Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
August. in Psal. 84
Duae sunt amicae, Justitia et Pax: tu forte unam vis, et alteram non facies. Nemo enim est, qui non velit Pacem, sed non omnes volunt operari Justitiam. Interroga omnes homines, vis pacem? Uno ore respondebit tibi genus humanum: opto, cupio, amo, volo. Ama Justitiam, quia duae amicae sunt, Justitia et Pax, ipsae se osculantur, si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa Pax, nec veniet ad te: Est autem praecipuum Justitiae munus suum cuique tribuere.
A. Relationis occasio, ex sensu publicae calamitatis. Desideria Pacis.
B. Dictionis lineamenta. Belli causae ac remedia expendenda. Recta consilia neglecta calamitatem invitare, Corinthiorum, Atheniensium, Romanorum, exemplo comprobatur.
C. Causas belli semper latere, verisimiles esse Religionem et regionem, utramque ad nobile Libertatis nomen derivari.
D. Religionis momenta in utramque partem militare. Bona Ecclesiastica non infimae bellorum causae.
E. Regionis status expenditur, ex necessitate bellandi contra imminentes hostes. Spes Victoriae: Majestas Imperij inter prima habenda.
F. Difficultas quaestionis de habendo bello. Digressio ad remedia.
G. Discutiuntur causae praedictae. Religionem non esse caussam armorum legitimam demonstratur.
H. Res Ecclesiae non sufficere in pretium belli.
I. Belli
K. Majestatem Imperij constare securitate: Existimationem Principis non pendere ex vulgi imprudentia.
L. Virtus et fortuna hostium consideratur: Gallorum successus et potentia.
M. Svecorum arma et ingenia; illorum per Europam trophaea.
N. Imminere a Turcis periculum:
O. Imago perpetuati ex voto belli: Conjectatio inde de desolatione Germaniae.
P. Arma quietis caussa esse: in longum durare non posse, nisi ut mala fiant. Exempla Pacificationum.
Q. Posteritaris consideratio per bellorum decursus: Pietatis labes: Belluinum bellum esse, quod nullam rationem aut metam agnoscit.
R. Secura consilia oriri ex praeteritorum temporum, cum nostris collatione. Meditatio de consilijs compositionis.
S.
T. ad Germanos.
V. ad Gallos.
X. ad Svecos.
Y. ad Christianos Principes omnes.
Z. Votum pro pace.
NUNQVAM Verba desunt dolori: suo ille sensu semper declamator venit, ejusque lachrymae sincerae Eloquentiae partes tenent. Eo calamitas publica in omnium ore est, quia omnibus incumbit, et dum suo quisque damno miseriam intelligit, exin pericula interpretatur votaque ad publica nuncupat commoda. Post tot annorum dira et novissima fata, humano, imo Christiano sanguine cruenta
Itaque memorare malorum causas, recta remedia sectari, viri boni et Christiani est. Cadant licet in irritum sincera consilia, et frustra jactentur apud pronos in spes ambitiosas; acrem tamen et poenitentem memoriam relinquunt, quoties pericula et damna autoribus suis arrogantiam post res exprobrant. Sic Corinthij conditiones aspernantes a Corcyrensibus strati; sic Athenienses virium fiduciâ Lacedaemoniorum amicitiam superbe negligentes Graeciae calamitatem invexêre: Sic Pompejus Magnus toto fultus Senatu, ad Concordiam a J. Caesare frustra invitatus, nomen simul cum Pop. Rom. libertate memoranda strage amisit.Cuivis autem potest accidere, quod cuiquam potest. ut P. Syriversus habet.
Caeterum quo miseros rapit unda belli? quae tantae calamitatis scatebra, ex qua Germania rupto veluti aggere rationis, squalore universim inundata fatiscit? Ut flumina varijs ambagibus serpentia cernimus, natales illorum ignoramus: sic abolitam bellorum causam, solis conjectationibus sequimur, prima capita vix assequimur. Si tamen ex armorum et tot annorum decursu arbitrari fas est, verae aut verisimiles bellorum causae sunt: Religio et Regio, quae inter se ex temporum ratione saepius commutatae, utrinque Libertatis praetextâ adornantur. Haec argumenta, ut amnes, profundis se voraginibus insinuant, in eundem Oceani alveum festinant, et ex ijsdem fontibus perpetuum meant.
Religio gordius ille nodus est, ex quo terra coelo impendet; nexus inter DEVM et homines; sanctissimi humani pectoris bonum; coagulum omnis Societatis et fundamentum Legislationis (
Amplius, urgens necessitatis telum nobis impendet. Haeret ad Germaniae penetralia peregrinus hostis, Gallus et Svecus, illisque sociati nonnulli Principes Imperij. Ultimis viribus itaque enitendum, ut hostes excedant Germaniam, post de pace si voluerint, agant. Orbis est rerum humanarum, brev belli alea mutabit, et insigni clade (ut ante aliquot annos illa Nördlingensis accidit) omne debellabimus periculum. Quis quaeso Patriae amans, cum armis, Imperij Majestatem projiciendam arbitrabitur? Non potest
At de plurimorum nece, capitalis quaestio est, ubi probationes requiruntur plenae et evidentes, ne DEVM summum ad similitudinem Moloch adoremus.
Crudelis est pietas, quae ad unam Religionem omnes adigere satagit, imo impietas est, si conscientias ferro aggreditur, supplicijs grassatur, et sacrorum rationes, inter munia civilis obedientiae cogit. Nos Christiani sumus, inquit S. Tertullianus, quorum lex non se vindicat ultore gladio, quorum characterismus est mutua Dilectio, peculium Patientia, ut ipsis etiam hostibus nostris benefaciendi praecepta habeamus. Nae, si qui piae opinionis affectu deerrant, illorum poena esto doceri, non torqueri, frustra est, qui hastis et gladijs Numinis metum in hominum animis defigere laborat, doctore opus est, non carnifice. Nil arma in conscientias possunt, aeque ut irrito conatu scientias flamma et ferrum inculcaverit. Pietas, inquit S. Augustinus monendo non minando induci debet. Quid vero? nostra arma non commi nando attolluntur, sed caedibus cruenta, latrocinijs
quos haeretici
verbis inducere non potuêre, vi, plagis, carceribus ad se pertrahere laborarunt, atque ita, inquit S. Athanasius, haeresis, quam non sit pia atque DEI cultrix manifestat. Quid in Gallia Bartholomaea laniena, quid in Belgio Albana tyrannis, quid in Germania tot annorum flagrantissima patrârunt bella? fidem profecto nemini imperare potuerunt, sed fictiones alicubi, et purpurae non DEI fecêre cultores. DEVS quippe miseretur cui vult, et indur at quem vult.DEVS diversas religiones patitur, nos unam audemus imponere, inquit Cassiodorus.
Arduum est populis, sed magis arduum animo imperare suo. Qui Patriae, qui Posteritati consultum cogitat, publicis emolumentis privata omnia posthabeat oportet.
Consilia callida et audacia, expectatione laeta, tractatu dura, eventu tristia sunt, inquit Tacitus. Quid quaeso in pretium tantae calamitatis sufficere potest? Quidquid voto petimus minus est. Quid sunt provinciae, quam solitudines tristes? Quid pagi, urbes, oppida, Coenobia, quam busta, informes ruinae et receptacula ruinarum. Quae periere perijsse putemus, ne omnes pereamus: dum enim servare volumus quod impensum est, male impendimus quod addendum est.
Quo hactenus molimine, quanto impendio bellatum est? nihil profecimus, sed defecimus. quae singuli passi sumus, publica utilitas minime pensavit. Quot provinciarum damnis superioribus annis militem habuimus? Quantos exercitus duximus? Nihil profectum ad rerum summam. Pulsantur passim exhausta aeraria, rarus ad legiones veteranus, miles investis, sqvalidus,
Vtcunque autem fortuna arriserit, ijsdem artibus conservandum erit Imperium, quibus vindicabitur: Malus enim diuturnitatis custos metus est, et nihil tam firmum, cui periculum non sit etiam ab invalido. Lex naturae svadet brutis animantibus, ut se, ut conjugia, ut sobolem contra vim tueantur, ut vinculis sese qua possunt eximant: Quid non eodem jure homines praetendant? Libertas cum successu gaudet et robur consequitur, alijs imperio coercitis valida enitendi documenta praebet. Hinc palam est, Germanis non belli, sed Pacis necessitatem incumbere.
Caeterum, utinam rerum nostrarum ratio in eum constaret modum, ut non tuta tantum, sed ingentia etiam et gloriosa consilia capessere liceat! At non anteponendum saluti decus. Prima curarum est, servare Imperium: Sequitur ea, quae gloriam
Gallus nobis hostis est, qui virtutis et
aras, ad Arras inquam Arrensis comitatus Metropolin victrices offerens copias. Sic indirecte, bellum directum a se amolitur, ita tamen ut de Pace convenire nunquam aversetur, quam primum Serenissimus Trevirorum Elector dignitati suae restitutus fuerit. Regna enim etiam inter Victorias satis misera sunt, et Laurea Principis non potest non amarescere in ore subditi.
Illustris est Gothorum gens ex side Annalium; eoque ut Hispani, Itali, Galli familiarum origines ad Gothici Nominis gloriam
Dura et infanda passi sumus, sed atrociora (si futura cogitatione praecipere licet,) imminent a Turcorum tyrannide. Dudum jam opportunitates temporis, quae rebus nostris attritis affulgent aucupantur, nec vires, nec animus illis deest, quin
Sed convertat se fortuna belli: insigni clade multetur hostis: Depellatur ex visceribus Imperij, eijciatur ex Bohemia, Silesia, Misnia etc. Quid Pomeraniae iterum tempestatis incumbet? et hâc ut excedat maxima impendia, copiae, apparatus, labores, requiruntur. At extorqueamus omnia invito, nihil ex suo amittet, quia nostra sunt
Detestanda arma, quae sempiternum saevire intendunt, et novarum partium semina in progressu spargunt. Nullae lites tam justae sunt, quin injustae, si aeternae siant. Aliter quam ferro, quam flamma transigendum, et quomodocunque conventum, armis praestabit, quia humani sangvinis fontes obstruentur. Tandem furori temporum et necessitatibus saeculi nostri cedendum arbitrabitur, qui exempli documenta in illustri posita monumento aestimat. Ebraeorum nomen et DEO firmata virtus, vicinis gentibus formidini extitit, pacem tamen, ab illis quos prius vicerantin extremis coemere casibus haud indecorum existimavêre.Patrum nostrorum memoria afflixêre Turcorum arma Ponnoniam, trepidabat Austria, metuebat Moravia, imminebat Germaniae desolatio: redimenda fuit quies publica muneribus, (quae barbari tributa interpretantur) et opimiore Ungariae parte, quam adhuc possidet, (neque enim tantae aerumnae vestigia tempus extrivit:) licet tunc in metu Germania versabatur. ut nunc in damno.
Quod accidit Patribus, signum esto filijs: ex ijs quae olim recte consulta, recte suscepta sunt, decernendi et consulendi regula et methodus enascitur, tenues ruinarum nostrarum reliquiae bellorum incendio subtrahendae erunt, ne ultimum fortunae nostrae codicillum (ut a Sibylla oblatos Tarquinio libros,) duplicato pretio redimere cogamur.
Quod si nobis ipsi adeo infensi sumus, ut
Salus aeterna summa Christianorum Lex esto, hâc subversâ in beluas mutabuntur homines, et omnis humanitatis sensu vacui, ferarum modo inter sese decertare et furere nunquam desistent.
Qui hominem pingere cogitat, non ab effigie affectat similitudinem, sed a viro vel femina: sic qui consilia Reipub. adaptare laborat, non ex Graecorum, vel Romanorum prisca historia consultet, sed veritatis lucem ex Germanorum rebus gestis intueatur. Hinc dispiciendum, an non improba et dediscenda affectuum nostrorum nomenclatura fallat, ut hostes, perduelles, et (complemento omnitum accusationum, ut vocat Historicus,) Majestatis reos extirpandos credamus, qui nec tales fuêre, nec tales ut sint
nullum Imperium esse tutum, nisi benevolentiâ munitum.
His et similibus meditamentis poterit Princeps DEVM metuens parsimoniam humani sangvinis sibi facile persvadere, generosâ clementiâ omnem injuriarum abolere memoriam, odia beneficijs sepelire, veniam et oblivionem sancire, sicque salubre Amnestiae
Concussurn et labentem Imperij statum, ad priorem temporum habitum revocare, gloriosum perquam decorum et Christianum erit. Ad priorum temporum habitum inqvam, eo scil. cum nondum coepta arma, Majestas Imperij tuta, fida Pax et Concordia illibata vigebat: Si secus, reconciliationis simula chra praebentur, et teterrimi belli scintillae relin quuntur; metus est, ne in abdito vires colligant, atque datâ rumpendi viâ in vastum incendiorum turbinem denuo evolent, sicque in furorem abeat simplicis fidei laesa sinceritas.
Quia tandem reddere non possumus, quae belli injuria periêre; servemus quae Pacis beneficio, si non ampliora, magis quieta et magis secura esse possunt. Miseri sumus, et omnium miserrimi, si propter Pacem bellum non gerimus! Recedant ad littora prisca inimica terris flumina, vigeant commercia latrocinijs distracta, colantur rura cruore ad fertilitatem
Serenissimi PRINCIPES, Pedibus jam vestris GERMANIA DEPLORATA tanquam insons victima advoluta, Mosis verba quae Israelitis certantibus (quamvis utrique causa haud justa contigerit) succlamavit, supplici prece ingeminat:
Nulla natura in semetipsam vertit cornua,
RespiciatIMPERATOR Augustum Germanae potentiae fastigium, et velit jubeat, egregios bellorum fines parcendo et ignoscendo stare, eadem omnes aequitate indulgentius complecti, temporis injurias abolere et excelsum FERDINANDI Nomen, inFRIDENANDI appellationem, absque magnitudinis diminutione, simulque DEPLORATAM GERMANIAM in LIBERATAM demutare. Satius erit vnum servare civem, quam mille hostes neci permittere.
Vos Galli fratres estis, Germani estis, Francorum origine sati, hodieque Normannorum gente feroces,Cur certatis?Quot Galli autem sub vestris militant signis? ductu atque imperio Germani Germanos oppugnant. Non credite ridenti fortunae, fallit dum blanditur;
Respiciat REX GALLIARUM Christianissimus,qui novam hanc laudibus suis laure am addet, si populis Christianis contra armorum injurias, et fat alem temporum difficultatemJustam Pacemimpertiri non dedign abitur.
Vos autemSveones Germani estis, si natales vestros, si omnis historiae veritatem agnoscitis; Germani estis, cur certatis? tandem fessi bellorum laboribus, et satiati virtute vestra, mitiora intendite consilia lubentes. Quidquid concedetur, id dabitur communi origini, et Germanorum Majoribus, ex quib. n?rtum duxissetis sangvinem, tantum arma vestra per Germaniam haud potuissent. De inani pompa, titulis, et formulis, moras et rixas serere ambitiosum, imo intem pestivum et damnosum est, pium vero et generosum bellorum faces, et odium extinguere ex ambigua causa prognatum.
Respiciat Serenissima SVECORUM REGINA, et reddat nobis serenitatem,quam genus et aetas ejus promittere videtur. Cohibeat gentis suae ingener atam fortitudinem, et tot heroes fortuitis eripiat casibus.
DeniqueGermani, Galli, Sveci, fratres estis, CHRISTIANI estis, vnum DEVM Patrem colitis, qui hoc dedit vobis praeceptum, vt diligatis vos invicem: Qui beatos dixit facientes Pacem, et detestatur discordias inter fratres, cur certatis? Nae, testatissima Salvatoris est regula: omne Regnum in se divisum desolabitur, et domus super domum cadet. Delectamini igitur in multitudine Pacis et salutate vos invicem verbis pacificis, et fiet pax in virtute vestra; semitae vestrae erunt pacificae et abundantia in turribus vestris.
Tu DEVS Pacis et dilectionis da consentire, da conspirare ad commune bonum, et post tot Davidis praeliata praelia, tranquilla