem immanitatis extant Neronis, Commodi et aliorum plurium monstrorum, potius quam principum exempla, quae merito futuros principes admonere deberent, vt, dum


page 107, image: s107

adhuc flecti possunt, affectuum impotentiam comprimere discerent.

De Liberalitate. Caput XVI.

CVM Iustitia Cicero coniungit Liberalitatem et Beneficentiam, siquidem Iustitiae potissima pars est suum cuique tribuere, [note: Val. Max.] vt videlicet in vnum quemque pro dignitate simus benefici. Liberalitatis duo maxime pbabiles fontes, iudicium verum, et honesta beneuolentia, quando his nititur liberalitas, tunc maxime eius ratio constat. Videndum igitur principi vt beneficentia non temere vtatur, ne in moriones, adulatores, malarumque artium homines sit munificus magis quam in [note: Herodian. in Antoa.] bonos, egentes, eruditos, ac virtutibus insignes. Antoninus Imperator theatricos et saltatores, mimos, scenicosque artifices, ad im perij dignitates ac procurationes prouinciarum prouexit cum magno posteritatis opprobrio. Id quod Christiani plaerique non verentur imitari, adulatores et histriones opibus augentes et dignitatibus, in voluptatum architectos [note: In pauperes liberalitas exercenda.] facultates amplissimas profundentes, cum potius in pauperes et calamitosos atque adolescentes ingenio praestantes deceret esse liberales, nec enim deserenda sunt communia membra in Christo, in quibus maxime reficitur aut laeditur Deus. [note: Prouerb. 21.] Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, clamabit, et ipse, nec exaudietur. Considerandum quoque ne maior sit benignitas, quam facultas. Quare Cicero iubet cautionem habendam, vt ea liberalitate vtamur, quae prosit alijs, nemini noceat. Nam qui alijs nocent, vt in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, et qui a subditis et alijs per fas et nefas emungunt, aut malis rationibus pepererunt, id si in pauperes, aut templa monasteriaue conuerterint, id neque Deo gratum, neque liberalitas censenda est. Nihil enim liberale quod non iustum.


page 108, image: s108

Adde eum qui gratificatur alicui, si obsit cui prodesse velle videtur, non liberalem sed pernicio sum assentatorem existimandum. Liberalitate ac munificentia multi principes fauorem [note: Pediae lib. 1. et s. et Anabas lib. 1.] sibi et gloriam pararunt. Laudatur Cyri liberalitas etiamnum pueri, quod dimensum sibi non seruarit, sed liberaliter in suos distribuerit, et institutores et benemeritos, quodque vestem splendidam ab Astyage donatam vltro aequali donârit, referuntur et alia plaeraque liberalitatis monumenta, a Xenophonte [note: Herodian. in Alex.] plaerisque locis de vtroque Cyro. Mamea Alexandri Imperatoris mater filio pecuniam dare solita est, quam benemeritis [note: Ludouicus XI. Gallorum Rex. Phil. Cam.] distribueret, vt fauorem sibi conciliaret: Ludouicus Gallorum rex liberalitate multum profecit, muneribus plurimos reconcilians offensos, aut quos putabat nocere posse. [note: Titus Vespasianus. Sueto. in Tit.] Tit. Vespasianus diem perijsse dicebat, si quo die nullum beneficium in aliquem collocasset. Pluris fiunt, quae principibus donantur, quam quae a priuatis, etiamsi viliora, vt Xenophon testatur.

De Fide et Veritate. Caput XVII.

[note: Fides et Veritas conuentorum. Offic. 1. Plutarchus in Mario.] HOc loco addendum Iustitiae fundamentum esse Fidem, hoc est, dictorum conuentorumque constantiam et veritatem, vt Cicero definit. Magnae, inquit Pindarus, virtutis principium veritas, [gap: Greek word(s)] . Vnde legem illam [note: Pacta.] XII. Tab. diligenter curare conuenit, qua cauetur PACTA SERVANTOR. Paulus quoque Apostolus pactorum violatores tanquam impios execratur. Neque solum exigere haec princeps ab alijs, verum ipse etiam praestare debet, vt superius ex Claudiani ad Honorium admonitione declaratum: vsque [note: Dictorum promissorumque praestatio.] adeo oportet principem per omnem vitam veri, dictorum, promissorumque esse obseruantem, vt illius dicto citius certiusque quam aliorum iureiurando fides habeatur, ad quem


page 109, image: s109

modum Nicoclem docet Isocrates, iusiurandum maximum, et testimonium validissimum sua cuiusque fides, inquit Dionysius [note: Hilar. de Trinit. lib. 12.] Halicarnass. et Hilarius Episcopus fidei constantiam in Germanis vnice commendat, Christus enim veritas est, quare Christianos maxime decet veritatis tenaces esse, vtque fucus [note: Reguli fides.] et dolus absit. Attilius regulus cum a Poenis lapsus esset, atque de captiuis mittendis Romam missus fide data se rediturum ad supplicium redire maluit, quam fidem licet hosti datam [note: Carolus Burgundus.] fallere. Carolus Burgundus notatus est, quod Conestablium Franciae, cui fidem dedisset, atque accersiuisset, eundem necandum tradiderit, quamobrem secuta ob id irati Dei grauis vindicta, qui nullum maleficium inultum relinquit. Quiduis igitur principem sustinere conuenit potius quam promissis dictisue non stare. Memor sit illius: ANTEQVAM PROMITTAS DELIBERATO, Vbi autem promiseris, praestato. Circunspectus sit princeps, ne vsquam erumpat verbum, quod [note: Res nouas non temere spargendas.] suspicionem mendacij aut leuitatis praebere possit. Non cito res nouas euulget, etiamsi vera certaque, tamen principem rumores spargere parum decorum, quandoquidem vulgus cum principem auctorem habet, facile de suo aliquid assuit famae sparsae. Plutarchus scribit tonsorem quendam apud Athenienses, [note: [gap: Greek word(s)] .] cum ingens clades in Sicilia acceperat, cuius ipse famam in Pyraeo forte a fugitiuo accepta, relictaque tonstrina in ciuitatem rumorem attulisset, orta inde perturbatione in concione auctor rumoris flagitatus, quem cum edere non posset ad quaestiones trahi, atque rota extendi iussum. Dauid [note: 2. Reg. 1. Act. 5.] eum, qui casum Saulis nunciauerat, occidi iussit, supplicium pro Euangelio praebens. Ananias et Saphira ob mendacium subita morte sublati. Vsque adeo a mendacijs et futilitate abhorrere graues, et in primis principes viros decet. Epaminondas, ne per iocum quidem mentiendum putauit, vt refert [note: Mendaciae vitanda.] Aemilius Probus. Quod si semel princeps mendacijs et futilitati


page 110, image: s110

assueuerit, ministros totamque aulam habebit mendacijs [note: Prouerb. 29.] obnoxiam. Sic ait sapiens: Princeps qui delectatur mendacio, [note: Psal. 101.] omnes ministros habet impios, cui succinit Psaltes, volens a principis aula abesse mendacia et fraudes, loquens falsitarem non dirigetur in conspectu oculorum meorum.

De temperantia. Caput XVIII.

TEmperantia quasi quidam ornatus est vitae, in qua modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum [note: Plato in Charmide.] modus cernitur. Socrates apud Platonem inter virtutes morum primum locum tribuit temperantiae, eaque in primis nobiles et heroicis dotibus adolescentes instituendos censet, nimirum vt hac ipsa veluti sustentaculo lubricitas eius aetatis sustineatur, caeterisque virtutibus veluti praeparamento temperetur. Habet haec plures virtutum comites, etiam quod [note: Decorum.] Latine decorum, Graece [gap: Greek word(s)] dicitur, complexa. Et quanquam proprie fraenandis voluptatibus vehementioribus adhibetur velut alexicacon, attamen in cohibendis etiam affectibus admouetur, ne videlicet degeneremus in bruta, et quicquid viriliter, magnoque animo fit, id dignum viro et decorum existimatur. Iusta omnia decora, iniusta indecora censenda. Inter huius virtutis comites numeratur sobrietas et continentia, verecundia, modestia. Et quanquam alij alias [note: sobrietas.] praeferant, nos sobrietati in victu primas tribuimus, vt quae crapulae ac temulentiae coercendae adhibeatur, haec si negligatur, de alijs virtutibus retinendis parum spei relinquetur. Est enim mater et altrix, atque adeo conseruatrix omnium virtutum, immo sine qua nihil vel in aulis principum, nihil in ciuitatum curijs, vel populi concionibus, nihil denique in publicis vel priuatis, recte consultum facto praestatur. Nam siue precandum, siue seriae aliquid rei agendum, omnia


page 111, image: s111

sobrius melius confeceris, quam crapula obrutus. Vnde Graeci vt ostenderent mentem humanam in sua dignitate consistere non posse sine sobrietate, virtutem hanc insigni vocabulo [note: [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] nominarunt, linguae videlicet proprietate significare volentes, quanta virtus sit mentis conseruatio. Contra vero incontinentiam, ebrietatem, et crapulam vitiorum omnium fomitem, corporis et animi pestem ac peruersionem notantes. Vt taceantur valetudinis incommoda, morborum [note: Basil. de ebrietate. Theod. orat. 6. Chrysost. 10. Hom. in Genes.] fomenta e crapula proficiscentia. CRAPVLA plures pereunt quam gladio, quare a Theodoreto voluntaria insania, a Chrysostomo voluntarius appellatur daemon, [gap: Greek word(s)] , qui mentis omnem vsum peruertit, omnem humanae vitae dignitatem deturbat, ad omnia officia inutilem reddens, nihil recte agi sinit. Quid enim homine ebrio vel turpius vel foedius, nihil profecto a trunco differente, cuius neque pes neque manus suo officio perfungitur, immo sui potius lutulentae in coeni volutabro se volutanti similis, qui mensam conuomentes de conuiuijs tanquam latrinae abducti, ac postridie [note: Plut. in vita Demetrij.] crudi se rursus ingurgitant. Lacedaemonij, vt liberos suos ab hac turpitudine deterrerent, mancipia, helotas vocant, ebrios atque vomentes in conspectum producere solebant, vt horum foeditate beluinum hoc vitium detestari discerent. [note: lib. de ll. 1.] Quare Plato horum sobrietatem cum primis laudibus vehit, ac Tarentinorum atque Atheniensium, aliarumque gentium [note: Paed. 8. Cyrus.] Bacchanalia, ebrietatisque consuetudines non immerito eleuat. De Cyro quoque proditum, quod seruis solitus indulgere, vt [note: Liuius 3. dec. lib. 3.] cibo potuque ingurgitarentur, liberis nequaquam. Cum autem priuatis tantopere abominabilis sit ebrietas, quanto magis Reipublicae gubernatoribus? Respublica Romana quandiu sobrietatem ac frugalitatem retinuit, tandiu contra omnes hostium [note: Hannibal.] insultus stetit inconcussa. Hannibal tum primum vinci coepit, cum exercitum suum Campano luxu et temulentia eneruari passus est.


page 112, image: s112

[note: Laert. Anacharsis dictum memorabile. Apul. apud Floridorum lib. 3. Apulei sententia.] Anacharsis dictum extat memorabile, vitem tres ferre vuas, primam voluptatis, secundam ebrietatis, tertiam moeroris. Apuleius primum craterem ad sitim, secundum ad hilaritatem, tertium ad voluptatem, quartum ad insaniam pertinere dixit. Ebrietatem auferre cor, Oseas Propheta recte cecinit, nempe praestantissimam hominis partem, et inter scelera commemorat, quae implacabilem Dei iram merentur, sicut et [note: Q Curtius. Alexander. 3. Reg. 16.] idololatriam. E crapula et ebrietate insanae libidines, stupra, adulteria, hinc rixae, vulnera, caedes, voces per iugulum rediturae. Quid non ebrietas designat? Alexander rebus praeclare [note: Ela Rex. Gene. 19. 3. Reg. 13.] gestis, intemperantia, temulentiaque in optimorum amicorum caedem prolapsus est. Ela rex Israel in Thirsa potans et temulentus [note: Loth. Amnon. Iudith 12. Olofernes. Balthasar. Daniel. 5. Seneca de ira lib. 3. Ebrietatis detestatio.] trucidatur. Loth et Amnon vino madidi ad incaestum alter filiarum, alter sororis pertrahitur. Olofernem Iudith nulla perinde occasione truncare potuisset nisi ebrietate consopitus fuisset. Balthasar Chaldaeorum rex per temulentiam et crapulam sacra vasa superbus violauit, quapropter regno simul et vita spoliatus est. Horribile, cuius supra quoque mentionem fecimus, temulentiae facinus a Cambyse Cyri filio designatum, in Praxaspis filium amici paterni, qui eum admonuit ebrietatis, fideliter quidem sed infeliciter. E quibus omnibus apparet, quam calamitosa res sit, et cum omnibus hominibus, tum principi et in primis Christiano, abominanda ebrietas, vt quem Deus cunctis praefecit animantibus, eum in suem, immanemque bestiam deformari. Vnde non abs [note: Prouerb. 31.] re Sapiens, NOLITE, inquit, nolite regibus dare vinum, ne obliuiscantur iuris, etc. Et iterum: Vbi vae, vbi eiulatur? nimirum [note: 1. Cor. 5. Ephes. 5. Orige. in Leuit.] inter pocula. Hic omnium calamitatum seges. Et quod terribilius, Ebrij, inquit Apostolus, regnum Dei non possidebunt. Et vinum, ait Origenes, in quo est luxuria, vt ostendat [note: Agesilaus.] ex ebrietate primogenitam generari luxuriam. Agesilaus quantopere suos exemplo ad sobrietatem et continentiam inuitat?


page 113, image: s113

[note: Cyri. in pincernam dictum argutum. Xenop. paed. lib. [gap: Greek word(s)] .] Cyrus ethnicus et puer apud Astyagen auum maternum eleganti in Sacam pincernam vsus est ioco, quod venenum mis ceret fundendo vinum, nempe in illorum ludens temulentiam. Eundem ferunt aquam e Choaspe fluuio decoctam in argenteis vasis multis carrucis circumuexisse quocunque proficisceretur. Magna est regis temperantia, quod rex aquam potius quam vinum biberit, quam secum circumuexit, vt populum [note: Frugalitas maiorum in victu.] exemplo commoneret ad temperantiam. Quoties maiorum nostrorum frugalitatem, fortitudinem, caeterasque virtutes, ac res gestas expendimus, merito pudere nos deberet luxus et inertiae. Primum sancti Patriarchae nullo alio cibo et potu vtebantur, quam fructuum, aut pane et aqua. Post diluuium concessae carnes, sed parce tantum vsurpatae. Sero in Germaniam ex Gallia et Italia luxus et splendor, apparatus [note: Luxus Germaniam perdidit.] mensarum, vna cum exotico vestitus luxu transijt, et simul cum hoc vitiorum fomite Germanica virtus, fortitudo et constantia, degenerauit. Hodie principes, et qui vocantur nobiles, [note: Esa. 5.] iuxta Prophetam ad bibendum vinum potentes sunt, et ad miscendum ebrietatem viri fortes. Solem neque occidentem [note: Cicero 2. de finib.] neque orientem vident, vt Cicero ait, Vnde fit, vt exemplo suo compleant terram compotationibus et helluationibus. Surgent igitur Cyrus et Agesilaus cum hac principum ac nobilium generatione et condemnabunt eam. Siquidem [note: Praepotandi consuetudine auocandus princeps.] nostrae aetatis Thrasones quidam militesque gloriosi non dubitant coelum terra miscere, si videant a praepotandi con suetudine principem aliquem iuniorem auocari, quasi hanc artem discere, ac non dediscere oporteat potius. Ingentes saepe nobis hac de re pugnae fuerunt cum vastissimis Polyphemis. Scit tua Celsitudo, quibus technis illecebrisque a quibusdam saepe tentatum sit in maximis principum conuentibus, vt ad ebrietatis volutabrum te pellicerent. Sed habenda gratia seruatori Deo, qui tuam Cels. hactenus ab ea turpitudine incontaminataminatam


page 114, image: s114

[note: Chrysost. in Ep. ad Tim. 1. Hom. 13. c. 4.] seruârit. Rogandus idem et danda opera, vt deinceps ad finem vitae ab eadem peste te tueatur. Siquidem et corpus et animum habebis incolumem, et Deo et Reip. vtilitati [note: Crapulae et ebrietatis in commoda.] seruies expeditius. Nam vt vasta et perpetua nubium densitas radios solis non sinit vim sui fulgoris ostendere, ita et vini et delitiarum euaporationes cerebrum, non secus quam scopulum nactae, illudque crassa nube tegentes non permittunt libere vsquam intendere se, verum in vmbris perpetuis detinent eum, qui sic affectus iacet. Et quanto corporis crassities magis distenditur, tanto anima plus extenuatur atque im becillior redditur. Et quod delitijs paratur corporis, pituita, catarrus, ructus, vomitusque, et id genus putredines crapulae praemia sunt, etc. Quid enim aliud ciborum superflua cura, quam stercoris exaggeratio? Latrinas caute curamus, ne exhalet ad superiora foetor, ventrem interim non cessamus nimio onere replere, vt euaporatione sua arcem illam mentis [note: Prouerb. 20.] cerebrum obtundat. Salomon non solum tradit ebriosos tumultuari, sed etiam tum esse insanos cum non biberunt. Subsannatores, inquiens, facit vinum, et tumultus parit ebrietas. Quisquis illa delectatur non erit sapiens. Ebrietas enim sensim facit ferociores, minus continentes et immoderatos in omnibus actionibus, inflammat libidines, iracundiam et omnisgeneris affectus, tum quoque cum vinum concoctum putatur. Quare non modo cum potatur periculum, verumetiam cum non potas, reliquias furoris retines. Oportet igitur solicitos esse hos, qui principis iuuentuti regendae praesunt, vt in tanto aulico luxu et illecebris ab intemperantium consuetudine et commessationibus immoderatis retrahatur princeps. Quandoquidem hoc malum per omnes fere aulas serpit Germanorum, neq vllis rebus magis student excellere principes quam ijs, a quib. deberent esse alienissimi, nempe commessationibus, luxu, inutili pompa. Non ignoramus praepotandi


page 115, image: s115

[note: Vitia vetustate detestanda.] consuetudinem vetustissimis historijs proditam non esse nouam, sicut alia quaedam horrenda vitia ipsa vetustate nihilo commendabiliora. Quare haec consuetudo, quo et vetustior et latius propagata, hoc diligentius abolenda, cauendaque, et vehementer probandi mihi videntur, qui legibus licentiam huius turpitudinis coercent, quas vtilissimum esset ab omnibus receptas et sartas tectas praestari.

De Continentia. Caput XIX.

[note: Continentia.] SEquitur Continentia, Cicero [gap: Greek word(s)] interpretatur, eamque in victu cultuque corporis tuendi causa cohibendisque voluptatibus constituit. Socrates apud Xenophontem virtutis fundamentum [gap: Greek word(s)] vocat [gap: Greek word(s)] . Hanc Cyrus sic exercebat, vt declaret se nusquam per voluptates ab honestis publicisue actionibus distrahi. Celebratur Musonij saluberrimum [note: A. Gell. lib. 16. c. 1.] [gap: Greek word(s)] apud Gellium: SI QVID PER LABOREM RECTE FECERIS, LABOR CITO PERIT, BENE FACTVM AVTEM NVNQVAM RECEDET, SED SI QVA PER VOLVPTATEM NEQVITER FECERIS, VOLVPTAS CITO ABIT, NEQVITER FACTVM PERPETVO MANET. Cum autem incontinentia sapientiam, omnesque honestas actiones impediat, nihil cogitat, habetque iucundius quam fructum libidinis, nec supplicium grauius, quam frustrationem cupiditatis, vt inquit Columella. Quare Socrates principatu dignos existimabat [note: Xen. [gap: Greek word(s)] . lib. [gap: Greek word(s)] .] bonorum, malorumque ratiocinatores, hoc est, (Xenophontis verbo vtar) [gap: Greek word(s)] , vt qui colligerent, quid vnaquaeque res esset. Iulianus Bacchilidis versus in ore habere consueuit Pudicitiae elogium exprimentes, Latine sic sonantes:

Vt nisi sit viuo facies expressa colore Non decus in picto corpore truncus habet:

page 116, image: s116

Sic hominis mores spreti sine honore manebunt Ni sint ornati laude Pudicitiae.

Proinde in primis hoc in promptu habere conuenit, quantum homo pecudibus praestet. Illae nihil praeter voluptates sentiunt atque ad eam feruntur toto im petu. Homini autem mens data et ratio, quae cupiditatibus illicitis dominetur. Scipionis [note: Scipionis continentiae laus. Liuius Decadig 3. lib. 6.] hominis ethnici est continentia memorabilis, Cui cum inter captiuos eximiae formae virgo offerretur, comperissetque illustri loco natam, ac nobili eius gentis Indibili desponsatam, accersitis parentibus, et sponso inuiolatam reddidit, aurum quoque quod pro redemptione puellae oblatum erat dotis summae adiecit. Si haec in ethnico, quanto magis Christiano continentiae ratio est habenda? Qui doctus est a Christo ipso scortatores et adulteros a regno Dei excludendos, et aeternis [note: Iosephi Patriarchae con tinentia. Genes. 39.] ignibus tradendos. Memorabile exemplum Iosephi Patriarchae ab vxore domini sui sollicitati, quanta constantia reueritus praeceptum Dei, etiam cum suo periculo restiterit prouocanti. At Dominus copiosissime eius continentiam compensauit. Incontinentes autem quam graues semper calamitates sint secutae, declarant multorum incontinentium hominum [note: Val. Max. de Abstinentia. Continentiae commoda.] exempla. Quantopere libidinis et auaritiae furori similes impetus ab illustrium virorum pectoribus consilio ac ratione summoti esse debeant, declarat, quod ij demum penates, ea ciuitas, id regnum, aeterno in gradu facile steterit, vbi minimum virium Veneris pecuniaeque cupido, quae radix est omnium malorum, sibi vindicauit. Nam quo istae pestes penetrarint, [note: Libidinis infamia.] iniuria ibi dominatur, infamia flagrat. Exercenda igitur haec aetas laboribus, exercitijs et animi et corporis honestis, quibus a libidinibus, crapula et commessationibus, retrahatur. Vehementer deturpat summos atque infimos libidinis infamia, et morum intemperantia animorumque inclinationem alienat, et dignitatem eleuat.



page 117, image: s117

[note: Verecundia.] Continentiae affinem facit Ambrosius Verecundiam et Pudorem, tam in verbis quam gestibus atque factis. Verecundia autem cum omni aetate commendabilis, tum maxime necessaria pueritiae et adolescentiae, [gap: Greek word(s)] , inquit Xenophon, [note: Laert. in Diogen.] omnis turpitudinis dux. Diogenes erubescenti adolescenti, et ob id perturbato: Bono, inquit, animo esto fili, istiusmodi est virtutis tinctura. Desperanda illius salus, quem desijt pudere, sic viuendum cum omnibus, vt nos nemini praeponamus, ad honorem exhibendum propensi, no bis si exhibeatur modeste repudiemus, semper submisse gerentes nos, memores eum qui se effert, humiliandum, vt supra annotatum, c. 13. Non neglexerunt hanc virtutis partem sapientissimi Legumlatores in Graecis ciuitatibus. Siquidem Lycurgus praecepit, vt in publico pueri manus inter vestes tegerent, et verecunde incederent. Apud Persas in conspectu seniorum semper versabantur adolescentes, neque seorsum vel cubabant, vel quidquam [note: Verecundia in sermone. Matth. 12.] agebant, nisi his veluti arbitris et agonothetis. Verba sint casta et ab omni obscoenitate aliena, immo turpiloquentiam et blasphemias, diras imprecationes, tanquam pestem [note: Iuramenta et blasphemiae vitanda.] fugiant et abominentur, memores de omni verbo otioso rationem reddendam summo iudici. Vulgus nobilium nisi altero verbo cruces, vulnera, supplicia Christi, et turpiloquia crepent, non arbitrantur se supra vulgus esse hominum. Laudanda [note: Eduardus Rex Angliae.] hoc loco pia serenissimi ado lescentis Eduardi Angliae, regis paedia et gubernatorum prudens sedulitas, vti mihi, cum legatione ad regem fungerer, in aula relatum. Rex iam tum adolescens natura et institutione castissimis moribus, et pudore virgineo ac regia plar e indole. Cum e coaetaneis nobilioribus quidam ad iurandum, et ad ferociora verba regem hortaretur, sic, inquiens, decere Regiam maic statem detonare ac iuramentis fulminare Illae, vt sunt puerorum ingenia, ad quiduis inuitandum prona, suum hottatorem secutus, cum a


page 118, image: s118

suis institutoribus deprehenderetur praeter consuetudinem iuramentis et blasphemijs vti. Rogatus ecquid sic praeter morem iuraret, atque insolenter loqueretur: Ingenue confessus est suum coaetaneum docuisse sic decere loqui. Puerum igitur illum, auctorem, in conspectu regis virgis acriter castigarunt, regemque monuerunt, hanc esse huius insolentiae mercedem, atque vt meminerit eam se quoque commeruisse, quare deinceps abstineat ab ea insolentia. Iuramenta igitur et blasphemias, scurrilia, turpiaque vel dictu vel factu, tanquam venenatissimum contagium serio auersetur atque fugiat princeps, tantum abest, vt arrideat atque applaudet. Natura autem duce fugiat celetque omne quod ab oculorum auriumque approbatione abhorret, a gestibus obscoenis abstineat, neque patiatur ab alijs [note: Patres pudendae. Cic. off. 1.] obsoenam naturae partem intueri. Eas partes, inquit Cicero, quas natura caelauit, easdem omnes qui sanae mentis sunt, remouent ab oculis, ipsique necessitati dant operam, vt quam occultissime pareant. Quarumque partium corporis vsus sunt necessarij, eas neque partes neque earum vsus suis nominib. appellant, quodque facere turpe non est, modo fiat occulte, id dicere [note: Xenophon. pediae lib. 1.] obscoenum est. Itaque nec earum rerum actio petulantia vacat, nec orationis obscoenitas. Apud Persas summo probro ducebatur, [note: Vuilhelmus dux Iuliacem.] si quis exscreare vel meiere in publico conspiceretur. Accepimus auum tuum maternum Vuilhelmum ducem Iuliacensem adeo fuisse honestae verecundiae studiosum, vt quoties in comitatu suorum vel equitaret vel obambularet, et natura vrinam mittendam postularet, procul solus secedere consueuerit, nec quenquam in conspectum admittens. Quin ad extremam aetatem vsque pudorem in aula sua adeo seueriter tutatus [note: Vitiosa verecudia de qua Plutarch.] est, vt omnem turpiloquentiam et impuritatem exploderet. Est autem verecundia sic tutanda, ne in vitiosam verecundiam [note: [gap: Greek word(s)] ] incidamus, quam Graeci [gap: Greek word(s)] vocant. Neque enim decet principem sic esse verecundum, vt quae recta sunt aut ad


page 119, image: s119

officium suum pertinent, dicere aut mandare reuereri debeat, et vicissim quae iniqua sunt negare postulantibus non ausit, haec enim non est virtus illa, de qua nos loquimur, sed pusillanimitas et inanis metus, quem in principem cadere non decet.

De sermonis et alloquij temperamento. Caput XX.

[note: Sermonis et alloquij ratio.] AD hanc partem modestiae et verecundiae pertinet sermonis ratio, vt neque petulanter neque intempestiue aut immodeste citraque pudorem sermone vtamur. Quin potius tardi simus et verecundi ad loquendum, praesertim iuuenes apud seniores et dignitate reucrendos, vt aliorum sermonem non [note: Odyss. [gap: Greek word(s)] ] interrum pamus. Laudatur apud Homerum Telemachus Nestorem aditurus, senem et sapientem virum, quaeritur enim se adolescentem imperitum pudore teneri adeundi reuerendi senis:

[gap: Greek word(s)]

Quapropter hic quoque decorum et personarum et locorum ac temporum seruare decet, ne quid praecipitanter, inconsiderate, intempestiue aut impudenter effutiamus, licetque [note: ff. de off procons. l. soli. Coll. 4.] huc accommodare, quod Iuriscons. de Xenijs dixit accipiendis, [gap: Greek word(s)] . Sermo semper cum gratia sit sale conditus, iuxta Apostoli admonitionem, vt opportuno loco et tem pore magistra modestia proferantur verba. Aliter cum potentibus, aliter cum mediocribus, aliter cum humilibus, aliter cum praefract is loquendum. In neminem petulantius aut procacius tibi inuchendum etiam lacessito. Magis enim te apud Deum et apud homines laedes, quam [note: Laertino in Diog.] illum ipsum cui maledixeris. Diogenes audiens adolescentem honesta specie verbis intempestiuis vtentem, Non te, inquit,


page 120, image: s120

pudet, qui ex eburnea vagina plumbeum educas gladium? Sermo, inquit Ambrosius, speculum est mentis, e quo illa non secus quam e speculo corpus oppositum redditur, et ex tinnitu olla integra ne sit, declaratur, sic e verbis hominis ingenium et natura proditur. Magna igitur in sermone cautio principi esse debet, et verborum moderatio sic temperanda, vt circumspecte loquatur, neque effutiat vel parum decora, vel cuius poenitere possit. A parentibus accepimus ad Carolum Burgundum [note: Carolus Burgund.] in obsidione Nouesij venisse magni nominis, sed dubiae prudentiae principem, Is quoties Carolum adibat sic edoctus erat, ne quid temere [gap: Greek word(s)] excideret, [note: Principis cuiusdam stupiditas.] sed si quid proponeretur responderet se cum consiliarijs deliberaturum. Quod cum aliquoties Carolus audisset: Nequaquam, inquit, hic fatuus est, vti hact enus a plaerisque habitus, qui citra consilium suorum nihil temere statuere velit. Tandem iterum congressus, cum Carolus sermone absoluto, eamus, inquit, ad sacrum, quo peracto vna prandebimus. Hic ille, cum id quod edoctus erat a suis responderet, sermo hominis prudentiam prodidit. Proinde tacere aliquoties proderit magis quam stulte loqui. Et cum omnium oculi et aures in iuniores principes veluti orientem solem conijciantur, circumspecte illis loquendum, praesertim in congressibus legatorum aut externorum, qui accuratissime solent verborum [note: Sermo character animi.] principis habere rationem. E sermone nimirum veluti mentis charactere futuri principis indolem metientes. Decet autem esse [gap: Greek word(s)] . Si forte occurrant salutandi vel subditi vel externi, quos non norit, prius a suis de conditione cognoscat, inde comiter compellet, dextram porrigat, percontetur vnde adsint, vt res domi habeant. Si viri graues sint, aut docti, honorem exhibeat, sermones misceat, sed non diuturnos, neque ineptos neque prolixos de ijsdem rebus, [gap: Greek word(s)]


page 121, image: s121

[note: Isocrates ad Demonicum.] [gap: Greek word(s)] , vt Demonicum suum docuit Isocrates. Quod si vel legati velexterni sint hos potius adeat, quam suos, atque hilari quadam modestia eos excipiat, principis eorum loco honoret, caput aperiet, genuaque leniter flectat, percontetur ecquid corum princeps valeat, et caetera pro conditione principum et regionum, vt res habeant, an tranquilla omnia? Alexander [note: Plutarch. in Alexand. Alexandri indoies et dexteritas in colloquio legatorum.] Magnus adolescens, etiamnum cum absente Philip po legati a Persarum rege venissent, eos alloqui comitate, iucundissimaque consuetudine sibi coniunxit, admiratos in ea aetate, nihil puerile aut humile temerariumue sciscitantem, sed modeste, et de viarum longitudine itinerumque difficultate perquirentem, multa enim nunc super rege, qualis in hostes, nunc super Persis, quae munitiones, quae potentia rogitabat. Hanc adolescentis prudentiam stupentes legati, nihil tam late diffusam patris gloriam prae huius pueri comitate cum grauitate coniuncta dixerunt. Proditum est regem Gallorum [note: Ludouic. XI.] Ludouicum XI. mira dexteritate polluisse in modestia et alloquio externorum, omnes interrogasse, deque omnibus verecunde perquisiuisse, Qua ratione effecit, vt qui per totam Europam essent in auctoritate, eos omnes, eorumque conditiones cognosceret. In primis igitur danda opera principi, vt nihil temere excidere sinat, neue de rebus non plane perspectis [note: Megabyzes.] acrius contendat. Megabyzes rex cum Appelli assideret, et nescio quid de coloribus loqui conaretur: Vides, inquit Apelles, hos pueros melidem colorem terentes tacentem te admiratos auro et purpura suspiciendum, at ijdem, vbi de rebus [note: Non crebrius de ijsdem loquendum.] ignotis impudentius loqueris, derident. Si crebrius cum aliquo loqui contingat, cauendum, vt iam paulo ante dictum, ne diutius, et de ijsdem semper ac vanis rebus cramben recoctam ingerat, veluti de venatione et pompis conuiuiorum, [note: Sermonis temperatura.] de lusibus, de quib. rebus principes fere loqui gaudent. Animaduertendum quatenus sermo delectationem habeat, et vt


page 122, image: s122

incipiendi ratio sit, et finiendi modus, siue dicat ipse, aut ad interrogata respondeat cum modesta promp titudine, id fiat et praemeditate potius quam ex tempore et praecipitanter, Laconice magis quam verbose, maxime ratione habita eorum, cum quibus loquatur, et quibus de rebus fiat sermo, vt decori seruiat, ac serijs grauitatem, iocosis lepôrem adhibeat. Atque sic denique temperandus sermo, vt eos, cum quibus loquatur, vereri et diligere videatur, ea est comitas, nihil de seipso iactet, absit [gap: Greek word(s)] . Cauendae in super perturbationes in sermone, ne aut concitatior vel ad iracundiam vel cupiditatem aliquam impotentius feratur, aut vitium in moribus declaret, quod tum maxime fieri solet, cum studiose absentes notare quis vult, aut maledice et contumeliose incessere, abstinendum enim est ab obtrectatione et mordacitate.

[note: Princeps ne discat formidare homines.] Praecipuum autem fuerit, ne princeps discat formidare homines, neue ob frequentem coetum attonitus reddatur, quare conueniet, vt ludis agendis exerceatur, publiceque aliquoties recitet aliquid memoriter in corona suorum. In pronunciando [note: Sestus cum sermonis decore congruat.] corporis decens habitus, gestusque simul cum sermonis decoro congruat, ita vt nec pedibus aut manibus gesticuletur, nec oculi aliorsum intenti sint, quam in eum qui cum [note: Pronunciatio.] loquatur, vultu nec prono, nec supino, sed directo: In proferendo nec haesitandum, nec praecipitanda verba, sed clare, distincte [note: Vex.] ac significanter proferenda. Vox lenis, suauis, minimeque pertinax, qualis in Socraticis probatur. In quibus omnibus naturam plurimum exercitatio adiuuabit, et imitatio presse [note: Catulorum sermo.] et leniter loquentium, quod fuisse in Catulis Cicero scribit, vt qui lingua exquisitissima vti putabantur. Inferioris notae hominibus [note: Nimia familiaritas contemptum parit.] et ministris non nimium se praebeat familiarem vel colloquio vel consuetudine. Eos vbique modesta quadam grauitate compellans, ita vt reuereantur et ament potius quam vt ex nimia familiaritate contemnere discant, Vnde Callist.


page 123, image: s123

[note: l. properaudum. ff. de off. praesid.] Iuriscons. tradit praesidem prouinciae non debere prouincia les in interiorem familiaritatem admittere. Nam ex conuersatione aequali dignitatis contemptum nasci. Meminerit igitur, iuxta Xenocratis praeceptum, vbique se esse principem, neque eo nomine indignum quicquam admittat.

De Vestitu cultuque temperando. Caput XXI.

[note: De vestitu. Isocrates ad Demonicum et ad Nicoclem.] AD Modestiam Verecundiamque et decorum pertinere videtur cultus vestitusque ratio, siquidem ex pennis cognoscitur auis, vt dici solet. Isocrates postulat decentem elegantiam circa vestitum, non autem ostentationem et fastum, [gap: Greek word(s)] . Siquidem illud ad magnificentiam pertinet, hoc vero ad curiositatem et superfluam affectationem. Ad Nicoclem vero principem delicatum in vestitu esse vult [gap: Greek word(s)] , nempe vt intuentes ex splendore cultus principatu dignum existiment homines. Idem testatur Xenocrates in suis legibus. In scripturis quoque sacris legitur Regina Saba deauratis vestibus. Et Salomon [note: 3. Reg. 10. Gen. 41. Daniel. 5. Esther 2.] alijque sancti Reges et principes, pro maiestate sua splen dido vsi sunt cultu corporis. Ioseph et Daniel purpuram gestabant et torques aureos, nec peccabant, sicut nec Hester. Quin potius videndum quo animo gestetur. Videmus enim saepe pauperculum noua veste, aut etiam monachum cinericia cuculla maiorem in animo fastum ac gloriam occultare, quam principem purpura aut textili auro. Vulgus plaerunque principes metitur ex vestitu et corporis gestibus. Quare in excipiendis legatis, atque in pompis publicis non improbandum si princeps suo ordine digno cultu ornetur, maxime iuniores principes, et orientes, vt sic dicam, soles, ita tamen vt interim meminerit apparatum hunc non esse,


page 124, image: s124

quod principem praestet. Cyaxares apud Xenophontem in aduentu Indorum legatorum Cyro nepoti iuniori principi splendidam misit vestem, quo magis conspicuus adolescens rex esset. Curandum autem vt elegantia magis et decorum paretur, quam splendor, et munditia ad hibeatur, non odiosa nec exquisita nimis, tantum fugiat inhumanam et agrestem [note: Cic off. 1.] feritatem, vt Cicero docet. Qua in re passim multum peccatur splendore nimis operoso, cultuque histrionico magis quam decenti, adeo, vt etiam vulgus horum luxum externorum imitari [note: Principem non decet luxum ostentare in vestitu.] gestiens sumptibus se exhauriat atque perdat. Quorsum autem attinet principem hoc ornatu ambitiose se venditare, cum om nibus perspicuum sit principem horum habere quantum libeat, et cum ea ostentet et luxurietur, quid aliud quam sanguinem et sudorem populi exponit oculis, quibus ipse ad [note: Herod. lib. 5.] voluptatem abutitur? Mollicies vestitus in Antonino, Bassiano, Cassiano ac Commodo, reprobatur. Ostentare vestem et superbire in ea, perinde est ac si quis stigmatis, aut furti, aut similis [note: Chryso. in 3. Gen. Vestis peccati occasione data.] flagitij nota superbiat. Quin, vt Chrysost. testatur, potius conditionis nostrae et calamitatis admonere nos deberet vestis tegumentum, Siquidem ob peccatum Adam pudefactum tegi oportuit, quia propter transgressionem poenae mortis reus factus est protoplastus, opusque habebat veste, quae confusionem tegeret, et sunt ei pelliceae paratae vestes, quo docemur, vt mollem et dissolutam vitam fugiamus. Hic considerent epulenti et splendidi, qui in vermium luxuriant operibus et vestiuntur scricis, idipsum praeuaricationis et peccati esse auctoramentum. Adde in Dei et naturae leges peccari, quae vsum vestium ad tegendum tantum honeste concesserunt, et ad frigus arcendum, eam nos ad fastum et partes corporis parum pudicas ostentandum prostituimus. Proinde maxime conduceret principes frugali cultu vti et parabili, nempe quo populum ad frugalitatem inuitent. Nam dum


page 125, image: s125

principem apparet splendore et luxu delectari, ac se ventitare, aulici quoque et nobiles eius luxum certatim aemulantur, plaerique etiam inuiti ne contemnantur. Hos deinde ciues et reliquum vulgus sectantur, fitque vt certatim quasi per manus tradito luxu sumptibus exoticoque cultu exhauriantur, opesque [note: Exoticus luxus. Agefilai Apophth. Plutarch. in Laconicis.] in has nugas perfundentes se suaque perdant. Nihil est quod tam exhauriat ditiones quam exotica tum gulae irritamenta, tum vestium luxuries. Agesilaus fortissimus Lacedaemoniorum rex, quatuor temporibus, vna tantum veste, eadem in tentorijs culcitra cum alijs vtebatur, assidue in ore habens, principis esse non mollitiae delitijsue, sed tem perantia, fortitudine, sapientia, priuatis hominibus antecellere. Idem rogatus, curacri hyeme solo pallio tectus obam bularet absque tunica, vt inquit, iuuenes hanc rationem vitaeimitentur: Nihil est enim quod populus citius imitatur, quam principum [note: Cato Vticen. Plutarch. in Catone. Suet. in Aug.] mores. Cato Vticensis cum Romae videret passim purpuram ac murice tinctas vestes gestari, ipse quo haec contemptibilia redderet fuscam vestem inducbat, et nudis interim [note: Augustus.] pedibus incedebat. Item Augustus summus monarcha non temere alia quam domestica a sorore, aut filia, aut neptibus, [note: Carol. Imp.] confecta vtebatur veste. Idem in Carolo v. Romanorum Imperatore animaduertere licet vestitu neque splendido neque affectato, sed simplici vti consueto. Nostra tempora, vt alijs vitijs extreme laborant, ita luxu vestium thrasonicam stultitiam, et maxime cultus externi intemperantiam ostentant. [note: Sophoniae I.] Sophonias Propheta inter impios, quos Dominus in die irae suae visitaturus est secundo loco numerat eos, qui peregrino cultu foedisque cupiditatibus se venditant. de vestitu ad valetudinem accommodo inferius c. 29. plura dicemus.



page 126, image: s126

De incessu, gestuque corporis decoro, dequeformae dignitate. Caput XXII.

CVm vulgus solum formae, corporisque cultum ac morum exteriorum dignitatem respiciat, et quoties in publicum prodit princeps, certatim omnes ad contem plandum accurrant, eius formam, moresque diligentissime obseruent, referantque: Hic nequaquam negligentem esse oportet, sed danda opera, ne in publico vel incessu vel corporis gestu aliquo indecoro maiestatem, dignitatemue principalem eleuet. Nam [note: Vide Ambr. off.] vt harmonia in fidibus, ita in vita opus est omnium actionum concentu. Decori interim memorem esse oportet principem, vt quidquid vel dicat vel faciat, semper cogitet se principem esse, caueatque, ne quid eo nomine indecorum admittat [note: Maiestas principis in tribus.] iuxta Xenocratis praeceptum. Constat autem dignitas et maiestas in tribus, virtute, felicitate, et inclinatione animorum in populo, vt in Scipione, quanquam adolescente, tamen erat dignitas, auctoritas et maiestas, lucebat primum in co eximia virtus continentiae et fortitudinis. Quae morum dignitas in principe ad auctoritatem parandam et tuendam plurimum valet, populoque persuadet diuinitus adiuuari. Nam Dei munus est in principe dignitas et maiestas, quod incendantur homines admiratione virtutis et existimatione praesentiae [note: Syllius Italicus.] numinis. Armat enim, vt ille in quit, maiestas aeterna [note: Prouerb. 20.] ducem. Memorabilis est sententia Salomonis, vt oculus videat, et auris audiat Deus facit. Primum enim vt princeps recte imperet consilio et virtute, deinde vt populus obtemperet, non excutiat recte monentes, vtrunque opus Dei est, vt valeret [note: Themistocles.] consilio Themistocles, et ne eius consilia aspernarentur [note: Alexander.] Graeci, vtrunque faciebat Deus. Vt Alexander virtute valeret, atque vt exercitus libenter talem ducem sequeretur diuinitus [note: Antiochus.] fiebat, haec non omnibus contingunt. Antiocho haec


page 127, image: s127

[note: Ptol. Phy[?]. Dan. II.] defuerunt, et Ptolomaeo Physico, quorum vterque despectus, neque virtute, neque ornatu dignus fuit aut honore regio, vt Daniel testatur. Cicero in Imperatore requirit maturitatem [note: Pompei maiestas.] auctoritatemque, quam tantum in Pompeio fuisse refert. Mithridates sola Pompei maiestate cohibitus est, ac Tigranes retardatus. [note: Traiani.] In Traiano tanta fuit maiestas, vt sine ornatu regio latere non potuerit prodente videlicet oris dignitate, quanrumuis [note: Pertinacis. Catilinae despectus. Sallust. in Catil.] mentitum habitum: Et in Pertinace Imperatore singularis quoque fuisse perhibetur dignitas. Catilinam quantumuis nobilem genere, sed ingenio malo Salustius describit colore exangui, oculis foedis, incessu tardo. Ita depingitur ab [note: Thersites. Thab. [gap: Greek word(s)] . Incessus. Phor. [gap: Greek word(s)] .] Homero Thersites. Primum, inquit Porphyrius, species digna imperio [gap: Greek word(s)] . Sint igitur principis gestus, vultus, verba, facta, incessus, motus, habitusque corporis temperata modestia et maiestate heroica reuerenda, ita vt eius aspectu populus spectator exemplo ad virtutis inuitetur imitationem, [note: Gestus.] meliorque reddatur, non fastu barbarico terreatur, aut vitiorum contagium contrahat. Incessus sit neque mollis pomparum [note: Cic. off. [?]] ferculis, vt Ciceronis verbo vtar, ad similis, neque concitatus (qui festinantia leuitatis iudicium praedicat) sed lentior et modesta quadam grauitate maturatus, et heroico decore suspiciendus. Sint viae rectae non declinantes, neque ad dextram neque ad sinistram. Caput et oculi non vltro citroque iactentur, manus non gesticulentur, sed quietae et compositae sunto. Vultus neque inconstans neque proteruus aut tyrannicus, sed hilaris et serenus, clem entiae cuiusdam miserabilibus expectandae significationem praebens. Principem autem, quia parum decet vel propter [note: Famulitij ratio.] pericula, vel propter decorum solum, ac citra famulitium incedere, curandum hic vt satellitium sit modestum, atque pro ratione lociac temporis conditione honestum, non barbarico fastu ac tumultu horrendum, ita vt potius reuerendus sit, quam vel ob tyranni speciem metuendus, vel ob humilitatem contemnendus.


page 128, image: s128

[note: Principem decet benigna compellatio.] Sicubi honestos ciues praeterire contingat, si sic ferat ratio, benigniter compellet aut salutet, nutu clementiam ostendat. Mirum enim quam haec res conciliet fauorem, si ciues videant se non contemni. Miserabiles et supplicatorios libellos offerentes nequaquam repelli sinat, neque [gap: Greek word(s)] se praebear, [note: Dio. Plato. Ep. 4.] sed benigniter recipiat. Plato Dionem increpat, quod minus quam decebat affabilis esset. Necessarium monens in rebus gerendis beneuolentiam, austeritatem vero solitudinem parere amicorum, [gap: Greek word(s)] .

[note: Cicero de 4. virtutum fontibus. Cic. in off.] Hactenus de religionis progymnasmatibus ac morum politicorum paedagogia, quam Cicero quatuor officiorum fontibus complectitur, atque exaliqua harum partium oriri omne, quod honestum est, tradit. Ait enim aut in veri perspicientia solertiaque versari officium, aut in tuenda hominum societate suum cuique tribuendo, et rerum contractarum fide, aut in animi excelsi aut inuicti magnitudine, aut in omnium quae dicuntur aut fiunt modo et ordine. Quae inter se mista sunt et implicata, e singulis tamen certa officiorum virtutumque genera [note: Virtutum conspiratio.] nasci. Virtutum autem conspirationem esse quandam sic copulatam, vt omnes omnium participes sint, nec alia ab alijs possit separari, et tamen proprium suum cuique munus sit, nempe prudentiae in delectu bonorum et malorum, temperantiae in voluptatibus cohibendis, iustitiae in tribuendo cuique quod suum, fortitudinis in laboribus. Quare principem instituere oportet, ne vel in pietate vel in delectu bonorum et malorum, vel in tribuendo suum cuique, aut in animi fortitudine ac temperantia et decoro vsquam deficiat, ne videlicet concentum hunc virtutum conturbet, nam vna amissa omnium iacturam faciet.

Assuescat igitur, discatque princeps has virtutes amplecti, et contraria vitia in pueritia vitare, assuescat aequitati, clementiae, veritati, fidei, promissis praestandis, temperantiae, continentiae,


page 129, image: s129

sobrietati, modestiae, verecundiae in colloquio, in gestibus, cultu, ac breuiter vndecunque virtutum specimina prae se ferat, detque operam ne vllam iracundiae, crudelitatis, leuitatis, mendacij, vanitatis, intemperantiae, obscoenitatis, libidinum, luxusque velleuissimam su spicionem de se praebeat, semper memor se non solum peccare, quod vitiis obnoxius sit, [note: Exemplo plus quam peccato nocet Princeps.] sed quod sua vitia transfundat in subditos, atque exemplo plus quam peccato noceat, vt Poeta Claudianus Honorium admonuit: Componitur orbis

Regis ad exemplum, neque sic componere sensus Humanos aedicta valent quam vit a regentis. Et mox: [note: Vitia principum omnibus patent.] Hic te praeterea crebro sermone monebo, Vt te totius medio telluris in orbe Viuere cognoscas, cunctis tuagentibus esse Facta palam, nec posse dari regalibus vnquam Secretum vitijs, nam lux altissrma fati Occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes Intrat, et abstrusos explorat fama recessus. Cui respondet Satyricus: Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet quanto maior qui peccat habetur.

Quemadmodum, inquit Plutarchus, maiori sunt dedecori verucae ficusue in facie quam naeui in reliquo corpore: Ita principum et Rempub. ad ministrantium vel minima errata pro magnis habentur. Et quia vulgus, quod sibi solum peccat, ob parata delicta punitur, quanto maiore principem poena dignum existimamus, qui et sibi et alijs peccandi ansam [note: Taprobanae Reges.] praebet? Taprobanae insulae reges si peccarent, capite plectebantur, eadem in principes et priuatos seueritas, vt testatur [note: Veneto rum Dux.] Plinius. Et apud Venetos ducem alioqui regia dignitate conspicuum, certis tamen legibus circumscriptum sua, si has transgrediatur, manet poena.



page 130, image: s130

De temporis dispensatione, ac diei horis, in certas operas partiendis, et quibus studijs quaeque horae accommodandae. Caput XXIII.

[note: Colum. lib. 11. cap. 1. et 2.] COlumella grauissimus rei rusticae scriptor, villicum diligentem tradit operas partiri debere, quid quibusque temporibus accommodandum, ne videlicet intempestiuitate fructus operis perdatur. Idem hic in instituendo obsernare conuenit, totumque tempus commode sic distribuendum, vt simul et serijs et ludis suum quodque tempus destinetur, (aurea [note: Otia dant vitia.] tamen mediocritate seruata) nullumque tempus vacuum sit et otiosum, sed sit semper quod agatur, ne nihil agendo male agere [note: Colu. lib. 11. cap. 2.] discatur, vt Catonis oraculo proditum, [gap: Greek word(s)] . Mamea Alexandri Imperatoris mater, ne quod [note: Herod. lib. 6.] spacium superesset vacandi malis artibus occupato rebus potioribus, crebrius actibus adhibuit filium. Proinde vt tempus [note: Operarum partien darum ratio.] (quo nihil preciosius) recte dispensetur diei horae in certas suas operas partiendae. Id quod etiam Plinium et Pium Pontif. atque alios fecisse legimus, nimirum vt matutinis, id est, [gap: Greek word(s)] vel [note: Matutinum rempus.] dilucularijs horis occupetur ijs, quae mentis vigorem atque intentionem requirant acriorem. Pomeridianis, quae exercitationem et hilaritatem, non tamen sine fructu afferant. Diluculo surgere, simul et valetudini tuendae, et negotijs omnibus, [note: Arist. oecon.] ac studijs accommodatissimum putat Aristot. Quare hanc vitae nostrae optimam, suauissimamque portionem inanem [note: Xerxes.] effluere non patiamur. Xerxes Persarum rex Cubiculario suo praecepisse traditur, vt diluculo surgentem admoneret eorum, [note: Plutarch. de doctrina principum.] quae pater Mesoromasdes illi moriens mandasset.

Cum autem in omnibus, et ante omnia regnum Dei quaerendum sit eiusque gloria, saepius id repetendum, primum igitur


page 131, image: s131

vbi surgitur statim ad creatorem et gubernatorem omnium Deum Opt. Max. erigenda mens eiusque beneficia expendenda, agendae gratiae eius diuinae benignitati, quod ea nocte seruarit incolumem, precandumque, vt diem itidem illucescentem felicem esse concedat, poterit aut hac aut simili oratione vti:

[note: Oratio Eothina iunioris principis.] O coeli, ô terrae, rerumque omnium conditor Opt. Max. qui incomprehen sibili tuo numine, iustoque arbitrio vniuersa dispensas, regis et moderaris per quem reges regnant, et principes [note: 3. Reg. 3. 2. Paralip. 5.] dominantur, a quo denique magistratus omnes, potestatem, administrationemque accipiunt. Ego tuae benignitatis humilis creatura, tanto tuo populo gubernando destinatus minister, rogo te atque obtestor per tuam ineffabilem bonitatem, digneris [note: Prouerb. 21.] mihi largiri sedium tuarum assistricem sapientiam, quae mecum sit et mecum laboret, quaeque vias meas, actionesque omnes dirigat, ne qua in obliquum a tuo ductu deflectam. Adhaec verbi tui doctrina, animum meum, qui in manu tua est, sic illustres, vt sciam quid acceptum sit apud te, quidue abominabile. Largire vt haec mea pueritia vera pietate, verbi tui doctrina, ijsque studijs imbuatur, quae adultiori mihi vsui et necessaria futura sint, atque vbi ad rerum administrationem peruenero, digneris mihi concedere consiliarios, officiales, ministros pios et incorruptos, quorum adminiculo fretus queam praeesse ditionibus istis, populoque tam numeroso, ac breuiter spartam mihi concreditam adornare ad tuam gloriam, et Reipub. vtilitatem, atque animae meae salutem, quia tuum est regnum, potentia, et gloria, in omne aeuum, Amen.

Inde repetenda fidei professio, praecepta Decalogi, et ad horum praescriptum omnia studia actionesque dirigantur, ab his [note: Maneagenda.] ne latum digitum reccdendum. In vestiendo comendoque non decet nimium curiosum esse, sed mundities et commoditas hic magis spectetur quam splendor. Vestimenta per ministros expurgata composite induenda gestandaque, pectendum


page 132, image: s132

caput, lauandae manus, tacies, aqua pura, os itidem aqua aceto vinoue modice diluta abluatur, caque omnia expedite, ne more muliercularum annus sit antequam comaris. Prius atque admittatur aliquis, aut cubiculum exeatur, aut ad studia literarum aliaue negotia properetur, componat se paululum inam buletque, videlicet memorabilia ex lectione hesterna reperens, et quod eo die iam instante agitandum, quaque ratione conficiendum expendat. Vbi autem ex ephebis excesserit, et prouectior factus fuerit, omnino assuescat princeps, antequam aut admittat aliquem aut prodeat foras, legere aliquid in sacris literis, hauriat fundamenta religionis Christianae, non e lacunis humanarum constitutionum, sed e fontibus, vt teneat certa testimonia tradita in scripturis sacris, legat caput aliquod e nouo aut veteri Testamento, quod veluti PENSVM [note: Pensum principis.] PERSOLVENDVM, antequam negotijs externis vacet, atque haec non solum puero, sed adultiori, et in omnem aetatem praestanda sunt. Quibus absolutis tum demum ad literarum [note: Studijs deftinandae horae.] studia aut negotia necessaria procedat. Acstate sexta aut septima, hybernis horis septima aut octaua scholis vacet puer vna atque altera hora. Quid autem praelegendum sit dexteritate institutoris pro alumni conditione atque ingenio committimus, tametsi parata legendi seribendique facultate, et crassioribus Grammaticae praeceptis traditis. Terentius aut Colloquia Erasmi praelegi poterunt, Item Catonis Disticha, Mimi Publiani, Phocilidis sententiae, Prouerbia Salomonis, vt iam ante dixi. His adiungi poterint Grammatica, praecepta in hoc decerpta, vt loquendi mediocrem rationem praeparet fiant crebrae repetitiones, et Grammaticae Formulae exigantur, tam Etymologiae, quam Syntaxeos. Quotidie scriptum aliquod excerpendum aut exhibendum, quod egregiam aliquam sententiam habeat tantisper, dum ipse meditari et componere aliquid didicerit. Adultion in hebdomade bis aut


page 133, image: s133

ter thema proponatur, praelegantur Officia Ciceronis, Apophthegmata: Item Plutarchi selecta ex Isocrate et Xenophonte quaedam, e sacris, e veteri Testamento, Deuteronomium, Iosue, Regum libri cum Paralipomenis, et similia deligantur principe Christiano digna: Festis et sub festum legenda sacra.

[note: Exercitia et studia pomeridiana.] Pomeridianis horis statim a prandio nolim studijs occupari, sed lusibus honestis, vnam atque alteram horam transigere. Si coelum commodum sub diuo, aut deambulandum, aut equitandum, aut sagittis, aut globulis, aut cursu, aut pila certandum. Si pluuiosum, aut alias incommodum coelum, domi sub tecto, aut gym nastica exercenda, hastis, gladijs, alijsque instrumentis, quae ad corporis exercitationem, agilitatem et vsum rei militaris conducere poterunt, vt supra quoque dictum. Aut musicis modulationibus, instrumentis, testudine, cythara, fistulis, tibijs exercitium quaerendum, atque his rebus singuli artifices adhibeantur. Eaque conuenit subinde mutare, et [note: Fabularum et apologorum ratio.] nouitate recreetur, magis quam grauetur puer. Inter ludendum, ambulandum, inter seria, inter iocos, semper vel vocabulum lepidum, vel senten tiam memorabilem proferat, et [note: Ouid. Metamorph. li. 2.] instillet institutor, modo Graece, modo Latine, nonnunquam apophthegma vel adagium captata occasione proponatur. [note: Liuius Dec. 1. lib. 2.] Eaque vesperi repetat, dum cubitum itur ac mane eadem exigat. Delectatur ca aeras maxime fabulis, quare has quoque proponere [note: Gell. lib. 2. c. 19.] conuenit, verum non aniles et inutiles, sed regium ac serium monentes. Qualis est Phaetontis fabula apud Hesiodum [note: Hon ep. li. 9. Horatius Sermo. lib. 2.] et Ouidium, qui impetrato ab auo curru solis, eoque per imperitiam neglectius gubernato, vt propius terram deflecteret [note: Homerus Odyss. x. De Sphynge Hesiodus, Theog. et Diodor. lib. 4.] orbem conflagrauit. Hanc fabulam adumbrare principem, qui male Rempublicam administrando subditos in perniciem conijcit. Item Cassitae apud Gellium exemplo admonendus princeps, ne omnia alienis oculis et auribus committat. Menenij apud Liuium, de Satyro et homine Aesopi. Equi


page 134, image: s134

et muris, vulpis et leonis, cerui et equi, muris syluestris et vrbani [note: Sampson Iudic. 14. Zop. Herod. lib. 3. Plato de rep. lib. 5. Aenigmata. Cic. off. 1. Emblemata. Sylurus vide Plutarch. Centaurus, vide Emble. Alciati. Insignia. Vide Erasin. Adag. Apophthegmata.] apud Horatium, de socijs Vlyssis in porcos versis. Item aenigmata, veluti Sphyngis, Samsonis, Darij de Zopyro. Apud Platonem de homine non homine. Neque negligenda emblemata, velut praetorem non solum manus, sed etiam oculos continentes habere decet. Non dissimile Iudex et Senatus, sine oculis et manibus. Sylurus filios fasciculum virgarum confringere iubens: Item insignia, vt S. P. Q. R. Centaurus significans secreta principum consilia esse debere. Delphinum ancoram tenentem significare principem subditorum incolumitatem procurare. Arbor apud Danielem, quae bestijs vmbram praebet, Spartam nactus, hanc adorna. Haec et similia mire blandiuntur puerorum auribus, et adultis vtilitatem afferent, et discent libentius, si eorum argumenta tabellis depicta oculis subijciantur, et quid quid narratur, velut in tabella demonstretur. Accom modanda exempla amoris in subditos, atque clementiae: veluti Malle se vnum ciuem seruare, quam mille hostes superare. Ad querimonias pauperum, et supplicum audiendas, quale illud eius, qui alteram aurem manu obturabat, inquiens, illam seruari alteri parti. Ad vitandam [note: Exempla vitandorum vitiorum.] incontinentiam, exemplum Scipionis, virginem intactam reddentis sponso cum dote. Ad crapulam et ebrietatem detestandam, ostententur ebriosorum turpitudines, incommoda corporis et animi, quemadmodum seruos temulentos liberis ostentabant Lacedaemonij. Breuiter, omnia pia et salubria [note: Pia et salubria vbique occurrant.] verba, opera, gestus, actiones, in postibus, fenestris, parietibus, mane, vesperi, inter ludendum, prandendum, coenandum, ambulandum, vbique obuersentur. Non longe post [note: Historiolae.] haec historiolae, ac primum quidem breuiusculae et sanctae, qualis Salomonis sapientiam postulantis. Saulis vltio ob praeuaricatum verbum Domini, aut etiam e prophanis, Deciorum et Curtij, ob incolumitatem Reip. occumbentium. Huc facilime


page 135, image: s135

[note: Picturae.] picturis elegantiusculis prouocabitur puellus, quare profuerit ad manum habere Biblia depicta. Liuium, Dionem, Plutarchum, ac similes historias, libros figuris et imaginibus adornatos. Non incommode his adiungi poterit orbis descriptio [note: Geographicae picturae.] in charta exhibita. Vnde nesciens per lusum Geographiam haurire possit, principi cum primis necessariam. Hic per praeceptorem ostendetur, vbi in Asia Turca, et quantam orbis partem obtineat, vbi Indi Aethiopes, vbi Hierosolyma, vbi Christus passus in Syria, item quam expeditionem Cyrus, [note: Liuius lib. 2. Decad. 3.] quam Alexander, quam Hannibal e Carthagine soluens in Hispaniam, at que inde per Galliam, atque Alpes, quos aceto [note: Stratagemata.] ruperat in Italiam exercitum tantum transmiserit. Adde stratagemata, quale Hannibalis fasces sarmentorum accensos praeligantis boum cornibus, atque hoc fallaci apparatu praesidium [note: Animantium figurae et naturae.] Romanorum fugantis. Non repugnauero si animantium, plantarum figuras, siquidem delectari puerum senseris ostentes, ita vt semper vtilitatem aliquam inde reportet, praesertim corum, quae non passim obuia onocratuli, tragelaphi, [note: Vide Oppiam. in [gap: Greek word(s)] .] elephanti. Quarum rerum picturae arrident pueris, interim admonendum animal illud Elephas vel elephantus dici, et prominens illud, ei esse veluti manum, vocarique promuscidem. [note: Aristotel. Plinius. Aelian.] Si venationibus delectetur, vt solent fere principes omnes, ostendes ceruos, capreolos, ibices. De natura leporis quod superfoetet. De cerui viuacitate, quod serpentem voret, de cornibus abiectis, maxime sinistro. Iul. Caesarem album ceruum reperisse, quo occiso collare inuentum cute obductum, in quo Alexandri Magni insigne, item de apri auditu acerrimo. In Libya leones capi praetenso igne, nam ignem intueri non sustinent, vt Oppianus scribit. Item quod tam [note: Piscium natura miranda.] feroxanimal gallum timeat. Partalim vino capi. Si piscationi vacetur, habes quae de Encheneide pisciculo memorantur, qui onerariam remoretur nauem, etiam plenis ventis agitatam.


page 136, image: s136

De Pompilo nauis deductore, et nautilo pisce, qui pedes extendens tenuemque membranam [gap: Greek word(s)] inflans instar nauis fertur, artemque nauigandi docuerit, de Delphino, de muraena [note: Cancri astutia.] coeunte cum serpente, de cancri asturia, qui dum ostrea in sole testas aperit la pillum aduoluit inter testas, atque sic captas deuorat, haec et similia licet apud Basilium in suo Hexamero ex Oppiano plaeraque deprompta reperire ad mores et pietatem eleganter accommodata. His rebus im pense delectantur pueri.

Ad secundam aut tertiam a prandio horam, Poeta aut scriptor aliquis legatur, qui vtili festiuitate delectet, velut Virgilius, Horatius, Claudianus, Fabellae Aesopi, post et historiae Thucydidis, Xenophontis, Liuij, Iul. Caesaris, Q. Curtij, Plutarchi vitae, atque hic obseruanda principum ingenia, studia, successus Imperiorum, maxime Germanici imperij, item Gal lici, Philippi de Caminis, Froschardi, et quos supra cap. 12. historicos deligendos scripsimus. Adde stratagemata ex Frontino, Vegetio, et recentioribus. Item Geographica, resque gestae in tabulis monstrentur, de natura animalium, piscium, plantarum, item de meteorologicis mineralibus, ex Aristotele, Plinio, Aeliano, memorabilia excerpenda, atque subinde cum voluptate tradenda. Hic rursus intermissio studiorum fiat.

[note: Institutio principis Gal [?]ce scripta.] Hora quarta lingua Gallica aut alia, legendus, vel Froschardus vel Philippus de Caminis. Et institutio quaedam principis Gallica olim apud Balticum mare reperta a tuis maioribus diligenter seruata in bibliotheca paterna, quae si publicata esset, magno vsui esse queat, poterunt et alia Gallice, aut alia lingua scripta adhiberi, selecta tamen, nam Gallica lingua multum habet mollitiei et parum verecundiae, quare nolim Centenouelles et similes impuros libros Gallicos proponi. Idque apud Germanos, quibus propter vicinitatem et commercia ea lingua vtilis, apud alias nationes aliam linguam proponere


page 137, image: s137

licebit, vt supra de artibus principi necessarijs admonuimus. [note: Latina lingua vbique vtilis.] Latinam autem linguam discere vbique necessarium, vt quae toto prope orbe vsui esse poterit. Proinde ea in confabulationibus, et inter ludendum vtantur, aut lingua Gallica [note: Themata.] aliave quam discere magis fuerit operaeprecium. Literis quoque manuscriptis assuescat, et legendo et scribendo, quibus nisi quis assueuerit, non facile asse quetur aur imitabitur. Quare [note: Memoriae exercitium.] scriptum semper aliquod eius linguae ex hibendum proposito themate, quo manus exerceatur, et lectio. Quia autem diximus superius, memoriam thesaurum esse eruditionis, profuerit quotidie atque subinde aliquid memoriter recitandum exigere, quo memoria exerceatur, quam nisi exercueris debilitatur, pueriles etiam animos erigunt, audentioresque in hominum [note: Ne homines timere discat.] coetu ad dicendum redduntur. Curandum modis o mnibus, ne vel [gap: Greek word(s)] , aut populi, aut turbae conspectu con sternetur aut terreatur puer princeps, quin potius assuescat mascula, dulci tamen pronunciatione intrepide in concionibus et conuentibus dicere. Nam quantum commendet principem, ipsius vox apud populum exemplis quotidianis perspicuum. [note: Tyrocinia ad declamandum. Dec. 3. lib. 1. ac lib. 10.] Fabellas igitur pueri primum recitare discant, velut Cassitae apud Gellium, et Pauonis apud Aesopum. Inde ora tionum [gap: Greek word(s)] , quales Scipionis et Hannibalis, ex Liuio instituatur certamen cum antagonista sodali, M. Portij Catonis [note: Liuius Dec. 4. lib. 4.] prol Oppia. et l. Valerij de abroganda eadem apud eundem Liuium. Ex Herodoto Otanis pro statu populari, et Megabyzis Oligarchiam, Darijque monarchiam defendentis. E Thucydide Corcyrensium et Corinthiorum et Atheniensium orationes. Item Periclis orationes ad Pop et similes, ijsque exercitijs ad certamen animentur, vti T. Celsitud. cum generoso Comite Nuenario aliquando declamandi certamen instituimus. Interim Dialogi, Comediae, sed castae recitandae atque agendae. Incredibile, quam haec animos puerorum erigant. Siquidem


page 138, image: s138

hic amores, audacia, vrbanitates, irae, odia, exprimuntur, quae in Reip. conuentibus crebro occurrunt, et his exercitijs simul et ad publice dicendum accommodatiores redduntur pueri, et ad eloquentiam lingua, vox et corporis habitus, exercetur, actio, verba, ac recitatio, si opus sit, corrigatur. Neque negligendum sermonis tam Latini quam Gallici, Italici, vel vicini exercitium, nam et scribendo loquendoque fit [note: Thematia.] parabilior sermonis facultas. Thematijs igitur propositis exercendus puer. Hic primum fabellae, epistolae, orationes proponendae, quas modo e vernaculis in Latinam, ac rursus e Latinis in vernaculam, vel aliam linguam, transferre discant. Mirum quam hac ratione linguarum proprietas comparetur. Sermonis facultas inter pueros, vt dixi, loquaces citra fastidium paratur. Nam linguam qui discere velit, versetur, inquit [note: Plato in Alsibiade.] Plato, in multitudine. Leges etiam constituendae, vt Latine aut Gallice, aut lingua magis necessaria loquantur, negligenti poena sit vel terram osculari, vel aliud quippiam seruile praestare, ita verecundia magis quam verberibus lingua ipsa vti consuescent. Quanquam Gallica in vulgaribus congressibus, et lectione facile paretur. Latina potius literatos requirit sodales, quare cum praeceptoribus haec frequenter vsurpanda.

[note: A coena agenda.] A coena sicut et a prandio hilarioribus confabulationibus, musicis at que lusibus honestis, aut inambulationibus, exercitijsque leuibus, et minime laboriosis vtendum, vt paulo ante a prandio obseruandum admonuimus, et infra de valetudine dicetur.

Vesperi, mature, hoc est, circa nonam, cubitum se recipiat puer, hic tacitus, atque seorsim in cubiculo meditetur, quibus studijs dies transactus, exigetque in stitutor vel paedonomus, quid eo die memoria dignum didicerit aut praestiterit, ne dies vlla sine linea effluxisse sentiatur, et vt id quod carminibus


page 139, image: s139

Virgilij nomine, sed ex Pythagoricis aureis translatis versibus proditum est:

Non prius in dulcem declinent lumina somnum Omnia quam longi reputaueris acta diei Quo praetergressus, quid gestum in tempore, quid non Cur isti facto decor abfuit aut ratio illi. quid mihi praeteritum, cur haec sententiasedit Quam melius mutare fuit, miseratus egentem. Quur aliquem fracta persensi mente dolorem Quid volui quod nolle bonum foret? vtile honesto Cur malus ante tuli, num dicto aut denique vultu Perstrictus quisquam, cur me natura magis, quam Disciplina trahit. Si dicta et facta per omnia Ingrediens, ortuque a vespere cunctareuoluens Offensus prauis dat palmam et praemia rectis.

Expendenda praecepta Decalogi, vna cum fidei professione, post an spartam vbique suam adornare studuerit. Quod si deprehensum fuerit, aut hic aut alias grauius admissum fatebitur culpam Deo, rogabitque veniam. Si nihil occurrat agendae gratiae Deo seruatori, quod a peccatis seruârit. Postremo in lectum se reclinans communiat et frontem et pectus crucis signo: In nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti. In pace simul dormiens et requiescens se Deo commendet, preceturque, vt idem seruator ab omni incommodo corporis et animae, ea nocte tueri, et oculos illuminare dignetur, ne obdormiat [note: Plal. 4.] in mortem, vel dicat: Dignare Domine nocte ista, sine [note: Sueto. in Tit. Tit. Vespas.] peccato me custodire. His et similib. sententijs e scriptura collectis se committere Deo condiscat puer princeps. Titus Vespasianus, Romanae Reipub. delitiae reputare vesperi solebat, num eo die benemeritum in Remp. aut in amicum contulisset. [note: Diem perdidi.] Quod si non depraehenderet: Diem, inquit, perdidi. Caeteras communes instituendi rationes consulto prae termittimus, quas quilibet institutor facile accerset.



page 140, image: s140

De obiurgando, et an caedere oporteat puellum principem? Caput XXIIII.

CHrysippo pueri omnes infen si sunt, qui primus virgas in scholas intulisse proditur, putaritque non verba satis ad pueritiae petulantiam coercendam, quin vbi his non profeceris, [note: Prouerb. 22.] acerbius etiam instandum, atque stagris vtendum. At [note: Prouerb. 23.] non Chrysippus primus virgas ostendit, sed Salomon quoque eas probasse videtur, stultitia, inquiens, alligata est in corde pueri, virga disciplinae diffugabit eam. Noli a puero subtrahere disciplinam, si percusseris eum virga, non morietur, virga [note: Chryso. contra Vitup. monast. li. 3. Heli.] percuties eum, et liberabis animam eius ab inferno. Quibus subscribens Chrysostomus existimat omnino, si res requirat, virgae non parcendum, siquidem Heli filios suos verbis castigauit quidem, verum cum his nihil promouisset, neque in tempore virgis cohibuisset, immorigeri redditi et praefracti, [note: 3. Reg. 1.] praecptum Domini violarunt, quapropter pater simul cum liberis grauiter multatus est, vt Regum historia testatur. Vates [note: Psal. 2. Eras. in Psal. 2. Lycurgus.] Psalmographus: Erudimini, inquit, qui iudicatis terram. Graece legitur [gap: Greek word(s)] , quod frequentius ad castigationem morum pertinet. Quod nimirum pueri seueritate disciplinae coercentur. Lycurgus paedonomis hoc ius concessit, vt quidquid factu optimum existimarent, pueris im perarent, et sicubi deliquissent, verberibus caederent, adhibitis e puberum numero, qui flagra ferrent, vt verberibus, cum opus foret, pueros afficerent, quo factum, vt multi pueri verecundiam tuerentur, [note: Xen. in Lacaed. Rep. et Paediae. 1. Alex. Nea. 46.] et facilius iussis parerent. Cyrus rex laudatissimus apud Xenoph. narrat se in iustitiae disciplina a magistro verberibus caesum, quod minus recte iudicarit. De veterum Romanorum ritibus traditur pueros liberalia studia, et animi cultum ediscere solitos, a quibus, si quid offensum esset, praetextati anguillarum tergore, pueri ferula, a parentibus vero leuioribus


page 141, image: s141

flagris vel plagis plectebantur, quibus exciti disciplinis ad virtutem vegetabant animos corporaque.

[note: Quint. lib. de Instit. 7. Plutarch. in Catone.] At contra Fab. Quintil. indulgentior, atque huic aetati gratior pueros omnino caedi non vult, quod peruersa, vt ipse in quit, ingenia ad quaeuis verbera obdurent. Cato putat eum, qui vxorem aut liberos pulsasset, impium esse, perinde ac si [note: Sarpedonis laus.] sanctissimis Deorum templis manus intulisset. Sarpedon Catonis paedagogus homo comis et vrbanus commendatur, quod verba in promptu haberet magis quam verbera. Sed additur Catonem omnibus illius iussis parere solitum. Gothi indigne [note: Alaricus. Procop. lib. 1. Amalezuntha.] tulerunt Alaricum adhuc puerum, Theodorici Bernensis successorem, a matre Amalezuntha ad ludum literarium ablegari ac verberibus caedi. Quare lacrymantem puerum conspicientes obiurgabant matrem dicentes: Non decere eum, qui res maximas cum audacia et fortitudine aggressurus esset praeceptoris formidine terreri, neque eum, qui ferulas exhorruerit, gladios et arma contempturum. Siquidem eum, qui liberis imperaturus sit, non inuitum plagis seruorum in morem ad virtutem ac literas impellendum, sed volentem ducendum, atque sic assuefaciendum, vt virtutem amare, vitia fugere, literas discere, et quae optima sunt, sua sponte consectari velit.

Porro mihi neutra pars neque recipienda prorsus, neque reijcienda videtur, sed prudentem institutorem velim ingenium suscepti alumni diligenter contem plari atque metiri, vt alias admonitum est, nempe quorsum vergat, quibus delectetur, quibus offendatur, gloriaeue stimulis excitetur, an laude, an [note: Stimuli due excitandis pueris ad discendum traditi. Greg. Nazianz. de Epise. correct.] denique praemijs ducatur. Lycon philosophus ostendit duos acerrimos stimulos excitandis puerorum ingenijs, pudorem et laudem, his maxime vrgendus puer, audiat et alios ob recte facta laudari, et ob male acta vituperari, vtraque certe prodesse poterunt. Nazianzenus laudati, inquit, multis profuit, alijs


page 142, image: s142

vituperari, si in tempore adhibeantur, intempestiue vero si proferantur nocent. Nonnulli priuata, alij publica admonitione erubescunt. In primis igitur laudibus excitetur iuxta Poetae sententiam:

Excitat auditor studium, laudataque virtus Crescit, et immensum gloria calcar habet.

[note: Prouerb. 1.] Salomon instituturus filium pulcherrimam collo bullam, aureumque torquem, pollicetur discenti munuscula. Quod si laudib. et vituperio te nihil proficere senseris, adhibendae admonitiones seueriores, atque etiam minae intentandae. Si nec his emendetur aut deterreatur, et res flagitet alium puerum in conspectu eius virgis castiget praeceptor, perinde ac caeso catello leoni terrorem infringit domitor, mineturque similem poenam, nisi obtemperet, vt superius de Eduardo rege diximus. Sin autem saepius condonatum delictum periculosum iterare non cesset, omnibusque tentatis cohiberi non possit, et aetas talis sit quae patiatur, et ingenium puelli Phrygium [note: Prouerb. 23.] sit, certe virgae parcendum non censeo. Virga enim caesus non moritur, inquit Sapiens, praesertim si a vitijs enormibus et periculosis aliter abduci non possit. Sunt qui reueriti pueri ad indignationem propensum ingenium, alios personatos subornant, a quibus castigetur, idque ea persona, quam maxime exosam velint: ita tamen id faciendum, vt intelligat inuitum huc venire. Atqui propter literas non caedendos, cum ad has per lusum et suauitate alliciendi sint. Tametsi reperiantur plagiarij et carnifices quidam truculenti, qui impotentia saepe irae seuerius in pueros furibundi feruntur, nihil aliud in Scholis agentes, quam quod ferulis et virgis bonas horas terant. Nonnunquam temulenti vel alias exacerbati iracundiam in pauidam turbam eiaculantur, saepe etiam animi gratia caedunt, non virgis flagellantes, sed capillis rapientes, caedunt, trahunt, pedibus conculcant, pulsant, contunduntque caput,


page 143, image: s143

os, maxillas, ferulis, fustibusque tenella corpuscula frangunt, quod si om nino castigatio necessaria, non caedendi pueri in alia parte corporis quam natibus, his enim virga caesis nihil [note: ff. ad l. Aquil. l. praeceptor. et l. praeced.] incommodi affertur corpori. Iulianus Iureconsultus scribit, Aquilia teneri praeceptorem, qui atrocius puerum castigarit. Et Paulus Iureconsultus addit, proxima lege nimiam seueritatem [note: Auxonis crudelitas, in filio castigando.] institutoris culpae assignari. Auxonem equitem Romanum scribunt filium flagellando interemisse. Quare sico mnes tam patres quam liberi commoti fuere, vt graphijs [note: l. diuus. ff. de paricid. Castigationis modus. Cic. off. 1.] eum occidissent, nisi Augusti auctoritate seruatus fuisset. D. Adrianus quendam transportari iussit, qui filium, quod no uercam compresserat, necasset, patriam potestatem ratus, non in atrocitate, sed pietate consistere, vt tradit Iurecons. Castigatio igitur sic temperanda, vt quemadmodum ait Seneca, castiges citra contumeliam atque iracundiam. Cicero ait, castigationem nonnunquam necessariam, sed sic moderandam, ne id videamur facere irati, verum vt ad secandum et vrendum veniunt medici, sic et ad hoc genus castigandi raro inuitique veniemus, neque vnquam nisi necessario, et cum nulla reperitur alia medicina. Ira procul absit, cum qua nihil recte fit, et [note: Xenoph. in Hippica. Ira nihil recte fit.] vt ait Xenophon, Res inconsiderata est ira [gap: Greek word] , quae saepe facere cogit, quorum post poeniteat. Clementi potius vtendum castigatione, grauitate tamen adiuncta, ita vt seueritas retineatur, et contumelia repellatur, atque illud ipsum acerbitatis, quod habet obiurgatio, significandum est ipsius causa susceptum esse: Mox etiam et semper medicamentum adhibendum, nempe placida monitio, detestatio vitij, ob quod castigatus est, et ad virtutem contrariam hortatio. Ita fiet vt puer, quod maxime conuenit, studeat reconciliari castigatori. Et nisi prorsus praefracti sit ingenij in posterum gratiam habebit ob castigationem: Si minus, et operam et impensam perdideris, tuo interim officio perfunctus eris.


page 144, image: s144

Certum est enim, si quos pueri non metuunt ac reuerentur praeceptores, hos nec amare. Quare in primis curet auct oritatem ac maturitatem tueri institutor apud puerum. Sunt ingenia [note: Ingenia perdita.] quaedam peruersa ac praefracta, et naturali quadam arte ad conceptam iram dissimulandam nata, in his igitur cognoscendis perspicacem esse oportet. Id quod haud dubie in Nerone praeuidit Seneca, et in Ptolomaeo Aristomenes. Hos, quandiu adhuc sequax est materia, flectere commodis modis conuenit, nam adultiorem principem obiurgare, ac in metu continere parum tutum est, sed hic potius modesta grauitate sic se comparet praeceptor, vt reuerentia deterreat, magis quam [note: Philip. de Camin. lib. 4. et 5. Comes S. Pauli.] metu a peccando puerum. Nam ijs, qui auctoritate sua apud principes freti, eos in metu continere voluerunt, infeliciter cessisse compertum est, et cum in alijs tum in Comite S. Pauli Conestablio Franciae, ac Carolo Burgundo, luculentum periculi [note: Mich. Zilag.] extat exemplum. Adde Michaelem Zilagium Vngarum, quod Matthiam regem nepotem liberius castigasset, atque tetricis verbis corripuisset, ne in poenitendam intemperantiam [note: Bonf. decad. 3. lib. 10.] prolaberetur, in extremum vitae discrimen peruenisse, vt Bonfinius auctor est. Nam vt sunt aulae inuidia et factionibus plenae, qui principum vitia corripiunt, atque cupiditates impedire cupiunt, facile adulatorum atque detrectatorum studijs in [note: Q Curt. 8. Ephestion.] periculum pertrahuntur. Curtius memorat Ephestionem regi Alexandro longe omnium charissimum, et cum ipso pariter educatum, secretorum omnium arbitrum, libertatisque in admonendo illo non aliud ius tenuisse, quod tamen ita vsurpabat, [note: [?]alubre consilium. Columel. lib. 13. c. 1.] vt magis a rege permissum quam vendicatum ab eo videretur. Mea sententia profuerit institutorem imitari, quod Columella scribit de bono villico, vt malit cauere ne peccet operarius, quam cum peccauerit punire. Ita formando principi omnes viae ad peccandum, percludendae, tollendae occasiones, vt supra dixi, et admonitionibus maturis retrahendus


page 145, image: s145

[note: Dei metus in primis principi infulciendus.] a malis conatibus. Nam cum puer hic, qualis qualis sit ad principatum educandus, neque habiturus alium quem reuerebitur quam Deum solum, magna oportet sedulitate hunc ad Dei metum inducere, atque efficacibus praeceptis praemunire et exemplis praemiorum, quae consecuti sunt boni principes, quibus eruditio, et probitas dignitatem, et felicem rerum successum attulerunt. Et quia Deum reueriti eius mandata obseruarint, in hac vita, gloria, sapientia, opibus, corporis salubritate, longaeuitate, et post han[?] vitam aeterna beatitudine donati sunt, quod de Dauide, Salomone, Iosaphat, Ezechia, scriptura testatur. Deinde vindictae proponendae sunt, quibus mali principes, qui concupiscentijs suis indulserunt, nec Deum reueriti sunt, male multati sunt in hac vita temporaria, et in futura nunquam finiendas poenas luunt, vt de Saule, Nabuchodonosore, Balthasare, Herode, Achab, lezebele proditum. Et hodie manifesta Dei vltione intuemur quorundam principum tyrannidem atque scelera puniri; alij ditionibus exiguntur, alij morbis vltricibus officij neglecti admonentur. Deus enim vindicem habet oculum, qui omnia videt, audit, gubernatque vindex omnis mali, et boni compensator. Quod si in hac vita afflictionem, iudiciumque intermittat, in futura tamen ineuitabilis et formidabilis om nibus facinorosis iudex futurus, acerrimam administratae Spartae est exacturus rationem. His et similibus exemplis stimulisque proderit adolescentem principem pro indolis ratione admonere, quaesita vndecunque occasione, hortari quoque ad lectionem. Libri enim non metuunt furorem principum et indignationem, quo minus vera moneant aut acerbius obiurgent.



page 146, image: s146

Apud suosne an apud exteros et in aula, an seorsim educandus princeps? Caput XXV.

IAM inde a priscis vsurpatum videmus, vt heroes et ingenui parentes suos liberos peregre ad mores, disciplinas aclinguas externas percipiendas ablegent. Graecis solenne fuit apud Chaldaeos et Aegyptios peregrinari. Romani atque etiam Scythae et longinquae nationes liberos suos Athenas mittebant, tanquam ad mercaturam bonarum artium, vt Cicero [note: Germani olim ab externis abstincbant.] ait, Germani non ita pridem idem imitati coeperunt filios in Italiam, Galliamque mittere, studiorum, linguarum, militiae atque commerciorum gratia, a vetere nimirum more suo recedentes, nempe indigenis artibus, hoc est, agricultura et militia contenti olim Germani ab externorum negociationibus abstinebant. Quem maiorum nostrorum morem, si adhuc retineremus, [note: Cor. Tacit. de moribus Germ. et Caes. de bell. Gall. lib. 6.] nostramque Germanam simplicitatem ac integritatem boni consuleremus, neque externos mores ac gentes admisissemus, praeclarius nobiscum ageretur. Cato et alij veteres Romanae integtitatis viri querebantur cum externis disciplinis [note: Externus luxus cum peregrinis moribus inuectus.] luxum quoque importari: Ita nos dum peregrinis moribus, linguisquestudemus, quod illic discendum erat vtile negligimus, mollitiem, luxum, leuitatem, aliosque malos alienarum nationum mores reportamus, Et quae maiores nostri, veluti petulantiam, mollitiem, et thrasonicam leuitatem abominabantur, ea nos Sybaritis molliores magnis impensis studijsque comparamus, veteremque illam maiorum nostrorum masculam, et multorum literis commendatam virtutem reijcientes externa imperia, religiones, et omnia turpitudinis genera sub stituentes recipimus. Porro quia hoc tempore quorundam principum res, cum propter affinitates et commercia, tum


page 147, image: s147

propter ditionum vicinitatem postulare videntur, vt externorum linguas et mores cognoscant. Non repugnauero, vt videlicet princeps externorum moribus noscendis linguisque discendis aliquandiu a conspectu gremioque materno segregetur, modo in aulam mit tatur recte institutam, nimirum vbi non luxus, mollities, praepotationes, gula, leuitas, turpitudo, sed mascula exercitia et honesta disciplina obseruentur, vbi honos bonis artibus et vitiorum detestatio. Qualem olim [note: Adolphi ducis Cliuensis aula,] fuisse Adolphi proaui tui ducis Cliuensis memorant, ad quam velut heroicarum virtutum gymnasium proceres vndecunque suos mittere am biebant, atqueindidem, velut ex equo Troiano, heroes praeclari prodierunt, et Reipub. gubernandae exemplis exornati. Apud Platonem educatus quidam, cum patrem videret iratum, vehementer offensus, dicebat, se nihil tale apud [note: Cyrus. Xenoph. paediae lib. 1.] Platonem vidisse. Cyrus, quem optimum principis exemplar proponit Xenophon, in aulam Astyagis missus, cum domi aequalibus nulla in re inferior esset, et quanquam immoderatiorem luxum et compotationes abominaretur, tamen cum apud Persas equitatio propter crebros montes parum vsurpata, apud Medos autem in crebro vsu esset, eam illic perdidicit. Vbi autem adolescere coepisset a patre reuocatus est, quo patrijs institutis absolutior redderetur. Hic cum a suis cauillis impeteretur, quasi mollior redierit ex Media, ipse relictis [note: Ludouic. XI. Philip. de Ca min. lib. 1.] externis moribus mox se patrijs accommodabat. Ludouicus rex Galliae, eius nominis X I. deserto patre apud Philippum Burgundiae ducem educatus est, eamque fortunae aduersitatem [note: Plut. in Alcibiade et The mistocle.] plurimum illi profuisse proditum. Nam in eo rerum statu coactus est accommodare se alijs, et seruire plurimorum affectibus, et praeuidere, ne quorum opera indigeret, eos offenderet, et hoc quidem boni attulit ei fortunae inclementia, quemadmodum et olim Themistocli at que Alcibiadi. Videmus hodie e nostris Germanis plaerosque in Gallorum,


page 148, image: s148

[note: Plaerique nihil praeter luxum externum reportant.] Hispanorumque regijs educatos, nihil praeter luxum Gallicum et cucullum Hispanicum, quosdam etiam scabiem reportare. Nonnulli cum vix externas regiones a limine salutarint, ciues suos et indigenas prae se sic contemnunt, vt vix homines eos existiment, cum ipsi coelum tantum mutarint, animum etiam Reip. deteriorem reportarint. Proinde nisi eae rationes obstent, quas iam commemoraui, nusquam putauerim principem melius educari, quam apud eos, quibus imperaturus est. Plinius Secundus, Edoceatur, inquit, hic, qui hic nascitur, statimque ab infantia natale solum amare, ac frequentare assuescar. [note: Aglaus.] Aglaus Sophidius Delphico oraculo felix iudicatus est, quod praedium suum rusticum nunquam esset egressus. Veteres Venerem fingebant pedibus testudinem prementem, loquentemque: [gap: Greek word(s)] , signisicare volentes [note: Princeps nusquam melius quam apud suos educatur.] matrem familiâs ab aedibus discedere non debere. Quod symbolum maxime ad principem pertinere videtur, vt domi apud suos et educetur et maneat assiduus, nimirum quo iam inde a pueris et suis assuescat, statum, conditiones cognoscat et curae sit patrius cultus habitusque locorum, Nempe statuta, priuilegia, consuetudines ciuium, omniumque ordinum suae ditionis ingenia discere. Quaeres cum in vniuersum gubernationi plurimum prodesse, tum amorem mutuum confouere solet, vt videlicet subditi principem suis moribus assuetum et [note: Id notet Princeps.] vtentem diligant, et ipse assueta quoque redamet magis quam externa: Nam si peregrinis moribus hominibusque assuetus [note: Cor. Tac. lib. 2.] fuerit, illos etiam suis anteponit, repudiatis patrijs. Quod certe magnam saepe inuidiam maximis monarchis et principibus [note: Venones Par thorum R.] conciliauit. De Cyro iam diximus. Venonem Parthi non ob aliud oderant quam quod apud Romanos obses et hostium artibus infectus fuerat, diuersis a maiorum institutis, raro in venatu, segni equorum cura, quoties per vrbem incederet lecticae gestamine, fastuque erga patrias epulas inridebantur


page 149, image: s149

et Graeci comites, prompti aditus obuia comitas, ignotae Parthis virtutes, noua vitia, et quia eorum moribus aliena, perinde odium prauis et honestis, vt Tacitus memorat. Vnde factum vt excito Artabano regno exploderetur.

[note: Peregrinationes Principum. Apum Rex.]

Ad eundem modum profectiones et peregrinationes crebrae non probandaein principibus, nisi necessitas publicae vtilitatis exigat, sed potius vt apum rex se in medio suorum contineat. Aeneas et Vlysses multarum gentium vrbiumque lustratione celebres sunt, sed partim necessitate impulsi, partim cum suorum subditorum magno detrimento. Et dum externis occupandis inhiant, plaerunque id accidit quod cani Aesopico, quod certe Cyro, Alexandro, Hannibali, immo etiam Christianis Friderico, Vladislao et alijs plaerisque parum feliciter cessit, dum suis relictis peregrina regna inuaserunt. Hierosolomytanae et Compostellanae nauigationes quid aliud proficiunt quam si cubiculo inclusus cogites te nauigare eodem? Quod si maxime vacaret, ac principi iuueni nondum imperio admoto citra periculum liceret lustrare Italiam, Galliam atque Germaniam, quae certe nostra aetate regiones sunt Christiani orbis praecipue spectandae, et quid quibusque in locis dignum obseruatu vel institutorum vel antiquitatum velaedificiorum ac munitionum, non magnopere repugnauero.

[note: In aula parentum, an seorsim educanda pueritia principis. Instit. Orat. lib. 1. cap. 3.] Sed quaeres in aulane paterna maternaue, an seorsim in ditionibus suis priuata aula educandus? Quintilianus futurum oratorem instituens in scholasticorum turba versari mauult, idque multis rationibus contendens, quas recensere hoc loco superuacuum arbitror. Siquidem Principis institutionem vti longe aliam ostendimus esse quam priuati, ita raro videmus, principes gubernationi destinatos in coetu Scholasticorum aut publicis gymnasijs institui. Sed in aulis fere, neque id nouum [note: Daniel. 1. Plutarch. in Cat.] est instirutum. Sic Daniel et heroici liberi Iudaeoium ac Babyloniorum in conspectu Regis educabantur. Et Cato filium


page 150, image: s150

suum domi institui voluit. Equidem principem puerum, nisi sit aula cum primis bene instituta moribus et disciplina, quales paucas reperias, malim in huius temporis aularum licentia et dissolutione seorsim educari, priuata quadam oeconomia qualem superius des[?]ripsimus, cum ob alias causas corruptionis, tum quod plus auocamenti sit a recta institutione, nequerectoribus ea est auctoritas et facultas formandi, quae esse potest si seorsim educetur. Subinde tamen parentes puerum tanquam segetem adhuc in herba pullulantem visere conducet, non aliter quam agricolam subinde agri sui cultores visitare atque inspicere cessantes vrgere proderit, vt suo de Rectoribus capite IIII. diximus superius.

De valetudine ac forma tuenda. Cap. XXVI.

PYrrhus Epirotarum rex Dijs immolans proditur non regni amplitudinem aut diuitias aut gloriam optasse, sed sanitatem. Vnde ab Imperatoribus liber mandatorum dari solebat, in quo primum de valetudine curanda praeceptum continebatur. Antiochus praelio cum Galatis conflicturus per quietem arbitratus est Alexandrum sibi assistere ac monere, vt prius quam in aciem milites perduceret signum proponeret [note: Pythagorae [gap: Greek word] . Plato. in Protag. Corporis habitus menti suggerit ministerium.] [gap: Greek word] , id est, bene valere. Pythagoras quoque ea vsus est salutatione in Epistolis. Et Socrates apud Platonem a Pane alijsque dijs postulat, vt intus pulcher efficeretur, et exteriora interioribus essent amica. Apud eundem traditur corporis habitum firmum menti suggerere ministerium aptum, ne corporum imbecillitate impediti militaribus ciuilibusque actionibus tanquam laboriosis absterreamur. Multum enim positum est momenti ad virtutem in victu ipso atque cultu corporis. Saepe enim morbos peruertere mentem videmus, nequeabsre, nam corpore bene constituto, caetera melius cedunt, sin autem


page 151, image: s151

male habeat corpus, etiamsi omnes et animi et fortunae dotes affundantur, parum nobis vsui esse poterunt. Nam hi rectius valent qui corpore sunt viribus valido, quo in bellorum certamine se suosque seruare, patriam tueri, periculaque superare possint, et vitam laetam et plenam auctoritatis ducant, suisque liberis optimos posteritatis fructus relinquant. Adde animum [note: Morbie corporis mala habitudine.] officio suo rite perfungi non posse, si imbecillitate corporis impediatur, siquidem obliuio, moeror, furor, animique durities a corporis mala habitudine oritur, vt eleganter disputat [note: Memor. lib. 3.] apud Xenoph. Socrates. Quare hîc repetenda quaeinitio de cura infantis iam editi diximus, frustra de semine praeparando laborem sumi ab agricola, nisi terram prius idoneam effecerit, [note: Mens sit sana in corpore sano.] primum igitur precandum a Deo, vt sit mens sana in corpore sano, deinde cura diligentiaque adhibenda, vt ea vsurpemus quae ad corpus firmandum conducunt, animi vigorem [note: Iuuenalis Satyra 10.] excitent, et ad institutionem reddant habiliorem. Infantes autem nonnunquam vel a parentibus morbidis vel intempestiue procreantibus redduntur vitiosi. Interdum vero nati quidem bona temperatura integrisque membris, intemperantia vel morbis nutricum corrum puntur, ac simul cum lacte malam valetudinem sugunt. Haec vt cauerentur supra de nutricibus deligendis admonuimus. Iam vero si nata sit soboles, qualem optamus, salubris beneque temperati corporis, eam ne socordia aut vitio aliquo nostro sinamus corrumpi aduigilandum erit. Id autem ne fiat partim efficies coeli locorumque delectu, partim victus vestitusque ratione, quibus corpora vegetantur, aluntur atque confouentur, partim exercitio, [note: Suam quisque naturam norit. Corn. Cels. lib. 1. cap. 3. Plutarch. de tuenda valet.] motu corporis, ad de quietis et somni moderatione. In omnibus tuendae valetudinis rationibus optimum est, vt suam quisque naturam norit, attestantibus Celso et Plutarcho. De quibus omnibus cum multa apud Philosophos atque medicos reperiantur, nos non nisi necessaria huic loco subijciemus.



page 152, image: s152

[note: De forma conseruada.] Corporis bona valetudine forma emendatur, ea autemcoloris bonitate tuenda, vt Cicero testatur: Color diaeta moderata et exercitatione corporis. Sunt autem duo formae ac [note: Offic. 1.] pulchritudinis genera, vnum virile, quam dignitatem appellamus, [note: Dignitas corporis. Venustas. Amb. in off.] alterum muliebre, quam venustatem vocant. Si vtrunque Cicero in Oratore requirit, quo magis in principe flagitanda sunt, in quo vulgus interdum corporis elegantiam magis admiratur quam animum. Et externi et legati corporis formam accuratius contemplari solent. Quare hanc partem non negligendam [note: Formae dignitas. Q. Curt. lib. 6.] putem. Forma enim inter primogenia natura bona Dei donum, vnde et valetudini eam quidem praeferunt forte quod bonae dispositionis comes sit bona valetudo. Apesformosissimum [note: Iliad. [gap: Greek word(s)] .] regem eligunt. Carneades dixit formosos imperare citra Satellitium, [gap: Greek word(s)] . Regina Amazonum [note: Odyss. [gap: Greek word(s)] . 1. Reg. 9.] Alexandri habitum haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrauit. Siquidem hominibus barbaris in corporum maiestate veneratio est, non alios capaces magnorum operum putant, quam quos eximia specie natura donare dignata est, vt Q. Curtius scribit. Et primum species digna iudicata imperio, [gap: Greek word(s)] . Quod et Porphyrius [gap: Greek word(s)] , et Nazianzenus de Iouiniano in castris electo scribit vsurpatum. Xenophon in conuiuio formam natura regale quiddam esse, praesertim si cum pudore et temperantia coniuncta sit. Priamum [gap: Greek word(s)] vocat Homerus. Et Vlyssem [gap: Greek word(s)] . Saul corporis elegantia regno dignus existimatus. Rex Babyloniorum curat pueros venusto corpore conquiri, qui ad gubernationem imperiorum educentur. [note: Plin. Paneg.] Plinius Traianum laudans, iam proceritas, inquit, corporis, iam honor capitis et dignitas oris longe lateque principem [note: Iliad. [gap: Greek word(s)] .] ostentabant. Et sicut formae elegantia animi pulchritudinem, ita deformitas animi turpitudinem plaerunque declarat. Vulgo enim dici solet, in neglecto domicilio malum inquilinum habitare,


page 153, image: s153

[note: Thersites.] qualem Homerus depingit Thersiten. A domino nostro et coelesti Legissatore reijciuntur, qui corporis nota deformati sunt. Quod si haec corporis dona desint, animi cultus diligentia hoc incommodi sarciendum, vt de Aesopo traditur.

De loco adbonam valetudinem deligendo. Caput XXVII.

[note: Xenophon. [gap: Greek word(s)] .] SOcrates apud Xenophon. Si quis, inquit, cerdonem aut fabrum instituat, aut equitem, is certum habet locum, quo eum mittat At si quis instituere aut discere, quod sit iustum, aut liberos erudire paret, non inueniet locum idoneum. Principibus [note: Locorum ratio.] autem facile fuerit in tam ampla ditione locorumque delectu habitationem et salubritate aeris et caeteris huic in stituto accommodis rebus destinare. Deligendus autem puero educando locus est et salubris aeris temperatura et amoenitate, venationibus, inambulationibus et exercitijs corporis idoneus. In primis ab incursibus et insidijs tutus. Vt semina et plantae non quibuslibet locis proueniunt aeque feliciter, sed hîc segetes melius, illic felicius vuae, vt Poeta canit: ita non quaelibet loca quibuslibet corporum constitutionibus congruunt. Cyrus apud Xenoph. Persicam regionem vt montosam [note: Paed. lib. 1. Persica regio. Timxo. Plato Menedemo. et de ll. lib. 6 Graecia. Phoenice. Aegyptus. Pol. 7. Cic. de Nat. Deor. lib. 2. Mores ad regionis habitum accommodari.] et asperam duris et laboriosis hominibus educandis conuenire contendit. Ex Platone obseruatum aeris temperaturam, locorumque rationem plurimum ad salubritatem corporis, atque adeo ad disciplinas indipiscendas efficere. Vnde Graeciam traditum disciplinae aptiorem, nam Graecos mediam regionem sortitos ingenio caeteris hominibus praestantiores tradit Aristoteles. Phoenicem Aegyptum pecuniae cumulandae et quaestui, sicut hodie Venetiae et Brabantia homines sagaces edunt ad quaestum. In furorem et iram propensos videmus, qui apud Barbaros educati sunt. Mores enim sicuti plantas


page 154, image: s154

ad regiones habitum respondere existimant. Cicero videre, inquit, licet acutiora ingenia et ad intelligendum aptiora, eorum qui terras incolunt, in quib. aer purus ac tenuis, quam illorum, qui vtuntur crasso. Vitanda loca paludibus putrida, vaporosa, nebulosa, et supra modum calida. Nam praestant malae valetudinis causas. Ad aestiuos temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes riui. Vitanda etiam loca, quae infestis eius regionis ventis obnoxia sunt, et flumini imposita magno. Quod si habeat, praestat auersam frontem habitationis a flumine esse, cum plaerique amnes aestate vaporatis hyeme frigidis nebulis caligent, quae nisi vi maiorum ventorum inspirantium submoueantur pestem inferunt hominibus pecudibusque, vt Columella testatur. [note: Lib. 1.] Idem a paludibus et militari via vult esse remotam salubrem habitationem, quod illa caloribus noxium virus eructet, gignetque, et aculeatorum et venenatorum animalium examina, e quibus caeci saepe morbi gignantur. Sed regiones omnes, vt loca quaedam habent alijs amoeniora salubrioraque, ita conuenit principi delectum habere, vt habitationem editiorem ad orientem et meridiem spectantem eligat sub aere subtili, nec frigido, nec humido. Id Aristoteli et Aeginethae placere [note: Cels. lib. 1. cap. 2. Habitationes, cubicula, cellaria, quam regionem spectare debeant.] video, quibus etiam Celsus subscribens: Habitare, inquit, aedificio lucido perflatum aestiuum, hybernum solem habentem. Vitandaeaedes obscurae, situ aut vaporibus obnoxiae, perflatu carentes. Cubicula et coenacula orientem maxime ventum excipiant, alta, lucida, perflatum habentia, item apothecae, vestiaria, bibliothecae, armaria, et quid quid a putredine et rubigine ac tineis velimus sartum tectum praestari, orientali septentrionalique regioni opponemus, haec enim, quia a calore solis remota, non ita est obnoxia mutationi ac corruptioni. Item latrinae quoque ad eandem regionem collocatae, non perinde foetorem edunt, quam quae ad meridiem et occidentem.


page 155, image: s155

Cauere igitur, vt Celso placet, oportet meridianum solem in aedificijs, item matutinum, et vespertinum frigus, atque [note: Cato dere Rust. lib. 1. cap. 1. Situs optimus habitationis. Varro de re Rustica lib. 1. c. 4. et c. 13. Aeris ratio. Col. lib. 1. cap. 3. Vitruuius lib. 1. c. 4. Aegin. lib. 1. Palladius lib. 1. c. 5.] auras et fluminorum et stagnotum. Cato eum situm optimum iudicat, quae sit sub radice montis, et spectet ad meridianam coeli partem. Varro et Columella cum aerem petendum, qui calore et frigore temperatus sit, quem fere obtinet collis, quod neque depressus hyeme pruinis, aut torret aestate vaporibus. Idem fere Vitruuius et Aeginetha: Aerem nempe deligendum plane purum, quem neque stagnorum, neque paludis, neque alicuius barathri pestiferam auram eructantes exhalationes perturbant. E diuerso qui latrina quapiam vastum aliquod oppidum aut numerosam turbam purgante inficitur pestilens est. Adde aeris etiam salubritatem declarare habitatorum considerata corpuscula, si color sanus, capitis firma synceritas, inoffensum lumen oculorum, purus auditus, etsi fauces liquidae vocis commcatum praebent. Contraria his noxium, coeli spiritum profitentur. Vitiosus etiam aer, qui nebulosus, et qui in valle iugis vndique celsis inclusus, nullam aliunde suscipiens auram. Quicunque igitur ad hunc modum infectus fuerit aer, omniaetati, [note: Galen. de tuenda val. Paul Aegin. lib. 1. de arte medica. Aquae ratio. Varro de re rust. lib. 1. cap. 4. Vitruuius lib. 1. c 4. Palladius lib. 1. c. 4.] omnique temperamento iuxta officit, vt Galenus et Aegine tha testantur. Hippocratem mutatione aedificiorum ciuitatem pestilentia liberasse traditum est a Varrone et Vitruuio, et alijs plaerisque. Postremo, quia aqua plurimum ad valetudinem facit, huius quoque non mediocris ratio habenda, nam ea plurimum omnium nutrimentorum vtimur. Quae sic agnoscetur primum, ne a lacunis, aut a palude profluat, nec de metallis originem ducat. Sed sit perspicui coloris, nec vllo aut sapore aut odore vitietur. Nullus limus insidat, frigus tepore suo mulceat, aestatis incendia frigore moderetur. Sed quia solet his omnibus in speciem custoditis occultiorem noxam, tectior seruare natura, ipsam quoque ex incolarum salubritate noscamus. Si fauces bibentium purae sint, si saluo capite, in pulmonibus ac thorace,


page 156, image: s156

aut nulla est, aut rara causatio, nam plaerunque has noxas corporis ad inferiorem partem, quae supra sunt corrupta, demittunt, vt vitia a capite ad pulmonem vel stomachum morbi causae decurrant, tunc culpandus aer potius inuenitur. Vbi [note: Celsus lib. 1. c. 3. Aeris mutan dicautio.] hoc quoque Celsus admonendum putat, vt si mutandus sit locus, quod neque e salubri in grauem, neque e graui in salubrem transitus tutus sit. E salubri in grauem prima hyeme, e graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius: Atque haec de loco corporis salubritati congruente. In eo etiam deligendo prospiciendum, ne sit vel insidijs, vt diximus, obnoxius, aut vicinus auocamentis, quae et gubernando puero et instituendo possint esse obstaculo.

De cibo potuque ad valetudinem accommodo. Caput XXVIII.

DEcrapulae et intemperantiae vitio vitando superius traditum, vbi de virtutum officijs disseruimus. Hic de diaeta valetudini et animo vegetando idonea dicetur. Frustra enim valetudinem remedijs et pharmacis curare studemus, si cibo, potu, atque diaetae intemperamento, nos ipsos perdamus. Id [note: Persius Satyra 2.] quod Persius queritur:

Poscis opem neruis corpusque fidele senectae: Esto age, sedgrandes patinaetucetaque crassa Annuere his superos vetuêre Iouemque morantur.

Ita Cynicus irridebat eos, qui pro sanitate litarent, et interim immodico cibo et potu se ingurgitarent. Nam cum nutrimentum sit elementum et principium omnium animantium, [note: Xenoph. [gap: Greek word(s)] . Athenaei sententia. Dipnosoph. [gap: Greek word(s)] .] neque viuere quisquam potest nisi nutriatur, vt testatur Socrates apud Xenophontem, et respondent quae Athenaeus addit: Videri hominum corpora perinde affici atque plantas, quae si nimio imbre vel inundatione ingurgitentur, non posle in altum surgere, neque oportuno tempore fructum producere,


page 157, image: s157

[note: Cibus nimius noxius ingenio et valetudini.] sed si moderato et quantum natura requirit liquore aspergantur, et laetiores crescere, et mature vberes producere fructus: Ita et nostra corpora, si enim alimentum immoderate, et supra vel minus quam natura requirat, ingurgitemus; simul et mentem, ac corpus hebetari, ac vigorem sepeliri experimur. [note: Noct. Att. lib. 4.] Quare Hippocrates requirit [gap: Greek word(s)] , non nimiam exaturationem nutrimenti, vt Clemens in lib. Strom. A. Gel. ex Varrone tradit pueros im puberes, si cibo potuque ac somno plurimo vtantur, fieri hebetiores. Quandoquidem cibo, quo vtare interesse aliquid ad mentis aciem putatur. Timaeus docet humores prauos vndique animum perturbare, atque afficere aegritudine, inconstantia, audacia, formidine, obliuione, inertia. Galenus addit mores consentaneos constitutioni corporis gigni. Lycurgus cum videret apud Graecos pueros pro ventris capacitate repleri, ipse instituit, ne crapula grauarentur, et inediam ferre discerent, ratus hos ad labores tollerandos accommodatiores, et omnem cibum admissuros, ac etiam salubriores fore, et corporis statura meliore. Socratis sententia est, non viuere nos vt edamus, sed edere vt viuamus, hoc est, non tantum sumendum quantum possimus, sed quantum necessitas postulat, et quod dici solet: Necessitati locus [note: Daniel. 1.] seruandus. Vnde rex apud Danielem pueris dimensum constituit, ne crapula perderentur ingenia. Alexander quoque Imperator adhuc puer a matre in poculentis et esculentis magna [note: Herod. lib. 5. Fercula immodica. Suet. in Aug. Vide Alexan. Neap.] diligentia custodiebatur, vt testatur Herodianus. Ferculorum varietas cum primis fugienda. Apud veteres cum apparatu magnifico exquisitissimae epulae dabantur, trinis ferculis, secutis mox temporibus etiam senis Romani coenam [note: Augustus.] exhibuere, idque luxuriae erat, quo modo Augustus conuiuia iniisse fertur, qui non amplius trinis ferculis, aut cum abundantissime [note: Tiberius.] senis conuiuabatur. Tiberius diebus solemnibus [note: Titus.] etiam pridiana saepe opsonia et semesa opposuit. Titus coenas


page 158, image: s158

[note: Theodosius.] iucundas magis quam operosas instituit. Theodosius modico et castrensi cibo contentus fuit. Traianus in vescendo frugalissimus [note: Nero.] fuisse fertur et Iulianus. Abominandus Neronis, [note: Heliogabulus. Noxij cibi et potus.] Caligulae, Heliogabuli perditae luxuriae, coenarumque apparatus. Temperandum etiam a noxijs veluti vehementer salsis et ardentioribus aromatibus vino, potionibusque, trimmate ac aromatite, Cretico vino et similibus, quandoquidem haec corpora per se calida adurunt, illa siticulosa nimis reddunt. Abstinendum a crudis grossis ac difficilis concoctionis cibis medici praecipiunt, immoderato etiam carnium esu, praesertim crassiorum, quae ingenia puerorum inertia reddunt et stupida. Idem sentiendum de praepinguibus ac viscosis piscibus. Alimentis [note: Cibi pueris idonei.] potius lenioribus alendi pueri, primum, quales sunt pultes, olera, oua recentia, lactaria, offulae, butyrum, placentae, auiculae, pullastri, et similia, quae concoctionis sunt facilioris. E piscibus pusilli, nam grandiores non probantur a medicis ac praepingues, atque ex his magis fluuiatiles, quam palustres. Cibo autem medliore, si temperate sumatur, corpora vegetari tradunt physici, maxime euchymis, hi enim bonum [note: Cibo idoneo ingonia foueri.] generant sanguinem. Sanguis spiritui seruit, spiritus sensibus, sensus rationi et intellectui. Tenuissima sanguinis pars in cordis fontem fluit, vbi vitalis virtus viget. Vnde creati spiritus cerebri Palladis arcem ascendunt, in quibus sentiendi mouendique vis dominatur, itaque talis fere contemplatio qualis [note: Matsilius Ficinus lib. 1. c. 2.] sensus, talis sensus qualis sanguis, vt tradit Marsilius Ficinus e medicorum placitis. Siquidem [gap: Greek word(s)] . Hippocrates inquit: Quare hominibus gubernationi, et studijs, ingenioque destinatis, maxime conueniunt exquisiti cibi. Tametsi sanum hominem, et qui negotijs ac rei militari, omnique euentui educatur, parabili cibo assuescere, varioque vitae generi, ac cuiuis diaetae se accommodare conueniat, [note: Cols. lib 1. de re med.] vt Celsus ex Hippocratis Aphorismo scripsisse videtur.


page 159, image: s159

Sanum, inquiens, hominem vitae genus varium habere oportet, modo ruri esse, modo in vrbe, saepiusque in agro, nauigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere. Siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat. Nullum cibi genus refugere, quo populus vtatur. Interdum in conuiuio esse, interdum ab eo se retrahere, modo plusiusto, modo non [note: Ieiunia nimia pueritia non conuenire. Hier. ad Laetam.] amplius absumere. Bis die potius quam semel cibum sumere receptum. Ieiunia ante sedecim annos, aut circiter in pueris non admodum requirenda, vt Hieronymus Laetam docuit. Attamen princeps in tantis delitijs sobrietatis frenis cohibendus, et temperantiae tyrocinia iacienda sunt. Tempus certum praescribi non potest, sed suum cuique pro ratione loci et temporis [note: Ammia. Mar cel lib. 23. Persarum mos.] assignandum. Ammianus scribit, Persis nullam horam praescriptam cibi sumendi, praeter quam regibus, sed suum cuique ventrem solarium esse. Apud Plautum Parasitus destomachatur [note: Venter optimum horologium. Cels. lib. 1. 2. Coena a quibus cibis ordienda.] in eos, qui horologiorum vsum commenti sunt, cum venter sit optimum horologium. Cibum rectius ordimur a leuioribus humidioribus atque laxantibus. Celsus praecipit ab oleribus et salsamentis similibusque rebus incipiendum melius, post carnem absumendam, quae assa optima aut elixa sit. Condita omnia duabus de causis inutilia sunt, quod et plus propter dulcedinem absumitur, et quod modo par est, tamen aegrius [note: Secunda mensa.] concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum valet, fructus et bellaria melius primo cibo absumere Celsus suadet. Atque cauendum [note: Repotia cauenda.] ne pueri adhibeantur illis varijs et prolixis conui uijs, repotijs et comessationibus, quae nonnunquam in multam noctem producuntur, explentque salsis et aromatib. ac vino. Vbi

Frigida cum calidis pugnant, humentia siccis: Mollia cum duris, cum dulcibus acria certant.

Quae etsi saepius iam dicta, tamen bis autter, quae pulchra aut necessaria repetenda sunt iuxta Platonicum prouerbium.



page 160, image: s160

Supra ostendimus, quam sit crapulae ebrietatisque turpitudo vitanda: hic de moderato et ad valetudinem vsurpando victu disserimus.

[note: Vini quae ratio habenda.] A vino meracioreprorsus abstinere pueros conuenit, vtendum potius cereuisia bene cocta Germanis, neque illa nimis crassa, neque recente aut vetusta nimis. In Gallia, Italia et Hispania pueriante adolescentiam vix vinum attingunt, nisi vehementer dilutum et perparce. Plato ante annum decimum octauum aetatis a vino penitus abstinendum existimat. Testantur veterum historiae vini vsum non modo Germanis olim non fuisse vsurpatum, verum etiam alijs pluribus nationibus. Pueris autem maxime a vino meraciore temperandum. Nam cum succo abundent, siti non adeo grauantur, et quia calidiores natura, his si calidiorem cibum vel potum praebeas, perinde feceris, ac si oleum camino addideris. Muniendus igitur aduersus vini insidias, non fuga sicut Aegyptij, neque ingurgitatione nostrorum pestilentissimo more, sed animi constantia, [note: Notet prin. ceps. Cyrus.] moderationeque vsus temperans fiat et continens. Non audiendi, qui dicunt, oportere principem assuescere vini potui, quasi periculum sit ne discat bibere. De Cyro fertur, quod cum Lacedaemonijs societatem initurus: Cor dicebat sibi longegrauius, quam fratri esse, nam plus meri quam ille biberet, et melius ferret. Bibendum ita censuit interim, vt sitiens desineret [gap: Greek word(s)] . Adolescentem vino assuefieri, et ad omnem diaetae rationem assuescere non admodum repugnauero, si sic ingenium et natura ferat. Plato quidem modicos vini haustus concedit, sed honestis inter bibendum remissionibus refici animos ad sobrietatis officia sapienter existimat. Sunt qui putent, non saepius in mensa bibendum, quam ter aut quater ad summum, atque hunc morem vidimus obseruare Imperatorem Carolum, et Galliarum regem Franciscum. Suetonius testatur, Augustum non amplius ter in coena


page 161, image: s161

bibere solitum, et cum largissime sextantes non excessisse, neque temere interdiu, sed tantum pro potione sumpsisse perfusum aqua panem, aut succo vinosiore, aridumue pomum. Breuiter, [note: Cibi et potum moderatio.] famem cibus, sitis potum, exspectet, et si fieri potest auiditas vtriusque supersit, mensae et fastidium absit. Cibus et potus sic seruiat, vt iuxta Platonis sententiam Philosophiae ministerium praestare possit. Pythagoras cum videret quendam [note: Musica inter prandendum et hilariores confabulationes.] curare indulgentius corpus: Hic, inquit, non cessat molestiorem carcerem sibi struere. Inter prandendum ac coenandum facetijs, sed eruditis, castis, atque etiam musicis vti conuenit, facessant lasciuiae, turpitudines. Neque hic de serijs et de secretis disputandum, quod quidam praeter decorum facere consueuerunt. A prandio et coena similiter hilarioribus confabulationibus, item musicis et inambulationibus vacandum, non dormiendum. Exercitationes etiam sint minus laboriosae, nam laboriosiores cibum antecedere debent, siquidem haeante cibum vtiles sunt, statim a cibo neque legendum, neque scribendum, neque serij aliquid meditandum, ventreadhuc cibi saburra graui, siquidem haec concoctionem impediunt, et capitis cient grauedinem. Plutarchus et Celsus vocis exercitium probant, etsi non desint qui contra sentiant.

De amictu ad valetudinem et commoditatem accommodando. Caput XXIX.

QVemadmodum ad omnem fortunam sunt accommodatiores, qui quibuslibet cibis assueuerunt, ita et de vestitu [note: Abusus in vestitu puerorum.] sentiendum, in quo non simpliciter vulgus principum ac potentiorum peccat, quidam enim pueros, cum ad elegantiam exquisitius ornare student, nimium constringunt, impediuntque, quo minus tenella membra liberos motus flagitantia ad iustam magnitudinem et aequalem corporis proportionem


page 162, image: s162

augescant, alij corpuscula alioqui satis natura calentia nimio pondere vestium suffocant vestitu molesto, auro, argentoque, ad ostentationem tanquam humanos simios excolentes effoeminant, docentes vestium luxum admirari, Quae certe plurimum a priscorum more dissident, qui natos ad flumina primum deferebant, saeuoque gelu durabant et vndis. Nam vt arborum partes durabiliores redduntur, quae Aquilone oppositae, quam quae Austro, ita fortiores, firmioresque fieri creduntur, quia pueritia duritiae et laboribus assuescerent: quem [note: Galen. lib. 1. de San. tuenda.] morem etsi Galenus tanquam ferum et barbarum improbet, Aristoteles tamen mediocris frigoris tolerantiam, et ad sanitatem, et ad res bellicas vtilem existimat. Antiphon Sophista, [note: Arist. polit. 7. c. 17.] cum reprehendisset Socratem vilissimo vestitu indutum: Hic ignoras, inquit, vestem vsus causa indui. At tu, quando vidisti me frigoris gratia domi manentem, aut ob aestum pro vmbra [note: Vestes vsus causa.] certantem? Nam cum vestis ad tegendum, aut ad frigora, aestumque pellendum inuenta, neue nos laedat aurae molestia, illas pellibus suffultas vestes ignorabat maiorum continentia, sed adulti ferarum rhenonibus amiciebantur, rerum gestarum magnitudine toto orbe celebres, ac longaeuitate et valetudine nobis feliciores. Vnde nos pudere debet quoties illorum [note: Xenoph. Lacaed. Rep.] frugalitatem ac temperantiam in memoriam reuocamus. Lycurgus cum videret Graecorum pueros vario vestitu educari, instituit, vt vna tantum veste vterentur, et pro calciamentis [note: Plutarch. apophth.] pedum nuditate, ratus hac ratione et caloribus et frigori facilius eos assuefieri, et ad omnem vsum et exercitationem fieri expeditiores.

Quia igitur conuenit principem ad omnem euentum fortunae instructum esse, vestitu et cibo quibuslibet assuescere debet, vt pro re nata et frigus et inediam tolerare queat. In vestitu [note: In vest tu duo spectanda.] autem ad valetudinem comparato duo potissimum prae standa, mundities et commoditas. Vt videlicet munda magis


page 163, image: s163

et modestiae conueniens sit vestis quam splendida, neue pondere aut incommoditate grauet, neque tenuitate corpori incommoda vel algoris vel aestus afferat, vel squalore contemptibiles reddat. Reliqua de vestium luxu require supra, cap. XXI.

De exercitatione valet[?]dini puerili congrua. Cap XXX.

SVperius capite quarto a nobis dictum, vti homo ex animo et corpore constat, ita pueritiae studia et occupationes bifariam partiri oportere, alteram animi exercitationem esse, alteram corporis, vnam doctrinae, alteram ludi et exercitij corporis, vtraque vtilis et necessaria. Siquidem otio et inertia corpora flaccescunt, et corpus diu recte valere non potest, si exercitio careat. Otium enim [gap: Greek word(s)] . Quare cum otij vitandi et valetudinis tuendae causa exercitia conueniant, et pueri his delectentur, deligenda honesta et vtilia. Ea autem vtilia sunt, quae corpus agitatione exercent. Deligenda, inquit Isocrates, quibus melior fias. Motu autem et agitatione non minus quam cibo opus est in valetudinis firmitate conseruanda. Lycurgi legibus iuuentus erudiebatur laboribus, venando, currendo, esuriendo, sitiendo, algendo, aestuando. Quibus exercitijs ad laborem doloremque, si sic necessitas ferat, ferendum, roborarentur adulti. Vnde Graeci qui formam Reipub. dederunt, corpora iuuenum laboribus veluti callo muniri voluerunt.

[note: Coriolanus. Plutarch. in Coriolano. Xenoph. in Rep. Lacedae. Polit. 8. c. 3.] Coriolanus cursu omnisque generis exercitijs et laboribus corpus reddidit ineluctabile, vt Plutarchus auctor. Eos enim qui sese exercitationi dederint, et colore insignes, et corpore vegeto fieri certum est, otio solutos et imbelles reddi, neque diu corpora recte valere posse, quae illis destituuntur. Vnde Aristoteles non abs re gymnasticen inter eas artes nominat,


page 164, image: s164

quibus pueri sunt instituendi. Nam his corporis partes praeparantur quo minus aduersis afficiantur, vtque robustiora et infracta ad operationes quasque reddantur, et cibi ab his validius attrahuntur, promptius permutantur, vt inde alant, liberius quoque emoliuntur ob inductum ex vehementiore pulmonis motione feruorem, praeterea non meatus solum corporis purgant, sed redundantias etiam omnes ferme corporis conficiunt et euacuant, vt Aeginetha testatur. Sunt autem [note: Paul. Aeginetha lib. 1. cap. 16. Polit.] exercitia hominum sic temperanda, vt simul et corpus agile reddant excitentque, et animo non officiant. Siquidem animum et corpus simul laborare non decere, cum alterum [note: Xenoph. [gap: Greek word(s)] . Exercitiorum modus.] alteri sit impedimento, ex Aristotelis sententia. Socrates apud Xenophontem tantum la borandum docet, quantum animus libenter suscipit, atque hanc exercitationem ad sanitatem conducere. [note: Plato in Timaeo.] Plato neque animam sine corpore neque corpus sine anima mouendum. Ita ijs qui vehementius incumbunt disciplinis, gymnasticam adhibendam. Clemens Stromaton lib. 5. citat Hippocratis dictum, Impigram probantis laborum susceptionem et nutrimenti non nimiam exaturationem, [gap: Greek word(s)] . Exercitia autem ne sint vehementiora, sed terminum exercitationis anhelitus mutationem postulat Galenus, et ante exercitationem excrementorum euacuationem. [note: Paul. Aegin. lib. 1. cap. 16. Celsus lib. 1. Lassitudo citra fatigationem.] Meta, inquit Aeginetha, vehementiae esto, animae ad spissitudinem alteratio. Celsus finem exercitationis esse debere ait sudorem, aut certe lassitudinem, quae sit citra fatigationem. Xenophon tradit Cyrum et Persas nunquam cibum sumere [note: Lib. 8. paed. Libro 2.] nisi fudassent, neque equis prius quam exercitatis pabulum [note: [gap: Greek word(s)] ] praebere, et alias nunquam. Cyrus inquit ad Lysandrum hospitem, se prandere solitum, dum per valetudinem licet, antequam [note: Xenoph. Oecon. Xenoph. ad fin. primi lib. [gap: Greek word(s)] ] aut bellicum aut rusticum aliquod opus aut actionum aliquid honestarum quo moueretur absoluerit. Apud eundem in disputatione quam cum Aristippo Socrates habuit, docetur


page 165, image: s165

nullos hominum debere ab exercitatione abstinere, sed ad aestum et frigus atque duritiem exercitandos maxime Principes et gubernatores. Et paulo superius tradit eos qui natura imbecilles sunt, corporis exercitationerobustiores fieri iis[?]qui natura robustiores.

Quoties principum liberi exercitijs vacant, praefectus aulae et institutor veluti praesides et agonothetae semper adsint, certaminaque moderentur, ne quid praeter aetatem, praeter vires et [note: Pol. 8. Puerorun[?] exercitia.] decorum, tentetur. Verum quia aliae aetati alia exercitia conueniunt, de infantium motibus et exercitatione dictum est prius, hîc de puerorum atque adolescentum exercitijs dicendum erit, his enim Arist. ante pubertatem nondum laboriosa conuenire putat, veluti grauia onera tollere, disco certare, cum feris pugnare, apros et vrsos configere, aut irritatos venabulis excipere, et machinis certare grauioribus, sed leuiora et aetati corporisque habitudini congrua, qualia sunt inambulandi, [note: Deambula[?] di exercitium. Plato in Phaedro in principio.] cursitandi, saltandi. Deambulationis exercitium expeditius quam currendi putat Phaedrus apud Platonem, item gestandi, vehendi, equitandi. Pilae lusus in sphaeristerijs Hippocrati [note: Pilae lusum imprimis probat Hippocrates. Vocis exercitia.] probatur, trochi, fritilli, scacorum, globulorum, circuli, orbiculorum in tabula iactationem, cantandi, recitandi, canendi, nam vocis exercitia probare videtur Plutarchus, etsi Celsus, e quo ille plaeraque ad verbum videtur transcripsisse, repugnat. [note: Plutarch. de valetu. tuenda.] Adde musica instrumenta, tibias, testudinem, citharam, item hominum facetorum confabulationes, quos tamen [note: Musica. Sueto. in August.] castos malim quam scurras aut moriones, turpiloquos ac pomiliones, quos etiam Augustus abominabatur veluti naturae Iudibria. Exercitationem autem omnem honestam et castam esse decet. Sic Plato, videte, inquit, pueri, vt otium in re quapiam honesta collocetis. Tradunt quidam, antiquae fuisse disciplinae ingenuos pueros ac Senatorum filios Schola egressos [note: Saltatori[?] ars.] ad ludum saltatorium frequentes commeare, et cum crotalis


page 166, image: s166

neruorumque et tibiarum cantibus ad numerum certo modo [note: Alex. Neap. lib. 2. cap. 25.] psallere. Id quod apud Graecos, Persas, Indos, dignum laude et exquisitae artis fuisse, Homero teste probatur, qui inter caetera ludicra liberalia saltationem ponit. Saltare et equitare Persae habebant praecipuum exercitium. Lacedaemonij etiam saltationem tanquam ad bellum vtilem, vt gressu composito [note: Lucian. [gap: Greek word(s)] .] incederent, inter quotidianas disciplinas habuere. Et Lucianus huius artis et honestatem et dignitatem colligit cum ab antiquitate quippe quam et Poetae et alij Scriptores celebrarunt, tum ab vtilitate, vt quae non oblect et solum, sed etiam ad corporis agilitatem et vires comparandas conducat. Postremo eam artem sapientiam et mores hominum formare colligit, idque exemplis tum Philosophorum tum Barbarorum [note: Xenoph. paed. lib. 1. Cyrus.] amplificat. Sunt et lusus qui decent. Ita Cyrus ludendo regia munia obibat, officia dispensabat, controuersias dirimebat, etiamnum puer Principis indolem prae se ferens. Seuerus [note: Senerus Imp. Spartian.] Imperator in sua pueritia nullum ludum exercebat, nisi ad iudices, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet et iudicaret. Ita ludi et exercitationes [note: Plin. Epist. Sagitandi exercitium. Plut. in Caes.] corporis non minorem interdum fructum praebent quam seria, vt Plinius testatur. Vnde conuenit in ijs artibus maxime exerceri, quae vsui futurae sint aliquando, quales sunt sagittandi, quam artem etiam Dauid praecepit, natandi qua Caesar incolumis euasit, nauem gubernandi, qua arte videmus [note: Spartian.] magnos etiam heroas excelluisse. Sunt exercitationes aliae quae adultioribus conueniunt magis, quales sunt gladiatorij ludi, quorum rabie immoderata tenebatur Commodus Imperator, chororum Antoninus, Heliogabalus et Bassianus. Adultioribus etiam congruunt magis hastilium concursus, [note: Venationis exercitium. Xenoph. de venatione. Plin, Paneg.] equitum peditumque armatorum certamina, balistarum, bom bardarum, acrochirismi luctae, venandi etiam vsus non improbandus si moderatus sit, nam haec quasi rei bellicae tyrocinia


page 167, image: s167

strenuos reddere putarunt quidam. Vnde optimos fortissimosque Principes venationibus tanquam rei saluberrimae vacasse, quae et currendo, equitando, ferasque insequendo, excipiendoque, frigus, aestus, sitim, famem tolerando corpus, ad militare [note: Xenoph. paed. lib. 1.] robur exerceat, Xenophon et Dion testantur. Cyrus suos milites ad prandium aut coenam non admisit, nisi sudassent, aut venatum eduxisset, vt ante quoque dictum, atque ipse iam inde a pueritia venandi exercitio non citra periculum deditus fuit. At cum haec exercitatio periculosa sit, vt dixi, in pueris, et principes alioqui plus satis huic studio sint dediti, temperandum, aut certe non nisi adhibitis custodibus, vt Xenophon de Cyro narrat, ad hoc exercitium mittendi praesertim [note: Cyri periculum in venatu.] pueri principes. Nam et Cyrus grauiter obiurgatus est a Cyaxare auunculo quod neglectis custodibus temere feram inuadendo in periculum venisset. Ab ijs igitur exercitijs periculosis abstinendum, quae et vtilitatis parum afferant, et corpus plus aequo debilitent, qualia sunt onerum leuandorum et tormentorum bellicorum tractandorum nisi cum summa cautione. Est autem pueris omnino a serijs studijs aliquando remissio concedenda, vt sint animo laxato et taedium discendi discutiatur. [note: Plin. Paneg.] Remissio olim principibus erat lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et torrentibus scopulis gradum inferre nullius manu, nullius vestigio adiutos. Olim haec experientia iuuentutis, haec voluptas erat, his artib. futuri duces imbuebantur, certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu, nec mediocre decus habebatur, submota campis irruptio ferarum, et obsidione [note: Herodot. in Thalia. Amasis sententia.] quadam liberatus agrestium labor. Amasis apud Herodotum ait arcum rumpi si sem per intendatur, nec posse illo quando vsus postulat vti. Sic hominis haberi institutum, si assiduo studio, nec vllam partem ludo tribuere velit, fore vt tandem aut mente capiatur aut membris. Vtrique rei censens suum tempus tribuendum et modum,


page 168, image: s168

ne nimia licentia pariat assiduitatem, neue cum iam ad maturam aetatem peruentum fuerit, harum delectatione et consuctudine discant seria magisque necessaria omittere. Pecunia ludere, praesertim alea, non probandum, cum ea res et perturbatos [note: Ludus aleae derestandus.] saepe reddat, et rei iacturam afferat. Accepimus quendam principem adeo desperate ludere solitum, vt totidem aureos deposuerit, quod pilos tunica pellibus fulta haberet. [note: Neronis lud. Sueto. in Nerone.] Quemadmodum Neronem, in singula puncta lusisse quadragies sestertium. Certamina potius honesta, et quae corpus exercent, [note: L. vlt. C. de lus. aleae.] vsurpanda veterum more et Cyri exemplo. Et quales Iustinianus enarrat in suis Constitutionibus, de aleae lusu vetito.

De quiete et somno. Caput XXXI.

CVM natura quietem postulet, neque durabile sit quod alterna requie careat: Somno rempestiuo et moderato vtendum, nam sicut moderato corpora vegetantur, ita nimio somnolentiora redduntur, intempestiuo franguntur. A. Gellius [note: Neet. Attie. lib. 4. c. 14. Plut. in Laconicis.] ex Varrone tradit pueros, si cibo potuque, ac somno plurimo vtantur hebetiores fieri, et corpora improcera minusque adolescere. Agesilaus sic somno vti se dicebat, non vt illi dominaretur, sed vt negotijs seruiret ab Iride Homerica admonitus, [note: Home. Iliad. [?].] quae Agamemnonem excitans e somno negabat principem solidam debere noctem dormire. Socrates cum Aristippo [note: Xenoph. [gap: Greek word(s)] . lib. [?].] disserens apud Xenophontem: Illum, inquit, qui gubernandi artem discit, ne res propter ipsius somnolentiam detrimentum patiatur, in somno capiendo continentem esse oportet, vt possit et tarde dormire et ante diluculum surgere, [note: Plato de Leg. 12.] et vigilare si opus sit, et legum custodes. Plato vult noctu surgere, noctu enim Reipub. negotia commodissime tractari. [note: Sueto. in August. Plutarch. in Ca[?].] Augustum non vltra septem horas dormire solitum proditur, sed Catonem legimus impense delectari solitum deditis


page 169, image: s169

somno, quod ipsos mansuctiores putaret quam multa vigilia affectos. Diurnus somnus noxius existimatur, maxime si quis se reclinet sedenti, non perin de praesertim prouect iori, vt Ficinus testatur. Surgere diluculo, cum ad valetudinem, tum ad [note: Arist. Oec. [gap: Greek word(s)] ] res gerendas, et studia vtilissimum Aristoteles putat, vt superius a nobis dictum, vbi de opera distributis temporibus egimus, contra humanas noctuas, qui diem in noctem vertunt, [note: Italorum partitio dici.] et contra noctem in diem. Itali partiuntur diem naturalem, hoc est, noctem cum die, in tres octoades, vt octo horas somno tribuant, octo negotijs atque studijs, et totidem sacris ac corpori curando. Statim a cibo non est quiescendum, sed ante potius deambulationi, confabulationibus hilarioribus, non tamen laboriosae exercitationi vacandum, vt paulo ante [note: Cic. ad Tiro. epist. 412.] declaratum. Breuiter huc accommodari poterunt, quae Cicero suo Tironi suadet curanda, puta [gap: Greek word(s)] .

[note: Curae abijciendae cubituris.] Cubitum ituro omnes curae abijciendae, tristitiaque excutienda ex animo, nam sic apud Satyricum lectus cubiturum alloquitur:

[note: Iuuenal. Saty. 11.] Protinus ante meum quidquid dolet exue limen.

[note: Mart. lib. 10.] Et Martialis noctem perinde atque mensam vult curis vacare prorsus, optans somnum, qui faciat breues tenebras.

Cubare conuenit non supine, nam id noxium spinae, stomacho, cerebro, et oris halitui. Contra pronos cubare ijsdem [note: Galen. lib. 2. de musculorum motu.] vtile, maxime autem pituitosis Galenus decubitum probat, qui est in latus, atq[?] ante concoctionem in dextrum latus cubandum putatur propter insomnia, post in sinistrum, tametsi contra sentiant quidam, sed prior physicorum ratio commendabilor experientia comperitur. Anaxagoras altera manu ad os, altera ad pudenda posita dormire solebat, nimirum et oris continentiam et pudendorum occultationem significans. [note: Surgenti quid.] Surgenti facies, os, aqua abluenda munda, pectendum caput,


page 170, image: s170

nares, aures excrementis leuandae, maxime autem surgenti secessus ratio habenda, vt Physicorum placita praecipiunt.

De Reip. curafuturo principi mature effingenda, arripiendaque. Caput XXXII.

HActenus de nouali praeparando, ac semine iaciendo dictum a nobis, iam operae videtur precium, vt fructum in horreum vehendum non negligamus. Demens enim agricola [note: Paediae lib. 5.] fuerit, vt Cyrus apud Xenoph. concionatur, qui cum agrum magnis, et impensis, et laborib. colere studuerit bene serendo atque inserendo, fructus cum capiendus sit, omnino non conuehat, sed humi defluere sinat. Et athletha, qui ludo per multum laborem se diu exercuerit, vbi autem ad victoriam ventum sit, [gap: Greek word(s)] , praemiaque iam capienda defecerit, is plane ignauus iudicandus fuerit. Ergo principum liberi administrationi Reipub. destinati, vbi iam in religione, moribus, [note: Cic. de Orat. lib. 1.] literis, honestorumque exercitiorum tyrocinio perfuncti, ex ephebis excesserint, paulatim Reip. negotijs admouendi, eque hac dom estica exercitatione et vmbratili in medium agmen, in puluerem aliquando et aciem educandi sunt. Subeundus vsus omnium, et periclitandae vires ingenij, commentatio illa inclusa, in veritatis lucem proferenda. Non vt statim ipsi statuant, sed vt dirigantur gubernatoribus. Lycurgus cum videret [note: Xen. in Laced. Rep.] Graecorum pueros puberes a magistris et paedagogis dimitti, et eam aetatem maxime voluptatibus obnoxiam, laboribus eos subdi voluit, vt his occupati, ab inhonestis retraherentur. [note: Plato lib. 6. de Leg. et in Gorgia.] Qui autem hos refugerent, eos nihil rerum honestarum assequi posse putabat. Plato in sua Rep. peculiares in hoc magistratus constituit, qui adolescentiae curam susciperent, [gap: Greek word(s)] . Nam literis diutius occupari nolimus eos, qui gubernationi destinati


page 171, image: s171

sunt, sicut nec in philosophia supra modum haerendum, ne [note: Calicles.] ineptiores reddantur, vt Calicles apud Platonem liberrime disputat: [gap: Greek word(s)] . Nam adolescentes philosophiae propter institutionem et disciplinam vacare pulchrum, ac prouectiores non item. Producendus iam adolescens e puluere in lucem publicorum negotiorum, vtatur consuetudine politicorum hominum, quibus praestantissimi redduntur. Ciuilis enim disciplina a ciuilibus hominibus discenda, vt Plato in Theage docet. Huius occasione [note: Institutum de patricijs in Senatum ducendis.] a Romanis prisco more receptum, vt Senatorum filij cum parentibus in Senatum introducerentur. Id quod Plinius in epistola ad Aristonem declarat, his verbis: Erat, inquit, antiquitus institutum, vt a maioribus natu non solum auribus, sed etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi, ac per vices tradenda minoribus haberemus. Inde adolescentuli statim castrensibus stipendijs imbuebantur, vt imperare parendo, duces agere, dum sequerentur, assuescerent. Inde honores petituri assistebant curiae foribus, et consilij publici spectatores ante, quam consortes erant. Suus cuique parens pro magistro, aut cui parens non erat, maximus quisque et vetustissimus pro parente, quae potestas referentibus, quod ius censentibus, quae vis magistratibus, quae caeteris libertas, vbi cedendum, vbi resistendum, quod silentij tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae executio prioribus aliquid addentium. Hactenus ille. Quam consuetudinem, [note: Venetorum mos.] etiamnum Veneti veterum Romanorum aemuli sectantur, patricij ordinis adolescentes, vigesimo anno magistratum, quem aduocationem appellant, adeunt. Mamea Alexandrum filium assuefecerat, vt iudicialibus actibus incumberet meliore diei parte, idque faceret saepissime, ne quod spacium vacandi malis artibus esset occupato rebus potioribus ac necessarijs.


page 172, image: s172

Attamen ne quid temere committeret, sedecim viri aetatis [note: Herod. in Alexand lib 6. Alexan. Imp. Consiliarij.] grauitate, vitaeque sanctimonia praecellentes assessores et Consiliarij delecti erant, nihilque dicebatur aut agebatur nisi illorum auctoritate. Neque enim conuenit iuuenili im perio nimiam statuendi mandandique auctoritatem permittere, ac Phaetontis more habenas orbis concedere, sed consultationibus intersit, item legationibus audien dis, controuersijs dirimendis, supplicum libellis audiendis adhibeatur, vt prim um cum attentione auscultet, neque sinat animum vagari, sed expendat quid quisque dicat, sententias excutiat, rogetur et ipse aliquoties sententiam, permittatur et responsa dare quamdiu corrigi possit, etsi quid peccet, id per maiores natu corrigatur: Moneatur quid cuique loco, tempori, causae, personae, conueniat. Profuerit etiam subornare, qui conetur rimari sicubi perfluat, aut secretorum tenax esse comperiatur: quandoquidem [note: A. Gel. Noct. Att. lib. 1. cap. 23.] in ea aetate adhuc admoneri poterit, et ad taciturnitatem, et arcanorum reticentiam, exemplo Papirij, qui cum more veterum Romanorum patrem in curiam comitaretur, et mater curiosius filium, quid in Senatu agitatum, percontaretur, neque cessaret imperiosius interpellare, puer memor sanciti silentij, matrem festiuo eludit commento, nempe agitari in Senatu, vtiliusne et e Rep. esset, duas maritum vxores, an vnam duos maritos habere. Eo audito illa non quieuit, mox ad reliquas matronas refert, quae simul postridie ad curiam queribundae colliguntur: Senatus attonitus re insolita, tandem cognoscit a Papirio quid matri vrgenti dixisset: Laudatus puer, eique ob praetextatam prudentiam praetextato cognomentum honoris causa inditum. Posset et Fabella de Cothurnice lanceam gestante ad secreta reticenda hortari, et ad futilitatem vitandam flecti. In controuersijs dirimendis si quem deprehendat aduersariorum potentia, aut amicorum praesidijs pressum, hîc discat controuersiam diligenter examinare,


page 173, image: s173

seorsim etiam vocata imbecilliori parte, et patrocinijs destitutae aduocatum gratis adhibere.

[note: Conditiones ditionum co gnoscendae.] Conducet ditionis suae naturam, conditionesque mature exquirere, quae ciuitatum, quae nobilium priuilegia, statuta, praefecturarum administrationes, officialium fidem et diligentiam, religionem, iudicia, et sicubi pauperes et imbecilliores a potentioribus opprimi comperiantur, vt pro his parentes interpellet. Oppida, arces, quasi per lusum obequitare, [note: Ditienes aliquoties obequitandae.] lustrare situm, affinia, munitiones. Adde vectigalium portoriorum, teloniorum, insularum, aggerum, alluuionum, viuariorum, piscinarum, pascuorum, saltuum, metallorum, minerarum, ac caeterorum prouincialium prouentuum rationes exquirere, eaque mente complecti: non vt his augendis subditos grauet atque expilet, sed vt ad harum rationem aulicam oeconomiam instituere discat, quo minimum grauetur plebs, et vt supersit aliquid futurae et improuisae necessitati. Animaduertat, sicubi quaestores aerarij et ministri parum fideliter prouentus administrent, sicubi iniquis conditionibus praedia et principales census oppositi sint, vt quaesitis rationibus redimantur. Breuiter, mature perdiscere incipiat, quae in administrando vsui sint futura, vt Spartam destinatam adornare possit. Sic denique animum ad Rempublicam admouere incipiat, vt subditi intelligant se amari, et amandi vicissim [note: Gallicum Prouerbium.] habeant occasiones: Semper memor illius Gallici dicti: Il nest poin Sire de son pays qui de ses subietz est hay: tantum abest, vt vocem illam tyrannicam admittat, oderint dum metuant.

De tutela pupillorum principum. Caput XXXIII.

PRincipes quia saepe filios imperio destinatos impuberes relinquunt, de horum tutela et curatione coronidis vice


page 174, image: s174

aliquid adijciendum cum recentia tum veterum exempla monent. Siquidem eius rei neglectus quantum plurimis imperijs, regnisque et ditionibus incommodi attulerit, gubernationum successus expendentibus haud est obscurum. Iure Ciuili tutores [note: Noucll. conftit. 118.] legitimi censentur agnati, cognatique, sublata hac in re, sicut et in successionibus differentia. Et parentes nonnunquam aut ex his aut ex alijs sanguine non iunctis potentiores liberis imperiorum successoribus tutores relinquunt, aut in his quos iudicio deligunt, saepe falluntur. Dari autem maioribus monarchis parum tutum. Vnde fit vt saepe in perniciem simul et liberorum et imperiorum hac in re vel negligentia, vel iudicio, [note: Ptolemaei tutor Antiochus.] vel denique errore peccetur. Ptolemaeus Epiphanes cum filium e Cleopatra sorore Antiochi Epiphanis reliquisset impuberem, mortuo patre cum filius nondum idoneus esset gubernationi, neque testamento tutores essent relicti, Antiochus auunculus tanquam legitimus tutor impuberis regnum inuasit, specioso quidem tutelae nomine, sed reuera ipse hoc praetextu regnum in se transferre conatus. Et proceres Aegyptij ab Antiocho largitionibus corrupti suum regem prodiderunt. [note: Daniel 11.] Vnde ait Daniel: Et comedentes panem cum eo conterent [note: Ricardus Angliae R.] eum. Ricardus Angliae Regis frater relictis regijs liberis tutor constitutus, regnandique cupiditate inflammatus necatis pupillis ipse regnum inuasit, sed iustam vindictam non [note: Theodosij filiorum tutores.] euitauit, a suis in coniuratione occisus. Theodosius pijss. ac sapiens Imperator filios duos, Arcadium et Honorium, impuberes, viuens Imperij consortes fecerat. Et cum sub mortem de rebus suis dispositurus aetatem liberorum tanto imperio, quod tum amplissime toto orbe propagatum erat gubernando, tantaeque moli sustinendae im parem existimaret, tres potentissimos duces liberis tutores reliquit, eosque illis tanquam sacratissimum depositum [gap: Greek word(s)] , vt Platonis verbis vtar, concredidit. Atque tutorem Arcadij, cui Orientis aulam


page 175, image: s175

[note: Ruffinus.] destinarat, Ruffinum Gallum fecit. Honorio Stiliconem, qui Occidentis imperium fiduciarium gubernaret tutorem dedit, Africae pupillarem administrationem Gildoni eius prouinciae Comiti commisit. Quos etsi beneficijs luculentis sibi deuinctos fidosque fore arbitraretur, falsus tamen est opinione, euentus enim tribus lupis duos agnos commissos declarauit. Nam mox vbi Theodosius diem obijsset tutores ambitione regnandique cupiditate aestuantes perinde atque vultures praedae inhiantes, quisque in se suosque liberos transferre imperij dignitatem moliti sunt. Ruffinus quidem vt Orientis imperio potiretur Barbarorum arma solicitat, quae Graeciam popularentur, et Caucasijs accolis genti crudelissimae Asiae inuadendae viam monstrauit, ea occasione imperio se potiturum confidens. Stilico Vuandalico genere ortus perfidia dolisque eius gentis [note: Stilico.] instructus, beneficiorum affinitatisque parum memor (socer enim erat Honorij) omnem mouit lapidem, vt filium Eucherium iam inde a pueritia Christianis inimicum imperio substitueret, Alemannorum, Sueuorum, Vuandalorum ac Burgundorum exercitus excitauit, vt harum gentium irruptione et im manitate ac viribus perculsus gener imperium Eucherio [note: Gildo. Inertia Arcadij et Honorij tutelae neglectu.] cederet. Gildo cognita morte Theodosij contempta pueri auctoritate perfidia plus quam Punica parique sacrilegio Africam proprio iure vsurpare coepit. Interim pupillorum, in quibus totius orbis Christiani felicitas sita fuerat, nulla cura vel instituendi vel defendendi vel denique REM PVPILLI SALVAM PRAESTANDI solicitudo. Nam alter Arcadius ab vxore Eudoxa impulsus patiebatur sanctissimum eloquentissimumque [note: Chrysostomus in exilium pulsus. Roma expugnata.] virum Chrysostomum in exilium pelli. Alter cum Rauennae agenti nunciaretur Romam expugnatam, admiratus est Romam suum gallum gallinaceum, quo in delitijs vtebatur, tanquam pugnacem superatum. Breuiter: Imperium quod Theodosius florentissimum reliquerat foede dilaceratum,


page 176, image: s176

[note: Romani Imperij ruinae initium. Vide Auentinum in Honorio.] rapinis praedationibusque truculentissimarum gentium miscebatur. Religio quae sanctissime a parente et praecessoribus culta fuerat prorsus neglecta, Iudicia tam publica quam priuata in potestate tutorum curatorumque erant. Vrbes florentissimae conniuentibus tutoribus euersae, opulentiores fictis accusationibus emuncti, sedibus possessionibusque eiecti, idque hoc fiebat impunitius quod pueri principes rerum imperiti edictis libellisque omnibus, quae tutorum alicuius nomen praeferrent, subscribebant, nihilque ratum esset nisi quod tutorum [note: Tutoriae perfidiae vindicta.] auctoritate comprobaretur. Vnde Claudianus non immerito improbum legum venditorem vocat Ruffinum. Sed dignas perfidiae tutoriae poenas dederunt omnes. Ruffinum enim cum se Imperatorem nominari postularet, ante tribunal milites Italici trucidârunt. Stilco eandem debitamque perfidiae mercedem retulit. Nam cum im probitas eius Honorio et exercitui Romano patefieret caesus est vna cum filio, cui vt purpuram indueret totum orbem sanguine miscuerat. Gildo et ipse praemia tutoriae perfidiae reportauit, laqueo strangulatus, vt Paulus Diacon, testatur. Quantum haec vna tutela infeliciter [note: Lib. Hist. 13.] parumque prudenter commissa incommodi attulerit, vel hinc aestimare licet, quod hac occasione Caucasiae portae primum [note: Turcis qua primum aditus.] Turcis, ac veluti cataractae maximarum calamitatum reseratae sint in Christianae religionis et totius Imperij perniciem, semel per Asiam transmittendi potestate facta. Similis perfidia fuit Andronici Commeni, qui ab Imperatore Graecorum [note: Andronicus Commenus.] Manuele tutor datus filio, pupillum quo ipse regno potiretur sustulit, sed post in potestatem Isacij redactus patrati [note: Vide Nicetem Chomatem in Alexio. Tutores suspecti. L. 1. ff. de susp. tuto.] parricidij vltionem sensit, vt Nicetes Chomates tradit, neque vllus vnquam tam sceleratae perfidiae vindictam euitauit. Innumera possent referri exempla, quae et principes ipsos et ordines proceresque regnorum admonere debeant, vt in tutoribus relinquendis circumspecti sint, neque patiantur tutelas


page 177, image: s177

quibuslibet atque paucorum potentia committi. Suspectorum tutorum crimen e XII. tab. ortum est, cuius publica actio est, vt Vlpian. testatur, omnibusque patet, adeo vt etiam mulieres pietate ac necessitudine ductae, puta mater, auia, nutrix, soror admittantur. Licetque dolum in tutela admissum suspectum postulare, vt si forte grassatus sit, vel sordide pupillum in tutela ac perniciose tractauerit tutor, vel interceperit aliquid, [note: Tutelas pupillorum principum non concedendas paucis potentibus.] vel propter inimicitias, vel quod alimenta denegauerit, vt idem Vlpianus respondit. At vero cum nostra quoque aetate principum aliquot tutelas viderimus non sine magno Reip. detrimento administratas, solicitos esse conuenit principes, qui pupillos successores relinquunt ne citra consilium subditorum procerum atque ordinum liberis tutores dent, sed matura cum illis deliberatione tutores et cum auctoritate restricta atque administratione temperata constituant, neque praepropere [note: Phaetonris incendium.] etiam puberibus [gap: Greek word(s)] permittant. Exemplo sit Phaetontis iuuenilis temeritas, qui cum, vt est apud Poetas, patris sui Solis currum temere gubernandum suscepisset, orbem incendio vastauit:

[note: Metamorph. Quid. lib. 2.] -- Magnaepereunt cum moenibus vrbes Cumque suis totas populis incendia gentes In cinerem vertunt, etc. -- - - Et ipse Veluitur in praeceps, - - Excipit Eridanus. - -

[note: Pue ris non temere concodendam reip. ad ministrationem. Esa. 3.] Cuius fabulae inuolucrum admonet pueris, non temere imperiorum permittendas habenas, sed seniorum sapientumque adhibita administrandi auctoritate cohibendas. Esaiae oraculum comminatur impijs pueros principes, haud dubie ruiturae reip. proludium. Laudantur Epirotae, qui cum reuocassent [note: Vopisc. in Tacito.] principem suum Pyrrhum vndecimum aetatis annum agentem, tutores ei adiunxere vsque ad adultam aetatem. In Comitijs Taciti Imperatoris ordine amplissimo adferenda suffragia sed considente et omnib. calculis ad Imperium suscipiendum


page 178, image: s178

Tacitum comprobante, ipse ciuiliter excusans. Miror, inquit, vos P. C. in locum fortissimi Imperatoris Aureliani senem velle sufficere? En membra contestans iuuenes quae iaculari, hastile torquere, clypeos intonare valeant, videte quam aetatem de cubiculo et vmbra in pruinas aestusque mittitis, an [note: Pueris non esse concrededam reip. administrationem.] probaturos senem milites creditis? Hic Metius Falcatius Nicomachus in haec verba prorupit, Dij, inquiens, auertant pueros principes et patres Patriae dici impuberes, et quibus ad subscribendum magistri literarij manus ducant, quos ad Consulatus dandos, dulcia, et circuli, et quaecunque voluptas inuitet. Quae malum ratio est habere Imperatorem, qui famam curare, qui quid sit Resp. nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, magnorum magistratuum ictibus terrorique subiaceat, faciat eos Consules, Duces, Iudices, quorum vitas merita, [note: Resp. amanda magis quam liberi.] aetates, familias, gesta non norit. Teque Tacite Auguste conuenio, obsecrans libere pro communi patria, legibus deposcens ne paruulos tuos, si te citius fata praeuenerint, facias Imperij haeredes. Ingens gloria morientis principis Remp. amare magis [note: Pueri reip. gubernandae admoti.] quam liberos. Haec ille. Non ignoramus quosdam principes defunctis parentibus mox a pubertate [gap: Greek word(s)] rerum administrationi adhibitos, Nam et Ioas Rex luda septimo anno [note: Ioas Rex Iudae. 4. Reg. 12. 2 Paral. 24. Alex. Imp.] admotus est regno, sed ductu Ioiadae Sacerdotis administrationem moderante pie praefuit, atqui Ioiada defuncto mox velut [gap: Greek word(s)] suique iuris factus declinauit ad idololatriam et ad reliquas malas artes. Alexander Mameae adolescens quidem ad Imperium euectus, sed matre sic administrante, vt ne quid temere committeret, haec enim viros sapientes et morum doctrinaeque praestantia commen datos consiliarios illi [gap: Greek word(s)] adiunxit, citra quorum auctoritatem nihil statue batur. Verum enimuero, si Imperiorum seriem recensere voluerimus, plutimos reperiemus adolescentes ad gubernationem admissos in recenti potentia, aetatis lubricitate ad deteriora,


page 179, image: s179

et ad tyrannidem prolapsos declinasse, vt in Robeam, Dionysio, [note: Imperitia audaciam praebet.] Nerone, Commodo, Heliogabulo declaratum. Et nos quosdam nouimus, quorum pueritia fuerat laudatissima, sed vbi ex ephebis excessissent sui iuris facti, mox sui ipsius obliti ad voluptates et tyrannidem degenerarunt. Quare huic lubricae aetati etiamsi iam pubertatem egressae, cautio diligens adhibenda, nam etsi principem oporteat mature nucib. relictis sapere, non tamen permittendum, vt se existimet ante annos sapientem [note: Adolcscentum principum imperia seniorum consilijs frenanda.] esse. Apud Thucydidem Pericles inquit: [gap: Greek word(s)] . Imperitia audaciam, ratio cunctationem affert. Primum igitur Deus omnium Imperiorum auctor implorandus sine quo nullum iustum Imperium. Deinde adolescentum administratio seniorum ac sapientum vel tutorum vel curatorum [gap: Greek word(s)] auctoritate [note: Galliae pupil lorum regum tutela.] frenanda. Consiliarij adhibendi ingenio neq imperioso neque ambitioso, sed placido ac commodo, qui citra iracun diam et morositatem admonere atque etiam obiurgare calleant, et laudare citra assentationem. Literis quoque sacris et praeceptis philosophicis ingenia instituenda, nam haec emolliunt mores nec sinunt esse feros, vt Poeta testatur. Sic Ambrosius Theodosium iram cohibere docuit. In Gallia si corona Franciae redeat haereditate ad eum qui nondum ad legitimam aetatem, hoc est, ad X V. annum peruenerit, comitijs trium ordinum nempe Ecclesiasticorum, nobilium et plebis creantur duodecim gubernatores, qui tantisper summae rei praesunt dum Rexad legitimam aetatem peruenerit, et edicta omnia Regis nomine promulgantur, sed addita clausula de Consilij sententia. Atque hic primum in eligendis tutoribus habetur cura regij sanguinis, et ne quisquam hîc externus admittatur. Porro cum ad legitimam aetatem et ad plenam administrationem ventum [note: Parlament[?] Ephori.] est, Regum feruor et potentia Parlamentorum frenis sapienter temperatur, quemadmodum olim apud Lacedaemonios Ephoris, apud Romanos et nunc apud Venetos Senatu.


page 180, image: s180

Plato adolescentibus puberibus peculiarem magistratum in sua Rep. constituit, qui tanquam inspector esset assiduus, hoc est, Episcopus et explorator, singulos singulorum adolescentium mores, dicta, facta, gestus obseruaret. Siquidem pueritia vel a parentibus vel a praeceptoribus ac tutoribus in officio continetur, verum adolescentia libertatem nacta solutiorem, nisi freno aliquo cohibeatur, plaerunque aberrat. Quare adolescentum in officio continendorum curam magistratui commisit grauissimus Philosophus, grauiterque conqueritur eam aetatem, quae cum mollitie lasciuiaque petulantiam et securitatem coniungit in discrimine constitutam, et a propinquis et magistratibus ac legibus infeliciter cum magno Reip. detrimento negligi, suoque arbitrio [gap: Greek word(s)] permitti. Ea occasione [note: Plato in Lachete.] Lysimachus apud Platonem [gap: Greek word(s)] , etc. Quibus verbis grauissime accusat inertiam et socordiam vulgi ac magistratuum, quod adolescentiam libere quidquid libet agere sinant, cum iam in ea aetatis lubricitate maxima cura sit adhibenda. Si hanc solicitudinem Plato requirit in vulgo adolescentum, quo maior cura habenda eorum qui imperio destinati sunt, ne Phaetontis in morem gubernacula capessant, non in vafis figulariae [gap: Greek word(s)] , neque in Care, vt dicitur, sed in totius im perij discrimine periculum facturi. Non [note: M. Anton. Imp. filium senioribus consiliarijs commisit.] obscure id animaduertens M. Antonius Imp. magna solicitudine filium adolescentem Imperatorem designatum iam moribundus amicis committit. Reueritus ne filius, qui tum primam inierat adolescentiam, siue aetatis feruore nimio, siue licentia quadam summa quam in orbitate esset habiturus, bonis artibus studijsque relictis ebrietati sese et crapulae dederet, quippe facile ingenia adolescentium a recta honestaque


page 181, image: s181

disciplina ad luxum voluptatesque delabuntur. Terrebat hominem minime im peritum multorum memoria principum, qui iuuenes imperium suscepissent, vt Dionysij, Ptolemaei. Antigoni, Neronis. Videtis, inquit ad suos proceres, filium quem ipsimet educastis, primas nunc adolescentiae metas ingredientem, quasique in salo atque in fluctu vitae gubernatoribus indigentem, ne rerum imperitia de recto quasi cursu ablatus malis artibus impingat. Este igitur vos illi pro me vno multi [note: Herod. lib. I.] parentes, excolendo scilicet atque optima suggerendo. [gap: Greek word(s)] etc. vt Herodianus refert. Noluit prudentissimus atque optimus Imperator filium, etsi a grauissimis viris educatum et institutum, in hoc aetatis lubrico, citra procerum auctoritatem imperare et statuere aliquid, sed curatorum, consiliariorumque, ac procerum auctoritate gubernandi Imperij habenas temperari. Id quod etiam prouectiores pudere non deberet imitari, ne praecoci sapientia in flati temere aliquid statuant, citra procerum ordinumque auctoritatem et comprobationem, [note: Aristocratiam temperata[?] optimam esse monarchiam.] quod in Reip. et subditorum detrimentum cedere possit. Sed eam optimam esse semper gubernationem sibi persuadeant, quae sapientum et aristocratiae adminiculo temperatur, vt Plato recte sensisse putatur.

De Matrimonio principis, et affinitate. Caput XXXIIII.

MAtrimonium multis de causis principibus non protrahendum diutius. Primum, quia in delicijs et magna licentia omnibus vndecunque obsequentibus viuunt, ne scortationibus [note: Chrys. Hom. 6. in Epist. ad Thessal. 3.] et vagae libidini assuescant, ad quam vitandam Apostolus praecipit, vt suam quisque habeat vxorem. Et Chrysostomus


page 182, image: s182

monet, vt iuuenes, antequam scortaridiscant, connubiali vinculo iungantur, nam semel scortis assueti, etiam in matrimonio ad assuetam petulantiam promiscuamque im pudicitiam prolabuntur, iuxta prouerbiale dictum: Canis difficulter absterretur a degustato corio vncto, [gap: Greek word(s)] . Deinde vt primus amor in vxorem et non in externas illecebras conijciatur. Siquidem tenacissime primus ille affectus haeret, sicut alia plaeraque, qua recens adolescentia imbuitur. [note: Prbuerb. 5.] Quare Sapiens rex: Exhilaret, inquit, te vxor, quam adolescens ducis, ceuiucunda cerua et venustus hinnulus, illius amore semper contentus esto, et perpetuo fruere. Mox subdens scortationis vituperationem et pericula. Explodenda [note: Aelij Veri sententia exccranda.] sententia Aelij Veri Imperatoris, qui cum vxor de externo concubitu quereretur: Vxor, inquit, dignitatis, non voluptatis nomen. At Christiani coniuges duo sunt in carnem vnam. Et praeter hoc, quod Dominus comminatur scortatores et adulteros regno Dei excludendos, accedunt etiam corporalia incommoda, nempe morbi et corpus ante maturam aetatem calamitosum, item caedes, amentia, neglectus vocationis. Noui plaerosque principes animi dotibus praestantes, qui subinde querebantur se amorum illecebris corpus in iuuentute perdidisse, vt iam Reip. suae corpus morbis exhaustum et inutile [note: Vror in solatium. Gen. 2.] ac denique vitae breuitatem traderent. Adde vxorem homini additam in solatium a Domino, cum inquit, Non est bonum hominem esse solum, quaeramus illi adiutorium. Initio enim cum rerum omnium summus opifex hominem e limo produxisset, miseram prorsus et inamoenam eius vitam fore intellexit, nisi sociam Euam adiungeret. Proinde vxorem non e luto illo, quo virum, sed ex Adae costa eduxit. Quo declararet nihil matrimonio coniunctius esse, aut magis sociale et iucundius: Quid enim dulcius, quam cum ea viuere, cum qua sis non beneuolentia modo, verumetiam corporum mutua


page 183, image: s183

quadam communione arctissime copulatus? Dulcem profecto est habere qui cum animi secretos affectus communices, qui cum vt tecum loquaris, cuius fidei te tuto committas, qui tuas fortunas [note: Aetas nubendi.] suas esse ducat. Mature igitur efferuescente iuuenta ducenda principi vxor. Aristoteles colligit rationes quasdam, quare ante maturam aetatem non sint matrimonia ineunda, nempe viro non ante trigesimum sextum, foeminae non ante vigesimum annum. At Lycurgus certam aetatem non praescripsit, sed maturam tantum, quae gignendae soboli esset idonea, nec desunt qui a pubertate idoneos existiment, idque tempus leges tam Caesareae quam Pontificiae praescribunt. Certe historijs sacris colligitur Salomonem regem cum iam nondum duodecimum annum excessisset maritum factum et genuisse Roboam. [note: Hiero. Epist. ad Vitalem.] Et Achaz eiusdem aetatis procreasse Ezechiam, Hieronymus testatur. Quae tamen exempla non statim imitanda, ne praepropera matrimonia corpus debilius reddant, sed pro conditione naturae cuiusque cum aetas idonea fuerit, et pubertatem excesserit, nubendum potius quam vrendum, iuxta praeceptum Apostolicum. Francorum leges filios regum etiam in fantes ad regnum vocant. Quid igitur prohibet, si sic natura et ratio ferat, puberem con iugem fieri. Legibus olim cautum Romanis, vt qui ante vigesimum quintum annum vxorem non duceret, certa poena multaretur. Et filia, quam parentes ante vigesimum quintum annum coniugio non elocarint, ea si forte in proprium corpus peccauerit, aut citra consensum parentum nupserit, nec ingratitudinem ei imputari nec exhaeredari posse lustinianus sanciuit. [note: Nouel. constit. 115.] Porro cum bonus princeps non iudicat res suas bene habere, nisi cum Reip commodis consulitur, ita in matrimonio iungendo primum Dei praeceptum deinde Reip. vtilitas spectanda est. Suntque in coniugio tria consideranda, puta vt sit coniugium legitimum, sanctum et concors, ac tranquillum, quae quidem, vt assequamur, primum a Deo postulandum coniugij auspicium.


page 184, image: s184

[note: Prouerb. 19. Iudicium in deligenda vxore.] Nam sic inquit Sapiens: Domus et diuitiae haereditate obueniunt, bona autem et prudens vxor a Domino. Deinde ratio adhibenda in consilium et iudicium pium, non oestro cupidinis incitatum et corruptum, quod saepe imponit iuuenili aetati. Et quanquam corporis dotes negligi non velim, nempe formam et valetudinem propter prolem, attamen in oblata vxore quaerendae ante omnia animi dotes. Inter quas summum locum tenet pietas et religio, fundamenta omnis bonae rei. Dispari enim religione raro animi solide consociantur, nisi talis sit et eius aetatis atque ingenij coniux, vt speretur mariti [note: 2. Corinth. 7.] religioni se accommodaturam. Paulus non vult a Christiano vxorem infidelem eijci, quae alioqui officia praestet con iugalia, cum infidelis per fidelem sanctificetur. Non inficit deterioris impietas alterius pietatem. Videndum porro qua patria, quibus parentibus, quo pacto educata, quib. moribus sit puella. Sunt enim regiones, quae peculiaribus vitijs sunt obnoxiae, a quarum affinitatibus abstinere praestat, et sunt rursus quae pudicas et morigeras alant, vt de Lacaenis proditum. Et parentum plaerunque mores ad posteros transfunduntur, quare videndum, an pijs et pacificis parentibus in primis matris mores et educatio atque institutio liberorum expendenda. [note: In parentib. haereditarij criminis exempla. L. quisquis. C. ad 1 Iul. maiest. Ezech. 16. Esdr. 4. c. 9.] In parentibus enim metuuntur haereditarij criminis exempla, vt Impp. Arcad. et Honorius testantur. Ezechiel Iudaeos reprehendit, quod mores Cananaeorum imitarentur. Radix, inquit, tua et generatio de terra Canaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Hetraea. Adde quae Esdras, qualis ager talia et semina, qualis agricola, talis cultura. Horatius, fortes inquit, creantur fortibus et bonis, neque im bellem feroces progenerant aquilae columbam. Plurimum filiae matrum mores imitantur. Neque est verisimile fore, vt filia ab ineunte aetate turpibus matris im buta moribus honestatem prouectior sectetur, id quod Satyricus testatur:



page 185, image: s185

[note: Iuuen. Sat. 6.] Scilicet exspectas vt tradat mater honestos Aut alios mores quam quos habet? Vtile porro [note: Satyi. 14.] Filiolam turpivetulas producere, turpem -- Exspectas, vt non sit adultera Largae Filiae, quae nunquam maternos dicere moechos Tam cito, nec tanto poterit contexere cursu, etc.

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis. Cum subeant. animos auctoribus.

[note: Affinitatis ratio.] Consideranda quoque affinitas, si par an potentior et praegrauans. Saepenumero accidit, vt cupiditate, ambitioneque illecti ditiores potentioresque captemus vxores fretas parentibus et consanguineis, praepotentibus et nobiliorib. quas cum parum, deinde in potestate, parumque obsequentes habeamus, [note: Tiberij coniugium.] imperiosas et praefractas ferre cogimur Tiberius Iuliam duxit filiam potenti genere Augusti, adulterijs et alijs vitijs infamem. Hanc cum nec maritali seueritate cohibere posset, nec domo eijcere tanti patris filiam auderet, Rhodum in exilium [note: M. Antonin.] concessit. M. Antoninus Philosophus, cum Faustinam duxisset, Antonini Pij filiam, et ea causa fuisset adoptatus ad imperium, ne de dote veniret in controuersiam, non ausus [note: Pitacci consilium.] est manifestam adulterij repudiare. Pittacus consultus ab adolescente, cui duae vxores oblatae, altera opibus ac genere aequalis, altera vtroque superior, vtra ducenda esset? Sublato baculo, quo nitebatur admonuit, vti pergeret ad triuia ciuitatis, vbi pueri luderent, eosque consuleret, et quod illi suaderent, [note: [gap: Greek word(s)] ] sequeretur. Pueriex prouerbiali cantione responderunt, aequalem vxorem ducendam. Itaque adolescens altera praeterita duxit aequalem. Quae sententia eo magis placuisse Pittaco traditur, quod ipse suo periculo nobiliorem duxerat Draconis sororem imperiosam et molestam. Chrysostomus maxime spectandum nubenti iubet concordiam, quae vinculum arctissimum est inter maritum et vxorem, quae si adsit omnia abunde affluunt, vt contra discordia omnia disperguntur.


page 186, image: s186

Concordia autem maxime inter aequales viget. Syrach, Pondus, inquit, super se tollit, qui coniungit ditiorem. Quid com municabit cacabus ollae, si collidantur confringuntur. Plautinus Euchio Megadoro locupleti pauperis affinitatem deposcenti respondit:

Venit hoc mihi in mentem Megadore te hominem diuitem, Factiosum, me item esse hominem pauperem pauperrimum, Nunc si filiam locassem meam tibi, in mentem venit Te bouem esse, et me asellum, Vbionus nequeam ferre, pariter iaceam ego casurus in luto. Tu bos me haud magis respicias, quam si natus nunquam siem.

Nouimus quendam, qui, cum nuptias affectasset potentiorum, et quibus ipse impar fuit, nunquam cessauit execrari diem illum, quo ea vxor illi primum elocata erat, longe felicior futurus si parem duxisset. Ab exemplis consulto tempero, ne quis offendatur, alioqui nostrae aetatis quoque non deessent commemoranda. Saepe fit vt captatis potentiorum affinitatibus speremus nos tutiores, atque interim in grauissimam seruitutem, et inexhausta pericula nos conijciamus. Quin crebrius inter eos videmus belligerari, qui vel sanguine vel affinitate propinqui sunt, quam inter quos nulla necessitudo intercedit. Imo his occasionibus potissimum oritur bellum, cum ius ditionum aliunde alio transfertur, huic accedit, illi decedit aliquid, vnde grauissimi saepe tumultus, alius queritur sponsalitia pacta non seruari, alius nescio quid praeteritum causatur, [note: Henric. VII.] hic offensus re quapiam sponsam repudiat. Henricus septimus Angliae rex sibi suisque tranquillitatem quaerens Margaretam filiam vicino Iacobo Scotorum regi elocauit, existimans ea coniunctione affinitatis effecturum se, vt nihil amplius hostile a vicinis Scotis expectandum esset, et nullus deinceps suorum receptum ad Scotum haberet, at Scotus affinitatis occasione infestioribus copijs Angliae fines inuasit. Possemus plures infelicium affinitatum exitus commemorare,


page 187, image: s187

sed poterit tacitus quisque apud se reputare, quam tristem saepe exitum potentiorum expetita matrimonia praebuerint. Quapropter in matrimonijs contrahendis, non tam potentia et opes, ac stemmata spectanda, quam aequalitas, mores, et educatio, [note: Nationum ratio consideranda.] parentumque studia. Nationum quoque ingenia expendenda: Nam plaeraeque nationes peculiaria habent vitia, morumque [gap: Greek word(s)] , quae plurimum coeli regionibus respondent, vt Hippocrates [note: Plato in Timaeo et Menexemo. Hippoc. de victus ratione lib. 2. L. aediles. ff. deaedil. edict.] testatur, et Plato, Scythae et Aquilonares feritatis notantur, Afri subdoli sunt, Asiatici luxuriosi, et quaedam regiones maiora vitiorum irritamenta praebent. Sic Campanos luxu affluentes reddit soli foecunditas. Cyrus Plantarum, inquit, hominumque mores et ingenia regionum similitudinem trahe re. Huc respexit Vlpianus Iuriscons. Qui mancipia, inquiens, vendunt nationem cuiusque in auctione pronunciare debent. Si in mancipio deterret natio, quanto magis in vxore praesertim principis, et vbi redhibitioni locus non datur, non admodum bene consulitur heroinis principumque filiabus quae nonnumquam e ciuilissimis populis et regionib. cultissimis in procul semotas barbarasque regiones ad homines lingua, specie, moribus, ingenijsque dissimilimis, velut in exilium relegantur, felicius apud suos victurae, etiam minore pompa, et humilioris conditionis sponso elocatae. At, inquit aliquis, non decet principum filias in ferioris notae procis connubio iungi. Fateor quidem, si commode fieri queat, vt paribus nubant. Verum si periculum prospiciatur, quid mali, si inferioris stemmatis homini virtute et fama honesta copulentur? Cum quo si minori strepitu, forte longe maiori vitae suauitate victurae sint. Videmus quosdam principes Comitibus desponsare filias, et principes e suis popularib. vxores inferioris notae ducere, idque feliciter cedere, suauiusque viuere, quam qui aliunde a columnis Herculis, aut vltima Thule ignotas, magnaque pompa malum accersunt. AChristiano debent esse alienae hae vulgi opiniones priuatorumque affectus.


page 188, image: s188

Minoris dignitatis et potentiae affinitas non aspernanda, si modo Reip. expediat: Saluberrimum autem Reip. si affinitates intra fines regni: aut cum proxime finitimis iungantur, atque ijs, quorum fides explorata. Omnino talis delectus principe Christiano dignus, vt deligat ex omnibus quae pietatis et modestiae indolem ac specimen praebeat, quaeque putetur futura principi morigera, a pompa et comessationibus aliena, quae bono principi bonos gignat liberosac Reipub. salutares. Ducenda autem virgo et puella, quam suis moribus affingere possit. Naeuius mustam appellat, id est, nouellam instar musti. [note: Puella musta ducenda.] Veneti filias admodum puellas elocant: Puellam enim teneram et rudem in quemuis habitum fequacem flecti posse putant, suisque moribus accommodam reddere. Grandiores quae suis moribus induruerunt aegre ingenium mutant. Est porro quaedam arcana geniorum, animorumque [gap: Greek word(s)] , quae in affinitate cum primis spectanda, nam imparia matrimonia ingentem faepe confusionem in Rep. parere videmus. Breuiter, princeps qui sibi et Reip. tranquillitati consulere cupit, mature pioque iudicio Deum interpellet, vt bonam largiatur coniugem, antequam vagis libidinibus implicetur, ducatque puellam, si non genere ac potentia maiore vel pari, certe parentum probitate moribusque proprijs et corporis et animi dotibus commendatam, ac talem quam speret suis moribus ad Dei honorem, et Reip. vtilitatem affingi posse, ac denique Christiano matrimonio aptam esse. Quod si affinitatis potentia et generis splendor atque forma accedant, ea tanquam Dei [gap: Greek word(s)] haud quaquam aspernanda, modo priora illa magis necessaria non desint.

FINIS LIBRI PRIORIS.



page 189, image: s189

LIBER SECVNDVS, DE REPVB. CHRISTIANE ADMINISTRANDA EPITOME.

VETVS dictum, principem philosophari oportet, sed paucis, quo nos admoniti, Isocratem grauissimum et Philosophum et Oratorem imitamur, quemadmodum ille ad Nicoclem de regni administratione, hoc est, [gap: Greek word(s)] , breues quidem et sapientiae plenas [gap: Greek word(s)] sententias conscripsit. Ita ipsi si non pari dignitate, certe studio non minore e nostris, quos de Rep. inchoauimus libris sententias de gerendo principatu, cum e veterum scriptis, tum e iure tam ciuili quam diuino excerptas, atque in epitomen contractas huic institutioni adijciendas existimauimus. Quae simul et breuitate et simplicitate sua conuenirent, ac iuniori principi tyrocinium quoddam ad inchoandam instituendamque administrationem praeberent. Easque sententias atque leges in certa capita digessimus, earum rerum, quarum in Rep. ad ministranda praecipuum vsum putauimus, et quia plaeraque de politicis virtutibus quae huc quoque pertinere videntur, superiori libro tradita, ne ea hic repetita, velutt crambe recocta, nauseam parerent, eo legentem relegamus.

De Reip. formis, deque praecipuis gubernationis columnis et sustentaculis. Caput I.

[note: Lib. 2.] REipub. administrationis tres a veteribus traditae formae, quibus tamen singulis suae sunt, si degenerent pestes, vt testatur Dionysius Halicarnass. Prima, in qua vnus rerum potitur, omniaque ad iustitiae aequalitatisque regulam moderatur,


page 190, image: s190

[note: Monarchia.] Monarchia vocatur, seu regnum, qualis fuit Babylonica, Persica, Graecorum ac Romanorum, et nunc regna, quae superiorem non recognoscunt [gap: Greek word(s)] , quam formam [note: Iliad. a.] Homerus et Xenophon in Cyro instituendo probare visi. At [note: Paed. a.] haec si pro libidine, et non secundum Leges administretur, in [note: Tyrannis.] Tyrannidem degenerat. Proxima, in qua optimates virtute praestantiores certo numero gubernationem sustinent, vocaturque [note: Aristocratia. Politic. lib. 2. cap. 4.] Aristocratia, eius formam olim Lacedaemoniorum, vt Aristoteles testatur, et nostra aetate Venetorum Resp. exhibere visa. Etsi Contarenus Remp. e tribus his formis temperatam scribit, quae, si degeneret in paucorum tyrannidem, qui neglecta publica vtilitate priuatis fortunis consulunt, Oligarchia nominari solet, nempe ex paucorum potentia natum [note: Democratia.] Imperium. Postrema popularis est gubernatio Democratia appellata, in qua omnia ad aequalitatem, id est, [gap: Greek word(s)] diriguntur, et honores ac functiones populi suffragijs conferuntur, qualis apud Heluetios esse videtur, haec si degeneret in seditionem, vt quisque sibi tanquam populi partem contendat publicam potestatem vendicare, [gap: Greek word(s)] dici poterit, Plato [note: De legib. [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] , Plutarchus [gap: Greek word(s)] appellat. Apud Herodotum Persae sublatis Magis, quae ex his tribus formis praeferenda esset, acerrima concertatione disceptant. Et Otanes quidem populare Imperium, hoc est, Democratiam praetulit, Megabyzes Aristocratiam, Darius Monarchiam praeferens obtinuit: Siquidem haec si iusta sit et innocua, Dei simulachrum [note: De Legib. 6. Reip. optima forma.] in terris gerere existimatur. Caeterum ne in tyrannidem degeneret principatus, optimatum ac sapientum consilio temperanda, et quemadmodum Plato dixit, optimum Reip. statum, qui esset inter Monarchiam et Democratiam Geometrica proportione medius, [gap: Greek word(s)] . in qua nimirum non Arithmetica aequalitate, quae saepe iniuste singulis paria tribuit, sed in qua virtus ac merita singulorum


page 191, image: s191

[note: Polyb. lib. 6. Diony. lib. 2.] considerantur. Polybius et Dionysius tradunt Romanorum Remp. e tribus, his formis temperatam fuisse, atque ideo optime constitutam et diutissime conseruatam. Vnus igitur praesit, qui sit iustissimus et certis officiorum gradibus, pro cuique merito et dignitate administrationis cooperarios [note: Ephori.] ac [gap: Greek word(s)] habeat. Hinc Theopompus laudatus quod Ephoros [note: Tribuni. Electores.] regiae porestati adiunxerit. Romanorum Consulatus Tribunitia potestate temperabatur, Imperium Germanicum Electorum ordinumque auctoritate, Gallorum Regiae potestati [note: Parlamentum. Taeit. annal. lib. I.] Parlamentum quasi frenum adhibitum. Proditum est Tiberium Caesarem, dum a Senatu ad Imperium vocaretur, consuluisse, ne ad vnum omnia deferrent, quod arduum nimis esset munus cuncta agendi, sed sociatis laboribus expeditius munia Reip. administrari.

[note: Polit. 4. cap. 14.] Reipub. bene constitutae praecipuas partes tres constituit Aristoteles, Magistratum, Consilia et Iudicia, alij Remp. bene constitutam tradunt, duabus potissimum columnis fulciri, [note: Reip. columnae praecipuae. Cic. de Legib. lib. 3.] Magistratu et Legibus, sub quibus et consilia et iudicia continentur, eaeque sic sunt coniunctae connexaeque vt neutra sine altera subsistere queat, quod eleganter Cicero expressit, LEGEM, [note: Paediae lib. [?].] inquiens, MVTVM MAGISTRATVM, Magistratum vero legem loquentem. Xenophon magistratum bonum videntem legem, [gap: Greek word(s)] appellat: Inanes enim sunt Leges, si non sit qui eas exigat atque exequatur. Primum igitur de priori columna et fulcimento Reip. nempe de Magistratus ac principis officio, eiusque gubernationis norma, deque cooperarijs, post de Legibus dicemus.

De priori columna in Rep. nempe de principe eiusque officio. Caput II.

[note: De principis officio.] PLutarchus in libello [gap: Greek word(s)] , Bonis, inquit, quae Deus in hoc mundo largitus vti non liceret, nisi esset Lex,


page 192, image: s192

[note: Iusticia legis finis.] Iusticia et Princeps, Iusticia Legis finis, Lex Principis opus, Princeps Dei simulachrum administrantis vniuersa. Et quem admodum Deus in coelo pulcherrimum simulachrum Solem [note: Princeps Dei [?]mulachrum.] constituit, talis in Rep. princeps, qui DEI REVERENSIVSTICIAM tuetur. Cum igitur princeps sit persona politica a Deo ad conseruandam in Rep. disciplinam ordinata, is eam suscepturus curam meminerit omnis bonae rei initium et successum a Deo proficisci, ac primum REGNVM DEI QVAERENDVM, et omnia ad suam vocationem necessaria illi suppeditabuntur, [note: Salomonis petitio. 3. Reg. 3. 2. Paral. I.] exemplo Salomonis, qui a Deo ante omnia, quae postulare licuit, petijt sapientiam, vt superiori institutionis libro indicatum, cap. IX. Deinde suum munus expendat, ac seiplum norit, iuxta Apollinis oraculum, vel potius iuxta vocationem Dei in qua vocatus, cogitetque a Deo omnem potestatem concessam, principatum esse ministerium Dei [note: Principatus ministerium est.] [gap: Greek word(s)] ad curam et salutem hominum, de qua cura exactissimam rationem ad ineuitabile Dei tribunal reddere oporteat.

Non existimet quia amplis opibus, satellitio ac potestate fretus, sibi licere quod libet, sed legibus se subiectum, et secundum leges viuere et imperare debere. Consilia sapientum et bonorum admittenda, nihil temere decernendum. Lex [note: Paediae lib. 1.] enim Regina est omnium, vt infra de Legib. dicetur. Mandane [note: Princeps an solutus Legibus.] mater Cyri apud Xenophontem, Regibus, inquit, non libido, sed Leges dominantur. Quanquam autem Vipianus Iureconsultus responderit alicubi, Principem legibus solutum: [note: L. Princeps, ff. de Leg.] Et alias, quod principi placuit legis habere vigorem, id tamen Paulus Iureconsult. et alij velut interpretantes, secundum [note: L. quod prin cipi. ff. de constit.] leges viuere principem debere responderunt. Decere enim tantae maiestati eas seruare leges, quibus ipsa soluta esse videatur, quod et posteriores principes ipsi confirmarunt, [note: L. digna vox, C. de Leg.] sancientes DIGNAM MAIESTATE REGNANTIS VOCEM, LECIBVS SE ALLIGATVM FATERI


page 193, image: s193

PRINCIPEM: et reuera maius esse imperio, submittere lcgibus imperium.

[note: Panegyt. Iurat Princeps se Leglbus pariturum.] Plinius Secundus Traianum laudat, quod Consule sedente et iuramentum praebente iurauerit, expresseritque verba, quibus caput suum, domum suam, si scienter fefellisset, Deorum irae consecraret: Ingens gloria tua Caesar, in quit Plinius, ipse te legibus subiecisti, quas nemo principi scripsit, sed tu ribi nihil amplius vis licere quam nobis, fic fit, vt nos plus tibi velimus, Non est princeps supra leges, sed contra, leges supra principem. Idem Caesari et Consuli quod caeteris non licet, iurat in leges attendentibus dijs: nam cui magis attendat quam Caesari, iurat obseruantibus his, quibus idem iurandum, non ignarus alioqui nemini religiosius quod iurauerat obseruandum, quam cuius maxime interest non peierare: vnde et abiturus magistratu iuratur nihil contra leges factum: Magnum quod iurando promitteres, maius post quam praestitisti.

Pacatius Theodosio: Tantum, inquit, tibi licet, quantum per leges licebit: Ius summum facultate et copia commodandi, non securitate peccandi experieris. Seneca, Caesari, inquit, cum omnia licent, propter hoc minus licet: Omnium domus illius vigilia defendit, omnium ocium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio: Ex quo imperio se dedicauit, sibi eripuit, et syderum modo, quae irre quieta, semper cursum suum explicant, nunquam [note: L. vlt. C. si contra ius vel vtil pub.] illi licet subsistere, nec suum quidquam facere. Anastasius Imperator iudices monet, nullam sanctionem, nullumque rescriptum recipiendum, quod iuri vtilitatique publicae aduersetur.

Nulla igitur ratione princeps existimet, se naturae, iusticiae, [note: Quibus Legibus solutus princeps.] honestatisque legibus solutum, sed hisce perinde atq priuatos teneri: tametsi legibus, quarum transgressio nec pietatem, nec iusticiam, nec honestatem laedit, non astringatur. Cuiusmodi


page 194, image: s194

[note: Lieximperfecto, et L. omnium. C. de testa.] sunt leges solennium et formularum, quibus solutus dici poterit princeps, vt notant Iureconsult. Facessant igitur adulatores, qui principibus persuadere conantur, illis omnia licere, eorumque libidinem ac voluntatem pro legibus esse: Id [note: Spartian. in Garac.] quod impurissima Iulia Caracalli nouerca dixisse literis proditum. Parum autem sapiunt Principes, qui illud praecipuum ducunt bonum, quod nullius imperio subiecti sint: quemadmodum Persarum rex omnes pro seruis habebat, praeter vxorem, cuius maxime conueniebat esse dominum.

[note: Nouel. constit. 206. Princeps lex animata sit. Polit. 6. Paediae 8.] Quin potius cogitet princeps, se esse legem animatam [gap: Greek word(s)] , et legum custodem, vti Aristoteles definit, Principem esse [gap: Greek word(s)] , Xenophon videntem legem appellat: detque operam, vt ipse primum ea praestet, quae alijs imperat: Vtque ea quae imperat iusta sint. Principis vita censura est, [note: Plinius Panegyr.] inquit Secundus, eaque perpetua, ad hanc dirigimur, ad hanc conuertimur, NEC TAM IMPERIO QVAM EXEMPLO [note: Exemplo ma gis quam im perio opus.] OPVS, cui suffragatur doctrina Claudiani Honorium instituentis -- Componitur orbis Regis ad exemplum, neque sic componere sensus Humanos edicta valent quam vita regentis: vt in Institutione quoque prioris libri admonitum. Plato perniciem esse dixit totius Reipub. magistratuum improbam vitam. Si princeps luxu, crapula, libidinibus, vanitate delectetur, mox aulicos habebit proceres ac nobiles sectatores, hos aemulatur reliquum vulgus, etiamsi legibus prohibeantur, vitiaque ab aula transfunduntur in subditos. Neque solum obsunt principes, quod ipsi corrum puntur, sed etiam quod alios corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent, vt Ciceronis verbis [note: Principes plus exemplo nocent quam peccato.] vtar. Principes auctores scandali, Sophonias propheta praedicit victimas futuros in eo sacrificio, quod Deus habiturus per Babylonios.

[note: Ci. de Leg. 3. Sophon. I.] Proinde cogit et princeps se quasi in theatro sedere, quod


page 195, image: s195

omnes contemplantur, cauendumque vt exemplo neminem offendat, neque subditis delinquendi occasionem praebeat. Nam hoc habet primum magna fortuna, vt nihil tectum, nihilque occultum patiatur, cui astipulatur admonitio eiusdem Claudiani ad eundem Imperat. Honorium:

Hîc te praetereae crebro sermone monebo, Vt te totius medio telluris in orbe Viuere cognescas, cunctis tua gentibus esse Facta palam, nec posse dari regalibus vnquam Secretum vitijs.

Accedit quod principum peccata perniciosiora, vt diximus, et eo maiora, quo ipsi qui peccant maiores habentur, vt testatur Satyricus.

Porro vti vitia subditorum principibus plaerunque imputantur, quod eorum vel exemplo vel conniuentia committantur, [note: Virtute prl[?], cipum subditi excitantur.] et Resp. inficiatur, Ita contra virtute principum tanquam viua lege excitantur subditi, veluti si principem videant Deum timere, pium, iustum, continentem, sobrium, alienum a luxu et crapula, plus exemplo efficiet quam vlla legum [note: Cyrus exemplar suis se praebuit. Paed. 1. et 8.] seueritate. De Cyro proditum, Quod exemplar se praebuerit omnium bonarum rerum, et quales subditos optasset, [gap: Greek word(s)] inquit Xenophon: Nam vulgo dici solet, QVALIS PRINCEPS TALIS POPVLVS. Vnde Persarum regnum in magna gloria fuit regnante Cyro: at eo defuncto, deprauatisque principum moribus, imperium propter im pietatem et iniusticiam labefactatum.

Expendat quoque princeps diligenter, quam arduam prouinciam susceperit, quam multus illi populus a Deo commissus. [note: Principum ardua prouincia.] Splendida res est principem esse, sed quae sub illo splen dore solicitudinem grauem et miserias plurimas tegat. Rex quidam, cum illi diadema porrigeretur, tenuit aliquandiu cogitabundus, tandem ô nobilem, inquit, pannum magis quam felicem.


page 196, image: s196

[note: Reip ad ministratioars difficilis. Paed. I.] Plato in Politico, Reipub. administrandae artem maximam et difficilimam esse dixit. Id quod Cambyses filium Cyrum monet, [gap: Greek word(s)] . Idem Diocletianum dicere solitum Vopiscus testatur, de quibus plura lib. priore cap. XII.

Caeterum cum a Deo haec vocatio imposita, etsi difficilis et molestiae plena, nequaquam per ignauiam reijcienda, aut segniter obeunda, quin cogitandum, Omnia pulchra difficultatem secum trahere, [gap: Greek word(s)] . Imitetur princeps sapientissimum regem Salomonem, qui in suscipiendo imperio nihil aliud petijt quam sapientiam. Idem Christianus prin ceps faciet, vt superiore lib. cap. 9. et alias admonitum. Est autem [note: Sapientia vera. Syrach I. Prouerb. I.] vera sapientia verbum Dei, et diuinae voluntatis agnitio, rectum de rebus iudicium, ne falsa pro veris, impia pro pijs recipiat et comprobet, quae omnia e verbo Dei tanquam purissimo fonte hauriuntur, ex hoc fonte petenda Reipub. administrandae norma. Proinde Dominus regibus Israel praecepit, [note: Deuter. 17.] vt Deuteronomium de manu non deponerent: ita principem Christianum conuenit Euangelica et Apostolica scripta assidue legere, et ad ea gubernationem instituere. Nullis viribus [note: Religio maxime homines mouet.] sic Respub. stabiliri, et subditos in officio contineri, quam religione, Moysis, Dauidis, Ezechiae, Constantini, Theodosij, Caroli Magni gubernatione constat. Nulla gens tam fera, quae non religionis opinione teneatur. Numa rex, quod eum Aegerea dea colloquium habere crederetur, obsequentiorem populum habuit religionis existimatione, quam Romulus armorum vi et militari disciplina. Idem de Cyro et Agesilao proditum, etiamsi vana religione veritatem in iniusticia detinerent. Geysam regem Vngarorum temulentiam, crudelitatem [note: Bonfin. lib. 10. decad. I.] et rapacitatem subditorum religione emendasse Bonfinius scribit: Nam religio animos mouet, vis externa tantum corpus in disciplina continet:



page 197, image: s197

De aula principis instituenda. Caput III.

VBi autem princeps seipsum ad hanc normam exegerit, vt sit innocens, iustus, detestans scelera, qui sit bonis honori, malis terrori: simul et aulam suam ad eandem regulam pietatis et modestiae componat, sic oeconomiam et disciplinam honestam instituat atque conseruet, vt aula quasi virtutum chorus appareat: qualis Dauidis, Asae, Ezechiae, in sacris literis, atque etiam Cyri a Xenophonte describitur. A maioribus [note: Adolphi ducis Cliuensis aula.] cognoui Adolphum ducem Cliuensem, abauum tuum paternum, tam honestam in aula sua obseruasse disciplinam, vt certatim principes et nobiles liberos suos huc tanquam ad honestorum morum scholam, mittere studerent.

[note: Aulae piae descriptio.] Proponat princeps doctrinam Dauidici Psalmi: Non ponam in conspectu meo verba Belial, praeuaricantem odio habui: Cor peruersum declinabit a me, malum non recipiam: Accusantem in secreto proximum, hunc coercebo, elatum et superbum non patiar: Oculi mei inter fideles terrae, qui ambulat in innocentia, hic ministrabit mihi. Imitetur Dauidis et Salomonis in primis verbo Dei praescriptam disciplinam, non toleret princeps malitiosos, mendaces, aliorum contemptores, quales fere visuntur in aulis, vt canit Poeta:

Maxima quaeque domus famulis est plena superbis.

[note: Aulae repurgatio ab inutilibus hominibus. Traianus. Alexander.] Imitari conueniet Traianum et Alexandrum Impp. qui suscepto imperio mox aulam repugnarunt ab impuris et inutilibus hominibus, quos Domitianus et Heliogabalus asciuerant atque prouexerant, nec passi sunt in palatinis quenquam, nisi necessarios homines. Alexander se quoque iureiurando astrinxit, ne quem ascriptum, hoc est, vagantium haberet, ne annona grauaretur Respub. dicens: MALVM ESSE PVPILLVM IMPERATOREM, qui e visceribus prouincialium homines non necessarios, nec Reipub. vtiles, pasceret.


page 198, image: s198

Scurrarum igitur et morionum, adulatorum turbam propellat, et optimorum consuetudine vtatur, vti de iam citatis lmpp. proditum est literis.

[note: Adulatores.] Adulatores tanquam perniciosas pestes explodat. Quo pacto cognoscendi, superiori lib. cap. v. indicauimus.

[note: Mendaces. Prouerb. 20.] Vanirati, mendacijs obnoxios ministros procul ableget: nam si his delectetur, mendaces et vanos semper habebit aulae asseclas, iuxta Sapientis gnomen.

Ad eundem modum mimis, scurris, parasitis, ac lenonibus non sit obnoxius, quibus iam Christianae aulae perstrepunt, olim ab ethnicis Traiano et Alexandro, explosis: adde quos [note: Mingons. Hieron. ad Nepotian. Trossuli. Naum 3. Minzarim.] Galli vocant mingons, Hieronymus trossulos, propheta Naum minzarim, quasi comatulos vocat, qui voluptatum architecti ad omnia ob secundant principibus, perniciosissimae in aulis pestes. Hi quia principes perdunt, et quocunque volunt perducunt, quaslibet iniquas causas promouent, eos procul ab aula pellere conuenit.

Non auersetur princeps graues ac sapientes, et imprimis pios viros, quorum virtutibus ciues ad honesta prouocentur, et consilijs Respublica constabiliatur: Nam sicut boni principes per pios et sapientes amicos imperia conseruant: ita tyranni grauium ac sapientum consuetudinem et consilia refugientes, atque adulatores in precio habentes, se suosque in perniciem [note: Polit. 5. 11.] perducunt, vt Aristoteles admonuit, et inferius de cooperarijs dicetur.

[note: Tineae palatij.] Grauissime Secundus Traianum laudat, quod perniciosas aulicas tineas expulerat, qui optimum quemque apud Domitianum traducebant.

Asciscat proceres, consiliarios, silentiarios, aulaeque administratores, quales Ietro Moysi praescripsit, viros graues, incorruptos, veraces, non adulatores, nec fumi venditores.

[note: Doctotes pictatis.] Habeat aula doctores pietatis, atque eruditos, quorum et


page 199, image: s199

ipse princeps consilio vtatur, et qui alios officij admoncant, ad pietatem inflamment: non sint spermologi, neque canes muti, non audentes latrare.

[note: Adolescente nobilium institutio. Daniel. 1.] Adolescentes nobiles in aula seruientes curet pie institui, exemplo Nabuchodonosoris, cum ea sit seges Reipub. gubernandae.

Facessant ebriosi, blasphemi, iuramentis vanis assueti: item luxus, crapulae, inutiles sumptus in vestitu, in epulis, effoeminati mores ab externis nationibus aduecti seueriter coerceantur, vel potius exemplo principis expellantur, ne ab aula in subditos transferantur ea vitia, eosque exhauriant, atque effoeminatos reddant.

[note: Gynaecij institutio.] Gynaecium et parthenonem sic instituat princeps, vt exemplar sit honestis matronis et virginibus: nam has aemulantur subditorum procerum vxores et heroinae, et has vulgus, vti paulo ante et de principe dictum.

[note: Traiani vxor. Plinius Panegyr.] Traiani vxor laudata, quod modica luxu, parca comitatu, ciuilis incessu: Mariti hoc opus, qui ita instituit, inquit Secundus, nam vxori sufficit obsequij gloria, siquidem maritum videas neque ambitionem neque luxum ostentare, et ipsa [note: Vespasianus.] modeste incedit. Vespasianum cohibendi luxus auctorem fuisse in sua aula, et deinceps in imperio, antiquo cultu vtentem, vnde obsequium in principem et aemulandi amorem validiorem quam poenam e Legibus fuisse Tacitus tradit.

Iam videas quorundam Christianorum principum gynaecia sic luxu cultuque parum pudico diffluere, vt prostitutarum potius chorus quam Christianarum heroinarum coetus appareat.

[note: Lacedaemoniorum mos. Clem. in Paedagogo.] Clemens Alexandrinus laudat Lacedaemoniorum morem, qui solum meretricibus splendidas vestes permisit, vt honestis mulieribus mundi studium auferret: siquidem cultu se exquisito venditare quid aliud est quam pudicitiam prostituere?

[note: Archidamas.] Archidamas, dum splendidae vestes a Dionysio filiabus


page 200, image: s200

mitterentur, recusauit accipere, Metuo, inquiens, ne turpiores hoc cultu appareant.

[note: Veneti.] Veneti veteres Romanorum legem Oppiam et Graecorum [gap: Greek word(s)] sectantes, certis legibus luxui muliebri modum imposuerunt, vt inferius in sumptuarijs legibus dicetur explicatius.

Nullus cultus heroinas et virgines magis decet quam pudicitia, modestia et mundicies. Nihil laudabilius foeminis Christianis, quam si verum honorem non in vestium ac titulorum splendore, sed in timore Dei et in iudicijs hominum reponant, magnisque nominibus se pares faciant etiam dum [note: 1. Timoth. 2.] recusant. Apostolus vult Christianas mulieres esse in amictu modesto, cum pudore et castitate ornantes seipsas, non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut vestitu sumptuoso, sed quod decet mulieres profitentes pietatem per bona opera. Nunc non pudet Christianas immodico studio et arte con torto capillitio, auroque intertexto, aut pendulis ab auribus margaritis, collo murenulis ac torquibus, ostentare purpuram, ac Phrygiarum vestium caudas trahere, quo simul et formam strepitumque opulentiae lenocinio parum pudico venditent, et suas opes ostentantes tenuioribus inopiam exprobrent. Legatur Paulus 1. ad Tim. 2. et Pet. 1. cap. 3. et Tertull. de cultu foeminarum.

Gynaecio proposita sit grauis et prudens matrona, et Gynaeconomus, aut si mauis cubiculi praefectus, aetate grauitateque comprobatus.

[note: Suet. in Aug. Augusti filiae lanificio oxorcebantur.] Habeant honesta exercitia, vel nendo vel texendo. Augustus potentissimus monarcha filias lanificio erudiri voluit. Atque hanc texendi acuque pingendi heroinarum consuetudinem olim fuisse in aulis Cliuensium principum, aulaea preciosissima, quae etiamnum supersunt declarant. Interim lectiones sacrarum literarum ac Bibliorum maxime decent heroinas


page 201, image: s201

[note: Hieron. ad Laetam.] et virgines, vt testatur Hieronymus, Laetam instituens: Item graues et castae historiae. Non admittantur inutiles et scurriles fabulae, quales sunt Centenouellae, et similes. Ipse cum forte legatione fungerer ad principem quendam, et in gynaecium salutandi causa deductus, offendi sacrificum legentem fallendi temporis causa nugas quasdam Gallicas, in quibus Amazonum mentio, et rogatus ab heroina quadam, quaenam essent Amazones: Sunt, inquit ille, femmes, quaeont tout deux natures: Appage, inquam ego, huiusmodi interpretes. Similes facetiae passim leguntur in gynaecijs.

De principis erga subditos officio. Caput IIII.

PRinceps ipso se et aula sua pie institutis, cogitet sibi non solum sui et aulae rationem habendam, cui tam amplae ditiones, tam multae animae atque corpora tanquam pastori concredita, sed sicut pastori ouium, sic principi cura subditorum [note: Princeps pastor populi. Hierem. 23. Ezechiel. 34. Esa. 44.] a Deo concredita, memineritque se subditorum causa constitutum a Deo, non contra, principis causa subditos concessos. Consuletur Scriptura. Vae, inquiens, pastoribus Israel, qui [note: Iliad. [gap: Greek word(s)] .] pascunt semetipsos, oues autem dispergunt neque pascunt. Esaias Cyrum vocat pastorem Dei, quod populum Israeliticum duceret, quemadmodum pastor oues, et reduceret in Hierusalem. Homerus cum alios reges tum Agamemnonem appellat [gap: Greek word(s)] . Bonus pastor animam pro ouibus ponit, [note: Ioan. 10. Qui vitam pro subditis exposuerunt. Plin. in Panegy] vt Dominus testatur apud Ioannem, idque plurimi principes boni testati, qui vitam pro subditis exposuerunt, vt Decij, Phileni, Codrus, Thrasybulus, et Hungariae rex Ludouicus. Traianus suam salutem sibi inuisam affirmat, si non esset cum [note: Resp. tanquam paterna domus principi administranda.] salute Reip. atque ita demum seruari optans, si Rempub. ex vtilitate rexerit. Cyrus apud Xenophontem testatur, principi Remp. tanquam paternam domum administrandam, subditos


page 202, image: s202

non secus ac liberos et ppinquos paterno affectu gubernandos: Cum ciuibus, inquit Secundus de Traiano, quasi cum liberis [note: Arist. pol. 5. 11.] viuentem. [gap: Greek word(s)] .

Hac ratione princeps maxime amorem vicissim subditorum conciliabit, si senserint se paterno affectu prosequi a principe subditi.

[note: Subditorum beneuolentia tutiss. praesidium.] Praecipuum autem bene gubernandi elementum VT A SVBDITIS AMETVR PRINCEPS, nihilque firmius in imperio subditorum amore Cyrus declarauit, qui adeo suorum [note: Princeps tan quam pater. Xen. paed. 8.] curam habuit, vt patrem eum optimi quique appellarint [gap: Greek word(s)] , in quit Xenophon: Eamque charitatem subditorum securissimum regibus sceptrum atque praesidium, tutissimamque corporis custodiam, et [note: Euerhardus dux Vuirtenbergensis.] im perium diuturnius ac stabile praestare. De Euerhardo duce Vuirtebergense fertur, qui, cum in conuentu Imperiali principes forte suas quique ditiones et subditos efferrent laudibus: Ipse, inquit, nihil habeo quod de meis iactem, hoc vnum scio, quod securus in gremio cuiuslibet subditi dormire possim. Hoc certe tutissimum omnium munitionum praesidium, certissimumque aduersus omnem fortunam thesaurum existimans, [gap: Greek word(s)] , vt inquit Aristoteles. [note: Zonaras to. 2. de August. loquens.] Proditum est Augustum consuluisse Mecenatem et Agrippam, quibus arcana concredebat, de imperio deponendo: cumque Agrippa deponendae potestatis auctor esset, Mecenas contrarium suasit, posse enim eum tuto et citra ciuium molestiam imperare, si ea quae alio imperante sibi fieri vellet, ipse vltro [gap: Greek word(s)] fecerit alijs, eaque ratione, neque peccaturum, neque infeliciter administraturum imperium.

Tyrannica et abominanda vox principum ODERINT [note: Oderint dum metuant.] DVM METVANT: id quod ostendunt exempla Phalaridis, Dionysij, Neronis, Commodi, aliorumque tyrannorum, quorum manes nullo vnquam tempore a posterorum execrationibus


page 203, image: s203

[note: Agasiclis sententia.] conquiescunt. Agasiclis Lacedaemoniorum sapientissima sententia, posse quemuis principem sine satellicio imperare, vt paterfilijs: nam custodia mercenatiorum satellitum quam tuta sit, docet caedes multorum Imperatorum: necesse [note: Xen. paed. 8.] enim multos metuat quem multi metuunt, [gap: Greek word(s)] , inquit Xenophon. Apum rex aculeo caret, sola maiestate armatus, et a suis conglobatis cinctus protegitur: satellites circa ipsum assidua custodientes auctoritate, fessum humeris subleuant, aut in totum portant.

[note: Princeps vt ametur quibus esficiat. Prouerb. 20.] Sunt autem duo praecipua, quibus ad amandum principem et obtemperandum commouentur subditi, nempe BENEFICENTIA ATQVE HONORE OBSEQVENTIVM, et castigatione delinquentium. His duobus Solon Rempub. continendam docuit: Et Sapiens, Beneficentia et Veritas, inquit, custodiunt regem. Rerump. haec est firmissima anchora, vt vitia corrigantur, virtutes commendentur, vt in rebus acquirendis retinendisque, atque adeo in contractibus pari iure cum infimis teneantur summi: Id summam parit concordiam, et erga gubernatores amorem.

Pij principes hoc agunt, vt omnia ad subditorum vtilitatem accommodentur, vt opes ciuium augeantur. Contra tyranni operam dant, vt subditorum facultates tributis et exactionibus atque operis praestandis attenuentur, exemplo sunt [note: Polit 5. 11.] Pyramides Aegyptiorum, statuae Cypselidarum, vt Aristoteles testatur. Vt pij principes in hoc sunt toti, vt concordiam inter subditos sarciant, ita tyranni potentiorum, opulentiorumque ciuium dissidia fouent, quo ab vtrisque captentur, et imbecilliores redditi melius opprimi queant, et ne concordia inter eos coalita tyrannidi resistere queant, haec tyrannidis stabilimenta existimantes.

Plurimum beneuolentiae conciliat principi, si subditi sentiant eum libenter apud subditos versari, curamque suorum


page 204, image: s204

[note: Princeps tan quam apum rex. Aula in medio ditionum.] gnauiter suscipere. Proinde apud suos libenter se contineat, non auocetur, non necessarijs profectionibus, sed tanquam apum rex, qui in medio alueario se continet, ita princeps in meditullio suarum ditionum sedem, si fieri possit, habeat, quo commodius adiri queat, et vt ille intus opera circumit similis exhortanti solus immunis, ita princeps in aula sua, tanquam [note: Prouerb. 20.] in specula assidens, subditos in officio contineat. Rex in solio iudicij dissipat omne malum intuendo. Accersantur huc, quae in libro superiori, cap. XXV.

[note: Vigilantia principis.] Porro in hac gubernationis specula constituto non est dormitandum, sed vigilantia opus est, vt auris audiat et oculus videat. [note: Homerus Iliad. [gap: Greek word(s)] .] Si Agamemnoni ethnico regidictum: NON OPORTET PRINCIPEM SOLIDAM DORMIRE NOCTEM: Et [note: Epaminondas. Plutarch. de doct. princ. In quibus oportet prin cipem vigilare.] Epaminondas, cum Thebanorum populus Iudis et compotationibus solutus esset, solus vigilans adibat arma dicens, se sobrium esse ac vigilare, quo alijs liceret secure quiescere. Quo magis conuenit principem Christianum solicitum esse, vt populum in agnitione, vero cultu Dei, honestaque disciplina, contineat, vt iudicia constituantur, iustitia nemini denegetur, ne im becilliores a potentioribus opprimantur, vt delicta coerceat, querimonijs subditorum succurrat, publicam pacem conseruet, politiam sic instituat, vt inopes quam minime grauentur, bonas artes prouehat, pios, eruditos et politicos homines ad consilia asciscat, receptorum expensarumque rationes exigat, aulicam oeconomiam sic constituat, vt non sit opus populum subinde exactionibus expilare. In his vult [note: Hierem. 48.] Deus principem esse vigilantem, et MALEDICTVS QVI FACIT OPVS DOMINI NEGLIGENTER.

Aulae principum debent esse asyla oppressorum, id quod adumbratum fuit in atbore per somnium Nabuchodonosori [note: Daniel. 4. Aulae sint asyla subditorum.] visa. Quare principem esse decet [gap: Greek word(s)] , omnibusque oppressis tanquam sacram anchoram expositum, non praefractum


page 205, image: s205

[note: Arboris Nabuchodonosori visae significatio. Serenissimi. Clementissimi.] ac terribilem, qui toruitate vultus miserabiles a conspectu deterreat, sed placidum serenumque vultum exhibentem, et quasi ipso aspectu protectionis et clementiae spem ostentantem, hinc enim serenissimi clementissimique vocantur. Et quemadmodum arbor apud Danielem, per quam rex adumbratur, vmbram praebcbat animantibus, ita princeps pius subditis debet praebere securitatem. Contra tyranni subditos immanitate repellunt, neque defendunt ab iniurijs, atque ita animos [note: Prouerb. II.] alienant. Iusti autem et pij principes, animas capiunt, inquit Sapiens, hoc est, lenitate et defensionis solicitudine alliciunt animos hominum. Laudatus a Plinio Traianus, quod [note: Palatinn principis omnib. pateat.] PALATIVM EIVS OMNIBVS PATERET. Sic laudatus a Xenophonte Agesilaus, et Vespasianus a Tranquillo, quod gauderent aditum ad se omnibus patere.

Contra Persarum reges, quod difficilem aditum praeberent, notantur.

[note: Plutarch. [gap: Greek word(s)] .] Plaerique principes statuarios, inquit Plutarchus, imperitos imitantur, qui credunt Colossos ingentes videri, si tibijs, vehementer distentis fingantur: Ita et ipsi principes toruitate vultus auctoritatem sibi comparare existimant.

[note: Cleomenes. Plut. in Agide.] Cleomenes et si rex et esse et haberi vellet, non purpuram, non tricliniorum aut sellatum apparatus ostentabat adeuntibus, non lictorum ostiariorumque turbam, qui diu interpellati vix tandem per literulas respondere dignantur: sed ipse breui expeditaque veste indutus vltro se venientibus offerebat, petentibus comiter respondebat, summaque humanitate et loqui et audire paratus.

[note: Traianus.] Ad eundem modum Traianus singularum ciuitatum desiderijs occurrit, nulla in adeundo difficultas, nulla in respondendo mora, adeunt statim, dimittuntur statim. Veri principis [note: Plin. in Traian. Paneg.] munus tumentes populos non imperio magis quam ratione compescere, intercedere iniquitatibus magistratuum,


page 206, image: s206

infectumque reddere quidquid fieri non oportuit: Postremo velocissimi syderis instar omnia inuisere, omnia audire, et vndecunque velut inuocatum numen adesse.

[note: Pertinax.] Pertinax Imperator adeo se commodum omnibus praebebat, vt adeuntium cuiuis dextram placide daret, neminemque a suis custodibus prohiberi aditu pateretur: adeo se aequabilem exhibuit, neque potentia elatus, vt filium in aulam palatinam non adduceret, sed ad ludum literarium, quasi nihil a priuato [note: Merod. lib. 2.] differentem, mitteret, vt Herodianus testatur.

[note: Ad[?]ianus. Dio in Adria.] Adrianum Imperatorem mulier quaedam appellauit: Audi, inquiens, me Caesar: Is cum respondisset, non est otium: Noli ergo, inquit illa, imperare. Ad hanc vocem restitit Caesar, et mulierem audiuit.

[note: Esaiz 10. Psal. 12. Supplices audiendos. Syrach [?]5.] Dominus grauiter minatur apud Esaiam his, qui afflictorum causas negligunt: Et Psaltes, Prae gemitu, inquit, miserorum et clamore pauperum nunc exurgam dicit Dominus. Non despicit Dominus, inquit Sapiens Syrach, preces pupilli, nec viduam si effundat loquelam gemitus, nam lacrymae viduae ad maxillam descendunt, a maxilla ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur. Neminem igitur patiatur princeps a supplicando repelli, ab omnibus libellos supplices recipiat, legat, et respondeat quod aequum, exemplo laudatorum principum.

In primis animaduertat, an, qui supplices libellos offerunt, [note: L. Nequaquam. l. illicitas. ff. de off. procons.] a potentioribus aut in iudicijs opprimantur, quod si deprehendatur, quod aut propter aduersariorum potentiam aduocatum, aut procuratorem nancisci, aut propter inopiam ius suum persequi non queant, vt princeps dari iubeat, et expensis [note: Calumniantes ac temere supplicantes.] succurrat, vt Vlpianus respondit, an maliciose calumnientur? deprehensi puniantur, iuxta Vatis oraculum: Accusantem [note: Psal. 101.] in secreto proximum suum, hunc male mulctato. Et Imperatores [note: Plia. Paneg.] Honorius et Theodosius rescripserunt: Calumniantes


page 207, image: s207

ad poenam deposcet similitudo supplicij. Pulchrum Traianus spectaculum exhibuit expellendis calumniatoribus, qui ante apud Domitianum optimum quenque deferebant. Et quemadmodum peccant actores, qui alios litibus temere vexant, ita non raro peccant rei peruicaces ac malae fidei possessores, [note: Nouell. Const. 18.] qui ipsos actores probationum difficultatibus ac sumptibus grauant, quos Iustinianus reprehendit.

[note: Audiatur altera pars.] Alexander Macedo, cum sederet iudex causis audiendis, alteram aurem occlusit, rogatus curid faceret, Alteram, inquit, aurem integram reseruo parti aduersae.

[note: Controuersiarum dirimen darum ratio.] Cum autem controuersiarum dirimendarum cura sit vna e praecipuis gubernationis partibus, sedulo danda opera, vt his certa tempora designentur, et quibus controuersiae componantur, et quae per appellationem ad aulicam decisionem delata matura deliberatione definiantur, neque partium causae diutius suspendantur, vt inferius de iustitia exhibenda, deque iudicijs plenius dicetur.

[note: Non omnia in Consiliarios reijcienda.] Non oportet principem omnia reijcere in Consiliarios et ministros, quin ea quae poterit, Cassitae exemplo, ipse praestet: aut quia non omnia potest, dispiciat, vt omnia rect e exequantur, quibus commissa sunt. Consiliarij non omnes sunt Iosephi [note: Naum 3.] et Danieles. Propheta Naum: Dormitauerunt, inquit, pastores tui rex Assur, et fortes tui, ita vocans Consiliarios et proceres regni, e quibus pendet populi gubernatio, atque horum negligentiam notans, quod plaerique priuatis magis, et suis suorumque rebus consulentes pro sua libidine administrant, principum auctoritate abutentes. Nonnulli cauent ne princeps seria negotia cognoscat: Et quia libenter exonerantur publicis molestijs, malentes lusibus, venationibus, alijsque voluptatibus indulgere, grauissimarum rerum deliberationes Consiliarijs et ministris saepe permittunt. Diocletianum ferunt iam priuatum dicere solitum de principum consiliarijs:


page 208, image: s208

Colligunt se quatuor aut quinque, atque vnum consilium ad fallendum principem capiunt: dicunt quae ipsi probant, Imperator quod domi clausus, vera non nouit: Cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur, facit iudices quos non oportuit, amouet retinendos: Quid multa, bonus cautus [note: Vopis. in Aurelia.] venditur Imperator. Haec Diocletiani verba ideo se historiae inseruisse scribit Vopiscus, vt cognoscant principes, quam oporteat esse circumspectos.

In controuersijs dirimendis hoc quoque cauendum, ne [note: Transactiones iniquae.] transactiones fiant iniquae: Saepe enim Consiliarij propter concordiam sarciendum alteram partem iniquis conditionibus grauant, et calumnijs occasionem praebent, vt videlicet pars, quae etiamsi sciat se malam causam fouere, tamen supplicando causam saepe ad transactionem cum iniuria partis alterius traducit, et iniquum petendo saepe obtinet, quod iure non debetur, calumniaque lucro cedit, proinde conueniret hos tanquam calumniantes, aut temere litem intentantes expensis vexatae partis mulctare.

Ad haec vbi deprehenderit princeps partem alteram potentia aduersarij praegrauatam, et patrocinio atque aduocatione destitui, vt huic princeps aduocatum aut procuratorem det, expensisque si inops sit, adiuuet, vt paulo ante dictum [note: d. L. nequaquam. §. vlt.] iuxta Vlpian responsum. Breuiter det princeps operam, ne quis de iustitia exhibenda aut potentiorum oppressione iuste conqueri possit.

[note: Supplicum libellorum et actorum cura.] Curandum ne supplices libelli, vt plaerunque fit, supprimantur, sed vt in deliberatione integre recitentur, acta quoque et prouocationes, quae fiunt ad principem legantur citra recitantium fraudem, fit enim plaerunque, vt vel fauore vel odio peruertantur a recitantib. Vt postulantibus responsa dentur mature, neque remorentur praeter iustam causam diutius, vt paulo ante de Traiano diximus. Adeunt statim, dimittuntur statim.



page 209, image: s209

[note: Capitolin. in Mar. Lamprid. in Alex. Suffragatores.] Suffragatoribus non semper fides habenda, sed causaecognoscendae, exemplo Marci Imperatoris. Traianus prouincialium causas et postulata ipse cognoscere voluit. Alexander Mamaeae optimus princeps dicere solebat: qui multa surripuerit, pauca suffragatoribus dederit, saluus erit, [gap: Greek word(s)] .

[note: Fumiuendi. Idem Lamp.] Fumiuendi, qui aulicam a quam, vt vulgo dicitur, aspergunt postulantibus, considerandi atque seueriter coercendi, [note: Turinus.] imitatione eiusdem Imperatoris laudatissimi, qui Turinum quendam consuetum acceptis muneribus patrocinium supplicibus apud principem polliceri, cum tamen nihil praestaret: tandem detectis imposturis, hoc est, fumis venditis, princeps ad stipitem alligatum iussit fumo excitato necari.

[note: Non temere promittendum.] Non temere promittat princeps, neque statim annuat postulantibus: quin potius exquirat et personarum et rei petitae conditiones. Semel autem promissis non patietur se a praestando vllo incommodo auocari, nisi res sit im pia et prorsus [note: Promissa praestanda. c. Inter cetera. 22. q. 4. Augustini. Vide cap. 17. lib. superioris. Plutarch. in Laconicis. Fides seruanda. Offic. 1.] iniqua: Non enim debent promissa esse vincula iniquitatis. Quandoquidem principi promissionis fides sic religiose prae standa, vt citius eius sermoni quam aliorum iuramento aut sigillis credatur: quod Isocrates suum Nicoclem monuit, et Agesilai apophthegma celebratur. Oportet principes prae stare quidquid vel capite annuerint, si modo iustum sit, si autem iniustum, non promissum sed dictum: Decet enim eos qui principes accedunt, non nisi iusta petere. Cicero dictorum pactorumque constantiam vocat Fidem. Regulus maluit ad crudelissima supplicia redire, quam fidem datam fallere.

[note: Non leuiter signandum aut subscribendum. Arcadius.] Princeps non leuiter signet, neque subscribat inconsiderate, sed prius diligenter subscribenda legat, et causam cognoscat. Historijs proditum est Imperatorem Arcadium in subscriben do faciliorem fuisse, quod cum soror Placidia prudentior animaduertisset, literas scripsit nomine serui postulantis sororem


page 210, image: s210

coniugem: Imperator non lecta subscripsit: Inde soror expostulauit cum Imperatore, quod cum seruo sororem elocari permiserit, et cum ille negasset, conuictus est postulatorum [note: Carolus V.] subscriptione. Consideratior hac in re Carolus v. qui nunquam subscribebat, nisi re plene cognita, neque patiebatur alium subscribere qui manum effingeret, propter exempli periculum.

Honores, officia, praemia princeps per seipsum praestet, [note: Polit. 5. 11. Officia non vendenda.] poenas et coerciones peralios, vt est in Hierone apud Xenophontem et Aristotelem.

Officia, praefecturas, et dignitates, non patiatur vendi, neque inutilibus propter suffragia corruptorum aulicorum concedi, vt inferius de cooperarijs explicatius dicetur.

Vt in denegandis ijs quae inique petuntur non decet principem [gap: Greek word(s)] retrahi: ita nec in recte factis offensa vel minis [note: Pfal. 112.] terreatur, fretus vocatione sua: nam sic ait Propheta, Iustus ab auditu mala non timebit, firmum cor eius considens in Domino. Non decet ciuiles res nimia lenitas aut ignauus et parum virilis metus, sed firma sit frons, vt inquit Seneca: Fortis [note: Fortitudo et constantia in principe.] enim est, et constantis animi non turbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu, vt dicitur, deijcere. Multo minus in rebus pijs et iustis metuere decet conspirationes aduersariorum. [note: Prouerb. 28. 3. Reg. 10. Horat. Car. lib. 3.] Iustus quasi leo confidens sic erit, inquit Salomon: Idque adumbrare videntur leones throno Salomonis adhibiti. Et succinit his Lyricus Poeta:

Iustum et tenacem propositi virum Noz ciuium ardor praua iubentium, Non vult us instant is tyranni Mente quatit solida, neque Auster Dux inquieti turbidus Adriae, Nec fulminantis magna louis manus: Si fractus ill[?]batur orbis, Impauidum ferient ruina.


page 211, image: s211

[note: Praecogitare futura.] Quin potius praesenti animo, et cogitatione praecipere futura, et aliquamdiu ante constituere quid accidere possit in vtranque partem, nec committere vt aliquando dicendum, Non putaram, vt Cicero sapienter monuit, quam vocem [note: Iphicrates.] Iphicrathes turpissimam esse dixit in Imperatore.

[note: Adolphi ducis Cliuensis apophthegma.] Ferunt Adolphum ducem Cliuensem atauum tuum paternum, dum vno die per faeciales a septem principibus bellum indiceretur, nuncijs perhumaniter exceptis, atque honorifice dimissis nihilo consternatum dixisse: Optarem mutilo hoc meo cani Bullo, qui eum comitabatur, sic appellato, caudam restitutam, et alios insuper septem eius generis hostes bellum mihi indixisse. Adeo non trepidabat fortissimus heros ad hostium minas. Interim tamen hostes vana securitate non contempsit, verum sic rebus suis bellico apparatu prospexit, vt animose dicta gestorum magnitudine comprobaret, belloque lacessentes omnes praelio superaret, quinque ex illis principibus captis, reliquis fugatis atque repressis.

Curet princeps vt in ciuitatibus Consules, Scabini ac Decuriones eligantur ad delegata munera idonei, non factiosi et corrupti, sed vt tales sint quales in praetorijs et buleuterijs pingi solent, prudentes, Deum timentes, incorrupti, vt opificum collegia conseruentur, artes honestae ac necessaria foueantur.

Priuilegia ciuitatibus, municipijs atque ordinibus tam Ecclesiasticis quam nobilibus, atque plebi concessa in concussa tueatur. Caueat ne temere concedat cuius post poenitere possit.

Pacis concordiaeque tam inter subditos quam cum vicinis et externis conseruandae ratio. Caput V.

[note: Pacis conseruandae ratio.] PAcem princeps vndecunque et cum omnibus tueri stu deat, etiam cum suo interdum detrimento: pace enim nihil


page 212, image: s212

vtilius, nihil dulcius, vti dissidijs et bello nihil tristius, nihil magis noxium. Quid enim iucundius, quam licere quem que [note: Michae 4.] sub vite sua et ficu sua securum sedere? vt inquit Propheta. Extat Bacchilidis sententia, [gap: Greek word(s)] . Et primum apud suos pacem et concordiam sarciat, stabiliatque firmissime. Id autem efficiet, si subditorum animos deuinciat, si bonos et innoxios defendat, petulantes et flagitiosos coerceat, industrios prouehat, religionem puram et disciplinam honestam conseruet, leges inuiolatas tueatur et iudicia, neque sinat quenquam iniuria affici, iusticiam citra fraudem citraque personarum respectum administrari procuret: nam experimur plaerunque, vt oppressi a potentioribus atque ob iusticiam denegatam solum vertant, eoque vel desperationis vel perfidiaeadigantur, vt incendijs atq gladio, ac denique plus quam hostilia in propriam patriam moliri non vereantur. Priuilegia subditis conseruet, iusticiam tueatur, neminem opprimi patiatur.

[note: Cic. Offic. 1.] Breuiter, duo illa Platonis praecepta non negligat: vnum, vt subditorum vtilitatem sic tueatur, vt quaecunque agat ad eam referat, oblitus priuati commodi: alterum, vt totum corpus nedum partem Reip. tueatur: sic nobilitatem prouehat, vt interim ciuitates, Ecclesiastici et plebei non negligantur, sic ciuitatibus faueat et plebeis, vt stemmatis honestisque familijs fouendis non desit: proceres hortetur adiuuetque, vt liberos ad Reip. vtilitatem instituendos curent, qui segetem praebituri sint cooperariorum in Repub. pie administranda. Nisi ad hunc modum domestica procuret, frustra cum exteris et vicinis concordiam et pacem sarciet, aut alios bello domare [note: Senaherib.] tentabit. Senaherib potentissimus monarcha, dum neglecta domestica pace Israelitas expugnaret, simul et foris conatus eius irriti facti, et domum properans ad intestina dissidiorum incendia restringenda, a suis ipsius liberis trucidatur.



page 213, image: s213

[note: Pacis constitutiones VVormaciae, Anno 1521.] Constitutiones Imperiales de pace conseruanda Friderici, Henrici, ac Maximiliam Imp. accurate tueatur princeps, coerceatque seueriter omnes cuiuscunque ordinis, status aut conditionis fuerint, qui pacem violare, bello aliquem lacessere, qui vi ac non potius iudicio ius suum iniuriamue persequi, aut inuadere, populari, depraedari, spoliareue aliquem per se vel per alium ausi fuerint: aut domum, arcem, oppidum, pagum, villam expugnare, dolo malo violenter occupare, incendijs aut alio modo damnum dare: aut denique hisce pacis violatoribus ope, consilio adesse comperti fuerint, banno Imperiali ac proscriptione mulctandi: Et qui eius criminis reus declaratus, eius corpus et facultates publice a quibuslibet inuadere et occupare liceat.

Pace autem domestica, et inter suos constituta firmataque, etiam cum vicinis et externis, cum quibus controuersiae incidere possunt, amicitiae pacisque conditiones sanciendae, ne vsquam detur belli et dissidiorum occasio: Videmus enim eas Respub diuturniores, quae pacis sunt studiosae, quaeque eam modis omnibus tueri, atq etiam si aliter fieri non possit, cum suo incommodo redimere, et quiduis tolerare potius malint [note: Pax cumpropinquis.] quam armis certare. Et quia inter vicinos, propinquos atque affines, ob priuata commoda saepe controuersiae ortae, belli, hostilitatisque occasionem praebent, haemature submouendae, ante quam incrudescant simultates, exemplo Abrahami, qui etsi promissionem habebat terrae sanctae, tamen propter pacem et concordiam inter posteros suos sanciendam maluit [note: Genes. 13.] concedere de suo iure, dicens ad Loth: Ne sit contentio inter te et me, inter pastores tuos ac meos, quia viri fratres sumus nos: nunquid non vniuersa terra coram te est? separa te a me, si tu ieris ad sinistram, dextram tenebo, si tu ad dextram ieris, ego ad sinistram vadam. Et leuatis oculis Loth, elegit planiciem quae est ad Iordanem.



page 214, image: s214

Ad hunc modum cum propinquis pacis conditiones et confoederationes, quae ad publicam vel subditorum concordiam atque vtilitatem pertinent, diligenter sarciendae consouendaeque. Submouendae controuersiae limit um ac finium regundorum, repressaliorum, commerciorum, pascendi precoris, aquae ducendae, venationum, conuentionum et similium, quae plaerunque dissidiorum occasionem praebere solent. Hîc si forte delinquatur ab altera parte aut vno capite incommodi aliquid incidat vnius aut alterius subditi negligentia delictoue non protinus huc inclinandum, quasi vniuersa conuentionum capita rescissa, atque a concordia recedendum. Quin danda magis opera, vt quod neglectum aut admissum, quam minimo [note: Quiduis tolerandum potius quam pacem dissoluere.] incommodo sarciatur: Neque ob leue incommodum mox ad arma conclamandum, quin vtrobique alteris aliquid condonandum, immo ad quaeuis conniuendum, et quiduis tolerandum potius quam sancitam pacem dissoluere. Demosthenes [note: Demosthenes in oratione [gap: Greek word(s)] .] etsi Philippi factum, quod cum Atheniensibus pace inita intra Pylas progressus Phocenses contra pacis conditiones popularetur, non probaret, tamen suasit pacem pactam cum Philippo non rescindendam: siquidem ex re Atheniensium fuisse pacem prius nunquam factam quam semel sancitam abolere, praesertim Philippo iam Atticae inuadendae occasionem nacto: docens interim quam multa Athenienses pacis et tran quillitatis conseruandae gratia concesserint.

Nulla pax constare potest, si suum quisque dolorem pergit vlcisci, Ethnicorum et Iudaeorum est vltio, Christiani iniuria lacessiti non poscunt vindictam. Hodie ob venationis inutile ius, vel ob leuem priuatam iniuriam dictumue imprudentius, fatui protinus pacis conditiones et foedera rupta vociferantur: cum sanum et sapientem magistratum priuatam iniuriam patienter ferre potius quam Reipub. incommodum accersere conueniat. Adde humanae quoque naturae et legibus


page 215, image: s215

congruentius cum qui in magistratus personam vel contra pacta publicae concordiae admiserit, coerceri, vel delinquentem partem, quae a pactorum religione discesserit ad officium reuocare quam pacis vincula dissoluere.

[note: Conuentiones. L. 3. ff. de pa.] Stabilitur pax saepe certis conuentionibus: Conuentiones, inquit Vlpianus: aut ex publica causa fiunt, aut ex priuata: publica est quae fit per pacem, quoties belli duces inter se quaedam paciscuntur.

[note: Foedera. Vicinorum ratio.] Foedera cum vicinis confouenda, publica plaerunque suadet commoditas: Nam cum vicinorum commercio carere non poterimus, qui vt offensi plurimum incommodare, ita vicissim prodesse poterunt amicitia mutuisque officijs deuincti, neque abs re ab Hesiodo dictum [gap: Greek word(s)] , et prouerbiali dicto vulgo iactatum, vicinum bonum potiorem cognato [note: [gap: Greek word(s)] ] procul dissito. Graeci, quia Franci illis formidabiles, dicere solebant:

Francum amicum habendum, vicinum non habendum.

[note: Foedera quae Christianis permissa. Genes. 14. 21. 26. Abrahami et Patriarcharum foedera, 2. Reg. 5.] Non sunt Christianis magistratibus illicita foedera, si aliunde non accedat vitium, et modo non sic in foederibus fiduciam constituamus, vt Dei praecepta negligamus: nam et sancti Patriarchae foederibus vsi, Abraham foedus inijt cum Ascal et Aner, item cum Abimelech in controuersia puteorum, nimirum vt subditorum rixae submouerentur, Isaac cum eodem [note: Foederum vtilitas.] foedus restaurauit, Dauid cum Hiram rege Tyriorum foedus inijt, quod Deo non displicuisse Templiaedificatio contestabatur, ad quam Hiram contulit. Romanorum potentiam foederibus cum vicinis initis plurimum creuisse, Cicero pro Cornelio Balbo copiose disserit. Sed quid opus exemplis, cum nec publica pax populorum, nec commercia citra foederum vincula consistant.

[note: Foederum violatorum vindicta.] Constat Deum violatores foederum grauiter puniuisse, neque vnquam relictos inultos, qui foederum religionem violarunt


page 216, image: s216

[note: Rom. 1.] Dei nomine abutentes. Paulus foedifragos et [gap: Greek word(s)] inter extremorum temporum flagitia commemorat ad Romanos [note: Sedechias. Hier. 27. 52.] scribens. Sedechias quod fidei datae immemor cum Aegyptiorum, Ammonitarum, Moabitarum, Idumaeorum regibus coniurauerit aduersus regem Nabuchodonosorem, seipsum et regnum vna cum vrbe atque templo perdidit.

Saepe ex fraudulenta interpretatione verborum ac capitum foederibus comprehensorum violantur foedera. Cleomenes [note: Cleomenes. Plutarch. in Laconicis. Cic. Offic. 1.] Anaxandridae filius cum Argiuis septem dierum pactus inducias, vbi obseruando deprehendisset illos tertia nocte somno indulgere, fiducia videlicet induciarum inopinatos adoriens alios interfecit, alios abduxit captiuos: Et cum illi probro daretur violatum iusiurandum, diebus, inquit, pactus sum, noctes non sunt additae: Verum vltionem diuinam non effugit, nam et vrbe, cuius gratia foedus violarat, frustratus, eo quod mulieres detractis e templis deorum armis illum vltae sunt, perinde quasi dijs ipsis, quos contempserat, poenas de ipso sumentibus, tandemque in dementiam versus ipse sibi corpus incîdens mortem ridens oreque diducto sibi [note: Tysaphernes.] consciuit. Tysaphernes Persarum dux, cum foedus cum Agesilao [note: Xenoph. in Agesilao. Plutarch. in Laconicis.] non ex animo percussum violasset: Agesilaus, gratiam, inquit, habeo Tysapherni, quod periurio deos sibi et homines infensos redderet: et foedifragum arte eludens et ciuitatis et pecuniae magnam vim hosti eripuit, ac subdidit: Amicis quidem foedera praeter causam non violanda, caeterum hostibus foedifragis imponere non modo iustum, sed etiam iucundum est et lucrosum.

Reipsa comperimus violatorum foederum occasione maxima [note: Punicum bellum secundum.] quaeque bella orta. Punicum bellum secundum, quod inter acerrima humani generis bella numerari potest, foederum ruptorum praetextu motum: Nam cum in foedere Romanorum et Carthaginensium hoc esset caput, ne vtrorumque socij


page 217, image: s217

[note: Liuius lib. [?] dec. 3.] laederentur, Hannibal cum Saguntum crudeliter excidisset, Romanorum, vt ipsi asserebant, socios, atque ideo foedus violasse contenderetur a Romanis, Carthaginenses negarunt Saguntinos tempore suscepti belli fuisse socios: Romani contra pactionibus foederis tam praesentes quam futuros comprehensos excipientes, atque ideo aduersus foedus actum, e qua foederis interpretatione bellum hoc grauissimum ortum. Idem fere accidit in foedere societatis Atheniensium cum Lacedae [note: Thucyd. lib. 5.] monijs: Nam socij erant Lacedaemonij Atheniensium, hostes vtrorum que hostes: at Lacedaemonij, quia Atheniensibus in suspicionem venerant quasi a verbis pacti foederis recessissent, in apertum venerunt bellum.

[note: Plutarch. in Camillo. Alex. Neap. 5. cap. 3.] Porro Romani, ne temere foedera inirent, constituerunt, ne citra Senatus populique consensum foedera pangerentur: et consulebatur collegium foecialium, cui collegio proprium fuit tam de belljs indicendis rebusque repeten dis et iniurijs, quam de conuentionibus principum ac populorum, deque foederibus cognoscere.

[note: Simplices veterum contractus. Ritus foederum sanciendorum. Genes. 21. Tacit. lib. 12.] Simplices erant olim foederum contractus, sed firmi: Nunc quantumuis multis sigillis conuentiones et foedera munian tur, fucatis tamen interpretationibus et sophismatum praestigijs eluduntur.

Ac vero quia res religiosa est foederum sanctio, pro varietate gentium varijs ceremonijs pangebantur, Abraham cum Abimelech septem agnas statuit in testimonium, quod is numerus absolutus et iuramenti instar esset: Ethnici alij porca caesa, alij ariete atque boue immolatis: alij pollices inuicem connexos incidebant, sanguinemque manantem lambebant, quasi mutuo cruore sacrato vinculo.

[note: Liuius lib. 4. dec. 4. Foederum genera.] Liuius in descriptione legatorum cum Quinctio, Tria, inquit, sunt foederum genera, quibus integre paciscerentur amicitias ciuitates et principes: Vnum quidem inter eos qui nunquam


page 218, image: s218

hostes fuêre, sed qui ad amicitiam sociali foedere iungendam coeunt: alterum cum belli pares hostes aequo foedere in pacem et amicitiam veniunt. Tunc enim reddi repetique per conuentionem res, etsi quarum turbata possessio sit, eas ex formula iuris antiqui, aut e partis vtriusque commodo componi. Tertium cum bello victis leges dicuntur. Vbi enim omnia ei qui armis plus posset debita essent quae ex eis habere victos, quib. mulctari velit, ipsius ius et arbitrium esse: Vnde [note: Xenoph. paed. lib. 3. et 7.] Cyrus Xenophonticus ad Armenium, [gap: Greek word(s)] . Adde foedera quaedam haereditaria et aeterna, quibus etiam haeredes astringuntur: Alia temporaria, et tempore definito elapso non videtur facta renouata confoederatio aut induciarum stipulatio, quia plerunque scripto comprehonduntur pro solennibus stipulationibus, vt Friderici Imperatoris constitutio testatur de pace Constantiae, §. in causis appellationum: Societatem, inquiens, quam nunc habent tenere, et quoties voluerint renouare eis liceat.

[note: Quae in foede ribus requirantur et vitanda.] At in foederibus quae Deo placent haec cautio ad hibenda, primum, ne cum impijs et a religione nostra alienis foedera ineamus, neue per Deos eorum iuremus, vt Deus Mosi et losue [note: 1. Deuter. 7. Iosue 23. Etiam impijs fides seruanda.] praecepit. Attamen inita pacta et foedera cum impijs, rata habenda, et promissa seruanda, modo praeceptis et verbo Dei non repugnent, vt in foedere cum Amurathe mox quoque dicetur. [note: Gabaonitaram foedus.] Gabaonitae calliditate Israelitas in foederis vinculum astrinxerunt, fingentes se e longinquo venire, cupereque pacem cum populo Dei facere: Israelitae ignorantes e vicinis et hostilibus gentibus esse, quos Deus iussit deleri, in societatem [note: Iosue 9.] eos receperunt: post autem cum Iosue fraudem rescisset, propter iuramenti religionem illis pepercit. Caeterum quia fraudulenter egerunt, coacti sunt Israelitis seruire, ligna et aquam comportando, eoque seruitio tota posteritas mulctata. [note: Iosaphat. 2. Paralip. 19.] losaphat a Propheta Iehu obiurgatus, quod cum impio rege


page 219, image: s219

Achab inierat amicitiae foedus, eumque contra Syriae regem adiuuerit: non enim vult Deus nos cum impijs habere commercium. [note: 2.] Deinde in foederibus cauendum, ne quid aduersus orthodoxam fidem, aut syncerum cultum Dei, paciscatur: Vnde maiores nostri semper in foederibus Ecclesiam exemerunt. [note: 3.] Tertio, ne aduersus publicam vtilitatem, aut ad priuatum commodum, et ad tyrannidem stabiliendam contrahantur foedera: Nam quae calliditate panguntur, non sunt foedera, [note: Fallaces vitandi.] sed imposturae, et in his nomen Dei ludibrio habetur, quod Deus non sinit inultum, vt in superioribus exemplis declara tum. Sunt quaedam gentes natura tam fallaces et foedifragae, vt nulla iurisiurandi religione priuati commodi causa teneantur: [note: Poeni. Cosroes Persarum rex. Procop. de bell. Pers. lib. 3. Xen. anabas. lib. 2. Potentiorum foedera vitanda. Thucydid. lib. 2. Hierem. 12.] quales Poeni notantur a Liuio, et Cosroes apud Procopium simulandi dissimulandique calliditate sic instructus, vt priuati commodi causa nihil non polliceri, et iureiurando confirmare dubitârit. Talis Tysaphernes a Xenophonte de scribitur. Cum his foedera non sunt ineunda. Vitandae quo que dissimilium in primis potentiorum confoederationes, has enim plaerunque infeliciter cedere, vt Thucydides tradit de Atheniensibus et Corcyraeis, quorum foedus vtrisque exitiale fuit, quod Macedonem attraxerint. Postremo, om nibus legitime ac religiose sancitis cauendum, ne in confoederationibus sic fiducia constituatur, vt opem Dei et foedus cum Deo initum repudiemus: Maledictus enim qui confidit in homine. Prophetae passim notant Israelitas, quod externis gentium praesidijs accitis Deum neglexerint, vnde ex quibus illi auxilium expectabant, eos dispersionis et excidij causam [note: Osee 7. et 8. Asa. 2. Paralip. 16.] fore denunciabant: Alieni comedunt robur eius, et ipse non intelligit, inquit Osee: Et iterum: Ephraim conduxit amato res. Asa rex Iuda alioqui pius princeps, sed quod non contentus Domini auxilio cum rege Syriae foedus inijsset, in eius praesidio fiduciam constituens, grauiter a Domino mulctatus.


page 220, image: s220

[note: Macchabaei. Macc. 8. et 12.] Iudas Macchabaeus quamdiu Domini auxilio contentus, eius fiducia fretus, in paruulo auxilio, iuxta Danielis vaticinium iuuabatur, praeclaris victorijs potitus: Vbi autem aliena praesidia et Romanas confoederationes captare coepit, mox concidit. Ionathas quoque amicitia regis Syriae falsus occiditur.

[note: Foedus arctis simum inter omnes Christianos.] Verum enimuero inter Christianos omnes tam principes quam ciues arctissimum foedus sancitum hoc ipso, quod vni Christo nomen dederint: Id quod [gap: Greek word(s)] et sacratissima communionis tessera demonstrat, Apud quos huius religiosissimi foederis caput et summus Imperator fidem non impetrat, hic certe nullae confoederationes aut pacificationes quantumuis speciosae proficient. Atque inter hos etiamsi nullum intercedat foedus, tamen pax et concordia facile retineridebent. Proinde qui Christiani Principes ac Magistratus esse velint, hi meminisse debent memorabilis illius Christiani et aurei praecepti: QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE FECERIS. Et ne Dei nomen ad fallendum alios vsurpent, promissa fideliter praestent. Atqui apud impios, et apud quos reuerentia numinis diuini promissionum fidem non impetrat, hic nec pactiones nec foedera quantumuis arctis vinculis cautionum stringantur, firmitudinem retinent. Vidimus aliquando potentissimos Christiani nominis reges partito sacrae communionis pane sanctissimo Christianae vnionis et charitatis Symbolo foedus pangere, atque eosdem mox intra paucos dies leuissimo praetextu a foedere ad cruentissimum bellum discedere. Hi sunt principum non dico Ethnicorum sed Christianorum in re tam sancta lusus, haec iurisiurandi et Sacramentorum reuerentia. Interim Deus vindicem habet oculum, nec sinit diuini sui nominis [note: Amurathes.] prophanationem impunitam: Amurathes Turcarum rex cum Carmanico bello distineretur, veritus ne vtrique et Asiatico, et Vngarico in Europa bello par esse possit, cum rege Vngarorum


page 221, image: s221

[note: Ladislai foedus cum Turca. Bonfinius dec. 3. lib. 6.] Ladiflao decennem sanciuit pacem, vtrinque captiuis et possessionibus redditis, pax iureiurando nostris in Euangelio, illis in Alcorano firmatur, scripta eodem argumento, lingua duplici pacis conditionibus, easque sanctissimo iuramento confirmabant. Sancita pace, cum Turca in Carmaniam mouet, Franciscus Cardinalis Florentinus ad Hellespontum Latinae classis praefectus Ladislaum literis solicitat, maximam iam recuperandae Europae occasionem ostentari, foedae genti non esse fidem habendam. Idem Constantinopolitanus vrget: ac tandem vehementissima Iuliani legati Pontificij oratione ad foedus rescindendum classicum canente, Rex et Senatus promouentur, vt foederis rescisci decretum ad Cardinalem Franciscum mitteretur: Rex expeditionem in Thraciam mouet. Amurathes re intellecta, elusis astu et largitione ad Hellespontum speculatoribus subitô Adrianopolim redit, Christianis ad Varnam confidentibus. Cumque iam exercitus vtrinque instructus infestis armis concurreret, et vtrique suos hortarentur: Amurathes depromptis e sinu initi foederis tabellis, intentis in coelum oculis: Haec sunt, inquit, IESV CHRISTE foedera, quae Christiani per nomen tuum sancte iurarunt, datamque sub tuo nomine fidem perfide violarunt. Nunc CHRISTE, si tu es Deus, tuas measque iniurias vlciscere. Vix his dictis, pugna quae primum anceps inclinare coepit, ac primum proceres Episcopi Varadiensis et Agriensis, mox Iulianus legatus foederis violati suasor et daduchus cadunt: Postremo Rex ipse Ladislaus telorum Turcicorum sylua inter confertissimos hostes prostratus, caput iussu Amurathae abscissum, atque hastae fixum pro vallo statuitur, his vocibus concitatis: TALIS IVSTVS DEVS POENAS EXAVDITIS TVRCARVM IMPRECATIONIBVS A PERFIDIS CHRISTIANIS EXIGIT. Eiusmodi exemplo merito principes, et quotquot foedera et


page 222, image: s222

conuentiones ineunt, commoueri debent, vt diuinae vindictae memores NOMINE DEI OMNIPOTENTIS fraudulenter aut compendio quaesito non abutantur: qui, vt dixi, non sinit sui nominis abusum inultum. Neque hic praetextus impiae gentis excusationem praebet, cum Deus nominis sui vsum, etiam apud ethnicos, et a vero Deo alienos inuiolatum esse velit, vt superius de Gabaonitis ostendimus. Quinetiam hostibus fidem seruandam, et sacrae et prophanae literae testantur.

De bello omnibus modis vitando. Caput VI.

[note: Bellum modis omnibus vitandum.] BElla tanquam scopulos scylla et charybde periculosiores vitet princeps: Omnia prius tentanda, quam armis decertandum docet Terentius Eunuchus. Semper praestat aliquid de suo concedere, quam hanc exitialem beluam admittere, quae non aliter omnia quam tempestas et vorago insatiabilis consumat, et facultatum omnium et subditorum [gap: Greek word(s)] secum trahens. Beati mites, quoniam ipsorum est regnum [note: Vide August. de ciuit. Dei lib. 2. cap. 25. et lib. 3. cap. 10.] coelorum: Non igitur belligerandum, neque bellis imperia, sed a Deo conceduntur, quinetiam iusta bella misera esse sancti cordatique viri testantur, et procliue quidem bellum exuscitari, difficulter et nunquam sine detrimento deponi.

Pernicies Reipub. mouere bella non necessaria. Rationibus aliquando magna incommoda vitantur: quare hic maxime conuenit meminisse [gap: Greek word(s)] : interdum etiam redimenda pax.

[note: Belli genera. Cic. offic. 1.] Cicero duo tradit decertandi genera: alterum quod per disceptationem, alterum pervim, si priore non licet, ad posterius venitur. Hoc beluarum, inquit, illud hominum. Confugiendum ad posterius, si vti non licet superiore. Suscipienda


page 223, image: s223

autem non in alio animo, quam vt sine iniuria in pace viuatur. Belli plaerunque auctor superbia et ambitio, vel cupiditas late dominandi, a quibus vitijs decet principem Christianum cum primis esse alienum.

Proponat exempla modestiae, Dauidis, Asae, et aliorum piorum principum, cogitetque iniuriam priuatam Christiano condonandam, non vindicandam cum tanto populi et sui dispendio: Quin potius suam Spartam ornare, quam alienis per ambitionem et auaritiam, contra Domini praeceptum, a quo omnium Imperiorum ius pendet, inhiare.

[note: Bellum quibus casib. suscipiatur. Rom. 13.] Causae nullae propemodum aliae, quam vel iustitiae tuendae, vel nominis Dei iniuriae propulsandae, vel denique subditorum defendendorum gratia susceptum, in hoc enim gladium [note: 1. Maccha. 2. Euseb. hist. Eccl. 9.] gestat magistratus. Macchabaeus bellum maluit suscipere, quam diuinam legem aboleri. Constantinus quoque grauissimum bellum contra Licinium pro Christiana religione [note: Aug. ad Boni fa. 23. q. 3. Maximianus.] defendenda suscepit Idem de Gotthofrido Bullonio constat. Maximianus Episcopus Vagiensis auxilium petijt ab Imperatore Christiano aduersus hostes Ecclesiae. Augustinus scribit, [note: August. de ciuit Dei. lib. 22. cap. 6.] Ciceronem in libro de Republica colligere disputando, quod iustum sit bellum, asserens bellum nullum ab optima Republica suscipi, nisi aut pro fide aut subditorum salute. [note: Ambros. offi. 1. cap. 36. 23. q. 3. fortitudo.] Fortitudo quae bello tuetur a barbaris patriam, vel domi tuetur iustitiam, vel a latronibus socios, plena iustitia est, inquit Ambrosius: Historiae testantur plurimos principes pro suis subditis defendendis vitam impendisse, vt de Codro, Bruto, Regulo, et alijs plaerisque memoriae proditum. Iam quibuslibet [note: Bellum teme re suscipitur.] de causis principes praesertim iuuenili feruore elati, statim vt ad gubernationem perueniunt a bellis ordiuntur, idque de futili causa, de leui aliquo scommate totum imperium et omnium fortunas in belli aleam conijciunt, idque, vt dixi, de tam leuibus causis, vt si pueri in scholis


page 224, image: s224

tale quippiam defignarent, virgis caederentur. Certissimum [note: Psal. 44. et 61.] firmissimumque praesidium imperiorum verbum Dei, habere spem non tam in armis quam in Deo, et seruare verum cultum.

Vt olim non nisi consultis oraculis bellum suscipiebatur, [note: Bellum non nisi oraculis consultis suscipiebatur olim.] vt testantur Moysis, Iosue, Gedeonis, Dauidis, Iosaphat, Ezechiae bella: ita principem Christianum conueniret bellum non suscipere, nisi consultis prius sacrae scripturae oraculis, e quibus Deus voluntatem suam declarauit: Consulendi viri pij, et politici in consilium vocandi, ne iniustum bellum et non [note: Iosias. a. Paralip. 35.] necessarium suscipiatur: Iniustis enim Deus resistit. Iosias etsi pius alioqui princeps, verum quia temere bellum non necessarium suscepit, a Deo mulctatus. Iustis autem et iam dictis causis compellentibus, principes quibus Dominus gladium tradidit et mandatum dedit, vt eum in latrones, grassatores ac facinorosos stringant, subditos et iustitiam tueantur. Quoties [note: L. 3. ff. de iurisdict.] necessitas postulat, animum non despondeant, sed Dei auxilio inuocato vacationi seruiant, memores: Non frustra [note: Iusto bello licet armis et munitionibus vti. Munitionum ratio.] se gladium gestare. Gladij autem potestas intelligitur ius animaduertendi in facinorosos homines: Et huc pertinent arma, bombardae, bellicus apparatus, munitiones, quibus tanquam medijs et instrumentis petulantes coercentur, et innoxij defenduntur: His etiam sancti Moyses, Iosue, Dauid, et [note: Ezechiae ftratagema. 2. Paralip. 32.] caeteri pij principes, ad suorum defensionem vsi. Ezechias cum vidisset totum impetum regis Assyriorum in se conuerti, inito cum proceribus suis virisque fortissimis consilio, fontes riuosque obturauit, quo hostibus non suppeteret aqua, aedificauit quoque murum, qui fuit dissipatus, et extruxit arces, muniuit Mello, fecitque gladios et clypeosin magna copia: primum constituens principes bellicosos super populum, media reprimendorum hostium non negligens: Belli autem gerendi administratores tales adhibendi, qui scientia rei militaris, [note: Pre lege Manilia.] virtute, auctoritate ac felicitate praediti sint, quae Cicero


page 225, image: s225

in Imperatore requirit. Deinde diuino auxilio fretus, congregatisque suis: Sitis, inquit, viri fortes, non timeatis, neque frangamini animo, quod cum rege Assyriorum sit ingens multitudo, cum illo est brachium carnis, nobiscum Dominus Deus [note: In solo De[?] fiducia victoriae.] noster, pugnatque pro nobis. Confortatus populus Ezechiae verbis, Deo auxiliante victoria potitus est. Tantum abest, vt in externis praesidijs, quae saepe exitiosa existunt, fiducia constituenda sit, sed in solo Deo, qui solus est largitor victoriae. [note: Psal. 44.] Non in arcu meo sperabo, et gladius meus non saluabit: Quoniam fuisti spes mihi, turris fortitudinis a facie inimici. Qui [note: Psal. 61.] docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. [note: Psal. 144.] Non igitur in armis et munimentorum praesidijs, sed in firma inuocatione et fiducia Dei victoria expectanda. Certum est enim iuuari magistratus a Deo inuocantes ipsum. Siquidem a Deo sunt ordinati, et Imperiorum successus, consilia felicia, salutaresque gubernationes et victoriae, a Deo solo proficiscun [note: Asa rex. 2. Paral. 14.] tur, caque omnia esse opera Dei, inquit Psaltes. Asa rex Iuda cum decies centenis millibus militum exercitu ab Aethiopum rege impeteretur inuocato Domino, Domine, inquit, non est apud te vlla difficultas, vtrum in paucis auxilieris, an in [note: 3. Reg. 20.] pluribus. Adiuua nos Donine Deus noster. Exterruit itaque [note: 4. Reg. 6.] Dominus Aethiopes et fugerunt. In Samariae liberatione eiusdem rei exemplum extat.

Parta victoria, eam non nostris armis viribusque ac munitionibus, sed diuino auxilio acceptam referendam, exemplo Constantini, qui aulicos et milites voluit solennibus precibus Deo pro victoria gratias agere, vt Eusebius testatur in Constantini vita libro [gap: Greek word(s)] .

[note: Munitionum ratio.] Porro nostri temporis principes vesana quadam aemulatione atque ambitione arces, et prodigiosa munitionum miracula, in terrorem hominum atque Deorum extruunt, quae etiam


page 226, image: s226

in pace accuratiore quam Danae custodia immensis sumptibus seruare oportet, idque fere cum magnis subditorum sudoribus et operarum praestationibus: non aliter quam olim Nimroth et posteritas Cham Babylonicam turrim erigere conata, quasi his praesidijs vindictam irati Dei euitaturi. At [note: Abacuc 2.] Dominus per Prophetam, Vae, inquit, qui quaerit opes malas domui suae, vt ponat in excelso nidum suum. Et mox iterum: [note: Obadiae 1.] Vae qui aedificant vrbem per sanguinem, vt vel subditos tyrannide premant, vel vicinos lacessant: His sic dicit Dominus: Si extuleris sicut aquila nidum tuum inter sydera, illinc te detraham. [note: Naum 3. Matth 24.] Item: Munitiones tuae erunt similes ficulneis, vt Naum concionatur Nineuitis. Christus Hierosolymorum munitissimae ornatissimaeque vrbis exemplo concionatur toti orbi quam non sit fidendum munitionibus, praesertim si fundamentum [note: Fundamentum verum munitionum.] non sit solidum. Est autem fundamentum non lapides magna mole in imo collocati, sed pietas et timor Dei: tum quidem vtiles munitiones, quoties ijs vtuntur ex fiducia in DEVM, et ad conferuandam publicam tranquillitatem et defendendos subditos. Malum autem fundamentum, si munitionibus abutantur ad exercendam tyrannidem et impietatem constituendam: Eiusmodi fundamento Hierosolymitanae munitiones nitebantur Christi tempore, nempe impietatis propugnatione, et ideo frustra et inutiles, cum tempore Dauidis, Iosiae, verae vtilcsque essent munitiones, nempe propugnacula verae religionis at que honestae disciplinae aduersus impios et petulantes grassatores. Certe munitiones nullae proderunt, nisi ex voluntate Dei et fiducia in eum collocata principes Rempub. gubernent: fitque saepe vt in suam ipsorum perniciem extruantur munitiones, vel quia parum fideliter custodiuntur, vel quod per proditiones occupentur.

[note: Philippi Macedonis apophthegma.] Nulla enim arx tam munita, in quam si asinus onustus auro queat ascendere, quae occupari ab hostibus non possit. Adde


page 227, image: s227

quam magnis impensis extruantur, quamque magnis praesidijs et commeatu instruendae tuendaeque munitiones. Quod si nusquam munitiones hostis reperiat, haerere diu non potest, et expellitur expeditius: Sin autem reperiat munitas arces aut vrbes, easque occupauerit, iam in visceribus ditionis sedem habet, difficiliusque expellitur, et princeps suos ipsius subditos [note: Vuilhelmus dux Iuliacensis.] oppugnare cogitur. Vuilhelmus dux Iuliacensis, omnibus heroicis virtutibus inclytus princeps, auus tuus maternus, cum forte interrogaretur in familiari colloquio ab Imperatore Maximiliano, cur munitiones nullas in ditionibus suis extrueret: Ego, inquit, fretus primum pace et amicitia vicinorum, imprimis Caesareae Maiestatis, neminemque lacesso: deinde fide et virtute meorum subditorum et vulgaribus munitionibus. Interim si qui petulanter in meam ditionem ab vna parte irruperint, per aliam partem equitatu et subditorum [note: Agesilaus. Plutarch. in Laconicis apophth.] viribus expellam. Agesilaus ille Lacedaemoniorum celebris rex respondit olim percontanti, quare Sparta non cingeretur moenibus? ostendens ciues armatos, Hi, inquiens, sunt Spartanae ciuitatis moenia: et ciuitatem non saxis lignisue, sed pro vallis ac moenibus incolentium virtute [note: Platonis dictum. Plat. de leg 6.] muniri oportere. Huc pertinet quod Plato ait: Moenia non ferrea sed terrea esse oportere. Interim tamen rationi superius commemoratae, si accedant munitiones ad arcendum hostium incursus, non improbatur solum, sed etiam vtile existimatur, praesertim paucae, eaeque in finibus magis quam in media ditione, vt si qua externa vis hostium irrumpat, non intra ditionem, sed ex aliorum agris eas oppugnare hostes cogantur.

[note: Milit[?] Christianorum regula. Luc. 3.] At vero in huiusmodi bello quod dictis rationibus suscipitur, cuius supra meminimus, militare etiam Christianis licet, iuxta praescriptam a Baptista regulam, vt contenti stipendijs neminem concutiant, neque calumnientur. Ad quam regulam


page 228, image: s228

[note: Legio fulminea.] olim Christianos quoque militasse proditum, et Tertullianus [note: Euseb. hist. Eccles. lib. 5. cap. 5.] atque Eusebius de legione fulminea sub Imperatore Antonino militante testantur, quae precibus suis a Deo in maxima exercitus siti pluuiam im petrauit. Tales milites Constantini memorantur, qui Labarum Iouis imagine signatum adorare [note: Milites Teutonici.] recusabant: et hodie Rhodienses, Melitenses, Theutonici, Hispanique milites, etsi corrupta disciplina, quaedam vestigia veteris Christianae militiae probent.

[note: Disciplina militaris.] Olim etiam ethnicis disciplina militaris seuerissime exercebatur, et priuilegia illis maxima tam ab ethnicis quam Christianis principibus concessa.

[note: Alexandri Imp. in militia disciplina.] Alexander Seuerus militarem disciplinam adeo grauiter rexit, vt semel integram legionem exauctoraret. A signis abesse neminem patiebatur. Si quis de via in alicuius agrum deflexisset, [note: Lamprid. in Alexand.] pro qualitate loci aut fustibus subijciebatur aut virgis, aut si dignitas hominis exigeret, grauissimis contumelijs incessens: visne, inquit, hoc in agro tuo fieri quod alteri facis? [note: Quod tibi non vis fieri, etc. Matth. 7.] per praeconem edici iubens: QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE FECERIS. Haec mandata Tribunis militum dedit: Si vis tribunus esse, immo si viuere vis, manus militum contine, nemo segetes atterat, nemo salem, oleum, ligna auferat, nemo auem alterius rapiat: Annona [note: Epraeda hostium viuendum militi.] sua contentus sit miles: E PRAEDA HOSTIVM, NON E lachrymis prouincialium habeat.

[note: Chaucorum German. militaris iusticia.] De maioribus nostris Chaucis scribit Tacitus: Qui magnitudinem iusticia tueri sine cupiditate maluerunt, nulla prouocantes bella, nullis rapinis aut latrocinijs populantes. Id [note: Tacit. de mo rib. Germanorum.] praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod vt superiores agant non per iniurias assequuntur. Prompta tamen [note: Militum nostri temporis dissoluta petulantia.] omnibus arma, et si res poscat exercitus, plurimum virorum equorumque, et quiescentibus eadem fama.

Quantum Deus bone nostri Cares ab hac disciplina recesserunt,


page 229, image: s229

ad quiduis quantumuis impium venales, qui citra vllam disciplinam et vindictae exemplum ad miseram plebem vexandam quasi nati videntur. Mirum qua excusatione principes tuti sint futuri in extremo iudicio, qui in gratiam principum aliorum in suis medijs ditionibus et subditis a Deo ad defendendum commissis horum latronum concursus atque exercitus conscribi, et quiduis petulantiae in miseros rusticos exerceri, atque adeo populabundis non aliter quam procellosae tempestati omnia vndecunque vastanti transitum praeberi [note: Verres Ciceronianus.] patiantur. Cicero de Verre scribit, quacunque per omnes prouinciae partes iter faceret, tanquam calamitosam tempestatem peruasisse dem onstraret: ita Cares isti omnia exhauriunt, furantur, rapiunt, disijciunt, quasique grandinis procella proculcant, vastantque omnia, vt taceam iniurias, turpitudines, quas in mulieres et puellas honestas et quoscunque innoxios exercent.

[note: Tempore pacis cogitandum de bello vitando propulsandoque.] Principis cuta sit tempore pacis occasiones, vt ante dictum et belli vitandi exquirere, et sic rationes instituere, vt si qua necessitas ingruat imparatum non opprimat. Aristoteles vocat [gap: Greek word(s)] , quod necessarias habeant functiones ad res bellicas expediendas quoties vsus exigit. Et quanquam pecuniae, [note: Munitiones optimae.] commeatus, arma, munitiones, vt supra diximus, in necessarium vsum comparandae, praecipui tamen thesauri optimaque munimenta sunt animi subditorum, his si princeps destituatur, parum proderunt alia.

De telonijs, tributis, accisis, exactionibus. Caput VII.

[note: Pro Lege Manilia.] VTi telonia, tributa, accisa, vectigalia et exactiones, opera et seruitia magistratibus, sub quorum tutela corpora et facultates subditorum defenduntur, tanquam nerui Reipub.


page 230, image: s230

[note: Rom. 13. Sueto. in Vespa. Sordida tributorum exactio.] vt Cicero appellat, iure debentur, et Paulus Romanis scribens testatur, quod imperia sine his praesidijs sustineri non queant: ita prouidendum magistratibus, vt in his modus seruetur, neque citra publicam necessitatem, vel grauioria quam populus ferre possit, imponantur. Non imitentur magistratus Christiani exemplum Vespasiani, qui e lotio vectigal constituit, [note: Vopisc. in Aurelio.] neque Aureliani, qui ex vitro, stuppa, charta, lino, atque anabolicas species aeternas constituit, neque nostri temporis quosdam pseudochristianos principes, quos non pudet e lupanaribus et meretricibus tributa emungere, id quod Alex. Imperator etiam abominatus vetuit. Multorum malorum causam praebuisse exactionum tributorumque grauitatem, et [note: 3. Reg. 12. Tripart. histor. lib. 8.] Roboam Salomonis filius rex Iuda declarat, et Socrates et Theodoretus in Ecclesiastica historia tradunt Theodosium propter assidua bella nouam exactionem molientem Antiochiae periculosam seditionem excitasse.

Iubent Christus et Apostoli dare Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei, cui tributum tributum, cui vectigal, vectigal, cui timorem, timorem, etc. Licere quoque magistratib. publica id necessitate compellente extraordinarias exactiones instituere, a quibus soluendis nemo sine culpa neglectae charitatis et Reip. vtilitatis se eximere queat. Interim principes recordentur, vti haec subsidia non nisi ad summam Reip. vtilitatem exigantur, ita non posse citra grauem peculatus culpam vel ad luxum ac pom pas, vel ad bella non necessaria, [note: Mich. 3.] vt plaerunque fit, profundi, quod Micheas propheta notauit.

Accedit huc quod parum pie faciunt principes, qui quosdam accepta pecunia a tributis et exactionibus, ac seruitijs operisque praestandis eximunt, atque eadem onera alijs imponunt, aut incommune dispensant, cum immunitas concedi non debeat cum aliorum iniuria. Quidam etiam onera redimi patiuntur, et interim quoties libet rogant, parum aduertentes quod


page 231, image: s231

potentior rogando cogat. Non probandum quod telonia et vectigalia, atque id genus onera locentur, idque fere harpyis, qua occasione [note: Lucae 3.] indies magis atque magis grauantur ciues: Quin potius constituenda stipendia, et vt ijs contenti publicani, iuxta Baptistae responsum neminem vltra consuetum et modum onerent. [note: Darius. In apophth.] Imitanda piorum principum exempla: Darius rex Persarum cum percontaretur officiales an tributa grauia essent: respondentibus mediocria, iussit dimidietatem remitti. Eusebius tradit Constantinum de tributis quartam partem remisisse, in vita [note: Pertinacis Imp. pietas in Rempub. Capitolin in Pertinace.] Constantini. Pertinax Imperator, quae praecessores tyranni per vias et portus emungendis pecunijs vectigalia instituerunt, prorsus aboleuit: Leges quoque ad confiscationis rapacitatem [note: A vectigalib. quae libera esse debeant.] institutas abrogauit, asserens sanctius esse Remp. obtineri inopem, quam per rapacitatem et dedecorum discrimina opes augere.

Vect igalia aut nulla aut certe leuia in imponenda pani et [note: Professae merces. Telonitae. Martia. l. interdum §. 2. ff. de public. et vect.] frumento e quo panis conficitur: item lignis, carbonibus, telae vernaculae, atque ijs rebus quibus pauperes vitam sustinent, et quibus nemo carere potest. Quin potius ijs quae ad voluptatem et ad luxum parantur grauiora statuantur vectigalia teloniaque, veluti sericis, aureis, argenteisque ac preciosis telis, atque pannis exoticis, gemmis, aromatibus, vinis et potionibus externis quibus pauperes carere possunt, vt Imperatorum rescriptis constat, Martianus appellat professas et improfessas merces, id est, [gap: Greek word(s)] .

[note: Species ad vectigal pertinentes. d. l. interdum. § Diui.] Diui Marcus et Commodus rescripserunt quae species ad vectigal pertineant, nempe cinamomum, piper, folium, gariophyllon, costum, zinziber, atque aromata caetera: item merces preciosae, opera byssina, pelles Parthicae, pelles Babylonicae, ebur, hebenum, margaritae, opera Indica, vela Sarmatica, vestes et telae sericae at que subsericae, vela tincta, carbasea, nema, sericum, spadones, leones, leopardi, pantherae purpura, lanae fucus, capilli Indici. Si propter necessitatem aduersae


page 232, image: s232

tempestatis onus expositum fuerit, non debere hoc commissum vendicari Martia. respondit.

[note: d. l. §. 6. propter.] Vectigalia noua citra auctoritatem Imperialem principes vel magistratus statuere non debent, vt respondit Hermog. Quod si ob prodigalitatem ad inopiam redigantur principes, vel iusticiam non administrent, vectigalia negari posse refert Lucas a Penna Iureconns.

[note: L. vectigalia. eod.] Exactionibus et accisis ac similibus oneribus non nisi maxima [note: De exactionibus et accisis.] necessitate compellente grauentur subditi. Quod si omnino necessitas postulat, vt imponantur, danda opera vt omnes pro facultatum aestimatione conferant subditi omnium ordinum, neque in solos agricolas ac ciues tenues recidat onus, potentiores et opulentiores sint immunes. Athenis quoties Respub. egebat, aut elassis tuendae Reipub. instruenda, e ciuibus ditissimi deligebantur qui conferrent: vocabanturque hae [note: [gap: Greek word(s)] ] decuriae munera obeuntium [gap: Greek word(s)] , de quibus extat Demosthenis oratio. Et quanquam priuilegijs quidam freti, charitati tamen Christianae et vtilitatis publicae intuitu communem sarcinam subleuare potius deceret, quam pati proximum oneri succumbere.

[note: Oeconomiae frugalis institutio.] Principes oeconomiam aulicam et administrationem sic instituant, vt semper supersit, non desit aliquid in necessitatis improuisae vsum, ne statim ad quamuis leuem occasionem opus sit subditis expilandis: EST enim OPTIMVM VECTIGAL PARSIMONIA. Impensas non patiantur vires facultatum superare. Imprimis dent operam, vt quae sunt principalis patrimonij et administrationis stipendia, et sine quibus Respub. gubernari non potest, ea non donentur, neque aliorum cupiditati concedantur, non alienentur, neque fiduciaria oppignoratione obligentur, nisi necessitate luculenta [note: Galliae mos.] et ordinum approbatione id fiat: Quemadmodum in Gallia non licet regi de regijs facultatibus alienare quidquam, nisi


page 233, image: s233

vrgente regni necessitate, quae tamen diligenti Senatus deliberatione discutitur. Moderentur impensas non necessarias, cohibeant luxum: Meminerint MENS AM DIVITVM MVLTORVM PAVPERVM SANGVINE INSTRVI, vt inquit Ambrosius de Nabothae vinea. Quare sui patrimonij et prouentuum rationem habeant, contenti suis stipendijs, prouideantque vt eorum fidelis fiat administratio atque dispensatio, acceptorum expensarumque exacta ratio habeatur: Sic enim et ministri ad diligentiam excitantur, et in officio continentur, prouentuumque fit tutior administratio, Quod si negligatur, etiam probi et frugi ministri ad peculatum et socordiam [note: Bona nomina mala fiem non compellando.] prouocantur: BONA enim NOMINA NON COMPELLANDO MALA FIERI Alphenus foenerator dicere solebat, vt alias quoque a nobis dictum.

De principum cooperarijs, Consiliarijs, Officialibus, alijsque ministris. Caput VIII.

[note: Reip. status optimus.] INitio diximus Platonem Reip. statum tradidisse optimum, qui esset inter tyrannidem et democratiam medius proportione Geometrica, vt videlicet non vnus pro sua libidine tyrannidem exerceret, neque populari gubernationis licentia Rempub. confunderet: sed vt iusta proportione media quaedam esset gubernatio, in qua optimi et cordatissimi auctoritate pollerent, et potentia cum sapientia, vt idem Philosophus asserit, coniungeretur. Principes autem quia interdum asciticia sapientia indigent, etsi sapientia ipsi in structi: tamen non queant in tanta grauissimorum negotiorum varietate omnia proprijs consilijs perspicere, neque tantam imperij molem per seipsos sustinere: adde eos qui proprij ingenij fiduciae nimium tribuunt saepenumero cum magno Reip. detrimento [note: Prouerb. 12.] hallucinari, vt Sapiens testatur: via stulti recta videtur in oculis


page 234, image: s234

suis. Proinde cum vnius vigilantia quantumuis sedula tam [note: Ietronis consilium. Exod. 18.] multis varijsque rebus sufficere non possit, Ietronis consilio princeps cooperarios vel synergos asciscat, et operas partiatur, singulis suum munus demandet, vt dispensatis officijs negocia certis commissa cooperarijs suo tempore et ordine expediantur, et vt vulgo dicitur: Multae manus onus leuius reddant. Arte et industria grauissima onera subleuantur, ordine idoneo multae res citra molestiam expediuntur.

[note: Genes. 41. Pharaonis consiliarius Ioseph.] Id optimi quique principes animaduertentes, consiliarios et adiutores administrationis sibi adiunxerunt Pharao Iosephi opera regnum suum immensis opibus locupletauit, ac [note: Dauidis synergi. 2. Reg. 8. Nabuchodonosoris cooperarij.] florentissimum reddidit. In aula Dauidis Ioab praefuit rei militari, losaphat a commentarijs, praefecti quoque et thesaurarij, item Consiliarij et amici regis. Nebucadnezar in regno suo satrapas habuit maximae secundum regem auctoritatis: illis proximi, quasi Imperatores exercitus [gap: Greek word(s)] , vt semper ad improuisum hostem exercitus paratus esset: Item praesides [gap: Greek word(s)] , deinde [gap: Greek word(s)] , et quasi Ephori et inspectores, qui ne quid contra leges fieret singulis quid faciendum praescribentes. Adhaec Cancellarij, quaestores, signatores, et reliqua regni [note: Darius. Legatur liber octauus paediae.] quasi corporis membra. Darius rex Babyloniorum Daniele Consiliario non infeliciter vsus. Et Cyrus optimos quosque asciuit, se interim talem praebens, quales optaret.

Tyranni, quales Saul et Roboam, Zedechias, Tarquinius, Nero, freti [gap: Greek word(s)] et stulta voluntate pro consilio, suae potentiae aliquid decedere existimant, si aliorum operum et consilia in gubernando admittant, et honesto seruiant, [gap: Greek word(s)] , [note: Theopompus. Plutarch. de doctrina in principe requirenda. Ephori.] vt Plutarchus ait: parum enim memores Theopompi Spartanorum regis sententiae, qui cum primus in Sparta regiae potestati adiunxisset Ephoros, quasi imperij inspectores, vxor autem illi exprobraret quod liberis imperium reliquerit minus quam accepisset: Immo, inquit ille, maius


page 235, image: s235

relinquo, nempe firmius, prudenter animaduertens, plures manus onus leuius reddere, et imperium illud Geometrica [note: Agesilaus. Agamemnon.] illa temperatura diuturnius futurum ac melius. Agesilaus quoque prudentissimus rex triginta habebat Consiliarios, citra quorum consilium nihil agebat. Agamemnoni, inquit [note: Nestor.] Cicero, honestissimum fuit Nestorem habere Consiliarium. Idem optat ad expugnandam hosticam vrbem decem habere [note: Darius. Zopyrus. Romulus. Senatores.] Nestoras, Darius totidem Zopyros, quot in malo punico grana. Romulus centum legit Senatores, siue quia is numerus satis erat, siue quia centum erant soli qui creari Patres possent. Tarquinius abolere voluit Senatus auctoritatem, quod illi male cessit, vt Liuius copiose testatur.

Imperatores Romani, qui optima gubernatione vsi, plurimos [note: Antoninus Pius. Capitolin. in Dion. M. Antoninus. Capitolin. in Marco.] eruditos habuerunt Consiliarios. Antoninus Pius neque de prouincijs, neque de vllis alijs actibus quidquam constituit, nisi prius ad amicos referret, vsus Iureconsultis Vindio, Vero, Saluio, Volusio, Metiano. M. Antoninus laudatissimus princeps semper cum optimatibus non solum bellicas res, sed etiam ciuiles, prius quam faceret aliquid contulit, eiusque sententia semper haec fuit: AEQVIVS EST VT EGO TOT taliumque amicorum consilium sequar, quam vt tot talesque meam solius sententiam sequantur, vt Capitolinus testatur. [note: Alexander Imp.] Alexander nunquam pauciores viginti Iureconsultis in consilio habuit, eosque doctissimos, nihilque sanciuit, nisi adhibitis plurib. et Iureconsultis et disertissimis sapientissimisque viris, [note: Lamprid. in Alex.] Lampridio auctore. Breuiter, vt quisque optime Imperium administrauit, ita quam optimos et eruditissimos in consilium [note: Plato in Theage. Consilium res sacra. Polyb lib. I, de Attilio Regulo loquens.] et amicitiam asciuit.

Consilium res est sacra, inquit Plato: sunt qui Epicharmo tribuunt, [gap: Greek word(s)] , quod plurimum vtilitatis afferat bene consulens. Syrach sine consilio nihil tentandum docet, ne facti poeniteat. Polybius ex Eurypide consilio magnam


page 236, image: s236

hostium manum vinci testatur, [gap: Greek word(s)] . Deliberandum diu, celeriter autem deliberata conficienda, monet Isocrates.

[note: Pronerb. II.] Sapiens rex ad salutem Reipub. pertinere existimat multorum consilia. Et quanquam in communibus et arduis negotijs plurimorum consilijs vti conuenit: attamen in militaribus et arcanis principes propter vulgandi periculum interdum cum paucis exploratae fidei et sapientiae conferunt, ante [note: Garolus V.] quam in publicum consilium deferre patiantur. Carolus Imperator vltra quatuor Consiliarios secum non adhibebat in arcanis rebus, atque cum his conferebat: vbi autem illorum sententias audisset, interdum suspendebat negotium, Alias, inquiens, exactius de his deliberabimus.

Proditum est de quibusdam, qui cum suo tantum pileo deliberare solebant, spretis aliorum consilijs: sed horum consilia plaerunque infelicem habent euentum.

Principem bonum faciunt plaerunque boni Consiliarij, vt in Alexandro testatur Lampridius: TOLER ABILIOREM, inquiens, REIP. STATVM VBI PRINCEPS MALVS et Consiliarij boni, quam vbi bonus Princeps et Consiliarij mali. Siquidem vnus malus a pluribus corrigi potest: multi mali ab [note: Consiliarij boni maximum boni imperij instrumentum.] vno quantumuis bono superari non poterunt. Quare nullum maius boni imperij instrumentum quam boni Consiliarij, vt Tacitus scribit. Magnum ornamentum principi, corona senum et cordatorum consiliariorum cinctum esse: Estque idem non solum ornamento, verum etiam felicem actionum successum praebet, et aduersarijs metum incutit consiliariorum reuerentia, et subditi libentius parent.

Boni et fideles consiliarij perinde atque boni et cordati ac pij principes peculiari Dei dono conceduntur: Nam Deus volens perdere Rempubl. Israelitarum, minatur illis pueros [note: 2. Reg. 17.] principes et consiliarios effoeminatos. Consilium Achitophel


page 237, image: s237

infatuatum fuit a Domino. Contra, quando Deus vult fortunare imperia, concedit fortes et prudentes, vt ex Regum [note: Esaiae 3.] historia et Esaia liquet.

[note: Qui in Consiliarios asciscendi. Exod. 18. Memorab. lib. 2.] Asciscendi in Consiliarios et cooperarios administrationis, quales Ietro suasit genero suo Moysi, qui sint spectatae integritatis, SAPIENTES, DEVM TIMENTES, VERACES, INCORRVPTI, et eiusmodi amici Reipub. a Socrate commemorantur apud Xenophontem, qui priuatis commodis publica praeponant, qui mediocria possidere quam virtutem deserere malint, qui voluptatibus non vincantur, iniuriam priuatam negligant, publicam vindicent, neque ambitioni neque largitioni obnoxij.

Syrach docet in consilium adhibendos, qui earum rerum, de quibus deliberandum: periti sint: Siquidem belligeraturo non capiendum consilium cum imbellibus et rei militaris imperitis, neque cum impijs de religione, neque de iure dicundo cum iuris imperitis ac sceleratis. Alexander Imperator cum de iure ac ciuilibus negotijs tractaret, doctos et Iureconsultos adhibuit: si de re militari, veteres et senes milites locorum peritos, bellorum, historiarumque non ignaros, requirens quid in similibus causis veteres Imperatores Romani vel externarum gentium fecissent.

Cum autem in controuersijs dirimendis, et iure dicundo Iureconsulti necessarij, accersendi non quaestuosi illi litium magis constituendarum quam tollendarum artifices, quique linguam et consilia venum exponunt: Sed qui non magis iuris quam iustitiae consulti, quique omnia, quae a iure Ciuili proficiscuntur [note: Cic. Philip. 9. Spartian. in Ant. Caracalla. Vide Ambr. off. 2. cap. 21.] ad facilitatem, aequitatemque referant, qualis S. Sulpitius a Cicerone describitur. Et Papinianus singularis integritatis et fortitudinis exemplar, qui capitis sui periculo non veritus, quae iusta fuerant respondere. Tales fuerunt Ioseph et Daniel. Requirendi autem qui sint ingenio alacri, et


page 238, image: s238

ad functionem, cui ad hibentur accommodi, eloquentia linguarumque peritia non destituti. Saepe enim fit, vt peregrinae linguae legatis respondendum, deque rebus secretis et arduis conferendum sit. Adde vt sint Reipub. studiosi, eiusque ad ministrandae non imperiti. Indigenas et subditos malim et [gap: Greek word(s)] : Nam et populus amat magis, et obtemperat libentius suae gentis magistratibus cooperarijs quam externis. Quod si negetur, et externis regantur hominibus, incredibile quantum hac re animi alienentur, et ad factiones, et alios saepe principes euocandos incitentur. Exempla praetereo ne quis offendatur. Tyranni peregrinis magis quam ciuibus ac subditis vti malunt, idque existimant tyrannidi stabiliendae conuenire, [note: Polit. 5. 11.] vt Aristot. docet.

Conuenire videtur ad communem ordinum concordiam, vt consilijs adhibeantur, non solum proceres e nobilitate, verumetiam e praecipuis ciuitatibus graues, prudentes, rerumque politicarum periti ciues.

Deligendi, qui ingenio sint placido atque candido, quique postulantibus benigniter respondeant, si minus plausibilia, saltem acerbitatem responsi orationis commoditate temperent, vt intelligant petitores necessitate et ratione magis quam voluntate quod petitur negari. Actatis sint maturae, non iuuenili arrogantia inflati, principum affectibus seruientes, quales Consiliarij Roboam, neque viribus aut ingenio per senium prorsus effoetis. Viuida autem senectus maxime hic conuenit, quod senibus consilium tribuatur, rerumque experientia: [note: Sapien. 4. Senatus. Patres. Gerusia. Polit. 2.] Cani sunt hominum sensus, [gap: Greek word(s)] , vnde Romanis Senatus et Patres dicti, Lacedaemonijs Gerusia magistratus appellatus, ad quem qui vitae integritate et senectute venerandi adhibeantur, eratque is magistratus virtutis praemium, teste Aristotele. Item qui meminerint aliud esse publicam quam priuatam personam sustinere, ne vel suis


page 239, image: s239

gentilibus, vel amicitiae priuatisque rebus plus tribuant, quam publicae vtilitati.

Vitandi ambitiosi, fastuosi, praefracti, iracundi, furiosi ac contumeliosi: item philauti, et adulationibus obnoxij ac calum nijs: item simulatores et veritatis occultatores. Non sunt huc admittendi futiles, leues, aut secreti parum continentes: Non sunt fumiuendi neque pleonectae. Arceantur qui seipsos insinuant, vel fauore ac potentia ingeruntur, et qui praefecturas et prouentus principum vel fiduciaria possessione, vel oppignoratione occupant: neque qui officijs et praefecturis praepositi, aut Ecclesiasticis ministerijs mancipati: ne alterius occasione alteram deserant, vel neutram functionem fideliter administrent.

[note: Prouerb. 20.] Non sunt huc tam accersendi qui vafritia, atque adeo huius mundi veteratorijs artibus instructi, quam probitate et integritate atque industria commendati. Prudentia Dei donum est, iuxta illud, vt auris audiat et oculus videat Deus facit. Caeterum ea quidam abutuntur ad priuatum commodum, et ad nocendum proximo. Propter prudentiam, inquit Sapiens Rex, laudabitur vir, sed improbus pudefiet: monens prudentia sicut alijs bonis creaturis non abutendum, atque etiam vitandos qui ea abutuntur, nam eos pudefieri, ac tandem infelices euentus parere, vt in Achitophel et Doeg declarat sacra historia.

[note: Pericles.] Saepe amplissimae Resp. eloquentium ambitiosorumque hominum inconsiderantia euersae. Pericles, qui tonans eloquentia, [note: Demosthenes.] vt in Comoedijs dictum, Graeciam miscuit, Demosthenis eloquentia irritatis Macedonum armis, eandem seruitute [note: Cicero.] oppressit: Cicero, dum adolescenti nimium fauens, ei vniuersam Remp. committendam suadet, vehementer falsus est. Alios ambitio, alios auaritia, alios odium peruersos rapit. Aliquando consilia etiam praeclare cogitata infelices exitus habent.


page 240, image: s240

Quare sequendi qui verbo Dei mentes regunt, non qui freti vel eloquentiae viribus ac humana prudentia consilia caecis affectibus et fortunae priuatisque vtilitatibus accommodant.

Suaserim et hos vitandos, qui alijs principibus mancipati sunt stipendijs aut beneficijs. Etsi enim scientes patiuntur plaerique magni principes consiliarios suos stipendijs ac muneribus ab alijs honorari: at meo iudicio scientes ac volentes in sinu serpentes fouent, mirum non intelligi haec gratis non [note: Ptolom. Philometoris Consiliarij. Dan. 11.] fieri. Ptolomaei Philometoris adhuc pueri largitionibus corrupti Consiliarij, Antiocho auunculo regem suum per aetatem nondum satis intelligentem misere prodiderunt, vt Danielis vaticinij explicatione declaratum. Mihi compertum, cum forte de alterius principis Consiliario mancipando secrero per quosdam proxenetas consiliarios actum esset: et alius eiusdem principis Consiliarius assidens, rerum quae agerentur ignarus, praesente fratre mancipandi forte sic sermone ferente dixisset: se existimare neminem salua conscientia diuersis principibus astringi posse. Quod dictum frater excipiens, mancipandoque referens, eundem a proposito deterruit. Cumque culpa in eum, cui hoc verbum exciderat reijceretur a proxenetis, Cancellarius homo probus, magis, inquit, imprudenter quam impie loquutus.

Breuiter, talis esse debet consiliarius, qui nihil nebulosum, nihil fallax, nihil simulatum, nihil denique improbum aut maleuolum fucatumue referat, quod vitam aut famam refellat, vt Ambrosius docet in Officiorum libris. Alexander Imperator amicos si malos comperisset, puniebat aut dimittebat, dicens: HIS CHARIOR EST MIHI RESPVB.

[note: Gonsilia quo pacto habenda.] Consilia stato tempore seruentur: Consiliarij mature adsint, serius venientes mulctari plaerisque locis solent. Sint attenti ad ea quae deliberanda proponuntur, non somnolenti, non aliud agentes, sed quieti, seduli, non nisi necessitate adacti


page 241, image: s241

surgant, aut consilio se subducant. Non interrumpendae nec turbandae aliorum sententiae, sed sua cuique libera vox relinquenda.

[note: Tempus con siliorum.] Consilijs matutinum tempus, praesertim arduis deliberationibus, concedendum: Plato etiam nocturna consilia probabat. Pomeridiana leuioribus tribuenda, quales sunt supplicum libellorum controuersijs componendis, rationibus exigendis.

[note: Germanorum consuetudo. Tacit. de Ger man. morib.] Non probanda Germanorum maiorum nostrorum consuetudo, qui, vt Tacitus scribit, inter conuiuandum de arduis rebus consultabant, tanquam nullo magis tempore, aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat.

[note: Senatori iussa. Cic. lib. 3. de Leg.] Senatori, inquit Cicero, tria iussa sunt, vt adsit: nam frequens Senatus grauitatem habet: vt loco adsit: hoc est rogatus: vt modo, ne sit infinitus: nam breuitas non modo senatoris, sed etiam Oratoris laus est. Aristoteles Poetae praeceptum proponit, non plausibilia, sed quae Reipub. necessaria dicenda sunt: [gap: Greek word(s)] . Nec vnquam longa oratione vtendum, quod fit ambitiose saepe, nisi tanta sit causa, vt copia orationis sit opus ad hortandum, vel ad docendum: nam breuitas et senatorem et oratorem commendat, vt paulo ante diximus. Lex addit, Causas populi teneto. Senatori necessarium nosse Remp. quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios habeat Respub. quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque sit lege, foedere, conditione, tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum.

[note: Ordo in sententijs rogandis.] Ordo in sententijs rogandis varius, vt olim ita nunc quo que: olim apud Romanos alias qui princeps in Senatu a Caesaribus lectus erat, rogabat primus, alias qui designati consules: Quidam a consulibus studio, arte, necessitudine aliqua adducti, quem ijs visum honoris gratia extra ordinem sententiam


page 242, image: s242

rogabant primum, ne quis quenquam ex alio, quam [note: Gell. lib. 4. Dionys. lib. 11. Antiq.] consulari loco primum rogaret sententiam, vt e Gellij monumentis liquet. Dionysius Halicarnassaeus tradit in senatu Romano sententias primum seniores, deinde mediae aetatis, postremo iuniores dicere solitos.

[note: Solonis lex.] Aeschines in oratione contra Ctesiphontem testatur Solonis legibus cautum, vt in consultationibus natu maximus primus sententiam diceret.

In Imperiali conuentu Marischalcus Imperij rogat sententias, ac primum ab Ecclesiasticis principibus summi loci orditur: inde politicum eius ordinis primum, et sic deinceps. In aulis principum praesente principe, ipse rogat primum vel Cancellarium, vel Marischalcum, vel praefectum praetorio, aliumue digniore loco. Absente principe Cancellarius aut Marischalcus aut praefectus praetorio, aut alius denique praesidens sententias colligit. Et quanquam digniores primo loco rogari soleant, caeterum cum horum sententias propter auctoritatem alij plaerunque sequantur, aliquoties inuerso ordine iuniores ingenij acuendi causa primum rogantur: Ipse princeps aut praesidens postremus collectis sententijs concludit. [note: Paediae lib. 6. Suet. in Aug.] Sic Cyrus nonnunquam sententias colligit apud Xenophontem. Octauius laudatus quod de minorib. negotijs, non more atque ordine, sed vti libuisset perrogaret, vt perinde quisque animum intenderet, ac si censendum magis quam asseuerandum esset.

[note: Escripto recitantes sententias.] Olim etiam qui parum fiderent memoriae, et ne tempus ediscendo absumerent, e scripto recitabant sententias, idque Augustum fecisse Suetonius testis est.

[note: Alexander. Lamprid. in Alex.] Alexander Imperator plurium et Iureconsultorum et sapientum consilio vsus, nihil sanciuit, nisi sic iretur per singulorum sententias, vt scriberetur quid quisque dixisset, dato tum spacio ad disquirendum cogitandumque prius quam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus.



page 243, image: s243

[note: Sententiarum dicendarum varia ingenia.] In sententijs dicendis varia experimur hominum ingenia, et saepe fit vt etiam prudentes habiti in consilijs errent. Multi gaudent ingenium et eloquentiam ostentare magis quam ad rem et vtilia dicere, pulchrum ducentes in deliberationibus acumine certare, praestigijs sophisticis aliorum sententias eludere, et veritatem tenebris obuoluere: alij inuidia, odio, aemulatione aut fauore impulsi diuersum dicunt ab alijs, etiamsi optimum sit quod dixerunt: quidam vafritia argutijsque dissimulant animi sententiam. Inepte faciunt, qui aliquoties dicta repetunt, et cum nihil noui dicere queant, inani battologia tempus terant, quos magis conueniebat, cum nihil ad rem exactius dicere queant, fateri se prius dictis, vel alicui eorum assentiri. Non desunt qui illustriori loco positis metu inutilique verecundia repugnare nolentes illorum sententijs calculum addant. Aliqui tanquam [gap: Greek word(s)] pedarios imitantur senatores.

Omnes fere hiaduersus legem et iussa Senatorum dicunt: Probandique magis qui perspicue paucisque ac Laconice sententiam promunt, relictis non necessarijs parergis, intra metas causae se continentes, aut bene ab alijs dictis assentiri se fatentur, aut si quid addendum existimant, aut mutandum paucis explicant, alijsque maturius deliberandum committunt. Reperiuntur, qui postulant prius audire aliorum sententias, ijsque excussis tandem suam tanquam colophonem adijcere: fit enim nonnunquam in arduis causis, vt semel atque iterum sententiarum periodus repetatur, quo exactius quae in deliberationem veniunt, disquisitione facta excutiantur.

[note: Multorum sententiae. Prouerb. 11.] Multorum sententias audire plurimum momenti in rebus agendis habere Sapiens existimat: siquidem in multitudine saepe aliqui existunt, qui, quod ab alijs non animaduersum, suppleant, aut certe alij ex aliorum sententijs accuratiorem considerationem capiant. Et ex pluribus sententijs tanquam aurum


page 244, image: s244

[note: Sententias non tam numerandas quam ponderandas.] purum deligere licet, quod per se discerni non queat, cum alio comparatum secerni potest: Interim NON TAM NVMERANDAE SENTENTIAE QVAM PONDERANDAE, NE MAIOR pars meliorem vincat.

[note: Herod. lib. 7.] Grauis extat apud Herodotum oratio Artabani in deliberatione suscipiendae a Xerxe aduersus Graecos expeditionis, cumque Mardonius ad bellum sententia sua quasi classicum accinisset, neque alijs diuersam sententiam dicere audentibus, [note: Artabani consilium.] Artabanus, qui patruus erat Regis, Bene, inquit, consultare, et plurimorum sententias audire, e quibus liceat meliorem eligere, comperio maximum compendium. Nam etiamsi quid contrarium eueniat, nihilominus bene consultum est, superante [note: Herod. lib. 8.] fortuna consilium. At qui turpiter consultauit, etiamsi fortuna obsecundet, nihilominus male consilium coepit, etc. Et quia Xerxes prudens consilium Artabani iuueniliter reiecit, secutus illorum fententias, qui affectibus regis applaudebant, infeliciter bellum gessit: quemadmodum post idem reiecto sano Artemisij consilio plurium sententias approbauit, parum prudenter sententias numero aestimans magis quam pondere.

[note: Vide Philip. de Caminis.] In consilio Caroli Burgundi, cum deliberareturan obsides Leodienses, qui contra foedus egerunt, necandi essent, Contei [note: Imbricoti sententia.] sententiam sequebantur omnes, solus Im bricotus contra sensit, cauendum censens, ne Deus atrocitate crudelitatis offenderetur, sed potius princeps hoc vno exemplo declararet omnibus se neque crudelem neque vindictae cupidum.

[note: Traianus. Plin. in Panegy. Domitianus.] Plinius Secundus Traianum laudat, quod eo rogante sententias libere dicereliceret, vinceretque non prima sed melior, Domitiani in rogandis sententijs tyrannidem notans: Quis, inquiens, hiscere audebat, praeter miseros illos, qui primi rogabantur, vnus solusque censebat quod sequerentur omnes, et omnes comprobarent, in primis ipse qui censuerat.



page 245, image: s245

Interdum principes in amplo consilio omnes audiunt, disceptantque in vtranque partem, ac tandem auditis omnium sententijs suspendunt conclusionem deliberationis in aliud tempus.

[note: Consilia arcana sint.] Consilia principum arcana esse debent [gap: Greek word(s)] , neque temere princeps animum suum declarabit. Et quanquam in communibus negotijs plurium consilijs vtendum, at si tale sit negotium, quod non expediat a pluribus propter vulgandi periculum cognosci, paucos quosdam habeat princeps exploratae fidei, cum quibus priuatim conferat deliberanda, ante [note: Carolus V.] quam in consilium publicum proferat: Idem Carolum V. facere consueuisse obseruatum.

[note: Tiberius. Dion. lib. 57. hist.] Dion Nicaeus scribit, Tiberium in occultandis affectibus mirum fuisse artificem, adeo vt cum sermone fere pugnaret voluntas, id detestantem quod volebat, et dissimulantem quod oderat, existimans principis animum nemini cognitum esse debere: Si quem conscium cognosceret, grauiter ferebat, multos non aliam ob causam interfici iussit.

[note: Lysimachus. Plut. Apoph. Graec.] Lysimachus cum Philippo Comico Poetae liberalitatem suam offerens diceret se daturum, quidquid e rebus suis peteret: Quodcunque, inquit, voles, modo ne arcani quippiam, indicans arcana scire principum, aliquando non vacare periculo.

[note: Metellus.] Metellus rogatus a quodam, quid esset facturus? Si, inquit, eius rei scirem tunicam meam esse consciam, protinus exutam [note: Carolus dux Geldriae.] conijcerem in ignem. Simile a Carolo duce Geldriensi aliquoties auditum.

Romani in signis suis habebant Centaurum cum inscriptione S. P. Q. R. Significare volentes consilia ducum et principum celari debere.

[note: Consus.] Consus consiliorum Deus habitus, qui templum ideo sub tecto circo habebat, quo significaretur tecta esse debere consilia.



page 246, image: s246

[note: Persarum arcana consilia.] Apud Persas mira celantium fide arcana regum occultari solita, non spes, non metus vllus eliciebat vocem qua proderentur occulta. Vetus disciplina silentium vitae periculo sanxerat, lingua grauius castigabatur, quam vllum probrum. Nec magnam rem ab eo sustineri credunt, cui tacere graue sit, quod homini facilimum concessit natura. Alexander etsi omnicura vestigauerit, quam regionem Darius esset petiturus, tamen explorare non potuit, ea erat Persis silentij religio, vt testatur [note: Q Curtius lib. 4.] Q. Curtius.

Taciturnitatem optimum et tutissimum administrandarum [note: Lib. 2. de instit. antiq. Fab. Maxim.] rerum vinculum nequaquam labefactandum, Valerius Maximus testatur, scribens a Consule grauiter obiurgatum Fabium Maximum, quod de indicendo bello Punico tertio, de quo in curia secreto actum erat, P. Crasso per imprudentiam indicauerat.

[note: Papyrij in celandis arcanis dexteritas. Lib. 1. Noct. Art. cap. 23. Et Macrob. Satur. lib. 3. Lamprid. in Alex.] Papyrij adolescentis in celandis consilijs exemplum iuuenibus proponi solet, ex A. Gellio et Macrobio, vt priori libro cap. XXXIII. indicatum.

Lampridius de Alexandro Imperatore loquens, Tacebantur, inquit, secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita vt edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset, die illo, illa hora ab vrbe sum exiturus, etsi Dij voluerint in prima mansione mansurus: deinde mansiones disposuit per ordinem, inde statiua, deinde vbiannona accipienda, et id quidem eo vsque, donec ad fines Barbaricos veniret.

[note: Consilia principum reuelantium poena. d. l. si quis aliquid. ff. de poen.] Grauissima poena a Iureconsultis prodita ijs, qui consilia principum renunciauerint, puta aut viuos exurendos aut furca suspendendos, vt Paulus Iureconsultus respondit. Hodie haec poena consopita pluribus locis desideratur, cum vt ante de Ptolomaei Consiliarijs dictum, plaerique alijs principibus stipendiarij sui principis consilia perfidissime prodant.



page 247, image: s247

[note: Simultates Consiliariorum deponendae. Lib. 8. Vrania.] Consiliariorum inter se simultates in principum negotijs deponendas exemplo Aristidis et Themistoclis, qui etsi imprimis inimici essent, tamen in patriae periculo inimicitia deposita concorditer, vter de patria praeclarius mereretur, contendebant, vt Herodotus auctor est.

[note: Consiliorum euentus a Domino.] Consiliorum euentus gubernatur a Domino: nam a Domino sermo linguae, et consilia bona bonos habent euentus, mala malos, vt inquit Sapiens. Et Psaltes: Nisi Dominus aedificauerit [note: Prouerb. 16. et 12.] domum, etc. Quantumuis prudenter consulta, successum tamen non habent felicem, nisi Dominus fortunauerit: [note: Psal. 127. Iosue 8.] Id quod testatur historia Iosue in expugnatione Hai oppidi: Nam fuga simulata cessisset illis in perniciem, nisi addidisset promissionem Dominus.

[note: Ambros. offic. 2. 2. Reg. 16.] Consilia piorum requirenda, impiorum quantumuis peritorum refugienda. Consilia impiorum irrita sunt, neque successum habere declarant Achitophel et Holophernes.

[note: Ciceronis consilia.] Saepe optime cogitata pessime cadere, inquit Cicero, cuius rei ipse periculum fecit: Nam ijs consilijs, quib. voluit Antonium [note: Demosthenes.] opprimere, Remp. euertit, et Demosthenes in defendenda patriae libertate infelix fuit suis consilijs. Proinde in omnib. deliberationibus DOMINVS implorandus, eique committenda [note: Psal; 7. Syrach 30.] consilia, vt ipse dirigat, quemadmodum docet Dauid: Reuela Domino viam tuam, et ipse faciet. Et Syrach: In omnibus deprecare altissimum, vt dirigat in veritate viam tuam.

[note: Suo quisque officio fungatur, alieno abstineat.] Consiliarij, praefecti, ac caeteri principum [gap: Greek word] suum quisque norit officium, idque pro dignitate tueatur, neque in alienum irrumpat. Sunt quidam cum se sentiunt auctoritate et gratia apud principem pollere, omnia munia in se transferunt, neque quicquam alijs relinquunt, et laboris et inuidiae plusculum [note: Claudins Imp.] sibi conciliantes. Sic Tacitus scribit Claudium omnia magistratuum munia in se traxisse.

[note: Plin. in Panegy.] Prudentis principis est munia quibusque sua tribuere. Sic


page 248, image: s248

[note: Plin. in Panegy.] Traianus cordatissimus iustissimusque princeps omnia suis magistratibus cognoscenda remittebat: interim dispiciens, vt suum quisque tueretur munus. Idem laudatus quod omnia quae in prouincijs agerentur scire vellet, vt quae res solicitos redderet praefectos et officiales, indicioque principis et negligentiae et industriae suum praemium exspectari, atque illos a crimine, hos a laude deterrebat.

De reliquis cooperarijs Principum. Caput IX.

[note: Polit. 4. et alias. Magistratuum genera.] ARistoteles magistratuum duo genera tradit: vnum necessarium, quod circa res diuinas, ciuiles et bellicas versatur, item circa iudicia, circa vectigalia, impendiaque publica, circa forum, portus, commercia, exactiones, rationes reddendas, atque custodias: alterum quod circa honestatem et ornatum versatur. Ad omnia adhibendi qui ad singula munia sint idonei, non ad gratiam, sed peritia et integritate spectati, puta rebus diuinis atque Ecclesiae viri sacrarum literarum peritia, et pijs moribus commendati, vt supra admonuimus: militiae ac [note: Militiae qui praeficiendi.] rebus bellicis praeficiendi, qui in militia exercitati, qui muniendarum ciuitatum, arcium, rationes teneant, qui bellorum veterum ac recentiorum discrimina, pedestres equestresque copias ordinare, aciem instruere, castrametationum, itinerum obseruationes, commeatui prospicere norint. Cicero [note: Cic. pro Leg. Manilia. et de Orat. I.] in Imperatore quatuor requirit, praecipue scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, et felicitatem: deinde laboris tolerantiam, fortitudinem in periculis, industriam in [note: Cic. ibid.] negocijs rebusque gerendis. Ciuilibus autem et togatis rebus adhibendi iuris Romani ac patrij periti, et in negocijs forensibus ad agendum et ad respondendum et ad cauendum exercitati. Ad eundem modum quaestores aerarij, logographi, atque


page 249, image: s249

logistae, homines sagaces asciscendi, qui patrimonium principis gubernent. Cancellariae praeficiendi cum primis viri singulari prudentia, rerumque principis gnari, vt suo loco dicetur.

[note: Praefectus praetorio. Cassiodor. lib. 6.] Maxima olim secundum Imperatorem dignitas fuit Praefecto Praetorio, quem nonnulli Magistrum aulae nostrae aetatis appellandum censent, alij Magistrum equitum, vel Marischal [note: Bud. in l. vnica. ff. de off. praef. praeto. Cassiodor. lib. 6.] cum, alij Cancellarium: Sed nulli ex his tribus nostri saeculi dignitatibus congruere haec appellatio videtur, cum Praefecto praetorij apud maiores, et rei militaris disciplina, et iuris dicendi potestas tribueretur a Caesaribus, cuius tanta fuit authoritas, [note: Traianus ad praef praet. Coras.] vt nullus ei magistratus auctoritate adaequaretur, maximae videlicet secundum principem amplitudinis. Memorabile Traiani illud, qui cum Praefectum praetorio cingulo [note: Plin. in Panegyr. Dion. hist. in Traian.] dignitatis eius donaret, Accipito, inquit, hunc ensem, quo siquidem e Rep. imperauero pro me stringas: si minus, contra me vtaris. Posterioribus saeculis, quicunque summa post principem [note: Cic de off. praef. praet. Orient.] auctoritate fuerunt, Praefecti praetorio appellati: inde Orientis, Illyrici, Africae Praefecti praetorio dicti, qui et ipsi plaerunque Ius reddebant, vel per iudices a se creatos cognoscebant: [note: L. de ordinario. et l. fi. ff. de off. praef. August. ff. de off. praef. praet. l. vna.] ea dignitas in tantum aucta, vt a Praefecto praetorio non appellaretur.

Porro cum officia primaria et dignitates aulicae, vt et ministeria prouincialia apud principes varientur pro regionum diuersitate, nos generalium quorundam functiones annotabimus.

[note: Cancellarius et eius munus.] Cancellario nostra aetate plaerunque apud Principes summa auctoritas, vt qui grammatophylacio, nomophylacioque praefectus, ac veluti anima principis sit, nam principis verbis responsa dat postulantibus, iurium principalium custos, hoc est, [gap: Greek word] , aequitatisque antistes, qualis Papinianus apud Seuerum, Vlpianus apud Alexandrum, Tribonianus apud Iustinianum, etsi horum officia ampliora nostris Cancellarijs


page 250, image: s250

per omnia non queant accommodari. Cancellarij partes sunt, vt nullum principis mandatum, nulla constitutio vel rescriptum, vel diploma, vel placitum, nulli codicilli, nullae consignationes edantur, quae a principis aut Reipub. dignitate sint aliena. Siquidem horum nihil conceditur, ratumque aestimatur, nisi aut Cancellarij aut eius nomine a Secretario aliquo subscripta sint. Proinde in hoc primum explorata fides probitatis requiritur, nam nisi fidus sit, facile consulendo principis animum in diuersum flectere, aut tergiuersando deliberata mandataque suspendere ac interuertere poterit. Deinde diligentia iurisque ac rerum peritia instructum esse oportet, atque eius iudicij et integritatis, vt Iureconsultos, Secretarios, Scribas, et huic militiae iusticiariaeque officinae idoneos asciscat ministros: vt proximi sacrorum scriniorum, et caeteri qui commentarijs libellis documentisque conseruandis praesunt suo [note: Silentiarij. Scriniorum praefecti. Actuarij.] officio rite fungantur. Magna cura in silentiarijs primicerijs et praefectis scriniorum, in actuarijs, vt documenta et regesta fideliter custodiantur, atque sic collocata sint, vt quoties vsus poscit in promptu reperiri possint, vt clientelarum, patrimonij principalis, supereminentiae iura conseruentur et rite administrentur.

[note: Sigillum principis.] Sigillum principis religiose pro ratione et more principatus diligenti custodia conseruetur: quod non ab re moneo, cum hac in re aliquando accuratiorem diligentiam apud principes quosdam desiderassem.

[note: Scribae.] Scribae et silentiarij sint fideles et secreti continentes.

[note: Magistri supplicationum.] Magistri supplicum libellorum fideliter postulata et referant, et respondeant postulantibus, ne largitionibus corrumpantur, aut supplices libellos intercidere patiantur, aut interuertant, ac supprimant in fauorem aut odium partium, vt supplicantes et nuncij praeter necessarias causas suspensi non teneantur, sed mature expediantur.



page 251, image: s251

[note: Cancellaria.] Cancellaria officina diplomatica veniarum principis et gratiarum moderatrix, iusticiae et indulgentiae principis prom ptuarium, imperium iudicibus et praefectis tribuens, interpres legum formularumque de aequi bonique sententia, ac denique forensis calamitatis subsidium.

[note: Praefectus aulae principalis. L. vna. C. de praepos. labo. lib. 12. Praepositur laborum.] Praefectus aulae, aut si mauis Magister domus vel hospitij, vel oeconomus aulae principalis (Iustinianus videtur vocare praepositum laborum) vir sit auctoritate pollens, rei familiaris et dignitatis principalis gubernandae peritus, qui aulae disciplinam, dignitatem, et vt vocant, statum, honeste gubernet, et decorum sartum tectum conseruet, procuretque, vt nobiles et ministri aulici suo quisque officio fungatur, vt ostiarij, magistri culinae, pocillatores, structores ac dispensatores, totusque chorus ministerij aulici suam functionem rite exequatur, annona et suum cuique demensum praebeatur: vt hospites et legati pro dignitate tractentur.

[note: Marischalcus et eius munus.] Marischalco (vel si mauis magistro equitum vel polemarcho) cura, quae ad equestrem et militarem rem pertinent, committitur: quare hunc in militia exercitatum, et bellicae rei non imperitum esse conuenit: quique disciplinam equestrem et militarem tueatur. Huius munus curare, vt equites equis et armatura idonea sint instructi, vt tormenta, puluis tormentarius, et quaecunque ad bellicum apparatum attinent, vel parentur, vel parata in tuto conseruentur, munitiones sartae [note: Magister stabuli.] tectae praestentur. Huic adiungi solet magister Stabuli Principalis, maistre de Cuire Gallis vocatus, nempe stabuli et equorum principis priuatorum praefectus. Eius munus est instrumentum priuatum stabuli principis curare, vt principi in conscendendo equo et descendendo adsit. Plutarchus [gap: Greek word] vocat in Crasso, Latini stratorem: Inferiores stabuli ministros gubernet, vt equi et ornamenta scite administrata curentur.

[note: Camerarius.] Praefectus cubiculi principalis, et is inter principes aulicae


page 252, image: s252

dignitatis habetur, qui [gap: Greek word(s)] , et quicquid est instrumenti aulici siue aurei siue argentei curat, vt cubicula sint instructa, item rei vestiariae, gynaecij curam sibi concreditam tuetur.

[note: Quaestor aerarius.] Quaestor aerarius generalis, olim Comes sacri patrimonij dictus, quod Caesaris patrimonio praeesset. Eius officium est, vt prouentus et patrimonium principis sedulo curet, et vna cum magistro computorum, vel si mauis calculationum, hoc est, analogista, et ijs qui ratiocinijs praeficiuntur, aliorum inferiorum quaestorum, cellariorum, receptorum, expensarumque rationes quotannis exigat atq examinet, et si quid incommodi aut non rite dispen satum reperiatur, aut deniq de principis patrimonio aliquid statuendum, id notetur, et ad principem aut consilium referatur. Et ipse quoque generalis quaestor quotannis accepti atque expensi vel praesente si fieri possit principe, aut si id non licet saltem praefecto aulae et Cancellario aut huic functioni deputatis rationes reddat.

Impensarum aulicarum, et vt vocant culinariarum rationes singulis hebdomadis praesente magistro aulae, ostiario et culinae praefecto in plaerisque aulis exigi solent.

[note: Vide de Exactionibus sup. cap. 6.] Rationes diligenter exigendae a quibuslibet. Et prudenter faciunt principes qui rationes quaestorum aerariorum praesertim coactorum receptorumque inferiorum examinandas excutiendasque curant: quare qui huic muneri praeficiuntur Gallis controleurs, Graecis [gap: Greek word(s)] vocantur, Plutarchus scribit in [note: Peticles.] exigendis rationib. Periclem fuisse implacabilem.

[note: Traianus.] Traianus optimus princeps laudatur, quod omnium administrationum conscius esse volebat, neque citra eius auctoritatem quidquam fieri pateretur: Ita conuenit hac in re principem [note: Rationum exigendarum necessitas.] oculatum esse, neque sem per alienis oculis videre. Haec si curet princeps, simul et ministros ad diligentiam prouocabit, inque officio eos continebit, et prouentuum fiet tutior administratio: im possibile enim non diligentis domini diligentes


page 253, image: s253

esse vicarios, vt Aristoteles in Oeconomico docet. Quod si negligantur haec, etiam fidi et frugi ministri ad peculatum et negligentiam prouocabuntur: NIHIL AEQVE PRINCIPVM FACVLTATES EXTENVAT QVAM RATIONVM REDDENDARVM NEGLECTVS.

Procuret princeps, vt prouentus patrimonij principalis fideliter conseruentur: vt vectigales agri, telonia, portoria, pascua, syluae, piscinae, insulae, alluuiones, minerae, molae, operae praestandae, feuda, clientelae, et quaecunque vel patrimonij vel accessoriorum citra fraudem elocentur, administrentur atque dispensentur.

Inspiciat ne quaestores cum pecunia principis vel collybium vel negociationes exerceant, aut cum alijs pactiones ineant in detrimentum facultatum principalium, sed omnia in vsum [note: L. a. ff. ad l. Iuli. pecu.] principalis oeconomiae conseruentur, contra facientes exlege Iulia de residuis mulctentur, vt Paulus respondit.

Perpetuo id studio sit omnibus maxime principibus, ne [note: Ministri sint incorrupti. Const. 180.] quem vel per praefectos vel per potentiores ac ministros iniuria premi patiantur: Et vt magistratus ac ministri puris sint manibus, neque apparitores sordidos habeant et turpi lucro deditos, quale si quid reperiant acerrimis poenis persequantur, iuxta Iustin. Nouell.

[note: Ministris mercedes idoneae constituantur.] Ministris mercedes constituantur, neque salaria accidantur. Dignus operarius mercede, ne cupiditate et auaritia inducti corrumpantur.

Sacrilegus mos est, et Reipub. perniciosus, officia publica et magistratus venum exponere, aut fiduciaria mancipatione sic concredere praefectis, vt illis liceat citra rationum reddendarum obligationem administrare, ac miseros subditos suo arbitrio concutere.

[note: Officiae non vendenda. Lamprid. in Alexand.] Praefecturas et honores Alexander Imperator nunquam vendi passus dicens: Qui emit, vendat necesse est, ego non patiar,


page 254, image: s254

[note: L. S. C. ad l. Iuli. repetun darum. I. q. 7. c. sancimus. Nouel. constit 8.] inquit, mercatores potestatum, quod si patior damnare non possum. Et Imperator Theodosius rescripsit ad magistratus, non ambitione neque precio, sed probatae vitae testimonio praeditos admittendos: Olim detestabile in prophanis, nunc etiam in sacra irrupit, adeo nihil vel sacrum vel prophanum non venale, quod Atticus apud Tacitum grauiter queritur, vt paulo ante in officio principis quoque admonitum. [note: Xeno. paed. 3.] Ministris, inquit Cyrus apud Xenophontem, non libenter vtimur, qui necessitate adacti seruiunt: sed qui propenso animo et alacritate ministeria obeunt, atque his etiam si deliquerint facilius condonandum, quam qui praefracto animo ac necessitate compulsi faciunt.

[note: L. breuiter. ff. de off praefect. praeto. L. fancimus. C. ad leg. Iul, repetund.] Praefecti et magistratus ob singularem industriam et probitatem, fidem et grauitatem asciscendi, vt de praefecto praetorio traditur a Iureconsultis. Quid iurare debeant, imperatoria constitutione cautum.

Cyrus legib. cauit, vt factis honestis ad officia et ad honores veniretur, [gap: Greek word(s)] .

[note: Praefectorum et officialium munus.] Praefectorum et officialium munus in suis praefecturis, ne cui vim fieri patiantur, neue citra causae cognitionem aut sententiam quis possessione deijciatur aut re sua aut iure destituatur, priuati autem restituantur: vt iudicia, vt iura principis, edicta, mandata, subditorum priuilegia, consuetudines, inconcussa et rite seruentur: vt viarum securitas non laedatur: vt delicta puniantur, carceres et captiui non negligantur: vna cum procuratore fisci praefecti quotannis mulctarum rationes decidant; res furtiuas, aut naufragio eiectas et similes, de quibus post dicetur, curent ne diripiantur, neue interuertant ipsi, sed vt custodiantur tantisper, dum a principe mandatum accipiant, dandaque [note: L. lubemus. C. ad l. Iul. repetund. L. 2. ff. de concuss.] opera vt suis dominis restituantur. Sicubi Ecclesia ministris destituatur, id principi indicent praefecti, curentque vt Ecclesiarum pastores recte doceant, et Sacramenta legitime administrent,


page 255, image: s255

[note: Seruitiorum praestatione ne grauentur subditi.] synodos obseruent: coniurationes, sectas, factiones in quirant ac detegant, vt coerceantur. Officiales concussionis crimine teneri, si subditos aut expilent, aut operis praestandis [note: L. solet. §. vl. ff. de off. procons.] grauent, aut denique sententias venales proferri patiantur, Impp. Constit. ac ciuili iure cautum. Quibusdam locis permissum, vt subditi bis quotannis operas suis praefectis non coacte, sed libere [note: L. Penult. ff. ad l. Iul. repetund.] praestent: Iam eas operas tanquam iure debitas exigunt, et aeque subditos rogando seruitijs grauant. Quid autem hoc est aliud quam cogere, cum praefecti rogant quod negare nemo impune poterit?

[note: L. vn. C. de contr. iud.] Veterum legibus praefectis eo loco vbi praesunt, neque negotiari neque emere licebat, aut filiam elocare: et si quid horum [note: L. Principalibus. ff. si cert. pet.] egerint, Lex irritum fecit: Immo nec mutuum dare, ne priuatis intenti commodis a publicarum rerum cura auocentur: [note: L. milites. ff. de re mil.] reuerentia enim magistratus facile inducit subditos ad contrahendum pro illius arbitrio. Quae etsi temporarijs magistratibus, quales olim Proconsules sancita: tamen his temporibus etiam ad perpetuos magistratus illos [gap: Greek word(s)] coercendos, eas leges reuocare operaeprecium esset.

[note: L. 1. 3. ff. ad l. Iul. repetun.] Qui in magistratu vel legatione, vel officio aliquo, vel munere publico pecuniam acceperit, Lege Iulia repetundarum [note: Plato de ll. lib. 12.] tenetur. Plato constituit in suis legibus certos magistratus qui [gap: Greek word(s)] dicebantur, hi ab alijs magistratibus rationem exigebant [note: Magistratus functionis suae rationem reddant. [gap: Greek word(s)] .] officij, quod Syndicari vulgo, Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt, Latini veteres repetundarum actionem appellauerunt, vt infra de iudicijs visitandis dicetur. Ita a praefectis, ab officialibus, legatis, atque omnibus denique magistratibus administratae [note: Repetundarum actio. In Orat. post red.] functionis ratio exigenda: Sic Cicero, Qua lege, inquit, in eo genere a Senatore ratio repeti poterit de pecunijs repetundis? Et alibi: Nihil minus, inquit, faciendum, quam ab alio [note: Pro Cluentio.] rationem vitae reposcere eum, qui non possit suae red dere.

[note: Nouell. constit. 161.] Censores leges custodiunto moresque regunto. lustinianus omnes magistratus per solennes quinquagin ta dies in prouincia


page 256, image: s256

assidere voluit sub publico conspectu, et omnib. actionem intendentibus respondere, antequam magistratu abeant.

Postremo, cum princeps citra [gap: Greek word(s)] et ministrorum operam [?] amplae curae solus sufficere non possit, sequatur consilium letronis, vt supra diximus, et asciscat homines Deum timentes, veraces, et ab auaritia alienos, in ministerio fideles: impios autem, ambitiosos, futiles, mendaces, thrasones, crudeles, pleonectas, Midas, corruptionibus obnoxios, praefecturas opesque principales fiduciaria pignoratione occupantes, item ebriosos, gnathones, fumiuendos, obtrectatores, vitet, et neque in aulico ministerio retineat, neque ad officia admittat. Imitetur doctrinam Psalmi 110. docentem quo pacto politica administratio atque oeconomia instituenda, qualis princeps esse debeat, nempe vt ipse primum det operam, vt sit innocens, iustus, detestans et puniens scelera: deinde quales ministri asciscendi, puta Deum timentes, modesti, non fastuosi thrasones, sed sobrij et a temulentia alieni, in ministerio vigilantes et fideles, non ad oculum seruientes, non vani nec mendaces, neque detractores, sed linguae continentis, ac denique incorrupti, vt supra quoque de aula instituenda monuimus.

De Legibus, Reipub. altero fulcimento et praecipuo. Caput X.

HActenus de Magistratu eiusque cooperarijs, nunc de Legibus, quas diximus magistratum esse tacentem, et reginam omnium, cui omnes parere par est. Sunt autem et hae a Deo, nempe a diuinae mentis sacrario in animos hominum sapientum profectae, qui eas scripto promulgârunt: Non enim sine diuino numine Moyses Domini exercituum legislator, et post eum Minos, Solon, Areopagitae ac Decemuiri leges promulgasse creduntur. Cretenses adeo religiose legibus obseruandis


page 257, image: s257

[note: Thalos.] intenti fuerunt, vt Thalos a Minoe substitutus iudex ter quotannis regionem pagatim peruagârit legesque circumferens, vt omnibus innotescerent atqueobseruarentur. Graeci quoque nomophylaces instiruerunt, qui custodientibus praemium, praeuaricantibus poenam irrogarent.

[note: De Legibus in vniuersum.] Leges in Republica vel ob id necessarias esse omnes sanae mentis fatentur, ne Cyclopum in morem [gap: Greek word(s)] viuant homines. Absque legibus autem humanum genus viuens, nihil a [note: de Legib. 9.] feris differre credidit Plato: Non munitiones quantumuis inexpugnabiles, non societates, non foedera arctissime deuincta, non fines quam latissime prolati, non congestae vel Croesi opes conseruant Rempub. sed diligens et seuera custodia atque administratio Legum, quae ad rectam rationem constitutae [note: Cicero pro Cluentio.] sunt. Cicero, Mens, inquit, et animus, consilium et sententia ciuitatis posita est in legibus. Nam vt corporis vires absque mentis robore languent, sic ciuitas sine legibus disperit: [note: Leges nerui Reip.] vnde Cato argute leges appellat neruos Reipub. his debemus, vt a violentia, a sicarijs, furibus, praedonibus liberi, hoc vinculum dignitatis, qua fruimur in Repub. hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis. Pindarus legem vocat reginam [note: Lex regina omnium. L. 2. ff. de Leg.] omnium, et cui omnes parere conuenit. Martian. Iureconsultus ex Demosthene respondit, leges esse ordinationes et dona Dei, decreta sapientum hominum, hoc est, conseruationem [note: Arist. pol. i. cap. 7.] ciuilis iustitiae. Oportet autem leges inter homines dominari, non contra legibus homines, in quos cadunt [note: De Leg. 4. et Ep. ad Dion. Pausanias. Plut. in Laconicis.] affectus, vt ab Aristotele grauiter dictum: Qui leges praeficit hominibus, Deum praeficit: qui hominem, is beluam praeesse vult, quare magistratus et principes legum ministros appellat Plato. Pausanias rogatus, quare apud Spartanos nullam legem liceret abrogare: Quia, inquit, leges oportet esse hominum [note: Leges ordinationes esse diuinas.] dominas, non contra homines Legum.

Indubitate igitur statuendum Dei opus esse, quod homines


page 258, image: s258

certis legibus coniuncti in ciuili societate viuant, quod tam multi populi vni parent principi Legum custodi, quod poenis et iudicijs coercentur flagitiosi, quod dominia distincta, et sua cuique tuta sunt, quod res legitimis contractibus atq commercijs vltro, citroque ad communem vitam transferuntur. [note: Prouerb. 8. 2. Paral. 20. Daniel. 2. Plaro de Legib. 8.] Atque haec omnia a Deo concedi testatur Sapiens Rex: et Paulus vocat ordinationem diuinam, Plato quoque diuinam illis tribuit auctoritatem, neque inconsultis oraculis edendas putauit. Proinde non audiendos fanaticos homines, qui has ciuiles constitutiones non esse necessarias existimant: Nihil enim impedit, quo minus Christianus magistratum gerere, et parere suis praepositis et possit et debeat: siquidem sanctos et pietate insignes viros magistratu perfunctos, et Remp. iuxta [note: Leuit 18. et 19.] leges administrasse constat. Dominus Deus ipse, Custodite, inquit, IVDICIA MEA, quae faciens homo viuct in eis.

[note: Fons omnium Legum. Genes. 9.] Porro FONS omnium Legum exlege post diluuium a Domino ipso lata manauit: QVICVNQVE fuderit sanguinem humanum, illius sanguis fundetur per hominem, quia ad imaginem Dei factus est homo.

Constitutus homo, nempe magistratus, qui caedes, latrocinia, vim prohibeat, Leges, iudicia, tueatur, politicum ordinem conseruet.

[note: In Areopag.] Magistratus igitur ipse talem se primum praestet, quales velit esse subditos, deinde ciues exemplo bonos efficiat, ac tum [note: Non decretis sed moribus viuendum.] demum leges instituat, vt Plato docet. Isocrates tradit eos, qui Reipub. bene praeesse student, non oportere porticus implere literis, sed animo iustitiam possidere, non enim decretis, sed moribus commodius gubernari Rempub. Cui illud Horatianum suffragatur:

Leges sine moribus quid vanae proficiunt?

[note: Tacit. de mo rib. Germ.] Plus mores bonos apud Germanos valuisse, quam Leges, testatur Corn. Tacitus. Prudentis legislatoris est dare operam


page 259, image: s259

[note: Xen. paed. 1.] potius ne quid fiat, quam vt factum puniatur: Vnde Persarum leges praeuertentes hoc curant, ne homines initio tales sint, qui prauae alicuius rei aut turpitudinis patrandae desiderio teneantur.

[note: Lexviua bonus princeps. De Leg. 4. et 9. Legis officium. Legis virtus. L. leges. ff. de Legib. Isocrates de regno.] Plato legem viuam appellauit bonum principem et ciues bonos.

Legum officium est, vt homines virtutem ament, vitia oderint.

Legis virtus est imperare, vetare, permittere, punire, vt Modestin. respondit.

Leges cancelli sunt constituti malis ne transiliant, inquit Isocrates.

[note: Leges ad sacrae scripturae regulam examinandae.] Leges politicae omnes ad regulam sacrarum literarum, tanquam ad Lydium lapidem examinandae, in primis autem ad hanc: QVOD TIBI NON VIS FIERI, ALTERI NE [note: Alexander Imp.] FECERIS. Qua sententia sic delectatus Alexander Imperator, vt eam in palatio et publicis operibus praescribi iuberet.

Leges quae feruntur sint commodae, et ad communem vtilitatem tanquam ad peculiarem scopum dirigendae, atque his [note: L. vltim. C. si contra ius publ.] contrariae sunt abolendae, aut non recipiendae, vt Imperator Anastasius sanciuit.

[note: L. 3. ff. eo.] Iura constitui oportet in ijs quae frequenter fiunt, [gap: Greek word(s)] Pomponius respondit.

[note: L in ambiguis. eo.] Sint leges vtiles sibique consentientes, et quae ambiguitatis minimum habeant.

[note: L. quodius dereg, iur.] In ambiguis ea potius significatio accipienda quae vitio caret, quaeque rei gerendae aptior, praesertim cum voluntas ex hoc colligi possit, Celso respondente.

[note: Leges paucae sint. Plato de Leg. 4.] Leges sint paucae et breues, nam e multitudine perniciem Reip. oriri Plato censuit: Et legum multitudinem indicium esse male administratae Reip. dixit Isocrates. Quemadmodum vbi multi medici, ibi et morbos multos esse Archelaus affirmauit.



page 260, image: s260

[note: Custodes Legibus adhibendi. Nouell. const 161.] Leges non modo scribendae in Rep. sed earum etiam adhibendi custodes, hoc est, [gap: Greek word(s)] : frustra enim leges condi nisi de stabilitate cogitetur. Iustinianus Leges, inquit, non tantum decenter ferre bonum, sed sancita quoque accurate [note: Legum trans gressores puniendi.] custodire, et ad effectum deducere, atque transgressores competentibus poenis subijcere. Quae enim legum vtilitas in libris tantum consistens, ac non etiam per ipsa facta subditis vtilitatem de se praebeant [gap: Greek word(s)] , in quit Demosthenes. Atheniensibus obijci solitum, quod scribendis magis quam obseruandis legibus animum intenderent.

[note: Leges non sintaranearum telis. similes.] Leges non sint aranearum telis similes, vt Anacharsis dixit, quas valentiores diuites freti viribus et opibus perrumpunt, Legesque eludunt, imbecilliores et inopes praesidijs destituti [note: Prouerb. 13.] legum cassibus inuoluuntur. Sic Salomon: Redimunt, inquit, vitam diuitiae, et egenus fert increpationem.

[note: Leges prolocorum varietate diuersae. Plato de Legib. 9.] Leges non vbique similes esse semper necesse, sed pro regionum et morum diuersitate diuersae esse possunt, et tanquam pharmaca, vt inquit Plato, pro morborum varietate ferendae: aliae enim Gallis, aliae Germanis et Italis propter morum diuersitatem. Id quod cum in pluribus alijs tum in feudorum consuetudinibus liquet.

[note: Legum mutatio periculosa.] Leges non facile mutandae sunt: est enim omnis mutatio periculosa: Siquidem qui leges mutat, quasi morbos curare volens alios excitat, aut quasi hydrae capita resecat, vt Plato [note: De Rep. 4. L. si in aliquam ff. de off procons.] in suis Legibus cauit, et Vlpianus respondit. Cuiaccedit illud Sapientis: Qui diruit sepem, mordetur a colubro.

Leges cum religione mutari Plato testatur. Sic per Christi [note: Leges Deo et naturae repugnantes non sunt ratae.] religionem Mosaica Lex mutata: mutato enim Sacerdotio legis mutationem fieri. Heb. 7.

Iniquae Leges, maximeautem quae cum diuinis oraculis ac naturae lege pugnant, non sunt ratae habendae, sed mandatum


page 261, image: s261

[note: Daniel. 6. Act. 4.] Dei semper humanis legibus anteferendum, vt declarat Daniel, et Apostolica quoque sententia: OPORTET DEO MACIS [note: L. non nounn. ff. de Legib. Leges posteriores prioribus derogare.] OBEDIRE QVAM HOMINIBVS.

Leges priores ad posteriores trahendas esse Paulus respondit.

Contrariae si reperiantur leges, constat prioribus nouissimas derogare, vt idem Iurisconsultus respondit: idque non solum [note: L. sed et posteriores. ff. de Log. In Hippolyto Coronaro.] in legibus, verumetiam in pactis, procuratorijs, iuramen tis, interlocutionibus, testamentis, legatis, fideicommissis, contractibus, alijsque omnibus fere iuris partibus constat nouissima prioribus derogare. Posterior, inquit Euripides, cogitatio melior et sapientior.

[note: L. cum lex, co. L. cum Imperator. ff. de Legib. L. de interpretatione, co. Consuetudo.] Leges in futurum prospiciunt, vt in posterum prosint, in praeteritum indulgeant, Vlpian.

In ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem, aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem, vim legum obtinere debere, Paulus respondit.

Consuetudo optima Legum interpres.

Quae longa consuetudine comprobata, non minus quam scriptae leges obseruandae, Hermogen. respondit.

[note: L. sed et ea. l. diuturna. ff. de Legib. et constit.] De quibus causis scriptis legibus non vtimur, id custodiendum, quod moribus et consuetudine introductum, Iuliani responsum.

[note: L. de quibus,. co. L. 2. C. quae sit longa con suetud.] Consuetudinem inueteratam tradunt, quae sit rationabilis et praescripta per decennium, duorum ad minus exemplorum testimonia comprobata, vt ex Alexand. et Leo. Impp. rescripto liquet.

[note: L. vlt. C. de praescr. long. temp. L. de quib. L. diutur. ff. de ll. Auten. habita. C. ne sil. pro patre.] Nullum consuetudinis esse momentum aduersus legem et rationem, Constant Imperator rescripsit.

Consuetudines perniciosae, vel potius corruptelae, nullo temporis interuallo consirmantur. Vulgo dicitur: Consuetudo grauissimus tyrannus, saepe iniusta pro iustis obtrudens.



page 262, image: s262

[note: Statuta.] Statuta, vulgus scriptam consuetudinem vocat, vel leges municipiorum, ca aequi et boni moderationem habeant, inquit Celsus.

[note: L. si seruum. §. sequitur. ff. de verb. obl. Plato lib. 12. de Legib. L. si empt. ff. de act. empt.] Externorum consuetudines et statuta nosse operaeprecium: nam sine his nunquam perfectam Remp. existimat Plato.

Cum nihil naturae humanaeque societati magis necessarium, quam quae mutuo consensu et contractu legitimo paciscuntur homines, vt ea religiose seruentur: Et quia his sublatis omnia humanae societatis vincula concidere necesse est. Quare [note: Rom. 1.] Paulus Apostolus pactorum violatores inter extremae impietatis notas execratur.

Publice quoque expedit suprema hominum iudicia exitum habere: Nihil enim quod magis hominibus debetur, quam [note: L. 1. C. de [?]acr. Eccl.] vt supremae voluntatis, postquam aliud velle non conceditur, liber sit stylus, et ratum quod iterum non redit arbitrium, vt Constantinus Imperator rescripsit.

De custodia Legum, rerumque tam Ecclesiasticarum quam politicarum. Cap. XI.

[note: Principum imago.] IMperatores Germani apud maiores pingi solebant tenentes altera manu librum, altera gladium, quasi legum et armorum peritia instructi esse deberent. Expendat igitur princeps et magistratus se custodem et executorem esse legum ac disciplinae, neque solum vt flagitia externa, caedes, furta, adulteria, libidines, falsa testimonia, imposturas coerceat, verum etiam religionem tueatur quantum ad externam disciplinam pertinet Etsi enim gladius corporalis magistratui commissus [note: Religionis conseruatio ad magistratus pertinet.] non efficit in animis pietatem, tamen disciplinae causa prohibere debet externas contumelias religionis et verbi Dei, Deus enim praecepit magistratibus, vt verbo Dei obediant, atque id [note: Psal. 2. Donatistae.] propagare studeant: Et nunc, inquiens, reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Osculamini filium, etc. Donatistae


page 263, image: s263

cum quererentur se inique a magistratibus puniri in causa [note: Augustinus.] religionis, Augustinus fraet us auctoritate huius loci e Psalmo affirmauit omnino magistratus officij esse, vt im pios cultus et errores coerceret, quales sunt haereses, blasphemiae, periuria, magicae artes, Sacramentorum prophanationes, statuarum adoratio, et id genus peruersa dogmata et superstitiones impiae: Quomodo, inquiens, reges Domino seruient in timore, nisi ea, quae iussu Domini fiunt, religiosa seueritate prohibendo ac plectendo? Quare si nostra aetate idem curent principes non id [note: Exod. 18. Exo. 28. et d. Moses.] nouo fit exemplo, sed iam inde a patriarcharum Monarcharumque initio vsurpato, Ietro consuluit Moysi, vt ad populum referret de caeremonijs et ritu colendi Deum, iussu Moyse Aaron pontifex [note: Esdrae 2. Neemias. 4. Reg. 16. Achaz. eod. cap. 5. 2. Paral. 19.] constitutus, Esdras a Neemia: Pontifices et sacerdotes ex auctoritate regum, quae ad religionem pertinebant exequebantur, Achaz praecepit Vria vt aedificaret altare, rex praecepit Helchiae, vt proijceret omnia vasa Baal: Salomon ordinauit sacer dotum officia et vices certas: Et non sunt transgressi de mandatis [note: Dan. 4. et 6. Nabuchodonosor. 4. Reg. 18. Darius. Ezechias. Constantinus. C. de Iudae. et coeli. C. de paga. l. 1. et 2. C. de haeret. l. 1. Tripart. hist. lib. 2. et lib. 10.] sacerdotes et Leuitae. Nabuchodonosor et Darius Medus edicta proposuerunt, quib. vetabant blasphemari Deum Israeliticum: Ezechias superstitiones et abusum aenei serpentis abrogauit, Et in nouo Testamento Caesares, Constantinus, Valetinianus, Theodosius, cultum idolorum legibus prohibuerunt, et capitales poenas statuerunt, si quis palam sacrificaret, templa idolorum dirui iusserunt: Adde Caesares aduersus falsa dogmata synodos Episcoporum conuocasse, Constantinus ad concilium Nicaenum plus trecentos Episcopos conuocauit, Athanasium accusantes increpat. Constantius quoque, Theodosius et Martianus concilia oecumenica indixerunt: [note: Iustinianus. Nouell. constit. 123.] Imp. Iustinianus existimauit non solum ciuilis administrationis sibi curam demandatam, verum etiam religionis et sacrarum regularum solicitudinem: Si, inquiens, leges ciuiles, quarum potestatem fidei nostrae Deus concredidit,


page 264, image: s264

per omnia firmas ac stabiles conseruari ad subditorum securitatem studemus: quanto plus studij dabimus circa sacrarum regularum et diuinarum legum obseruationem, quae pro salute animarum nostrarum definitae et constitutae sunt? Et mox iterum: Si, inquit, generales leges, quae perperam a laicis admittuntur non concedunt sine inquisitione et vindicta relinqui, quomodo ea quae a sanct is Apostolis et patribus ad fidelium [note: In Codice et Nouell.] salutem disposita sunt, despici sustineamus? Hac officij auctoritate fretus idem Imp. leges tulit de summa Trinitare et fide Catholica, de sacrosanctis Ecclesijs, de Episcopis et Clericis, de monachis, ascetrijs, de haereticis, et alijs plurimis religionis nostrae negotijs. Ad eundem modum Theodericus Romae in causa Symmachij, Carol. Magnus et Ludouicus Imperatores conuocatis Episcopis et Clericis eis leges praescripserunt. [note: Tres ordines in Rep.] Nam cum tres sint in Repub. ordines, politicus, ecclesiasticus, et oeconomicus, Deus constituit Mosen et Aaronem fratres, qui in suo populo Rempub. et Ecclesiam administrarent, indicare volens inter illos duos ordines summam concordiam esse debere, vtrique eundem finem praescribens Doctorib. Ecclesiarum, vt ex Dei verbo docerent, quae ad verum Dei cultum, pietatem vitaeque innocentiam pertinent, Magistratus sua auctoritate doctrinam veram tueretur, aduersarios coerceret. Hoc auspicio vtraque functio sub Dauide ac Salomone, et in nouo Testamento imperantibus Constantino [note: [?]usebius lib. [gap: Greek word] . Vitae Con stantini.] et Theodosio et alijs quam diu concordia conseruata administratio felix floruit: Nam sic Constantinus ad Episcopos, Vos, inquit, eorum quae intra Ecclesiam geruntur inspectores, ego vero eorum quae foris geruntur Episcopus constitutus a Deo, [gap: Greek word(s)] .

Interim hic cauendum principibus et magistratibus ne in messem alienam falcem mittant, neque metas transiliant, hoc


page 265, image: s265

[note: Matth. 22.] est, [gap: Greek word(s)] : sed quae Dei sunt Deo tribuant, et quae Caesaris Caesari.

[note: Principes Ecclesiae nutricij. Esa. 49.] Caeterum quia principes a Propheta vocantur nutricij Ecclesiae, eam tueri debent, et ministerium Euangelij promouere, vtque doctrina Christiana pure tradatur, Sacramenta legitime iuxta CHRISTI institutum administrentur.

[note: Leges Ecclesiasticae. Stipendia ministris Ecclesiae deberi.] Curent vt Ecclesiae suos habeant Episcopos, parochiae quaeque suos pastores et ministros, ijsque idonea stipendia dispensentur: dignus enim operarius mercede. Et quanquam Paulus operando victum sibi pararet, ne cuiquam grauis esset, id tamen exemplum Ecclesiae ministris non praeiudicabit, quo [note: 2. Corint. 6. 2. Thess. 3. Syrach 39.] minus stipendia ijs debeantur: quod ipsum Paulus testatur, et Iesus Syrach docet, eum qui prophetiae vacat, non posse alijs astringi laboribus.

[note: L. si quenque. C. de Episc. et Cle.] Sacerdotia, praesertim Ecclesiarum curae destinata, neque indoctis neque vitiosis, neque vni plura committantur, neque ab inutilibus fucis nequiter cum ignauia facultates Ecclesiarum absumantur.

[note: c. execrabilis. de prael. et dig.] Magnus abusus et sacrilegium ingens, quod principes ministris, et ad gratiam ministrorum ac nobilium, sacerdotia et Ecclesiae stipendia hominibus ineptis et otiosis conferant.

[note: De Simo. et ne praela. vices. s. c. nonnulli. de cle. non res. 6. q. 1. c. quare ergo. §. porro.] Non tolerentur sacerdotiorum dinundinationes, sed grauissimis poenis coerceantur, iuxta constitutiones Caesarum et Pontificum.

Simoniae crimen magna atrocitate exterminandum, vt Pontifices ipsi constituerunt, nam eius criminis obnoxij a quibuscunque personis perinde atque haeretici et publici criminis rei accusari possunt.

[note: Verus vsus bonorum Ecclesiae.] Vt ministri Ecclesiae suo quique officio perfungantur, eique rei inspectores constituantur. Paucioribus Ecclesia indigeret Clericis, et Ecclesiae facultates vtiliter magis dispensarentur, si singuli necessarijs et proprijs vacarent ministerijs. Iura et opes


page 266, image: s266

[note: Ecclesiarum bona non rapienda ad prosanos vsus.] Ecclesiarum diligenter ad suum vsum conseruentur: Et ex harum dispensatione ministri Ecclesiarum ac Scholarum, item pauperes, viduae, orphanialantur, captiui redimantur. Non sunt Ecclesiarum patrimonia ad luxum principum rapienda [note: c gloria, etc. aurum 12. q. 2.] et dissipanda, neque purpuratis ad suum fastum augendum largienda, imo sacrilegium omnium maximum existimandum, [note: Heliodorus. 2. Maccha. 3. Onias. Ioseph. [gap: Greek word(s)] . c. 3. Rationes de bonis Ecclesiarum.] vt patrum canones testantur, et a Deo seueriter vindicari exemplo Heliodori terribiliter diuinitus percussi, quod Ecclesiae thesaurum diripere tentauerat, quem pius Onias pauperum, viduarum et orphanorum deposita esse contendebat, [gap: Greek word(s)] , vt testatur Ioseph.

De bonis ac prouentibus singularum Ecclesiarum ab oeconomis rationes exigendae singulis annis, idque praesentibus praecipuis parochianis et magistratu aliquo, curandumque vt rite in pios, et eos, quos diximus, vsus dispensentur, ornamenta et [gap: Greek word(s)] conseruentur, aedificia sarta tecta praestentur a Cimeliarchis.

[note: Religio principibus tanquam gladius Delphicus. 1. Machab. 6. 2. Machab. 5. Oseae 3.] Horrendum et perspicuum Antichristi proludium, quod principes religione tanquam gladio Delphico vtuntur, eam ad suas vtilitates flectunt, suis affectibus et voluptatibus seruientes, diuina humanis, vera falsis miscentes, de religione ludunt: quemadmodum de lerobeam, cuius vestigia secuti Israelitae, et de Antiocho typo Antichristi testatur sacra historia, et Oseae vaticinium.

Curent principes, vt in hac negligentia Episcoporum mundanis negocijs occupatorum, doctrina Christiana et disciplina pietatis tam ministrorum Ecclesiae quam populi conseruetur. [note: Inspectores. Non toleran das vulgo disputationes de Relig. l 3. C. de sum. trinit. et ibi Alciat.] Designentur in spectores viri sacrarum literarum et iuris periti, quibus iudicia Ecclesiastica committantur in religionis controuersijs, vt mox de Ecclesiae iudicijs dicetur.

Non tolerentur vulgo disputationes de religione ac de magistratibus, vt Martian. Imperator rescripsit: sed si dubitatio


page 267, image: s267

incidat, consulantur pastores, vel referatur ad inspectores et iudicia Ecclesiastica ac Synodos.

[note: Naz. de moderan. disp. Synodos seruandas. 1. Corin. 5. Ephes. 5. Heb. 13.] Synodi quotannis bis ad minus ab Archidiaconis, aut si ab his negligatur a Decanis ruralibus aut Archipresbyteris aut Chorepiscopis seruentur, in quibus iuxta Apostolica et Prophetica scripta exigatur doctrinaeatque Sacramentorum administratio, de ceremonijs, de disciplina tam cleri quam populi laici inquiratur, errores et im piae sectae extirpentur.

Publica offendicula adulteriorum, scortationum, lenociniorum iuxta Christianas regulas coerceantur ac tollantur.

Controuersiae matrimoniales, diuortiorum, et similium perplexitatum per Ecclesiasticos iudices vel inspectores dirimantur.

[note: 30. quaest. 5. c. 1. et 2.] Clandestini matrimoniorum contractus, et citra parentum vel eorum qui parentum loco sunt, non ferantur, iuxta Can. Euaristi, quem canonem in vsum reuocare conueniret.

[note: 1. Corin. 7.] Maturae aetatis liberi matrimonio iungantur: praestat enim nubere quam vri aut scortari.

[note: Lactant. lib. 6. cap. 23. Lupanaria non ferenda. L. 1. ff. de con cub. §. vltim. Horat. lib. I. Sermo. Satyra 2. Deuter. 23.] Lupanaria, quae Diabolo auctore instituta, vt Lactantius testatur, etsi canones et leges, quemadmodum et concubina tum dissimulatione permittunt, vitandi adulterij, incaestus, et deteriorum criminum causa, et Cato ethnicus, vt est apud Ho ratium, suasisse videtur: attamen cum omnis fornicatio a Domino et Mosaica et Euangelica lege grauissima comminatione prohibita sit, et exemplis seuerissimis punita, hae mulierum prostitutiones et lenocinia omnia e Repub. Christiana explodenda sunt: Aliae sunt leges Caesarum et ethnicorum, [note: 1. Corin. 5. Ephes. 5.] aliae Christi, aliud Vlpianus, aliud Paulus Apostolus praecepit. Apud illos impudicitiae fraena laxantur passim, et solo stupro et adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluntas, [note: Hieron. in [?]pitaphio Fa biolae.] vt Hiero. testatur. Quod sicubi omnino tolli non possint lupae, saltem notabili veste ab honestis matronis discernantur,


page 268, image: s268

[note: L. 5. C. de Episc. aud. et Const Imp. Aug. anno 30.] vt ab Imper. quoque sancitum. Di. Chrysostomus prorsus negat stupra et prostitutiones etiam seruilium corporum in Repferenda, quod communiter omne genus humanum honorabile, eodemque dignum honore a creatore Deo conditum sit, eademque symbola habens vt iuste honoretur, idque etiam iuxta rationem rerum pariter turpium ac honestarum: Cui accedit, quod difficile sit libidini per licentiam alitae modum aliquem inuenire, quem non amplius abiecto timore transgrediatur.

[note: Blasphemiae.] Blasphemiae, execrationes, dirae imprecationes, iuramenta temeraria, comminatione grauissimarum mulctarum abrogentur.

Iuramenta leuia, et quae peierandi occasionem praebent, qualia in Academijs et in iudicijs calumniae, malit iae ac similibus negocijs imponi solent, ad sacrae scripturae et Imperatorum constitutiones moderentur.

[note: Superstitiones. L. 1. §. medicos. ff. de var. cog. L. eorum. §. nullis. C. de malef. et math. Deut. 18. L. multi. C. de math. Exorcismi.] Superstitiones, incantationes, magicaeartes, seueriter puniantur. Veteres leges magicis plusculum tribuisse videntur quam Christiana religio ferat: Etsi enim nemini nocent artes magicae, non tamen minus puniendi qui illis vtuntur, vel daemonum praestigijs sibi illudi patiuntur, vt Mosaicis et Christianis legibus cautum.

Neque minus puniendi, qui execrationibus et exorcismis populo illudunt, verbum Dei ad transferendas creaturas in alium vsum ad quem nec creatione nec singulari Dei ordinatione institutae sunt vsurpantes, quaeimposturae adeo iam receptae, vt etiam presbyteri et plaerique pastores illis non vereantur vti, et credulo populo illudere.

Libri curiosarum artium, vel potius praestigiorum conquiri [note: L. matliematicos. C. de Ep. aud.] debent, et aboleri non modo exemplo Romanorum, qui etsi ethnici essent, tamen Mathematicos et incantatores Senatusconsulto Italia pellendos, et eorum libros concremari


page 269, image: s269

[note: Actor. 9. Libri vetiti.] voluerunt: verum etiam quod in Actis Apostolicis legimus, immensae aestimationis libros curio sarum artium igni traditos ab Apostolo. Et Impp. Honorius et Theodos. constituerunt, [note: Vlp. l. 5. §. vlt. ff. de iniur. et libel. fam. C. eo. l. 1. Stationarij.] eos libros sub Episcoporum oculis, flammis concremandos.

Libros vetitos dolo malo aut imprimentes aut vendentes, et famosa scripta edentes legitima poena mulctentur.

Stationarij illi quaestores, qui velut Eleusinae sacra circumferunt [note: Augustana constit. anno 1500.] Huberti, Antonij, Bernardi, Anastasij reliquias vel imposturas potius populo venditantes iuxta constitutionem Imperialem explodantur: Ad eundem modum concursus ad statuas, et earundem lustrationes coerceantur.

[note: Sectae.] Item sectae peruersae, haereses, pacis publicae turbatores, sancitis in hoc poenis vindicentur.

[note: Disciplina Ecclesiastica.] Disciplina seruetur in Ecclesia, vt publicis offendiculis obnoxij a communione Sacramentorum arceantur, donec resipiscant, [note: Excommunicatio. 1. Corin. 5. Clement. 1. de sent. excom. Clauium Ecclesiast. vsus. Iudicia Ecclesiae.] manifestumque dent melioris vitae specimen.

In hunc vsum Excommunicatio, vt neruus Ecclesiasticae disciplinae maxime retineri debet.

Clauium vsus diligenter retineatur, abusus tollatur.

Iudicia in Ecclesia necessaria sunt, in quibus de doctrina de haeresibus, de perplexitatibus matrimoniorum, diuortiorum, de iureiurando, de adulterijs, deque offendiculis ac similibus casibus cognoscatur. Haec olim in coetibus Ecclesiarum [note: Tertull. Apolog.] magna grauitate tractabantur, vt testatur Tertull. Iam hae arduae causae vni officiali committuntur, liomini plaerunque sacrarum literarum, sine quibus haec definiri recte non possunt, non solum imperito, verumetiam vita et moribus corrupto. Collegia Canonicorum, vbi et Archidiac. sunt, his iudicijs non essent incommoda, si huc homines collocarentur eruditi, vti olim ad conseruationem doctrinaeac disciplinae sunt [note: Archidiaconi. c. Adhaec. de off. archid.] instituti, Et Archidiaconi, qui Episcoporum oculi sunt, tales essent, vt pro dignitate his iudicijs praesidere possint.



page 270, image: s270

[note: Collegia Canonicorum.] Collegia Canonicorum tolerabiliora essent, si ad veteres canones reformentur, nempe vt sacris literis vacarent, vt per eos pia doctrina et disciplina conseruaretur: praepositi, archidiaconi, [note: 60. et 61. dist.] decani, Scholasteres suis officijs responderent, et ad eam formam ac functionem se componerent, quam veteres canones praescribunt.

Constitutum, vt esset in Collegijs Theologus, qui concionaretur populo, et alter qui canonicis iunioribus atque etiam prouectioribus sacras literas in terpretaretur, imprimis psalterium, [note: c. 1. de magist.] ac Prophetas, et Apostolorum scripta: nimirum vt quae quotidie in templis recitantur et cantantur, intelligant, iuxta concilium Lateranense: Iam multo satius esset, vt parcius cantarent, et frequentius ad lectionem atque explicationem scripturarum conuenirent.

[note: Monasteria.] Monasteria, vt essent scholae vtriusque sexus et sodalitia, [gap: Greek word(s)] pietatis, a superstitionibus et abusibus, quibus nunc obnoxia, libera: Quod si ad hunc modum reformarentur, Reipub. Christianae essent vtilissima: nimirum si quaecunque legunt psalluntue, e Canonicis scriptis essent deprompta: Siquidem [note: Concil. Laodicen. c. 59.] in Ecclesia nihil recitandum, nisi eo penu desumpta, vt testantur canones Concil. Africani atque Laodicen. Exercitia fierent in monachorum sodalitijs declamationum Ecclesiasticarum, vt hinc velut e viuarijs Ecclesiarum pastores [note: Abbas Spanhi. in Chronico.] peti possint quoties opus. Abbas Spanhimensis testatur monasteria vetera fuisse scholas sacrarum, aliarumque bonarum omnium disciplinarum, habuisse doctores in omni doctrinarum et linguarum genere exercitatissimos, Vnde factum, vt veteribus Abbatijs tanquam instrumentis conseruandae doctrinae tam multae Ecclesiae commissae.

Non permittendi monasterijs priuati carceres propter tyrannidem, quam saepe in innocentes exercent.

[note: Ascetriarum monasteria.] Puellarum [gap: Greek word(s)] monasteria diligenti opus habent


page 271, image: s271

reformatione. Magno animarum periculo inuitae in monasteria detruduntur, maiori periculo inibi repug nante conscientia tanquam ferae indomitae ferreis cancellis retinentur. [note: Psalm. 54. Matth. 15.] Nullus coactus cultus Deo placet: Frustra me colunt, etc. Quare praestaret liberas esse professiones, et quales primitiuae Ecclesiae fuerunt. Arceantur lasciuientium colloquia et commessationes, lusus ac saltationes: Non permittantur citra auctoritatem superiorum atque parentum aut propinquorum exire: Habeant concionatorem grandaeuum, pium, eruditum, qui sacras literas, non aniles fabulas monachorum doceat: nihil et ipsae legant psallantue nisi e sacris et Canonicis scripturis deprom ptum, et ea lingua quam intelligant. Oeconomum habeant laicum, qui quotannnis Capitulo praesentibus aliquibus a magistratu rationem prouentuum expensarumque reddat.

Si ad id vitae institutum reformari possent monasteria, quod Hieronymus de scribit, cum alias tum ad Rusticum, atque in Epitaphio Paulae, et qualia a Chrysostomo et Basilio atque Possidonio in vita Augustini depinguntur monastica exercitia: sic et vtilitatis et pieratis plusculum haberent, et libentius multiamplecterentur.

De Scholis. Caput XII.

[note: Scholae. Cic. de diuinat.] IVuentutem instituere summum munus in Republic. Plato ciuitates hortis amoenis comparare solebat, in quibus nisi holitor antequam frugiferae arbores fulmine aut grandine dissipatae vel vermibus corrumperentur, nouellas inserat, luxuriantes praescindat, surculos distortos corrigat, hortus dispereat necesse est: Ita si proceres, si magistrarus, decuriones in ciuitatibus interierint, quos in illorum tribunalia surrogabimus si desint Scholae, in quibus liberi in timore Dei et


page 272, image: s272

moribus ingenuo homine dignis imbuantur, et praecocia illorum affectibusque obnoxia ingenia coerceantur, vitia corrigantur, quid aliud sperandum, quam vt Roboam regis regnum [note: Iuuentus seges Reip.] desolatum iri: nam cum haec sit seges Reip. ea si negligatur, quae speranda messis? Imprimis autem conuenit supremae nobilitatis liberos accuratius educare: quod quo illis maiora obeunda Reipub. munia, eo plus eosdem sapere, et diligentius educare par est: felicesque tum fore Resp. si docti et bene [note: Persarum insliturum de nobilium liberis instit.] instituti Reip. praesint. Proinde Persae conquisitos etoto regno quatuor viros eruditione et morum grauitate reuerendos delegerunt, quos regijs et nobilium liberis praeficerent. Pudere nos decet ethnicos maiorem educationis curam habuisse quam nos Christianos, quibus id peculiariter a Deo mandatum: quare Scholarum praecipua ratio habenda. Diligenter instituendi et conseruandi ludi literarij. Asciscendi eruditi magistri et institutores iuuentutis, conferenda stipen [note: Matth. 21.] dia honesta: id enim est Christo sternere vestimenta. Pauperes scholastici, in quibus ingenij specimen et indoles honesta clucescit, vel a pijs priuatim, vel e publico in studijs honestis prosequendis, cum ad Ecclesiae tum ad Reipub. curam conseruandam, alendi et sustentandi. Nobilium et honestorum ciuium liberi honestis disciplinis imbuantur, et quorum parentes inopia aut prolium numero onerati, vt pro dignitate liberos educare non queant, ij liberalitate principum aut aliunde quaesitis piorum subsidijs adiuuentur, et ad honestum vitae genus instituantur, maxime ad bonorum stemmatum conseruationem: Nam Reipub. interest familias honestas conseruari, vt Vlpianus respondit.

Qui ad gubernacula sedent, inspicere debent ciuium subditorumque [note: L. 1. §. sed etsi seruus. ff. de ven. inspic.] studia, at que operam dare, vt piae et vtiles artes doceantur, vt bona scripta legantur: haec enim formant mores ac iudicia populi. Inutilia teijciantur. Et interest Reipub. ne


page 273, image: s273

quaeuis scripta vel publicentur vel recipiantur, citra magistratuum auctoritatem et censuram.

[note: Magistratus Dij appellan tur.] Meminerint principes harum rerum publicarum solicitu [note: Psal. 82.] dinem sibi concreditam, atque ideo deos appellari, quod rerum diuinarum, religionis, pacis ac disciplinae conseruatio illis commissa sit, exemplo piorum Ezechiae, Constantini, Iustiniani, Caroli Magni, et similium principum, vt paulo ante diximus. Indignissimum autem heroico genere metu vel ignauia, vel denique vtilitatis alicuius priuatae spe veram ac muneris a Deo iniuncti functionem deserere. Quin potius vocatione [note: Magistratus officio suo fungatur, certus a Deo iuuari.] sua freti officio perfungantur, confidantque, et intrepi deomnem fortunam operiantur, securi de euentu, quem Deus haud dubie fortunabit: Iustus vt leo confidens, impius nemine [note: Psal. 112.] persequente fugit. Iustus in aeternum non commouebitur: Ab auditu malo non timebit, firmum cor eius confidens in Dommo, vt supra quoque admonuimus. Tenenda regula: [note: Act. 4. Euseb. hist. Eccles. lib. 9. cap. 9. et Sozomenus lib. 1.] OPORTET DEO MAGIS obedire quam homini. Constantinus iussit claudi templa idolorum, et doceri Christum, frementibus et bellum contra mouentibus Licinio et Maxen tio: at Dominus concessit gloriosam victoriam officio perfungenti. [note: Daniel. 6.] Daniel contempto edicto regis crudelissimo apertis fenestris in coenaculo confitetur Deum verum securus de [note: Euseb. lib. 8.] auxilio diuino, quo etiam conseruatus. Nicomedensis nobilis quidam eadem fiducia discerpsit edictum impium Diocletiani aduersus Christianos propositum, vt testatur historia Ecclesiastica.

Pauperum cura. Caput XIII.

[note: Politicae Leges. Pauperum et miserabilium cura ad magistratus pertinet.] HVc quoque pertinet pauperum et miserabilium persona rum cura: quanquam haec et ad charitatis religionem, et ad politicam [gap: Greek word(s)] pie constituendam referri potest princi pibus et magistratibus peculiariter commendata: Inque eum


page 274, image: s274

vsum olim a pijs principibus instituta ptochotrophia, orphanotrophia, [note: C. de Epis. et cle. l. orphanotrophia. l. omnis l. si quis.] brephotrophia, genontocomia, nosocomia, xenodochia, eiusque generis miserorum receptacula, quae et leges ciuiles et Ecclesiastici canones diligentissime a magistratibus curanda sanciuerunt, nimirum vt membra nostra inopia pressa, pueri parentibus destituti, expositicij, senes, languidi, peregrini confoueanturatque alantur: eodem pertinet leprosorum, furiosorum, perpetuis et contagiosis morbis obnoxiorum, ac reliquarum miserabilium personarum cura: adde captiuorum sub Turca redemptio. Quae omnia primum a Domino ipso nobis tam sedulo commendata, deinde ab Apostolis patribusque ac Imperatorum legibus promulgata sancitaque. Hieronymus [note: Fabiolae in pauperes cura. In Epitaph. Fabiolae.] scribit, Fabiolam nobilissimam foeminam omnem censum, qui amplissimus erat, in vsus pauperum conuertisse, et primam omnium [gap: Greek word(s)] instituisse, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consum pta laboribus atque inedia miserorum membra foueret: Quoties, inquit, morbo regio et pedore confectos humeris suis portauit? Quoties lauit purulentam vulnerum saniem quam alius accipere non volebat? praebebat cibos propria manu, et spirans cadauer sorbitiunculis irrigabat.

[note: Tiberius II. Imp.] Tiberius 11. qui et Constant. dictus, a Iustiniano adhuc viuo ob virtutis praestantiam ad imperium ascitus adeo multa distribuit ad alendas pauperes familias, vt a Sophia Iustini vidua [note: Paul. Diacon lib. 18. in Iustiniano.] reprehenderetur, quod facultates Imperatorias exhauriret. Deus mirandis modis eam liberalitatem compensauit: Nam cum auream crucem marmori insertam in terra leuari iubet, nolens eam pedibus calcari, ingentem sub ea thesaurum reperit. Quibus et alias fortunas simul et victorias adiecit ei Dominus, quibus beneficia in pauperes ab eo collata compensaret.

Olim principes et priuati opulentiores horum imitatione domos et loca pauperum pietati consecrata extruxerunt amplissima.


page 275, image: s275

[note: Pauperum tria millia e publico aleban tur Constantinopoli. Chrysost. homil. 67. in Matth. c. 20. Monasteria et hospitalia iam praedonibus et potentib. seruire coguntur. Matth. 6.] Constantinopoli vltra tria millia pauperum e publico alebantur catalogo inscriptorum Chrysostomus refert: Et in Italia, Germania, Gallia, amplissimis prouentibus locupletata pauperum ac laborantium hospitalia visuntur, sed quae non vbique pari fide ad verorum pauperum vsum dispensan tur. Monasteria hospitalitati pauperum dicata, iam potentiorum et paedonum hospitijs seruire coguntur.

Exquirendum curent principes sicubi pauperes, qui vel morbis vel liberorum turba pressi, et quos pudor a mendicando deterret, vt illis secreto suppeditentur necessaria. Sicubi pueri bonae indolis, vt subsidia studiorum tribuantur: item viduis, pupillis, scholis, stipendia destinentur.

Et quanquam secreto et sinistra nesciente quae dextra tribuat, largienda: interim quacunque proficiscitur princeps, nemini stipem deneget, quo alios exemplo prouocet. Habeat suos eleemosynarios, homines exploratae fidei, per quos largiatur, vbi necessitas exigit.

Exigantur quotannis rationes prouentuum et impensarum, idque magistratu vel officiali principis ac probatae integritatis viris vna cum pastore loci praesentibus, cureturque vt in vere pauperes dispensentur prouentus.

[note: Collectae. 1. Corin. 16. et 2. Cor. 9.] Vbi desunt redditus; hîc fiant collectae, quas Paulus vocat [gap: Greek word(s)] , aut ex praescripto eiusdem Apostoli efficiatur, vt quisque in vna Sabbatorum seponat, quantum facultates patiuntur in pauperum vsum.

[note: Mendici validi. Nouell. constit. 80.] Interim validi illi mendicantes et inutiles fuci, [gap: Greek word(s)] , vt Iustinianus eos appellat, qui vere pauperibus subsidia praeripiunt, coercendi, et ad laborandum compellendi, vti id principum constitutionibus cautum: neq illis locus detur in nosoco mijs ac xenodochijs, sed nec ostiatim stipem mendicando extorquere concedatur, fiatque diligens prouisio, ne validi vere egentibus eleemosynas praeripiant.



page 276, image: s276

[note: Deuter. 15. In Caroli constit.] Lege Mosaica cautum, ne quis esset inter fratres mendicus: veterum quoque Francorum legibus cautum, ne quis vicatim mendicaret, suos quaeque alebat ciuitas.

Suos quaeque ciuitas parochia cognoscat atque alat pauperes, et sicubi non suppetat, detur a magistratu vel a parocho tessera, vel testimonium, vt liceat in proxima parochia mendicato stipem petere, et non vltra eam praefecturam, vel ciuitatem proximam, idque non nisi vere pauperibus concedatur.

Externi et ignoti non tolerandi, nisi certis testimonijs testentur se dignos quibus detur.

[note: Milites errones.] Erronesac plani illi, qui militum titulo se venditant, pagatim grassantes ac stipem per villas postulantes, intollerabili petulantia gentem rusticam vexantes magna seueritate cohibendi sunt, et ad laborandum compellendi.

[note: Mendicorum liberi.] Liberi pauperum et mendicorum, vbi adoleuerint, laboribus ac opificijs adhibendi, ne in mendicandi otio adolescant, [note: Plato lib 11. de Legib. et [?]. do Rep.] ac si tandem malis artibus operam dent. Siquidem Plato in sua Repub. tradit plurimos semper fures et latrones illic esse, vbi mendici multi, quod his tyrocinijs otium alatur, et laboribus in sueti ad quaeuis flagitia perueniant. Parum proderunt poenarum comminationes, nisi otium adimatur [gap: Greek word(s)] , vt in Epitropico nostro vberius declarauimus. Merentur hac [note: Antuerpienses.] in re laudem Antuerpienses, et aliae quaedam ciuitates, qui expositicios aliosque pueros inopes curant, pro cuiusque ingenio instituendos, ac primum artibus institui, deinde matrimonio honesto elocari.

Paupertatis etiam vsum in Repub. esse ostendit Dio Chrysostomus, vtpote ad victum parandum artesque exercendas honestas idonea, addens secundum naturam magis esse paupertatem quam diuitias.



page 277, image: s277

De Tutelis. Caput XIIII.

[note: Miserabiles personae. Tutelarum cura.] AD miserabiles personas pupilli pertinent et viduae, quibus diligentissime legibus prospectum a maioribus: Tutelarum igitur necessaria inspectio et cura eorum, qui sibi suisque rebus prospicere non possunt: nempe pupillorum, iuuentutis, furiosorum, fatuorum, atque id genus hominum mentis inopia alijsque subsidijs destitutorum. Quantum horum neglectus olim et nostris temporibus Reipub. detrimentum attulerit, luculentis exemplis declarari poterit, nimirum quod pupillorum, e quibus Reip. plaerunque felicitas pendet, et educatio simul et institutio cum bonorum fideli administratione negligantur: Idque animaduertentes veteres, ei curae diligenter [note: Plato in suis legibus et Iureconsulti. l. 1. et 2. ff. de magistra. conuen. Magistratus neglectae tutelae teneri. d. l. 1. et 2. et C. eo. Exodi 22. Plato. lib. de Leg. 11.] prospexerunt, adeo vt etiam in magistratus subsidiariam actionem constituerint, qui vel pupillis tutores, vel minoribus ac mente destitutis curatores non dederint, vel denique passi sint, eorum corpora et bona male administrari: siquidem magistratus de harum rerum neglectu teneri luriscons responsis atque Imperatorum rescriptis traditum. Et Propheta: Si laeseritis, inquit, pupillos et viduas, clamabunt ad me, et ego exaudiam, et indignabitur furor meus, percutietque vos gladio, et erunt vxores vestrae viduae, et filij vestri orphani. Plato huic curae peculiarem magistratum constituit, puta legum custodes, quibus singulis annuis tutelis in spiciendis, et vt rite ad ministrentur, cura demandata.

Nostris temporibus in ciuitatibus per Decuriones aliquot, ruri per Scabinos vel oeconomos adiuncto pastore eius loci id confici poterit, vt videlicet ad magistratum in ciuitatibus et in pagis ad praefectum, aut iudicem referretur a propinquis, si [note: Instit. de satisda. tuto. Vlp. l. 4. §. vla. ff. Rem pupil li. sal. fo.] qui pupilli, aut minores, aut mentis inopes reperirentur, peterentque illis tutores: Et vbi testamento tutores dati, non vt legitimi vel datiui satisdent Rem pupilli saluam fore.



page 278, image: s278

[note: Nouell. constit. 118. L. 1. C. vbi pupill. Liuius decad. 4. lib.] Poterit autem mater et auia tutelam gerere, quamdiu innuptae manserint, et Velleiano Senatusconsulto renunciarint: Verum vbi rursus matrimonium contraxerint, liberis tutores petere debent, quod si non fecerint, liberis defunctis eas succedere non debere quidam voluerunt. Vitricus et si tutor esse permittitur, si alius testamento datus non sit tutor, non tamen apud Vitricum alendum pupillum, exemplo Ebutij Romani, declaratur apud Liuium.

[note: Tutores personis.] Quemadmodum pupillis tutores, ad eundem modum puberibus et minoribus curatores dandi: Et sicut praecipue tutores [note: Curatores rebus.] dantur personis et secundario rebus: ita curatores contra rebus et secundario personis. Nam etsi puberib. non dantur inuitis [note: L. 1. ff. de legit. tut.] curatores, tamen administratio ante viginti quinque annorum aetatem non est concedenda, vt est ab Im peratoribus [note: L. cum plures. §. cum tutor. ff. de admin. tut.] rescriptum: Neque permittendum, vt ante hanc aetatem aere alieno onerentur creditarum pecuniarum, quas in luxu consumant, vt Solon sapienter apud Athenienses canit, et apud [note: Macedonianum S. C. L. 1. ff. ad S. C. Maced. L. Macedoniani C. eod] Romanos Senatusconsultum Macedonianum prospexit, vt creditoribus actio denegetur, tam aduersus filium quam aduersus parentes, nisi constet honestis causis, vtpote studiorum vel legationis causa creditam esse pecuniam sic enim cessat Senatusconsultum ex rescripto Alex. Imp.

[note: Curatores mente et sen fibus captis dandi. L si furiosus. ff. de curato. d. l. 4. ff. rempup. sal.] Curatores quoque furiosis, mentecaptis, prodigis, fatuis, surdis, mutis, perpetuo morbo laborantibus dandi, quia rebus suis praeesse non possunt.

Administratio neque tutorib. neque curatoribus concedenda a magistratu, nisi prius inuentarium fecerint et satisdederint REM PVPILLI saluam fore: Item vt quotannis ratio reddatur.

Pupilli et puberes honestis artibus pro personarum familiarumque conditione et dignitate instituendi.

De hac re, quoniam in Eurtopico nostro satis multa diximus, illinc desumere licebit, si quis plura desideret, quae ad hunc locum pertinent.



page 279, image: s279

De otio adimendo, et artibus discendis. Caput XV.

[note: Otium iners vitandum.] NAM vt iners otium in Rep. maxime vitandum, ita labores et artes functionesque honestae confouendae.

Curandum vt omnes subditi vel laboribus artibusque, vel honestis functionibus, addicti sint.

[note: Amasis rex.] Memorabilis sanctio Amasis regis Aegyptiorum, vt singuli subditi apud praefecturae praesidem, hoc est, nomarchen [note: Herodot. in Thalia.] singulis annis profiteri cogerentur vnde viuerent, vt Herodotus tradidit, eam legem ab Aegyptijs mutuasse Solonem [note: Plut. in Solo.] Plutarchus auctor.

[note: Vnde quisque viuat ratio habenda.] Athenienses, et eorum consilium Areopagus, quid quisque ageret, aut quonam quaestu sustentaretur, diligentissime inquirere solebant, vt homines memores vitae rationem reddendam esse honestatem sequerentur.

Corinthij, si quem opsonari et facultates profligere viderent, eum in iudicium vocabant, rogantes, vnde viueret, et [note: Athenaeus dipnosophist. lib. 6.] quid operis faceret, quod si redditus haberet, an expensas toletare queat, vt Athenaeus scripsit.

[note: Catamidiari.] Decoctores catamidiari iussit Hadrianus, hoc est, ritus gratia publicitus exhiberi.

[note: Mimi. Aegyptij. Vrsos ducentes.] Mimi, Histriones, et qui se mentiuntur Aegyptios, item vrsos saltantes ac feras exoticas in spectaculis circumducentes, quia horum sodalitio exploratores, proditoresque nonnunquam [note: Constitutio Imp. August. anno 1500.] iunctos fuisse compertum, prudenter Imperialibus sanctionibus cautum, vt hoc hominum genus proditionis suspectum non toleretur, sed ditionibus expellatur, sicut [note: Nouell. constit. 80.] et plani illi militum nomine stipem postulantes: Breuiter omnes otiosi, si inopes, ad victum honeste quaerendum, et in [note: Artes discendae.] sua quenque vocatione ad laborandum compellendi sunt, neque toleranda inania telluris onera.



page 280, image: s280

Nemo cuiuscunque conditionis sit sine arte aliqua, aut honesta functione, memor: Artem quamuis terram alere. Dionysius rex exutus regno ludum literarium aperuit Corinthi, et pueros literas ac Musicam docuit.

[note: Lex Massiliensium. Valet. Max. lib. 2.] Massiliensium legibus nemo in ciuium numerum recipiebatur, qui nihil artis nosset, quo victum parare posset, vt Valerius Maximus testatur.

[note: Solonis. Plutarch. in Solone.] Solonis atque XII. Tab. legibus sancitum, vt filius patri necessaria vitae subsidia non deberet, a quo nullam artem accepisset.

[note: Athenienfium.] Legem Athenis fuisse proditum, vt iuuenes, postquam ad pubertatem peruenissent, artibus adhiberentur: adducebantur [note: Greg. Nazianzenus ep. 117. ad Eudoxum Rhetorem.] autem hoc modo: Proponebantur publice singularum artium instrumenta, et adducti, quo quis instrumento delectatus, ea arte instituebatur, tanquam ad eam natura propensus et compositus, eaque institutio successum felicem habebat: Et quae contra hunc morem institutio suscepta, quasi inuita Minerua infeliciter succedere existimata. Artes igitur vtiles et honestae inducendae, fouendique artifices honestis stipendijs, et immunitatibus inuitandi, praesertim earum artium, quarum vsus necessarij, velut lanificij, telae texendae, fabrorum, latomorum, et similium: Inutiles et voluptatibus magis quam necessitati paratae artes explodantur, iuxta Xenocratis praeceptum, quales sunt mimorum, scurrarum, histrionum, vnguentariorum, saltatorum, et caeterae, quae a Dione commemorantur in oratione quae in scribitur Euboica.

[note: Agricultura. Xenoph. Oeconomico et paed.] In primis Agricultura vbique fouenda: Omnium enim rerum, ex quib. aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius, nihil vberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius. Haec enim functio, quia nos omnes alit, plurimis non immerito priuilegijs est honestanda, curandumque vbique vt agri bene colantur, nam id Reip. interest. Cyrus vbi agros bene cultos


page 281, image: s281

cerneret, laudauit industriam, ac tanquam bene meritos de Rep. priuilegijs adiuuit: contra neglectorum colonos mulctauit. Cyrum etiam superasse studio agrorum colendorum [note: Dionys. lib. 2.] Numam Dionys. testatur Halicarnass. Apud Romanos censorium probrum habebatur agrum male colere.

[note: Sedentariae artes.] Etsi igitur sedentarias artes tanquam cupiditatum architectatrices ingenuis indignas plaerique existiment veteres, solaque militia et agricultura liberos homines institui velint, vt [note: Opificia honesta dona Spiritus Sancti. Exodi 3 -. L. pen. §. quibusdam. ff. de iur. immun.] Dionys. Halicarnass. testatur: Interim tamen nulli probro esse debet honestam exercere artem, cum artes sint dona Spiritus sancti, vt Moyses testatur. Et Augustus potentissimus monarcha probro non duxit filias lanificio erudiri, vt Suetonius testatur.

Alexandrum Imperatorem ferunt omnium artium corpora instituisse, vt tradit Lampridius et Callistratus, quibusdam etiam collegijs et corporibus, quibus est ius coeundi, lege permissum, immunitatem tribuisse, vt necessariam operam publicis vtilitatibus praeberent.

[note: Illicita collegia. L. qui illicitum. ff. de colleg. illie.] Qui illicitum collegium vsurpauerint, eos poena eadem teneri, qua illi loca publica vi armata occupant, Vlpianus respondit.

Licita tamen opificum necessariarum artium et negociationum collegia fouenda, cum Resp. maxime horum minorum corporum subsidio consistat, vt commercia conseruentur. Opifices et mercenarij fideliter et iusto mercede operam locent et exequantur, cessantes mulctentur.

[note: Opificum illicita pacta. L. vn. C. de monop. et neg ill.] Artifices et ergolaebi prohibeantur pacta inire, ne opus ab alio inchoatum impleant, aut iniunctam curam alteri intercipiant: Nam cum eius conspirationis occasione saepe suscepta opera tardius aut neglectius absoluant, Zeno Imperator rescripsit, vnicuique opus etiam ab alio inchoatum ac derelictum citra metum villius mulctae implere et absoluere licere.



page 282, image: s282

De Commercijs. Caput XVI.

[note: COmmercia.] COmmercia et contractus legitimi, quia in societate humana sunt necessaria bona fide, et citra fraudem exercenda sunt.

[note: Contractus. L. si fundus. ff. de euict. Hierem. 32.] Contractus iuxta loci consuetudinem, in quo contrahimus obseruandos, Caius respondit. Sic Hieremias Propheta omnium contractuum moribus in agro emendo vsus, adhibitis, et eius temporis et loci cautionibus.

[note: L[?]item si precio. §. 1. ff. locati.] Nemo in negocio et contractib. proximum circumueniat, vt Paulus docet. Quanquam autem leges ciuiles in contractib. circumuentionem in precio tolerare videantur, vt a Iureconsultis responsum, attamen vbi quod acceptum est supra semissem [note: L. 2. C. de rescind. vend. Iudaeorum vsurae.] minus eo quod datum fuit, circumunento leges subueniunt, tam venditori quam emptori, iuxta rescriptum Dioclet. et Max. Impp.

Iudaei foenus exercentes non tolerandi, nam hi populum non intelligen tem exugunt, dantque occasionem furtis, rapinis atque imposturis, aut sicubi tolerantur, manibus laborent, et honesto quaestu victum quaerant, a blasphemijs in Christum abstineant, ac veste vtantur certo signo notata, quo a Christianis distinguantur. Contra facientes puniantur, priuilegijs quibuslibet olim concessis non obstantibus, vt Imperiali quoque [note: Augustana Constitutio anno 1530. Vsurae prohibitae.] constitutione Augustae promulgata cautum.

Vsurae merae ab ethnicis etiam improbatae merito Christianis abominandae. Et quanquam leges Romanae receperint moderatam aliquam eius quod interest compensationem, cuius est necessarius in contractibus vsus, tamen non ferunt iniustas acquirendi rationes, dum damnant captiosa pacta legis commissoriae, et quantum possunt, fraudibus commerciorum occurrunt, coercentque nouas artes astutae auaritiae.

Vsurae igitur et contractus illiciti abrogentur, praesertim in quibus faenus quincuncen excedit, aut in quo vltra sortem repetitur,


page 283, image: s283

et immoderatum interesse constituitur, iuxta constitutionem de hoc contractu ijsdem Augustanis Comitijs promulgatam: Item si equi, pecora, esculenta, poculentaue, vestes [note: L. eos. C. de vsu.] in sortem supra iustam aestimationem conferantur. Hos contractus iudices tanquam irritos pronunciabunt, neque executionem fieri patiantur eorum, qui modum ab Imp. Iustiniano praescriptum excesserint: Quique hanc legem transgrediuntur dimidietatem sortis amittent. Negligentes magistratus punientur, iuxta pragmaticam sanctionem Augustanam, superius quoque citatam.

Coerceantur negotiatorum collybistarumque ac mensariorum illiciti pecuniae mutuandae contractus plus quam centesimarum vsurarum: Sed frustra hic canimus surdis principibus, qui his hominibus plurimum obnoxij.

[note: Mercatura.] Mercatura ersi propter communem rerum necessariarum vsum in Rep. vtilis, quod societas humana citra emptiones et venditiones et com mercia consistere non queat, quod alij rebus indigent, quibus alij abundant, atque ita necessitas vltro citroque negotiationem requirat, vt ijs quib. carere possumus [note: Polit. 6. Offic. 1.] diuenditis necessaria comparamus: Quare Aristot. et Cicero mercaturam inter honestas rei familiaris species numerârunt. Verum quia auaritia omnes honestas functiones corrumpit, inspectione opus habet. Ac primum, ne inutilia pro vtilibus importentur ac distrahantur, veluti quae ad luxum et effoeminandos hominum mores faciunt, quib. videmus fortissimas nationes corruptas, quare carere ijs praestaret, quibus vulgi leuitas ad intemperantiam excitatur, et opes ciuium exhauriuntur. Deinde ne res necessariae exportatae annonam et egestatem in Repub. pariant, neue hostibus mercatorum auaritia subministrentur, quae patriae defendendae ac conseruandae seruire debebant. Nam hisce reb. mercatores se regibus et principib. insinuant, eorum opes nouis illecebris importandis exugunt,


page 284, image: s284

[note: Naum 3. Bruchi Nincuitarum mercatores. Vide Plat. de leg. lib. 12.] ac potentes fiunt, ciues atque adeo principes ad egestatem redigentes. Propheta Naum bruchos Nineuitarum mercatores appellat, quod perinde atque bruchi segetes absumant, ijsque absumptis auolant. Mercatores, vbi opes principum ac ciuium, vbi im posturis et foeneran do emunxerint, tandem bene saginati auolant: Nam vbi pecuniae vim mercatorijs fraudibus contraxerint, eam in vsuram collocant, quam speciosiore nomine Financium ac Cambium vocant, pro centenis in singulos annos, vel ab vnis nundinis ad alteras, vel in singula semestria vicenos foenerantes. Postremo inspiciendum magistratibus, vt merces incorruptae, iustoque precio distrahantur, neue iniustis ponderibus atque mensuris vtantur distrahentes. Vnde [note: Agoranomi. Plato lib. II. de Leg.] veteres suos habebant [gap: Greek word(s)] , quibus duo potissimum curae fuerunt, primum vt omnia in foro et commercijs composite citraque tumultum fierent, alterum, vt a mendacijs et imposturis [note: AEdilitia lex. Demosthen. in oratione [gap: Greek word(s)] .] tam ementes quam vendentes abstinerent. Nam fuisse apud Athenienses Aedilitiam legem, quae in mercimonijs forensibus falsum et imposturas puniebat, Demosthenes testatur: Quod Romani aemulati per Aediles cereales idem [note: L. vlt. ff. de mun. et ho. L. 1. §. cura carnis. ff. de off. praef. vrb.] curabant, qui ob vitia rerum venalium peculiares dabant actiones, et vt annonae ac cibariorum copia suppeditaretur, et quaeque iusto precio distraherentur. Vnde recentiores ab instituendis [note: Episcopi. Monopolia resraenanda. L. vna C. de monop.] his rebus Episcopos vocabant.

Atque hic quoque curandum magistratibus per administros fidos, ne in negotiationibus et mercatura conspiratione facta pauci coemant vnius generis merces, et tanti quanti velint distrahant, eaque tyrannide priuatorum vtilitatem interuertant atque opprimant. Quae nequitia necessarijs poenis tam [note: Const. Maximil. Imp. Colo. anno 1512. Arist. pol. 3.] veterum legum, quam recentiorum pragmaticarum sanctionum cohibenda fuit, nempe bonorum consiscatione et Imperialis banni mulcta. Quae enim maior calamitas affligere poterit Rempub. quam rerum ad vitae vsum necessariarum ex


page 285, image: s285

paucorum auaritia pendere? Refert Aristot. fuisse quendam Syracusis, qui solus coemerat quidquid in Sicilia ferri esset, et quotquot ferro opus haberent ab hoc vno redimere cogerentur, et quanquam non tam iniquo precio distraheret, tamen a Dionysio rege tanquam perniciosum ciuem Sicilia [note: L. nobiliores. C. de commer. et merc.] pulsum. Nostris temporibus eo auaricia creuit, et nobilitatis honestatisque ratio degenerauit, vt non pudeat reges, pontifices et principes, quique nobiles existimari volunt, hac execranda [note: Mercimonia nobilibus in terdicta.] negotiatione quaestum turpissimum facere, cum [gap: Greek word(s)] olim, et principum constitutionibus tanquam res sordida honestis familijs interdicta esset. Iam lucri bonus odor quibuslibet [note: Thebanorum statutum. Aristot. d. loco.] ex re qualibet. Thebanorum lex erat, vt nemo ad Reip. munia accedere permitteretur, nisi per decem annos a mercatura destitisset.

[note: Dardanarij.] Mandatis principum olim cautum, ne dardanarij vel propolae vllius mercis sint, ne aut ab ijs qui corruptas merces sup primunt, aut a locupletioribus qui fructus suos aequis precijs [note: L. annonam attentare. ff. de extra cri. l. in dardanarios. ff. de poen.] vendere nolunt, dum minus vberes prouentus expectant, annona oneretur. Poena in hos varie statuitur: Nam si negotia tores sint, negotiatio interdicitur, interdum et relegari solent, humiliores ad opus publicum dari, Vlpian. responso.

[note: Nundinae.] Nundinae tam hebdomadariae quam anniuersariae atque alijs statis temporibus institutae, propter communem Reip. vt ilitatem ac rerum necessariarum importationem liberae sint, neque conuenire hic quenquam aut pignorare, aut mercibus manum inijcere, aut decreto aliquo retinere, alijsque priuilegijs tam veteri et communi quam singulari iure concessis, liceat.

[note: L. 1. ff. de nundinis.] Nundinis impetratis a principe non vtendo decennij tempore vsum amitti, Modestinus respondit.

Dominicis diebus a negotiationibus feriandum. Sacrilegij vsus est nundinas instituere diebus quibus sacris vacandum.



page 286, image: s286

Reipub. administratores operam dent, prouideantque, ne quid earum rerum quae necessaria sunt, desit, vt monuit Cicero.

Quare curandum, vt necessaria, puta frumentum, ligna, lanae, coria, et similia, non exportentur citra magistratus auctoritatem, qui prius exquirant, an tanta earum rerum sit copia, vt carere liceat.

[note: Annonae frumentariae ratio.] Porro cum panis praecipua inter esculenta cura sit, prouidendum in Republ. vt annonae frumentariae vitetur difficultas: cohibendi corculiones, qui frumentum, sine quo nulla Respub. incolumis esse potest, difficile reddunt, coemptumque vndique frumentum carius distrahunt. Qua in re magistratus si conniueat, aut in hac cura negligens fuerit, Dominus qui vindicem habet oculum, et ad clamorem esurientis populi exurgens, flagitiosos hosce homines atque ipsos magistratus conniuentes inultos non sinit, ac saepenumero voluntarijs suspendijs, cum spem communis mali fefellisse sentiunt, vindictam de se ipsis sumere compellit. Nam qui frumentum [note: Prouerb. II.] non communicat, huic maledicit populus, inquit Sapiens. Proinde principes et magistratus has pestes cohibere debent, et Reipub. necessitati hac in re consulere.

[note: Arist. poli. 6. L. vlt. ff. de assess.] Vti olim curatores Reipub. constituebantur, ita profuerit in qualibet Repub. praefectos annonae creari, qui frumento in vsum publicum coemendo condendoque praeessent, quales olim qui apud Athenienses [gap: Greek word(s)] appellati, [note: Demosthen. [gap: Greek word(s)] .] quibus frumentationis publicae, hoc est, [gap: Greek word(s)] cura demandata fuit: Horum meminit Demosthenes et Hermog. Iurecons. Quod Atheniensium institutum prudenter imitati [note: L. 1. ff. de mun. et ho. Venetorum Duumuiti annonae. Prouidadorij.] Veneti duumuiratum constituerunt in Rep. sua, qui annonae praefectus et frumentum et opsonia conuehenda procurat, Prouidadorios vocant. Quinetiam Turcus eandem diligentiam [note: Turci. Romani.] non negligens Aediles habet, qui sedulo, vt populo copia sit frumenti et oryzae, disponunt. Romani olim tanto studio


page 287, image: s287

[note: L. vna. C. de Nili agg. non rump.] rem frumentariam coluere, vt alueos a singulis regionibus Aegypti aere publico in Nilum ducendos curârint, quibus frumenti vis ingens Alexandriam deferri posset, atque inde Romam: Et si quis alueos illos perfodisset, capite plectebatur. Honor. et Theodos. viuum concremandum sanciuerunt.

[note: Iosephi consilium. Genes. 41.] Principes imitentur Iosephi consilium Pharaoni datum, et frumenti curatores designent, qui dum vilis est annona, frumentum e prouentibus recondant, et aliud insuper in futuram necessitatem coemant, non quaestus causa, sed vt difficultate premente tolerabili precio frumenti subditis succurrant, [note: Prouerb. II.] memores sententiae Salomonis: Qui iuuat egentes ac communicat frumentum, huic Dominum benedicere, contra frumentum ad lucrum occultantes execrari ab omnibus.

[note: Molarum cura.] Molarum cura non negligatur, nam huius rei vsus omnium commodis seruit. Moyses ex Dei oraculo noluit molas et similes res publice necessarias vllo pignoris nexu teneri. Principes dispiciant, nehi qui bannales habent molas, rusticos et miseram plebem hisce seruitutibus iniquius cogant. Idem in furnis bannalibus similibusque curandum principi.

[note: Inspectores esculentorum. Panis. Vinum. Cereuisia.] Constituantur e decurionibus inspectores esculentorum, vt panis legitimo pondere incorruptus, iustoque precio vendatur, vt mo de Opsoniorum Episcopis dicetur.

Ad eundem modum et cereuisia, vinum et poculenta incorrupta iusto precio et legitima mensura praebeantur, his enim potissimum vita conseruatur, et corrupta multis aut [note: Esaiae I.] necis aut morborum occasionem praebent. Esaias vini mixturam inter praecipua flagitia numerat.

[note: Cauponum ratio.] Cauponibus, stabularijs, ac tabernis meritorijs pro annonae ratione exhibendae coenae et stabulandi precium praescribatur, ne supra id quod iustum ab hospitibus exigant.

Vt in tabernis vinarijs et cereuisiarijs caupones vltra dimidiatum aureum non credant rusticis atque alijs plebeis:


page 288, image: s288

Si quid supra hanc summam crediderint, non habeant exigendi ius.

Vt ante meridiem, et a solis occasu, incolis non concedatur in diuersorijs aut tabernis perpotare, sed tantum peregrinis ex itinere huc diuertontibus necessaria hospitij praebeantur. Caupones et tabernarij, qui hos limites excesserint, puniantur.

[note: Aleae ludus. l. 1. ff. deale. lus.] Aleae ludus, et aliorum prohibitorum ludorum exercitia legibus vindicentur: Et receptatoribus si quid incommodi acciderit, praetor iudicium non dabit, vt Vlpianus respondit. Vetitum enim Senatusconsulto, inquit Paulus Iureconsultus in pecuniam ludere praeterquam si quis certet hasta vel pilo iaciendo, vel currendo, saltando, luctando, vel pugnando, quod virtutis causa fiat. Item quod in conuiuio vescendi causa in eam rem familiam ludere permitti idem testatur. At in eum, vbi alea lusum lusum esse dicetur, si quis verberauerit, damnumue dederit, siue quid eo tempore domo eius substractum erit, Praetor iudicium non dat. Item si seruus vel filiusfamilias victus fuerit, Patri vel domino competere repetitionem. Et si seruus acceperit pecuniam, dabitur in dominum actio. Aduersus parentes quoque et patronos repetitionem eius quod in alea lusum vtilemque actionem ex hoc edicto dari, idemque Paulus respondit. Eamque repetitionem ad quinquaginta annos vsque concedi noua constitutione Iustinianus sanciuit. Et quanquam antiqua res sit lusus: verum quod pro tempore in lachrymas prodit blasphemijs alijsque sceleribus occasionem, praebet Imperator decreuit, vt nulli liceat in publicis vel priuatis locis ludere, neque ludentes inspicere: etsi contra factum fuerit, nulla sequatur damnatio. Sed solutum reddatur, et competentibus actionibus repetat. Ordinantur ab Imperatore quinque ludi, sed quod horum ludorum voces corruptae, e veterum consuetudine licet, quibus ludis pecuniam


page 289, image: s289

ludere licet, quaeque ludorum certamina permissa siquidem apud Romanos armis, equis, hasta, claue, pila, lucta, cursu, saltu, iaculatione certare consuetum et Senatusconsulto cautum, et non nisi his, honestisque virtutis gratia certaminibus pecuniam ludere liceat: et non vltra solidum vnum. Apud Graecos iuuentus exercebatur impune stadio, id est, cursu stadij: diaula, id est, cursu reciproco: dolicho, id est, cursu longissimo: oplite, id est, graui armatura, pugillatu: pancratio, id est, concertatione: arrectaria: pale, id est, luctu, salmate, id est, saltu.

[note: Praepotatio et ebrietas coercenda. 1. Corinth. 5.] Praepotandi, exigendique aequales haustus mos ac temulentia grauiter coercenda, non solum quod corpori et vocationi, praestandoque cuiusque officio noceat: verumetiam ob id maxime quod Apostolus neget EBRIOSOS REGNVM DEI INGRESSVROS. Proinde qui per ebrietatem scelus aliquod designârint, duplici poena mulctandi: Siquidem in culpa sunt ebrietati indulgentes non ignari, quod amisso per ebrietatem [note: Salmon. de voluntario et inuoluntario. in l. Lex est. ff. de Leg. Basil. aduersus Ebriosos.] rationis vsu in omne facinus praecipitentur, vt Salmonius Iurecons. erudite censuit. Basilius interim voluntarium [gap: Greek word(s)] , interim vinosum daemonem, [gap: Greek word(s)] appellat ebrietatem, quod ex nostra voluntate in animas irruat, et accersitus homines obsideat. Sunt quaedam vitia quae vulgo neglecta plurimorum malorum causas praebent, inter quae temulentia [note: Oenoptae.] merito recensetur. Graeci [gap: Greek word(s)] habebant, potandi arbitros, qui modum excedentes puniebant. Superioribus annis poena Comitijs Imperialibus constituta: sed quid leges sine moribus vanae proficiunt? vt Poeta inquit: id quod ipse [note: Caroli V. dictum.] Imperator Carolus facile animaduertit, perinde existimans Germanis temulentiam prohiberi, ac Hispanis furandi consuetudinem. Vulgus queritur tempora indies fieri difficiliora, non expendens annonam crapula et potandi intem perantia [note: Romuli responsum.] augeri. Romulus quia abstemius, cum parcius bibenti quidam


page 290, image: s290

diceret vinum vile futurum, si sic omnes biberent: Imo, inquit ille, carius si omnes quantum liberet potarent, ego enim bibo quantum lubet. Qui superioribus annis aqua et secundaria cereuisiola contenti esse solebant, iam cereuisiam et siceram postulant, eamque im modice ingurgitant: Qui cibario pane ante rugientem ventrem implebant, iam triticum et [note: Hieron. ad Nepot. Opsoniorum eseulentorumque cura. Arist. poli. 6. Harpocratio in 10. Rheto.] similam fastidiunt, vt Hieron. ait, clericorum delicias insectans.

In opsonijs quoque non negligentes esse conuenit. Apud Graecos olim opsoniorum et fori curatores constitue bantur, [gap: Greek word(s)] , qui pro temporis et annonae ratione precia statuebant esculentorum ac poculentorum, curabantque ne quis ciuis plus frumenti vinique quaestus causa reconderet in difficultate annonae quam necessarius vsus eius poscere videretur: Quae vero supra communem vsum in forum afferebantur, ea in publica horrea condenda curabantur, vnde fiebat, vt vel iniquissimo tempore egentibus ciuibus iusto precio [note: Praefectus vrbis.] annona praeberetur. Ea cura postea ad praefectum vrbis delata, vt testatur Vlpianus. Et quanquam iam obsoleuerit [note: L. 1. §. cura carnis. ff de off. praef. vrb.] plutibus locis haec cura, publica tamen vtilitas requirere videtur inspectores, quos Arcadius Episcopos vocat, qui pani, [note: L. vlt. ff. de mun. et hon. Episcopi.] vino, cereuisiae, caeterisque rebus venalibus, vnde ciuibus quotidianus victus suppeditatur, praeessent, et precia particularum distrahendarum ad aestimationem integrae mercis propolis [note: Precia particularum ad proportionem integrae rei accommodanda.] constituerent: veluti ad precium modij tritici, singulorum panum, proportione aestimationis habita: et ad integri vasis butyri, olei aestimationem, librae precium: ad vini integri vasis et hordei precium, quartae aestimatio constituenda.

In opsoniorum vsum curandum, ne pascua in vniuersum [note: Pascuorum ratio.] bobus saginandis ad quaestum opulentiorum occupentur, sed tantum saginae concedatur, quantum eius regionis necessitas [note: Lacticiniorum vsus.] exigit, et reliqua vaccis pascendis iusto precio subditis locentur ad lacticiniorum necessarium vsum.



page 291, image: s291

[note: Episcoporum cura. L. 1. C. de Episc. audien.] Olim hoc Episcoporum erat munus, vt precia iusta rebus necessarijs imponerentur, vt Imperatores Valentin. et Val. testantur.

[note: Sumptuariae leges.] Caeterum quia ad annonam leuandam plurimum facerent leges sumptuariae, proinde inutiles sumptus coercendi, populus ad frugalitatem, et ad optimum vectigal parsimoniam adigendus: [note: Oppia lex.] Nihil enim aeque exhaurit opes ciuium quam luxus certamina. Oppia lege olim cautum, ne qua mulier plus semuncia auri haberet, neue vestimento versicolori vteretur, [note: Liuius dec. 4. lib 4. Tacit. lib. 3. Gynaeconomi. Iul. Pollux lib. 8. Athenaeus dipnosoph. 6. Veneti. Nomophylaces.] neciuncto vehiculo in vrbe oppidoue, aut propius inde mille passus veheretur, vt testantur Liuius et Tacitus. Apud Graecos [gap: Greek word(s)] de matronarum cultu statuebant indicta mulcta, quae secus quam statutum indueret. Veneti quoque cernentes immoderatum in mundo muliebri sumptum, sanxêre, ne vlla patricij sanguinis serica veste induta conspiciatur, nisi nuptiarum die, et quibus nuptijs solennibus conuiuijs adesse moris est: neque torquesaureos, aut monilia gemmis distincta. Creantur huius statuti [gap: Greek word(s)] . Hodie videmus [note: Vestitus insolentia.] tanta contentione in luxu et splendore, atque adeo insolentia tam vestium quam conuiuiorum certari, vt frustra de his leges promulgentur, nisi per principes peccandilicentia [note: Legum custodes necessarij.] et causa per inspectores ac nomophylaces recidatur, nempe incontinentiae vitium. Quid enim prodest pudicae vxori ornatus, quo marito cui alioqui grata se venditet? Aut igitur mulctas grauissimas statuere oportet principes, quibus luxus cohibeatur, aut ipsos principes simplici et parabili cultu vti [note: Carolus V.] oportet, exemplo Caroli v. quo tandem ad frugalitatem et simplicitatem et proceres ac reliqui subditi inuitentur, SERICA AVTEM ET AVREA ARGENTEA AC Gemmis distincta solum impudicis permittantur, Lacedaemoniorum more, vt superius quoque admonitum in gynaecij disciplina.



page 292, image: s292

[note: Conuiuiorum apparatus.] Atque vt cultui, ita et conuiuijs praescribendus modus: neque enim sentitur latens detrimentum Reipub. quod sumptibus illis symposiorum atque apparatu immodico nuptiarum, baptismorum, exequiarum, dedicationum, nundinarum pompis, ferculorum varietate ac splendore profunditur. In quibus dum contentione quadam insana tenuiores aemulentur opulentiores, et quisque splendidus conuiuator videri vult: ij quibus res familiarisangustior, candem ambitiosa stultaque aemulatione dissipant, atque in hisce celebritatibus ac festis [note: Venetorum statutum.] decoquunt, vt profestis esurire cogantur. Veneti et dotium et epularum in priuatis conuiuijs modum statuerunt, vt nulli quantumuis opulento patricio vltra sex millia aurcorum dotis nomine filiae dare permittatur, cum ante a quibusdam sexaginta millia ducatorum in dotem dari consueuerint. In conuiuijs, ne vltra vnum aut alterum capum, nisi impetrata venia, cum bubula et veruecina apponatur, constituta mulcta. Haec exempla temperandi luxus et crapulae si sequeremur, primum Deo, qui non leuiter offenditur abusu suorum donorum, gratum opus faceremus, deinde Reipublic. commodis seruiremus.

[note: Censores necessarij.] Apud Romanos Censores constituti, qui de ciuium moribus iudicabant praesentis exactaeque vitae rationem perquirentes, indignos honoribus abdicantes, famosos notantes, luxum et alia vitia mulctantes. Is magistratus hodie pernecessarius in tanta morum corruptione ac magistratuum neglecta cura, cum nemo suo officio perfungatur. Theologi aut adulantur, aut peruersa docent: Iureconsulti persuadent principibus omnia licere, iura affectibus accommodando flectunt. Breuiter, mundus in maligno positus, [gap: Greek word(s)] : vnusquisque declinauit, simul abominabiles facti: non est [note: Psal. 14.] faciens bonum, ne vnus quidem, Deuorantes populum, vt psaltes canit.



page 293, image: s293

[note: Statera. L. annonam. ff. de extra. cri. L. poen ff. ad leg. Corn. de fals.] Onerant annonam etiam staterae adulterinae, de quibus D. Adrianus edictum proposuit, quo poenam legis Corneliae in eos statuit, perinde ac si lege Testamentaria, quod testamentum falsum scripsisset, signasset, recitasset, damnatus esset. Sed eundem Adrianum eum qui falsas mensuras habuit, in [note: Prouerb. 16. et 20.] In sulam relegasse, Modestinus respondit. Prouideant igitur magistratus, vt mensurae et pondera iusta sint: Abominabile enim est apud Dominum variare pondera: Statera fallax non [note: Deuter. 25.] est bona, inquit Sapiens: Et Moses, Nolite, inquit, facere iniquum aliquid in iudicio, in negocio, in pondere, in mensura. Statera iusta et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius, Ego Dominus Deus vester. Impp. Valentinianus, [note: L. modios. C. de susceplib. 10.] Theodosius et Arcadius, constituerunt, vt in singulis stationibus et ciuitatibus mensurae ac pondera publice aenea vel lapidea extarent, ne quid supra modum debitum exigatur a collatoribus, et susceptores punirentur, qui vltra modum exegerint: Ita ex Republic. fuerit in omnibus ciuitatibus et praefecturis extare velut archetypos ponderum atque mensurarum.

[note: L. si mensura. ff. si mens. fal. mod. dix.] Falsum modium mensuramue falsam quanis in re dolo malo renunciantem actione falsi modij teneri, Vlpianus respondit.

Comitijs Imperialibus Augustae habitis deliberatum, optatumque vnam vbique mensuram, vlnam, pondus idem esse. Verum cum id optare procliuius quam praestare, prouidendum, vt recepta suis quibusque locis iusta sint. Exploratores designentur in ciuitatibus et in pagis, qui de his fideliter inquirant, et violatores seueriter secundum leges puniantur.

[note: Panni distrahendi cura.] In pannis telisque distrahendis fraudes fraenentur: nam sunt plurimae in hac negotiatione imposturae, quae Rempub. non leuiter laedunt. Alij pannos ex officina prodeuntes, vt mensuram, vlnarumque numerum et quaestus aucupium augeant, sic distendunt, vt vel laceros distrahant, vel sic distentos ac


page 294, image: s294

raros, vt vbi maduerint mox contrahantur, iustaque mensura desideretur. Alij oleo adipeque macerantes fucum faciunt emptoribus, alij tabernas opacant, quo minus impostura appareat. [note: Augustana Const. anno 30.] Proinde sapienter ab ordinibus Imperij constitutum, vt in posterum pannicidae neque integros pannos, neque partes distrahant, nisi prius aquis immerserint, neque tabernas obscurent, vt vicia mercium occultent. Qui vero huius imposturae rei fuerint deprehensi, ij ipsius panni aut telae iacturam facient, poteruntque a quibuslibet accusari, iuxta Imperialem sanctionem, sed nulla constitutionum obseruatio, quia desunt nomophylaces.

Porro cum numi vsus in commercijs et Repub. necessarius, [note: Permutatio.] in hoc repertus, vt permutandi difficultatibus succurreretur: Siquidem olim non solum permutatio citra pecuniae vsum [note: Iliad. n. Tacit. de mo rib. Germ Iustinus lib. 3.] vsurpata Graecis, vt testatur Homerus, verumetiam apud Germanos diu valuisse Cornelius Tacitus auctor est. Et lustinus scribit, Lycurgum legem tulisse, vt non pecunia, sed compensatione mercium singula comparentur: Eaque tempora [note: Plin. lib. 33.] feliciora fuisse Plinius exclamat, quibus numus ignotus, voluntaria rerum permutatio humanam societatem con tinebat, tametsi emptionem quoque sine pecunia fuisse contendat [note: Forculanus.] Stephanus, Forculanus in sua Neciomantia. Iam res nummaria societati hominum vtilissima in grauissimam et Reip. intolerabilem fraudem conuertitur, fitque vt mundus vilissima [note: Monetarum cura.] corruptissimaque moneta repleatur, nullusque numus iuste precio cudatur. Apud maiores binum trinumque intertrimentum [note: L. vn. C. de colla. aeris lib. 10.] legibus admissum, iam vix tantum auri argentiue additur aeri. Arcadius et Honorius aeris precia, quae a prouincialibus postulantur ita exigi voluerunt, vt pro viginti libris aeris, auri solidus redderetur. Monetarij conniuentia principum ac dominorum quotidie magis ac magis detrahunt, et de pondere et de puritate atque indicatura, et numismata non


page 295, image: s295

modo vulgaria verumetiam imperatoria, quantumuis id vetitum legibus, recudunt. Principes bellorum et luxus insania exhausti, monetarijs et coactoribus obnoxij cudendi ius elocant. Quaestores aerarij principum, mercatores ac collybistae qui immensas summas recipiunt, cum monetarijs cauponantes meliora numismata ad incudem conferunt. Et quia auri et argenti precium quotidie augetur, hanc aestimationem non curant monetales mancipes et ius elocatum in auaritiam et imposturas vertunt, precijque dispendium in adulterando sarciunt.

Quae dispendia in Rempub. non solum vertuntur, verumetiam in principes ipsos non animaduertentes hanc fabam, vt dicitur, in illorum caput cudi, cum vectigalia et redditus annui viliori soluantur pecunia, et merces pro nummiaestimatione distrahantur eoque deportantur vbi moneta melior, atque ita pro imminutione, quae est in aestimatione solidi omnium [note: L. 2. C. de vet. numis. potest. lib. 11.] quoque precia decrescant. Accedit huc quod non solum Imperator, ad quem monetae cudendae auctoritas pertinet, verumetiam [note: L. diuus. §. pen. de aur. et arg. leg.] alijs, quibus vel vigore regalium ius hoc concessum, vel consuetudine introducta pecuniam cudunt. Et cum metalla non habeant plaerique inferioris conditionis ordines e numismatibus recudendis lucellum captantes [gap: Greek word(s)] ius suum locant: Nonnulli monetam falsam cudunt, alij probam forcipe attondent, aut aquis deteriorem leuioremque reddunt. Quantum incommodi Reipub. ex his imposturis inuehatur, pauci sunt qui aestimare poterunt. Et quia principes bellis luxuque exhausti, ad cogendum pecuniam his Reipub. pestibus vtuntur, ad illorum imposturas conniuent, et quiduis permittunt: Vnde fit, vt freti principum ac magistratuum auctoritate impune citra vllum animaduertendi exemplum [note: L. 9. ff. ad l. Cor. de fals.] in perniciem Reip. imposturas exerceant. An non falsi quoque obnoxij illi principes, qui cum haec prohibere debebant,


page 296, image: s296

[note: Monetales. Triumuiri.] conniuent ad tantam Reipublic. perniciem, iuxta Vlpian. responsum. Olim Triumuiri creabantur monetales, qui aeris, [note: L. 2. ff. de orig. iur.] argenti, auri flatores essent, vt Pomponius testatur: Hi curam habebant excudendae explorandaeque monetae, ne quid in his [note: Decemuirorum lex de pecunia aero sa. L. cum creditor. de solut. L. vlt. de vet. num. potest. Poena adulteratae monetae. L. 8. et 9 ad l. Corn. de fals.] metallis corruptelae admisceretur. Decemuiri aerosam pecuniam, quae plus aeris admixti, et minus argenti et auri quam proba materia postularet, reijciebant, vt ex Scaeuolae responso liquet. Et legitima moneta agnoscebatur, quae veterum principum vultu signata, et iusti ponderis ac specie bona. Quod significantius Graece in Leonis Nouella sancitur [gap: Greek word(s)] . Lege Cornelia cautum, vt qui vitij aliquid addiderit, quiue argenteos nummos adulterinos conflauerit, qui raserit, tinxerit, finxerit, falsi crimine teneretur: Eademque poena afficiendum qui [note: d. l. 9. d. l. vlt. C. de vet. num. potest.] prohibere potuit, nec prohibuit, statutaque poena deportationis et bonorum omnium confiscatio, vt Vlpianus respondit.

Gordiani edicto cautum obryzatorum omnium solidorum vniforme precium postulandum, scilicet capitali supplicio puniendo, qui vel iussa Imperatoriae maiestatis auaritiae caecitate contempserint, vel aeternales vultus, dum fraudibus [note: L. 1. et 2. C. de fals. monet.] student, violare non reuereantur. Constantinus viuos exurendos, et tanquam maiestatis reos et domum vel fundum, vbi patratum crimen fisco vendicandum sanciuit, accusatoribus [note: Esa. 1.] immunitate pmissa. Esaias inter scelera praecipua commemorat monetae et vini adulterationem.

Iam multis retro annis omnibus fere comitijs et pragmaticis deliberationibus ac sanctionibus de monetis agitatum, sed nihil dum serio constitutum. Aut si quid edictis promulgatum, vt quotannis binis conuentibus per deputatos aestimatio monetarum exploraretur, et inspectio pro Reipublic. necessitate fieret: At nihil eorum, quae ad publicam vtilitatem constituta sunt obseruatur, cum nullum sit vindictae exemplum.


page 297, image: s297

Eo tandem progressa licentia, creuitque in tantum sanctionum contemptus, vt nisi maturis consilijs principum intolerabilis auaritia atque impostura nummulariorum monetariorumque fraenetur, res nummaria prorsus confundetur non sine [note: Quid in re monetaria praestandum principi.] irrccuperabili Reipub. detrimento. Quare si qua huic malo occurri debeat, necessarium erit, vt principes ipsi monetam cudendam curent suis impensis, non elocent monetarijs, cudantque iustae aestimationis numismata et aurea et argentea, solum detractis impensis, et ad eam aestimationem omnia numismata exigantur. Et quia propter commercia cum vicinis regionibus necesse fuerit, vt communicato cum his consilio eadem aestimatio obseruetur, fiant quotannis in hunc vsum conuentus, delibereturque ferio, quibus modis tandem res tam necessaria ad publicam vtilitatem restituenda, et restituta, sarta tecta conseruanda sit.

De iustitia administranda. Caput XVII.

[note: De iustitia vide cap. 14. lib. prior. Iustitia finis legum.] POrro cum finis legum sit Iustitia, vt inquit Plutarchus, [gap: Greek word(s)] . Iustitia autem et legum custos ac dispensator magistratus, nimirum Dei simulachrum iustitiam per legitima iudicia administrantis. Non sunt audiendi Anabaptistae, [note: Rom. 13. 1. Pet. 2.] somniantes, Christianos nec gladio nec magistratu vti, neque iudicio contendere debere, cum tamen hae sint ordinationes Dei, vt Paulus testatur, et bonae creaturae. Licet enim a magistratu petere defensionem, ideo licebit in iudicio petere, vt iustum defendat, nocentem puniat, suum cuique tribuat, [note: Act. 26.] etc. Paulus prouocauit ad Caesarem: prouocatio iudicij pars est, Licebit igitur iudicijs vti propter pacem, vt snum cuique adiudicetur, et scelerati poenis coerceantur: Etsi enim priuatis vindicta vetita est legibus Christianis, magistratui tamen [note: 1. Corinth. 6.] gladius a Deo datus ad vindictam facinorosorum. Paulus


page 298, image: s298

[note: L. idem Pom ponius. ff. de recept. arb.] permittit coram arbitris disceptare, ergo et coram ordinarijs et alijs indicijs litigare permissum: Siquidem arbitri quoque iudices sunt, vt Vlpianus respondit. Verum quia de his initio libri superioris diximus, eo relegamus plura desiderantem: Ac de iustitia eiusque distinctione eiusdem libri XIIII. capite peti poterunt.

[note: Iustitia nemini deneganda.] Curandum principi, vt nemini Iustitiae administratio denegetur: Et postulantibus secundum Leges et consuetudinem loci ius impertiendum. Quod si iudices non faciant, [note: L. i. ff. de aq. cotid. et aest. Principes olim ipsi ius dicebant.] tenentur iniuriarum, vt testatur Vlpian.

Principes olim ipsi iudicijs et causarum actionibus praeerant, populoque ius ipsi per se reddebant, vt de Romulo et [note: L. 2 ad fin. ff. de orig. iu.] Tullo Plutar. testatur, et astipulatur Pompon. Iulius Caesar laboriosissime ac seuerissime ius dixisse fertur. De Cyro Xenoph. scribit, quod non otio sed industria subditis praefuerir, et ius dicendo publicis commodis seruiebat. Idem de Augusto traditum, etiamsi corpore parum valeret, lectica pro tribunali posita ius dicebat. Traianus, vt Dio memorat: ciuilibus negotijs adeo intentus fuit, vt studio pugnae non a iure dicundo fuerit retractus. Et de Adriano, Ius, inquit, assidue dicebat. Philippus Macedonum rexab anicula admonitus, ne rex esset, si suorum causas audire nollet. Idem de Adriano [note: Ludouicus [?]ex Galliae.] proditum supra citauimus. Accepimus Ludouicum regem Galliae iudicio Parlamenti assidere solitum, et si deprehenderet aliquos gratiam captare, affirmantes regis causam iustam esse: Audiamus, inquiebat, eam, et plus valeat iustitia quam vestra beneuolentia. Nostro tempore magno Reipub. malo principes plaerique non dignantur, nisi alienis auribus subditorum querelas audire, tantum abest, vt controuersijs forensib. praesidere velint. Interim tamen sunt quidam officij memores, qui et ipsi frequenter praesident litibus dirimendis, et vel secundum Leges, vel ex aequo et bono ius dicunt.



page 299, image: s299

[note: Indices assessoresque ac iuridici, suis quibusque locis constituendi.] Porro quia principes ipsi omnibus locis controuersijs dirimen dis adesse non queant, arduas quidem causas, quae ad aulam tanquam miscrorum sacram anchoram deferuntur, ipsos cognoscere operaeprecium fuerit. In vrbibus autem et pagis iudicia, vt rite constituantur, administrenturque, procurare sedulo studeant: Et cum ipsi quoque de ijs, qui iuridicundo praeficiendi sunt, iudicare non poterunt, negotium idoneis dent, vt eiusmodi conquirant, de quorum peritia et virtute certo constet, eosque commoneant, vt fideliter officio fungantur, alioqui non laturos impune. Nam si vel largitionibus corrupti, vel fauoris emerendi et gratiae causa a iure et aequitate deflectant, incredibilem Reipublic. perniciem afferunt: Controuersiae enim crescunt, et producuntur in infinitum, et qui litigant, varijs sumptibus exhauriuntur. Curet igitur princeps, vt suis locis sua cuiusque generis iudicia statis temporibus, et iudices idonei et incorrupti constituantur.

Iosaphat rex Iuda constituens in omnibus ciuitatibus, perque singula loca iudices, praecepit eis: VIDETE, inquiens, QVID FACIATIS, NON ENIM HOMINIS IVDICIVM EXERCETIS, SED DEI: ET QVODCVNQVE IVDICAVERITIS, IN VOS REDVNDABIT.

Veteres iudiciale forum iuxta templum collocari voluerunt, quo meminerint se a Deo constitutos seque a Deo iudicari, [note: Plato de Leg. lib. 6. Psal. 82. Iudiciorum labyrinthi corrigendi.] dum hominibus ius dicunt, vt Plato asserit: Et Dominus per Prophetam, Ego dixi Dij estis.

Cum actiones forenses hoc tempore ad meras rabularum rixas degenerarint, quibus iudicio contendentes circumducuntur, profuerit Reipub. inutiles et non necessarias processuum ambages, quantum per consuetudines receptas et rationabiles, licebit resecare, et ad priscam grauitatem iudicia constituere. Atque idem de formulis statuendum esse, non videretur absurdum.



page 300, image: s300

[note: Iudicia in tuto sint.] Iudicia in tuto extra strepitum et tumultum collocentur, vbi nulla vel seditionis vel violentiae, vel denique alterius rei perturbatio formidanda. Seuerissi me puniendi, qui iudicia publica, eorumque executionem, aut violare aut im pedire, aut vim aliquam ijs locis ac personis inferre conati fuerint, vt testatur [note: L. vbi est. ff. de reb. dub.] Paulus lureconsultus, Apud Gallos ne rex quidem hoc facinus remittere potest.

Iudicibus sua auctoritas conseruanda: Quandoquidem illam munitam esse voluit Deus, praecipiens non ideo illis maledicendum [note: Exod. 22. Syrach 10.] si non pro cuiusque libidine ius dicant, vt Moyses testatur: Et Syrach, Aues, inquit, coeli portabunt vocem tuam, et sententiam annunciabunt.

[note: Iudiciorum distinctio.] Iudicia omnia aut dirimendarum controuersiarum, aut puniendorum maleficiorum causa reperta, vt Cicero testatur pro Cecinna, hoc est, quod nostri Iurisconsulti dicunt, aut sunt ciuilia aut criminalia.

[note: L. 1. C. de dilat. l. interdum ff. de iudic.] Ordinaria iudicia rite obseruentur, et termini ac dilationes pro locorum personarum rerumque conditione moderentur, iuxta Const. Imp. et responsa prudentum.

Controuersiae vero quae citra ordinarium processum dirimi poterunt summarijs cognitionibus, amputatisque dilationibus et partium disceptationibus per iudices summatim [note: L. 3. §. ibidem. ff. ad exhib. Dion. in Adrian. Arg. 1. omnium C. de testa.] probationibus receptis decidantur: Atque ea, quae altiorem habent quaestionem ad directum iudicium deferenda, Vlpiani responso. Poterit princeps de plano, vt dicitur, cognoscere, et causas perfunctorie sine strepitu iudicij expedire. Sic Adrianus aniculae ius dixit in itinere.

Apud Germanos olim deligebantur in Concilijs, qui iura per pagos redderent.

[note: Centeni. Tacit. de mo rib. Germ.] Centeni singulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.

Ac vero cum princeps omnibus praesidere non possit, in


page 301, image: s301

[note: Consistori[?] in singulis ditionibus.] singulis ditionibus ordinentur Consistoria principalia, in quibus duo vel tres Iureconsulti, et totidem e nobilitate, totidemque e ciuitatibus cordati decuriones virtute, rerumque peritia praestantiores, quibus vel praeses vel Cancellarius praeficiatur, ad quae grauatis apud inferiora iudicia prouocare liceat. Hic eius ditionis libelli supplices expediantur. Dearduis causis, praesertim si de principis iure aut prouentibus agatur, nihil citra ipsius approbationem definiatur.

Supplicare volentes pagani, prius praefectos interpellent, in vrbibus Consules, qui si respondere postulatis, aut controuersias componere nequeant, aut recusent, tum demum vel aulam vel consistoria requirant.

Admonendi litigaturi illius d. Alcibiadis, vt qui vlla ratione subterfugere possint, litem non quaerant:' [gap: Greek word(s)] .

Litigantes quoad fieri poterit ad concordiam redigendi. Atque hi recessus vtriusque partis consensu recepti, iudicati instar erunt. Si transigere non detur, iudicio experiantur ordinario, vel receptis arbitris lites finiantur.

[note: Iudici[?] curialia.] Curijs dominicalibus ac clientelarum receptae consuetudines, et processus sui seruentur, adhibitis ex curiae paribus non omnibus, sed magis idoneis: Et nc contendentes sumptibus grauentur, sex aut septem, aut denique pro causae conditione paulo plures adhibeantur a Domino curiae: Nam omnes pares conuocare propter immensos sumptus abusus est. Interim videndum principi, ne curiae iure suo abutantur, et vt semper ad principem pateat prouocatio.

[note: Decuriae Ecclesiasticorum iudiciorum.] Ordinentur et iudicum decuriae in collegijs Canonicorum e Canonicis eruditioribus Theologis et Iureconsultis, qui praesidente Archidiacono vel Archipresbytero, Ecclesiasticas controuersias dirimant, et synodales causas tractent praesertim ijs locis, vbi Ecclesiastica Episcoporum iudicia corrupta sunt, vt supra admonitum.



page 302, image: s302

Iudicia cum alia tum suprema et grauiora maxime viros requirunt sapientes, integros, diuque exercitatos, non solum in iure ciuili, et patrijs consuetudinibus, sed in lege quoque Domini, quae solos sapientes facit: Saepe enim incidunt quaestiones, quae vel iuxta consuetudinem loci, vel ad sacrarum [note: Concilium iustorum. Eras. Psal. 1.] literarum regulam decidendae. Vnde propheticus rex vocat concilium iustorum, quod haec functio integris et incorruptis debetur, qui publicis et honoratis consessibus intersunt, a quibus impij et stolidi ac imperiti arcendi.

[note: Iudices quales esse debebant. L. rem non nouam. C. de iudic. Nouell. constit. 11.] Iudices omnes sint viri boni, integritatis et existimationis spectatae, bonis parentibus orti, legitime nati, literarum non prorsus ignari, saltem legere sciant, iuris communis et consuetudinum patriae forensiumque rerum non imperiti, aetatis maturae, et non nisi iuramento praestito asciti, iuxta Constit. Impp.

Abusus est cum magno Reipub. detrimento, quod iudices citra delectum, et ad gratiam aulicorum ac praefectorum con stituantur plaerunque nothi et alioqui inepti, literarum atque omnis iudiciarij vsus imperiti.

[note: Qui iudices esse non possunt. Iudices non sint. scabini. l. vlt. C. de assess. Cicero pro Quintio.] Iudices esse non possunt etiamsi petantur, surdi, muti, furiosi, foeminae, serui, impuberes, infames: Non admit tendi fratres, nec pater cum filio, nec affines iudices, aut scabini in eodem iudicio esse debent.

Item iudices ijdem non sint scabini aut assessores in eodem iudicio, cum illi tanquam agonothetae et inspectores nomine principis constituti, vt iudicia rite peragantur, iuxta rescriptum [note: Iudiciorum quatuor pestes.] Imp.

Iudicia quatuor modis eludi veterum scitis traditum, quod dicere solitus Hieronymus Procarius, nempe gratia, odio, precio, metu, vt proditum est ab Alex. Neapol.

[note: Iudex corruptus lege Iulia tenetur.] Iudex vel magistratus, qui ob iudicandum vel non iudicandum, ob denunciandum vel non denunciandum, ob accusandum


page 303, image: s303

[note: l. 1. ff. ad l. Tul. repet. l. omnes. C. ad l. Iul. repet.] vel non accusandum pecuniam acceperit, lege Iulia re perundarum tenetur, vt Marcel. respondit, et Impp. Grat. et Valent. rescripserunt.

[note: Iudices sine manibus et clausis oculis.] Iudices finguntur sine manibus et clausis oculis, quod nec munera recipiant, nec personam respiciant. Id Osymanthae [note: Diodo. Sicul. lib. 1. Antiq. dierum. Daniel 7.] regis Aegyptiorum imago declarat oculis subclausis veritatem collo suspensam habens: Adde quod antiquitas dierum vestibus niueis et capillis candidis a Propheta describitur.

Munera igitur non recipiant iudices, immo ab omni suspicione [note: Nouell. constit. 17.] corrupti iudicij abesse debent. Quare Iustinianus prohibet vel minimum donum aut lucrum admittendum in administrando: [note: L. solet. §. non vero. ff. de off. procons. l. solus de of. procons. l. vlt. C. de rescin. vend.] Quinetiam emere et contrahere magistratus eo loco, vbi ius dicunt prohiberi Vlpian. respondit, et Arcad. et Honor. rescripserunt.

Cambyses pecunia corruptum iudicem Sysannem necari iussit, atque pellem detractam in lora concidi, quibus tribunal integeretur, ibidemque filium Otanem sedere iussit iudicem, memorem in quo tribunali iudicaret.

[note: Poena corrupti iudicis. Herod. lib. 5. Iusticiae imago.] Proponant iudices iustitiae imaginem a Chrysippo descriptam virginali filo, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus neque humilis neque atrocis, sed reuerendae cuiusdam tristitiae dignitate. Ex qua imaginis descriptione intelligant iudicem, qui iustitiae antistes sit, oportere esse grauem, sanctum, seuerum, incorruptum, inadulabilem, contra nocentes immisericordem atque inexorabilem, bonis [note: Gell. lib. 14. c. 4. Plato de leg. lib. 12. L. obseruandum. ff. de off. praesid.] placidum et securitatem ostentantem, vt apud Gellium legitur. Et Plaro ex Orphei et Hesiodi sententia iudicij simulachrum virginem pingit pudicam.

Non est constantis indicis, cuius animi motum vultus detegit: Sed in cognoscendo neque excande scere aduersus eos, quos malos putat, neque calamitosorum precibus illacrymari oportet, vt Callistratus respondit.



page 304, image: s304

[note: Iudicis iusiurandum.] Aegyptiorum reges iuxta consuetudinem illius regionis iudices ad iusiurandum adigebant, vt etiamsi quid rex iuberet eos iudicare, quod iustum non esset, ne iudicarent. Tanti referre putabant, vt iustos iudices populus haberet.

[note: Galliae Parlamento rex subiectus.] Apud Galliae Parlamenta idem fere obseruatur, ne plus regi liceat quam iure concessum: Iudicum ea potestas, vt rex etiam eorum decretis pareat, et in controuersijs aliquando causa cadat, neque suis aduersarijs quibus cum litigat, praeiudicare liceat.

[note: L. vlt. c. si con tra ius, et vtil.] Anastasius Imperator iudices monet, vt nullam sanctionem, nullumque rescriptum, quod per mendacium et contra vtilitatem publicam imperatum sit, in disceptatione cuiusuis litis patiantur proferri.

[note: Iudiciorum personae incorruptae. d. l. rem non nouam. C. de iudic. l. 1. C. de assess.] Vti iudices et praesides iudiciorum decet incorruptos esse, ita quoque assessores, scribae, viatores a corruptione alieni officio sancte perfungi, et non nisi iurati functioni adhiberi debent. Sic constituit Iustinianus Imperator.

Iudices, scabini, atque assessores non sint procuratores neque aduocati, quamdiu officio funguntur.

[note: Sportulae.] Iudicibus, scribis, viatoribus, sportulae ac mercedes deputentur, ne partes grauent suo arbitratu. Apud Athenienses definita fuit certa summa, quae drachmam non excedebat. Apud Romanos varia pro varietate summae petitae, etiam variae sportulae, quae iudicibus dabantur, quanquam saepius continerent decimam litis partem, quam dependebat litigator temerarius, Graeci vocant [gap: Greek word] .

Officiales et iudices ac scabini partes sumptibus non grauent, sed vt certa pecunia constituatur in cognitionibus vel [note: Non siant cognitiones in tabernis. Scriba iudiciarius. Sigillum.] inspectionibus locorum controuersorum ac finium regundorum: Et vt contendentes non vocentur, neque audiantur in tabernis, neque symposijs soluendis grauentur.

Iudicia singula suum habeant scribam ac proprium sigillum,


page 305, image: s305

et non solum scabini, verum vt iudex signet documenta publica. Documenta publica non signet, nisi prius lecta.

Scabini testimonia citra fauorem, citraque fraudem et legitime recipiant, et in iudicio deferant.

Contractus illicitos, et quae alioqui prohibita, quaeque in detrimentum Reip. vergunt, non comprobent neque consignent.

Abusus, quod solis scabinorum sigillis documenta auctoritatem accipiant et probent.

[note: Viatores.] Vt viatores et nuncij neminem citent, aut pignora capiant citra iudicis iussum.

Vt citatione facta, diem, locum, nomen notent.

[note: De Procuratoribus. d. l. rem non nouam. L 1. et 3. ff. de praeuaricato. L. nemo. C. de postul.] Procuratores et aduocati suo officio legitime fungantur, et non nisi iurati admittendi.

Praeuaricatores qui cum aduersa parte colluserint, atque clientis causam prodiderint, extra ordinem poenis pro criminis atrocitate coercebuntur, iuxta Iurecons. responsa.

Procuratores cum partibus iniqua pacta non ineant, sed constituto salario contenti sint.

Procuratores contumelijs abstineant, litem de industria non suspendaut, item ineptis prooemijs et ceremonijs tempus non terant, iuxta Areopagitarum legem: Et sic constituerunt [note: L. quisquis. cod. tit.] Imperatores Valentinian. et Valens. Veritatem, inquit Menander, plaerunque vi orationis in persuadendo opprimi, [gap: Greek word(s)] .

[note: Iuramenti forma et ratio.] Periuriorum occasio omnibus modis anteuertenda. Qua re iuramenta in iudicijs moderanda, neque iusiurandum in ea dem lite iterandum, iuxta constitutionem Impp. Nec aliam [note: Nouell. constit. 50. Deut. 6.] iusiurandi rationem, quam per Deum verum et per Euange lia recipienda: Nam Deus praecepit per nomen suum iurare. [note: d. l. rem non nouam, cum aut. seq.] Admonendi causidici vt iuramenta quae processus iudiciarij solennitas non requirat, remitrant, qualia sunt malitiae iuramenta, et his similia.



page 306, image: s306

Iuramenta quae quibusdam locis aduersus idiographa et documenta publica pnicioso abusu recepta sunt, aboleantur.

Curetur vt iudicia rite suoque tempore seruentur, iudices et scabini mature adsint, partes disceptantes diligenter audiant, negligentes mulctentur.

[note: Iudices pacificatorum partibus fungantur.] Iudex, antequam sententiam ferat, de causae veritate inquirat, vtranque partem saepius interroget, et prorogato paulisper iudicis officio, pacificatoris partes sumat.

Proponat incommoda, quae e litibus prorogatis oriantur, et dictum Alcibiadis, Litem semper detrectandam si liceat [note: L. penul. ff. de interrog. act.] effugere, [gap: Greek word(s)] . Nam interrogationibus iudicum interdum plus proficitur quam positionum et articulorum ambagibus, quibus iudici saepe illuditur, et audiendo summatim vna hora citius ad scopum causae peruenietur, quam integro anno iudiciarijs scriptis legendis, idque videtur [note: Consulere. L. 2. ff. de off. procons.] comprobare Vlpianus. Veteribus consulere fuit iudicio causam permittere ex aequo et bono decidendam, vnde Martianus iudiciariam contentiosam, consiliorum vero voluntariam [note: Iurisdictio voluntaria.] iurisdictionem vocat: voluntariam intelligens quae consensu partium exercetur, iudicia enim in propatulo, consilia [note: Consiliarij. 1. Corinth. 6.] seorsim habentur, vnde assessores iudicum consiliarij dicuntur. A postolus monet controuersias arbitris committendas.

[note: Archidamas. Plutarch. in Laconicis.] Archidamas arbiter delectus inter duos dissidentes, ambos in lucum Mineruae duxit, atque iuramentum exequitur, vt starent arbitri iudicio: id vbi iurassent, Pronuncio, inquit, ne hinc exeatis quin inter vos dissidium deponatur, et inuicem reconciliemini. Effecit dexteritate, ne amicos offenderet recusato arbitrio, nec alterum alienaret e duobus, si pro altero sententiam tulisset.

[note: Priscorum iudiciorum simplicitas.] Priscorum iudiciorum simplicitate, antequam hae formulariorum et rabularum vexandi iudicio contendentes labyrinthi et imposturae inueherentur, obseruatum, vt non intentaretur


page 307, image: s307

[note: L. AEmilius. ff. de mino. L. Debitores C. de pigno. et hypoth.] actio in personam nisi admonito prius reo. Denunciabatur dies, quo vel soluendum vel praestandum, vel iudicium eo nomine suscipiendum esset: idque adhibitis testibus qui id factum testarentur, vt ex Iurecons. Pauli responso atque [note: Matth. 8.] Impp. rescriptis liquet, idque Christianae regulae conuenit.

[note: L. placuit C. de iudie.] Iudices in omnibus praeferre magis debent iusticiae aequitatisque scripti quam stricti iuris rationem, iuxta Constit. Constant. et Licinij.

Magistratus et iudices qualitatem rerum, personarum, temporum expendere debent, etsi e circumstantijs sit quaedam dissimilitudo, non permittens vt ad legem scriptam referatur, permittitur ex probabili tamen humanitatis ratione [note: L. iusiurandum. §. pen. ff. de iureiur, l. 2 ff. dere iudic.] mitigare legem scriptam, vt Vlpianus respondit.

Neque scripto iure neglecta aequitate, neque aequo et bono ad scriptum ius non exacto iudicandum vel respondendum, sed vtrunque coniungendum: Nam aequitas e scripto iure constat, et ad hoc sunt leges proditae, ne quis pro suo arbitratu [gap: Greek word(s)] fingens ab eis discedat.

[note: AEquitatis gradus.] Gradus aequitatis primus religionis, vt quoties negocio plures incidunt sententiae, ea proferenda quae propior religioni: deinde patriae vel Reip. tertius parentum, postremus [note: Offic. 1.] priuatarum rerum, vt Cicero testatur.

[note: L. non possunt. cum seq. ff. de legib.] Quia non omnia legibus complecti possunt, religioni iudicis relinquitur, qui exaequo et bono et probabili rationis iudicio ac circumstantijs consideratis iudicabit, vt respondit Iulianus.

Iudices cordatos tales esse alijs debere docuit Isocrates, [note: Inst. de off. iud. §. 1. leg. rem non nouam. C. de iud.] quales sibi ipsi esse velint: [gap: Greek word(s)] . Huc pertinet quod alias superius inculcauimus: QVOD TIBI NON VIS FIERI, etc.

Iudices pronunciabunt secundum leges et consuetudines rationabiles loci, non suo arbitrio.



page 308, image: s308

[note: An secundum allegata et probata iudicandum semper.] Etsi vulgo adeo praestigijs probatorum in iudicando niti solent, vt etiam si de causa in iudicium deducta compertum aliter iudex habeat: tamen secundum allegata et probata pronunciandum putetur: Verum cum Vlpianus dicat, rei veritatem nullis erroribus vitiari. Quare vbi iudici veritas constat, [note: L. illicitas §. veritas ff. de off. praef.] non patietur eam falsis probationibus extorqueri. Cicero ostendit non in testimonijs, sed in sapientia et consilio iudicis [note: Pro Fonteio. Gell. 14. c. 2 Alciat ad l. qui accusare. C. de aeden. Nouell constit. 180.] constitutam esse debere iudicandi aequitatem. Quod autem Gellius scribit iurare debere iudicem, non liquere de causa, parum momenti habet, cum vel proprio iuramento astringatur quod sibi iustum visum sit iudicaturum, eiusque arbitrio permissum, quantum fidei testibus adhibere debeat.

[note: c. per tuas de simo.] Sunt Iureconsulti, qui existimant, Quoties Iudex e certa [note: L. Pomponius. ff de re iudic.] conscientia mouetur ad principem referre debere, et se iudicandi necessitate exoluere: Quod qui contra conscientiam [note: d. l. illicitas.] iudicat, seipsum iudicet. At si princeps non audierit eum, recte [note: d. c. pastoralis. §. quia vero, de off. iud. deleg.] facturum, si Gellij exemplo iuret, sibi non liquere. Quamuis enim secundum acta et probationes iudicandum: id tamen non adeo obsernandum pertinaciter, vt contra conscientiam quis pronunciet.

[note: Conscientia mille testes.] Iudicem non posse causam secundum aequitatem definire, nisi adhibeat conscientiam synceram, etiamsi mille testes obsint, cum in probationibus saepe dolus et error versetur. [note: Nouell. consti. 105.] Princeps cum sit lex animata, poterit pro sua conscientia iudicare, causasque definire, vt lustinianus sanciuit.

[note: Sententia ab solutoria aut condemnatoria.] Iudex sententiam ferre debet aut absolutoriam aut condemnatoriam at que certam: Tum enim res iudicata dicitur, vbi controuersia pronunciatione iudicis finem accipit: interim [note: L. 1. ff. de reiudic.] memor illius Marcelli responsi, vt pronior sit ad absoluendum [note: L. respicien dum l Arrianus. ff de act. et obl.] quam condemnandum. Notata in Claudio Imperatore varietas in pronunciando, vt testatur Suetonius. Vtinam nostro tempore iudices partim inscitia, partim malitia hac culpa vacarent.



page 309, image: s309

[note: L. properandum. C. de iudic.] Curabit princeps, vt omnes causae in iudicium deductae legitimo tempore a iure praescripto terminentur, ne lites fiant [note: ff. de poen. Vt causae et lites legitimo tempore terminentur. d. l. properandum.] immortales, vt inquit Iustinianus. Abusus execrandus, quod cum omnes ciuiles causae a litis contestatione intra triennium, criminales intra biennium terminandae ex Constitutione Imperatoria, hoc tamen corrupto nostro saeculo litigantes iuramenti aduersus calumniam praestiti parum memores, lites in hominis aetatem prorogant, adeo vt saepe partes sumptuum, molestiarumque pertaesi ius suum deserere cogantur.

Interim tamen non praecipitandae sententiae, sed vtriusque partis probationes et iura diligenter cognoscenda, iuxta illud: [gap: Greek word(s)] . Quod si non liqueat, Iurisconsulti consulendi.

[note: C. de sequestra. prohib. l. vn. et ibi gl.] Sequestratio bonorum regulariter iure prohibita, exceptis casibus certis: vt pote si de consensu partium fiat, si litigiosa sit possessio: aut si timeatur de dilapidatione rei vel fructuum: adde si possessor contumaciter absit.

[note: E scripto recitandas sententias.] Abusus est quibusdam locis sententias non modo e scripto non recitari, sed ne in scripta dirigere: cum tamen Imperator iudicibus mandârit, vt matura deliberatione habita post negocium [note: L. hac lege. C. de senten. e breuic. recit.] sententias ponderatas sibi ante forment, et emendatas statim in libellum fideliter conferant, scriptasque ex libello partibus legant: licet in causis parui momenti id non sit necessarium.

[note: L. vlt. ff. de Senato.] Iudices olim apud Romanos praesente praetore sententias ferebant tabulares, non vocales, vt Budaeus testatur.

[note: Vt iudicatorum fiat executio.] Magistratus sua auctoritate sententias exequendas curabunt, [note: L. a Diuo. ff. de re iud.] et reos parere cogent: Frustra enim sententia fertur, nisi sequatur executio, vt Vlpianus respondit.

[note: Darij filij.] Cum filij Darij contenderent de regno Persarum, et sententijs ludicum minor maiori praeferretur, alter parere iudicato cogebatur, etiamsi probabiles causas haberet cur praeferendus esset.



page 310, image: s310

[note: L. miles. §. qui iudicati ff. de re iud.] Nemo propria auctoritate etiamsi victor sententiam exequetur, vt Modestinus respondit.

Appellationem prohibentes primum pugnant contra naturalem [note: Appellandi auxilium nemini denegandum.] defensionem, vt notant Iureconsulti: deinde occasionem praebent grauissime delinquendi. Saepe enim iudicia fauore corrumpuntur partium.

[note: L. omnes populi. ff de iust. etiur.] Quoniam iudices nonnunquam ad suggestionem litigantium vel alia lapsus occasione a Iusticiae scopo aberrant, principes supplicandi remedium non denegabunt grauatis sententia [note: L. et in maiorib. C. de app.] partibus: Etsi quidam iudices, si quis contra eorum sententiam corruptissimam mutire auserit, capitale existimant.

[note: Supplicandi remedium. c. cum ex literis, de in integ. restit. Consultatio nis et appellationis discrimen.] Vulgus consultationem cum appellatione magno abusu confundit: interim si rite discernatur ab appellatione non impediendam in arduis et perplexis causis, ijsque locis, vbi ex consuetudine receptum, consultationem petere. Apostoli autem non concedendi, nisi vbi iam inde ab antiquo receptum.

Vt de veritate constet, acta in quolibet iudicio tam ordinario [note: Acta vt seruentur iudiciaria.] quam extraordinario per tabellionem in hoc ordinanatum [note: c. quoniam contra de probat.] vel loco eius per idoneos viros duos conscribantur. Sint igitur in quoblibet iudicio geminae capsae, in quarum altera iudiciaria acta cum sententijs recondantur: in altera contractus, pacta, testamenta, successiones et similes causae coram iudicio agitatae, iuxta Constitutionem Innocent. 111.

Libri in quibus acta iudicialia et contractus conscribuntur, diligenter reclusi seruentur, ne qua fraus fieri possit. Demosthenes testatur Athenis fuisse scrinia forensia, in quibus testium dicta et acta litium inscribi solebant, vocabaturque [note: Echinus.] Graecis [gap: Greek word(s)] , quo ea quae in acta, omniaque partibus producta velut apud sequestrum deponebantur, quoad palam in iudicium proferrentur. Meminit Aristoteles quoque in Atheniensium [note: Archiuum.] politia. Nos archiuum appellamus.

Porro quia superius diximus aulam esse debere asylum oppressorum,


page 311, image: s311

[note: Tempora controuersijs dirimendisconstituta.] laudatum institutum, vt certa tempora dirimendis controuersijs designentur: Saepe enim fit, vt humiliores vel a potentioribus in publicis iudicijs vel fauore vel largitionibus vincantur: vel quia diuturnitate litis impensarumque grauitate deterriti cogantur iustam causam deserere: proinde supplices cognitionem summariam aulicam petentes non sunt repellendi. Et quanquam princeps promiserit se subditos quosque in suo competenti patrio iure conseruaturum, liberum tamen relinquitur principi partes litigantes ex iusta causa suspenso aliquandiu iudiciario processu ad concordiam sarciendam vocatos audire: qd' si minus succedat, ad coeptum iudicium remittere. Et cognitiones illae etiamsi saepe cumulentur, non tamen praecipitandae, sed maturis deliberationibus tempus concedendum, neque respiciendum quam breui tempore multae controuersiae expediantur, sed quam bene ex aequo et bono componantur. Cauendum interim quod plaerunque fit, ne nimium propter concordiam altera pars grauetur iniqua transactione, deturque alijs actionis intendendi et iniquum petendi vt aequum ferat, occasio: sed deprehensus iniquum calumniose petere, vt is ab agendo atque supplicando desistere, et aduersae ac vexatae parti impensas refundere cogatur. Vehementer placuit cum initio gubernationis, dirimendis controuersijs tua Cels. praesideret, animaduerteritque alteram partem potentiorum caterua et Iureconsultis praegrauari, quod seorsim vocata humiliori parte aduocatis destituta, eiusque causa cognita iusserit per procuratorem generalem eius causam tueri.

Item prouocationes ab inferioribus tribunalibus ad aulam delatae maturis sententijs decidantur, neque diutius suspendantur.

In referendis supplicibus libellis et actis, fidelis et accurata fiat recitatio, vt integre legantur, neque memoriter referantur.


page 312, image: s312

Saepe enim ad fauorem partium flectuntur quaedam aut supprimuntur, vt superius quoque cap. 111. attigimus.

De Criminalibus iudicijs. Caput XVIII.

CVm homines non solum doctrina regi, sed poenarum quoque metu deterreri velint, concessus a Deo magistratus [note: Sanguinis effusi poena.] vindex contemptarum legum, vt violatores puniat: EFFVNDENS, inquit Deus, SANGVINEM humanum, EIVS sanguis fundetur per hominem, hoc est, per magistratum, qui poenas sumat a transgressoribus: Quae lex fons est omnis iuris et potestatis.

[note: Curandum ne peccetur.] Danda igitur imprimis magistratibus opera, vt subditi tales reddantur virtutis exercitio, vt non sit opus animaduersione, vt vel reuereantur magis seueritatem quam saeuitiam detestentur, et virtutis amore peccare oderint magis quam [note: Paediae lib. 1.] poenarum formidine. Id quod Persas consueuisse diximus superius, et hîc quoque repetendum, nimirum praeuertentes curabant initio ne tales essent ciues, qui prauae alicuius vel turpis rei patrandae desiderio teneantur, [gap: Greek word(s)] , vt testatur Xenophon.

Oportet prudentes Rerumpub. gubernatores qui atrociora scelera vitari velint, leuioribus occurrere. Sic apud Athenienses actio fuit [gap: Greek word(s)] ob conuicia, [gap: Greek word(s)] ob vulnera, [gap: Greek word(s)] [note: Euxon.] caedis. Demosthenes in oratione, qua acerrime in Midiam inue hitur quod alapam infregerit, Euaeonem quendam refert ob vnius plagae contumeliam Baeotum in conuiuio confodisse. [note: [gap: Greek word(s)] ] Et Cononem [gap: Greek word(s)] accusat orator, quod ab eo et filijs verberibus affectus, ostendens hanc petulantiam etiam leuium rerum non ferendam in Rep. Siquidem ex paruis hisce irritamentis atrociora oriuntur, ex talitro ad pugnum, a pugnis ad gladium. Vnde Draconis legibus etiam olusculi furtum


page 313, image: s313

acerbissime punitum. Quinetiam frugem aratro quaesitam noctu furtim pauisse perinde ac secuisse capitale sanxerunt XII. tab. Leges.

[note: Delicta punienda.] Interest autem Reipub. ne crimina maneant impunita, atque [note: L. ita vulneratus. ff. ad l. Aquil.] vt delicta puniantur, vt Iulianus et Paulus Iureconsul. responderunt. Vnde per inquisitionem citra accusationem de [note: L. eum qui nocentem. ff. de iniur. Poenarum nerui necessatij in Repub.] criminibus cognoscit magistratus iuxta decreta et statuta locorum.

Inanis est Resp. vbi poenarum nerui desiderantur: [gap: Greek word(s)] , vt Aeschines dixit.

[note: Poenae quare institutae.] Poenas in hoc constitutas, vt aut castigati meliores reddantur, aut exemplo emendentur Platonis sententia, cui et Vlpianus astipulatur.

[note: L. si quis forte. ff. de poen.] Sontes iuxta leges puniendi: non enim frustra gestat gladium magistratus. Vnde principibus in suis inuestituris ius [note: Gladijius.] gladij traditur, nimirum ad defendendos bonos et flagitiosos coercendos. Nec obstant quae phanatici Anabaptistae somniant de non vindicando, cum ea ad priuatos pertineant, non ad publicam vindictam, quae exercetur a magistratibus auctoritate legum.

Respiciendum est iudicanti, ne quid aut durius aut remissius [note: L. respiciendum. ff. de poen.] constituat quam causa deposcit. Nec enim aut seueritatis aut clementiae gloria affectanda est, sed propenso iudicio, prout quaeque res postulat, statuendum. Plane in leuioribus causis proniores ad lenitatem iudices esse debent, at in grauioribus poenis seueritatem legum cum aliquo temperamento lenitatis subsequi, vt Marcellus respondit.

[note: Criminum grauiorum poena.] Quae autem sint poenaegrauiores, recensentur a Callistrato, et in Constitutione Imperiali criminalium iudiciorum, [note: L. capitalium. eo.] nempe blasphemiae, periurij, symoniae, incendiariorum, grassatorum, furti, veneficij, falsi, raptus, adulterij, lenocinij, proditionis, rapinae seditionis, homicidij, latrocinij.



page 314, image: s314

[note: Gradus suppliciorum.] Et sunt gradus suppliciorum: alij ad furcam damnantur, alij viui cremantur: item capitis amputatio, metalli coercitio, in insulam deportatio, relegatio, fustibus alij caeduntur.

In puniendis delictis aut facta puniuntur, vt caedes, furta: [note: L. aut facta. ff. de poen.] aut dicta, vt conuicia, et infidae aduocationes: aut scripta, vt falsi ac famosi libelli: aut consilia, vt coniurationes. Atque haec quatuor genera septem modis consideranda, causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, euentu, vt Claudius Saturninus respondit.

[note: Voluntas in delictis confideranda.] Voluntas et nocendi libido maxime spectanda in delictis, vt Vlpianus et Paulus existimarunt: Nam quae sponte et consulto [note: L. verum, et l. qui iniuria. ff. de furt. d. l. respicien dum. §. furta. ff. de poen.] fiunt, acrius punienda quam quae ignorantia, vt Plato disserit in Hippia minore, cui subscribit Marcell.

Euenit vt quibusdam prouincijs eadem scelera grauius puniantur, vt Callistratus testatur.

Ratio autem habenda vbique primum illorum quae in Deum committuntur, vt sunt blasphemiae, haereses, periuria, simoniae: Post, quae in Rempublicam, in patriam, inde quae in parentes, postremo quae in alios: Sic Plato.

[note: Aequitatis et stricti iuris distinctio. d. l. respicien dum.] Marcellus scite distinguens inter [gap: Greek word(s)] : Delinquitur, inquit, aut proposito, aut impetu, aut casu: Proposito delinquunt latrones, qui factionem habent: Impetu, cum iusta indignatione vel contentione ad manus venitur, vel ebrietate: Casu, cum venando telum in feram missum hominem interficit.

[note: Aequitatis ratio.] Hoc, inquit Vlpianus, aestimare oportet eum qui ius dicit pro conditione causae, vel personae, vel temporis: et ita ordinem [note: L. nonnunquam. ff. de iudic.] edictorum et compendium moderari: Vt cum lex furem quinque solidos furatum suspendendum sancit, de grassatore, non de lapso infirmitate aetatis, aut famis necessitate adacto, plaerique Iurisconsulti interpretantur. Est enim aequitas mitigatio probabilis, non scripta, sed consilio quaesita. Iudices


page 315, image: s315

[note: L. si seruum. §. sequitur. deverb. ob. L. scientiam. §. qui cum aliter. ff. ad l. Aquil.] freti saepe auctoritare iuris stricti et exacta verborum obseruatione perniciose errant, vt Celsus respondit.

Lex homicidium plectit capite: id non intelligendum esse de fortuito, et quod defensionis causa fit, aequitas docet: sed de homicidio petulanter et dolo facto, vt supra de iusticia et aequitate priore libro cap. XIIII. admonuimus.

[note: Summum ius summam iniuriam.] Non apicibus semper stricti iuris ac maliciosae callidaeque interpretationi forensium rabularum inhaerendum, sed e circumstantijs iura metienda: Nam summum ius summam iniuriam veteres dixerunt.

In iudicijs capitalibus [gap: Greek word(s)] rationem habendam ex probabili [note: Iudicia Areopag.] causa, declarant iudicia duo olim habita in Areopago: in quorum priore absolutus est Mars, quod stupratorem filiae interemerit: in altero Orestes candidum calculum tulit quod patris necem vltus: Vterque a dijs Pallade et Apolline absolutus, vt testatur Euripides. Quod videntur sapientes finxisse, vt docerent iudices discernere debere in caedem dolo patratam et iusti doloris ac probabilis causae occasione commissam, [note: Seueritas legum quibusdam casibus mitiganda. Mose caedes. Exod. 2. v. 12.] atque seueritatem legum quibusdam casibus mitigandam. Itaque huius moderationis et [gap: Greek word(s)] Deos auctores finxerunt, ne videlicet ipsi iudices a legibus discedere viderentur. Huc pertinere videtur caedes Mose Acgyptium occidentis non temeritate carnis, sed heroico impetu diuinitus exci [note: Num. 25. v. 8.] tato ad fratrum iniuriam propulsandam. Phineas pio zelo commotus occidit Zimbri.

[note: Asyliae ius.] Ius Asyliae olim lege Mosaica Hebraeis, quos et Graeci et Latini secuti certis locis concessum, veluti templis ac locis consecratis, vnde extrahere confugientes non liceret, nimirum vt insontes vel casu et imprudentia, citraque dolum lapsi confugium haberent, quo ab iniusta et illegitima violentia defenderentur. Non autem sicarijs, voluntarijs homicidis, sacrilegis, [note: Exod. 21.] raptoribus concessa essent refugia: vt et Moses et


page 316, image: s316

[note: L. 3. C. de his qui ad Eccl. c. inter alia. de immu. eccl. Nouell. constit. 7. Clementiae laus. De aequitate et clementia vide c. 14. li. superioris.] Imperatores ac Pontifices constituerunt: [gap: Greek word(s)] , Iustinianus ait.

Ad iustitiae temperamentum adhibenda Clementia: Nihil enim laudabilius ac generoso animo dignius clementia: Sola enim Deos aequat clementia nobis, inquit Poeta.

Sicque miscenda cum iustitia clementia, vt neutra ab altera separetur. Et quemadmodum interdum summum ius, summa est iniuria, non oportet semper apicibus iuris inhaerere, sed [gap: Greek word(s)] rationem habere: ita in eos, qui per imprudentiam et probabili occasione deliquerunt, clementia potius exercenda, quam qui ex proposito et petulanter crimina committunt. Sanabiles clementia dignos, insanabiles poenas dare, vt exemplo alij deterreantur. Plato et Vlpian. censuerunt.

[note: Lenitatis eatio.] Ita tamen lenitas temperanda, vt Reipub. causa adhibeatur seueritas, sine qua recte administrari non poterit, vt Cicero testatur.

[note: Extraordina riae cognitiones et poenae.] Hodie enim licet ei, qui extra ordinem cognoscit, suo arbitratu sententiam ferre, vel grauiorem velleuiorem, praesertim [note: L. hodie. ff. de poen.] de ijs, quibus iure non sunt expressae poenae, ita tamen, vt in vtroque modum non excedat, iuxta Vlpiani responsum. Neque semper [gap: Greek word(s)] seruandum in supplicijs sumendis etiam extraordinarijs, cum poenae sint odiosae, nec debeant [note: De vita homi nis non leuiter decernen dum.] locum habere nisi in casibus iure expressis. Leges XII. Tab. de capite ciuis, nisi per maximum comitium, illosque quos censores in partibus populi locassent, iudicari voluerunt, adeo de hominis salute veteres non leuiter decernebant.

[note: L. 1. §. genera liter, et l. 5. ff. de poen.] Generaliter placet in legibus publicorum iudiciorum ac priuatorum criminum, qui extra ordinem cognoscunt praefecti vel praesides, vt ijs qui poenam pecuniariam egestate eludunt, [note: Qui non habet in aere, lu at in corpo[?]e.] coercitionem extraordinariam indicant: alibi in vincula duci, et corpus torqueri leges permittunt, quod vulgo dicitur: Qui non habet in aere, luat in corpore.



page 317, image: s317

[note: L. si quis id quod. ff. de iurisd. l. quicunque quod. C de ser. fug. Alexander Magnus.] Non animaduertendum in quenquam in gratiam alicuius, sed iuxta leges. Memorabile quod Alexander Magnus, vt quendam innocentem occideret in terpellatus a matre obstante per nouem illos menses, quibus eum in vtero gessisset praegnans, prudenter respondit: Aliam posce mater mercedem, hominis enim salus officio nullo pensatur.

Decet omnem animaduersionem ira et contumelia vacare, neque ad eius qui punit, ad Reipub. vtilitatem referre, vt Cicero [note: Inuitum ad supplicia venire magiftratum.] sapienter dixit: Et inuitum ad supplicia venire oportet, perinde atque eum qui membrum deploratum cogitur resecare, ne totum corpus corrum patur et pereat.

[note: Non praecipitandas sententias in criminalibus. L. si vindicari. C. de poen. Hist. eccles. lib. 11.] Proinde principes aut magistratus decreta, praesertim in criminalibus non debent praecipitare, vt in caede illa Thessalonica accidit Theodosio, sed potius Constitutio Impp. Grat. Valer. et Theodos. praeponenda, quae sancit ad triginta dies executionem suspendendam sententiae capitalis, vt si forte ex affectu et sinistra criminatione exacerbato animo lata sententia, causa exactus cognosci, et affectus sedatior magistratus ad clementiorem sententiam flecti poterit.

[note: Tiberius Imperater.] Tiberius Imperator vetuit, ne damnati intra decem dies supplicio afficerentur, vt Dion Nicaeus testatur.

[note: Athenodori praeceptum.] Athenodorus Caesari monumentum philosophicum reliquit, Cum fueris, inquiens, iratus, ne quid dixeris fecerisue prius quam alphabeti literas apud te recensueris.

[note: Anaxandridae apophth.] Anaxandridas rogatus quare Lacedaemonij plures dies insumerent cognoscendis capitalibus causis: Quia, inquit, si in his semel erratum fuerit, non est corrigendi consilij potestas.

[note: Sanctius nocentem absolui, quam innocentem damnare.] Traianus Aufidio rescripsit, sanctius esse im punitum relinqui facinus, quam innocentem condemnare, vt Vlpianus refert.

Cum iudices pronunciare debeant secundum id quod eorum [note: L. absentem. ff. de poen.] conscientia dictet, et quod in iudicium deductus confiteatur,


page 318, image: s318

[note: Haereseos delati citra cognitionem inique necantur. c. vt inquisitionis de haeret. in 6.] parum iuste faciunt, qui haereseos delatos ab inquisitoribus citra cognitionem tradant supplicio afficiendos, iuxta Const. Bonifacij pontificis.

In delict is fit remissio ad locum, vbi quis deliquit. Quod si iudex facere neglexerit, punitur ex Constit. Imperat.

[note: Auten. si vero criminis. C. de adulte. Carcerum vsus. L. aut damnum. §. solio. ff. de poen. Priuati carceres.] Carceres instituantor non ad poenam, vt plaerisque locis fit praeter legum auctoritatem, sed ad custodiam, et ad continendos, non ad puniendos homines: Sic Vlpianus respondit. Et Liuius, Carcer, inquit, foro imminens ad terrorem increscentis audaciae.

Priuati carceres monachorum et monialium propter tyrannidem, qua saepe innocentes affligunt, non tolerandi, iuxta Zenonis constitutionem.

Abusus quoque non probandus, quod honesti homines in carcerem temere interdum conijciuntur, vnde existimationis notam contrahunt.

[note: C. de priuat. car. l. vna.] Item quod facinorosorum extra crimen maiestatis supplicio affectorum vxores et liberi proscribantur, ac bona a magistratibus vendicentur, cum poena hoc casu non transeat ad haeredes, nec parentum crimen in liberos redundet.

[note: Lictorum et carnificum ratio.] Lictores et carnifices, cum ministri sint et executores iustitiae, si alioqui honeste viuant, et officio suo legitime ex mandato magistratus perfungantur, non abominandi, neque iniuria vel contumelia afficiendi, haud secus quam iudex, qui sententiam [note: 24. q. 5. c. miles.] pronunciat. Qui vt est lex loquens ita lictor quoque lex exequens. Nec peccare militem testantur canones, qui iussa magistratus exequitur. Constat quoque veteri Testamento sanctos viros et nonestos de sontibus supplicium sumpsisse. Ahihau iussu Salomonis occidit nocentes. Phineas occidit Israelitam fornicantem cum Midianitico scorto. Elias occidit prophetas Baal. Etiamsi Aristoteles hos, qui huc se ascisci patiuntur, tanquam flagitiosos abominetur. Estque censoria


page 319, image: s319

lege cautum, ne quis ciuis Romanus carnifex esset. Caeterum quia necessitas hoc officium requirit, si suis stipendijs contenti, et honeste viuant, ob munus, etsi odiosum, non sunt contumelijs afficiendi.

[note: Torturae ratio. L. de minor. ff. dequaestio. l. quaestionis modum. ff. eo. l. edictum. ff. de quaest.] In torturis et quaestionibus decet principes et magistratus magnam cautionem adhibere: Neque enim in magistratu impunitam crudelitatem in torquendo leges voluerunt, si modum excesserint: Nam moderata temperamenta in quaestionibus obseruanda Arcadius respondit. Sic enim torquendus reus, vt vel innocentiae vel supplicio saluus reddatur Vlpiani responso. Edictum extat August. Quaestiones neque semper neque in omni cau sa desiderari, sed cum capitalia et atrociora maleficia aliter explorari non possunt. Cui subscribit Vlpianus: [note: L. 1. §. quaestioni fidem eod.] Quaestionibus fidem non semper, neque nunquam habendam: nam rem esse fragilem et periculosam, et quae veritatem saepe fallat: plaerique enim patientiae duritia ita tormenta contemnunt, vt exprimi veritas nullo modo possit: Alij rursus tanta impatienta, vt in quouis potius mentiri quam tormenta pati malint, ac non se solum sed alios criminentur. Id quod [note: Lib. 5. c. 4.] ante Vlpianum Quintilianus testatus: Quaestionem, inquit, pars altera necessitatem fatendi vocat, altera etiam saepe falsa dicendi: quod alijs patientia facile mendacium faciat, alijs infirmitas necessarium. Nam si de quaestione habenda agatur, plurimum intererir, quis, et quem postulet aut offerat, et in quem ex qua causa, siue iam erit habita, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus, an credibilia dixerit, an inter se constantia, perseuerauerit in eo, an aliquid dolore mutauerit prima parte quaestionis, an procedente cruciatu, quae vtrinque tam infinita [note: d. l. 1.] sunt, quam ipsa rerum varietas. Haec ille. Addit Vlpianus a quaestionibus incipiendum non esse, sed ita demum adhibendas, si causa magna subsit, vel personae, vel rerum qualitas hanc confessionem postulet. Videndum ne odio aut vlciscendi animo


page 320, image: s320

[note: Indicia idonea in quaestionibus [?]quiri.] adhibeantur, sed indicia praecedant idonea, argumenta extrinsecus accedant, et circumstantiae personarum, locorum, temporum, qualitatis, quantitatis, euentus, quibus Iurisconsulti facta punienda existimarunt. Est etiam ratio habenda aetatis, dignitatis, etc. His autem omnibus spretis hominem adigere, vt fateatur quae non patrauit, est inexcusabilis saeuitia.

Abusus est quod plaerisque locis carnifices sententiam pronuncient.

[note: L. vlt. C. vt in tra cert. temp.] Criminales causas intra biennium, vt ante quoque dictum, finiendas Iustinianus sanciuit. Neque enim expedit criminales quaestiones diu suspendi, quapropter poena quoque ab Imp. adiecta iudicibus id negligentibus infligenda.

Curandum principi vt iudicia visitentur, iudicatorumque [note: Philip. Pulcher rex Galliae.] perinde atque ab alijs magistratibus gestorum ratio exposcenda, quod vulgo syndicari, Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt. Sic a Philippo Gallorum rege, cognomento Pulchro, statutum, vt in Parlamenti iudices tertio quoque anno cum tardissime inquireretur. Florentiae a septemuiris Iureconsultis triennio indicantibus post exactum tempus ratio exigitur perfuncti muneris iudicandi, licetque quibusuis actionem hanc intentare. Iustinianus [note: Nonell. con[?]it. 101.] constituit antequam magistratu abiret quinquaginta dies sub publico conspectu omnib. actionem intendere volentibus responderent, et si qui sibi male conscij aufugerint, substantia exciderent.

De inspectione administrationis Reip. Coronidis vice adiectum. Caput XIX.

QVemadmodum bonus agricola numquam debet esse otiosus, semper habens quod agat, ita principem, cui tot incumbunt, [note: O[?]upationis et otium peincipis.] tam multi homines concrediti a Deo, semper occupatum esse decet. Siquidem modo legibus ferendis, controuersijs,


page 321, image: s321

componendis, iuridicundo, modo legationibus vel audiendis vel ablegandis, officijs dispensandis, alijsque innumeris, domi atque foris negotijs adeo distenditur, vt ne solidam dormire noctem concedatur, vt apud Homerum admonetur [note: Occupationum molis lenandae ratio.] Agamemnon. Qua occupationum mole plurimum leuari poterit princeps, si ordine, tempore oportuno, certisque personis, vt de synergis diximus, singula procuranda et exequenda demandet. Et tanquam apum rex in alueario, ita princeps omnium officia inspiciat, diligentiam consideret, et an quique demandata gnauiter exequantur. Scitum a Cicerone celebratum velut aenigma, quod veteribus oraculi vice vsurpatum [note: Frons occipitio prior.] Cato in re Rustica testatur, FRONTEM OCCIPITIO PRIOREM. Quo significatur Domini praesentiam in omnibus negotijs expediendis plurimum momenti habere, et rectius et expeditius res geri, vbi praesens sit ipse cuius negotium geritur. Id quod nulli magis obseruandum quam principi, [note: Episcoporum nomen.] si modo veri principis officio perfungi velit, et Episco pis, qui inde nomen habent. At hodie plurimi ex his neglecto hoc oraculo alienis oculis vident, alienis auribus audiunt, manibusque alienis vtuntur, atq adeo occiput fronte prius esse patiuntur, parum aduertentes, ibi Rempub. optime administrari, vbi auris audit et oculus videt, iuxta Sapientis gnomen. Constantinus, vt ante dictum se in spectorem [gap: Greek word(s)] profitetur a Deo constitutum Reip. Porro haec inspectio partim domi in aula, partim foris fieri poterit.

[note: Inspectio aulicae oeconomiae.] At vero in aula inspicienda examinandaque primum aulae oeconomia an rite administretur, an prouentuum fiat fruga lis et fide lis dispensatio, an receptorum expensarumque exacta ratio, an iustitiae officina ferueat, an denique suo quisque fungatur officio. Eaque omnia hybernis temporibus domi citraque [note: Foris inspectio.] molestiam expediri poterunt. Quae vero foris per ditio nes inspicienda, etiam per aestatem cum voluptate, modo venationis


page 322, image: s322

modo aucupij, modo piscationis praetextu, ac velut aliud agendo praestari poterunt. Non est nouum neque obscurum principes venatione ferae insequendae studio longius abductos, ac in persona priuati hominis plaeraque cognouisse veluti per lusum, quae seria in spectione non essent indigna. Nondum memoria excidisse arbitror, cum initio gubernationis susceptae ad remotiores ditiones concessisses, quo rarius maiores tui diuerterunt, subditos quasi nouo solo oriente exhilaratos confidentius suas querimonias et iniurias exposuisse, teque cognita praefectorum ministrorumque tyrannide, eos exutos praefecturis seueriter mulctasse.

[note: Ditiones luftrandae non grauandae] Ex re igitur et principis et Reipub. fuerit Cassitae exemplo, et oraculi Catonis admonitione, frontem occipitio praeponere, et ditiones ac praefecturas, modo has modo illas inspicere, [note: In Verr. 5. act. L. si in aliquam ff. de off. procons.] atq exquirere conditiones earundem, non quod de Verre tradit Cicero, vt subditos expilet, aut iuri, aut priuilegijs eorundem aliquid detrahat, sed vt Vlpianus de proconsulis et [note: Quarum rerum inspectio necessaria. §. deplano, et §. obseruare. l. nequaquam eo. tit.] praesidis officio tradit prouinciam ac ditiones circumeat, inspiciatque an opera publica sarta tecta praestentur, an refectione indigeant, et si qua coepta sunt, vt consumentur, prout vires eius Reip. permittunt. Curatores quoque operum diligentes solen niter praeponat, ministeria militaria si opus ad curatores iuuandos det, item vt postulata et querimonias ciuium audiat, [note: Vt nemo concutiaturaut opprimatur. L. illicitas. §. ne potentiores, de offic. praesid. Thalos [gap: Greek word(s)] .] de plano cognoscat, pupillis ac viduis debilibusque aduocatos decernat, pspiciat ne humiliores a potentioribus opprimantur, aut iniurijs afficiantur, neue praetextu adiuuantium militares viros illicitis ministerijs ad concutiendos homines vtantur.

Thalos in hunc vsum a Minoe constitutus extra vrbem iudex in singulos annos regionem obibat custodiae legum intentus [note: Legum custo liae cura. Noueil. constit 161.] aeneasque tabulas pagatim circumferebat, vt Plato testatur.

Iustinianus, Non tantum, inquit, decenter leges ferre summo bono est, sed etiam sancita custodire, et ad effectum deducere,


page 323, image: s323

transgressoresque competentib poenis subijcere. Quae enim legum vtilitas, si in literis duntaxat consistant, ac non etiam per ipsa facta et opera subditis vtilitatem de se praebeant? Et quanquam subdat hanc curam praefectis commissam, vt Reip. nihil desit, at nisi principis ipsius in spectio accedat, edicta saepe per auaritiam et tyrannidem praefectorum negliguntur.

Proinde prius princeps meminerit se constitutum a Deo legum custodem, cui custodiae satisfacere non poterit, si semper alienis oculis alienisque auribus omnia permittat: Sed ditiones suae administrationi concreditas aliquando inspiciat, in quiratque primum quae ad Dei honorem, deinde, quae ad publica commoda, postremo, quae ad principale patrimonium pertinent.

[note: Ecclesiarum inspectio.] Quia vero ad Dei honorem pertinet cura Ecclesiarum, quae etsi Episcopis incumbere debebat, at illis dormientib. magistratus qui custos est a Deo constitutus, non solum politicarum et legum secundae, verum etiam primae tabulae, eandem solicitudinem non negliget, inspiciatque, vt in Ecclesijs doctrina pure annuncietur, et Sacramenta legitime administrentur. Videndum an Ecclesijs idonei ministri constituti, an stipendia suppetant, an simoniaci contractus, an iura Ecclesiarum conseruentur, an prouentuum rationes exigantur, an synodi seruentur, an publica offendicula coerceantur, an clauium vsus recte vsurpetur, an sine blasphemijs, periurijs, alijsque manifestis offendiculis obnoxij, an incantatores, magicis artib. dediti, an haereses, sectae, clancularia conuenticula foueantur, an aedes sacrae, templa, sarta tecta praestentur, an [gap: Greek word(s)] conseruentur, an sint scholae, et quo pacto pueritia instituatur: Collegia et monasteria, quib. exercitijs vtantur, an vacent sacris literis et piae disciplinae, an scholas habeant, quid doceatur, an habeant qui sacras literas doceant: quae bonorum dispensatio: an praelati suo officio fungantur: an atchidiaconi, qua diligentia, et an ad sacrae scripturae ac veterum canonum normam, synodos, visitationes Ecclesiarum,


page 324, image: s324

iurisdictionem tueantur. Haec et similia curet princeps exquirenda, vt et superius cap. IX. monuimus.

Item an pauperum ratio, an xenodochia, ptochotrophia et orphanotrophia sideliter curentur: an viduarum, orphanorum et miserabilium personarum ratio habeatur.

[note: Politicorum inspectio.] Hinc progrediendum ad politica, an toparchae, praefecti, iudices, scabini ac caeteri ministri principis et Reip. suo officio fungantur, an iudicia per idoneas personas legitimo processu et tempore idoneo seruentur, an leges, edicta et ordinationes gnauiter per ministros curentur exequenda.

Examinandae leges et consuetudines, excutienda statuta, an ratione et aequitate nitantur, abusus abrogandi: quales aliquot iuri et aequitati contrarij pluribus locis huiusmodi abusus consuetudinis fuco a magistratibus aut praefectis ad rapacitatem excusandam praetexuntur, e pluribus paucos indicabo. [note: Naufragio eiecta.] Alicubi praua consuetudine introductum, vt naues tempestatibus eiectae, earumque merces et onera, vbi ad littus appulerint, mox a magistratibus et praefectis eius loci occupentur, tanquam fisco deuoluta. Quam quidem consuetudinem olim Andronicus Constantinopolitanus Imperator tanquam [note: Nicetae annalib. de An dronici imperio.] iniquam a Romanis vsurpatam abominatus, vt Nicetes scribit, inquiens, [gap: Greek word(s)] , etc. Post autem a Frederico Imperatore abrogata, qui, Nauigia, inquit, si quo casu ac tempestate ad littus ferantur aut naufragium patiantur, tam ipsa nauigia quam nauigantium bona ipsis integra seruentur, et illis ad quos ante naufragium pertinebant reddantur: sublata penitus omnium locorum consuetudine, quae huic aduer satur sanctioni, nisi piraticam exercuerint, aut hostes fuerint Christianorum. Transgressores huius constitutionis bonorum publicatione mulctandos. Hactenus Frederici Noua Constitutio.



page 325, image: s325

[note: Auten. nauigia. C. de fur.] Superioribus annis cum primum in aulam venissem, et hac de re querimoniae apud principem factae, ipse citata Frederici Constitutione principem hortatus, vt hunc abusum abrogaret.

Alia eiusdem prope monetae: Si plaustro casu euerso homo [note: Plaustro euerso home necatus.] pereat. Quidam principum praefecti plaustrum vna cum iumentis et oneribus siue mercibus impositis quasi fisco vendicandum arripiunt, contra omnem iuris et aequitatis rationem, nisi quod praetexant, nautas et aurigas ob poenae metum [note: L. quod contra, dereg. iur.] cautiores reddi. Verum quia praeter iuris rationem hae consuetudines introductae, diligenter abolendae, iuxta Pauli responsum. [note: Res furtiua. Cic. Verr. 5.] Idem abusus in re furtiua vsurpatur, quo freti Apronius et Timarchus Verris ministri apud Ciceronem in rem furtiuam praetextu custodiae manus inijciunt. Accepimus quendam quingentos aureos penes se deferentem a prae fecto pecuniae cupido comprehensum furtique insimulatum, eoque praetextu suspensum, vt pecunia tanquam res furtiua praefecto loci cederet. Orapacitatem plane Verrinam: Ocustodes seruandae scilicet rei constituti, sed quis ipsos custodes? [note: De statut. et consue. contra liber. etc. §. omnes.] Quibusdam locis peregrinorum et aduenarum bona, si intestati decedant principes ac magistratus iniqua consuetudine occupant, contra constitutionem Friderici. Iniquissimum vbi principes et magistratus bonorum pupilli fructus suos faciunt.

Vulgo magno abusu iactatur dictum, Ein Jar lose/hundert Jar lose: Quod dictum hinc ortum existimatur, quod Iureconsultorum [note: Ius offerendi.] bona pars tradit, Iuri offerendi pignoris non praescribi, hoc est, quod hypothecarius proprietario praescriptionem opponere non potest quandiu fatetur hypothecam, quin semper proprietarius oblata pecunia redimere hypothecam possit, etiamsi in ipsa hypothecae obligatione cautum [note: L. fin. C. de pact. pign. et leg. commis.] sit, vt si intra certos annos pignus vel hypotheca redempta non fuerit, quod tum hypothecario cedat, quod in Iure


page 326, image: s326

Ciuili prohibitum est. Siquidem pactum legis Commissoriae in pignoribus improbatur ac rescinditur ex rescripto Constantini Imperatoris. Interim si proprietarius redemptionem offerat, et hypothecarius neget hypothecam esse, atque inde triginta anni effluxerint, quibus proprietarius redemptionem non vrgeat, hoc casu hypothecarius praescriptionem proprietario opponere poterit. At in emptione et venditione longe [note: L. 2. et 4. ff. de leg. commiss.] alia est ratio, aliaque natura quam in hypotheca. Nam in venditione lex Commissoria magnam habet aequitatem: vt si fundus venierit adiecto pacto, vt liceat intra certum tempus redimere restituto precio: Sin autem venditor sinat praescriptum tem pus elabi, res manet emptoris, neque dabitur in posterum venditori actio. Absurdum enim est huc dictum illud torquere, Ein Jar lose/hundert Jar lose.

[note: Precium expressum in documentis emptionis.] Simili abusu vulgo dicitur: Vbicunque in documentis emptionis precium expressum reperitur, hic semper redemptionem oblato precio concedi: Quod prorsus cum iure scripto pugnat, quandoquidem precium in contractu emptionis tanquam substantialis pars exprimi debet: Iam si contractum comprobat, quo pacto retrouenditionem tribuet? Adde omnem contractum e conuentione partium legem sumere.

[note: Fideiussores excussi non [?]equisitis Principalib. Auten. praesen. C. de fideiuss.] Eiusdem abusus, quod fideiussores non requisitis prius principalibus conueniantur, etiamsi principales intra territorium habitent, et bona possideant.

Haec ex innumeris indicare volui, vt similis notae consuetudines et abusus inquirantur atque corrigantur.

[note: Ciuitatum inspectio.] Inquiratur ecqui in ciuitatibus municipijsque ac pagis iudices, consules, scabini vel assessores, decuriones creentur, an homines idonei ac honesti, Deum timentes, iuxta ea quae supcrius suo loco dicta, vt opificia et artes honestae foueantur et priuilegijs inuitentur: mercimonia citra fraudem exerceantur, mensurae, pondera ne adulterentur, monopolia, vsurae, illicitique contractus coerceantur.



page 327, image: s327

[note: Praefectorum.] An praefecturae, praeturae, quaesturae, perhomines incorruptos et politicos iuris patrij et literarum magis quam solius militaris rei peritos administrentur, an suo quisque officio perfungatur, [note: Seruitiorum. Nouell. constit. 24. Ecclesiarum. Scholarum. Otij.] an suis stipendijs contenti subditos non concutiant, aut seruitijs alijsque oneribus grauent, vt Iustinianus praescribit praesidi Pisidiae in spiciendum, Ecclesiarum pastores in officio contineant, res Ecclesiae conseruent, rationes quotannis exigant: pauperes non negligant: num pueritia etiam in pagis recte educetur at que instituatur, mature artibus et ad victum honesto labore parandum pro cuiusque ingenio adhibeantur, [note: Agriculturae.] vt inutilibus et noxijs hominibus regiones liberentur, quo quisque quaestu viuat. Imprimis curandum Cyri regis exemplo, vt agri bene colantur: rustici diligentes beneficijs excitentur, ignaui mulctentur, vt cap. XIII. huius libri admonitum.

[note: Publicorum.] Quae communia, publica aut vniuersitatis sunt, et publicae vtilitati seruientia, non patiatur princeps beneficiarijs aut priuatis in feudum concedi: veluti pascua, syluas, piscinas, molas, et quae ad communitatem ac Reipub. vtilitatem pertinent, diligenter conseruentur, neque tolerentur citra vrgentem necessitatem, citraque principis auctoritatem distrahi, diui di, oppignorari aut elocari.

[note: Fluminum ac riuorum.] In fluminibus et riuis, etsi principes iure regalium auctoritatem habeant: non tamen decet riuulos qui priuatorum pratis, viuarijs ac caeteris necessarijs rebus seruiunt, clientelae iure priuatorumque vsibus concedere in aliorum subditorum praeiudicium, adeo vt ne anaten quidem aut anserem alere liceat accolis, nisi a beneficiarijs redimatur. Cum his alendis plaerique subditi ad tributa pendenda et seruitia praestanda et exactiones soluendas veluti adminiculis vti cogantur.

Item ne quid in fluminibus publicis ripaue eius fiat quo peius nauigetur, aut cataractarum impedimentis quo minus pisces ascendere et subditis piscationis vsum praebere queant.


page 328, image: s328

Huc pertinet an ripae fluminum, septa, incilia, aggeres suo tempore inspiciantur, et iuxta consuetudinem ac leges eius loci muniantur, et si quid desit reficiatur: an alluuionem et insularum [note: Adolph. D. Cliuen. ordinatio de Reip. mun. Ferarum.] iura conseruentur, iuxta constitutiones Adolphi ducis, attaui tui paterni, principis sapientissimi. Idem in feris et venatu inspiciendum principi, ne numerosiores greges ad depascendas segetes miserorum ali patiatur, et labores et impensas in colendo agro absumi, ac suas voluptates inedia subditorum pascat, memor diuitum delicias pauperum sanguine [note: Ferae occisae poena crudelis.] instrui, vt Ambrosius de Nabothe concionatur. Crudelissima autem quorundam principum consuetudo vel tyrannis potius ob feram quae segetes miseris absumpserit occisam vel etiam depulsam, membro atque adeo vita mulctari hominem. Refertur de Episcopo quodam, qui ob feram occisam hominem ceruina insutum pelle canibus lacerandum obiecit. Praeclarum pastoris Ecclesiae facinus, Nerone verius quam Episcopo [note: Tacitus lib. 15.] dignum exemplum: nam Tacitus scribit, Neronem solitum Christianos ferarum tergis contectos canibus laniandos obijcere. Moderetur princeps affectus, neque tantum indulgeat venationis illecebris, vt miseros subditos, a quibus ipse iniuriam depellere et tueri agros debebat, immissis feris tanquam calamitatem accersat, et vnde illi et vectigal pendere, et vxori acliberis victum quaerere cogantur, id tuto colere non liceat: Sed tenet insatiabile multos principes venandi [note: Mithridates.] cacoethes. Ferunt Mithridatem adeo venandi rabie percitum, vt septem continuis annis neque vrbis neque ruris tecto vsus. [note: Actaeon.] Actaeona, vt est in fabulis, aiunt in ceruum mutatum atque a proprijs canibus discerptum: Quo figmento adumbratur, quod facultates omnes in canes ad venatum alendos in sum pserit. Et nostrae aetatis principes plurimi male audiunt, quod nimium venationibus indulgeant. Moderata venationis recreatio tantis Reip. curis principibus merito debetur, si non fiat cum


page 329, image: s329

[note: Instit dere. diuis. §. ferae. L. quisque ff. de diuers et temp. praescr. §. nemo. de pacete. in vsib. seud.] subditorum ac segetum calamitate. Olim iure gentium vena tio et occupatio ferarum quibuslibet libera erat, et Imp. eam citra discrimen omnibus permittit, id quod etiam nunc quibusdam locis liberum relinquitur, nisi longissima praescriptione quis hoc ius priuatim vendicârit. Ac posterioribus saeculis libertas, venandi ad vrsos et lupos restringitur iure consuetudinario feudorum.

[note: Opera publica. d. l. si in aliquam.] Contempletur opera publica, oppida, arces, castella oportunis locis sita, vt vel muniantur aduersus incursus hostium, vel munita custodiantur: item portus, traiectus, pontes, sepes publicas et militares, speculas, obices et repagula publicarum viarum ad inopinatas irruptiones parata atque opposita, et breuiter, vt omnia opera publica sarta tecta praestentur.

Aedes praesertim in ciuitatibus ad vtilitatem salubritatemque quantum fieri potest aedificentur non nimis angustae, etsi non vndecunque, saltem frontes et camini sint latericij aut lapidei imbricibus aut tegulis operiantur aduersus incendia.

Incendiorum diligens cautio vbique adhibenda sanciendaque, [note: Incendiorum cura.] inquirendum an curentur a magistratibus instrumenta, quibus exortum incendium reprimatur extinguaturque, an certae leges quid cuique agendum exorto incendio. Olim accuratissima [note: L. 1. et 3. ff. de off. praef. vig.] huic malo cura adhibita, adeo vt Tribuni plebis et Aediles interuenirent, eratque familia publica circa portas et muros disposita, vnde si opus esset euocabatur, fuerunt et familiae priuatae quae incendia vel mercede vel gratis restringuerent, vt Paulus Iurecon sultus tradit. Nec vlli magis conuenire [note: L. vlt. eo. tit.] nec alium sufficere huic rei quam principem posse: quare Augustus maluit per se huic rei consulere. Serio autem admonendi inquilini, ne per negligentiam incendij dent occasionem. Negligenter autem ignem habentes flagellis ac fustibus caedendos Vlpianus respondit.

[note: Limitum.] Exquirenda limitum suae ditionis ratio, ne quid inde dissidiorum


page 330, image: s330

fomenti oriatur cum vicinis. Saepe enim vel ob finium regundorum, pecorum pascendorum, lignationis, glandis legendae, aquae ducendae, venationis controuersiam, et ob leue ius ingens belli incendium concitatur. Et saepe fit praefectorum morositate vel simultate priuata, vt harum rerum leui controuersia inflammentur principes, vt dum suum quisque ius summum defendere vult, summam plaerunque iniuriam sibi accersat. Quod si ipsi principes coram de his conuenientes confetrent, facile vicinitatis et pacis causa vtrique alteris concederent, neque paterentur rem tam leuem dissidiorum occasionem praebere. Proinde principes in his et similibus circumspectos esse oportet, neque semper vel ministris nisi re prius explorata fidem habere, vel in rebus tam modici momenti summo iure niti.

[note: Viae publicae.] Collustrandae viae publicae, an curentur ac reficiantur, vt neque humiliores neque angustiores refectionis praetextu reddantur, iuxta edictum loannis Illustrissimi parentis tui.

[note: Securitas viarum. e. I. §. conuen tionales. 2. col. versicul. sed istud. de pace iur. sir. et ibi Bald. I. I. §. summa et ib. Bart. ff. de his qui deie. l. I. §. in Sardinia. C. de off praef. praeto. Afr.] Vijs publicis securitas praestetur et libera commeandi libertas. Nihil enim laudabilius principi quam vt itinera per suas ditiones secura praestet. Qua in re magnam laudem meruit piae memoriae parens tuus Illustrissimus, quod violatores publici commeatus citra conniuentiam citraque vllum personarum respectum seueriter punierit. Reipub. interest sine metu et periculo per itinera publica commeare: maxime enim qui gabellas et telonia vectigaliaque accipiunt ad custodiam territorij sui tenentur.

Securitas et saluus conductus conceditur aduersus vim, non autem contra ius. Despiciendum an iudicia suis locis rite et incorrupta seruentur, vt secundum leges et consuetudinem loci pronuncietut, processus legitimo tempore terminen tur, vt superius de iudicijs et iusticia administranda diximus.

[note: Perduellionum.] Perduellionis et maiestatis rei, qui in Remp aut principem


page 331, image: s331

[note: Nouell. con. stit. 95.] hostilem animum sumunt, quos Iustinianus [gap: Greek word(s)] vocat, tanquam perniciosissimos latrones persequantur, cum quibus ne paciscendum sine iusta causa, sed tanquam latrones, sicarij atque incendiarij habendi, et vna cum liberis et vxoribus proscribendi.

[note: Repressalia.] Repressalia et pignorationes, quae a Iustiniano [gap: Greek word(s)] appellantur, nisi fiant ob iusticiam denegatam, et ciuili et canonico iuri, ac vicinitatis concordiae conseruandae contraria non tolerentur.

[note: Nouell. constit. 52. et c. vnico de iniu. Bart. in tract. de repress. Clarigatio. Hostes publici.] Curandum interim magistratibus, ne cui detur iusta hostilitatis ac diffidationis causa, ne cui vis fiat, neque iusticia denegetur: nam ab his solennibus verbis repetitio fieri potest quam vocant clarigationem: Siquidem hi perduelliones hostes publici dicuntur. At si qui praeter has aut alias iustas causas hostilitatem indixerint, hos non pro hostibus, sed pro praedonibus [note: L. hostes. ff. de captiu. et post. re.] et latronibus ac bannitis habendos, quibus nulla securitas praestanda.

[note: Pacis turbatores.] Explorandum an constitutio Imperialis aduersus pacis turbatores alicubi violetur, quae cap. v. huius libri refertur.

[note: Diuersoria.] Diuersoria et tabernae meritoriae in solitudine locisque suspectis non permittantur aedificari, et reperta aboleantur.

In diuersorijs fiat inquisitio an sint receptacula facinorosorum nebulonum, an immoderati sumptus, an aleae ludus aut alterius generis quaestus causa, an perpotationes intempestiuae concedantur, de quibus cap. XIIII. politicorum superius dictum.

Inquiratur de latronibus, praedonibus, sacrilegis, grassatotibus, furibus et eorum receptatoribus, sine quib. diu latere non possunt, reperti coerceantur. Item de validis mendicantibus, planis, Aegyptijs, mimis, erronibus, qui se milit es men tiuntur, vrsos saltantes ducentibus, atque id genus otiosis et inutilibus terrae onerib. ditiones purgentur, iuxta Impp. Constit.



page 332, image: s332

Otium iners cohibeatur, exemplo Amasis et Areopagitarum, quaeraturque quo quisque quaestu viuat.

Vt liberi praesertim pauperum artibus ac laboribus ad hibeantur, exemplo Antuerpien. vt nemo sit sine arte aut honesto quaestu vnde viuat.

An mercatura legitima exerceatur, ne inutilia pro vtilibus im portentur ad luxum, neue res necessariae exportentur, contract us illiciti, vsurae, monopolia, dardanarij cohibeantur.

Inquiratur an rerum necessariarum cura, quod panis, vini, cereuisiae, frumenti, opsoniorum in diuersorijs precium. Coerceantur inutiles sumptus. Inquiratur de operarum mercede.

[note: Honestatis et familiarum ratio. L. 1. §. sed etsi. ff. de vent. inspic.] Inspiciat vt boni et honesti et probi prouehantur, mali conquirantur, et in eos prout quisque deliquit animaduertatur.

[note: L sancimus. L. dubius. C. de contrah. empt.] Si qui reperiantur honesta familia orti, ac natales moribus comprobantur, hos ad officia ministeriaque honesta prouehat, aut alijs subsidijs succurrat: Nam Reipub. interest, vt honestae familiae conseruentur. Non patiatur bona honestorum stemmatum extra familiam alienari: reuocetur noua Frederici Imperatoris constitutio, abrogata Val. et Grat. ac Theod. Impp. contraria lege.

Inquisitione Reipub. facta priuati quoque patrimonij rationem non negliget. Rimetur cuiusque praefecturae prouentus, iura, vectigalia, feuda, clientelas, emphyteusis, telonia, pedagia, tributa, exactiones, collectas, insulas, alluuiones, portus, naualia, portoria, mineras, metalla, syluas, pascua, viuaria, flumminorum, riuorumque conditiones, molas, fundos vectigales, praedia patrimonialia, indictiones, mulctarum ac fisci rationes, operas praestandas: et qua diligentia haec omnia administrentur, an citra fraudem elocentur a subditis exquirat. Si quid reperiatur incommodi, id curetur sarciendum. Si ministri deprehendantur corrupti, aut parum fidellter


page 333, image: s333

quaestura vel functione sua vti, reijciantur, et pro ratione delicti mulctentur, atque alij datis idoneis stipendijs substituantur, ne vel subditos grauandi, vel domini facultates fraudulenter, administrandi, occasio praebeatur.

Id si faciat princeps, simul et suo patrimonio conseruando riteque ad ministrando consulet, et fidos habebit ministros: Sin autem negligat, neque ipse suarum facultatum rationes et dispensationem exquirat, ea negligentia alioqui fidos ministros ad fraudium exercendarum securitatem prouocabit, et patrimonij vires indies magis atque magis attenuabuntur, sine quibus praesidijs Reipub. gubernatio sustineri non potest, vtpote quibus princeps ipse, militares copiae, ac tam varia ministeria publica aluntur, conseruantur, et rite administrantur, vt Iustianus testatur. Contemplandae arces principales et aedificia quae restauratione indigeant, et vt sarta tecta seruentur. Atque vt paucis haec complectendo finem faciam, an quae in limitibus ditionum sita castella et arces diligenter custodiantur, an idoneis munitionibus et commeatu ijsdem prouisum. An ex omnibus iam dictis quae sunt administrationis et status conseruandi, veluti stipendia ac principale patrimonium alienata, aut fiduciaria aut hypothecaria obligatione grauata, quod si reperiatur vt redimantur. Ad eundem modum de seruitijs et operis praestandis si quid oppignoratum vel remissum vt recuperetur, ne aliorum immunitas alios grauet. Horum et similium cura et inspectio principi necessaria, neque semper satis existimet alienis oculis et auribus vti, sed, quemadmodum diximus initio, frontem occipiti praeponere necese est.

FINIS.



page 335, image: s335

AD ILLVSTRISSIMVM PRINCIPEM GVLIELMVM, DVCEM IVLIACENSIVM, CLIVENSIVM, MONTENSIVM, COMITEM MARCHIAE, et Rauenspurgi: DOMINO in Rauenstein, Ioannis Sturmij de educatione Principis.

EST res illustrissime Princeps omnino optabilis, vna cum natura secum adferre in hanc lucem formam corporis bonamque valetudinem, et praeclarares est nobilissimum nasci, et inseri vetustissimis familijs, et haec bona excellentiora fiunt, cum ingenij etiam acumen, et animi indoles a natura nascentibus attribuitur. Sed etiam institui et educari, atque erudiri bene laudabile est, sine quo naturae vis saepenumero aut consopiri solet, aut debilitari, aut impediri, vt nihil egregium lucubret. Quamobrem corporis tui robur et forma vna cum vita occidet, et generis laus non tanta post se futura esset, nisi morum esset illustrata probitate et mentis acie, quas res duas in te et amamus omnes et admiramur. Sed haec ipsa non tam late vim suam explicassent absque domestica educatione et disciplina, in qua constituenda maximopere patris tui optimi principis, et matris prudentissimae foeminae memorabilis extitit prouidentia, qui id elaborarunt, vt nihil oculi tui viderent, nihil aures haurirent, nihil animus cognosceret, quod et avirtute magnorum virorum, a religione Christianorum, a doctrina credulorum, ab omnium hominum honestate esset alienum. Itaque felicitatis tuae pars esse non minima creditur ab eruditis hominibus, quod adolescentulus Conrado Heresbachio traditus in disciplinam es, cui viro et prudentiam tribuunt, et diligentiam, et fidem, et doctrinam, et religionem, et moderationem, quae sex virtutes cum in magistro ac praeceptore insunt, vbi natura bona erudienda concredita est a parentibus, nihil


page 336, image: s336

[note: Prudentia magistri. 1.] potest non ex se praeclarum atque excellens gignere. Prudentiae est, considerare quanta res sit, habere in sua disciplina principis viri filium, quem parentes haeredem suum velint, quem populus expetet, vt optime et salutariter, et moderate, et scienter gubernet Rempub. cum etiam ex priuatis familijs saepe oriantur, qui aut vtiles sint aut honorifici etiam salutares patriae ciues, quanto magis haec disciplina principis familias decet? quibus qui praesunt, quo magis auctoritate aestimatione, honoribus pollent, eo etiam doctrina magis et virtute ac moribus caeteris debent hominibus praelucere. Ergo prudentis est magistri morumque praeceptoris in primis considerare, quantum munus susceperit, et qualis de se sit parentum, patriae, bonorumque omnium expectatio, qualis etiam eruditorum, pertinet enim ad omnia literatorum hominum collegia, principis familias recte beneque institui, vt ad Philosophos Aristotelis educatio, qui ita Alexandrum enutriuit, vt comprobatum sit, non solum Rempub. curari a Philosophis posse, sed etiam magistratus, et Reipub. principes, et reges institui et erudiri tales moribus et sapientia, quales vita mortalium, et hominum ingenia naturaeque desiderant. Itaque incertum est, vter ab altero plus sit honoris per hominum vitas consecutus? Aristoteles qui instituit et expoliuit, an Alexander qui imperium a Philippo patre acceptum, ita gessit ea quam ab Aristot. accepit scientia, vt omnis inuidia patris desierit in filio, et quem principio Graecia ferre non potuit, is absque inuidia ita patris imperium amplificauit, vt omnium prope hominum fieret dominus, et gloriosum cognomentum inuenerit, et Alexander Magnus sit appellatus, non imperio solum et fortuna, verum etiam regnandi imperandique scientia. Non tantos labores talesque suscepisset curas Aristoteles, aut ob pecuniam aut propter famam, quas quidam Philosophispernunt omnino: Aristot. non summo loco collocat, sed quod ad Doctoris prudentiam atque officium arbitratus sit pertinere, in primis constituere quanta res sit disciplina domestica, praesertim regum, cum hi ad informandum et ad docendum non a parentibus modo, verum etiam a populo committuntur, cum ipse


page 337, image: s337

etiam Aristoteles similem curam in Platone expertus sit, et de Socrate acceperit, quos discipulos habuerit, qua prudentia institutos, qui cum priuati essent, tamen et vtilitates et laudem gloriam patriae propter doctrinam ampliarunt. Haec igitur prima sit siue magistri siue Doctoris, siue praeceptoris virtus, animo complecti magnitudinem [note: Diligentia.] rei, vt officium suum laudabiliter faciat, quod vbi statutum erit, non de futura est, quam secundariam requirimus, diligentia, sine qua nihil vnquam magnum atque praeclarum effici potuit. Haec Antonium, Crassum, Ciceronem, tales oratores dedit, quales fuisse eos et legimus et cognoscimus, haec Vlyssem Mineruae admir abilem reddidit, vt est apud Sophoclom:

[gap: Greek word(s)] .

Odoratur enim haec quam sagacissime, et scrutatur omnes latebras, et quasi venando omnium rerum insequitur vestigia, vt nihil [note: Diligentiae tripartitum officium. 2.] reconditum a doctis, aut a natura abditum sit, aut lateat alicubi temere neglectum, quod non inquirat. Sed praeceptoris distracta tres in partes est diligentia, quarum vna est sita in recognitione earum rerum quas vnquam didicit, altera in earum intelligentia quas ignorat, tertia in consultatione, quomodo eas principi suo discipulo tradat, vt minimo cum labore, nulla cum molestia consequatur, quae ei sint ad mores et prudentiam et doctrinam vitamque necessaria: Nam quae nostrorum fuit temporum infelicitas, vel potius miseria, quam multa nobis proposita pueris fuerunt, quae non erant necessaria? quam inutilia? quam mala? quam barbara? quam etiam nullo ordine? quam nulla via et ratione? sed tamen quia bona etiam quaedam atque praeclara, et ab alijs accepimus, et ipsi nobis comparauimus, diligentiae est ea conquirere et distinguere inter senatura, ordine, necessitate, vtilitate, modo, facilitate, vt apparatus noster non solum copiosus sit, verumetiam varius, digestus, explicatus. Idem retinendum in ijs est quae deinceps discuntur, nam quia nobis non legimus, sed discipulis, gustanda sunt omnium scriptorum genera, vt quem cibum


page 338, image: s338

puerili stomacho salubrem sentiemus, eum recondamus, vt suo tempore [note: Fides magistri. 3.] conditum beneque coctum porrigamus, quae duo cum peracta erunt consultatio sequetur, quomodo porrigamus, et quae nam et quo ordine, de quo praecipiendum pluribus. Sed in diligentia fides inesse debet, quae vtilitates et progressu discentis censenda est. Sunt enim multi, sibi non suis diligentes, quorundam etiam diligentia ad ostentationem dirigitur, quae fallax est, vtilem vero diligentiam requirimus. Ergo qui alios docet, vt ipse discat, is suum, non alterius quaerit commodum, et qui laudem quaerit ex memoria pueri recitatione Latinorum et Graecorum versuum, is paucarum horarum merces explicat, [note: Doctrina magistri. 4.] nullas facultates opesque reconditas voluit possideri. Quartum locum doctrinae dedimus, et quintum religioni, cum tamen religio primas teneat, et doctrina proximas partes, sed fuit hoc ordine mea mihi exponenda sententia. Ergo prudens iste praeceptor et diligens, et fidus atque fidelis etiam instructus sit ab artibus, et a multarum et variarum rerum doctrina, quae literarum prudentia est atque scientia, diuersa multum a prima, de qua primo loco dixi, quae communis est, et artificibus in medio omnibus proposita, haec vero prudentia eruditorum est hominum, sine qua primae illae tres virtutes in liberorum educatione nihil praestare possunt, nisi vulgare et plebeium, haec vero singulare aliquid et politum atque admir abile solet in hominum ingenijs gignere. Sit ergo talis principis pueri magister qualis Conradus Heresbachius fuit, vel potius qualis nunc est, perfecto literarum cursu, multarum rerum vsu, consummato iudicio, amabili grauitate, graui lenitate, vt doctrina non perfectionem solum adepta esse videatur, sed morum etiam decentem elegantiam. Ridicula enim doctrina est in arrogantia, morositate, fastidio, leuitate, si tamen docti haberi possunt, in quibus huiusmodi sunt animi motiones. Quanquam sunt in omni genere magnorum hominum aliqui inepti, vt oratores Erucij, Curtij, Mamerci, poetae vt Marsi et Zoyli et Chaerili, Senatores vt Valgulae, Aselli, Mancij: Imperatores etiam et duces, vt Thersitae, Glauci, in quibus non scelera vituperantur, sed ridentur


page 339, image: s339

ineptiae. Fiunt tamen quaedam amabiliter inepte, vt de Scipione et Laelio legitur, animi eos relaxandi gratia conchas et vmbilicos ad Caietam et Laurentum legere solitos fuisse. De Archimeds scientissimo Mathematico traditum est, cum inuenisset in balnei aquiminario rationem, quantum probi auri furax artifex de massa abstulisset, nudum ex aqua domum cucurrisse, et inclamitasse Graeco mathematicorum verbo [gap: Greek word(s)] , eiuscemodi ineptias virorum ferre possumus, et habent aliquando vtilitaetes, vt mox ostendemus, sed fastidiosos, opinatores, arrogantes, rixatores, morosos, denique ineptos, nemo aspicit, quin rideat propter ridiculum, aut doleat causa literarum. Quamobrem sanam requirimus in magistro eruditionem, cum aliarum rerum multarum atque magnarum, tum inprimis antiquitatis et ciuilis scientiae, sine quararo boni possunt gubernatores et viri Rerumpub. principes existere. Doctrinae et rerum scientiae Plato ex Socratis sententiam tantam tribuit, vt Respubl. Philosophis commiserit, quod tamen minime velim, fuerunt enim post Socratem nimis multi inepti Philosophi. Ciuilem prudentiam antiquitas tanti fecit, vt cum verisimile esset, non eam tenere omnem Numam Pompilium, ei Aegeriam adiunxerint, vt Vlyssi Homerus Mineruam, a qua quotidie doceretur. De antiquitate et historia nullum dubium est, quin omnium Rerumpubl. ciuilisque doctrinae et vitae exempla contineat. Vlysses pro historijs, quae eo tempore non extabant, multarum gentium mores in suis cognouit erroribus: Qui mores hominum late perspexit et vrbes, vt est apud Horatium, eaque de causa Homerus Nestori tres aetates dedit, quae multarum atque magnarum rerum suppeditarent memoriam. Et vt fabulas relinquamus, nulla antiquior historia est quam Moysis, nulla maiorem auctoritatem habens: Patriarchas, vitae longinquitas multa vtilia, necessaria praeclara docuit, sed postquam Deus humanae vitae propter scelera cursum decurtauit, eique breuem terminum constituit pro longitudine vitae et diuturna experientia, historiae dono genus humanum viuit, et Moysen dedit atque Prophetas, a quibus


page 340, image: s340

multa simul mortales condiscerent. Sed si est aliquod genus hominum, ad quod potissimum antiquitatis memoria pertinet, est id magistratuum et regum et principum in imperijs, quos ad talem curationem non solum voluntatem et ingenium, sed etiam scientiam atque memoriam exemplorum adferre decet, ad deliberandum, ad iudicandum, ad prouidendum, ad cauendum, ad omnia imperij munia. Historias igitur inprimis teneat omnium temporum, populorum, virorum is Doctor, qui principum erudiet liberos, et illorum hisce praecipue mentes imbuat, vt vbi adoleuerint, et ad Rempub. accesserint, in iuuenilibus eorum animis prudentia vsusque inhabitare senilis videatur. Sed in his illud meminisse oportet, non eo a me haec dici quo solas historias commendem, sunt enim alia etiam multa praeclara cognoscenda, veruntamen historias cum primis discat adolescentulus, magister si fieri possit omnia sciat, et ex omnibus optima delegat, quae conueniant aetati et viribus id quod ad docendi rationem pertinet: de qua post cum de moderatione dicetur: nunc de quinto agendum quod [note: Religio 5.] erat religionis: quae virtus vna, caeteras complectitur omnes atque vniuersas, simul ac enim religio alicuius animum occupat, omnes ibi virtutes subito vna erumpere et effundi necesse est: adeo id clarum est, vt etiam si Stoicorum dogma obscurum esset, tamen in religione intelligeretur, qui dixerunt, qui vnam virtutem haberent, eos omnes non consequi sed habere. Religionem hic ego cum pietatem voco, tum etiam diuinitatis noticiam: quo fit vt haec pars appendicula partim sit doctrinae, partim singularis quaedam hominis virtus, ignem in homine inflammans diuini amoris, vt quale in oratore quidam requirunt, vt sit vir bonus, tale ego in doctore flagitem, vt sit religiosus, non singulari aliqua vitae professione, sed communi omnium Christianorum officio, quod religionem in omnibus desider at hominibus, vt Deum metuant, ament, venerentur, implorent, orent, precentur, idque nulla falsa superstitione sed scienter, in diuinitatis enim inscientia non potest vera esse religio: quae causa est, quod talem praeceptorem principi puero quaeramus: ex cuius ore tanquam ex fonte


page 341, image: s341

salubres atque coelestis vitae aquas hauriat. Non enim religio solum, sed etiam superstitio altissimis defigitur radicibus, et minus superstitio fe doceri quam religio patitur, quae postquam radices nacta est, euelli ex animis hominum non potest. Vt enim id crederemus verum esse, monstrosis nos exemplis multarum aetatum serie praedoceri nos Deus voluit. Itaque non solum Solem et Lunam quaedam nationes adorarunt: et homines bene aliqui de mortalibus meriti in Deos depositi sunt: et Dij nominibus efficti, vt Flora, Robigus, Lympha, Bonus Euentus: verum pro Dijs etiam bestiae habitae sunt, idque ab Aegyptijs, quibus tamen ingenij acumen est propter regionis contemperationem, et qui sibi literarum et artium inuentionem arrogant et quis hos illis temporibus errores et hanc monstrosam superstitionem ex opinionibus eorum in quibus haerebant potuisset euellere? Sapientissimus habitus fuit totius Graeciae Socrates, et tamen in ijsdem fuit de Dijs erroribus, et suum Daemonium pro numine habuit. Doctissimus M. Varro celebratur: ecce quid precatur principio librorum suorum de agricultura: NEC NON ETIAM PRECOR LYMPHAM ET BONVM EVENTVM, quid haec alia est quam verborum non diuinitatis precatio? at qua ratione ducitur vt hos Deos esse credat, QVONIAM SINE AQVA, INQVIT, OMNIS ARIDA ET MISERA AGRICVLTVRA. O Dialecticum, quia sine aqua ariditas, idcirco ne Lympham pro Deo coli oportet? QVIA SINE SVCCESSV, INQVIT, AC BONO EVENTV FRVSTRATIO EST NON CVLTVRA, istud ne argumentari est, an desipere? Aiaci boues pro hominibus flagellanti ignoscere possunt, non possum veniam dare Varroni Lympham adoranti, viro in Republic. magno, multae lectionis, scriptionis, experientiae, vsus, qui cum videret Aegyptios in suo Crocodylo insanire, se in Lympha sua delirare non sensit. Tantam vim habet in falsitate educatio, consuetudo, persuasio, vt oculatissmi caecutiant, sagacissimi non odorentur, acutissimi non intelligant, vt sapientia eorum stultitia appareat, in eaque pergant et moriantur, etiam moniti atque reuocati. Quo magis ego Iudaeis


page 342, image: s342

ignosco, qui propter istos horribiles errores non patiuntur se a suo male intellecto Moyse et a reconditis sibi Prophetis et a suo mutilato Deo abstrahi, etiam Mahometanis, qui potius simili in particula colenda Dei errare malunt, quam multos et vanos Deos colere. At Numam Pompilium quomodo laudare possumus, qui cum doctissimus et sanctissimus, peritissimusque religionum a Romanis sit habitus, Aegeriam suam finxit, et eam vanitatem populo suo commendauit. In hoc summo rege nonne ita foeda ista inhaeret macula, vt nobis videatur omnis eius sorduisse religio? Et vt ad Iudaeos meos redeam, quibus aliquam sedem in ciuitatibus reliquisse videbor, quia euit atione vanae diuinitatis falsique cultus excuso, nonne sensibus omnibus diuinitus videntur esse priuati, cum in tanta praedictione calamitatum, et profligationis populi vniuersi, cum fateantur diutissime his sese malis vexari, tamen aperire oculos non possunt, vt lucem intueantur, veluti qui ephialtae grauantur, qui sentiunt malum, vnde autem accidat non possunt per somnum intelligere. Tantam Iudaei suae religioni fidem habent, vt si possent, et si potens aliquis fictusque et seditiosus Messias oriretur, nemini mortalium in omni religione parêrent, et orbem terrarum sibi creatum et constitutum putarent, caeteros mortales incendijs et caede tollerent, vsque adeo non solum vera religio grauis et sancta est, sed etiam falsa, dura est, et morosa et pertinax et crudelis. Quid enim de Turca dicemus? cuius exemplum nos vnum dosere potest, neque bono euentu veritatem religionis probari, neque disciplinae seueritate, neque aetatum progressionibus. Quot enim iam annis regnant? et religionem suam tuentur, et pro iure suo belligerant, quam constanti totius populi fide et obseruatione erga Tyrannum cum qua ceremoniarum et institutorum, falsa quidem et ficta et nugatoria, attamen dura et rigida disciplina? quanto etiam et quali successu? In angulo orbis audacium hominum globus vnus coijt, qui iam in Africa regnat, qui Europae partem maiorem occupat, qui Asiam totam in sua habet et ditione et potestate, qui a nostris etiam monarchis non Dominus, sed magnus


page 343, image: s343

Dominus in Legationibus appellatur, an mirum sit hunc credere diuinitus se in imperium maioribus suis successisse, et maioribus quasi in manus a Deo traditum esse omnium gentium imperium: ergo nulla mala conscientia quot ille nunc millia hominum tot annis vicit, vexauit, trucidauit, sustulit. Tanti refert principem bene institui, qui gladio non doctrina religionem suam vindicat, qualiscunque illa sit qua est enutritus, vsque adeo necessarium est solicite prouidere ne quid falsi in religionem vel aetatum vitio, vel hominum imperitia, vel fraude improborum irrepat, praesertim cum tot aetatum et populorum exemplis doceamur. Quid enim Athenis fuit praeclarius, tum, cum floruit omnium disciplinarum doctrina, quid apud eos sanctius quam conditores eius ciuitatis Neptunus et Minerua? quid magis his persuasum quam hos deos esse? cum ficta solum sint impiae religionis vanaque nomina, tantam habuit de haec istis opinio autoritatem, vt cum eorum sapientes mathematici atque philosophi diligentissime inquisiuerint quomodo circulus quadrari possit, non cogitârint quomodo verum esse possit hos Deos esse, cum pro his, vt pro patria pugnare deberent, circuli vero quadratio etiam inuenta, non tantum attulisset ad fastigium philosophiae quam Architecturae securis et dolabra, quibus rotundus et orbiculatus truncus facili labore quadratur. In quibus Atheniensibus illud etiam maximopere mirandum est, quod magis stulti fuerint in ijs quae se scire putabant, quam in eo quod se ignorare fatebantur. Delubrum colebant Agnosti Dei propterea quod notus non esset, idcirco cum hoc nominarunt nomine, si hunc etiam philosophi quaesiuissent, et inuenissent illum Iesum vocari, et cognominari Christum, aut si magistratus cogit assent quidnam esset, quod maiores sine vultu et figura, et cognomento delubrum statuissent, clementiores fortasse in Socratis iudicio fuissent, qui quoniam suum Daemonium sequebatur, accusatus fuit quod Deos nouos coleret, et de Dijs patrijs sentiret male. Quo ego magis nostrorum temporum et nostrae religionis ignosco magistratibus, qui in religione sua defendenda sunt seueri. Nam si vireligionem retinere oportet, et si


page 344, image: s344

potuerunt id facere Romani in suo Ioue Capitolino et in Romulo indigite, si Athenaein Minerua, si Aegyptij in fele et crocodylo, cur non similis seueritas sit retinenda in Christianorum religione, quam non solum anni mille quingenti stabiliuerunt, argumenta et rationes confirmant, miracula demonstrarunt, sed quam antecedentia etiam Patriarcharum, et praenunciationes Prophetarum tot anteactis seculis comprobarunt. Ignosco quidem istis magistratibus, verum cum gemitu et lachrymis, et optatione mentis iudicijque melioris. Si satis est seueram esse religionem, fuit seuerissima Imperatorum Romanorum, numerosam, fuit numerosissima Aegyptiorum, honorificam, quid honorificentius Romae quam Deorum puluinaria vrbanaeque ceremoniae constantiam? quid constantius in sua Religione Turca? Rege Tunetensi? et hoc Numidarum Rege, qui cum Caesare est? declarant copiae coelestium martyrum fuisse in falsis religionibus, reuerentiam, constantiam, seueritatem, a quibus animorum confirmationibus rapti martyres fuerunt ad supplicia, si eos, qui hos sustulerunt peccasse videmus, et tamen peccasse constanter, persuasos sua religione, cur nos non paululum respiramus, et cogitamus posse fieri, vt nostra soeuitia Deo displiceat, aut vt iudices errent, aut vt Theologi, aut vt consuetudo, aut vt beatiores sint qui in supplicijs patiuntur quam qui condemnant? Illud etiam atque etiam cogitandum magistratibus atque principibus est, qui nam sint, qui reos ad flammas et ad cruciatus ducant? non enim carnificis gladius fulget, qui ceruices ferit, sed principis, neque carnificis manus est, quae rogum incendit, et flammam excitat, sed principis dextra. Quemadmodum nec iniquum iudicium ad lictores atque carnifices pertinet, sed ad magistratus, quibus si male iudicent praestanda culpa est in coelesti iudicio. Quamobrem discat princeps puer ex hoc quem requirimus praeceptore, veram religionem, quam suo tuetur gladio, vt non solum regere suos, sed etiam iuste sancteque regere possit, non enim ignor antia excusat magistratus, eadem enim Regem Numidarum, Persarum, Turcarum excusaret, non consuetudo, quae Iudaeos etiam fefellit, non temporum longinquitas,


page 345, image: s345

fuit enim Graecorum vetustissima et Romanorum perantiqua religio, non equidem quod Christiana religio non certissima sit, sed non solum Christianam postulamus religionem, sed eam flagitamus etiam puram, incorruptam. Vt enim religione nihil syncerius esse debet: ita etiam nihil facilius corrumpitur accessione superstitionis. It aque bonorum et doctorum virorum est contra impias ceremonias, et contra doctrinam falsam pugnare, et pro integra, pura, syncera, sana, mortem oppetere, et cruciatus contemnere. Non enim vt in Platonis et Aristotelis repub. leges aliquae male ferendae et tolerandae sunt, vt ne qua periculosa oriatur reipub. controuersio: ita in populo Christiano ceremoniam irreligiosam, et precationem impiam, et opinionem contra Christi et Dei praecepta dissimulare oportet, in religione fidelem et iustum esse decet, etiamsi or bis collabatur. Ergo beatae illae vereque coelestes animae, quae nostra aetate sanguinem suum effundi passae sunt pro religionis puritate, et haud scio an minus fortiter passae sint quam primi Ecclesiae martyres. Nam hi ea formula iudicium hominum sustinuerunt, quoniam Christus filius Dei sit, et eiusdem cum patre diuinitatis sit particeps, hi vero quoniam corrupta sit doctrina, vitiatae oeremoniae, leges impiae in Ecclesiam irrepserint, et haec omnia oenseant esse emendanda, vt his mentibus in hoc mortali corporene aliqua iniuria fiat, principis Christiani est prouidere. Itaque bene instructum esse a puero oportet praeceptis doctrinae Christianae, vt iusticiam colat, religionem defendat, eam non patiatur maculari, quaeiam maculosissima est. Sed plura quam mihi constitutum fuit de religione. Veniamus ad partem postremam quae fuit commoderatio, [note: Moderatio. 6.] propria magistri virtus idque eruditi, haec efsicit, vt quae puer discet, ea discat cum voluptate, haec difsicilibus adfert facilitatem, haec docet omnia, haec tollit fastidium, haec matrum solicitudines adimit, quae in studijs liberorum solent valetudinem aduersam metuere, aut ingenij grauationem extimescere, aut disciplinae duritiem timere, aut magistri morositatem vereri, denique haec emendat quicquid puerilis educatio habet in se molestiae. Maximopere enim tenenda


page 346, image: s346

est Socratis libro secundo de Reip. sententia: [gap: Greek word(s)] . Verissima haec est, eoque non interrogata est a Socrate, sed afsirmata, non enim decet liberum ingenium seruili disciplina illaqueari, corporis labores violenti aliquando esse possunt, animi exercitationes et liberae esse volunt, et voluntariae, quicquid enim inuitis et recusantibus imponitur humanis mentibus, id leui momento data occasione excutitur. Itaque Socratis in eodem Platonis loco vocem [note: Exercitationes iuueniles.] sequi oportet, [gap: Greek word(s)] , quae vox si vera est, oportet praeceptoris moderationem in duas partiri partes, quarum vna corporis est, altera animi, hoc est vna ludi, altera doctrinae, vna iocosae, altera seriae voluptatis, vtraque tamen vtilis sane voluptas, quam a pueritiae et adolescentiae disciplina nunquam abesse volumus. Neque enim ratione caret quod Graeciae nobilissimae ciuitates huiusmodi disciplinae Musas atque Apollinem praesides esse voluerunt. Ergo et canere suis horis, et in venationibus interesse, et natationibus, et decursionibus militaribus, et saltu se cursuque exercitare non solum concessum, verumetiam necessarium iudico. Quamobrem principis pueri magister, in quo omnia ista sunt, de quibus dictum est, pro aetate, pro viribus, pro tempore, pro voluntate, pro instituto vitae omnia debet moderari, in venationibus species quaedam militaris fortitudinis, natatio quoque vtilitates habet, vt de C. Iulio Caesare literarum monumenta docent, equestres decursiones propriae sunt aularum exercitationes, saltus etiam cursusque adolescentiam inprimis decet, sed in his moderatus praeceptor prouidere debet ne sint immodicae, ne intempestiuae, ne periculosae, ne cursum studiorum impediant, sed iuuent, vt puer credat omnia ista inseruire virtuti et doctrinae, vt sciat in Imperatoribus et ducibus semper eos gloria caeteris praestitisse, qui cum militari fortitudine ciuilem prudentiam, et doctrinam literarum coniunxissent, vt de Iulio Caesare et Alexandro Macedonico alijsque multis legitur, quae exempla is praeceptor recte applicare poterit quem hic delineamus. Per magni vero refert quos habeat princeps et in exercitationibus collusores,


page 347, image: s347

et in studijs condiscipulos, quos non ex ipsa solum nobilitate, sed ex toto etiam populo et ab exteris gentibus oportet conquirere, imo maximopere cauendum est, ne in hanc disciplinam, et studia, et ad hos iuueniles ludos accedant, quibus virtus et honestas, et doctrina amabilis atque praeclara non videatur, hic campus non minus ab impudicis oculis amouendus est, et a contagionibus vitiosorum vindicandus, quam apud Poetas Dianae balneationes, vt hi ludi etiam ad virtutis cultum adiumenta adferant, atque etiam ad literarum elegantiam. Hahent enim omnia haec, cantiones, cursus, saltationes, venationes, decursiones, gladiationes, sua vocabula, suas sermonis formulas, sua in historijs exempla, quae ex literarum schola in gymnasium corporis et ex gymnasio in scholam deportabunt discipuli, si ea erit in magistro commoderatio quam requirimus, oportet enim vt hae exercitationes sibi mutuam opem suppeditent, et vtrinque accipiant alterna subsidia. Sed mirum videbitur multis quod his rebus ego praecepta dem, qui ne concedere quidem eas deberem, quibus mihi reddenda ratio in hoc tempore non est, satis mihi est quod intelligam et sciam hanc esse vetustam Persarum et Graecorum disciplinam, et quod etiam tempora nostra moresque nostri doceant, quoniam haec consuetudo vel potius ratio sublata est, idcirco tam paucos esse in principibus, qui ad imperiorum atque regnorum amplitudinem, doctrinaemaiestatem adiunxerint. Quae enim alia est causa, quam quod liter arum cognitio difficilis et dura et insuauis, molestaque videatur, et corporis exercitationes magis naturale, cum aeque sint vtraeque naturae consentaneae si modus teneatur, et coniungantur a magistro tempestiue et conuenienter. Sed quia nostris moribus puerorum ingenia, vt a nutricibus per infantiam in cunis, ita haec aetate libris alligantur, nullo ludorum atque exercitationum quasi magisterio, fastidiunt quod coguntur facere, appetunt a quo prohibentur, quo fit vt cum a praeceptoris subsellijs ad equitationes deducuntur, aspernentur literas, nouos magistros ament, et in scholis tyrannidem, in stabulis libertatem esse existiment,


page 348, image: s348

quanto ergo vtilius esset atque conducibile magis, haec per aetatem puerilem discere, vt ante annum decimumsextum non solum scholae, verumetiam tyrocinij non sit ignarus adolescens, et non minus et venari, et natare, et equitare bene et artificiose possit, quam illi ipsi qui his rebus sunt praefecti aulici magistri. Sed odiosa res est, et laboriosa et ingrata, literas discere, annos ego iam triginta sex literas disco, viginti tres easdem quas didici doceo, equidem videre non possum quid habeant literae molestiae, molestiae dico, quid non habeant inquam voluptatis, si a tali tradantur praeceptore atque magistro qualem hic eum esse volo, et qualem ego Conradum Heresbachium esse hoc praesertim tempore puto. Nam oratio quam de Graecorum lingua et literis olim Friburgi adolescens habuit, quam ego deinceps latere in bibliothecis paucorum non sum passus, quantum in se habet doctrinae? qualem rerum, et quorum librorum cognitionem, quales significationes vberrimi pectoris, quantum facundiae, vt hoc verbo vtar, disertaeque et eruditae linguae documentum. Hanc adolescens habuit, quantum post tot iam annis accessit doctrinae et vsus? Ergo qui talis erit praeceptor qualis Doctor Heresbachius est, qui multa didicerit, legerit, viderit, vsu compererit, is quicquid difficultatis erit facile poterit non imminuere sed tollere, quicquid molestum, id emollire, quicquid obscurum, id illustrare, distinguere etiam poterit non solum mala a bonis, verumetiam vtilia a necessarijs, postrema a primis, vt neue intelligentiapueri, neue memoria grauetur, idque omnibus temporibus et legendi, et intelligendi, et scribendi, et commentandi. Multa habent grammaticorum libri nimia, multa dialecticae magis et philosophiae quam suae artis propria, et ipsa dialecticarum atque rhet oricarum praeceptiones facilius doctoris voce atque iudicio tradi possunt quam liberis sint explicatae, iam disciplina de moribus et ciuili scientia, et de legibus, et partes omnes philosophiae naturalis, item antiquitatis memoria et historici commentarij, quam multa habent in quibus non solum ordo et rerum expositio illustrari a magistro poterit? sidetiam quam multa praeteriri, adimi, contrahi, coaceruari,


page 349, image: s349

redigi in locos artificiosos, coarctari angustis commentarijs, in tabulis artificiose oculis discipuli opponi, vt de verborum confusione taceam, quae nullum adhuc coactorem et digestorem habuerunt, cum tamen et lexica, et capiae, et thesauri; et commentarij, et annotationes omnis generis vtraque in lingua extent, quorum omnium cognitio infinita, et memoria negata naturae humanae est, vt nihil sit neque in susceptione, neque in elabor atione huius studij aut facile aut iucundum, absque magistri huius quem propositum habemus ope et auxilio. Quam fastidiosa res stilus est etiam eruditis rerum cognitione, nisi cum exacuerunt? at certissimaratio est adiuuandi adolescentis, vt et facile scribat, et libenter et cum voluptate. Commemorare vero in sermonibus et conuiuijs, hominumque congressionibus, quaelegeris, audiueris, scripseris, adeo magnum est, vt etiam eruditissimifacere id non queant absque pudore et metureprehensionis, sunt tamen rationes, quibus qui munitus est, nullum neque grammaticum, neque poeticum, neque rhetoricum verebitur Aristarchum Denique quia Deus in natura rerum nihiltemere, et confuse, et perturbate constituit, sed omnia suas causas, et ordinem, et conuenientiam sortita naturaliter sunt, nihil ita fortuitum, et numerosum, et indigestum est, quod ab ingenio bene literato non possit proprietate distingui, specie continuari, generibus contrahi, quodcunque aut fieri potest, aut exsistere, simul acsensu percipitur, intelligentia potest comprehendi, et notione aliqua notari, et quaecunque aut temporibus, aut rerum serie, aut earum cognatione, aut similitudine, aut consecutione connexa sunt, tametsi reconditam atque confusam molem habeant, tamenijsdem possunt et temporibus, et propagationibus, et propinquitatibus, et similitudinibus atque consecutionibus dispertiri, et doceri, idque modico discentis labore, minimo fastidio, nulla molestia, si talem qualem volumus artificem nanciscantur. Is siue artifex, siue magister, siue Doctor, siue praeceptor, aut quocunque eum placeat nomine appellari, inuenire poterit cathenam illam Iouis de qua est apud Homerum, et intelligere quomodo illa compages cohaereat, ex qua coelum, terra,


page 350, image: s350

omnia elementa, omnes Dij, omnes homines dependeant, et Iouis dextra nutuque moueantur. Est enim omnium rerum inter se perpetua cognationis cohaerentia, et quia res perpetua continuatione copulatae sunt, necesse est etiam verba, quae rerum sunt signa, omnesque sermonis atque orationis partes continenti connexione coalescere, id quomodo fiat quod naturale est, et quomodo confici debeat quod est artificiosum, tenebit hic noster principis Doctor. Quanquam non omnia in Doctore posita sunt, sunt etiam quae ad magistrum adferre, eique adiungere oportet adiumenta, vt nec Galenus nec Hippocrates facile curare morbum possunt, nisi aegrotus etiam officium suum faciat, et custodes, caeteraeque res adsint, quae sunt ad sanandum necessariae. Ita etiam puerum ad magistrum naturam atque ingenium et voluntatem adferre oportet. Quis enim facilius ingeniosum quam stupidum erudiat? aut quis doceat fatuum et stultum? Etiam parentum requiritur prudentia, et condiscipuli boni deligantur, vt aulicae impeditiones et noxae remoueantur, vt magistri constituatur et confirmetur autoritas, vt omnia adsint, quae sunt conducibilia, vbi haec congruunt, non mihi vllum est dubium, quin ibi populus et optimum et sapientissimum minimo cum labore, nullo cum fastidio, nulla molestia puerilis ingenij, aliquando sit habiturus principem, qui patrem non solum viuum, sed etiam morientem consolabitur, vt libentius e vita migret aetate acta, cum talem cogitabit se haeredem suo populo tradere, qualis a felice populo Princeps gubernator sit exoptandus. Haec ad te Gulielme Dux quasi praefari libuit, cum cogitarem Conradi Heresbachij orationem diuulgare, vt tibi memoriam praeceptoris et iuuenilis disciplinae renouarem, vt quasi testem certissimum haberem de diligentia, et fide, et prudentia, et doctrina Heresbachij, vt etiam tu liberis tuis, quos Deus daturus est, ante tempus praeceptorem inuenias, vt cum tempus erit, in promptu sit cui imago matrisque et patris committi possit, qui eam ab omni macula custodiat. Prudentissime loquitur apud Euripedem chorus Herculidarum:

[gap: Greek word(s)]

page 351, image: s351

[gap: Greek word(s)] .

Vtrunque tibi diuinitus datum est, vt et parentibus sis procreatus illustrissimae antiquissimaeque vtrinque familiae, et talem in matrimonio vxorem habeas, cuius parentes in hac nunc Christianorum aetate nulli, nec genere, nec honoribus, nec fortuna, nec imperij maiestate sunt secundi. Filiolam Deus dedit, daturus etiam est filium, si is talem conscquetur praeceptorem, qualem hic indicauimus, siue id tua sponte facias, siue exemplo Conradi Heresbachij, gratulabor vobis parentibus de felicitate, et gaudebo patriae meae de spe vicini Principis, qui patri forma bonitateque similis, aliquando felicitatem populi, prudentia sua sapientiaque non patietur aut interturbari, aut minui.

IMPRESSVM FRANCOFVRTI AD MOENVM APVD IOAN. FEIERABEND, impensis haeredum Sigismundi Feierabendij.

M. D. XCII.



image: s351b

DIARIVM, SEV QVOTIDIANAE PRECES HEBDOMADIS ACCOMMODATAE. JTEM CELEVMA EXHORtatorium ad praeparationem Christiane moriendi. AVCTORE CONRADO HERESbachio Iureconsulto.

IMPRESSVM FRANCOFVRTI ad Moenum, apud Ioan. Feierabend. M. D. XCII.



image: s351d

Ad Lectorem.

SPIRITVS sanctus per Prophetam vaticinatur, extrema mundi temporafore periculosa, et persecutionibus varijsque erroribus obnoxia: et cum Deus Ecclesiam velit sub cruce exerceri, maxime conuenit populum Christianum ad poenitentiam, et ad orandum se conuertere, atque ad tolerantiam praemunire: ea enim sunt certissima tutissimaque Christianorum arma et praesidia. Sic Christus ipse cum populus suus illi insidias struerent, pro dilectione inquit mea, aduersati [note: Psal. 109. v. 4)] sunt mihi, ego autem orabam. Et quanquam orandiformulas singulis praescribere, et quid cuique orandum, operosum, et pene superuacuum sit: cum quisque pro sua necessitate ex re nata sibi orandiformulam,, vt spiritus dictat, desumere queat: tamen sunt quaedam, quae his extremis periculosisque temporibus in vniuersum Christiano populo praecipue sunt precanda: qualia sunt pro orthodoxa fide, pro concordia dogmatum, et pace Ecclesiae, atque pro Magistratibus. Cumque omnis pia oratio ex fide proficiscatur, vera autem fides non sit sine poenitentia:


image: s351e

nos igitur qui praecipue precanda per dies hebdomadarios distinguere soliti, exordium a poenitentia sumpsimus, a qua et Christus et Baptista suam precationem exorsi, eamque dominicae et primae hebdomadis diei tribuimus, quam vulgus quoque hinc reconciliationis diem vocat Sontag. Secundae diei implorationem misericordiae Dei per fidem in Mediatorem. Tertiae diei pro Ecclesiae conseruatione. Quartae pro Republica et Magistratibus, et sic reliquis diebus suas orationes tribuimus. Maluimus primam, secundam, tertiam, etc. diem appellare scripturae imitatione potius, quam Solis, Lunae, Martis, Ethnico more. Coronidis vice singulis precationibus adijcienda oratio dominica, quae omnium rerum precandarum Epitome a Cypriano recte appellatur. Et quia Christianum oportet semper tanquam vigilantem et fortem militem se aduersus affictiones, adeoque moriendi necessitatem praeparare, proinde ad hanc huius vitae catastrophen praemeditandam, Celeuma exhortatorium [note: Cygnea cantio.] senectutis nostrae testamentum veluti cygneam cantionem relinquimus. Valeto in domino, et orato.



page 352, image: s352

ORANDI FORMVLAE AD VSVM SIMPLICIVM COMPOSITAE. Mane cum surgitur.

Oraturi praeparate cor vestrum. Syrach 18. v. 23. Matth. 6. v. 6. In nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti.

Omnia in nomine Domini Iesu Christi facite, Matth. 28. vers. 19. Coll. 3. v. 17.

Domine labia mea aperias, et os meum annunciabit gratiarum actionem, confessionem et laudem tuam, Psal. 51. vers. 17. Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc.

EOTHINA ORATIO, ID EST, DILVCVLAria vel matutina singulis diebus cum surgitur simplici populo accommodata.

OMnipotens rerum omnium conditor et conseruator, Deus pater Domini nostri Iesu Christi, tibi gratias ago, cum pro alijs innumeris beneficijs tuis, tum quod hac nocte, atque adeo ab vtero matris meae in hunc vsque diem tam clementer me seruaueris, precans vt hoc die, ac deinceps pro tua in genus humanum philantropia, me in orthodoxa fide Christiana, a peccato, et omni malo, per tuum bonum Angelum tueri, ac conseruare, fidem in me adaugere digneris, vt constanter, et citra vllam haesitationem credam in te Deum patrem


page 353, image: s353

omnipotentem creatorem coeli et terrae. Et in Iesum Christum filium tuum vnicum dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus mortuus, et sepultus, Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, vnde veniet cum gloria iudicaturus viuos et mortuos. Vtque eadem fide constantiaque credam in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis [note: Luc. 17. v. 5.] resurrectionem, et vitam aeternam, Amen. Adauge Domine primum in me fidem, et succurre incredulitati meae, deinde sustine gressus meos in vijs tuis, ne labantur vestigia mea: [note: Decem praecepta.] da vt cultum ante omnia tibi placitum, corde, ore, et opere [note: I.] praestem, vt non habeam in animo Deos alienos, sed in te solum fiduciam salutis per fidem in mediatorem Iesum Christum [note: II.] constituam, vt non faciam mihi sculptile, vt omnem idololatriam fugiam, vt ore te confitear, et opere fidem tester. [note: III. IIII.] Nomen tuum in vanum non assumam. Sabbata sanctificem. [note: V.] Opera a te praecepta et charitatis officia praestem. Vt parentes, [note: VI.] Magistratus, et qui parentum mihi loco sunt, honorem, vocationi diligenter inseruiam, vt non occidam, neminem laedam. [note: VII.] Vt non committam adulterium, mandatam pudicitiam [note: VIII.] conseruem. Vt furtum non faciam, neminem de fraudem. Vt [note: IX.] falsum testimonium non dem, non mentiar, proximi famam [note: X.] et existimationem tuear. Vt non concupiscam domum, vxorem, familiam, pecudes, aut vllas proximi facultates. Vtque breuiter sensus, et membra mea accommodem obedientiae praeceptorum tuorum. At quia ipsi per nos boni nihil praestare possumus, citraq. tuam gratiam inanis est noster conatus. Nisi enim tu aedifices domum, in vanum laborant aedificantes. Nisi tu custodieris ciuitatem, frustra vigilant custodientes eam. Nos igitur freti praecepto et institutione filij tui dilecti,


page 354, image: s354

qui iussit, nos a te petere necessaria, promisitque nos petita accepturos. Et quia tu scis omnia, quibus nobis opus etiam antequam petamus, inuocamus te pater coelestis, non dubitantes, quin tu velis largiri necessaria.

Pater noster qui es in coelis, etc.

Exaudi Domine orationem meam, etc.

ALIA FORMVLA QVA PATRESFAMILIAS et eruditiores vti poterunt.

Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit confessionem gratiarum actionem et laudem tuam, Psal. 51. v. 17.

Veni sancte Spiritus, reple corda fidelium tuorum, et tui amoris, et orthodoxae fidei ardorem in nobis accende. Qui per diuersitatem linguarum cunctarum, gentes in vnitate fidei congregasti.

OREMVS.

OMnipotens Deus qui spiritus es, et in spiritu et veritate vis adorari, cuique omne cor patet, quem nullum latet secretum, digneris purificare corda nostra, vt te inspirante, euacuatis omnibus vanis cogitationibus et desiderijs, te pura mente laudare, tibi gratias agere, te digne inuocare, et ea praestare valeamus, quae tibi placita sunt, per dominum nostrum Iesum Christum, Amen. Credo in Deum patrem, etc.

Domine adauge in me fidem, Luc. 17. v. 5.

Adeste exultemus Domino, etc. Psal. 95. v. 1.

OMnipotens rerum conditor et conseruator Deus pater Domini nostri Iesu Christi, tibi gratias ago, cum pro alijs innumeris beneficijs, et creationis, et conseruationis, tum quod hanc noctem mihi volueris esse prosperam, quod hac nocte atque adeo ab vtero matris me tam miris modis conseruare, regere, et gubernare, tamque multis beneficijs afficere dignatus, et a tam varijs periculis eripueris. Imprimis autem tibi gratias ago pro immortalibus


page 355, image: s355

beneficijs redemptionis, quod videlicet sic mundum dilexeris, vt genus humanum lapsu et peccato primi parentis, aeternae damnationi obnoxium factum, per vnigenitum filium tuum pro nobis incarnatum, crucifixum mortuum, et resuscitatum, e Satanaeatque aeternae mortis potestate postliminio eripueris, quod illum nobis mediatorem et reconciliatorem constitueris, quod per illum aditum habemus cum fiducia, quod per illius meritum remissionem peccatorum lapsis condones, corpore et sanguine mediatoris tanquam arrabone nos certos de remissione peccatorum reddideris, per spiritum tuum paracletum conscientias consoleris, viuifices et sanctifices, Ecclesiae sacramentis confirmes: quod denique me tuam creaturam in Ecclesiae tuae consortium, ac horum beneficiorum participationem per fidem et baptismum asciscere, verbi ac voluntatis tuae agnitione illuminare, honestis disciplinis imbuere, vocationi honorificae destinare, fortunis, honoribus, coniugio felici, liberis, valetudine prospera, ac breuiter tam multis beneficijs, et corporalibus et spiritualibus affeceris, in periculis conseruaueris. Et quanquam ego interim horum tuorum beneficiorum saepe immemor, te toties tanquam grauiter offendens, dignus fuerim vt multis plagis vapularem, tu tamen non secundum mea merita me mulctaueris, sed secundum diuitias lenitatis tuae ad poenitentiam tam misericorditer inuitaris. Haec tanta et immortalia beneficia, meamque impoenitentiam, inobedientiam, cordisque prauitatem expendens, detestor meipsum, non audens oculos prae multitudine et turpitudine peccatorum meorum ad coelum attollere, sed tanquam multo ferri pondere pressus, procido ante thronum misericordiae tuae, ad opportunum auxilium, precans te, qui es pater misericordiarum et Deus omnis consolationis, digneris mei misereri, et peccata quibus ego, coniunx, liberi, et familia mea, omnesque Christi fideles te offendimus per meritum et passionem domini nostri Iesu Christi,


page 356, image: s356

et illius sanguinis expiationem condonare, et per spiritum tuum paracletum conscientiam meam consolari, vt fiducia misericordiae in verbo, et promissionibus tuis exhibitae confidere liceat te esse reconciliatum. Tu qui es vera lux, Sol aeternus, omnia viuificans, exhilarans, alens, digneris illucescere menti meae, necubi impingam in vllum peccatum, neve a praeceptis tuis declinem ad dexteram vel ad sinistram, vt te corde, mente et opere, cultuque tibi placito colam, te super omnia diligam et reuerear, [note: I.] in te solum fiduciam constituam. Non habeam Deos alienos. [note: II.] vt non faciam mihi sculptile, Idolum vel similitudinem ad effigiem [note: III.] Dei confictam. Sed in spiritu et veritate te adorem. Vt [note: IIII.] nomen tuum in vanum non vsurpem. Vt verbo tuo delecter, eoque reuerenter vtar, a vanis iuramentis et blasp hemijs abstineam. [note: V.] Sabbata sanctificem. Parentes, et qui parentum loco sunt [note: VI.] honorem, Vocationi pie seruiam, familiam pie curem. Proximum neque manu, neque lingua, neque corde occidam, neminem odio aut inuidia prosequar, neminem laedam, offensam lubens condonem, [note: VII.] inimicis benefaciam. Non committam adulterium, mandatam pudicitiam non violem, a luxu et crapula, ab impudicis operibus, verbis ac gestibus abstineam, neminem exemplo [note: VIII.] offendam. Vt non furer, neminem defraudem, vel pondere, vel mensura, vel vllis contractibus, vsuras non exerceam, mercedem laborum fideliter persoluam, pauperum inopiae succurram. [note: IX.] A falso testimonio et mendacijs abstineam, nemini detrectem, omnia in melius interpreter, vt ea quae aequa sunt probem, quae [note: X.] iniqua improbem ac damnem. Vt aliena non concupiscam, carnem mortificem, sensus et membra exhibeam obedientiae praeceptorum tuorum. Vtque sic denique viuam, vt post huius fugacis vitae peregrinationem, ad promissum regnum tuum coeleste per tuam inexhaustam misericordiam peruenire concedatur. Nam me totum tibi tuaeque tutelae commendo, digneris me cum sancta tua Catholica et Apostolica Ecclesia in sincera verbi tui doctrina,


page 357, image: s357

et legitimo cultu conseruare, et ab hostibus defendere. Tibi commendo Remp. Caesarem, principem, magistratum nostrum, eorumque consilia et incolumitatem; digneris illos in officio continere. Adhaec tibi commendo coniugem, liberos, familiam, oeconomiam nostram, necessarios, honorem, famam, valetudinem, facultates, verba, opera, et consilia nostra. Tu domine Deus pro tua infinita potentia, sapientia, prouidentia, ac bonitate, digneris nos gubernare, et disponere omnes actiones et consilia nostra, ad tuam gloriam, et animae nostrae salutem. Tuo numini et protectioni committo vniuersa, Angelus tuus sit in circuitu mei, et custodiat egredientem et ingredientem. Nisi tu enim aedificaueris domum, frustra laborant aedificantes. Et quamquam tu scis omnia, quibus nobis opus cum tamen iusseris te inuocari, et nos primum regnum tuum quaerere, omnemque curam in te conijcere, ego fretus praecepto et institutione filij tui dilecti, qui est aeterna sapientia patris, precor te forma ab illo praescripta, indubitate credens, quod largiri velis, quae in illius nomine petimus, qui potens es facere omnia, non solum quae petimus, sed etiam quae cogitamus. Pater noster, etc.

[note: Psal. 143. v. 8. 9. et 10.] Fac me Domine mane audire misericordiam tuam, quia spero in te. Notam mihi fac viam in qua ambulem, quia ad te leuaui animam meam. Spiritus tuus bonus deducat me in veritate tua, quoniam tu Deus meus.

FORMVLAE PRECANDI CVM SVIS RESPONdentibus Psalmis, post precationem Eothinam vsurpandae, singulis per hebdomadem diebus accommodatae. Dominica velprima die, quae vulgo Solis dicitur, post Eothinam precationem dicenda oratio. Venite, exultemus Domino, Ps. 95. item Ps. 6. 19. 25. 51. 92. 130. 143.

OMnipotens et misericors Deus, pater domini nostri Iesu Christi, qui in veteri Lege per Mosen magna seueritate


page 358, image: s358

populo tuo sabbatum religiosissime obseruandum constituisti. Et cum sex diebus mundum omnesque creaturas condideris, septimo die creationis opere iam perfecto a creandis nouis creaturis quieueris, eumq diem benedixeris, hoc est, peculiari fauore atque honore ab alijs dieb. segreg tum sanctificandum populo tuo praeceperis, vt tum et ipsi, et familia, atque iumenta ab omni prophano opere quiescerent, ac sabbatum sanctificarent. Non quod inerti otio delecteris: sed quod tuum populum septimo die tota mente et corpore in contemplanda diuina tua potentia, sapientia, ac bonitate, tuisq beneficijs considerandis vacare volueris. Cumque diem sabbati adeo religiose et seueriter ab omni aliaet ciuili et oeconomica occupatione immunem [note: Num. 15. v. 35.] coli voluisti, vt hominis lignorum colligendorum opere sabbatum violantis morte sanciueris. Et quanquam iam in nouo Testamento creationis historia confirmata, et promissione de semine benedicto in Christo impleta, legale sabbatum non necessarium [note: Collos. 2. v. 16.] et abrogatum, vt Apostolus testatur, Nemo, inquiens, iudicet vos in cibo, et potu, et sabbato, quae sunt vmbra futurorum, corpus autem Christus: Interim tamen cum ceremonia [note: Esa. 58. v. 13.] sabbati spiritualem quietem adumbrat, si reduxeris, inquit Esaias, a sabbato pedem tuum, vt non facias voluntatem tuam in die sancto meo, et vocabitur sabbatum dedicatum sanctum Domino. Et si glorificaueris illud, vt non facias vias tuas, et sequaris concupiscentias tuas, neque loquaris verbum inutile. Hoc sabbatum tibi gratum est, nempe vt nos ipsos abnegemus, renunciemus nostrae imbecillitati, vt sicut tu cessasti septimo die a creaturis condendis, ita et nos a nostris operibus cessemus, et sinamus te in nobis operari: nimirum vt quae prophanis diebus aduersus tua praecepta per infirmitatem commissa, deploremus, tibique reconciliemur, nostram miseriam, e qua tu nos per Christum eripueris expendamus, carnis concupiscentias mortificemus, ac denique cum Christo consepulti, cum eodem in nouitate


page 359, image: s359

[note: Exo. 31. v. 13. Ezec. 20. v. 12. et 20.] vitae resurgamus. Hoc autem spirituale sabbatum iuxta Prophetarum sententiam retineri vis, quo tui, voluntatisque tuae cognitio per doctrinam verbi tui propagata conseruetur. Et cum infirmitas nostra, nisi ceremoniarum adminiculis fulciatur, in religione ac pietatis cultu frigescit, et ad ignauiam facile degenerat: [note: Dominica institutio.] Ecclesia Christiana Dominicam diem loco legalis sabbati in honorem gloriosae resurrectionis domini nostri Iesu Christi recepit, vt tum Christi fideles a prophanis et seruilibus operibus negotijsque ac curis quiescentes, tuis admirandis operibus et diuinis beneficijs contemplandis vacent, certoque loco ad audiendam Euangelicam doctrinam, sacramentis salutaribus sumendis, tibique reconciliando toto corpore et mente congregentur, septimumque et dominicum hunc diem [note: Hebr. 4. V. 11.] veris sabbati operib. sanctificent. Hanc nobis fcliciorem denunciatam requiem, vt non negligamus, ne frustrati expectatione quietis promissae ipsi quoque hunc religiosum diem iuxta tuum praeceprum honoremus atque sanctificemus, nosque ipsos exutis omnibus seruilibus operibus, ac vanis cogitationibus in tuo cultu exerceamus, teque solum in nobis operari desiderantes, veram requiem per Euangelium inueniamus. Tuam igitur diuinam maiestatem atque incomprehensibilem sapientiam, potentiam, prouidentiam, bonitatemque contemplantibus, tam multa et eximia dona sese offerunt, quae omnia in humani generis vsum creasti stupendisque modis gubernas et conseruas, vt nulla lingua exprimi, nulloque ingenio compraehendi possint. Atque vt praetereamus pulcherrimum absolutissimumque mundi theatrum atque innumeras creaturas in eo concreatas. Inprimis autem considerantes, quod hominem ad imaginem et similitudinem tuam finxeris, eique omnia in hoc mundo subieceris, atque adeo expendentes singularem illam philanthropiam, qua vniuersum genus humanum e miseria primi parentis praeuaricatione contracta, atque in oens posteros deriuato peccato aeternae damnationi


page 360, image: s360

mancipatum, per promissum semen benedictum tam potenter liberaueris, sicque mundum dilexeris, vt filium tuum vnigenitum, pro nostra redemptione incarnatum crucifixum, et resuscitatum, e potestate Satanae, chirographo quod ille contra nos habebat, cruci affixo, eripueris: ac non solum nos eripueris, verum etiam regni tui coelestis haeredes, ac filij tui dilecti cohaeredes institueris, quod illum nobis [gap: Greek word(s)] constitueris: quod per illum aditum habemus cum fiducia: per eius meritum remissionem peccatorum lapsis condones: saluifico arrabone corporis et sanguinis filij tui certos reddas, atque confirmes, quod per spiritum tuum paracletum conscientias consoleris, emundes et viuifices, et denique tam multis et corporalibus et spiritualibus beneficijs affeceris. Pro quibus omnibus tibi gratias agimus immortales, precantes, vt in hoc mundo te verum Deum tuaque opera admiranda et beneficia agnoscentes, in obedientia praeceptorum tuorum Euangelicum Sabbatum auxilio Spiritus sancti pie obseruemus: abstinentes ab huius mundi operibus, post huius vitae calamitates ad promissum tuum verum Sabbatum, hoc est aeternam requiem ingredi concedatur, per Dominum nostrum lesum Christum, cui tecum et Spiritui sancto sit honor et gloria in omne aeuum, Amen.

SECVNDA HEBDOMADIS DIE, QVAE VVLGO dicitur Lunae, post Eothinam legantur Psal. 33 89. 103. 104. Advesp. 114. 118. 136. 137.

Confitemini Domino; quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. Psal. 106. v. 1. et 118. v. 1.

OMnipotens Deus, optime maxime pater Domini nostri Iesu Christi, cuius proprium est misereri et parcere, tibi gratias agimus propter veritatem promissionum tuarum, et exempla inexhaustae tuae misericordiae. In primis autem pro


page 361, image: s361

immortalibus beneficijs redemptionis per promissum semen illud benedictum, nempe Christum exhibitis, quod hunc nobis [gap: Greek word(s)] constitueris, quodque per hunc lapsi misericordiam et remissionem per fidem in propitiatorem consequamur. Siquidem promisisti per Dauidem, cuius semen erat Christus, perpetuo in Ecclesia piorum regnans, te in aeternum [note: Psal. 89. v. 5. et 21.] illi misericordiam conseruaturum. Inueni inquiens Dauid seruum meum, olco sanctitatis vnxi eum in aeternum, seruabo illi misericordiam meam, et foedus meum fidele erit ei. Si dereliquerint filij eius legem meam, visitabo in virga transgressionem eorum, at misericordiam meam non dissoluam ab eis. Te igitur misericors Deus imploramus, digneris respicere ad foedus hoc, et reminisci miserationum et misericordiarum tuarum, quoniam a seculo sunt, et in perpetuum duraturae. Quare etsi per infirmitatem carnis subinde te offendimus, non tamen nobis desperandum, cum pontificem habeamus apud te interpellatorem, qui et ipse infirmitatibus [note: Heb. 4. v. 5.] nostris affectus atque tentatus, quique infirmis et tentatis succurrere potest, cumque misericordiae tuae non sit finis, sed sempiterna [note: Prou. 24. v. 16.] durans in milia. Septies in die cadit iustus, et resurgit. [note: Rom. 5. v. 20.] Abundat quidem peccatum, sed superabundat gratia. Quare ne velis nos tuis promissionibus et foedere tuo tam religiose sancito fretos et confisos promissa misericordia destituere, sed eam nobis semper tanquam sacram anchoram ad eam confugientibus conseruare, et cum nos ad te conuertimur, digneris te ad nos quoque conuertere, per Iesum Christum Dominum nostrum, Amen.

TERTIA HEBDOMADIS DIE, QVAE VVLGO dicitur Martis, praeter Eothinam precationem, legantur Psalmi 48. 84. 87. et si placet, etiam 9. 10. 70 74 79. 80. 83. 94. cum sequenti oratione pro Ecclesiae conseruatione et concordia, atque contra aduersariorum insidias et molimina.



page 362, image: s362

Memento DOMINE congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Psal. 74. v. 2.

[note: 1. Cor. 1. v. 2. Ephes. 1.] OMnipotens et vnice Deus pater Domini nostri Iesu Christi conditor et conseruator rerum omnium visibilium et [note: 1. Pet. 1. v. 2. Genes. 1.] inuisibilium, qui filio tuo dilecto ex hoc calamitoso genere humano haereditatem colligere, eamque miris modis iam inde [note: Psal. 74. v. 2.] a condito mundo conseruare dignatus. Te inuocamus, ne obliuiscaris congregationis quam possedisti ab initio: redemisti virgam haereditatis tuae montem Sion. Cum autem extrema haec aetas delira in crassa caligine versetur, varijsque erroribus obnoxia, tu autem et per Prophetam promisisti te Ecclesiam conseruaturum, inquiens: Memor ero nominis tui in [note: Matt. 28. v. 20.] omni generatione, etc. Et per filium tuum dilectum dixisti: Ego vobiscum sum vsque ad consummationem saeculi. Des, quaesumus populo tuo illam, quam mundus dare non potest, pacem, et Ecclesiam tuam in his periculosis extremisque temporibus [note: Psal. 71. v. 9.] respicere digneris. Ne proijcias nos in tempore senectutis, [note: Psal. 79. v. 8.] et cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos. Ne reminiscaris iniquitatum nostrarum antiquarum, festina, praeueniant nos miserationes tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Digneris euentus impendentium calamitatum mitigare, principum animos ad tui veram agnitionem trahere, dissidia doctrinae componere, vt sit vna concors Ecclesiae tuae doctrina, extrudas pios et eruditos operarios in messem tuam, [note: Luc. 10. v. 2.] et haereses impiosque furores procul repellas, ne des ferae animam [note: Psal. 74. v. 19.] turturis tui, neue sinas apros de sylua vineam tuam deuastare, sed vt impijs doctrinis, peruersisque opinionibus atque [note: Psal. 80. v. 14.] abusibus abolitis, studia verae doctrinae Christianae prouehantur, ac denique sublata omni hostium formidine, destructisque spiritu oris tui cunctis erroribus, te recte inuocare, sacramentis iuxta tuum institutum legitime vti, teque cultu tibi placito perpetuo celebrare valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui tecum, etc.



page 363, image: s363

Audiam quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, Psal. 85. v. 9.

DIE QVARTA HEBDOMADIS, QVAE VVLGO dicitur Mercurij, pro Magistratibus. Post Eothinam orationem legantur ex his Psalmis aliqui. Psal. 20. 21. 61. 72. 82. 85. 101. Vespere 112. 127. 128. 133. 144.

Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilant custodientes. Psal. 127. v. 1.

[note: Prouer. 8. v. 15.] ORemus, Deus Optime Maxime, creator et conseruator rerum omnium, a quo omnis potestas proficiscitur, per quem reges regnant, et principes ac magistratus Rempublicam [note: Prouer. 21. v. 1.] administrant, quique corda eorum in manu tua tenes, et sicut flumina aquarum quocunque vis impellis. Quia autem iussisti [note: 1. Tim. 2. v. 2.] per Apostolos tuos, vt pro principibus et magistratibus, sub quorum tutela corpora nostra et facultates proteguntur, oremus. Nos freti praecepto tuo, te inuocamus, vt des Caesari, et Principi nostro, omnibus Reipubl. administratoribus sedium tuarum assistricem sapientiam, vt cum illis sit et laboret. [note: Sap. 9. v. 4.] Cum autem vera sapientia sit timor tui, tuaeque, voluntatis agnitio [note: Prouerb. 1. v. 7.] et obedientia, da vt ad tui exemplar tuamque doctrinam se componant, vt nunc demum erudiantur, qui iudicant terram, [note: Esa. 49. v. 23.] vt sint nutricij Ecclesiae tuae, verbi tui doctrinam prouehant, [note: Psal. 2. v. 12.] hoc est, vt filium osculentur, blasphemias impiosque cultus atque abusus a verbo tuo alienos per pios et eruditos abrogent, tuum verbum purum doceri, sacramenta rite administrari procurent, iudicia politiamque sic constituant, vt sit aequabilis [note: Rom. 13. v. 1. 2. 3.] [gap: Greek word(s)] , vt magistratus gladium non frustra gestent, sed vt bonos et oppressos defendant, flagitiosos coerceant, vt pacem [note: Psal. 101. v. 6.] et concordiam sarciant, sartam tectam praestent, bellorum semina vitent, Consiliarios, Praefectos, et ministros pios et incorruptos


page 364, image: s364

asciscant. Sint oculi eorum inter fideles terrae, et qui ambulant in innocentia hi ministrent eis. Ingenia peruersa, [note: Psal. 85. v. 14.] tyrannica, pleonectica et adulatoria vitent: detrectatores, fumiuendos reijciant, ac denique officio suo sancte perfungantur, vt iustitia ante illos ambulet, et ponat in via gressus suos, [note: Psal. 61. v. 7.] misericordiam et veritatem praepares, custodiant illos. Des illis longitudinem dierum, dies super dies eorum adijcias, sis illis turris fortitudinis a facie inimici, exaudias illos in die tribulationis, [note: Ps. 20. v. 2. 3. 6.] protegat eos nomen Dei Iacob. Mittas eis auxilium ex alto, et de Sion fulcias eos, etc. Laetabimur in salute eorum, et in nomine Dei nostri trium phabimus. Et dicat omnis populus Amen.

ALIA PRO OECONOMIA PIE CONSERVANda. Legantur Psal. 8. 24. 85. 112. 127. 128. 144.

Nisi Dominus aedificauerit domum, inuanum laborant aedificantes. Psal. 127. v. 1.

[note: Gen. 21. v. 28.] CLementissime Deus, cuius sunt omnia quae coelo, terra, marique continentur, qui terram dedisti filijs hominum de victu, cultu, rebusque necessarijs tam liberaliter illis prospiciens: [note: Psal. 115. v. 16.] dicens, Replete terram, et subijcite eam, Tua igitur cum sint [gap: Greek word(s)] , magistratus, domus, familia, agri, fruges, oues, boues, pecora campi, volucres, pisces, etc. te inuocamus, digneris politiae, oeconomiae, vxori, liberis, familiae ac facultatibus a te concessis benedicere, iustitiam, pacem, concordiam tam domesticam ac priuatam, quam publicam prouehere, familiam piam, fidelem concedere, rem familiarem [note: Psal. 65. v. 12.] augere, agros ditare, praeparare frumentum eorum, germi ni eorum benedicere. Coronato annum bonitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem. Vestiantur gregibus campi, [note: Psal. 127. v. 1.] et valles operiantur frumento. Nisi enim tu aedificaueris domum, frustra laborant qui aedificant eam. Nisi tu custodieris


page 365, image: s365

ciuitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. Vanum est nobis ante lucem surgere, sero cubitum ire, et multo labore victum quaerere: cum tu des dilectis tuis per somnum. Tu igitur, qui haec omnia tam liberaliter largiris, ne graueris eadem etiam conseruare, Remp. a bello, seditionibus, sectis: Coniugium et familiam a dissidijs, a simultatibus, a scandalo, et impietate, ac plagis. Agros a sterilitate, et ab intempestiua vel siccitate, vel inundatione, fruges a grandine, pruina, nebulis, noxijsque bestijs seruare digneris. Largire coelum salubre, tuearis pecora et veterina a morbis et calamitate, aedificia ab incendio et praedatoribus. Ac breuiter haec tua dona a corporalibus et spiritualibus periculis illaesa conseruare, tuaque benedictione [note: Matth. 6. v. 33.] fortunare digneris, vtque tuum regnum ante omnia quaeramus, atque haec tua beneficia adijciantur, quibus liceat frui ad tuam gloriam, et ad nostram et proximi vtilitatem, benedictionisque tuae participes fieri concedatur. Gratia Domini nostri Iesu Christi, Amen.

PRO FAMA CONSERVANDA honesta.

Fama bona impinguat ossa. Prouerb. 15. v. 30.

[note: Prouer. 22. v. 1.] MIsericors Deus, qui per Prophetam dixisti, melius esse [note: Ambros. Off. 1. cap. 50.] nomen bonum quam vnguenta pretiosa, et diuitias multas. Siquidem operum actionumque nostrarum testem esse decet publicam existimationem et attestationem. Digneris igitura me, domoque mea repellere opprobrium, et ignominiam, famamque nominis mei sartam tectam conseruare, da bonam conscientiam mei causa, bonam famam propter proximum. Vtque nihil vel publice vel priuatim designemus ego, vxor, liberi et familia a tuis praeceptis alienum, ne vel alijs simus offendiculo, neue ob vitae nostrae turpitudinem professio Christiana, quam profitemur, male audiat, aut denique existimationi


page 366, image: s366

nostrae nota inuratur. Gratia Domini nostri Iesu Christi, Amen.

DIE QVINTA, QVAE VVLGO IOVIS DICITVR praeter Eothinam orationem, legantur Psal. 39. 90. et 139.

Misit verbum suum et sanauit eos. Psal. 107. v. 20.

[note: Psal. 103. v. 14.] OMnipotens Deus creator et conseruator noster, cui infirmitas nostra non est ignota, siquidem tuum sumus figmentum. Cum autem propter peccatum primi parentis, et originis, serpigine in nos omnes propagatum, facti infirmiores subinde te offendimus, iraque tua propter peccatum excitata varijs calamitatibus genus humanum obnoxium factum, adeo vt citra tuam gratiam subsistere non possimus. Et quanquam propter peccata et vitam breuem et corporales afflictiones mittens, corpus tentationibus et cruci subiectum esse velis, fidelis tamen es Domine, qui non sinis nos tentari supra id, [note: 1. Cor. 10. v. 13.] quod possumus ferre, sed simul mitigas, et das cum tentatione [note: Psal. 32. v. 10.] euentum, vt ferre queamus. Multa flagella impij sunt: sperantem autem in Domino misericordia circundabit. Israelitae propter peccata varijs calamitatibus affecti, Insipientes a via [note: Psal. 107. v. 6.] transgressionis eorum, et a delictis eorum afflicti fuerunt: at poenitentes teque inuocantes de afflictionibus eorum liberasti eos. Illi enim venenatorum dentes aliasque afflictiones, quibus propter peccata mulctati, vincere non potuerunt: sed misericordia tua superueniens sanauit eos. Vt autem memores essent sermonum tuorum, afflictionum ictibus pungebantur, te autem inuocato liberati sanatique sunt. Tu enim es qui sanas, [note: Deut. 32. v. 39.] quique vitae et mortis potestatem habes, deducis ad portas mortis et reducis, occidis et viuificas. Non herbam, non malagma, [note: Sap. 16. v. 12. 13.] sed tuum verbum tuamque misericordiam sanare, sanosque conseruare sapientis ac Prophetae oraculo prodidisti, et exemplis declarasti. Quapropter cum tuum sit singulare sanitatis donum,


page 367, image: s367

et animus quandiu corporis huius fulturis ceu vehiculo vtitur, valetudinis corporalis incommodo facile ad impatientiam prouocatur, impediturque quo minus officio fungatur. Te igitur misericors Deus imploramus, digneris tuum opus mittere, quod diaboli opus destruat, vt nos peccato, irae tuae, atque adeo morti obnoxios memores reddat vitae huius miseriae, ac breuitatis: vt idipsum fugacis vitae tempus in timore tui transigamus, vocemque tuam audientes, quod rectum est coram te faciamus, praeceptis tuis obsequentes, vt iudicia et afflictiones, quae propter peccata mittere soles super impoenitentes, misericorditer auertas, et a me, vxore, liberis et familia, atque principenostro, omnibusque pijs noxios et contagiosos morbos, aerem pestilentem omniaque bonae valetudinis incommoda repellere digneris, vt mens sana in corpore sano tuam misericordiam implorare, te celebrare, tibique gratias ardentius et [note: Exod. 20. v. 2.] expeditius agere valeat, quia tu dixisti: Ego sum Dominus Deus sospitator, Amen.

DIE SEXTA, QVAE VVLGO VENERIS DICITVR praeter Eothinam legantur Psalmi 13. 22. 56. 57. 69 109. Esa. 53. Item Lactantij carmen in memoriam suppltcij Chrtsti seruatoris.

Comedent humiles et saturabuntur. Psal. 22. v. 27.

[note: Ioan. 3 v. 16. Philip. 2. v. 7.] OMnipotens et mise ricors pater coelestis, qui mundum sic dilexisti, vt filium tuum vnigenitum redimendo humano generi in crudelissimam crucis mortem tradideris. Et cum esset filius tuus dilectus in forma Dei, sic se exinaniuit, forma serui humanaeque carnis aerumna assumpta pro peccatis nostris obediens factus, vsque ad mortem, mortem autem teterrimae crudelissimaeque crucis, quo nos e faucibus Satanae, aerumno saeque aeternae mortis calamitati mancipatos postliminio eriperet. Da vt illius beneficij immortalis memoria nunquam excidat,


page 368, image: s368

atque vt illud vera fide agnoscentes, fructum passionis percipiamus, participes que fiamus regni tui coelestis. Per eundem lesum Christum dominum nostrum, Amen.

DIE SEPTIMA QVAE VVLGO SATVRNI DIcitur de sepultura, resurrectione, et regno Christi. Legantur Psal. 2. 3. 16. 18. 25. 45. 68. 88. 100. 139.

Propterea laetatur cor meum, quoniam non derelinques animam meam in inferno, Psal. 16. v. 9. 10.

IEhoua omnium nostrum domine, quam admirabilis stupendaque nominis tui maiestas, non solum in Iudaea, verum etiam per totum terrarum orbem sparsa, adeo vt ad coelos vsque extendatur. E quibus tuae potentiae, sapientiae ac prouidentiae gloria relucet. Siquidem tuorum digitorum opera, sol, luna, stellae, incompraehensibili ordine a te collocata, certo et indefatigabili motu diuinum tuum numen testantur. Inprimis autem summam gloriam declarasti qua nulla maior, cum Euangelium et spirituale regnum tuum per Apostolos homines simplicitate et innocentia infantes atque rudes, per totum orbem propagaueris, eorum que praedicatione pro armis contra nominis et regni tui in festos hostes vsus, quo sapientiam et potentiam huius mundi tua diuina virtute consunderes. Quoties ergo huius tuae diuinae potentiae, bonitatis, ac sapientiae specimina expendo, exclamare cogor. Quid est miser homo? hoc est, Enos, quod omnium rerum conditor et gubernator, Deus nostrae salutis sit memor, nosque primi parentis lapsu aeternae damnationi factos obnoxios pro tua [note: Hebr. x. v. 3.] singulari in genus humanum philantropia [gap: Greek word(s)] filium tuum vnigenitum coaeternum et [gap: Greek word(s)] , splendorem gloriae expressamque substantiae tuae imaginem, per quem saecula condidisti,


page 369, image: s369

moderarisque omnia, eundem in has humanae naturae miserias volentem demittere, crudelissimoque mortis genere pro nobis in cruce mori volueris, vt nos aeternae morti mancipatos eriperet. In hoc ad inferos descendere voluisti, vt nos e Satanae faucibus [note: Ion. 2. v. I. Matt. 12. v. 40.] vindicaret. Et sicut Ionas in pisce diuina tua potentia seruatus, ita filium hunc tuum triduo exanimem sepulchro reconditum, eundem expugnato tartaro cum gloria resuscitasti, potenter liberatum a doloribus mortis et gehennae, quos vt homo gustare quidem poterat, caeterum quia immunis a peccato, [note: Actor. 2. v. 24. Psal. 16. v. 9. 10.] teneri ab illis nullo modo potuit: sed tertia die coacta est reuomere sicut cetus Ionam. Id praescius Dauid vaticinatus de filio tuo dilecto, quod non esses eum derelicturus in inferno, neque sineres carnem eius videre corruptionem, sed potentia tua rediuiuum constitueres eundem ad dexteram omnipotentiae tuae, sceptrisque illi traditis super omnia, omnemque principatum, virtutem ac dominationem, regem ipsum super Sion montem sanctum tuum, hoc est, super Christianos [note: Psal. 45. v. 4.] fide instructos, dans illum caput Ecclesiae: vt eam spiritu oris sui regat, accinctus super foemore gladio verbi sui, hostes regni sternat fumique instar repellat. Iusti autem tua tutela freti [note: Psal 16. v. 4. 13. Matt. 22. v. 12.] laetentur. Reges potentes fugiant et domestici, hoc est, fideles diuidant spolia. Hunc autem regem connubio reginae Ecclesiae iunxisti, vt illi a dexteris adsit, varijs ornatae et auro intertextis vestibus: nempe animi virtutibus, qui cultus intrinsecus [note: Psal. 45. v. 43.] est, et nouo Testamento peculiaris. Largire igitur pater coelestis vestem nuptialem his nuptijs idoneam, qua huic sponso et sponsae placere possimus: vt in domo tua concorditer habitemus. Pluuiam doctrinae Christianae copiosam effundas: [note: Ps. 63. v. 4. 13.] vt haereditatem tuam licet afflictam stabilias. Verbum tuum potenter impartiri digneris, eius annunciatores exercitu multo extrudas. Nos igitur laudibus te vehimus, domine Deus pater coelestis, cum filio rege ac sponso salutaris


page 370, image: s370

nostri, precamurque digneris nos in viam salutis dirigere, ac deducere, vt tandem ad aeternae salutis portum perueniamus, vtque vera morte liberati, euadamus in veram vitam aeternam, Amen.

LETANIA.

Primus Chorus. Secundus Chorus.

Kyrie, Eleyson. Christe, Eleyson.

Kyrie, Eleyson.

Pater de coelis Deus. Miserere nostri.

Filij redemptor mundi Deus. Miserere nostri.

Spiritus sancte Deus. Miserere nostri.

Propitius esto. Parce nobis D.

Propitius esto. Parce nobis D.

Ab omni peccato. Libera nos Domine.

Ab omni errore. Lib. n. Do.

Ab omni malo. Lib. n. Do.

Ab insidijs Diaboli. Lib. n. Do.

Ab improuisa mala morte. Lib. n. Do.

A peste et fame. Lib. n. Do.

A bello et caede. Lib. n. Do.

A seditione et simultate. Lib. n. Do.

A fulgure et tempestatibus. Lib. n. Do.

Ab incendio et intempestiua vel siccitate vel aquarum inundatione. Lib. n. Do.

A morte perpetua. Lib. n. Do.

Per sanctam incarnationem tuam. Lib. n. Do.

Per baptismum, ieiunium, et tentationes tuas. Lib. n. Do.

Per agoniam et sudorem tuum sanguineum. Lib. n. Do.

Per crucem et passionem tuam. Lib. n. Do.

Per mortem et sepulturam tuam. Lib. n. Do.

Per resurrectionem et ascensionem tuam. Lib. n. Do.

Per aduentum Spiritus sancti paracleti. Lib. n. Do.



page 371, image: s371

In omni tempore tribulationis nostrae. Lib. n. D.

In omni tempore felicitatis nostrae. Lib. n. D.

In hora mortis. Lib. n. D.

In die iudicij. Lib. n. D.

Nos miseri peccatores. Te rogamus audi nos.

Vt Ecclesiam tuam sanctam Catholicam regere et gubernare digneris. Te rog. a. nos.

Vt cunctos Episcopos, pastores et Ecclesiae ministros in sancto verbo, et sancta vita seruare digneris. Te rog. a. n.

Vt sectas et omnia scandala tollere digneris. Te rog. a. nos.

Vt errantes et seductos in viam veritatis reducere digneris. Te rog. a. nos.

Vt satanam sub pedibus nostris conterere digneris. Te rog.

Vt operarios fideles in messem tuam mittere digneris. Te rog. au. nos.

Vt incrementum verbi et fructum spiritus cunctis audientibus dare digneris. Te rog. a. nos.

Vt lapsos erigere, et stantes confortare digneris. Te ro. a. n.

Vt pusillanimes et tentatos consolari, et adiuuare digneris. Te rog. au. nos.

Vt regibus et principibus cunctis pacem et concordiam dare digneris. Te rog. au. nos.

Vt des Caesari et principi nostro omnibusque magistratibus sedium tuarum assistricem sapientiam, orthodoxam fidem, eorumque consilia ad populi salutem dirigere digneris. Te rog. au. nos.

Vt magistratui et plebi benedicere et illos custodire digneris. Te rog. au. nos.

Vt afflictos et periclitantes respicere et saluare digneris. Te rog. au. nos.

Vt omnes qui propter verbum tuum persecutionem patiuntur tueri digneris. Te rog. au. nos.



page 372, image: s372

Vt praegnantibus et lactantibus felicem partum et incrementum largiri digneris. Te rog. au. nos.

Vt infantes et aegros fouere ac custodire digneris. Te rog. audi nos.

Vt iniuste captiuos liberare digneris. Te rog. au. nos.

Vt pupillos et viduas protegere et prouidere digneris. Te rog. au. nos.

Vt cunctis hominibus misereri digneris. Te rog. au. nos.

Vt hostibus, persecutoribus et calumniatoribus nostris ignoscere, et eos conuertere digneris. Te rog. au. nos.

Vt fruges terrae dare, et conseruare digneris. Te rog. au. nos.

Vt nos exaudire digneris. Te rog. au. nos.

Agne Dei, qui tollis peccata mundi. Te rog au. nos.

Agne Dei, qui tollis peccata mundi. Te rog. au. nos.

Agne Dei, qui tollis peccata mundi. Da nobis pacem.

Christe. Exaudi nos.

Kyrie, Eleyson. Christe, Eleyson.

Kyrie, Eleyson.

Domine non secundum peccata nostra facias nobis,

Neque secundum iniquitates nostras facias nobis.

EXOMOLOGESIS ET COMMEMORATIO peccatorum hominis peccatione repressi.

Non auertas faciem tuam a me Domine, neque reijcias in iraseruum tuum, neue derelinquas me Domine Deus salut is meae, Psal. 27.

MIsericors Deus pater domini nostri Iesu Christi creator, conseruator, et gubernator coeli, terrae, rerumque omnium, visibilium et inuisibilium, qui pro tua incompraehensibili potentia, bonitate, ac sapientia condis, conseruas, gubernas, vides, audisque omnia, qui perspicis impenetrabiles abyssos, quem nullum latet quantumuis secretum, seruator cordium, et renum


page 373, image: s373

Deus, qui omnia formasti, singulorum opera nosti. Tuum oculum tuumque numen nemo effugere potest. Tu cognouisti insipientiam et turpitudinem meam omniaque scelera mea quae patraui. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et occulta nostra in luminari vultus tui. Sentio me importabili et [gap: Greek word(s)] pondere pressum, adeo vt non sit respiratio mihi, nec audeo oculos ad coelum attollere, quod prae multitudine ac turpitudine peccatorum meorum tuam excit auerim iracundiam. Nam vt es longanimis et misericors super poenitentes, ita et horribilis ira et insustentabilis est furor tuus super peccatores [gap: Greek word(s)] , atque in peccatis perseuerantes. Tu Domine nosti, quod etsi sciui te Dominum Zeloten [gap: Greek word(s)] , tarditatem vindictae grauitate pensantem, visitantem iniquitatem patrum in filios tertia et quarta generatione: tamen citra vllum metum diuini iudicij et securus procaciter non cessaui accumulare peccata peccatis, subinde tanquam canis ad vomitum rediens, promissam toties resipiscendi fidem elusi: etiamsi tu me iterum secundum diuitias bonitatis tuae ad poenitentiam tam paterne inuitaueris, mihique peperceris. Vnde meam hanc praefractam malitiam, inobedientiam, ingratitudinem, atque adeo coecitatem deploratam expendens, et e regione horribilem iram [note: Peccata contra primam tabulam.] tuam super peccatores impoenitentes, conspectum Gehennae atque aeternae damnationis, detestor meipsum, reumque fateor damnationis aeternae, quod te qui tam multa immortalia beneficia tam benigniter ac liberaliter in me contulisti, et a tam varijs periculis eripuisti, nec corde, nec ore, neque [note: 1.] operibus te, vt decuit, atque vt verum Deum colui: quod te non ex intimis visceribus dilexi, neque fiduciam in te constitui, sed potius in potentiorum fauore, in perituris honoribus, opibus, voluptatum architecturis, creaturas magis quam creatorem captans atque colens. Aut si quem cultum tibi


page 374, image: s374

exhibui, id magis propter corporalia, quam spiritualia et animae salutem factum, magis sollicitus de perituris rebus, quam conscientia peccati. Sculptile mihi feci, simulachris [note: 2.] tanquam numen efficax habentibus diuinum honorem exhibui, sanctos homines mortuos inuocaui, eorumque patrocinio confisus, tibi cui solus hic cultus debetur, iniuriam feci. Adhaec proprijs operibus atque [gap: Greek word(s)] fretus filium tuum, qui solus pro nobis hostia factus, suo merito spoliaui. Arrogantia donorum et philautia inflatus meipsum extuli, alios contempsi, infirmitatis meae immemor. De Deo an sit, an humana curet, an non, alio modo quam victima Messiae humanum genus redimere potuerit, haesitaui: de misericordia tua desperaui. Vti corde te, vt decuit, non colui, ita nec ore, nec verbis. Nomen tuum, in quo coelestium, terrestrium, [note: 3.] et infernorum genua flectuntur, temere et in vanum vsurpaui, procaciter deierando, peierando, maledicendo, execrando, Euangelium et fidem verbis iactaui, magis ad ostentationem, quam ex animo verbum Dei amplectendo, aut fidei Euangelicae specimen per charitatem praestando. Quin potius libertatis Euangelicae praetextu cupiditatibus seruiui. In aduersis impatiens, ab incantatoribus et creaturarum exorcismis auxilia prohibita quaesiui, te vnicum in aduersis auxiliatorem malorumque omnium depulsorem, ac verum [gap: Greek word(s)] non inuocaui, te vt decuit, non adoraui, orationes neglexi. In prosperis et pro tuis immortalibus, tam spiritualibus creationis, conseruationis, atque adeo redemptionis, quam pro corporalibus nempe corporis et fortunae dotibus, quibus me super tam multos alios beasti, gratias non egi.

[note: 4.] Nomen tuum non ausus profiteri, sed metu et in hominum gratiam saepe, quae pia impugnaui vel dissimulaui, impia et falsa contra conscientiam approbaui: haereses et errores inuexi, schismaticus ab Ecclesia Cathol. me seiunxi, sacra scriptura ad vaniloquia


page 375, image: s375

et fabulas abusus. Quemadmodum ore, et verbis te non (vt decuit) colui ita nec factis fidem contestatus. Sabbatum Christianum, in quo conuentus fiunt ad verbum Dei audiendum, et ad sacramenta sumenda, ad orandum, ad gratias agendas, ad Psallendum, quibus scilicet spiritualib. sacrificijs te veneramur, hos, inquam, coetus negligens sabbatum non sanctificaui, quin ijs diebus quibus sacri conuentus fiunt, non sabbati operibus, sed prophanis occupationibus, commessationibus, lusibus, spectaculis, choreis, ventri, negotiationibus, voluptatibus, ignauo, ac vano otio seruiens, sabbatum profanaui et contaminaui: neglecto studio religiosarum meditationum, magis sollicitus de momentanearum rerum cura, quam de verbo Dei audiendo, atque aeterna animae salute. Aut si quando coetibus pijs me adiunxi, et Dominicae coenae communicaui, id econsuetudine potius, et populi metu, quam pio affectu, aut melioris vitae instituendae studio factum. Ecclesiastica ministeria impediui, vel cum queam non adiuui aut prouexi. Impias ceremonias inuexi, veras et a Deo institutas [note: Peccata contra secundam tabulam.] contempsi. Vitam e lectione atque auditu verbi Dei non emendaui Porro cum fides percharitatem bona opera [note: 5.] praestare, et fructus bonos aedere in me decebat: officia charitatis non praestiti. Parentes, magistratus, ministros Ecclesiae, praeceptores, et quotquot parentum loco sunt, non honoraui, non obediui, neque vt decuit seruiui. Item coniugi, liberis, et familiae officia debita non praestiti, parentum, et cognatorum pauperum me puduit, eosque neglexi, familiam illiberaliter et tyranne tractaui, patum memor et me habere Dominum in coelis. Vocationi non fideliter seruiui, in publicis magis priuato studens commodo, quam Domini mei, aut Reipubl. In publicis operis, contributionibus, et vectigalibus [note: 6.] immanitate quaesita alios grauaui. Praeceptum de non occidendo transgressus proximum occidi, laesi, eius vitae, fortunae,


page 376, image: s376

famae insidiatus. Quod si manu non trucidaui, ira tamen praeceps, odio, inuidia, et vindictae cupiditate persecutus proximum animi affectu et maledica lingua occidi. Racha proximo dixi, fatuum, bestiam proximum appellaui, temere iudicaui, calumnians innocentes, inimicos non dilexi, offensam non condonaui, offensos non reconciliaui, incommodo proximi exhilaratus, commoda honoresque proximo inuidi.

[note: 7.] Vt neque laedi, ita nec vitiari corpora, et non solum corpus, verum etiam animum, ab omni turpi cupiditate vis esse alienum, turpesque concupiscentias non secus atque actiones prohibueris: Ego interim mandatam pudicitiam adulterio, scortatione, incestu, operum, verborum, gestuumque turpitudine violaui, coniugis simplicitate abusus, cultu et splendore vestium, luxus pompa, alijsque illecebris alios prouocaui, honestarum personarum pudicitiae insidiatus. Conuiuijs intemperantioribus, crapula, otio, desidia, impudicitiae irritamentis locum dedi, carnem non mortificaui, ieiunia et temperantiam continentiae fomenta neglexi. Exemplo alios offendi. Coniugia [note: 8.] honesta iniectis laqueis celibatus impediui. A prohibito furto et iniuria facultatum mihi non temperaui, aliena sciens occupaui, proximi bona interuerti. Auaritia adeo intentus, vt in contractibus, transactionibus, pondere, mensura fraudem commiserim, iniusto et immodico quaestu alios circumscripsi, mercium adulteratione, pretij iniquitate, sacrilegio, peculatu, abigeatu, rapinis non abstinuerim, pecuniam ad vsuram exposuerim, supra quincuncem legumque permissionem foeneratus. Mutuum gratis non dedi. Commodata et deposita non restitui fideliter, facultatibus ad luxum et inutiles sumptus abusus, pauperum inopiae non succurri, mercedem postulaui.

[note: 9.] Falsum testimonium aduersus proximum dixi, mendacijs vsus, eundem grauaui, vel apud iudices calumniando, obtrectando. Vitae, fortunae, existimationi proximi meo falso testimonio


page 377, image: s377

detrimentum attuli, fauore vel odio, largitionibus ductus iniquam sententiam pronunciaui. In deliberationibus iniqua defendi, iusta et recta impugnaui, legibus ad fraudem abusus. Arcana non continui, futilitate alijs nocui, fucate cum proximo egi, proximi dicta et facta sinistre interpretatus, [note: 10.] Eius vitia non texi, Innocentiam non sum tutatus. Postremo cum tu non actiones maleficiorum modo, verum etiam cupiditates et cognitiones damnes requirasque legis integram obedientiam, ipse concupiscentias carnis non cohibui, et prauam inhaerentem in natura inclinationem secutus, proximi domum, coniugem, familiam concupiui, inque varias appetitionum confusiones prolapsus atque donis a tua diuina benignitate concessis, abusus. Sum legi tuae neque fide neque operibus, fidei fructibus obsecutus, sensus et membra mea accommodaui inobedientiae praeceptorum tuorum. Ac breuiter peccatorum meorum tantus est numerus, et varietas, vt si ea recensere velim, perinde fecero, ac si arenas maris metire coner. Confiteor enim tibi, cui soli peccaui, me offendisse supra [note: Psal. 18. Psal. 90. 2. Paralip.] numerum arenarum maris. Errores enim quis intelligit? Et tu posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et occulta nostra in luminari vultus tui. Licetque mihi cum Manasse dicere. Multiplicatae sunt iniquitates meae, et non sum dignus intueri et aspicere altitudinem coeli prae multitudine iniquitatum mearum, et impoenitentia mea, qui toties emendandi promissam fidem fefellerim. Obuersuntur ante oculos meos horribiles [note: Gen. 19. Num. 16. 4. Reg. vlt.] vindictae peccatorum, exempla diluuij, Sodomae, et Gomorrae, patrumque in deserto afflictorum, Dathan et Abiram excidij Hierosolymitani, Ananiae et Saphyrae, atque innumera alia, [note: Act. 5.] planeque sic terrent, vt sensu peccati atque irae tuae iustae, mortisque horrore quasi ad inferos demersus ab ipsis inferni faucibus deglutiri me existimem, tamque mecum actum esse prorsus, vt de spe consequendae misericordiae desperarem, qui praecepta


page 378, image: s378

tua toties praeuaricatus. Nisi ad promissiones et exempla misericordiae tuae me conuerterem, quibus per Prophetas et Apostolos afflictas, desperatasque conscientias subleuare voluisti. Sic enim locutus per Prophetam. Si dereliquerit impius [note: Esa. 55. v. 7. Ier. 31. v. 33.] viam suam malam, et iniquas cogitationes, et reuertatur ad Dominum, miserebitur eius. Et Ieremias, hoc est, inquit testamentum nouum, quod disposui domui Israel: Ero illis in Deum, et illi erunt mihi in populum, et placatus ero illis super peccatis eorum. Accedit his, quod per Ezechielem dixisti: [note: Ezech. 18. v. 32. et 53. v. 11.] Nolo mortem peccatoris, sed vt reuertatur et viuat. Et iterum, impietas impio non nocebit, in quocunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Adde quae Psaltes: Si dereliquerint filij eius legem meam, et in praeceptis meis non ambulauerint, [note: Psal. 25.] visitabo in virga transgressionem eorum: at misericordiam meam non dissoluam ab eis. Et alias: Omnes, inquit, [note: Psal. 103.] semitae Domini misericordia et veritas. Item pius et plenus gratia Dominus, lentus ira et magnus misericordiae, non [note: Ioan. 3. v. 16.] in aeternum irascetur. Accedit huc Euangelista: Sic inquiens, mundum dilexisti, vt filium tuum pro mundo dares, vt omnes credentes in eum habeant vitam aeternam. Quae omnes promissiones post aduentum filij tui, quem victimam pro nostris peccatis esse volusti, comprobatae. Is ipse miseros et condemnatos peccatores tam amanter ad se inuitat. Venite, inquiens, [note: Matt. 11. v. 28.] ad me omnes qui onerati estis, et ego reficiam vos. Nam ipse est agnus ille Dei, qui tollit peccata mundi, vt Baptista testatur. Et alias idem Apostolus. Si, inquit, confiteamur [note: 2. Reg. 12.] peccata nostra fidelis est, et iustus Deus, vt remittat peccata [note: 4. Reg. 30.] nostra et emundet. Hisce atque alijs plurimis promissionibus [note: Matth. 15.] misericordiae, quas desperatis conscientijs reliquisti in scripturis sanctis et exemplis, Dauidi, Ezechiae, Manasse, Petro, [note: Luc. 22. 23.] Cananeae, Magdalenae, atque adeo latroni exhibitis fretus, velut [note: Matth. 15.] e limo profundo emergens me sustento, vt de misericordia


page 379, image: s379

consequenda non desperem, sed procido ad thronum misericordiae tuae, vt consequar misericordiam, et gratiam inueniam [note: Heb. 4.] ad opportunum auxilium. Confiteor tibi innumera haec mea [note: Daniel. 9. Psal. 43.] peccata. Tibi gloria, mihi autem confusio faciei. Precoratque obtestor te clementissime Deus, ne intres in iudicium cum [note: Psal. 25.] seruo tuo, sed reminiscaris miserationum tuarum, quoniam a seculo sunt. Peccatorum iuuentutis meae, et omnium transgressionum [note: Rom. 5.] mearum ne recorderis, sed secundum misericordiam [note: Rom. 2. Rom. 3.] tuam reminiscere mei tu, propter bonitatem tuam Domine. Peccata quidem abundant, sed superabundat gratia. A iudicio ad tuam appello, prouocoque pietatem, atque adeo ad meritum filij tui dilecti, quem voluisti esse [gap: Greek word(s)] [note: 1. Timoth. 2. 2 Corinth. 1. Esa. 42.] pro meis, et totius mundi peccatis. Tu igitur qui es pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui linum fumigans non extinguis, et calamum conquassatum non conteris. Scio nos habere pontificem qui afficiatur sensu infirmitatum [note: Heb. 4.] nostrarum, et ipse tentatus, etsi absque peccato: digneris igitur per expirationem filij tui dilecti, qui [gap: Greek word(s)] pro me persoluit, mei misereri, et peccata mea quibus te toties offendi, mihi per illius meritum condonare, ac fugitiuum seruum, ouem perditam, in Ecclesiae tuae ouile, a quo me toties tam impie ac turpiter abalienaui, postliminio reducere: vt iterum fiam membrum Christi, et in eo veram salutem consequar. Neque velis tarditatem supplicij grauitate compensare, quin per spiritum tuum paracletum conscientiam meam consoleris, vt fretus promissionibus tuis non haesitem de tua misericordia, sed constanter confidam, per Christum interpellatorem et mediatorem peccata vniuersa esse remissa, perque illius meritum te mihi reconciliatum. Dignerisque per eundem spiritum me emundare, sanctificare, et confortare in orthodoxa fide et mandatorum tuorum obseruatione, ne ab his in posterum, vel varia securitate, vel Diaboli sollicitantis praestigijs,


page 380, image: s380

vel denique horum periculosorum temporum vanitate illusus, elabar in peccandi consuetudinem, et deterius mihi contingat. Da vt vestem illam candidam, quam in baptismo accepi, et toties contaminaui, eandem poenitentiae lachrymis eluam, [note: Ephes. 6.] ac denique Ecclesiae ouili in integrum restitutus, per tuam gratiam inconraminatam conseruem. Largire armaturam fidei, [note: 1. Tim. 1.] vt panoplia Dei, galea salutis, gladio spiritus aduersus insultus Diaboli consistere, et ignita aduersarij tela excutere queam, atque in fide solida mandatorumque tuorum obseruatione persistam, ac tandem post huius vitae pericula perueniam ad securitatem haereditatis aeternae nobis designatae. Gratia redemptoris Domini nostri Iesu Christi, qui tecum viuit et regnat in omnem perpetuitatem, Amen.

Pater noster qui es in coelis, etc.

Credo in Deum patrem omnipotentem, etc.

Legantur Psal. 6. Domine ne in furore tuo arguas me.

Psal. 25. Ad te Domine animam meam leuabo.

Psal. 32. Beatus cui remittitur peccatum.

Psal. 51. Miserere mei Domine.

Psal. 130. De profundis clamaui ad te Domine, et Psal. 143.

Domine exaudi orationem meam.

DE COENA DOMINICA ET EIVS institutione atque vsu.

[note: Commemoratio.] COENA Dominica est fidelis commemoratio sacrificij Christi in cruce oblati, quo nos ab aeterna condem natione [note: Signaculum.] eripuit: vel est diuinum signaculum, quo Christus praesens donat nobis pane et vino, corpus et sanguinem suum, et certificat nos, quod remittantur nobis peccata nostra. Hoc enim est nouum testamentum, quod Dominus noster Iesus Christus Ecclesiae suae, suisque fidelibus ante suum ex hoc mundo


page 381, image: s381

discessum reliquit, et vsque ad extremum diem vsurpandum, atque seruandum mandauit. Nem pe vt comedamus panem suum corpus, et bibamus vinum suum sanguinem, in certum pignus remissionis peccatorum nostrorum, et vitae aeternae. Et vt eius in hoc recordemur, eique gratias agamus, pro hoc tanto beneficio, quod ille pro nobis nostrisque peccatis suum corpus et sanguinem in mortem crucis obtulerit, atque ita nos a peccatis nostris, a morte ac potestate diaboli redemerit, suumque patrem coelestem nobis reconciliauerit.

[note: Eucharistia.] Vocatur et Eucharistia, quod in coena sancta publicaque fiat gratiarum actio, mystico ritu a Christo instituto, in qua gratias agimus Christo pro immortali beneficio redemptionis: quod pro nobis corpus suum in cruce immolauit, et sanguinem suum effudit.

[note: Sacrificium.] Vocatur autem coena dominica a veteribus quoque sacrificium, non quod in ea offeratur Deo patri corpus et sanguis Christi ad expianda peccata nostra (non enim in coena obtulit corpus suum sed in cruce) sed quod fiat commemoratio seu praedicatio vnius illius sacrificij expiatorij, quod Christus semel in cruce peregit. Atque hoc modo vocatur sacrificium commemoratio haec, in qua laudem, gratiarum actionem, et preces offerimus Deo pro immortalibus beneficijs redemptionis, quod ab oriente sole vsque ad occidentem nomini [note: Malach. 1. v. 11.] eius ab omnibus gentibus praestandum dixit Malachias, nempe sacrificium purum, spiritum contritum. Vtque intelligamus non propiciatorium, sed Eucharisticum sacrificium. Quemadmodum veteres lustinus, Irenaeus, Tertullianus perspicue testantur, et Euseb. quem lege ad fin. lib. primi Euangelicae demonstrat.

Institutio Coenae.

Matthaei 26. v. 26. Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem,


page 382, image: s382

et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et edite, hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus noui Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.

Marc. 14. v. 22. Et manducantibus illis accepit Iesus panem, et benedicens, fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, edite: hoc est corpus meum: Et accepto calice, gratias agens, dedit eis: et bibebant ex illo omnes. Et ait illis: Hic est sanguis meus noui Testamenti, qui pro multis effunditur.

Luc. 22. v. 19. Et accepto pane, gratias egit, fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, hoc facite in mei commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenasset, dicens: Hic est calix nouum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effunditur.

Paulus 1. Corinth 11. ver. 23. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis: Quod Dominus Iesus in ea nocte, qua traditus est, accepit panem, et postquam gratias egisset, fregit ac dixit: Accipite, edite, hoc meum est corpus, quod pro vobis frangitur, hoc facite in mei commemorationem. Ad eundem modum et poculum peracta coena, dicens: Hoc poculum nouum illud Testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis, in mei commemorationem. Quotiescunque enim comederitis panem hunc, et de poculo biberitis, mortem Domini annunciabitis, donec venerit. Itaque quisquis ederit panem hunc, et biberit de poculo Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de poculo illo bibat. Nam qui edit et bibit indigne, iudicium sibi ipsi edit, et bibit: non dijudicans corpus Domini. Idem praecedenti cap. 10. v. 16. huius coenae Dominicae administrationem


page 383, image: s383

interpretatur, inquiens: Poculum cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? panem quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? quoniam vnus panis, vnum corpus multi sumus, nam omnes de eodem pane participamus.

Ioan. 6. v. 53. Nisi ederitis carnem filij hominis, et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis. Qui edit meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego suscitabo illum in nouissimo die.

Quae hoc loco dicuntur de carnis esu, non intelligenda de externo esu, et Coena Dominica, quae post fuit instituta, sed de fide in Christum. Et cum dicitur nisi ederitis, id est, credideritis. Nam manducare carnem filij hominis, et bibere illius sanguinem, est credere, quod Christus suam pro nobis carnem in cruce obtulerit et suum sanguinem effuderit, vt Christus Dominus ipse eodem cap. v. 29. 35. 40. 47. 48. 50. 63. 64. et cap. 7. v. 38. Item cap. 5. v. 24. Item Ioannes Baptista, Ioan. 3. v. 36. postremo Augustinus de doctrina Christi, lib. 3. cap. 16. interpretatur. Quare consideranda hic duplex manducatio: prima de qua dicto loco Ioannis. Cum Euangelio edocti agnoscimus beneficia Christi, quod pro nobis suam carnem in cruce obtulerit, suumque sanguinem effuderit, et haec etiam in coena necessaria, et citra hanc nemo vitam habet, aut saluatur. Altera sacramentalis manducatio, quam Dominus in coena nouissima instituit, in qua non solum beneficia Christi per verbum praedicantur, et per fidem recipiuntur, atque applicantur, sed etiam corpus et sanguinem, quibus beneficia Christi nobis parata, et in coena exhibita sumimus, ac veluti pignore accepto simus certi per beneficium oblati pro nobis corporis et sanguinis Christi, peccata nostra expiata.

Irenaeus lib. 4. aduersus Valentini. haereses, cap. 34. Quemadmodum enim qui est a terra panis percipiens vocationem Dei,


page 384, image: s384

iam non communis panis est, sed Eucharistia, ex duabus rebus constans, terrena et coelesti: Sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam, iam non sunt cor ruptibilia, spem resurrectionis habentia. Offerimus autem ei non quasi indigenti, sed gratias agentes donationi eius, et sanctificantes creaturam. Et lib. eod. cap. 32. item lib. 5. fol. 2.

Indigne sumit qui aliter mysterium celebrat, quam a Domino traditum. Non enim potest deuotus esse, qui aliter praesumit, quam datum est ab auctore. Ideo praemones, vt secundum ordinem traditum deuora mens sit accedentis ad Eucharistiam Domini.

Ambros. in 1. Cor. 11. Et mox, Probet seipsum homo deuoto animo, et cum timore accedendum ad communionem docet. Vt sciat mens reuerentiam deberi ei, ad cuius corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se iudicare debet, quia Dominus est, cuius in mysterio sanguinem petat, qui testis est beneficij illius. Quem si nos cum disciplina suscipiamus, non erimus indigni corpore et sanguine Christi, gratias enim videbimur reddere redemptori. Haec Ambr. Soli credentes et poenitentes digne sumunt coenam Domini.

Probant se qui fideli mente expendunt quid Dominus instituerit, quantum sit redemptionis pretium atque [gap: Greek word(s)] , qua mente instituerit, et in quod spirituale corpus coeant cum omnibus fidelibus, quam sancta cum vita tum fide opus sit, ne ob perfidiam scelerumque licentiam, vel corpus Domini prodamus, vel ab eo abscindamur. Non tamen sunt infirmi nimia seueritate deterrendi, praedicanda remissio peccatorum, erigendae infirmorum conscientiae, interim et timor, et reuerentia in serenda, ne quid temere aut neglectim, aut instituto contrarium committatur. Incredulitas magis quam infirmitas peccatorum explodenda. Poenitentes et credentes probant seipsos, cum peccata sua agnoscunt, et quaerunt in solo


page 385, image: s385

Christo filio Dei remissionem peccatorum suorum per fidem.

Ante communionem oratio.

AGo tibi gratias domine Iesu, qui admirabili hoc corporis et sanguinis tui sacramento sacratissimae passionis tuae memoriam celebrari, et aeternae redemptionis beneficia praedicari voluisti. Concede propitius, sic nos mystica hac corporis et sanguinis tui mensa refici, vt redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui cum patre et sancto Spiritu viuis et regnas in secula, Amen.

Alia.

CLementissime domine Iesu Christe, rogo te, per ineffabilem charitatem, qua genus humanum redimere dignatus, ne sinas tuum sacrosanctum corpus pro me frustra immolatum, neque tuum pretiosissimum sanguinem pro me frustra fusum. Sed tuo corpore pasce animam meam tuo sacrosancto sanguine viuifica spiritum meum, vt non deficiam a foedere, quod tu cum discipulis tuis, omnibusque fidelibus pepegisti: sed vt tuo ductu in hoc foedere seruatus perueniam ad vitam aeternam, Amen.

A Communione.

OMnipotens aeterne Deus, gratias agimus immensae tuae benignitati quod nos corpore et sanguine vnigeniti filij tui domini nostri Iesu Christi, cibaueris et potaueris. Oramus supplices, effice in nobis spiritu tuo, vt sicut diuinum hoc sacramentum ore sumpsimus, ita et gratiam tuam, remissionem peccatorum omnium, communionem cum Christo filio tuo, et vitam aeternam, quae omnia nobis in hoc sacramento exhibentur, vera fide percipiamus, atque vt illud ad augendam in nobis fidem in te, et charitatem erga proximum


page 386, image: s386

conferat atque perficiat. Per dominum nostrum Iesum Christum, Amen.

Lege Psalm. 103. cap. 35. Esaiae. cap. 14. 15. 16. 17. 18. Ioannis Euangelistae.

Cum autem discedis a coena, pastus corpore Christi, et potatus sanguine eius, memineris officij tui esse, vt gratum te erga tantum benefactorem exhibeas. Nam ideo vocatur [gap: Greek word(s)] , vt dictum initio. Primum vt praestes filio Dei, quod ipse iubet, nempe vt praedicemus eius beneficia, Luc 8. versic. 39. dixit Dominus ad eum, a quo Daemonia eiecit: Vade, et narra quae fecerit tibi Deus, etc. Deinde cum ex vno pane omnes participamus, et vnus panis vnum corpus multi simus, vt Paulus ait, vt excitemur ad mutuam inter nos charitatem, et concordiam, vt idem affectus sit in nobis, qui in Christo qui cum esset in forma Dei, sic se exinaniuit, etc. Vt nos mutuo diligamus: Crucem nostram patienter feramus, Christrum magistrum sequentes. Legantur Psal. 11. 101. et 103.

CELEVMA EXHORTATORIVM AD praeparationem Christiane moriendi.

De vigilantia et mortis meditatione necessaria. Cap. I.

DOminus noster et seruator Iesus Christus, de salute nostra [note: Matth. 25. v. 13. Matt. 24. v. 43.] sollicitus mortalitatisque nos praemonens, vigilate inquit: Quia nescitis diem neque horam. Eleganti salubrique similitudine mortales ad vigilantiam excitans, vt ad diem illum [note: Luc. 12. v. 39.] fatalem se quique praeparent, ne imparati incautique repentina morte opprimantur. Siquidem vbi semel venerit ille, iam sero fuerit sarcire somnolentiam. Nam subdit si scisset paterfamilias qua hora fnr venturus fuisset, vigilasset vtique


page 387, image: s387

neque siuisset domum suam perfodi. Quod si ille vigilat, ne spolietur bonis perituris, quo magis vigilandum, ne perdamus foelicitatem aeternam? Proinde quoniam id tempus nobis ignotum: certum tamen est illud adfuturum, monemur, vt perpetuo simus parati, ac pietatis panoplia instructi, et ab omnibus mundanarum rerum impedime ntis expediti. Vitandae [note: Luc. 12. v. 34.] voluptates et illecebrae huius mundi. Ne, inquit Christus, grauentur corda vestra crapula et ebrietate. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae accensae: et vos similes hominibus expectantibus dominum suum, vt cum venerit, et pulsauerit, [note: Luc. 12. v. 36.] confestim aperiant ei. Ad vitanda peccata, mortis Iconem atque huius vitae Catastrophen semper ante oculos ponendam [note: Syr. 7. v. 40.] hortatur sapiens Syrach, [gap: Greek word(s)] , id est, Memor esto extremorum [note: 1. Cor. 15. v. 31.] et in aeternum non peccabis. Et Paulus, quotidie, inquit, morior, significans mortis et nouissimorum recordationem nihil aliud esse, quam praeparationem ad mortem. Proinde morientibus crebro adesse profuerit, vt horum conspectu nouissimorum admoneamur. Melius enim ire ad domum luctus quam ad domum conuiuij: si quidem in illa admonemur quis sit futurus hominis finis. Cum autem haec vita nihil aliud sit, quam perpetua pugna aduersus Diabolum et eius iacula. lob. 7. et Cyprianus de Mortalitate, nos oportet, inquit, semper instructos esse et armatos, que madmodum Tyro aliquis cum hoste conflicturus ad palum se subinde exercet, vt ad pugnam paratior et intrepide progrediatur. Ad hunc modum Christus ipse suos praemonet vt vigilent, atque vt strenui milites semper armati expeditique sint, expectantes quando Imperator eos [note: Ephes. 6. v. 14. Panoplia ad mortem fortiter obeundum.] educturus sit, tanquam de die et hora incertos. Et Paulus, Induite panopliam Dei, vt possitis stare, in die malo. State lumbis circumcincti, baltheo veritatis, quo immobiles sitis aduersus falsorum bonorum ac dogmatum illecebras. Pro thorace


page 388, image: s388

sit innocentia et iustitia, quae mentis praecordia virtutum squamis muniat, pro ocreis puri affectus, nihil appetentes praeter coelestia: nihil formidantes praeter turpitudinem, vt parati sitis ad Euangelium tuendum, quod non tumultu sed tolerantia defenditur. Vndique autem scutum fidei in promptu habendum, vt nusquam diffidamus promissionibus diuinis. Quidquid ingruit terriculamentorum, quidquid ignitorum iaculorum hostis in nos torserit, hoc scuto excipiendum ac repercutiendum. Cui si accesserit galea vigilantis animi, nihil est quod saluti metuamus. Postremo dextram semper obarmet gladius spiritualis, qui prauas rescindit cupiditates, et obsistentes Euangelicae veritati [note: 1. Cor. 6. v. 7.] refellit, falsitatem iugulans. Item est sermo Dei constanti fidei vigore penetrabilis. Breuiter muniti per arma iustitiae dextra ac sinistra, vt recta conscientia fultos a dextra non efferant res secundae, nec a sinistra consternent aduersae. Eadem etiam huc vocant, vt expediti simus quoties per morbos, aut alia pericula exhoc mortali tabernaculo euocandi sumus. Nam huc pertinet coronis illa orationis Dominicae. Libera nos a malo, Matth. 6. v. 13. Luc. 9. v. 4. Quinetiam Spiritus S. per Prophetas [note: Psal. 39. ver 3.] eodem nos adhortatur. Intelligere me fac Domine semitam viae, vt expendam quam breuis temporis ego. Et alias. Vt numeremus dies nostros, sic notum fac vt adducamus cor sapientiae. [note: Psalm. 90. v. 12.] Non expectemus dum aegrotemus, non differamus ad [note: Syr. 18. v. 20. 21. et 22.] senectutem. Ante languorem, inquit Syrach, adhibe medici nam, et ante iudicium interroga teipsum et in conspectu Dei inuenies propitiationem. Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conuersionem tuam. Ne moreris orare, neque expectes vsque ad mortem vt iustificeris. Graece genuinoque sermone significantius dicitur: [gap: Greek word(s)] , etc. [note: Eccles. 12. v. 1.] Ecclesiastes, inquit, memento creatoris tui in diebus iuuentutis


page 389, image: s389

tuae, antequam veniant dies mali, in quibus dicas: non est mihi oblectatio in eis.

[note: Cic. Tusc. quaestionum.] Tota, inquit Cicero, Philosophorum vita commentatio est mortis. Nam quid aliud agimus cum a voluptate, cum a re familiari quae est ministra corporis, cum a Republic. animum [note: Vita mortis meditatio.] euocamus, quid inquam tum agimus? nisi animum ad seipsum aduocamus, et a corpore abducimus. Secernere autem animum a corpore nihil aliud est quam mori discere. Quare hoc commentemur, disiungamusque nos a corporibus, id est, consuescamus mori.

Hoc et dum erimus in terris, erit illi coelesti vitae simile, et cum illuc ex his vinculis emersrferemur, minus tardabitur animorum [note: Varro.] cursus. Varro, Octogesimus, inquit, annus me admonet, vt sarcinas colligam. Haec ethnici, reuertamur ad Ecclesiasticos. [note: Augustinus.] Augustinus, Semper omnique hora aures sibi vellicare dicebat vocem illam extremae tubae incinentis, VENITE AD IV DICIVM.

Existimanda igitur omnis dies extrema, cum de postera simus incerti. Media vita in morte sumus. Quo diutiusviuimus, hoc propius ad mortem accedimus. Sumatur exemplum ab his [note: Syr. 38. v. 23.] qui nos praecesserunt. Memento, inquit Syracides, sicut ego mortuus, ita tibi moriendum, mihi heri, tibi cras. Abijcienda igitur securitas ne ex improuiso sicut auiculae plagulis, inuoluam ur inopinata morte. Quod Christus significat, sicut, inquiens, [note: Luc. 17. v. 26. 27.] factum in diebus Noe et Loth, homines securie edebant et bibebant, nuptias celebrabant et commessabantur, ad eum vsque diem, dum Noe intrauit arcam et diluuium omnes perderet. [note: 1. Thes. 5. v. 3.] Et Paulus, cum dixerit, Pax, et non est pax et securitas, tunc repentinus imminet interitus.

Vetus sententia est quod factu necessarium et ineuitabile, si id lubens facias, leuius fieri et tolerabilius. Animus enim in re mala vel difficili bonus, dimidium est laboris, et mali: et minore


page 390, image: s390

dolore perferuntur, cum praecogitatio flectat mentem ad moderationem. Iacula enim praeuisa minus feriunt.

Accedit huc paroemiacum, Fata volentem ducunt, nolentem trahunt. Est enim ineuitabile fatum, et ineuitabilis mors. Prophetae omnes in hoc versantur, vt a securitate huius vitae ad vigilantiam [note: Ioel. 1. v. 5.] nos et ad poenitentiam inuitent. Expergisciminie terra et flete et vlulate omnes qui bibitis vinum, etc. Quia venit dies Domini magnus et terribilis valde, et quis sustine bit eum. Manifestas indies magis atque magis cernimus irati Dei comminationes ob scelera horum extremorum temporum, horribiles Eclipses, ostenta atque monstra, quae merito ad vigilantiam nos excitare debent.

[note: Mane et vespori conscientiam explorare.] Mane cum surgitur, et vesperi cum quieti nos componimus, iuxta Pythagorae, vel potius Christi nostri magistri doctrinam, vigilanter exploranda conscientia, quibus[?]studijs praeteritum tempus transegerimus, et sicubi lapsi, serio veniam precemur: ne improuisos extrema occupet hora. Quin etiam omni hora cum neque de tempore, neque de loco, neque de modo mortis certi sumus, orandus Deus, vt largiatur foelicem expirandi horam. Probandusque mos ille receptus, quo ad pulsum horarum precamur, nobis largiri foelicem horam et viuendi et moriendi.

[note: Inuocatio ante periculum.] Multo gratior est Deo inuocatio et conuersio ante periculum, quam imminente necessitate, et cum coacti imploramus Dei opem. Dei opus est, conuersio ad veram poenitentiam, quare precibus ab eo impetranda. Multo minus a [note: Philo. antiq. bibl. 17.] morte expectanda liberatio, fretis aliorum precibus. Debbora iam iam ex hac vita migratura suos exhortata, iam inquit, cor vestrum dirigite ad dominum in tempore vitae huius. Nam post mortem nullus poenitentiae locus. Signata est enim iam tum mors, et tempus suum reddit depositum.



page 391, image: s391

Nunc igitur dum tempus habetis vitae, dirigite vias vestras. Et cum populus oraret, vt memor esset eorum apud Deum. Illa, adhuc inquit, dum viuit homo, potest orare pro se, et filijs suis. At post mortem non poterit orare nec memor est alicuius.

Plerumque videmus eos qui male ac secure viuunt, male perire. Tametsi nulli quantumuis sceleroso, vel in extremis desperandum. Interim tamenlatronis exemplum nos nimium securos reddere non debet, Vti olim quidam Baptismum ad extremum [note: Baptismum ad extremum sernatum.] seruauerint, quod de Constantino Imperatore tradit Socrates.

De breuitate, vanitate ac fragilitate vitae praesentis. Cap. II.

[note: 10b. 14. v. 1.] SAnctus obus, homo, inquit, natus de muliere, breui viuens tempore, multis repletur miserijs. Cui respondent Dauidis de breuitate ac miseria vitae humanae quaerimoniae: [note: Vitae humanae breuitas.] Fac quaeso Domine vt expendam finem meum, et numerum dierum meorum. Ad mensuram pugillorum posuisti dies nostros, ac tempus meum, ac si non esset, Psalm 39. v. 6. Et alias anni hominis 70. et in potentatibus 80. anni, et quod superest, dolor est et iniquitas.

[note: Cic. Tusc. 4. 1. Vnius diei vita.] Aristoteles tradit bestiolas quasdam nasci, quae vnum duntaxat diem viuunt, nempe [gap: Greek word(s)] . Ex his quae hora octaua mortua, prouecta aetate mortua esse, quae sole occidente, decrepita. Iam si conferamus nostram longissimam vitam cum aeternitate in eadem propemodum reperiemur breuitate, qua illae [note: 1. Pet. 3. v. 8.] bestiolae. Siquidem scriptura dicit. Mille anni apud Deum [note: Psal. 91. v. vlt.] sicut dies vnus. Quod si prorogentur nobis anni vitae ad aetatem, quae Adamo, Mathusalem aut Patriarchis ante diluuium concessa, breue tamen tempus aestimandum, si cum aeterno conferatur, et tandem moriendum est.



page 392, image: s392

[note: Cic. de senect.] Sperantiuuenes diu se victuros, sed quotus quisque ad iustam aetatem peruenit? vix centesimus. Quid stultius quam incerta pro certis habere. Quanquam quid est diu viuere? Nam Argantonij aetatem, inquit Cicero, qui putatur 80. annos regnasse Sardibus centum quinquaginta vixisse. Sed diuturnum non videtur, quod habet aliquid extremum.

[note: Fragilitas vitaehumanae.] Ad breuitatem accedit fragilitas plus quam vitrea. Alius intra materni vteri latebras nondum homo praefocatur: alius dum vagit in cunis eripitur: alius in ipso flore perit. Plurimi inopinata morte praeuertuntur. Suntque tam varij casus, alij Phrenesi, alij apoplexia, alij mente alienata seipsos praecipitant, vel confodiunt, vel demergunt, aut laqueo seipsos praefocant, alij sani cubitum euntes reperiuntur in lecto mortui, nonnulli confodiuntur a siccarijs, aut bombardae ictu, alij equo aut curru delapsi ceruice fracti pereunt, non pauci naufragio [note: Omnis caro foenum. Esa. 40. v. 6. Psal. 103. v. 15.] opprimuntur. Sunt qui vuae acino, qui pili haustu, aut mica panis transuerse in fauces delapsa, atque adeo sternutamento intereunt: taceo venena, fulmina, terrae motus, et mille alios casus, qui hominibus mortem inexpectatam praebent. Veteres humanae vitae fragilitatem bullis in aquis subito nascentibus, ac rursum euanescentibus compararunt. Quod adeo verum est, vt in Prouerbium abierit. Homo bulla, [gap: Greek word(s)] , Nam vt bullae aquaticae simul, vt natae sunt mox euanescunt, sic hominesincertum et fragile hoc naturae munus quicquid datum, vt Plinius rectissime deplorat, profecto congruentius bulla humanae vitae comparari possit, Extat Virgilij nomine carmen eleganter vitam humanam rosae repente nascentis et euanescentis comparans.

[note: Virgil. Rosa.] -- -- Collige virgo rosas Sed memor esto aeuum sic proper aretuum.

Homerus comparat homines caducis arborum folijs. Pindarus homines non frondes sed vmbrae somnium vocat, [gap: Greek word(s)] .


page 393, image: s393

[note: Homo appellatione miser. Enos.] Alij momentum vel punctum temporis, [gap: Greek word(s)] . Quod misera sit hominis natura nata, nominis ipsius significatio probat. Nam Hebraeis praeter Adam etiam Enos hominem significat, quod interpretatur afflictus: vt non solum conditione, verum etiam nomenclatura calamito sus sit, nimirum omnium calamitatum genere obrutus. Haec Euae est maledictio. Multiplicabo aerumnas tuas, si conceperis, in dolore paries, in dolore enutries. Quibus miserijs repleatur homo, notum omnibus. Nullus status, nulla aetas cruce caret sua. Quam periculosae quantumuis potentum ac diuitum voluptates, honores quam vani. Quam misera aetas omnis, lubrica adolescentia, laboriosa virilis aetas, calamitosa senectus. Hebescunt sensus, membra tremunt, torquentur varijs suis morbis, praemoritur visus, auditus, incessus. Dentes etiam cibariae molae hebescunt, breuitate ipsa expetita senectus per se morbus. Quid quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spacio vitae suae viuit, nec reputantur in fantiae anni qui sensu carent, nec senectae in poenam viuacis. Adde praeter haec corporis incommoda, et animi perturbationes, iras, odia, inuidias, simultates, ambitiones, cupiditates, pleonexias, moerores, luctus, aliaque infinita mentis [gap: Greek word(s)] , ipsis corporalibus morbis longe grauiores; vt cum Impp. Honor. et Arcadio dicere liceat, miseris mors solatium, et vita supplicium. Et Plinius non immerito sentit homini nihil melius breuitate vitae.

[note: Cratetis Epigramma.] Extat Cratetis Epigramma humanae vitae miserias colligens, in eam fere sententiam. Quocunque, inquit, te vertas, omnia plena incommodis. In foro lites, domi sollicitudo, ruri labores, in mari pericula, peregre omnia metuenda, si res sit amplior, sin egeas, vbique ingratus eris hospes. Si maritus, rei familiaris torquet sollicitudo. Si coelebs, desolatus. Si liberi, hi multo labore educantur. Sine liberis, orbitate cruciaris. Iuuentus inconsulta. Senecta effoeta viribus. Quid reliquum, qu[?]


page 394, image: s394

[note: Thraeum[?] mos.] aut non nasci, aut natum quam citissime mori. Vnde Thraces morem habuerunt, vt in lucem editos lachrymis prosequerentur, cum propinquis circumsedentes, cumque ploratu commemorantes, quantum calamitatum perferendum vitam ingressis. Contra defunctos lusibus laeticiaque efferunt recensentes, quam multis malis erepti sint.

Quod huius vitae, quae putantur bona omnia vana ac fugacia sint: de praesentibus dum valemus statuendum, disponendumque. Caput III.

QVid quaeso habet haec vita expetendum? quid hic solidi gaudij, quod non fellis plus habeat admixtum? Age expendamus causas quare vitam hanc prorogari homines desiderent: praecipuae sunt potentiae, honores, opes, voluptates, liberi. Quid quaeso profuit potentia, amplissimum imperium [note: Potentia honores.] Alexandro Magno, et Iulio Caesari potentissimis Monarchis?

Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci Descendunt Reges, et sicca morte tyranni.

Nam Tyrannis sempere seta impendet suspensus, imminensque gladius. Boni assiduis laboribus curisque vrgentur, vt ne solidam noct em illis dormire concedatur. Quid existimatio, honor, auct oritas apud Principes et in Republica.

Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus vndam: At pulchrum est digito monstrari ac dicier Hic est, Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis Incipit optare, et totis quinquatribus optat Quis quis adhuc vno partam colit asse Mineruam, Quem sequitur custos angustae vernula capsae: Eloquio sed vterque perit orator: vtrumque Largus et exundans leto dedit ingenij fons.

page 395, image: s395

Ingenio manus est et ceruix caesa, nec vnquam Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. O Fortunatam natam me consule Romam, Antoni gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset. ridenda poemata malo, Quam te conspicuae diuina Philippica famae Volueris a prima quae proxima. Sed plures nimia congesta pecunia cura Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census, Quanto Delphinis balaena Britannica maior. Temporibus duris igitur iussuque Neronis Longinum, et magnos Senecae praediuitis hortos Clausit, et egregias Lateranorum obsidet aedes. Tota cohors: etc. Et paulo post. Primafere vota et cunctis notissima templis, Diuitiae vt crescant, vt opes, vt maxima toto Nostra sit arca foro: sed nulla aconita bibuntur Fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes Gemmata, et lato setinum ardebit in auro.

[note: Discessus a bonis corporalibus.] Plurimos discutiat discessus ab his, quae videntur in hac vita bona: Mala potius dicenda. Nam mors non a bonis liberat, [note: Syrach c. 41. v. 1.] sed malis. Clamat sapiens. O mors, quam amara memoria tui, homini habenti pacem in substantia sua. Non ait, habenti diuitias, [note: Groesus.] sed qui his sic cor apponit, vt deserere non possit. Croesus, Soloni hospiti opes suas ostentans immensas, rogabat num beatum existimaret: Solon, ante obitum, inquit, neminem dici beatum. Quod euentus comprobauit. Nam cum a Cyro captus ad supplicium duceretur, exclamat: O Solon, Solon, memor illius responsi: Ante obitum neminem foelicem dici. Proinde cruciare nos non debet desertio harum rerum, non solum fragilium, sed quae saepe in perniciem nos trahunt. [note: Faeces diuitiae vocantur.] Prophetae opes appellant faeces. Opulentus Moab, requieuit


page 396, image: s396

[note: serem. 48. v. 11.] in faecibus suis, inquit Hierem. Nam sicut faeces excrementa suo pondere subsidunt, ita opes vitae huius superflua [note: Sophon. 1. v. 11.] materia, sibi addictos ad coelestia emergere non patiuntur, sed ad terrena premunt. Vnde Sophonias: Visitabo, inquit, coagulatos in faecibus suis, securis et opulentis minitans. Has [note: Iob 1. v. 21.] autem faeces si deseramus, quid est magni? Nudus, inquit lob, ingressus in hunc mundum, nudus egrediar, Quare aequo animo ferendum, si is qui dedit eadem reposcat. Quid enim habemus quod non ab illo profectum? Rom. 11. Habentes tanquam non habentes. 1. Corinth. 4. Omnes quantumuis potentes Monarchae omnia hîc deserere, et Imperia, et opes, tantum sepulchro contentos hinc abire necesse.

Sapientiae 5. v. 7. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, ambulauimus vias difficiles, viam Domini negleximus. Quid profuit nobis superbia, diuitiarum iactantia quid confert nobis? Transierunt illa omnia tanquam vmbra, et tanquam nauis quae pertransit fluctus aquarum, cuius vestigium non inuenias, aut auis aerem transmittens volando, neque vllum itineris indicium relinquit, aut denique tanquam sagitta ad locum destinatum veniens, diuisum aerem protinus in se remittit, neque transitionis signum apparet. Sic nos continuo vbi desinimus, nullum virtutis specimen relinquimus.

[note: Voluptates.] Quod de facultatibus, idem de voluptatibus. Omnia temporaria sunt et vana, plus vel periculi vel incommodi adferentia, [note: Eccles. 1. et 2. v. 4.] quam solidae voluptatis. Ecclesiastes: Ego, inquit, fui Rex in Israel, et ecce magnus effectus, aedificaui mihi domos, plantaui vineas, feci hortos et pomaria, coaceruaui argentum et aurum, et substantias Regum, et omnia quae desiderarunt oculi mei. Cumque me conuertissem ad omnia opera et labores, in quibus sudaui: Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil vanius sub sole. Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem vniuersa mala esse sub sole, et cuncta vanitatem


page 397, image: s397

et afflictionem Spiritus. Et relicturus haeredem, quem nescio prudens aut stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis. De voluptatibus, in splendore, delicijs ciborum, vestium, mulierum, quid aliud dici attinet, quam quisquis crapulae se dedit, latrinam sibi congerit, qui vestimentis tineas pascit, mulierum vsu poenit ere emit. Breuiter, voluptas [note: Rom. 6 v. 23.] mater est peccati, inquit Basilius. Peccatum auctoramentum mortis. Voluptas est nutrix aeterni vermis, quae ad tempus delinit fruentem, sed postea felle amariores retributiones facit, ac breuiter, voluptates tristia semper praecedunt et sequuntur. Extat sapiens Musonij dictum, Si quid per laborem recte fecerimus, labor cito perit, benefactum semper manet. Contra si quid per voluptatem nequiter feceritis, voluptas [note: Liberorum et coniugis desertio.] cito perit, nequiter factum semper manebit. At inquies, vxorem, liberos, parentes durum est deserere. Dominus ait, Qui vxores, liberos, patrem et matrem plus diligit [note: De mortal. 210.] quam me, non poterit meus esse discipulus. Dura quidem ista carni auulsio, sed praelia ista, inquit Cyprianus, nec debilitent Christiani fidem, sed potius ostendant, in colluctatione virtutem, contemnenda omnis iniuria praesentium malorum, fiducia futurorum bonorum. Liberos et vxorem committito ei qui concessit: is viduarum pupillorumque est patronus, eorumque curam habet.

[note: Dispositio de praesentibus, ante aegritudinem. 2. Reg. 20. v. 1.] Ante aegritudinem dum adhuc sano sumus corpore, mature de his corporalibus statuendum. Dispone, inquit Propheta, domui tuae, quia morieris. Ad lites praeuertendas, de facultatibus inter liberos et animos iuxta consuetudinem regionis disponendum. Si quid conscientiam vrget, aut iniuste tenes, hoc exue in tempore, dum adhuc vales, Atque in extrema hac necessitate, de nulla re sis sollicitus, quam vt cupias dissolui et esse cum Christo. Vbi Deus noster pater, Christus noster frater, vbi coelum nostra haereditas, Angeli, Apostoli, et Prophetae


page 398, image: s398

ac sancti nostri amici, fratres et sorores, apud quos nun quam perituris perfruemur bonis. In hac vita omnia incerta, sperantur honores, opes, liberi, et incertum an contingant, pueritia optat adolescentiam, adolescentia senectutem, atque ita omnes ad mortem properamus incauti, dum semper [note: Aetatis flos.] [gap: Greek word(s)] alimur spe. Sunt quos cruciat aetatis flos, sed non aduertunt quam multa incommoda, de quibus superiori capite dictum, effugiunt. Quod illa aetas multo plures mortis casus habet, facilius in morbos incidunt, grauius aegrotant, [note: Cicero. de Senect.] tristius curantur, itaque pauci perueniunt ad senectutem iustam, vt testatur Cicero. Menander, Delectus, inquit, dijs iuuenis moritur. [gap: Greek word(s)] .

Cato apud Ciceronem, Si quis, inquit, Deus mihi largiatur, vt ex hac senectute repuerascam, et in cunis vagiam, valde recusem, nec velim, quasi decurso spatio a calce ad carceres reuocari.

De transitu per crucem ad meliorem vitam, deque immortalitate animae et resurrectione. Caput IIII.

[note: Psal. 39. v. 18. Cicero. de senect.] QVoniam peregrini sumus in hac vita, sicut omnes patres nostri, vt canit Psaltes. Idque Ethnicus Cicero intellexit, Ex hac vita, inquiens, discedo tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo. Commorandi enim natura diuersorium nobis, non habitandi dedit. Multi sancti ingemiscentes ad huius peregrinationis longaeuitatem dissolui desiderarunt. Hac peregrinatione exire cupiens Propheta, incola sum, inquit, sicut omnes patres mei. Nam quid aliud haec vita quam perpetua pugna? modo auaritia, modo ira, modo ambitione cruciamur, quorum vno expugnato, aliud instat, et quasi Hydrae capita succrescunt. Vt autem meminerimus in hac


page 399, image: s399

[note: Crucis commoda.] vita nobis aliam vitam praeparatam, Deus subinde nos calamitatibus et cruce veluti spinis pungit, vt ad coelestem patriam subuehat, nosque ad finem peregrinationis anhelemus ac requiem. Sunt morbi huius vitae stimuli et calcaria, quibus segnis his asinus instigatur. Nam quo externus homo magis deficit, hoc animus et internus homo melior nostri pars fit vegetior, veluti cruce repubescens. Siquidem corporis afflictio leuis est, et momentanea, et gloriam parit ineffabilem. Et temporaria mors ptaemium parit immortalitatis, qua suffulti corporis [note: Logatur totum caput. 2. Cor. 5. v. 1.] vitam pro nihilo ducimus. 2. Corinth. 5. v. 1. Scimus quod si terrenum domicilium nostrum huius tabernaculi destructum fuerit, aedificationem ex Deo habeamus, domicilium non manu factum, aeternum in coelis. Haec domus quoniam lutea est ab homine condita, velimus nolimus indies collabitur, etiamsi nemo demoliatur, non aliter quam aedificia manu facta corrum puntur vetustate. Quare si fidei oculis speculemur, omnem humanum sensum excedentia bona, quae Deus per filium Iesum promisit ipsi fidentibus, nempe quae oculus non vidit, et auris non audiuit, et in corhominis non ascenderunt, quae praeparauit Deus diligentibus se, et nobis per spiritum [note: 1. Cor. 2. v. 9.] suum releuauit. 1. Corinth. 2. v. 9. De quibus Psaltes vaticinatus. Satiet as omnis laeticiae cum vultu tuo, iucunditates in dextera tua. Psal. 16. v. 11.

Patrum exemplo anima curada, vt abiecto onere, sarcinaque rerum corporalium et cupiditatum, quae remorantur onustum curis animum ab expetendis coelestibus, excussoque peccato, quod nos vndique complect ebatur, rerum coelestium spe inflammati strenue pugnemus in hoc certamine, ne vllis afflictionibus auocemur, nec vnquam oculos dimoueamus a Iesu Christo. Consideremus qua via ingressus, et quoad peruenerit, cum innocenti liceret effugere mortem, et cum abesse potuerit ab omni cruciatu, quoniam aberat ab omni peccato. Attamen contemptis


page 400, image: s400

huius vitae gaudijs, subijt mortem, mortem autem omnium ignominiosissimam crucis. Ad huius consortium cum nobis per varias afflictiones properandum, ne defatigemur vt hortatur [note: Legaturtotum cap. 12. ad Heb.] epistola ad Hebraeos, sed reputemus nobiscum, quod Dominus noster, vt ostenderet nobis exemplum tolerantiae, tantum ignominiae pertulerit, vt ad crucis supplicium se adigi passus sit. Proinde non abijciamus animum qui leuiora patimur. Nondum enim ad sanguinis essusionem restitimus peccato, et statim arbitramur nos destitutos, scientes quam blande et benigniter nos inuitans exstimulet, fili, inquiens, ne neglexeris correptionem domini, neque deficias cum ab eo argueris. Quem enim diligit Deus, huc castigat. Flagellat autem omnem filium, quem recipit, Si castigationem sustineamus, velut filijs se nobis offert Deus. Quis enim est filius quem non castigat pater? Quod si alieni simus a castigatione, cuius participes sunt omnes filij, iam spurij sumus, non filij. Itaque cum carnis nostrae patres habuerimus castigatores et reueriti sumus eos, an non multo magis subijciemur patri spirituum et viuemus? Atque illi quidem ad paucos dies pro arbitratu suo nos erudiunt: hic autem ad commodum nostrum in hoc, vt im pertiat nobis sanctimoniam suam. Non sunt condignae passiones huius vitae ad gloriam quae reuelabitur erga nos, Rom. 8. vers. 18. Omnis autem castigatio in praesens non videtur esse gaudij, sed molestiae, atque postea fructum iustitiae reddet his, qui per illam fuerint exercitati, etc. Hebr. 12. Paulus ait, creaturas omnes ingemiscere et parturire vsque ad diem redemptionis, eo quod omnes subiectae sint corruptioni, non natura, sed propter Adae lapsum, qui vniuersum mundum secum in exitium pertraxit.

Quocunque flectamus oculos, omnia peritura videmus, vbique diuturnitatis desperatio aduersatur: donec ad Deum veniamus, hoc putredinis sacco liberati.



page 401, image: s401

[note: Martyrum consolatio.] Haec et Martyres consolata, roboraruntque aduersus quantumuis acerba tormenta, cum supplicia laetitiam existimarent, et flagris quasi rosis aspergi videbantur, fumi vmbram Tyrannorum iras reputantes, satellitum ordines efferatos videntes inter pericula veluti coronas tripudiantes, plagis veluti honoribus gaudentes, vehementioribus supplicijs veluti brauijs splendidis exultantes, vt testatur Basilius.

Sancti dum in hoc mundo versantur perpetuo sentiunt ignem afflictionis de quo 1. Pet. 4. ver. 12. Sed victores contemnunt mundum, et omnia mundi tormenta. Psal. 66. v. 11. inducuntur sancti epinicion canentes. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro. Hi sunt qui amicti stolis albis habentes palmas in manibus venientes ex afflictione, qui lauarunt stolas suas in sanguine agni, ideo sunt ante thronum Dei, Apoc. 9. v. 14.

[note: Stephani martyrium.] Stephanus nihil commotus stridore dentium aduersariorum, neque lapidum nimbo deterritus, videns maiestatem Dei et Iesum quem profitebatur a dexteris Dei, nihil conuicians aut reluctans lapidantibus, Domine inquit, suscipe spiritum meum, et ne imputes illis hoc peccatum: quia nesciunt quid [note: Actor. 7. v. 60.] faciunt. Sciebat Stephanus breuem et momentaneum esse hunc per crucem transitum, Sequuturam autem laetitiam nunquam [note: Crux varia.] finiendam. Crux varie imponitur, Alijs quidem vt tententur, qualis Iobo, et Tobiae, et alijs quibusdam imposita: Alijs est peccati poena atque impietatis stipendium. Iuxta illud. [note: Psalm. 89. v. 31. 32. 33.] Si dereliquerint filij eius legem meam, etc. Visitabo in virga transgressionem eorum: at misericordiam meam non dissoluam [note: Psal. 31. v. 10.] ab eis. Et alias. Multa flagella peccatoris, sperantem in Domino misericordia circumdabit. Insignis commendatio [note: Iob. 5. v. 17. 1. Cor. 10. v. 13.] crucis, Iob. 5. ver. 17. Ecce bene viro quem corripuerit Dominus. Et Paulus. Fidelis est Dominus qui non sinit nos tentari supra id quod possumus ferre. Crux enim erudit, mortificat


page 402, image: s402

[note: Mauritij Imperatoris crux.] veterem hominem, et sanctificat. De Mauritio Imperatore proditum cum a Barbaro Rege superatus, atque aliquot millia suorum capti essent, quos cum singulos nummo redimendos victor obtulisset, atque Mauritius [gap: Greek word(s)] soluere recusaret, Barbarus iratus omnes captiuos trucidauit. Postea visus a Mauritio Christus in somnis, rogans an velit in hac vita luere poenam pro captiuis interfectis, atque auaritiam suam expiare, an in altera vita. Ille supplex procumbens, rogauit, vt in altera vita parceret, atque in hac potius vindicaret commissa. Vnde factum vt in tumultu Imperator crearetur a militibus Phocas, qui Mauritium persecutus cepit, ac primum duos filios interfecit: Deinde tres filias, postremo matrem Constantiam filiam boni Principis Tyberij, idque spectante Mauritio. Cumque cerneret feriri suam coniugem, exclamasse dicitur: IVSTVS ES DOMINE, ET RECTVM IVDICIVM TVVM. Tandem et ipsi caput praecisum. Agnouerat pius alioqui princeps suum ob auaritiam peccatum, maluitque corpus hanc corporalem ferre crucem, quam aeternae poenae addici, ac nunquam finiendis tormentis reseruari animam.

[note: Animae immortalitas.] Animam autem, hoc est, meliorem nostri partem, non interire etiam Ethnici cordatiores intelligebant. Nam post mortem animas duci ad suum quemque locum, alias ad coelum, [note: Clemens Stro. lib. 5.] alias ad tartarum, Plato scribit in Phedone, et libro de [note: Eus. demonst. Euang. lib. 11.] Republ. alijsque locis. Quod et de eo testantur Clemens Alexandrinus, et Eusebius.

[note: Xenophon. paed 8.] Cyrus apud Xenophontem ad filios moriturus, Nolite, inquit, arbitrari, me cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore: Nec enim dum vobiscum eram, animum meum videbatis, sed eum esse in corpore hoc, ex ijs quae gerebam, intelligebatis; Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum videatis.

[note: Cic. de Senect. ad filium.] Cicero. O, inquit, praeclarum illum diem, cum in illud animorum concilium proficiscar beatorum, cumque ex hac misera et


page 403, image: s403

calamitosa turba et colluuione discedam. Proficiscar enim non ad praeclaros solum viros, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo melior natus, cuius a me corpus crematum. Animus vero non me deserens, sed respectans in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum.

[note: [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] .] Graeci [gap: Greek word(s)] corpus quasi vinculum appellatum tradunt, quod anima vincta a corpore teneatur. Et [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] , hoc est, sepulchrum. Mortem [gap: Greek word(s)] ascensum ad Deum. Quin et Ecclesiastici sanctorum obitum natalitia vocant, quod tunc ad veram vitam nascantur. Et sic vocat Chrysos. Machabeorum passionem.

Ethnicorum quidam a patriarcharum reliquijs igniculos quosdam retinuerunt, e quibus animae im mortalitatem et resurrectionem intelligebant. Christiani vero certum habent fidei articulum, qui anxie retinendus de immortalitate animae, et carnis resurrectione. Insigne testimonium de animae [note: Genes. 25. v. 8.] sempiternitate in patriarchis. Abraham et caeteri patriarchae mortui sunt in senectute bona, et collecti ad populos, vt inquit scriptura. Vnde liquet alios esse post hanc vitam populos. [note: Gen. 23. v. 7. 8. et seq.] Abraham quoque sollicitus de sepultura vxoris Sarae, significationem praebens futurae resurrectionis. Ad eundem modum [note: Gen. 49. et 50. cap.] et Iacob et Ioseph religiose sepeliri volebant, nimirum in spem resurrectionis.

[note: Exod. 3. v. 6.] Moysi iuxta rubum dicit Dominus: Ego, inquiens, sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Ex quo loco Christus [note: Matt. 22. v. 32. Luc. 20. v. 38.] ipse probat mortuorum resurrectionem. Deus enim non est mortuorum, sed viuorum, cum illi iam essent defuncti. Mortui Abraham, Isaac, et Iacob, etiamnum manent, et homines [note: Iustinus.] Christi sunt, inquit, lustinus martyr.

[note: Iob. 19. v. 25. 26. et 27. Resurrectio mortuorum.] Iob, Scio, inquit, quod redemptor meus viuit, et in nouissimo die resurrecturus sum, et rursum circundabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ipse,


page 404, image: s404

et non alius, et oculi mei conspecturi sunt. Reposita est haec spes in sinu meo. Habemus hunc articulum fidei de resurrectione carnis vnicum piorum solatium in omniaduersitate. Postquam mortui sumus, per resurrectionem rursus viuificabimur excitandi tuba et voce Archangeli, quae sunt verbum Domini. Vt enim nos verbum Domini ex nihilo creauit, ita interfectos nos resuscitabit. Sed inquiet aliquis, Si caro resurget, cur inquit Apostolus, caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Hunc scrupulum tollit idem Paulus, cum dicit: Oportet corruptibile induere incorruptibilitatem, et mortale immortalitatem. Caro enim mortalis et mortalis affectus regnum Dei non possidebunt, sed caro immortalitate induta.

[note: Ps. 16. v. 8. 9. 10.] Huc pertinet Dauidis illud, prouidebam, inquit, Dominum a conspectu meo semper, quoniam a dextris meis non elabar, propter hoc letabitur cor meum, et gloria mea requicuit in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

[note: Esa. 26. v. 19.] Esaias, viuent, ait, mortui tui, cum cadauere meo resurgent: Expergiscimini et laudate habitatores orbis.

[note: Ezech. 37. v. 1.] Adde Ezechielis prophetiam, cap. 37. versic. 1. de resurre ctionis figura, Eacta est, inquit, super me manus Domini, et fecit me quiescere in medio campi, qui plenus erat ossibus, etc. Et dixit ad me: Fili hominis, nunquid viuificabuntur ossa ista? Et dixi, Domine Deus tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare super ossibus istis, dicesque ad ea, Ossa arida audite verbum Domini, Sic dixit dominus Deus ossibus istis, Ecce ego introduco in vos spiritum et viuetis. Dabo quoque super vos neruos, et ascendere faciam super vos carnem, et inducam super vos cutem, ponamque in vobis spiritum, et viuetis, et scietis, quia [note: Daniel. 12. v. 2.] ego Dominus. Daniel quoque vaticinio suo carnis resurrectionem comprobat, dicens, Multi qui dormiunt in puluere resurgent in vitam aeternam.



page 405, image: s405

Accommodanda huc Historia Ezechiae, 4. Reg. 20. Esa. 38. [note: Ioan. 5. v. 28.] Item Ioannis: Veniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Dei, et prodibunt, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; et qui mala in resurrectionem condemnationis.

[note: Ioan. 11. v. 23. et 24.] Lazari quoque historia codem pertinet. Nam cum Dominus diceret ad Martham, Resurget frater tuus, Scio, inquit illa, quod resurget in nouissimo die. Dicit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, viuet. Et alias. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum [note: Ioan. 12. 7. 24.] solum manet: Si vero mortuum fuerit, multum fructum affert, Granum typus est resurrectionis.

[note: 1. Cor. 15. v. 20.] Resurrexit Christus primitiae corum qui in spe resurrectionis dormiunt. Legatur totum cap. 1. Cor. 15.

Adde Matt. 8. de centurione, et 9. de muliere [gap: Greek word(s)] . Breuiter Christus frustra mortuus esset, nisi anima aeterna, et carnis [note: Resurrectio fide percipitur non ratione humana.] esset resurrectio. Ratio non capit, qui in sepulchro computruit, eundem reuicturum. At fides sublimia spectat, et supra naturae captum aciem mentis in potentiam promittentis Dei intendit. Fitque securior homo interior, non dubitans fore quae Dominus promisit, qui coelum et terram creauit ex nihilo, eundem etiam mortuos resuscitare posse ex indubitatis testimonijs iam dictis credit.

Quid mors, quotuplex, et quod natur alem mortem nemo euitare poterit. Cap. V.

[note: Cicero pro Milone.] PRincipio mortem esse dicimus viuentium interitum. Plato animae a corpore dissolutionem definiuit. Cicero naturae [note: [gap: Greek word(s)] .] finem. Atque huc Graeci respexerunt, mortem [gap: Greek word(s)] vocantes, nimirum a fine et extremitate. Quod et Ambrosius [note: Ambr. de bono mortis.] annotauit. Philosophi mortem tradiderunt non interitum omnia tollentem ac delentem, sed quandam transmigrationem


page 406, image: s406

[note: Chrysostomus ad popu. hom. 5. tom. 4. Corpus vestimentum animae.] et commutationem vitae, Cicerone teste. Quid, inquit Chrysostomus, est mors? Quid est vestimentum exuere? Est enim corpus tanquam vestimentum animae circumdatum. Et moxiterum, Quid est mors? Peregrinatio temporalis et somnus consueto longior, aeque naturalis ac cibus et potus. Homerus vocat mortem somni fratrem, Cui accedit Basilius dicens iustis mortem esse somnium. Sunt qui Graece [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] , hoc est, sursum ad diuinam sedem, Contra vero natiuitatem [gap: Greek word(s)] . Alij e veteribus inter quos Themistius quasi [gap: Greek word(s)] , id est, mortem hominis esse mutationem incertam, cum interim alia pars hominis praecipua ascendit.

[note: Mors poena peccati. Genes. 2. v. 17. Mors propter peccatum. Rom. 5. v. 2.] Sacra scriptura docet, mortem esse poenam peccati. Quacunque die comederis ex ligno morte morieris. Ita mors per peccatum venit in mundum. Et quemadmodum per vnum hominem peccatum introijt, et per peccatum mors, sic in omnes posteros Adae laetali serpigine propagata mors, vt Paulus disserit, Romanis scribens. Et iterum, Auctoramentum peccati mors, Mors autem non a Deo, sed ab inobedientia profecta, vt explicat Iustinus Martyr. Et Epiphanius, Mors inquit, ad conuersionem inuenta, vt pueris, qui literas discunt, plagae institutae ad correctionem.

[note: Triplex mors. Amb. de bone mortis. c. 2. Ezech. 18. v. 4. Ephes. 2.] Estque considerandum triplicem esse mortem, vt Ambrosius notauit. Vna quae vocatur peccati mors, de qua scriptum ab Ezechiele, Anima quae peccauerit, morte moriatur, et qua aeternis ignibus mancipantur mortui, et secunda mors dicitur, Apocalyps. 20. vers. 6. et 21. v. 8. Alia mystica, quando quis [note: Roma. 6. v. 4.] moritur mundo, vt Deo viuat: de qua Paulus Romanis scribit: Sepulti cum illo per Baptismum in mortem. Tertia, qua viae huius cursum absoluimus, id est, animae a corpore secessio, de hac dicitur Hebr. 9. versic. 27. Omnibus constitutum [note: Orig. in 7. c. ad Rom.] est semel mori. Origenes quintuplicem facit mortem:


page 407, image: s407

duas appellationes superioribus adijciens, nempe Diabolum mortis auctorem mortem dici. Et inferiorem locum in quo animae detinentur a morte, mortem recte appellari volens.

[note: Morsomnibus communis.] Porro scriptura et quotidiana experientia nos docent moriendi necessitatem. Siquidem puluis sumus, et in puluerem reuerti nos oportere a Deo constitutum. Quod Syrach ijsdem propemodum verbis explicat: Omne quod ex terra est, in terram reuertetur. Chrysostomus, non modo, inquit, in nostris corporibus, verum in elementis etiam ipsis, atque adeo in omnibus creaturis interitum experimur.

Succinuntque hic Poetae:

Immortalia nesperes monet annus et almum, Quae rapit hor a diem. Frigora mitescunt; zephiris, ver, praeterit aestas, Interitura simul.

Atque vt tempora citissimo impetu feruntur, sic homines ad interitum rapiuntur:

Quo pius AEneas, quo Tullus, Diuus, et Ancus? Puluis et vmbra sumus.

Quotidie cernimus potentissimos Monarchas, Caesares, Reges, Principes, quantumuis potentia et opibus suffultos, iuuenes, senes, omnes citra discrimen morti obnoxios.

Mors omnibus tanquam Tantali saxum impendet. His accinit Euripedes:

[gap: Greek word(s)] .

Quod Latinus Poeta expressit:

Pallida mors aequo pulsat pede, paup[?]rum tubernas. Regumque turres. Etalias: Quis scit an adijcient hodiernae crastina summae Tempora Dijsuperum.


page 408, image: s408

Etiterum:

Omnes codem cogimur, omnium, Versatur vrna, serius, ocyus. Sors exitura.

Mortem non esse malam, neque metuendam Christiano. Caput VI.

[note: Cicero.] CIcero homo Ethnicus pluribus rationibus ex animae immortalitate colligit, mortem non esse malam nec metuendam: atque ijs quoque adductus Socrates ad iudicium capitis nec patronum quaesiuit, nec iudicibus supplex fuit, exhibuitque liberam mortis contumaciam a magnitudine animi ductam: et cum posset e custodia educi, noluit. Cumque poculum mortiferum teneret manu, locutus ea, vt non ad mortem tradi, verum in coelum ascendere videretur. Vnde subijcit Cicero: Si post mortem nihil est mali, nec mors quidem mala esse potest. [note: Diogenes.] Diogenes interrogatus an mala esset mors: Quo, inquit, pacto mala esset mors, cum praesentem non sentiamus, quod autem abest, nulli malum est. Dum sentit homo viuit, nondum igitur mors, malum autem non est, quod non sentitur.

[note: Tuscul. quaest. 1.] Fac, inquit Cicero, animum sic interire, vt corpus, quem tamen immortalem ostendimus et credimus, num igitur dolor aliquis aut sensus omnino post mortem in corpore est? nemo quidem id dicit, ne in animo igitur sensus remanet, ipse enim nusquam est, vbi igitur malum, quoniam nihil tertium? An quoniam ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore? vt credam ita esse, quam id exiguum et falsum esse arbitror, et fit plerunque sine sensu, nonnunquam etiam cum voluptate, totumque hoc leue, et quantum cunque est, fit enim ad punctum temporis.

[note: Mortem omnium esseoptimam.] Quinetiam mortem omnium optimam esse homini declaratur exemplo Trophonij et Agamedis. Qui cum Apollini


page 409, image: s409

templum exaedificassent, venerantes Deum petijsse mercedem, non paruum quidem operis et laboris, attamen nihil certi, sed quod esset optimum homini. Quibus Apollo, se id daturum, ostendit, post eius diei tertium diem, qui vt illuxit, reperti sunt mortui. Indicasse Deum inquiens, eum quidem Deum, cui reliqui diuinandi artem tribuissent, mortem esse optimam Haec Ethnicorum testimonia etiam testantur mortem non esse malam.

Paulo ante dictum, quid sit mors, et quotuplex, malam autem solam, qua propterpeccatum morimur, vt quas Origenes addit, Diabolum et Inferos. Eam autem mortem, qua naturalem huius vitae cursum absoluimus, et qua peccato morimur, minime malam existimandam, nimirum qua iustificamur peccato mortui, atque huius corporis sarcina liberamur. Quod autem plerisque mala videatur mors cum ex hac vita discedimus, non mortis vitium, sed nostrae infirmitatis, qui voluptate corporalium remoramur, [note: Ambros. de bono mort. cap. 2.] et hanc vitam deserere trepidamus: in qua tamen plus amaritudinis, quam verae voluptatis, vt disputat Ambrosius, omnino mortem esse bonam concludens, quia portus est in quem huius [note: Psal. 116. v. 15. Mors sanctorum preciosa.] mundi salo iactati fide quietis stationem inuenimus. Accedit huc q[?][?]d' Propheticus Psaltes praetiosam vocat mortem sanctorum in conspectu DEI. Si pretiosa in oculis Dei, mala igitur esse non potest. Seminatur in ignominia, resurgit in gloria.

[note: Basil. in concione quod Deus non sit auctor peccati.] Basilius hic subscribens, Mors, ait, mala esse non potest, cum sit ex Deo, praeterquam si quis dicat peccatoris mortem malam, quod haec sit initium poenarum in fernalium. Alius dicit mortem esse profectionem ad meliorem vitam. Alius vocat mortem dulcissimum [note: Luc. 17.] coram Deo somnum. Id quod declarat Dominus in filio viduae in Naim resuscitato: mox enim vt Christus mortuum compellauit, quasi e somno excitatus, reuixit. Quare qui ex hac vita discedunt, non sic moriuntur, vt am plius non sint: vt superius declaratum, sed quod in nouissimo die resurrecturi. [note: Mors lucrum.] Mortem igitur malam non esse, quin potius lucrum, nam sic


page 410, image: s410

[note: Cyprianus de immottalitate.] appellat Cyprianus, exire ex hoc seculo desiderabile. Et Paulus: Mihi mori lucrum est: lucrum est, euasisse incrementa [note: Phil. 1. v. 21.] peccati, lucrum, fugisse deteriora, et ad meliora transire.

[note: Mors malorum remedium. Vltimus medicus.] Euripedes malorum remedium appellauit mortem. [gap: Greek word(s)] , Sophocles vltimum medicum vocat mortem, [gap: Greek word(s)] . Iam vero si mors maxime mala esset, tamen oportet eam boni consulere, quod nulla via vitati possit, et si hominem maxime extingueret, tamen bona esset, quod ab huius vitae calamitatibus eriperet. Quod si animum coelestis originis graui corporis ergastulo liberat, gratulandum ijs, qui ex hac vita discesserunt, et in libertatem foelicem postliminio redierunt, adque immortalitatis portum ex huius vitae procellis transmissi, ne pilum quidem laesi. Vnde [note: Mortem non timendam.] sequitur eam mortem, quae est solutio a corpore, non esse pijs et Christianis malam, vt quae e malis eripiat: neque metuendam, vt [note: 2. Corin. 5. v. 1.] quae ad meliora, eque terreno domicilio ad aeternam in coelis habitationem perducat, vt Paulus ad Corinthios scribit, qui adeo [note: Phil. 1. v. 23.] mortem non metuit, et cum desiderio cuperet dissolui, et esse [note: Rom. 8. v. 23.] cum Christo. Adhaec Romanis scribens propter praesentem vitam gemebat, exspectans redemptionem nostri corporis. Quod Chrysostomus interpretans, vidit, inquit, hic immorans quibus bonis careret, propterea gemebat.

Nazianzenus in laudem Caesarei, non moerendum ob separationem ab hoc calamitoso corpore, sed contra potius aegre ferendum, nostrum incolatum tam diu prorogari, Dauidis exemplo qui hunc mundum habitaculum tenebrarum, locum afflictionis, limum profundum, vt mortis vmbram appellauit. Quin potius cruciat, quid in his sepulchris que circumferimus, diuturniorem moram trahimus, qd'que vt homines peccati mortem morimur, cum Dij conditi simus. Haec, et plura ille.

Basilius cum praefectus illi mortem minaretur, Mors, inquit, mihi beneficij loco erit, citius enim ad Deum transmittet, cui viuo, et munere meo fungor, maximaque ex parte obij.



page 411, image: s411

[note: Ambros. de bono mort. cap. 4.] Frustra mortem timemus, inquit Ambrosius, quasi finem naturae. Nam si rccolamus, quod Deus mortem non fecerit, sed postquam homo lapsus in flagitium, praeuaricationis sententia comprehenderit, vt in terram suam terra reuerteretur, inueniemus mortem esse finem peccati, ne quo vita esset diuturnior, eo fieret culpa maior. Passus est igitur Deus subintrare [note: Num. 23. v. 10.] mortem, vt culpa cessaret. Nihil enim aliud mors quam sepultura vitiorum. Vnde dictum illud Mose, Moriatur anima mea morte iustorum, id est, consepeliatur, vt sua vitia deponat, iustorum gratiam assumat, quo mortificationem Christi in corpore suo et anima circumferat. Mortificatio autem Christi remissio est peccatorum.

At quid communis illa mors formidanda? scriptum est enim: Nolite timere cos, qui corpus occidunt, animam occidere non possunt. Siquidem per mortem istam anima velut e carcere ac vinculis liberatur, atque adeo omnibus perturbationum inuolucris [note: Psal. 142.] exuitur. Educ, inquit Psaltes, e carcereanimam meam.

Non mors terribilis est, sed opinio de morte, quam vnusquisque pro suo interpretatur affectu, vt pro sua conscientia perhorrescit. Suae igitur conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem. Mortis metus non ad mortem referendus, sed ad vitam: non enim habemus quod in morte metuamus, sed nihil quod timendum vita commisit.

Morituri sentientes indicium mortis proponunt sibi primum nescio quos dolores mortis, deinde horribiles aspectus daemonum, et terribilia Inferorum supplicia. At qui in Christo obit mortem, et haec omnia apparent vanissima terriculamenta, et mors perinde atque leuis somnus.

[note: Fabulae Poetarum.] Quidam fabulis poetarum territi mortem reformidant, nempe latratum Cerberi, Cocyti voraginem, nautam Charontem, furiatum agmina, praerupta Tartari, in quibus Hydria sedem habeat, Tityi viscera reparandis foecunda supplicijs, quae vultur


page 412, image: s412

[note: Ambros. do bon. mort. cap. 8.] immanis sine fine depascitur. Ixionij quoque orbis perpetuam sub poenae atrocitate vertiginem, et saxi desuper imminentis super capita accubantium impendentem ruinam. Sed quid fabulas persequimur? Etsi non negamus poenas esse post mortem, sed quid ad mortem, quod post mortem est? Si quae post mortem referantur ad mortem, etiam quae post vitam sunt, referantur ad vitam. Nulla ergo supplicia quae referantur ad mortem.

Pueri laruas timent, quae nocere non possunt, econtra ignem non timent, qui vrit, qui vltro flammis lucernarum manus admouent. Ne igitur simus pueris similes, inquit Paulus, ne timeamus non timenda.

Christianus mortem non timet. Nam qui credit in me, inquit Christus ad Martham, etiamsi mortuus fuerit, viuet. Conuenit igitur Christianum Christo credere, qui Christo credit, opere demonstrat, id autem fit, si fide promissionis Christi freti mortem non timeamus. Hoc enim Christiani ab infidelibus differunt, quod hi, quia spem resurrectionis non habent, mortem merito metuunt. Christianus ad vitam meliorem [note: Daniel. 3. v. 24.] properans, qua venia dignus si mortem reformidet? Qui mortem timet, quare etiam non somnum timet, qui frater est, vt ante diximus, mortis. Pueri in camino ardente ignem non timentes ignem effugerunt: Ita oportet Christianos mortem [note: Q. Curt. lib. 4.] contemnendo effugere. Effugit mortem quisquis contempserit. Timidissimum quemque persequitur, inquit Darius.

Facile mortem contemneremus, si nos amor futurorum bonorum traheret, et praesentium rerum momentanearum obliuisci queamus. Plurimi horrent mortem, quia coguntur omnia hic relinquere. Hiconscientiam habent impuram, inquit Chrysostomus, Quod si puram haberent mentem, non pecunia, non honores, non vxor, non liberi morarentur, si deseras opes, habes in coelo diuitias incomparabiles: si parentes,


page 413, image: s413

reperies in coelo patrem aeternum: si liberos, Deo hi curae erunt, qui eos dedit: si amicos, hinc discedens alios reperies meliores. Quid quaeso mors timenda? Nonne Christus mortis [note: 1. Cor. 15. v. 55.] victor? Absorpta est mors in victoriam, vbi tuus mors aculeus? Aculeus mortis peccatum, potentia peccati lex. Deo gratia qui dedit nobis victoriam.

[note: Consolationes aduersus mortis terrores.] Hic quaerendae aduersus mortis terrores consolationes, quae declarant sic mortem per Christum expugnatam, vt nihil amplius potestatis habeat, aut iuris in Christo fidentes, nisi quod per illam tanquam ostium ad immortalem vitam ingrediamur. Sustulit enim Christus peccatum, quoniam mortis aculeus erat, ac legi satisfecit, per quam nobis mors dominabatur. Iam igitur per Christum vincit mortem, quisquis in [note: Credens in Christum vincit mortom.] illum credit: quomam luculentis resuscitatorum Lazari et filij viduae in Naim prodigijs ostendit, credentes facile a morte [note: Oseae 13. v. 14.] liberari posse, et mortis se esse Dominum. E, manu, inquit, sepulchri redemissem eos, emorte vindicassem, id est, licet in sepulchrum atque adeo ad Inferos demersi, et per mortem extincti sint, ego tamen redimendis illis sufficio. Per manum sepulchri omnem mortis et inferorum potentiam intelligens. Mortem enim et sepulchrum atque Inferos hostium instar esse fingit, quibus ceu victor insultans subdit: Ero mors tua, ô mors, et pestis tua, ô sepulchrum, quasi diceret, Ecquid tantopere reformidatis, quid terremini leuissimis terriculamentis? Etsi mors quae omnium maxime formidabilis fremat, ringatur, etiam vos opprimat, et iam in sepulchro computrueritis: ego tamen vos inde rediuiuos reducere, atque adeo ex ipsis Satanae faucibus eripere queo. Ego in eum imperium habeo, mea morte illum superaui, atque in Triumpho illum duco.

Tempore pestis cum ea plaga saeuit, omnes sibi metuunt: at [note: Psal. 90. v. 7.] Christianus non metuit, memor illius, Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dexteris tuis: ad te autem non appropinquabit,


page 414, image: s414

Nam nouit ac certo statuit, se habere Christum, citra illius voluntatem nullius pestis contagium nocere poterit. [note: Matt. 10. v. 30.] Omnes pili capitis numerati sunt.

Mori timeat, qui ex aqua et spiritu non est renatus: mori timeat, qui non censetur Christi cruce et passione: mori timeat, qui de hac morte ad secundam mortem transit: mori timeat, quem de seculo recedentem perpetua flamma torquebit: mori timeat, cui hoc mora longiore confertur, vt cruciatus eius et [note: Cypr. de mort.] gemitus interim differatur, vt Cyprianus clamat. Nos autem qui per baptismum et fidem renati, qui spe viuimus, et Christum pro nobis passum et resurrexisse certo scimus, quid de [note: Philip. 3. v. 20. et 21.] hoc seculo recedere grauamur? Nostra conuersatio, inquit Paulus, in coelis est, ex quo seruatorem expectamus Dominum Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrum humile, vt conforme reddat corpori suo glorioso.

Fratres nostros non esse lugendos accersione Dominica de seculo liberatos, inquit Cyprianus, cum sciamus eos non amitti, sed praemitti, recedentes praecedere, vt proficiscentes et nauigantes desiderare eos debemus, nonplangi, vel accipiendas hic atras vestes, cum illi ibi indum enta alba iam sumpserint. Occasionem non dandam gentilibus, vt nos reprehendant. Et quos apud Deum viuere scimus et dicimus, eos tanquam perditos lugeamus. Siquidem et Paulus obiurgat eos, qui iam excessu suorum contristantur. Cognoscere debet is qui Deo militat, positus in coelestibus castris, qui diuina sperat, vt ad procellas [note: Simeon.] mundi vel mortis nulla sit trepidatio. Simeon vere iustus, de morte propinqua laetus, quod cum responsum accepisset, se non [note: Luc. 2. v. 26. et seq.] visurum mortem, antequam Christum Dominum vidisset, Nunc, inquit, dimittis seruum tuum Domine, etc. probans et contestans, tunc et seruis Dei pacem et liberam quietem, cum ex hac mundi procella emersi aeternae sedis portum petimus, quoniam hac morte superata ad immortalitatem tendimus.



page 415, image: s415

Cum mors sanctorum in conspectu Dei sit pretiosa, Psal. 116. v. 15. Et Ecclesia dum mortis sanctorum [gap: Greek word(s)] , hoc est, diem natalitium vocat, vt testatur Euseb. hist. Eccles. lib. 4. [note: Natalitia martyrum.] atque Polycarpi mortem [gap: Greek word(s)] appellat, vti es Canones Concilij Laodicensis martyrium nominat natalitia, et per piam mortem ad veram vitam nasceretur, quae perpetuo sit duratura, quo peruenire non conceditur, nisi per mortem. Qua igitur vanitate seducti mortem malam aut metuendam esse putamus?

Basilius inquit, qui ad supernam conuersationem properat huic omni poena omnique carcere grauior est haec cum corpore vita. Quemadmodum qui in carcerem conijciuntur, alij diutius inclusi tenentur, alij celeriter liberantur, ita et animae, aliae diutius, [note: Psal. 142. v. 8.] aliae breuiori tempore in hoc corporis carcere detinentur. Vnde Psaltes: Educ e carcere animam meam.

[note: Chrysost. in Genes. Homil. 44.] Mors, inquit Chrysostomus, quae horrenda multis videtur, a teneris virgunculis et iuuenibus deridetur fretis fiducia in Christum.

[note: Cypri. d. loco.] Meminisse debemus voluntatem non nostram nos, sed Dei facere debere, cum quotidie oremus, Fiat voluntas tua. Quare praeposterum est, cum Dei voluntatem postulemus, quando euocat nos ex hoc mundo, non statim eius imperio pareamus volentes.

[note: Cygnorum cantio.] Socrates Ethnicus apud Platonem testatur Cygnos sub finem vitae non prae dolore canere, sed quod diuinatione praediti praesagiant alterius vitae bona. Alludit huc Martialis de Cygnorum cantu Distichon.

[note: Plato in Apolog. Socr. Plato in Phoedone.] Dulcia defecta modulatur carmina lingua[?] Cantator Cygnus funeris ipse sui.

[note: [gap: Greek word(s)] , id est, corporis studiosus.] Plato idem alibi, eum qui mortem metuit non Philosophum, sed Philosomatum atque adeo Physici nominis esse indignum tradit, ac velle scire quod nesciat Cygnis et brutis deteriorem.



page 416, image: s416

[note: Cic. de Finib.] Mortis metu, inquit Cicero, omnis quietae vitae status perturbatur, et vt succumbere doloribus, eosque humili animo imbecilloque ferre miserum, ob eamque debilitatem multi parentes reliquerunt et amicos, plerique seipsos perdiderunt. [note: Sapientes aeque animo morius tur stulti iniquo.] Sic robustus animus et excelsus in omni cura liber mortem etiam contemnit. Et alibi. Sapientissimos quosque aequo animo mori, stultissimos iniquo: quod animus is, qui plus cernat et longius videat, se ad meliora proficisci: ille autem cui obtusior sit acies, non videat.

[note: Cic. de Sene[?].] Mors, idem inquit, plane contemnenda, si aut omnino extinguitur animus: Aut etiam appetenda, si eo deducit, vbi aeternus futurus: atqui tertium inueniri non potest.

Agite igitur in hoc exilio peregrinantes sublata omni mortis formidine, neglecta huius vitae splendida miseria, anhelemus ad coelestem patriam, ad coetum Patriarcharum, et Apostolorum: properemus ex hoc nutante mundo, qui ruinam sui non tam senectute, quam fine minatur, et gratias Deo agamus, quod exitu maturo nos subtrahat, minis et plagis imminentibus extrahens. Cogitemus nos hic peregrinos esse, et mundo renunciasse, amplectamur diem qui assignat singulos domicilio. Quis peregre constitutus non properet in patriam reuerti? Patria nostra paradysus: Parentes Patriarchae, magnus illic charorum numerus nos expectat, parentum, fratrum, coniugis, liberorum copiosa turba iam de sua immortalitate secura, de nostra incolumitate non sollicita, ad horum complexum venire, quanta et illis et nobis in commune laetitia? Illic Apostolorum gloriosus chorus: illic Prophetarum exultantium numerus: illic martyrum innumerabilium populus, ob certaminis gloriam coronatus, triumphantes illic virgines: Ad hos auida cupiditate properemus, vt cum his cito esse, ac cito ad Christum venire possimus, Amen.



page 417, image: s417

De angore propter peccata et praedestinationis sollicitudine tollenda maxime aegrotis. Cap. VII.

AT inquies, facilior esset et tollerabilior ex hac vita decessus, si certi quo profecturi. Nam cum immortalis sit anima mea, et tot peccatis obnoxia, terret conspectus peccati, ira Dei, atque inferni poena. Humana ratio colligit, Deum non misereri tam atrociter lapsis. Peccata, inquit, mea sunt nimis [note: Cyrillus in oratione de exitu animae, to. 4. mortis exaggerat formidinem.] magna et multa: Cyrillus Alexandrinus in oratione quadam de exitu animi sic exclamat: Metuo mortem, quoniam acerba, metuo gehennam, quoniam aeterna est, metuo tartarum, metuo tenebras aeternas, metuo vermem veneniferum, metuo genios iudicio praeficiendos: quia sunt immisericordes, metuo terribile tribunal, iudicem incorruptum, metuo ignis flammam, metuo supplicia finem non habentia. Nullus hic qui eripere possit: non pater, non mater, non amicus, non patronus, nulla hic largitio. Heu mihi, heu mihi, quem conscientia redarguit, propter corporis voluptatem igni trador. Iustum Dei iudicium. Vocabar, non parebam: docebar, non attendebam: admonebar, deridebam, etc. Et mox. Quanto metu et terrore putas animum conflictari, in die illa terribili, cum videt terribiles et immiscericordes Daemones [note: Remedia aduersus peccati terrores.] tanquam atros AEthiopes praesentes. Qui sic anguntur atque animo cruciantur, his tutissimum asylum fuerit consideratio meriti Christi, qui si mediatorem et propitiatorem proposuit, huic mox omnia et mortis dolores et Daemonum conspectus, atque adeo inferni supplicia quantumuis horribilia varia terriculamenta reddentur: abijciendae humanae et legales rationes: Opponendum Euangelium Christi, quod certo clamat, nos gratis recipi in gratiam: clamat


page 418, image: s418

[note: Rom. 3. et 5. Luc. 5. v. 32. et 33.] exuperare gratiam supra peccatum. Non venit ad vocandum iustos, sed peccatores. Non est opus medico valentibus, sed aegrotis. Desiderio desideraui hoc Pascha manducare vobiscum, id est, sitientissimus fui salutis vestrae. Quanto igitur peccata magis premunt, tanto magis ad Christum properandum, tanquam salutis fontem et auctorem, [note: Matth. 11. v. 28.] qui tam amice nos inuitat: Venite, inquiens, omnes qui laboratis et onerati estis, ego reficiam vos. Sicut Moyses exalrauit [note: Num. 21. v. 9.] serpentem in deserto, vt quicunque intueretur etiamsi a serpente laesus esset, non noceret: Sic exaltari oportuit filium hominis, vt omnes qui crederent in illum, non pereant, sed habeant vitam aeternam. Et Iohannes digito [note: Ioan. 3. v. 14. et 15. Ioan. 1. v. 39.] monstrans ad quem confugiendum sit peccatoribus. Ecce, in quit, agnus Dei, qui tollit peccata mundi. In hunc defigendi oculi cordis, et in promissiones Dei qui fallere non possunt. [note: Matt. 24. v. 35.] Nam coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Scio inquam me baptizatum et promissam mihi propter filium a Deo gratiam: haec promissio non mentitur ettiamsi [note: Genes. 22.] in exteriores tenebras abijciar. Sicut Abrahamum non fefeliit promissio, cum filium quem vnicum habebat, immolari [note: Ezech. 18. v. 23. et 24.] iussus. Viuo ego, dicit dominus apud Ezechielem, nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur et viuat. Et iterum impietas impij non nocebit ei, in quacunque die reuersus fuerit ab impietate sua. Quibus accedit Esaias; Derelinquat iniquus viam suam malam, et iniquas cogitationes, et reuertatur ad Dominum, miserebitur illius, quia multus est ad propiciandum. Et mox iterum, Omnes sicut oues errauimus, Dominus autem ei imposuit omnes iniquitates nostras ad propiciandum; ipse languores nostros pertulit. Ezechias sic inquit, Tu eripuisti animam, proiecisti post tergum peccata mea. Adde his quae apud Ieremiam Dominus promittit, Hoc est testamentum quod disposui domui Israel, etc. Ero illis in Deum, et illi erunt


page 419, image: s419

mihi in populum, et placatus ero illis super peccata et iniquitatem eorum non recordabor. His quoque succinit Psaltes. Si [note: Psalm. 89. v. 31. 32. 33. 34.] dereliquerint filij tui legem meam, etc. Visitabo in virga transgressionem eorum, at misericordiam meam non dissoluam ab eis, neque irritam faciam veritatem meam. Et alias, Pius et Plenus gratia Dominus, lentus ira et magnus misericordia, Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitatem nostram retribuit nobis: sed secundum longitudinem [note: Psal. 103. v. 5.] orientis ab occidente, longe fecit a nobis transgressiones nostras. Ioel clamat, Quicunque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Innumerae sunt promissiones, quae nos de misericordia Dei certos faciunt, tam veteris quam noui testamenti.

Nam cum Christus semen illud benedictum, quod caput serpentis contereret, et pontifex pro peccatis nostris a Deo patre iuramento confirmatus, sit rectitudo nostrae salutis, quid dubitandum, quo minus in illum omnem fiduciam constituamus, neque haesitemus aut angamur: sed dicamus cum Dauide, [note: Psalm. 42. v. 4. et 5.] Cur deprimeris anima, aut cur tumultuaris? Spera in Deo, quoniam adhuc celebrabo salutem vultus sui. Et quem Baptista commonstrauit peccata tollentem, ipse est propiciatio pro peccatis nostris: et non nostris solum, sed etiam totius [note: 1. Ioan. 2. v. 2.] mundi. His et similibus promissionibus ac scripturae testimonijs erigendus animus in angore constitutus, consolandaque [note: Exempla misericordiae.] conscientia exemplis misericordiae, Dauidi, Ezechiae, Petro, Magdalenae, Cananeae, atque adeo latroni exhibitis. Est [note: Latro.] enim hoc maxime consolationi, quod latro, qui totam vitam sceleribus et latrocinijs transegerat, tamen inuocatione et fiducia [note: Dauid.] in Christum veniam est consecutus, Dauid qui adulterium cum homicidio coniunxit, duobus verbis peccatum effugit. [note: Petrus.] Petrum, qui Dominum ter abnegauit, respexit Christus. [note: Paulus.] Paulus ex persecutore factus electum vas Dei, et alij plurimi ex idololatris et horrendis criminibus per fidem in Christum misericordiam consecuti sunt.



page 420, image: s420

Haec non dicuntur, vt ad peccandi licentiam, aut ad securitatem sani corpore inuitentur: sed vt in extremis constituti animum non despondeant, neque de misericordia Dei desperent, quia nec in extremis Dei clementia poenitentes excludit, nec vlla hora sera est, cui compunctio districta occurrit, vt inquit Cyprianus in sermone, de Christi passione.

Per totam vitam valentibus lex et ira Dei super peccata in conspectu habenda, inculcandaque vt a securitate deterreantur, at in extremis vitae periculis potius Euangelium et gratia proponenda, ne ad desperationem adigantur conscientiae, Diabolo magis atque magis peccata exaggerante, qui in extremis modis omnib. molitur, vt ad desperationem adducat aegrotum, salutis maximam pestem. Ideoque contra nitendum, vt laboranti vndique ingerantur, quae in spem erigant, animumque confirment. Nihil est [note: Aduersus desperationem.] enim in summis terroribus, quod conscientiam pacificare magis queat, quam promissiones misericordiae, neque est aliud quod hominem in his terroribus constitutum, magis obedientem faciat. [note: Iosu. 7. in prin.] Quod exemplo Iosuae declaratur, cum de prima clade ante vrbem Hai accepta consternatus esset, et si propter Anathema hoc factum cognouerat, non tamen poterat tranquillare animum, antequam promissionem Dei audiret. Animus diuino iudicio perturbatus, nusquam toto orbe tran quillitatem inuenire potest. Nam qui Deum iratum habet, is et creaturas omnes, et coelestes et infernas aduersas habet, quemadmodum Iudaei tempore belli Iudaici. Quare non est alio confugiendum quam ad promissiones Christi. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, [note: Promissionum fiducia. Ioan. 11. v. 25.] viuet. Hae promissiones si fide concipiantur, pacificant, et tranquillant conscientiam, non respiciendum in extremis ad operum nostrorum merita, nec ad vitae turpitudinem anteactam: quae ad desperationem adigere possent. Quod si fidamus misericordiae promissae, nulla vitae quantumuis atrocia scelera ad desperationem adigent.



page 421, image: s421

[note: Christus vnicus scopus aduersus desperationem.] In hoc igitur discrimine vnicus sit salutis scopus Christus: nam is mortis est victor et peccata nostra sustulit: qui credit in illum, et ipse mortem et peccatum vincit. In hunc Christum agnum illum Dei oculos defigamus, tanquam certissimum salutis nostrae pignus, in his periculis, et cum omni praesidio destitui videmur, Spiritus sanctus praesentissimus adest consolator Christianis, is quoque inuocandus, vt inspiret cogitationes tolerantiae, confirmetque animum ne deficiat.

[note: De praedestinatione. 1. Tim. 2. v. 5. Vide Cyrill. in Ioan. c. 14. lib. 9. c. 10.] De praedestinatione qua plurimi occupantur, sic sentiendum, quod Deus velit omnes saluos fieri, nec esse aliam praedestinationem, quam iustificationis causam. Ideo praedestinamur, quia credimus Euangelio: quia sumus membra Christi. Et quemadmodum vbi de iustificatione loquimur, ibi ab Euangelio seu agnitione vocis Euangelij ordimur: sic etiam in praedestinatione ordiendum a voce Euangelij. Nam sicut illic nitimur promissione HVNC AVDITE: ita et in praedestinatione haec promissio tenenda, quae omnes alias promissiones complectitur. Omnes per Euangelij praedicationem pervniuersum mundum propagatam vocati, Qui huic credunt, hi sunt vocati et electi. Vide Luth. Postil. Dominica post purific. de conductis in vinea.

Sit igitur in quotidiana inuocatione infixum nostris animis mandatum Dei hoc immutabile atque aeternum, vt credamus promissionigratiae, quae est summa Euangelij, sicut perpetuo consensu docent Prophetae, Christus, et Apostoli, et apud Ioannem [note: Ioan. 3. v. 16.] dicitur: Sic Deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum pro mundo daret, vt omnes qui credunt in illum, habeant [note: Ioan. 6. v. 40. Matth. 11. v. 28.] vitam aeternam. Et alias: Omnis qui credit in filium, habet vitam aeternam. Adde: Venite ad me omnes, qui laboratis, [note: 1. Tim. 2. v. 4. Rom. 1. v. 17.] etc. Item, vt iam dictum ex Paulo: Vult Deus omnes saluos fieri, et ad agnitionem veritatis peruenire. Iustitia Dei per fidem Iesu Christi in omnes credentes: Conclusit Deus omnes sub inobedientia, vt omnium misereatur.



page 422, image: s422

[note: Promissiones vniuersales. Esa. 53. v. 6.] Hae sunt vniuersales promissiones neminem excludentes. Sicut et Esaias vniuersales describit promissiones. Omnes sicut oues errauimus, et posuit in eo iniquitates omnium. Caeterum cum Deus se patefecerit in suo verbo, quicunque audiunt id et credunt Euangelio, hi sunt de numero praedestinatorum. Causa [note: Causa reprobationis. Saul.] autem reprobationis est peccatum, et voluntas in hominibus, quod non audiunt verbum Dei, nec id recipiunt. Saul reprobatus, qui volens effudit Spiritum sanctum, et volens monenti Spiritui sancto repugnauit. Quomodo Saul credere potuit, et inuocare Deum cum dubitaret promissionem ad se pertinere? [note: Esau.] Idem sentiendum de Iacob et Esau, de quibus scriptura, Iacob dilexi, Esau odio habui, significans electionem et filios [note: Malach. 1. v. 1. et 2. Rom. 9. v. 13.] Dei non sanguinis propinquitate aut operum meritis fieri. Si Deus Iudaeos reijcit legis et generis praerogatiua tumentes, vti Esau reiecit, non profuit ex Abrahae stirpe fuisse. Et rursus gentes fidei merito elegit: nequaquam obfuit illis nihil cum Abraham habere propinquitatis carnalis, cum eos Deus agnoscat [note: Electio est misericordiae non meriti. Matth. 20.] adoptatos in filios. Et quanquam Iacob et Esau fuerint pares, non ob id oportuit Deum vtrunque eligere, cum electio fit misericordiae, non meriti. Nam sicut in dando non cogitur quis paria conseruare, et praerogatiuam intueri; ita nec in misericordia, vt apparet de conductis in vinea. Vnde nec Sauli, nec Dauidi, nec Esau et lacob paria tribuere tenebatur Deus, cum alter eligeretur per misericordiam.

[note: Rom. 9. v. 15. Miserebor cui miserebor.] Quod dicitur, Miserebor cui miserebor, negatur propter legem et praerogatiuam generis homines electos esse. Augustinus, illis, inquit, verbis prohibuit hominem veluti de propriarum virtutum meritis gloriari: vt qui gloriatur, in Domino glorietur. Non enim ait talibus, aut talibus miserebor, sed cui misericors fuero, vt neminem praecedentibus operib. suis misericordiam promeruisse demonstret. Sic et illud; Nemo venit [note: Ioan. 6. v. 44. 45.] ad me, nisi ego traxero eum. Sequitur enim; Omnis qui audiuit


page 423, image: s423

a patre et didicit, venit ad me. Trahit nos Deus verbo suo, et Spiritu sancto, sed oportet assentiri promissioni et non repugnare.

[note: Rom. 9. v. 16.] Item, non est currentis, neque volentis, sed miserentis Dei, id est, misericordia Dei est causa electionis, sed hanc oportet reuelari in verbo, puta, Omnis qui credit in filium etc. Eodem pertinet: [note: Exod. 14. v. 4. Indurabo cor Pharaonis.] Ego indurabo cor Pharaonis, id est, patiar indurari, sicut oramus. Ne nos inducas in tentationem. Huiusmodi occurrunt plura exempla in scripturis Hebraica phrasi. Deus non indurat, nisi pertinaces, et qui sua malitia recusant credere.

[note: Basil. quod De. us non est causa malorum.] Sed inquies, si eius voluntati nemo resistere poterit, sibi imputet Deus si peccemus. Verum quidem Deo neminem posse resistere; interim illius voluntas non est tibi causa exitij, neque sic indurauit cor Pharaonis, vt ipse pertinaciam immitteret; sed cum nosset arrogantiam tyranni, subito dignam exitio, tamen supplicijs conatus corrigere, cum nihil proficeret, sed impiam mentem magis exacerbaret, huius malum Deus in suam conuertit gloriam. Deus odit arrogantiam, quare cum Deo non est disceptandum. Sic enim ait; Quis es, ô homo, qui respondes [note: Rom. 9. v. 20. et 21.] Deo? Quis enim ferret si luteum vas cum figulo expostulet, dicatque, cur me sic fecisti? An non potest figulus ex eadem massa fingere vasa, alia in honorem, alia in ignominiam, etc.

Breuiter in praedestinationis [gap: Greek word(s)] non decet esse occupatiores, ne cum Deo disceptare videamur. Constat Deo certa suae voluntatis ac iudiciorum ratio, quib. quos vult eligit exgratia vt suae bonitatis diuitias commendet. Rursus, quos vult, prout meruerunt et credunt, reijcit, vt suae iustitiae et seueritatis exempla mundo proponat. Hanc nos reuereri, et dilectionem exosculari conuenit, qua nos ira et condemnatione dignos [note: Deus vult omnes saluos fieri. 1. Tim. 2. v. 4.] eligere, et in filiorum numerum adoptare dignatus, satisque nobis sit generalis promissio, quod omnes saluos esse velit.



page 424, image: s424

Aegrotorum de morte periclitantium ratio. Caput VIII.

ET si omnium tutissimum, vt paulo ante admonuimus, vt valentes de rebus corporalibus disponant homines: caeterum si cessatum fuerit, et res exigat, primum breuibus siue restamento, seu per codicillos voluntatem suam aegrotus explicet, et negotia corporalia absoluat: neque patiatur amplius admitti de testando et externis rebus obstrepentes. Inde coniugem, et liberos, ac familiam accersat, illisque necessaria commendet: si quem defraudauerit, id sarciendum curet: si quem offenderit, precetur condonationem, et ipse ex animo condonet ijs, a quibus offensus. Et sic dimissis alijs, eos tantum patiatur manere, qui ad hortandum et consolandum idonei, et quorum alloquio subleuetur: eos arceat, quorum aspectus peccandi affectum reuocare possint: veluti hostes, nisi reconcilientur: et turpium voluptatum socios. Amici autem qui adsunt, aegroti animum prorsus a terrenis his externisque rebus abducant, et ad coelestia totum transferant. Qui se ad mortis agonem accingit, hunc oportet omnem tam Reipublicae quam rei familiaris curam excutere, coniugis, liberorumque curam Deo committere, oportet amicos in promptu habere scripturae loca, quibus aegrotum erigant, fulciantque, vel recitando vel enarrando.

Aegrotos visitandi pium officium, et quo pacto consolandi. Caput IX.

[note: Psal. 41. v. 2. Matt. 25. v. 34.] DAuid, Beatus, inquit, qui intelligit super aegrotum et pauperem. Et Christus ipse: Venite ad me benedicti patris mei, possidete regnum quod vobis paratum ante constitutionem mundi, aegrotaui et consolati estis me. Parum profecto fiduciae in Deum conijcere licet eorum hominum, qui propter


page 425, image: s425

leue periculum deterrentur ab aegrotis magis, quam vt hac tam amabili adeoque coelesti promissione confirmentur, quo minus hoc tantum misericordiae opus praestent proximo periclitanti, cum inter praecipua et ingentia misericordiae officia recenseatur infirmorum visitatio.

[note: Consolandi cautio.] Visitatio fieri debet ea cautione, ne vel reualescendi fiducia aegrotus securior reddatur, vel nimio mortis terrore consternetur: id enim esset arundinem conquassatam conterere, et [note: Esa. 42. v. 3.] linum fumigans extinguere. Quare prospiciendum consolatori, vt solida et prudens sit consolatio, et adhortatio ad crucem, et mortem ferendam. Veluti siue viuamus, siue moriamur Domino [note: Rom. 14. v. 8.] simus: vt in illius voluntatem totus se dedat aeger. Quod si moriatur, statuat certo se habere omnipotentem Deum pro patre: Christum Iesum mediatorem et propitiatorem atque aduocatum, qui causam suam tueatur, in hunc fiduciam constituat: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Is non negligit suorum causas, dabit spiritum sanctum, qui deducat. Solum hortandus aegrotus, vt se componat ad omnem euentum. Committat se illius voluntati, qui iussit precari: Fiat voluntas tua, renunciet his omnibus mundanis rebus, conuertat se a creaturis rebusque perituris ad creatorem, renunciet vxori, liberis, honoribus, opibus, cum nihil horum auxiliari possit. Dominus his quos relinquit, prouidebit pro paterno erga pupillos et viduas affectu, [note: Matt. 10. v. 37.] diuinaque prouidentia et bonitate. Qui liberos et vxorem [note: Luc. 14. v. 26.] concessit, idem etiam eorum curam aget. Qui diligit vxorem et liberos, patrem et matrem plus quam me, non est me dignus. Si dolet quod opes, facultates, domum relinquat, cogitet quod lob dicit, Nudus in mundum veni, nudus egrediar. Quod si quid sit, quo conscientia liberetur, id fiat mature, vt his procuratis animus sit expeditus et liber ad solum Christum intentus. Non patientur amici aegroti animum huc illucque vagari, sed semper ad Christum agnum illum Dei tanquam certissimum salutis scopum cogitationes


page 426, image: s426

defigere. Salutare Dei vnicus Christus, non est in alio quoquam [note: Act. 4. v. 12. Matth. 11. v. 28.] salus, neque nomen aliud in quo nos saluos fieri possumus. Totus ad promissiones dulcissimas erigendus. Venite ad me omnes, qui onerati estis, et ego reficiam vos, et caeteras de quibus supra cap. 7. Reuocandi in memoriam fidei articuli, atque ij breui paraphrastica explicatione, vel e Cypriano, vel alio quopiam pij iudicij Ecclesiastici prolixioribus interpretationibus excepta suggerendi, exigendaque ab aegroto, an id firmiter credat, responsio.

Symboli paraphrasis.

ANcredat in vnum Deum, qui se in verbo patefecit, essentia quidem [gap: Greek word(s)] vnum, ac persona [gap: Greek word(s)] trinum, patrem, [note: Pater.] filium et spiritum sanctum. Patrem quidem non natum neque genitum, sed sine initio ac fine, incorporeum, inuisibilem, sine authore, cum sit author et creator omnium. Pater Deus, [note: Eph. 1. et alias. Psal. 2. v. 7.] qui ab aeterno genuit filium, Nam scriptura vocat eum patrem domini nostri Iesu Christi. Et Dauid: Filius, inquit, meus es tu, ego hodie genui te. Per filium enim e substantia sua genitum, creauit coelum et terram, mare et omnia quae in eis, visibilia et inuisibilia: [note: Col. 1. v. 15. Hebr. 1. Ps. 136. et 145.] neque solum creauit, verumetiam diuina sua sapientia gubernat et conseruat. Et hominem e limo terrae ad imaginem et similitudinem suam creatum constituit dominatorem omnium creaturarum, qui inuidia Diaboli per mulierem deceptus mandati transgressione se suosque posteros, et nos omnes in perpetuum exitium coniecit. Cumque benignissimus pater nos, qui ius illud filiorum per lapsum Adae amiserimus, sarcire lapsum et restituere nos vellet, misericordia motus miseros nos mortales promissione seminis benedicti, quod caput serpentis contereret, consolatus, vt quotquot in promissione illius seminis fiduciam constituerent, postliminio ius illud filiorum reciperent. Is igitur cum patrem se benigniter exhibuerit, an illum inuocet Abba pater, in illo fiduciam constituat, in illum credat?



page 427, image: s427

Inde quaeratur, an credat in lesum Christum filium eius vnicum, semen illud benedictum, Dominum nostrum, Deum verum a Deo vero, non factum, vt quidam impij opinati, sed [note: Cypr. Symb.] ab aeternitate a patre natum: vnicum [gap: Greek word(s)] , cum sit gloria, virtute, regno, pietate hoc, quod pater est, eique per omnia [gap: Greek word(s)] , omnia tamen non sine authore, sicut pater: sed e patre tanquam filius, sine initio, et aequalis, et cum ipse sit omnium caput, ipsius tamen, vt Cyprianus testatur, pater auctor est generando sine initio.

[note: Iesus. Matth. 1. Christus. Esa. 1. v. 28. Genes. 3. v. 15.] Iesus appellatus, quod saluum faciat populum suum. Christus quia regio vnguento spiritus sancti vnctus, vt pauperibus Euangelizaret. Semen mulieris et benedictum, quod caput serpentis contriuit, qui cum ab aeterno a patre genitus, tamen in plenitudine temporum propter nos homines aeternae dam [note: Esa. 7.] nationi mancipatos carnem assumens, conceptus e Spiritu sancto, [note: Matth. 1.] natus e virgine Maria, et homo factus. Nam effecit aeterna potentia spiritus sancti, vt illibata virgo conciperet suo ipsius [note: Luc. 2.] sanguine, dederitque corpus vere humanum filio Dei. Vnde [note: Rom. 1. v. 3. Psal. 110.] Paulus dicit Christum natum e semine Dauid secundum carnem. Quod vaticinatus Dauid ipse, Ex vtero, inquiens, ortus tibi rex generationis, quique per suam obedientiam inobedientiam primi parentis sarciens semetipsum pretium redemptionis [gap: Greek word(s)] pro omnibus dedit: et quia vtriusque naturae [note: Mediator.] particeps mediatorem inter Deum et hominem constituit: Seipsum exinaniens in hoc mundo omnis generis calamitates, [note: 1. Tim. 2. v. 6.] ac tandem deterrimum crudelissimumque crucis supplicium [note: Colos. 2. v. 14.] perpessus, vt chirographum quod contra nos erat, cruci affigeret, atque sic demum nos reconciliaret patri, ac non solum reconciliaret, sed etiam regni coelestis haeredes, ac suos cohaeredes constitueret. Traditus propter peccata nostra, vere mortuus, [note: Rom. 4. v. 25.] et sepultus, descendit ad Inferos, vt nos a Satanae tyrannide vindicaret: et propter nostram iustificationem resurgens


page 428, image: s428

cum gloria mortem aeternam, et miseros ipsos superauit, consummatisque [note: Act. 1. v. 9.] omnibus ascendit ad coelum, non vbi verbum Deus ante non fuit: cum semper fuisset in coelo, sed vbi verbum [note: Psal. 68. v. 19.] caro factum ante non fuit: vt Cypriani verbis vtar. Captiuam ducens captiuitatem, relinquens dona hominibus, ita vt Satanas cum sua tyrannide captiuus teneatur. Ipse autem Christus ad dexteram Dei sedet, id est, accepto a patre sceptro, regnat in omnipotenti et diuina maiestate. Rex super Sion montem [note: 1. Cor. 15. v. 51.] sanctum suum, hoc est, super Christianos fidentes ei: Venturus in secundo suo aduentu ad iudicandum viuos et mortuos, id est, tam eos qui supersunt viui (non enim omnes moriemur, omnes autem immutabimur) quam defunctos ab Adae temporibus et subito reuicturos. Oportet enim nos omnes sisti ad tribunal accusatrice cuiusque conscientia, vbi iustus iudex pronunciaturus secundum Euangelium et Apostolicam doctrinam Rom. 2. v. Siquidem qui credit in eum quem misit pater, non [note: Ioan. 3. v. 18.] condemnabitur, qui autem non credit, iam condemnatus est.

Hunc igitur filium Dei in salutem et vnicum mediatorem [note: Matth. 11. v. 28.] ac propitiatorem imploramus, qui dixit: Venite ad me omnes qui onerati estis, et ego reficiam vos, etc. Is dignabitur in illo suo extremo aduentu, quando omnibus fidelibus optabilis ad erit, nobis quoque esse non grauabitur, quod dicitur, Saluator. Siccine credat rogandus aegrotus.

Post rogandus an credat in spiritum sanctum, Triadem diuinitatis absoluentem natura et ipsum Deum verum atque aeternum, vnum cum patre et filio [gap: Greek word(s)] : reijciens eos qui personam negant diuinitatis, sed tantum agitationem creatam in hominibus. Cum Iohel Propheta aperte dicat, Effundam de meo spiritu super omnem carnem: quo declaratur, Spiritum sanctum natura esse Deum, quia dicit de meo. Quinetiam Christus ipse aequalem sibi patri spiritum sanctum facit, iubens baptizare in nomine patris, et filij, et spiritus sancti: quia a patre filioque procedit, et


page 429, image: s429

cum his simul adoratur, et conglorificatur, locutus per Prophetas, vt Symbolum Nicenum testatur: Varijs ornatus diuinis donis, Ecclesiam in vnitate fidei conseruans, animosque accendens, ad ea quae pater et filius mandarunt, fidem adaugens, in aduersis consolans atque erigens. Vnde et Paracletus, Digitus Dei, ignis, spiritus sapientiae dicitur, spiritus promissionis, et arrabo [note: Ephes. 1. v. 16. et seq.] haereditatis nostrae. Hunc igitur adoramus, precamurque, vt infirmitati nostrae succurrat, fidem augeat, ac in vnitate et veritate fidei nos conseruet, Charitatem erga Deum et proximum accendat. Respondeat, Credo.

[note: Effectus et fructus fidei. Ecclesia Catholica. Ephes. 4. Sanctorum communio.] An credat sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, nempe coetum et fraternitatem per Euangelium super terram collectorum, Deum trinum et vnum confitentium, inuocantium, et beneficia Dei accipientium, sacramenta iuxta Christi institutum vsurpantium, quod vnus Deus, vna fides, vnum baptisma. Credatne omnes sanctos huius haereditatis et communionis participes fieri: vnum corpus, vnum spiritum, quemadmodum vocati in vna spe vocationis, superstructi super fundamento Apostolorum et Prophetarum summo angulari lapide Christo. Resp. Credo.

[note: Remissio peccatorum.] An credat in hac Ecclesia esse remissionem peccatorum auctoritate clauium, vt quoties labimur a baptismo, per poenitentiam [note: Vide Ambros. de poenitentia Nouatianos confutantem. Et Cypria. de coena domini. et Ep. 11. lib. 4. Ep. Carnis resurrectio.] et fidem in mediatorem et expiatorem, qui dedit animam suam persolutionem [gap: Greek word(s)] pro omnibus, remissionem peccatorum assequamur. Abominans eos qui lapsis post baptismum et agnitionem Christi veniam negari contendunt.

Credatne huius carnis nostrae, et animae futuram resurrectionem in nouissimo die ad vocem Archangeli, et tuba incinente, Accepturos quosque iuxta facta sua: eos, qui bona egerunt in gloriam, qui vero mala, in ignem aeternum iudicium.

[note: Vita aeterna.] Num credat, post hanc vitam, aeternam fore vitam, sciens quod qui terreno domicilio hoc destructo, aedificationem ex [note: 1. Corinth 15.] Deo habeamus domicilium aeternum in coelis, Et propterea precamur,


page 430, image: s430

vt consummato huius vitae cursu exspectare possimus coronam iustitiae, vtque inueniamur inter eos, qui resurgunt in in vitam aeternam, liberemurque a confusione et opprobrio sempiterno per Christum Dominum, per quem est Deo patri, cum Spiritu sancto, gloria, et imperium in omne aeuum Amen.

Deinde rogandus aegrotus, an dolet, sicubi in fide hac vacillarit, et ab hac deflexerit in errores impios. Et an poeniteat Deum hunc trinum et vnum Optimum Maximum, a quo corpus et animam, et tam multa corporalia et spiritualia beneficia, et omnia necessaria acceperit, male gratus toties offenderit, Et hunc tam benignum creatorem et conseruatorem ex toto corde non amauerit, et proximum sicut seipsum, vt ille praecepit. Et quod saepe ex proposito meraque malitia erga Deum et proximum deliquerit.

Cum extreme laborantis conscientiam non conueniat terrore legis et enumeratione atque exaggeratione peccatorum grauare, ne ad desperationem adigatur aegrotus, sed potius gratia Euangelica eundem erigere: poterit ipse hac aut simili confessionis et inuocationis diuini auxilij per Christum forma vti.

[note: Confessio et precatio.] Omnipotens et misericors Deus pater Domini nostri Iesu Christi, creator et conseruator rerum omnium visibilium et in uisibilium, scrutator cordium et renum, quem nullum latet quantumuis secretum. Tibi cognita omnia mea peccata, posuisti iniquitates meas in conspectu tuo, et occulta in luminari vultus [note: Psal. 9.] tui: Tu nosti quod vestem illam candidam, quam in baptismo accepi, ab ineunte aetate tam turpiter commaculaui, et infidelitate et idololatria, quod nec mandatam veram dilectionem erga te et proximum exhibui, neque mandatis tuis vnquam obsecutus. Et dicere licet cum Manasse, peccaui super numerum arenae maris, et peccatorum mole, tanquam multo ferri pondere presso non est respiratio mihi. Et quanquam in hoc extremo agone peccatorum pondus, tuaque super peccatores horribilis ira, extremum illud iudicium, diabolorum pertinacissimae accusationes me terrere


page 431, image: s431

videantur a spe consequendae misericordiae: tamen cum ad promissiones animum flecto, et misericordiae exempla cum alijs, tum latroni exhibita non despero, sed confugio constanti fiducia ad Christum tanquam sacram anchoram, quem tu afflictis conscientijs certissimum asylum et propiciatorem constituisti: Qui [note: Matt. 11. v. 28.] pro sua diuina erga genus humanum philantropia oppressos tam clementer inuitat, dicens: Venite ad me omnes qui onerati [note: Matth. 9. v. 13.] estis, et ego reficiam vos, profiteturque se non propter iustos, sed peccatores venisse. Ipse enim est ille agnus Dei, qui tollit peccata [note: Ioan. 1. v. 29.] mundi: Et qui credit in eum habet vitam aeternam; Hunc [note: Ioan. 3. v. 36.] autem cum apud te habeamus patronum, non despero de tua misericordia, certo statuens tuum verbum non fallere: huius meae [note: Heb. 4. v. 16.] fidei testem te inuoco Domine Deus, contestans hanc meam extremam esse voluntatem, et procido ad thronum tuae bonitatis, [note: 2. Cor. 1. v. 3.] ad opportunum auxilium, in hisce meis angustijs, precans te, qui [note: Psal 143. v. 2.] es pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, ne intres in iudicium cum seruo tuo, sed digneris per meritum filij tui dilecti, cui tu peccata nostra imposuisti, et reconciliatorenconstituisti, peccata quibus te offendi per gratuitam tuam misericordiam [note: Rom. 5. v. 20.] condonare. Abundant quidem peccata, sed superabundat gratia, secundum tuam inexhaustam misericordiam miserere mei, [note: Psal. 38.] quia tempus est miserendi, Festina in auxilium domine Deus salutis meae. Digneris perspiritum tuum paracletum me consolari, et confortare in fide meriti Domini nostri Iesu Christi, ne vel per impatientiam vel Diaboli insidijs patiaris me ab hac fide [note: Ephes. 6. v. 11.] abstrahi. Quin potius me munias thorace fidei, galea salutis, gladio spei, vt his praesidijs tutus queam consistere in hoc meo extremo agone aduersus insultus iuratissimi hostis. Quia autem sine te nihil possumus largire, vt crucem meam patienter feram. [note: Reconcilia cum proximo.] Precor quoque omnes, quos offendi, mihi propter Christum condonent. Doleo me quenquam offendisse, vel offendiculum pmbuisse, lubens condonans, qui me offenderunt. Tuae tutelae conseruator


page 432, image: s432

omnipotens, commendo coniugem meam, liberos, familiam, im primis Principem meum, et Magistratus, eorum consilia, [note: Sap. 9. v. 4.] et incolumitatem. Da illis sedium tuarum assistricem Sapientiam: da vt Reipublicae pie praesint, vtque sint nutricij Ecclesiae tuae. Tu autem lesu Christe accede ad animam meam: illumina oculos meos, ne obdormiam in mortem: ne tarderis iam mediatorem praestare