10.04.2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as0001

IOANNIS AVENTINI ANNALIVM BOIORVM LIBRI VII. CVM DOCTISSIMORVM VIRORVM QVIBVSCVMQVE EDITIONIBVS COLLATI, EMENDATIVS AVCTIVSQVE EXCVSI, QVIBVS EIVSDEM AVENTINI ABACVS SIMVL CVM PERRARVS FRANCISCI GVILLIMANNI DE HELVETIA SEV REBVS HELVETIORVM TRACTATVS LECTORIS CVRIOSI COMMODO ACCESSERVNT, PRAEFATIONEM CVRANTE NICOLAO HIERONYMO GVNDLINGIO, I.V.D. SACRI TRIBVNALIS, QVOD IN DVCATV EST MAGDEBVRGICO, CONSILIARIO REGIO, ELOQVENTIAE, AC ANTIQVITATVM IN FRIDERICIANA PROFESSORE ORDINARIO. [Gap desc: illustration] CVM GRATIA ET PRIVILEGIO S.R.M. POL. ET EL. SAX. LIPSIAE, Sumptibus IOANNIS FRIDERICI BRAVNII, Anno MDCCX.



image: as0002

[Gap desc: praeliminaria; LIBER I.-II.]

page 212, image: s0212

ANNALIVM BOIORVM LIBER TERTIVS.

PROLOGVS.

1. Reges sanguine innocentum victorias et triumphos parant.

2. Vnus omnium interitus, maiori tamen casu ruunt bonis temporalibus intenti saepe bona sua inimico capitali conquirunt.

3. Romani Boiaris pulsis terras istas diu detinuerunt. Boii Romanos iterum eiecerunt. Cur autor in Libro praecedenti Romanos Imperatores recensuerit.

[Note: 1] CAECI sunt, et excordes hominum animi, furiosa est mortalium libido, qui iure humano, diuinoque violato, mare et coelum, ima summis miscent, sudore et sanguine innocentium, inopumque, opes, imperia, triumphos sibi comparare consueuerunt. Quicquid delirant reges plectuntur Achiui: Vt vnus auro rutilet, vnus Ostro, purpuraue niteat, tot ad egestatem redigendi: tot clientes spoliandi, tot loculi expilandi sunt.

[Note: 2] Vnus est tamen interitus pauperis, et diuitis. Opulentus, et mendicus iuxta occidunt, sed grauior casu: illi ab alto decidunt, qui aeternis animae immortalis bonis contemptis, veluti pecora corpori caduco, et fragili seruiunt: et nullum finem, diuitias, honores, gloriam, potentiam (fluxa nimirum, ac temporaria quae leuissimo momento, huc, illucque transferuntur) ambiendi, et consectandi sibi faciunt. Conquirunt anxie illa, at nesciunt cui. Eisdem saepius hostis, aut capitalis inimicus potitur. Romani rerum domini patriam meam, nataleque solum.

[Note: 3] Aboriginibus captis contrucidatis, inuaserunt. Quingentos triginta quinque annos tenuerunt. Boii tum vlti indigenas, Romanas profligare coeperunt vires. Tanto temporis spacio, ego quidem hactenus, ne nomen quidem Boiorum apud aliquem scriptorum offendi. Ne opus hiulcum foret, Romanos principes, vsque ad Anastasium (qui Vindelicis, Noricisque potiti sunt) et res gestas Germanorum ostendi duntaxat: vt praedara nostratium ingenia, ad isthaec luce historiae illustranda excitarem. Quae si, vti pro magnitudine par est, disserere tentarem, tempus me desereret. Sub Anastasio Imperatore maiores nostri in Vindeliciam, et Noricum irruperunt. Romanos fuderunt, ceciderunt, et exegerunt, atauis sanguinem Romanorum inferias retulerunt. Possidemus mille super vndecim annos hasce regiones. Quod si Turcae limites ditionis suae aduersum nos vsque, quantum mea memoria, promouerint: et nos, sicuti soliti sumus, superbi erecta ceruice, huiusmodi rem despexerimus, profecto nobis trans Danubium in Germaniam magnam, ad rupes, et in syluas rursus redeundum est.

Valet ima summis
Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens, hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit, hic posuisse gaudet



page 213, image: s0213

CAPVT I. Adalogerio Rex Boiorum. Migratio ad Nariscos. Pugna et foedus cum Francis. Theodo I. Dux Boiorum. Irruptio in Vindeliciam. Ludouicus M. Rex Franciae.

1. Mortuo Attila noui tumultus exorti. Transitio ad statum Romani Imperii post mortem Maximiliani I. anno 1519.

2. Res humanae a fortuna pendent. Boiorum populi Adalogerionem Regem creant, et prouincias Romanas depraedantur.

3. Bellum inter Ostrogetas et Sueuos. Boii a partibus Sueuorum stantes Gotorum Regem Valomarum interficiunt. Goti Boios et Sueuos magna clade afficiunt.

4. Venedi in Germania interiore Sueuos lacessunt. Sueui deserta Boiemia, Silesia et Lusatia, ad Danubium consident: Boii ad auito agros in Nariscis demigrant, Venedis deserta loca occupantibus.

5. Ludouicus Rex Franciae Boiis et Sueuis bellum indicit.

6. Sueui Francos in fugam vertunt. Ludovicus precibus et votis ad Christum effusis hostes ingenti strage cedit. Pax facta.

7. Boii cum Francis foedus ineunt, cuius capita recensentur. Franci sine Boiis nihil praeclari gesserunt.

8. Ludouicus parta victoria Christianam religionem cum multis ex suis amplectitur. Boii Theodonem sibi Ducem constituunt.

9. Ludouicus Reges Burgundionum de regno inter se decertantes vincit et tributarios facit.

10. Ludouicus Vessogetis sub praetextu religionis bellum indicit. Theodoricus pacem suadet, et se arbitrum offert.

11. Theodoricus varios Germaniae Reges implorat, vt Ludouicum ad pacem inducant.

12. Ludouicus frustra admonitus Vessogetas aggreditur et praelio vincit, Amalaricus Regis Alarici filius fuga in Hispanias elabitur.

13. Theodoricus Galliam Narbonensem Francis eripit, Praesides Prouineiae dat, et vrbes contra incursiones Fraucorum muris cingit.

14. Ludouicus Lutetiam Parisiorum Regiam constituit, Theodonem Ducem Boiariae ad Romanas prouincias occupandas concitat. Verba Ludouici.

15. Theodo Ludouici monitis annuit, Boiisque propositum exponit.

16. Theodo expeditionem parat, Alemannum pontibus iungit, auxilia accersit.

17. Consultatio de belli ineundi modo.

18. Romani a Boiis eorumque sociis diuersis in locis infestantur.

19. Romani vbique fugam capessunt et Augustam se conferunt.

20. Theodo Augustam obsidet, milites Romani ante portas infeliciter pugnant.

21. Vrbs ex pugnatur, diripitur et solo aequatur, sepulcra scrutantur. Saeuitia erga incolas.

22. Theodo Danubii oram praesidiis firmat, Bathauia et Augusta restaurantur. Nomen Reginoburgi. Vrbium reparatarum et exstructarum nomina.

23. Religio Christiana in prouinciis occupatis explosa, gentilis introducitur.

24. Duae quercus a Theodone consecrantur. Coenobia Altaich. Viscus quercinus gentilibus sacer, hodieque in magno pretio habetur.

25. Romani Boiariam superiorem retinere et amissa recuperare tentant.

26. Boii ad impediendam coniunctionem Romanorum ex Norico et Vindelicia Hunnos mittunt. Theodo cum exercitu ita considet, vt Oetinga inter se et istos intermedia.



page 214, image: s0214

[Note: 1] CVm Christi Regis viventium, et domini dominorum anno (Cassiodorum sequor) quadringentesimo, quinquagesimo sexto Attila, metus orbis terrarum, Germaniae et Sarmatiae Rex potentissimus, vita defunctus esset, variarum gentium nationes, quas Attila in comilitium acciuerat, pacem exuere, saeuire et regna conturbare coeperunt. Vt quisque plurimum viribus pollebat, ita maxime imbecilliores opprimere conabatur sicuti fieri solet, vbi Imperia capite, ac praeside orba, tanquam corpus sine anima, dissolvuntur et tabescunt. *Id quod nimirum hoc anno ipsi sentimus, quo Imperator Maximilianus Caesar Augustus mortem obiit. Vlricus quippe Dux VVirtenbergensis nondum funere Caesaris complorato, pacem exosus, arma in finitimos vertit, minacissimus. Dux noster VVilhelmus Sueuici foederis Imperator, cum sociis illum terris auitis exegit. Vlricus aliquot menses extorris, nemo scit vbinam gentium ignotus delituit. Dum haec scribo, subito apparet, ciuibus sine vi vltro se dedentibus oppidum Stugardiam recuperat. Princeps VVilhelmus cum foederatis copias eius aggreditur, sternit, fundit, ipsum in fugam vertit, omnia rursus occupat quae ille receperat. Vlricus denuo exterminatus patriis sedibus, vbinam gentium agat, mihi quidem incompertum. Relinquo, et ad coeptum redeo.*

[Note: 2] Res humanae fluxae et mobiles ex fortuna pendent. saepius in aduersa mutantur, atqui omnes rerum mutationes etiam in secunda aduersis caedem, fugam aliaque hostilia porten dunt: praesertim vbi temere multorum arbitrio distrahuntur. Huiuscemodi proinde causis commoti Boiorum populi, Schiracii, Hirri, Schiri, Trani: Salii-Salingi, Stiri, Stiracii, Halii, Buri plurimis et valentissimis cincti nationibus, Sueuis, Bulgaribus, Hunnis, Rugiis Gepidis, Ostrogetis, Alanis, Sarmatis: quo firmiores, tutioresque forent coeunt, Adalogeriorem Hunni Veliphonis filium, virum fortem, et prudentem, qui paternam originem Alemannum Herculem referret, Regem creant, atque salutant. Et quo vtilitas vocat, nunc Getis ac Sueuis nunc Hunnis et Rugiis coniuncti, transito Danubio praedatitia ex Romanis prouinciis annona victitarunt.

[Note: 3] Oritur post haec certamen inter Suevos, Ostrogeasque propter abacta pecora. Boii concitari a Sueuis aduersus Gotos, Valomarum regem pugna interficiunt. Nec Goti inultum regium sanguinem reliquerunt. Theodomarus pater Theoderici, frater Valomari rex Ostrogotorum, hyeme rigente, cum iam Danubius (sicut in his regionibus fieri solet) gelu constitisset, superato amne Sueuos, Boios (quos communi vocabulo Alemanos vocabant) non parua clade (ita et in vernaculis annalibus scriptum lego) adfecit: eorum opes attriuit.

[Note: 4] A tergo quoque Venedi in Germania interiore conualescere caeperunt. Inde in finitimos saeuire Sueuos, Boios lacessere, infestare, opprimere non cessarunt. Rex Alaricus Sueuorum cum popularibus suis Boiemiam, Silesiam, Lusatiam et finitimas regiones Boream ac Eurum versus deserit, discedit ad Occidentem. Agrum propinquum Danubio, Rheno, Nigro, Alemano fluminibus, capit: traiecto deinde Rheno, atque Danubio partem Galliarum, et Rhaetiam supra Lycum Occidentem versus, Italiam vsque paulatim occupauit. Boii quoque Sueuorum vestigia insecuti, ab Orientis ora per Histri ripam, ad Nariscos auitos agros, incunabulaque gentis, cuius Norieioberga caput tum erat, concesserunt. Venedorum Reges Zecho, et Crocus loca a Sueuis, et Boiis deserta inuaserunt, et adhuc possident.

[Note: 5] Consedere quieti maiores nostri apud Nariscos. Nonnihil rei [reading uncertain: print faded] cum vicinis Francorum Regibus Childerico et Ludouico fuit. Hi pares ferre non poterant, et soli regio nomine imperitare in Gallia, Germania contendebant. Indignabantur etiam Boios, et Sueuos vicinos sibi, suis legibus viuere, immunesque Imperii Francorum agitare. Ludouicus itaque Magnus, Rex Francorum, iuuenis natura ferox, victis tum Turogis et viribus Romanis cum Aestagrio legato penitus in Galliis deletis ferocior, Alemannis bellum indicit: omnibus


page 215, image: s0215

neruis expeditionem in hos meditatur. Colebat ipse Deos: Vxor vero eius Crothyldis filia Childerici regis Burgundiae Christiana erat, crebro, frustra tamen, virum ad veritatem amplectendam cohortabatur.

[Note: 6] Sueui et Boii vbi animum Ludouici acceperunt, rati potius esse extra fines suos hostioccurrere, quam domi hostium aduentum expectare: transito Rheno cum Regibus suis Alarico, et Adalogerione, haud procul a Tubbiaco oppido, ab Agrippinensi colonia ad secundum, et tricesimum lapidem, Francum haud imparati alacriter excipiunt. Segibertum regulum Agrippinensem, ducem copiarum, in genu sauciant, ex quo vulnere claudus semper fuit, et inde cognomen sortitus. Franci deinde terga vertunt, in fugam passim effunduntur. Boii, et Sueui fugientibus instant, fugitantium tergo haerent, ipsos caedunt, fundunt. Ludouicus Rex vbi nullam spem salutis, nec in armis, nec in fuga esse videt, ad vota, et coelum conuersus ait: Christe potens rerum, quem vxor mea colit, veneratur, praedicat, siste faedam fugam, deme Francis metum: tu mihi solus posthac iam eris Deus. Ego tua sacra cum Francis meis recipiam, et tibi templa dicabo. quod erit perpetuum posteris monumentum, tua praesenti ope seruatos esse Francos. Vix haec fatus erat, Franci resistunt, redintegratur praelium. Vterque rex hostium cecidit, Franci superiores fiunt. Sueui ad Theodoricum regem in Italiam confugiunt, eo deprecatore erga Francos vtuntur. Extat huiusmodi epistola.

[Note: 7] Boii cum Francis foedus, societatemque perpetuo faciunt hisce conditionibus: Boii de corpore suo, vbi opus fuerit, principem legant, at ducem, non Regem adpellent: Reges Francorum autores fiant. In bellis auxilio Francis sint Boii, eosdem pro amicis, et hostibus habeant: caeterum suis institutis, ac moribus liberi viuant. Hoc foedus persancte a Boiis obseruatum est: et amicitia Boiorum bona atque honesta Francis permansit: Adeo vt posthac Francorum Reges hihil penitus quicquam praeclare, sine ope Boiorum, ne que in rebus bellicis, ac domesticis, neque in diuinis, atque humanis vnquam gesserint: quemadmodum res ipsa indicabit, et Hatto Archiflamen Moguntinus ad Ioannem nonum Pontificem Max. scribit: quae Epistola adhuc extat in Bibliothecis nostris, et actis pontificum Boiariae.

[Note: 8] Hoc praelium factum esse reperio, Anno Christianae salutis quadringentesimo nonagesimo tertio Ludouicus Rex Francus, parta victoria, vbi prius suos de iis abiiciendis consuluit, philosophiam Christianam recepit cum filio Theodorico, sororibus suis, Albefleda, et Landhylda, simul cum tribus millibus hominum de exercitu, et amplius, lacro spirituali tinctus est. At Boii Theodonem filium Adalogerionis superioris, rectorem faciunt, atque iubent, in eiusque verba iurant.

[Note: 9] Paucis post annis Ludouicus Rex Francorum in Gotegijelum, et Gundebaldum parentem Diui Sigismundi fratres, Reges Burgundionum, parricidiali bello ob gubernacula decertantes, arma mouet: Burgundiones tributa quotannis pendere vi cogit.

[Note: 10] Inde rupto foedere, seu libidine dominandi, seu, vt prae se tulit, ob pollutam toties religionem, Vessogetis, et Alarico Regi ipsorum, quod Arriani essent, bellum indicit. Vires, tela, arma, incula, annonam tormenta comparat, socios, auxilia accersit. Trahit etiam in partes Boios, Theodonemque ipsorum Regulum in commilitium ex pacto acciuit. Rex Theodericus vbi hoc in Italia accepit, nihil intentatum reliquit, sedulo operam nauauit, si qua aequitate hominum res ad ocium deduci posset: et Vessogetas, Francosque pace et societate, quam sacramento solennibus caeremoniis inierant, ipse contineret. Ad vtrumque Regem legatos cum mandatis et literis proficisci iubet, vtrumque monet, obtestatur, et pro iure adfinitatis, quo ambobus deuinctus erat, postulat, vti ab armis discedant: sanguine cognato, belloque ipsis, suis quam perniciosissimo manus abstineant. Si se mutuis vulneribus conficere perrexerint, rem gratissimam facturos, iucundissimumque spectaculum edituros Romanis hostibus suis: qui haud dubie exangues, et defatigatos ipsi recentes, et integri inuadent: suaque vi, et armis repetent. Si quid


page 216, image: s0216

peccatum sit, arbitrum fore pollicetur. Vtrique parti iuxta fauere sed alterius socerum, alterius generum esse.

[Note: 11] Nec hisce contentus Theodericus, ad Burgundionum, Herulorum, Varinorum, Turogorum Reges oratores cum epistolis legat, quarum sententia (quemadmodum in Bibliothecis legi nostris) haec fuit. Princeps absque iusticia nil aliud profecto est, quam gentium latro publicus, Quippe vbi leges regi, non regere solent, pro iure lihido, et licentia inuadit, maliciosus, fallax, versutus, sapiens nominatur: calliditas, et astutia prudentia appellantur: pro aequitate superbia, pro abstinentia auaricia, pessima vitia sub specie virtutum dominatur. Ambae pestes inuident, rapiunt, opprimunt, aliorum opibus inhiant, omnes pro hoste ducunt. cuncta sibi seruire adpetunt. Hac via nuper Attila grassatus, et si Vessogetarum robore fractus, furoris tamen sui heredem et successorem reliquit Ludouicum Regem Francorum, qui iam pridem (vt est natura mortalium auida imperii, et praeceps ad explendam animi cupidinem) animo Imperium orbis inuasit, et tantos sibi spiritus, tantam sibi arrogantiam sumpsit, vt neminem secum dignita te exaequari velit. Alarico Vessogetarum Regi, citra affinitatis affectum, vinculo societatis, fidei sacramento violato, nefandum et impium indixit bellum. Nemini dubium esse potest: quin superatis Gotis, signa victricia in vos conuertat. Euricus genitor Alarici non solum opibus, pecunia, stipendiis vos adiuuit, verum etiam ab hostium impetu, et oppugnatione defendit: vires Romanas a ceruicibus vestris auertit. Obsecro itaque atque obtestor per ea beneficia, vti cum amicis meis, vestri quoque ad Francos, Ludouicumque legentur, qui verbis omnium nostrum, vt pote maximorum, et opulentissimorum Regum, nuncient, velle, et censere, eos ab armis discedere, ita seque, illisque dignumesse.

[Note: 12] Sed frustra omnes conatus frustra omnes minae fuerunt. Francus decimo ab Vrbe Pictonum lapide, Alaricum pugna, victum interimit, Gotos in fugam vertit, Tolossam capit, totam Aquitaniam) Galliarum partem proximam Pyrenaeis montibus et Hispaniae) subigit. Amalaricus filius Alarici, nepos ex filia Theoderici, in Hispaniam elapsus, regnum ibi Vessogetarum, Atque parentis recepit: sub tutela aui Theodorici Regis Ostrogetarum quiete possedit.

[Note: 13] Dum haec in Galliis, et Aquitania geruntur, Theodericus cognatus suis Vessogetis, et genero, quam focero amicior, Ibbam ducem cum exercitu in Galliam Narbonensem mittit, triginta Francorum millibus occisis, Auinionem Arelatem, Massiliam recepit. Et vt ipse ad prouinciales Galliarum gloriatur, eam portionem Galliae a Barbarorum id est, Francorum iugo eripuit: Romanae libertati, et iuri Italiae restituit. Dat inde praesides, et legatos, viros legum Romanarum, et morum peritos, aequitatisque amatores, Gemellum Arelatensibus, Marobodum Massiliensibus, Auinioni Vandilum praefecit. Moenia insuper vrbium suo sumptu instaurari iubet, commeatum, et stipendia exercitui (qui pro custodia Galliae contra Francos excubaret) ex Italia misit, ne Galli tributo grauarentur.

[Note: 14] Ludouicus rex Francorum exactis Vessogetis ex Gallia in Hispaniam, subacta omni Aquitania, parta victoria, Lutetiam Parisiorum contendit, ibi regiam sedem constituit, vbi ad se amotis omnibus arbitris, Theodonem vocat, et huiusmodi verbis (quo parpari referret et stragem illatam Theoderico compensaret) Regulum Boiorum alloquitur: Egregia tua virtus atque fides spectata, et grata mihi, faciunt, vt ingratus esse videar, nisi te magnum et clarum, maiorem, et clariorem omnibus principibus Germaniae, mihique fere parem opibus et gloria, meo consilio, mea denique opera reddidero. Vides Sueuos Hispanias, Gotos Italiam, Burgundiones, et nos Gallias, relicta inculta Germania, solum Romanum feracissimum, et amoenissimum tenere, et ex pauperrimis opulentissimos factos esse. Quid tu inglorius cum tot viris fortibus, in lapidosis syluis obsolescis? Quin tu quoque vestigia cognatorum tuorum aemularis, relictis horridis saltibus, et rupibus asperis prouincias Romanas (a quibus Danubio duntaxat summoueris) fertiles, et vberes agris occupas? Ego arina, vires, pecuniam praebebo. Quicquid animo libet tuo sume, vtere. Nec est quod Romanos timeas, apud


page 217, image: s0217

quos pluris aurum est, quam ferrum. Iam pridem consenuere orbi Romano, fatum excidii aduentauit, iam salui esse non possunt, nisi crudelissimorum hostium opibus fulciantur. Theoderici, et Ostrogetarum robora, perfidia hostium, inter quos versantur, et quos grauissima seruitute opprimunt, domi continebunt. Neque Theodericus se suorum praesidio nudabit, et iugulum feriendum inimicis praebebit. Quod si bene noui animum Theoderici, nemo omnium Romanas vires radicitus intercidere plus optat, quo ipse, et sua posteritas perpetuo Italia potiatur: Falleris, si eum a Romanis amari credis. Qui deorum proditor, sacra quoque Christiana polluit, vtriusque religionis desertor, et leuissimus transfuga, neque in hac, neque in illa parte fidem habet. Facto, non consilio, et tantummodo incepto opus est. Caetera res expediet. Senties, crede mihi bellum esse leuissimum, in quo nihil penitus periculi, gloriae multum, praemii plurimum erit.

[Note: 15] Theodo, vbi Rex finem dicendi fecit, gratias agit, quod curae haberetur, sibi neque maius quicquam, nec charius authoritate Regis, Francorumque esse respondit: seque quoad vires, et vita suppetat, enisurum, vti voluntati, et voto Regis satisfaciat. Post haec impetrata abeundi facultate, domum reuertit. Aduocata concione, mandata Regis patefacit, et huiuscemodi verba habuit: Saepe maiores nostri, (sicuti ego a senioribus accepi) meliores soli gratia, bellandique studio sedes commutarunt, priscis seculis ex his locis, et Boiemia, quae adhuc a nobis cognomen retinet, in Italiam commigrarunt: cum. Sueuis Vrbem Romam incenderunt. Inde pulsi a Romanis, ad Tauriscos. et finitima Histro loca concesserunt, quibus taedio vicinorum desertis in Germaniam Magnam trans Danubium, velut peregrinatum profecti sunt. Nostro postremo seculo, quas regiones, quae loca, in orientali Germania, cum cognatis nostris, Rugiis, Sueuis, Gotis, Hunnis, Gepidis, Alanis, Vandalis, Herulis, Vulgaribus, Marcomanis, Quadis conflictati, peruagati et peragrati sumus, in memoria recenti habetis, et singuli sensistis: donec peruentum est ad haec nostra incunabula, et seminaria nobilitatis nostrae, angustiora, et infoecundiora quam quae tantam multitudinem ferre, ac alere diutius possint. Vicinus est ager Romanorum fertilissimus, amplissimus, et latissimus: Danubio duntaxat a nobis separatus, hunc vi, et armis facile occupabimus. Hostes imbecilli, imbelles, opportuni iniuriae, metuentes magis quam metuendi: faeminis timidiores, fugaciores ceruis sunt. Illorum Imperatores dediti corporis gaudiis, per luxum, atque ignauiam aetatem agunt, Graeculorum mundiciis eneruantur. Alii populi Germaniae cognati et adfines nostri Italiam, Vrbem Romam, domicilium Imperii, Gallias, Hispanias, Britannias, pulsis, trucidatis Romanis, eorum prouincias, opulentissima regna possident. Nobis suppeditant exercitus, pecunia, sociorum auxilia. Quo nos fortuna, Dii immortales, Alemannus Hercules inuictus parens, et autor: generis nostri vocat, ihimus o socii, comitesque: Atauis nostris sanguine: Romanorum parentabimus. Habetis enim ducem, qui et consulere, et defendere, et per seipsum, quoad viuet, cuncta praestare possit. Qui prouidebit, vt in perpetua pace vitam omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberos, componat: et tandem laborum requiem, finem aerumnarum, cursus nostri tranquillum, atque optatum, omnibus saluis, vobiscum contingat.

[Note: 16] Theodo, vbi haec dixit, et omnium animos arrectos, et alacres ad bellum esse videt, dimisso conuentu, arma, tela, rhedas, naues, copias, commeatum, stipendia, auxilia, pecuniam, et alia huiusmodi: tantae expeditioni vtilia comparare studet. Quo facilius exercitus traiicerent, Alemannum amnem pluribus quam vno loco, pontibus lapideis coniungit: Prope extimos, villa et oppidum etiam nunc Theodophorus (hoc est Theodonis vadum, et transitus) [Note: Dietbfurt an der Alimul. Anno Christi. 508.] nuncupatur. Vbi iam regulus Boiorum se ad eam rem paratum arbitratus est, re frumentaria prourisa, profectionem indicit in annum, qui fuit Christianae salutis. Quingentesimus super octauum: Imperii Anastasii septimus decimus: Seuerino Boethio ea tempestate viro doctissimo Cos. Romano Trahit in societatem belli rector Boius, Hunnorum reliquias, Ahares et Auaros, Angilos, Venedorum nationem,


page 218, image: s0218

Charinos adhuc incertis sedibus vagantes. Auxilia quoque a Francis acciuit.

[Note: 17] Coeunt postea duces, de belli ineundi modo consultant, placuit copias partiri, et diuersis locis simul Romanos, ne alius alii auxilio esse possit, adoriri. Et primo castella minora oppugnanda censuerunt. Vltimo omnibus viribus Augustam Tiberii [Note: Augusta Tiberii hodie Ratispona.] caput harum regionum vrbem munitissimam aggere, fossa, vallo et moenibus in quadrum ex ingentis molis saxis quadratis, quorum vestigia adhuc videntur, constructis, cinctam arcta obsidione claudere, eoque omnem belli fortunam transferre, periti rei militaris statuerunt: quo tanquam in caueam hostes, relictis, agris, et aliis locis compellerentur, et ibi tanquam ferae indagine cingerentur, vnoque impetu caperentur, et inulti ferarum ritu velut in fouea deprehensi, caederentur. Ea ciuitas ab Aquilone Danubio, vti nunc etiam accessu hostes arcebat: caeteris partibus aequo pede adibatur.

[Note: 18] Venedi igitur cum Gisalone duce in inferiore Boiaria, vbi pagus, montes praefectura Venedorum [Note: VVindenberg.] nominantur, supra ostia Isarae, Histrum superant, Pisonium, Augustam, [Note: VVisthelburg.] Aciliam, [Note: Azelburg.] Mocaeniam, [Note: Mozing.] Vetera castra, [Note: Pheter.] et Aestiua expugnant: fit fuga Augustam Tiberii. Intra Oenum, et Isaram Bathauia, et Quintanorum [Note: Kintzen. [reading uncertain: print blotted] ] Vrbs ante deletae fuerant. Giso Hunnorum, Abarorum, Angilorum rector, Aureato Caesarea et ibi traiecto Danubio, hybernis potitur, eaque disiecit, Lycosthoma Calatinum, Altilia vacua cultoribus inuenta, Remedius, praefectus ad superiorem Vindeliciam, et Noricum euasit. Irinus cum Francis Eponam et Moenum adgreditur, et occupat, transitque Danubium. Theodo cum maiore parte copiarum, Artobriga maximam huius regionis vrbem, quae ad Alemanni fluenta vsque portendebatur, sibi deposcit, expugnauitque.

[Note: 19] Plerique fuga euasere, nauibus delati sunt Tiberii Augustam. Theodo apud Chelhaim, vbi Alemanni ostia sunt, cum caeteris armatis Histrum traiecit. Parvula leuiaque vbique fuere praelia, quorum loca ab incolis adhuc, iuxta Danubium maxime, passim monstrantur. Romani magis de fuga quam pugna cogitauere: ipsos plus pedes quam arma tutati sunt. Pleraque oppida, et castella initio belli deserta sunt. Oppi: dani cum vxoribus et liberis et quaecunque auferre secum potuerunt, Augustam Tiberii aufugere. Riparii quoque milites custodiae Danubianae destinati omnes Augustam Tiberii concessere Abudiaci quoque proximae vrbis ciues illuc migrarunt. Proxime patriam meam est sylua in qua visuntur vestigia castrorum more Romano, vsus Italica nuncupat. Haud inde procul certamen fuisse incolae ferunt, Sigenburgiumque trophaeum esse: vicus est, in ripa Apsi amnis cubat, et victoriae castellum significat, peculiares quondam principes habuit.

[Note: 20] Posteaquam vero Theodo, superato cum omnibus copiis Danubio, hostes in vna moenia conclusos esse ainmadvertit, adunatis omnibus viribus ad obsidendam Augustam Tiberii, infesto intentoque exercitu procedit. Milites Romani pro porta cum accedentibus manus conserunt. Sed impetum Boiorum ferre non potuerunt, strenuissimus quisque, et maxime manu promptus interemtus est. Cecidere ibi aliquot millia Romanorum. Inde Romani intra moenia compulsi, sunt vrbsque coepta est obsideri. Ditiores Romani clam noctu nauiculis ad hunc casum paratis, fuga sibi consulunt. Laureacum, et ad Noricum, quod adhuc Romani tenebant, veniunt. Interea intra Vrbem Augustam Tiberii metus et formido grassabantur, foris omnes viae, omnia itinera hostibus clausa, latronibus obsessa erant. Manere periculosum, fugere pernitiosius erat. Vulgus inconditum, promiscuum magis, res suas atque paruos liberos deflebat, quam defendebat.

[Note: 21] Timore exanimatis ciuibus, et incolissegniusque agentibus, nostri quoniam copiis, et numero abundabant, rescindunt ferramentis aggerem, vallum fossamque complent, circumiecta multitudine sagittariorum, funditorumque totis moenibus, in murum lapides, missilia, tela, sagitrae spargi coepta sunt.


page 219, image: s0219

Murus defensoribus nudatus, quod tum facile fiebat. Nam Huni, et Venedi arcu, spiculisque exercitatissimi erant: tantaque eorum multitudo spicula, ac tela coniiciebant, vt in muro alioqui metu languescentibus incolis consistendi potestas non esset. Pars scalis moenia ascendunt, pars testudine facta, portis succedunt. Boii vndique ab omni parte vrbem oppugnant, et portis effractis, magno impetu irrumpunt: citra omnem rationem aetatis, sexus et dignitatis fit caedes miseranda, cui finem sacietas victoris fecit. Praeda omnis militibus concessa, et donata est. Templa direpta, euersa, incensa, omnia ferro, flamma vastata. Sacerdotes ante aras sacrificantes combusti. Lupus tum vrbis pontifex, perierit ne, an aufugerit, incertum est. Romani prouinciales (nam duo genera Romanorum fuere prouinciales, et Italici) captiui in seruitutem redacti, velut vilissima mancipia venundati, ad operas agrorum, et ergastula condemnati sunt. Inde arces, vrbes, et oppida solo aequantur: aedificia diruuntur: sepulchra quoque mortuorum, victor suspicatus ibi latere aurum, effodit, et scrutatus est.

[Note: 22] Adiecit post haec animum Theodo ad parta tutanda, Danubii oram praesidiis firmat. Bathauia ad confluentes Oeni, Danubii, Ilissi: Augusta quoque Tiberii instauratur. Hanc mutato veteri cognomine Reginoburgium, a nomine Reginobirgae (quod nomen celebre in fastis est) vxoris suae rector Boiorum appellat. Veteres foeminarum nomina auspicatiora credidera Ataui nostri praecipue, qui foeminis inesse sanctum aliquid, et prouidum putarunt, nec aut consilia earum aspernati sunt, aut responsa neglexerunt. Condita quoque sunt in ripa Danubii Neoburgium, et Salingostadium: quod nunc alio ad tertium lapidem ferme translatum Neostadium vocari so let. Haunstat, Engeldorff, Aberndorff regiae et pagi, oppidum Angilostadium: ab Hunnis, Angilis, Abaribus cognomina seruant, Irinosigae [Note: Irnsing, Hirnsing, Irnhaim.] id est Irini victoriae Irinus praefectus nomen fecit, Gisoueltas, [Note: Geisfeld.] Giso: Gisolariam, [Note: Geisel, Hoering.] Gisalo, ita asuis vocabulis nuncuparunt: vici sunt, hunc Lauarus, alterum Ilmus praeterfluit: ille haud procul Hibernis, Gisonis castra, alter propter aestiua Romanorum, Gisalonis exercitum declarat. Parentum memoria vtriusque ossa inuenta, effossaque esse audiui.

[Note: 23] Et quoniam Romabi (qui Christiani erant) a Boiis alienis a veritatis agnitione adflicti, et contriti sunt, religio nostra ab his regionibus tum explosa est, templa diruta, sacerdotes contrucidati sunt: quarundam vrbium nomina mutata, quarundam ad posterum memoriam seruata sunt. Theodo lucum et montem, proxime Reginoburgium, Danubio imminentem, more maiorum, Alemano Herculi victori, et bellorum praesidi dedicauit, eiusque nomine adpellari iussit: ibi sacris, ritu patrio Diuis operari praecepit. Ea sylua postea monachis D. Haimerani, more maiorum dicata est.

[Note: 24] Extabant in ripa Danubii, et ora Germaniae duae vetustissimae quercus, prodigiosae magnitudinis, millibus passuum viginti distabant altera superior, altera inferior, cognominabatur. Has quoque gentili caeremonia Boius consecrauit: eo frequens populus coiit, victimasque immolauit. Boii vbi religionem Christianam receperunt, in templa, et inde coenobia commutarunt: vtrumque nomen vetus seruat Altaichiumque [Note: Oberaltaich, Niederaltaich.] vocari solet, quod lingua Boia, veterem quercum significat. Nam nihil sacratius quercu maiores nostri habuere: nulla sacra sine huius arboris fronde confecere: sacrificii, epulisque rite sub hac arbore perpetratis Deos adprecati sunt. Viscum [Note: Aichenmistel.] eius e coelo missum putarunt, signumque esse a Deo electae arboris: omnia sanantem [Note: Hail alle VVelt.] suo vocabulo adpellantes: foecunditatem eo potu dare cuicunque animalium sterili arbitrati sunt. Contra venena


page 220, image: s0220

omnia esse remedio. Eo perinde ac nos aqua lustrica, in expiationibus solennibus vsi sunt. Manauit haec fama hucusque, etiam nunc nostratibus admirationi est, et religiose obseruatur, et curiosius inquiritur, precium auri apud quosdam habere, et magis adhuc esse in vsu audiui.

[Note: 25] Romani praesides et praefecti Seuerinus, Remedius, et Seruatus, vbi Vindeliciae eam portionem, quam nos Inferiorem Boiariam adpellare solemus, amissam, et a Boiis occupatam esse vident, Noricum, et partem Vindelicorum Alpibus subditam, quam incolae superiorem Boiariam nuncupant, retinere, et tutari enituntur: quod haec saltibus horrendis, crebris paludibus communita, et fluminibus impedita sit, nec deerat his animus perdita recuperandi, delectus itaque agunt, oppida munitiora confirmant, milites cogunt. Theodericus ex Italia vice Imperatoris Anastasii Caesaris Augusti exercitum, stipendia, annonam supplet, ac subministrat. Recisis reliquis pontibus, Vrbem Norici (quam re ipsa Pontes Oeni vocabant, nos Vtinum, vulgus Otingam nominat) praesidio firmant, castra aggere, fossa, vallo muniunt.

[Note: 26] At Boii ne copias Norici, ac Vindelici coniungere, neue alter alteri opem ferre posset, vires omnes in duos exercitus diuidunt. Auxiliares Hunnorum cohortes in confinio superioris, inferiorisque Boiariae, non longe a Mosburgio supra Landshutam, vbi ostia Isarae, et Senonis sunt, Isaram transeunt, locum castris capiunt, seque carris, et rhedis, more Germanorum circumsepiunt. Villae ibi adhuc Hunnouangiones [Note: Haunenvvang.] hoc est, Hunnorum currus nuncupantur. Theodo in inferiore Boiaria Isaram superat, propter Rhodanum amnem, vbi iam Ottonis Veltae, [Note: Ottenfelden.] vicus admodum aedificiis cultus situs est, consedit. Vnde Theodophoro [Note: Diethfurt.] vtrique pago nomen est. In medio vtriusque exercitus Pontes Oeni erant. Vindelici, et Norici, si vtrinque commeare, et vires coniungere tentabant, inter duos nostratium exercitus intercipiebantur.

CAPVT II. siue Theodo M. secundus, Dux Boiariae. Irruptio in Noricum. Ludouici M. filii Litomarus, Theodoricus I. Hildebertus I. Lutharius I. Reges Franciae.

1. Theodo et Ludouicus M. eodem anno moriuntur. Filii Theodonis, Theodo II. et Vtilo. Ludouici filii: Litomarus, Theodoricus I. Hildebertus I. et Lutharius I. regnum diuidunt.

2. Theodoricus Rex Italiae Vessogetas et Danos aduersus Francos concitat. Vtilo Marchio Antoripensis constituitur, a quo nonnulli Caroli M. prosapiam deducunt.

3. Turogorum regnum orta inter Reges discordia a Francis occupatur. Diua Radegunda.

4. In Boiaria Theodoni I. succedit Theodo II. siue M. Legati Romani Theodoni sub conditione annui tributi pacem offerunt, et ad Theodoricum Romam inuitant.

5. Theodo magnanima responsione Legatos re infecta dimittit.



page 221, image: s0221

6. Bellum inter Romanos et Boios protrahitur, dum vterque Ducum opportunum tempus pugnandi expectat.

7. Anastasio fulmine percusso succedit Iustinus Thrax, antea subulcus. Qua occasione is ad imperium peruenerit.

8. Theodo ad pontes Oeni transitum simulans alio loco amnem superat, Romanosque aggreditur. Romani vndique circumuenti caeduntur. Oetingae insigne.

9. Theodo victoriam vsque in Italiam persequi tentat, a tergo praesidium Hunnorum collocat. Hundsrück regio. Ora Oeni subacti, Romani fusi.

10. Theodo versus Augustam Vindelicorum exercitu tendit, inque planitie Romanos fundit, Augustam euertit. Arianus et Marinus interempti.

11. Romani fuga sibi consulunt, Alpiumque fauces praecludunt. Alpium Penninarum descriptio.

12. Theodo monstrata a captiuis per valles via Inutrium occupat, fugientis militis Romani vestigiis per Pyreni montis iuga inhaeret, Romanosque bis fundit.

13. Romani et Boii vltimam belli aleam tentaturi concurrunt, Boii victores existunt. Seuerinus Praeses interfectus, Seruatus iu crucem actus.

14. Terminus inter Boios et Romanos. Marchiones ab Andechs et Tyrolii.

15. Diuorum Vigilii, Remedii et Theodori mors; Laureacum eversum et restauratum.

16. Romani Moaesias, Noricum et Pannonias relinquunt, ac in Italiam confugiunt.

17. Theodoricus Gotorum Rex, Imperatoribus Romanis inuisus esse incipit. Senatores ab ipso interfecti et eius causa exules. Galla filia Symmachi barbata barbam euellere detrectat.

18. Theodorici mors. Adalaricus eius nepos cum matre Amalouinda succedit. Iustini mors.

19. Romani et Goti perditas prouincias recuperare non audent. Theodo inter Boios et socios eas diuidit.

20. Quatuor Marchionatus Boiariae.

21. Longobardi in Pannoniam procedunt.

22. Theodo Boiis leges constituit, quas Theodoricus I. Francorum Rex confirmat, nonnullas tamen Religioni Christianae contrarias Hildebertus et Lotharius abrogarunt.

23. Theodo ad religionem Christianam inclinat. Proceres eam Reip. inutilem, Christumque pauperem et inuidum Deum venditant.

24. Theodo, postquam Boiis pacem et fixas sedes constituerat, moritur.

[Note: 1] THeodo dum expeditionem in Noricum meditatur, et castra Romana inuadere in animo habet, naturae concedit, quarto anno posteaquam Vindeliciam inuasit: is fuit annus orbis seruati quingentesimus vndecimus: clarus potentissimorum Germaniae principum funere Theodonis primi Reguli Boiorum, et Ludouici Magni Regis Francorum, autor est Gregorius Turonensis. Boius duos reliquit filios, Theodonem, cui cognomen Magni a rebus gestis postea inditum est, et Vtilonem. Francus vero quatuor filiis successoribus decessit Theoderico, Hyldeberto, Litomaro, et Luthario: atque hi imperium Francorum in quatuor dissecuere regna, quibus praetoria Regum nomina fecerunt, Aurelianense Litomarus: Parhisiorum Hyldebertus: Suessonum Lutharius: Theodericus maximus natu Mediomatricum, sub quo Apuitania, Turones, Rhemi, Belgica prima, et Germaniae continentur, possedit. Hic gener diui Sigismundi, regis Burgundiae fuit.

[Note: 2] Porro Theodericus Ostrogotorum rex Imperatoris Romani Legatus, vbi de superiorum principum morte certior factus est, Vessogetas consanguineos suos in Francos excitauit, captae sunt nonnullae vrbes in Aquitania a Gotis Danorum primum eadem tempestate audita sunt arma, incertum an autore Theoderico: extant certe eius Epistolae ad sinus Codani incolas. Cochelaricus res Danorum inferioris


page 222, image: s0222

Germaniae oram Gallicam grauiter adflixit. Theodopertus filius Theoderici Regis Francorum, et Vtilo Boius filius Theodonis, armato milite aduersus Danos properant, terra, marique hostes inuadunt, fundunt, caedunt, interfecto rege Cochelarico praedam omnem, ac captiuos recupe rant. Vtilo quod egregia virtute cognitus erat, et eo bello fortiter fecerat, limiti Antoripensi praefectus est, finitimaeque orae rector datus, nos Marckgrafionem vocamus, sororem Theodorici Franci vxorem duxit. Ab hoc Vtilone prosapiam Caroli magni deducunt, qui stemma principum nostrorum proposuerunt: vtique rem se habere iidem putant, quampau cissimis in quarto dicam volumine. Caeterum fides eius rei penes authores erit.

[Note: 3] Turogorum inde regnum euersum, excisumque est a Francis. Tres fratres Germani, Bertharius pater diuae Radegundae, Baldericus, Herminofridus gener Theoderici Getae, tum Turogis dominabantur, atque inter se nefario tumultuabantur bello, quo Bertharius extinctus est: reliquos duos fratres dum mutuis vulneribus saeuiunt, Franci reges inuitati, sustulerunt. Diua Radegunda capta, abducta in Galliam Belgicam secundam, Luthario Regi Francorum nupsit.

[Note: 4] Sed ad Boios redeo, qui Theodonem filium, defuncto patre, rebus imponunt. Anastasius Imperator, et Theodericus Imperii procurator, rati Boios principibus destitutos obnoxios esse fraudi atque iniuriae, quod Theodo adolescens rudis, et imperitus rerum esset, legatos ad Boios mittunt. Hi data copia fandi, huiusmodi orati onem habuerunt. Et si Imperatores Romani, rerum praesides, rectoresque mundi, iniuriae, contumeliaeque haud temere obliviscantur, et his duntaxat qui promeruerint, amicitiam dare consueuerunt, sanctissimus tamen, atque felicissimus Imperator Anastasius Caesar Augustus, memor rerum humanarum, nec ignarus ludi fortunae, et quod illi, qui aliena iniuste inuaserunt, DEO Opt. Max. poenas reddiderunt, gratiam facit, pacem et societatem vltro vobis, o Boii proceres, offert: prouinciam quam occupadtis, licet armis, et ferro recuperare facile esset, vt humano parcatur sanguini, condonat. Vos in clientulos accipit, Reipublicae Romanae socios asciscit, quos omnibus viribus defendet, ac tutabitur: atque ab iniuriis Barbarorum adseret. Pro his beneficiis, sicuti certae pignus amicitiae, sane exiguum est, quod postulat, annuum nimirum munusculum. Quid stolidius est, quam quae citra periculum comparare possis, malle sanguine tourum tentare, et incerta pro certis amplecti? Consueuit DEVS summus et immortalis, quo grauius ex commutatione rerum homines doleant, his secundiores interdum res concedere. Nemo igitur compos mentis victoria insolenter gloriari solet. Quam fragiles, quam incertae sint res humanae, quotidie videmus: ipsae saepius in aduersa commutantur, et tum maxime, vbi quae vltro offertur secunda fortuna sordescit. Proinde ne quid temere committatur, Dux vester Theodo cum paucis ad Theodericum in Italiam proficiscatur: ibi de communibus negociis consultabitur. Nihil esse aequius, ac vtilius nemo vestrum est, qui inficias ibit, aut ambiget. Haud credo vos tam superbos esse, qui hanc benignitatem, atque clementiam, vltro ablatum flocci faciatis: quae omnibus modis, si negaretur, ambienda foret. Diuturniorem impunitatem haut vnquam suprema, et aeterna illa coeli Maiestas hostibus Romani Imperii concessit: Sarosancta est Roma, et curia superum, princeps Romanus Deus et dominus est orbis terrarum. Alaricus, et Attila, qui laedere Romanam Maiestatem ausi fuerunt, subito interierunt, raptati ad inferos aeternis suppliciis mactantur.

[Note: 5] Adhaec Theodo paucis respondit. Cuiusmodi est (inquit) Romanorum pax, et societas, maiores nostri experti sunt, et nos a senibus audiuimus. Iumenta eum locum vbi semel lapsa sunt, semper cauere solent. Germani aliis tributa imperare, non pendere insueuerunt. Quisnam sit Anastasius ignorare nobis licet. Graeculos literiones et Asiae molles foeminas fabulis territet. Italiam numque nisi victor et cum exercitu videbo. Theodoricus, populares eius Getae, Italiam Romani penetralia Imperii,


page 223, image: s0223

Hispanias [reading uncertain: print blotted] vi et armis coeperunt, vi et armis tenent, nostra deterior non est conditio, Quae ferro parta sunt, ferro vt fortes decet viros tutabimur. Haec pugnis cepimus, pugnisretinebimus, sicstat sententia. Hic hic me quicunque vult, quaerat necesse est: Hic hic Theodonem Anastasius, et Theodoricus si iubet, inuenient. Ita re infecta, irritatis animis legati discesserunt, quos pars pro obsidibus retinendis censuerat. Vicit tamen prudentiorum sententia, et ius gentium plus quam lubido valuit.

[Note: 6] Posthaec vtrinque duces bello intenti, locis aequis se continere, insidias cauere studuerunt. Neque pugnam faciebant, neque ocium patiebantur, hostem tantummodo ab incepto retinebant. Neutri suos temere periculis obiectare: aut loci iniquitate circumueniri consilium. Vterque occasionem, tempus magis opportunum expectabat: et nisi aequo loco, aut opportunitate data, dimicandum non existimabat. Et nec his, nec illis praelium tentantibus fortuna belli non ita cito transacta, aliquandiu dilata, et protracta est.

[Note: 7] Inter haec Anastasius fulmine adflatus Constantinopoli periit. Iustinus Thrax genere deinde obtinuit Imperium. Hic a teneris annis sues egit, pauitque. Vbi adoleuit, annos natus sexdecim, relictis porcis militare coepit. Vbi modestissime parendo, et manu promptus, brevi enituit, atque emersit. Nam pollens viribus, hostes primus, aut in primis ferire, vbi maximum periculum, ibi potissimum versari consueuit. et in tantam claritudinem breui peruenit, vt hostibus maximo terrori, Imperatoribus vehementer charus esset. Ab his primo Tribunus factus, deinde rei militari praefectus est. Ad ipsum Amantius Imperatoris Anastasiii Eunuchus, Caesaream gazam, et ingentem pecuniam detulit, orauitque vt Iustinus donatiuum longe maius, quam priores prindpes militibus promitteret, si Theocritianum quendam a cubiculo Imperarorem legissent. Iustinus potitus pecunia, eam quidem viritim Tribunis, et militibus distribuit, sed beneficium in se transtulit. Atque hoc donatiuo animos sibi militum conciliauit, suffragia caute emit. Quocirca, cum exercitus de creando Imperatore consultat, ne vno quidem discrepante, Iustinus deligitur. Amantius et Theocritianus e medio sublati sunt Vitaliano, qui Anastasio rebellarat, et coniunctis sibi Scythis grauiter Orientem vastarat, gratia facta est: ipse cum Rustico Consul declaratur.

[Note: 8] Dum haec Neoromae geruntur, Theodo impatiens morae et finiendi belli cupidus, nactus tempus opportunum, superiorem exercitum ad Pontes Oeni aciem mouere, Romanos lacessere: amnis traiectum simulare iussit. Ipse interim cum copiis suis paululum infra eum locum (vbi nunc Brundunum [Note: Braunauu.] conditum, et hostia Matychae [Note: Mattich.] sunt, qui ibi Oeno miscetur) Oenum superat, vnde Theodophoro campo ibidem nomen est. Cum peritis postea locorum ductoribus cum electissimo equitatu, caeteris iussis se subsequi, emensis syluis, et flumi nibus de improuiso ex proxima sylua Romanos inopinatos a tergo, nil mali suspicantes, magno impetu ante lucis ortum inuadit: fit tumultus clamorque. Nostri qui in altera ripa erant, et ipsi acrius instare, pro ponte decertare coeperunt, pulso praesidio tergo fugientium haerentes ponte potiuntur. Pars Oenum traiicere tentat Interim et alia manus, quae Theodonem secuta fuerat, apparet. Romani vndique circumuenti, caesi ad internecionem: pauci ex nostris desiderati sunt. Locus ibi adhuc Mortauelta, [Note: Mordseld.] hoc est, caedis campus adpellari solet. Effodiuntur etiam nunc quotidie arma, ossa, calcaria, et huiusmodi pugnae documenta. Vetus Vtini insigne est Lupussub fruticeto in insidiis delitescens, huiusmodi triumphi non vulgare more gentis trophaeum atque monumentum. Incidit ea clades Romanis (sicuti in Annalibus, et Fastis annotatum reperio) in annum Christianae salutis Quingentesimum, atque vicesimum Imp. Iustini tertium, Valerio, et Iustiniano, qui post imperauit, Consulibus.

[Note: 9] Profligatis Romanis, Theodo reliquias belli persequendas, hostibus metu perculsis, fama victoriae recentis exanimatis, instandum esse, optimum


page 224, image: s0224

factu duxit. Iam enim sibi persuaserat, nullam requiem, aut pacem laboribus fore, nisi omnia ad Italiam vsque, vi et armis in obsequium, et ditionem redigeret. Ne igitura tergo periculum immineret, quod Pannonias, Alpes, Noricas, Laureacum, alias Vrbes munitas, et amplas adhuc Romani tenerent, praesidium Hunnorum inter Trauum Oenumque amnes collocat. Regio adhuc ibi Hunnorucco [Note: Hunds Ruck Haunsberg.] (quod Hunnorum subdium valet) adpellari solet. Regulus Boiorum cum reliquis copiis oram Oeni vsque ad angustias Alpium, quas intrare expauit, subigit. Tumultuarium praelium inter Carnodunum et Abudiacum, propter Aurisium (vbi nunc Rod, contubernium Monachorum est) inisse proditur eo loco, qui ab accolis Stritangero [Note: der Streitanger.] vocatur, hoc est certaminis pratum.

[Note: 10] Inde Theodo Augustam Vindelicorum versus (quam supra in secundo libro in Augusta descripsi) infesto tendit exercitu, ad Magnoualdam fluuium castra locat: et huic loco Theodophoro nomen est. Romanae legiones obuiam veniunt, belli aleam denuo tentare decreuerunt. Procedunt et Boii acie intenta inter amnes Isaram, et Magnoualdam, vbi pagus, et planicies spaciosa sub radicibus montium, cognomine Perilacha, [Note: Perlach, Perlacherhaid ad vnum lapidem a Monaco.] procumbit, armis concurritur. Victoria penes Boios fuit, legiones Romanae perierunt: Augusta Vindelicorum euersa est, et solo aequata. Similis clades alia castella, et oppida inuoluit. Perempti sunt inter caeteros sacerdotes Diuus Anianus et Diuus, Marinus vt expirauit abs quercu pependit, vbi adhuc religiose colitur. Ossa amborum longo post tempore Rhodam superiorem translata sunt: ibi adhuc condita seruantur.

[Note: 11] Romani, quibus fuga sibi consulere licuit, campis relictis, alpes occupant, fauces et aditus praecludunt, praesidiisque firmant, Nam Vindelicia, quam nunc Boiariam vocamus, clauditur ab Austro perpetuis montium iugis, et hoc dorsum a Lyco ad Oenum pertinet. Quod amplius, si anfractus sequeris, centum et viginti millia passuum percurrit. Quod si hisce quincuncem dempseris, reliquum est recti itineris interuallum. Alpes a Ptolomaeo Penninae nuncupantur, sicut celsissimae vndique praeruptae, et abscissae rupes Cacumina perpetua niue albicant, longe, late ad quadragesimum, et amplius lapidem a peritis discernuntur. Rector Boiorum Alpium tenus, cuncta terrarum sibi subiecit: quamobrem subdita montibus Bairge: at montium iugum VValhense cognominarunt Boii: haec Italorum lacus, ac terra, illud Boiorum regio valet. Atque isthaec nomina pagis adhuc manent.

[Note: 12] Theodo tota potitus Vindelicia, captiuos quos ceperat, peritos locorum conuocare iubet, qui docebant, per valles, qua Oenus, et Isara, et Libusa amnes erumperent, viam plaustris patere, caetera esse calles syluestres vix singulis peruios. Illis itaque ductoribus ad Inutrium (Mittoualda est [Note: Inutrium. Mittenuald.] velut claustrum munitissimum obiectum hostibus Boii pulsis praesidiis penetrarunt. Leue ibi praelium fuit. Romanus iam fugere magis, quam pugnare consuetus terga vertit, desertis castellis, oppidis, praesidiis, ad quintum, et sexagesimum lapidem, Italiam versus fugam capessit. Fugientium vestigiis haerent Boii, emensis syluis, anfractibus Pyreni [Note: der Brenner.] montis iugo, velut vno agmine, vtrique planiciem vbi Stiraciorum [Note: Stortzing.] vrbs condita extat, deuenerunt Ibi Romanus restitit, manus conserit, sed repulsus: Inde vicesimo lapide inter Brixinam, et Sabonam [Note: Sabona Sebin.] consistit, rursus praelium redintegrat. Boii superiores facti Romanos sternunt, fundunt.

[Note: 13] Reliqui omnes his locis, et finitimis omnibus excedunt. Propter Pisonium [Note: Botzen.] vbi Isacus [Note: Isacus die Eysak.] Athesi miscetur, Romanorum legiones, et auxilia conueniunt, castraque locant, pro salute vltimam belli aleam tentaturi. Inter Tridentum et Pisonium vltimum certamen Boiis et Romanis fuit. Theodoricus rex Getarum, qui pro legato, et procuratore Caesaris hactenus Italiam administrarat, et Occidenti ptaesederat, Tridentum moenibus cingit, Verrucam montem Athesi contiguum munit, contra ferocissimas


page 225, image: s0225

vt ipse ait, gentes. Theodo quoque cum copiis suis omnibus et auxiliis superatis montibus gnaris locorum, ducentibus, in vallem Athesis euasit. Hoc extremum praelium, et finem laborum ratus, incensis animis suorum, Romanas acies auidius, quam maximo potest impetu adgressus est. Volckouinus signifer eius, Seuerinum praesidem interfecit. Ipse Theodo Seruatum viuum captum in crucem egit. Caeteri profligati deinde absque labore sunt.

[Note: 14] Eiectis itaque hisce prouinciis Romanis, victor Theodo Esiloprunnam (fontem Asinorum declarat, et locus est prope Pisonium in ora Athesis) terminum inter Boios Italosque designauit. Pisonio, et limiti Athesino ducem praefecit, qui eam Noricorum partem tutaretur: nobis Marchographio patrio sermone adpellatur: qui longo post tempore ab Andechs, ac deinde Tyrolii cognomen sortitus est.

[Note: 15] Illa tempestate D. Vigilium Pontificem Tridentinum, cum quibusdam symmystis interfectum esse a Boiis: D. Remedium Noricum praefectum cum sociis pulsum, habeo quos sequar. Illud quoque literis proditur, Theodorum Archiflaminem Laureacensem tum interiisse, et Laureacum euersum. atque a Boiis de integro instauratum esse.

[Note: 16] Romani cum toties cum Theodone, et Boiis male pugnassent, desperatione debilitati, et successibus Theodonis fracti, Moesias, Pannonias, Noricum reliquum diffidentes rebus suis, deserunt, in Italiam aufugiunt. Vernaculis quoque haec carminibus celebrata sunt, quem in Bibliothecis seruantur: id enim vnum Annalium genus vulgo et rudibus literarum.

[Note: 17] Theodoricus Geta iam Imperatoribus formidolosus, et Romanis inuisus esse caeperat, ob Romanorum, et quorundam Senatorum necem, quos ob suspicionem adfectatae libertatis, immissis delatoribus in carcere ferro necarat. Inter eos fuit Boethius vir Consularis, perquam eruditus, et initio Theodorico admodum gratus, vt literae Theodorici indicant. Sepulchrum Boethii ostenditur Ticini. Ioannem quoque Pontificem Romanum adfligendo occidit. Symmachum Patritium ferro trucidat. Ioannes Pont. Max. legatus ad Imperatorem Iustinianum seniorem profectus: Paulo post et Agapetus Gotorum caussa. Darius Mediolanensis Episcopus aufugit ad Iustinianum. Galla tum filia Symmachi consulis, a patricii nobilissimi barbam enatam sibi ob conspersionem corporis igneam, medicorum consilio atque arte vellere noluit, maluit ita Deo placere, quam barba vacua ad secundas nuptias tranfire. Rusticiana Vxor Symmachi fuit.

[Note: 18] Canitur apud nos Theodericum subito nusquam comparuisse. Adalaricus eius nepos ex filia? cum matre Amalouinda Italiam, Siciliam, Dalmatiam sub tutela, et auspiciis Imperatoris Romani gubernauit. Eutharicus Cillica genere Gotus gener Theodorici, quem Iustinus Imperator secum Consulem nuncuparat, ante socerum ex hac vita migrauit. Iustinus quoque paucis post annis declarato Iustiniano sororis suae filio Caesare, decessit Mauortio Cos.

[Note: 19] Porro neque Goti, neque Romani posthaec, vires ac perditas prouincias recuperare nisi sunt. Theodo Marte parta inter socios Boios diuisit. Venedi Chariones proprie dicti, eam Norici portionem, quae infra Taurum montem Orientem spectat, inter fontes Murae, Draui, Saui includitur, vsque Aquileiensem agrum occuparunt, et adhuc possident. Abares et Hunni infra amnem Anassum Noricum Ripense Danubio conterminum inuasere. Ea regio in Diplomatibus Imperatorum et Pontificum Romanorum in vetustis literarum monumentis Abaria siue Auaria, eadem, et Hunma vocari folet: Pars montium adhuc nomen retinet. Plura per quam paucis cognita in vita Caroli Magni docebo. Caetera Italiam et Histrum vsque Boii tenuere, inter seque diuisere. Noricum, Halii, Stiri, Stiracii, Trani, Carpi caeperunt. Superiorem Vindeliciam, Schiri et Schiracii: inferiorem Hirri, Sali, Salingi possedere. Venedi et Hunni propriis institutis liberi vixerunt, donec Venedos iussu Hyldeberti et Dagoberti rerum Franciae, Boii in obsequium et ditionem redegere Hunnos


page 226, image: s0226

radicitus mandato Caroli magni exciderunt: vtroque postea Coloniae Boiorum deductae sunt.

[Note: 20] Nam regulus Boius (quem Boiorum maximum et summun Ducem, atque Monarchen nostri authores vt nunc Austriacum et Orientalem principem Archiducem vocamus, appellare consueuerunt) Quatuor Tetrarchas, et limitum praefectos dicto audientes habuit: non perpetuo quidem primum, sed vt libuit, amouit praefecitque. Ab Oriente contra Hunnos et Venedos Anassi, et Stiriae cognominatus, et demum Austriacus id est Orientalis limitis praefectus dictus est. Ab Austro aduersus Italos Romanosque Athesinus qui et Pisonii quondam nunc Tyrolii Rector nominatur, institutus est. Lycatiorum occidentis ab ora praesidem varie cognominatum reperio: nam et Damasium ab Andechs, Ambrogeum [Note: Ambergau.] et ab VVolfratshausen, vt appellant comitem, huic limiti praefuisse reperio. Chamaborum, et Nariscorum [Note: Auffn Chamb und auffn Norkau.] maxima Tetrarchia fuit, adversum Boiemiae Venedos, et Sorabes instituta: isque Tetrarches Boethorum, [Note: der Voigilaender.] velut patronus aliorum terminorum cognominatus est: quos is apud veteres, et maiores instaurator generis principalis habitus semper est, vbi Regulorum soboles interciderat, Boethi [Note: Voitlandia.] limitis praefectus Ducatui totius Boiariae sufficiebatur. Verum hi terminorum praefecti, tandem per se principes et Reguli esse caeperunt, et soli Imperatori obtemperare consueuerunt. Theodo tum Athesino limiti Adalogerionem cognatum suum, Lycatiis Heroldum praefecit: Anassi Tetrarchiae Hirandum, Rudolphum cum filio Boethis, et Nariscis, Chambisque custodes et rectores dedit. Ipse Reginoburgii velut in medio consedit.

[Note: 21] Longobardi sub idem tempus successu Boiorum inuitati, in Pannoniam, aqua Danubio discreti erant, processerunt.

[Note: 22] Porro Regulus Boiorum, diuisis prouinciis ad pacis artes animum intendit: iusticiaque populum formare, et regnum confirmare constituit. Vt autem feroces animos gentis mitigaret, leges dedit, quibus, quo sanctiores forent, Theodoricus rex Francus author factus est: et eas suo auspicio promulgauit. Extant in Bibliothecis. In his, quia Boii Christiani non erant, pleraque aduersa veritati diuinae permittebantur: quae Hyldebertus, et Lutharius reges Francorum postea abrogarunt.

[Note: 23] Sunt qui tradant hunc Theodonem non abhorruisse a pietate Christiana, ad eumque venisse diuum Rupertum, regio Francorum genere procreatum, quem vt nuncium, et interpretem sanctissimae philosophiae a Christo seruatore nostro ad maiores nostros diuinitus legatum veneramur. Verum Boiorum proceres vociferabantur, se non posse deserere auitas caeremonias, quae ipsis tot triumphos praestitissent. Hanc nouam religionem aduersam esse viris fortibus, et rei bellicae studiosis: religionem Christianam, vt vera sit, tamen inutilem esse Reipub. principem, siquidem suo officio fungi velit, non posse esse Christianum. Romani quod a veteri cultu numinum desciuerint, hostibus suis inferiores esse Christum omnium deorum esse pauperrimum, qui suis cultoribus nihil aliud, praeterquam contumelias, et egestastem polliceatur, et tribuat. Inuidere denique ipsum caeteris diis, deabusque consensu ab ueuo totius orbis receptis, diuinitatem. Rupertus cum frustra inuitos servandi operam sibi sumpsisset, domum reuertit paucis post annis.

[Note: 24] Vbi Theodo pacem genti suae peperit, et longinquae peregrinationi finem fecit, Boiis hactenus sine Lare, sine Focis palantibus, et vagis, sedes fixas, statasque adsignauit. Vbi Noricum, et Vindeliciam sub Imperium suum coegit, haeque prouinciae in nomen Boiorum concessere, cum potestatis sex et viginti annos impleuisset, mortem obiit, anno a nato Christo quingentesimo, super septimum, et tricesimum.



page 227, image: s0227

CAPVT III. Theodo III., Vto, et Theouualda fratres et Duces Boiariae. D. Rupertus eos in religione Christiana instituit. Gotorum Reges in Italia ad finem regni vsque. Reges Franciae Theodobertus, Lotharius I. eiusque filii.

1. Theodo III., Vto et Theouualda, filii Theodonis M. Boiariam inter se dividunt.

2. Theodobertus I. Rex Francorum filiam Reginodrudam Theodoni III. matrimonio iungit. Rupertus cum sociis in Boiariam mittitur, vt conuertat Boios.

3. Oratio Ruperti.

4. Rupertus adducit Boios ad amplectendam fidem Christianam. Duces Boiorum baptizantur.

5. Templa et monasteria in Boiaria vndique extruuntur, et a Ruperto consecrantur.

6. Ruperti monasterium.

7. Maiores nostri sumptuosa et magnifica templa et coenobia non habuerunt.

8. Mores veterum sacerdotum et hodiernorum.

9. Principes Boiariae postquam religionem Christanam amplexi sunt omnes captiuos Romanos libertate donant.

10. Salinae repertae Iuuauiae restaurandae occasionem praebent, cui nomen Saleburgum inditum. Episcopatus Salisburgensis, Reginoburgensis et Laureacensis.

11. Amalouinda cum filio Adolarico Ostrogetarum Reges. Goti iniquo ferunt animo Adolaricum literis operam navare

12. Adolarico liberius vitae genus permittitur, vnde luxu deditus letbali aegritudine moritur.

13. Amalouinda in solatium orbitatis Theodoto amitino nubit, qui eam in Balneo interficit. Gotorum plerique Theodato infensi.

14. Iustinianus ad recuperandam Italiam Belisarium et Mundum mittit. Sicilia occupatur.

15. Romani in Dalmatia infeliciter pugnant. Mundus cum filio caeditur. Vaticinium Sibyllae de interitu totius mundi nece huius Ducis adimpletum. Fallacia et ambigua oraculorum responsio.

16. Constantinus Grypponem Gotum ex Dalmatia pellit. Belisarii in Italia successus.

17. Goti Theodato Rege remoto sibi Vitigisum creant. Vitigisus accepto homagio cum Theodoberto I. Rege Franciae et Boiis foedus init, iisque Galliam Narbonensem concedit.

18. Belisarius a Romanis in vrbem recipitur. Vitigisus Romam obsidet Pontifex et Maximus a Belisario Roma pulsi, Vigilius substitutus.

19. Quamplurima loca ad Romanos deficiunt, auxilia Germanorum ab vtraque parte in Italiam accersita. Discordia inter Belisarium et Narsen Eunuchum.

20. Mediolanum a Gotis capitur, et solo aequatur. Romani discordes inter se non succurrunt. Narses in Graeciam reuocatur.

21. Theodobertus I. vna cum Boiis in Italiam pergit, Belisarii castra expugnatur mox reuertitur. Romae obsessio soluta. Vitigisus se Iustiniano submittit et Bizantium ducitur.

22. Goti Hildebrandum Regem eligunt, vrbes trans Padumrecuperant. Successores Hildebrandi. Totila Veronarum, Hetruriam et alias regiones recuperat, vbique superior Romanis.

23. Diuus Benedictus Totilae regni euentum praedicit. Perusia et aliae vrbes receptae, Episcopi trucidati. Goti invalescunt.

24. Vto dux Boiariae moritur.

25. Belisarius in Italiam redit et sine Germanorum auxiliis Gotos insuperabiles statuit. Romam Totila coepit et foedus cum Iustiniano postulat, aut excidium Romae minatur.



page 228, image: s0228

26. Roma euersa per quadraginta dies in solitudine fuit.

27. Franci siue Germani in Italiam auxilio missi eam depraedantur. Theodoperti I. mors.

28. Belisarius Romam occupat et munit, quam Totila mox obsidet, capit et restaurat. Germanus patruelis Iustiniani Dux belli Italici declaratur, mox ob successus Venedorum reuocatur. Marchia Veneda.

29. Narses, accitis Germanorum auxiliis, Reges Gotorum caedit, Francos fundit, totamque Italiam recipit.

30. Lutharius I. Germaniae et Galliae Rex, in expeditione aduersus Saxones moritur. Filii eius Gotoramus, Heriobertus, Hildericus I. et Segebertus regnum diuidunt. Regnum Neustriae et Austrasiae.

31. Hunni Germaniam infestantes a Segiberto et Ducibus Boiorum pelluntur. Bellum inter Segibertum et fratrem Hilpericum.

32. Hunni denuo irrumpunt, Boiariae Duces capiunt, qui postea clanculum liberati Hunnis superiores pacem extorserunt.

33. Eruditi tunc temporis clariores.

34. Pestis et prodigia in Italia. Theodo III. Dux Boiariae moritur. Theodouualda tota Boiaria potitur.

35. Iustinianus moritur. Narses Eunuchus, loco motus in Gyneceum contumeliose detruditur. Eunuchorum origo.

36. Narses Theodouualdum Ducem Boiorum aduersus Romanos concitat.

[Note: 1] THeodo tertius, Vto, qui et Oto, Theodoualda fratres Germani, posteaquam parentis funeri ritu patrio iusta fecerunt, Boiariam in treis parteis diuiserunt. Theodo qui maximus natu erat, Nariscos, Regionoburgium, ea loca, quae inferiorem Boiariam vocamus, inter Oenum, et Danubium possedit. Theodoualda Pisonium, Athesinos, montes Oeno continuos, finitima Italiae accepit. Vto Laureacum, Noricum Ripense, quicquid inter Taurum et Alpes, inter Anassum, Danubium, et Oenum amnes clauditur, et Vindeliciam subditam Alpibus, sortitus est. Pontes Oeni restaurauit, a suo vocabulo Vtinum adpellauit, Otingam vulgo vocant. Ibi regiam constituit Vto, atque habitavit: vbi tria flumina confluunt Oenus, Iseniscus, Merena.

[Note: 2] Ea tempestate Francis imperitabat Theodopertus rex pientissimus, filius Theoderici superioris, qui treis annos abte Theodonem Magnum regulum Boiorum terras, et vitam cum regno reliquerat. Theodopertus filiam suam Reginodrudam Theodoni tertio Boiorum Duci despondet, et in matrimonium dat. Iubet deinde ad Boios proficifci diuum Rupertum (de quo iam supradiximus) cum duodecim Mystis, diuinae sapientiae consultissimis: quorum haec nomina fuisse reperio: Gisolarius, Domingus, Maternus, Dignulus, Chunaldus, Isenardus, Gerardus, Ariofridus, Vitalis, Ratharius, Erchanofridus: Soror quoque Ruperti Ariodruda virgo sancta et cordata ad Boios perrexit. Rupertus cum sociis a Theodone Reginoburgii benigne receptus est: priuatim, et publice in concionibus hortari, monere ad sapientiam coelestem non destitit populum Boiorum. Omnique modo intentus, aditum vitae, et veritatis reserauit, et in concionibus huiusmodi verbis disseruit.

[Note: 3] Omnes homines natura duce felices atque beati esse desiderant. Nemo quoad licet, vult falli aut decipi, aut miser esse. Omnes bene viuere expetimus. Quocunque nomine illud summum bonum (quod natura omnes expetimus, et quod adepti, nihil est equidem quod amplius ab homine desiderari queat) siue bona vita, siue felicitas, atque beatitudo nuncupetur, in summo sit necesse est. Verissimum est illud Poetae, tametsi a religione nostra alieni, testimonium, qui in praeclaro opere ita ait:

Pronaque cum spectent animalia caetera terram,
Ille opifex rerum, mundi melioris origo,
Os homini sublime dedit, coelumque videre

Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus. [Note: Ouid. 1. Metam.] Animas non interire vel maiores nostri, atque Druides docuerunt. Coelestis nobis est origo: eo spectandum, nitendum est, si infelices et miseri, mortalesque esse nolumus. Eo denique per virtutis, et iustitiae callem redeundum est, ne adpetitus natura nobis insitus frustra sit.

Quamobrem caeremonias deorum vanas plane, fictas, ac falsas esse nemo, nisi indoctus, et incultus negauerit: quae tam multiplices,


page 229, image: s0229

tum variae, tam multae ac pugnantes, tam onerosae sunt. Quae non solum statis diebus, et concionibus ad recte, beateque viuendum cultores suos non erudiunt, verum etiam ad scelerosa, impiaque facta, nefando ritu, fenestram impudentissime aperiunt. Dii illi, nocturui lemures sunt: non a vitiis cohibent, sed ad scelera illiciunt. Coelum, vnde superbia depulsi sunt, mortalibus inuident, sub nominibus potentissimorum, clarissimorumque regum sacra sibi commenta sunt prophana, diuinos honores peruersa religione falso sibi vsurparunt: hominumque mentibus, simulata et mentita diuinitate tenebras offuderunt: tum maxime, cum benefacere videntur, nocent.

Multis dominis seruire miseria, et perniciosa est multitudo Imperatorum. Vnaanima infinta corporis inembra regit, incubat: infinita et diuersa hominis munera defungitur, videt, sentit, audit, olfacit, ambulat, intelligit, loquitur, vescitur, potat, lauat, vigilat: ac ne somno quidem quiescit. Et vnus Sol totum mundum lumine collustrat, vices temporum ex vsu naturae meatu suo temperat, cuncta calore fouet atque animat.

Haud aliter vnus coeli Imserator totam molem administrat, astra, coelum, res hominum, atque deorum, mare et terras, variisque mundum temperat horis. Ipse praesens rebus incumbit, incubat, tenebras hominum generi aufert, lucem et vitam largitur. Vera igitur ea solum religio est, quae vna et simplex apud omnes gentes in vniuerso terrarum orbe existit. Vnum rerum Numen optimum maximum adorat, et hominibus aditum ad coelum reserat: viam, qua ad astra itur, patefacit. Haec omnium facillima, et commodissima est. Nil praeciput, nil oneris imponit, quam vt nos in altero cogitemus, ita cum alio agas, quemadmodum agi tecum velis. Et ne alii feceris, quod ab alio pati nolis.

Haec summa est iustitiae, hoc caput est legis diuinae. Satis pie, satis religiose litavit, qui innocentiam Deo authori suo offert. Qui, vt erga pios indulgentissimus pater, ita aduersus impios rectissimus iudex. Ipse praemium, ipse merces iustorum est.

Quibusdam sane cultoribus suis opes, potentiam, regna largitur, ne ea mala, neue beneficia laruarum esse putarentur: plerisque vero pernegat: quae si omnibus condonaret, facile, vt sunt omnes homines procliues natura ad vitia, aut nihil aliud a Deo peterent, et expectarent, aut etiam omnino Deus iminortalis in oblivionem illis in rebus veniret. Quippe divitiae, imperia, honores, et alia huiusmodi omnia, quae caduca, et fluxa sunt, breui dilabuntur, et postremo, vt corpus, intereunt: plerumque scelestos, nunquam bonos faciunt. Saepius fallaci specie amatores decipiunt, ipsisque spinae sunt.

Secundae res animos sapientum quoque fatigant: nedum illi inculti, imperiti, quorum maxima pars est, licentiae et libiaini temperarent. Aduersae res patientiam praestant, quae prima virtutum coelo nos aequat: et militem, fidem seruare Imperatori suo probat.

Supremus ille et singularis largitor Deus, omnium bonorum, Francos cognatos vestros, posteaquam sacra Christiana receperunt, nulli opibus secundos esse voluit. At Romani proceres omnium superstitionum (vt quidam ait) sentina, quod veluti canes rabiosi diuinae iustitiae semper oblatrarunt, crimen lacsae summae maiestatis luunt.

Nec est enim quicquan felicius, ac ditius homine Ghristiano, qui omnia bona sua secum portat, nihil perdere potest, omnia possidet: Christitano nil mali accidere potest, vtpote cui diuinitas praemium, et merces est, haereditas coelum, diuitiae virtutes.

Proinde atros genios, et furias inferis relinquite, veritatem agnoscite, cam religionem capessite, vbi homines pro mortalibus aeterni fiunt: vbi omnes reges, omnes principes, omnes pontifices, omnes sacerdotes, et coelestis aulae ciues erimus.

[Note: 4] Hae atque alia huiuscemodi saepe dicendo diuus Rupertus Boiorum populo persuadet, vt deserta auita superstitione, exploso atque expilato gentili numinum cultu, sapientiam Christianam reciperent, et vnius Dei culmm amplecterentur. Primum Theodo cum filio Theodoperto Reginoburgii aqua coelesti lustratus est: deinde Rupertus in Danubio navibus delatus, vbique confluentibus certatim Boiis mysteria philosophiae


page 230, image: s0230

nostrae edidit: atque ita Laureacum devenit: inde per Noricum Vtinum perrexit, ibi Vtonem Ducem sacro lauacro, Theoualdam Pisonii abluit.

[Note: 5] Vtini tum, atque Reginoburgii Christo Deo, eius genitrici prope praetoria principum, templa extruuntur, a Ruperto consecrantur, vtrunque adhuc sacellum, aediculaque vetus vocari solet. Post haec per omnes Boiorum regiones sacrae aedes passim aedificantur, et a Ruperto Et foeiis dedicantur: Vt Velteburgii, haud longe a patria mea, et extra maenia Reginoburgensium Diuo Georgio, tutelari Christianorum militum numini, tum templa inaugurata sunt. Quaedam. D. Martino, Maximilianoque dicata: ea adhuc monstrantur.

[Note: 6] Pontificiam aedem Ruperto monstratore propter lacum Valerium [Note: VVablersee.] apud Noricos, vbi Phiscam [Note: die Fisoba.] amnem effundit, Reguli Boiorum extruxere, iuxta Cucullas, [Note: Zu der Gugel.] vetustissimam Romanorum Coloniam (cuius etiam Eugipius mentionem facit) octaginta amplius ibidem vectigalia pensitare Ruperto imperant. Fuere autem Cucullae Norici superioris oppidum iuxta Alpes Gauzonem, [Note: Gaisberg.] atque Luduzonem [Note: der Luog.] in pago Atergea [Note: Aterge.] et propter Phiscam amnem: vbi post fata Attilae Martianus sacerdos, et Seuerinus locustas carminibus, suppliciisque deorum fugarunt.

[Note: 7] Maiores nostri religiosissimi mortales, viua Dei simulacra, et temolanos esse existimarunt, et pro vero habuerunt: mentes nostras penetralia, pectora sacraria: corda aras esse spiritus coelestis: illa non auro, pictura, aut pecunia, rebus nimirum prophanis, ac quibus vera sacra pollui solent, sed iusticia, modestia, benignitate, et liberalitate in pauperes, pietateque excoluerunt. Certique in hac vita nequaquam se habitare, sed peregrinari duntaxat: non sumptuosas, aut magnificas aedes, nec sibi, nec superis construxerunt: perangustis delubris, ac domibus, quae iniuriam coeli arcerent, contentos fuisse, compertum habeo. Nihil pompae datum est, pietatem magnifice coluerunt. Nihil voluptati oculorum indulsere, paupertatis amatores, non luxus, aut diuitiarum admiratores Cuncta necessitate metiti sunt. Nulla tum auaritia, aut ambitio: concordia maxima erat, victus et amictus in diuitiis computabantur.

[Note: 8] Saeerdotes pii, casti, diuinae sapientiae vacabant. Populus sacerdotibus decimas dustribuebat. Sacerdotes cum pauperibus, et egenis, quorum nomina scripta habebant, aequo partiebantur: quenquam enim egere atque mendicare pati, summum eo tempore flagitium habebatur. Quod si nostro seculo Christianorum animi virtus, vti decet, valeret, aequabilius, ac constantius res humanae sese haberent: neque aliud alio ferri (vt ait nobilis Historicus) neque mutari ac misceri omnia cerneres. Et profecto si nobis bonarum rerum tanta cura esset, quando studio aliena, ac nihil profutura, multum etiam periculosa petimus, sapientia Christiana floreret, neque regeremur magis casibus, quam regeremus casus. Res iam pridem, et pietatem perdidimus, vtinam vmbram rerum teneremus. Virtuti nullus est honos. Inuicem inuidere, floccifacere, mordere clanculum, fraudare, fallere, longinqua consuetudo est: nihil pensi, nihil sancti habere, aliena intercipere, vultum bonum simulare magis, quam praestare, summa prudentia adpellatur. Iam ipsa pietas, stultitia est.

[Note: 9] Sed ad id, vnde diuerti, regredior. Principes Boiorum, vbi philosophiam Christianam receperunt Romanos omnes, quos adhuc captiuos, et seruos inter ergastula, et in agris, veluti, mancipia, et pecora exercebant, Diuo Ruperto deprecatore soluunt, liberosque in Italiam abire permittunt.

[Note: 10] Inuenere sub idem tempus Salinas in Norico. Iuuauiam Romanorum olim Coloniam, denuo aedificari iubens, a Salis prouentu Saleburgium vocant. Vbi templa duo viris, et sacris foeminis dedicarunt. Virginum maxima diua Ariodruda fuit, soror D. Ruperti. Pontificiam sedem eo transferunt, Rupertum migrare praecipiunt. Accolae circumcirca ad decem millia passuum pascere illum, cum tribu sua, iussi. Ratharius Reginoburgensibus Pontifex datur. Laureacensi templo Gerardus praeficitur, Boiorum maximus Pontifex, et Archiepiscopus nuncupatur.



page 231, image: s0231

Diuum tum Ingenuinum Sabonensem, qui nunc Brixinensis est, antistitem fuisse reperio.

[Note: 11] Dum haec in Boiaria geruntur, in Italia Amalouinda (vt supra diximus) mortuo patre Theodorico, Regnum suscepit Ostrogotorum, cum filio Adalarico, decem duntaxat annos nato. Qui vt bonis artibus, moribusque institueretur, eruditis senibusque grauissimis a matre commissus est. Id aegre tulerunt Gotorum proceres, ad Reginam vociferantes veniunt: Non placere Gotis Regem in vmbra scholae sub magistrorum, et senum ferula obsolescere: Decere magnum Regem arma, equos tractare, muneribus bellicis excitari, non sub somniculosis senibus, et ignauis literatoribus, libris et calamo impallescere, metuque, segnicie, et socordia frangi, atque torpescere: hisce animum, et corpus eneruari: illis robur, et peritiam ali. Nec ob id factum regem, vt ludimagister populum literas doceat, sed vti bello, armis tutetur, atque defendat.

[Note: 12] Regina quamuis ingentis animi esset, non ausa tamen refragari, filio libenus viuendi potestatem fecit. Ipse igitur cum aequalibus noctes, diesque ganeis, stupro, corporis gaudiis deditus, lasciuire, potare, scortari insuervit, vt sunt ingenia adolescentu in procliuia ad luxum: maxime vbi opes, aetas, assentatores perniciosisimum principibus genus, ad huiusmodi voluptatum illecebras impellunt. Ira Adalaricus nimio luxu aegritudinem contraxit letalem, periitque anno aetatis duodenicesimo.

[Note: 13] Mater eius orbata marito, et filio, ne orbiras contemptui esset, Theodatum amitinum suum, filium Amalofredae consortem matrimonii, et regni adsciscit. Sed homo omnium ingratissimus, ignauissimusque Theodatus, immemor tanti beneficii, vbi ipse gubernacula rerum adeptus est, vxorem in balneo extinxit. Gotorum plerique inde infensi regi, iniquissimo tale facinus perpetiebantur animo.

[Note: 14] Instinianus Imperaror vbi haec accepit, ratus oportunum tempus liberandae Itatiae aduenisse, expeditionem Italicam meditatur. Incitabat Augustum felicitas Imperii. Nam Persas, Parthos, victricibus signis trans Euphratem submouerat: Africam et Carthaginem domitis Vandalis, capto Gilomaro horum Rege (cuius in secundo libro mentionem feci) Romano restituerat Imperio. Diuersis idcirco locis Gotos inuadi iubet, Belisarium Consulem in Italiam: Mundum ducem in Dalmatiam aduersus Ostrogotos cum copiis mittit. Belisarius Siciliam primo invasit, eandem victis pulsis Gotis recuperauit.

[Note: 15] In Dalmatia resaduersae fuere Romanis. Mundus cum Mauritio filio caesus est a Gotis. Sunt autores, fatidica Sibyllae carmina pronunciata esse, quorum sententia, periturum cum prole sua Mundum, vbi Africa denuo armis Rotnanis recepta foret. Hoc Sibyllae vaticinium plerosque mortales conterruerat, qui anxii, tabefactique metu, excidium orbi terrarum imminens expectabant. Verum exitus et nex Mundi ducis, filiique sui docuit, probauitque huiuscemodi vaticinia tam obscura, ambiguaque esse, quam fallaces sunt eorum artifices atrigenii.

[Note: 16] Constantinus deinde bello Dalmatico praeficitur. Gryppo dux Gotorum inde pulsus man Rauennam delatus est. Belisarius iussu Iustiniani in Italiam solvit ex Sicilia. Omnis ea ora ad Imperatorem deficit a Gotis: sola Neapolis Belisario portas clausit: sed a Belisario obsessa, et expugnata est.

[Note: 17] Goti perfidiam, et socordiam Theodati exosi Vitigisum Regem creant. Theodatus dum Rauennam aufugit, occisus est. Vitigisus Romabum populum, Agapetum Pontificem Maximum iureiurando sibi diuincit: Inde Roma Ticinum ad contrahenda vndique auxilia proficiscitur. Foedus cum Theodoperto Rege Germaniae et Ducibus Boiorum facit. Massiliam, et Galliam Narbonensem Germaniae regibus concedit, quos Imperator Iustinianus missa pecunia in Gotos concitarat. Nam Boios ex vsu suo auxilia, nunc Imperatori vendidisse reperio.

[Note: 18] Belisarius interea Romam infesto intentoque exercitu procedit. Romani fracta fide a Gotis desiciunt: Belisarium cum copiis in Vrbem recipiunt. Vitigisus Romam contendit, eam arctissima claudit oblidione menses quatuordecim.


page 232, image: s0232

Syluerius Romanus Pontifex, quod cum Gotis sentire videbatur, in exilium actus est. Itidem Maximus, (pronepos Maximi, qui Imperium post Valentiniani tertii mortem arripuerat) Vigilius a Belisario Romanis Pontifex datur.

[Note: 19] Sub idem tempus Ariminum, Ancona, Comum, Bergomum, Mediolanum, et aliae complures vrbes a Gotis ad Imperatorem desciuerunt. Vitigisus a Theodoperto rege Germaniae, et Ducibus Boiorum auxiliares copias ex pacto accersit. Narses quoque Eunuchus Quaestor, et intimus Iustiniani, auxilia Germanorum emit, cum Herulis, et aliis Germaniae populis, qui Hirulis, accolunt, in Italiam venit. Sed continuo inter duces Belisarium, et Eunuchum discordia oritur: quisque in se summam rerum trahebat.

[Note: 20] Decem tum millia Germanorum a Theodoperto rege in Italiam ex foedere missa sunt Gotis. Hi coniunctis copiis obsedere Mediolanum, Iustiniani miles non ausus fuit transire Padum: nam et duces dissentiebant: castrisque disiunctis bellum gerebant. Mediolanum a Germanis capitur, solo aequatur: qui arma ferre potuerunt, omnes trucidati sunt. Mulieres, pueri, senes dati Theodoperti regis Germaniae copiis auxiliaribus: civium triginta millia caesa sunt. Belisarius rem omnem literis ordine Iustiniano aperit. Narses ab Italia in Graeciam revocatur.

[Note: 21] Theodopertus rursus, et cum eo duces Boiorum cum octoginta millibus in Italiam pergunt: Ticinum Padumque tranant, castra Belisarii expugnant. Gotis quoque illorum aduentus formidolosus fuit. Verum ea regio crebris cladibus adtrita grauiter erat. Theodopertus penuria commeatus simul, pestilentia saeuiente coactus, pluribus amissis, cum reliquiis domum reuertit. Vitigisus soluta obsidione Romae, Rauennam intravit, ibique a Belisario obsessus est. Theodopertus factis induciis, legatos Raucnnam mittit, qui quinquaginta millia miltum Gotis polliceantur, si Theodoperdum socium dominationis in Italia Goti admiserint. Belisarius quoque dolo aggressus Vitigisum, ei persuasit, vt se Imperatori traderet: ductusque est a Belisario Byzantium.

[Note: 22] Interim Goti Hyldebrandum ducem Veronensem regem eligunt: ipse omnes vrbes trans Padum, et Venetiae recuperauit. Nam auaricia Praetorum Imperatoris, Italorum animos ab Iustiniano abalienauit. Hyldebrando regi extincto Araricus succedit: Hic quinto mense regnum cum vita finiuit, intra biennium duobus regibus Gotorum sublatis. Totila omnium consensu, et fauore, Taruisii antea Rector, nepos ex fratre Hyldebrandi, rex salutatur. Veronam pulsis copiis Imperatoris, eodem die recipit: duces Iustiniani vbique vicit: pleraque Hetruriae oppida caepit: maenia Beneventi diruit, Neapolim obsedit, recepitque cum Apulia, Lucania, Calabria: terra marique copias et classem Imperatoris superauit.

[Note: 23] Ad diuum Benedictum Richonem ab armis, cultu regio praemittit: cum Volone, Ruderico, Blidino purpuratis: aulicoque famulitio subsequitur, de regno, et rebus suis consultaturus. Se Roma potiturum, nouem annos regnaturum, decimo moriturum audit. Perusia septem annis ab Totila obsessa, fame expugnata. Floridus Episcopus vrbis capite truncatus. Corbonius Populonii Episcopus vrso obiectus. Aquina vrbs vacua relicta ob arma hostium, et pestilentiam. Goti ob iusticiam Totilae inualescebant: Iustiniani duces ob auariciam innisi etiam suis erant. Milites defraudati stipendiis vrbes relinquere, ac pugnare recusabant.

[Note: 24] Sub hoc tempore Vto Tetrarches, et regulus Boiomm, anno octauo post mortem Theodonis parentis sui decessit. Theodo frater eius regnum recipit cum filio Theodoberto. Fuitis annus a Christo seruatore nostro nato quingente simus, super quintum et quadragesimum.

[Note: 25] Subsequenti anno Belisarius in Italiam rediit, Polam prinio, deinde Rauennam appulit. Considerato Italiae statu, Iustiniano scribit, nisi auxilia Hunnorum, et aliorum Germanorum adsciscat, Gotos insuperabiles esse. Inter haec Totilas Romam obsidet, capitque sextodecimo Calendas Ianu arii, Anno Christianae salutis quingentesimo, duodequinquagesimo. Totila bona omnia militibus condonat: caeterum corpora esse libera edicto sanxit: Inde legatos cum mandatis Neoromam


page 233, image: s0233

ad Iustinianum ire iubet, postulabat ab Imperatore Italiam, foedusque, quemadmodum sub Imperatore Anastasio, et Theodorico rege fuisset. Quod si non impetraret, minabatur Totila, se Vrbem, quam retinere non posset, nomenque Romanum excisurum. Iustinianus respondit: Belisarium in Italia esse, cui res Italicas commisisset.

[Note: 26] Totila igitur vbi postulatis Imperator non annuit, Vrbem Romam euertere decreuit. Moenium partem maximam pluribus locis solo aequat Capitolium incendit: omnes ciues cum coniugibus et liberis vrbe excedere iubet. Plebs per oppida Campaniae dispersa est: Senatores patriciosque Totila secum pro obsidibus retinuit. Inde aedificiis ignis immissus est: incensam omni parte Romam Gotus vacuam reliquit. Tredecim dies incendium emicuit: Fuit Vrbs Roma amplius quadraginta diebus in ea solitudine, vt nec mulier quidem, nec vir quisquam in ea fuerit.

[Note: 27] Eo tempore obiit Theodopertus rex Francorum siue Germaniae: qui tres duces Bucelinum, Amingum, Lutherium in Italiam aduersus Romanum Imperatorem cum copiis abire iussit. Bucelinusque cum Francis in Campania Fundense contubernium ab Honorato in Samnia extructum (cuius praesul secundus erat diuus Libertinus) quod ditissimum ingentes pecunias possidere ferebatur, diripere conatur. Ipsi Franci sub hoc tumultu rerum per Italiam armis vagati sunt, praedamque ingentem Theodoperto in Germaniam miserunt. Succedit Theodoualda filius annos septem.

[Note: 28] Euersa vrbe, Totilas in Lucanos, Calabrosque castra mouet. Belisarius vacuam vrbem occupat, celerius omnium opinione fossa, vallo, aggere, turribus ligneis, partem vrbis munit: nam tota instaurari non potuit hactenus. Totilas adest: sed repulsus Tibur discedit. Belisarius in Graeciam ab Imperatore revocatur. Totila Romam obsidet, capit, ita vno anno Roma caput mundi, gentiumque domina, ter capta est. Totilas mutata mente, reuocatis vndique ciuibus, Romam instaurare decreuit, atque firmare: deinde ad Siciliam pergit. Germanus patruelis Iustiniam ducta Amalouinda nepte Theoderici, quo animos sibi Gotorum conciliaret, Dux belli Italici a Iustiniano declaratur. Cum in Illyrico necessaria tantae expeditioni comparat, Venedorum portio, qui et Sclaui, transmisso Danubio, prouincias Romanas Liburniam, Dalmatiam inuadunt, adhuc possident, ab ipsis Sclauonia, et Venedorum Marchia vocatur. Territus Iustinianus Germanum retro Byzabtium tendere iubet.

[Note: 29] Narses deinde Eunuchns Italiae praeficitur. Hic distributa ingenti pecunia Germanis accolis Dabubii: Longobardos, Herulos, Boios, Hunnos, Gepidas secum in auxilia traxit: Totilam praelio occidit, decimo potestatis anno regnum cum vita finire cogit. Simili fato Theiam Regem successorem Totilae extinxit: Bucellinum, Amingumque duces Theodoualdae regis Germaniae fudit, interfecit. Lutherius tertius dux, dum praeda onustus in Germaniam redire parat, inter Veronam, Tridentumque propter lacum Benacum naturae concessit. Tota Italia cum vrbe Roma a Narsete recipitur, et post annum septimum, atque septuagesimum Romano adseritur Imperio. Administrauit Italiam, Vrbemque Romam Narses annis sexdecim. Finitum hoc betlum Geticum anno duodeuicesimo, qui fuit liberati orbis annus quingentesimus, quinquagesimus quintus.

[Note: 30] In Germania tum Theodoualda pronepos Ludouici Magni regis Francorum, defunctus est. Lutharius primus superstes fratribus, et nepotibus suis tota potitur Francia. Germaniae, et Galliae rursus ad vnius potestatem redactae sunt. Lutharius cum ducibus Boiorum per Turogos praefectus aduersus Saxonas, ad Visurgim vsque amnem penetrauit. Ipse paucis post annis naturae concessit, cum vnum, et quinquaginta annos regnasset. Imperium Francorum quatuor eius filii diuisere in Tetrarchias: quarum singulae instar regnorum fuerunt. Gotoramus Aureliam, Burgundiam: Heriobertus Lutetiam Parisiorum possedit: Suessonum Augusta, Gallia Belgica secunda a Scaldi flumine ad Sequanam Hylperico Regnum Rhemense, quod et Mediomatricum est, Segiberto traditur Portio huius regni Aquitania, Turones, Germaniae, Gallia Belgica prima fuerunt.


page 234, image: s0234

Austriam quoque vocari reperio, sicut superiora Vestriam: hoc Occidentale Imperium, illud Orientale valet lingua Germanica: etiam nunc in vsu sunt ea regionum cognomina, a situ, et coeli cardine indita. Verum Celtici scriptores ignari linguae Francae, Neustriam atque Austrasiam corrupte, vti fit, nuncupant.

[Note: 31] Porro Hunnorum gens, quae ad vtramque Dabubii ripam, infra Anassum amnem, in ea regione, quam nunc Austriam nominamus, medii inter Boios, et Longobardos consederant, audita morte Lutharii, in Franciam antiquam, et Turogos arma mouent, ferro, flamma, praeda omnia deuastant. Segibertus rex Francorum, Theodoualda, et Theodo duces Boiorum copias cogunt, illos finibus suis pellunt. Interim Hylpericus frater Segiberti regis Rhemos vrbem occupat. Segibertus domitis Hunnis in fratrem arma mouet, ablata recipit.

[Note: 32] Hunni redintegratis viribus, rursus in superiores regiones irrumpunt. Segibertus rex Francus, reguli Boiorum, hostibus armati obuiam procedunt, sed impetum Hunnorum nec Franci, nec Boii ferre potuerunt. Rex Segibertus terga vertit. Theodo et Theodoualda Boiorum praesides in hostium potestatem viui venerunt: captique a Cacano (ita enim regem suum Hunni Abaresque appellabant) cuidam praepotenti Hunno traditi sunt. Hic ingentibus pollicitationibus, et praemiis Boiorum corruptus, duces clanculum liberos, dimisit: atque ipsi coactis denuo copiis, in Hunnos de improuiso irruunt, Cacanum capiunt. Deinde aequo iure perpetuum foedus Segibertus, et Boii cum Hunnis, et Abaribus fecerunt.

[Note: 33] Celebres tum fuere Priscianus Caesariensis, Grammaticus insignis Constantinopoli. Arator Poeta Romae res gestas Legatorum Christi versu heroico celebrauit, dedicauitque Vigilio Pont. Romario, Venantius Honorius Clementianus Fortunatus Taurisio oriundus, Episcopus Pictonum, ad diuum Gregorium magnum Pont. Max. vndecim libros carminum scripsit: libri secundi oda tertia est Hymnus, cuius initium est.

Crux fidelis inter omnes
Arbor vna nobilis.

At eiusdem libri, oda sexta ad Felicem de paschate illud Elegiacum.

Salue festa dies toto venerabilis aeuo,
Qua deus infernum vicit, et astra tenet.

Eadem enim tempestate, vt ipse Fortunatus refert, tranauit Drauum, Muram, Oenum amnes: profectus per Aguntum, Breones, Boiariam, Lycum, Rhenum, Germaniam.

[Note: 34] Sub idem quoque tempus grauissima lues in Italia, vsque ad limites Boiariae saeuit, turmae bellantium visae, et tubae auditae sunt in coelo. Inter haec Theodo dux Boiorum anno ab humano genere seruato quingentesimo sexagesimo quinto decessit. Ipsum cum vxore Saleburgii aiunt esse humatum. Theodoualda minimus natu caeteris fratribus superstes, tota potitur Boiaria:

[Note: 35] Eodem tempore Imperator Iustinianus morbo adfectus, non compos mentis, Byzantii obiit, declarato prius Iustino nepote ex filia Caesare Herminigyldus Vessogotorum rex, filius Leuigildus Richaridus alter filius ab Leandro ab Arriana impietate conuertuntur ad pietatem veram. Apud nouum principem (vti fit in Aula (Narses Eunutchus authoritate, qua valuit apud Iustinianum, caruit, non solum amotus est administratione, et successor ei Longinus datus: verum a Sophia Augusta quoque contumelia insigni adfectus est. Reuocauit Augusta Narsetem ad muliebria munera in Gyneceon, vt colo purpuram neret, pensa inter virgines partiretur. Nam Narses eunuchus erat, quod nomen a seruandis cubilibus et mulieribus custodiendis deductum esse volunt: id etiam Claudianus docetscribens.

Quumque omnibus vnica virtus.
Esset in Eunuchis, thalamos seruare pudicos.

Nam his solae Reginae vsae sunt. Prima Semyramis Regina Assyriorum hos fecisse fertur. De quibus idem Claudianus ita refert:

Hos fecere manus, seu prima Semyramis astu
Assyriis mentita virum, neu vocis acutae
Mollicies, leuesque genae se prodere possent:


page 235, image: s0235

Hos sibi coniunxit similes, seu percita ferro.
Luxuries vetuit nasci lanuginis vmbram,
Seruatoque diu puerili flore coegit
Arte retardatam Veneri seruire iuuentam.

[Note: 36] Narses nimis impatienter tantam ignominiam ferens, dixisse fertur: Ego quidem talem telam Augustae ordiar, quam admodum difficilem textu fore ipsa sentiet. Inde Eunuchus Theodoualdam ducem Boiorum conterminum Italiae contra Romanos haud difficulter concitat.

CAPVT IV. Thessalonus I. et Theodopertus patrueles Duces Bauariae. Diuus Columbanus in Boiaria. Garioualda Rex Boiorum ab Hildeberto Rege Francorum pellitur, Thessalonus exclusus restituitur. Regni Longobardici initium.

1. Theodouualda vrbes Italiae inuadit, mox tamen mortuus filium Thessalonum, et Theodonem, filium Theodonis III. successores relinquit, qui Boiariam inter se diuidunt.

2. Longobardi Narsete incitante sedes suas in Pannonia Hunnis cedunt, Italiamque variis malis afflictam occupant, et regnum Longobardicum fundant. Eorum saeuitia.

3. Gummorit crudelissimus Longobardorum Dux. Gregorii verba de calamitatibus illius temporis.

4. Diuus Columbanus. VVeltenburgium exstructum. Artobrigae rudera. Visundus primus Abbas. VVeltenburgi filius Thessaloni ab apro interfectus.

5. Bellum inter Hilpericum, Gutoramum ab vna; et Segibertum Reges Franciae ab altera parte. Thessalonus Segeberto assistit. Segebertus dolo Fredegundae a percussoribus transfugis interemptus, eius filius Hildebertus II. succedit.

6. Theodopertus Dux Boiariae. Imperatores Constantinopolitani.

7. Theodoperti filius Gariouualda ficta Thessaloni morte solus Boiariam occupat, Regem se appellat, et pro firmandis viribus Longobardos affinitate iungit. Theodelinda.

8. Thessalonus apud Hildepertum exulat. Hildepertus Gariouualdam vincit, Thessalonum Boiariae praeficit. Theodouualda cum filio Guntholdo et Theodelindo in Italiam elabitur. Vtarius Rex Longobardorum moritur.

9. Gregorius Pontifex Longobardorum. Vandali Illyricum irrumpunt, Calamitates eius temporis.

10. Theodelinda a Longobardis Regina electa, Agilulphum regni thalamique consortem nominat, foedus cum Gutoramo et Hildeberto init.

11. Theodolindae virtutes. Ab ea Longobardi emolliti, ad Religionem Christianam perducuntur. Frater Theodolindae Guntholdus Dux Astensis factus.

12. Thessalonus Venedos debellat. Venedi denuo insurgunt Boiosque caedunt, Histriam inuadunt. Thessaloni et Hildeberti mors.

[Note: 1] THeodoualda vrbes Italiae cis Padum sibi proximas inuadit, ac in obsequium redigit: idcirco a plerisque Regem Italiae vocari inuenio. Post paucos tamen dies rebus humanis excessit, anno Christianae salutis quingentesimo, sexagesimo septimo: regnauit annos vnum et triginta. Eius filius Thessalonus et Theodopertus filius Theodonis tertii, patrueles Boiariam aequis legibus partiuntur. Ea pars Boiariae, quae ab Oeno ad Lycum inde ad Francos veteres, Boiemiamque porrigitur, Thessaloni: reliquum trans Oeni fluenta, inde vsque ad Hunnos, Venetos, Italos, Theodoperto euenit. Atque hi reguli (a quibus post mortem Theodoualdae Itali defecerant) cum Longobardis societatem amicitiamque ineunt.



page 236, image: s0236

[Note: 2] Boiis fauentibus: anno subsequenti mortem Theodoualdae, Longobardi invitati a Narsete, in Italiam cum vxoribus, et liberis commigrant. Pannoniam quam reliquere, Hunnis et Abaribus, ab Occidentis ora conterminis, ea lege concedunt, vti Hunni hisce locis rursus cedant, si Longobardi remigrare cogantur. Vix a bellorum procellis respirarat misera Italia, vehementiore continuo turbine inuoluitur. Truculentior oritur tempestas: acies igneae visae in coelo stragem portendebant. Diuus Gregorius orbi finem imminere, et diem illum maximum Christi instare opinabatur, fames quoque adflixit: pestilentia in inguine, vt adhuc solet, percutiebatur tenella illa pars. Longobardi nemine obstante Italiam inuadunt. Paulus Aquileiensis patriarcha aufugit. Templa Christi euersa sunt, sacerdotes occisi, ac Monachi pedibus in crucem acti. Hostes templa Monachorum vi irrumpunt, diripiunt, Monachos gladio obtruncant, arboribus suspendunt. diaconi capite truncati. Vulgus et agricolae, quod caput Caprae consecratum adorare, imolare diis, et de carnibus immolatis diis vesci nollent, interempti sunt. Praeter Rauennam, et Romam, Italia sub Imperium Longobardorum redacta est: adhuc ab ipsis Lombardia vocari vulgo solet.

[Note: 3] Gummarit crudelissimus dux Longobardorum, eo tempare, dum intrant Italiam, cuncta vastauit. Ecclesia sancti Laurentii ab illis incensa, diaconi capti, sacerdotes occisi, quamuis sanctissimi (teste Gregorio) fuere. Longobardi enim nimium crudeles ad spectacula mortis concurrebant. Sed audi si libet, verba D. Gregorii de hac calamitate. Quid est iam rogo, quod libeat in hoc mundo? Vndique luctus aspicimus, vndique gemitus audimus, destructae vrbes, euersa, castra, depopulati sunt agri, in solitudinem terra redacta est. Nullus in agris incola, pene nullus in vrbibus habitator remansit, et ipse paruae humani generis reliquiae adhuc quotidie sine cessatione feriuntur, et finem non habent flagella coelestis iustitiae: quia nec inter flagella directae sunt actiones culpae. Alios in captiuitatem duci: alios obtruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo quod in hac vita libeat fratres mei? Si et talem ahhuc mundum diligimus, non tam gaudia, sed vulnera amamus. Ipsa autem quae aliquando mundi domina esse videbatur, qualis remanserit Roma conspicitis: immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione ciuium, impressione hostium frequentiaruinarum. Vbi iam Senatus? vbi populus? Omnibus secularium dignitatum ordo extinctus est in ea, et vacua ardet Roma. Haec perpessa est a Longobardis Ecclesia, Italia atque Roma. Idem Gregorius Dialogorum libro secundo, de Roma. Vaticinium vetus est: Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscationibus, et turbinibus, a terrae motie fatigata marcescet in semetipsa. Et profecto (subdit Gregorius) inhac vrbe dissoluta moenia, euersas domos, destructas Ecclesias turbine cernimus, eiusque aedificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternuntur, videmus. Idem diuus Gregorius etiam nocturno Martyrum responso, asseruit, finem mundo, vniuersaeque carni instare. Inuulgauit scriptis, et praedicauit regnare Antichistrum. Praestat verbis talis, viri vti: Mox terribilia in coelosigna, hastae, acies, ignes ab Aquilonis parte videbantur. Mox Longobardi gens esfera in nostras ceruices grassataest. Humanum genus, quod in hac terraprae multitudine nimia, quasi spissae segetes exierat succisum: arua, vrbes depopulatae, euersa castra, concrematae Ecclesiae, destructa sunt Monasteria virorum, atque foeminarum. desolata ab hominibus praedia, atque omni cultura destituta: in solitudine vacat terra, nullus hanc possessor inhabit at: occupauerunt bestiae loca, quae prius multitudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus agatur, ignoro: in hac terra, in qua nos quidem viuimus, finem suum mundus non iam nunciat, sed ostendit.

[Note: 4] Sub idem tempus Diuus Columbanus ad Boios, Venedos petiturus, perrexit. Decreuerat aperire Venedis religionis Christianae mysteria. Thessalonus anno a nato Christo Quingentesimo septuagesimo quinto in ripa Dabubii (vbi olim Artobriga Colonia Romana, harum regionum maxima fuerat) contubernium Monachis condidit: VVeltenburgium adpellamus. Ab Aquilone Danubius, ab Austro, et Orientis ora vndique praeruptae rupes cingunt, ab Occiduo cardine vnus aditus patet: sed quem vix singula plaustra permeent. Extant ibi vestigia Artobrigae, quae satis supra in secundo libro


page 237, image: s0237

explicauimus VVeltenburgii primus Antistes fuit Visundus. Obscura fama manat, ibidem Thessaloni filium ab apro in venatione percussum, interiisse. Monumentum huiusce rei esse aiunt, regulum apro depictum inspecularibus adyti.

[Note: 5] Nihil peruicacius est libidine dominandi, nihil perfidius societate regni. Hylpericus rex Francorum regnum fratris sui Segiberti inuadit, vrbes in Aquitania vastat, euertit: templa incendit, sacerdotes interficit, coenobia diripit, virgines stuprat, cum fratre Gutoramo conspirat. Segibertus accitis Germanis transrhenanis, Thessalone Duce Boiorum, vim vi pulsurus, aduersus fratrem Hylpericum arma mouet. Theodopertum filium Hylperici praelio occidit, Suessonum Augustam, Parisiorum Luteciam, aliasque Hylperici vrbes occupat. Hylpericus cum filiis, et vxore Fredegunda Tornacum fuga elabitur, ibique se munit. Segibertus ad se Luteciam Brunhyldem vxorem cum filio Hyldeberto adduci iubet. Deinde praemissis copiis, ad obsidendum Tornaci Hylpericum fratrem contendit. Huc omnes, qui prius Hylperico parebant, ad Segibertum conueniunt, in eiusque verba iurant. Sed fraude Fredegundae Vxoris Hylperici a duobus perfugis Segibertus nihil minus metuens, quippe ab eisdem fratris consilia explorans, confoditur. Exercitus sine duce, quo quemque timor tulit, fuga dilapsus est. Brunhylda capta, Hyldebertus impubis imminenti periculo ereptus, a Gundoualda duce in Germaniam abducitur: in Mediomatricum vrbe rex salutatur, octauo Calendas Ianuarii.

[Note: 6] Dum haec in Galliis geruntur, Theodopertus regulus Boiorum ex hac vita migrat. Quo tempore et Imperator Iustinus, cum Tiberium Constantinum Thracem adoptasset, obiit. Hic cum septem imperasset annos, Mauritium generum suum successorem habuit, anno Christi. D. LXXXIII. teste diuo Gregorio. Quem, cum viginti imperasset annos, Focas occidit, et is octauo Imperii anno ab Eraclio in terimitur.

[Note: 7] Porro Theodoperti filius Garioualda Segiberti mortem diuulgat, Thessalonum simul periisse dictitans. Deinde ducatum Boiariae intercipit, Boios in sua verba iurare cogit, et quo Augustior foret (contempta Hyldeberti pueritia, Hylperici, Gutorami regum Franciae ignauia, quod stupris luxuque perditi, mutuis insuper seipsos vulneribus conficerent) Regem se adpellat. Deinde vt opes firmaret suas, Longobardorum proceres affinitate sibi iungit: dat in matrimonium Euino duci Tridentino filiam, alteram Theodolindam nomine (muliebris sexus vnicum decus, ad quam diui Gregorii Magni extant Epistolae) Vthario regi Longobardorum despondet. Qui fama sponsae motus aulam soceri cum paucis incognitus venit: visa sponsa, nemini agnitus, rursus abiuit.

[Note: 8] Thessalonus domo apud Hyldebertum exulauit. qui vbi adoleuit, Argentorati (Strassoburgium est) copias cogit, cum exercitu in Sueuiam venit, vbi Landofredum rebus deturbat, Vncilenumque Sueuis imponit. Inde in Boiariam proficiscitur, Garioualdam superat, Thessalonum restituit, Boiariaeque praeficit, qui se ducem non regem nuncuparet. Theodelinda filia Garioualdae Regis Boiorum, cum fratre Guntholdo in Italiam fuga elabitur, in agro Veronensi honorifice, non vulgari gaudio ab Vthario excipiuntur. Vtharius continuo Theodelindam vxorem ducit et legatos cum mandatis ad Gotoramum, et Hyldebertum reges Francorum mittit, pacem et foedus postulabant perpetuo. Nihil enim vtilius concordia, et societate, et Longobardis, et etiam Francis, quo tuti forent, esse asseuerabant: vtramque gentem ex Germania oriundam inter hostes suos habitare. Interim Vtharius rex Ticini moritur.

[Note: 9] Hisce temporibus nempe anno Christi D XCI. diuus Gregorius Pontifex, non Romanorum (vt ipse inquit Ioanni patricio consuli) factus est, sed Longobardorum. Et tum Sclauorum gens, quae et Venedorum ex Germania Magna oriunda, transgressa Danubium, irruit in Illyricum, quemadmodum scribit Diuus Gregorius ad Iouium Illyrici praefectum, Mauritii Augusti anno septimo, quemadmodum et Episcopis Illyrici scribit divus Gregorius, praecipit, vt edicto Augustali obediant, Episcopos ab hostibus pulsos pascant. De calamitatibus horum


page 238, image: s0238

temporum, quas Illyrici a Venedis, Itali a Longobardis Germaniae nationibus perpessi sunt, verba D. Gregorii huc transferre placuit. Mulieres cum viris ad insulas confugere, Longobardorum saeuitiem declinantes. Ipse Gregorius Episcopatus alio transfert ob Longobardos.

[Note: 10] Longobardi destituti rege, ad tutelam muliebrem confugiunt. Ad reginam (tanta indoles in Theodelinda erat) frequentes conueniunt. Quod felix, faustum, prosperumque sit (inquiunt) Longobardis, et tibi Theodelinda, salutem, fortunam, coniuges, liberos omnium nostrum tuae fidei tradimus, atque committimas, Tu pro tua summa sapientia, principem coopta, qui tuus coniux, noster vero rex sit. Theodelinda ex omnibus Agilulphum ducem Taurinorum cognatum Vtharii absentem delegit: ipsumque nihil tale sperantem accersit. Venerabundum sibi apparentem, thalami simul, et regni consortem nuncupat: inde nuptiae regio apparatu Mediolani fiunt. Euinus dux Tridentinus, cuius vxor soror Theodelindae erat, in Germaniam, et Gallias ad Gutoranum, et Hyldebertum reges legatus iuit: foedus perpetuum cum Francis ictum est.

[Note: 11] Fuit sane Theodelinda egregia, et perliberali facie, singularisque prudentiae, et rarae pietatis in Christum, vltra captum muliebrem, foemina: sicuti in Epistolis, quas ad eam dedit diuus Gregorius Magnus, Pontifex Max. lego Ipsa gentis ferocissimae animos bonis artibus inflexit, atque armorum dissuetudine mitigauit. Et vt religionem nostram reciperent, cum Romanis Imperatoribus foedus facerent, pacem depositis armis seruarent, sua prudentia, atque virtutibus persuasit. Omnium gentium annalibus eam notissimam esse video. Guntholdus frater Theodelindae, filius Garioualdae Regis Boiorum, ducatu Astensi a sororis marito donatur. Haud ita longo post tempore eius filii, nepotes, pronepotes, quemadmodum paucis referam, potiti sunt Italia, et regno Longobardorum.

[Note: 12] At Thessalonus Boiorum Regulus, iussu et mandato Hyldeberti Regis Francorum, et Germaniae contra Venedos ab Orientis ora Boiis conterminos, arma mouet: Venedos superat, perdomitat: cum ingenti captiuorum numero praeda maxima victor reuertitur. Sed Venedis rursus, vbi Thessalonus domum rediit, Boiorum ac Francorum iugum detrectantibus, duo millia Boiorum in regionem Venedorum armati proficiscuntur. Interuenit Cacanus Rex Venedorum, Boii circumuenti omnes trucidati sunt, ne nuncio quidem cladis superstite. Hoc quoque tempore, sicuti S. Gregorius Episcopis Histriae scribit, inuasere Histriam Venedi. Paucis post diebus Thessalonus moritur, anno ab orbe restituto Quingentesimo, nonagesimo octauo, Qua denique tempestate Hyldebertus rex Francorum cum vxore Faeliba periit.

CAPVT V. Garioualda, filius Thessaloni, Dux Boiariae. Theodoricus et Theodobertus secundi in Francia Hildeberto succedunt.

1. Brunhylda cum nepotibus Theodoberto II. et Theodorico II. regno potitur. Diuersa fratrum ingenia.

2. Abares, Hunni et Venedi Boios Turogos, Francos et Longobardos infestant. Brunhylda abs Hunnis pacem emit.

3. Abares forum Iulii obsident, vrbemque a Romylda Cacani nuptias paciscente proditam capiunt et incendunt. Romylda perfidiae poenas soluit. Pudicitia dolo seruatur.

4. Venedi Boiariam incursantes Garioualdam praelio fundunt, mox tamen ab eo superati Histriam occupant.

5. Aguntum vrbs Norici. Venedorum et Boiorum limites fuisse Drauum et Muram probatur.



page 239, image: s0239

[Note: 1] BRunhylda, mater Hyldeberti cum nepotibus Theodoperto, et Theodorico avito, paternoque regno Francorum potitur. Theodericus Aurelianos, Burgundias, Elisatium possedit: caetera Theodoperto euenere. Diuersa ingenia his fratribus fuere: hic clemens religionis, pietatis et bonorum cultor: alter saeuus, truculentus, stupris, ganeisque deditus. Ad hosce D. Gregorius Magnus, reges, literas commendatitias dedit Augustino, Ioanni, Laurentio, Iusto, Honorio, Mellito Episcopis, quos ad Anglios in Britanniam legauit, vt interpretarentur philosophiam Christianam.

[Note: 2] Abares, Hunni, Venedi gentes vicinae, latrociniis victum quaeritantes, vbi audiuere de morte principum superiorum, vicinos sibi Boios, Turogos, Francos, Longobardos incursare coeperunt. Hunni Turogos et Francos: Abares, qui et Auares forum Iulii, Longobardorum Ducatum: Venedi Boios sibi armis deposcunt. Cum Hunnis in confinio antiquae Franciae, et Turogorum, varia fortuna depugnant Theodopertus et Theodoricus reges Francorum. Horum auia Brunhylda (illata acceptaque vtrinque clade) pacem ab Hunnis emit.

[Note: 3] Abares Venetiarum fines inuadunt: Sigulphum ducem cum copiis caedunt, Forum Iulii obsident. Romylda vxor Sigulphi capta amore Cacani, pacta est nuptias, Forum Iulii Abaribus prodit. Hostes vrbem incendunt, infantes, impuberes et mulieres captiuos in Pannoniam superiorem abducunt, viros trucidant. Rhomylda quoque cum liberis abacta est. Non amplius vna nocte regis Auarum potita est. In campo eam Cacanus palo confinxit, quae patriam, liberos, coniugem prodidit: haud alio (inquit) digna est marito. Eius duae filiae Appa, et Gaela, longe matri dissimiles, pudicitiae consuluere, crudae carnis saetore, quae fascia pectorali mamillas cohibente, a virginibus ob castitatem seruandam posita, calore computruerant. Barbari natura faetere ita Longobardorum mulieres Opinati, intactas reliquere. Ipsae venditae Boiis, et Sueuis postea sunt. Appa Sueuorum, Gaela Boiorum regulo nupsit.

[Note: 4] Venedi fines Boiorum incursant, Garioualdam, filium Thessaloni, in Agunto superant, terga vertere cogunt, inde Noricum praeda, ferro, flamma depopulantur. Garioualda collectis rursus viribus, Venedos praeda onustos, abire contendentes adgreditur. Praedam omnem recuperat, Venedos Norico exterminat. Ipsi Histriam, occisis Romanis militibus, occupant.

[Note: 5] De Agunto plura superius in secundo volumine adduxi. Vrbs est Norici, secundum Antonini itinerarium: abest ab Aquileia nonaginta millia passuum: a Iulio Carnico sexaginta. Quidam in confinio Stiriorum, Carniorumque fuisse, haud procul a Mura, Drauoque autumant. Ego amplius quaerendum censeo. Hoc pro vero constat, Muram et Drauum apud veteres disterminasse Boios, et Venedos, praeter vetera instrumenta testes sunt duaeVrbes, Graecia Boiorum, et Graecia Venedorum: haec in Draui ripa cubat, Venedorum terminum declarat: illa caput Stiriae est, Boiorum limitem valet: Mura eam alluit. Graecia diminute, at integre Graenicia, Boio sermone limitem, terminum, et confinium significat.



page 240, image: s0240

CAPVT VI. Theodo IV. cum filiis Theodoperto et Thessalono secundis. Regnum Longobardicum ad Guntholdi a Boiorum Ducibus oriundi prosapiam peruenit. Continuatio Regum Franciae vsque ad Ludouicum II.

1. Gariouualda filio Theodoni IV. Boiariam tradit, qui filios Theopertum et Thessalonum II. in consortium regiminis asciscit.

2. Archi-Episcopi et Episcopi in Boiaria.

3. Heraclius Imperator Constantinopolitanus Persas sub Rege Cosroe ad internecionem caedit. Cosroes a filio interemptus. Pax cum Persis et fines Romani Imperii.

4. Mahometus oritur, Saracenis rebellibus se Ducem praebet, et superstitionem propagat. Eius successus.

5. Vulgares Germaniae populi Pannoniam inferiorem et Moesias superant. Bulgaria.

6. Theodoricus II. et Theobertus II. Lutharium II. aggrediuntur, et maxima regni parte exuunt. Pax facta. Brunhylda ob scelera regno Theodogerti pulsa ad Theodoricum aufugit.

7. Lutharius II. denuo bellum mouens vincitur. Prothadius ope Brunhyldae aulae Theodorici praeficitur. Pax renouatur.

8. Theodoricus Brunhyldae et Prothadii instinctu aduersus fratrem arma movet. Postquam Prothadius pacem detrectans interemptus est, fratres reconciliantur.

9. Columbanus quod Brunhyldae flagitia vrserat, regno Theodorici pellitur, ad Lutharium fugit, ibique monasterium erigit.

10. Nouum bellum inter Theodoricum et Theodopertum. Vncelenus Dux Sueviae ob interemptum Prothadium a Brunhylda pede et Ducatu priuatur. Theodopertus varias regiones occupat. Columbanus Moguntiacum demigrat.

11. Theodopertus bis praelio victus post trucidatum filium in vincula coniicitur, et ab auia Brunhylda crudelitet necatur.

12. Columbanus ad Theodelindam aufugit. Theodoricus fulmine percussus. Brunhylda pronepotem Segibertum Theodorici filium naturalem Regem salutat.

13. Eustasius a Luthario II. ad Duces Boiariae mittitur. Duo coenobia in lacu Chimino extructa. Quibus haec monasteria subfuerint.

14. Lutharius II. Rex Austrasiae eligitur. Repugnant Brunhylda et Segibertus, qui capti iustas poenas soluunt, Germaniae et Galliae regnis ad vnum redeuntibus.

15. Lutharius Boiorum et Sueuorum legislator. Agrestinus Boiorum Theologus. Synodus contra Columbani nouas ceremonias.

16. Atholdus filius Theodelindae et Agilulphi regno Italiae pulsus ad Boios confugit. Eius successores vsque ad Heribertum Guntholdi Boiari filium.

17. Lotharius relictis filiis Dagoberto I. et Heriberto moritur. Dagoberti Consiliarii Arionulphus et Pipinus. Ipse Autor Legis Salicae et Legum Boiorum corrector.

18. Dagoberti negotiatores a Venedis interimuntur. Boii iussu Dagoberti eos subiugant et ad fidem Christianam conuertunt.

19. Boii Venedos abs Hunnis liberant, et Francis deuotos reddunt.

20. Dagobertus moritur, succedunt filii, Ludouicus II. et Segibertus II. Segibertus moritur. Filius eius Dagobertus in monasterium detruditur a Grimaldo Maresalico, Grimaldus vero a Francis in vincula coniectus interit.

21. Ludouicus II. Franciae regnum totum recipit. Angisus Marchio Antoripensis Ducatu Brabantino donatur.

22. Imperii Francici maiestas cum Dagoberto corruit, dum Reges ocio et rebus ludicris dediti delitescunt, et omnia negotia ad Maresalicos relegant.



page 241, image: s0241

[Note: 1] GArioualda Gaelam superiorem connubio sibi iunxit, Boiariae regnum per manus tradidit filio Theodoni quarto. Theodone procreati sunt secundi Theodopertus et Thessalonus: hic Noricos, ille Vindeliciam, et Noriscos possedit.

[Note: 2] Sub his Boiorum praesidibus Maximi Boiorum Pontifices, et Archimystae (quos Archiepiscopos Laureacenses nominant) fuere Erchinofridus, et Odacer. Minores Episcopi vero Iuuauensium Vitalis vir eruditus, admodum populo acceptus et Anzologus qui et Monachorum gregem aluerunt, Saleburgii Reginoburgensium oues pauere Velipholaegus, et D. Haimeranus. Sabonae populum diuus Constantius et Praeconius docuerunt.

[Note: 3] Heraclius tum, occiso Foca Constantinopoli Romanum susceperat Imperium: Persas, qui Syriam, Palaestinam, Hierosolyma ceperant et diripuerant, variis praeliis vicit, fudit, deleuit: ducibus omnibus Persarum cum militibus caesis. Nouissimo praelio Cosroes rex superatus, infinita multitudo Perfarum interempta, pugnae dies adhuc nobis celebris est. Fugientem Cosroen Heraclius Augustus persecutus, Euphratem, Tigrim, in intima Persidis victor penetrauit: in vrbes, templa, homines iuxta, a Romano saeuitum est exercitu. Cosroes desperatis rebus, Ctesiphontem aufugit, vbi a Siroe filio interfectus est, quod pater Medarsem minorem natu successorem declarauerat. Siroes patrato parricidio, primo de morte patris, et fratris ad principem Romanum scribit. Postulanti Persae pax data, limes Romani Imperii flumen Tigris constitutus est. Sed aliud ex alio malo.

[Note: 4] Mahomethus tum homo versipellis et magicae fallaciae non imperitus, in Arabia ortus est. Arabes Scenitae (quos Saracenos dicimus) ob auariciam Quaestorum defraudati stipendiis cum superiore bello contra Persas egregie operam nauassent, correptis armis a Romano deficiunt Imperio. Mahomethus oportunum suae vesaniae tempus nactus, rebelli populo se ducem praebet: et quo maior foret authoritas, se nuncium et interpretem Dei caehtus demissum simulat: legis diuinae latorem mentitur. Nouam superstitionem ipse commentus est. Syriam, Damascum, Palaestinam, Aegyptum inuasit: Asiam, Africam, et bonam partem Europae ista lues, ignauia principum nostrorum, labefactauit. Tum paulatim in Oriente, sicut ante aliquot in Occidente coeperunt deficere prouinciae, donec patrum memoria Romanum in Oriente deletum est Imperium expugnata Constantinopoli a Turcis, quorum longe, lateque potestas omnia adfligit. Iam etiam ad nostras regiones protervas, et rapaces manus porrigit.

[Note: 5] Sub idem tempus Vulgares Germaniae Magnae et Sarmatiae, quae est in Europa, ferocissimi populi transito Histro, Bathia rege, Pannoniam inferiorem Moesiasque inuadunt ac subigunt: a quibus nomen illae regiones adhuc retinent, licet Turcis seruiant.

[Note: 6] Quid non insana regni libido cogit? In Francia, Gallia et Germania haud leuius armorum procellae intonuerunt. Theodericus et Theodopertus reges Francorum, contra Lutharium filium Hylperici, itidem regem Francorum, quod illos armis lacessierat, cum exercitu procedunt. Luthario atroci praelio deuicto, copiis eius trucidatis, et depulsis, regnum Lutharii inuadunt, in deditionem redigunt, Lutetiam Parisiorum occupant fugato Luthario, et admodum parua portione regni, circa Oceanum Gallicum eidem relicta, pacis leges, quae victoribus libuere, dicunt. Inde Aquitanos, Vasconasque vastant. Brunhylda mulier astuta auia Theodoperii et Theodorici, ob scelera stupraque ex regno Theodoperti pellitur: Ipsa ad Theodoricum aufugit.

[Note: 7] Lutharius fide fracta regnum Theodorici inuadit, Aureliam obsidet, Theodoricus obsessis auxilio venit, Lutharium in fugam vertit. Beritholdus dux, praefectus aulae Theodorici, (quem Marosalicum, hoc est, Maiorem domus nuncupant) dum audacius hosti congreditur, occubuit. Prothadius quidam ope Brunhyldae Reginae (cum qua stupri consuetudinem habere consueuit) Beritholdo sufficitur, praetorioque praectus est. Fraude horum non diu regnum


page 242, image: s0242

in concordia mansit. Theodopertus, et Lutharius cum infestis signis conuenissent, armis abiectis, exosi ciuile bellum, pacem et foedus ineunt.

[Note: 8] Theodericus deinde in Theodopertum fratrem suasu auiae Brunhyldae, et Prothadii castra mouet. Nec segnius Theodopertus sua defensurus arma induit. Cum pugnaturi fratres haud procul distarent, vtriusque exercitus, militibus ducibus huiusmodi parricidia bellum abominantibus de concordia nunciis vltro citroque missis, actum est. Soli Prothadio pugnare ac manus conserere placebat. Quocirca facto a militibus impetu autore Vnzelino duce Sueuorum sub papilione regis Theodorici trucidatur. Deinde nemine refragante, fratres reconciliati domos abeunt.

[Note: 9] Diuus tum Columbanus flagicia Brunhyldae, et Theodorici redarguit, ac ipsos grauiter increpat: et vt resipiscant admonet, obsecrat. Sed quem Deus neglexit, nemo ad sanitatem reducet. Columbanus a Brunhylda regno Theoderici exigitur. Ipse ad Lutharium, inde ad Theodopertum regem fuga euasit. Reliquit Luxouii (coenobium est a Segiberto Rege conditum) Diuum Eustasium. Theodopertus honorifice Columbanum cum sociis Romarico, Gallo, Leodegario excepit, ipsis in regno suo, quamcunque optant sedem, offert. Columbanus Brigantini lacus oram delegit, Vrbs nunc Diui Galli. [Note: St. Gallen.]

[Note: 10] Pax fratrum rursus interturbatun, Brunhylda mulier flagitiosa, se haud aliter pro libidine dommari posse arbitrabatur, nisi nepotes discordes essent: auiae suaasu Theodericus fratri bellum indicit. Vncelenum Ducem Sueuum ob mortem Prothadii capit, ducatu, amputato pede, mouet. Theodopertus Sequanos Turonos, Campaniam, Elisatium occupat. Sueui iussu eius, ducibus Cambolino, et Herpino Auenticum expugnant. Vltra Iuram montem Burgundiae omnia ferro, flamma deuastant. Victores cum magna praeda domos reuertuntur. Columbanus et socii Moguntiacum concedunt, expectaturi euentum Martis: ibi pro Theodoperto deprecari Christum Oprimum Maximum non cessant.

[Note: 11] Theodericus inde cum exercitu, hostili animo, fines Theodoperti ingreditur. Auia quam prohibere deceret, classicum canente, in Agro Tullensi fratres confligunt. Caesis vtrinque multis, Theodopertus victus, Agrippinensem Coloniam aufugit. Theodoricus cohortante Leunisio Episcopo Mogontino insequitur fratrem Theodopertus restauratis copiis Tulbiaci Theodorico occurrit. Sed iterum victus Agrippinam contendit. Vestigiis haeret victor: Coloniam Agrippinensem capit: thesauros Theodoperti occupat: filium fratris infantem trucidat. Theodopertus a fratre Theodorico in vincula coniectus, ad Auiam missus est. Cabillone (vrbs est Burgundiae) ab Auia, sicuti Monachus tondetur: paucis post diebus ab eadem crudeliter necatur.

[Note: 12] Columbanus ad Theodelindam Reginam in Italiam abit: relicto in Sueuia diuo Gallo, febri rum laborante. Theodoricus dum Mediomatricum vrbem ingreditur, de coelo fulmine tactus interiit. Brunhylda Segibertum filium Theodorici ex concubina pronepotem suum Regem salutat.

[Note: 13] Diuus Eustasius Antistes Luxouii, et nisi fallor Pontifex Mediomatricum, legatus a Luthario rege ad Boiorum regulos proficiscitur, quibus Imperium mulieris sceleratae displicebat. Eustasius a ducibus perhumaniter exceptus est. Eius monitu Thessalonus in lacu Chimino Noricorum maximo, duo templa sacratis viris et foeminis condidit: quinque millibus passuum distant. Hanc ob rem (sicut in diplomate Imperatoris Arionulphi Caesaris Augusti legi) huius collegii mistae Mediomatricum, Luxouiique Antistiti dicto audientes fuerunt. Ipse Arionulphus Theodomaro primo Iuuauensium Pontifici demum addixit, et Luxouium Mediomatricum Episcopo, quo ipsi satisfaceret, reddidit. Primo eius contubernii Monachi diui Benedicti ceremonias sectabantur: post quingentos annos Aurelii Augustini instituta presbyteri coeperunt.

[Note: 14] Lutharius qui solus de Germano Regum Franciae sanguine superstes erat (inuitantibus principibus Austriae Pipino, Arionulpho, et Boiorum Regulis, quibus Brunhylda ob crimina inuisa erat)


page 243, image: s0243

contractis copiis, in Germaniam proficiscitur. Brunhylda et Segibertus dum repugnare conantur, VVormaciaeque se munire contendunt ab omnibus deserti, viui in Lutharii potestatem deuenere. Segibertus vna cum quinque fratribus interemptus est, Brunhylda indomitorum equorum caudis alligata, interiit. Germania et Gallia, quod Imperium Francorum nominabant, post quinquaginta sex amplius annos rursus ad vnum rediit.

[Note: 15] Lutharius veteres Boiorum leges emendauit: nouas Sueuis tulit, quas in Bibliothecis legi nostris. Agrestinus discipulus superioris Eustasii Boios adit, sacras literas in Boiaria docuit. Conuentus sacerdotum coacti sunt aduersus Columbani et Galli nouas ceremonias, quibus populum Christi sanguine redemptum, liberatumque in seruitutem redigere atque onerare contra maiorum instituta conarentur.

[Note: 16] Eadem tempestate Atholdus nepos Garioualdae Regis Boiorum, filius Theodolindae, et Agilulphi decimo regni anno a suis Italia pulsus, ad regulos Boiorum migrauit: a quibus perbenigne receptus, honorifice per Boiariam deductus est. Alii referunt, eundem Graeci legati veneficio desipuisse, nonnullosque principum interemisse, aquibus veneno sublatum esse tradunt. Heroldus maritus sororis eius in regno Longobardorum succedit annos septem. Vxor huius soror Atholdi Gundopyrga, filia Theodolindae, neptis Garioualdae regis Boiorum fuit, cui etiam, quemadmodum matri, marito mortuo, potestas facta est a Longobardis coniugis, et regis cooptandi. Ipsa delegit Rotharium, qui filium Ratholdum haeredem Italiae reliquit. Hic ob stuprum interfectus, successorem habuit in regno Longobardorum, et Italiae Heriobertum ex Boiaria oriundum, filium Guntholdi ducis Boiorum.

[Note: 17] Francia quoque Lutharius rex eodem tempore mortuus est, anno Christi D C XXXI. Duos reliquit filios. Dagobertus relicta Aquitania sola fratri suo Heriberto, alia omnia possedit. Illam quoque (cum tertio regni anno frater obiisset) recepit. Initio imperii Dagobertus familiariter vsus diuo Arionulpho Episcopo Mediomatricum, et diuo Huniperto Agrippinensi Archimysta. Pipinus vir prudentissimus, filius Carolomani, Dux Brabantiae, praefectus erat praetorio. Atque dum hisce Dagobertus obtemperat, optimum sane egit principem. Postea (vti mobiles sunt, et sibi saepe aduersae regum voluntates) spreto illorum consilio quo libido impulit praeceps abiuit: stupris et adulteriis, incestuque infamis extitit. Ipse leges Boiorum correxit, legem Salicam perfecit.

[Note: 18] Samo rex Venedorum (qui ad Draui, Savique fontes adhuc habitant, ruri adhuc Veneda lingua in vsu est, Boius sermo in vrbibus, et castellis inualuit) negotiatores Dagoberti regis Neoroma venientes spoliatinterficit. Reguli Boiorum iussu regis, tribus exercitibus Venedorum regionem inuadunt: in obsequium, et ditionem redigunt: Venedos quoque sub iugum religionis Christianae mittunt.

[Note: 19] Venedis tum ab Aquilone, Boiis vero ab Orientis ora confines erant Hunni. Atque hi paucis post diebus in Venedos graviter incursantes agitant. Borutho dux Venedus ad Boiorum rectores legatos auxilium postulatum ire iubet. Nec mora, Boii, Venedis auxilio veniunt, armati in Hunnos ruunt, eos vincunt, pellunt: hocque beneficio Venedos et confines eorum regibus Francorum deuotissimos reddunt, obsides ipsis imperant, inter quos filius Boruthonis Carastus, et Chitomarus nepos eius, in Boiariam ducti: ibique coelestem philosophiam more Christiano discunt.

[Note: 20] Dagobertus post haecrex Francorum moritur. Filii eius Ludouicus, et Segibertus Francorum Imperium partiuntur. Segibertus Galliam Belgicam vtramque, et Germanias: Caetera Occidentem versus Ludouicus cum matre Mathylda possedit. Pipinus tum senior filius Carolomani decessit. Grimoldus Pipini filius magistratum, et authoritatem patrisapud Segibertum obtinet, hic in paucis diebus moritur, relicto filio Dagoberto: quem cum Grimoldus aulae praefectus regnum adfectans, more sacerdotum tonderi, ac sacris initiari iussisset, ad Scotosque relegasset, Franci arma corripiunt, Grimoldum invincula coniiciunt, Luteciam Parisiorum Ludouico secundo deportant: vbi in carcere periit.

[Note: 21] Ludouicus Austriam, Germaniamque recepit. Angisus filius diui Arionulphi,


page 244, image: s0244

praefectus limitis Antoripensis, Beggam sororem Grimoldi superioris, filiam Pipini, sororem itidem diuae Gariodrudae, vxorem ducit, aulaeque Orientali praeficitur, et Ducatu Brabantino a rege donatur.

[Note: 22] Vna cum Dagoberto Maiestas Imperii Francorum collapsa corruit. Praefecti praetorio (quos Germani Marosalicos, id est Maiores domus et aulae, et Duces Francorum nuncupant) Rempublicam trahere, rapere, lacerare, atque omnem potentiam in se transferre, omnia munia Imperii obire coeperunt. Reges ocio torpescere, inane nomen Regis ferre: se abdere a conspectu vulgi, salutantiumque, tanquam sacra: voluptati operam dare, omnem aetatem silentio, et venationibus transigere: neminem admittere: neminem audire: nihil cognoscere consueuerunt. Omne negotium domi forisque in aulae praefectos relegare, fas regiumque ducebatur. Pollui Regem conspectu supplicis persuasum erat. Pertulere centum ferme annos huiusmodi ignauiam, socordiamque principum Galliae, Germaniaeque populi.

CAPVT VII. Theodo V., Grimoldus, Theodopertus III. fratres, Duces Boiariae. Diuus Haimeranus occiditur. Continuatio Regum Italiae ex Guntholdi posteritate. Series Regum Franciae vsque ad Ludouicum III.

1. Thessalonus moritur, eius filii Theodo V., Grimoldus et Theodopertus III. Boiariam diuidunt.

2. Vta, Theodonis V. filia vitiata Haimeranum Episcopum Reginoburgensem patrem nominat.

3. Haimeranus ab Vtae fratre Landoberto trucidatur, innocentia tamen miraculo detecta in honorem eius coenobium extruitur.

4. In coenobio Haimerani artes liberales docentur. Mausolaea vetera Ducum Boiariae. Libellus Episcopi Victerbi.

5. Vtae et Landoperti poenae.

6. Haimerani patria. Variopagum monasterium.

7. Mortuo Ratholdo, Rege Italiae, succedunt filii Bertharicus et Godopertus.

8. Grimoldus Dux Beneuentanus exorta discordia inter fratres, interfecto Godoperto regno potitur.

9. Bertharius mortuo Grimoldo in Italiam reuertitur, interfectoque Garioualda, filio Grimoldi, omnium consensu recipitur.

10. Alagisus infeliciter rebellat. Votumeius de monachorum genitalibus exscindendis.

11. Bertharico eiusque filio mortuo succedit nepos Litopertus infans sub tutore Landoprando.

12. Reginopertus superioris Gudoperti filius Landoprando victo captoque Litoperto moritur. Succedit filius Heripertus, qui postquam patruelem Litopertum dolose interemit, fugitiuus in lacu Lario submersus est, cum eaque familia Boiorum in Italia interit. Landoprandusrex creatur.

13. Ludouicus II. Rex Franciae moritur, Filii Lotharius III. et Hildericus II. succedunt excluso Theodorico III. fratre minorenni. Francia orientalis et occidentalis.

14. Hilderici Maresalicus Veliphaldus. Landobertus Episcopus Vitraiectinus. Elisatii Praefectus Eticho. Lotharii III. Marosalicus, Eburouinus.

15. Lotharius III. moritur. Eburouinus Theodericum regno occidentali praeficit. Franci eum cum Eburouino in monasterium detrudunt, Hilderico II. homagium praestant.

16. Hildericus ob socordiam interficitur. Theodoricus III. ad imperium reuocatur.

17. Eburouinus ad aulam Theodorici se recipit, multosque procerum e medio tollit. Variomundus pulso Landoperto succedit in Episcopatu Traiectino.

18. Franciae orientalis proceres Pipiuo ex Boiarica prosapia oriundo curam regni committunt, et cum ipso contra Eburovinum et Theodoricum III. arma movent. Eburouinus occisus. Theodoricus captus. Pax restituta.

19. Pipinus rebelles in Germania ad obsequium redigit, mortuo Theodorico III. filium eius Ludouicum III. substituit.



page 245, image: s0245

[Note: 1] INter haec Thessalonus secundus fato concedit, anno Christi sexcentesimo quinquagesimo. Tres eius filii, Theodo quintus, Grimoldus, et Theodopertus tertius Boiariam in treis partes diuidunt. Theodo Reginoburgium, Nariscos, Vindeliciam sortitus est. Grimoldus Bathauiam, Laureacum, Iuuauiam, Vtinum, Noricum Ripense, et contigua loca accepit. Ea pars Norici, quae inter Oenum, et Athesim amnes in montibus cubat, Theodoperto euenit. Theodo Reginoburgii frequens versabatur.

[Note: 2] Erat ei filia Vto nomine. Haec a Segiboto quodam decurione equestri compressa est. aluo intumescente, proditur flagitium Vta Diuum Haimeranum Pontificem Reginoburgensem (qui tum forte fortuna, pietatis ergo Romam versus, ante treis duntaxat dies Reginoburgio profectus erat) ceu authorem culpae honestiorem, parentem nuncupat.

[Note: 3] Landobertus frater puellae, vbi hoc accepit, sororis ignomina, et sceleris indignitate commotus, Pontificem apud Helffendorff (pagus est in superiore Boiaria, inter Oenum, et Isaram amnes) consequitur, iraque percitus, eundem necquicquam tantum scelus abnuentem, comprehendit: socii diffugiunt. Nec mora Landobertus Haimeranum supra scalas duriter colligat, membratim dissecat, seminecemque relinquit. Innocentia Pontificis coelestibus miraculis patefit. Artus dissecti a populis vndique coeuntibus ad Isaram deuehuntur (quinque millia passuum infra Monachium extat aedicula huiusce rei monumentum) ibi nauiculae impositi in Danubium: inde Danubio aduerso quinquaginta millia passuum, Reginoburgium deferuntur Obuiam certatim effunduntur, dux Theodo, proceres, et ciues, opulenti, egeni, sacerdotes, prophani, faeminae, pueri, puellae, reverenter ritu solenni Pontificis corpus excipiunt: in templo diui Georgii extramoenia vrbis condunt. Regulus Theodo, vt insontis Episcopi caedes manifesta aliquo piaculo lueretur, ibi aedem perquam amplam aedificat: diui Benedicti ceremoniis et monachis dicat.

[Note: 4] Ingens eo numerus consecraneorum eiusdem ritus breui conuolauit, qui bonas arteis, sacrasque literas profiteri interprerarique coeperunt. Coetus hic studia aemulantium posthaec celebres fuere, ad proauorum vsque memoriam. Illic tum literis instituti sunt diuus Arionardus, et D. Hyldolphus frater eius, genere Norici: ille Reginoburgensis, hic Treuerensis Archymistes postea fuit. Divus Haimeranus suo templo celebre apud posteros nomen fecit. Primus Antistes Apllonius fuit. Mausolea ibidem Principum, Regum et Imperatorum Boiariae adhuc ostenduntur. Boios enim duces cum vxoribus in eo coenobio fere vsque ad Fridericum primum condi solitos reperio. Seruatur ibi libellus, in quo Episcopus hortatur amicum ad pietatem: adeo vetustis literarum notis scriptus est in membranis, vt mihi de integro in literarium pistrinum reeundum, et elementorum figurae condiscendae fuerint. Ad vmbilicum haec verba adscripta sunt: Scripsi ego ipse Vhicterbus, quamquam peccator, Episcopus iam senex puto nonagenarius, aut supra, dolentibus membris, et caliginantibus oculis: hoc non quasi potens, sed pro studio charitatis quam circa te habeo, quia volebam dum seculi diguitatem regis, vitam aeternam nunquam perdas. Pax tibi, et vita a domino augeatur, Amen, et fiat, fiat. Tertio anno regnante Pipino filio Caroli, rege Francorum, in mense Iunio, in diebus decem scripsi hunc libellum, hoc est anno D CC IIII. a natiuitate Christi, septima indictione. Hunc ego Vhicterbum, in carminibus quae sub Lodouico pio Augusto, filio Caroli, de Episcopis Boiariae scripta extant in eodem Monasterio. Pontificem Reginoburgensem fuisse reperio: cui a D. Bonifacio, et Vtilone Boiorum regulo suffectus sit Geoualda.

[Note: 5] Theodo Vtam filiam in Italiam relegat. Landobertus profugus apud Abares in Hunnia atque Pannonia obiit: soboles omnis a ducatu, et fastigio Boiariae deturbata est, in ordinemque equestrem redacta.

[Note: 6] Diuus Haimeranus Pictauia Noricorum vrbe, cuius Hieronymus meminit, oriundus fuit, quae colonia quondam Romanorum insignis, tum municipium Boiariae erat: nunc in villas abiit.


page 246, image: s0246

Eius principes Boiorum quondam clarissimi, Variopagum Vindeliciae inferioris Monasterium, proxime arcem suam Neoburgium in ripa Oeni amnis, condidere: vbi sepulti sunt. Archimystes Laureacensis sud his rectoribus Boiorum fuit Bruno Reginoburgenses Episcopi Erhardus, et Albertus. Salisburgenses coelesti doctrina pauerunt Sauolus, et Ezius, Sabonenses Vrsus, et Pigentius.

[Note: 7] In Ithalia Ratholdo rege, pronepote Garioualdae regis Boiorum mortuo, Heribertus filius Guntholdi ducis Boiorum, et Astae, nepos Garioualdae, regis Boiorum, rex statuitur, cum implesset potestatis annos nouem, decessit. Duos filios regni haeredes reliquit Bertharicum, et Godopertum: Bertharicus Mediolani, Godopertus Ticim habitauit.

[Note: 8] Continuo aulici mures coepere discordias serere inter fratres. Godopertus Grimoldo duci Beneuentano sororem connubio iungit: et virum rei bellicae perquam peritum, nec minus domi callidum, in auxilium contra fratrem accersit. Grimoldus vbi cum copiis Ticinum receptus est, arma in Godopertum vertit, ipsum caedit. Filius Godoperti adhuc infans Reginopertus clam periculo sublatus, clam educatus est. Bertharicus vbi de nece fratris accepit, cum annum vnum, menses treis regnasset, fuga salutem quaesivit apud Hunnos, et Abares, deinde Francos exulauit. Tota Italia ad Grimoldum defecit. Soli Astensesob beneficia aui Guntholdi Bertharico fidem seruarunt: nec Grimoldum receperunt. Qui vbi nouem regnauit annos, medicis male venam secantibus interiit.

[Note: 9] Bertharicus de morte eius certior factus, in Italiam redit, magno vbique gaudio recipitur: Italiaque tota, interfecto Garioualda filio Grimoldi, Bertharico sponte subditur.

[Note: 10] Verum Alagisus dux Tridentinus, cum praefectum Boiorum (Graphionem nominamus) qui Pisonium, et caetera castella Athesinae vallis pro praetore administrabat, tumultuoso praelio superasset, regi suo rebellat. Cumque sacerdotem regiis armis indutum, quem regem esse putarat, pugna occidisset, et spoliatum galea, caluicies sacerdotem fuisse proderet, votum concepit, atque nuncupauit: si victoria potiretur, salacibus mystis fibulam se impositurum: genitalibusque sacerdotum puteum oppleturum. Sed voti non compos, poenas dedit.

[Note: 11] Bertharico genitus Hunnibertus, infantem Litopertum auiti regni successorem habuit: cui virum prudentem Landoprandum tutorem testamento dedit. Sed regni cupiditas diuina humanaque iura iuxta contemnit.

[Note: 12] Reginopertus filius Godoperti superioris, in patruelem arma sumit: Landoprandum pugna victum Italia pellit, Litopertum viuum capit, eodemque anno mox inuitam exhalat animam. Heribertus filius Reginoperti, Litopertum puerum patruelem suum in balneo extinguit, regnum occupat. Landoprandus cum filio Litoperto per Curiam vrbem Rhaetiarum, ad Theodopertum regulum Boiorum in Boiariam fuga elabitur: ibique nouem annos extorris lare patrio fuit. Decimo anno Theodopertus rector Boiorum, Landoprandum cum filio, vi et armis in Italiam reducit. Heribertus, dum fuga sibi consulere conatur, in lacu Lario [Note: Comersee.] submersus est. Landoprandus rex a Longobardis creatur, haeredem regni reliquit Litoprandum filium, qui Gutrudam filiam Theodoperti ducis Boiorum vxorem ducit. Hucusque Boiaria oriundi, annos aliquot, nimirum sexaginta potiti sunt Italia, regnoque Longobardorum: quod simul cum vita, dum inuicem id inuident, amiserunt.

[Note: 13] In Francia cum Ludouicus secundus, rex Germaniae et Galliarum obiisset, treis reliquit filios, Lutharium, Hyldericum, et Theodericum impuberem. Hyldericus Germanias, Gallias cis Sequanam, Orientem versus: (Austria [Note: Ostfranckreich.] est) caetera quae Occidentem spectant solem, (vnde Vestria [Note: VVestfranckreich.] dicta) Lutharius possedit.

[Note: 14] Veliphaldus dux Hylderici aulam moderatus est. Diuus Landobertus Traiecto Mosae oriundus, a Theotardo Traiectensium Pontifice educatus, cum amicissimus Hylderico, et in aula magnae authoritat s esset, mortuo Theothardo, Traiectensibus datus est Pontifex. Eticho, qui et Hyldericus


page 247, image: s0247

filius Litherici, diuae Otiliae pater, ab Hylderico rege, ab eodem cognomen sortitus, Elisatio praeficitur: vxor eius fuit Berethouinda affinis et cognata D. Leodogarii, quem Lutharius Augustoduno Episcopum dedit. Eburouinum tamen quendam hominem sceleratissimum, flagitiosissimum aulae et praetorio praefecit: qui multa mala libidine dominabdi designauit.

[Note: 15] Obiit Lutharius tertio regni anno. Eburouinus Theodericum fratrem Lutharii, quo licentius sub puero grassaretur, Gallis et Occidentali regno imponit. Celtae exosi scelera hominis, Eburouinum capiunt, templo captorum includunt, Theodericum a rebus amouent: ad contubernium Monachorum relegant. Hyldericum ex Germania et Austria cum Voliphaldo duce reuocant, in verba Hylderici iurant.

[Note: 16] Sed dum Hyldericus venationi, et rebus leuiusculis, neglecta Republ. deditus, pleraque temere ac inconsulte agit: et cum tot gentibus, lingua, moribus, institutis inter se differentibus imperaret, nulli suam legem seruat, Magistratus pro libidine promiscue regionibus praeficit, inter venandum cum liberis et vxore grauida trucidatur. Theodericus frater eius antea repulsam passus, regno restituitur.

[Note: 17] Eburouinus vbi hoc accepit, relictis Monachis, in aulam prorumpit, dignitatem, quam amiserat, recipit, optimum quemque grauiter adfligit, et opprimit. Diuum Leodegarium occidit: Leodesium filium Arnoldi, qui praefectus Palatinis aedibus fuerat, fide data interimit. Voliphaldus in Germaniam aufugit. Angisus tum pater Pipini iunioris occisus est in bello a Venedis. Landopertus Traiecto pulsus, Leodium aufugit: Variomundus quidam eius sacerdotium occupat. [Note: 18] Germani, regibus absentibus, Pipino filio Angisi curam et regni potestatem, ne quid Respublica detrimenti capiat, permittunt. Erat vxor Pipini Pluthruda filia Grimoldi Reguli Boiorum. Pipinus cum principius Germaniae, et Austriacis proceribus, arma, castraque in Celtas contra Eburouinum, Barochum, Gilomarum, Bertharium inuicem quoque ob aulae praefecturam decertantes, et contra Theodericum regem mouet. Victoria penes Austriacos fuit. Eburouinus occisus: caeteri simili fato sublati sunt. Theodericus rex captus est a Pipino. Pipinus accepta gaza regia, regi Theoderico pacem dedit: Nodobertum quendam de suis aulae imposuit.

[Note: 19] Ipse in Germaniam reuertitur, diuum Landopertum Traiecto restituit. Radobodum Frisiorum regem, falsorum numinum cultorem, Gotofridum ducem Sueuorum, qui cum Theoderico senserant, caeso Otouino, et Arionoldo ducibus copiarum in obsequium redigit. Mortuoque Theoderico rege, qui treis filios Ludouicum, Hyldebertum et Lutharium reliquit, Ludouicum regem statuit.

CAPVT VIII. Theodo VI. cum filiis Theodone VII., Grimoldo II. et Hugoberto. D. Corbinianus Boios pascit. Continuatio Regum Franciae vsque ad Theodoricum IV.

1. Grimoldus Dux Boiariae moritur, succedit Theodo VI. cum filiis Theodone VII., Grimoldo II. et Hugoberto.

2. Diuus Corbinianus primus Episcopus Frisingensis. Archi-Episcopi et Episcopi Boiorum.

3. Mortuo Ludouico III. Pipinus defuncti fratrem Hildebertum III. Franciae Regem titulotenus sufficit, potestate regia penes se manente. Pipini liberi.

4. Hildebertus III. moritur, surrogatur ei filius Dagobertus II. Alter filius Daniel in monasterium detruditur.

5. Theodo VI. Dux Boiorum moritur, Grimoldus II. eius partem occupat. Pipini et Dagoberti II. mors.

6. Galli Lugdunenses nepotem Pipini Theodouualdam aula exigunt Reginoburgo suffecto. Danielem dato ipsi nomine Hylderici Regem declarant.



page 248, image: s0248

7. Germaniae et Austriae status Carolum Pipini filium carcere detrusum liberant, Regemque deposcunt. Carolus administrationem tantum regni suscipit.

8. Hylpericus Rex, Reginofridus et foederati aduersus Carolum arma mouent.

9. Carolus Frisiorum Regem, Hylperici foederatum adortus funditur. Bonifacius Victori occurrit, ipsumque ad clementiam erga innoxios deflectit.

10. Hylpericus cum Reginofrido terras Rheno contiguas vastat.

11. Carolus collectis copiis hostem bis fundit, patruumque Hylperici Lotharium IV. regium nomen ferre iubet.

12. Hylpericus et Reginofridus vires restaurant, sed a Carolo tertium fusi cum thesauro regio fuga elabuntur.

13. Carolus victoriam prosequitur. Caroliae regionis nomen.

14. Carolus cum Vtone Aquitaniae principe pacem facit. Hylpericus deditur, mox cum Luthario IV. moritur. Theodoricus IV. Franciae Rex salutatur.

15. Theodo VII. Boiariae Dux moritur. Partem eius cum vxore Grimoldus II. vsurpat.

16. Grimoldus Corbinianum Romam perrecturum retinet, Episcopum Frixinensem constituit, et iuramento de non abeundo obstringit.

17. Corbinianus increpat Grimoldum, quod fratris vxorem duxisset, mox ob insidias sibi structas in Italiam ausugit.

18. Nepotes Grimoldi I. ob impubertatem exclusi partem regni postulant. Grimoldus II. in tumultu occiditur. Pluthruda nouerca Caroli Boios contra Carolum concitat. Monachorum inuidia in communicandis documentis.

19. Grimoldi II. vidua Carolum implorat. Litoprandus occasione huius discordiae castella quaedam Boiariae in ditionem redigit, ossa D. Valentiniani Tridentum transfert.

20. Carolus perdomitis Sueuis, et inde restitutis Episcopis, qui sui causa profligati erant, (vid. §. 8.) Episcopum Treuirensem constituit, et Hugobertum toti Boiariae praeficit, ipsius nepte sibi in matrimonium iuncta.

21. Comites a Barge et Degernsec, (Bargiones et Tigurini) item Comites ab Antorff, Loisa, VVahlensee et VVolengern (Antoryphi) constituti.

22. Hugobertus Corbinianum ex Italia revocat, et ab eo baptizatur. Corbinianus moritur.

23. Luxus et deprauati mores Cleri recensentur.

24. Vinofrido a Romano Pontifice provincia docendi Francos et reformandi Clericos defertur.

25. Vinofridus per varias prouincias mandato officio fungitur.

26. Vdo Dux Aquitaniae rebellat, pulsus Saracenos in auxilium vocat.

27. Carolus Saracenos ingenti strage delet.

28. Burgundia rebellis ad officium redigitur.

29. Mortuo Vdone Carolus Aquitaniam recipit, Frisiasque debellat.

30. Saracem cum auxiliaribus Arabibus iterum in Franciam euocati a Carolo penitus cum Regibus delentur, reliquis in naufragio submersis.

31. Superatis tot gentibus Carolus contra Saxones pro Christiana fide arma movet, eosque tributarios facit.

32. Imperium Francorum ad antiquam maiestatem reuocatur. Carolus vnde nomen Martelli habeat.

33. Carolum, quod opes templorum in vsus militares conuerterit, poenas in inferno soluere, quidam Clerici falso praedicant.

34. Vinofridus Episcopus consecratur, mutatoque nomine Bonifacius audit. Eius iuramentum praestitum.

35. Commendatitiae literae a Pontifice ad Carolum Martellum et Proceres Germanorum datae.

36. Bonifacius reformationem Cleri suscipit, aliosque huius rei socios, et inter hos foeminas ex Anglia accersit.

37. Gregorio II. Pontifici succedit Gregorius III., qui Bonifacium Archi-Episcopum Germaniae constituit, Germanosque caballo vesci vetat.

38. Bonifacius in Boiaria Cleri reformationem suscipit, nonnullos banno subiicit, quosdam remouet, indeque Romam proficiscitur.



page 249, image: s0249

[Note: 1] BIennio post Grimoldus regulus Boiorum, socer Pipini ex hac vita migrat, anno ab orbe seruato sexcentesimo, nonagesimo quinto. Theodo sextus filius eius pietatis fama, prudentiam domi militiaeque longe lateque insignis, regnum Boiariae obtinet. Vxor ipsius Glisonotha: filii Theodo septimus, Grimoldus secundus, et Hugobertus fuerunt. Atquehi quatuor Boiariam in quatuor diuisere partes. Theodo pater Reginoburgium, Boiariam inferiorem, Nariscos sibi retinuit. Bathaviae, Iuuauiae, Vtino et finitimis locis Hugobertum praefecit: superiori Boiariae alpibus subditae Grimoldum imposuit: hic in Fruxinensi arce habitauit, vbi villae, et vestigium regiae, quam Grimolthusium, id est, Grimoldi domum, etiam nunc vocant. Theodo filius Athesinam vallem supra Tridentum, quam Venusticam nominant, et conterminos fines, partem Theodoperti patrui, qui iam obierat, administrauic.

[Note: 2] Hi principes (vt rum erant mores) diuo Corbiniano familiariter vsi ab eo legem diuinam audire soliti sunt. Praefectus est Corbinianus Fruxinensi templo, quod in arce ducis Grimoldi dedicatum erat. Primus inde Pontifex Fruxinensium adpellari solet. Archimysten tum Boiorum fuisse reperio Theodorum: Laureacensis est Archiepiscopus. Minores Pontifices, Reginoburgensium Victo terpus, Sateburgii Flobargisus, Sabonensis Mastulo fuit.

[Note: 3] In Francia Ludouico Rege quarto potestatis anno defuncto, Pipinus fratrem eius Hyldebertum rebus imponit. Omnis. potestas penes Pipinum fuit: ille inane nomen Regis titulo tenus gessit. Sustulit Pipinus ex Pluthruda foemina nobilissima duos filios, Drogum et Grimoldum. Drogus eam partem primae Galliae Belgicae, quae Matrona flumine (sicut Caesar scribit) a Celtis diuiditur: vbi Catalauni sunt, et vulgo Campania dicitur, possedit. Grimoldus defuncto vita Nordoberto, a patre praetorio praeficit, vir iustus et modestus. Vxor eius Theodouinda, filia Radobodi regis Frisiorum, peperit Theodovaldam Drogus tum filius Pipini decedit.

[Note: 4] Hyldebertus quoque regnum cum vira finit. Dagobenus filius eius a Pipino rex creatur: frarer Daniel sacris initiatur.

Sub idem tempus eodem penitus anno, nempe Christi septingentesimo super octauum, Theodo pater regulus Boiorum ex hac vita migrauit. Grimoldus eius partem occupauit. Anno deinde Christi septingente simo quartodecimo, dum Grimoldus praefectus palatii ex Galliis ad aegrotantem patrem Pipinum visendum in Germaniam profectus est, a Raenario Frisio, cultore Deorum Leodii in templo diui Landoberti perimitur. Pipinus Grimoldi filium nepotem suum Theodoualdam parenti sufficit, ac praefectum aulae in Gallias inittit mense Aprili. Ipse eodem anno Decembri vita defungitur: administrauit Imperium Francorum annos septem, et viginti. Paucis post diebus nimirum sub sequenti anno, et Dagobertus rex obiit.

[Note: 5] Mortuo itaque Pipino, Dagoberto rege, Galli Lugdunenses, qui et Celtae, et Francigenae, Theodoualdam nepotem Pipini aula exigunt: praeficiunt Palatinis aedibus Reginofridum quendam, Regem declarant Danielem facerdotem, muratoque nomine Hylpericum nuncupant.

[Note: 6] Duxerat Pipinus viuente Pluthruda, et secundam vxorem Albaedam. Illa Carolum filium Albaedae nouercali odio prosequebatur, ipsumque in vincula coniecerat. Carolus (quem fortem, et authorem generis sui Principes nostri nuncupant) auxilio Auini caraere liberatur. Adipsum proceres Germaniae et Austriae frequentes coeunt, ad regnum vltro inuitant. Ipse principatum, ducatumque Francorum, et praefecturam aulae, et praetorii accipit, regium nomen recusat.

[Note: 7] Hylpericus rex Reginofridus palatinae domus rector et Galli, infesto exercitu ad Mosam amnem procedunt, castraque locant. Rathobodus rex Frisiorum et multorum deorum cultor, quem Galli sibi pecunia coniunxerant, altera ex parte Agrippinae, trans Rhenum nihil illaesum, intactumque reliquit mense Iulio, omnia templa Christianorum diripuit. Landosfridus, et Theodoualda duces Sueuorum, et ipsi Hylperici partium, Carolo aduersi


page 250, image: s0250

fuerunt. Theodoualda diuum Pirminium antistitem Sueuia exturbat (fauere dicebatur Carolo) Pirminius patrem Monachis Etonem designat: et hunc Theodoualda dux ob odium in Carolum, in Vraniam relegat. Pirminius in Elisatium, inde ad Boios concessit.

[Note: 9] Carolus vndique insurgentibus bellorum procellis, ingentis animi princeps, primo hostibus religionis nostrae Frisiis occurrit. Sed superatus a Rathobodo, amissis multis, in fugam vertitur. Venit tum diuus Vinofridus, qui et Bonifacius, ex Anglia Traiectum magnum, qui Frisiorum regem Rathobodum, ex praelio victorem reuertentem, alloquitur, obtestaturque, vti clementiam maximam regum dotem aemuletur: ab innoxiorum pauperum vastatione, qui nil commeruere, abstineat: ad amplectendam veritatem diuinam quoque regem potentissimum, atque ferocissimum cohortatur. Et inflexerat non nihil barbari regis animum, sed ipse paucis post diebus subito interiit.

[Note: 10] Hylpericus, et Reginofridus vbi audiuere Carolum male pugnasse, Arduennam syluam transgrediuntur: omnia ferro, flamma, praeda, Moguntiacum, Agrippinensem agrum, regiones Rheno contiguas, depopulantur. A Pluthruda vidua Pipini muneribus, ac donis placati Ablauum redeunt.

[Note: 11] Interim Carolus collectis reliquus exercitus sui, de improuiso castra inuadit, inopinatosque haud mediocri clade adsecit. Partes inde aperto Matre de summa rerum confligere statuunt. Nihil vtrinque praetermissum, quod ad victoriam facere videbatur. Vinciaci (in agro Cameracensi vicus est) tertiodecimo Calendas Aprilis (quae tum dies Solis ante Paschalia erat, et ab auspiciis Palmarum cognominari vulgo solet) infestis concurritur armis. Victoria penes Carolum fuit. Hylpericus rex et Reginofridus suga sibi consuluerunt. Carolus victor cum Austriacis, et Germanis Agrippinensem Coloniam intrat, Gazam parentis Pipini a nouerca Pluthruda recipit: Luthariumque parruum Hylperici regium nomen ferre iubet.

[Note: 12] Hylpericus et Reginofridus copias redintegrant, Vtonem ducem Aquitaniae socium ad se adsciscunt, coniunctis viribus rursus in agro Cameracensi castrametantur. Carolus cum Austriacis, Belgis, Germanis, haud impigre infesto intentoque exercitu, aduersus eos procedit: hoster inuadit, sternit, fundit. Hylpericus rex, Vto dux Aquitaniae, per Parisios, ablata secum regia supellectili, in Aquitaniam fuga elabuntur. Reginofridus Andegauos perit, ibique se munit.

[Note: 13] Carolus, et Germani, et Belgae hostium vestigia sequuntur, omnia sibi subigunt. Antegauos cum Reginofrido ad deditionem cogunt, totam Galliam Lugdunensem, quam et Celticam vocant (quae a Sequana fluuio, ad Ligerim Ptolomaeo, Plinio vero, et Caesari ad Garumnam flumen protenditur) recipiunt: hancque a suo vocabulo victoc Carolus, Caroliam, incolas Carolios nuncupari iussit: quod diu apud Germanos Belgasque obseruatum est. Milonem Rhemorum Pontificatui praeficit, abdicato Regiberto, qui sibi aduersus Reginofridum properanti portas vrbis clauserat. Ob eandem causam Eucherium Aurelianensem episcopum in Hispaniam relegat.

[Note: 14] Deinde legati in Aquitaniam ad Vtonem ducem mittuntur, qui reperant Hylpericum regem, et regiam gazam, et gratiam Vtoni, si resipiscar, faciant. Vto regem cum Thesauris legatis reddit. inde ad Carolum Hylpericus deducitur. Inter haec anno Christi D CC XIX. Lutharius rex obiit: in paucis diebus anno sequenti, patrui fatum et Hylpericus subsequitur. Franci, et Carolus Theodoricutn quartum filium Dagoberti secundi regem salutant.

[Note: 15] Dum haec in Galliis geruntur, Boiariae dux Theodo septimus, Romam rereus voti proficiscitur: condem natusque a Gregorio secundo Pont. Max. domum in Boiariam reuertitur, ex hac vita migrar. Frater eius Grimoldus partem eius simul cum vxore Viludruda vsurpat.

[Note: 16] Diuus Corbinianus tum quoque Romam supplicandi gratia concesserat. Grimoldus ne talem virum amitteret ab se, Maiensibus (colonia Boiorum fuit in ripa Athesis, vbi nunc Tyrolium et Merania cubant, in villas abiit


page 251, image: s0251

quae nomen retinent) demandat, vti Corbinianum, si ed venerit, (inde enim ipse oriundus erat) captiuum ad se Fruxinum deducant. Rediit Corbinianus Maias, quae sibi patria erat, a Magistratibus statim Grimoldi detinetur, fideque data, ad Grimoldum perrexit: qui ipsum pastorem Fruxinensem declarauit, sacramentoque adegit, ne inde posthac, relicto grege, discederet. Pontificem regiae mensae conuiuam fere adhibet.

[Note: 17] Corbinianus nactus tempus opportunum, Grimoldum increpare coepit, quod vxorem fratris duxisset, id esse repugnans legi diuinae. Mulier, vbi isthaec audiuit, insidias vitae Corbiniani tendit. Admonitus diuus, noctu fuga sibi consuluit, in Italiamque ad Litoprandum regem elapsus est.

[Note: 18] Oritur deinde tumultus in Boiaria, in partesque vulgus ignobile scinditur. Nepotes Grimoldi, filii Theodoperti, qui ducatu ob impuberem actatem exclusi erant, iam ex ephoebis excesserant. Portionem regni postulabant. Pluthruda quoque vidua Pipini in Boiariam, vnde oriunda erat, aufugerat, Boiosque contra Carolum priuignum suum in arma concitabat. Grimoldus eo tumultu occisus est: vbi nam, nondum, licet curiosius perscrutatus fuerim, inueni. Quidam mystae monachi, non de omnibus loquor, cum ipsi nihil sapiant, instrumenta, ex quibus res gestae disci solent, in capsas, cistasque, non vna claue includunt, nec eruditos, nescio quid (vt sunt religiosuli) metuentes, videre, nedum legere sinunt. Ita horum sanctulorum stoliditate, et ignauia virtutum monumenta, et historiae intercidunt: cum tineis, et blauis depugnant: suis praedus homines auari, et quasi malae fidei possessores nimis timent. Cauent mortalium ingratissimi, atque superbissimi summopere, ne in vulgus edatur, quorum beneficio ditati fuerint.

[Note: 19] Grimoldi vxor (reuertor vnde euagatus sum) Viledruda cum filuiis ad Carolum ducem aufugit, orbitatem suam, et indignam viri caedem deplorat. Conscii sceleris cum sociis authoritatem Caroli floccifaciunt. Litoprandus rex Longobardorum, cuius vxor ex Boiaria oriundaerat, dum Boii se discordia debilitant, et ciuilibus armis dissentiunt, Maias, et caetera Boiariae castella, quae Athesis praeterfluit, inuadit, atque in deditionem cogit. Diuum Valentinum, qui Maiis humatus fuerat, Tridentum transfert.

[Note: 20] Carolus cum exercitu in Sueuiam proficiscitur, Theodoualdam ducem Sueuiae ducatu depellit, Landofridum armis sibi parere cogit. Pinminium restituit, Mediomatricum insuper templo praefecit. Etonem Argentorati Pontificem constituit. Inde perdomitis Sueuis, Boiariam petit. Hyldolphum, fratrem Arionardi (qui ex nobilissima Boiortim familia orti, literis operam Reginoburgii dederant, ibique educati fuerant) Treuerensi donat templo. Nouercaque recepta, Hugobertum Boiariae toti praefecit. Eius neptem Sueinhyldam vxorem ducit. Extat haud procul Fruxino pagus ab ipsa etiam nunc cognomen seruabs. Lutherouium [Note: Lauterhofen.] vicum, et regiam, Angilostadium [Note: Ingolstadi.] oppidum Nariscorum, regibus Francorum addicit Martellus, quo pateat in Boiariam libere, et nemine prohibente transitus. Ita Carolus Magnus in capitibus meminit, quae ad Legem Salicam addidit.

[Note: 21] Alberto Otogerioni, et Vtioni, quos quidam filios Grimoldi fuisse suspicantur, Bargiones, et Tigurini, inter Isaram, et Oenum subditi Alpibus traduntur. Landofridus, Elilandus, Valdoramus, fratres filii Theodoperti, Anthoryphos, loca finitima Isarae, et Lyco fluminibus, acceperunt.

[Note: 22] Hugoberius regulus Boiorum declaratus (quem etiam Fruxini habitasse aiunt) continuo diuum Corbimanum, diuinae sapientiae professorem ex Italia missis legaris acciuit, Fruxinique in arce sua collocauit: ab ipso aqua sacra expiatus est. Obiit diem Fruxini Corbinianus. Et vt testamento statuit, Maias patriam iussu Hugoberti delatus, ibi humatur: quod oppidum Boiorum adhuc Longobardi tenebant.

[Note: 23] Ob ignauiam regum, et crebra bella, licentia (vti fit) populum Christianum in Francia inuaserat. Nihil salacius, nihil superbius sacerdotibus erat: canes et scorta alebant, luxu atque auaritia perditi. Decimas et huiusmodi donaria intercipiebant contra instituta maiorum:


page 252, image: s0252

nil egenis elargiebantur: Ecclesiasticas opes, bona pauperum soli abliguriebant. In conciouibus non rem Dei Opt. Max. sed negocium suum agere solebant. Quotidie liberis operam dabant, nihilo secius sacrificabant. Sacrosanctam victimam impuris manibus, pollutissima conscientia contaminabant. Ipsi temperantiae, omnibus virtutibus, maxime castitati, bellum indixerant. Tibullus poeta non solum alienos a veritate coelesti, sed amorum quoque scriptor, castos duntaxat, sacris admittit falsorum numinum versus eius libuit subtexere.

Vos quosque abesse procul iubeo, discedat ab aris,
Cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
Casta ptacent superis: pura cum veste venite,
Et manibus puris sumite fontis aquam.

[Note: 24] Nec facile, nec tutum erat, huiusmodi vlcus tangere, atque isthanc lacunam mouere. D. Vinofridus vir cum eruditus, tum bonus, vbi huiuscemodi sacerdotum cupiditatem, nequitiamque inualuisse videt, Romam pergit, rem omnem ad Gregorium secundum Pont. Max. defert, qui Vinofridum, sanctae philosophiae magistrum, Germaniae gentibus, designat, fidemque hoc diplomate facit: Gregorius seruusseruorum dei Vinofrido religioso sacerdoti. Ob pietatem, et studium literarum, quae ab ineunte aetate inte sita esse comperio, docendi Francos, et a malis falsisque sacerdotibus purgandi prouinciam nostro iure tibi demando. Tu vero non fabulas hominum, nec quaestum tuum, sed Christum, et sacras vtriusque instrumenti literas praedicato. Si qua grauiora quam vt a te rite beneque perfici queant, inciderint, ad me deferto. Datum Idus Maii, imperante domino Piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, anno tertio Imperii eius, indictione secunda. Fuit is annus Christi authoris nostri septingentsimus, vndeuicesirnus. Lustra diducenti patefiet. Tum et Viuilus archimystes Boiorum templo Laureacensi praefectus est.

[Note: 25] D. Vinofridus Roma in Franciam tendit, hospitio perquam humaniter Ticini a Litoprando rege Italiae excipitur. Per Boiorum fines incognitus ad Turogos tendit. Inde ad Frisios proficiscitur, iam enim Rathobodus Rex Obierat. Hessones deinde petit in confinio Saxonum. Vbique scelera sacerdotum arguit: de legato sibi officio gnauiter et strenue defungitur.

[Note: 26] At Vdo [Note: Vdo a Siberto Eudo dicitur.] dux Aquitaniae fidem frangit, noua molitus, Carolo rebellat. Carolus collecto ingenti Austriacorum exercitu, Aquitanniam hostili animo petit, superato Ligeri amne, Vdonem terga vertere cogit. Abdiramus Rex Scenitarum (Saracenos nos dicimus, qui paulo ante ex Africa transeuntes Hispanias inuaserant, Vessogetarum, et Sueuorum regnum attriuerant) in auxilium ab Vdone accitus cum liberis et coniugibus, quasi perpetuo in Aquitania habitaturus, cum valida manu aduenit. Fit suga Garumnam vsque flumen, templa direpta incenduntur. Burdegala, alia pleraque oppida, Pictones expugnati sunt. Turones obsessi.

[Note: 27] Carolus dux inuictus, fretusque Deoimmortali, fortiter tantam hostium turbam adgreditur, fundit, delet. Caesa sunt Saracenorum trecenta octoginta quinque millia cum rege. In exercitu nostro mille duntaxat, ac quingenti desiderati sunt. Testis et Vdo dux in epistola, quam ad Gregorium secundum episcopum Romanum scripsit. Nam Vdo recuperata gratia Caroli, eos quos socios ad se acciuerat, grauissima quoque strage profligauit.

[Note: 28] Interim Burgundia rebellat. Carolus continuo cum copiis aduolat, Lugdunum expugnat, Burgundia potitur, eamque firmis praesidiis munit.

[Note: 29] Mox Vdonis mors Carolo nunciatur. Carolus Aquitaniam absque Marte recipit. Inde classe ingenti comparata, contra Frisios multorum numinum cultores arma promouet, fana, lucos hostium subuertit, extirpat, incendit interfectis quam plurimis, caeso Popone duce Frisiorum, victorque rediit.

[Note: 30] Saraceni rursus euocati a filiis Vdonis Baephario, et Hunoldo, [Note: Baepharius Hunoldus VVaiferus et Huualdus a Sigeberio dicti.] et a Mauronto duce prouinciae in Galliam rege Athima nauibus adpellunt, Auinionem capiunt. Nec mora, Carolus adest, Auinionem obfidione claudit, erat intus rex Athima. Arabes qui adhuc in Hispania erant, rege Amoreo obsessis auxilio veniunt, Arelatam


page 253, image: s0253

capiunt. Carolus euocatis a Litoprando rege Longobardorum auxiliariis copiis hostes inuadit, quatuor praeliis sternit, fundit, cum regibus delet. Pauci, qui ad naues confugerant, saeviente in eos diuinitus ira coelesti, fractis nauibus in mari submersi sunt. Manrontus dux finibus exactus est. Hugobertus quoque dux Boiorum cum filio Vtilone huic bello interfuit, Caroloque opem tulit.

[Note: 31] Receptis itaque, atque subactis Galliis, Aquitania, Belgis, Celtis, Prouincia Narbonensi, Sueuis, Boiis perdomitis, Carolus contra Saxonas, alienos a religione nostra, ad Visurgim vsque amnem processit. Vtrinque magno ardore, nec minore clade depugnatum est. Superati tandem Saxones, vectigales facti, tribuere quotannis trecentos equos.

[Note: 32] Carolus itaque dux inuictissimus, Imperium Francorum, quod inquietissimum acceperat, extinctis vbique hostibus tandem pacauit: rediitque diu optata tranquillitas, et Maiestas Francorum tot cladibus valtata resurrexit. Vnde Martello ipsi Carolo cognomen inditum est, quod lingua Franca, atque Germana, siguum est blandientis, et a caede hostium deductum.

[Note: 33] Ob tam bellorum vehementes et crebros turbines, aerarium omnino exhaustum erat, fiscus adtenuatus, deficiebant militibus stipendia. Catolus opes templorum, sacramque pecuniam vsurpauit: ex hac commilitonibus mercedem laborum distribuit: quamobrem ipsum sacrilegii poenas apud inferos dependere Mystae sibi credi postulant, quasi vero non legerimus in vita diui Egtdii (qui tum vixit) illi scelera, quae vel nequaquam vlli mortalium confiteri voluerit, a Deo condonata esse, id quotannis stato die cautant, praedicant publice, priuatim domi, et in templo sacrificuli. Eucherius Pontisex Aurelianensis dignitate motus a Carolo, optimo principi, hanc infamiae notam inurere ausus est.

[Note: 34] Sed ego ad D. Vinofridum redeo. Qui strenue mandatis defunctus, Romam ad Gregorium Pontificem reuertitur: ab eo pridie Calendarum Decembrium Episcopus consecratur immutato veteri nomine, Bonifacius, veluti bene ominato, et auspicatiore, adpellatur, et conceptis verbis authoramento exsignato, ac in corpore diui Petri imposito ita fidem suam adstringit. In nomine Domini, Deique, et seruatoris nostri Iesu Chisti, imperante domino Leone a Deo Coronato, magno Imperatore anno septimo post Consulatum eius, sed et Constantini. Magni Imperatotis eius filii anno quarto, indictione sexta, Bonifacius diuino munere Episcopus, tibi beate Petre, qui comitum Christi extitisti primarius, Gregorio vices tuas modo gerenti, omnibus successoribus tuis pro mitto, per patrem et filium, et spiritum sanctum: qui tres, vnus natura simplicissimus Deus est, per hoc sacrosanctum corpus tuumspondeo, germanam Christianae pietatis veritatem, quoad vita, et vires suppetant, sectabor, concordiam seruabo, sacrificiis interdictos deuitabo, mendaciorum sectas, errores pestiferos: contramaiorum scita Romano Pont. renunciaebo.

[Note: 35] Atque his ceremoniis rite perpetratis, Gregorius Bonifacio commendaticiam dat Epistolam ad Carolum ducem Francorum, cuius exemplum subtexere aequum et necessarium sore duxi: vt plane intelligatur, qua cura veri pastores creditum sibi gregem pauerint. Domino glorioso, filio, Carolo duci, Gregorius Pontifex Romanus: Bonifacium virum bonum, et eruditum, quem aequitatis, et sapientiae Christianae, aman issimun esse compertum habeo, Episcopum designaui, ipsumque ad docendum varias, et diuersas Germaniae nationes, quae Orientalem Rheni ripam, adcolunt, misimus. Obtestamur per Christum terrarum principem, regemque regum, cuius regni tu dux, et antesignanus es, vti pro potentia tua in hoc sanctissimo proposito Bonifacium non deseras: fac opem tuam praesentem (quae tua pietas, ac sapientia est) sentiat. Pontificibus quoque maioribus, minoribus, flaminibus, sacerdotibus, mystis: ducibus, praefectis, praesidibus, proceribus, omnibus principibus, populo, plebi Germaniae, cunctis denique Christianis in hanc sententiam scripsit. Bonifacium omnis diuini, humanique iuris consultissimum, Pontificem, et pastorem gentibus Germauiae, quas Rhenus ab Orientis ora praeterfluit, consecravimus: flagito, atque iure nosto postulo, vt ipsum tanquam legatum, et nuncium Christi Dei, et Imperatoris nostri benigne


page 254, image: s0254

excipatis, et sedulo audiatis, ipsi sicuti parenti vestro (quo sibi ratio de animis vestris ante supremum, ac iustissimum praetorem constare possit) obtemperate. Igavus et literarum rudis, vitiosus aris arceatur. Decimae, tributa, donaria, et huiusmodi templorum vectigalia, in quatuor dispartite partes, vnam Bonifacius, alteram sacerdotes sedulo pascentes, ac docentes populum accipiant. Tertia egenis, et pauperibus distribuatur: quarta ad instaurandas, reficiendasque sacras aedes reseruetur. Nemo citra mortis necessitatem nisi paschalibus et quinquagenalibus coelesti lauacro, tingatur. Si quis aduersus haec quicquam ausus fuerit, diris deuotus esto, iram, et poenam coelestem sentito. At vos Deus Optimus Maximus seruet, filii charissimi. Data Calendis Decembribus, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno Imperatore, Imperii eius anno septimo, sed et Constantini Magni Imperatoris eius filii, anno quarto, indictione sexta. Fuit is annus aerae Christianae, si lustra recte diduxeris, septingentesimus alter, et vicesimus.

[Note: 36] Bonifacius his acceptis mandatis in Germaniam proficiscitur, mandatum Romani Pontificis patefacit: falsos sacerdotes, auaros, impudicos, superbos, sordidi quaestus, libidinis, popularis gloriolae mancipia, fabularumque praecones, et huiusce factionis capita, Dortouinum, Bertherum, Anoberthum, Hunoredum exautorat, dignitate mouet, deuitandosque populo, velut contagiones late serpentes, censet, atque renunciat: socios sibi ex Anglia natali solo accersit: non solum viros Burckhardum Lullum VVileualdam, fratrem eius VVunebaldam, Bittam Gregorium: sed et foeminas marterteram Lulli Chunitrudam, Teclam, Liobam et Valdopyrgam sororem VVileualdae, et VVunebaldae. Chunylda, et filia eius Beragytha admodum bonis literis eruditae ad Turogos legantur: Chunitruda, et Valdopyrga (cuius e corpore adhuc oleum sudat, et religiose Aichstadii colitur) in Boiariam pergunt. Tecla, et Liobia in Francia veteri consistunt.

[Note: 37] Dumque hi operi diuino sedulo instant, falsosque sacrificulos etiam mulierculae abigunt, Gregorius secundus Romae moritur, Gregorius tertius succedit. Hic vbi Bonifacii egregia facinora accepit, gratulatorias eidem mittit literas: operam et virtutes eius collaudat, Archimystem Germaniae eundem declarat, palliumque insigne philosophi et pastoris Christiani ipsi dono dat: eundem minores pontifices initiare iubet: Germanos vesci caballo syluestri, ac domestico vetat.

[Note: 38] Bonifacius inde ad Hugobertum ducem Boiorum diuertit: veritatem illi, ac Christum accurate praedicat. Ariouoliphonem, qui summam habebat authoritatem, et dignitate excellebat, eiusque farinae sacerdotulis, pecuniarum, et gloriolae aucupibus, seruis voluptatum, sub specie et obtentu religionis in gregem Dei grassantibus sacrificiis interdicit, admonetque populum, proceres regulum Boiorum, vt illi nebulonesnumero sceleratorum impiorum habeantur: ab illis omnes duiscedant: aditum, eorumque sermonem defugiant, ne quid ex contagione incommodi accipiant, atque polluantur. Vetat insuper illis ius petentibus reddi, honoremue vllum communicare. Neque sacris adesse: neque concilium inire illis fas esse: sacerdotes deinde adlegit, suffragiis cooptat, qui oues Christi, non suas, coelesti pabulo, non fabulis hominum pascant, non lanient. Qui imperent cupiditatibus, refrenent libidines, spernant voluptates, iracundiam teneant, coerceant auaritiam, caeteras animi labes repellant. Vtriusque instrumenti exemplaria nocturna versent manu, versent diurna. Posthaec Bonifacius comitantibus plurimis Boiis, Romam ad Gregorium tertium proficiscitur.



page 255, image: s0255

CAPVT IX. Vtilo Dux Boiariae. Diuus Bonifacius sacerdotes in Boiaria in ordinem redigit. Reges Franciae vsque ad Pipinum.

1. Mortuo Hugoberto succedit filius Vtilo, qui ex Hildruda Caroli Martelli filia Thessalonum progenuit.

2. Abares et Hunni vastant Boiariam, intra Anassum et Laureacum. Vnde capitulum Laureacense Bathauiam translatum.

3. Gregorii Pontificis Romani literae ad Clerum Boiariae de concilio habendo et disciplina recte instituenda.

4. Vtilo Bonifacium ad se inuitat, et reformationem Boiariae eam in Dioeceses et parochias diuidendo feliciter peragit.

5. Episcopi Boiariae Salisburgensis, Fruxinensis, Reginoburgensis, designati.

6. Monasteria in Boiaria passim extructa.

7. Carolus Martellus moritur. Ex eius liberis ipsi in munere succedit natu maior Carolomannus. Theodorici IV. Regis Franciae mors. Hildericus III. eius successor.

8. Saxones, Theodoualda Sueuorum Dux et Hunoldus in Aquitania rebellant, omnes tamen ad officium rediguntur.

9. 10. Carolomannus labentem Christianismi disciplinam restituit. Eius hac de re edictum.

11. Regum Franciae tum temporis misera conditio, vtpote qui saltem a Marosalicis dependebant.

12. Vtilo Dux Boiorum se Regem appellat, tandem a Carolomanno et Pipino aggressus vincitur.

13. Caralomannus Saxones petit, Pipinus superiore Boiaria potitus ex Bertha coniuge ibidem Carolum M. suscipit. Carolobergomum.

14. Caroli M. natale solum. Monasterium et alia loca a Pipino denominata.

15. Pax inter Vtilonem Carolomannum et Pipinum constituitur. Vtilo Regium titulum abdicat.

16. Vtilo, Carolomannus et Pipinus arma contra Saxones et alios coniungunt. Gobolibus Archi-Episcopus Moguntinus inter alia crimina ob venationem remouetur. Bonifacius eidem substituitur.

17. Gregorius III. Papa Romanus moritur. Episcopi quidam Bonifacio aduersantes ipsi negotium facessunt. Causa Romam delata pro Bonifacie deciditur, eiusque aduersarii banno percutiuntur.

18. Episcopi in locis fertilissimis pauperum gratia collocandi. Archi-Episcopi Moguntini iura.

19. Zachariae Pontificis Romani rescriptum.

20. D. Virgilius ob eruditionem Principibus gratus, Episcopus Iuuauensium datur.

21. 21. Baptisationem ab indocto literarum in nomine Patris, Filii et Spiritus S. factam pro valida habendam, Sidonius et Virgilius contra Bonifacium in Curia Romana obtinent.

23. 24. 25. Virgilii et Sidonii sententia, quod dentur antipodes, a Bonifacio et Pontifice Romano, tanquam periculosa religioni Christianae damnantur, et ipsi ab officiis remouentur.

26. Burckhardus primus Episcopus VVürtzburgensis, ... [reading uncertain: page damaged] VVilibaldus primus Aichstadiensis. Alemanus fluuius. Ptolomaeus corrigitur.

27. Carolomannus Francici imperii administratione fratri Pipino relicta fit monachus.

28. Grypho, Pipini frater regni gubernacula affectans Saxones concitat. Pipinus et Vtilo contra hos arma mouent.

29. Grypho Boiariam occupat, a Pipino et Vtilone captus in vincula detruditur, mox elapsus interficitur.

30. Saxones et Aquitaniae Duces Franciam infestant. Rex Hildericus M. omnem regni curam negligit, deliciis et otio vacat, administratione a Pipino interim gesta.

31. Vtilo primus contra Regem mussitare incipit. Vocabulum Koenig, vnde dicatur.



page 256, image: s0256

32. Vulgus Regem Hildericum iniquo ferunt animo, spernunt, Pipinumque in coelum tollunt.

33. Procerum conuentus Francofurti habitus, Legati ad Pontificem Romanum Zachariam mittuntur, qui de Hilderici socordia et inhabilitate conqueruntur.

34. Zachariae Pontificis responsum, in quo Regis repudiandi potestatem concedit.

35. Zacharias partes suas hac in causa Bonifacio committit.

36. Conuentus Procerum Moguntiaci Hildericus III. Augustae Suessonum degradatur. Pipinus Rex salutatur, et a Bonifacio inungitur. Archi-Episcopi Moguntini iura.

37. Hildericus Rex tonsus et Gisala in monasterium detruduntur.

38. Thessalonus aulam Pipini comitatur. Chitomarus Dux Carinthiorum constituitur. Maiorano officium Carinthios conuertendi demandatur.

39. Hatulphus Rex Longobardorum Romam obsidet. Imperator Constantinopolitanus missis Legatis et organo Musico Pipinum in auxilium vocat.

40. Carolomannus fratri expeditionem contra Longobardos frustra dissuadet. Carolomannus moritur.

41. Pipinus contra Hatulphum feliciter pugnat. Vtilo plurima loca Longobardis eripit.

42. Hatulphus pacem sibi praescriptam inire et sacramento firmare cogitur. Exercitus Pipini diminutus. Hatulphi mors.

43. Turcae inclarescunt. Quinam Turcae fuerint. Eorum incrementa. Hildegardae et Brigittae de iis vaticinium.

44. Vtilo moritur. Eius et vxoris Hyldrudae monumenta.

[Note: 1] MOritur interea Hugobertus Regulus Boiorum, anno Christianae salutis septingentesimo super quintum et tricesimam. Post hunc regnum Boiariae obtinet Hugoberti filius Vtilo, qui educatus in aula ducis Francorum, Hyldrudam filiam Caroli Martelli, et sororem Carolomanni et Pipini adamauit, rapuit, vxoremque duxit, progenuit Thessalonum tertium.

[Note: 2] Sub idem tempus Hunni et Abares, audita morte ducis Boiorum quaecunque Boii infra Anassum possedere, flamma, ferro vastant. Laureacum delent, excindunt. Ob hanc cladem Vtilo Viuilum Archimysten Laureacensem, cum symmystis, et Monachis, vna cum sacratis foeminis, qui periculum euaserant, Bathauiam commigrare iubet: eaque vrbs posthac Laureacensium Archiepiscoporum domicilium fuit. Ipsi adpellati sunt Pontifices Bathauenses, et Archimystae Laureacenses: sicuti legi in diplomatibus Imperatorum Arionulphi et Ottonis: quorum copiam exscribendi mihi fecit Vigilius Froschulus Pontifex Bathauenses, huius vrbis tum Episcopus-

[Note: 3] Viuilo, caeterisque Boiariae sacerdotibus, Gregorius Pontifex Romanus literas per Martinianum Episcopum, Georgium presbyterum, Dorotheum diaconum, hoc exemplo misit: Gregorius servus seruorum Dei, dilectissimis nobis Episcopis in regione Boiariae. Continuo vbi nostram receperitis Epistolam, Vtilonem ducem vestrum a vobis adiri volo, vt illius edicto conuentus sacerdotum, Antistitum, procerum, gentisque indicatur. Ibi veros sacerdotes omnium suffragiis cooptate, pravos, et criminibus designatos exauthorate: concilia prosalute Christiani populibis quotannis, iuxta Danubium, vbi libuerit cogite, in hisce controuersiae, causae omnium, secundum Christi seruatoris nostri legem, et placita Euangelii, Paulique legati, Christi scita cognoscantur. Omnes concordiam, et pacem Christianam operibus comprobent, iuxta Euangelii doctrinam, et more Christiano vivant, In omnibus, quemadmodum a Bonifacio edocti estis, agite, oues sedulo pascite, parochos saepius visent Episcopi, presbyteros recte viuere compellant. Dent denique operam, ne lupi tecti pelle ouina, ouile irrumpant. Archimystes communi omnium suffragio deligatur, isque continuo Romam eat: vt si dignus fuerit, qui polulo Christi praesit, a Romano pontifice consecretur. Nemo pravus atque ineptus sacris admoueatur. Cum Ecclesiasticis opibus, coelesti lauacro (ita fieri par est) sicuti Gregorius praedecessor meus statuit. Nemo scorta, aut concubinam alat, quisque aut caste viuat, aut vxorem ducat, quam repudiare fas non esto. Nihil immundum


page 257, image: s0257

in cibis iudicetur, nisi simulachris falsorum deorum immolatum. Somnia, auguria, incantationes, dies nulius obseruet. Dissidentium donaria aris, et sacris aedibus arceantur: nec ea sacerdotes recipiant, nisi reconciliati suerint. Nemo se perfectum, nemo iustulum, nemo sanctulum esse confidat. Tota vita Christiani poenitentia est, et bellum imbecilli, et homines sumus. Omnes egemus clementia Dei Opt. Max.

[Note: 4] Haec mandata Pontificis Maximi, vbi Boiis patefacta sunt, diuus Bonifacius Roma, Ticinum ad Litoprandum regem Longobardorum diuertit. Vtilo regulus Boiorum, missis vltro nunciis, Bonifacium denuo ad se inuitat, ob pertinacissimam falsorum sacerdotum obstinationem, malitiamque fraudulentam. Ipsi acriter suos mores tuebantur, tanquam pro focis et aris depugnantes, facile plurimipaucis piis resistebant. sub obtentu religionis fictis, et fabulosis plebem oblectando sibi obligarant. Aduersarios pieratis specie territabant, quorum dolus, cum aliter deuitari non posset, fauente Vtilone duce Boiorum, Boiaria in Ecclesiasticas dioeceses, et Parochias (vt adpellant) diuisa est: falsi, et praui sacerdotes tribu moti, in ordinem redacti, et exaugurati sunt.

[Note: 5] Bonifacius veram pietatem Christi Boios docet, treis viros literarum scientia et morum sanctimonia celebres ac nobiles, Episcopos Boiis declarat. Ioannem Saleburgii, Ariobertum fratrem diui Corbiniani Fruxini habitare iubet Reginoburgio vero, quod caput Boiorum erat, Geoualdam pontificem designat, nuncupat, socium Vhicterbo, qui senio confectus erat, adsciscit. Viuilus antea a Romano Pontifice consecratus fuerat, Bathauiamque Laureaco exciso transsierat. Haec vbi facta sunt, postea ad Romanum Pontificem deferuntur, qui in hunc modum rescripsit: Reuerendissimo, et sanctissimo fratri Bonifacio Coepiiscopo, Gregorius seruus seruorum Dei. Quod tua opera, et Caroli principis Francorum, quemadmodum ex literis tuis cognouemus, tot millia Germanorum ad bonam frugem et Christum seruatorem nostrum reducta sunt, sane provt debeo, gaudeo vehementer. In Boiaria (vbi praui sacerdotes, fabulis hominum veritatem hactenus corruperant, sceleribus religionem polluerant, plebem exederant) bene, sapienterque egisti. Ne labor noster frustra sit, iuxta Danubium conuentus, conciliaque more Christiano celebrari iubeo. Tu ut militem imperatoris coelestis decet, fortiter decertato. Nemo tibi impedimenta paret. Data quarto Calendas Nouembris, imperante Domino piissimo Augusto Leone, Imperii eius anno vicesimo tertio: sed et Constantini Imperatoris filii eius, anno vicesimo, indictione octaua. Is fuit annus Christi septingentesimus atque vndequadragesimus.

[Note: 6] Purgata itaque atque lustrata Boiaria a prauis sacerdotibus, certatim ab optimatibus Boiorum opes pauperibus distributae sunt: Christianam paupertatem plerique contemptis diuitiis, et voluptatum illecebris profiteri caeperunt. Sub idem tempus in Boiaria apud Vtilonem fuisse et diuum Pirmimum pontificem Mediomatricum reperio. Vndeviginti Coenobia, et collegia Monachorum, et sacerdotum tum extructa, institutaque sunt. Regulus Boiorum septem aedes Monachis, id est atratis Druidibus construxit. Vnum propter Menenlacum Noricorum: sex in inferiore Boiaria, iuxta Danubium construxit. Bathauiae Nidroburgum virgines incolunt. Austrauiam, Paphomonasterium, Aldechium superius, inferiusque (huius monachi omnium locupletissimi sunt) dedicauit diuus Pirminius. Eto Argentoratensis Episcopus confecraneos diui Benedicti dedit. Iosephus Episcopus Fruxinensis ope Vtilonis collegium Mystarum instituit: cui flumen Iseniscus, in cuius ripa conditum extat, nomen fecit. At in superiore Boiaria itidem consensu Vtilonis, Alto quidam Heremita, Altonis Monasterium auspicatus est. Oto, frater Alberti, et Otgeriouis, quos supra commemoraui, Ilmi Monasterium. Ilmo flumini contiguum condidit: collegium, fuit sacerdotum, qui mea memoria, cum diuo Arsatio Monachium trauslati sunt. Albertus et Ottogerion in Norico ripensi, et Hunnia diuo Hippolyto templum aedificarunt: Vrbi inde cognomen adhuc manet. In superiore vero. Vindelicia intra Isaram, et Oenum, in faucibus Alpium, propter lacum Tigurinum contubernium Monachis


page 258, image: s0258

dedicarunt, quorum praedul caeteros omnes Boiariae. Antistites dignitate excellit. Nam Coenobium fossa, moenibus, tormentis bellicis, et aliis huiuscemodi instructum, instar regiae, possidet, et more regulorum, Equestrisordinis Tetrarchas perpetuos, praefectum aulae, rectorem palatinarum aedium, Archimagirum, et Pincernam habet. In saltu Schiratio, vbi Isarae fontes sunt, Reginopertus, Guntianus, et Ato fratres, Monachis domos construxerunt. Intra Isaram, et Lycum, sub ipsis alpium radicibus (rectore Boiorum haud abnuente) Landofridus, Valdoramus, Elilandus fratres, octo sacratis viris, et foeminis sacras aedificarunt aedes, Beurn, Schlechdorff, Siuerstat, Sandau, Vessbrunnam maribus. Pollingum, stapfelsee, Cochelsee, virginibus tradiderunt. Quibus praefecerunt Gaelouindam sororem suam Cochelsee et Stapfelsee ad lacuseiusdem cognominis: Siuerstat vero et Sandau haud longe a Lyco, ab Vgris excisa, deletaque penitus interierunt. Caetera extant VVesoprunnam, Pollingum, Thessalonus filius Vtilonis postea ampliauit, de integro instaurauit, atque haec omnia templa Divus Bonifacius fertur consecrasse, caeremoniisque D. Benedicti initiasse. Schlechdorf, Pollingum quae ab Vgris adflicti, Excusso Monachorum iugo, Mystae D. Aurelii Augustini sunt et appellantur.

[Note: 7] Eadem tempestate vita defunctus est Carolus dux Francorum cum septem et viginti annos Imperium Francorum, Gallias, et Germanias administraslet, tres reliquos filios Carolomannus, Pipinum, Gryphonem: Verum ad Carolomannum, quod maximus natu esset, omnia negocia referebantur: Omnis potestas Francorum penes illum erat. Theodericus quoque Rex tum obiit, Hyldericus frater eius a Carolomanno, et Pipino substituitur.

[Note: 8] Saxones audita morte Caroli ab iugo imposito resiliunt: tributa quae hactenus pendere solebant, pernegant, in libertatemque se vendicant. Theodeualda quoque Dux Sueuorum pulsus a Carolo rediit, rebellat, Elisatium occupat. Hunoldus etiam Aquitaniae Dux parere regulis Francorum detrectat. Carolomannus, et Pipinus Aquitanos, deinde Sueuos celerius opinione imperata facere cogunt. Vtilo Boiorum regulus Saxonas in Obsequium redigit.

[Note: 9] Carolomannus domitis hostibus, a pietate, vti Christianum decet principem regnum auspicatur, fautorque religionis labentem Christianismi disciplinam ad statum pristinum reducere studuit. Huiuscemodi edictum, quod oppidatim pependit, promulgauit.

[Note: 10] In nomine domini Dei nostri IESV CHRISTI. Carolomannus dux, et princeps Francorum, anno a nato Christo seruatore et authore nostro, septingentesimo secundo, vndecimo Calendas Maii: Suasu, et consilio sacerdotum Dei Opt Max. et amicorum meorum, Pontifices regni mei, maximos, minores, cum presbyteris, nimirum Bonifacium Archimysten, Burchardum, Reginofridum, Vitanum, VVileualdam, Dadanum, et Addanum, cum collegis eorum, et sacrificulis, ritu Christiano conuocauit, vti mihi consulant, quo pacto iusticia, et Christiana deuotio instauretur, quae negligentia, et ignauia superiorum principum labefactata, collapsa, terris depulsa corruit. Qua denique industria populus Christi, a falsis et prauis sacerdotibus hactenus deceptus, et per anfractus confragosos, et devios seductus ad veritatis semitam reducatur. Iuxta igitur religiosorum sacerdotum, et procerum meorum consilium rogauimus, iussimus, decreuimus, voluimus, haecque placita praescripsimus.

Episcopi omnes, quos per ciuitates designavimus, Bonifacio Archiflamini, nuncio Christi, et legato Diui Petri, dicto audientes sunto. Quotannis concilia celebrentur: in hisce pietatem Christianam, candoremque Germanum amalis sacer dotibus pollutum expiato: Decimas bona Ecclesiastica, occupata a prophanis restituimus. Falsi diaconi praesbyteri sacrificuli adulteri, scortatores, sacris opibus nequaquam alantur: quos omnes in ordinem redegimus, atque e xaugur auimus: ad poenasque procriminibus luendas compulimus. Nemo sacris initiatus diuinoque ministerio mancipatus arma omnino ferat aut in bellum, aut in hostem pergat. Vnus ad aut summum duo Episcopi, delecti suffragio cum suis sacerdotulis principem comitetur ad bella, sacrificandi, comprecandique causa. Cuique tribuno, vnus duntaxat a sacris, poenitentia, et confessionibus esto. Initiati, canes, accipitres, et huiusmodi aues ad venandum


page 259, image: s0259

nequaquam alunto. Aris et templo destinatus, venatus si fuerit, diris deuotus esto. Quisquis sacerdos Episcopo suo pareat, in quadragesima rationem suscepti muneris reddat. Ignoti presbyteri, Episcopi (nisi in conuentibus solennibus eruditio eorum, et mores comprobati fuerint) repulsam ferant. Quisquis Pontifex det operam, praefectus (quem Franci Graphionem vocant) summo studio adnitatur, vti incantationes, auguria, sortilegia, et huiusmodi praestigiae impune non abeant: quae etiam auspicio Dei Opt. Max. diuorumque eius fiunt: quos huiuscemodi contaminationibus magis ad iracundiam prouocari certum est. Sacerdos scortator, libidinisque mancipium in carcere pane, et aqua pastus, poenas luat. Hoc quoque consensu mystarum, et populi Christiani sciuimus, vt propter crebra bella, et ferocissimarum gentium, quibus vndique cingimur, assiduas in nos incursationes, pars Ecclesiasticae pecuniae, nempe duodeni denarii, quem solidum vocamus, contribuantur mihi, quo militibus nostris praemia condigna laboribus soluantur. Adulteria, incesta matrimonia seuerius cohibeto. Haec si nostro aeuo fierent, et observarentur, magis propitius Christus nobis foret, nec tanta vitia nos eneruarent. Si verum fateri licet, et diuo Petro Pauloque credimus deteriores Turcis, dum inuicem ita saeuimus, sumus: vmbram, speciemque pietatis prae nobis ferimus: virtutem vero ac rem factis abnegamus: Licentia, lasciuiaque et copia rerum nos corrupit. Sed ad ordinem narrationis reuertor.

[Note: 11] Moritur eodem tempore Theodericus rex Francorum. Longo iam tempore reges nostri precario regnare, in angulis delitescere, silentio, venationibus, ocio, omnem aetatem transigere insueverant, negocia, muniaque regni, praefectus praetorii obibat. Semel quoque in anno rex ille vmbratilis, bobus vectus ad conuentum regni solennem, mense Maio aduentabat. Ibi data, acceptaque salute, mox se latebris rursus abdebat. Pascebatur cum familia abs duce. Libet referre verba, quae excepi ex epistola, quam Hadrianus quartus Romanus Pontifex, aduersus Imperatorem Fridericum, ad Hillinum Treuerorum, Arionuldum Moguntinum, Fridericum Agrippinensem Archimystas Germaniae dedit. Quales, inquit, Reges Teutonici habebantur, qui etiam in carpento boum, sicut philosophi circumferebantur, sicut Hyldericus, et sui antecessores. Quam gloriosus erat rex Alemanorum, dum in carpento boum, quasi Archisynagogus resideret, et ducem suum, qui tum Maior domus vocabatur, tractare regni sui negocia videbat? Rex miser erat, qui nihil aliud habebat, quamquod ei Maior domus disponebat.

[Note: 12] Vtilo igitur regulus Boiorum, generosi, spiritus, ingentisque animi princeps, pertaesus huiusmodi regum ignauiam, quod opibus antecelleret: regiam quoque vxorem haberet, se regem adpellat. Piurima ipsi bella fuerunt cum Landofrido, et Gotofrido Sueuorum rectoribus. Circa Lycum in limitibus vtriusque regni, omnia ferro, flamma, praeda adtrita sunt. Carolomanus, et Pipinus collectis copiis, Theodoualdam filium Godofridi Sueuiae regulum perdomitant: per Sueuiam in Boiariam ad Lycum vsque intento exercitu procedunt, ante moema Augustae Rhethorum, in campo latissimo castra locant. Vtilo quoque haud imparatus ibi hostium aduentum expectarat: verum praelio victus, terga vertit.

[Note: 13] Carolomanus Saxones noua molientes petit. Pipinus Lycum superat, superiorem Boiariam inuadit: Fruxinum, quae tum caput, et regia principum in ea regione erat, occupat, potiturque tota superiore Boiaria. Vtilo se Reginoburgii continet, Pipinus ad se deficientes benigne suscipit, Bertham vxorem accersit: Fruxini, et in conterminis regiis, et arcibus cum ea quieuit, venationibusque operam dedit. Peperit tum Bertha (sicuti fama constantissima est, et antiquis more patrio celebratum carminibus) Carolum Magnum in ea arce, quae inde Carolobergomum hoc est, Caroli mons vocatur. Nam isthoc anno Carolum natum esse conuenit inter autores. Ostenditur illa arx, etsi semidiruta in superiore Boiaria, supra Monachium quindecim millia passuum, propter Verrem Am VVurmsee lacum Vindelicorum maximum: vbi eiusdem nominis fluuius effunditur.

[Note: 14] Est regiuncula superioris Boiariae amoenissima, venationibus, aucupiis piscationibusque: neque ex alio lacu numerosior materia ganeae: alit omnis generis pisces laudatissimos, accolae etiam nunc regiam


page 260, image: s0260

superiorem, velut incunabula tanti Imperatoris venerantur et monstrant. Villas et templum Pipinum [Note: Piping.] nomine in eiusdem fluminis ripa, a Pipino, diuo Dionysio tum esse extructum, dedicatumque pro certo habetur. Sicuti et prope Fruxinum Pipinhusium [Note: Pipishausen, VVipis.] ad fontes Ilmi Pipinoritus [Note: Pipisriet.] In ripa Isarae Pipinopagus [Note: VVipisbach] Vici, et aedes sacrae, diuo Dionysio consecratae a Pipino, qui haec condidit: cognomina serunt, et monstrantur. Pipinhusium (Pipini domum valet) praetorii ibi vestigia visuntur: Pipino ritus, Pipini nouale, lingua Franca, siue Germanica significat.

[Note: 15] Iam Carolomanus ex Saxonia in Boiariam ad fratrem Pipinum redierat, ibi adnitente Hyldruda vxore Vtilonis, quae soror Carolomani, et Pipini erat, pax inter duces conuenit. Vtilo abdicato nomine regio, in ordinem ducum redigitur.

[Note: 16] Coniunctis postea copiis Carolomanus, Pipinus, et Vtilo aduersus Saxonas toties fidem frangentes, et deinde aduersus Theodoualdam ducem Sueuum, et Hunaldum Aquitaniae regulum arma mouent. Gebolibum Moguntinum Pontificem tribu sacerdotum mouent. Pater huius Geroldus, itidem Moguntiaci episcopus, occisus praelio a Saxonibus fuerat: Filius vindicaturus parentem, superiores regulos in Saxoniam comitatus, iuxra Visurgim amnem, Saxonem, qui Geroldum patrem eius interemerat, ad colloquium familiare euocatum trucidat, hoc adiecto elogio:

Accipe iam ferrum, quo patrem vindico charum.

Accusatus quoque est Gebolibus, quod cum canibus, et auibus venaticis, contra officium sacerdotis dei luserit. Nostro aeuo venari munus Episcopi honestissimum, et praecipuum esse existimatur: Pontifices nostri caetera munia a se longius in alios relegant: venationi velut ad hoc cooptati, deseruiunt. Quin et Monachorum quidam praesules, calvicie duntaxat, et Bardocucullo pietatem praese ferentes, magis superstitiosi, quam pii, de huiusmodi nugis nobilitati, et principibus lites mouent. D. Bonifacius, qui ob huiusmodi lusum tanquam rem prophanam, iure suo Gebolibum exaugurauit, a Carolomano et Pipino Mogontiaco praeficitur.

[Note: 17] Mortuus est sub idem tempus Gregorius tertius, post quem ouili Romano pastor eligitur Zacharias. Gebolibus superior, Clemens, et Samson Scoti: Albertus Gallus, et eiusdem sectae sacerdotes, atque episcopi, nummarii, auari, libidinosi, sacrilegi, peculatores, temulenti, diuo Bonifacio aduersari vehementissime coeperunt. Erat illorum deus venter, et ea quae sub ventre sunt. Venationibus dediti, et aucupiis, canes, auesque alebant: arma deferebant, in militiam proficiscebantur: bella sectabantur: humano cruore, caede, homicidio sese polluebant, nihilo secius tamen sacrificare, Euangelium legere, nec erubescebant, nec metuebant. Atqui hi nebulones, quod vulgo gratissimi ob similitudinem morum erant, in concionibus populum, qui fabulosis maxime capitur, aduersus Bonifacium concitabant. Eum mendaciorum autorem legis, atque pacis Christianae turbatorem, corruptoremque esse vociferabantur. Quamuis quidam in vincula a ducibus Francorum coniecti erant, caeteri tamen plurimum negocii Bonifacio, et eius sociis facessebant. Proceres sanctorum, diuus Bonifacius rem omnem Zachariae Pontifici Romano missis legatis aperiunt: atque hi solenni ritu publice, frequenti flaminum senatu Romae auditi sunt. Cognitaque causa in concilio, huiuscemodi sacrificulorum turba reiecta, atque diris deuota est. Gratiae actae Carolomano, et Pipino ducibus Francorum, quod Bonifacio in tales errones animaduertendi, impios exaugurandi, pios inaugurandi, data potestas.

[Note: 18] Episcopos ibi collocandos Romanus Senatus censet, iubet, vbi praedia abundant, quae alendis pauperibus suppetant: Pontificem enim peni, et alimoniae pauperum promum, condum, procuratorem esse. Ipse legatus Germaniae designatus, et eius successores, Archimystae Franciae perpetuo declarati. Lege sancitum est, Moguntiacum semper fore Francorum Germaniae caput, atque Metropolim: id quod Carolomanus, et Pipini postea perpetuo edicto statuerunt.



page 261, image: s0261

[Note: 19] Zacharias insuper Pontifex Max. in hanc sententiam Galliae, Franciaequenationibus rescripsit. Zacharias seruus seruorum dei, episcopis, sacer dotibus, diaconis, monachorum maximis, regulis, ducibus, praefectis, praesidibus, omnibus denique piis, deum immortalem timentibus, qui Gallids, et Francorum regiones incolunt, salutem.

Deo Opt. Max (fratres, et filii clarissimi) gratias ago eum pro vobis semper deprecor, vt quod facere, diuino spiritu instruente et suffragante veritate, coepistis, perpetuo faciatis. Quemadmodum enim certiores non fecit Reuerendissimus, atque sanctissimus, frater noster Bonifacius episcopus, solenni ritu Christiano conuentum celebrastis, adnitentibus filiis nostris Pipino, et Carolomano falsos, refractarios scortatores, sacer dotes homicidasmilitantes repudiastis, exegistis: obsecro, et per Deum immortalem dominum nostrum IESVM CHRISTVM obtestor, vti Bonifacio legato CHRISTI, et nuncio supremae illius Maiestatis, sicuti hactenus consueuistis, bene praecipienti sedulo obtemperetis: prouincia, et mandatis nostris fungitur: vestrum agit negocium, nempe vt vos in viam rectam reducat, et a criminibus Christo propitio expiet, ac pro mortalibus aeternos efficiat, die, noctuque oper am strenue nauat. Euenere hactenus vobis coelesti ira, ob vitia vestra, sacrificuli errabundi, et caecutientes, qui et vos, et se fallere consueuerunt. Ingrati Deo, inuisi superis. Nullum hactenus discrimen inter sacris mitiatum et prophanum fuit. Sicut populus, sic et sacerdos iuxta toto errarunt coelo. Coecus coecum duxit: perierunt greges cum pastoribus. Ouili haud impar pecus fuit, dignumque patella operculum. Quamobrem hostes vestri vndique inualuere: vos vbique victi estis. Nec quicquam preculae sacerdotum inanes profecerunt, quibus pugnare non licet. Quo pacto victoriam sperare ausis, eo bello, quo sacerdos simul, et humano cruore, ac caede polluitur, et sacrosanctam hostiam impuris manibus sceleratiore mente contrectat? Sacerdoti, qui pastor est, arma non ferre, nedum quenquam bello occidere licet. Officium boni pastoris est, oues seruare, pascere: pecus vero, quod palans ab grege aberrat, ad ouile cogere. Hos qui Christiani sunt, seruato his qui Christiani non sunt, Christum praedicato, veritatemque adnunciato. Coelestis doctor et magister Mystis suis praecepit: Vos estis salterrae, quod sisal desipuerit, quonam condietur? Nihilvalet vltra, ne insterquilinium quidem vtile est, abiiciatur foras in lutum, et conculcetur pedibus.

Dum haec ita sunt (nempe veritas mentiri non potest) et tales suffertis sacerdotes, quales Ethnici non ferrent, hostes superiores fieri neccsse est. Huiusce modi sacerdotuli deo non litant, sed ipsum magis irritant: et superos ad iracundiam prouocant. Quomodo oues a lupis tutae erunt, si eas pastor destituerit? Proinde si Bonifacio dicto audientes eritis, et pios, castos ab omni Venere, ab omni labe mundos, immunes omnis homicidii, sacerdotes vobis delegeritis, quemadmodum iure diuino praescribitur, et nostro munere functus Bonifacius frater noster praedicat, omnibus formidolosi eritis Barbaris. Nulla natio conspectum vestrum ferre poterit, ferocissimae gentes, exortes veritatis, quae vndique armis circumfremunt, Arabes, Scenitae, Saxones, Hunni, Venedi, Auares, Abares, armis vestris succumbent. Simul et bene recte que viuetis, et in coelum posthanc vitam recepti, cum Deo Opt. Max. et superis, sempiterno perfruemini aeuo.

At vos charissimi fratres, qui estis veri Christi sacerdotes, perinde ac fidi ministri Christi, ac mysteriorum dei oeconomi, procuratores, et dispensatores, et administratores arcanorum eius, de quibus tanquam re aliena rationem reddituri estis, coelestis imperatoris negocium, non rem vestram agite. Veram sectamini disciplinam, quae nobis in sacrario, et sacrarum liter arum thesauro expressa est. Mores vestri etiam apud alienos a religione nostra inculpati existant. Vita vestra sit speculum, et exemplar viuum caeteris Christianis: ita et apud homines fama celebres vos consequetur. Adeo autem immortalitate donati, perpetuo felices in coelo viuetis. Quotannis conuentus cogatur, in quibus de concordia, et pace Christiana agatur. Si quid adversum fuerit, resecetur, quo templum deifirmum, ac immobile perstare possit. Data Calendis Aprilibus, Imperante domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, Anno vicesimo quarto Imperii eius, indictione vndecima: anno autem restituti orbis septingentesimo, quadragesimo tertio.

[Note: 20] Sub idem tempus diuus Vergilius, diuinarum, humanarumque rerum perquam peritus, in Germaniam cum Dabda Graeco sacerdote ad Carolomanum, et Pipinum duces accessit. Ob eruditionem,


page 262, image: s0262

et prudentiam singularem breui principibus insinuatus, in aula acceptissimus fuit: biennio ibi in summa authoritate versatus. Inde in Boiariam ad Vtilonem regulum dimissus, non minore in honore fuit. Ab eo, mortuo Ioanne, Iuvauensibus pastor datus est.

[Note: 21] Erat in Boiaria sacerdos quidam Latini sermonis ignarus, is candidatos religionis lustrarat hisce verbis: Baptizo te in nomine patria, et filia, et spiritus sancti. Diuus Bonifacius illos ceu prophanos abominabatur, et rursus aqua Iustrica tingendos censebat. Sidonius maximus Boiorum Pontifex (quem Archiepiscopum Laureacensem, et Episcopum Bathauensem nuncupabant) diuus quoque Vergilius dissentiebant, pugnantemque sententiam sectabantur, prohibebantque huiusmodi iterum lauacro sacro expiari. Nam pro Christianis rite lustratis eosdem habebant. [Note: Vide Magistrum in sententiis lib. 4. dist. 6. cap. 5.]

[Note: 22] Et cum Bonifacius non cederet, ad Zachariam Pontificem Romanum provocant. Hic Bonifacio rescripsit, Sidonii et Vergilii opinionem adprobat: tales tinctos esse declarat. Siquidem sacrificulus ille ob inscitiam Latinarum duntaxat literarum absque omni fraude ac dolo malo lapsus ita sit: nec aliquam fallaciam errori intenderit.

[Note: 23] Erat Vergilius etiam in disciplinis, quas Mathematicas vocamus, et in philosophia prophana magis quam tum Christiani mores ferebant, eruditus. Ex illiusmodi literarum scitis, contra opinionem vulgi, et D. Aurelii Augustini, et aliorum forte docuerat, id quod nostro seculo non argumentis inuestigandum, sed experimentis cognitum est, circumfundi terrae homines vndique, et conuersis inter se pedibus stare, vnde Antipodas Graeca nuncupat voce. Hoc ita acceptum est, quasi Vergilius alium mundum, alios sub terra homines, alium denique Solem, atque aliam Lunam esse adsereret. Bonifacius haec velut impia, et philosophiae diuinae repugnantia, refutar: Vergilium publice, priuatim arguit, ad recantandum has naenias prouocat, efflagitatque iure suo vt legatus Germaniae, ne ille huiusmodi deliramentis synceram, et simplicem Christi sapientiam polluat, atque contaminet.

[Note: 24] Diuus Vergilius (vt omnes homines sumus, et nihil est ex omni parte beatum) hac iniuria, ac contumelia lacessitus, animum Vtilonis reguli Boiorum, apud quem plurimum valebat, abalienare a Bonifacio, atque inter eos discordiam, et odium serere conatur. Iactabat etiam, a Romano Pontifice designatum episcopum, qui primus ex his quatuor, quos Bonifacius Boiis consecrarat, decessisset.

[Note: 25] Diuus Bonifacius id Zachariae Pont. Max. literis conqueritur. Zachariae quoque philosophia Vergilii suspecta esse coepit. Ipse igitur legatos cum mandatis, et literis ad Vtilonem ire iubet, partes suas Bonifacio commendat. Vergilium philosophum (si sacerdos sit, inquit,nescio) ab templo Dei, et Ecclesia depellito, sacerdotio in concilio abdicato, si illam peruersam doctrinam fuerit confessus. Sidonio quoque, et Vergilio comminatorias scripsit literas Romanus episcopus, postulauitque, vt Bonifacio obsequantur. Insuper regulo Boiorum denunciatum est, vt Vergilium Romam mittat, vbi Vergilius rationem reddat, ac a Pont. Romano examine comprobetur.

[Note: 26] Diuus Bonifacius post haec duos consecrauit Episcopos, diuum Burckhardum antiquae Franciae, iussu Carolomani dedit. Virtzburgi, Peoniae dicti, habitare iussit. div. Vuilibaldum consensu Vtilonis, et Suitogerionis praefecti Boiorum, qui proprie Alemani vocantur, Aichostadii collocauit, an. Christi DCCXLIII. Vrbs est Nariscorum, eam praeterfluit flumen Alemanus (a Ptolomaeo Alcimunium vocari inuenio, quanquam deprauatum esse nomen, ob inscitiam librariorum, et similitudinem Graecarum literarum, vti facillime fit, in huiusmodi codice praecipue) suspicer. Verarn esse lectionem Alimanum siue Alimomiam, verisimile est.

[Note: 27] Eodem tempore Carolomanus dux Francorum, imperii Franci administratione Pipino fratri derelicta, in ordinem priuatum se redigit. Romam profectus monachi vitam sectari, et in monte, quem Soracte adpellant, degere coepit. *Huius montis in lyricis hisce versibus Flaccus meminit:

Vide vt alta stat niue candidum
Sor acte, nec iam sustine ant onus


page 263, image: s0263

Syluae laborantes, geluque
Flumina constiterint acuto.

[Note: 28] Grypho frater Pipini, quod exclusus gubernaculis, minoris esset authoritatis, fratri rebellat, elapsusque ad Saxonas, perpetuos Francorum, et aliorum Germanorum Occidentalium hostes, gentem ferocissimam, bellicosamque, quae adhuc falsos deos colebat, haud difficulter contra Pipinum concitat: armaque sumere persuadet. Pipinus dux Francorum, et Vtilo vires coniungunt, ingenti comparato exercitu, aduersus Saxonas et Gryphonem procedunt.

[Note: 29] Grypho vbi Pipinum, et Vtilonem Saxoniae fines adtigisse, et feruere bellum animaduertit, in Boiariam clam diuertit. Exceptus benigne ab Hyldruda sorore sua, vxore Vtilonis, eam cum Thessalono infante in suam potestatem redigit, Suitogerionis ope, auxilio Landofridi ducis Sueuorum, ducatum Boiariae occupat, Boios in sua verba iurare cogit. Nonnulli Boiorum proceres Gryphoni fauebant, quod mater eius ex Boiaria oriunda erat, et sub iuuene feroce omnia sibi licere existimabant. Pipinus et Vtilo, vbi ista haec accepere, compositis rebus in Saxonia, propere arma in Boiariam mouent. Grypho et Landofridus capti in Franciam abducti sunt. Hyldruda et Thessalonus liberati, Vtilo Boiariam recipit. Grypho paulo post custodia elapsus, princeps inquietissimus, dum in Italiam fugam adornat, intersectus est a praefectis Pipini.

[Note: 30] Et dum hinc ab Orientis ora Saxones occiso Hyldegario Pontifice Agrippinensi: illinc ab Occiduo sole Baepharius dux Aquitaniae (quam Gasconiam, et Langodocam vocant) crebro, pace, foedereque soluto, in Francos, Gallosque incursant, praedas abigunt, captiuos veluti pecorum gregem abducunt, templa diripiunt, omnia ferro, flamma deuastant, Hyldericus rex in syluis Galliae venationibus, lasciuiae seruilibus Officiis intentus, inter sorices et tineas, quasi nihil harum rerum ad se adtineret, gaudiis corporis vacabat, Rempublicam omnino negligebat, supplicem audire, causam cognoscere nunquam in animum induxit. Nec domi, nec foris, nec in pace, nec in bello quicquam praeclari facinoris edidit. Nam nec consilio, nec manu valebat. Epistolae, et diplomata, tabellae eius nomine signabantur: porro omnia arbitrio ducis, praefectique praetorio confiebant. Nomen regis penes Hyldericum, ius autem omnis imperii penes Pipnum erat.

[Note: 31] Vitlo regulus Boiorum primus inter amicos mussitare coepit. Indignum vehementer, et iniquum, maximum denique esse dedecus toti Germaniae et Galliae tam ignauum hominem, tam diu ferri: qui melior monachus, quam rex esset. Principem ideo deligi a populo, vt domi et belli tanquam communis parens omnibus iuxta in commune consulat. Regem a regendo, lingua Romana: Franco vero sermone Chinigum, ab audendo, et prudentia gubernandi, peritia consulendi, dictum esse.

[Note: 32] Haec vbi in vulgus (alioquin rerum nouarum auidum) emanarunt, cuncti fremere, stomachari, Hyldericum floccifacere coeperunt. Nec a contumeliis temperatum est, ille vmbraticum, ille pupparum, alius puerorum regem cognominabant. Et vt est in vtramque partem immodica plebes, Piginum ad coelum vsque laudibus ferebant: illum solum scire, quidnam regium deceat abimum: in illo fortunam, vitamque omnium sitam esse praedicabant. Francones tantum a sius maioribus degenerasse, Hyldericum iniquiore accipiebant animo, quod ipsi tanti Imperii authores forent, et ante ducentos et nonaginta annos cum rege illo Hylderico Magno, cuius hic ignauus nomen ferret, Rhenum superassent, Romanis victis, pulsis, trucidatis, Gallias a seruitute dura liberassent, in Germaniamque transtulissent.

[Note: 33] Fit igitur conuentus Francophori primorum. Perplacuit omnibus, legatos ad Zachariam Pontificem Romanum percontatum ire, diutius ne tot viris fortibus eum regem tolerare liceret, qui nec corporis, nec animi viribus populo Christiano consulere posset: qui vmbra, et inani honore duntaxat dignitatis contentus esset, caeterum tanto oneri impar, nihil pensi haberet patereturque maiestatem. Imperii Francorum tot cladibus ab hostibus regni et religionis deuastari: ipse interim ocio obsolescens.


page 264, image: s0264

Missi sunt Romam Voloradus, vir admodum prudens, et eruditus, a sacris Pipini, et diuus Burchardus Pontifex Franciae antiquae, VVirtzeburgensem episcopum nos, literiones Herbipolensem nuncupant. Ipse adhuc Francorum dux est, et vocatur.

[Note: 34] Zacharias Pont. Max. vbi mandata Francorum audiuit, huiuscemodi verbis responsum dedit: In diuinarum literarum sacra historia populum, a rege ignavo et socordi, lasciuiaeque, spreto prudentium consilio, intento indulgente summa, ac aeterna illa Maiestate, defecisse: virumque prudentem a suo corpore Regem creasse inuenio. Regnum omne potestasque Dei Opt. Max. est, principes ministri duntaxat regnorum sunt. Duces populo ideo deliguntur, vt supremi Imperatoris in omnibus sectentur voluntatem: non pro libidine sua agant. Is demum verus rex, qui populum sibi a Deo creditum, iuxta diuinae legis praecepta, placitaque moderatur, quo simul felices confiant, et vitam adipiscantur beatam, princeps populo, cuius beneficio possidet, obnoxius est. Quaecunque enim habet, potentiam, gloriam, diuitias, honorem, dignitatem, a populo accipit: plebi accepta referat necesse est. Regem plebes constituit, eundem et destituere potest. Proinde fas est, et licet ipsis Francis Germanisque repudiato degenere monstro, eligere eum, qui belli, domi sapientia coniuges, liberos, parentes, omnium denique vitam, et fortunas tutari et defendere queat, et valeat.

[Note: 35] Haec vbi Zacharias dixit, diuo Bonifacio literis aperit, eidem partes suas in hac re committit. Huius epistolae finis: Data pridie Nonas Nouembris, Imperante domino piissimo Augusto Constantino Imperatore, imperii eius anno XXXIII. indictione quinta. Fuit is annus Christi DCCLII.

[Note: 36] Legati deinde in Germaniam reuertuntur, Moguntiaci, vbi proceres Francorum, et Germaniae frequentes convenerant, literas reddunt, sententiam Pontificis Max. patefaciunt. Indicitur igitur concilium Augustam Suessonum (Vessonum Ptolomaeus nominat) vrbs est Belgicae secundae in confinio Germaniae, et Galliarum, ibi Hylderico regium nomen communi omnium sufftragio abrogatur: Pipinus rex salutatur. Quem deductum in templum diuus Bonifacius Pontifex Moguntinus, ritu solenni, et more Christiano inungit. Quamobrem Moguntinus Archimystes tenet hactenus primas deligendi Imperatoris Germani, quem regem Romanum vocant.

[Note: 37] Hyldericus captus, tonsus in Monachorum ordinem, capite diminuto redigitur. Itidem et Gisala regina. Ambo traditi Vtiloni et Thessalono filio Vtilonis regulis Boiorum, ipsi eos in Boiariam deduxerunt. Hyldericus in Monasterium diui Hemerani Reginoburgii (caput est Boiorum) includitur. Gisala regina Cochiliam in contubernium sacratarum foeminarum, in superiore Boiaria, sub radicibus alpium, ad eiusdem cognominis lacum, relegatur. Vbi et vita defunctam, atque humatam esse et fama, et literis proditur. Etenim id Coenobium ab Vgris exustum est: nomen, pagus, aedes sacra superant: caetera aedificia solo aequata sunt, sicut quinto narrabimus libro. [Note: 38] Vtilo filium suum Thes salonum, qui iam adoleuerat, adiectis ei viris grauibus, aulam Pipini concomitari iussit. Erat Pipinus auunculus Thessaloni. Ipse Vtilo iussu Pipini regis, Venedis, qui Noricum infra Taurum montem, et superiorem Pannoniam, in confinio Dalmatiae, Lyburniae, Illyrici ad fontes Draui, et Saui amnium habitant, Chitomarum, in Boiaria a puero educatum, ducem dedit. Lupus pater Monachorum coenobii, quod in Chimino lacu [Note: Chimsee.] Noricorum maximo situm, Angiam, hoc est insulam vocitabat consuetudo, Chitomaro, quod eius Catechestes, hoc est compater erat, Maioranum nepotem, diuini iuris consultum a sacris esse iubet, qui vulgo Charinorum [Note: Kaernden.] (ita enim proprie illi Venedi dicuntur) sapientiam Christianam interpretaretur.

[Note: 39] Sub idem tempus Hathulphus rex Longobardorum Romam obsidet, omnia quae Imperatori parebant, igne, ferro depopulatur. Romani opem Constantini Copronymi, filii Leonis Cononis Isauri, Imperatoris sui implorant. Iam neglecta veteri Roma, Caesares Augusti Neoromae, vti nostro saeculo in Germania, habitare insueuerant. Constantinus ad


page 265, image: s0265

Pipinum proficisci iubet legatos, quorum princeps Stephanus episcopus Romanus. Ipsi maritimo in itinere cum muneribus ad Pipinum deuenere. Munera Imperatoris, quae a legatis deferebantur, erant instrumentum Musicae maximum, res adhuc Germanis et Gallis incognita, Organon adpellant. Cicutis ex albo plumbo compactum est, simul et follibus inflatur, et manuum, pedumque digitis pulsatur. Pontifex Rom. Legati Imperatoris Pipinum obtestantur, praemia pollicentur, vti a tergo Hatulphum adgrediatur, ab obsidione vrbis Romae ad sua tutanda auertat.

[Note: 40] At frater Pipini Carolomanus, qui iam monachum profitebatur, et ex Italia ad fratrem profectus fuerat, expeditionem Italicam, frustra tamen, fratri dissuadet. Pipinus cum vxore sua Bertha, illum Viennae Galliae, vbi et paucis post diebus morbo correptus, interiit, subsistere iubet. Ipse in Italiam arma mouet, in angustiis alpium occurrentem Hatulphum praelio superat, Ticinum repellit, atque ibi obsidione claudit.

[Note: 41] Vtilo quoque regulus Boiorum vallem Athesinam, [Note: Eischland] Venusticam vallem alii vocitant, Maias, Pisonium Colonias Boiorum, et reliqua castella, quae Litoprandus rex Longobardorum Boiis abstulerat, vi et armis recuperat. Tridentum insuper invadit, ac occupat, quod posthac semper Noricorum principibus, diuulsum Italia paruit.

[Note: 42] Hatulphus ad pacis conditiones quas hostis dixit, compulsus, iussus est obsides dare, erepta oppida atque castella Romanis reddere, et vt reddita nunquam repeterentur, facramento fidem facere. Pipinus victor domum in Franciam reuersus, maiorem partem exercitus inter redenndum intemperie coeli amisit. Hatulphus dum pacta omnia rescindere parat, in venatione percussus interiit. Succedit in regno Italiae, atque Longobardorum Desiderius, cuius filia Litopyrga Thessalono filio Vtilonis desponsa est.

[Note: 43] Eadem tempestate Turcarum primo audita sunt arma. Plinius et Pomponius Mela Sarmatiae Asiaticae fuisse incolas, vicinosque Budinis, Thyrsagetis, Gelonis, Thussagetis, Tanaim amnem incoluisse, vastas syluas occupasse, vsque ad solitudines saxosis conuallibus asperas, alimenta quaesisse venando. Alii Hunnorum sobolem, ac reliquias existimant: atque hi nunc Turci vocantur, et per continuos septingentos, sexaginta quinque annos, ad hanc vsque aetatem, ob scelera et flagitia nostra, adeo paulatim increuere, vt ab Euphrate totam Asiam, pulsis, trucidatis nostris, nuper et Aegyptum, debellatis Saracenis, Europam vsque ad Sauum amnem inuaserint, ac teneant, et possideant. Iam de possessione Germaniae, Pannoniae, et Italiae ambigunt, et nobiscum armis contendere parant: quotannis irruptionem minantur. Sola discordia hostium nos seruat. Rex enim Persarum Turcis quoque negocium facit. Deus omnipotentissimus auertat has pestes ab orbe Christiano. Faxit Christus Opt. Max. vt positis animis, stultitiaque, mortales non esse cogitemus: eoque studio aeterna, veraque bona prosequamur, quanto ardore pro diuitiis, potentia, gloria, rebus leuislimis, fluxis et fragilib. pugnis decertamus. Si vera sunt carmina et vaticinia diuae Hyltegardae, et Brigittae, Sibyllarum Germaniae, et Bardorum fatidicorum, qui ea quae nostro aeuo completa vidimns, longo ante tempore nobis cecinerunt, Agrippinensis Colonia, nolimus, velimus, Turcarum caput erit: sed ad Vtilonem Boiorum regulum redeo.

[Note: 44] Qui vbi triginta annos potitus est Boiaria, obiit mortem quintodecimo Calendas februarii, anno orbis seruati septingentesimo, sexagesimo quinto. Sepultus est in Austrauia [Note: Osterbofen.] vbi et regiam, praetoriumque principale fuisse reperio: ostenduntur ibi conditoria duo albo marmore extructa. Alterum esse aiunt (sicut et antiquissima literarum monumenta Vessorunnae ostendunt) Hyldrudae vxoris: alterum Vtilonis mariti Hyldrudae.



page 266, image: s0266

CAPVT X. Thessalonus III. cum filio Theodone VIII. Duces Boiariae a Carolo dignitate abdicantur. Carolus M. Rex Franciae.

1. Thessaloni natiuitas, educatio et iuramentum Pipino praestitum.

2. Thessalonus clam se de exercitu Pipini subducit et Boiariam mortuo parente occupat. Conuentus Prouincialis.

3. Capitulatio Statuum cum Thessalono.

4. Noui Conuentus Statuum Prouincialium.

5. Leges Boiorum veteres correctae nouaeque constitutae. Harum summa.

6. Thessaloni cura religionis in monasteriis extruendis. Narratio de filio ipsius Gunthero ab apro interfecto, a monachis excogitata.

7. Alia monasteria ab eo aucta et dotata, item eius consilio fundata. Praemonstratensium ordo.

8. Thessaloni Consiliarii Aribo et D. Virgilius moriuntur. Thessalonus iam Pipino formidolosus, pacem tamen et amicitiam cum eo colit.

9. Pipinus ex bello Aquitanico Victor redux haud procul a Lutetia moritur. Eius sepulchrum, Filii Carolomannus et Carolus regnum diuidunt.

10. Thessalonus Lytopyrgam, Carolus M. Irmogardam filias Regis Desideru in matrimonium ducunt. Carolus Irmogarda repudiata Hyldegardam sibi iungit.

11. Modestus iussu Thessaloni Episcopus Carinthiorum consecratus, cum presbyteris in Carinthiam mittitur, eoque mortuo Madoldus et Variomarus succedit.

12. Carinthii ob introductam Christianam religionem rebelles a Theodone ad officium rediguntur, mortuoque Chitomaro Valdungus ipsis Dux constituitur. Missionarii Carinthiorum.

13. Ingo Dux Carinthiorum vaframento et astu Carinthios nobiles ad Christum conuertit.

14. Carolomanno mortuo Carolus omni Francorum imperio potitur. Diaeta VVormatiae habita. Imperatoris et Pontificis Romani Legati aduersus Desiderium Regem Caroli auxilium implorant.

15. Legati a Carolo ad Thessalonum remissi de pace seruanda verba faciunt.

16. Thessalonus ad Carolum proficiscitur, datisque obsidibus pacem firmat.

17. Thessalonus auxilia cum filio Theodone Carolo mittit, et quaedam loca in feudum accipit, Hunni et Abares ad Anassum proficiscuntur, re infecta domum redeunt.

18. Caroli M. expeditio in Italiam. Desiderius cum vxore viuus captus. Carolus Romam peruenit, vbi Theodo VIII. baptizatur.

19. Carolus M. bellum Hispanicum et Saxonicum conficit, Romaeque filiam Ruthrudam Constantino despondet.

20. Vergilio et Aribone Consiliariis Thessaloni mortuis Lytopyrga Patrem Desiderium vlcisci, cupiens Thessaloni animum a Carolo abalienat.

21. Thessalonus cum Hunnis et Abaribus foedus contra Carolum init, iis qui pacem suadent, insidias struit.

22. Thessalonus Legatos ad Papam Hadrianum mittit, qui Carolum inculpant, et Pontificis consilium expetunt.

23. Pontifex apud Carolum expostulat, Carolus se purgat, totamque causam Papae arbitrio committit.

24. Hadrianus Papa renitentibus Legatis Thessaloni, frustra pacem tentat. Eius oratio, in qua b annum minitatur.

25. Carolus Thessalonum VVormatiam frustra citat. Thessalonus filium regni consortem declarat.

26. Carolus Boiariam tribus exercitibus inuadit. Thessalonus de suis male suspicans, Carolo supplex factus in gratiam recipitur. Carolus acceptis obsidibus in Franciam reuertitur.



page 267, image: s0267

27. Thessalonus periculo liberatus noua meditatur. Suspecta eius oratio.

28. Quidam emunctioris nasi subolentes Thessaloni intentionem Carolo rem deferunt.

29. Carolus status Boiariae Ingelhaimium conuocat. Comparet ibi et Thessalonus cum vxore Lytopyrga.

30. Boiorum Legati Thessasonum crimtnis laesae Maiestatis accusant.

31. Thessalonus totam causam confitetur, ex Lege Salica capitis damnatur, Carolo Boiaria adiudicatur.

32. Thessalonus supplex fit Carolo vitaque donatus cum filio et vxore in monasterium detruditur. Carolus Boiariam sibi subiecit.

33. Hunni et Abares Boiariam bis infestant, bisque praelio fusi domum repelluntur.

34. Carolus Reginoburgii a Boiaris homagium sibi praestari iubet Boiariae praesidem dat, et eam contra Hunnos munit.

35. Prodigia. Quae de Thessalono narrantur miracula, figmenta sunt. Liber de Caroli M. vita conscriptus idiomate Germanico.

[Note: 1] HOrum filius Thessalonus natus est anno restitutae salutis septingentesimo quadragesimo primo. Nactus annum duodecimum ab Vtilone parente, cum grauibus viris, quorum authoritate adolescens (ne quid temere per aetatem ageret) regeretur, in aulam Pipini regis auunculi sui missus est. Vbi duodecim annos versatus, omnibus bellis in Saxonia, Aquitania, Vasconia, Langodoca, Itatia, Galliis aduersus Baepharium ducem, et Hathulphum regem Longobardorum interfuit. In verba Pipini, et filiorum eius dextra in reliquis ossibus diui Dionysii, Gemani, Martini imposita, ipse et proceres eius iurarunt. Pipinus eius fidei, et tutelae Boiariam, Imperii Francorum valentissimam partem commisit.

[Note: 2] Verum certior factus de aegritudine parentis Thessalonus, non impetrato commeatu, insalutatoque auunculo, clam se de exercitu subducit, qui tum in Aquitaina contra Baepharium bellabat: domum se proripit, mortuo genitore, Boiariam accipit. Proceres Boiorum, episcopi, et monachorum praesules (vt mos gentis est) Aschaemis [Note: Astheim.] vicus est superioris Boiariae intra Oenum, et Isaram) conueniunt.

[Note: 3] Veteri consuetudine nouo principi administrandi leges praescribunt huiusmodi.

LEGES NOVI PRINCIPIS BOIORVM

SECVNDVM VETEREM CONSVETVDINEM.

Templa sacrosancta sunto. Vti Pontifices res Ecclesiastitas procurent. Monachi recte viuant. Omnes decimas tribuant sacerdotibus. Princeps iure suo operam dato, pupillos, viduas, inopes ab calumnia potentum defendito: pauperum et inopum querimonias ipse audito, et cognoscito. Magistratibus, praesidibus, praefectis, praetoribus, ne ciues, colonos, pauperes seruitute opprimant, demandato, neque illorum auaritiae inopes praedae esse sinito. Nec enim aequum est, vt illi de visceribus Reip. cum antea pauperes, et mendici fuerint, collocupletentur, et fortunis miserorum ditentur. Creditae sunt illis prouinciae, vt tanquam parentes consulant pauperibus, non vt diuites fiant, et luxurientur. Leges Boiorum vbique obseruato, ne qua fraus ipsis fiat, caueto. Incesta coniugia, adulteria cohibeto. Culpam supplicio recidito: primum ius, legesque exerceantur, deinde eas clementia lenire fas esto, et temperare. Quemadmodum Imperator coelestis per Mosen regi praecipit, omnibus cognitionibus, conuiuiis sacerdotem legis Christianae peritum adhibeto: quo omnis sententia, omnis serma principis diuino sale conditus siet. Ne quid temere, Christianae iustitiae aduersum fiat, aut committatur: quo Deus Opt. Max. ad iracundiam prouocetur. Neue iudices munera accipiant, et noxii (ita mores sunt) insontibus praeferantur.



page 268, image: s0268

[Note: 4] Deinde celebrior conuentus Boiorum in inferiore Boiaria Dingulofini [Note: p) [transcriber: footnote missing] ] fuit, oppidum est in ripa Isarae. Interfuere sex episcopi, et Pontifices tredecim Monasteriorum rectores. Atque hi fuere episcopi, Mannus Neoburgensis, ea provincia et Dioecesis postea diuo Vdaldrico condonata, Augustam Rhetiae translata est. Almus Sabonensis, Diuus Vergilius Saleburgensis. Bisericus, Laureacensis Archiflamen, Pontifex Bathauensis Synebertus Reginoburgensis, Aribo Fruxinensis. Nomina Antistitum, qui coenobiis, ac contuberniis praefuerunt, haec sunt. Oportunus Menensis, VVolfprechtus Altaichii inferioris pater, Albertus Tigurinus, Ato Schiratius, qui iam ad Schlechdorff, et in templum ibi diuo Dionysio dedicatum demigrarat, relicto saltu Schiratio, Vto, qui et Ato, Ilmensis, Landofridus Burensis, Albanus Sandunensis, [Note: In Sandau.] Ruthardus VVessobrunnae praesul, Arionistus superioris Altaichii, Reginobertus Pfafomonasterii, VVolcardus Austrauiae Berichtoldus Chimensis, Segido VVeltenburgensis rector. Vice Reginoburgensium, Bathauensium: et Monachorum Iuuauensium functi sunt eorum Pontifices.

[Note: 5] In isthoc concilio leges Boiorum veteres correctae, emendataeque sunt, sicut in Bibliothecis adhuc extant. Consultum quoque patrum huiusmodi factum est. Sacerdotes sanctitatem., quam habitu, caluicie et nomine profitentur, moribus exhibeant. Euangelii, patrumque scita vita exprimant. Omnis plebes populusque Pontificibus pareat. Monachorum quisque in conclaui suo deliteat, iuxta vocabuli sui rationem: suam soliuscuram agat. Parochus contra maiorum placita nequaquam administret, foeminas sacratas nemo ducat. Nobilis tamdiu equestris ordinis censeatur, quam diu beneficia et praedia principis regnique possideat: quamdiu fidem principi suo seruarit et vtitis Reip. fuerit. Festo die Solis, ocio diuino intentus, prophanis negociis abstineto: qui hoc die vehiculariam, aut huiusmodi operam fecerit, iumenta cius publica sunto: si contumax perrexerit, Deum ad iracundiam, polluendo festum, irritare, in seruitutem redigatur. Alia pleraque huiuscemodi (quae nunc a nobis irrideri solent, et corruptis moribus ludibrio esse) decreta sunt, quae longum esset, taedioque plenum: commemorare. Ex pluribus haec quasi capita, delegi: ex quibus studium maiorum nostrorum in pietatem, Rempubl. et simplicitatem Christianam intelligatur. Quorum si parsimoniam, integritatem, omisso luxu et fastu, aemularemur, melius nobiscum ageretur, et minus discordiae, minus litium et contentionis inter nos esset.

[Note: 6] Thessalonum (illuc, vnde abii redeo) hunc regulum Boiorum fauisse rebus diuinis, religioinsque amantissimum, studiosissimumque fuisse inuenio. Templum maximum Iuuauiae, itidem Reginoburgii, et Bathauiae a fundamento construxit. Diuum Valentinum consilio Aribonis episcopi Fruxinensis, Tridento Bathauiam transtulit, et diuum Columbanum Maiis, [Note: Mais an der Etsch.] vrbs est Boiorum quam Athesis alluit, Fruxinum. Madieseum [Note: Mathsee.] Laurisaemos, quod D. Floriani collegium adpellatur, et Chremissae Monasterium, [Note: Chrembsmunster.] vbi Guntherus filius eius ab apro in venatione percussus periit, diuque quaesitus a cane proditur. Qui fame coactus, relicto cadauere, in aulam prorupit latratu praeter solitum crebro: quasi questubus dominum deplorans, similisque hortanti sua vestigia subsequi patrem, ad interfectum filium deduxit. Qui ad huiusce rei monumentum eodem in loco contubernium Monachis construxit. Ita quidam prodidere, mihi vero non fit verisimile. Nam in oratione, quam Thessalonus in eiusdem templi dedicatione habuit, Theodonis quidem filii sui mentionem facit, de Gunthero, et huiusmodi fabula ne verbum quidem offendes: profecto tantam rem ille non taciturus, si ita fuisset. Deprehendi ego Monachos, vt originem, principiaque templorum suorum augustiora vili plebeculae faciant, animos vulgi imperiti huiuscemodi fabellis ad quaestum confictis, allicere, et oblectare, solere.

[Note: 7] Intra Ambronem et Lycum amnes Pollionas, [Note: Polling.] et VVessobrunnam [Note: VVessesbrun.] auxit


page 269, image: s0269

locupletauitque Haudlonge ab hostiis Ilmi, supra patriam meam, Occiduum solem versus decem millia passuum, Monasterium dicauit, Monachorum [Note: Munchsmunster.] cognominant. Thessaloni ope, fauore Valdoricus sacerdos, equestris ordinis, decem millia passuumsupra Monachium in Pipinopago in ripaque Isarae diuo Dionysio construxit aedem: tradiditque Symmystis, et consecraneis diui Benedicti: a scapha [Note: Schleffilarn.] nunc cognomen, mutatis quoque caeremoniis habens. Nam candidati sunt, et divi Nordoperti Mystae, Praemonstratenses se nominant. Adalundus quoque Hyldeualda, Odacer, Garioualda, Antonius fratres, claris orti natalibus ad Sylurnum lacum [Note: Schliersee.] superioris Boiariae, intra Oenum, et Magnoualdam flumina, itidem Monachis atris templum aedificarunt, Aribo episcopus Fruxinensis dedicauit: Beritholdum iuris diuini consiltum, ipsis patrem dedit.

[Note: 8] Huius Aribonis, et diui Vergilii consiliis Thessalonus obsequens, optimum praestitit principem. Vbi primo Aribo, deinde D. Vergilius in sequenti anno superos petiit, prauis vsus consultoribus ambitione praeceps datus est, Lytopyrgae vxoris filiae Desiderii regis Italiae illecebris nimium deditus, Carolum Magnum prae se contemnere coepit Suasu eiusdem vxoris, et paucorum procerum scelere, a Carolo Magno desciuit. Quod principali alioquin optimo eiusque soboli, omnium calamitatum (imo, vt verius loquar, felicitatis suae, quippe quem Monachi deum faciant, coeloque locent) causa extitit. Nam et eius virtus, opesque iam Pipino suspectae, et formidolosae esse coeperunt. Pipinus VVormatiam Francorum proceres accersit, ibi de pace, amicitia, nunciis vltro citroque missis, summa diligentia actum, nihil praetermissum, quo res ad ocium et quietem deduceretur.

[Note: 9] Baepharius dux Aquitaniae rursus rebellat: Pipinus contra ipsum pergit armatus, eundem interficit, Remisponum patruum eius incrucemagit, Aquitania potitur. Victor in agrum Parisiorum revertitur: sex millia passuum a Lutetia ex hac vita migrat, tertio post mortem Vtilonis anno. Sepulchrum eius parentis Caroli Martelli conspexi in Coenobio diui Dionysii, vbi fere reges Celtarum, et plerique nostri sepulti sunt. Filii Pipini Carolomannus et Carolus cognomento Magnus, ex aequo Francorum partiuntur imperium.

[Note: 10] Thessalonus Lytopyrgam Desiderii regis Italiae filiam vxorem ducit. Bertha mater regum in Boiariam proficiscitur: inde ad Desiderium in Italiam a Thessalono abit. Irmogardam sororem Lytopyrgae secum abducit, Caroloque filio in matrimonium dat. Qui tamen eam paulo post, nescio quam ob causam, repudiavit, et Hyltegardam, Hylteprandi ducis Sueuorum, et Rugardae ex Boiaria oriundae, filiam sibi connubio iungit.

[Note: 11] Iussu Thessaloni Modestus a diuo Vergilio episcopus consecratur, cum Cothario, Latino, Battone, Reginoberto presbyteris, cum Richardo diacono, aliisque sacris initiatis, ad Charionas mittitur. Ipsi potestas templa consecrandi, sacerdotes cooptandi iuxta patrum, et maiorum consulta datur. Tum aedes sacrae in Solio [Note: Zu unser Frauen im Sall.] et Liburnia ciuitate extructa, atque a Modesto consecratae sunt. Modesto defuncto, D. Vergilius a Chitomaro Charinorum duce inuitatus, illuc Madoldum, Variomanum sacerdotes proficisci iubet. Ipse venire noluit ob seditionem et discordias Venedorum.

[Note: 12] Quorum primores Chitomaro principi rebellabant, quod explosa auita religione, quam feliciter maiores sectati fuissent, nouum ritum colendi deum accepisset. Thessalonus dux in Venedos arma mouet, parere Chitomaro cogit. Quo mortuo, Venedorum proceres iugum religionis Christianae excutiunt, sacerdotes in Boiariam exigunt. Thessalonus Boiorum regulus, in Charionum regionem infesto, intentoque exercitu procedit: Valdungum ducem Venedis imponit. Huic Vergilius Haemonem, Reginoualdam, Maioranum, Gotharium, Erchinobertum, Reginardum, Augustinum, et Guntharium sacerdotes, diuini, humanique iuris iuxta peritos, dedit, vt Venedorum vulgo mysteria religionis nostrae aperirent, philosophiamque Christiana, falsorum deorum superstitione explosa plebem Charinorum recipere persuaderent: a qua tribus procerum, equestris ordo omnino abhorrebat.



page 270, image: s0270

[Note: 13] Ingo Venedorum regulus, qui Baldungo fuccessit, isthoc vaframento, et astu nobilitatem Christo lucrifecit. Conuiuium scite exornat, vilem plebeculam simul cum Equestris ordinis proceribus inuitauit: atque pro foribus recumbere nobiles iussit, pane duntaxat cibario, et caruncula rancida pauit, vinumque fictilibus propinauit asperum. At agricolas intra coenationem mensae regiae adhibuit, ipsis in conspectu suo discumbentibus, coenam dubiam adposuit: vinum optimum, poculis aureis, argenteis, gemmatis administrauit. Stomachari tum nobilitas, bile feruescere ac fremere coepit: haec omnia in sui contemptum fieri interpretabatur. Ingo vbi satis lusit, tumidis ira infit: Agricolae vncti, lauti sunt coelesti lauacro: vos numinum sordibus squatentes, hircum impietatis oletis, nauseamque mihi, qui delicatiore sum stomacho, facitis. Hocque sale aspersi proceres Venedorum, certatim ad sacrum fontem properarunt.

[Note: 14] Inter haec Carolomanus quarto regni anno decedit: Galliae, Germaniaeque ad vnius deuoluuntur potestatem. Carolus omni Francorum imperio potitus, VVormaciam concilium procerum indicit: ad se omnes Senatorii ordinis, et qui aliquo numero et honore erant, venire iubet. Adsunt, et Imperatoris Romani, Hadrianique Pontificis Maximilegati, Formosus, et Damasus Episcopi. Hi Carolum aduersus Desiderium regem Longobardorum in Italiam inuitabat.

[Note: 15] Ipsos Carolus, cum Richulfo a sacris, et Eberhardo pincernarum praefecto, ad Thessalonum in Boiariam Reginoburgium legat. Thessalonus Diuum Vergilium, et Aribonem Episcopos, et caeteros amicos vocat: deinde legatos accersit, qui paucis mandata aperiunt. Amitini tui regum maximi (princeps Christianissime inquiunt) et amici tui, Hadriani Romani episcopi, viui illius supremae Maiestatis oraculi, cui refragari scelus mexpiabile est, oratores sumus, iidem postulant, vt societatem, quam iam pridemcum Pipino, filiisque eius, cognatis tuis, sacramento rogatus, verbis conceptis iniisti, re ipsa (vti te dignum est, et Christianum, et veri, supremique numinis cultorem decet) comprobes. Pax potior bello est. Nemo sapiens certa incertis mutat. Deus, et Imperator noster abiturus a nobis, ad superosque rediturus, nil aliud, quam pacem suam, sicuti maximum, quod abs deo immortati mortalibus condonari possit, nobis reliquit. Hanc tesseram, hoc signum militibus suis dedit. Proinde tibi regnoque tuo consule, florentes res tuas cum perditisne misceas.

[Note: 16] Ad ea Thessalonus consilio Diui Vergilii et aliorum Pontificum, satis placide benigneque verba fecit: Sibi nihil antiquius esse pace, et societate Regum Franciae, praecipue Caroli, cui sanguine proximus esset. Boiariae principes maiores suos, semper praetulisse authoritatem Francorum caeteris finitimis regibus, se quoque in potestate Caroli cognati sui fore. Proficiscitur deinde cum his legatis VVormaciam ad Carolum Magnum: fidem ei suam duodecim obsidibus adstringit. Hos Synobertus episcopus Reginoburgensis ad Carolum deduxit.

[Note: 17] Porro Thessalonus domum reuersus, auxiliares copias Carolo cum filio Theodone mittit. Carolus (sicut refert in legibus, quas Boiis tulit) Angilostadium, Lutheraniam [Note: Lauterhofen.] Nariscorum vrbem et vicum: quae tum Francorum regibus parebant, et auus occuparat, precario Thessalono concessit. Hunni et Abares ingenti exercitu tum ad Oenum amnem, quem Anassum vocant, processerant, castraque locarant: verum sine vllo maleficio domum reuersi sunt.

[Note: 18] Interim Carolus in Italiam arma movet, Desiderium regem cum vxore Gansa Ticini obsidet, et capit, Romam it: Vbi Theodo filius Thessaloni ab Hadriano episcopo Romano lauacro coelesti lustratus est. Rudogaudus Fori Iulii dux, viuus captus est, iussuque Caroli securi percussus. Rupertum alium Longobardorum ducem, praefecti Boiorum, et Thessaloni Gauinus, et Idovinus apud Pisonium, in valle Tridentina pugna deuictum, interficiunt.



page 271, image: s0271

[Note: 19] Carolus Magnus subacta Italia in Germaniam proficiscitur: contra Hispanos, Saxonas feliciter saepius dimicauit, plurima bella strenue gessit. Paucis post annis ad legatos Imperatoris Romani, qui tum Constantinopoli habitabat, Romam cum liberis suis, maribus, et foeminis transitum facit. Audita legatione Caesaris Augusti, Constantino, filio Imperatoris Leonis, et Irenae Augustae Ruthrudam filiam despondet.

[Note: 20] Iam D. Vergilius, et Aribo episcopi, iuxta eruditi, ac boni, sine quibus nihil Thessalonus agere insueuerat, terras reliquerant. Lytopyrga mulier imperiosa, et impotens sui (cuius licentia hactenus autnoritate talium virorum tanquam freno repressa erat) sero sibi persuadet, posse vlcisci parentes, fratres, et sorores, opibus mariti. Cum paucis igitur fumi venditoribus (quibus omnia chariora quam fides, et iusticia erant) conspirat. Neminem nisi suae factionis coniuratum authoritate apud Thessalonum inualescere permittunt. Itaque principis animum et superbia et amore aegrotum in deteriora impulerunt, a Carolo sensim abalienare pergunt. Crebro in vtramque aurem (sicuti patulae sunt assentatoribus aures principum) obganniunt, Pipinum et Carolum nouos reges non solum Germaniae ac Galliae paulatim duces omnes sustulisse, sed in suos quoque dominos, nobilissimos Francorum Imperatores, a quibus aulae praefecti fuerint, conspirasse, captos in carcere necasse: nec a fraterna caede, nec sororum sanguine libidine dominandi impias manus abstinuisse. Solum ex tot vetustissimis, clarissimisque ducibus vnum superesse Thessalonum, qui lenocinio speciosoque vocabulo amicitiae illectus, propediem fraudulenti, et omnia sibi seruire appetentis dolos, non sine malo suo sensurus sit. Adduntur his iniuriae in soceros et affines communes commissae: Memorem esse debere Thessalonum auitae libertatis, quam permanus a tot maioribus traditam, a patre accepisset: suppetere Boiis vires, pecuniam socios. Carolum tot hostes habere, quot vicerit.

[Note: 21] Haec atque huiusmodi saepe insusurrando nebulones illi, qui omnia vtilitate metientes, bellum in quo enitescerent, sibi fore vtilius pace arbitrabantur, Thessalono amicitiam Caroli suspectam fecerunt. Fit foedus aduersus Carolnm cum Hunnis, Auaribus et religionis, et Imperii Francorum inimicis et hostibus, Deinde his qui fidem seruandam, pacem bello praeferendam censebant (quorum maxima pars erat) insidiae struuntur, mortisque periculum intenditur. Praecipue Atoni Fruxinensi episcopo Thessalonus et Lytopyrga infestiores extiterunt: eundem plus fauere et fideliorem esse Francis, quam Boiis crimina bantur.

[Note: 22] Et vt tamen omnis culpa in Carolum (qui iam vt diximus Romae apud legatos Imperatoris erat) [Note: Abbas in Man.] transferretur, Arnonem episcopum Salisburgensem, Hainricum monachorum Menensium patrem, Romam ad Hadrianum Pontificem Max. proficisci iubet Rector Boius conquestum, regem Francum ebrium successu rerum parem ferre non posse, contra omnem sanguinis, et amicitiae necessitudinem arma minacissimum parare, expeditionemque aduerisus Boios menditari. Boios inuitos ad libertatem, liberos coniuges defendendos, in bellum trahi: petere Thessalonum a Pontifice Romano, sicuti communi orbis Christiani parente, vt fautor, atque consultor adsit.

[Note: 23] Haec vbi Romae a legatis Hadrianus, audiuit, apud Carolum expostulauit. Carolus nihil penitus harum rerum, quibus accusaretur, se sibi esse conscium adseuerat: atque vt omnem huiusmodi suspicionem a se procul amoueat, Pontificis arbitrio omnem causam permittit.

[Note: 24] Hadriano data sibi a Carolo potestate functuro, et pacis perpetuae leges promulgaturo, Arno, et Hainricus obstrepere, tergiuersari et vociferari coeperunt: Nequaquam istud sibi mandatum esse, nec idcirco Romam venisse. Rem magnam esse oportere Thessalonum praesentem adesse: nihil sine eius consensu ratum fore: se quidem isthaec domum ad principem suum relaturos. Sensit Pontifex dolos, et legatis ait: Ite ergo, et renunciate duci vestro vt fidem datam Carolo seruet, Quod si pacem exosus, sicut fraudulentus est, fidem fregerit, et Pientissimo regi necessitatem pugnandi imposuerit, viresque eius Lacessierit, stupra virginum, mulierum contumelias, excidia vrbium, egestatem populi, templorum direptiones, religionis contentptum, atque omnes huiusmodi pestes, quae bello sacra prophana polluendo grassari solent,


page 272, image: s0272

iram denique Dei Opt. Max. a milite Caroli in ipsum, solennibus suppliciis iure nostro auerto: ipsum diris, et sine fine devoueo. Caput ducis vestri execror, Carolum ego et milites eius crimine soluo. Ipse Thessalonus dux vester commissa luet: ipse pro hisce crudelitatibus Christo iustissimo iudici poenas dabit. Arno et Hainricus cum hisce mandatis in Boiariam Roma reuertuntur.

[Note: 25] At Carolus compositis Romae rebus, cum legatis Imperatoris Romani in Franciam VVormaciam (Rheni vrbs est nominatissima) rediit, vbi Fastorada coniux eius versabatur. Indicto ibi concilio, communi procerum consensu, huc Thessalonum citat. Thessalonus non solum non venit, sed ne responso quidem Regem dignatus est. Verum Theodonem filium consortem regni dedarat, renunciat.

[Note: 26] Carolus non verbis amplius, sed pugnis esse opus ratus, tribus erercitibus Boiariam inuadit. Antiqui Franci, Saxones, Turogi, duce Carolo, Caroli filio per Nariscos, nemine prohibente ad Danubium penetrant. In ripa Danubii in vico Phoro [Note: Pfering. infra Ingolstadium.] decem millia passuum a patria mea, castra locant. Pipinus cum ItalisTridentum, Pisoniumque vrbes Boiorum occupat. Ipse Carolus cum alia manu Boiariae fines adgreditur: extra moenia Augustae Rhetiae prope Lycum amnem qui Sueuos et Boios, Rhetos, et Vindelicos disterminat, cum exercitu considet, Thessalonus vndique hoste cinctus, cum videret Boios magis Carolo, quam sibi fauere, et pugnam detrectare, ab omnibus desertus, armis abiectis, ad Carolum Augustam in castra vltro, et supplex venit, se peccasse confitetur, errorem deprecatur, veniampetit: Boiariam cum sceptro, cui homo insculptus erat, Carolo tradit: clementiae Caroli, se coniugem et liberos dedit. Carolus, quod Thessalonum delicti poeniteret, et quod ipse sanguine proximus esset, gratiam facit, ipsum bono auimo esse iubet, eidem Boiariam reddit, verum tredecim obsides imperat, inter quos, et Theodo filius Thessaloni fuit. Carolus acceptis obsidibus, dimissis copiis, in Franciam proficiscitur: Angilemis [Note: Ingelhaim.] decemmillia passuum infra Mognntiacum, natalem Christi, et Paschalia ritu solenni celebrat.

[Note: 27] Thessalonus Reginoburgium in regiam suam rediit, solutusque metu, et periculo liberatus concione aduocata, huiusmodi orationem habuit: Ego a teneris vnguiculis vsque ad hoc aetatis (comites deuotissimi) dies noctesque, manibus ac pedibus, vt aiunt, nihil aliud conatus sum, et id solum dari mihi a Christo et Deo nostro optaui, et quaecunque facerem, vtilia, ac grata vobis essent omnia. Is enim mihi demum bonus rector esse videtur, qui omnia plebis vtilitate metitur, omnia ad commodum eorum, quibus praefectus est, refert, omnibus bonis prodesse studet: officere nemini. Qui denique pacem, quietem, quod iuuat, quod charum, quod iucundum est, popularibus comparat, relinquit atque concedit. Ipse sibi curas, laborem, pericula, sudorem, vigilias, puluerem, et alia talia viris epulis iucundiora, vindicat et seruat. Etenim haud aliam ob causam a coelorum summo principe, cuius praesides et legati sumus, Dii quoque adpellamur, qui bona, diuitias largiri cultoribus suis, ab his nihil praeter honorem, gloriam, et amorem postulare soliti sunt. Dum haec accurate ago, atque curo, et capitis periculum, dum prosim vobis, ade opaucorum scelere proditus verbum vulgo protritum, frangi necessitate ferrum, verissimum esse comperio, ac plane sentio. Ne vos hostium crudelitati exponerem, id quod necesse erat, facerc compulsi sumus. Deo displicere dicimus sacramenta, quae vi extorquentur, legibus solui huiusmodi prudentes respondent. An ego eos, qui et se, et coniuges, et liberos, atque fortunam suam mihi crediderunt, deseram? Aut vos fidei, et tutelae meae coelitus commissos ludibrio, hostibus esse, et in seruitutem redigi patiar? Non faciam profecto. Nemo mortalium mihi coeleste benefcium adimet, Simulac Imperator immortalis iusserit, non ante istud vna cum vita relinquam, aut moriar: et decem liberos potius amisero, aut libertatem, gemmis et quouis auro chariorem a maioribus nobis quasi per manus traditam retinebimus. Sunt opes, sunt inuictis simorum sociorum auxilia, quorum vultum nedum arma, dispeream si hostes nostri ferre possint. Vos igitur populares clarissimi, deumOpt. Max. diuum Haimer anum, custodem huius regionis et nostrum vener amini, et in tecta vestra discedite: ego vt in perpetua pace esse possitis, prouidebo.



page 273, image: s0273

[Note: 28] Imperitis haec fauorabiliter et populariter dicta erant: prudentioribus, qui pacem bello praeferebant, et quo isthaec spectarent, callebant, non perinde grata erant. At nec mutire nec hiscere contra ista audebant. In tempore tamen eorum opera fit certior Carolus.

[Note: 29] Nec mora, concilium Angilemos propere cogit, Pontifices maiores, minores, sacerdotes, prophanos, regulos, duces, tetrarchas, praefectos, ciues, oppidanos, ad se venire iubet: in re maxima eorum consilio opus esse. Nemo non paret: omnes certatim iussa capessunt. Nobiles, ignobiles, sacri, prophani, quicunque in aliquo numero aut honore erant, die dicto frequentes coeunt, atque conuemunt. Illuc quoque Thessalonus proficiscitur: quem etiam paucis post diebus Litopyrga vxor eius subsequitur. Praesto fuit et Boiorum, vt iussa erat, legatio.

[Note: 30] Posteaquam consedere Duces, oratores Boiorum introducti, in consessu procerum paucis ita locuti sunt: Non tam impudentes, nec tam obstinati sumus (patres consultissimi) vt ea, quae luce clariora sunt, omnibusque patent, more perditorum negemus: illud oramus, ne perpaucorum crimen in omnes diffundatur. Maxima pars adhuc syncera est. Quae dum iusticiae et aequitati omnes neruos intendit, et fidem regi optimo seruare connititur, capitis periculum adiuit Aut malos fieri necesse est, aut extorres patria sine pignore, sine lare, sine tribu errabimus, nisi quid vestra prouidentia prospiciat Linquenda tellus, domus, vxor, liberi. Esse fidum, nesas esse ducitur. Regi a Deo Opt. Max. coelitus demisso parere. crimen est. Pax exulat, arma parantur: cum hostibus crudelissimis foedus ictum est: amicis bellum indicitur. Bonorum omnium vita in extremo versatur discrimine. Dux et autor horum malorum, quo magis pudeat, foemina est: ille, quem prohibere oporteret, vxorius est, et nostra consilia asperuatur. Suasu coniugis suae Hunnos et Auares nostrae religionis acerrimos hostes, et sanguinis nostri auidissimos, aduersus pientissimum principem concitat. Huius amicis insidiae struuntur, mors denique intentatur: saeprius data fides regibus optimis, saepius (nullo nostro merito, nulla culpa, omnibus bonis dissuadentibus) fracta, nunqua servata est. Meliora forsitan speranda sunt. Illud vltimo, quod in concione omnes audivimus, praeterire non possumus, satius esse decem filios amittere, quam obsequium Regi praestare, in seruitutemque (ita appellat) redigi. Fallitur, egregio quisquis sub principe credit seruitium: nunquam libertas gratior extat, quam sub rege pio.

[Note: 31] Haec vbi dicta sunt, et Thessalonus ire inficias non potuit, quippe quae testibus praesentibus comprobata erant, ex codice lex recitata est, qua fidem regi non seruare, cum hostibus foedus aduersus regem inire, capitale erat. Secundum legem itaque Salicam ex veteri instituto, Thessalonus crimine laesae Maiestatis reus peractus, capitali supplicio condemnatur, Boiaria regi adiudicatur.

[Note: 32] Vbi haec sententia ritu solenni renunciata est, Thessalonus ad genua Caroli accidit. Carolus eundem tolli iubet, rogatque, quidnam facturus sit, si vita donetur, Ille se in contubernio monachorum omnem aetatem acturum, scelera sua atque crimina deprecaturum. Carolus igitur ipsum tonderi more religiosorum iubet, in monasterium diui Nazarii in Bergostrassa, VVormatiensium, agro situm, Laureacum literatores vocant, relegat. Vbi humatus tanquam diuus adhua colitur. Theodo filius Thessaloni sacris imitiatur: sacerdotum tribui cooptatur. Vxor Lytopyrga in sacratarum foeminarum coetu degere iussa est. Pauci Boiorum, qui cum Thessalono senserant, in exilium acti sunt. Caroli deinde praefecti, Gramatius, et Odacer, cum legatis Boiorum in Boiariam proficiscuntur. Reginoburgium, totam Boiariam nomuie et auspicio Caroli accipiunt. Boii certatim iussa capessunt.

[Note: 33] Dum haec in Francia geruntur Auares et Hunni coniurati Thessaloni, ex pacto fines Francorum duobus agminibus inuadunt, pars Venetiam, Forumque Iulii sibi deposcit: altera manus Boiariam petit, ad Anassum amnem, infesto et intento procedit exercitu. Boii correptis armis, ducibus Gramatio, et Odacre legatis Caroli, in hostes ruunt: Hunnos et Auares caedunt, fundunt, sternunt, paucos fuga seruauit. Hunni, et Abares, qui domi relicti fuerant, vindicaturi stragem suorum, exercitum cogunt, hostili animo in Boiariae terminos tendunt.


page 274, image: s0274

Boii armati obuiam procedunt, manus conserunt cum hostibus: et hic victoria penes Boios fuit. Hostes in fugam vertunt, pars in Danubium, vbi pereunt, propelluntur a Boiis, reliqui cum ignominia, et maximo detrimento domum repulsi sunt.

[Note: 34] Carolus vbi haec accepit, in Boiariam pergit, Reginoburgium ad se venire, et in verba sua iurare iubet Boios. Nemo imperata detrectat, omnes parere student. Carolus Boiariam contra Hunnos et Auares firmis praesidiis munit: praesidem Boiis dat virum bonum, bellicosum, sapientem, Geroldum nomine. Hyldegardae vxoris suae fratrem, Hyldebrandi ducis Sueuorum, et Rugardae ex Boiaria oriundae filium. Facta sunt haec anno Christi septingentesimo, octopgesimo octauo.

[Note: 35] Superiore anno pleraque obtigere prodigia, monstraque. Sol defecit, sanguine pluit, sanguinis ex terra riui manarunt, cruces in vestimentis hominum apparuere. In agrum Funsingensium aere sereno et tranquillo, diuersi generis ligna de coelo ruisse, literis proditum est. De Thessalono complura fabulosa conficta reperio, quae magis somniis, visisque mente captorum, quam rebus gestis decora sunt. Nescio qua ratione vulgus imperitum, et plerique sapientum etiam, plus fabulis, quam veritate capiantur. An sicut domestica vilia sunt, atque sordent, et raritas conciliat rebus charitatem, atque venisse e longinquo, precium est: ita quae veregeruntur ceu vetera, vsitata: quae quotidie fiant, surda transimus aure. Nemo magnopere obseruat, aduertitque animum: at conficta velut noua, inconsueta, insolita, et mera miracula admiramur, aures arrigimus, labra mouemus, tenaciusque memoriae huiusmodi naeniae haerent. De Carolo quoque multa praeter historiae fidem, sed Poetico more, et patria lingua apud nosscripta sunt. Extat liber in Bibliothecis antiquis versibus, sermone Germanico, de vita Caroli, educatione, rebus gestis conscriptus. Ego in sequenti volumine ipsum Carolum, posteros eius, Imperatores, et reges Boiorum narrabo.

FINIS LIBRI TERTII ANNALIVM BOIORVM.

Subsequitur quartus autore Ioanne Auentino.

Continet Carolum Magnum, cum eiusdem posteritate, qui potiti sunt Boiaria, vsque ad Hainricum primum ducem, fratrem Ottonis Magni Caes. Augusti, tum Francis successere Saxones.



page 275, image: s0275

ANNALIVM BOIORVM LIBER QVARTVS.

PROOEMIVM.

1. Romani fortunae suae fabri Dum virtutes excoluerunt, magnum imperium acquisiuere, quod ob vitia postmodum ad Germanos translatum.

2. Cum Romano imperio in Germaniam vitia irrepserunt. Mores veterum et hodiernorum Germanorum, Studium pecuniae.

3. Diuitiae nihil ad felicitatem conserunt, Rebuspublicis periculosae vitiorumque elementa.

4. Leges multae istamala non curant, nisi moribus et artibus bonis homines imbuti sint.

5. Germania in plura capita diuisa non coibit, nisi Carolus V. discordiam, luxuriam, pecuniae studium, litiumque calumnias refrenet.

[Note: 1] SCITE admodum ait Appius, Fabrum esse quemque fortunae. Idcirco dum Romani iusticiam, vigilantiam, patientiam, arma, rem bellicam, disciplinam militarem, aequitatem in pace, in bello audaciam, atque fortitudinem coluerunt: et praeter caeteros mortales egregie eas artes, quibus imperia parantur, domi forisque consectati sunt: iisdem diuinum numen, quod omnium mortalium vitam inuisere solet, florentissimum, opulentissimum, ac secundum deorum opes maximum contulit Imperium. Nam neque bonum, neque malum facinus cuiusquam pronihilo habetur: sed ex natura diuersa praemia bonos, malosque sequuntur. Vbi pro labore desidia, pro continentia, et aequitate libido, atque superbia: pro paupertate auaritia, ac simul ambitio: pro parsimonia luxuria, atque voluptas inuasere victorem gentium populum, fortuna simul vna cum moribus immutata est. Amor sui iurgia, discordia, simultates, domesticae seditiones, bella plusquam ciuilia, inualuere. Vera consilia, gratia, timor, voluptas corruperunt. Opes imminutae, seruitus imposita est. Reges exacti, Consules, Tribuni plebis, Magistratus alii saepius per dissensiones, saepius discessiones Non semel leges et instituta, haud citra sanguinem commutata sunt. Exanguem et tot casibus agitatam, tot procellis fatigatam Rempublicam susceperunt Caesares. Deinde cum hi Asiatico luxu, Graecanico ocio Constantinopoli effoeminantur, Romam caput mun di fastidiunt. Vrbspotens, vrbs orbis domina, deserta, orba, effoeta, Germanos Carolumque Magnum acciuit, adoptauit: ciuitate et iure Quiritium donauit.

[Note: 2] Ita vna cum Aquilis, tantoque Imperio vti fieri solet, omnia quoque vitia obrepsere: quos arma Romanorum non fregerant, vitia vicerunt. Pecuniae, quae maxima pernicies est omnium, nullus vsus, nullum decus fuit apud maiores nostros. Ipsi aurum atque argentum perinde ac fictilia habuere. Vetuerunt vinum ad se inuehi, mercatoresque commeare: parco, parabilique victu, et rhenonibus suis, ad implenda naturae desideria contenti fuerunt. Viuebant lacte, caseo, auenaeque pulte. Vestitus erat pelles ferarum, luporumque, quas venatio subministrabat. Atqui nunc luxu cum quavis natione contendimus: omnia Venus Bachusque corrumpunt. Intempestiua conuiuia, et perpotandi peruigilandique insana cupido, adulteria, ludi, greges scortorum inuasere Germaniam, et gradum corripuere. Omnia in externum lapsa morem sunt. Exoticas vestes, Gallicasque sumpsimus: Non omen quidem veriti, quod a victoris populi insignibus, in deuictae gentis transimus habitum. Apud caeteras nationes male audimus, quod semper ebrii, nunquam sobrii simus Studium pecuniae, auri sacra fames


page 276, image: s0276

(quae diuo Paulo radix est omnium malorum, et simulachrorum cultus) Germanorum fidem ab hostibus etiam collaudatam, labefactare coepit. Quibusdam charior pecunia, quam fides est. Hique famae et integritati, postremo omnibus rebus commodum anteferunt. Patriae desertores nil aliud quam priuatam vtilitatem spectant. Cupiditas eosdem excaecauit.

O populis felix semper Germaniafidis
Syncera celebrata fideque:
Ecce tuus miles, longo quoque stemmate census,
Libertatem exosus auitam,
Francigenis seruit, Celtarum degener hospes
Te contra fert proditor arma,
Non pudet atque piget scelerum? Germania Celtis
Funesto venduntur auro.

[Note: 3] Illud pro vero constat, omnes victores diuitias contempfisse: victos concupiuisse. Quae per virtutem, ac inopes parta sunt, per opulentiam fere amittuntur. Virtus in mediocritate, quam auream Poeta vocat, consistit. Vitium est, quodcunque exuperat, aut excedit. Proinde quemadmodum Aristoteli (qui nihil non attingit, atque doctissime et simul verissime explicauit) placere video: Diuitiae multae magnaeque opes, nihil penitus ad felicitatem, beatitudinemque conferunt: immo officiunt magis. Idem censet, eos qui caeteros opibus antecellere connitantur, ad aequitatem in ordinemque, in bene praeclareque constituta Republica redigendos esse, ne scilicet, quando opes parant animos, insolescant: alios opprimant, et sibi servire postulent. Vnde inuidia, lites, odia, egestas, inde magnum pauperies opprobrium, iubet quiduis et facere et pati: virtutisque viam deseritarduae. Hinc squalens legum sylua, iuris callida interpretatio, latius quam Reipubl. vtile est, proserpit.

[Note: 4] Apud maiores nostros plus boni mores, quam alibi bonae leges valebant. Nil prosunt Senatusconsulta, aut plebiscita, nisi moribus, et bonis artibus homines imbuti fuerint. Sic sentit, et probat Stagirites, veritatis et maiestatis naturae fidissimus interpres, in libris, quos de Rep. inscripsit. Sic Flaccus poetarum sapientissimus, non minus vere quam eleganter in Lyricis docet, inquiens,

Quid tristes querimoniae?
Si non supplicio culpa reciditur.
Quid leges sine moribus
Vanae proficiunt?

Corruptam esse Rempublicam, vbi plurima decreta sunt, res verum esse docet, et, rerum omnium magister vsus. Vbi plurimi medici sunt, ibi plurimos morbos esse necesse est: ait diuinus ille Plato, et Strabo scriptorum grauissimus refert.

[Note: 5] Germania illa quondam nobilissimarum, et fortissimarum gentium alumna, officinaque, in septem regna, et totidem regulos: intot principes, tot Pontifices, tot dynastas dissecta, dilacerataque: nunquam in vnum corpus coiuerit, nisi Carolus Maximus Caesar et rex Hispaniarum, Asiae et Africae princeps, ex Norico, oriundus (cuius aduentum ex Hispaniis Germania faustis votis, solennibus supplicationibus desiderat, et expectat) authoritatem pecuniae aurisugis, mercatoribusque demat: concordiae bona firmet, discordiae mala expellat, luxuriae, sumptuumque licentiam refrenet: rapinarum et litium calumnias rescindat: pietatem et iustitiam, iam pridem terris depulsam, de coelo reuocet. Id demum fiet, si Germanica iuuentus accurate probitati, et industriae operam nauauerit. studium pecuniae, cupido diuitiarum sublata aut quoad fieri potest, diminuta fuerit. Aliter neque priuata res, neque publica regi potest,

Vel nos in mare proximum
Gemmas, et lapides, aurum inutile
Summi materiam mali
Mittamus. Scelerum sibi bene poenitet,
Eradenda cupidinis
Prauae sunt elementa, et tenere nimis
Mentes asperioribus
Firmandae studiis.

Longius abiui, in viam redeundum est.



page 277, image: s0277

CAPVT I. Caroli M. prosapia. Franciae descriptio et Francorum origo, vt et Caroli res gestae post mortem patris Pipini.

1. Carolus M. originem paternam ab Vtilone Bauaro ducit.

2. Genealogiae et imagines ob iniuriam temporum ac barbariem superiorum seculorum obscurae et incertae sunt.

3. Franciae diuisio in antiquam, nouam seu occidentalem, et Orientalem. Austrasia et Neustria.

4. Francia vetus alias Franconia dicitur. Flumen Salas. Franci Salii cognominantur.

5. Sala etiam aulam denotat. Lex Salica quando lata fuerit. Vocabula Germanica sub Latino incude formata et nomina Germanica Regum corrupta.

6. Franci gens perantiqua Germaniae magnae sub aliorum gentium magnitudine delituit.

7. Autor eius Franco ex Boiariae Principibus ortus. Nomen Francorum a libertate reducitur.

8. Franci saepe frustraneo successu Gallias occupare conati sunt, donec anno Christi 489. voti compotes facti.

9. Alemanni quinam fuerint.

10. Francia noua. Eius incolae minus recte Franci vocantur. Galli enim a Francis in Gallia distinguuntur.

11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20. 21. 22. Imperatoribus Romano-Germanicis titulus: Rex Franciae competit, quo etiam olim vsi sunt. Comprobatur id ex publicis documentis, et antiqua Franciae, Galliae et Saxoniae descriptione.

23. Cur Reges Galliae Reges Francorum dicantur.

24. Celtae siue Galli Francorum nomen sibi ambitiose arrogant. Omnes Galliarum incolae Germania oriundi.

25. Carolus M. in arce Boiariae, Carlsburg, anno Christi 742. nascitur.

26. Paulus Pisanus Caroli M. Praeceptor.

27. Carolus defuncto patre Pipino cum fratre imperium diuidit. Portio regni vtriusque competens.

28. Hunoldus Aquitaniae dux deficit. Lupus Vasconum Princeps noua molitur. Aquitaniae et Vasconiae descriptio.

29. Carolomannus fratri promissa auxilia non mittit. Fratrum simultates et ingenia. Aquitani in officium redacti. Hunoldi captiuitas et mors. Hunoldus Carolo subiicitur.

30. Conuentus Francorum VVormatiae habitus. Bertha mater Caroli intra fratres pacem seruat. Carolus Irmegardam ducit et repudiat.

31. Carolomannus moritur. Eius, vidua cum liberis et aliis in Italiam confugit. Reliqui Carolomanni subditi se Carolo dedunt.

[Note: 1] IMperator D. Carolus Magnus Caesar Augustus, sicut supra docui, genus originemque paternam ex vetustissimis Boiariae principibus ducit. Nam Vtilo frater Theodonis Magni reguli Boiorum, limiti inferioris Germaniae inter Scaldim, Mosam, Rhenumque amnes, et Oceanum aduersum impetus Danorum latrocinia tum agitantium, pyraticamque exercentium, a Theoderico primo rege Francorum praefectus, appellatus est Satrapa [Note: a) [transcriber: footnote missing] ] Antorffensis. Is Hugobertum, Hugobertus Asopertum genuit, qui ex Pluthylda filia Lotharii regis Francorum Arnulphum tulisse fertur. Is deinde diuum Arnulphum procreat, relicta Repub. in sacerdotum curiam ac Senatum adlegitur: capiturque pontifex Mediomatricum. Et vbi honestamorte defunctus est, in superum numerum refertur. Angilo et Begga filia Pipini superioris ortus, Pipinus inferior, Pipino Carolus Martellus, Carolo Martello Pipinus Francorum. Carolus Maguus inde Pipino rege et Bertha genitus, a patre accepto Imperio Francorum regnat.



page 278, image: s0278

[Note: 2] Equidem in stemmate proponendo, et imaginibus exequendis cum authores diuersa prodant, vt nulli duo concinant plura transcribo quam credo. Nam nec affirmare sustineo, de quibus dubito: nec subducere, quae accepi. Huiuscemodi generis elogia partim vetustas obliterauit, partim vt pleraque alia illustria literarum monumenta, iniuria temporum et Stoicorum, Mataeologorumque tyrannide et superstitione non solum neglecta, sed etiam misere accepta ac dilacerata sunt. Superioribus enim seculis istis Theologistis dominantibus, qui cultioribus literisbellum indixerant, nihil (quatenus ipsis licuit) nisi quod eorum barbariem, nugas et haeresim oleret, seruatum est.

[Note: 3] Verum gentis Francorum situm, res gestas, egregia facinora, genus, antiquitatem (vti tempus admonuit) paucis verissime indicabo. Francia (sicuti ego apud rerum scriptores, et in publicis instrumentis, actis, tabulis, diplomatibus Imperatorum, et regum nostrorum comperio) triplex est. Antiqua proprie dicta, quae et libera, noua, eadem Occidentalis. Orientalis ipsa est Germania atque Alemannia et Teutonia. Hanc Austriam Austrasiamque, illam Vestriam corrupte Neustriam, Germanicis appellant vocabulis.

[Note: 4] Vetus ex libera Francia, quam vulgus literatorum Franconiam: incolas vtramque Moeni ripam accolentes Franconas nuncupat, patrio sermone nos illam Francolandiam, id est Francorum patriam, incolas Francon, siue Franconas appellamus. Caput gentis Fransfordia, vrbsque primaria VVirzeburgium, quam et Paeoniam vocatam reperio. Eins Pontifex Francorum dux est et nominatur. Ibi quoque est flumen Salas, alius ab eo qui in Albim confluit, et Turogos a Sorabis atque Misnensibus separat. Ab illo Salios Francos cognominatos autumant.

[Note: 5] Porro Tuisconum lingua Sala Aulam Basilicamque significat. Vnde lex Salica, praedia Salica, clientes Salici, quae ad Aulam spectant dicti. Adhuc nobis in vsu est, oreque frequenti Salbuch, hoc est Salicuscodex, vbi praedia regia principalia, Ecclesiastica vectigalia redditusque praediorum describuntur. Extat passim in Bibliothecis. Lex Salica lata est ab antiquis Francorum regibus aliquot annos ante Iustinianum Imperatorem, qui Romana iura (vti nunc in vsu sunt) publicauit. In hac lege Salica, vbicunque legislatorem nomen Latinum, vt tum erant tempora, fugit: ibi ex Franco, hoc est Germanico sermone, vocabulum Romano incude formauit. Leges ibi: Sparuarium, Habichum, Forestam, Forestarium, Hauauarthum, Veltezunium, Campionem, Meracham, Trinumgeltum, Verageltum, Frilassum, Marcham: pro accipitre minore, maiore, saltu, saltuario, cane villatico, sepe aruorum, singulari certamine, aequa, tripli, quadruplique condemnatione, libertino, limite. Morgengaba quoque (quod vocabulum in conditionibus pacis, quae dictae sunt inter Gutramum, Hyldebertumque reges Francorum D. Gregorius explanat) pro matutina donatione vsurpatur: quae more Germanorum vltra dotem condonari solet sponsae virgini, cum mane, vnde nomen, ex thalamo surgit, veteres Iurisconsulti Graeca dictione Paraphernam (nisi fallor) vocant. Plus mille huiusmodi offendes semibarbara vocabula, quae omnia Teutonica adhuc in usu sunt. Nomina etiam regum, principum, foeminarum, marium Germanica funt: quae tamen Celtici scriptores ob inscitiam in Francae linguae corrumpunt.

[Note: 6] Francorum cum Sueuis Cicero quoque meminit, vbi de rebus gestis Iulii Caesaris cum Germanis agit et D. Hieronymus in vita Hilarionis, cuius verba operae precium est subiicere. Candidatus, inquit, Constantii Imper. rutilus coma et candore corporis indicans prouinciam, inter Saxones quippe et Alemannos: Gens eius non tam lata quam valida. Apud Historicos Germania, nunc vero Francia vocatur. Francorum enim nomen cum potestate) vt modo Suitonum) paulatim latius serpsit, et Germanias Galliasque occupauit. Germani a se inuento nomine Franci appellati sunt. Francones autem antiquissimi sunt Germaniae magnae populi, quod etiam vulgo adhuc protritum prouerbium in vsu crebrum contestatur. Solemus enim passim rem priscam ac nimis antiquam, Francam [Note: Altfranck.] vocitare. Ipsi obscuriores


page 279, image: s0279

fuere vsque ad Gallieni Augusti aetatem. Ab eo tempore hactenus semper praeclari rebus bellicis habiti: Graecorum etiam annalibus notissimi sunt. Antea partim sub Cattis et Turogis: partim sub Heluetiorum et Boiorum magnitudine delituerunt. Quemadmodum est apud Corn. Tacitum, Claud. Ptolomaeum, Gregoriumque Turonensem episcopum.

[Note: 7] Author et parens gentis est Francus, siue Franco, rex Germaniae, ex antiquissimis Boiorum regulis procreatus: si vernaculis rerum authoribus credere fas est. Hoc nomen crebrum est in fastis antiquis, deductum a libertate, quae Teutonum lingua Freihait, Freyhen, Freyhait und Freien dicitur: quod cognomen adhuc Franconibus nostris tribui solet. Vocitantur enim vulgo Die Freien Franken, hoc est, liberi Franci. Itidem nobiles Francones.

[Note: 8] Ipsi saepius Rhenum transiere: saepius Gallias adfectarunt. Saepius inde pulsi a Romanis, quemadmodum in secundo libro explicaui. Meroueus et filius eius Hyldericus cum popularibus suis auxiho fuere Romanis, cum Attilaque pugnavere anno Christianae aerae quadringentesimo quinquagesimo quarto. In eo bello periit Theodericus rex Vessogetarum, et Meroueus rex Francorum. Hyldericus filius eius commento, et fraude Aetii ducis Romani, obtentu salutis, in Germaniam magnam trans Rhenum fugatus est. Quem admodum idem Thurisomundum filium Theoderici ad Gotos, Romanis prouinciis extruserat. D. Gregorium Turonensem episcopum, et domestica sequor testimonia. Paucis post diebus anno restituti orbis 459. cum Romae Valentinianus Augustus occisus esset, Maximus Romae arriperet Imperium et Gensericus rex Vandalorum ex Africa traiiceret, et Maximo caeso, Romam diriperet: in Italiaque Maiorianus, in Galliis Auitus Caesaream purpuram induerent, inuicemque contenderent, Hyldericus cum Franconibus sexto Martiani Caesaris anno, et Ioanne Varrone Coss. Gallias inuadit: profligato Rom. milite, Gallias in Germaniam transtulit. Eoque magnitudinis Francones venere, vt et Galliae, et Germaniae in nomen Francorum cum Romanorum Imperio concesserint. Vtraque enim regna inde dicta sunt Francorum Imperium. In huiusce rei memoriam, monumentumque, etiam nunc solenne est, non alibi quam Francofordiae, quae vrbs primaria Francorum est, comitia Caesarea Imperatoriaque haberi.

[Note: 9] Quoniam de Alemannis res admonuit, de his compertum mihi paucissimis narrauero. Alemanos quidam in commune omnes Teutonas, alii duntaxat eos, qui Franci et Saxones non sunt, nuncupant. Imperatores et reges nostri, Alemanniam fere Sueuiam: interdum et flumen, pagumque Boiariae antiquae, quae trans Danubium Franconiae finitima est, adpellant.

[Note: 10] Franciam Occidentalem, Nouamque Francoricham: id est Francorum Imperium: incolas Franzosos, quasi tu dicas Francigenas, nominare solemus. Sunt qui eam Franciam Romanam dicant: quod Romana lingua, licet sono corrupto vtatur. Apud veteres erat Galliae Belgicae secundae pars, et Gallia Lugdunensis, Celticaque Pius secundus Pont. Max. Leopoldus Iureconsultus, episcopus Bambergensis, censent, Celtas non tam Francos, quam Francigenas nuncupandos esse. Neque ipsi vnquam vsquequaque Franci, aut eorum regio, Francia dicta est, nisi quatenus sub Imperio fuere Francorum. Franciam, Francosque semper Germanos, Gemaniamque intelligimus: et Imperium atque regnum Francorum, quod modo Teutonicum, ac Romanorum adpellatur. Ita etiam sentire video Ottonem episcopum Fruxinensem, filium D. Luipoldi principis Austriaci. D. Gregorius Thuronensis (qui sub Hyldeberto rege Francorum, et pronepotibus superioris Hylderici historias condidit, et saepius in Germanias legatus fuit) Germanias, Franciam Austriam nominare solet: caetera regna Galliarum. Et in vrbibus Galliae, vbique Gallos et Francos, in eodem oppido separat, ac vt diuersos recenset. Sicuti fit in prouinciis, quas armis externa gens occupat, vique tenet. Meminit idem et Coloniarum Saxonum in Gallia Lugdunensi. Zacharias item Pont. Max. in epistola commendaticia, quam D. Bonifacio dedit (supra enim in libro tertio offendes) itidem Imperatores Carolus, et Ludovicus in perpetuis edictis, quae in iure Pontificio referuntur, Gallos a Francis separant, per Francos Germanos intelligunt.



page 280, image: s0280

[Note: 11] Quamobrem rectius Imperatores nostri in titulis se reges Francorum adscriberent, quod eos fecisse inuenio. Haud alienum esse opinor, si publicorum instrumentorum Boiariae authoritatem secutus quorundam caput, exemplar, calcem, et descriptionem Franciae, Galliae, Saxoniae (quae in Bibliothecis Boiorum passim extat) ad fidem faciendam subsignauero. Ex actis coenobii Schaphalarensis, quod et Pipinopagus a veteribus cognominatur.

[Note: 12] Sacrosancto monasterio Sancti Dionysii, quod est constructum in regno Francorum in ducatu Boioariorum, super fluuium, qui dicitur Isara: Ego ipse Petto episcopus, et abbas, primum ob Dei amorem, seu pro peccatis meis muniendis, seu pro aeterna retributione, dono Hachingam, et Puelocham. Actum in Monasterio S. Dionysii, sub oppido villae, quae nuncupatur Skefftilari publice. Testis Orendil Comes, sexto Idus Augusti, anno sexto Imperii Domini nostri Caroli Magni Imperatoris, Regni eius in Francia tricesimo octauo.

[Note: 13] Duarum exempla tabularum, quas mihi Chilianus inferioris Altaichii antistes exhibuit, haec sunt. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. HLudouicus diuina fauente gratia rex, Gotsbaldo Virzeburgensi episcopo, et rectori monasterii Divi Mauricii eiusdem monachis facio eligendi abbatis potestatem. Datae octauo Idus Martii, anno Christo propitio quintodecimo regni, domini HLudouici gloriosissimi regis in Orientali Francia, indictione nona. Signum domini HLudouici serenissimi regis. Regnibertus diaconus ad vicem Redleici recognovit. Actum Regensburg, ciuitate regia.

[Note: 14] Aliud ibidem.

IN nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. HLudouicus diuina fauente gratia, Rex Baioariorum Gotsbaldo abbati perpetuo dono in villa Engolstat, duas Ecclesias, curtim dominicatam, cum aedificiis desuper positis. Signum domini HLudouici serenssimi regis: Ego Dominicus Notarius [Gap desc: unknown sign] id vicem Radleici recognoui, quinto decimo Kalendas Septembris, Anno Christo propitio, Domini HLudouici Pissimi regis septimo in Orientali Fran. actum Heliobrunno in palatio regio.

[Note: 15] VVigoleus Bathauensis pontifex, subsequentium inter alia mihi copiam fecit: In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. HLudouicus diuina fauente gratia rex Reginario episcopo Bathauensi in regione Auarorum dono Chirchpach, terramque centum praediorum per circuitum vsque ad Chumenberg. Signum HLudouici gloriosissimi Regis Adalleodus Diaconus ad vicem Grimoldi recognouit XIII. Kalendas Martii, anno Christo propitio, tertio regni HLudouici in Orientali Francia, Indictione XIII. Actum Ostrohoua palatio regio, in Dei nomine feliciter, Amen.

[Note: 16] Aliud ibidem diploma, quod ad verbum exceptum a me, in historia Vtinensium publicatum, venale circumfertur. Caput hic et calcem duntaxat subnotabo. Karolus diuina fauente clementia Imperator Augustus, dono dat aliqua praedia Vtinensi templo. Datum VIII. Kal. Sept. anno incarnationis Domini DCCC. LXXXV. Indictione III. anno Imperii Piissimi Imperatoris Caroli in Italia quinto: in Francia quarto, in Gallia primo. Actum ad VVeibelingam. In Dei nomine feliciter, Amen.

[Note: 17] Extat eiusdem Imperatoris aliud diploma Reginoburgii, quod mihi exhibuit Catharina a Reduuitz, sacratarum foeminarum monasterii superioris Maxima. Eius initium est, quod tum fere in vsu fuit. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Karolus diuina fauente clementia Imperator Augustus, coenobium superius libertate, et immunitate donat, quod ibi mater sua Hemma sepulta sit, quae hoc ab Bathurico episcopo Reginoburgii acceperit anno salutis D. CCC. XXXI. eique reddiderit Moenoseum [Note: Mähnsee.] monachorum contubernium. Data XIIII. Kal. Martii, anno Dominicae incarnationis D. CCCLXXXVI. Indictione IIII. anno vero Piissimi Imp. Caroli, in Italia VI. in Francia V. in Gallia II. Actum in villa quae Rotuuilla vocatur. In Dei nomine feliciter, Amen.

[Note: 18] Huius quoque Imperatoris et alia tabula seruatur in Monasterio inferioris Boiariae, Metenam vocamus, Carolus Magnus condidit. Caput quod in superioribus, ad vmbilicum ita subscriptum erat: Datum IIII. Kal. Augusti, anno Christo propitio D. CCC. LXXXII. anno Augustali in Italia II. in Francia I. Actum Ascoba.



page 281, image: s0281

[Note: 19] Vessobrunnae in superiore Boiaria, isthoc mihi monstratum est instrumentum. Henricus episcopus Ratisbonensis, ob patrocinium sancti Michaelis, et meritum S. VVolffindis virginis scilicet, et Martyris, trado Ecclesiae de Risbach decimas omnes. Testis Henricus vicarius noster in pago Norico, anno ab incarnatione Domini M. C. XXXIX. anno regni Domini, Conradi serenissimi Regis Francorum secundo. Actum Ratisponae. Antequam reges nostri Romae consecrati fuerunt, vocati sunt Reges Francorum, vt nunc Romanorum.

[Note: 20] Nunc Franciae, Galliae, Saxoniae descriptionem ad verbum subiicio, ex venerandae vetustatis antiquissimo codice, Romanis literis in membranis exaratam. Vrbes regni Francorum, vbi habitabant episcopi Aquae Graneae, sedes regni Francorum. Moguntiacum, Agrippina, Treueri, Mediomatrices, Tullum, Verdunum, Vesontia, Basilea, Argentoratum, Spira, VVormatia, Tungri, Leodium, Traiectum, Cameracum, Vurtzburgium, quae et Herbipolis. Mons pauonis, qui Babenberch dicitur. Curia, Constantia, Salipolis vel Iuuauia, Ratispona, Frisinga, Aigistadium, vel Eistetem, Bathauia.

[Note: 21] Prema, Parthenopolis, vel vrbs Virginum, quae et Magdeburgium, Martipolis siue Mersoburgium, Cisa, Albarestadium, quae et Halberstat, Monasterium, Fons podoli, quae Padebrunnae, Mindina, quae et Misena, Hiltisheim, Osinoburgium, Brandeburgicum.

[Note: 22] Parisii Rhemi, Laudunum, Lugdunum, Lingones, Caenomani, Vienna, Aureliani, Ambrani, Senones, Andes, qui et Andegavi, Antisiodorum, Rhotomagus, Arelatae, Pictones, Turones, Suesiones, Tornacum, Valentia, Massilia, et complures aliae sedes Pontificum, quas enumerare nihil ad propositum. Exhis plane intelligimus, proprium ac genuinum regnum Francorum esse, quod modo Teutonicorum ac Alemannorum dicitur.

[Note: 23] Quod vero Occidentalis Galliae Reges Francorum adpellantur, fit propterea, quod non modo reges, verum etiam omnis nobilitas ex germana Francorum stirpe genus traxerint: et quidem vtrumque nostrae tempestatis Celtarum rectores ex Francia Orientali, Germaniaue oriundi sunt, nempe Saxonia. Vitechundus namque Saxonum mercede a Carolo Caluo conductorum dux contra Nordomannos accitus, e Germania in Galliam Lugdunensem migrauit: et Andibus, Andegauensibusue profectus est. Vitechundi filius Rupertus primorum fortissimus, ob rei militaris peritiam, Francorum dux ab Imperatore Carolo Caluo constitutus aduersus impetus Nordomannorum, ab ipsis praelio occiditur. Eius filius Otto ob merita parentis, iussu Arnulphi Augusti regnum Celtarum procurauit. Huius frater Rupertus, Hugonem Magnum Parisiorum principem procreauit. Is ex sorore Imperatoris Ottonis Magni Caesaris Augusti, Hugonem regem Francorum tulit. Ad quem nostrae tempestatis Galliarum reges paternam originem referunt.

[Note: 24] Celtarum tamen scriptores, maxime recentiores, Germaniam, Austriam, siue Austrasiam: Celtas vero, Francos, non tam vere, quam ambitiose nuncupant: cum nec a nobis, nec ab ipsis ita vernacula lingua nominentur, sed vtraque lingua Franzosi, hoc est Francigenae dicantur. Atqui vtcunque se adpellent, cognomen sortiti sunt a Francis Germaniae populis: sicut omnes Galliae incolae Germania oriundi sunt. Germanica cognomina retinent. Non solum Franci, sed Burgundiones quoque Nordomanni: Belgae olim et pars Celtarum ex Germania profecti, adhuc fere Teutonum vtuntur sermone, et nostris Imperatoribus parent. Satis superque pro necessitate rei Francis immorati sumus, ad Carolum reuertor.

[Note: 25] Natus est D. CAROLVS anno ab orbe seruato septingentesimo altero, et quadragesimo, quidem Angilaemis, [Note: Ingelhaim.] haud procul Mogontiaco genitum existimauerunt, secuti leuem coniecturam, quod ibi vestigia praetorii, nutrimentorumque eius adhuc locus ostendatur: quasi vero non constet inter authores rerum, Carolum iam rerum potientem, illas aedes Palatinas condidisse. Nec desunt, qui in Brabantia natum opinentur: decepti affinitate nominum. Quippe Carolomannos ibi regnasse, natosque fuisse conuenit inter scriptores Annalium. Sed vt apud nos canitur, certioresque tradunt, natus est in Carlsburg, [Note: Carlsbnrg am Vurmsee.] quae


page 282, image: s0282

arx est superioris Boiariae et inde hoc nomen retinet, religioseque adhuc colitur, ac monstratur. Supra plura in tertio libro retuli. Nam apud nos de ea re extat liber versibus antiquis more maiorum confectus. Educatum quidem apud Ingelhaim, non longe a Mogontiaco tenet opinio.

[Note: 26] Literis Latinis, et Graecis institutus est a Paulo Pisano, viro eiusdem tempestatis in vtraque lingua doctissimo.

[Note: 27] Quintum ac vicesimum agens annum, parentem amisit: vbi funeri patris iusta fecit, cum Carolomanno fratre, ex aequo Imperium Francorum apud Parisios partitus est. Carolomanaus Austriam, Belgas, Germanias accepit. Magnus Vestrium, et Occidentalia regna, Burgundiam, Narbonensem Galliam, Aquitaniam, Galliam Lugdunensem: et eius secundum Caesarem, vrbes, Mogontiacum, VVormatiam. Insuper Aquas Graneas, quo ipse profectus regio diademate decoratur. Frater eius Augustae Suessonum rex salutatur, septimo Idus Octobris.

[Note: 28] Eadem tempestate vbi mors Pipini regis euulgata est, Aquitani (sicut fieri solet, vbi qui imperia obtinuere, moriuntur) gens inquieta, rerumque nouarum auida a Carolo defecere. Hunoldus filius Baepharii patris arrogantiam sequutus, ingens excitauit incendium. Aquitaniam occupauit, depulsis Francorum praesidiis. Lupus quoque Vasconum princeps noua molitur. Estautem Aquitania pars Galliarum quarta, finitima Hispaniae: continetur Ligeri amne, montibusque Pyreneis. Authores duplicem faciunt, Vlteriorem, et Citeriorem. Haec Garunna et Ligeri fluminibus clauditur, proprieque Aquitania nuncupatur. Vlterior a Garumna amne ad Hispanias pertinet: eam proprie Vasconiam nominant, a Vessogotis hoc nomen esse detortum autumant. Nec me fugit, Vasconas in Hispania enumerari ab antiquioribus. Apud diuum Hieronymum, et eos qui Romanas descripsere prouincias, tertiam quoque Aquitaniam reperio. Ipsi nouem populorum adpellant: cohaeret Pyreneis montibus, Narbonensi, et Tolosatium agro continua, quae sunt vrbes Galliae prouinciae finitimae. Quidam Auscitanam prouinciam nunc esse tradunt. Vasconas Lupus, vti diximus, Hunoldus Aquitanos tenebat.

[Note: 29] Carolus in Hunoldum expeditionem indicit, accersitque auxiliares copias a fratre, quas is pollicitus erat. Verum prauis vsus consultoribus (qui etiam fratres germanos committere haud verentur, cum alioqui raro sit fida regni societas) auxilia Carolo non misit: Leodioque in Franciam redit. Erat huic ferox ingenium, quod pessimos nactum amicos, improbosque magistros, plerunque in deteriorem partem adplicabatur: aegreque concordia fratrum mansit. Caeterum Carolus natura beneuolentissimus, summopere cauit, ne locum simultati faceret: lenissime tulit contumaciam fratris, eiusque domesticorum minus sui reverentium licentiam astute dissimulauit. Et nihilominus in Aquitaniam cum exercitu processit: Aquitanos in obsequium redegit, Francorum imposito praesidio. Hunoldus cum vxore ad Vasconum principem Lupum, impar viribus Magni, fuga euasit. Haeret fugientis tergo Carolus, amneque Garunna, qui Vasconas ab Aquitanis diuidit, cum copiis transmisso, per legatos Hunoldum a Lupo repetit: nisi ille reddatur, omnem belli impetum se in Vasconas conuersurum minatur. Lupus seniorum obsequens consilio, non solum Hunoldum cum coniuge reddit, sed ipse quoque in verba Caroli iurat: ab eoque Vasconiam, siue Aquitaniam vlteriorem in fidem accipit. Hunoldus in Italiam relegatus, ibi lapidibus obrutus est.

[Note: 30] Subacta itaque tota Aquitania in Germaniam Carolus redit, VVormatiam conuentum Francorum indicit. Actum ibi de concordia fratrum. Bertha regum mater ad Carolomanum minorem natu profecta filios in pace continuit. Inde per Boiariam Romam supplicandi gratia pergit. Inter redeundum Irmogardam filiam Desiderii regis Italiae Germaniam secum abducit, Caroloque connubio iungit: quam ipse postannum, quod infoecunda vitio corporis et clinica erat, sententia Pontificum repudiauit.

[Note: 31] Moritur inter haec Carolomannus. Eius vxor cum liberis, et perpaucis, qui discordias inter fratres serere conati fuerant,


page 283, image: s0283

in Italiam ad Desiderium regem aufugit. Caeteri omnes Villaerius episcopus Sedunensis, Volradus et Vollocherus a sacris, Berinus, et Adolardus praefecti praetorio, cum aliis aulae proceribus Magno se dant. Quatuor circiter annos imperarunt hi fratres. Carolus Concilium Vvormatiam conuocat. Populi qui Carolomanno paruerant, in clientulos se Carolo commendarunt, atque in fidem dederunt.

CAPVT II. De Rebus gestis Caroli M. post mortem fratris, imprimis de dignitate Patriciatus et regno Longobardico acquisitis.

1. Carolus contra VVitekindum Ducem Saxoniae rebellem arma mouet, VVestphaliam vastat et templum Hermionis, Hermansaut destruit. Fani descriptio. Exercitus Caroli miraculo siti liberatur.

2. Saxones pacem petunt et impetrant.

3. Bellum Saxonicum ob ferocitatem hostium et opinionem de non seruanda fide hereticis atrox et diuturnum.

4. Saxones quotannis bello petiti, quot annis rebellant vrgente necessitate pacem amplectuntur, data occasione rursus eam exuunt.

5. Carolus quamuis simul variis bellis premebatur, tamen a Saxonibus semper poenas perfidiae sumsit. Eius magnanimitas.

6. Alexander Carolo inferior censendus.

7. Mortuo Constantino Copronymo succedit Leon IV. Desiderius Romae gravis totamque Italiam ad se trahere conatur.

8. Romani cum Pontifice per vias occultas Legatum ad Carolum mittunt, eumque in auxilium vocant.

9. Simultates inter Carolum et Desiderium, earumque causae.

10. Facta deliberatione de bello eiusque modo ineundo Carolus duobus exercitibus alpes repente transit.

11. Desiderius Francos Italiae aditu arcet, mox tamen claustra relinquere cogitur.

12. Carolus Ficini Desiderium obsidione cingit, obfestum tamen paschale Romam pergit.

13. Carolus fit Patricius Romanus omnium consensu.

14. Carolo eiusque successoribus ius constituendi Pontificem Romanum et Episcopos datur, et ab eo et Imperatoribus eum subsequentibus usque ad Heinricum IV. exercetur.

15. Sub Heinrico IV. et Gregorio VII. de hoc iure concertatur, obtinentibus Romanis Pontificibus.

16. Saxones rebellant, Hassiam vastant, subito tamen terrore perculsi domum revertuntur.

17. Carolus Roma reuertitur. Ticinum se dedit, Desiderius cum coniuge et filia capti in Germania moriuntur. Tota Italia se submittit.

18. Verona cum Carolomanni vxore et liberis capitur. Adalogisus Desiderii filius Constantinopolim confugit ibique moritur.

[Note: 1] APud Saxonas longe nobilissimus, ac ditissimus fuit Vitechundus. Is perfacile persuasit popularibus suis, vt Carolo rebellarent. Erant alieni a pietate Christiana virtute praestabant, et multitudine. Omnes reges Francorum veteres, et florentissimos quosque centum quinquaginta fere annis, et armis lacessi erant, praeliis ambigui, bello nunquam domiti. Carolus aduersum hosce arma induit: re frumentaria prouisa, auxiliis copiisque comparatis, Rhenum transit, Inter Rhenum et Visurgim amnes, vniuersam regionem Vestophalorum, hoc est Occidentalium


page 284, image: s0284

Saxonum, ferro, flamma depopulantur, agros depraedatur, Haeroburgium primo, impetu capit. Erat templum Hermionis, Saxonibus vetusta religione augustissimum, quo frequens populus coibat, et vota reddebat. Multa ibi opulenta regum, populorumque visebantur munera: ingens auri argentique ibi copia ostendebatur: quae vota reddentium grata voluntas congesserat. Saxones Hermanni Salam [Note: Irmensuel qui et Irmansaul idolum Martis in VVestphalia de quo Cranzius lib. 2. cap. 9. Saxoniae] vocabant: id est aulam, siue basilicam Hermanni, Hermionisue. Is fuit quintus. Germaniae Magnae Imperator, pronepos regis Manni, filii Tuisconis, parentis; et authoris nostri. Ipsum maiores nostri ob bellica facinora in numerum deorum retulerunt, pro numine, et belli praeside hactenus coluerant. Eius fanum Magnus diripit, militibus aurum et argentum, opes Hermioni consecratas distribuit. Delubrum militari manu incendit, diruit, et solo aequat, vt ne vestigium quidem eius appareret. Siti triduana laborante exercitu, subito torrens diuinitus, ita rumor dissipatus, iactabatur, largissime effluxit.

[Note: 2] Saxones post tot accepta damna, destituti etiam deo suo, primi de pace legatos mittunt ad Carolum: qui imperatis et acceptis duodecim obsidibus, in Franciam reuertitur. Heristallii hyemat.

[Note: 3] Hoc initium Saxonici belli, quo neque atrocius, neque diurnius vnquam Francorum regibusfuit. Magna vtrinque animorum contentione, maiore Saxonum, quam Francorum damno, continenter per tres et triginta annos belligeratum est. Saxones quippe, qui vt caeteri Germaniae, populi suapte natura feroces, bellorumque auidi, ferociores superstitio falsorum deorum reddebat: cultui multorum deorum obnoxiis, nostrarumque caeremoniarum hostibus fidem frangere, pacem (vt libitum fuit) exuere, diuina, humanaque polluere, nulla religio fuit. Confinia in plerisque locis non altitudine fluminum, neque iugis montium, nec sy luis aspectu horrendis, sed camporum planicie iungebantur, mutuoque metu separabantur. Nec quicquam obstabat, quin vt quaeque gens inualuerat, alterius agros inuaderet. In huiusmodi diuersorum imperiorum limitibus vti fit, crebro caedes edebantur: crebro praedae inuicem agebantur: quotidie tumultuariis decertabatur praeliis, Dolus frausque Saxonum hoc bellum protraxit tamdiu.

[Note: 4] Quotannis bello petiti sunt: quotannis rebellarunt. Haud facile dixerim, quotiens gens bellicosa, armorumque cupida victa sit: quoties auida libertatis ab imposito resiluerit iugo. Homines bellandi cupidi, vbi vri casas, excindi aedes, vastari agros, pecora abigi, rapi virgines, coniuges in captiuitatem abduci, pueros diuelli a complexu parentum, sarsa atque domos spoliari, caedem, incendia fieri. Postremo armis, cadaueribus cruore, atque luctu omnia compleri videbant, supplices manus dabant, imperata se facturos pollicebantur: absque omni cunctatione, obsides, qui imperabantur, exhibebant: legatos qui mitte bantur, audiebant. At vbi exercitus noster finibus excesserat, iam liberati periculo, gens quietis et ocii impatiens, deficiebant, armis correptis in Francorum patentes campos incursabant. Saepius ita adtriti sunt, vt se cultum numinum. explosuros, et Christianam philosophiam recepturos vltro pollicerentur. Non tam faciles ad isthaec acceptanda, quam leues ad ea rursus detrectanda: vbi periculo liberati fuerunt, ad negandum, an promittendum proniores essent, haud facile discerneres.

[Note: 5] Capax orbis terrarum animus Magni, quamuis simul variis locis bellis distineretur, et vndique circumstreperent arma, non passus est inultam abire gentis perfidiam. Continuo vbi pacem homines bellicosi exuerunt, de ipsis aut per praefectos, aut ipse poenas exegit, et rursus male obsequentes in ditionem redegit. Tot armorum procellis vndique ingruentibus parem fuisse Carolum haud mirabitur, si quis magnitudinem animi eius, et coeleste ingenium penitus considerauerit, perpetuae in aduersis, iuxta ac prosperis constantiae fuit. Nec secundis insolescebat, necangustis perditisque desperabat, aequo vtramque sortem animo compos mentis tolerabat. Viuax pectus eius ocium acinertiam, vt pestem deuitabat.


page 285, image: s0285

Vt ad bella suscipienda alacer, ac promptus erat animus, sic resistens, ac minime mollis ad calamitates perferendas mens eius erat.

[Note: 6] Maior profecto Alexandro illo Magno, cuius magis fortunam, quam virtutem laudaueris. Nempe huic cum imbellibus Asiae foeminisres fuit: nostro cum ferocissimis quibusque nationibus, quas ne attingere quidem Alexander ausus fuit. Pessimum boni principis exemplar, vtpote qui perpetuo successu rerum ebrius, impotensque sui, amicorum sanguine inter pocula, quibus tamen victorias acceptas referebat, sese polluerit. In caeteris animi dotibus ne vllo quidem pacto cum nostro comparandus est, excepta fortuna; quae peculiariter Alexandro perpetuo fauit. Quid obsecro in eo rege, praeter flagitia, libidinem, superbiam, parricidia et ea scelera, quae nominare mihi religio est, inuenies? De nostro vero quid attinet plura scrupulose dicere? cui virtutes et praeclara sua facinora coelum aperuerunt. Ipse in Superum senatum adlectus, adhuc religiose colitur. Alexandrum nemo non, nisi cui fibra est, execratur. Dispeream si Hircus ille Graeculus (ita enim a sacris vatibus nuncupatur) tum Saxonum immanitatem qui adhuc cruda carne, nempe suilla vesci solent, ferre potuisset. Sed ad seriem narrationis redeo.

[Note: 7] Hisce diebus Neoromae obiit mortem Imperator Constantinus Copronymus Caesar Augustus: Romanum Imperium per manus tradidit Leonti quarto filio suo. Desiderius rex Italiae Romanum infestat agrum, castella, oppida Romanis eripit, quasi supplicandi gratia Romam admissus, quosdam senatorum luminibus privat. Longobardi totam Italiam in suas partes trahere conabantur.

[Note: 8] Romani, et Pontifex ad Carolum Magnum auxilium postulatum, legatum ire iubent Petrum quendam, qui Romae nauem ingressus, mari delatus ad portum Massiliensem adpulit. Inde terrestri itinere ad Magnum Theodouiae [Note: Diettenhofen.] (quae vrbs in ripa Mosellae, in ducatu Lutzelburgium) hyemantem proficiscitur. Vbi defunctus legatione, qua venerat, rediit Romam. Nam Desiderius, et Longobardi omnes vias, omnia itinera, aditusque praecluserant.

[Note: 9] Erat non leuis simultas inter hos reges. Desiderio suspecta erat potentia Caroli generi quondam sui: ipseque ignominiam filiae repulsae impatienter ferebat. Carolo dolebat, quod perfugas de suo regno Desiderius reciperet: nepotesque ex tratre Carolomanno ad spem Imperii Francorum sollicitaret.

[Note: 10] Diu tractatum, deliberatumque est, armis ne alienis sese inuoluerent Franci. Tandem communi consensu procerum, Romanis opem ferendam esse decretum. Inde expeditio in Italiam paratur: omnes copiae ex diuersis regionibus Geneuae (extremum id oppidum Allobrogum, iam Sabaudiae, proximum Heluetiorum Suitonum) nunc coire iubentur. Eo quoque Carolus primo Maio venit: ibi de belli gerundi ratione consultatum: summam spem in celeritate sitam esse, copias in duo agmina partiri placuit. Pars Bernardum patruum Magni ducem, per Alpes Coccias, quas alii montem Iouis nominant, secuta est: cum reliquis Carolus per Cibennica iuga (Cinesium montem nuncupant) penetrauit. Superato itaque Alpium iugo, celerius nomine omnium, circa fauces, quae in Taurinum agrum ducunt, ambo exercitus conueniunt.

[Note: 11] Desiderius ibi armatus occurrit, claustra praecludit, aditu Italiae Francos arcet. Carolus locum castris capit: Interim clanculum cohortem cum expeditis delectisque militibus per montes in Italiam praemisit, qui a tergo inuaderent Longobardos. Vbi hoc Desiderius accepit, ne quid se absente animi suorum labascerent, concitus Ticinum, quod caput gentis erat, properat.

[Note: 12] Carolus incolumi vtroque exercitu per patentes Alpium angustias, nemine prohibente, ad plana Italiae discendit. Inde intento exercitu procedit, Ticinique Desiderium arcta obsidione claudit. Nec segnior rex Italiae in munienda vrbe fuit: diutius protracta est obsidio. Carolus natalem Christi in castris celebrauit: Paschalibus, dimissis copiis in obsidione, pietatis ergo Romam perrexit. Hoctum carmine eleganti, nunc incondito exceptus est. Ciues Apostolorum et domestici Dei aduenerunt hodie


page 286, image: s0286

portantes facem et illuminantes patriam: dare pacem gentibus, et liberare populum domini. Cantari adhuc solet in festis diebus Legatorum Christi.

[Note: 13] Carolus deinde ab Imperatore, Pontifice, Senatu, populoque Romano, lege data, Consul, Tribunus, Dictator perpetuus, Patriciusque dictus est. Seruatur Reginoburgii illaesum adhuc diploma a Carolo Coenobio D. Haimerani datum, cuius initium subtexo, et finem. CAROLVS Dei gratia rex Francorum, et Longobardorum, ac Patricius Romanorum donat quaedam Monasterio D. Haimerani, quod situm est (vt ait) extra muros ciuitatis nostrae Reganisburgensium. Datum VIII. Kal. Martii, regnorum nostrorum XXVI et XX in Francofurd.

[Note: 14] Adfuere eadem tempestate Romae centum quinquaginta tres episcopi, quos Hadrianus pontitex Romanus conuocarat: patrum consultum perpetuum, quod in libris. Pontificalibus refertur, factum est, in verbaque Caroli iuratum: Nullum posthac fore neque Romanum, neque aliorum templorum Antistitem, nisi quem Carolus, successoresque eius sciuerint et iusserint. Refragantes huiuscemodi patrum decreto, diris deuoti sunt, et nisi resipuerint, adiecta proscriptio. Defuncto igitur praesule quopiam, sacerdotes lituum cum annulo ad aulam mittebant, cui ea princeps solenni ritu tradebat, is eiusdem fani rector designatus erat. Ita obseruatum esse sine controuersia ad Henrici quarti Imperium legimus. Charissimi quique ac amplissimi viri, aduenae etiam vltro aulam frequentabant, spe dignitatis augendae et adipiscendi sacerdotii illecti, absque stipendio in omnibus principi dicto audientes erant: quemadmodum nostro aeuo Romae fieri solet.

[Note: 15] Sub Henrico quarto, et Gregorio septimo, cum maximo Reipublicae Christianae detrimento, de hoc aucupio armis, non citra sanguinem decertari coeptum. Imperatores veterem morem a tot sanctissimis pontificibus traditum, comprobatumque mordicus retinere: Max. Pontifices iam pares opibus Caesareis in se trahere conabantur: nec amplius ferre parem, ne dum superiorem, ditati ab Imperatoribus nostris, et ad id fastigii perducti, poterant. Esti omnino iniquum (Sicut ait Plinius) sed nobis quoque vsu iam receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male, aut prospere cedunt, ita aut probantur, vel reprehendunter. Inde plerunque eadem facta, modo superstitionis, modo pietatis, modo Christi, modo Antichristi, modo iustitiae, modo tyrannidis nomina accipiunt. Diutius in se Christiani principes, summa pietatis et religionis iactura debacchati sunt. Vicit tandem Romanorum flaminum fortuna. Sed haec omnia quam verissime in quinto volumine explicabo.

[Note: 16] Dum haec in Italia geruntur, Saxones ob absentiam regis desciscunt, arma corripiunt: continuos sibi Francorum fines, quos Hassos nuncupamus, inuadunt. Buriaburgium incolae aufugiunt. Saxones in casas vacuas, villas, et agros saeuiunt: cuncta ferro, flamma depopulantur. Dum templum a diuo Bonifacio consecratum, exurere nituntur, coelitus subito terrore perculsi terga vertunt, domumque pauidi reuertuntur.

[Note: 17] Carolus patriciatu, tribuniciaque potestate perpetua recepta, Roma Ticinum reuertitur: nihil omittit, quod ad expugnationem vrbis facere videbatur. Erat discordia inter ciues, pauci cum Desiderio sentiebant: pestis quoque in ciuitate grassabatur. Maxima pars pertaesi longinquae obsidionis, aperiendas esse portas Carolo censebant. Hique tandem intra moenia Magnum admisere, Ticinumque Francis tradiderunt. Captus Desiderius cum vxore Ansa et filia in Germaniam Leodium deportati sunt, ibique exules mortui sepeliuntur. Caeterae vrbes Italiae exemplum Tucinensium secutae, certatim se victori permisere.

[Note: 18] Verona capta est, in qua Antharicus Francus cum vxore Carolomanni, et liberis latitabat. Adalogisus filius Desiderii fuga sibi consuluit, in Graeciam elapsus Constantinopoli abiecta spe recuperandi perdita in summo secundum Augustum honore quem Patriciatum nominant, consenuit.



page 287, image: s0287

CAPVT III. De rebus gestis Caroli M. post adeptum Patriciatum et regnum Longobardicum imprimis de bello Saxonico.

1. Carolus Eparchatum Romanis restituit. Tres legiones Francorum Saxoniam infestant.

2. Carolus iterum Saxones petit animo eos aut extirpandi aut conuertendi, et cum parte exercitus usque ad Ouacrum tendit. Ostphali cum Angriuanis se dedunt.

3. Saxones Francorum ad Visurgim castra dolo ag gressi fugantur. Carolus VVestphaliam populatus acceptis obsidibus in Franciam serecipit.

4. Rudogaudes regnum Italiae affectans capitur et securi percutitur.

5. Saxones ob Caroli absentiam in Italia, rebellant, Haereburgium occupant, a Segiburgio pelluntur. Bructerorum et Cheruscorum fortitudo.

6. Carolus magna celeritate Saxoniam irrumpit. Saxones se submittunt et Christianam religionem amplectuntur.

7. Qui postmodum sacramento et sub poena libertatis amittendae fidem promittunt.

8. VVitekindus Danorum opem implorat. Carolus expeditionem Hispanicam aduersus Saracenos parat.

9. Hinc montes Pyreneos transit, Nauarram et Vascaniam superat, Pampelonis moenia diruit.

10. Vascones exercitui Victoris insidias struunt, et eius magnam partem per angustias transeuntem caedunt. Ludouicus Carolo ex Hildegarda nascitur.

11. VVitekindus Carolo in Hispaniis commorante Saxones concitat. Saxones. vsque ad Rhenum prorumpunt, omnia longe lateque vastant. Monachi Fuldenses aufugiunt.

12. Carolus Saxonibus superuenit eosque ad Adranam flumen fundit.

13. Hildebrandus Dux Spoleti se Carolo dedit. Carolus Saxones orientales et obsequium redigit, aunoque sequenti ad eos in fide continendos regni conueutum conuocat.

14. Saxones et Venedi ad Albim habitantes ad Christianam fidem adiguntur. Carolus deuotionis causa Romam proficiscitur.

15. Irena cum filio Constantino in imperio Orientali succedit. Pipinus et Gisala Caroli liberi baptizautur. Ludouicus Rex Aquitaniae, Comitia, Portenta.

16. Noua comitia Saxonica Pax cum Danis et Auaris.

17. Sorabes Thuringiam et Saxoniam infestant. VVitekindus Saxones de nouo ad defectionem concitat.

18. Carolinae copiae sub Adelgiso et Grilone aduersus Saxones mouent. Venit in auxilium Theodoricus. Adelgisus et Grilo inuidiam erga Theodoricum soli hostem ag gressi caeduntur.

19. Carolus maxima celeritate suis opitulatur, Saxones subigit. Autores rebellionis numero 4500. vno die et loco securi percutiuntur. VVitekindus fuga ad Cimbros elabitur.

20. Hyltganda Caroli coniux moritur. Saxones bis ad internecionem caesi. Carolus Saxoniam orientalem vastat.

21. Bertha Caroli mater obit. Carolus post nouum cum Fastrada coniugium denuo Saxoniam Orientalem vastat. Filius eius cum parte exercitus contra VVestphalos missus eos vincit et VVormatiam cum triumpho redit.

22. VVitekindus confisus opibus Regis Daniae iterum res nouas molitur. Carolus Saxoniam hyeme rigente petit eamque vs que ad Oceanum et Visurgim peragrat et vastat.

23. Carolus VVitekindo et Albioni pacem offert, eosque ad Christianam religionem perducit. Saxonia aliquot annos quiescit.

24. Hatorhardus contra Carolum conspirat. Conspiratio detecta reorumque poenae non capitales.



page 288, image: s0288

[Note: 1] MAgnus compositis rebus in Italia, erepta restituit Romanis: firmo Francorum praesidio Ticini relicto, praefecto Foro Iulii Rudoganso, in Franciam ad Ingelhaim se confert. Tres legiones aduersus Saxonas, citius quam ipsi Carolum rediisse suspicabantur, mittit. Omnia incendiis, rapina, direptionibus vastantur. Cuncti resistentes trucidati, cum ingenti praeda, acceptis obsidibus, Francus miles domum rediit.

[Note: 2] Subsequenti anno accitis ex tota Germania viribus Saxoniam petit Carolus, aut penitus excisurus gentem aut coacturus ipsam, vt philosophiam Christianam recipiat. Segiburgium, [Note: Siburg habet Cranzius lib. 2. c. 10.] vbi validum Saxonum praesidium erat, oppugnat, et vi capit: Haereburgium ab hoste destructum, reficit. Ad Visurgim amnem procedit. Brunonis Bergomi [Note: Brunsberg.] castra locat. Ibi manus Saxonum occurrit, a transitu fluminis nostros arcere conantur. Franci primo impetu Saxonas ripa deturbant. Rex amne traiecto quosdam ad custodiendum flumen relinquit, cum caeteris ad Ouacrum fluuium contendit. Ibi omnes Ostophali, id est orientales Saxones, cum duce Hessovino conueniunt, Carolo se dedunt, obsides dant, in verba Caroli iurant. Bruno quoque regulus Angriuariorum, quos inter Amisiam et Visurgim Tacitus locat, exemplum orientalium Saxonum secutus, Magno se permittit.

[Note: 3] Teutonico sermone et ornatu magna ex parte miles Caroli, atque adeo ipse Carolus vtebatur. Saxones igitur eiusdem cultus et linguae Francorum, qui ad Visurgim relicti custodes fuerant, pabulatoribus hora diei nona in castra revertentibus quasi commilitonibus suis sese commiscent: atque in castra Francorum irrepunt. Dormitantes ac semisomnes adoriuntur, plurimos trucidant, sed vigilantium fortitudine castris repulsi sunt, in fugamque versi. Quae vbi Magnus accepit, fugitantium terga insequitur, eosdem caedit, sternit, fundit. Occidentalium agros, VVestphalos nominamus, depopulatur: et hos dare obsides cogit, cum quibus et ingenti praeda in Franciam se recipit.

[Note: 4] Vbi certior fit, Rudogaudem, quem Foro Iulii praefecerat, noua moliri, et regnum Italiae affectare, iamque nonnullas vrbes ad illum defecisse, Carolus festinandum sibi ratus, Silestadii [Note: Schlet.] oppido Elisatii natalem Christi celebrat, strenuissimum quenque asciscit. Inde quam maximis potest itineribus in Venetiam contendit et Forum Iulii peruenit, Rudogaudem in potestatem redigit, securique percutit. Taufrisium ad caeteras vrbes praesidio Francorum firmat, his praeficit Henricum.

[Note: 5] Inter haec Saxones opportunitatem, vt ipsi rebantur nacti, quod longius Francorum Rector abesset, pacem exuunt, Haereburgium obsidione claudunt. Tandem pulso praesidio Francorum, expugnant, incendunt. Inde Segiburgium infesto tendunt exercitu. Nec mora, castrum admotis scalis adoriuntur: Franci qui intus erant, hostes incautius oppugnationi intentos, eruptione facta, a tergo inuadunt: plurimis interfectis, reliquos non solum ab oppugnatione repellunt, sed in fugam quoque vertunt: palantes dispersosque vsque Luppiam flumen persequuntur. Inter quem et Amisiam Cor. Tacitus Bructeros collocat: sicut inter Visurgim et Albim Cheruscos. Nos omnes huiuscemodi nostro aeuo gentes in communi Saxonas appellamus, quae cum Augusto, Tiberio, Claudio potentissimis Imperatoribus Romanis, bella quoque gessere. Nec deterruit, eas magnitudo Romani Imperii quo minus armis victorem gentium populum, rerumque dominos lacesserent, ex Germaniaque vi deturbarent.

[Note: 6] Carolo cum id nun ciatum esset, Saxones fidem denuo fregisse, expugnasse Haereburgium, maturat ex Italia proficisci, VVormatiamque properat. Ibi coactis ingentibus copiis, celeritate conatus hostium omnes praeuenit: fines Saxoniae absque cunctatione penetrat,


page 289, image: s0289

velut turbo omnia humi sternens, castella, oppida impetu vasto irrupit, cuncta obuia proterit. Saxones hisce perterriti ad Luppiae fontes conueniunt, supplices veniam praeteritorum orant, sese et omnia regi committunt: pietatis quoque Christianae iugum se subituros pollicentur. Rex Haereburgium instaurat, aliud castellum in ripa Luppiae constrati. Ibi Saxones lauacro coelesti lustrati sunt, obsidesque dederunt.

[Note: 7] Resectis caltellis, praesidioque imposito, Rex ih Franciam Heristallium reuertit. Vbi tum hyemem exegisset, primo vere Neomagum, inde in Saxoniam cum valida manu procedit: conuentum Saxonum Padebrunam Maio mense indicit. Omnes Saxones eo conuolarunt. Ibi fidem Carolo, eiusque filio dederunt, conceptis verbis Iurarunt se nunquam defecturos a Christianismo. Quod si atrogenio actitantum scelus commiserint, deminuto capite in seruitutem redigantur, extorres, lare, foco, patria in exilium extrudantur cum liberis et coniugibus: ius denique testandi succedendique amittant.

[Note: 8] VVitechundus occidentalium Saxonum primarius cum paucis Saxonibus in Nordomanniam ad Segifridum Danorum regem aufugit, auxiliumque contra Carolum petiuit. Ad quem in Saxonia agentem Ibinarabus et Iosephus cum multis Saracenis ex Hispania profecti sunt, deditionemque fecerunt. Idcirco compositis rebus Saxonicis, dispositis in confinio in praesidiis, expeditionem Hispanicam Magnus parat: et quam maximo potest apparatu innumeras copias vndique accersit. Ex Burgundia, Germania, Boiaria, pars etiam Longobardorum in auxilium venit.

[Note: 9] Superato itaque in Vasconum regione Pyreni iugo, Magnus Pompelonem Nauarrorum oppidum in deditionem accepit. Inde ad Iberum flumen castra mouet. Transmisso amne, Caesar Augustam maximam in his locis ciuitatem, quam veteres Numantiam vocarunt, accedit: ibi acceptis obsidibus a Saracenis, subactis Nauarris atque Vasconibus, Pompelonem victor reuertitur. Moenia eius ne rebellare posset, dirui iubet.

[Note: 10] In Pyreneis iugis transeundis perfidia Vasconum non mediocre vulnus accepit. Cogebatur ob angustias loci exercitus longa acie progredi: Vascones in verticibus montium in insidiis latebant. Sunt enim ibi syluae maximae, quarum opacis vmbris locus est opportunus insidiis. Hostes subito de editiore loco in extrema impedimenta tutantes impetum faciunt ac in subiectam vallem deturbant. Fit praelium impari fortuna: Vascones superioresloci situ, leuitate armorum, nostros graui armatura, et iniquitate loci oppressos, ad vnum omnes trucidant, impedimenta diripiunt, beneficio noctis, quae imminebat, protecti subito in locatuta ac nota absque periculo dilabuntur. Cecidere eo praelio Eckhardus regiae mensae, praepositus Anshelmus praetorio praefectus, Rulandus dux Britannici limitis, Naemus [Note: Naemus ab aliis Nainus.] Boiaricarum copiarum ductor, cum compluribus aliis. Nec haec tam insignis clades vindicari potuit, quia hostis adeo dispersus erat, vt ne vestigium quidem, vbi quaereretur, adpareret. Inter redeundum Hyldegarda regina geminos peperit, vnus duntaxat superstes fuit, cui Ludouico parentes dixere nomen.

[Note: 11] Iisdem diebus VVitechundus, vbi vidit regem in Hispania longius abesse, ex Dania regressus domum, Saxones, populares suos aduersus Carolum concitat: illique correptis armis, ad Rhenum promouent. Quem cum superare non possent, a Tuisconis oppido e regione Agrippinensis Coloniae, vsque ad confluentem Mosellae cuncta ferro, igne proterunt: sacra, profana omnia miscendo polluunt: nec aetatis, nec sexus rationem habent. Monachi Fuldenses Saxonum veriti crudelitatem, sumptis sacris de templo aufugiunt, in latebris Hercimae secondunt.

[Note: 12] Quod vbi nunciatum est, Carolus Heristallios cum caeteris copiis ad hyberna contendit: Franconas et Boios properare, et obuiam ire conatibus hostium demandat. Illiquam maximis possunt itineribus trans Rhenum contendunt. At Saxo vbi audiuit aduentare certissima semper regis auxilia, domum abire parat. Nostri vestigiis haerent, ad Adranam amnem, in pago Hassorum, consequuntur hostem, et mox caedunt, fundunt: paucissimi Saxonum incolumes euasere. Cornelius Tacitus in historia Augustali, Adranam flumen


page 290, image: s0290

Chattis tribuit, ipse nunc Hassorum est: seruat ibi antiquum praefectura, principatusque nomen.

[Note: 13] Carolus cum reliquis viribus Heristallios in hyberna concessit, natalem Seruatoris nostri et Paschalia ibidem ritu Christiano perpetrauit. Hyldebrandus dux Spoleti (vrbs est Italiae) in Germaniam profectus est, Carolo deditionem facit. Inde Magnus arma in Saxones mouet: omnesque Occidentales in ditionem cogit, in ripa Visurgis castra locat, Angriuarios, et Orientalis Saxoniae nationes ad obsequium redigit: acceptaque fide, et obsidibus imperatis, VVormatiae hyematurus in Franciam reuertitur. Sequenti quoque anno cum magno exercitu Saxonum fines intrat, ad fontes Luppiae considet: quo conuentum totius regni conuocarat, vt facilius Saxones magis victi, quam domiti in amicitia, et societate continerentur.

[Note: 14] Dimisso concilio, infesto intentoque exercitu ad Albim vsque procedit. Citeriorem ripam Saxones, vlteriorem tum Venedi, siue Sclaui inhabitabant. Plerique hostium, aqua coelesti lustrati sunt. Compositisque rebus Saxonicis, atque Venedis, Romam voti soluendi gratia, cum Hyldegarda vxore et liberis pergit. Natalibus Christianis rem diuinam Ticini fecit, Paschalibus Romae.

[Note: 15] Obierat tum Imperator Leon quartus Caesar Augustus Constantinopoli. Vxor eius Irena cum filio Constantino quinto, cui Rudruda [Note: Rotrudis.] filia Caroli despondetur, rerum Romanarum potitur. Pontifex Romanus Carolomannum filium Magni, lauacro sacro abluit, Pipinumque vocat. Ludouicus alter filius Caroli in cunis Romam gestatus, rex Aquitaniae salutatur. Inde Carolus Mediolanum proficiscitur, vbi filia eius Gisala fonte viuo lustratur. Carolus mense Maio, vti Francis tum solenne fuit, concilium totius regni VVormatiam indicit. Interfuit et Thessalonus tertius dux Boiorum, amitinus Caroli. Istoc anno cruces in vestibus adparuere, sanguine pluit, qui et e terra fluxisse traditur. Alia quoque multa prodigia narrata sunt.

[Note: 16] Carolus conuentum regni ad fontes Luppiae rursus cogit. Praesto fuere omnes Saxonum proceres, praeter VVitechundum rebellem. Adparuere legati exterarum gentium Aldodanus, et Hosomundus [Note: Hos legatos Crantzius [reading uncertain: print blotted] Alidem et Asmundum vocat. lib. 2. cap. 13. Sax.] Sigefridi regis Danorum, et Iugurri, Cacani Auarorum. De pace et amicitia actum est Francus rex rebus dispositis, in Franciam reuertitur VVormatiam.

[Note: 17] Interea Venedorum gens Sorabes dicti, qui inter Albim, et Salam considebant, nunc Moesii nominantur, in fines Turogorum et Saxonum, qui erant contermini, praedandi causa ingressi, igne, direptionibus quaedam loca vastant. VVitechundus quoque a Nordomannis, ad quos profugerat, in patriam reuersus, magna spe animos Saxonum erigit, ad defectionem concitat.

[Note: 18] Iam copiae Caroli ex antiqua Francia delectae ducibus Adelgiso, praefecto cubiculi, et Grilone magistro equitum, quem Magistrum stabuli nuncupamus, cum VVolrado aulae moderatore, fines Venedorum adtigerant, vbi audiuere deuectionem Saxonum, in hos armati contendunt. Venit his obuiam Theodoricus cognatus regis, qui raptim ex Ribuaria, vbi certior factus est hostem fidem datam fregisse, militem collegerat. Atque hi communicato consilio exploratores mittunt, vbinam gentium Saxones, et quid rerum agant. Consederant in Aquilonis ora circum montem quendam continuum Visurgi amni. Quod vbi per exploratores nostris renunciatum est, eo instructa acie tendunt. Theodericus citra cum suis castra locat: alii Visurgim traiiciunt, vt montem circumeant, et in altera ripa papiliones figant. Et veriti ne titulus victoriae Theoderico adscriberetur, si eundem socium certaminis adsciscerent, aut expectarent, sine illo Saxones adgredi statuunt, sine ordine. Incomposito itaque agmine, solutis ordinibus, inuidia coecutientes, correptis armis in Saxones ruunt, quasi ad praedam et non in acerrimum hostem, in acie consistentem, sed terga vertentem properant, quo quemque impetus equi tulit delatus. Saxones qui pro castris in acie stabant, fortiter Franconas magis festinantes, quam maturantes excipiunt: et dato loco circumueniunt: plerosque interficiunt. Paucissimi qui euasere ad castra Theoderici confugiunt. Legati duo Adelgisus, et Grilo cecidere: succubuere et quatuor principes, viginti nobiles, clarissimis orti natalibus, praeter caeteros, quos fama obscura recondit.

[Note: 19] Celeriter ad Carolum huius cladis fama perlata est, qui Saxonibus recenti victoria elatis, quam maturrime occurrendum putabat. Quam celerrime igitur coactis


page 291, image: s0291

copiis cum valida manu, magnis in Saxoniam contendit itineribus: ad confluentes Alarae, ac Visurgis, castris locum capit, ibi statiua habet, Saxones subigit: proceres omnes accersit, authores perfidiae diligentissime inquirit, atque tradi sine cunctatione iubet. Erant numero ad quatuor millia, et quingenti, omnes vno die, eodem in loco, iussu Magni securi percussi sunt. Horum clade facta, VVitechundus caput horum malorum ab omnibus accusabatur. At ipse vbi ventitare Carolum sensit, fuga sibi non praeter solitum consuluerat, ad Cimbros, siue Danos atque Nordomannos incolumis euaserat.

[Note: 20] His perpetratis, Carolus in Franciam ad Diottenhofen ad hyberna redit. Eodem tempore naturae concedit Hyltgarda [Note: Hyltgarda quae et Hildegardis obiit.] regina, pridie calendas Maii, atque adeo festi, quo Christus coelos conscendit. Carolus vbi inferias vxori dedit, in Saxoniam rursus rebellem copias ducit: cum hoste aperto Marte confligit, magnaque strage eundem adficit. Perpaucos hostium fuga saluauit. Parta victoria, Francus Padobrunnam reuertitur, castra ibi ponit: maiorem exercitum, quem de Francia antiqua acciuerat, operitur. Vbi haec cognouit, Saxonas delectus agere, omnes qui arma ferre possent, vnum in locum Hasae flumini conterminum convenisse, nic Francorum aduentum expectare, atque ibi decertare constituisse. Quod vbi, vt dixi, Carolus comperit, quam celerrime ad hostes properat: intrepidus toties rebelles, victosque adgreditur, fundit, trucidat, Eadem felicitas regem non deseruit. Caesa est infinita multitudo hostium, magnus captivorum numerus abductus, ingens praeda capta. Victor inde Visurgim exercitus traducit, ad Albim vsque et Orientales Saxonas procedit. Omnibus vicis, aedificiis incensis frumentisque succensis, se in fines Franciae recipit.

[Note: 21] Hisce diebus moritur Bertha mater Caroli, quarto Idus Iulii Carolus VVormatiae Fastradam [Note: Bastarda quae et Sestrada vxor Caroli.] filiam Rudolphi principis Franconiae vxorem ducit: confectisque nuptiis, ad reliquias belli Saxonici persequendas animum intendit. Nam non solum Saxones desciuerant, sed et Frisorum partem ad sua studia, armorumque societatem traxerant. Rex igitur Saxoniam orientalem totam peragrat, nemini parcit, omnia vsque Visurgim vastat. Illuuies aquanam ob iuges pluuias, Orientales, et Septentrionales Saxonas defendebat. Carolus cum parte exercitus filium Carolum contra VVesiphalos dimittit. Ipse per Turogum fines in campestria Saxoniae, quae Albi atque Salae fluminibus circumiecta sunt, deuenit. Depopulatis orientalium Saxonum agris ac villis, et casis combustis, ri Franciam redit. At Occidentales Saxones iuxta Luppiam copias cogunt: cum filio regis manus conserunt. Victoria penes Francos fuit. Victor Carolus filius VVormatiam ad genitorem cum triumpho reuertitur. Nulla quies abarmis dabatur optimo principi.

[Note: 23] Quemadmodum mea memoria Carolus dux Geldriae, ab Imperatore Maximiliano, eius liberis et nepotibus Philippo, Margaritha, Carolo et Ferdinando saepius victus, tamen sempera Francigenarum regerefectus, et concitatus hactenus rebellauit: sic tum VVitechundus confisus opibus regis Danorum nullo non anno a popularibus receptus, res nouas molitus est, negotiumque non mediocre Francis, exhibuit. Carolus iniquissimo ferens animo, gentem toties a se superatam non cessare ab armis, bruma rigente Saxoniae fines hostili animo intrat: in castris super Ambronem flumen natalem seruatoris et authoris nostri feriatur: ad Oceanum vsque, Visurgimque amnem cuncta terrarum peragrat, cum milite armato et ad obsequium redigit. Ab vlteriore Saxonia hyemis asperitas pluuiae crebrae prohibuere nostros, Magnus Hereburgium hybernatum concedit. Eo vxorem cum liberis accersit, per se, per duces continenter agros hostium incursat, praedas inde agit, pagos vastat, casas exurit, cuncta incendiis, et caedibus, implet. Tota Saxonia foedissime depopulata commeatus ex Francia adducti sunt.

[Note: 24] Subsequenti anno concilium vniuersae, Franciae Maio mense Badobrunam indicit. Dimisso conuentu, omnes Saxoniae fines perreptat, nullo penitus iam resistente. Missi deinde legati sunt, quorum princeps erat Amalouinus Franco, cuius authoritas plurimum in aula pollebat, cum Saxonibus ad VVitechundum et Albionem, qui in Saxonia transalbiana, exulabant. Ipsis gratiam Carolus faciebat: veniam praeteritorum


page 292, image: s0292

atque obliuionem, si resipiscerent, condonabat. VVitechundus et Albio igitur, acceptis obsidibus, quos petiuerant, fideque publica interposita, ad Carolum a legatis deducuntur, Christianamque religionem recipiunt. Ira Saxonia tota subacta aliquot annos quieuit, et armisque respirauit.

[Note: 24] Eadem tempestate Hartorhadus in Franconia cum sociis aduersus regem conspirauit, quod Carolus nimium deditus vxori imperiosae saeuius cum Francis ageret crudelitatique muliebri indulgens a sui ingenii benignitate: innataque clementia exorbitaret. Sed coniuratio detecta est, indicioque regi delata, authores partim in exilium acti sunt. Nemo vita mulctatus: tres duntaxat, qui se strictis gladiis ne comprehenderentur, defendedant, interfecti sunt.

CAPVT IV. De rebus gestis Caroli M. post conspirationem primam. Item de bello Saxonico.

1. Britanni in Gallia confidentes solitum tributum Carolo denegant et imperata facere detrectant post armis compescuntur. An gens ista ab Angliis ex insula pulsi.

2. Italia in Regnum Longobardicum et Exarchatum diuiditur. Carolus regno Longobardorum Ducatum Beneuentanum adiicere contendit. Quibus rationibus ad id permotus. Copiae Francorum acri hyeme in Italiam perducunt. Carolus Romae commoratur.

3. Haeregisus Dux Beneuentanus per filium Rumoldumse Carolo submittit. Pontificis Consilium.

4. Haeregisus de nouo pacem petit quam etiam Carolus contra Pontificis mentem sub promissione tributi annui concedit.

5. Amicitia et affinitas inter Carolum et Imperatores Orientis. Dux Beneuentanus moritur succedit filius. Rex Boiariae relatiue.

6. Hunni et Abares bis in Boiaria caeduntur.

7. Constantini Imperatoris copiae Ducatum Beneuentanum vastantes a Carolinis vincuntur.

8. Bellum Boiaricum sine sanguiue consummatum. Nouum monasterium Meten construitur.

9. Scotorum figmenta de gladio Caroli coelitus demisso.

10. Miracula monachorum picturis, et literis in saxum incisis contra documenta publica ne quicquam probant, causam talia excogitandi auaritia praebuit.

11. Sclauorum contra Carolum coniuratio. Eorum sedes VVisinaria et Meckelburgum.

12. Sinus Codonus eiusque accolae Nordmanni.

13. Carolus magnum exercitum colligit, Albim duobus pontibus iungit, Vilizos, Boiemos et Sclauos vincit.

14. Carolus vnum annum in quiete transigit. Aedes Palatinae VVormatiae comburunt.

15. 16. 17. Hunnorum legati cum Carolo de constitutione limitum tractant. Anassus limes Boiariae. Num Hunnia et Auaria inter se differant.

18. Auari ob litem de termino Boiariam depopulantur. Carolus ipsis bellum indicit.

19. Auari Landvveris regionem cingunt. Munimenti huius descriptio.

20. Bellum Auaricum post Saxonicum Francis grauissimum, in quo tamen maximas diuitias acquisiuerunt.

21. Carolus Reginoburgi copias et bello necessaria par at ieiunium indicit.

22. Exercitus eius diuisus. Pipinus duo munimenta occupat, omniaque ferro et igne atterit. Hostes terrore perculsi extra fines in abdita syluarum confugiunt.

23. Carolus regionem ab Auaris desertam occupat, munit, coloniasque Boiorum illuc deduci iubet. Austriae nomen vnde.

24. Expeditio Auarica Carolo incruenta. Equorum iactura Carolus Reginoburgum concedit.

25. Auares ob Caroli absentiam cum Boiis


page 293, image: s0293

pugnant, sed infeliciter, magnaque strage necantur. Eius belli per octo annos continuatio.

26. Irena a filio antea in ordinem redacta ipsum excoecat et imperio deturbat. Cum Francis pacem soluit ac Beneuentum vastat.

27. Pipinus et Ludouicus a Caroli missi imperatorias copias regno Longobardorum extrudunt.

28. Carolus Reginoburgi synodum cogit. Felicis sententia de Christo homine filio Dei adoptiuo et duplici eius persona damnatur et ab Authore reuocatur.

29. Alia in praedicto concilio damnata.

30. Regnatidi cupido omnia violat. Pipinus filius naturalis Caroli de patre e medio tollendo et regno caepessendo consilium cum quibusdam init.

31. Conspiratores occasionem sceleris exequendi nanciscuntur.

32. Conspiratio per monachum detegitur, rei in vincula coniiciuntur. Pipinus in monasterium detruditur.

33. Filii Caroli ex Italia reduces. Carolus Pipinum nothum de animaduer sione in conscios criminis per amicos consultat. Pipini responsio realis, consiliique executio, Inde coniurationis praemio afficitur, Pipinus alio transfertur.

[Note: 1] DVm haec in Germania geruntur, Britanni (qui ab Angliis, ac Saxonibus Britannia insula pulsi sunt, et traiecto mari in vltimis Galliarum finibus Venedorum, et Curiosolitarum consederant) hactenus tributarii regibus nostris vectigal inuiti pendebant, ab imposito iugo resilire conabantur, imperata detrectabant. Ad horum motus comprimendos Adolphus epularum curam habens, arege cum exercitu missus est. Qui celerius opinione, audaciam perfidae gentis compescuit: acceptos obsides cum proceribus ad Carolum in Vagionum vrbem deduxit. Ibi in verba Caroli iuratum. Britannos eotractu, vbi nunc nominantur, in Gallia Belgica Plinius quoque recenset, adeo vt superior opinio de Britannis ab Anglus pulsis, et tum demum in Gallia nominatis, dubia esse videatur: quanquam vtrumque verum esse possit. Et antea in Gallia quidem consedisse Britannos, et postea ab Angliis pulsos, ab insula ad illos in Galliam concessisse.

[Note: 2] Erat tum Italia in duos principatus diuisa. Quicquid ab Alpibus hinc vsque Rauennam, illinc vsque ad Vulturnum, amnem Neapolimque late porrigebatur, praeter Vrbem Romam, Longobardorum regnum erat. Caetera Romanis, et eorum Imperatori parebant. Pacata itaque Germania Galliaque, Curolus Beneuentanum ducatum Longobardici regni, vltra Romam, vbi nunc regnum Neapolitanum est, adiicere regno Italiae Longobardorumque decreuit. Turpissimum sibi, ac Reipublicae Francorum esse arbitrabatur, reliquum regni non adserere, cuius maximam partem, atque caput teneret. Periculosum esse videbat, tam propinquum habere ducem, qui dicto audiens non esset: neque sibi hominem ferum, bellandi cupidum, obtemperaturum existimabat, quin cum ansa praebita foret, res nouas moliretur, et pacem Francam interturbaret. Huiuscemodi rebus Carolus commotus, maturandum sibi existimauit, ne si Beneuentani cum Graecis coniungerentur, minus facile resisti posset. Itaque copiis Francorum quam celerrime potuit contractis, magnis itineribus acri hyeme, in Italiam contendit. Florentiae Tusciae vltimo Decembri feriis Christianis operatus est. Inde Romam maturat, vbi maximo honore exceptus est a Romanis, eorumque Pontifice: aliquot dies Romae versatus est.

[Note: 3] Haeregisus dux Beneuentanus metu perculsus, vbi se peti tanto rerum apparatu audiuit, Rumoldum filium, legatos item alios, cum ingentibus donis ire iubet placatum eundem muneribus, pacemque postulatum. Promittebat se potestate regis, ibique, vbi praescripserit is, futurum, et ea facturum, quae imperauerit Magnus admonente Pontifice Romanae praecauendum sibi homines fraudulenti dolos existimauit, retento itaque secum filio ducis, armatus fines ducatus Beneuentani ingreditur: ad Capuam, quam cepit, castra locat. Inde


page 294, image: s0294

omnem vimbelli in Beneuentanos conuersurus, At Haeregisus Beneuentum deserit, Salernum ausugit, ibique semunit.

[Note: 4] Nihilominus Grimoldum alterum filium suum ad Carolum legat, aurum obsides offert, pacem supplex petit. Vnum illud orat, vt timorisuo concedatur, ne in conspectum regis, aut cuiusquam Franci veniat- Caeterum in fide Francorum se, quoad vita suppetat, fore, persancte iurat. Carolus conuocato concilio suorum, sententias rogat. Pontifex Romanus bellum persequendum censet, sed sacerdotes caeteri et amici regis, nepauperes, et agri va starentur, sacri, prophani ad egestatem redigerentur, postulationem Haeregisi ab iusto nasci timore veniam petenti dandam, obsides accipiendos esse et munera, iudicant. Adsentitur his Carolus, Haeregisum in amicitiam et societatem accipit: duodecim obsides imperat, tertium decimum Grimoldum filium esse iubet. Quotannis quinque et viginti millia nummum aureorum tributum imponit. Beneuentani omnes in verba Caroli iurant: qui acceptis obsidibus, paschalibus Romam reuertitur.

[Note: 5] Adsunt legati Imperatoris Romani, de concordia principum, et connubio liberorum actum est. Mortuo hisce diebus Haeregiso duce, Beneuentanis a Rege filius illius Grimoldus praeficitur. Eadem tempestate Romae fuisse Thessaloni tertii, ducis Boiorum legatos, et quidactum sit, supra in tertio libro narraui, nec opus est hic repetere. Carolus Ticino in Germaniam redit. Longobardorum nobilissimum quemque secum ducit, in Franciamque relegat, VVormatiam conuentum regni indicit. Inde Boios triplici exercitu petit: pacefirmata cum Boiis, ad Ingelhaim inhyberna concedit. Eo in Maium mensem concilium indicit. Vbi Thessalonus regulus Boiorum cum vxore et filio dignitate mouetur: in ordinemque Monachorum, deminuto capite, redigitur. Boiaria Regi, sententia procerum, Pontificumque adiudicatur: quae omnia supra enarrauimus.

[Note: 6] At Hunni, et Auares, vti Thessalono promisere, duplici agmine inuadunt fines Boiorum infra Oenum amnem, vtroque male pugnant, et amissis multis, domum cum dedecore, atque maximo detrimento repulsi sunt. Quam iacturam velut vindicaturi, iterum Boios maioribus longe copiis impetunt. Sed in campo Iborae primo impetu a Boiis ad Danubium propelluntur: innumera caesa est multitudo: multi sibi fuga consulere, et tranare Danubium conati, submersisunt.

[Note: 7] Dum isthaec in Boiaria fiunt, Constantinus Imperator Romanus suspectam habens potentiam Caroli, Theodorum Siciliae praefectum fines Beneuentanorum vastare iubet. Hyldebrandus dux Spoletanus, Grimoldus qui patri Haeregiso in ducatu Beneuentano successerat, Vinogisus legatus Caroli, cum Francis, et Longobardis in Calabria copias Imperatoris vincunt Longobardorumque regno eiiciunt: cum ingenti praeda, captiuorumque numero ad castra reuertuntur.

[Note: 8] Porro Carolus Reginoburgium, quod caput Boiorum est, proficiscitur. Gravissimum cum Thessalono regulo Boiorum bellum fore metuebatur, citra tamen sanguinem (ait Eginhartus Magister Epistolarum Caroli) confectum est Boiariaque absque armis in potestatem regis Francorum deuenit. Erant duo sacerdotes Diuus Amalbertus, et Vto in Boiaria inferiore, caeteris pietate, et eruditione antestabant. His Magnus, et eorum symmystis templum magnifice construxit supra hostia Isarae, vbi riuus Metena, qui nomen Monasterio facit, in Histrum fertur. Illi adhuc ibidem religiose coluntur. Rector Francorum compositis rebus in Boiaria, limitum praesidiis collocatis, praeside Geroldo dato, ad Aquas Graneas in hyberna concedit.

[Note: 9] Atque Carolum Magnum, cum Reginoburgensibus, tum alienis a religione nostra, conflixisse, superos atque genios pugnae interfuisse, coelitus gladium Carolo demissum esse, ipsum Boios oppugnasse, sub iugum religionis Christianae misisse, vrbem vi cepisse, locum castrorum in templum, quod a Diuo Petro consecratum sit, cernentibus noctu in tenebris nescio quibus Scotis, vertisse, falsum esse confidenter


page 295, image: s0295

existimare debemus: fabulae sunt impostorum, ad quaestum confictae, qui praedam (vtait Hieronymus) putant religionem. Nos veritatem in tertio libro supra verissime simul et copiose enarrauimus.

[Note: 10] Commenta, atque imperitorum deliramenta praetereo: acta, fastos, diplomata ego sequor. Huiuscemodi ineptias atque naenias noctuis relinquo: quarum oculi lucem solis ferre nequeunt Huiuscemodi nebulones, figmentis, merisque miraculis rudes vilis plebeculae animos oblectare, et in admirationem sui rapere solent. Egetenim (teste diuo Hieronymo) falsitas multa operositate persuadendi, vt vera videatur. Quamobrem vultures illi, cadauerum appetentisiimi, vulgi indocti simpliciati nugis suis, et superstitionibus imponunt, pecuniaeque plagas tendunt. Reginoburgii quidem sacra quotidie fieri, atque hisce a coelesti auxilio triumphoque cognomina indita esse, vulgo iactare non negauerim. Ad populum phaleras: ego te intus, et in cute noui: fateor et hoc, et video. Imperitissimorum nebulonum fabulae depictae, suspensae, trophaeis erectis, saxo literis incisae, contra publicam instrumentorum, vrbis, patriae, et regum authoritatem impudentissime confictae leguntur, et spectantur: sed quas ipsimet, qui commenti sunt, eradunt, et quotidie emendare conantur. Adeo inuicta est veritas, licet tot insidiis circumuenta, tamen elucet. Nullum tam impudens mendacium est, quod teste careat: ingeniosissima est auaritia ad fraudes, ima summis confundit. Coelum ipsum fabulasque inanes sibi seruire cogit. Deos infimos, medioximos, supremos stipendiarios facit. Istae vulpeculae fretae rudiate vulgi imperiti, praetexunt mendacio suo religionem: dulci melle venena oblita propinant. Ducentos ante annos, quam Carolus nasceretur, Christiani fuimus. Rupertos, Ingenuinos, Columbanos, Eustasios, Haimeranos, Erhardos, Hyldulphos, Altonas, Corbinianos, Bonifacios, VVillebaldos, Vergilios, Sympertos, Ertrudas, Regintrudas, VValpurgas, Thessalonos, tot sanctissimos martyres, pontifices, doctores, principes tot sanctarum virginum, sacratorum virorum examina, popularium que greges in coelum praemisimus, et nondum Carolus Boiaria, potiebatur, ne dicam natus erat. Isti fallaciarum fabri, mendaciorum loquacissimi, male de ciuitate, quae non modo Boiariae, sed Germaniae Magnae quoque clarissima est, peius de Boiis merentur: quorum tot ciues egregios, tot maiores, affines, cognatos, amicos principesque optimos, monachos, sacerdotes, nota impietatis, perfidiaeque inurunt: et de coelo ad inferos deturbant. Pessime de Christo seruatore nostro sentiunt: cuius vires lacessere non erubescunt, cum ei infinita millia deditiorum subtrahunt, in partesque hostium trahunt. Sed ad historiam reuertar.

[Note: 11] Cum esset Carolus in hybernis ad Aquas Graneas, crebrirumores ad eum adferebantur, literisque item certior fiebat, omnes Sclauos antiquissimos, valentissimos Germaniae Magnae populos, quos Venedos Romani, et Teutones nuncupant, contra se, atque Francos coniurasse, Abroditarum fines incursare. Hi amici erant, et Saxonibus continuabantur trans Albim, in orasinus Codani sedebant. Eorum vrbs VVismariam, ac Mechelburgium fuisse, sunt qui tradant.

[Note: 12] Sinus quidem in compertae magnitu dinis, ab Septentrionali oceano, qua Germaniam Magnam alluit: a Fauonio Eurum versus, ab Albi flumine ad Vistulam, et vltra protenditur, citra, rerum authores Sinum Codanum, vltra, Venedum nuncupant. Hunc ferocissimae nationes circumsident. Dani siquidem, et Suiones, quos in commune Nordinannos Franca ac Teutonum lingua, hoc est, Septentrionales viros vocamus, Aquilonis litus, et omnes in eo insulas complent. At Australem oram tenebat Aestiorum gens, succinum, acglesum legens. Deinde aliae Venedorum nationes ferocissimae (capita enumerasse sufficiat) Sorabes, Boiemi, Abroditae soederati: his continuabantur Veletabi, et Vilizi: atque hi authoritate et hominum numero valebant: maximeque feri inter illos habebantur. Plaerique huiuscemodi Venedis successere


page 296, image: s0296

Saxones, qui sub Saxonum Imperatoribus ad ea loca translati sunt.

[Note: 13] Carolus in Agrippinensi Colonia ingentes copias ex Saxonibus Francis, Frisiis comparat, Ludouicum quoquefilium regem Aquitaniae in auxilium accersit. Rhenum inde exercitus transit per Saxonum fines ad Albim procedit. Ibicastris positis, Magnus flumen duobus pontibus coniungit, quos vtrinque, qua ripam contingebant, vallo, turribus ligneis, limo oblitis, firmo relicto praesidio, communit. Inde ductore Bizone Abroditarum principe, qui amici et socii erant, in Vilizorum fines deueuit. Agros vastat, vicos, aedificia incendit, cum Vilizis, Boiemis ferro decernit. Hisque deuictis, caeteri Venedorum fine pugna se tradiderunt. Dragouitus hisce coactus malis rex Sclauorum vlrrose, obsides et fidem dedit. Magnus subactis ferocissimis nationibus vsque ad Vistulam amnem in Saxoniam rediit.

[Note: 14] Absolutis rebus Saxonicis se in hyberna VVormatiam recipit, ibi natalibus et Paschalibus omissa armorum tempestate, post habita rerum profanarum bellicarumque sollicitudine, et cura, sicut religiosissimi mos erat principis, coelo duntaxat intentus, votis et suppliciis solennibus, auxilium supremi numinis sibi parabat. Bellicoso regi hoc anno ab armis quies data est. Ipse intoga absque Marte VVormatiae versatus, rebus ciuilibus operam nauauit. Et ne ocio torpesceret, Moeno nauigat ad Salizam, [Note: siue Salza.] praetorium id celeberrimum regum regum Franciae in Germania Magna, iuxta Salam flumen extructum. Inde qua venerat in Moeno VVormatiam Vangionum vrbem reuertitur. Vbi Palatinae aedes nocturno incendio conflagrarunt.

[Note: 15] Huc eodem anno venere legati Hunnorum. De confiniis, constitutione limitum duorum regnorum Boiariae, et Auariae actum est. Nam Hunni (quos etiam Auaros, et Auares a rege quodam ita cognominatos Annalium scriptores, nostri vero Abares, Abarosque adpellant) Boiis contermini erant. Certus notusque limes duarum gentium flumen Anassus fuit. Supra ad Fauonium vergens Boiaria erat: infra Hunnia, eadem et Auaria: sicut docet Eugenius secundus Pont. Max. scribens ad Pontifices regni Boiariorum, nimirum ad Rathefredum Fauiensem, qui nunc Viennensis, Methodium Auguturensem, siue Iuliomontanum, Olomontiumque, Alchouinum Nitrauensem, Annonem Vetuariensem, et ad Tutundum, et Moemarum regulos Morauorum, vt obtemperent Vrolpho archiflamini Laureacensi, Episcopo Bathauensi, pastori et parenti eorum Ecclesiastico. Ego vero in diplomatibus quibusdam Imperatorum nostrorum, maxime Caroli Magni, et eius filii Ludouici Pii, quae datatemplis Boiariae extant, supra Cecium montem qui Caluus [Note: Calnberg.] est, reperio Hunniam proprie nominari, infra Auariam. Nam ab illis in Hunnia Celsenmrus, [Note: Ceisnmaur.] Traisma, Tullana, VVachovve, Spica, Chremissa. In Auaria, Liza, Circopagus, Comagenus mons, Comobergi enumerantur.

[Note: 16] Carolus tamen Magnus in alio diplomate, quod Vrolpho praesuli Altaichii inferioris dedit, Bylachum fluuium, qui infra Melicum Danubio iungitur, Auariae tribuit. Eius instrumenti initium hoc est: In nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Karolus Serenissimus Augustus a Deo coronatus, Magnus, pacificus Imperator, Romanum gubernans Imperium, qui et permisericordiam Dei, rex Francorum et Longobardorum. Inde calce subscriptum est: Datum VI. Kal. Dec. Anno-Christo propitio Imperii XII. Regni in Francia XLXIV. in Italia XXXVII. Actum Aquisgram palatio regio.

[Note: 17] At filius Magni Imperatoris Ladouicus Pius in tabulis, quas Reginerio Bathauensi episcopo consignauit, flumen Erlaphum, qui supra Melicum in Danubium profluit, Hunniae adscribit. Captus eius instrumenti: In nomine Dei et saluatoris nostri IESV CHRISTI, HLudouicus diuina ordinante gratia Imperator Augustus, etc. Aera vero: Data Anno incarnationis DCCCXXIII. indictione prima, IV. Kal. Iulii regnante dommo HLudouico annos decem feliciter Amen. Actum Francofurd in Dei nomine. Erasmus Mintzius D. Haimerani praesul ostendit mihi Reginoburgii diploma, cuius initium: in nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Otto diuina


page 297, image: s0297

fauente clementia Imp. AVG. Refert, Volfgangum Reginoburgensis aedis, quae D. Perro, et D. Haimerano dedicata est, episcopum in Auaria, inter Erlaphum maiorem, et minorem Ibissum amnes, qui locuslongo tempore desertus fuerit, Colonias Boiorum deduxisse: dathis castelli construendi, muniendique aduersus Vgros potestatem. Datum pridie Idus Octobris, Anno Christi DCCCC. LXXIX. Anno regni Ottonis secundi XV. Imperii IX. Actum Reginae. Proinde promiscue, ac sine discrimine haec vocabula in commune rerum authores vsurpant, tanquam pro vna gente, et pro eo tractu Norici, qui infra Anassum amnem Orientem spectat, ad vtramque Danubii ripam. Possedere quidem pleraque etiam Boii infra eum fluuium, quae mutuo metu ab Auaribus et Hunnis separabantur.

[Note: 18] Cum itaque de limitibus Boiis, et Auaris non conueniret: et Auari gens efferatissima, infestisiimaque Boiis templa, oppida, vicos, agros Boiorum in confinus crudeliter depopularetur, Carolus illis bellum indicit, anno ab orbe seruato septingentesimo super nonagesimum. Ipsos Hunnos, siue Auares, Boiis, cum hi adhuc multos deos colerent, societate militandi coniunctos fuisse, et pulsis Romanis Noricum inter se diuisisse, supra narrauimus. [Note: 19] Porro Auari portionem suam nouem segmentis et circulis, quos Rhingos et Landuueras dicimus, tutandi causa cinxerant. Distabant inter se huiusmodi tutelae circiter millia passuum quadraginta, vnaquaeque circuitu millia passuum quinquaginta amplectebatur: et septa erat aggere militari sine fossa, qui murus a Varrare, a Teutonibus Haga, Heccaque [Note: Ein hag und heccen.] vocari solet. Cuius ratio ita instituta fuit. Crebri stipites, truncique abiegni, querni, fagini in orbem in terra defixi erant. His item contrarii iungebantur e regione, vicenum pedum interuallo: id vbi aut salicibus constratum, limoue completum erat, cespitibus integris contegebatur. Latitudo itaque huiuscemodi sepimenti extendebatur viginti pedibus totidem altitudo eminebat. Obferi solebat vtrinque intus et extra hoc genus valli salicibus maioribus, vlmis, albis populis atque arboribus, quae putatae, propagine sarciunt locum senescentium. Hae enim vbi pullularunt vel maxime fructuosae sunt, sustinent sepem, frontem iucundissimam pecori, atque bubus ministrant. Virgas praebent sepibus, ligna foco, ac furno. Tam inexuperabile munimentum perangusta, velut a latrocinantibus adibatur porta. Intra hosce aggeres, vici et villae quantum vox humana hauritur, distabant: extra vero illa septa, praedia, et aedificia ita quoquo versum dispofita, sitaque erant, vt in vnoquoque quoduis signum tuba datum, in altero audiretur. Proximi inuicem quiritari poterant: ne proculrepetendum esset mutuum auxilium. In haec tutissima siue castra siue latibula adpellari libeat, per trecentos ferme annos omnium gentium latrones, opes orbis congesserant. Ipsi interim intacti omnino ab exteris populis.

[Note: 20] Grauissimum hoc bellum secundum Saxonicum, quod vnquam gessere reges Francorum, apparuit. Ideo istud Carolus maiore apparatu, fortitudine, et audacia gessit. Vnam expeditionem per se, alias per legatos, praefectos, duces, et filium Pipinum fecit. Octo annis magnitudine sua tractum est: incruentum pene militi nostro fuit. Duo duntaxat Francorum proceres desiderati sunt: Geroldus dux limitis Boiorum, et Henricus praefectus foro Iulii. Non extiterat in memoria hominum bellum, vbi tantum auri, argenti, et diuitiarum Franci comparassent. Antea pauperes fuerant, bellum Hunnicum ditissimum militem Francum reddidit. At e diuerso hostium omnis nobilitas periit, plurima edita sunt praelia, multum sanguinis effusum est. Omnis gloria, qua longo tempore Hunni clarissimi extiterant, extincta gaza, thesauris, praeda omni nostri potiti sunt. Terra ita ferro, caedibus, flamma adtrita, vt ne vestigium quidem regiae adpareret: nomen Auarorum, Hunnorum simul cum gente excisum euanuit.

[Note: 21] Hisce igitur cum Carolus, vt dixi, bellum indixisset, VVormatia, vbi hyemaverat, soluit, Reginoburgium, caput Boiorum est, cum vxore Fastrada, cum liberis, et filiis Pipino atque Ludouico, Caroloque cum omni aulico famulitio migrat. Huc vndique copias contrahit, quae vtilia fore tantae expeditioni putabat, comparat:


page 298, image: s0298

pontem naualem, quo huc bello vteretur, et flamina traiiceret, confecit: is anchoris, et funibus ita cohaerebat, vt et iungeretur et dissolueretur, quemadmodum tempus postulabat. Refrumentaria prouisa commeatu vndique confecto, dimissis coniuge, liberis, filio Ludouico Reginoburgii, cum omnibus copiis ad Anassum Magnus proficiscitur. Primis ibi castris locatis, supplicatio trium dierum decreta, militum ieiunium inductum est, aeternae maiestatis perlitandae gratia, vt omnia ex sententia succederent.

[Note: 22] Partito deinde exercitu, Theodericus nothus Caroli, et Magofridus cubiculi praefectus, cum Saxonibus et Frisiis, in Aquilonari ripa: altera parte ipse cum Franconibus et Sueuis in medio Danubio Pipinus cum Boiis, ac classiariis, qui annonam deuehebant, secunda aqua vectus, infesta, intentaque, acie, pulsis praesidiis hostium ad fines Hunnorum vsque ad Auarorum munimenta procedunt: vnum super Cambum fluuium, haud procul ab vrbe Chremsa Septentrionem spectabat: alterum iuxta Comagenos oppidum in monte Camenberg ad Austrum vergens, vallo firmissimo (vti paulo ante explicauimus) erat cinctum: fusis hostium praesidiis, huiuscemodi munimentis captis, excisis, omnia ferro, igne adteruntur: cuncta caedibus et cadaueribus complentur. Caeteri Auares vbi conspicati sunt vtraque ripa exercitus, et medio Histro classem, terrore subito ingenti, diuinitus velut dono Dei (sicuti eius tempestatis scriptores credi volunt) exanimati ac stupefacti fuga comparata, finibus suis vltra Arabonem [Note: Rab. fl.] fiuuium excedunt, seque in solitudinem, ac syluas abdunt, notasque latebras quaerunt.

[Note: 23] Carolus incolumi milite, nemine resistente, vsque ad Arabonem, et ad confluentem eius, et Danubii, cum triplici exercitu castra mouet. Ibi aliquot dies statiua habet. Et cum non essent, qui vincerentur, eam regionem, quam Marte cepit, praesidiis validis firmat. Hostes vallis fixis, congestis aggeribus excludit. Deinde Boiorum colonias Geroldum Boiariae praesidem deducere iubet, templa extrui imperat, agros, prata, vineas inter praefectos, equites, monachorum magistros, Pontificesque Boiariae, sicut vetera testantur diplomata, distribuit: in ditione ecclesiastica Bathauensi subdit episcopo. Eaque regio Austria, hoc est, Orientalis Boiariae limes tum vocata, adhuc nomen retinet. Peculiaribus iam subdita principibus, progenitrix regum et Imperatorum nostrorum. Eaque pars Norici nuncupatur a Romanis Noricum Ripense: Deinde Rugilandia, a Rugiis, Longobardia a Longobardis: eadem Hunnia, et Auaria, post Orientalis Boiaria, id est nostro sermone, Austria dicta. Saepius mutatis cultoribus, varia cognomina accepit. Plura infra referentur.

[Note: 24] Incruenta haec expeditio Carolo fuit: equorum iacturam fecit. Nam lues in iumenta saeuiit. Decimus quisque equus de tot millibus aegre superstes fuit. Caeterum Magnus dimissis legionibus, Saxones, et Frisios cum legatis Theoderico, et Maegefrido per Boiemiam domos redire iubet. Ipse Sabaria Reginoburgium in hyberna ad vxorem, liberos, filium Ludouicum concedit vltimo Decembri: Paschalibusque rite more Christiano, perlitat.

[Note: 25] Auares vbi audiuere Carolum procul abesse, ex latebris prodeuut, cum Boiis pugnam conserunt: sed victoria penes Boios fuit. Hostes in traiectu Danubii intercepti, caesi, fusi, magna strage necati sunt. Continenter per octo annos belligeratum est a Boiis aduersus hanc gentem ferocissimam.

[Note: 26] Sub idem tempus Irena Augusta Imperatorem Constantinum quintum, filium suum, a quo a gubernaculis deturbata, in ordinemque redacta fuerat, luminibus priuat, solaque mulier habenas Roni arripit Imperii, mordicusque tenet, pacem cum Francis exuit. Eius milites Beneuentanos agros foede vastant. Qui ducatus olim Longobardorum, tum vero Francorum erat.

[Note: 27] Rex Pipinum, Ludouicumque filios, cum exercitu e Reginoburgio in Italiam mittit. Ipsi coniunctis copiis vicere Imperatorias partes: Italiaeque regno, quod et Longobardorum, extrudunt.

[Note: 28] Carolum in Boiaria eodem tempore Reginoburgiique biennio toto habitasse, eo concilium sacerdotum, rerum diuinarum, Ecclesiasticarumque procurandi


page 299, image: s0299

gratia, eiusdem iussu congregatum fuisse reperio. Orgellorum vrbs est in Pyreneis saltibus, huius episcopus Felix, consultus ab Eliprando Toletano pontifice, Christum dominum, deumque nostrum quatenus is homo est, filium dei Opt. Max. esse adoptivum, literis ad superiorem episcopum scriptis censebat: editis quoque libris id ratiocinatiunculis probare connitebatur. Contra scita maiorum religionis nostrae, in Christo seruatore nostro, sicuti duas naturas, ita duplicem personam asserebat, nimirum personam filii veri, et personam filii adoptiui. Quamobrem deductus in Boiariam ad Carolum, Reginoburgii in conuentu celebri Pontificum, quos ex omni Germania, Italia, Gallia rex conuocarat, impietatis condemnatus, recantauit errorem. Libri eius combusti sunt. Ipse deinde Romam missus per Engelbertum quendam monachorum praesulem eo deductus, coram Hadriano Pont. Max. in aede diui Petri denuo herbam porrigit, ceditque opinioni pest ferae.

[Note: 29] Pleraque (quae si bene dicuntur, vti est apud diuum Hieronymum, pura confessio est) velut impia patrum decreto explosa lego, ob fraudem decipulasque nebulonum pestilentissimorum: latebat sub melle venenum. Huiuscemodi namque impostorum genus fraudulentissimum, simul arrogantissimum, captiosis nominum ambiguitatibus insidiari, retia tendere mentibus hominum solet, verborum strophis simplicitati Christianae, eiusque professoribus, quasi fatuisac pueris illudere gestit.

[Note: 30] Olere partim Nestorium, partim Arrium videtur error superior. Eum enim qui adoptiuus est filius, aliquando non fuisse filium, vt adoptaretur, necesse est. Quemadmodum nos cum nascimur filii irae, fimus per fidem et adoptionem filii Dei: at Christus seruator noster nunquam non fuit filius Dei. Et sicut idem diuinitate est filius virginis, ipsaque Theodocos, hoc est, Deipara vocatur, natura et nexu vnionis, non adoptione: eodem pacto Christus secundum humanitatem filius dei, non propter adoptionem, sed ob vnitatem personae in duabus naturis. Verum isthaec nihil ad historiam: licet quaedam (authore Hieronymo Romanorum doctissimo) cum Paulo ignorare: et scientiae dei concedere, secreta secrete, sancta sancte tractentur. Gregorius Nazianzenus inquit: Cum omnibus mysteriis silentii fides debeatur, sacris literis proditum est, perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria. Proinde sanctius, et reuerentius est credere, et suscipere, quam temere inquirere facta supremae illius Maiestatis.

[Note: 31] Quae nisi regem seruasset, pessimum facinus Reginoburgii isthac aestate patratum foret. Adeo nihil pensi is habet, quem cupido regni per praeceps abire cogit, et violare iustitiam, pietatem flocci facere impellit. Non est cuiquam mortalium credibile, quae animus imperii auidus, ambitioneque ebrius moliatur. Erat Carolo filius naturalis, pulcher quidem facie, gibbo tamen deformis, nomine Pipinus, natu maximus. Is simulata aegritudine, contra parentem coniurat cum quibusdam proceribus Francorum, qui regem vxorium esse, neque se iam impotentis naturae foeminae imperia iniusta, superba, crudelia, barbara, saeua perpeti posse causabantur. Consilium igitur opprimendi regis cepere, Pipinumque rebus imponere antea decreuerant.

[Note: 32] Magnus iam dimissis copiis, conuentuque Ecclesiastico soluto, securus sui cum paucis agebat. Aula mulierculis duntaxat referta erat, quae obsequia reginae, filiabusque et liberis regis praestabant, et pro officio apparebant. Ea prorsus opportuna coniuratis videbantur. Nocte igitur quae praecessit diem parricidio destinatum, coniurati omnes in templum diui Petri conueniunt, obsecrandi gratia pro salute regis filiorumque se frequentes coire simulabant, verum de modo inuadendi regis consultant.

[Note: 33] Forte fortuna sacrificulus quidam, genere Longobardus, egenus, ipsi nomen Fardulpho [Note: Fardulphus qui a P. Aemilio Rhaudulphus dicitur.] erat, haud scio quamobrem, forsan ibi (vt mos gentis est) dormitarat, in anguto templi delitebat. Is vbi intelligit, quantum periculum regi immineat, propere nocte intempesta ad praetorium se proripit (id fuit in Orientali vrbis parte, pone coenobium D Clarae, vbi adhuc platea regia


page 300, image: s0300

portaque, obstructa tamen, nominatur) crebris ictibus pulsat fores: aegre vtpote ignotus, praecipue id temporis ad regem admissus, tragoediam conspirationis detegit. Mox conscii sceleris, nil mali suspicantes, in vincula coniiciuntur. Pipinus nothus in ordinem monachorum redigitur, ad Sueuos in coenobium D. Galli deportatur.

[Note: 33] At Pipinus rex Italiae, et Ludouicus rex Aquitaniae, vbi audiuere de coniuratione, ex Italia in Boiariam reuertuntur: Salisburgii a parente excipiuntur, inde Reginoburgium cum patre diuertunt, ibi aestatem, autumnum et hyemem exigunt. Paucis in diebus Carolus, posteaquam indicium de se delatum est, interrogatum de animaduersionis in conscios sceleris genere, quosdam amicos ad Pipinum nothum proficisci iubet. Qui hunc, hortum forte repurgantem, steriles herbas eligentem, excrementa, et gramina vellentem, quo seges adolescat, offendunt: statim mandata parentis aperiunt. Quibus auditis, subiungit Pipinus: Si rex me meumque consilium sectatus fuisset, ego hac aerumna, hocque crimine carerem: nihilque aliud prorsus respondit. Oratores eius dicti ambiguitatem non intelligebant: instant, vrgent, ne se absque responso ad genitorem dimittat. Commotus Pipinus cum stomacho, nil opus est verbis (inquit) herbas inutiles radicitus extirpo, vt fruges bonae crescant. Ite et renunciate regi quae ego facio. Illi reversi ad Carolum, superbiam Pipini accusant: Nihil respondisse referunt: quae egerit, sicut ipse iusserat, narrant. Carolus astutior, mentem filii intellexit: continuo de coeteris coniuratis supplicium sumptum est: partim capite mulctati, partim in cruces acti sunt. Vnum, qui in Francia celsissimum sibi collem ad habitandum, vnde longe lateque omnia prospiceret, delegerat, eodem in monte, in altissima trabe, suspendi Rector Francorum iussit. Index huiusce coniurationis coenobio diui Dionysii praefectus, isthocque praemio remuneratus est. Pipinus deinde ad Prumiam ditissimum tum monachorum templum in agro Treuerensium situm, vt lenius foret exilium, transfertur.

CAPVT V. De rebus gestis Caroli M. post secundam conspirationem, imprimis de bello Auarico.

1. Carolus Danubium cum Rheno coniungere, fortuna et solo renitente frustra tentat. Prodigia.

2. Saxones qui octo annis armis abstinuerant ab obsequio et religione deficiunt. Saraceni Galliam incursant.

3. Synodus Francofurtana in quo Elipandi et Felicis hereses, vt et cultus imaginum damnatur. Caroli coniux moritur.

4. Expeditio contra Saxones feliciter peragitur, Saxonibus fidem dantibus et religionem simulantibus.

5. Carolus ad Saxones in officio continendos eorum finibus propinquus in ripa Moeni comitia habet, ad Albim castra facit.

6. Bizo ad Carolum tendens a Saxonibus interficitur. Thudunus Auarorum Rex deditionem et fidem Christianam per legatum offert. Lis inter Attonem Episcopum Fruxinensem et Meginhardum Abbatem a Tegernseede decimis.

7. Carolus Saxones conscios caedis in Bizone commissae punit, pluresque obsides recipit.

8. Hadrianus Pontifex Roman. moritur. Leo successor per Legatos se Carolo submittit et iuramentum cum Romanis praestat.

9. Expeditio a Pipino contra Auaros vltra Arabonem inter se dissidentes feliciter suscipitur. Thudunus se dedit et cum suis baptizatus.

10. Reliquiae Auarorum postquam nouum Regem creassent praelio decertantes vincuntur. Pipinus eorum regionem


page 301, image: s0301

subigit et qui se dedere recusant vltra flumen Teissam pellit.

11. Zatunus Barcinonam dedit. Ludouicus Caroli filius in Hispaniam expeditionem feliciter suscipit. Carolus omnes Saxoniae nationes subigit, et regionis angulos perreptat.

12. Abdella Caroli opem implorat- Legatus Irenae. Vrbs Herestallum condita. Auari et Hunni cum donis apparent.

13. Abdella cum Ludouico in Hispaniammittitur. Hispania in quantum Francis paruerit. Iberia. Carolus Saxonibus imminet.

14. Alfonsi Regis Galliciae legatio. Saxonum Nordolitorum tumultus contra iudices a Carolo constitutos. Desertores ad officium rediguntur.

15. Paxcum Irena firmatur. Insulae Baleares Carolum aduersus Mauros et Saracenas implorant. Alfonsus capta Lissabona dona mittit.

16. Carolus supremum aliquod iudicium in Italia Romaque ordinat.

17. Archiepiscopatus Bathauensis et Laureacensis in Iuuanensem seu Salisburgensem transfertur anno 798. Lites ex inde natae.

18. Tumultus Romae exoritur anno Christi 799. Leo Potifex captus genis incisis in vincula coniicitur, qui tandem fuga euadit.

19. Carolus more solito ex hybernis in Saxoniam transit. Pontifex cum Senatoribus Romanis ad eum contendit, et per Commissarios restituitur. Carolus ad aquas Graneas cum copiis se recipit. Legatus Imperatricis Irenae.

20. Auari desciscunt. Geroldus Dux Boiariae et alii ex insidiis pereunt. Hunni et Auari caeduntur. Boiorum fines vsque ad Drauum extensi Venedorum Boiorum coloniae istuc deductae.

21. Fines Boiariae contra Auaros praesidiis muniti. Duces Boiorum et Venedorum. Venedi post Duces Boiorum nobilitati committuntur.

22. In Prouinciis ex quibus Auari exacti, iurisdictio Ecclesiastica Archi Episcopo Salisburgensi concessa, qui ibidem suffraganeum constituit.

23. Nomen Prouinciae occupatae Austria nunc est, et vnde.

24. Terrae infra Litham olim pars Austriae fuerunt, nunc ad Hungariam spectant, et quare.

25. Insulae Baleares ab incursatione Maurorum per Caroli praesidium vindicatae. Britannia in Galliis rebellis ad officium redigitur. Legatus Hierosolymitanus cum magno pecuniarum numero pro egenis remittitur. Osca Hispaniae vrbs se dedit.

26. Classis contra Nordmannos mittitur. Luitgarda Caroli coniux diem supremum obit.

27. Pruina mense Iulio ex rore generatur, sine detrimento tamen frugum.

28. Carolus profectionem in Italiam Romamque parat. Pontifex cum Senatoribus obuiam factus eum splendide excipit.

29. 30. Apparatus in vrbe Roma in honorem Caroli.

31. Carolus in aedem D. Petri concionem aduocat, causasque aduentus, aperit.

32. Pontifex accusatores suos prouocat.

33. Cum nemo praesto et iuramento innocentiam firmat et se a criminationibus purgat.

34. Pontifex Hierosolymitanus Carolo claues et hastam signa vrbis et monumentorum Christi mittit.

35. Causae quae Pontificem Senatum populumque Romanum permouerunt, vt imperium in Carolum transferre vnanimi consensu decernerent.

36. Carolo in vigilia natiuitatis Christi, anno 800. diadema Caesareum applaudente populo imponitur, ipsique vtpote Imperatori solitus honor exhibetur.

37. Adoratio quid sit, eiusque modi varii.

38. Carolus Imperatoris Romani titulum assumit et imperium ad Germanos transfert. Causae quod sub his iterum decreuerit.



page 302, image: s0302

[Note: 1] CVm talia inBoiaria fierent, quidam regi adseuerabant, fieri posse, vt a Danubio in Rhenum nauigaretur, si inter Rhedonessum, [Note: Rednitz.] et Alemannum, [Note: Altmiil.] flumina Nariscorum, vbi vligo palustris erat, fossa duceretur, quae navium capax foret, in quam palustres aquae subsidentes vtrinque flumini committerentur. Nam Rhedonessus [Note: ab aliis Regnesus.] Bambergae Maeno, hicque Rheno Mogontiaci miscetur. Alemannus vero millia passuum octo a patria mea, in Danubium profluit, iuxta oppidum Kelham, patriam Leonhardi Eckii, qui licet claris crepundiis ortus sit, iureconsultorum facundissimus, et eloquentissimorum iureconsultissimus est. Fit igitur iussu regis, ab maximo Boiorum, Francorum, Sueuorum numero fossa lata trecentos pedes, longa millia passuum duo. Totum autumni tempus in tam praeclarum opus, vtileque absumptum est, quod a pago ad pagum Graben, inde VVeissenburgium versus tendebat. Sed inuidit fortuna labori, qui inuito coelo coeptus erat: prodigiis, portentisque iram suam natura rerum ostendit. Immensi acerui frumentorum, et omnis generis granorum reperti in campis, quae si pecus gustarat, euestigio peribat: farina inde facta sub manibus euanescebat. Noctibus auditae sunt voces mugientium, et lasciuientium, confusi strepitus circum superiorem fossam Accedebant continui imbres, in loco alioqui palustri. Ideo quicquid terrae interdiu egerebatur, noctu homo relabente subsidebat. Nemini mortalium fortuna perpetuo bona est.

[Note: 2] Saxones inter haec, qui octo iam annis ab armis, quasi respirandi gratia abstinuerant, deleto Theoderico cognato Caroli iuxta Visurgim cum copiis, quas per Frisiam ducebat, ab obsequio et religione Francorum deficiunt, ad auitum deorum cultum reuertuntur. Saraceni quoque fines Septumanorum, quae et Gothia, pars Galliae Narbonensis, vbi Rhodanus cum mari confluit, incursant, caesis limitum ducibus, multisque Francorum interemptis vastata regione, cum ingenti praeda incolumes domos redeunt.

[Note: 3] Quamobrem Carolus Decembri Reginoburgium exit Saloueltas [Note: Salfelden.] et ad fossam superiorem nauibus per terram tractis progreditur. Inde nauibus in Regneso delatus in Maenum: VVirtzeburgium (caput est antiquae Franciae D. Kiliani sepulchro insigne) vltimo Decembri pervenit. Vnde Francfordiam migrauit, ibique reliquum hyemis exegit. Huc frequentes coire Pontifices Galliarum, Italiae, Germaniae imperat. Adfuere Romani Pontificis legati Theophylactus et Stephanus episcopi. Tertio ibidem condemnata est haeresis Feliciana, Elipandanaque de adoptione filii dei. Omnes subscribere sacerdotes, Elipando agnoscenti errorem venia, itidem Felici, data: dignitas ambobus seruata. Scita Graecorum de Imaginibus adorandis rescissa sunt. Fastrada regina quarto Idus Augusti tum fato concessit, humata est Mogontiaci in templo D. Albani.

[Note: 4] Carolus post haec bino exercitu Saxoniam, quam quietam octo fere annos habuerat, adoriri parat. Eius filius Carolus Agrippinae Rhenum copias traducit, et ab occasu Saxones inuadit. Magnus per Turogorum fines ab Austro in hostile solum tetendit. Conuenerat omnis Saxonum multitudo, omnes puberes armati quodam in loco, vbi Caroli aduentum expectare, et cum ipso aperto Marte confligere, decreuerant. Francorum Imperatores pater et filius coniunctis copiis, eo infestis signis propere castra promouent. Comprobat consilium fortuna. Hostes deterriti maiestate regis, et quod duobus exercitibus interceptos se esse videbant, armis abiectis, satisfaciundi causa legatos ad Carolum mittunt. Is cum omnes proceres ad se venire praecepisset, dicto audientes fuerunt: Christianam simularunt religionem, fidemque regi dederunt.

[Note: 5] Magnus hisce peractis in hyberna ad Aquas Graneas exercitum deducit. Cumque compertum haberet Saxonum ferocissimam gentem non facile in officio contineri, et temere arma resumere, ex vsu Reipublicae fore putauit, ad eorum fines quam proxime accedere. Ex hybernis igitur mature prodit, ac se Mogontiacum confert: ibi traiecto Rheno, e Regione vrbis in pago Ruefstain, in ripa Moeni amnis conuentum totius regni vernum


page 303, image: s0303

(vti tum solenne Francis erat) agit mense Maio. Inde in Saxoniam arma promouet: ad Albim flumen castra facit.

[Note: 6] Bizo Abroditarum (Mechelburgensem ducatum esse quidam tradunt) regulus, dum ad regem contendit, in traiectu Albis fluuii a Saxonibus interceptus interficitur. Zotan, Thuduni maximi Auarorum rector, deditionem gentis Carolo facit, in philosophia Christiana institui, et imbui petit. Hoc anno, qui fuit Christianae salutis septingentesimus quintusque nonagesimus, Atto Fruxinensis episcopus, Meginhardum, Tigurinorum monachorum praesulem ob quatuordecim decimas interceptas in ius trahit ad regem. Dictus vtrique dies in contubernium Tigurini [Note: Tegernsehe.] lacus: Arno Salisburgensis episcopus, et Elenandus primarius sacerdos iudices a Carolo dati: cognita causa, iussere mona chos templa, decimasque suo Pontifici reddere.

[Note: 7] Porro Magnus grauiter adflictis Saxonibus qui conscii caedis erant, accepto maiore obsidum numero, in Franciam remigrat, in vrbem inferioris Germaniae, quam Aquas Graneas nuncupant, et vbi Imperatores nostri sacro oleo inungi solent.

[Note: 8] Eadem tempestate Hadrianus episcopus Vrbis Romanae decessit, terrasque cum vita reliquit. Leo tertius genere Romanus in demortui locum communi sacerdotum, populique Romani suffragio cooptatur. Is continuo Legatos ad regem nostrum proficisci iubet: eidem claues sacras, insigne Pontificiae dignitatis, et Aquilam, signum sacrosancti Romani Imperii, Vrbisque terrarum dominae mittit: se et Romam caput mundi in eius fidem commendat: postulatque vt aliqui vicissim Romam legentur, qui populi Romani fidem sacramento Carolo adstringant. Missus est Engelbertus praesui D. Richarii.

[Note: 9] Interea Pipinus filius cum Boiis, Bonomarus Venedus Tribunus Henrici, quem Rex Foro Iulii praefecerat, iunctis copiis arma in Auaros, qui vltra Arrabonem ad Eurum vergebant, et inter se quoque tumultuabantur, ac ciuili bello dissidebant, promouent. Iringus et Iugurro Cacani, hoc est Hunnorum reguli, interempti sunt, Rhingus praetorium eorum, et caput Abarum muntissimum, vbi gaza regia, captum, direptum, solo aequatum est. Thudunus rex Auarum, vti superiore anno pollicitus erat, se nobis dedit cum magno popularium numero, et ingenti thesauro ad Carolum ire iussus, coelesti lauacro cum omnibus lustratus est: amplissimisque acceptis muneribus, in Hunniam infra Arabonem remittitur. Paulo post tamen fidem frangit, sed statim a Pipino et Boiis, qui firmis praesidiis prouinciam tenebant, pugna interficitur. Is Thudunus vltra Danubium in ea regione, quam Ptolomaeus [Note: Lib. 3. cap. 7. Geographiae Gormanum a Ptolomaeo,] Iazigas habitare tradit, supra Tibiscum amnem Occidentem versus regnauit: eius regionis caput Bormanon [Note: Clesenburgum. a nonnullis] praetorium Thuduni, qui et ibidem sepultus est, haud ita procul ab Agria. [Note: Agria, Erla in Vngaria.]

[Note: 10] Auares qui reliqui erant, rursus viresreparant, Chaiam quendam regem creant. Qui postquam videt copiis hostium seclausum, neque fugae, neque praesidii vllam spem fore, optimum factu ratus, aut vincere, aut succumbere: statuit fortunam belli tentare, atque quam primum cum Pipino, et Geroldo praeside pugnis contendere. Animis igitur suorum ad praelium concitatis, erectisque in aciem procedit. Nec nostri certamen detrectant. Acriter vtrinque et diu ancipiti praelio conflictatum est Hunni tandem, amisso rege terga vertunt. Victor Pipinus et Boii omnia ab Arabone, et Peisone, siue lacu Odenburgensi, vsque ad Draui fluenta, et ad eiusdem, atque Histri confluentes, vi et armis subigunt: cuncta in ditionem et obsequium cogunt, resistentes caedunt, Auaros fugientes, qui se tradere recusabant, vltra flumen Tissam submouent, reliquias in fidem accipiunt, firmissimis valentissimisque Boiorum, Venedorumque praesidiis prouinciam muniunt.

[Note: 11] At Carolus vastata eodem anno Saxonia, ad Aquas Graneas solito more hyematum reuertitur. Quo et Pipinus victor ex Auaria, Boiariaque cum ingenti thesauro et praeda se recipit. Huc quoque Zatunus [Note: Zatunus.] ex Hispania venit Barcinen, [Note: Barcinona Barcilona Barchina.] in limite Hispanico, coloniam quondam Romanorum Fauentiam nomine, dedit Carolo, quam alii Barcinona, vulgo sunt qui Barcilonam vocitant, Pomponio Melae, Claudio Ptolomaeo Barchino est. Ludouicus inde filius Caroli cum exercitu in Hispaniam contendit, Oscam [Note: Osca. Ptol. lib. 2. Geog.] vrbem, cuius Ptolomaeus meminit, obsidet, et capit, multa praeclara ibi gerit.


page 304, image: s0304

Pipinus quoque in Boiariam, atque Hunniam reuertitur. Ipse Carolus cum nauibus maximis per terram tractis in Saxoniam proficiscitur: omnes recessus, omnes angulos perreptat, paludes, invia loca, saltus, flumina, vsque ad Oceani oram superat, atque penetrat. Omnes Saxonum nationes ad obsequium officiumque cogit: inde ad Aquas Graneas redit, vt legatos exterarum gentium audiret, qui ibi eius adnentum operiri nunciabantur.

[Note: 12] Inter quoserat Abdella Saracenus, filius Ibinomaugae regis, a fratre regno pulsus et profugus, a rege opem poscens, Theoctiscus etiam Nicetae, Siciliam tum auspicio Romani Imperii procurantis legatus, cum literis Irenae Augustae, quae filium, vt dixi, excaecarat, adfuit. Auditis igitur legationibus, rebusque omnibus compositis, Carolus mense Nouembri, hyemandi caussa cum copiis in Saxoniam contendit, ad Visurgim amnem, castris, simul vrbi condendae locum capit, iubetque nuncupari Haerestallum, quod est Franca, et Teutonum lingua exercituum siatio, siue statiua, atque stabulum. Reuocat eo ad se ex Hispania Ludouicum filium, Pipinum ex Italia. Ibi Auari quoque, ac Hunni cum muneribus adparent.

[Note: 13] Inde Abdella Saracenus cum filio Ludouico in Hispaniam mittitur: parebat Hispania citerior Francis, Germanoque regi vsque ad Iberum amnem, quem propter vniuersas Hispanias Graeci adpellarunt Iberiam Pipinus ad Boiariae Orientalem limitem, et postea in Italiam perrexit. Magnus totam hyemem ad domitandam ferocissimam gentem, in Saxonia iisdem castris resedit: ibi natalem, et triumphum Seruatoris nostri, sacris ritu Christiano perpetratis, concelebrauit.

[Note: 14] Hisce diebus Callecorum, id est, Galleciae, et Asturum rex Haldefonsus nomine, per Florum legatum suum, Papilione praeciosae artis, antea apud nos incognito, regem donat. Saxonum quoque natio quaedam, trans Albim sedem tenens (Nordolitos, hoc est Aquilonares populos nuncupant) consultos Caroli, iuri dicundo intentos, tumultu commoto in vincula coniiciunt, quosdam occidunt, quosdam tanquam salutis pignora, quibus connitentibus facilius veniam commissorum impetrarent, seruant. Reliqui fugam ad Carolum in castra capessunt, Qui continuo motis castris Haeristallo in desertores bellum et arma convertit. Nil intactum ferro, et igni citra Albim relinquit: vltra Trasacho Venedorum Abroditarum regulus, Heborisus Magni legatus Nordolitos inuadunt, trucidant: caeteri obsides nobilissimi cuiusque liberos vltro offerunt, pacem supplices petunt, et impetrant.

[Note: 15] Hisce rebus confectis rex Francus ad Aquas Graneas se recipit. Legatos Irenae Augustae (cuius filius Imperator Constantinus Quintus ex vulnere mortem iam obierat) Michaelem Phrygiae praesidem patricium, et Theophilum a sacris audit, epistolam legit, et pacem ac amicitiam, vt petebatur, cum Augusta Romarum rerum gubernatrice ex veteri more confirmat. Sisinnium etiam fratrem Tharasii Neoromae episcopi captum pridem in Italia, diusculeque apud se captivum detentum, libere redire in patriam permittit. Insulas Baleares, quas Maioricas, Minoricasque vocant, Mauri et Saraceni foede, crudeliterque depopulantur. Insulani, oratores opem postulatum ad Carolum in Franciam proficisci iubent. Haldefonsus rex, cuius iam supra mentionem fecimus, Vlisypponem, quam nos Lisibonam, maximum Europae emporium, quo Indiae, Austri atque Orientis merces conuehuntur, Saracenorum tum caput, cepit, diripuit. Septem mulos, totidem Mauros captiuos, et loricas ad Aquas Graneas, dono regi nostro, gratificandi causa, per Froiam, et Basiliscum, amicos suos mittit.

[Note: 16] Magnus duodecim proceres, iuris divini prudentes in Italiam, Romamque legat, qui controuersias cognoscant, supplices audiant, causas absoluant, lites dirimant, iusque dicant. Illorum principes erant, Paulinus Aquileiae, Arno Salisburgensis Pontifex.

[Note: 17] Cumque eo tempore Valdoricus archimyltes Laureacensis, qui et Bathauensis episcopus vita defunctus: et (sicut Agapetus secundus Pontifex Max. Geroldo [Note: qui et VValreich et Baldericus.] secundo Bathauensi Episcopo literis refert)


page 305, image: s0305

Boiorum regnum Apostolico Vicario orbatum esset, Leo Pontifex Romanus iussu Caroli Arnonem [Note: quem et Author alibi Aquilam nominat Aar enim Germanis quila est.] Iuuauensem, eiusque successores perpetuo archiflamines posthac fore Boiariae sanxit, pallio Christiani philosophi insigni decorauit. Ita Archiepiscopus de Bathauia, Laureacoque, vbi aprimordio Christianismi hactenus sedem tenuerat, Iuuauiam anno restitutae salutis septingentesimo, nonagesimo octauo translatus est, vbi adhuc existit. Verum maximum inde discordiae incendium paucis post annis inter hosce sacerdotes suscitatum exarsit: quod vix per Romanos Pontifices, et Imperatores, non sine ruina et detrimento Boiariae extinctum est.

[Note: 18] Anno subsequenti Romae tumultuatum est, vbi solenne est in demortui Episcopi amicos saeuire: itidem vicissim hosce inuidere successori. Cognati Hadriani Leonem Pontificem criminantur, scelerumque scaena insimulant, et excitata vulgi mobilis turba, eundem in supplicatione septimo Calendas Maii capiunt, genas nouacula incidunt, et in D. Erasmi monasterio in cathenas coniiciunt. Verum Leo Albini cubicularii Ope liberatus, noctu per moenia dimissus ad Virundum praesulem, et Vigisum Spoletanorum ducem legatos Caroli, qui tum forte ad templum D. Petri diuerterant, fuga euasit.

[Note: 19] Inter haec Carolus more solito ex hybernis in Saxoniam cum copiis transitum facit, Badobrunnae, quo concilium regni indixerat, et Ludouicum filium ex Aquitania euocarat, considet. Carolum filium cumparte exercitus circumire Saxoniam, et ad Albim ad conuentus Saxonum, Venedorumque agendos, progredi iubet. At episcopus Romanus cum Vrbis Senatoribus amplius ducentis in Boiariam venit Reginoburgium, vbi adhuc templa monstrantur, quae tum dicarit. Inde per Nariscos, Norinbergamque in Saxoniam ad Magnum contendit: Pontifex, Senatusque Romanus Magnum Romam inuitant: nunquam a malis hominibus quietum fore caput mundi conqueruntur, nisi Carolus. Vrbis aeternae Consul, et Tribunus perpetuus, praesens operam det, ne quid ipsa detrimenti capiat, et authoritate sua statum Reipublicae componat. In foemina nullum praesidium fore, quae rebus Romanis incubaret: tantum Imperium capite orbum esse. Rex benigne respondit, se quamprimum per hostes liceat fieri, Romam profecturum pollicetur. Pontificem, et patres conscriptos mandato eius Hylpoldus Hyldeualda archiflamen Palatinus, et Arno archi-episcopus Salisburgensis per Boiorum rursus fines in Itatiam domum deducunt, Romamque restituunt. Magnus Badobrunnae aduentum filii operitur, qui cum compositis rebus Saxonicis, Venedicisque ad parentem rediisset, Imperator Francorum, comitatus duobus filiis regibus ad Aquas Graneas cum copiis se recipit: ibi Danielem legatum Michaelis Siciliae praefecti, Augustaeque audiuit, atque absoluit.

[Note: 20] Eadem tempestate Auarorumfortissima natio magis victa, quam domita, et tot antea triumphis clarissima ab imposito resilit iugo, desciscit ab Imperio Francorum gens bellandi cupida, hactenus leges dare, non accipere, nemini parere, sed aliis imperare consueuerat. Armis igitur correptis, contractisque suorum copiis confligere cum nostris decernunt. Eo tumultu Geroldus signifer, et intimus Magni, Boiariae praeses, frater Hylderici reguli Sueuorum, et Hyldegardae reginae, quae fuerat vxor prima Caroli, dum aciem instruit cum Hunnis desertoribus pugnaturus, ac obequitans, strenuissjimum quemque nominatim hortatur in perfugas, incertum a quo missa sagitta cum duobus comitibus interfectus est. Hainricus quoque, quem rex Venetiae et Histriae praefecerat, insidiis hostium succubuit. Geroldi cadauer in Richauiam [Note: Reichenauu.] Sueuiae monasterium, quod ipse multum collocupletauerat, defertur, ibique humatur, et pro martyre colitur (ita apud Strabonem nostrum lego.) Arno archimystes Iuuauensis, qui iam ex Italia redierat: et Pipinus filius Magni, iuissu Regis cum exercitu in Orientalem Boiariae limitem, quam maturrime infesta intentaque acie contendunt, Hunnos ac Auares vlciscuntur, gentem excindunt, nomen delent, et reiectis Auaribus,


page 306, image: s0306

fines Boiariae vsque ad Draui fluenta promouent: ibi Colonias Boiorum, Venedorumque deducunt.

[Note: 31] Coepere itaque in eo tractu, vnde Hunni extrusi fuerant, multiplicari Boii, atque Venedi: qui adhuc ibi mixti Vgris habitant. Atque is Boiariae Orientalis limes firmis praesidiis vtriusque gentis munitur. Boiorum praefecti fuere Goteramus, VVernerus, Albericus, et Godofridus. Sed Venedorum ex ipsis rectores fuere Primislaus, Cemicas, Stomarus, Odogerion. Post hos duces, et huiusmodi Venedorum natio, et qui inter fontes Saui, Drauique consident, cum finitimis gentibus, Boiariae nobilitati commissa est.

[Note: 32] Porro in rebus diuinis, religioneque procurandis, eam omnem prouinciam a Drauo flumine Anasum versus, vnde Hunnos, et Auares exactos diximus, Arnoni pontifici Iuuaneusi, eiusque successoribus perpetuo addixit Carolus. Idcirco ab Arnone sacrificulus creatur Theodericus, qui in ista nuper parta regione, templa quidem dedicet, sacerdotes cooptet, populum instituat, rerum coelestium curam gerat, ritus colendi summum Deum, eiusque voluntatem condoceat. Verum ipse tamen subditus sit, et pareat Pontificibus Iuuauensibus.

[Note: 33] Confectum itaque est octauo tandem anno bellum Auarorum, quod et Hunnorum adpellant: non sine magno (vt verbis D. Ludouici Pii Caesaris Augusti, filii Magni quae refert Reginerio Bathauensi episcopo, vtar) praeliorum labore. Boiariaeque regnum vsque ad Drauum flumen, eiusque hostia prolatum est. Vnde ea regio Osterricha, Austriaque, id est Orientale Boiorumregnum, ac limes posthac cognominata est. Cuius etiam pars nunc supra Litham flumen ad occiduum solem vrgens, Teutonice Osterricha, et facto nomine Austria latine vocari solet. Peculiaribus subiecta principibus, qui iam diu Romano potiuntur Imperio.

[Note: 34] Infra Litham, nunc pars Vngariae est. D. enim Henricus secundus Caesar Augustus, regulus Boiorum tertius, Stephano regi, Gisalae sororis suae marito, quo facilius gens effera religionem nostram reciperet, quasdam vrbes Boiorum, reguique Boiariae, quae infra Litham sitae sunt, quasi dotis nomine tradidisse legitur: Nempe Posonium, Vratislaburgium, Sempronium, Oedenburgium, et alia huiusmodi oppida: alioqui Vgri, in principio quoque regnum Boiariae inuaserant, ibique sedes locarant. Isthaec omnia ex vetustis Imperatorum, et Pontificum nostronum diplomatibus, et epistolis excepimus. Maxime D. Pilegrini Laureacensis archimystae, et Imperatoris Ottonis secundi. Complura in subsequentia relego volumina, vbi commodior fuerit narrandi locus.

[Note: 35] Sub idem tempus Insulae Baleares in Hispanico mari sitae, imperato et recepto abs rege nostro praesidio, a Maurorum incursitione defensae, et liberatae: signa adempta hostibus in certamine, Carolo exhibita sunt. Vido quoque dux limitis Britannici Britannorum totam regionem quae noua moliebatur, et rebelles sumserat spiritus, inditionem cogit: arma ducum inscripta ipsorum nominibus, regi ad Aquas Graneas mittit. Vbi adfuit cum sacris plerisque orator ab Hierosoly mitano Patriarcha: et Azanus Ostae vrbis Hispaniae praefectus, claues oppidi, et munera regi Franco misit. Qui anno ab orbe restituto octingentesimo hybernis ad Aquas Graneas peractis, et Palaestino legato absoluto, ac Zacharia a sacris, cum magno pecuniarum, quae egenis, ac pauperibus distribuerentur, numero Hierosolyma misso, mense Martio Aquis Graneis exit: progressus omnem Oceani Gallici oram perlustrando percurrit.

[Note: 36] Classes aduersus Nordomannos instituit. Hi Piraticam exercebant, Gallicumque litus infestum reddebant. Paschalibus deinde rem diuinam in coenobio D. Richarii facit. Inde iterum litus Oceaniperagrandi Rhodomagum peruenit. Ibi Sequana amne transmisso, comprecandi gratia ad Diuum Martinum in vrbem Turonum pergit. Vbi aliquot dies commoratur ob aduersam Luitgardae coniugis suae valetudinem, quae pridie Nonas Iunii defuncta ibidem humatur. Post haec Magnus per agrum Aurelianorum, atque Lutetiam Parisiorum, ad Aquas Graneas reuertitur pridie Nonas Iulii.



page 307, image: s0307

[Note: 27] Item septimo Idus eiusdem Mensis, contra aestatis naturam, proprietatemque pruina ex rore gelidissimo genita fuit, citra iniuriam tamen, praeterque damnum frugum, et aruorum, alioquin perniciosior, vt quae Iapsa persidet, gelatque. Ne aura quidem vlla omnino depellitur: quia non fit Aristoteli (quod et experimur quotannis) nisi immoto aere, et sereno.

[Note: 28] Mense Augusto Mogontiaci Rector Germanus totius regni conuentum, delectumque agit, exercitum lustrat, profectionem in Itatiam, Romamque parat. Ad se Ludouicum filium ex Aquitania euocat, sed rursus missis obuiam nunciis, nequid absentibus regibus in limite occiduo turbae excitaretur, domum redire iubet. Filius interim in Hispaniam vsque Oscam vrbem vi et armis penetrauit. Parens vero cum aliis filiis, Pipino et Carolo Mogontiaco profectus, Rauennam peruenit. Ibi septem dies commoratus, Anconam transitum facit. Ibi dimisso Pipino, et in Beneuentum Campaniamque partem exercitus ducere iusso, cum altero filio Carolo Romam versus iter facit. Cui pridie, quam eo venit, duodecimo ab Vrbe lapide ad Nomentum oppidum, Leo primarius sacerdos Vrbis, Senatores occurrunt, venientemque regem nullo non honoris genere adhibito, vti gentis mos est, excipiunt. Ipsi vicissim regio conuiuio accipiuntur.

[Note: 29] Posteaquam mensae, epulaeque remotae, eodem die Pontifex Romam praecedit: postridie eius diei summus sacerdos per vicos, regiones, per omnia loca, qua iter foret, subornat non solum ciuium, sed peregrinorum quoque choros, qui aduenienti regi laudes dicant: virtutes, triumphosque eius canant, et Romano more faustis acclamationibus prosequantur: parietes, pauimenta, solum omne, auro, ostro, tapetibus contegi atque insterni iubet. Ipse cum episcoporum, flaminum, sacerdotum, sacrificulorum cohortibus, cumque praesulum et monachorum gregibus ante fores aedis D. Petri aduentum Magni praestolatur. Porro Martia Roma triplex equitatu, plebe, Senatu, populus, Equitesque, patresque certatim obuiam procedunt. Vrbis aeternae signa sacra, diuinas effigies, sacrorum geruli progerunt: passim plateae, regiones, fora, templa occupantur: pueri, puellae, foeminae gratulantes tanto hospiti obuiam exeunt. Exceptus itaque est Caroli aduentus octauo Calendas Decembris, nunc pridie Diuae Catharinae ferias, incredibili honore, atque amore. Nihil relinquebatur, quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium, qua rexiturus erat, excogitari posset: cum liberis omnis multitudo praecedebat.

[Note: 30] Carolus expectatissimus tanta magnificentia opulentorum, et cupiditate humiliorum ad fanum D. Petri iter capessit: hicque equo descendens a Pontifice Maximo, Curiaque mystarum et sacerdotum, caeremonia, rituque solenni reuerenter excipitur. Summus sacerdos, de literis, de libro, fausta, laeta praefatus, et lustricis supplicamentis bene precatus, cuncta prospera principi Magno ominatur. Ipsum in templum, sacricolis diuina carmina perstrepentibus: et populo quod felix, bonum siet, adclamante, deducit. Gratiae deinde superis actae, gratesque habitae Deo Opt. Max. per omnium fanorum puluinaria supplicatum est.

[Note: 31] At Carolus septem diebus Romae consumptis, in aedem D. Petri concionem aduocat, caussas aduentus sui aperit, ostenditque sibi placere de controuersiis iure apud se potius, quam inter se armis disceptare. Nihil sibi charius, antiquius esse refert, quam vt sua opera, vrbsterrarum Dea, cuius Consul, et patricius, ac dictator perpetuus sit, pristinam recuperet maiestatem, bonaque concordiae colat: discordiae mala, quibus huccine imbecillitas pessundata sit, eradicet, atque pastorem animorum diuinitus datum, vt nuncium supremae maiestatis, veneretur et obseruet: quo religionis nostrae, diuinaeque sapientiae Autistes mundum pascat coelesti pabulo absque impedimento: et fretus tranquillitate summa, ac securus, oues ad ouile aeternum per virtutum calles deducat. Proinde si quid perperam actum est (inquit) iure licebit agatur, testibus, comprobetur; nos iudicium reddemus, iusque dicemus. Turpe est in ea Vrbe, quae Orbis domina, et legum parens est, quicquam temere per tumultuni, et seditionem, quemadmodum apud Barbaros fieri solet, committi. Sapienti et prudenti viro omnia patienda sunt,


page 308, image: s0308

quoadspes sibi aliqua relinquitur, iure potius disceptandi, quam belli gerendi, aut tumultus excitandi.

[Note: 32] Post haec Episcopus Romanus, in quem nefanda crimina improbi quidam confinxerant, adparet, legitime, et sub Carolo de sceleribus sibi obiectis sese purgaturus, et iure disceptaturus cum accusatoribus rationemque omnium actorum redditurus.

[Note: 33] Cum autem nemo omninm praesto esset, qui negocium Pontifici exhiberet, aut accusationem intenderet, Pontifex Maximus huiuscemodi verba (sicut ex tant in Bibliothecis, et pars in iure Pontificio refertur) fecit: Audistis, opinor, fratres, nempe longe, lateque per complures regiones fama diuulgatum est, quas turbas quidam pessimi mortalium aduersus me concitarint: atque vt me sugillare conati fuerint, et grauissimis criminibus falso insimularint. Ob quod negotium cognoscendum, iste clementissimus, ac illustrissimus princeps, et Dominus rex Carolus cum sacerdotibus, et purpuratis suis hancce Vrbem accessit, et celebre concilium in augustissimam orbis terrarum aedem congregari iussit. Atque hic locus, hic dies, ac conuentus, huic rei constitutus est. Vbi ego a nemine iudicatus, nec coactus, sed vltro ac sponte, volensquc praesto sum in conspectu vestro. Coram Deo, cui patemus, et cuius oculis conscientia nostra peruia est: coram Diuo Petro, in cuius templo consistimus: coram omnibus denique superis, a quibus desuper, quasi in theatro omnibus momentis spectamur, me iuramenti sacramento de sceleribus falso mihi ab improbis obiectis expedio, persancteque deiero, nihil mihi conscium esse: eaque facinora, quae in me falso conficta sunt, neque commisisse, neque iussisse. Aliud siscirem, quo firmare meam apud vos possem fidem, sanctius quam iusiurandum, id pollicerer, nos insontes esse. Testis est Deus, qui omnia scit, in cuius conspectus viuimus: cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum: qui et iudex et testis ipse futurus, cui rationem vitae exposcenti, actus suos inficiari non licebit. Atque isthaec facio, vt imperitos errore, me suspicione exoluam, non quodius, fasque siet: aut quo necessitatem cuiquam actuum suorum rationis reddendae cuilibet sycophantae, imponam. Lege naturae, iureque ciuili sancitum est, actori in cumbere probationem, et accusatore non probante, nedum nusquam gentium quopiam, qui accuset, existente, reum absolui oportere.

[Note: 34] Eodem die Zacharias domesticus sacerdos Caroli, et duo monachi legati Pontificis Hierosolymitani Romam ad regem veniunt, et adferunt claues, et hastam, signa, Vrbis monumentorum Christi autoris, et seruatoris nostri, quae honoris, et boni ominis caussa missa Carolo, ipsi omnia patescere, subdique cuncta, significabant. Monachos aliquot menses secum detinuit Magnus: Aprili demum eos, amplissime remuneratos domum dimisit: ipse Romae hyemauit.

[Note: 35] Incubabat per idem tempus Romano Imperio foemina, adeo virtus Italica, Romaque victorque gentium populus, rerum domini, degenerarant. Per trecentos amplius annos, Imperatores omnes neglecta Romat, sacrario Imperii, Augustorumque parente, apud Graecos Constantinopoli consederant, Occidentis Principes titulotenus vocabantur, quo fere Carolus, inclytus iustitia, virtutibusque regiis ad vnguem praeditus, bene de Republica Romaba, et religione meritus potiebatur. Eius maiores, popularesque Germani, gens simplex, aperta, fidei patientior, bertatis auida, armorum studiosa, Europam, Africam, Imperatoribus Romanis, adhuc inualidiores abstulerant: Romam saepius ceperant, vastarant, diripuerant, tum cum florentissima, potentissimis domicilium esset Augustis. Hisce causis permoti, Pontifex, Senatus, Populusque Romanus, et iam offerendum vltro rati, quod forsitan omissuri erant, Imperium transferre, iure suo in Germanos Carolumque tacito Senatus consulto, plebiscitoque decernunt.

[Note: 36] Cum igitur octauo Calendas Ianuarii, Augustissimo Christianorum festo Rector Francorum Magnus in templo D. Petri ad aram, quose supplicandi gratia inclinarat, consisteret, eius capiti, dum nihil minus speraret, Pontifex Maximus diadema Caesareum imponit, cuncto populo Romano adclamante (quae consuetudo Italiae est) CAROLO, AVGVSTO ADEO CORONATO, MAGNO ET


page 309, image: s0309

PACIFICO IMPERATORI ROMANORVM, VITA ET VICTORIA. Posthaec ab eodem Pontifice vt caeteri veterum principum, more maiorum adoratus est Magnus, subsequentibus aliis. Statuae eius ante aram D. Petri conlocatae. Praetereuntes capite adaperto genua submittebant. Statuas enim et imagines Imperatorum adorari solitas, refert diuus Hieronymus.

[Note: 37] Adorare autem longe aliud, ac vulgus putat Grammaticorum, valet. Nec ab ore compositum est, estque praestare honorem magiscorporis gestu, quam aut animo, aut verbis. Agere enim veteribus significabat, teste Festo. Et iuxta Marcellum ab Ador, id est farre venit, siue Adorea, quod gloriam significat. Gloriam ipsam a farris honore veteres Romani Adoream adpellabant. Nam ador atque far, epulis et immolationibus sacris adhibebant. Varius vero adorandi mos apud diuersas nationes fuit. Persae in humum corpora sternebant, mentoque osculoue solum contingebant, quemadmodum monachos quosdam facere vidi. Romae capite velato adorantes circumuertebant se, deinde procumbebant. Antiquiores in adorando dextras ad osculum referebant, totumque corpus circumagebant: quod in laeuam fecisse Galliae religiosius credebant. Solum nunc Pontificem Romanum accidendo eius pedibus hosque osculando adoramus. Caeteris principibus adoperto capite, poplite flexo duntaxat inclinamur, et porrigentes dextram, aut si quid aliud ad osculum prius referimus.

[Note: 38] Sed ad Carolum redeo. Qui abdicato patricii nomine, quo antea vsus est, Imperator et Augustus Romanorum adpellatus est. De hac re ita Hadrianus quartus Potinfex Maximus in Epistola, quam supra in tertio libro citaui, ad Archiepiscopos Germaniae hisce refert verbis. Ipsum Teutonicum Regnum dum esset minimum omnium regnorum, abs Romano Pontifice promeruit, vt vocaretur et esset regnum Romanorum, et caput omnium regnorum. Ideo Imperium a regno Graecorum translatum est in Alemannos, vt rex Teutonicorum, non antequam a Pontifice Romano consecraretur, Imperator vocaretur, et esset Augustus: Pontifex Romanus promouit Carolum, fecit ei nomen grande, vt esset Imperator. Et vt ab eo vsque tempore posthac perpetuo rex Teutonicorum foret Imperator, et patronus sedis Apostolicae. In pontificialibus decretis scriptum quoque legimus, Imperium Romanum a Graecis translatum esse ad Germanos per Carolum Magnum. Potiti sumus Roma annos septingentos, vndeuiginti. A Carolo enim Magno, vsque in seculum nostrum tot numerantur anni. Quibus partim inertia Caesarum ignauiaque principum, partim, si dicere fas est, factione Romanorum flaminum, quasi consenuit atque decoxit tantum Imperium, nisi quod sub Carolo Maximo moturum lacertos speratur. Sub quo vtinam senectus Reipublicae Christianae, quasi reddita iuuentute, reuirescat.

CAPVT VI. De rebus gestis Caroli M. postquam is Imperator Romanus salutatus.

1. Mira vicissitudo rerum, dum Roma orbis caput ad suos hostes infensissinos et barbarostransiit, Musaeque Parnasso derelicto in Hercynia sylua consederunt.

2. Carolus magnum auri argentique summam et coronam Deo consecrat, pauperibusque amplas eleemosynas distribuit.

3. Carolus inquirit contra autores superioris tumnultus eosque poena afficit.

4. Terrae motus et pestis. Legati Regis Persiae et Africae cum donis adueniunt.

5. Res in Hispania et Italia feliciter geruntur. Carolus sibi Principes iuramento de nouo obstringit, Commissariosque delegat, qui per totum imperium lites dirimant. Saxones ob absentiam Imperatoris rebelles ad officium redacti.



page 310, image: s0310

6. Irena Caroli amicitiam ambit, cuius Imperator connubium petit, quae tamen mox a Graecis, imperio deturbata in monasterium detruditur.

7. Nicephori Imperatoris Graeci ridicula erga Legatos Caroli ostentatio.

8. Horum de sanctitate et continentia Pontificis Constantino politani erga Imperatorem Graecum suaue iudicium.

9. Elephantus cum aliis donis a Persarum Rege transmissus exhibetur. Franci Ortonam Graecis eripiunt. Dux Beneuentanus vrbis rectorem a Carolo datum capit, mox poenitentia ductus dimittit et se dedit.

10. Boii cum Venedis Daciam feliciter inuadunt et vsque ad Saui hostia cuncta terrarum sibi subiiciunt. Huunorum rex se dedit et baptizatur.

11. Carolus terras a Boiis occupatas perlustrat, ibique Archi - Episcopo Salisburgensi iurisdictionem Eccle siasticam concedit. Cur Carolus a Bulgaribus arma abstinuerit.

12. Transactio inter Carolum et Imperatorem Orientis, in qua Carolus Imperator Romanus Occidentis agnoscitur, limitesque vtriusque imperii constituti, Roma cum Italia Carolo addicta, transactio a Pontifice subscripta.

15. Carolus in Boiaria venationi vacat. Lis inter Episcopum Fruxinensem et monachos Benedictini ordinis de bonis nonnullis Ecclesiasticis, a Carolo per commissarios deciditur.

14. Saxones solicitati per Cimbrorum Regem ad Danos deficiunt. Nordomanni Caroli potentiam suspectam habent.

15. Gotofredus Rex Germaniae septentrionalis potentissimus regnum Germaniae asserit, Carolum degenerem a patriis manibus et religione arguit.

16. Carolus in Saxoniam properat viresque cum filiis coniungit. Saxones Transalbini in Gallias transferuntur, sedibus eorum Mecklenburgensibus et Venedis addictis.

17. Origo, solennia, abusus et emendatio iudicii VVestphalici. Constitutio Friderici III.

18. Saxones ope istius iudicii in officio continentur. Bellum Saxonicum, quamvis triginta tribus annis durauerit, bis tamen saltem et vno quidem men se aperto Marte pugnatum est.

19. Gotofredus cum classe et magnis viribus aduenit. Pacis tractatio. Colloquium inter Carolum et Gotofredum huius amici dissuadent.

20. Carolus pacis conditiones offert. Foedus tandem factum.

21. Sanguis Christi repertus Mantuae.

22. Auaris a Carolo licentia datur habitandi inter Boiaros et sedes priores mutandi. Mortuo Theodoro Auarum Duci succedit Abrahamus, qui baptizatus in Ducatu confirmatur.

23. Carolus iunior Bohemiam debellat.

24. Comitia Dietenhofensia. Dalmatia Graecorum regiminis pertaesa Carolo per legatos se dedit.

25. Carolus Magnus imperium post mortem suam distribuit.

26. Eiusdem dispositio de casu cum filii sine prole masculina decesserint. Leges et inonita Caroli ad concordiam inter fratres conseruandam conducentia. Dispositio de filiarum sustentatione et dote.

27. Diuisio imperii in casum deficientis vnius ex filiis. Pontifex totam dispositionem in scripturam redactam subscribit.

[Note: 1] QVis non, Deus bone, obstupescat, qui tantam rerum vicissitudinem considerarit? Terrarum domina potiuntur Germani. Gens infestissima quondam Romano nomini, et perpetui Italiae, vel ex professo hostes, quos Romani barbaros, infami apud se cognomine, vocitare solent: tamque Barbariei obnoxios fuisse referunt, vt pacem non intelligerent, adpellabant olim et Romanos Graeci Barbaros. At nunc Tiberis in Rhenum, Danubiumque fluxit. Nostro aeuo Apollinem cum Musis Heliconem, Parnassumque deseruisse, et amoenos Herciniae saltus occupasse videmus.


page 311, image: s0311

Migrauit Graecia in Germaniam. Epicurus haec casui, fortunaeque tribuit, Stoici fato: astrorum periti, siderum conuersioni, fluxuique astrorum adscribunt: nos maiestati aeternae, cui cuncta accepta fieri oportet. Breues et mutabiles vices rerum sunt. Deus Opt. Max. ita ordinauit, vt Romanum Imperium, quod secundo cursu per mille et centum annos, ad summum vastigium euexerat, adeo vt aeternum, ac firmum fore putaretur, deinde varietate fortunae iactatum, magno motu concuteret, ac quadringentos annos Constantinopoli adfligeret, et demum in Germaniam transferret. Nos admonet pater indulgentissimus huiuscemodi rerum florentissimarum casu et ruina, fragilitatis humanae, cuius nimia in rebus prosperis est obliuio. Non forte casuque rectores terris dantur, sed diuinitus a supremo numine constituuntur. Neque occulta fatorum potestate principes hominibus imponuntur: abs Deo Opt. Max. sicuti D. Panlus Christianae philosophiae antesignanus docet, eliguntur. Virtutis ergo Germani Carolusque aucti sunt iure Quiritium.

[Note: 2] Ipse Carolus natali Christi seruatoris nostri, dona dei fecit auri puti, purique pondo quingenta. Item Calendis octauoque Idus Ianuarii, quos festos dies nos Circumsectionem et Epiphaniam vocare solemus, in templo coronam auream librarum quinquaginta variis et preciosissimis distinctam gemmis dedicauit: quae tholo cathenis, adfixa ante aram Diui Petri, pependit. Item ad monumentum consecrauit tres calices, duos pro liberis, vnum pro se, librarum binum quadragenum [Orig: quadragenûm] , cum operculo, quod duo et viginti pondo ponderasse, in literas relatum est. Egenis vero, ac pauperibus libras argenti ter mille elargitus est.

[Note: 3] Paucis posthaec diebus in ius vocat eos, qui in Pontificem conspirarant. Quaestio de ipsis habita, vt participes sceleris indicare cogerentur. Ipsi iuxta legum Romanarum scita crimine laesae maiestatis condemnati, supplicia luerunt. Capita et autores factionis Paschalis, Nomenclator, Sacellarius, Campulus Securi percussi sunt. Caeteri quos trecentos fuisse quidam produnt, deprecatore Leone salutem impetrant ab Imperatore. Vita quidem donati, in exilium acti sunt.

[Note: 4] Compositis itaque Romanis Italicisque rebus, diuinis atque humanis negotiis rite confectis, misso rursus filio Pipino cum exercitu in Beneuentanum agrum, Magnus septimo Calendas Maii Roma excedit, in Spoletum peruenit. Dum ibi versatur, pridie Calendas Maii, hora noctis secunda terra grauiter tremuit. Tectum Diui Petri Romae corruit. In Italia, Germania, Gallia circa Rhenum, vrbes pleraeque, et villae adflictae sunt. Ob hyberni temporis clementiam subsecuta est pestilentia. Imperator Spoleto relicto, Rauennam contendit: aliquot ibi diebus consumptis, Ticinum pergit. Vbi certior fit, Legatos Amaromurmuli regis Persarum, et Abraami Admirati Saracenorum, hoc est regis Africae, in portu Pisano appulisse, quos missis continuo nunciis, qui eos deducerent, inter Vercellas et Eporediam sibi occurrere iussit. Hi nunciarunt Isacum Iudaeum, quem antea quadriennium Caesar ad regem Persarum cum Landfrido, et Segifrido legarat, reuerti cum Elephanto, et amplissimis muneribus, Landefridum, et Segifridum naturae concessisse. Donum adferunt Persae Simias, Cercopithecos, Nardum, Opobalsamum, odoramenta exotica. Afri Leonem Marmaricum, Vrsum Numidicum, ferruginem Hiberum, Tyrium muricem, peculiares Aegypti et Africae opes. Carolus auditis oratoribus externis, Erchinoualdam scribam ad Liguriam ad comparandas naves, quibus elephantus, et dona Persica, Africanaque subueherentur, proficisci iubet. Ipse solstitium aestiuum Eporediae egit. Deinde Alpes transgressus, in Gallias diuertit.

[Note: 5] Hac aestate in Hispania, Italiaque res prospere gestae sunt. Barcinon Hispaniae biennio et amplius circumsessa a nostris capta est. Zatuno vrbis praefectus alii, complures Saraceni in vincula coniecti sunt. In Italia, Rheate vrbs quartae regionis Italiae, in ora sinus Hadriatici, a Caroli milite incensa est. Rothelinus, qui vrbis imperium obtinuerat, captus. Caetera castella, quae huic parebant, recepta sunt. Zatuno, et Rothelinus vno die


page 312, image: s0312

ad Magnum deducti, ambo in exilium deportati sunt. Mense Octobri Isacus Iudaeus cum gaza Persica, de Africa in portu Veneris adplicuit. Vercellis totam hyemem consumpsit: niues Alpes transire prohibebant. At Imperator ad Aquas Graneas hyemauit: eoque cpnuentum principum conuocauit, sacramenta renouauit, annum totum ibidem commoratus est. Oratores qui ius dicerent, aequitatem administrarent, controuersias cognoscerent, lites diminuerent, omnia Imperii membra perlustrare, et peragrare iubet. Saxonas quoque transalbianos, qui dum Carolus Romae abest, rebelles spiritus sumpserant, per duces et legatos ferro, flamma deuastat, ad obsequium redigit, in officio continere nititur.

[Note: 6] Inter haec Irena, quae Graecorum, et Orientis principatum obtinebat, vbi a Romanis Carolum Augustum salutatum esse accepit, metuens ne et Orientem is adsereret, sibique praeriperet, ad eundem legatos, ad amicitiam, ac pacem confirmandam Leontem militiae praefectum mittit, cum quo Caesar et suos Iessem episcopum Ambianensem, et Helmogaudum purpuratum proficisci iubet, qui connubium Irenae peterent, vt simul cum occidente oriens (qui quadringentos annos diuulsus fuerat, coniungeretur) atque Romani Imperii prisca maiestas resurgeret. Irena quidem benigne legationem audiuit, annuitque postulatis: verum Graeculi suspectam habentes potentiam Caroli, autore Aetio patricio Irenam capiunt, Imperio abdicant, in Lesbon insulam relegant: in ordinemque sacratarum foeminarum redigunt: Nicephorum rebus Orientis imponunt. Atque haec omnia facta sunt, dum adhuc legati Caesaris Romani Constantinopoli commorantur.

[Note: 7] Quos Constantinopolitanus princeps vbi audiuit, eosdem deinceps rogat, quid nam rerum Carolus filius suus agat: et num satis pacatum regnum eius siet. Cui princeps legationis Helinogaudus respondet: Abunde pacata sunt omnia: vna duntaxat Germaniae natio, quam Saxonas vocant, crebris latrociniis fines Francorum infestat. Suscipit Imperator Orientalis: Cur filius meus contra hostes paucos numero, virtute et fama ignobiles frustra tanto tempore laborat? Ego qui Imperium orbis terrarum teneo, et coelesti numine electus, rerum sum dommus, ac quos volo, ex humillimo loco ad summam dignitatem, iure meo perduco, te Ducatu harum gentium dono. Quod cum Helmogaudus reuersus domum in Franciam Imperatori renunciaret, is subridens ait: Melius tecum actum fuisset, si te foeminalibus rex Graecus condonasset.

[Note: 8] Idem legatus cum autumno Neoromam venisset, et hospitio, iussu rectoris Graecia quodam episcopo, cuius parsimonia temperantiaque, iustitia, sanctitasque ab omnibus praedicabatur, exceptus esset, ac per totam hyemem, crebris ac intempestiuis ieiuniis, Pontifice indulgente, fame, ac inedia pene extinctus esset, vere ad Nicephorum admissus, ab eoque quidnam de pietate tanti patris referret, interrogatus: Sanctissimus est vester pontifex (inquit) quatenus aduerso Deo fieri licet. Admiratus ambiguitatem dicti Graecus princeps, rogat, qui nam fieri possit, vt quispiam sanctus absque numine coelesti siet? Literis sacris, ait ille, proditur: Deus est charitas, cuius istum episcopum omnino expertem esse nostro periculo sensimus.

[Note: 9] Eadem tempestate tertiodecimo Calendas Augusti peruenit ad Aquas Graneas Isacus Hebraeus cum elephanto, et donis Medorum, Persarum, Saracenorum, et Africanorum, eaque Imperatori exhibuit: nomen beluae Abulabaz erat. Ortona tum vrbs Italiae maritima, in sinu Hadriatico cubans, in secunda regione Italiae pulsis Graecis expugnata, validoque Francorum praesidio firmata. Vinogisus praefectus Spoletanus vrbi rector datus, et Francis praepositus est, quem aduersa valetudine laborantem Grimoldus Longobardus, Beneuentanus regulus, regii adfectator nominis, nec nostris, nec Graecis fidus, obsedit, in potestatem que coegit. Verum animo voluens, quodnam incendium suo periculo excitasset: et quas vires haud impune incessisset, mutato rursus animo, vt in pace bellum, ita in bello pacem quaesiuit, Vinogisum incolumem Imperatori honorifice reddit, seque et omnia Carolo dedit, annua tributa pendit.

[Note: 10] Inter haec Boii Auarorum regionem inter se partiuntur, iunctique Venedis,


page 313, image: s0313

Danubio proximis, et Noricum incolentibus, Pannoniam, quae inter Danubium, Sauum, Drauumque amnes iuxta Romanam descriptionem includitur, inuadunt, et in Daciam, alteram ripam Danubii pertinentem, arma hostili animo mouent: Auarum Hunnorumque reliquias caedunt, fundunt, superant, in deditionem cuncta terrarum, vsque ad Saui hostia subigunt. Colonias ibi Boiorum, Venedorumque deducunt: vtramque prouinciam, vtriusque gentis firmis praesidiis muniunt. Regnum Boiorum vsque ad Sauum amnem promouent. Atque hae gentes adhuc commixti Vgris in hisce regionibus habitant. Capanus Hunnorum Auarorumque rex se cum suis dedit: sacroque fonte ablutus, Theodorus cognominatus, et in fidem acceptus est aerae Christianae anno octingentesimo super tertium.

[Note: 11] Imperator Carolus Caesar Augustus, de Aquis Graneis ex hybernis progressus Mogontiaco, in Boiariam Reginoburgium peruenit: vnde in limitem Boiariae orientalem contendit: ad Sauum vsque amnem et hostia eiusdem fluminis percurrit: cuncta perlustrat, eumque omnem tractum Boiorum nobilitati in fidem ac tutelam tradit. Rem diuinam Arnonem archimysten Iuuauensem ibidem procurare iubet. A VVulgaribus arma abstinuit, qui trans Sauum in Maesiis habitabant. Excisis enim Hunnis, atque Auaribus (vt ait Eginhardus scriba) VVulgares quietos fore existimabat, ninilque Francis nocituros opinabatur, cum Graeciae, et Orientalis principis ceruicibus imminerent. Ordinatis itaque et compositis diuinis, humanisque negotiis, Salisburgium, quae et Iuuauia quondam Romulae genti dicta fuit, mense Octobri reuertitur.

[Note: 12] Ibi Michael episcopus, Petrus monachorum magister, Calistus candidatus, legati Nicephori Constantinopolitani Imperatoris, et Georgii Hierosolymitani patriarchae, praesto fuere. Actum est de pace, et foedere inter vtrumque Imperatorem. Atque ita inter eos tandem conuenit, atque haec diuisio facta est. Decretum est, vt Carolus, eiusque successores perpetuo sint et adpellentur posthac Romani, Latini, Occidentales que Imperatores. Nicephorus cum posteris vero Constantinopolitanus, Graecorum, et Orientis Caesar vocitetur. Caputmundi Roma, tota Italia ad Aufidum, Vulturnumque amnes (quorum hic in inferum, ille in superum mare profluit) et vsque ad terminos, vt nunc vocant, Ducatus Calabriae, et regni Neapolitani, Romano Imper atori, quam alioqui tenebat, addicta est. Possidet idem Pannonias, Daciam, Histriam, Liburniam, Dalmatiam, praeter perpaucas vrbes maritimas, quae Orientali Imperatori ob amicitiam, traditae et concessae sunt. Norici, Vindeliciae, Rhetiarum, Boiorum, Sueuorum, Germaniae, Galliarum, Insularum Balearicarum, Hispaniae ad Hiberum amnem, principatum iam pridem nostri reges, Carolusque tenebant. Caetera Europae Orientem, et Meridiem spectantia, Constantinopolitanus Imperator retinuit. Haecque societatis conditiones, Imperiique diuisio tab ulis inscriptae, et a Leone pontifice Romano subsignatae sunt.

[Note: 13] Hisce perfectis, Rector Romanus e Salisburgio, Vtinum Boiariae oppidum, Oeno conterminum, aucupiis, piscationibus, venationibusque maxime opportunum, concessit, ibique aliquandiu commoratus visco, amite, laqueis, retibus, hamo, auibus, piscibus, insidiatus est. Syluas indagine cinxit, vulpes, lynces, lepores, ceruos, meles, canibus vrget, et manet sub Ioue frigido, seu visa est catulis cerua fidelibus, seu rupit teretes Boiusaper plagas. Sub idem tempus Atto Fruxinensis pontifex Litofridum collegii monachorum D. Benedicti magistrum (quod Augiam, intra Chiminum lacum Noricorum, Boiariaeque maximum, situm vocabant) apud Carolum accusat, in iusque trahit, tria templa sibi intercepta a monachis conquerebatur. Imperator rem Arnoni pontifici Salisburgensi, Erchinoualdae [Note: Erchinoualda, qui et Ernhold. Aibling.] praefecto, Otberto, et Albrico praetoribus committit. Hique in conuentu celebri, quem in superiore Boiaria in vicum Amblicorum inter Isaram Oenumque amnes, vbi fiscus publicus, aerariumque regium erat, iubente Carolo coegerant: monachos Chiemenses auaritiae condemnant: tres aedes sacras instructas, nimirum Villicam, [Note: VVilling.] Hegiolam, [Note: Hegling.] Bergen [Note: Berg.] pontifici Fruxinensi reddunt.



page 314, image: s0314

[Note: 14] Subsequenti anno, tertio nempe ac tricesimo, posteaquam bellum Saxonicum coeperat, Saxones, maxime qui trans Albim colunt, et Orientem spectant, solicitati per Cimbrorum regem a Francorum societate ad Danos deficiunt. Nordomannis suspecta erat potentia, et vires Imperatoris nostri. Iactabatur vulgo Augustum auidum Imperii orbis terrarum, ferre parem non posse excisurumque regium nomen ex Germania, qua latissime patet. Hanc totam cum Sarmatia in obsequium, ditionemque coacturum.

[Note: 15] Proinde Gotofridus rex Septentrionalis Germaniae (vnde Nordomannorum cognomen inditum) potentissimus, qui Danis, Suionibus, Fennis, Nordouicis, Gotis, nationibus ferocissimis imperitabat. Qui Cimbricam, et Scandinauiam incompertae magnitudinis peninsulam, Scandiam, Gotolandiam, caeteras insulas sinus Codani, Venedicique longe lateque possidebat: adseuerabat sibi iure deberi regnum Germaniae: se enimuero genuinum Germanum, vetustissimumque Germaniarum regem esse: qui tenax disciplinae patriae, auitos deos, fines, mores nunquam deseruerit. Carolum degenerem ad Gallorum, Italorumque, et eorum, quos vicerit, vitia, Juperbiam atque auaritiam de sciuisse: habitus peregrinos recepisse, natale solum, instituta maiorum, religionem auitam iuxta fastidire, victos victoribus imperare. Quod si Saxones Danorum finitimorum, consanguineorumque suorum amicitiam et societatem, seruituri Francorum, Carolique desertorum patriae et ritus auiti proditorum praeferrent, et secum foedus facerent (iactabat rex Nordomanus) in animo sibi esse, communibus armis, communique consilio, Germaniam, communem patriam vindi care, a sceleribus, et criminibus Italorum, Gallorumque, in libertatem pristinam adserere.

[Note: 16] At Caesar, vbi isthaec agitari comperit, cum exercitu propere in Saxoniam contendit: in ripa Albis castra facit. Carolus filius Augusti Neomagi Rhenum superat, vires suas cum parente coniungit. Ludouicus quoque ex Aquitania euocatus, cum haud contemnendis copiis Nouesii, Rhenum traiicit, ad castra fratris, genitorisque quam maturime progreditur. Saxones vndique armis circumuenti imperata faciunt, et redacti in potestatem, quicquid oneris imponatur se ferre recipiunt. Omnes resistentes profligati: cuncti Transalbiani cum liberis, vxoribus, mancipiis in Franciam translati: eorum sedes Abroditis, Venedis antiquissimis, et coniuratissimis Francorum sociis attributae sunt: perpauci ad Cimbrorum regem perfugere. Citra Albim decimus quisque transmigrare iussus est. Decemque tum millia Saxonum liberorum, cum paruis pignoribus, coniugibus, seruis, per caeteras passim Germanias distributa sunt.

[Note: 17] In quorum domicilia, grauissimi quique delecti, vitae, et morum probitate insignes, ex omni Germania translati, penes quos foret arbitrium, et potestas animaduertendi etiam indicta causa, in pacis et fidei violatores, religionisque desertores. Inde ius, vt vocant, VVestophalense deriuatum, silentio et taciturnitate sacrosanctum. Iudices, quos Conscios nuncupant, nescio quibus caeremoniis initiati se inuicem agnoscunt. Porro prophanis ritum prodere, religio est, et pro piaculo habetur. Neque quisquam omnium adhuc inuentus est, qui huiusmodi mysteria euulgarit. Parentum, auorumque memoria cum sordidae conditionis quique in album huiusmodi consultorum describuntur, hique passim per caeteras Germaniae regiones, vt collibitum fuit, quo suis licentius, quam boni ferre possent, furti, perfidiaeque alligant, indemnatos necant, laqueo, et suspendio infamant, huiusmodi licentia antiquata, cohibita est a principibus nostris, etiam in publico procerum conuentu. Extat diui Friderici tertii Augusti, proaui Caroli Maximi Caesaris publicum decretum, quo cauetur, vt in posterum, quemadmodum a Carolo Magno institutum, morem obseruent huiusmodi iudices.

[Note: 18] Saxones quidem hac saeuiendi libertate, animaduertendique libidine in officio retenti, explosa auita, et longinqua superstitione, sacra Christiana receperunt. Ipsique in amicitiam et societatem


page 315, image: s0315

Francorum adsciti, vnus cum eis hactenus censetur populus: pacis ac pietatis amore praeter caeteros Germanos egregie insignes. Et licet cum Saxonibus continenter per tres, et triginta annos Magnus belligeratus sit, bis tamen duntaxat, et vno mense, quod admirari subit aperte acie depugnauit. Hisceque duobus praeliis in tantum fracti sunt animi hostium, vt posthac nunquam aequo Marte congredi nostris ausi fuerint. Reliquum belli tumultuariis, parvis, leuibus pugnis et excursationibus latrocinantium, et ex aequis locis insidiantibus modo productum.

[Note: 19] Caeterum Gotofridus rex Danorum, cum classe ingenti, cum copiis omnibus, equitatuque Septentrionis ad peninsulam Cimbricam, in confinio Saxoniae, regnique sui adpellit. Legari vltro, citroque missi, de pace actum est. Rex Cimbricus ab Imperatore ad colloquium, vbi de communibus vtriusque rebus consultaretur inuitatus, aduentaturum se promisit. Iamque proficisci, vt destinarat, meditatur. Atamicorum quidam regem adeunt, ipsum periculose plenum opus aIeae incoepta re docent: dolosam esse referunt Francorum societatem, quibus imbutis leuitate Gallica, perfidiaque Italorum, familiare fit, ridendo fidem frangere. Inculcant praeterea, ipsum dum obsequi Augusto studet, satis periculi et discriminis adire. Qui relicto genitali solo, vbi plus posset ad Imperatorem, tot exercitibus munitum, opibus et viribus, numero et robore, alioqui praestantem accedere: ac se et suos fortunae, et libidini eorum, qui iam a germanis patriisue degenerarint virtutibus exponere paret. Debere Francos ad Nordomannos, si quid velint venire. His commonefactus, deterritusque Danus, immutata adpellandi, conueniendique Caesaris voluntate, Slesuici, vrbs est primaria Cimbricae Chersonesi, consedit.

[Note: 20] Magnus certior de consilio eius factus, legatos ire iubet, postulatque sibi omnes captiuos, transfugasque reddi, pacemque offert Cimbris, et foedus: veniam, si resipiscant, praeteritorum dat. Inter principes his postea conditionibus foedus ictum est. Captiui, et perfugae redaiti sunt vtrique: suis legibus, vt libet, viuere permissum. Caeterum eosdem pro amicis et inimicis habendos, sancitum est. Carolus aestate maximis bellis confectis, maturius paulo quam tempus postulat, medio Septembri ad Aquas Graneas redit, in hyberna exercitum deducit.

[Note: 21] Sanguis domini, Deique nostri Mantuae tum inuentus ferebatur. Leo Pontifex Romanus vt exploraret veritatem, Mantuam proficiscitur: reque comperta, ad Imperatorem iter facit. Caesar filium Carolum obuiam, pontificiusque ad Diuum Mauritium Allobrogum vrbem in ripa Rhodani sitam, officii, ac honoris causa proficisci iubet. Ipse eundem in Rhemorum vrbe honorifice excepit. Seruatur adhuc ille sanguis sacrosanctus Mantuae: et est nota aerei nummi. Vidi ego, dum praelucentibus cereis illustri principi nostro Ernesto Duci Boiariae monstratur: nam nos a literis eiusdem reguli, tum cum eo studii causa in Italiam abieramus. Imperator, et pontifex Romani, natalem Christi Carisiaci, maximum Ianuarii festum, quod Epiphaniam vocant, ad Aquas Graneas concelebrant.

[Note: 22] Eodemanno Auarorum regulus Theodorus nomine, de quibus supra scripsimus, ad Imperatorem proficiscitur, aperitque Venedos, inter quos versetur, ob veteres simultates inimicos sibi esse, suaeque virtuti inuidere, nec posse diutius inter inimicos habitare. Vnum a Caesare petere, ac deprecari, vt pro sua clementia, ac consuetudine reliquias Hunnorum, quos conseruare statuisset, in eam regionem, vbi Boiorum duntaxat municipia essent, transferret. Carolus postulatis annuit: ipseque Theodorus cum reliquiis Abarum, locum inter Sabariam et Carnuntum supra Arabonem fluuium, Occidentem verlus, vbi tum tantum Boii habitabant, nunc vero est confinium Vgrorum et Austriacorum, in domicilium delegerunt: ibique iussu Imperatoris sedes acceperunt. In paucis tamen diebus Theodorus moritur, Abraamo principatum Auarorum relinquit. Is continuo ad Caesarem legatos ire iubet, se suaque omnia potestati Caroli permittit, petitque vt eius authoritate


page 316, image: s0316

liceat more maiorum gentis suae imperio potiri: se quoque pietatem Christianam recepturum pollicetur. Voti itaque compos ex animi sententia factus, vltra flumen Noricoram Phischa, lustralibus aquis expiatur vndecimo Calendas Octobris, qui dies festus est D. Matthaeo.

[Note: 23] Interim tum haec fiunt, Carolus filius copias Boiorum ac Sueuorum contrahit, cum valida manu arma in Venedos, atque Sclauos, qui lingua Romana et Teutonum, Boiemi, sua Zechi sunt, arma mouet. Zechonem gentis regulum aditu Hercynei saltus nostros prohibere connitentem, praelio occidit. Inde nemine resistente per nemus Orcinium in Boiemiam penetrat: totam regionem ferro, flamma vastat: nationem ferocissimam ad obsequium redigit, victor cum triumpho ad parentem reuertit.

[Note: 24] Qui anno restitutae salutis octingentesimo sexto in Diethenhouen concilium procerum Imperii indicit. Quo Billaerus, et Beatus duces Venetiarum: Paulus Iaderae praefectus, et Donatus eiusdem vrbis pontifex, legati Dalmatarum cum muneribus missi sunt, se et omnia Imperatori Romano, perosi Graecorum ignauiam, tradiderunt.

[Note: 25] Rebus Dalmaticis absolutis, Imperator consilium principum habet: inquo Imperium ne qua discordia, turbaue post mortem suam (vtifere fieri solet) concitaretur, ita inter tres filios diuidi placuit, vt ipse quidem summam eius, quoad viueret, obtineat. Caeterum post fata demum parentis suam quisque filius haereditatem adeat. Hispania citra Iberum amnem, Vasconia, Aquitania a Ligeri amne praeter Turones, Narbonensis Gallia, Alpes litoreae et Cottiae, vbi sunt Tarantasia et vallis Segusiana, Ludouico destinata sunt. Italiam vero cum Histria, Liburnia, Dalmatia, Pannonia atque Noricum, cum Rhaetia, Sueuia, excepta Augusta, tractuque Lyci, cum Vindelicia, Boiaria, vsque ad Danubii confluenta, cum Angilostadio, et Lautershouen, quae in vlteriore Danubii ora sita sunt, Pipinus obtinere iussus est. Caetera nempe Gallia Lugdunensis, Celtae, Belgae, Germaniae, Francia, Turogi, Saxonia, Frisii, Venedi, Sueuia vltra Danubium, Aquilonem spectans, cum Augusta Rhetiae: itidem Boiariae pars Septentrionalis, vltra Histrum (Nordge Imperatores, vulgus Narca, [Note: Nordge.] Tacitus Nariscos vocat) praeter Angilostadium, et Lautershofen, Carolo, qui maximus natu erat, cesserunt. Eidem in finibus Ludouici ager Turonensis, Pipini vevo Augusta Rhetiae data, sicut Pipino in regno Caroli Angilostadium, et Lautershouen attributa sunt. Cuique enim fratrum in alterius parte, vrbes, et agri dati sunt, quo commodius alius alii esse auxilio possent: cum vicissim aditus pateret, et quisque in fratris sui finibus domicilium, quo se reciperet, possideret.

[Note: 26] Eodem concilio fratres absque liberis maribus defuncti, superstites germani haeredes constituti sunt. At si reliqua soboles mascula, defuncta, eidem, idem ius quod parenti fuerit, fore, decretum est. Imperatum insuper fratribus, vt inuicem fideles sint, pacem seruent, amicitiam mutuo colant, mutuo opem ferant: cum hostibus et externis iurgia, discordias, simultates, pugnas exerceant. Vetitum quoque, ne quisquam alterius aut regnum ingrediatur, transfugas recipiat retineatue, quin continuo remittat: aut quicquam agri emat: donoue accipiat in fraterno solo. Incolis etiam transmigratio interdicta: filiabus potestas facta, cum quouis Germanorum, quemadmodum collibeat, degendi: siue coelibes ipsae manserint, siue nubere voluerint: iussi sunt fratres instruere sumptus ac dotem dare.

[Note: 27] Et vt omnis occasio discordiae de diuidendo Imperio omnino tolleretur: isthaec praeterea distributio portionis cuiusque, si eius dominus absque liberis maribus naturae cederet, hoc modo praescripta est. Carolus qui maximus natu est, cum obierit, Pipinus Germanias, Ludouicus Gallias recipiat. Siquidem Pipinum fata tulerint, Augusta Rhetiae, quicquid infra Lycum, Vercellae, Ticinum, Mutina, cuncta citra Padum, laeua Italiae, sinus Hadriatici ora cum ducatu Spoletano


page 317, image: s0317

Carolo cedat: supra vero Lycum, Rhetiam, Italiae dextam portionem cum insulis maris Tyrrheni, Ludouicus obtineat. Quod si Ludouicus ante Germanos absque maribus haeredibus decedat, Pipinus Galliam Narbonensem, Hispaniam vsque Iberum amnem: Carolus Aquitaniam, et Vasconiam accipiat. Atque haec omnia in libellos redacta sunt: quibus missis Romam Pontifex Max. subscripsit.

CAPVT VII. [transcriber, in the print: VI.] De rebus gestis Caroli M. post diuisum imperium. Item de Persarum legationibus et bello Danico

1. Carolus iunior Sorabes subigit, Bohemosque rebelles ad officium redigit.

2. Gigas Enotherus (Einheer) ex Durgouia oriundus sub Carolo militat. Huius res geltae et dicta prodigiosa.

3. Mauri Corsicam inuadunt, aduentante tamen classe Pipini eam deserunt. Nauarri Pampelonenses, ad Saracenos autea deficientes, recipiuntur.

4. Classis ab Imperatore Orientis ad Dalmatiam recuperandam mittitur. Legati Caroli Graecos feliciter praetergrediuntur Carolus Legatos Regis Persiae operitur.

5. Fami Caroli remotissimas gentes terret. Causae cur Orientis Reges Caroli amicitiam ambiuerint. Carolus eorum amicitiam affectat. Cura Christianorum in Oriente. Locus Virgilii declaratur.

6. Legati Regis Persarum ad conspectum Caroli admittuntur. Clericorum et militum cultus.

7. Persae Imperatoris maiestate attoniti cuncta Germanorum curiosius sciscitantur. Caroli suppellex.

8. Legati venatum abducuntur; conspectu vrorum deterrentur.

9. Legati Persici per ludum coram Imperatore Pontificum Praefectorumque vrbium in humanitatem incusant.

10. Carolus Praefectos ideo ab officiis remouet, Pontifices ingenti pecuniae numero multat, Legatosque maiori officio deducendos curat. Caroli dona Regi Persarum missa.

11. Canum venaticorum Germanorum nobilitas. Regis Persarum de Germanis iudicium.

12. Rex Persarum Imperatori Palaestinam donat, ex qua ob longinquitatem Carolus saltem reditus percipit.

13. Quod Hierosolyma Carolus armis occupauerit, figmentum est, eiusorigo.

14. Alia dona Regis Persiae.

15. Saraceni Sardiniam infestantes repelluntur, naualique praelio vincuntur.

16. Niceta qui Dalmatiam sub orientis imperium redigere laborabat, pace cum Pipino facta Constantinopolim reuertitur.

17. Synodus Salisburgensis de decimis diuidendis habita. Decretum Synodus. Lunaeque solisque deliquium. Pestis.

18. Ariodulphus Rex Anglorum regno pulsus Caroli opem implorat, et per commissarios Imperatoris et Pontificis restituitur.

19. Dani piraticam exercent. Gotofridus horum Rex imperium totius Germaniae ambit, Carolumque grauissimis minis insequitur.

20. Gotofridus gentes Francis minus obsequentes in partes trahit. Eius successus bellici.

21. Carolus iunior iussu Parentis exercitu contra Danos tendit, eorumque agros, qui defecerant, vastat, Gotofridus Rericum excindit, incolasque cum omnibus secum abducit. Cimbria Saxoniae cohaerens ingenti vallo et aggere munita.

22. Gotofridus pacem ambit, ob eamque causam locum intermedium colloquio postulat.

23. Vtriusque Principis legati destinato inloco, irrito tamen successu conueniunt. Postulata vtriusque partis.

24. Frasichio Abroditarum Dux Danorum sociis damna infert, mox sub specie colloquii dolose iterficitur.



page 318, image: s0318

25. Carolus nouam coloniam Cimbris imponit, quae etiam in Eisofelda, sub Francorum praelidio firmatur.

26. Graeci infeliciter classiorios in Dalmatia exponunt, mox ob Venedorum insidias sibi structas Constantinopolim reuertuntur.

27. Ludouici frustranea expeditio in Hispaniam et Dortusae obsidio.

28. Aquis granensis Synodus de processione Spiritus S. et disciplina Cleri.

29. Saraceni, Sardiniam et Corsicam depopulantur. Pipinus Venetias in ditionem redigit, classemque ad vastandam Dalmatiam frustraneo successu mittit.

30. Nordomanni Frisios superant et Hohenburgum per socios expugant.

31. Carolus expeditionem ad subigendos Danos magno apparatu suscipit, ab instituto tamen ob luem in iumenta saevientem desistit.

32. Gotofredus a filio interimitur. Hemingus eius successor pacem cum Carolo init. Ruthuldis et Pipinus ex Caroli liberis moriuntur.

33. Carolus pacem cum Nicephoro et Abulazone Hispaniae citerioris Rege constituit. Conditiones pacis. Legati Constantinopolim mittuntur.

34. Nicephorus a Bulgaribus opprimitur. Stauratius eius successor Legatos Caroli contumelia afficit.

35. Michael Curaplates Stauratium monasterio includit, Legatosque ad Carolum mittit.

36. 37. 38. 39. Carolus Legatis Graecis par parirefert.

40. Tandem eos comiter excipit ipsisque securitatem promittit.

41. Pax cum Nicephoro facta confirmatur.

42. Comitia. Carolus Pharon instaurat ignemque primus accendit. Insula Pharos.

43. Populi qui ad Danos defecerant ad officium rediguntur. Hohenburg restauratur. Britanni in officio retinentur.

44. Imperator Orientis a Bulgaribus victus monasterio se abdit. Victores ob discordiam in Boiaria periculosi. Carolus iunior moritur.

45. Hemingus Danorum Rex decedit. Dani bello cruento inter se decertant. Reginofridus et Heroldus Reges Daniae creantur.

46. Carolus cum Regibus Daniae foedus pangit, quod solenni iuramento confirmatur.

47. Filii prioris Regis Gotofridi praetiosa Regibus Daniae vincuntur, natalique solo excidunt.

48. Saraceni Italiam deuastare tentant, a Sardinia repelluntur Corsicam tamen depraedantur. Praeda ipsis excutitur.

49. Saraceni cladem vlcisci cupientes in Gallia nonnulla loca deuastant, a Sardinia pelluntur.

50. Bulgares Constantinopolim obsident, a quatamen pulsidomum reuertuntur Carolus Legatos mittit ad Imperatorem Graecum.

51. Magnitudo operis in enarratione rerum a Carolo gestarum ab Autore suscepta. Quaenam Carolus imperio adiecerit.

[Note: 1] POsthaec Imperator Pipinum in Italiam, Ludouicum in Aquitaniam, Carolo vt consueuit secum retento, remittit. Inde naues apud Diethouen conscendit, Mosella in Rhenum, Rheno Neomagum, Bathauorum tum vrbem, in hyberna defertur. Ibidem concelebratis paschalibus, ad Aquas Graneas pergit. Carolus filius aduersus Venedos, qui Sorabi eo tempore dicti sunt, nunc Maesia est, valida manu, hostili animo contendit: atque ad Albim cum Sclauis ferro decertat. Hostium regulus Miloduchus nomine, eo praelio cecidit. Duo deinde castella Francorumque praesidia genti imposita, vnum ad Salam, alterum ad Albim. His perdomitis, Boiorum Suevorumque copiae in finitimos Venedos, atque Sclauos, quos Boiemos nuncupamus arma mouent, Boiemiamque rebellem inuadunt, tota regione deuastata, nullo accepto damno nationem fortissimam ad officium Imperatoris cogunt.

[Note: 2] Hisce et superioribus aduersus Venedos, Auares, Hunnosque bellis cum Sueuis et Boiis, interfuisse Gigantem, equoque sub Carolo meruisse reperio. Nomen ipsi Aenothero, quod exercitum aequipararet, fuit: ortus ex Durgia [Note: Durgeuu.] pago Sueuiae. Flumina, quae pontibus


page 319, image: s0319

iuncta non erant, post se equum suum trahentes, superare solitus fuit, abiecto in reluctantem sonipedem hoc ioco: Ita meus Deus audiuit me, vel ingratus sequare necesse est. Is Venedosque in modum foeni demetebat, et in morem auicularum hasta velut cuspide fixos, humeris suspendebat. Cumque domum reuersus a popularibus (vti fit) de successu euentuque belli, et deconditione ac viribus hostium quaereretur: quid multa de istis ranunculis (indignabundus inquit) commemorem ego interdum septem octoue, interim et nouem hasta meatransfixos, nescio quid coaxantes vltro, citroque tuli. Neutiquam operae pretium fecimus, nec quicquam Augustus et nos ingenti impendio aduersus huiusmodi vermiculos arma promouimus. Tantulum bellum quod nobis sumpsimus, minoris multo constare potuisset.

[Note: 3] Iisdem temporibus trepidatum est in Corsica insula, aduentu Maurorum latrocinia agitantium. Pipinus contra hosce classem armis instructam ex Italia misit. Hostis vbi de nostrorum aduentu certior factus, fugam capessit, Insulam deserit. Vnus Hadomarus Francus satrapa, praefectus Genuae, et litoris Ligustici, dum incautius fugientes persequitur, interiit. In Hispania Nauarri Pompelonenses, qui superioribus annis ad Saracenos defecerant, recepti sunt.

[Note: 4] Nicephorus Graecorum Imperator foedere facto, Nicetam patricium cum classe ad recuperandam Dalmatiam aduersus nostros ad Veneticum sinum mittit. Oratores Magni qui ante quatuor annos ad regem Persarum legati fuerant, Graecarum nauium stationem, nullo hostium sentiente, praetergressi in Taurisiano portu incolumes adpellunt. Imperator ad Aquas Graneas non praeter solitum hyemat: Medorum atque Persarum legatos operitur. Nam Abdella Medorum atque Persarum satrapes, orator regis sui aduenire cum legatione Palaestinorum nunciabatur.

[Note: 5] Tantus terror Caroli, is nominis eius armorumque metus, ita nomen ac fama, maximum in bellis momentum, non solum Graeciam, verum etiam Africam et Persiam quoque penetrarat, atque inuaserat: vt Aegypti, Africae, Persarumque reges, per tam longissimi itineris spacia et stipendia, per tot ferocissimas gentes, linguis et moribus, ac religione dissonas, missis legationibus, ac muneribus, vltro amicitiam Magni ambire non grauarentur: suspicabantur homines, Carolum omnes prouincias Orientis adserturum, pristinamque Romani Imperii maiestatem instauraturum. Ipse vero amicitiam illorum adfectabat, vt Barbarorum ingenia, mitiora tractabilioraque Christianis, qui sub ditione eorum degebant, forent. Lego de praediis regiis denarios per Germanias tributos, huiuscemodique Christianis, quo redimerentur, atque alerentur, viritim distributos. Vltro citroque ex Germania in Persiam, a Parthis ad Teutonas commearunt legati. Medus Rhenum, Alemannus Euphratem bibit. Id quod Vates omnium nobilissimus haud vnquam fieri posse existimauit, hisce carminibus:

Ante pererratis amborum finibus exul,
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.

Is Arar, de quo hic Maro doctissimus mentionem facit, Germaniae Celtarum fluuius nomen seruat, Rheno confunditur, apud Suitonas, olim Heluetios profluit. Nam de Arari flumine, quod per fines Heduorum et Sequanorum fertur, ac Saona nunc vocatur, et Rhodano committitur, nihil penitus ad mentem Virgilianam, quamuis et huius fontes oriantur in Germanico Imperio. Atque ipsis Persis non Graeciae parentis literarum, aut Galliae, Hispaniaeue: non clarissimarum vrbium, nec Italiae omnium gentium victricis, aut Romae terrarum deae, magnopere conspiciendarum cupido incessit. Quacunque ipsi pergebant, sola Germania, genitale solum Caroli in ore fuit: incunabula tanti Imperatoris duntaxat videre desiderarunt.

[Note: 6] Per Germaniam igitur deducti ad Aquas Graneas, vbitum Carolus more suo degebat, vltima Quadragesimae septimana peruenerunt. Admissi sunt ad conspectum Imperatoris


page 320, image: s0320

in celeberrimo paschalium festo die, quo de industria crebrior prouolarat, atque coierat populus: frequentes Pontifices sacrificuli, magis cultu graui, seuero, ac decoro, quam nimio, aut luxurioso adparebant. Milites, equites, proceres plus ferro, quam auro fulgentes, dedita opera passim sursum deorsum itabant: et magis decoris armis conspicui, quam luxu culti ad praetorium incedebant.

[Note: 7] Persae maiestate Imperatoris, eiusque vultus terribili seueritate pauefacti, quasi nunquam ante hac Regem vidissent, diutius ipsum admirabundi contemplati sunt. Tandem, corporis habitus nequaquam (inquiunt) famae repugnat. Terreos antea duntaxat mortales vidimus, nunc aureum cernere hominem licet. Imperator benigne ac hospitaliter legatos adpellat, facitque quicquid animo eis sedeat sciscitandi collustrandique copiam: conuiuio deinde regio in frequenti purpuratorum corona excepti sunt Parthi. Ipsi Germanorum arma, ornatum, corporum habitum curiosius conspicati sunt. Caesarea supellex, vasaque conuiualia magis ad vsum, quam ad ostentationem luxus comparata erant.

[Note: 8] Posthaec Imperator Persas venatum deducit in nemus: Vbi iubati bisontes, Vriue alebantur: genera Boum ferarum sunt excellenti vi, et velocitate. Sola Germania haec gignit. Vidi, cum Cracouiae, quae Sarmatarum caput est, Mathematicis disciplinis operam dedi. Persae immani, nec prius visarum belluarum magnitudine territi, terga vertunt. Carolus equo insidens, cominus Vro caput ense amputare destinabat, verum belua declinato ictu Imperatori tibias summo cornu leuiter perstrinxit, ocreasque discidit. Isenobardus filius Varini Tetrarchae, Dynastaeque Sueuorum, eminus misso iaculo, feram inter guttur atque armum lethali vulnere traiecit, in terramque dedit.

[Note: 9] Legati itaque Medorum familiarius indulgentiusque tractati, audaciuscule colloquendi cum Caesare sibi sumpsere confidentiam: per ludumque dixere, sibi videri maiorem apud Orientis nationes, quam pro magnitudine Imperii, Caroli terrorem esse. Interrogati cur ita opinarentur, respondent, proceres vestri, vt nobis compertum est, praesentem Caesarem quidem summopere obseruant ac venerantur: verum absentis apud eosdem parum valet authoritas. Graeci Armenii, Asiatici: Syri, omnes Orientis nationes, quacunque nobis iter fuit, neminem mortalium, ne deorum quidem praeter Carolum formidant. Et vbi nos ad eundem contendere accepere, nullo non honoris benignitatisque genere adeuntes exceperunt, abeuntes prosecuti sunt. At posteaquam Imperii Francorum fines attigimus, praefecti vrbium, praesides regionum, Pontifices, parum abfuit, quin nos, licet ex longinquo ad eorum Imperatorem properantes, tecto moenibus arcerent: ne dum indigentibus et poscentibus, obtestati etiam amore principis sui, pro iure hospitii atque reuerentia Caesaris quicquam concederent.

[Note: 10] Carolus cum haec audisset, omnes praefectos, duces, per quorum prouincias iter fecere Persae, magistratu movet, in ordinem priuatum redigit, Pontifices ingenti pecuniae numero mulctat. Legatos omni cura, officio summo, pietate domum deducendos curat: regique Persarum dona vicissim mittit, Asturcones equos, mulos Hispanicos, quibus non vulgatus in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio. Item paludamenta Frisia alba, coerulea, proprium Germanorum vestimentum.

[Note: 11] Et canes nobiles ad venandum, quos Germania gignit velocitate, et ferocia insignes: atque hos feris omnibus infestas esse, et tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam, vt in vulnere praedae dentes moribundi quoque infigant. Teutones qui simul in Persiam legati a Carolo fuerant, regem Persicum sciscitantem de indole canum docent, et vt illorum vim Persis ostenderent, iussi vna cum rege venatum proficiscuntur. Protinus vbi in conspectu leo fuit eximiae magnitudinis, canibus copula detrahitur, ipsique celeriter feram occupant. Germani, qui adsueuerant talibus ministeriis, equis desiliunt, Leonem cominus ense


page 321, image: s0321

interficiunt, canes inhaerentes Leoni, auellunt. Tum dixisse maximum regem regum memoriae proditum est: Felicem Carolum fratrem meum, felices populares eius Teutonas. Equidem audiui saepius, et vt video, non est fana fides, vos esse ateneris vnguiculis in venationibus: at huiusmodi quotidiana ex ercitatione assuefactos, vires et ingenium alere: in hosque artus, atque in eam corporis, et animi magnitudinem pergliscere, vt haud immerito pares atque capaces sitis Imperii orbis terrarum.

[Note: 12] Delectatus itaque munere illo Medus, vt Imperatori nostro gratificaretur, Palaestinam, cuius Imperium obtinebat, eidem reddidit. Verum quoniam Carolus aberat longius, quam vt eam prouinciam facile administraret tuereturque, ipse quidem Parthus eam retinuit, atque pro praetore gubernare decreuit. Caeterum vectigalia, redditus fisco Caroli adtribuit: Carolusque in illam Quaestorem misit, cui ex fide omnes fructus Palaestinae, Hierosolymorumque Persa tribui iussit.

[Note: 13] Hinc fabulam, quae Carolum Asiae arma intulisse, Palaestinam vi subegisse, Hierosolyma expugnasse et pleraque alia factitasse, quae magis credunt, quam sciunt homines, temere vulgauit, ortam esse credimus. Carolus namque nunquam Italia, Hispania, Galliis, Germaniaque excessit. Legati quidem Thomae Patriarchae Hierosolymitani, et nuncii Palaestinorum, Felix, [Note: Felix Georgius Germanus antea Angeuuold dictus.] atque Georgius monachorum montis Oliuarum Antistites, genere Germanus, a parentibus Angeluuoldus dictus, iussu regis Persarum ad Aquas Graneas superuenerunt: Imperatorique nostro se, et regionem dediderunt. Hosque Carolus cum Satrapa Medorum aliquot diebus secum retinuit. Inde in Italiam deduxit: vbi nauibus impositos domum remisit.

[Note: 14] Elephantos, simias, cercopithecos, cynocephalos, satyros, Papiliones, Tabernacula, vestes Persicas, Horologia, Candelabra, maioris artis quam vsus: item ingentem vim atque copiam peregrinorum succorum, vnguentique exotici, quae illico expirant, ac suis moriuntur horis, munera regis Parthici, Asiatici luxus, Persicaeque opulentiae, ostentationem, superstitiosius narrare supersedi. Commemorare anxie superuacaneum est, nihilque operae precium.

[Note: 15] Eadem tempestate Saraceni ex Hispaniis soluunt, in Sardiniam insulam adpellunt. Verum Sardi correptis armis, quatuor millia hostium pugna occidunt: caeteros in fugam vertunt, insulaque vi exigunt. Ipsi in Corsicam retro aufugiunt, in portumque subeunt. Burckhardus Insulae praefectus a Carolo datus cum classe Saracenis occurrit, cum ipsis manus pugnamque conserit. Victi Saraceni a nostris, tredecim nauibus, et compluribus sociorum amissis, perpauci fuga sibi consuluere. Ita mare Tyrrhenum a piratis purgatum est.

[Note: 16] At in sinu Hadriatico Niceta Imperatoris Graeci legatus, inducias cum Pipino filio Caesaris nostri ad Augustum mensem facit: Venetiis cum classe Constantinopolitana soluit, Neoromam cum copiis reuertitur.

[Note: 17] Eodem anno ob decimas, opesque sacras, inter monachos et sacerdotes in Boiaria litigatum est. Iussu Magni Salisburgium concilium indictum est, ad septimum decimum Calendas Decembris. Interfuere episcopi, et monachi, atque sacerdotes, Boiariae: et maxime quorum intereat, Arno Archiflamen Boiorum, et Pontifices, Atto Fruxinensis, Adalouinus Reginoburgensis, Henricus Sabonensis, Hatto Laureacensis: decretum iuxta legis Christianae instituta, maiorumque ecclesiae placita, donaria templorum, bona ecclesiastica, in quatuor diuidenda esse portiones: atque vnam sortiri episcopos, alteram sacrificulos, quorum quidem munus accuratius pascere oues esset, recipere tertiam pauperum esse: quarta sacras aedes refici, instaurarique oportere: monachi quoque iussi sunt decimas suis episcopis pendere. Pontificibus imperatum est, id quod iure Pontificio praecipitur, vt egenos, valetudinarios, vitio membrorum obnoxios, qui ob valetudinem aduersam, aut vitia corporis manibus laborare non queant, quoad fieri liceat, pascant, vestiantque illos iure suo, victum et amictum administrent. Isthoc anno deliquium Lunae ter, Solis semel factum esse literis traditur. Subsecuta est


page 322, image: s0322

hyems clementissima, pestilensque. Imperator Aquis Graneis relictis, Neomagum petit.

[Note: 18] Huc Ariodulphus rex Angliorum, qui Britanniam insu lam incolunt, pulsus regno ad Magnum exul venit, aduentus sui causam aperit. Inde Romam pietatis ergo proficiscitur. Vbi Roma redit, per legatos Imperatoris Hardofridum monachorum patrem, scribam Caesaris, Nantharium monachorum Diui Otmari pastorem, et per Adulphum diaconum Pontificis Max. genere Anglium in regnum reducitur. Magnus paschalibus more patrio Neomagi celebratis, ad Aquas Graneas rursus concedit.

[Note: 19] Inter haec Dani, qui et Nordomanni, et Cimbri piraticam exercere, et littora Galliae, Germaniaeque depraedari soliti, copias contrahunt, coguntque ex omni Aquilonis ora. Gotofridus rex gentis imperium totius Germaniae ambire coepit, animoque inuasit. Iam Frisiam, ac Saxoniam, Venedorumque regiones, non aliter atque suas prouincias adpellabat. Minabatur, rumoreque dissipabat, se breui atque propediem ad Aquas Graneas, pro praetorio Caroli castra facturum: in amoenissimaque Mosellae valle, legatis responsa, popularibus iura redditurum. Potentissimo regi et antiquissimorum, fortissimorumque Cimbrorum haeredi turpissimum esse, pati Germaniam, patriam suam, consanguineosque suos Teutonas et Venedos seruitute opprimi. Quemadmodum vna domus duos Gallos, aut mundus duos Soles ferre nequit: eodem pacto Germaniam duobus maximis regibus saluo Reipublicae statu, gubernari nequaquam posse. Carolum, Gallorum, Italorumque ditione, in quorum vitia, mores, habitum, superstitionem, longinqua victus consuetudine, contemptis patriis institutis transisset, oportere contentum esse, et relinquere sibi liberas Germanias omnes: se adhuc sincerum Germanum, Germanis integris imperaturum.

[Note: 20] His et huiuscemodi aliis fama iactatis, minacissimus primum finitimos sibi Venedos, Vilizos dictos, statim adgreditur. Ipsi, quod male Francis obsequentes erant, protinus Danos recipiunt: et iunctis copiis cum Godofrido, in confines Abroditas Francorum socios, arma, et omnem impetum belli conuertunt. Godelaebum gentis regulum Danus rex pugna captum in crucem agit, aliquotque castellis expugnatis, maximam regionis portionem in obsequium ac ditionem redigit, stipendiariamque facit. Trasichonem alterum regulum filium obsidem sibi dare cogit. Nec tamen incruentam victoriam adeptus est: strenuissimum quemque, et manu promptissimum, inter quos Reginobaldum fratris filium, desiderauit: qui in oppugnatione cuiusdam oppidi cum primoribus Cimbrorum interiit.

[Note: 21] Carolo vbi haec renunciata sunt, filium cognominem sibi quam celerrime cum exercitu contra Godofridum contendere, tutarique Saxoniae fines ab impetu hostium iubet. Atque is celeriter ad Albim pontem erigit, flumen cum copiis superat, Linonum, et Simelodicorum, qui ad Danos desciuerant, agris vastatis, incolumem militem in Saxoniam transducit. Vilizi socii Danorum domos se recipiunt. Aquilonis rector Rericum, maximam in Oceani litore vrbem, quo frequentes mercatores commeare solebant, vnde magna portoria, vectigaliaque ad fiscum redibant, excindit: mercatoribus cum ciuibus, et rebus omnibus secum translatis, inde soluit: ad portum Schlesuuici classe reliquas copias subducit: ibi aliquot dies statiua habet. Cimbricae peninsulae ceruicem, limitem regni sui, qua Saxoniam adtingit, aggere et vallo munire statuit. Quicquid loci inter Oceanum occidentalem, et sinum Codanum orientalem, in longum tenditur, per ripam Egidurae Borealem munimento destinat. Et qui extruendae tutelae praeessent ducibus relictis, interque ipsos opere diuiso, interiora regni petit. Adgesta igitur terra truncis, et stipitibus arborum compacta, ingens sepimentum surgit. Vnica porta, quo equiti, carroque siue rhedae aditus pateret, relicta est.

[Note: 22] Subsequenti anno, vt variae sunt regum voluntates, et sibi saepius aduersae, rex Nordomannus mercatores ad praetorem, qui Frisiam pro Caesare administrabat, proficisci iubet: atque hi referunt, regem Cimbrum quidem audisse, irasci Imperatorem, quod is arma lacessitus, vltum iniurias, in Abroditas vertisset.


page 323, image: s0323

At falso ipsum, et immeritissimum accusari foederis violati. Proinde abs Caesare postulare, vt aliquem locum medium amicorum colloquio deligeret, qui de Republica et summis vtriusque rebus agerent, et cognoscerent: velle iure potius illum disceptare, si quid peccatum sit, quam bellum gerere.

[Note: 23] Hisce ad Magnum relatis, amborum principum amici trans Albim in confinio vtriusque regni die constituta conveniunt. Franci postulant iuxta amicitiam, primum, vt Godofridus Abroditis ablata restitueret, obsides redderet, stipendium remitteret: deinde ne amicos Imperatoris et socios amplius iniuria lacesseret, Vilizos hostes, et perfugas reciperet: neue dedititios imperio subtraheret. Quod si ita fecerit, per petuam gratiam, amicitiamque Imperatoris cum Danis futuram. Ad haec Francorum postulata Dani responderunt, Regem suum iniuriam propulsasse, non intulisse, Venedos illi, quoniam belli aleam tentassent, et armis congressi et superati essent, stipendiarios iure belli esse: licere victoribus iure suo agere cum victis, his tributumque imponere. Nec posse principem optimum deserere eos, aut ipsorum iniuriam negligere, qui ad suam fidem ac tutelam confugissent: amicitiam Imperatoris regno Danorum, Nordomannorum ornamento et praesidio esse oportere, non detrimento. Contentionibus itaque irritatis vtrinque duntaxat animis, colloquium diremptum est: legatique re infecta discessere.

[Note: 24] Trasicho regulus Abroditarum contractis raptim popularium reliquiis, accitis Saxonibus auxiliaribus copiis, finitimos sibi Vilizorum agros populatur, praeda ingenti potitur: Simelodicorum maximam vrbem expugnat, omnes qui ab eo defecerant, absque cunctatione ad deditionem, et officium rursus, ac imperata obedienter facere cogit. In paucis post diebus a Danis ad Colloquium invitatus, dolo vir bellicosus, et insignis amicitia Imperatoris interficitur.

[Note: 25] At Carolus quam maturrime hisce rebus occurrendum putabat. Ipse enim Godofridus tantos sibi spiritus tantam arrogantiam sumpserat, vt ferendus non videretur. Quamobrem Imperatori placuit Coloniam, praesidiumque Francorum, Cimbrorum ceruicibus imponere: conscriptisque, atque coactis ex omni Germania, qui nomina sua dederant, Egoberto principi, proceribusque Saxonum deducendae Coloniae, capiendique soli datur potestas. Qui comparatis armis, re frumentaria, caeterisque omnibus prouisis, nouos Colonos per Frisiam deducunt: trans Albim ad Sturiam amnem, locum Eysouelta nuncupatum occupant Idibus Martii. Deinde moenibus, fossa, vallo celerrime muniunt. Veteranis agros diuidunt, et nouam ciuitatem praesidio Francorum aduersus incursationes Nordomannorum, validissimo firmant.

[Note: 26] Dum haec ad Septentrionem geruntur, ad Austrum, Orientemque in Italia, et Dalmatia trepidatum ac tumultuatum nonnihil est. Paulus praefectus classis Graecae, in Dalmatiam classiarios exposuit: verum victus a nostris, Venetias appulit, ibique hyemauit. Et dum (quemadmodum in mandatis se habere adfirmabat) pacem, et foedus confirmare cum Pipino, et Imperatore Romano operam nauat, Venaetiae duces Villaerus et Beatus, qui nec orientali, nec occidentali Caesari magnopere obtemperabant, pacis conditiones interturbant, se in libertatem vindicare connitebantur. Paulo Graecorum duci insidias ponunt: quibus compertis, Paulus Constantinopolim cum nauibus reuertitur. Saraceni ex Hispania soluunt, Corsicam inuadunt in Sabbato paschalium. Ciuitatem quandam expugnant, omnes ciues captiuos abducunt.

[Note: 27] In occidente Ludouicus rex Aquitanorum, filius Caroli, in Hispaniam cum exercitu contendit. Dertusam vrbem, quam praeterfluit Iberus, frustra obsidet. Soluta obsidione, cum vrbs oppugnatu difficilis esset, incolumi exercitu in Aquitaniam se recipit. Aureolus citerioris Hispaniae legatus naturae concedit. Amarozus eius ducatum occupat, mittitque oratores ad Imperatorem, eidem se dedit, et in fidem commendat.

[Note: 28] Caesar mense Nouembri conuentum sacerdotum ad Aquas Graneas indicit: de processione Spiritus sancti Ioannes monachus Hierosolymitanus Pontificibus,


page 324, image: s0324

patribus negotium exhibuit. Huiusce rei causa Bernardus [Note: qui ab aliis Ehrenbrechtus et Ehrenbrandus dicitur.] Vangionum episcopus, Adolardus Corbiensium monachorum pater, missi sunt Romam ad Leonem Pontif. Max. In eodem concilio de vita, et honestate sacrificulorum, quorum mores adisciplina maiorum lapsi, ad luxum, libidinemque, plusquam prophano licet, tendebant, leges latae sunt.

[Note: 29] Saraceni rursus primo vere, primum Sardiniam, deinde Corsicam, cum nullo tenerentur praesidio hae Insulae, depopulantur. Pipinus filius Augusti, perfidiam Venetorum, qui Graecis magis, quam Francis fauere dicebantur, vlturus, vrbem terra marique obsedit, ad deditionemque coegit: ducibusque et populo in fidem receptis, iureiurando a singulis futuros in potestate Francorum exacto, classem ad vastanda Dalmatiae litora misit. Paulus Graecus dux cum Constantinopolitana classe ad opem ferendam Dalmatis prouolat. Nostri cedunt, domosque se recipiunt.

[Note: 30] Inter haec ducentae Nordomannorum naues, de Cimbrica peninsula in Frisiam hostili animo feruntur: cum quibus Frisii ter pugna congressi, ter superati, inferiores abiere: victisque non solum ab hoste tributum impositum, sed talento quoque argenti a victore pacem mercari coacti sunt. Hochobochorum [Note: Hobenburg Odo.] quoque oppidum, Albi conterminum, quod Odo legatus Imperatoris, et Saxonum praesidium tenebant, captum expugnatumque est a Vilizis sociis Danorum.

[Note: 31] Carolus postquam de his cladibus certior factus, absque cunctatione vndique, quam latissime patet Imperium, copias militares euocat: ad se quamprimum properare iubet. Ipse nihil cunctatus absque mora de Aquis Graneis progreditur: Rhenum celeriter transit, ad Luppiam amnem tabernacula figit: ibique aliquot dies, veritus ne paucitas sociorum sperneretur, maiorem manum expectare statuit. Quo cum ex Galliis, Germaniis, Italia, militares cohortes, equitumque turmae prouolassent, Imperator intento infestoque exercitu, acieque instructa ad confluentes Alarae, et Albis fluminum contendit: ibi castra ponit, statuitque quamprimum cum Gotofrido confligere, ipsumque domi suae armis lacessere: omnemque belli impetum in Daniam transferre. Nec ante pacem sibi cum huiuscemodi populis, alienis a religione nostra fore censebat, quam totum eum Septentrionis tractum, omnes eiusdem cardinis nationes, Danos, Cimbros, Suionas, Fennos, Nordouicos, Gotos, Getas subegisset, atque sub imperium obsequiumque vi et armis redegisset, et coegisset. Legiones, equitatus, auxilia, commeatus, annona, pecuniae, stipendia militibus, impedimenta, tormenta, arma, machinae bellicae, cuncta denique ad tantam molem necessaria vtiliaque ad fatim comparata erant. Verum omnis conatus frustra fuit: ira coeli, pestis gravissima in iumenta, bouesque primum desaeuit. Vni monachorum praesuli vna nocte centum boues dira lues abstulit: omen haud dubie copiis nostris infaustum. Augustus ne contra stimulum calcitret, neue inuitis superis, laeuoque numine quicquam casurum in caput suum moliretur, a proposito destitit. Nam et classis Cimbrica, audito Imperatoris adventu, ex Frisia excesserat.

[Note: 32] Et Godofridus dum Halietis Anates venatur, et Aquilam a praeda auellit, a filio, cuius matrem pellice subinducta repudiarat, interficitur. Hemingus nepos ex fratre rex a Cimbris salutatur. Isque primus de nece patrui ad Imperatorem scripsit: et missis legatis pacem et foedus a Caesare supplex petiuit, et impetrauit. Duodecim vtriusque aulae purpurati ad flumen Aegyduram coeunt, foedus feriunt: vtraque pars solennibus caeremoniis ritu patrio religione iurisiurandi societatem sanciunt. Eodem anno qui fuit Christianae aerae Octingentesimus et decimus, et Rothrudis filiarum Caroli natu maxima, octauo Idus Iunii moritur: sororis fatum in paucis post diebus subsequitur Pipinus. Nam post mensem octavo Idus Iulii regnum simul cum vita amisit.

[Note: 33] Magnus compositis rebus Saxonicis, finitoque bello Cimbrico Octobri Aquas Graneas petit. Vbi diuersi exterarum gentium legati, Nicephori Constantinopolitani Imperatoris, Abulazonis Hispaniae


page 325, image: s0325

vlterioris siue Beticae, ac Granatae regis, eius aduentum praestolari nunciabantur. Cum vtrisque pax facta, foedusque ictum. Hispanus Henricum purpuratum a Saracenis iam pridem captum Imperatori remisit. Eius filius Abdiromanus Caesar Augustae praeficitur. Amarozus Oscae: at Nicephoro Venetiae redditae sunt. Atque cum eius Tribuno militari Arsaphio, Haedo [Note: Reichenau.] monachorum Augiae diuitis [Note: qui et Etho, ac Otho dicitur.] magister et Pontifex Basiliensis, ingenio et corpore eximio, qui iter huiuscemodi memoriae literarum commendauit, Hugo, Turonum dux nobilissimus, Aego foro Iulii oriundus, Byzantium legantur, cum ipsis Leo Siculus transfuga, et Billaerus dux Venetus, dignitate ob perfidiam motus, Constantinopolim deportantur.

[Note: 34] Sub idem tempus Imperator Nicephorus a Vulgaribus a se saepius victis, improviso noctis impetu vltra Saum in Maesia opprimitur, cum toto exercitu ad internecionem caeditur. Filius Nicephori Stauratius, saucius humerum, vix Hadrianopolim euasit: ibique Imperator a Graecis salutatur. Is iniquior nostris fuit. Populonium Tusciae vrbem dolo magis, quam vi captum diripit: quamobrem nostri legati, haud benigne, hospitaliterque accepti, sed separati, Graecis ludibrio fuere. Tandem contumeliose accepti, contumeliosiusque dimissi, cum magna rerum iactura difficultateque in Germaniam redeunt.

[Note: 35] Interea apud Graecos Michael Curoplates, cognomento Rangabes, cui Nicephorus propriam filiam in matrimonium dederat, fratrem coniugis suae Stauratium a fastigio rerum perturbat, contubernio monachorum includit: habenas orientalis Imperii cum vxore arripit: ab hocque inpaucis inde diebus Michael episcopus, Theognostus praefectus equitum legati, profecturi ad Carolum, qui Aquas Graneas habitabat, superueniunt in fines nostros.

[Note: 36] Forte fortuna Haedo, et Hugo (quorum iam paulo ante mentionem feci) apud Imperatorem nostrum versabantur, ipsique narrabant, quo pacto accepti a Graecis fuissent. Vetus dictum est, ab alio expectes, quod alteri feceris. Magnus, Graecos per longissimos maximeque deuios anfractus alpium, sursum deorsum circumduci imperat, donec annona, supellectile omni absumpta, egere inciperent.

[Note: 37] Tandem vbi penuria omnium rerum adtriti, per syluestres calles montium seducti ad Aquas Graneas perueniunt: Ne heic continuo, et recta absque ludo in conspectum Caroli admissi sunt. Siquidem cum per quatuor summorum aulae Magistratuum conciones, quae ita ex industria subornatae erant, oberrarent: et illos, quod corporis habitu, cultuque caeteris praestarent, rati esse Carolum, suo more adorare, et venerari conniterentur, verberibus ex composito, pugnisque adfecti, extrusi sunt: ridiculo ludibrio nostris fuerunt, proterve illudentibus nobilibus pueris ex Caesarea cohorte, et adclamantibus: Non est hic Caesar. Mos est proceribus nostris, adultos liberos principibus tradere, ad munia haud multum a ministeriis seruilibus abhorrentia. Hi velut seminarium praesidum, praefectorumque apud Germanos sunt. Primum itaque Graeci in vestibulo regiae magistrum Equitum in sublimi solio residentem, circumiecta ministrantium corona, offendunt. Hunc suspicati esse principem, venerabundi salutant: in humum pronum corpus ritu patrio abiiciunt: sed, vt iam dixi, non sine ignominia propelluntur. Deinde in praefectum praetorio, in basilica inter aulicos concionantem incidunt, atque Caesarem esse rati, protinus procumbunt: verum pari contumelia repulsi sunt. Inde in Archimagirum inter purpuratos, et eos qui ab epulis, et a potu Augusto erant, eminentem impingunt, ipsum itidem esse Carolum existimabant: at haud aliter heic ac ab aliis excepti erant, tractantur.

[Note: 38] Nouissime ad palatia Imperatoris, et ad militarem cohortem ferro armisque nitentem, et ad cubicularios, eorumque praefectum deuoluuntur. Hi proximi foribus aedis, inqua Magnus versabatur, ex cubabant, stabantque vt egressum principem deducerent. Graeci pauefacti insolita


page 326, image: s0326

rerum facie, totque contumeliis saturi, iam oculis suis non satis fidentes, ne ipsi quidem Augusto abunde fidem amplius habituri, incerti erant, quemnam pro principe ducerent. Praefecti cubiculariorum pedibus, qui excellebat caeteros habitu, ornatuque corporis, aduolunntur, ignorationem nunquam ante visi Caesaris, excusant. Is eos manu alleuat, benigneque compellat: hic in praetorio Augustum esse docet, vt quam primum admittantur suam operam pollicetur. Magnus omnium rerum conscius, Graecis obuiam proceres, qui illos honorifice ad se deducant, ire iubet.

[Note: 39] Stabat Augustus Imperatorio cultu iuxta fenestram, innixus Haedoni, Hugonique. Dextra laeuaque Ludouicus rex Aquitaniae, Carolus filius rex Germaniae, et Galliae designatus: et Bernardus filius Pipini, rex Italiae. Item Caesareae puellae, reginae, filiae et neptes Caesaris proxime adstabant. Pone hosce ingens ducum, Dynastarum, Pontificum, praesulum, et purpuratorum turba constiterat. Quisque pro sorte sua, vt captus est Germanorum, cultus vestibus, auro, purpura, armis, gemmis fulgebat. Graeci insolita rerum facie, subito terrore perculsi, maxime quod Hedoni, et Hugoni, quos ipsi ita contumeliis adfecerant, praecipuus honor haberetur, velut amentes, et attoniti, non oculos tollere, non hiscere ausi, linquente animo in pauimentum incumbunt.

[Note: 40] Carolus eosdem alleuari iubet, comiter excipit, benigne adpellat. Ipsique paulatim recipientes spiritum, ac vocem, cum iam dicturi viderentur, rursus Haedonem et Hugonem a se ita spretos, in tanto honore esse conspicati conscientia delicti, et periculi magnitudine corpora humi sternunt. Nec prius surgere ausi, quam Imperator persancte, per supremam coeli maiestatem deierat, se peccato et errori ignoscere, veniam praeteritorum dare, ipsos impune absque omni maleficio incolumes abituros. Ita accepta fide, vbi animum resumpsere, legatione more gentis defunguntur. Augusto genua ponunt, osculo mentoque humum contingunt: Carolum orbis terrarum rectorem (vt est gens adulandi prudentissima) mundique dominum, sua lingua salutant. Ipsi liberisque eius bene precati, omnia fausta, cuncta prospera ominantur.

[Note: 41] Pax inde, quae cum Nicephoro conuenerat, et cum Michaele confirmatur, legesque pacti in libellum rediguntur: Qui Romae in templo D. Petri a Leone Pontifice, Senatu, populoque Romano, hisce Graecorum legatis domum repetentibus, traditur. Atque ipsi Constantinopolim reuersi, de caetero in Germaniam non venere.

[Note: 42] At Magnus, vt solenne Francis fuit, conuentum Imperii, ad Aquas Graneas celebrat. Eo soluto, in tres mundi cardines tres exercitus mittit. Ipse interea ad classem contemplandam, quam superiore anno instrui imperarat, petit Bononiam, Flandrorum in ora Oceani Germanici, Belgicique sitam. In eius vrbis litore turrim instaurat, cuius vsus nocturno nautarum cursu ignes ostendere, ad praenuncianda vada, portusque introitum. Ipse ignem incendit primus in vertice turris, quam Pharon nuncupant, a Pharo insula Agypti, ad posita hostiis Nili: in qua Ptolomaeus secundus cognomento Philadelphus, rex Aegypti, huiuscemodi turrim maximam super quatuor vitreos cancros extruxit, nauigantibus noctu lumen exhibentem: haec inter spectacula mundi recensentur. Caeterum Pharos insula tempore Plinii Alexandriae ponte iuncta fuit, quae olim, Homeri nimirum aetate, (quod mirari subit) noctis, dieique velifico nauigii cursu, a continente aberat.

[Note: 43] Sub idem, vt dixi, tempus ad Septentrionem, Linones, Vilizi, Valatabli, Sclaui, atque Venedi, sinus Codani accolae trans Albim, qui ad Danos desciuerant, rursus in ditionem redacti sunt. Hochobochorum castrum superiore anno ab his excisum, refectum est. Idem impetus fortunae ab occidente Britannos cisinarinos, noua molientes domuit, in Officio viretinuit.

[Note: 44] Orientali Boiariae limiti saeuior procella impendebat. Michael Constantinopolitanus Imperator infra Sauum in Maesia, cum Vulgaribus male pugnauit. Victus ab hostibus, et castris exutus. Ob res infeliciter gestas animo fractus, monasterio se abdidit. Leonti Pardi Patricii filio, Orientis Imperium concedit. Victores Vulgares, a nobis duntaxat Sauo flumine separati, Boiariae metum incutiunt. Nam in


page 327, image: s0327

Boiorum regno reliquiae Auarorum, et Venedi Histro contermini, ciuili discordia laborabant: videbanturque fenestram irrumpendi in Boiariam Vulgaribus aperire. Missi sunt ab Imperatore Carolus filius, et duces cum copiis, qui cognitis rebus dissentientes ad concordiam reuocarunt, controuersias, lites diremerunt, atque hi cuncta strenue transegerunt. Canizaucus Auarorum regulus, et Thuduno Hunnorum rector, cum proceribus Sclauorum Venedorumque iussi ad Aquas Graneas se conferunt. Vbi et Ancouinus et Hebbio, Hemingi regis Nordomannorum legati, cum muneribus aduentum praestolabantur Augusti. Qui, posteaquam ei id renunciatum est, Bononia relicta, Scaldim fluuium, quem etiam Plinius Germaniae tribuit, Gandavosque petit. Vbi classiariae naues parabantur, materiaque caedebatur. Medio deinde Nouembri ad Aquas Graneas se recipit: legationes audit et absoluit. Carolus filiorum Magni natu maximus vita in Boiaria defungitur, pridie Nonas decembris, anno ab orbe seruato octingentesimo atque vndecimo.

[Note: 45] Anno deinceps proximo ab Aquilone bellorum turbo intonuit. Hemingus Danorum rector absque liberis mortem obiit: mox duo de principatu disceptare incipiunt. Complacuit primum regnum diuidi: sed cum inter eos de regni partitione non conueniret, scinditur studia in contraria populus Cimbrorum. Pars Gotofridi superioris nepotem Segifridum, pars Anylonem nepotem itidem Heroldi regis sectantur. Ambo reges comparatis copiis armis decernunt: ac eo praelio vterque regum periit. Caeterum Anylonis pars superior fuit: hique aduersarios virium metu ad se trahunt. Victi coacti sunt arbitrium victoris sequi, communi suffragio Reginofridum et Heroldum fratres Anylonis reges creant. Cecidisse eo certamine super noningentos et quadraginta decem millia hominum proditum est literis.

[Note: 46] Noui reges Oratores ad Imperatorem pacem petitum legent: Hemingum fratrem obsidem dant vltro. At Imperator Hemingum fratribus remittit, sexdecim proceres Francorum in peninsulam Cimbricam, foedus iureiurando solenni confirmatum proficisci iubet. Reges tum aberant in vltimo Septentrione, qua Britanniam et Occidentem spectat, vbi nunc Nordouici bellum gerebant. Hisce gentibus perdomitis, ad legatos Imperatoris concedunt: In confinio Saxoniae Cimbrorumque vtrinque sexdecim purpurati, singulis, praeeunte scripto foeciali, patreque patrato, iurant, inter se pacem seruaturos: eosdem pro amicis, ac hostibus habituros. Ita sacramento religionis, caeremonia vtriusque nationis, foedus sancitum est, amicitia, societasque inita.

[Note: 47] Haec vbi fiunt, Godofridi regis filii, et plerique Danorum, qui pulsi patrio solo profugi apud Suionas iampridem exulabant, contracto coniuratorum vndique haud contemnendo numero, multisque ad eos ex Cimbrica peninsula, quam Dannomarchiam dicimus, prouolantibus, cum iam speciem iusti exercitus haberent, aleam belli tentare, congredi praelio, et acie cum Reginofrido et Heroldo certare statuunt. Reges quoque, absque cunctatione armati obuiam procedunt, facultatem pugnandi faciunt. Sed illi sine magno labore victi a regibus natali solo, penatibus, foco, aris exciderunt.

[Note: 48] Interea dum haec ad Sinum Codanum in extremo Germaniae Magnae angulo geruntur, ad mare Tyrrhenum in Australi Italiae ora, cuncta tumultu, luctuque complentur. Saraceni, Maurique ex Attica et Hispania cum compluribus nauibus soluunt, ad deuastandam Italiam nauigant. Imperator cum valida manu ad defendendam Italiam, Bernardum ex filio Pipino nepotem, item Vallonem Bernardi patruelis sui filium, quam celerrime contendere praecipit. At Saraceni pars Corsicam, pars Sardiniam insulas inuadunt. Sardi fortiter se, suaque tutati sunt: hostes pene ad internecionem deleuerunt. Corsica ab altero Saracenorum exercitu, foede crudeliterque deuastata est: ingens praeda capta, magnus captiuorum numerus abductus est. Sed haud prospere haec victoria Saracenis cessit. Nam redire domos conantes, Irmingerion Balearicarum insularum praefectus, ex improuiso et insidiis adgreditur, ac circumuenit: partem nauium submergit, praedam excutit, octo naueis


page 328, image: s0328

capit: quingentos Corsicae insulae inhisce repertos captiuitate liberat.

[Note: 49] Caeteri Saraceni hancce cladem vlcisci, ignominiam abolere meditantur: Nicaeam Galliae Narbonensis, centum cellas Tusciae, vrbes dolo captas diripiunt, incendunt. Inde victores in Sardiniam adpellunt: sed a nostris victi, pulsique multis amissis turpiter domos repetunt.

[Note: 50] Vulgarum rex successu rerum impotens animi, prosperitateque bellica inflatior, quod Imperatores Orientales saepius deuicerat, Nicephorum occiderat, Michaclem castris exutum de Maesia exegerat: infesto intentoque exercitu ad Constantinopolim regiam Orientis contendit: ante portam vrbis castra locat. Et cum moenibus incautius obequitat, Imperator Graecorum Leon Pardi filius, eruptione facta, ipsum grauiter sauciat, in fugamque vertit: et retro domum ferre pedem in Maesias compellit. Ad hunc Leontem Byzantium missi sunt ab Imperatore nostro, ex more et longinqua consuetudine, Oratores. Huiusce legationis fuere principes, Amalarius archiflamen Treuerorum, qui Itinerarium conscripsit; et Petrus collegii monachorum Nonantulensium magister.

[Note: 51] Bella, quae Magnus per diuersas orbis partes per septem et quadraginta annos (tot enim imperauit) continenter gessit, paucis, et breui, impareque ingenio, (fateor ingenue) exposui. Quis enim ad alia festinans, et tantulo spacio sibi ad vires colligendas concesso, tanto oneri non succumbat? Homerum ista postulant: Qui si reuiuisceret, atque ab inferis rediret, huicque ponderi manum admoueret, ludum, iocumque prae hocce fuisse diceret vnum bellum Graecorum, qui circa vnam vrbem decem continuos annoshaesere. Et licet eosvictores faciat vatum antiquissimus, tamen si quis gentis dissensiones, altercationes, parricidia, homicidia, damna, caedes, exilia, naufragia conferat cum vnius vrbis direptione, similior sit victo, qui vicerit. Carolus regno Francorum, quod a patre accepit, tantundem, et longe plura addidit. Francorum, Germanorumque maiestas sub eo in summo stetit. Salam, Ligerim, Anassum amnes Alpes maritimas, litoreas, Cottias, Iulias, Rhaetias, Graias, Peninas, Noricas, extrema Imperii Francorum, media fecit. Antea sub ditione Franca erant Celtae, Narbonensis Gallia, Belgae, Germaniae, quae sunt in Gallia Celtica, et Belgica Sueui, Boii, Franci, Turogi, Frisii, Bathaui: subegit inuictus armis Carolus vi Franciam, atque Germaniam transtulit. Hinc Aquitaniam, Longodocos, Vasconas, tractum omnem Pyrenei montis: Nauarros, citeriorem Hispaniam, vsque ad flumen Iberum: illinc Italiam, regnum Longobardorum, cum terrarum Dea gentiumque Roma, Histros, Carnos, Liburniam, Venedorum Marchiam, Dalmatiam, Sclauoniam, Noricum inferius, Pannonias, Hunniam, Auariam, Daciam, Saxoniam, Venedorum atque Sclauorum nationes ferocissimas, et valentissimas: Sorabes, Maesos, Boiemos, Zechos, Morauos, Lusatios, Silesios, Bolios, Abroditas, Mechelburgenses, Vilizos, Velatabos, Hammelburgenses, Brandenburgenses, Pomeranos, Boruscos: atque hae gentes nunc intima Germaniae Magnae a Sala, et Albi, atque sinu Codano, vsque Vistulam, et Danubium incolunt: opulentissima ibi regna possident, quae loca quondam Sueui tenuere: Imperio Francorum isthaec omnia Magnus adiecit. Tantum vnius hominis virtus, felicitasque valuit.

CAPVT VIII. De Caroli amicitia cum exteris administratione regni et familiae, vt et moribus, dotibus animi et corporis ac morte.

1. Transitio.

2. Amicitiam Caroli Reges totius mundi ambiuerunt, se clientes suos nuncuparunt, dona miserunt.



page 329, image: s0329

3. Carolus in disciplina militari vbique virtutis spectator. Exempla duo fortitudinis praemio affectae.

4. Exemplum animaduersionis in negligentes.

5. Forma iuramenti militaris. Poena militum foederatos damno afficientium, castraque deserentium.

6. Census militaris (Koenigsteur, Fahnlehn) quantitas, eius nomina, ab omnibus, etiam Clericis secundum facultates cuiusuis exacti. Quaenam census nomine praestanda fuerint.

7. Rei militaris hodiernae misera conditio Clero et Principibus imperii opes possidentibus, et nobilibus munia in cives et agricolas relegantibus, disciplinaque militari plane corruente.

8. Miltium Germanorum tria genera. Boiemi, Landoknechti et Suitones.

9. Carolus legem Salicam auget, in Gallia Parlamenta ordinat, vt et in Germania. Eius de administranda iustitia cura. Praesidi et assessoribus iustitiariis ordinata sustentatio.

10. Aliae Caroli Leges circa portoria, duella et ebrietatem. Cura circa religionem Christianam quoad conuersionem, nundinas Eucharistiam a Laicis ter in anno sumendam, festorum ordinationem.

11. Reformatio monachorum. Mendici vetiti. Pars redituum Ecclesiasticorum pro egenis ordinatur.

12. Sanctio de asylorum abusu Imperatoris in iure dicendo diligentia.

13. Carolus nemini plura beneficia simul concedit, et quare. Episcopi quomodo et qui ab ipso constituti. Eius de his functionibus concedendis responsio.

14. Carolus Episcopum Moguntinum ob auaritiam et superbiam obiurgitat, quosdam sacerdotio priuat.

15. Publica aedificia Caroli. Eius cura circa pontes et vias publicas. Via ab Agrippinensi Colonia Lutetiam tenus.

16. Classium et portuum ad tutelam imperio extructio. Mauri, Saraceni et Nordomanni ad ensem metiti.

17. Caroli matrimonium et liberi tum ex coniugibus, tum ex concubinis.

18. Gisalae sorori et matri honor habitus. Matris monumentum Lutetiae Parisiorum.

19. Liberorum educatio. Filias, quamuis ob impudicitiam male audiebant, cur nubere non permiserit.

20. Carolus cum Pontifice Romano amicitias colit. Eius hospitalitas, munificentia in pauperes. Quare amicitiam Regum Asiae et Africae ambierit

21. Eius temperantia.

22. Tempore quadragesimali, in quo non prius quam hora tertia pomeridiana prandere permissum erat, cur horam anteuertit. Episcopus eum ideo reprehendens re ipsa de consuetudinis causa edocetur. Cur tempore quadragesimali Vespertinum sacrum missae coniungitur.

23. Caroli somnus.

24. Temporis parsimonia.

25. Corporis habitus et odium in medicos.

26. Vestitus.

27. Vestitus veterum Germanorum.

28. Carolus Gallicas vestes odit et in Germania vendi prohibet.

29. Luxum vestitus suis exprobrat.

30. Venationibus et balneis delectatur, nandique peritissimus, cur Aquisgram Regiam extruxerit.

31. Caroli eloquentia doctrina, et Praeceptor.

32. Carolus Augustini libris delectatur, artes liberales fouet.

33. Mensium et ventorum nomina Germanica, ante ignota, inuenit, Grammaticam Teutonicam scripsit, carmina in Hesoum laudes compegit.

34. Ad literarum studia instauranda vndique viros eruditos acciuit, Ticini et Parisiis Academias erexit.

35. Astudiosis profectuum periculum poscit, diligentibusque praemia pollicetur, negligentes redar guit.

36. Testamenti veteris et noui libros corrigit. Clerus Barbarus.

37. Pietatis cultor liturgiam ordinat per VVarnefridum, Graecos modulos inducit. Concilia.



page 330, image: s0330

38. Ostenta mortem eius antecedentia superstitiosiora. Carolus mortem praesentiens, Ludouicum Imperatorem nominat. Aquisgranum regni Francici caput. Carolus anno 814. febri moritur.

39. Caroli sepultura et canonisatio.

40. Testamento mobilia ipsius quomodo inter liberos, famulitium et pauperes diuisa.

41. Aurea mensa et tres argenteae venditae, pecuniaque exinde redacta cum thesauro Regio inter pauperes per XXI. Episcopos distributa.

[Note: 1] REferam nunc, qualis fuefit erga exterarum gentium reges, et in disciplina militari, ac in rerum humanarum, diuinarumque administratione. Deinde interiorem, ac familiarem eius vitam: quibus moribus, atque fortuna domi inter suos egerit, paucissimis indicabo. Ex quibus existimari licebit, longe alios mores, aliam vitam, alia instituta, in prophanis, et sacris, maioribus nostris fuisse. Ad quae si quis nostrum seculum reuocare contenderit, nihilo profecto plus agat, quam si det operam, vt cum ratione insaniat. Extrema dementia est, cum in veteratis moribus pugnando, nihil aliud quam odium sui quaerere. Vulgatum apud Germanos prouerbium est, Canem vetulum esse indocilem. Hieronymus quidem se nequaquam deterreri adseuerat, quo minus vera discat, atque doceat: et sibiac suis canat: Quamuis totus mundus errorum varietate sit repletus.

[Note: 2] Caroli (inde enim digressus sum) amicitiam exterarum gentium, orbisque terrarum maximi quique reges, missis oratoribus, atque donis, vltro ambierunt. Extant epistolae regum Britanniae, Angliorum, Scotorumque: et vlterioris Hispaniae. In his Carolum patronum nuncupant, se eius clientes profitentur. Persarum, Aegypti, Africae opulentissimi rectores peculiares, et preciosissimas suarum regionum miserunt opes. Persa vectigalia, fructusque omnes Palaestinae reddidit. Imperatores Romani Constantinus Capronymos, Leon quartus filius eius, et nepos Constantinus quintus: pontifex, Senatus, Populusque Romanus, morum, legumque regimen aeque perpetuum detulerunt. Constantinopolitani principes Irena Augusta, Nicephorus, Michacl, Leon Armenius Pardi filius, precibus, crebrisque efflagitationibus foedus impetrarunt.

[Note: 3] Disciplinam militarem seuerius exercuit: militibus, qui gnauiter fecerant, praemia constituit: negligentes ignominia notauit: vbique virtutis spectaror extitit. In Saxonico bello cum duo gregarii milites, facta restudine munitissimae vrbis aggeres dissipassent, ac portas effregissent, ambos ad se vocatos pro concione laudauit, et ipus praefecturam inter Rhenum alpesque dedit In eodem itidem bello duos Tyrones, licet vulgo conceptos, fortiter in medio hostium agmine depugnantes, inter cubicularios, stipatoresque suos esse iussit.

[Note: 4] Item duorum regulorum filli adolescentes iussi ante praetorium noctu excubare, quod largius aequo vino indulserant, somno graui opprimuntur. Carolus, vt eius mos erat, euigilat, noctu cum paucis clam castra circuit, explorat, num omnia rite fiant: vbi somno praepeditos offendit, praeterit quidem, ad tabernaculum redit. Postridie tamen concilio vocato, sciscitatur quidnam is commeruerunt, qui principem et caput Francorum hostium manibus prodiderit, atque exposuerit. Illi primi sententiam rogati suo se ense iugulant: huiuscemodi hominem capitali poena condemnant. Carolus ilios grauiter increpiros, ignominiaque notatos, exauthorat, caetera incolumes dimittit.

[Note: 5] Milites datis nominibus sacramento adacti in eius verba iurarunt, se illi secundum deum deuotissimos fore: nec mortem pro eiusdem, atque Reip. salute recusaturos. Vetuit ne quicquam amicorum, praeter herbam, ligna, aquam, a militibus inter proficiscendum adtingeretur: neue alius alium ad bibendum prouocaret, aut cogerer, ebrium in exercitude caerero aquam potare compulit. Capitali animadversio-ne eos puniuit, qui absque missione castra atque militiam deseruissent. Militiam, sacramentumque detrectantes, praediis, villis, agris, donis militaribus priuavit, ec in alios contulit.

[Note: 6] Censum, Chunigosteuram, et Vanolehen vocant, quinque denarios modius frumenti


page 331, image: s0331

quotannis pensitat. Is qui militiam detrectabat, morbo aut senectute aes illud mulcticium, militareque pendebat. Nam munia bellica, censumque quam accuratissime exegit, quem Germanicis vocabulis, Herischuldam, ipse et Heribannum ab exercitu, vulgus Raisogeltum, ab expeditione nuncupat. Et vt salubrem magis, quam ambitiosum principem scires, ne templis quidem munia bellica, aes militare, vtpote neruos, sine quibus Respubl. nequaquam salua esse possit, condonauit. Ea tempestate sacerdotes paucis, victu, vestitu leui, parabili, ac parco, ad naturae desideria implenda contenti fuerunt, decimis victitarunt: de quibus nemini quicquam contribuerunt. Magnus, non solum praedia stipendiara, agros, prata, vineas, villas, molas, laterarias, calcarias, et huiusmodi reditus, vectigaliaque: item iumenta, pecudes, mancipia, verum et propriam supellectilem praefectorum, praesidum, pontificum, foeminarum sacratarum, et virorum descriptam habuit. Iuxta multitudinem iugerum, agrorum, opum, certus numerus militum, auri, argenti, iumentorum, boum, pecudum, rhedarum, vehiculorum, annonae, vestimentorum, paludamentorum, armorum, cataphractarum, galearum, gladiorum, scutorum, hastarum, arcuum, sagittarum, pharetrarum: it. ferramentorum (quae sunt palae, bidentes, ligones, rastra, cophini, dolabrae, secures, asciae, serrae) indictus, et definitus est.

[Note: 7] At nunc misera est conditio imperitantium, qui expertes omnium vectigalium, vniuersorum exortes tributorum sunt. Cunctis opibus imperii, praediisque regiis, episcopi, duces, tetrarchae, dynastae incubant. Hivbi iniuria a quopiam adfecti fuerint, continuo officium Caesaris, etiam illius periculo, implorant: ipsi interim nec Reipubl. nec Imperatori, etiamsi hisce procella ingruerit, quicquam penitus, nisi grandi pecunia redempti praestant. Eodem pacto cum ducibus fit, et agitur. Comites eorum, equites, monachi, mystae, quamuis beneficia populi, et regulorum occupent, ipsi tamen huiusmodi munia a se in principem, et egenos agricolas, et ciues (quibus nihil emolumenti, ne obolus quidem, aut e fisco, aerarioue (accedit) relegant. Equites, quibus fiscus, et aeraria seruiunt, nisi auro oppignerati, non parent. Ita regna, regiones, vrbes, pagi, oppida, principes caeteri omnes ad egestatem rediguntur: paucorum potentia, diuitiaeque in immensum subito crescunt. Hisce moribus complura, quae maiores sanguine suo, et multo sudore peperere, perdidimus, haud dubie et reliqua, quae adhuc possidere videmur, nisi resipiscamus, amissuri. Nullus delectus Tyronum est, nulla praemia veteranorum: vltro milltiam, non sacramento rogati, religioneque adacti, leuissimus quisque, ac strenuus porator sectari solet: nec de conditione, moribusue aliqua quaestio.

[Note: 8] Sunt autem nostro aeuo militum Germaniae, quorum opera potissimum in bello Europei vtuntur principes, tria genera. Primos a Boiemia natali solo. Boiemos adpellamus. Hi clypeos, tormenta, siue bombardas, gladios maximos, quos Sarissas vocamus, ferunt. Laboriosissimi suntin castris, vallis, fossis, munimentis excitandis: in obsidionibus perferendis commendantur plurimum. Secundum genus collecticia manus est, ex omnibusTeutonum regionibus. Ipsi patria lingua sese Landoknechtos, hoc est, patriae ministros nuncupant. In conflictu, vrbium oppugnatione praestant. Tertium genus a pago, Suitones nominantur: ipsi se Eidgenossen Alemannica lingua, quasitu dicas, foederatos dicunt. Liberti sunt, et immunes omnis Imperii. Basilea a Maximiliano Caesare, mea memoria, ad hos defecit. Supra quam ea loca, quae olim Heluetii incoluerunt, non solum tenent, sed etiam implent. Ex altera parte Rheni coniunguntur eis Rhaetorum populi, supra Comum, qui propriis vocabulis sunt Volturreni, Engadini, Graopundi, Curiones: atque inter hos, et medios internecinum odium est: licet eiusdem linguae sint, eisdem armis, Amazonia securi, hastis longioribus, pugione, et bombardis vtuntur. Nequaquam simul stipendia factitare solent: diuersos fere duces comitantur, partesque contrarias sequuntur. Suitones quidem superbiae nobilitatis aduersi, modestia, concordia, victus parsimonia, disciplina praeferuntur. Verum vulgo male audiunt, castiganturque, quod omnia auro posthabeant: nihil praeter pecuniam spectent, vt apud quos omnia venalia sint. Sed his omissis, ad Carolum redeo.



page 332, image: s0332

[Note: 9] Qui vetustissimae Francorum legi Salicae capita quaedam addidit, quasdam ex integro sanxit: vt de moneta, mensura, ponderibus, quae per totum Romanum Imperium ad aequalitatem redegit. Item Galliam inquinos conuentus diuisit, Viennensem, Lugdunensem, Senonensem, Rhotomagensem, Rhemensem. His caetera oppida contributa. Vnumquodque ius in finitimo sibi conuentu petere iussum. Apud Germanos, quos Caesar vocat Cisrhenanos, qui in Gallia Belgica, Cesticaque habitant, iuridici conventus instituti sunt, Vesontinus, Mogontinus, Treuerensis, Agrippinensis, Cameracensis. Sanxit Magnus, vt in primaria cuiusque regionis vrbe, quam Metropolim Graeca voce dicunt, pontifex et praetor ter quotannis, Aprili, Octobri, Ianuario ius dicerent, responsa redderent: et primum pauperes, viduas, pupillos, dato his prudentissimo patrono, diligentissime audirent, inimicos reconciliarent. Vetuit insuper Magnus, ne illi lites in diem differrent, neue calumniis locum facerent. Opulentos quidem, ac locupletes, pontifices, praefectos, si qui in concordiam redire nolent, ad se haud alio delegarent. Sumptuarium decretum huius cemodi iuri dicundo intentis promulgauit: quotidie pontifici quadraginta panes, gallinastras tres porcellum vnum, oua quindecim: de potu modios tres, de auena caballis modios tres. Praetori panes triginta, modios duos, caetera tantundem statuit.

[Note: 10] De portoriis, singularique certamine complura sanxit, quae, quod nunc ludibrio sunt, corruptis nostris moribus, prudens praetorio: illa iam vetera, sed optimi moris, quae nunc exoluerunt, vtinam possent obtineri, referam. Ebrietatem inhibuit, neue alius alii propinaret. Sine discrimine vniuersos ad Euangelica oracula, ad placita Christi Domini, deique nostri sectahda coegit. Nundinas diebus festis ademit. Edixit quoque prophanum plusquam ter in anno de sacrosancto conuiuio, quod Eucharistiam nuncupamus vesci non placere. Festos, et solennes, statosque dies Christo seruatori nostro dicaros, nimirum natalem eius, Calendas Ianuarias, quando more Iudaeorum circumsectus est, Epiphaniorum sacrificium, ante octaumn Iduum eiusdem Mensis solenne, et lustrationis quarto Idus Februarii: annales vero ferias, quibus idem Christus reuixit, mortem atque inferos superauit, ac hisce triumphatis, coelos conscendit: et deinde in legatos suos spiritus aethereus illapsus est, tantum celebrandas esse sciuit. Praeterea sacros, religiososque dies in aestate. D. Ioanni Baptistae, diuis Petro et Paulo. In hyeme diuo Martino (cuius sacra secum ferre consueuere reges Franci) Andreae, Stephano, Ioanni Euangelistae, et infantibus ab Herode contrucidatis adiecit.

[Note: 11] Praecepit etiam vt monachi, sacerdotes literis operam sedulo darent, emendate et recte scriberent. In omnibus contuberniis monachorum, episcoporum aedibus pueros docerent. Mendicis palantibus vetuit quicquam tribui, suos quamque regionem inopes alere: sanos, validos labore victum quaeritare, ac desiderio sufficere manus iussit. Idcirco opes ecclesiasticas in locupletioribus templis in tres diuisit partes, tuas egenis, tertiam sacerdotibus attribuit. In aedibus augustioribus donaria aequa lance inter egenos, et sacerdotes bipartitus est. Autor et aliarum legmn fuit, in quibus cauit: Ne temere, et passim sacrificiis interdiceretur: neue cadauera in fanis humarentur, neu sacerdotes auaritiae, Venerique dediti essent: vt Pontifices officio publice in templo docendi plebem fungerentur: vt sacerdotes auariciam, gulam, cauponas, negocia prophana, familiaritatem mulierum euitarent, aut sacerdotio cederent, aut tribu mouerentur.

[Note: 12] Vt fures, homicidae, et huiusmodi crimina committentes, si ad asylum, templumue fuga elapsi forent, repeterentur, atque vi eriperentur. Quod si quis monachorum pontifexue praefectusue illos reddere recusaret, satisdaret damni infecti, compensandique praestaret, promitteret: si illorum quispiam aufugisset, id non sua opera esse factum, iuraret. Ius assidue summa diligentia dixit, nonnunquam mane, dum indueretur, tanta temporis iactura apud eum erat.

[Note: 13] Nulli plures Ducatus, praefecturasque, aut sacerdotia concessit, dictitans, sibi et alios demerendos, beneficiisque oppignerandos esse. In episcoporum senatum haud temere quempiam adlegit:


page 333, image: s0333

eruditionem, atque bonitatem in cooptandis illis potissimum spectauit. Neminem nisi antea sibi probatum, et cognitum creauit Nam eum ordinem ad pristinum modum et splendorem a D. Paulo praescriptum reduxit. Curiose cauit, ne quis auarus, aut ambitiosus, Iuxuue perditus, vnquam pontificalem apicem adipisceretur, Hyldegardae reginae petenti pro sacrificulo suo, idem proceribus aulae rogantibus, respondit: Idoneo, et si pauperi iam destinaui: Imperatorem mentiri, aut falli non decet, vt obtrudat superis, cuius vitam, mores, ingenium ignoret: et tantone oneri parsit, compertum non habeat.

[Note: 14] Episcopum Mogontinum, quod lituum aureum, distinctum gemmis, instar Caesarei sceptri vsurpasset, seuerissima coercuit oratione: eidem auariciam, et superbiam pro concione propalam exprobrauit: indignabundus, et clamitans: En, ait, pastores nostros, crucem Christi professos, qui spreta cura et pascendarum ouium solicitudine, ostentatione, opibus, luxu, Imperatorem quemuis opulentissimum lacessant. Quendam pridie feriarum D. Martini delignatum episcopum, quod is auctus tanta dignitate, amicis coenam exhibens, et vti fit, mero sese nimium onerans, somno deinde oppressus, noctu diuinis rebus non interfuisset, rursus sacerdotio mouit: intoler abilem, negligentissimumque fore ratus, qui primo die sibi non temperaret, vt sui compos deum ad iracundiam non prouocaret. Itern alium laetiorem ob pontificatum donatum atque gestientem, et ab humo in equum absque scamno, siue subpedaneo, vno impetu subsilientem, reuocauit, Vales, inquit, vt video viribus, et eques haud malus es: tua opera in bellis, vbi tua virtus enitescat, indigeo: proinde ignobili et imbecillo oues et gregem pecudum relinque.

[Note: 15] Publica opera plurima fecit. Ex quibus praecipuum est templum Deiparae Virginis, adhuc toti Europae venerabile ad Aquas Graneas, ex aduerso Palatinae domus: cui et porticus, et procerum aedes ita circumiectae extructae fuerant, vt vndique paterent ex praetorio prospectanti. Columnae marmoreae Roma, Rauennaque deuectae. Tanto monachus Sueuorum: Diui Galli consecraneus, tintinabula fudit. Aedes sacras vetustate collapsas, aut alio quouis modo absumptas, reficere Pontifices, et patres finitimos praecepit: et vt maturius quaeque perficerentur, praetores praefecit. Veteres pontes, naues, portus, vias, et huiusmodi minora monumenta praetoribus suis reficiunda distribuit: maiora et noua, communi omnium episcoporum, monachorum, equitum impensa construxit. Neminem qui beneficia fisci, aerarii, populiue possideret, immunitate donauit-Moguntiaci Rhenum ponte iunxit: cuius longitudo erat quingentorum passuum: tanta ibi est latitudo amnis. Decem annis per vlces opera Europae extructus est, perpetuus fore visus. Anno antequam decederet, de coelo tactus, tribus horis conflagrauit: adeo vt ne vestigium quidem relinqueretur: pro ligneo lapideum restituturus, prius ex hac vita migravit. Excitauit a fun damento duas regias: vnam haud procul Mogontiaco apud Ingelhaim, alteram Neomagi, vrbs est inferioris Germaniae. Viam quoque ab Agrippinensi Colonia, Parisiorum Luteciam tenus munisse, atque stratuisse, vulgo refertur.

[Note: 16] Ad tutelam Germaniae, Galliae, Italiae classes reparauit, binas instruxit, aduersus Nordomannos, et Saracenos. Naues iuxta flumina, quae ex Germania, atque Gallia, Italia in Oceanum, mareque Tyrrhenum defluunt, fabricauit. In omnibus portubus, et hostiis fluminum, qui nauium patientes erant, statiua, classiariosque habuit: tutasque Germanias, Italiam, Gallias, quantum praeuideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit. Nordomanni, qui nunc Dani, a veteribus Cimbri dicti, assiduis incursationibus Gallicum litus infestum reddebant. Saraceni, siue Mauri Italiae, Galliaeque crebro imminebant. Carolus captiuos horum pueros, atque infantes ad ensem metiri solebat, quicunque excessisset ensem, capite obtruncabatur. Ideo nullum graue detrimentum, neque Italiae a Mauris, neque Germaniae et Galliae a Nordomannis adiunctum est. Duntaxat Centumcellae, Ethruriae oppidum, ac Nicea Galliae Narbonensis ciuitas a Saracenis proditione capta, atque vastata. Et in Frisia quasdam


page 334, image: s0334

insulas, proximas litori Nordomanni depraedati sunt.

[Note: 17] Quatuor habuit vxores. Adolescenti mater eius Bertha, Irinogardam filiam Desiderii regis Italiae collocauit: verum cum ea diuortium fecit. Deinde Hildegardim Sueuam in matrimonium accepit, ex qua tulit tres mares, Carolum, Pipinum, et Ludouicum: totidemque filias Rotdrudim, Bertham, Gisalam. Defuncta Hildegarde, Fastradam Franconum genere procreatam duxit. Ea duas filias peperit, Hildrudim, et Rothaidem. Post mortem Fastradae Luitgardim Alemannam connubio sibi iungit, ex qua nihil liberorum tulit. Habuit et plurimos liberos ex concubinis. Nam Gersuinda de Saxonum progenie oriunda Adeldrudim, Reginopyrga, [Note: Reginopyrga, quae Regina ab Eginharto dicitur.] Drogonem, et Hugonem. Adeluida Theodericum progenuit.

[Note: 18] Gisalae sorori, matrique praecipua officia praestitit: maximos honores tribuit. Matrem in Coenobio D. Dionysii, ad sextuma Lutecia Parisiorum lapidem, apud Pipinum patrem condidit. Eorum monumenta inspexi, dum in vrbe Parisiorum Philosophiae ante annos duodeuiginti operam dedi.

[Note: 19] Maxima cura liberos educauit, nunquam domi sine ipsis coenauit: nunquam iter fecit, quin filii adequitarent: filiae vehiculo extremo agmine claudente, subsequerentur. Ipsos liberalibus studiis, quibus ipse operam dabat, institui iussit. Mares simul ac per aetatem licuit, more Germanorum equis, armis, venationibus exercuit: foeminas vero etiam lanificio, colo fusoque, ne ocio torperent, adsuefecit. Atque hae cum admodum pulchrae essent, nullam earum nuptum dedit vsque ad mortem, caussabatur se earum consuetudine carere non posse. Inhacque re fortuna eum destituit. Nam filiae probro impudicitiae notatae, male audierunt: sed ea siue crimina, siue maledicta patienter tulit, dissimulauitque. Duos filios Carolum Pipinum, vnam duntaxat filiam Rotdrudim amisit. Filium Pipinum gibbosum ex concubina, cuius nomen non traditur, supra commemorauimus. Pipini liberos, vt suos educauit. Bernardo paternum Italiae regnum concessit. Adelhaidem, Atalam, Gundradam, Bertaidem, Thedradam [Note: Sic Eginhartus filias Pipini nominat.] inter filias enutriuit.

[Note: 20] Amicitias Romanorum Pontificum, et adfinium constantissime retinuit: peregrinos, et hospites humanissime (qui vetus est Germanorummos, sicut inter illustres annalium authores constat) excepit Multa in eos beneficia effusius contulit. Eorum multitudo non solum aulam, verum totum Francorum quoque regnum praegrauare videbatur. At Carolus fisci detrimentum, fama genuinae hospitalitatis, benignitatisque gloria compensabat. In pauperes et egenos munificentissimus fuit: in Syriam, Aegyptum, Africam, et vbicunque Christiabos in egestate, et inopia viuere accepit, pecuniae ingentem numerum misit. Asiae, et Africae regum societatem ambiuit, vd inde Christiani, qui illis parerent, quic quam emolumenti nanciscerentur.

[Note: 21] Cibi, potusque parcissimus erat: in potu tamen temperantior, vt qui ebrietatem in quolibet, infimae etiam conditio-nishomine, nedum Suis, velut mali ominis abhorreret: lege data eam prohibuit. Coena quotidiana quaternis duntaxat ferculis, praeter assam: qua maxime delectabatur, et quam venatores verubus inferre solebant, constabat. In coena non amplius ter fere neque temere interdiu bibit. Aestate pro potione sumebat aliquid pomorum, et semel duntaxat bibit. Conuiuabatur rarissime, et hoc celeberrimis tantum diebus festis, magno conuiuarum numero. Inter comedendum legebantur ei historiae, et antiquorum regum gesta.

[Note: 22] In Quadragesima ob ministeria octaua coenabat: quum hora nona demum prandere consuetudo esset, post rem diuinam vesperi factam: Quod et Prudentius hisce carminibus doce:

Nona submissum rotat hora solem,
Partibus vix dum tribus euolutis,
Quarta deuexo superest in axe Portio lucis,

Episcopum qui gulae causa anteuerti horam calumniabatur, ieiunium servare praecipit, nec quicquam vel gustare permittit, donec ipse, hinc duces, dynastae, ministeria cuncta deinceps comedissent: ita episcopus demum post multum noctis fame tabefactus coenitare permissus, re ipsa doctus est, quam obrem


page 335, image: s0335

Imperator anteuerteret horam. Non hic horae aequinoctiales, sed cuiusque diei, quas inaequales, et planetarias vocant, significantur. Fraus nunc fit a sacrificulis decreto, Vespertinum sacrum sacrificio iungunt, vt perpetrata re diuina, vesperi fieri solita, eodem tempore comedere videantur. Id enim ieiunium primum duntaxat sacerdotibus solenne fuit, sicuti in Pontificalibus libris legi: et Ausonius testatur hoc carmine,

Et deuota pii celebrant ieiunia Mystae.

[Note: 23] Noctu dum in cubili cubaret, capiti pugillares supponebat, si quippiam vtile (vt fieri in lectulo solet) in mentem veniebat, adnotabat, ne memoria laberetur. Somnum quater, aut quinquies non solum expergiscendo, sed surgendo etiam interrumpebat. Aestate interdiu binis, aut ternis promeridianis horis condormiebat.

[Note: 24] Mane dum amiciebatur, ac calciaretur, non solum amicos salutatum, sed et litigantes admisit, et eorum decidit negocia, iusque dixit, tanta parsimonia temporis erat. Eo quoque tempore officia et quicquid fieri tota die placeret, breuiariis aperuit.

[Note: 25] Corpore fuit amplo, atque robusto: statura eminenti, quae tamen iustam non excederet: quam Eginhartus scriba eius septem pedum fuisse tradit. Caput habuit, more Germanorum, rotundum. Oculos itidem, vt Germani, caeruleos, praegrandes, et nitidos. Vultu erat tranquillo, et sereno. Nasus paululum mediocritatem excedebat. In senecta, canicie pulchra fuit, ceruice obesa et breuiore, ventre proiecto, sed qui commoditate, et acquitate membrorum occuleretur. Incessu fuit firmo, et tota corporis habitudine virili: voce clara, minore tamen, quam quae proceritati conueniret. Authoritas, dignitasque plurima sedenti, ac stanti non defuit. Vsus valetudine prosperrima: tempore vitae pene toto illaesa, nisi quod per quatuor annos, quam ex hac vita migraret, crebra febri corriperetur. Ad extremum vno pede claudicaret. Et tum quidem valetudinem suo arbitratu rexit, sine adiumento medicorum: quibus infensior erat, quod assis, quibus delectabatur, interdicerent, et elixis vti suaderent.

[Note: 26] Vestitu, calciatu, et caetero habitu, patrio, h. e. Teutonico vtebatur: non multum a vulgari abhorrente. Subucula, tunica artus singulos exprimente, quae serico limbo ambiebatur: thorace pelliceo, tibialibusque lineis muniebatur. Amictus insuper sago Veneto. Ense semper accinctus, cuius capulus, vt balteus, aut aureus, aut argenteus erat. Celebri festo, aut quando exterarum gentium legati venissent, veste, gladio, diademate aureis, atque gemmatis prodibat: peregrina, atque exotica vestimenta, preciosa quanquam, omnino contempsit. Romae bis duntaxat Hadriano, item Leone Pont. Max. enixius orantibus togam, chlamydem, calceosque more Romano sumpsit. Etiam habitum, vestitumque pristinum reducere studuit: qui is, quem describam, erat.

[Note: 27] Pagus Boiariae in Norico est, ad Maticham flumen, inter Iuuauum, Oenumque amnes cubat, (Maurkirchen vocant) ibi in templo duo equites, gypso cocti, positi conspiciuntur Franco vestitu. Calceamentis vtrinque lora trium cubitorum, inexa sunt: Tibialia foeminalia linea, ac vermiculata fasciolis eius coloris constringuntur. Atque haec omnia lora superiora cancellatim intendebantur. Extremum vestimentum paludamen tumquadrangulum caeruleum et duplex, quod humero iniectum, lateribus vtrinque patet: ore eius priores, posterioresque, vsque ad calcem, plantamque perueniunt.

[Note: 28] Franci inter Gallos militare soliti, eorum sagis virgatis, breuioribusque vti iam coeperant. At Carolus visa quondam Brachatorum turba, indignabundus exclamauit: En liberos Francos, qui eorum, quos vicere vestimenta haud bono omine, et inauspicato vsurpant: quid ista pittaciola prosunt? Totum non operiunt corpus, maxima ex parte nudum relinquunt: neque a pluuiis, ventisque defendunt. Quin etiam ad naturae necessaria secedenti tibiae congelascunt. Edixit denique, ne de caetero huiusmodi Gallica saga in Germania aut venderentur, aut emerentur a quopiam.

Hyeme, vt est Germaniae mos vetustissimus, longinquaque consuetudo, rhenone ex pellibus lupinis, ouillisue muniebatur. Cumque apud Forum Iulium hybernaret, ac videret Francos exoticas pelles, peregrina vestimenta a Venetis


page 336, image: s0336

mercatoribus magno emptitare: huncque sericatum, illum gemmatum, istum armillatum, alium manuleatum, cycladatumue procedere, omnes vti vestiti erant, secum venatum pluuia imminente proficisci imperauit, vestibusque hisce imbre corruptis, spinis atque fruticibus, dum feras insequuntur, conficiunt, dilaniatis cruore atque sanguine oblitis, domum reuertit, iussitque vniuersos mox secum in praetorium coire, atque eodem habitu secum coenare. Ob frigus tum omnibus ad focum certatim considentibus, conuivium ad multam noctem protraxit. Postridie iisdem indutos amictibus, cunctos apparere iubet. Tum vbi huiusmodi indumenta, partim imbre, pluuia, sentibus dilacerata, cruore oblita: partim igne rugis constricta, proinde rapta, discissaque conspexit, lupinas pelles, quas, vti fieri solet, aere siccarat, integras ostendit: Stolidissimi mortalium inquit, quod vestimentum nunc vtilius, preciosiu sque est? Meum ne drachma comparatum, an vestra, tot libris, atque integro patrimonio coempta.

[Note: 30] Exercitationes equestres, venatorias, quae illi gentilicia erant, nunquam omisit. Germani enim a puero illis ita exercentur: vt nulla gens alia gens alia eis aequari possit. Animi laxandi caussa lauacris oblectabatur: saepius calidis vtebatur, lauandoque, crebro natatu se exercebat, adeo vt omnes nando superaret. Ideo ad Aquas Graneas (quibus Serenus Granius legatus Germaniae Chisrenanae Hadriano Imperante tam celebre apud posteros nomen dedit) Regiam extruxit: ibi extremam aetatem egit. Ad balneum non modo liberos, sed proceres etiam ac amicos admisit. Nonnunquam et caeteros aulicos, custodesque corporis inuitauit: interdum plusquam cum centum hominibus lauit.

[Note: 31] Eloquentissimus fuit, copiose simul, ac perspicue, et ornare de quacunque re dicturus erat, perorabat vsque ad extemporalitatem. Vtraque lingua Romana atque Germanica iuxta facundus, ac promptus: nam linguam Latinam iuxta patriam, hoc est Teutonicam calluit. Graecas quoque literas attigit, quas tamen melius intelligeret, quam pronunciaret. Artes liberales studiosissime coluit. Audiuit in eis Albinum Saxonem Angliumque virum optimum, eius tempestatis vndecunque doctissimum, quem fere secum, vbi a bellis feriae erant, in aula magno honore detinuit. Habeo rhetorica, dialecticaque, quae Albinus rogatu Caroli scripsit. Cosmographiam, et descriptionem orbis terrarum, in mensa argentea caelatam habuit. Astrorum disciplinae plurim um operae nanauit: abaco exercitatissimus, coeli, syderumque meatus, atque naturam curiosissime rimatus est. Rem quoque musicam apud Latinos auxit, cum apud Romanos, nempe Ecclesiasticos, quatuor duntaxat tropi seu modi, Phrygius, Dorius, Lydius, Mixolydius, quos vulgus cantorum tonos Autentos (, id est clamosos, enim clamor, voco, resono Graecum est) vocat, hactenus in vsu fuissent. Ne Latini vlla ex parte Graecis cederent, ducema comite diuisit, quatuor subditios modos a quatuor primariis distinxit, octo tropos fecit: illos cantores plagios, id est, obliquos Graeco vocabulo nuncupant.

[Note: 32] Admodum delectabatur libris D. Aurelii Augustini, praecipue iis, quos de Ciutate diuina inscripsit. Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. Artium liberalium doctores praeter caeteros egregie veneratus est.: magnis illos adficiebat honoribus, plurima in illos beneficia conferens. Constat quosdam celebres e ludo literario in aulam receptos, sacerdotia locupletissima, et pontificatus consecutos fuisse.

O si mihi, inquibat, fata duodecim Hieronymos Augustinosue concederent. Subiunxit stomachabundus praeceptor eius Albinus, suauis homo: Qui duodecim postules, cum suprema illa, atque aeterna maiestas, tanto temporis spacio duos duntaxat habuerit?

[Note: 33] Linguam patriam, hoc est Teutonicam, locupletauit. Mensibus et Ventis Germanica vocabula, a quatuor mundi partibus imposuit. Subsolanum Osten, et Oster. Austrum Suden et Sunder, Aquilonem Norden, Fauonium VVsteen, Vester nuncupauit. Ex hisce caeterorum vocabula, vti a Graecis factum est, composuit. Mensius quidem isthaec nomina fecit. Ianuarium ab hyeme VVintermon: Februariuma


page 337, image: s0337

cessando Hornung: Martium a tempore Lentzmonet: a Paschalibus Aprilem Ostermonet: Maium a gaudio Vunnemonet: Iunium ab arando Brachmonet: Iulium a foenisecio Heumonet: Augustum a messe Arnmonet: Septembrem a satione VVitonmon: [Note: Eginhardo Herbstmonat.] Octobrem a vindemia VVeinmonet: Nouembrem VVindtmonet: Decembrem a natalibus Christi Heiligmonet adpellauit. Scripsit et Grammaticam patrii sermonis, quam extare aiunt: conatus est regulis ac praeceptis cultiorem et elegantiorem, ad aemulationem Graecorum, Romanorumque linguam Teutonicam reddere, omnique barbarie exuere. Teutonica, et antiquissima carmina, quibus Heroum, sicuti mos est: Germanorum, gesta canuntur, scripsit, et memoriae mandauit.

[Note: 34] Liberalia literarum studia, pene iam, vt ipse ait, incuria maiorum obliterata, instaurare summopere connisus est. Et vt sui exemplo ad ea amplectenda caeteros inuitaret, ex Hybernia duos Scotos, Clementem, et Albinum acciuit, vt tum erant tempora, eruditissimos. Item ex Anglia alterum Albinum euocauit. Albinum Scotum Ticinum misit, ibique ludum literarium aperire iussit. Commilito huius Clemens, mandato Caroli in Lutecia Parisiorum concedit: eique Magnus annonam, stipendia e fisco tradit: procerum, pauperumque pueros, ingenuos modo, erudiendi causa tradidit, commisit: vt nostro aeuo Imperator Maximilianus Viennae Noricorum factitauit. Albinum Anglium secum detinuit. inde Diui Martini Coenobio in agro Turonum sito, vbi doceret, cum in aula non esset, condonauit. Valdonemque Augiae Maioris [Note: Reichenau.] Magistrum ad diui Dionysii templum in agrum Parisiorum, ex Sueuia docendi ergo transtulit.

[Note: 35] Et cum longo post tempore in Galliam diuertisset, pueros quos Clementi commiserat, epistolis, versibus, carminibus orationibus, panegyricis, scriptis, vt periculum de eorum ingenio atque indole faceret, sibi exhiberi iubet. Vbi tenuiores praeter spem profecisse, nobiles vero gaudiis corporis deditos, cultum animi neglexisse deprehendit, illis ad dextram segregatis: Vos quidem macti virtute, inquit, estote filioli pientissimi, qui nostro imperio gnauiter defuncti estis, vestra erunt sacerdotia locupletissima, et pontificatus maximi. Ego vos in aulam adscisco: ex vobis Senatores cooptabo: vos in album Praetorum, et patrum curiam adlegam. Deinde ad nobilium liberos, quos a laeua collocarat, vultu haud iram dissimulans, ait: At vos comatuli et delicatuti, freti opibus, et splendore parentum, nostram maiestatem conspreuistis, vitia, ocia, luxum, et inertiam bonis literis virtutibusque, contempto decreto nostro, praetulistis, iubeo, et Deum immortalem testor, nihil penitus commodi, honoris, ne obolum quidem ab Imperatore vestro, cuius iussa aspernati estis, expectate: faxim vt omnibus mortalibus ludibrio viuatis: et in vos exempla edam, nisi resipueritis, et negligentiam diligentia expiaueritis.

[Note: 36] Vniuersos quoque Veteris ac Noui Instrumenti libros, librariorum imperitia lectorum oscitantia, interpretum inscitia, et incuria temporum deprauatos, ad amussim, et veritatem fontis correxit. Extat publicum decretum: nec siuit, vt tanti Imperatoris verbis vtar, in diuinis lectionibus, templisque inter sacra officia, inconditos soloecismos, barbarismosque inconcinnos obstrepere: in quibus quidam religiosuli nostra memoria, sanctitatem collocant, quasi vero erroris, aut inscitiae turpitudo, praestigiosae atri genii tenebrae, iraque superum Deo Optimo scientiae, et sapientiae largitori, fabroque complaceant. Atque illi crabrones iniquissimo ferunt animo, quod nostro demum felicissimo Christo propitio, seculo, Erasmus Roterodamus (quo nemo multis iam aetatibus vtilior Christiano contigit orbi) iussu Leonis decimi Pontific. Max-Noui instrumenti sacros, libros ad Graecorum fidem, hoc est veritatis fontem, emendauit.

[Note: 37] Ad Carolum reuertor. Pietatem Christianam reuerentissime a teneris unguiculis coluit. Rei diuinae, quacunque hora solitae fieri, interfuit. Omnem grauitatem, seueritatemque, procul omni leuitate, intemplis prae se tulit. Carmina sacra, et ritum cantandi, quo propiciari,


page 338, image: s0338

superos credimus, et quemadmodum nostro aeuo adhuc in templis fieri solet, instituit per Paulum VVarnefridum a sacris. Qui etiam, malo actus genio, Sexti Pompeii Festi viginti prolixa de verborum significatione volumina, in compendium, quod venale circumfertur, redegit, Carolo dicauit. Cum Graeci apud Aquas Graneas patriis caeremoniis rem diuinam facerent, et psallerent, Magnus occulte subauscultans, et captus dulcedine cantus, iussit vt sui sacrificuli eiusmodi numeros exciperent. Indicto conventu principum, supra modum auariciam in sacerdotibus detestabatur. Conventus episcoporum, sacerdotum per regnum, Mogontiaci, Turonis, Rhemis, Cabillone, Arelatico egit: de vita, moribus honestate sacerdotum pleraque statuit: ne hisce legibus fraus vlla fieret, summopere cauit.

[Note: 38] Mortem eius, de qua hinc dicam, euidentissimis ostentis praecognitam fuisse, Eginhartus quidem author est. Verum quae superstitiosiora, leuioraque, quam vt huic operi a me inserantur, Philosopho, atque Christiano homini videantur, qui addictus, et deuotus persuasioni, cuncta a supremo numine administrari. Anno igitur ab orbe restituto octingentesimo super tertiumdecimum, cum morbo, senectuteque praegrauatus, extremum finem haud procul abesse praesentiret, vt omnem discordiae ansam praeriperet, Ludouicum filium suum ex Aquitania ad se vocatum, consilio Principum Augustum adpellat. Aquas Graneas Regni Francorum caput, Regiamque perpetuo fore statuit: vbi hactenus ex more Imperatores nostri inungi, atque coronari solent. Dimisso inde in Aquitaniam filio, non praeter solitum reliquum autumni venando exegit. Vnde Calendis Decembribus ad Aquas Graneas reuersum, ibique hyemantem grauis febris mense Ianuario inuasit. Morbum abstinentia, vt solebat, aut mitigare, aut pellere conanti, laterum dolor accessit. Quem dum inedia temperare conatur, et corpus duntaxat potu refouet, septimo posteaquam succubuit die defecit, et excessit ad superos, hora diei tertia, V. Kal. Februarii, anno vitae secundo atque septuagesimo, potestatis septimo, et quadragesimo: Restiturae salutis octingentesimo atque quarto decimo, indictione septima.

[Note: 39] Ipse de sepulchro, funereque nihil mandarat. Humatus est in templo Deiparae Virginis, quod ad Aquas Graneas condidit. Vbi adhuc religiose colitur, et eius sepulchrum reuerenter aditur, atque monstrari solet. Nam anno Christi seruatoris nostri M. C. LXVI Indictione XIIII. Imp. Friderico primo Caes. Augusto imperante in numerum coelitum relatus est.

[Note: 40] Testamentum ante triennium quam decederet, fecit: Gazam omnem atque regiam supellectilem, Caesareum cultum, aurum, argentum, gemmas, vestimenta, stragula, preciosissima rerum, et vestium: vasa preciosae artis vniuersa, aedium palatinarum instrumenta, aeramenta, ferramenta, arma, discos, pocula, pateras, cantharos, trullea, pollubra, in duodecim partes more Veterum diuisit. Nam vt ait Varro, multa antiqui duodenario numero finierunt. Liberos duntaxat ex vncia heredes instituit. Itidem vnciam legauit aulico famulitio: pauperibus, atque egenis dextantem, nempe reliquas partes largitus est.

[Note: 14] Auream quoque mensam, item tres argenteas, in quarum vna Neoroma, in altera vetus Roma, in tertia orbis terrarum descriptus erat: quos multo comparauit, vendi: precium pauperibus distribui iussit per Archiflamines, iuxta quorum numerum, legata pauperibus in vnam, et viginti portiones diuisit. Quippe tot primariaevrbes, quas Graeci Metropoleis vocant, in Imperio Caroli erat, quorum nomina subtexui In Italia Roma, Rauenna, Forum Iulii, Gradus, Mediolanum censebantur: Alpium maritimarum, et Cottiarum Ebrodunum, et Tarantasia. In Gallia Narbonensi (quae verius Italia, quam prouincia ait Plinius) erant Vienna, Arelas, quae et Arelatae: Aquitaniae Burdigala, et Bituriges: Celtarum Senones, Turones. Lugdunum Belgarum Rhemi, Rhotomagus, Vesontio. Francorum Agripinensis Colonia, Treueri, Moguntiacum, Iuuauia, quae et Salisburgium.



page 339, image: s0339

CAPVT IX. Initia Imperii Ludouici Pii, vbi insimul de iuribus, quibus circa constitutionem Romani Pontificis et Episcoporum, item circa sacra vsus.

1. Ludouicus Pius viuo Patre Statuum decreto successor Caesareae dignitatis declaratus, postquam mortem Parentis cognouit, in Germania properat.

2. Ludouicus Bernardum ad se inuitat, et praefectos certis mandatis instructos cum copiis praemittit.

3. VVernerus et Landobertus Hatuuinum ad se vocant, a quo alter vita, alter pede priuatur. Hattuuinus confossus est.

4. Ludouicus in Germaniam peruenit, et more solito inunctus legata ex testamento Patris praestat. Aulae reformatio et fratrum in monasteria detrusio. Poena reorum superioris caedis.

5. Ludouicus legatos ad Imperatorem Graecum renouandae pacis gratia mittit.

6. Comitia Aquisgranensia. Iudices et officiales de administranda iustitia Caesari iurant. Ludouici adhortatio in conferendis officiis.

7. Ludouicus Grimoldo Duci Beneuentano tributum annuum minuit, Saxonibusque iura libertatis restituit, quod quidam bene, quidam male interpretati.

8. Bellum ciuile in Dania inter Gotofridi filios et Reges. Reginofridus praelio caesus, Heraldus ad Ludouicum aufugit.

9. Ludouicus Bernardi Italiae Regis filio Lothario regnum Boiariae donat, Austriae marchiones ordinat.

10. Comitia Badebrunnensia. Heraldi Regis Daniae restitutio frustra tentatur.

11. Tumultus Romae exorti. Bernardo Regi Italiae de iis inquirendi et cognoscendi a Ludouico datur potestas. Regni Boiariae fines.

12. Lotharius Rex Boiorum quatuor Marchiones Austriae constituit, nouaque monasteria extruit. Collegium Viti apud Frisingam.

13. Sorabes et Sclaui, item Vascones rebelles ad officium redacti.

14. Leo Papa moritur, eius Successor, Stephanus quartus ab Imperatore confirmatur. Ludouicus anno 816. coronatur.

15. Legati Saracenorum et Imperatoris Graeci. Lis de finibus imperii occidentalis et orientalis a Ludouico certis commissariis iure dirimenda delegatur. Filii Godofredi in Dania pacem dolose petitam non impetrant.

16. Stephanus IV. moritur. Paschalis 1. succedit, et confirmationem a Carolo petit. Papae constitutio vetus et hodierna. Bathuricus ab Imperatore Episcopus Reginoburgensis constituitur.

17. Ludouicus Pius ex ruina porticus graviter vulneratur.

18. Comitia Aquisgranensia habentur, in quibus de luxu sacerdotum Imperator Leges fert, festum ascensionis Mariae ordinat. Eius nobile dictum de inconuenientia luxus Clericalis.

19. Abroditae Venedorum natio transalbina cum Duce Sclaomir ad Cimbros deficit, Saxoniam infestat, Essefeld obsidet, re tamen infecta domum reuerti cogitur.

20. Bernardus Rex Italiae contra Imperatorem conspirat. Conspirationis autores. Partes Imperatoris et Bernardi.

21. Imperator cum exercitu in Italiam tendit, omnesque aduersarios in potestatem redigit. Bernhardus vita donatur, excoecatus tamen in monasterium detruditur. Episcoporum poena. Bernhardus ex vulnere moritur. Eius progenies.



page 340, image: s0340

22. Britanniae praefectus rebellis praelio caeditur. Britannia ad officium redigitur. Ludouici coniux Irmingardis diem obit, relictis tribus filiis.

23. Sigo Ducatu Beneuentano inuestitur. Sclaomir captus, et Lupus Vasconum Dux in exilium acti.

24. Ludouicus in comitiis Aquisgranensibus Clerum reformat, festumque omnium Sanctorum in mensem Nouembrem transfert.

25. Imperatoris nouum matrimonium cum Iuditha VVelphanis Sueui filia.

26. Lindeuuitus Sclauus rebellat, copiae eius funduntur.

27. Mox tamen meliori fortuna vsus Dalmatiam vaslat, tandem successu temporis attritus e Dalmatia pellitur.

28. Codex de vitis quorundam Sanctorum in hoc bello conscriptus.

29. Vascones armis in officio continentur. Heraldus Danorum Rex ab Imperatoris copiis in Daniam reducitur, et a filiis Gotofridi consors imperii recipitur.

30. Comitia Aquisgranensia. Lindeuuitus proscribitur. Bero marchio Histriae in exilium agitur.

31. Tres exercitus contra Lindeuuitum ex Italia, Franconia et Boiaria missi intra Drauum et Sauum vires coniungunt, et hostes vbique insequuntur.

32. Lindeuuitus in castello munitissimo se abdit. Carni, eius socii, in gratiam recipiuntur. Copiae Imperatoriae domum reuertuntur.

33. Abulazaro Regi Hispaniae bellum indicitur, Nordmanni Piratae Oram Flaudrensem et Aquitaniae infestant. Aquarum eluuies. Pestis.

34. Comitia de bello Hispanico et Histriaco habita. Arno Archi Episcopus Salisburgensis moritur. Adelramus ab Imperatore surrogatur, qui sibi suffraganeum in Austria Otonem constituit.

35. Borna Dalmatae Dux moritur. Ladae nepoti Ducatus concessus. Principes more solito homagium praestant. Legati Romani Pontificis cum donis apparent.

36. Ludouici pietas in socios Bernhardi et fratres in monasterium detrusos. Eiusdem poenitentia ob saeuitiam in Bernhardum et eius socios.

37. Ludouicus Lotharium filium Caesarem appellat, ipsique Irmingardim despondet.

[Note: 1] IMperator LVDOVICVS Pius filius Caroli, viuente adhuc patre, superiore anno, quam is decederet, communi principum decreto Caesar designatus, nuncupatus est: continuoque in Aquitaniam rediit, vbi degens, de morte parentis fit certior, crebris legationibus in Germaniam invitatur. Valo [Note: Valo, qui et Vualo et Vuala.] pronepos Pipini consanguineus plurimum in aula apud Carolum potuerat. Huius potentia, et authoritas formidolosa Ludouica erat. Aliud quoque accedebat malum. Sorores eius, vti supra commemoraui, vulgo male audiebant, quod sub patre licentius, quam maiestas domus Caesareae postularet, et liberius quam necesse est probis, vixissent. Nam sunt nonnulli, qui ita existimant: eas parum honeste pudicitiam habuisse, atque cuilibet infimae conditionis prostituisse. Has ob causas Ludouicus, ne se absente, aut seditico, aut tumultus abs nouarum rerum cupidis sceleratis excitaretur (quemadmodum fieri solet, vbi capite orbatum est Imperium) maturandum putabat: alioquin patientius mortem, quam dedecora suorum ferre consuetus.

[Note: 2] Primum ad Bernardum Regem Italiae, nepotem suum ex fratre oratores mittit, postulatum, vt is patruo ad Aquas Graneas occurrat. Deinde cum copiis Valam, VVernerum, Landprechtum, Iungebertum praefectos, et amicos suos praemittit: quam maximis itineribus Aquas Graneas properare iubet: mandatque, vt operam dent, dissimulando obseruent, ne quid interim flagitii committatur: neue stuprorum conscii fuga elabantur: praecipiantque exteros, et populares aduentum noui principis praeflolari, eique cuncta integra seruare.



page 341, image: s0341

[Note: 3] Vbi hi ad Aquas Graneas venere, VVernerus communicato consilio cum Lanberto, caeteris collegis Vala, et Iungeberto ignorantibus nec consultis, Hatuinum quendam, quem libidinosissimum esse, et stupri consuetudinem in aula fecisse constans erat opinio, ad se venire imperat. Is conscientia scelerum, se vocari vt comprehenderetur, ratus, venit quidem, sed armis, et prauo animo instructus. Nam admissus VVernerum nihil mali suspicantem interficit. Landberto crus fregit: ipse a ministris VVerneri gladio confossus interiit.

[Note: 4] Ludouicus interea per Aurelianorum, Parisiorum, Haristalliorum agrum cum vxore, et liberis tertio Calendas Martii, tricesimo post Caroli obitum die, ad Aquas Graneas peruenit. Ibia Germanorum principum, Pontificum maximo numero honorificentissime excipitur, ritu patrio inungitur, et secundo senatusconsulto, plebisque scito Imperator et Augustus adpellatur. Testamentum deinde parentis aperit, recitatque in senatu Caesareo, soluitque legata fide Germanica, hoc est, summa: sororibus quoque testata repraesentat. Verum coetum foeminarum maximum aula exigit: praeter paucissimas, probitate et castitate insignes, quarum ministerio regia carere nequibat. Postea (licet natura in ulciscendo lenissimus esset, vt eidem cognomen tum Pii merito inditum sit) consortes flagitiorum, participes caedis superioris omnes in vincula coniicit, nulli eorum ignoscit. Vita quidem donatos, luminibus priuat: fratres suos tonderi, in monasteriisque concludi praecipit: multitudinem principum sibi, Reipublicaeque perniciosam fore arbitrabatur.

[Note: 5] Deinde legationes exterarum nationum, maxime Leontis Imperatoris Constantinopolitani absoluit, cuius oratores Christophorus ab ense et Georgius a sacris, cum Hamalario, et Petro quos a Carolo ad Graecos legatos fuisse diximus, aduenerant. Cum Graecis suos quoque, Nordbertum episcopum Reginensem, et Richouinum praefectum Patauinum ire iubet, qui solenni ex more foedus inter principes, orientalem, occidentalemque initum, de integro renouarent.

[Note: 6] Eodem anno conuentum procerum Imperii ad Aquas Graneas cogit, sacramenta apud se dicere, maxime praetores, prorsus nihil munerum accepturos, iubet. Ipsis pauperes summopere commendat. Vetat insuper, ne populum extraordinariis tributis, nouisue seruitutibus expilent. Nulli delegauit officium, vt non adiiceret, Vide quid agas: Non hominis, sed Dei Opt. Max. miniteres, eiusdem sacramento authoratus es: et agamus, ne quis popularium nos accuset. Quodcunque iudicabis facturusue es, inte redundabit. Itatecum agetur, quemadmodum cum alio egeris. Non est enim apud dominum Deum nostrum iniquitas, aut cupido, acceptione personarum, Rex Deus omnibus idem, qui nos adrerum humanarum fastigium prouexit, vt inopes, plebemque suam ab iniuria potentiorum, seruituteque diuitum defendamus, et adseramus: non vt populi labore, atque sudore partis abutamur, ditemurque. Cardo et summa religionis Christianae in amandis, promerendis egenis consistit. Hi coelos possident, ab ipsis locupletes, et potentissimos quosque mercari oportet. Exiguo conceditur misericordia, potentes potenter tormenta patientur. Honoratissimus, atque maximus titulus, quem Deus peculiariter sibi vendicat, vsurpat, pauperum propugnator, pupillorum tutor, vtduarum curator. Huic administrati imperii sui reddemus rationem.

[Note: 7] Posthaec Grimoldo duci Beneuentano graue tributum deprecanti, inopiam et mediocritarem rei familiaris excusanti, annuum vectigal diminutum. Antea vicena quina millia nummum, quos solidos vocabant, fisco reddebat, iussus est septena duntaxat millia quotannis pendere. Bernardus quoque in Italiam reuertit, iussu Augusti, qui eodem tempore Saxonibus patrias leges, ius testandi, quae pater ademerat, restituit. Haec quidam maligne, alii benigne interpretabantur: vt nemo omnium est, ne Deus quidem Opt. Max. cuius cuncta facta inculpata sint apud vniuersos: hi clementiae, illae imperitiae tribuebant.

Eadem tempestate Reginofridus, et Heraldus reges Danorum a filiis Gotofridi, qui vires recuperarant, armis inuaduntur, ad fortunamque praelii irritantur.


page 342, image: s0342

Nec illi certamen detrectant: sed victoria penes Gotofridi liberos fuit Reginofridus bello occidit, vitam simul cum regno amisit. Heraldus fratre amisso rebus suis diffidens, ad Imperatorem aufugit, se illi in fidem commitit, opemque ab eo postulat.

[Note: 9] Caesar Bernardum ex Italia ad se revocat: filios reges nominat. Lotharium filium regem Boiorum nuncupat: Boiorum illi regnum (quod a Lyco ad Savum amnem protendebatur, hinc Boiemiae, Venedis, Franciae antiquae, illinc Italiae conterminum erat) committit: in Boiariam eundem migrare iubet. Boiariae orientalis limitibus Helmouuinum, Albegeronem, Babonem, et Geroldum praeficit. Pipinum alterum filium in Aquitaniam dimit tit, Ludouico adhuc puero secum retento.

[Note: 10] Heraldum regem Nordomannorum in Saxoniam deducit. Ibi Badobrunnae substitit: hucque conuentum totius Imperii indixit. Adfuere legati orientalium Sclavorum primores. Caeterum Heraldum per VValdricum legatum suum, et Saxones, Venedosque reducere in Cimbricam peninsulam frustra conatur. Nam filii Godofridi validissimis praesidiis classe insuper ducentarum nauium comparata, regnum mari, terraque tenebant. Nostri nulla re memorabili gesta, ad Imperatorem in Saxoniam reuertuntur.

[Note: 11] Rumor tum erat, sine certo authore, Romanos proceres in Leonem Pontificem conspirasse, huncque authores coniurationis contrucidasse Aegre ferebat Imperator id in vrbe sua absque suo iussu fieri. Idcircocompositis Venedis, Cimbricisque rebus. Heraldo Saxonibus commendato, in Saxoniamque dimisso, soluto concilio Francofordiam proficiscitur. Inde Bernardum nepotem regem Italiae domum remittit: Romam eundem ad inquirendum, et cognoscendum, quae temere audierat, proficisci iubet. Bernardus vbi Romam venit, aegritudine impeditur. Verum Geroldum praefectum suum: item Ioannem episcopum, Theodorum a commentariis, Sergio duce legatos Pontificis Romani ad satisfaciendum Augusto in Germaniam ire imperat. Interim Leo Pontifex morbo corripitur Atrox oritur tumultus Romae: Imperator, ne quid Respublica detrimenti caperet, Romam vt vrbis suae turbas sedaret, profecturus, comperit negocium a Bernardo rege, missis eo cum VVinogiso [Note: VVinogisus qui et VVinigisus.] praeside Spoletano copiis, esse compositum: quamobrem ex Germania excedundum sibi haud quaquam existimauit.

[Note: 12] Porro Lotharius Rex Boiorum, quorum regnum a Lyco flumine ad Sauum amnem protendebatur: atque hinc Francis, Turogis, Venedorum nationibus Sorabis, Boiemis, Morauis, illinc Italiae continuabatur, in Orientali Boiariae limite, sicut parens mandarat, Albogeronem, Helmouuinum, Babonem, Geroldum quatuor limitum praefectos ex Boiorum nobili prosapia oriundos instituit. Hos tutari terminos contra Bulgares iubet. Ipse in superiore Boiaria in pago Lycatiorum, Thierhauptum contubernium diuo Benedicto: item alia duo, diuo Aurelio Augustino collegia instituit. Vnum apud Damasiam, [Note: Diessen.] et propter lacum Ambronem, iussu et mandato Lotharii Regis Boiorum mystis Augustinianis construitur: Architecto Rathardo sacerdote, ex nobilissimis Boiariae proceribus procreato: cuius frater Hanto [Note: Ab aliis Hauto, Episcopus Augustanus, comes ad Andreas.] Pontifex Augustae Rhetiarum templum inauguravit. Alterum eiusdem regis mandato Hitto Pontifex Fruxinensis condidit, nempe aediculam diui Stephani [Note: VVeyhenstöphen.] in monte qui proximus Fruxino imminet: Aurelianis consecraneis tradidit: sex in collegium sacrificos cooptauit, septimum magistrum, qui caeteris praeesset constituit. Post ducentos annos imperante D. Henrico secundo Romanorum principe duceBoiorum tertio, idem templum traditur caeremoniis Benedictinis. Sacerdotes in aedum diui Viti ad radicem eiusdem montis migrant, vbi adhuc habitant.

[Note: 13] Saxones Franconesque in Sorabes, Sclauos, qui ab imposito iugo resilire conabantur, exercitum ducunt: vnoque castello duntaxat expugnato, gentem ad obsequium redigunt. Vascones quoque, qui trans Garumnam circa Pyreneos montes consident, et ob Siguuinum ducatu ab Imperatore motum rebellarant, domiti sunt. [Note: Haec ex libello de rebus gestis sub Ludouico, incerti autoris.]



page 343, image: s0343

[Note: 14] Tum Romae Leo Pontifex vrbis defunctus est. Stephanus quartus ei sufficitur. Is continuo ad Imperatorem, vt author fieret, legatos misit: seque ad eum venturum, aperuit. Caesar Rhemorum vrbem petit, ibi episcopum Romanum, missis ante obuiam, qui eundem deducerent, honorifice et reuerenter excepit: sacrisque veteri more perpetratis, consecratus est; anno Christianae salutis DCCCXVI, Mense Octobri. Hisce confectis, Stephanus Romam, Pius Compendium se confert: consumptis hic viginti diebus, ad Aquas Graneas in hyberna pergit: auditque exterarum gentium oratores, qui pacem et foedus petebant.

[Note: 15] Abdirachman [Note: Ab aliis Abdiromanus.] filium Abulazi regis Saraceni Hispaniae, Nicephorum a Leonte Orientali Imperatore ob Dalmatiam diuidendam missum: certamen erat de finibus vtriusque regni. Cadolach [Note: Ab aliis Cadalo.] limitis Dalmatici dux, Albigarius nepos Vnrochi, cum quibusdam Italis Sclauisque Dalmatiae finitimis, illuc in rem praesentem ire iubentur, ireque potius, quam armis disceptare. Reges quoque Cimbrorum, filii Godofridi ob crebras Heraldi incursationes, legatos de pace ad Imperatorem mittunt: dolo tamen, qui vbi patuit Heraldo, auxilium contra eos decretum est.

[Note: 16] Inter haec Stephanus quartus primarius Vrbis Romae sacerdos moritur: Paschalis primus succedit. Qui missis legatis ad Pium cum munere, et epistola, se confirmari petit. Nam Pontificem Maximum ante populus Romanus creabat, Augustus author fiebat: illum nunc flamines, legea se lata caeteris exclusis, sufficiunt. Adeluinus quoque Reginoburgensis episcopus tum obiit, et Bathuricus ab Imperatore sufficitur.

[Note: 17] Subsequenti anno dum Pius ad Aquas Graneas tertio die ante Paschalia e templo redit, porticus lignea corruit, Imperatorem, et viginti homines ruina operuit: Augusti auris dextra vulnerata, femur dextrum iuxta genitalia trabe collisum: pars sinistra imi pectoris capulo gladii adflicta: sed cura Medicorum intra vicesimum diemcuratus est Pius. Qui inde Neomagum profectus, venationi operam dedit.

[Note: 18] Post ad Aquas Graneas reuerdus, conventum primorum regni, more Francorum agit. Interfuere filiis eius Pipinus rex Aquitaniae, Lotharius rex Boiorum. De sacerdotum ibi luxu Imperator leges tulit, quibus pontificibus, monachorum patribus, vniuersis denique sacerdotibus, vestimenti preciosi, serici, gemmarum, auri, argenti etiam in balteis, cultris, vaginis, phaleris, calcaribus, et huiusmodi vsus interdicitur. Dicere solebat Pius, portentum, abominabileque, in ferum ludibrium, aris addictum, deuotumque sacris, qui paupertatem Christi amplecti, crucem eius portare deberet, ad gloriam luxumque prophanorun aspirare. Sed episcopi praecipue Galliarum, iniquissimo haec acceperunt animo. Eodem concilio Ludouicus eum quoque diem, quo Deipara Virgo terris relictis, in senatum coelitum adlecta est, fastis addit, celebrarique praecipit.

[Note: 19] Conuentu soluto, postea in praetorio apud Ingelhaim, prope Moguntiacum, Graecanici Caesaris legatos audit, absolvitque. Inter haec Abroditae Venedorum natio trans Albim, veteres Francorum so cii ab Imperatore ad reges Cimbrorum, filios Godofridi deficiunt: Saxoniamque vastant. Post mortem Thrasiconis reguli Abroditarum, Schlaomir ducatu eius gentis donatus est a Carolo, Ceadrago filio Thrasiconis adhuc impubere, immaturoque rebus. Is vbi adoleuit, a Pio partem paterni regni impetrauit. Schlaomir iussus cum eo diuidere regionem, nimis impatienter tulit: iurauit se nunquam in Imperatorum conspectum, aut aulam posthac peruenturum. Nec hoc contentus, foedus atque societatem cum regibus Danorum init: exercitum terrestrem, naualemque accipit. Classis igitur Nordomanna per Albim ad Essesfeld vsque navigat, Sturiae flumini contermina loca depopulatur. Gluomus [Note: Gluomus habent, alii ab Auentino Gelomus dicitur] dux Nordmannici limitis pedites cum Abroditis ducens, ad superius castellum terrestri itinere processit: verum cum nostri fortiter se defenderent, et copiae missae ab Imperatore, praefectique limitis Saxoniae (quibus mandatum erat, vt terminos sibi commissos tuerentur) ad auxilium obsessis prouolarant, hostes domum retro discessere.



page 344, image: s0344

[Note: 20] In Italia Bernardus nepos Imperatoris ex fratre, quorundam prauorum consultorum consiliis obsequens, aditus omnes in Italiam patruo praecludit. Vniuersas vrbes in sua verba inrare cogit. Authores huius conspirationis, episcopi erant, Anshelmus Mediolanensis, VVolfoldus Cremonensis, Theodolphus Aurelianensis: proceres vero aulae Egideus amicorum regis primus, Reginhartus cubiculi praefectus, Reginharius Maeginharii filius, cuius auus Hartradus olim in Germaniae Francia cum multis ex ea regione nobilibus aduersus Magnum conspirarat. [Note: Ex eodem libello incerti authoris.] Celtae et Itali Bernardo: Belgae et Germani Augusto fauebant.

[Note: 21] Ad hos motus comprimendos Imperator ex omni Germabia, Galliaque comparato quam celerrime exercitu, in Italiam contendit. Bernardus a suis desertus rebus suis diffidens, arrnis abiectis, apud Cabillonem Heduorum vrbem Burgundiae patruo se dedit. Quem caeteri secuti, non solum se tradunt, sed vltro etiam non admoti quaestionibus, omnem technam huius rebellionis detegunt. Augustus omnibus aduersariis in suam potestatem redactis, in annum sequentem, qui fuit restituti orbis octingente simus, duodeuicesimus, ad Aquas Graneas, cum ibi hyemasset, in Maium mensem conventum Imperii indicit. Vbi procerum sententia iuxta leges Romanas, Salicamque, rex cum sociis omnibus, et consciis adfectatae tyrannidis laesae maiestatis reus peragitur, capitalique supplicio condemnatur. Verum Imperator nepotem vira donatum, luminibus duntaxat privati, monasterio concludi iubet: bona publicata, confiscataque sunt. Episcopi decreto tribu sacerdotum moti sunt, in coenobiaque relegati. Bernardus in paucis post diebus ex vulnere, siue quod verisimilius est, ignominiae dolore, atque moestitia interiit. Reliquit filium Pipinum, qui tres liberos procreauit, Bernardum, Pipinum, Heribertum.

[Note: 22] Eodem anno Mormanus Britonum praefectus regem se adpellat, totam Britanniam citeriorem occupat. Imperator cum omnibus copiis Britanniam petit, in Venedorum vrbem concilium primorum conuocat: aduersariorum munimenta expugnat: Mormanum tyrannum praelio interficit. Quo caeso tota Britannia, ne vno quidem refragante, ad Imperatorem dedit: obsides dat, obedienter imperata facit. Caesar subactis Britannis, dimissisque copiis, in Andium vrbem reuertitur ad vxorem Irmingardim filiam Ingerami, quam ibi aegrotantem reliquerat. Ipsa altero die, quam Pius aduenerat, mortem obiit, quinto Nonas Octobris. Reliquit tres filios reges, Lotharium, Pipinum, Ludouicum.

[Note: 23] Imperator Rhotomago, Ambionis, Cameraco, Haristallio in hyberna ad Aquas Graneas maturat. Ibi Beneuentanum Ducatum: mortuo Grimoldo Sigoni committit. Schlaomir regulum Abroditarum captum a praefectis limitis Saxonici, atque sibi exhibitum a popularibus ob perfidiam grauiter accusat, in exilium deportat. Itidem Lupum Vasconum procuratorem, quod pacem interturbasset, cum Berengario Tolosae, ac VVarino Aruerni praeside pugnasset: eo certamine Garsandum [Note: Ab aliis Garuandus.] amisisset, in exilium agit.

[Note: 24] Post Natalem Christi deinde conuentumad Aquas Graneas cogit: pontifices monachos, sacerdotes, vitam Christi, authoris nostri, legatorum eius aemulari, spretis negociis prophabis, literis operam dare, sacrae philosophiae studere, pueros docere, libros omnium professionum scribere iussit, sciuit: ne sacratas quidem foeminas ab hoc labore liberauit. Extant passim in Bibliothecis cuiusuis generis libri, in membranis, quos virgines sanctae scripserunt. Monachos monachas ad vnum vestitum ritumque viuendi Pius redigit: legibus quaedam capita addidit. Festum omnium Coelitum diem in Calendas Nouembris transtulit.

[Note: 25] Hisce confectis, Iuditham filiam VVelphonis dynastae Sueuorum, sororem Conradi et Rudolphi, quorum posteritas potita est Boiaria, quemadmodum in sexto narrabo libro, matrimonio sibi iunxit.

[Note: 26] Interea dum haec fiunt, Lindeuuitus Sclauus ob negata, vt prae se ferebat, stipendia rebellat, magnumque incendium in orientali Boia-ria excitat: tractis in suas partes Bulgaribus, Carnis, et quibusdam Carionibus. Pannoniam inferiorem occupat, eam igne, ferro


page 345, image: s0345

vastat. Ingens exercitus abs Pio aduersus eundem mittitur. Mandatum Bornae duci Dalmatiae Cadalocho praefecto Foro Iulii, Baldricho, et caeteris Boii limitis procuratoribus, vt darent operam, ne quid maleficii hostis nobis inferret. Hi copias Lindeuuiti in ripa Draui fluminis contra Charinos missas, adsecuti, caedunt, fundunt, delent, ex regionibus nostris hostespropellunt.

[Note: 27] Cum ipso Lindeuuito Borna Dux Dalmatiae, Dragomosus socer Lindeuuiti, sed fidem genero praeferens, propter Colapium amnem confligunt: sed victi fuga sibi consulunt. Lindeuuitus victricia signa in Dalmatiam transfert, cuncta depopulatur, et caede incendiisque complet: Borna cum impar viribus esset, nec aperto Marte cum hoste congredi auderet, in castellis, et locis munitis se continet: ex insidiis pugnans, opportuneque erumpens, vires hostium paulatim carpsit. Tria millia tandem vno praelio interfecit: trecentos equos cept: impedimenta diripit, praeda magna potitus est: Dalmatia denique hostem excedere cogit.

[Note: 28] Hoc bello scriptus est codex, qui ex membranis compactus, monstratur in monachorum monasterio, [Note: Münchs-Münster.] quod a patria mea decem millia passuum occidentem versus hyemalem, in ripa Ilmi conditum extat. Sunt in illo libro descriptae vitae Diuoruma Paschasio e Graeca lingua in Romanam translatae: Item Hilarion Diui Hieronymi, adeo antiquis literis, vt mihi repuerascendum, et ad prima elementa redeundum fuerit. Haec ad vrbem in calce leguntur: Hic liber fuit inchoatus in Hunia in exercitu, Anno Domini DCCCXIX IIII. N. IVN. et perfinitus aspud sanctum Florianum, pridie Idus Septembris, in hebdomada quintadecima.

[Note: 29] Dum haec in Oriente geruntur, in Occiduo sole Pipius filius Caesaris Vasconas, sublatis seditionis authoribus, vi et armis in officio continuit. Heraldus rex Danorum ab Imperatoriis copiis in Septentrionale Germaniae reductus a Godofridi filiis consors imperii recipitur. Caesar resoluto conuentu, quem apud Ingelhaim Iulio mense egerat, primo Cruciniacum, inde Bingium petit: ibi naues conscendit, Rheno secunda aqua ad Confluentes Mosellae nauigat: vbi in Arduenna sylua, more solenni venationi indulget.

[Note: 30] Postea in hyberna ad Aquas Graneas concedit: quo in Ianuario frequentes proceres, ciues, sacerdotes coire iubet. Adfuit et Borna Dalmaticus praeses: huius consilio Lindeuuitus hostis iudicatus, atque proscriptus: eidem bellum indicitur. Decretumque fit, tribus exercitibus perfidum hominem compescendum, atque eradicandum esse. Praeterea Bero praefectus limitis Histriae accusatus, quod cum hostibus sentiret, capitis supplicio condemnatus est At clementia principis seruatus, in exilium agitur.

[Note: 31] Tres sub idem tempus iussu Pii exercitus congregati, diuersis itineribus contra Lindeuuitum Sclauum procedunt. Intra Sauum, Drauumque coniungere vires iussi. Primus ex Italia per Alpes Noricas magna difficultate, renitentibus hostibus, sero ad definitum locum peruenit. Alter quoque Franconum, et Saxonum per Danubii ripam, ad Drauum amnem peruenit: in transeundo flumine, et profluuio ventris grauiter adflictus est. Boii vero secundiore vsi fortuna, per Charionum regionem ter hostibus victis, Drauo amne superato, in Pannoniam penetrarunt: ibi cum superiores exercitus operiunt: qui cum serius venissent, coeunt, vires coniungunt, ferro, igne quicquid hostium fuit, deuastant.

[Note: 32] Nullo detrimento accepto, Lindeuuito nusquam adparente (qui in quodam munitissimo castello, in arduo monte sito, sese abdiderat) domos abeunt. Carni qui circum fontes Saui sedes habent, et Charionum pars, qui ad Lindeuuitum defecerant, a nostris recepti sunt.

[Note: 33] Abulazaro quoque regi Hispaniae Saraceno bellum indictum. Octo naues mercatorum a Sardinia in Italiam nauigantium a latronibus mare infestantibus, interceptae, Piratae Nordomanni tredecim nauibus Flandrensem oram inuadunt, sed a limitaneis ducibus fortiter repulsi sunt: paucae caesae, incensae non magnus pecorum numerus abactus incuria, et negligentia praesidentium. Inde ad hostia Sequanae delati latrones, similia


page 346, image: s0346

tentantes eadem a milite litora custodiente perpetiuntur. Tandem in Aquitaniam appellunt, potiunturque vico, cuius praeda ditati ad naues discedunt. Hoc anno iuges pluuiae corrupere fruges, prohibuereque eas maturescere: ipsae in aruis computruere. Eluuies aquarum in autumno sementem fieri inhibuit. Atrox pestilentia hominum, boumque subsequitur.

[Note: 34] Imperator Februario ad Aquas Graneas rursus conuentum principum cogit, de belli gerundi in Hispania, et orientali Boiaria ratione consultat. Placuit triplici exercitu vastari hostes. Mandatum limitum praefectis, vlcisci ferro, flamma, perfidiam rebellantium. Interim mense Maio frequentes proceres Neomagi conueniunt. Arno Archiflamen Boiorum tum obiit. Adelramus a Pio Nonis Iunii in eodem oppido eius sacerdotio donatur. Is mortuo Theodorico sacrifico (quem Arno constituerat) Otonem Venedis, Illyricum, Noricum, Pannonias, Liburniam incolentibus pontificem sacrificulum creat, quem archiepiscopum illi, nos Suffraganeum vocamus.

[Note: 35] Caesar soluto conuentu Treuerorum Augustam, deinde Mediomatricum vrbem petit. In Vogesi saltu more gentis venatur. Inter haec Borna Dalmatiae legatus vita defungitur. Nepoti eius Ladae [Note: Forte Lindenuito.] Venedo genere, Ducatus ab Imperatore committitur. Fortunatus patriarcha Gradensis amicissimus Ludouico, ob hoc ab Augusto accersitus, Constantinopolim aufugit. Medio Octobri celebris tertio principum conuentus fit in Diethenhofen. Solenne fuit quondam nostris regibus et Imperatoribus, quotannis concilia cogere, praecipue Maio mense. Vbi a singulis exactum iusiurandum, futuros in potestate principis. Apparuere tum cum amplissimis muneribus Theodorus, et Florus legati Romani episcopi.

[Note: 36] Pius socios Bernardi ab exilio reuocat, ipsis praedia reddit. Adelhardum praesulem, eius fratres Valonem, Bernardum cognatos et propinquos suos, quos in Corbiense monasterium deportarat, restituit. Publico piaculo saeuitiam, quam in nepotem, eiusque factionem et sectam perpetrarat, luit. Cum fratribus, quos invitos sacris initiarat, in gratiam redit.

[Note: 37] Lotharium filium Caesarem adpellat, consortem Imperii legit: eidem Irmingardim Hugonis filiam despondit. Inde ad Aquas Graneas cum filio, et nuru remigrat: vbi nuptias maximo apparatu conficit, Anno Christianae aerae octingentesimo vicesimo primo: vti hoc Bathauensis templi diploma significat, cuius initium: IN NOMINE domini Dei, et saluatoris nostri IESV CHRISTI, HLudouicus et HLotarius, diuina ordinante prouidentia, Imperatores Augusti (inquit ille) dilecti filii nostri HLudouici regis Boiarioruin, et Geroldi Comitis, dedimus monasterio nostro Chremisa in pago Troungeu, vbi Sigehardus Abbas dono territorium in pago Gruntzuuiti, iuxta montem Summerberch, ab oriente a Summerberch vsque Dreisina, ab Hohogepleiching, inde sursum vsque territorium episcopi Bathavensis. Inde ad Austrum vsque Heribrunum: in occidente vsque vbi Flinspach exit de sylva: ab Aquilone vt sylua pergit ad dictum locum, etc. Signum HLudouici [Gap desc: unknown sign] serenissimi Imperatoris. Signum HLotaii [Gap desc: unknown sign] gloriosissimi Imperatoris. Durandus Diaconus ad vicem Fridagisi recognoui Anno Christo propitio XV. Imperii Domini HLudouici serenissimi Imp. et HLotarii VI. Actum Aquisgrani palatio regio.

CAPVT X. De his, quae sub Ludouico Pio post Lotharium imperii consortem factum, contigerunt, imprimis de prima contra eum conspiratione.

1. Ceadragus Abdonitarum Princeps cum Danis pacem facit, Sclaomir ab exilio reuocatus moritur.

2. Annus 822. prodigiosus. Acris hyems.

3. Conuentus Francofurtensis. Rabanus onasterio Fuldensi praeficitur. Eius scripta



page 347, image: s0347

4. Expeditio contra Lindeuuitum a Boiis feliciter suscepta. Lindeuuitus interficitur.

5. Ludouicus filio Pipino filiam Theodoberti iungit. Gentium Venedarum populi varii munera offerunt et homagium praestant. Legati Heraldi et Nordomanniae.

6. Portenta et ea pestis insecuta.

7. Meligastus et Celeadragus fratres et reges in Comitiis Francofurtensibus de regno Vilizorum iure disceptant. Ludouicus pro natu minore pronunciat et quare. Ceadragus Abroditarum Dux in comitiis non comparet.

8. Lotharius Romae consecratur et Augustus adpellatur. Theodorus atque Leo Romae interficiuntur. Paschalis Papa per mandatarios in Germania et ipse Romae coram Legatis Caesareis iuramento se purgat, ipsius consilio aut iussu caedem non esse factam.

9. Ceadragus ad comitia Compendium Galliae venit, et quamuis suspectus, tamen ad auitum regnum remittiur. Heroldus Daniae Rex auxilium contra Gotofridi filios petit. Bulgarorum Legatio Imper atoribus suspecta.

10. Paschalis moritur. Dissidium circa successionem oritur, obtinente Eugenio. Lotharius statum Romae turbatum compo, et Clero iniustas possessiones aufert.

11. Ludouicus cum filiis Britanniam rebellem ad officium redigit. Legati Imperatoris Graeci pacis renouationem petunt.

12. Fortunatus Patriarcha Aquileiae ex fuga redux. Bulgarorum Legati in Boiaria detinentur. Predenecenti adversus Bulgarorum incursationes et latrocinia opem Caesarum implorant.

13. Hispania a Vasconibus deuastatur. Duces Aeblus et Asinarius astu incolarum captuntur.

14. Boiorum et Bulgarorum legati de limitibus designandis agunt.

15. Pax cum Gotofridi liberis, Ludouicus filius a Patre Ludouico Rex Boiariac declaratur.

16. Exploratores rerum Bulgaricarum mituntur. Vrolphus reliquias Abarum et Hunnorum gentilium ad Christianam religionem conuertit, eorumque Ducem Tutundum baptizat, Morauos docet, et vtrique genti Episcopum consecrat.

17. Vrolphus ob conuersionem hancce peractam a Pontifice Romano praemio afficitur.

18. Consultatio de bello Hispanico praesente Pipino Rege Aquitaniae instituitur. Ludouicus Legatos audit.

19. Heroldus Rex Daniae baptizatur. Speculatores versus Bulgariam missi redeunt, Bulgaresque hostile nihil moliri nunciant. Organon Musicum Aquisgrani conflatum. Ceadragus et Tunglo innocentiam suam probant Imperatori.

20. In Hispania res male geruntur. Azo transfuga cum Saracenis Gerundensium et Barcinensium agros ob segnitiem Francorum unpune vastat.

21. Heroldus Regno pellitur. Bulgares Boiariam inuadunt et Pannouiam occupant.

22. Eugenius Papa eiusque successor Valentinianus moriuntur. Gregorius IV. in vicem horum electus ante aduentum et confirmationem a Legato Imperatorum factam non consecratur.

23. Geroldus et VValdricus ante marchiones Boiariae et aduersus Bulgares speculatum missi desidiae et negligentiae poenas soluunt.

24. Pipinus et Lotharius contra Saracenos missi Saraceni se domi continent.

25. Dum in Saxonia de Pace et restituendo Heroldo cum Cimbris agitur, hi ab Heroldo concitati Saxones caedunt, mox per Legatos veniam commissorum pacemque petunt.

26. Bonifacius Corsicae Praefectus in Africam appellit ibique quintuplicem victoriam a Saracenis reportat.

27. Ludouicus Rex Boiariae Bulgares Pannonia et Boiaria pellit, Brynonem Moranotrum Ducem ad Christianam fidem conuertit. Brynonis vrbes. Episcopus Salisburgensis Nitrauiae templum consecrat.

28. Ludouicus Imperator quorundam insidias compertus, Bernardum inuitis Proceribus Galliae, cubiculo praeficit.

29. Controuersia inter Archi Episcopos Laureacensem et Salisburgensem de iurisdictione Ecclesiastica in regionibus vltra Comagenos a Ludouico Rege Bavariae deciditur.



page 348, image: s0348

30. Ludouicus Imperator dum oram Gallici Oceani peragrat Galliarum proceres cum Clero aduersus ipsum conspirant et Gallos concitant.

31. Coniurationis autores et causae.

32. Coniuratores quomodoet quibus factionem suam auxerint, Plerique ab Imperatore vita donati erant, nemine alliciente prouolant.

33. Coniuratores Pipinum filium Ludouici adeunt, et in suas partes trahere student.

34. Pipinus coniuratoribus accedit, et cum copiis Benimbriam petit. Bernardus iussu Ludouici fugit, Iuditha in monasteriumse confert.

35. Coniuratores Iuditham accersunt, et sub metu mortis postulant, vt cum Ludovico imperio abdicet atque vitam monasticam eligat.

36. Ludouicus annuit postulatis quoad Iuditham, de se vero aegre aliquod deliberandi spatium abtinet. Iuditha in monasterium D. Radegundae deportatur.

37. Lotharius ex Italia venit, et a Coniuratoribus in locum Patris eligitur. Lotharius neque his actis neque persecutioni cognatorum Bernhardi resistit. Imperator sine imperio.

38. Coniuratores in Galliis comitia haberi contendunt. Lotharius ea Neomagi in Germania et vt quisque sine armis campareat, indicit.

39. Germani arma corripiunt, Ludouicus Rex Boiariae Ludouico Pio auxilio venit, qui in comitiis Neomagensibus de autoribus quibusdam conspirationis poenas, delicto tamen non corresponden tes sumit.

40. Pipinus coniuratorum partes relinquit, qui tamen Lotharium adeunt, et ipsi praelium aut vt Neomago recedat suadent.

41. Lotharius inuitatus ad Patrem pergit, et cum eo reconciliatur.

42. Ciuilis seditio vulgi alio se Lotharianum, Ludouicianum profitente vix compescitur, patre et filio in conspectum prodeuntibus.

43. Ludouicus coniuratores capit et tribunal aliquod, in quo Lotharius, Pipinus et Ludouicus Rex Boiariae praesident de coniurationis cognitione ordinat.

44. Socii conspirationis capitis damnati, verum nimia leniate Ludouici a nemine supplicium sententia impositum sumitur, Lothariumque secum semper retinet.

45. Iuditha cum fratribus relegatis reuocantur, ex quibus illa crimina obiecta solenni iuramento purgat. Filii Ludovici domos a Patre abeunt.

[Note: 1] EOdem anno Lotarius in vrbe Vangionum, Ludouicus Aquishyemauit. Ceadragum rumor fuit, pacem fecisse cum regibus Danorum. Quocirca inimicus eius Schlaomir ab exilio reuocatur, Abroditis praeficitur. Qui cum in Saxoniam venisset, morbo correptus, lustralibus aquis expiatus, decedit.

[Note: 2] Sequens annus, qui est CHRISTI DCCC. XXII. prodigiis portentisque nobilitatus est. Apud Turogos cespes sesquipedalis subito in aera sublatus, ab eo loco, spacio pedum quinque et viginti integer reperitur. In confinio Saxomae, et Misniae terra intumuit in modum aggeris, surrexitque iuxta lacum Arnseum, quasi vallum tribus millibus passuum in longitudinem. Hyems solito longior fuit: Altissima Galliae, et Germaniae flumina Danubius Rhenus, Albis, Sequana gelu constitere acutissimo per glaciem, quasi in continenti tricenis amplius diebus, plaustra vltro citroque et vehicula commearunt.

[Note: 3] Proximo anno Ludouicus Francofordiae conuentus agit, aestiuatque. Ab eodem Rabanus Franco, eiusdem tempestatis Poeta, Theologus, nulli secundus, Fuldensi monasterio praeficitur. Scripsit is inter pleraque alia ad Ludouicum Augstum de coelesti immortalis Imperatoris nota, carmen insigne, aemulatus Porphyrionem, qui ad Constantinum Maximum idem factitauit, cuius D. Hieronymus non sine laude mentionem facit. Eum nostro aeuo Ioannes Stabius Caesareus


page 349, image: s0349

Historiographus, praeceptor meus, in Austria inuenit, et Viennae mihi ostendit. Literae carminum singulae ita compositae sunt, separatim, vt calces, media capita, versum, sursum deorsum, in orbem quoque lecta quoquo versum metra referant. Idem Rabanus commentaria, quae in librum Iudithae scripsit, Iudithae Augustae dedicauit.

[Note: 4] Sub idem tempus Boii cum ingenti exercitu ad tutandum orientalem limitem, Drauum amnem aduersus Lindeuuitum Sclauum traiiciunt. Is impar viribus in Dalmatiam aufugit, ibi a Litomusalo, auunculo Bornae legati Dalmatarum interficitur.

[Note: 5] Pius in matrimonium dat filio suo Pipino filiam Theodoberti Dinastae Matricensis. Eundem confectis nuptiis in Aquitaniam redire, Lotharium ad ius reddendum in Italiam proficisci iubet: ipse ad Francofordiam ad conuentum agendum in hyberna concedit. Interfuere cum muneribus omnium Orientalium Venedorum oratores, Abroditae, Sorabes, Vilizi, Boiemi, Bolii, Moraui, Gepidae, qui et Praedenecenti, Daciam adversi Maesiis incolentes, interfluente, Danubioque contermini: et Auari, qui in Pannonia inferiore sedes inter Boios Venedosque receperant. Sacramenta in eodem concilio renouantur: leges parendi de integro feruntur. Adparuere et Heroldi, regnumque Nordomanniae, Aquilonaris Germaniae legati.

[Note: 6] Hocque anno crebro, insolitaque terruee mentes mortalium. Apud Aquas Graneas Palatinae aedes contremuerunt. In Tullensi Leucorum, sine Lothareorum agro, puella nacta duodecim annos; integros decem menses omni cibo potuque abstinuit. In Frisatio pago Saxoniae tres et viginti vici fulmine adflati conflagrarunt. Fulgura tranquillo aere, serenoque delapsa, praeter solitum, domus de coelo tactae: homines, ac pecora extincta sunt: lapidibus grandinavit. Circa solstitium aestiuale in Burgundia crusta glaciei, longitudine pedum quindecim, latitudine septem, altitudine binum de coelo ruit. Secuta est dira lues.

[Note: 7] In Maio more Francorum solenni Francofordiae concilium procerum totius regni cogitur. Ibi Meligastus, et Celeadragus reges, filii Liubi, de regno diuidendo iure disceptant. Eorum pater praelio ab Abroditis interfectus erat. Vilizi Meligastum maiorem natu regem adpellarunt: sed cum is aduersus morem gentis, voluntatem popularium regnum administraret, eundem gubernaculis submouent, fratrem eius minorem rebus imponunt. Ambo reges ad Imperatorem venere, qui ibi eos audiuit: minorique natu regnum a popularibus delatum, quod animos nationis proniores ad eum esse comperit, confirmat. Caeterum ambos fratres in fidem acceptos, domum dimittit. Ceadragus Abroditarum regulus ad hoc concilium non venit. Missi ad eum legati sunt, ipse se hyeme venturum pollicetur.

[Note: 8] Lotharius rebus in Italia expeditis, Romam proficiscitur, Paschalibusque a Romano episcopo consecratur, a Senatu, populoque Romano Augustus adpellatur. Inde Ticinum pergit, Iunio ad parentem venit. Qui Drogonem fratrem suum Mediomatricibus designat episcopum. Sub idem tempus renunciatum est Imperatoribus nostris, Theodorum, atque Leonem generum eius Romanos, quod principibus nostris fidem seruarent, Pontificum ambitui intercederent, consilio et iussu Paschalis episcopi Romani interfectos esse. Idcirco Pius Adalungum antistitem monachorum diui Vedasti, Hunfridum praefectum Rhaetiae Curiensis Romam proficisci imperat. Inter haec Paschalis Pont. Max. per Ioannem episcopum, et Benedictum diaconum, sese de hoc crimine apud Imperatorem in Germania purgat. Ipse Romae coram superioribus legatis iurat, se non solum non iussisse, sed penitus ignarum quoque huius caedis esse: et missis rursus aliis in Germaniam legatis, satisfecit Imperatoribus.

[Note: 9] Qui per Vangionum agrum Compendium Galliae (quo ad Kal. Nouembris Comitia indixerant) sese conferunt. Huc Ceadragus venit tandem, licet eius aduentus suspectus esset, quod antea ad Augustum accedere contempsisset: nec suae cunctationis satis causae adferre posset: ob merita tamen parentum, remissus est ad auitum regnum. Praesto fuit et Heroldus [Note: Heroldus, qui ab aliis et Heriboldus et Heraldus.] rex Danorum, auxilium


page 350, image: s0350

aduersus Gotofridi filios postulavit. Ideo vt pax inter reges Nordomannos componeretur, missi sunt in Daniam Theotharius et Rotmundus praefecti: Ebbo episcopus Rhemorum, qui complures Cimbrorum philosophiam Christianam recipere persuasit, aquaque sacra lustrauit. Ormortag etiam Bulgarorum rex legatos ad Augustos misit. Hi foedus a nobis, et vt certi termini inter se Boios constituerentur, petebant. Ludovicus admiratus insolitam legationem (nam Bulgari ad orientale Imperium spectabant) Michelinum Boiariae dynastam in Bulgariam legat, perscrutatum quid nam sibi rex Bulgarorum huiusmodi inconsueta legatione velit: Bulgaros exploratum regiones venisse mussitabatur.

[Note: 10] Dum haec fiunt, Paschalis Romae moritur. Duo a discordi populo Pontifices deliguntur: nobilitatis tamen pars vicit, a quibus Eugenius cooptatus consecratur, obtinetque sacerdotium. Caesares vbi de hac re certiores facti sunt, Romam adeundam esse decernunt. Ideo Lotharius eo contendit: statum Reipub. quem superiorem Pontificum ambitio immodica, insatiabilis auaritia, versutiaque improba conturbarat, componit: intercepta, direptaque fraude a flaminibus, dominis iustis, antiquisque possessoribus reddit.

[Note: 11] Ludouicus interea diuisis copiis triplici exercitu Britanniam inuadit rebellem. Vnum Pipinus filius, alterum Ludouicus alter filius, ipse tertium ductabat. Per domitis itaque Britannis, acceptis obsidibus, Rothomagum ad vxorem, quam ibi reliquerat, quintodecimo Calendas Decemb. reuertitur. Legatos Michaelis Balbi Imperatoris Graecorum (qui Leonte Armenio Pardi filio caeso, orientale Imperium arripuerat) audit, pacem et foedus veteri more Graeculi petebant: et nescio quid vltra de simulachris colendis locuti, Romam ad Pontificem Maximum relegati sunt.

[Note: 12] Fortunatus patriarcha Venetiae, nos Aquileiae adpellamus, quem supra fugisse diximus, reuersus Imperatori fugam suam purgare connisus est Posthaec Pius ex Gallia in Germanias ad Aquas Graneas transitum facit. Natalem Christi ibi celebrat: Bulgarorum egatos, qui in Boiaria erant, ibi, donec vocentur, detineri iussit. Gepidae, qui vulgo Predenecenti dicti sunt, Daciam, vt dixi, incolentes, aduersus Bulgarorum incursationes, latrociniaque conqueruntur: opemque ac praesidia postulant. Augustus vtrisque diem in Maium ad Aquas Graneas dicit.

[Note: 13] Aeblus, et Asinarius cum valida manu Vasconum, in Hispaniam ad Pompelonem, acie infesta progrediuntur: incolas armis in obsequio continent, inter redeundum in Pyrenei montis iugo astu incolarum in insidias delati capiuntur: copiae eorum caeduntur. Aeblus captivus Cordubam ducitur: Asinarius ad proprios lares redire permissus est.

[Note: 14] At Imperator Ludouicus post Paschalia, quae ad Aquas Graneas peregit, Neomagum venandi causa pergit. Inde medio Maio ad Aquas Graneas, quo proceres regni conuocarat, reuertitur: auditque Bulgarorum, Gepidarumque, insuper et Boiorum legatos. Horum princeps erat Hitto episcopus Fruxinensis. Actum est de limitibus designandis inter Boios, atque Bulgaros.

[Note: 15] Lotharius mense Augusto ex Italia ad conuentum a parente coactum redit. Gotofridi filiis regibus Danorum petentibus, pax datur. Ludouicus filius a parente postulantibus Boiis rex declaratur, qui anno ab orbe liberato octingentesimo, vicesimo quinto cum vxore Hemma in Boiariam migrat, Reginoburgiique habitare coepit. Imperatores soluto conuentu, Neomagum ad venandum se recipiunt. Deinde in hyberna ad Aquas Graneas redeunt.

[Note: 16] Ludouicus autem rex Boiorum iussu parentis Bertrichum praefectum praetorio per Charionum regionem deducit ad Geroldum, et Balderichum, Auarici limitis duces, vt simul explorarent, res Bulgaricis. Nam Bulgaros, qui Sauo amne a regno Boiariae dirimebantur, tumultuari, et in armis esse rumor erat. Eadem tempestate regis Boiorum mandato Vrolphus Bathauensis pontifex Auares, et Hunnos in Pannonia, et Norico considentes, vbi nunc Austria, et Vngaria nominatur, in religione Christi instituit (nam


page 351, image: s0351

illi partim Christum dominum, Deumque nostrum, partim auita numina adhuc colebant) falsorum deorum superstitionem radicitus extirpat. Lutundum regulum Auarorum atque Hunnorum sacris Christianis lustrat, et Ratofredum ipsis consecrat episcopum: Viennaeque inter eos habitare iubet. Vbi et eo tempore Romanorum episcopus consedit, a quibus Fauium vocatum reperio. Transgressus inde Vrolphus Danubium Morauos Venedorum populum, itidem sacra nostra recipere persuadet. Moemarum ducem cum popularibus, et tota gente ad cognoscendam veritatem cohortatur. Pontifices qui eos sedulo doceant, Methodium Iuliomontanum, Adeluinum Nitrauensem esse iubet. Hae vrbes nomina adhuc seruant. Et dum Sueui et Gepidae ea loca incolerent, Pontificum fuere domicilia.

[Note: 17] Haec vbi ad Eugenium secundum Pont. Max. delata sunt, Vrolpho episcopo Bathauensi, Archimystae dignitatem, honoremque cum Morauia, Pannonia, Hunnia, Auaria restituit: praecepit superiores pastores cum grege, et ducibus Vrolpho archiflamini Laureacensi, sicut parenti non quidem corporis, sed animorum, nuncio dei, et a se misso obtemperare. Extat huiusmodi diploma.

[Note: 18] Dum vero haec ad Orientem geruntur, ab Occiduo sole Pipinus ex Aquitania cum praefectis et ducibus limitis Hispanici Calendis Februarii transitum facit ad Augustos. Consultatum est, decretumque de ratione belligerandi aduersus Saracenos Hispaniam incolentes. Pipinus in Aquitaniam rediit. Pius autem Maio de Aquis Graneis egressus, Calendis Iunii ad Ingelhaim deuenit. Ibi in celebri conuentu diversarum nationum oratores audit: Pontificis Romani, Dominci praesulis Palaestini a monte Oliuarum: item Danorum, Schlauorum, Abroditaruin, Sorabum.

[Note: 19] Heroldus rex Danus cum liberis et vxore, cum magno Cimbrorum numero Mogontiaci lustralibus aquis expiatur, domumque redit per Frisiam, vbi praefectura donatur, quo se reciperet, si siregno pelleretur a liberis Godofridi VValricus, et Geroldus praefecti orientalis limitis a Ludouico rege Boiorum missi docent Imperatorem, nihil omnino sese de bello Bulgarico comperisse: nec Bulgares hostili in nos animo esse. Georgius tum sacerdos Venetia oriundus Musicae Hydrauticum instrumentum, quod Organon vocant, ad Aquas Graneas conflat. Vnde Pius Salissam petit KL. Octobribus Francofordiam, inde ad Ingelhaim Rhenoque, Moenoque nauigat. Ceadragum, Tunglonem Venedorum regulos perfidiae insimulatos audit, acceptis ab eisdem obsidibus, domum redire permittit.

[Note: 20] In Hispania res male a nostris gestae sunt, Azo [Note: Qui et Aizo.] Gothus exaula fuga elapsus ad Saracenos in Hispaniam se contulit. Acceptis copiis a Baderomano rege Seraceno, Gerundensium, atque Barcinonensium agros vastat: grauiter ferro, flamma atterit. Exercitus noster, qui aduersus Saracenos ad Hispaniam citeriorem tutandam missus fuerat, ignauia ducum serius aduenit. Iam hostes cum ingenti praeda incolumes abierant.

[Note: 21] Ad septentrionalem Germaniae angulum Heroldus rex Danus a suis regno pellitur, fraude Hochorici filii Gotofridi, cuius aduentum, vt pollicitus fuerat, frustra diutius Pius Neomagi expectauit. Ab ora Orientis Bulgares pacem exuunt, regnum Boiariae inuadunt, et nauibus per Drauum flumen delati Pannoniam vastant, occupant, subigunt. Pulsis nostris rectoribus Bulgares duces regioni imponunt.

[Note: 22] Ad Austrum Romae Eugenius episcopus obiit. Valentinus a populo cooptatus, consecratusque quadragesimo die occubuit. Huic Romani Gregorium quartum substituunt. Is non ante consecratus est, quam legatus Augustorum Romam venit, vt si dignum, qui vicem Christi servatoris nostri praesidendo rebus diuinis fungeretur, populus creasset, author Caesaris auspiciis fieret.

[Note: 23] Februario frequentes proceres ad Aquas Graneas coeunt: legati, et praesides Hispanici limitis. Itidem Geroldus, VValdricus Boiorum orientalis termini duces, ducatu amoti, pecunia mulctati, ignominia notati, quod eorum negligentia atque desidia fines nostri ab hostibus devastati essent in ordinem priuatum redacti. In paucis diebus nacti stolidum Pipini et turbulentum ingenium, graue incendium excitarunt Imperatori.



page 352, image: s0352

[Note: 24] Qui soluto concilio, ad Ingelhaim Iunio accedit: inde Francofordiam pergit. Ibi paucis diebus consumptis, Vuormatiam, deinde ad Theodonis villam transitum facit. Vnde Lotharium, et Pipinum filios suos contra Saracenos in Hispaniam arma mouere imperat. Porro Saraceni aduentu nostrorum territi, domi se continuere, nec quicquam maleficii Hispaniae, quatenus nostris principibus parebat, iniunxere. Pipinus in Aquitaniam, Lotharius ad parentem in Germaniam, ad Aquas Graneas, quo se iam ille contulerat, reuertitur.

[Note: 25] Inter haec graue vulnus in Septentrione accepimus. Totius Saxoniae reguli, duces, praefecti, tetrarchae, praesides, dynastae in confinio Cimbrorum iussu Pii conuenerant, seduloque de pace inter Heroldum, et inimicos eius reges Danorum agitabant. Heroldus impatiens irae, paci arma temere miscet: inconsultis nostris Cimbrorum regnum inuadit, aliquot exustis villis ad Saxonas regreditur. At filii Gotofridi subito correptis armis, raptimque copiis contractis, tranatoque Egidora amne, nostros in altera ripa desidentes, nec quicquam mali suspicantes, inopinatos de improviso adoriuntur, castris exuunt; in fugam vertunt, cunctisque direptis ad sua castra cum ingenti praeda redeunt. E vestigio tamen ad Imperatorem Ludovicum legatos ire iubent, factum excusant, culpam in Heroldum conferunt, qui bellum amicitiae inseruerit: se necessitate coactos vim vi repulisse. Ablata postea restituunt, pacem supplices, et veniam praeteritorum petunt, pollicentur se satisfacturos, atque responsuros, quemadmodum Augustus imperauerit.

[Note: 26] Prosperiore ad Austrum, Orientemque vsi sumus fortuna. Bonifacius Corsicae praefectus, cum fratre Bernardo, et Tyrrheni litoris Classiariis, et mare Tuscum a priuatis purgaturus, Corsicam, Sardiniam circumuehitur. Nullo latrone invento, in Africam Vticam, et Carthaginem adpellit. Nauibusque egressus cum multitudine Afrorum, Saracenorumque provolantium, quinquies confligit, quinquies pari victoria hostes in fugam dedit: trucidatisque multis, ad naues incolumi exercitu paucis admodum desideratis, se recipit, domos abiit: ingentem terrorem Afris incussit, et scrupulum iniecit.

[Note: 27] Ludouicus rex Boiorum cum copiis contra Bulgares proficiscitur, hostes Pannonia, Boiaria expellit. Rathobodum ducem orientali limiti dat custodem. Brynonem, qui et Priuina quoque Morauorum regulum, qui trans Danubium in Aquilonari ripa nabitabat cum filio Hezilone, ad se venientem benigne suscepit, eundem in religione Christiana instituit, Traismae (vicus est in Austria episcopi Salisburgensis) in templo D. Martini sacro fonte abluit, et Rathobodo legato suo commendat. Erant Brynonis vrbes Nitrauia [Note: Nitrauia, Neutres.] Pisonium [Note: Pisonium, Presburg.] quae et Vratislaburgium, et Brynna, quae adhuc ab eo nomen servat. Adelramus archiflamen Iuuauensis Nitrauiae templum dedicat.

[Note: 28] In sequenti anno Imperator Ludouicus in Augustum mensem Vuormatiam conventum indicit: Lotharium filium in Italiam abire iubet. Cumque quorundam insidias comperisset, Bernardum Hispanici limitis antea ducem, spectatae fidei, et fortitudinis expertae, contra voluntatem procerum Galliae cubiculo praefecit. Dimisso postea conuentu ad venandum Francofordiam, inde Nouembri ad Aquas Graneas hybernatum reuertitur.

[Note: 29] Hoc anno cum Vrolphus pontifex Bathauensis, archimystes Laureacensis obiisset, Bathauensi templo Reginerius pontifex capitur. Is litem mouet Adelramo archiflamini Iuuauensi, ob regiones, quae vltra montes Comagenos [Note: Comberg.] cubant. Dicebat hic Arnonem decessorem suum ibidem religionis mysteria aperuisse: ille, Bathauensi, Laureacensique templo subditas esse comprobabat. Rex Boiorum Reginoburgium vtrunque ad se accersit, episcopos discordes ad pacem reuocat. Inter vtrunque ita superiorem regionem partitur. Aquilonarem, occidentalemque oram, qua Spiraza amnis exoritur, et cum altera Spiraza, atque Arabone confluit, Bathauensi adiudicat. Reliqua orientem, Austrumque spectantia in rebus diuinis procurare Salisburgenses iubet pontifices. Extat haec tabula, eius initium est: In nomine Domini Dei et Seruatoris nostri IESV CHRISTI. HLudouicus diuina ordinante prouidentia rex Boiariorum, etc.


page 353, image: s0353

Finis eius is est: Actum Reganesburch anno Christo propitio D. CCC. XXIX. Anno XVII. HLudouico Imperatore, filio eius HLudouico regnante in Boiaria, anno V. XIIII. Kal. Decembris Luna XVI. Indictione VIII. Angelmarus ad vicem Gotzbaldi scripsi, et subscripsi.

[Note: 30] Interim dum haec fiunt, Imperator Rhenum in Germaniam Magnam transit. Francofordiae toto autumno commoratus, venationibus operam dedit. Medio deinde Nouembri Aquas Graneas accessit, ibidem hyemauit. Anno postea proximo, qui est aerae nostrae Octingentesimus super tricesimum, circa Quadragesimam in Galliam migrat, oram Gallici Oceani peragrat. Galliarum proceres, monachi, episcopi rerum nouarum auidi, aliorum detrimenta sua commoda existimantes, nacti occasionem aduersus Imperatorem conspirant: populares suos Celtas in eum concitant.

[Note: 31] Duces multitudinis, atque authores coniurationis (qui tum in Francorum Imperio sapientissimi, et Gallicae rei columen censebantur) Hyldouinus [Note: Hylduuein VValo ab aliis.] Dionysianus, Vala Corbeiensis antistites monachi: Ebbo archimysta Rhemensis, Hugobertus Lugdunensis, Bernardus Viennensis, Iesse Ambianensis, Helias Tricassiorum pontifex: hique Celtarum dynastae Machofridus, Hugo, Landbertus, Godofridi pater et filius, Richardus, Hugbertus, Bergaretus, venatorum Augustalium quondam praefectus, inuidia, quod commune malum aulicorum est, irritati sunt, propterea quod Bernardus praefectus praetorio, atque cubiculo, plus quam ipsi apud Imperatorem authoritate valeret, et quod cum Bernardo rege Italiae clanculum sensisse suspecti essent, poenasque metuerent.

[Note: 32] Primum quidem inter se communicato consilio, coniurationem faciunt, vt a gubernaculis rerum subdole deturbent Pium. Deinde alios minis, et potentia territant, alios partim fraude atque pecunia, partim ingentibus pollicitationibus lactant: hosce confictis, vt erant astutissimi, in Caesarem criminibus ab eodem alienant, et vt conciliarent sibi animos vulgi Gallici, quod alioquin mobile est, et semper noui principis faciundi percupidum, tributa, vacationem militiae, admodum hactenus grauia, remissum iri promittunt: factionem quoque suam indulgentia et largitionibus confirmant. Plerique omnes, qui antea sententia principum ob perfidiam et scelera sua damnati exilio, aut ignominia notati, praetorio, magistratibusque moti erant, et beneficio clementissimi Imperatoris vita donati, precario viuebant, vltro nemine alliciente, prouolant.

[Note: 33] Coniurati igitur pontifices, Primores Galliarum, freti multitudine, titulum solennis officii sceleri praeferentes, Pipinum filium Ludouici, adolescentem stolidi ingenii, imperitumque doli adeunt. Se maxima Imperii membra esse, quibus principis, Reipublicae salus et cura incumbat, inculcant primo: iactitant deinde se Imperatori non esse Inimicos, dolere se vicem eius: imo etiam quae credidissent vtilia esse, suasisse: et quia fidele consilium dedissent, se contemni, et in periculo capitis versari. Dolere se communem calamitatem miserorum praecipue Gallorum, qui imperiosioris, quam boni iugum ferre possent, foeminae, et alienigenae mancipia essent: neque placere imperium Bernardi, qui hanc gratiam, authoritatemque stupri consuetudine comparasset apud impotentem mulierem, quae novercali odio priuignos, eorumque fideles persequeretur: quae stupris, libidinum probris, homicidiis, incestu, se et Caesaream domum contaminaret: omnesque aula, quos suis flagitiis aduersarios fore suspicaretur, exturbaret, proponunt. Inde Ludouicum ex amore dementem, flagare, illecebris, blandiciisque captum, addictum vxori non principem, sed ministrum agere: eundem coniugis compendio, studio ac libidine, honores, exercitus, provincias, impunitates, supplicia largiri, et quidem nescientem plerunque et ignarum. Postremo commemorant, caeteros fratres longius abesse, quam vt huic malo mederi queant: solum Pipinum restare, ad quem boni omnes, tanquam ad tutissimum portum naufragi confugissent. Oportere bonum filium dolere vicem parentis, nec pati paucorum flagitiis ac dedecore, tantum


page 354, image: s0354

imperium collabi, et patrem infamem fieri. Imperatorem ab huiusmodi probrosa foeminae seruitute, libertati mentique suae restituendum: Imperiumque Francorum a dominatione muliebri asserendum: hocque factum famam virtutum secuturam, Perfacile isthaec sine vi, et armis fieri, modo tot principum, episcoporum sapientissimorum, religiosissimorumque monachorum consiliis obtemperet.

[Note: 34] Pipinus, vt adolescens faudis humanae imperitus, credulus illis, cum coniuratis et suis copii Aureliam petit. Machofridum amoto Ottone vrbi restituit: inde Berimbriam procedit. Augustus vbi comperit illos contra se et vxorem, atque Bernardum inimico obstinatoque animo viam adfectare, Bernardo vt fuga sibi consulat, suadet. Augustam Lugduni in contubernio sacratarum foeminarum Deiparae Virgini dedicato, consistere iubet, ipse Compendium petit.

[Note: 35] Porro qui cum Pipino Berimbriam venerant, misso Varino, et Landberto, aliisque compluribus, Augustam ex monasterio ad se deduci imperant: eidem mortem intentant, nisi iuret se persuasuram Imperatori, vt quam primum armis abiectis, Imperio se abdicet: capillis detonsis cum vxore in contubernium monachorum se includat: vbi ambo, instar voluntariae mortis, praeclaraeque [transcriber, in the print: precarlaeque] salutis, difficiliore religionis obsequio, castimoniarum abstinentia satis ardua scelera, flagitiaque expient.

[Note: 36] Augusta metu necis perculsa, etiam maiora promissura, ad maritum a coniuratis deducta, secretiusque colloquendi copia data, iussa aperit. Pius quo ab imminenti morte vxorem eriperet, vt ipsa quidem monasterio includeretur, sacerdotissaque caperetur, annuit: at de se deliberandi spacium paucis diebus postulat, se in potestate principum Imperii fore respondit. Illud aegre a coniuratis impetratum est. Nam qui supplicio capitali condemnati, beneficio Imperatoris clementissimi viuebant et quos lege iureque occidi fas erat: stimulante conscientia cogitati sceleris, salutera Pio, quam ab ipso acceperant, muidebant. Porro Iuditha vbi rediit ad coniuratos, elamore insani vulgi ob scelera, stupra, adulteria ad poenam deposcitur: verum in exilium monasterium D. Radegundae, vbi flagitiorum notam, victu duriore, temperantia, parsimonia vitae elueret, deportatur.

[Note: 37] Inter haec Lotharius Maio mense ex Italia in Gallias venit, parentem Compendii offendit. Mox ad eum omnis illa sentina nebulonum confluit, turba sceleratorum coit, quae pridem Pipino, et huic inculcant: ipsum ad supremum Imperii fastigium pertrahunt. Lotharius quidem acta horum non rescindit, genitorem tamen nullo dedecore alio, vel maleficio adficit. Conniuente eo, Heribertus frater Bernardi aulae moderatoris, qui aufugerat, retinente frustra Ludouico, luminibus orbatur. Otto consobrinus illius, Aurelianensis quondam vrbis praefectus in exilium agitur, tanquam criminum, quae Iudithae, et Bernardo imponebantur, conscii et fautores. In tali igitur ludibrio, periculoque Imperator titulotenus inter spem et metum dubius in Galliis aestatem exegit.

[Note: 38] Cum iam autumnus appeteret, adversarii, vt concilium vniuersi Imperii in Gallia conuocaretur, summa ope nitebantur. Imperator diffisus leuibus Gallorum animis, magisque Germanis credens, astute clamque renitens, obtinuit, vt conuentus Neomagi (vrbs est inferioris Germaniae) indiceretur. Metuens quoque suorum paucitatem, inimicorum vero multitudinem, imperauit, vt sine armis, atque cum paucissimis quisque appareret. Landbertum praefectum, Helisacharum praesulem iubet itinera armis obsidere, fines tutari, ius reddere.

[Note: 39] Posteaquam haec in Germaina de Imperatore nunciata sunt, vniuersi Germaniae populi auxilio Caesari futuri, arma corripiunt. Ludouicus quoque rex Boiorum cum delecta suorum manu ad Augustum in Galliam quam celerrime contendit. Pius acceptis auxiliariis copiis Germanorum, filioque Ludouico, Neomagum ad diem praefinitum, quo et alii filii Pipinus et Lotharius, et conscii coniurationis frequentes coeunt, se conferte: fretusque robore Germanorum primo Hyldouinum monachorum Dionysianorum in agro Parisiorum praesulem, authorem conspirationis, qui cum pluribus


page 355, image: s0355

quam iussum erat, aduenerat, laesae maiestatis condemnat: Badobrunnam in Saxoniam relegat: vt ibi militari tabernaculo hyemet, praecipit. Deinde alterum ducem multitudinis et caput huiusce mali Valam specie pietatis caluicie, et Bardocucullo insignem, praecellit: eundem ad Corbeiense monasterium deportat, et arctiore studio seruari iubet.

[Note: 40] Pipinus quoque alioqui instabilis atque minus firmi animi, facile Germanorum fortitudini cessit. Hisce perterriti caeteri coniurati, desperantesque rebus suis, et vincula, scelerum conscientia exagitante, formidante, tota nocte sursum deorsum ad praetorium Lotharii properant: ignauiam suam accusant, Lotharium, et se proditos, actum esse vociferantur, nisi mature cauerint, suadent et hortantur, antequam inulti omnes pereant, aut bello confligendum, aut aliquo secedendum esse. Eam noctem in huiusmodi consulatione insomnes parricidii cogitati conscientia ducunt.

[Note: 41] At Caesar vbi quam primum illuxit, ad filium legatos cum mandatis ire iubet. Hi admonent Lotharium, ne communibus inimiciscredat, hostibusue dei et Reipublicae fidem vllam habeat: seu omissa flagitiosissimorum parricidarum sentina, atque versutissimorum perfidorum prava cohorte, ad dominum et parentem indulgentissimum etiam inimicis clementissimum, qui eum genuerit, educarit, ad supremum generis humani sastigium prouexerit, quam maturrime veniat: ibi de rebus communibus cum parente et reliquis fratribus consulturus. Lotharius postulata non iniqua censens, non refragatur, licet purpuratis suis dissuadentibus, ad parentem pergit, a quo magis paterno adfectu benige quam aspere increpitus, in gratiam recipitur.

[Note: 42] Dumque Lotharius vestibulum regiae iam attigerat, ciuilis seditio vulgi ignobilis excitatur: in seque mutua caede saevire parabat. Hic filii, ille parentis tutabatur partes: ille Lotharianus, et Caesarianus, hic Augustalis erat pessimumque vitium perpetratum foret, nisi Imperator cum filiis in conspectum processisset, feralem tumultum sua praesentia composuisset.

[Note: 43] Posthaec Caesar vniuersos coniurationis conscios diligenter custodia militari, ne quisquam elaberetur, circumdat, servarique imperat. Inde iure peritissimos quosque, item proceres, pontifices convocat: eosdem considere ad caussam coniuratorum cognoscendam, iusque dicendum iubet: suam vicem filios suos Lotharium, Pipinum, Ludouicum regem Boiariae, praesidendo pro tribunali, defungi mandat.

[Note: 44] Omnium sententia socii conspirationis, parricidii, laesae maiestatis accersiti, extremo supplicio condemnantur. Verum Pius ne vnum quidem eorum occidi passus est. Prophanos in ordinem monachorum, adtonso et deminuto capite relegat: sacerdotum atque pontificum turbam itidem in monasteria abdit. Hanc quidem clementiam, lenitatem illi, alii leuitatem, pro suo quisque ingenio interpretabantur. Caeterum Augustus hisce rebus confectis, sumpto leni animo de coniuratis supplicio, ad Aquas Graneas hybernatum proficiscitur. Lotharium secum, aliis filiis subsequentibus, studiosius semper retinuit.

[Note: 45] Coniugem postea ex Aquitania, fratres eius Conradum et Rudolphum, cum sorore Augusta in exilium actos reuocat. Nec ipsa ante ad thalamum Caesareum recipitur, quam legitime, ritu solenni, in celeberrimis Deiparae Virginis feriis, quas quarto Nonas Februarii caereis incensis celebramus, sese iureiurandi religione, testibusque ab obiectis purgaret criminibus. Filii deinde Augusti domos abeunt: Lotharius in Italiam, Pipinus in Aquitaniam, Ludouicus in Boiariam revertitur. Imperator per totam Quadragesimam, atque Paschalia in superiore vrbe, vbi fere habitabat, commoratus est: et post Paschalia ad Ingelhaim accedit.



page 356, image: s0356

CAPVT XI. De secunda contra Ludouicum coniuratione, eius captiuitate et restitutione.

1. Ludouicus omnes coniuratores restituit et in gratiam recipit.

2. Conuentus regni in Dietenhofen. Bernardus fuga redit, accusatores ad singulare certamen prouocat, nemine comparente purgatorium praestat. Pipinus a Patre detinetur ideo, quod concilio non interfuerit. Pipinus clam discedit.

3. Rumor de defectione Ludouici Regis Boiariae spargitur. Ludouicus Imperator Reginoburgum pergit, vbi filius rumorum temeritatem arguit.

4. Ludouicus Pius cum exercitu in Galliam contendit. Pipinum Treueros in Germaniam relegat, Bernardum aulo et honoribus mouet. Pipinus fuga elapsus delitescit.

5. Ludouicus ob hyemis asperitatem ex Gallia in Germaniam se cum exercitu recipere cogitur.

6. Proceres quidam et Epicopi filios Ludouici Pii contra Parentem concitant, qui coniunctis viribus in Alsatia coeunt.

7. Gregorius IV. vt lites sopiret, ad filios se in Germaniam confert.

8. Pius consultationibus tempus trahit, Legatos ad filios et Pontificem mittit. Germani Episcopi Papae bannum minitantur.

9. Reconciliatione frustra tentata Pius intento exercitu ad Lugenfeld procedit.

10. Papa pacem et concordiam reducere studens se ad Ludouicum, et ab hoc ad filios confert.

11. Papae ad Imperatorem redire non permittitur, et quare? Monachorum malitia Imperator a suis deseritur.

12. Vulgus in Ludouicum Pium irruere tentat, Imperator ad filios pergit, qui Parenti obuiam facti equis desiliunt, abs hoc osculo excipiuntur.

13. Iuditha ab Imperatore separata in Italiam relegatur. Papa et Ludouicus Rex Boiariae rerum pertaesi domum, Pipinus in Aquitaniam reuertuntur. Lotharius post imperium diuisum inter fratres per Galliam homagium exigit.

14. Ludouicus captus vndique circumductus in monasterium abditur, filius Carolus adhuc infans Brumiam relegatur.

15. Iniqua Ludouici fortuna animos ad commiserationem et fauorem pedetentim inclinat. Proceres Imperatorem exautorare et tonsum in monacherum ordinem redigere student.

16. Pauci huic consilio refragantes ad Ludouicum Regem Boiariae confugiunt, qui cum Pipino ad liberandum Patrem incitantur.

17. Lotharius cum Patre Aquas Graneas se confert. Germani cum aliis de seruitute Pii conqueruntur. Lotharius Lutetias se confert, homagium exigit. Egobardus eum ad singulare certamen prouocat.

18. Pipinus et Ludouicus Rex Boiariae Pio cum validis copiis auxilio veniunt.

19. Legati ad Lotharium missi restitutionem Ludouici Pii postulaut.

20. Lotharius culpam omnem a se remouet, postulatis Legatorum annuit, et restitutionem Parentis conuocato conventu imperii promittit.

21. Lotharius relicto Patre in aede Dionysiana in Burgundia vires comparare annititur.

22. Ludouicus pius ab Episcopis antea exautoratus eorundem sententia solenniter restituitur.

[Note: 1] MItigatus coniuratoribus, et nil magis quam iniuriae obliuisci consuetus, in exilium actos de integro restituit. Detonsis, et in monasteria relegatis, in ordinem monachorum redactis: ad patrios lares, vitamque pristinam quasi postliminii iure redeundi copiam facit, eundem illis amicitiae gradum patere apud se pollicetur. Inde piscationibus, venationi, aucupio indulget.



page 357, image: s0357

[Note: 2] Autumno conuentum regni ad Diethenhofen cogit: quo legati Saracenorum odoramenta, succos, vestes, paludamenta, Arabicas opes Imperatori dona ferunt. Huc quoque Bernardus, praefectus praetorio, qui in Hispania fuga sibi consulens delituerat, se contulit: ad singulare certamen (quod genus purgandi tum solenne maioribus nostris fuisse inuenio) accusatores prouocat: et nemine vires conferente, religione iureiurandi sese ab obiectis criminibus exolvit. Pipinus huic concilio non interfuit, sed iam soluto conuentu demum aduenit. Pius vt contumaciae filii, et corruptis moribus a consultoribus prauis mederetur, eundem secum Aquis Graneis detinuit vsque ad Ianuarium. Verum Pipinus iniquo ferens animo, sua facta a quopiam obseruari ac notari, insalutato patre, offensarum nimine dissimulans, in Aquitaniam clam discedit.

[Note: 3] Circa idem tempus, dum Imperator ad Aquas Graneas hyemat, grauis ei motus ex Boiaria nunciatur. Apud Langkhaim Ludouicus rex Boiorum, cum quibusdam principibus Germaniae conuenerat, vnde nata suspicio est, rumorque dissipatus, quasi rex Boius desciscere a patre, Austriamque, hoc est regnum Orientis, nempe Germanias, Rhaetias, Vindeliciam, Illyricum, Noricum, Pannonias, Liburniam sibi vendicare tentasset. Augustus cum exercitu Augustam Rhaetiae (quam quidam olim caput Boiorum fuisse autumant, ego Augustam Tiberii, quam nunc Reginoburgium vocamus, siue Augustam Vindelicorum, quae supra Monachium in ora Isarae interiit, arbitror, deceptosque imperitos similitudine nominum existimo) petit. Ibi Boius parenti arguens rumorum temeritatem satisfecit.

[Note: 4] Pacata igitur Boiaria, Augustus Gallias adit. Aureliam frequentes proceres, filiumque Pipinum coire iubet: Ipse cum valida manu Germanorum eo contendit. Pipinns timens vires parentis inuitus adest ob prauum ingenium, a patre Treueros in Germaniam relegatur, arctaque custodia obseruari iubetur. Pius in Aquitaniam transmisso Ligere procedit. Bernardum, cuius consilio vti Pipinus consueuerat, aula, magistratu, honoribus se abdicat. Inter haec Pipinus negligentius custoditus noctu aufugit: profugus, et vagabundus quacunque licuit, delitescit, vitatque conspectum parentis, qui in Nouembrem alium conuentum in Aquitaniam, quo ad se fugitabundum retraheret filium, frustra indicit.

[Note: 5] Asperrima hyems tum incubuit repente, grauiterque exercitum Imperatoris, primo iuges pluuiae hinc gelu acutissimum adflixit: adtritae vngulae equorum, perpauci equis vsi sunt. Accessit et Aquitanorum improuisa et crebra incursatio. His fiebat, vt Imperator cum copiis suis, et ab intemperie coeli, et incolis terrae male acceptus, Ligerim tranare, ex Galliis in Franciam ad Aquas Graneas maxima difficultate, nec citra ignominiam et dedecus, retro referre pedem cogeretur.

[Note: 6] Dumque talia fiunt, pessimi mortalium proceres quidam, ac Pontifices, qui omnia vtilitate et ambitione metiebantur, vt erant astutissimi, ex industria inter se operas partiuntur, ad filios Imperatoris vltro citro commeant, illis persuadent, parentem addictum vxoris illecebris, et iniustae nouercae praestigiis captum, insidiari vitae liberorum, omniumque, quos amare eosdem intelligeret. Filii ob odium in nouercam, quod eam alioqui mulierem versutam, et vulgo male audire, parentemque vxorium esse agnoscebant, communicato consilio, coniunctis viribus in Alsatia apud Lugenfeld coeunt.

[Note: 7] Gregorius quartus pontifex Romanus Maximus, vbi hoc incendium inter parentem atque liberos, prauorum consiliis excitatum esse accepit, quod ad detrimentum Reipublicae Christianae maximum procul dubio pertineret, ad restinguendum id ad filios in Germaniam proficiscitur, seduloque operam nauat, si qua aequitate hominum perniciosus, parricidialisque tumultus, ad ocium et quietem reduci, et filii parenti reconciliari possent.

[Note: 8] Imperator mense Maio cum valido militum Germanicorum robore, in Vangionum vrbem se confert. Vbi tempus diutius consultationibus tractum, placuit tandem nec quicquam salubrius visum est, Bernardum pontificem cum aliis optimis quibusque, ad filios, et Romanum


page 358, image: s0358

pont. proficisci. Qui primum filios, vt redirent ad genitorem, cohortarentur: deinde pontificem Max. compellarent, rogarentque, cur ipse more maiorum Augustum euestigio, et recta non adiret. Rumor erat ideo eundem aduenisse, vt Caesari, et amicis, episcopisque eius, nisi obtemperarent filiis Augusti, sacris interdiceret. Germaniae pontifices, maxime Drogo Mediomatricum pastor respondere: Si Romanus sacerdos nobis male precaturus aduenit, ipse quoque male audiet, et diris deuotus abibit.

[Note: 9] Quid plura? frustra vltro citro legati commearunt, sursum deorsum nuncii cursitarunt. Inualuerant pessimorum consultorum doli, qui pacem contra ius gentium citra sanguinis rationem interturbabant, et filios cum patre armis committere summopere laborabant. Omnia misceri, atque turbari cupiebant, saluo isto rerum statu, Augusto, amicisque eius, se incolumes fore diffidebant. Pius igitur intento exercitu ad Lugenfeld proxime filios, octauo Calendas Iulii, diuo Ioanni Baptistaedicato procedit.

[Note: 10] Stabant vtrinque acies infestae, iam iamque parricidiali praelio, cognatoque sanguine se contaminaturae. Intercedit pontifex Romanus ad Augustumque se demum confert, quem ille in acie consistens, sine vllo honore indignabundus (causatus quod contra maiorum decreta, patrum sanctissimorum, praeter solitum, iniquo insuper animo accesserit) excipit. Ductus tamen primarius sacerdos in praetorium, docet Imperatorem, se ob nullam aliam omnino caussam adesse, quam vt filios, atque parentem in gratiam redigeret, bellum nefandissimum populi Christiani, cuius pastor esset, ceruicibus auerteret. Mitigatus hoc responso Pius, pontificem ad filios remittit: facit eidem comprimendi tumultus, pacis et amicitiae reintegrandae confirmandaeque potestatem.

[Note: 11] Verum nequaquam Gregorius, posteaquam ad filios reuertit, ad Caesarem, vt iussus fuerat, redire permittitur. Nam dolo fraudeque coniuratorum iactabatur, Ludouicum a pontifice Maximo ob nouercale in filios odium, inferiis deuotum esse. Qua de caussa saeuit ignobile vulgus, gregariique mystae, apud quos semper superstitio, commentaque humana, et crassae caeremoniae speciem pietatis prae se ferentes, efficaciores sunt quam iusta religio, plerique donis allecti, alii promissis inescati, pars minis territi, quidam suopte ingenio deprauati, nouarumque rerum cupidi, deserto Imperatore, ad filios cateruatim prouolant.

[Note: 12] Ita hac fraude subtractis copiis Caesari, in dies magis atque magis aduersariorum factio inualuit: vires Imperatoris authoritasque diminutae sunt: adeo vt pridie Calendas Iulii vilis plebecula gratificatura, vt rebatur, filiis, in Imperatorem irruere, impetumque facere destinaret. Quae cum Pius agitari sensisset, haud parem se furori multitudinis instar diluuii furentis, ratus, filios certiores facit, admonetque, ne parentem ab omnibus destitutum, contra fas, legesque naturae praedam fore direptui, atque ludubrio insani vulgi, et inimicorum sceleri patere permittant. Filii, vt castris relictis, ad se quam maturrime obuiam processuros, accedat, remandant. Imperator igitur necessitate rerum, iniquitate fati adactus, castris excedit, ad filios contendit. Itidem filii faciunt: et licet quibusdum (vt plures sunt mali, quam boni) dissuadentibus, obuiam ire parenti festinant Vbi ambae partes in conspectu fuere, atque conuenere, mox filii equis desiliunt, osculoque ab Augusto excipiuntur. Inde simul ad castra filiorum proficiscuntur

[Note: 13] Tum absque cunctatione Iuditha Augusta quam caussam omnium malorum esse vociferabantur, ab Imperatore separatur, ad tabernaculum Ludouici regis Boiorum deducitur. Lotharius patrem cum filio Carolo adhuc impubere, ad suam papilionem abducit, ibique consistere iubet. Interim omnes qui aderant, in verba filiorum iurant: Imperiumque a fratribus in tres diuidundum partes esse decernunt. Augusta Dertonam, quae vrbs est nonae regionis Italiae, relegatur. Gregorius episcopus Romam, vbi improbitatem paucorum plus quam aequitatem valere videt, non sine maximo moerore petit. Ludouicus quoque pertaesus impotentiam coniuratorum Galliae, sero intelligens, quo conatus illorum pestiferi tenderent, fugitans


page 359, image: s0359

incendium, quod restinguere non poterat, in Boiariam, Pipinus in Aquitaniam reuertitur. Lotharius vero atque coniurati, cunctis ex sententia confectis, conventu dimisso, Gallias peragrare. instituunt, populum sacramenta Lothario dicere iubent.

[Note: 14] Lothariusque ita rerum potitus, parentem destitutum a suis et priuatum, filiorum suorum captiuum, venaleque inimicorum suorum mancipium, velut ludibrium fortunae cum Carolo infante circumducit: paucis custodiae eius destinatis equitibus, in Mediomatricum vrbem, inde Verodunum, postea in Suessionum Augustam procedit: ibi in monasterium D. Methardi patrem abdit. Carolum necdum puberem Brumiam relegat, nec tamen tonderi iubet. Conuentum post haec regium, Compendium Galliae Belgicae vrbem, in Calendas Octobris indicit. Ipse interim venationibus indulgens, post patrem secum Compendium producit. Vbi legatos, et munera Imperatoris Graeci ad Pium missa audit, suscipit, absoluit.

[Note: 15] Iam pedetentim, vt animis hominum perinde ac fortuna nihil versatilius est, indignatio, inuidia temporis spatio lenita, in commiserationem conuertebatur. Miserabantur vniuersi, praecipue Germani, fortunam Pii, qui ab his, quos seruarat, proditus, summoque rerum fastigio deiectus, indignis modis paucorum scelere tractaretur, et dum miserescunt, fauere incipiunt. Purpurati, quorum consilio huiuscemodi fiebant, sero sibi metuere coeperunt: ne si Imperator restitueretur, ipsi poenas darent, quosdam episcopos, quibus charius erat aurum, ac honor, quam fides autiusticia, impulere partim fraude, partim donis, vt denuo Caesarem absentem, indictaque causa, velut indignum apice rerum summo, ob flagitia quae ipse confessus esset, publico iudicio condemnarent: et consessu patrum celebri, ad sacra D. Methardi atque Sebastiani armis exuerent: atque ante aram Maiestate Caesarea exaugurarent, imperio exauthorarent, deinde pulla veste indutum, atratum, in arctam custodiam obtruderent. Complures consensere: maxima pars, ne primores, qui rerum habenas tenebant, offenderent, subscripsere.

[Note: 16] Perpauci, quorum princeps erat Drogo episcopus Mediomatricum, fraterAugusti, huiuscemodi consilio refragati sunt. Hique protinus in Germaniam et Boiariam ad Ludouicum regem Boiorum, qui inter fratres prudentior, atque ad mansuetudinem pronior censebatur, fugam tendunt: persuadentque facile regi Boio, vt ad liberandum ex iniusta seruitute pudendaque parentem, fraude iniquorum circumuentum, operam nauaret. Mittuntur igitur a Germania et Boiaria, a Ludouico rege Boio, et Drogone patruo eius, et ab his qui eo confugerant, pasim Gallias: Hugo abbas in Aquitaniam, qui Pipinum ad liberandum genitorem instiget: Bernardus et Varinus in Burgundiam. Hique populum ad eripiendum Imperatorem incitabant.

[Note: 17] Interea dum talia fierent, Lotharius cum patre ad Aquas Graneas in hyberna, se confert: istaque hyeme Galli, Burgundi, Aquitani, Germani frequentes coeunt, grauiter de paucorum potentia conqueruntur, quorum flagitio Augustus Pientissimus in seruitutem redactus sit. Nec deerat illisanimus vieripiendi Caesarem. Lotharius primo vere vim Teutonum metuens, in Gallias redit, Luteciam Parisiorum petit, populum cogit, atque sacramenta sibi dicere iubet. Egobar dus [Note: qui et Egbardus.] partium Imperatoris cum armatis obuiam Lothario tendit, eum ad certamen provocat. Verum Pio adnitente ab huiusmodi nefario praelio abstinuere manus. Inde Lotharius ad monasterium Diui Dionysii se confert.

[Note: 18] Iam Pipinus ex Aquitania, Ludouicus ex Germania, et Boiorum regno cum validis copiis, et his qui ad eum confugerant, in auxilium Augusti properare nunciabantur. Lotharuis igitur omnium fluminum pontes rescindit, naues omnes submergit: Nihil ominus tamen Caesariani fama aduentantium virium erecti, passim armati prodeunt, atque conueniunt. Pipinus cum Aquitanis ripam Sequanae insederat. Varinus et Bernardus ex Burgundia ad Matron am amnem peruenerant.

[Note: 19] Erat tum Quadragesimae septimana prima diesque quintus. Rathboldus praesul, Gantzelinus praefectus ad Lotharium


page 360, image: s0360

a Caesareanis mittuntur. Atque hi: Ad te oratores venimus, inquiunt: Ludovicus rex Boiorum, Pipinus rex Aquitamae, fratres germani tui, vniuersa Germania, omnes denique boni postulant, vt nobis Augustum, illis genitorem reddas. Quod si fiet, cuncti erroris deprecatores, veniae atque salutis authores tibi apud Imperatorem erimus: sin repulsam patimur, armis, Deo iusto iudice impetrabimus, quod precibus nequimus: bellum et pacem tibi offerimus, vtramuis conditionem, vt libet, accipe.

[Note: 20] Lotharius cum aequa postulari censeret, et quo periculo esset animaduerteret, remotis arbitris, legatis benigne respondet. Nemini omnium magis cordi esse, quam sibi, parentem: displicere admodum, quae iniqui in illum perpetrassent: nec esse quenquam omnium, qui ita diu noctuque cogitet, quonam pacto iniuriam illi illatam, qui et vitae et potestatis suae author sit, vindicet: Non potuisse hactenus id rite, sapienter que fieri sacer dotum suffragiis, adhibitis superis, patrem suum de solio regio detractum, se ibi collocatum esse: decere eundem iisdem sacris, auspiciisque prouehi. Si quid perperam actum sit, non in se culpam transferendam esse, sed in eos, qui patrem suum destituissent, atque plane prodidissent, proinde placere sibi, vt celebris totius Imperii conuentus, quo libeat, indicatur: vbi parens suus auspicato, et quasi iure postliminii libertatem reciperet. His auditis Legati ad suos redeunt, in commune consultant, quonam die rursus coeant.

[Note: 21] Interea Lotharius versutorum, callidorumque amicorum (qui si is in gratiam cum parente rediret sibi timebant) consilio vsus, relicto patre in aede Dionysiana cum huiuscemodi maliciosis veteratoribus, et scelerum fabris, Burgundiam, Viennamque petit: ibi statiua facere, vires ad resistendum comparare, et sese munire decreuere isti obscuri, fallaces, magis quam ingenui, iusti, boniue consultores.

[Note: 22] Caeterum Augustus iudicio episcoporum capite diminutus, eorundem sententia, arma, Augustalem cultum legitime, ritu solenni resumit, die Solis, quam mediam Quadragesimam nuncupamus, dum sacrificii exordium est hoc carmen, Laetare Hierusalem: quod feliciter, prospereque euenire significauit populi adclamatio insecuta.

CAPVT XII. De Ludouici rebus gestis post captiuitatem, imprimis de Carolo filio astu Iudithac Rege Galliae Lugdunensis declarato, et Ludouico Rege Boiariae exinde grauiter laeso. Pii mors.

1. Imperator Lotharium persequi detrectat, filios excipit, Iuditha ex Italia redux.

2. Lothariani in Gallia Imper atorias partes sundunt, Cauillonem expugnant, Comites Imperatoris cum aliis necant.

3. Ludouicus Pius arma contra Lotharium mouet, qui se circumuentum et imparem videns Patri supplex factus veniam practeritorum impetrat, et cum suis in Italiam migrat.

4. Ludouicus Pius VVormatiam comititia indicit, Episcopos, quorum fraude captus fuerat, dignitate mouet, in exilium agit, et absentes perClerum excommunicat.

5. Imperator a banno solenniter absoluitur. Banni absurditas.

6. Adolramus Archi Episcopus Salisburgensis moritur. Leopramusab Imperatore surrogatur. Osuualdus eius suffraganous.

7. Imperator ob rcceptos aduersarios a Lothario expeditionem contra eum parat. Nordomanni Frisiam occupant. Copiae Imperatoris a Britonibus funduntur. Moraui rebellant, Venedorum vrbes a Boiis occupatae.

8. Ludouicus Pius omissa expeditione Italica per Legatos ad Lotharium et Papam transfugarum exhibitionem et rebellium excommunicationem postulat. Lotharius Episcopos a Pontifice missos ex Italia migrare prohibet. Epistola hac de re ad Imperatorem clanculum transmissa.



page 361, image: s0361

9. Ludouico arma aduersus Danos movente hi Frisiam deserunt, quo audito Imperator exercitum dimittit. Autores omnes superiores conspir ationis intra duos menses moriuntur.

10. Cometa. Ludouicus Astronomiae studiosus.

11. Variae de Cometis opiniones.

12. Iuditha Imperatorem vino indulgentem adigit, vt filio suo impuberi Carolo Burgundiam, Rhetias et Sueuiam addiceret. Reliqui Imperatoris filii conveniunt, vt acta rescindant.

13. Rathomarus Dux Morauiae Boiorum imperium aspernans ab Imperatoriis copiis cum Brynnone praelio vincitur.

14. Brynno Ludouico supplex factus veniam et amissa cum aliis locis impetrat, colomas et arces Romanas restaurat.

15. Iuditha Francorum regno inhiat et ope Pipini Imperatorem illecebris suis pellicit, vt Carolum Regem Lugdunensis Galliae (Neustriae) constituat.

16. Pipinus Aquitaniae Rex moritur. Eius filii. Iuditha filio suo metuens, Lotharium tutorem filio eligit, et Ludovico Pio persuadet, vt per Legatos eum ad se inuitet.

17. Ludouico Regi Boiorum publico decreto reliquis prouinciis interdicitur, Boiariam excedere prohibetur. Ludouicus Rex insidias sibi structas intelligens Francorum et Saxonum opem implorat et impetrat.

18. Imperator aduersus filium infesto exercitu protedit. Filius cum Parente armis decertare mefarium ducens in Boiariam cedit.

19. Francorum Proceres se interponunt contra superius decretum protestantur, et Ludouico supplici Patrem conciliant.

20. Lotharius ex Italia VVormatiam venit. Imperator Ludouico Boiariam relinquit, reliquum imperium inter Lotharium et Carolum diuidit, Lothariumque huic tutotem, Iudithae curatorem constituit.

21. Aquitanorum Pars Carolum recipere detrectant, Pipinumque Imperatoris nepotem regem creant.

22. Imperator in Aquitaniam tendit, et Proceres Carolo iurare cogit, nepotemque Pipinum Drogoni educandum in Germaniam mittit.

23. Ludouicus Boiorum Rex apud Germanos de hac diuisione conqueritur.

24. Decretum Procerum Germaniae.

25. Ludouicus Imperator acceptis crebris nunciis Ludouicum filium vniuersas Germanias occupasse, moerore affectus sibi morbum contrahit.

26. Inde quibusdam ex suis praemissis ipse ex Aquitania cum exercitu mouet filiumque petit.

27. Imperator morbo ingrauescente exercitumreducit, Ludouico ignoscit, Lotharioque insignia regni praelegat.

28. Eius praeparatio ad mortem, vltima verba, mors et sepultura.

29. Ludouici Pii Elogium.

[Note: 1] IMperator postea cum Lotharium, licet amicis suadentibus, persequi nollet, Carsiacum se confert: ibi maximo omnium gaudio excipit filios, Pipinum regem Aquitanum et Ludouicum regem Boiorum, qui maximis itineribus cum his, qui ad se confugerant, ad se confugerant, ad parentem liberandum properarunt. Hymni Deo Opt. Max. dicti, honosque habitus est. Pius Pipinum in Aquitaniam dimittit, cum Ludouico in Germaniam ad Aquas Graneas redit. Ibi Augustum ex Italia ab exilio reuocatam, a Ratholdo episeopo, et Bonifacio adductam recipit. Concelebratis Paschalibus, venationibus deinde se exercet.

[Note: 2] In occidenti Galliarum regno, Lothariani Landbertus, et Machofridus cum sociis omnia tumultu complent. Prouinciam sibi a Lothario traditam, vi retinere conabantur. Caesariani, quorum princeps Otto praefectus Aurelianorum, et Theodo antistes fani D. Martini Turonensis incautius cum illis manus conserunt. Caesi sunt Otto, frater eius VVilhelmus, atque Theodo, cum compluribus, a Lotharianis, caeteri fuga elapsi sunt. Lothariani, quamuis victores, tamen quod hostes vires recuperabant, eosque acriores hac clade exasperatos fore suspicabantur, rati vtrunque sibi periculosum, et manere, et aufugere, nuncios ad Lotharium ire iubent, vt suppetias perditis rebus ferat, postulant.


page 362, image: s0362

Lotharius ergo suis periclitaniibus opem laturus a Varino, et Caesarianis, qui firmo praesidio Cauillonum Burgundiae oppidum tenebant, praepeditur: armisque lacessitus, et irritatus vrbem obsidet, expugnat, diripit, incendit: Gothelmum, Hamilum, Mathelmum dynastas capite truncat. Gariopyrgam [Note: Gerpyrg.] vxorem VVilhelmi, quasi veneficam in flumine submergit, atque necat. His perpetratis Augustodunum [Note: Autun.] se confert, inde Aureliam, post Caenomanum pagum petit.

[Note: 3] Contra Augustus, vbi in Germania id accepit, cum filio Ludouico rege Boiorum persequi Lotharium ftatuit, et Lingonum vrbem accedit. Lotharius rereceptis suis haud procul a castris genitoris castra facit eodemque loco quatuor dies legatis vltro citroque qui de pace ac concordia agitabant, commeantibus, commoratur. Quinto die retro in Galliam vlteriorem ad Ligerim amnem in Aquitaniam transiturus, copias fratris Pipini sibi coniuncturns, contendit. Imperator compendio filio anteuertit, ad Ligerimque considet: vbi et Lotharius vires suas explicat, proxime Blesense castrum, vbi Cissa Ligeri confunditur. Pipinus tum rex Aquitaniae cum auxiliaribus popularium copiis ad parentem peruenit. Lotharius posteaquam se circumuentum vndique, spe destitutum, nec in fuga, nec pugna salutem esse videt, attonitus moestitia simul et desperatione, inter spem et timorem haesitans, tristium specie abiectis armis ad parentem venit, preces, supplicia admouet: veniam erroris atque stultitiae impetrar. Nam Ludouicus natura simplex, et mitis gratiam sacit deprecanti, pecasseque confitenti ignoscit. Contentus, filium, eius proceres in potestate sua futuros, iurasse. Inde incolumes omnes cum filio in Italiam migrare iubet: custodes tamen in angustiis collocat, qui scrutarentur commeantes, atque obseruarent, ne quispium sine commeatu aut ire, aut adire, redireue queat.

[Note: 4] Inde cum rege Boio Germaniam versus tendit: per Aurelianum, Parisiorumque agrum in hyberna ad Aquas Graneas proficiscitur: in sequentis anni vernum rempus, conuentum procerum VVormatiam indicit. Decembri ad Diethenhofen inde Mediomatricum vrbem accedit: cum Drogone fratre natalem Christi seruatoris nostri peragit. Februario rursus Diethenhofen petir: Pontifices quorum scelere fraudeque captus fuerat, condemnat, sacerdotiis et dignitate mouet, proscribit, in exilium agit. Ebbonem [Note: Ebdo qui et Ebbo relegatur.] in Saxoniam ad Hyldeshaim relegat. Agobertum [Note: Egenbrecht,] Lugdunensem, qui vocatus praesto non fuit, nihilo secius curia pontificum mouet. Caeteros quoque in Italiam elapsos per omnium sacerdotum religiones deuovet.

[Note: 5] Posthaec primo Solis die Quadragesimae, velut nondum ab iniusta sacrificulorum execratione solutus, rursus a septem archimystis solenni ritu bene precantibus, lectis de libro supplicamentis, faustis, bonisque omnibus cum maxima omnium qui aderant, laeticia, popnlo acclamante, feliciter expiatur: quasi vero potestate hominis sit, in arcaque siue vitro, sicuti ater genius magico susurro, clausa teneatur aeterna illa maiestas, vt nutu nostro vel claudat vel aperiat coelos.

[Note: 6] Ludouicus superis itaque conciliatus cum filiis Pipino, et Ludouico regibus ad concilium VVormatiam se confert: illo soluro, Diethenhofen, hinc Aquas Graneas petit, ibique hybernat. Eodem anno qui est ab humano genere seruato, octingentesimus tricesimus sextus, Adolramus archiflamen Boiorum pridie idus Ianuarii ex hac vita migrat. Leopramus hoc sacerdorio ab Imperatore, regeque Boiorum donatur. Is Venedis Illyricum, Noricum Pannoniamque incolentibus, pontificem, sacrificulum creauit Osuualdum, ad quem in pontificalibus scitis extant binae epistolae scriptae a Pontifice Max. In quarum vna sacerdos, qui cultorem falsorum deorum licet se defendendo occiderat, de curia mystarum, classibusque sacrorum mouetur, iubeturque in turba prophanorum consistere. In altera, itidem presbyter a sacris, arisque arcetur, quod diaconus ab eo leuiter duntaxat verberatus, equo cadens ceruicem fregerit: ex hoc vulnere obierit.


page 363, image: s0363

Satius enim esse, ait Romanus episcopus, in humiliore religionis gradu servari, quam alta petentem perire.

[Note: 7] Subsequenti anno Imperator, quod adversarii in Italiam aufugerant, et a Lothario reciperentur, expeditionem Italicam meditatur, quae necessaria fore opinatur, parat. At Nordomanni Frisiam lnsulam quondam, oceani Germanici oram armis inuadunt: Hantorff [Note: Hantorff, Hanthoriphos Auentinus dixit.] Bicolam [Note: VVykland.] emporium iuxta hostia Rheni incen dunt, Dorostadium expugnant, caesis praefectis Eckhardo, Hemingo, Halpodani filio, cum compluribus, cuncta sibi armis parere cogunt, in ditionemque subigunt. Britones quoque foedera rumpunt duce Muromano. Copiae quas Augustus aduersus hosce proficisci iusserat, parum profecere virtute. Fortuna quidem Caesarem non deseruit. [Note: Vide de hac re Cranzium l. 1. c. 38. derebus gestis Normannorum contra Sigebertum circa annum 837.] Mauromanus paulo post vitam simul cum regno finiuit. In orientali Boiariae limite, Moraui, Venedorwn Sclavorumque natio est, qui tum aquilonarem Danubii ripam, qua Noricum inferius, siue Pannoniam superiorem praeterfluit, insidebant, regi Boio rebellant. Autores tumultus Ratisolaus [Note: qui et Rasla.] Brynoque cum filio Hesilone [Note: qui alias Koezel dicitur] ad vlteriores Venedos, qui Ratomaro parebant, a Rathbodone duce limitis Boiarici, iussu Ludovici regis submoti sunt. Venedorumtum vrbes Brynam [Note: Brinn in Maehren.] Pisonium, Nitrauiam, reliqua castella rex Boius occupat, in Boiariamque transfert.

[Note: 8] Augustus omissa expeditione Italica, Romam Fulconem, et Adrouualdum monachorum magistros, Richardum praefectum in Italiam ad Lotharium legat. Hic reddi transfugas, illi rebellibus sacris interdici a Romano pontifice postulant. Ingrata legatio Lothario, eiusque amicis fuit. Romam vero missi benigne auditi sunt. Pont. Romanus duos episcopos, Petrum et Georgium, eius rei gratia ad Imperatorem in Germaniam proficisci iubet: qui cum Bononiam, in Germaniam transitum facturi peruenissent, vltra procedere arcentur. Leo purpuratus a Lothario illo missus, vetuit eos verbis Lotharii ne vsquam pedem ex Italia, ad Imperatoremue ferrent. Illi minis territi parent, Romamque redire coguntur. Adrouualdusque epistolam ab eis ad Augustum scriptam occulte accipit, atque cuidam, qui eam habitu mendici trans Alpes ferret, tradidit. Ita diligentia Lotharianorum, vestes, sinus, bulgas, calciamenta scrutantium, excutientium elusa est.

[Note: 9] Inter haec Imperator in Frisiam adversus Danos mouet, Cimbri audito Imperatoris aduentu, exacto a Frisiis tributo incolumes domum redeunt. Quod vbi Pio nunciatum est, dimisso exercitu ad Ingelhaim reuertitur. Humeio Britannorum ducatum in tutelum fidemque commendat. Lues dira Lotharianos consultores inuadit, praecipue eos, qui coniurationis authores extitere, vniuersi intra duos menses a Septembri ad Novembrem extinguuntur. Pius cum filio Ludouico rege Boicrum Lugdunum pergit, in demortuorum episcoporum decurias alios allegit. Inde hybernandi causa ad Aquas Graneas discedit.

[Note: 10] Sequentis anni tertio Idus Apriles, stella crinita per continuos quinque et viginti dies fulfit, errantium syderum modo ab occidentis ora in orientem movebatur. Quam cum Augustus, talium studiosissimus, conspexisset (quippe Astronomiae deditus, de huiusmodi rebus cum eiusmodi disciplinae peritis confabulari solebat) Astrorum peritum, qui in aula versabatur, accersit: eius sententiam de huiusmodi stella, siue (vt verum fateamur) igneo nodo, inquirit, cum illo de natura eius disputat: nam variae sunt de Cometa philosophantium opiniones.

[Note: 11] Democritus et Anaxagoras errantium syderum, dum coeunt, fulgorem convolutum esse arbitrati sunt. Hippocrates stellam errantem esse tradit, pasci, atque ali humore terreno: in hoc repercussu radios reddi, qui comae, barbaeue videantur. Sunt qui et haec sydera perpetua esse credant, quemadmodum Pythagorici, suoque ambituire, sed non nisi relicta a Sole cerni. Alii vero, sicuti Aristoteles, docent igneam vim esse, tracto alimento humoris, et moueri cum aere, nasci nimirum ex humore sortuito, atque halitu radiis Solis adsumpto, raptoque ex terris in supremam aeris partem


page 364, image: s0364

proximam, igni, alimento tellure subinde tracto: terrificum magna ex parte sydus, ac non leuiter expiatum, et maxime ad reges pertinere, ventos, aestus signifi care tradunt. Qua de causa in hominibus feruens difficili bile tumescit iecur. Licet quoque literis proditum sit, minus salutare et infaustum terris esse, portendere caedes, bella, commutationes rerum exitium principum, excidia regnis. Hocque veluti monstro, mortales vt resipiscant, a supremo numine patre indulgentissimo admoneri, vulgo magis credunt, quam sciunt. In hanc sententiam dum Viennae Austriae cultioribus literis, maioribusque Musis operam darem, et tum Cometa ibi fulgeret, lusimus.

Vidimus ardentem, non certe impune, Cometam,
Non premit incautos vltio iusta Deum [Orig: Deûm].

Et profecto eodem anno, vt verum fateamur, Philippus rex Hispaniae, pater Imperatoris Caroli Maximi Caesaris Augusti interiit.

[Note: 12] Caeterum Ludouicus (inde enim diverti) dum diutius de natura rerum philosophatus esset, paulo indulgentius vino pepulit curas et solicitudines: caeteros vt idem facerent, cohortatus est. Tum Iuditha Augusta, callida, atque astuta mulier, ministerio Palatino (vt mos aulae est, et mutuum muliscabunt) adnitente, ab vxorio marito haud difficulter Burgundiam, Rhaetias Sueuiam, vnde ipsa oriunda erat, Carolo filio suo adhuc impuberi, ad Aquas Graneas celeberrimo loco extorquet. Hanc ob rem caeteri filii de tanta re nouercam, quae vulgo male audiret, nec maioribus, nec foeminae conuenientibus negociis abstineret, imo magis aequas partes potentiae sibi vindicaret, licentiusque quam matrem familias deceret, cuncta ex libidine ageret, sententiam ferre perindigne ferentes, in valle Tridentina, vbi confinium est Boiariae, atque Italiae, ad huiuscemodi acta rescindenda conueniunt.

[Note: 13] Interim Moraui res nouas moliuntur, Rathomarus regulus, ad quem supra Brynnonem aufugisse commemorauimus, Boii, praefectis obtemperare recusabat, Imperiumque Boiorum aspernabatur. Rex Boius Rathobodum Austriaci limitis ducem, quem Marchionem vocamus, cum validissmo exercitu aduersus Rathomarum proficisci iubet mandatque Rathobodo, vt perfidum caput non ante persequi cesset, quam aut occidat, aut regione penitus exturbet. Rathomarus, et Brynno Venedorum rectores haud imparati nostris obuiam procedunt, cum Boiis pugna confligunt. Verum amissis multis in fugam vertuntur: atque rebus desperatis, cum iis, qui euasere caedem, ad Bulgaros in Maesiam trans Savum aufugiunt.

[Note: 14] Rothomarus ibi periit, Brynno taedio exilii, cum sine pignore, sine lare extorris patria erraret, fretus clementia Ludouici regis Boiorum, Sauum amnem, accepta publica fide abs Salachone, eius limitis procuratore, in Boiariae regnum transit, ad Ludouicumque regem Boiorum, ab eodem praeside Reginoburgium mittitur: atque non solum veniam praeteritorum impetrat, et vrbes Nitranam, Pisonium, Brynnam, et aiia perdita recuperat: verum etiam partem inferioris Pannoniae, et Norici iuxta Seunam flumen, quae tum deserta erat, recipit. Vbi cum filio Hezilone dirutas colonias, et arces a Romanis quondam deductas, et a Germanis solo aequatas, instaurat. Inter quas Celeia et Petanio, [Note: Petau.] et Mosaburgium [Note: Mösburg nunc olim Chotzlburg.] numerantur. Templa quoquede integro a Brynnone ibi aedificata a Leopramo Iuuauensi archiepiscopo Boiorum consecrantur.

[Note: 15] Nullus stat aduersus immodicas cupiditates terminus. Auaro difficile est sibi temperare, et eo contentum esse, quod offert occasio: quippe sordere solent prima, quum maiora speraueris. Non minus auidae rerum, quam mutabiles ac religiosae sunt foeminae, praecipue vbi copia iudicum moratur. Idcirco Augusta spreta priore conditione, regno Imperii Francorum florentissimo inhiare coepit. Dabat animos id tentandi mariti facilitas, qui obnoxius vxori nihil pensi habeat, nihil eidem deprecanti negare solebat. Primo igitur Iuditha aulicos, quos opportunos esse videbat, partim muneribus et ingentibus pollicitationibus, partim blanditiis, quibus plurimum pollebat,


page 365, image: s0365

suos facit, atque suffragatores parat. Deinde Pipinum regem Aquitaniae socordis, tardique ingenii, pari astu in suam trahit partem Postremo eo Imperatorem illecebris pellicit, vt in Galliis Carisiaci celebrem conuentum Celtarum cogeret. Vbi praesente Pipino Carolum ense, diademate regio ornat, regemque Lugdunnensis Galliae adpellat.

[Note: 16] Hisce confectis, Pipinus in Aquitaniam redit: paulo post mense Nouembri relictis duobus filiis, Pipino et Carolo, vita defungitur. Imperator ad hyberna ad Aquas Graneas reuertitur. Augusta territa ob mortem Pipini, adaduersamque Pii valetudinem, cui finem vitae in foribus adesse, eundem propediemque moriturum animadvertebat, sibi filioque suo impuberi consulere, tutorem, patronumque parare, caute prudenterque operam nauat. Communicato itaque consilio cum amicis Augusti, quos suis rebus studere sensit, quemnam priuignorum ad hoc mnnus accersat, consultat. Lotharius magis opportunus, magis ex vsu visus est. Expugnato igitur astu, precibus, blanditiis abimo Pii, Iuditha partim iussu mariti, partim sponte sua perquam honorifice legatos ad Lotharium in Italiam mittit, Qui primo dicunt, mittigatum esse Imperatorem Lothario Ipsi, eius amicis, eundem amicitiae gradum apud Caesarem non solum patere, sed et Imperii successorem illum a parente indulgentissimo designatum esse. Deinde suadent Lothario, vt quam celerrime ad Augustum, maximam Imperii partem occupaturus contendat.

[Note: 17] Quo autem haec quae Augusta constituerat, facilius ex voto, sententiaque animi perficerentut, Ludouico regi Boiorum publico decreto reliquis regionibus interdicitur. Imperator eundem, victus techna coniugis, excedere Boiariam vetat, et alio quouis gentium ferre pedem prohibet. At Ludouicus rex Boiorum cum haec fieri insidiis iniustae nouercae, paucorumque flagitio (qui amore ac aetate desipientem Augustum, morboque adfectum, et valetudine minus sui compotem, suo arbitratu venundarent) intelligeret, tertio Calendas Decembris Francoforfordiam venit, coacto Francorum Saxonumque senatu, iniurias iniustae novercae, inimicorumque insolentiam commemorat: qui Augusti adfecti valetudine, obnoxiique seruituti vxoriae, lenitate in communem omnium pernicem abuterentur. Edictum tum ridiculum, tum iniquum aduersus se proponit. Quid ab huiusmodi fumi venditoribus reliquis expectandum sit, cum filio et regi obsequentissimo genitorem praeripuerint, declarat: beneficia sua praedicat: orat ac postulat, Rempublicam suscipiant, vna secum administrent, in commune rebus consultant: nec patiantur genuinam, germanamque Francorum sedem, prauorum praedae atque auaritiae patere. Germaniae primores, quod eis iam pridem cognita erat mansuetudo, prudentia regis Boiorum pronunciant, se in eius potestate fore. Operam deinde suam certaitm spondent, et nequaquam se eum deserturos, Reipublicaeque defuturos pollicentur.

[Note: 18] Pius vbi haec ei renunciata sunt omissa Aquitania, quo ire, et defuncto filio regionem pacare constituerat, vires cogit, vltimo Decembri Mogontiaci Rhenum transi, Tributiae castra facit, considet, maiores copias expectat. Quae vbi conuenere, aduersus filium infesto, intentoque exercitu Hodonnam procedit. Rector Boius nefas ducens, filium cum parentem ferro decernere, sortem suam supremo Numini commendat, in Boiariamque cedit. Iubet eos, qui suis rebus fauebant, sibi consulere, ad Augustumque redire. Hique ab Alberto Caesarianarum partium dynasta, ingentibus pollicitationibus, et spe veniae ad Pium reducuntur.

[Note: 19] Proceres Francorum frequenter ad Caesarem conueniunt, docent, neque se, neque reliquos Germanos pati posse Ludouicum regem Boiorum, et Augustae Maiestatis haeredem de omnibus et Republica bene meritum, tantis rebus aduersus Venedos Imperii et religionis Francorum hostes publicos, gestis, oppidis, moenibusque prohiberi. ludibrioque fore impotentis naturae animali, et soricibus pestilentibus. Se primaria membra nempe conditores et authores Imperii Francorum esse, non posse quenquam sine suo consensu rebus imponi: rem sui iudicii esse, armis haud dubie muliebri audaciae possimornm


page 366, image: s0366

conatibus obuiam ituros. Proinde (inquiunt) Augustus habeat rationem posteritatis, periculique Reipiblicae: caueat ne hancce dum flagitio sissimorum (qui omnia permiscere, cuncta ad suam potentiam, dominatumque conuertere, rem ad arma deducere studeant) temeritati obsequatur, pessundet atque perditum eat. Admonent, ne quid raptim turbateque agat. Postremo petunt, atque iure suo postulant, vt cum filio omnium optimo ac sapientissimo in gratiam redeat. Imperator hisce commotus verbis, qui, alioqui quippe tenuis, infirmi, ne dicam instabilis animi, ventu et nutu consultantium circumferebatur, regi Boio gratiam facit: isque ad patrem supplex venit.

[Note: 20] His compositis, Pius Francofordiae hyemat: in Quadragesimali ieiunio Confluentiae Rhenum transit: inde in Sueuiam pergit, Paschalia propter lacum Brigantium perpetrat. Mense Maio VVormatiam proficiscitur. Huc ex Italia Lothatharius, promissis, vt supra dixi, inescatus, euocatus a patre, venit: a quo honorifice et benigne praeter solitum excipitur. Deinde Imperium Francorum, relicta sola Boiaria Ludouico, inter Lotharium, Carolumque connitente Augusta diuiditur. A flumine Mosa, Orientem solem, Astrumque versus cuncta Lotharius animo inuadit: regna Occidentalia Galliarum Carolo relinquit: eius tutor Augustaeque curator adpellatur.

[Note: 21] Adsunt Aquitanorum quidam, qui de nouo rege sententiam Imperatoris expectabant, verum qui domi remanserant, regem nisi a se creatum aspernabantur, Carolumque recipere detrectabant. Pipinum nepotem Imperatoris ex filio Pipino, rebus Aquitanicis imponunt ad regiumque solium subleuant. Imperator quasi re bene gesta, et ceu omnem discordiae de diuidundo imperio fenestram praeclusisset, serio triumphabat: laetus hilariorem Lotharium in Italiam dimittit, ipse Aquitaniam petere aduersus nepotem suum constituit: dictabat, se non inuidere nepoti, sed consulere, ne scilicet ferox eius ingenium, aetasque tenera, leuibus atque proteruis Gallorum, pertinacibus Aquitanorum moribus corrumperetur: eundem apud se in Germania educatum iri oportere praedicabat.

[Note: 22] Cum coniuge igitur, ac Carolo secum ducto, arma in Aquitaniam mouet, proceres iurare Carolo adigit: refragantes in vincula coniicit, quaestionibus admouet, Pipinum nepotem in Germaniam mittit, educandum Drogoni pontifici Mediomatricum commendat.

[Note: 23] Interea dum talia in Occidente geruntur, Ludouicus rex Boiorum impatiens doloris, quod aequa portione regni, auitaque haereditate (quasi vulgo conceptus, impuroue matrimonio natus, exclusus esset, confisus Germanorum voluntatibus, Sueuorum sibi animos primo conciliat, deinde Francofordiam petit. Quo frequentes ad eum Fancorum, Saxonum, Venedorum duces, tetrarchae, dynastae, pontifices, sacrifici, monachi, item legati Cimbrorum coeunt. Vbi rex Boius patientiam suam praedicat, inimicorum fraudem proponit, a fratribus bis captum genitorem, a se bis seruatnm esse commemorat: egregiam sane hisce meritis gratiam referri, illis imperia ob parricidia tribui, se ob pietatem velut nothum, exhaereditatum esse: et, si Diis placet, Germaniae hactenus liberae dominum muliebri scelere imponi, se semper cum fratribus de virtute certasse: se vt antea operibus studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare: petit sui rationem haberi.

[Note: 25] Fit patrum consultum, Germanis regem apud se educatum cordi esse, placere eius modestiam ac iustitiam, quas iam pridem sensissent, ac experimentis cognouissent. Non placere populo inuicto, nationi orbis reginae principem, cuius vitam ac mores ignorent.

[Note: 26] Hyemabat sub idem tempus apud Pictonas in Aquitania Imperator Ludouicus, crebrisque nunciis, item literis fit certior, Ludouicum filium vniuersas Germanias occupasse, in eiusque verba omnes Alemannos, atque Venedos, et Sclauos iurasse: Regesque Cimbrorum, Danos, Suionas, Nordomannos, Gothos, Finnos eidem operam suam pollicitos esse. Hocque tristi nuncio accepto, languore, et pectoris inflatione tentari, crebris singultibus concuti coepit, causam valetudinis ex moerore contraxit: pituita, ac distillationibus, quae alias pulmonem, et viscera huiuscemodi vitalia vitiarant, et auctae tum frigore


page 367, image: s0367

hyemali, laeuoque rumore, intumuere in suppurationem et apostema.

[Note: 26] Relictis igitur vxore ac filio Carolo in Aquitania, Drogum archiflaminem Augustalem, Albertum magistrum Equitum ad tutandam occidentalem Rheni ripam, et in officio continendos accolas, praemittit: initio Quadragesimae ex Aquitania egreditur, cum copiis licet annis, et morbo adfectus, subsequitur: ad Aquas Graneas ante Paschalia cum exercitu peruenit. Peractis ibi festis diebus, Moeno Francofordiam nauigat, ad Herueldense monasterium, Turogosque, vbi filium considere, statiua habere, fama erat, petit.

[Note: 27] Cum fines Boiariae, Nariscorumque nullo hoste obuio attigusset, Ludouicum filium per Boiemiam, et aliorum Venedorum prouincias magna difficultate, atque haud mediocri discrimine penetrasse, in Boiaria meridionali incolumem degere audit. Porro adgrauata valetuoine retro pedem refert, Sulsam vicum regium deuenit: ibi solennes supplicationes facit, triumphumque Christi concelebrat. Inde Rheni ora, insulis in agro Mogontino circuitis, dum secessu mediamnis, proxime Ingelhaim fixis papilionibus aegritudinem leuare parat, succubuit. Vocatis ad se Drogone fratre archimista Caesareo, episcopo Mediomatricum, Hettone Treuerensi, Ottogerione [Note: qui et Odogarius.] Mogontino pontifice, cum omnibus mitis in gratiam redit, filio Ludovico ignoscit, supellectilem Imperatoriam distribuit. Diadema, ensem gemmatum, auratumque, sacra et insignia Imperii Lothario legat.

[Note: 28] Hisce peractis ad coelum conuersus, diuinisque rebus intentus, nulli posthac negocio prophano animum accommodauit, duodecimo Calendas Iulii, anno vitae LXIIII. potestatis XXVII. CHRISTI authoris nostri DCCCXL. animam efflauit, et in hac voce defecit, Auss, auss, quod non tam diminutae, alienataeque mentis signum, quam atros genios abominantis verba fuere. Nam apud Germanos is sermo abigentis est, declaratque foras, foras, hoc est, abi, abi hinc in malam crucem. Corpus Drogo in Mediomatricum vrbem deportauit, in aedem diui Arnulphi, vbi genitrix eius humata erat, intulit, mausoleoque condidit.

[Note: 29] Supra quam cuiquam credibile est, mitissimus Pius fuit. Quem si vere cognominauero, haud immerito pilam fortunae dixero, in qua iocos, lususque suos illa exercuit: aut vt veritatis placita sequar, in Ludouico hoc, rerum et naturae parens vim suam plane ostendit: quemcunque, vti vti libet, attollit in altum, et de sublimi rursus praecipitat. Nec est quisquam omnium, qui refragari audeat, aut quaerere cur nam ita agis? Virtutem illam ac magnitudinem animi, et fortitudinem parentis Pius non est assecutus: Vis illa immortalis ingenii, quae in Magno extitit, in filio defecit. Hic magis peruicax in secundis, quam aduersis fuit, atque in prosperis pertinax, in angustis mollis, ac minime resistens fuit. Vxori, animoque nimium indulgens: ad nutum tinearum aulicarum circumferebatur. Minus caute, parum prudenter pericula cauit. Nec incolumitari Reipublicae quam longissime post se consuluit. Quod si factum parentis de diuidundo Imperio aemulatus fuisset, haud tam cito Imperium, vires Francorum occidissent. Nec tantum armis licuisset, neque tantum sanguinis Christiani, parricidiali bello effusum adhuc Respublica lugeret. Sed nihil versatilius fortuna. Vulgatum apud nos prouerbium est: Summa quaeque tandem ad ima rursus relabi, quae si amplius intendantur, in neruum erumpent: habenisque laxatis sensim, donec occidant, remittuntur. Quibusdam forte, ac temere humana negocia volui, agique persuasum est: alii fato, et aeterna constitutione, nexuque causarum latentium, et multo ante destinatarum, suum quemque ordinem ineuitabili lege percurrere arbitrantur. Nos ita omnia aeternae supremaeque maiestati subiicimus, vt tamen animi nostri liberi sint motus. Et quisque suo vitio sibi malum accersat: immortalis quidem illa prouidentia, cuius fortuna euertenda est, eius consilia corrumpit.



page 368, image: s0368

CAPVT XIII. Imperator Lotharius, bellumque funestum inter liberos Ludouici Pii. Regnorum inter eos diuisio. Historia Ludouici Illustris Regis Boiorum et Francorum.

1. Lotharius audita morte Parentis ex Italia in Germanias et Gallias redit, imperium Francicum solus occupat et legatis fratrum diuisionem postulantibus respondet.

2. Carolus et Ludouicus Lotharium bello aggrediuntur. Lotharius cum Pipino a Ludouico retrorsum ire cogitur.

3. Ludouicus Francos orientales cum aliis in partes suas trahit, mox tamen a suis desertus et circumuentus fugatur, et vix in Boiariam euadit.

4. Lotharius relicto Alberto omnem vim belli in Carolum conuertit. Ludouicus Albertum praelio caedit, et cum Carolo copias coniungit.

5. Ludouicus et Carolus pacis conditiones frustra offerunt, tandem praelio, quo 100000. Francorum cecidere decertatur, Ludouico et Carolo victoribus existentibus.

6. Ludouicus in Germaniam redit. Lotharius viribus reparatis aduersus Ludovicum procedit, re tamen infecta, quamuis vltima minitatus, VVormatiam se confert.

7. Rabanus Fuldensis Episcopus a Monachis, quod literis nimis incumberet monasterio eliminatur.

8. Ludouicus et Carolus vires iungunt. Lotharius in fugam vertitur. Ludouicus et Carolus imperium inter se diuidunt.

9. Lotharius vires recuperat. Pax inter fratres constituitur et 120. arbitratores eliguntur, qui regnum inter fratres diuidant.

10. Ludouicus arma in Saxoniam mouet, ibique coniurationem seruorum contra Dominos opprimit.

11. Diuisio imperii Veroduni suscepta. Pipini relinquitur Aquitania. Lotharius fit Rex Italiae et Imperator. Eius portio.

12. Carolus Caluus Galliam acquirit. Eius portio.

13. Ludouicus fit Rex Germaniae. Eius portio. Pax fratrum iuramento firmatur. Lis inter Carolum et Pipinum ob limites.

14. Praelium inter Caroli et Pipini copias posterioribus victoriam reportantibus.

15. Gregorius IV. Pontifex moritur. Sergius Imperatoris Lotharii consensu sufficitur. Saraceni Italiam inuadunt Beneuentumque capiunt. Ludouicus Venedos Transalbinos domitat, ipsisque Duces Teutonicos imponit.

16. Rhabani liber de vexillo Domini.

17. Nordomanni Galliam inuadunt, Carolumque a se pacem mercari cogunt.

18. Dani Frisiam inuadunt, Hamburgum deuastant, Germanis tamen aduentantibus domos reuertuntur.

19. Comitia Badebrunnensia. Nordomanni, Sclaui, Bulgarique foedus cum Ludovico confirmant. Haraldus Danus et Boiemi fiunt Christiani. Episcopi Reginoburgensis iurisdictio Ecclesiastica in Bohemia.

20. Lotharius Bolacratum et Burgundiones deficientes ad officium redigit. Gisulbertus, filiam Lotharii rapit et bellum inde oritur.

21. Ludouicus Morauiam tumultuantem in ordinem redigit. Morauiae fines. Ludouicus Ratislaum Ducem Morauiae et Ariofridum Episcopum Reginoburgensem constituit.

22. Saraceni templum D. Petri Romae vastant. Lotharius et Ludouicus amicitiam colunt. Lotharius Carolo irreconciliabilis.

23. Ludouicus Rhabanum Archi Episcopum Moguntinum constituit.

24. Theoda muliercula quaedam fatidica quaestus gratia concionatur publice, extremumque diem impendere praedicat, audientibus et sectantibus eam tam Laicis quam Clero.

25. Ea iussu Ludouici a Rhabano accura tius quaeritur, doloque comperto castigatur.

26. Viri eruditi in Germania Glossa ordinaria.



page 369, image: s0369

27. Lotharius Carolo bellum indicit, Ludodouicus fratres conciliare studet. Bohemi reprimuntur. Corolus Gisalpertum regno pellit, qui Ludouico deprecatore a Lothario veniam impetrat. Pax Lotharii cum Carolo.

28. Godescalci haeresis de praedestinatione in concilio Moguntino damnatur.

29. Boiemi rebelles ab Ernesto Marchione Nariscorum oppugnati pacem, et cum Dachulfo Marchione Misniae facultatem colloquendi petunt.

30. Dachulfus cum Boiemis colloquitur. Nonnulli Germani inuidia erga Dachulfum dum de pace tractatur, Boiemos inuadunt, ast miseranda caede abs his prosternuntur et in castra pulsi obsidentur.

31. Teutones missis legatis vitam petunt, quam amissis armis et bonis impetrant. Diabolus gloriatur se bello Bohemico praefuisse, suoque instinctu tantum sanguinis effusum.

32. Roracus Nordmannus a Lothario in vincula coniectus elabitur, piraticamque [reading uncertain: print blotted] in Oceano Gallico exercet. Mox cum Lothario in gratiam redit.

33. Cimbri Caroli regnum inuadum et depraedantur. Carolus Lothariuum in auxilium vocat, et cum instaret praelium, a Danis pacem mercatur.

34. Horrenda fames circa Rhenum. Rabani pietas in pauperes. Exempla fame pereuntium.

35. Sorabes deficiunt. quos Ludouicus fame ad deditionem cogit.

36. Carolus Pipinum Regem Aquitaniae, vt et fratrem eius Carolum in monasterium detrudit. Carolus ad Ludovicum elabitur. Irmogarda Lotharii coniux moritur. Haraldus proditionis suspectus interficitur.

37. Comitia Moguntina. Ludouicus in Saxonia bona fiscalia recuperat, Leges corrigit, Iudicum auaritiam cohibet. Conuentus Erfurdensis in Thuringia. Constitutio de Causidicorum mercede.

38. Nordinanni Aquitaniam vastant. Pipinus inter istas turbas elabitur. Status Aquitaniae Ludonico regnum hereditarium offerunt, et auxilium eius contra hostes implorant.

39. Ludouicus filius iussu Parentis ad Aquitanos transit, sed mox leuitatem gentis metuens ad patrem reuertitur. Pipinus capitur et custodiae includitur. Nordmanni cum ingenti praeda domum redeunt.

40. Bellum ciuile ob regni administrationem in Dania exortum totam regiam stirpem, praeter vnicum infantem excindit.

41. Terrae motus et tempestas circa VVirtzburgum. Templum Kiliani vi maiori destruitur. Altaichii manachi regulam Benedicti relinquunt.

42. Ratisolaus deficit, seque Regem Morauiae venditat. Rathobodus marchio Austriacus restituitur. Ludouicus Morauiam infestat, Ratisolaum obsidet, hostibusque ad internecionem caesis ab obsidione recedit.

43. Ratisolaus post Ludouici discessum Boiariam inuadit, Rathobodum fundit.

44. Lotharius Imperium resignat et inter filios diuidit, ita vt Ludouicus II. Imperator et Rex Italiae; Carolus Provinciae et Burgundiae; et Lotharius Lotharingiae Rex fieret. Lotharius Imperator moritur.

[Note: 1] LOthario vbi renunciatum est parentem obiisse, ex Italia in Gerinanias Galliasque mature quam maximis potest itineribus conrendit, Aquas Graneas, regiam et caput Franciae occupat, Galliarum, Germaniarumque primores accersit, sacramenta sibi dicere iubet. Legatis Caroli et Ludouici, fratrum suorum, qui aequam auitae paternaeque haereditatis diuisionem postulabant, consilio Alberti praefecti praetorio (is plurimum apua Lotharium poterat, et discordiam fratrum, quam concordiam, bellum quam pacem sibi vtiliora existimabat) respondet, se iam pridem a Pontifice Max. S. P. Q. R. Imperatorem appellatum, ac Romae solenni ritu Augustum consecratum, consortem Imperii a parente adlectum, ab eodem insuper testamento haeredem, et successorem Augustalis maiestatis, Imperii, qua latissime patet, missis eius insignibus declaratum, perniciosam esse Reipublicae multitudinem principum: Vulgo dici, negligi, quod a pluribus custoditur. Quamobrem


page 370, image: s0370

sibi vt maximo natu, summam rerum a parente, communi procerum Imperii consensu traditam esse. Decere pios filios, bonosque rectores acta parentis, vniuersique populi tueri. Se quidem Ludouico Boiariam, Carolo Aquitaniam, vbi vterque regio more degat, concedere: hac tamen lege, vt haec regna precario possideant, in fidemque a se accipiant: atque sibi, sicuti Augusto orbis et vrbis domino obtemperent, quemadmodum sub parente, et auo factitatum sit.

[Note: 2] Haec vbi ad reges Carolum, et Ludovicum relata sunt, communi consilio Lothario bellum indicunt, armis impetrare, quod uire nequiuere statuunt. Carolus a tergo, Ludouicus a fronte fratrem adgreditur. Is soluto conuentu, ex Aquis Graneis egreditur, coniuncto sibi Pipino nepote, qui in Mediomatricum vrbe educabatur, cum magno exercitu Mogontiacum prirhariam Germaniarum vrbem, inde Germaniam Magnam, quatenus longissime, latissimeque porrigitur, vendicaturus petit. Rex Boiorum cum antiquorum Francorum non tam numerosa, quam valida manu, suburbanis Mogontinis fratrem occupat, retro pedem ferre cogit. Quippe Lotharius timens robora Francorum cedit, aduersusque Carolum in Occidentem arma conuertit.

[Note: 3] Interea Ludouicus Francos Orientales omnes, Saxonas, Hassos, Franconas, Turogos, Sueuos, Venedos, Sclauos, proceribus multa largiendo, complura ciuitatibus promittendo, singulos benigne appellando sibi conciliat: in suaque verba iurare pellicit. Orientalem Rheni ripam validis praesidiis confirmat. At Lotharius crebris legationibus eorum, qui suis rebus fauebant, reuocatus, omisso Carolo, e Gralliis rursus in Germaniam iter flectit, et proximi anni Aprili quam celerrime ad Rhenum procedit. Iuxta Vangionum vrbem cum exercitu clam flumen transit. Ludouicus a suis partim ciuile bellum detestantibus, partim principatum affectantibus desertus, et plane proditus ab hostibus, de improuiso circumuentus, cum paucis vix euasit, in. [Note: 4] Boiariamque aufugit. Lotharius dispositis praesidiis iuxta Rhenum, ne sibi a tergo bellum immineret, partem ibi copiarum cum Alberto magistro, equitum ad prohibendos Ludouici conatus, ad impediendumque, ne is vires cum Carolo coniungat, relinquit: omnem impetum belli in Carolum conuertit, qui iam ad Mosam, Ludouico se coniuncturus peruenisse ferebatur. Ab hoc rex Boiorum in auxilium per legatos euocatus, per Sueuiam cum suis absque cunctatione armatus ad fratrem Carolum properat, fratrisque alterius praefectos sibi resistentes, et iter intercludere conantes, graui admodum clade afficit, Albertum Magistrum equitum huiuscemodi belli nefandi authorem cum plurimis Lotharianis praelio occidit: victorque nemine omnino prohibente Gallias petit, copias cum Carolo iungit.

[Note: 5] Lotnarius cum ingenti exercitu in Fontanedo vico Antissiodorensi (quae civitas Galliae Lugdunensis tertiae) consederat. Rex Boius, et Aquitanus armis coniunctis, ad fratrem procedunt, oratores ad eum proficisci iubent, qui pacem offerant, si ille aequam portionem fratribus germanis, vti ius gentium est, redderet. At ille auiditate Imperii excors, nullius salubris consilii patiens, summam rerum mordicus tenere connititur, nec vllam aliam conditionem concordiae, ne audire quidem, ne dum accipere voluit. Iam enim fatis admovebantur Francorum genti bella ciuilia. Destinati igitur sorti suae fratres, parricidiali praelio manus conserunt: se cognato sanguine contaminant septimo Calendas Iulii. Acriter diu pugnatum est: vtrinque magna accepta clade, victoria tandem cruenta, Ludouico et Carolo cessit. Lotharius ad Aquas Graneas aufugit. Concidere hoc certamine vires Francorum: centena amplius millia hominum hac pugna interiisse author est Iordanus Osnaburgensis: Francique soliti hactenus fines regni proferre, elaboratos ac acquisitos a maioribus aegre posthac tutati sunt. Carolus et Ludouicus castra fratris diripiunt, corpora occisorum humari iubent.

[Note: 6] Deinde rex Boius dimisso fratre in Gallia, mense Augusto in Germaniam reuenit, Salsam regium vicum accedit. Lotharius rursus reparatis viribus, et vndecunque suis collectis, ea aestate Moguntiacum occupat, Lotharium filium ad Saxonas mittit, eos ad se Augustam


page 371, image: s0371

Nemetum properare praecipit. Ipse interim Rhenum traiicit, contra Ludouicum intento, infestoque exercitu procedit: exitium regi Boio minatur: eundem non solum Francia, Boiariaue, sed etiam Europa exacturus, vsque Boiariam Franciae antiquam peruenit. Verum huiuscemodi minae in ludibrium versae, Boii et eorum rex fortiter, se ac fines suos tutati sunt.

[Note: 7] Lotharius re infecta, VVormatiam redit: ibi filiae suae nuptiis confectis, Gallias petit. Tota hyeme frustra adversus Carolum arma mouit, nullaque re memorabili gesta ad Aquas Graneas reuertitur. Inter haec Rabanus Fuldensis antistes, vir ea tempestate vndecunque eruditissimus, Vates, Theologus insignis, quod nimis literis deditus, rem familiarem negligeret, a monachis Monasterio eliminatur. Ipse ad Ludouicum regem nostrum se contulit.

[Note: 8] Primo deinceps vere, cum ne victus quidem Lotharius a pertinacia resisteret, Ludouicus cum Francorum Boiorumque valida manu ad Rhenum contendit. Vrbes in occidua ripa sitas, quae Lotharianae erant, ad deditionem cogit. Carolus Argentorati ad regem Boium venit. Ambo reges coniunctis viribus aduersus Lotharium arma mouent, XVII. KL. Aprilis eundem cum metu superioris pugnae sui dilaberentur, in fugam vertunt. Fama erat ipsum desperatis rebus Italiam petere. Hac de causa Ludouicus et Carolus Imperium Francorum inter se partiuntur. Ludovicus Germanias, Carolus Occidentalia Galliarum ipsi sibi destinant.

[Note: 9] Lotharius vero reparatis de integro viribus, apud Matisconem vrbem Burgundiae castra locat, se vallo, fossa munit, denuo aleam belli tentaturus. Quod vbi Ludouico et Carolo renunciatum est, eo cum suis codiis procedunt. Caeterum iam omnibus huiuscemodi bella parricidialia detestantibus etabominantibus (nam quibus bellum quam pax magis cordi fuerat, occiderant) amicis fratrum vltro, citro commeantibus, reges reconciliati sunt. Consilium deinde principum virorum habuerunt: in quo placuit, vt quadrageni cuiusque senatores, gnari regionum, locorum coirent, deinde imperium describerent, et iurarent, se absque fraude, doloque malo illud inter fratres partituros. Centum itaque et viginti proceres in Germania apud confluentes Mosellae, Rhenique coeunt, totum hunc annum ibi commorantur. Vrbes, oppida, castella, Imperii membra in libellum redigunt: deinde in tetrarchias diuidunt.

[Note: 10] Interim eius anni aestate Ludouicus in Saxoniam mouet arma. Serui atque libertini in dominos conspirarant. Oppressa coniuratione, authoribus factionis capitali supplicio adfectis, Augusto mense ad Salsam, vbi regium praetorium erat, ad conuentus agendos proficiscitur. Inde Septembri ad Carolum fratrem Argentoratum pergit, Lothario tum in Dithenhofen diuersante.

[Note: 11] Insequentis anni Augusto, qui fuit ab seruato orbe octingentesimus, super quadragesimum tertium, Veroduni (vrbs est Caesariana Galliae Belgicae primae) reges, et centum viginti principes viri coeunt, diuisi Imperii rennnciatur. Aquitania Pipino datur Lothario cedunt cognomen Augusti, Roma caput mundi, Italia victrix quondam gentium, Alemanni et Teutones, qui secundum Iulium Caesarem, et veteres Cosmographos, Gallias, Belgicam, Celticamque incolunt. Germania secunda, cuius partes sunt Agrippinenses, Tungri, Brabantini, Flandri, Toxandri, Hannonii, Cameracenses, Picardi vsque ad Sonnam flumen. Hi omnes quondam inferior Lotharingia dicti. Insuper Germania prima praeter Moguntiacum, VVormatiam, Borbetomagum, Augustam Nemetum, Gallia quoque Narbonensis, quae et Prouincia, Sequanique, Vesontio Lugdunum, Hedui, Lingones, Burgundia, Gallia Belgica superior, cuius quatuor a Romanis scriptoribus primariae censentur vrbes, Treuerum Augusta, Mediomatricum vrbs, Leucorum Tullum, et Verodunum, haec adhuc a Lothario Lotharingi a vulgo nuncupatur.

[Note: 12] Caetera Galliarum, nempe Galliam Belgicam secundam, cuius vrbes sunt Rhemi, Suessonum Augusta, Veromandorum Augusta, nobis Sanctus Quintinus est, atque Galliam Lugdunensem, quae et Celtica, Carolus accepit: eaque pars


page 372, image: s0372

adhuc regnum Francorum, et Francia occidentalis vocari solet, cuius caput est Lutetia Parisiorum.

[Note: 13] Ludouico destinata sunt vniuersa, quae a Rheni fluentis orientem solem longe lateque spectant: Germania Magna, Rhetia, Sueuia, Vindelicia, Ilsyricum, Noricum, Pannoniae, Liburnia, Boii et Venedi. Additi ob vini prouentum in ripa Rheni occidua Mogontini, Vangiones, Nemetes. Hisce confectis, reges iureiurandi religione pacem sanciunt: inde quisque in suum regnum discedunt: continuoque a prauis consultoribus inter Carolum regem Celtarum, et Pipinum regem Aquitaniae ob limites discordiae flamma excitatur.

[Note: 14] Carolus Aquitaniam crebris incursationibus infestat: Bernhardum limitis Hispanici praesidem trucidat. Caeteri Pipini duces septimo Idus Ianuaru copias Caroli de improuiso adoriuntur, fundunt, caedunt. Interiit hoc praelio Rhabanus, signifer Caroli, et cum eo magnus nobilitatis numerus: hique monachorum magistri Richobotus, Hugo patruus Caroli.

Inter haec Gregorius quartus Pontifex Romanus ex hac vita migrat: cui Sergius, ante Os porci dictus, suffragio Imperatoris, sacerdotum, Senatusque populi Romani sufficitur. Saraceni ex Mauritania soluunt, Italiam inuadunt, Beneuentum capiunt. Rector Germaniae orientali Boiariae limiti in Pannonia filium Ludouicum praesidere iubet. Ipse Venedos trans Albim considentes, et ad Orientem vergentes, qui res nouas moliebantur, occiso eorum regulo Gozomuzilone, perdomitat, ducesque ipsis Teutonicos, ne deficerent in posterum, imponit.

[Note: 15] Rhabanus noster, librum de sacrosancto Domini Deique nostri vexillo, vt supra narrauimus, conscriptum, per Aschorichum, et Rupertum monachos Romam Sergio Pontifici Max. petenti mittit. Quod opus laboriosum nostro aeuo, opera Ioannis Reuchlini, Hebraearum literarum instauratoris, ab Thoma Anshelmo diligentissime excumm est.

[Note: 16] Nordomanni latrocinii studio ex Cimbrica peninsula nauibus delati, ducibus Regnero, et Rorico, regnum Caroli inuadunt, secundum Sequanae ripam Parisios tendunt: monasterium D. Germani diripiunt: Carolum qui cum Britannis male pugnarat, amissisque multis cum paucis vix euaserat, gens ferocissiuma pacem a se mercari cogit.

[Note: 17] Post haec Dani domum in Oceano Germanico nauigantes, Frisiam inuadunt, ter pugna cum Frisiis conflixere. Primo inferiores praelio discessere, duobus nostros ingenti strage adfecerunt inde victores reuersi, in Saxoniae Cimbrorumque confinio Hamburgium devastant: verum nostris ad auxilium passim euolantibus retro tulerunt pedem.

[Note: 18] Porro Ludouicus rex noster conuentum procerum in Saxoniae Badobrunnae cogit. Adfuere fratrum, et Erici regis Nordomannorum legati, item Sclauorum omnium, Bulgarorumque oratores, cum quibus omnibus, pax foedusque confirmatum est. Nordomanni captiuos reddidere, ablata restituerunt. Haraldus Danus, princeps inter suos, philosophiam nostram recepit, in Franciaque manere maluit, in Saxonia sedes et domicilia a rege nostro accepit: praecipuo in honore apud nostros fuit. Boiemi quoque religionem nostram recepere. Quatuordecim gentis Dynastae, cum popularibus suis sacra aqua lustrati sunt: iussusque est Bathuricus Pontifex Reginoburgensis Zechos, (ita enim sua lingua Boemi nominantur) instituere in philosophia Christiana. Nam Boiemia ab Occidente et meridie Boios spectat, Boiariaeque finitima est, in rebus diuinis paruit episcopis Reginoburgensibus, vsque ad Diuum VVolfgangum, cuius consensu de caetero proprios habuere Pontifices, quos Imperatores nostri dederunt, sicuti in quinto narrabimus libro.

[Note: 19] Non solum externi hostes Francorum fines infestarunt, indigenae quoque ciuiles inter se dissensiones concitarunt. Lotharius Bolocratum ducem Arelatensem, Burgundiones a se desciscere parantes, vi ad deditionem cogit: armisque in obsequio continet. Gisalbertus Caroli praefectus filiam Lotharii rapit, in Aquitaniamque profectus eam sibi connubio iungit. Augustusid Carolo annuente fauenteque factum esse existimabat. Ideo par pari referre. expeditionem aduersus Carolum iniuriam iniuria compensare meditabatur. Subsequentis igitur


page 373, image: s0373

anni vere rex Germanus in Occidentem ad Carolum proficiscitur. Ibi in conventu celebri vterque regum iuramento se purgat, inscios esse raptus: neque placere hoc coniugium. Inde Ludouicus ad lacum Brigantinum reuertitur: pridie Nonas Aprilis, ibi Paschalia celebrat, Caesarem Carolo reconciliare frustra summa ope nititur.

[Note: 20] In Augusto cum exercitu in Morauiam tumultuantem pergit, quae latissima erat. Ab Occidente Boiemiae continuabatur, Orientis ab ora, et Meridie tum cum Danubio, vsque in Pontum ferme excurrebat, atque cum Europa finiebatur. Eius regulus summus Sclavorum princeps censebatur. Germanus Rector compositis rebus genti Ratislaum nepotem Moemari imponit. Nitrauae, Brynnae, eidemque tractui antea Brynnonem, itidem Venedum praefecerat: per Boemiam Reginoburgium reuertitur. Vbi vita functo Bathurico, Ariofridum eiusdem vrbis summo sacerdotio donat.

[Note: 21] Saraceni, quos Mauros nominant, templum D. Petri Romae, cum vrbem capere non possent, vastant. Templum diuo Ruperto dicatum Iuuauiae conflagrauit. Anno deinceps proximo qui fuit aerae nostrae octingentesimus quadragesimus septimus, quies ab armis fuit, Augustus regem nostrum inuitauit: ipse, vicissim ab eo inuitatus est. Huncque annum hi duo fratres, mutuis conuiuiis, venationibus sagittariis muneribus, equestribus spectaculis, ac caeteris regiis voluptatibus transegerunt. Attamen Ludouicus, vt Imperatorem Carolo regi Celtarum reconciliaret, frustra operam sumpsit. Nimis impatienter ferebat Lotharius ignominiam sibi ob raptam filiam illatam: nec ab animo eius suspicio illa admoueri vllo pacto potuit, quin hanc technam Caroli esse opinaretur.

[Note: 22] Eodem anno Ottogerione pontifice Mogontino mortuo, Rhabanus ille ob eruditionem a Ludouico rege Archimystes primarius Germaniae nuncupatur sexto Calendas Iulii, iussuque Ludouici Calendis Octobribus Moguntiacum coetum secerdotum cogit: viuendi normam sacrificulis praescribit. Quantumuis enim ager fertilis, solum foecundum sit, nisi assiduo cultu agricolae purgetur, spinas et lolium tibi germinat.

[Note: 23] Fuit eadem tempestate in Sueuia, agro Constantiensi insana quaedam vates Theoda nomine, quae consilio cuiusdam sacerdotuli, quaestus gratia, freta vilis plebeculae credulitate (vt sunt animi imperiti vulgi superstitiosi magis quam religiosi) futura canere coepit: ambiguisque dictis mortales stultos, stultiores reddebat. Contra scita D. Pauli, muliercula publice concionabatur: de ministeriis diuinis prophanissime philosophabatur: et de his, quae soli deo nota sunt, temere pronunciabat. Visus coelestes simulabat, congressus, collocutiones cum superis, a quibus cuncta disceret, ementiebatur. Extremum fatum orbi terrarum, et illum diem, Poetis quoque alienis a religione nostra decantatum, impendere isthoc anno praedicabat. Viri, mulierculae, pueri, puellae metu perculsi, sturnatim, graculatimque prouolant, munera deferunt, deprecatricem apud deum immortalem parant. Quidam Stoicidae: obstipo, caluoque capite, vultu tristi, et sordibus notabilibus duntaxat religionem prae se ferentes, eandem velut Sibyllam, coelitus demissam, Deoque plenam non solum venerabantur, verum etiam sectabantur. *Nam Pharisacorum hoc genus irritabile adhuc nostra quoque aetate, posthabitis sacrarum literarum fontibus clarissimis, coenosas lacunas potare solet, isti rabulae nugis, humanisque commentis rationatiunculis sophisticis, ac tumultu (vti ait pater omnipotens) carminum suorum, felicitatem collocant, immortalitatemque in figmentis mortalium praeceptiunculisque consistere opinantur: quasi vero cogitationes hominum atque DEI plusquam per Diapason interuallum* non distent: aut non dictum sit, Iustitia vestra, pannus profluuii mensis muliebris. Sed ad fatidicam illam reuertor.

[Note: 24] Ea iussu regis nostri, Mogontiacum a Solomone episcopo Constantiensi deducitur, in templo D. Albani a Rhabano, et caeteris episcopis diligentius audita, accuratius quaesita, scenam omnem vaticinii sui detegit: se edoctam a quodam sacerdotulo, lucri gratia haec commentam esse fatetur. Palo igitur et verberibus admota, silere posthac iussa, ludibrio de caetero fuit.



page 374, image: s0374

[Note: 25] Fuere item in Germania ea tempestate poetae, historici diuinae philosophiae doctores clarissimi. In Sueuia Strabo, qui et VValfridus monachorum D. Galli antistes. Rhabanus archiflamen Mogontinus, Germaniae primarius Pontifex. In Francia apud Fuldam Rudolphus. Hi commentarios in omnes sacrae historiae libros ediderunt, vulgo Glossa ordinaria nuncupatur.

[Note: 26] Circa idem tempus Imperator Lotharius Caesar Augustus bellum Carolo fratri regi Galliae Celticae, Belgicaeque secundae indicit, atque in eum arma movere parat- Ne autem hoc fieret, Ludouicus rex Germaniarum apud confluentes Rheni, Mosellaeque fratrem Lotharium conuenit, iureque suo intercedit. Boiemos eruptionem meditantes per Ludouicum filium reprimit, ferocem populum legatos pacis gratia mittere, et obsides dare cogit. Calendis Octobribus concilium procerum Germaniae Moguntiaci celebrat. Oratores Imperatoris, et Caroli fratrum suorum: item Nordomannorum, et Sclauorum audit, et absoluit. Carolus metuens minas Augusti, quo eidem satisfaceret, Gisalbertum, raptorem Caesareae puellae, regno suo excedere iubet. Is confisus clementia Rectoris Germaniarum in Franciam orientalem aufugit: supplex Moguntiacum ad Ludouicum venit: regeque nostro deprecatore, a Lothario, qui tum in Dithenhouen conuentum agebat, in gratiam recipitur: cum Carolo quoque de pace conuenit.

[Note: 27] Eodem nempe Mogontino concilio Godescalcus genere Belga, prosessione sacerdos, qui docebat homines quosuis, ineuitabili lege, et necessitate prouidentiae diuinue, siue inferis, siue superis destinatos esse a decuriis Pontificum nostrorum explosus, ad Hincimarum Rhemorum vnde oriundus erat, episcopum traducitur: prius sacramento dicto, ne vltra Franciam orientalem vnquam, regnumue Ludouici adeat. Qui se soluto conuentu, in Boiariam Reginoburgium, hyemandi causa confert.

[Note: 28] Boiemi rursus, gens belli, praedaeque auida rebellant. Ernestus dux limitis Nariscorum, inter amicos regis principem obtinens locum, cum magno militum, equitum, praesidum, praefectorum numero arma aduersus. Boiemos mouet: nostrique castra hostium vallo munita vasto impetu inuadunt, summa vi oppugnant, multi vtrinque sauciantur. Ex nostris Dachulfus procurator Sorabici limitis, vir bellicosus, in genu sinistro sagitta vulneratus. Hostes se viribus rati impares fore tanto exercitui, legatos de pace cum suppliciis mittunt: obsides qui petantur offerunt, imperata se facturos pollicentur, copiamque colloquendi cum Dachulfo, cui magis, quod is linguam, instituta Venedorum callebat, fidebant, petunt.

[Note: 29] Dachulfus igitur Misniae praeses, dissimulato vulnere ac dolore, equo sedens, Boiemos pro castris audit: horum preces ad concilium procerum defert. At quidam ducum inuidia commoti, quod gloria pacatae Boiemiae in Dachulfum transferretur, armis correptis, dum caeteri cum Boiemis paciscuntur, contra fas iusque gentium, in Boiemos nihil mali suspicantes, vt qui de pace cum nostris agebant, impetum faciunt- Venedi inuocato deo perfidiae vltore, fortiter resistunt, Teutonas caedunt, sternunt, et quasi pecudes mactant: Francos in fugam vertunt, atque in castra repellunt. Nostris de castris spectantibus, nec erumpere audentibus, spoliant occisorum cadauera: deinde castris vndique circumsistunt, excidium Teutonibus minantur.

[Note: 30] Nostri euadendi, aut resistendi spe penitus destituti, supplices legatos mittunt, vitam duntaxat petunt. Boiemi obsidibus acceptis, exutos armis, spoliatos bonis, caeterum incolumes, via publica abire domos permittunt. Iisdem diebus Hochstadii (vicus est agri Mogontini) quidam instinctu atri genii percitus dementia efferebatur: nocensque ille spiritus lingua insani abusus, gloriabatur, se cum collegis suis bello Boiemico praefuisse: discordiam inter duces seruisse, Teutonas cum Venedis commisisse: authoreque se, plurimum sanguinis humani effusum esse.

[Note: 31] Dum haec in Germania Magna, et regno Ludouici geruntur, in Imperio Augusti Roracus Nordmannus (qui ad Imperatorem Pium cum fratre Haraldo aufugerat, ab eodem Dorstadium in fidem acceperat, et precario hactenus


page 375, image: s0375

tenuerat) falso apud Lotharium perfidiae accusatur, in vincula comicitur. Vnde ope diuina elapsus in Germaniam Magnam ad regem nostrum aufugit, innocentiam suam ostendens, Ab illo benigne excipitur, in confinioque Saxoniae, et Daniae collocatur, collectaque popularium haud parua manu, piraticam exercere, et litus oceani Gallici quatenus Lothario parebat, infestare coepit. Tandem ad hostia Rheni fluminis delatus, Dorstadium rursus occupat: ibique se aduersus Imperatorem munit. Sed vltro citro commeantibus amicis in gratiam cum Imperatore redit ab eodemque aduersus gentis suae latrocinia dux eiusdem orae constituitur: regia vectigalia fisco Caesaris reddere iussus est.

[Note: 33] At regnum Caroli Godefridus Cimbrus inuadit: per Sequanamque sursum aduersus amnem proficiscens, circumcirca cuncta depraedatur. Carolus opem Lotharii Imperatoris implorat. Cumque Augustus aduersus hostes suorum copias contraxisset, et manus cum ipsis conserturus proxime Danos consedisset, Carolus pacem ab hostibus mercatur. Lotharius domum reuertitur.

[Note: 34] Fames tum admodum grauis Germanias, maxime circa Rhenum attrivit. Modius Mogontiacus tritici denis argenti siclis veniebat. Rhabanus archiepiscopus tum, in vico Mogontinensi Neocella dicto, degebat, quotidie trecentos amplius pauperes vndique prouolantes pascebat: praeter eos qui in conspectu suo quotidie alebantur. Venitque eo mulier quaedam inedia adfecta, infantem secum portans, vix limen aedis pontificiae attigerat, collapsa, efflat animam, fame perit. Infansmortuae genitricis, quasi viuentis papillam lingua, morsuque sensim appetens, spectaculo diro, miserabilique cunctos collachrymare, flereque coegit. Apud Turogos quidam a Grabenfeld oriundus, dum esuriei rabie efferatus syluas cum infante petit, et filium interficere, atque comedere meditatur: iam iamque parricidio manus admouet, subito, haud dubie, diuinitus, duos lupos ceruam laniantes conspicit. E vestigio laetus, manus a suis viscericus abstinet, fera abigit, cadauere ferae vescitur.

[Note: 35] Accessit ad hoc malum Sorabum defectio, qui crebris incursationibus, igne praeda, Teutonum fines foedissime adflixerunt. Ludouicus per Turogos, Misniam hostili animo petit: segetes, fruges agros, frumenta, vicus, horrea succendit: quaecunque victum administrarent, exurit. Fame hostes ad deditionem cogit.

[Note: 36] Ad occiduum solem Pipinus rex Aquitanus a Carelo patruo suo capitur, in ordinemque sacerdotum redactus, in Augusta Suessonum monasterio D. Methardi includitur. Frater quoque eius Carolus more monachorum tonsus in Corbiense coenobium conditur. Vnde fuga elapsus in Germaniam Magnam ad Ludouicum alterum patruum euasit. Eodem anno Irmogarda ex hac vita migrat. Subsequenti, hoc est, anno Salutis octingentesimo et quinquagesimo, Haraldus, de quo supra memini, suspectus ducibus Cimbrici limitis proditionis esse coepit, poenasque seu opinati, seu cogitati sceleris dedit.

[Note: 37] Per idem tempus Ludouicus maximum concilium sacratorum, et prophanorum Mogontiaci cogit. Singulorum controuersiae auditae, causae cognitae, lites diremptae sunt. Pax per vniuersam Germaniam iureiurando firmata. Interfuere Bulgarorum, et Sclauorum legati. Rex dimisso conuentu, in Boiariam Roginoburgium migrat: paucis post diebus ad Augustum ad Agrippinensem Coloniam proficifcitur. Inde in Saxoniam pergit. Conuentum Iuridicum ad amnem Visurgim agit, praedia regia, quibus procerum quidam incubabant, neque quicquam tribuebant, recuperat, fiscoque adiecit. Leges Saxonum emendat, Iudices auaritia notatos, iura venditare, munera accipere solitos, albo praetorum eradit, bona eorum confiscat, institutorum veterum, atque legum peritos, pecuniae contemptores, prouinciis iuris dicundi praefecit. Perlustratis Saxoniae finibus ad Turogos se confert. Erdfurdiae itidem concilium gentis cogit, ibi vetiti sunt magistratus patrocinia vendere, aut cuiquam in sua praefectura adesse. Diminutae sunt causidicorum merces, quorum perfidia nihil venalius. Nec est quicquam, quod Teutonas nostro aeuo magis ad summam egestatem redigit, quam litium calumniae,


page 376, image: s0376

et leguleiorum aurisuga turba, qui quasi Sardi venales, fora constipant.

[Note: 38] Hisce rebus legitime confectis, Ludouicus hybernandi causa in Boiariam, atque Reginoburgium remigrat. In sequentis anni vere Nordomanni compluribus nauibus Oceano Germanico, Belgicoque circumeunt. Hostia tandem Ligeris subito occupant, ac de improuiso Nanetum [Note: Nannetum Crantzius vocat.] vrbem inuadunt, caedibus, incendiis, rapina cuncta complent, episcopum ciuitatis pridie Paschalium ex more sacrum fontem lustrantem in templo interficiunt, sacerdotes trucidant, omnem late circa regionem depopulantur. Nemine resistente Andegaues primo, deinde Turonas capiunt: templum ibi Diui Martini comburunt, omnia quasi turbo humi prosternunt. [Note: Haec Crantzius et Sigibertus.] Inter haec Pipinus rex Aquitaniae, auxilio duorum monachorum e coenobio euadit, fuga sibi consulit. [Note: Vide Reginonem.] Aquitanorum legati ad Ludouicum in Boiariam Reginoburgium veniunt, ignauiam atque discordiam regum suorum, saeuitiam atque crudelitatem imminentium hostium commemorant, regnum Aquitaniae offerunt, petuntque, vt aut parens, aut filius Ludouicus illuc pergat: Aquitaniam haereditario iure possideat, in medioque hostium Nordomannorum, et Saracenorum sitam defendat, docent popularibus suis cordi esse Ludouicum, fratres eius displicere: ac nisi postulata impetrent, se desertos a iustis haeredibus, cogi, vt non absque detrimento Reipubl. Christianae ad externorum opem confugiant.

[Note: 39] Ludouicus igitur filius a rege Germaniarum, in Aquitaniam, nationem in fidem acceptutus transitum facit. Verum cum eo peruenisset, longe aliter rem esse, quam legati narrarant, comperit, timensque leuitatem gentis semper rerum novarum auidae, in Germaniam reuertitur. Pipinus rursus capitur a Carolo, apud Sylvanectum Galliae Belgiace oppidum arctissima custodia seruatur. [Note: Sed iterum captus (inquit Regino) insula Nectes castro munitissimo custodiae mancipatur.] Nordomanni deuastato crudeliter regno Caroli cum ingenti praeda domum redeunt.

[Note: 40] Vbi ciuile bellum ob gubernacula inter Ericum regem Danorum, et Gutorinum nepotem ex fratre exarsit. Dani hactenus finitimos latrocinantium more depraedari soliti, in se manus victrices conuertunt, mutuis vulneribus cadunt, vulgus infinitum interiit: regia stirps, exepto vno infante radicitus excisa est.

[Note: 41] Apud VVirtzburgum caput antiquae Franciae, vicies terra tremuit, grandine, turbine, insolita coeli intemperie, homines, pecudes, agri adflicti sunt. Templum Diui Kiliani Nonis Iulii, defunctae lucis salutationibus, horam nonam nunciantibus, atque perstrepentibus sacerdotibus, subito fulmine adflatum est, ignisque laquearia lambens, et sensim inualescens, fenestram plerisque euadendi aperuit: sacerdotes tamen quidam veste illaesa extincti sunt. Caeterum aedes vix servatis, ablatisque sacris igni concremata est. [Note: Testantur Sigiberius et Crantzius.] Muros deinde sexto Idus eiusdem mensis ventus euertit, et solo aequauit. Godeboldus [Note: Vulgo Gotsuualdus.] vrbis Pontifex, et Altaichii inferioris in Boiaria monasterii antistes vita defunctus. Monachi excusso iugo Diui Benedicti, posthac populariter vivere coeperunt, ad mystarum decurias desciuerunt, vsque ad Imperatoris Hainrici secundi aetarem.

[Note: 42] Ratisolaus Morauis et Sclauis a rege nostro procurator datus, rebellat, imperata facere detrectat, regem se adpellat. Rathobodus vir bellicosus, qui priore anno praefectura motus fuerat, rursus Austriaco, hoc est orientali limiti Boiariae in Pannonia praeficitur. Ipse rex Ludovicus comparata vndique valida manu, Reginoburgio egreditur, infesto intentoque exercitu aduersus Venedos procedit: omnia incendiis, caede, direptionibus complet, Ratisolaum quodam firmissimo loco se continentem, obsidione claudit. Hostes dum castra nostrorum temere expugnare nituntur, a Teutonibus acriter excepti, ad internecionem deleti sunt. Rector Franciae orientalis desperans tam munito loco absque clade suorum posse potiri, inde cum exercitu discedens, Reginoburgium reuertitur. Satis poenarum ab hoste se exegisse, ipsum ab armis huiuscemodi insolentia, posthac sibi temperaturum arbitrabatur.

[Note: 43] Verum longe aliter ac rebatur Ludouicus, euenit. Quippe Ratisolaus vbi Regem longius abesse audiuit, hostili animo in Boiariam, traiecto Histro transit, Rathobodum praesidem in fugam vertit, iuxta


page 377, image: s0377

Comagenum montem cuncta depopulatus est, atque succendit.

[Note: 44] Sub idem tempus Imperator Lotharius Reipublicae cura se abdicat, conuocatis proceribus, Imperium tribus filiis in tres partitur partes: Ludouicum Caesarem declarat, eidem vrbem Romam, Italiamque tradit. Carolum, qui minimus natu erat, Galliam Narbonensem, Burgundiam obtinere, caetera Lotharii, cognominis sui, prouinciam esse iubet. Ipse Prumiae (monasterium id est in agro Treuerensi) monachus fit, et in paucis post diebus morte obiit honesta, terras reliquit, coelum petiit, tertio Calendas Octobris, Imperii anno sexto decimo, Seruatoris nostri octingentesimo quinquagesimo quinto.

CAPVT XIV. Imperator Ludouicus II. Continuatio Historiae Ludouici illustris vsque ad annum Christi 869. Purgatio per ferrum candens et aquam calidam.

1. Lis inter Episcopum Tridentinum et Fruxinensem de vineis, pro Fruxinensi deciditur.

2. Lotharingiae Proceres Lotharium filium ad Ludouicum Regem Germaniae Francofordiam deducunt, ibique coronant. Lotharius Thietbyrgam ducit.

3. Rabanus Archi Episcopus Moguntinus et Hatto moritur. Carolus Pipini filius et Theodo a Ludouico sufficiuntur.

4. Ludouicus Carolomannum contra Morauos mittit, ipse Venedos trans Albinos praelio vincit et tributarios facit, Bohemiamque percurrit.

5. Roracus in Daniam reuertitur, ibique ab Orico Ducatu donatur.

6. Schlauuitza Bohemiae Dux fratrem expellit et a Ludouico deficit. Frater ad Ludouicum confugit, a quo Boiemis vi imponitur.

7. Schlauuitza ad Ratisolaum in Morauiam se confert. Carolomannus copias Ratisolai caedit, Morauiam depopulatur. Ratisolaus se submittit annuaque tributa soluit. Deserta Boiorum habitari coeperunt.

8. Varia prodigia. De eorum causis. De terrae tremoribus.

9. Hyldegarda filia Ludouici Regis Germaniae moritur. Ludouicus Rex Germaniae cum Ludouico II. Imperatore pacem renouat. Carolus Prouinciae et Burgundiae Rex moritur.

10. Carolus Caluus Prouinciae et Burgundiae regnum inuadere conatur. Resistit Lotharius frater defuncti Caroli, cui Ludouicus II. Imperator auxilia mittit. Controuersia finitur et Lotharius cum Ludouico II. Imperatore regnum defuncti fratris diuidit. Hugobertus Zoringiae Dux.

11. Ludouicus Rex Germaniae pro tutandis limitibus imperii copias supplet, et filios Ludouicum et Carolomannum iis praesidere iubet.

12. 13. 14. 15. 16. Ludouicus Rex Germaniae Francofordiae considet, quem Legati Neustriae adeunt, et contra Carolum Caluum Britannosque hostes auxilium petunt. Britanni odio Caroli sibi Regem creant. VVitekindus cum Saxonibus in Gallia militat.

17. Ludouicus post longam deliberationem legatorum precibus locum dat, et in Galliam proficisci decernit.

18. Senonum ciuitas se dedit Ludouico Regi. Senonensis prouincia. Senones Sueuorum natio.

19. Proceres Franciae Ludouico Regi iuramentum praestant.

20. Carolus Caluus extincto Nomenoio pacem cum Britannis facit, Ruperto VVitekindi filio Ducatum contra Britannos commendat, et cum exercitu aduersus fratrem tendit.

21. Carolus Caluus ab exercitu clam aufugit, exercitus ad Ludouicum Regem transit, eique iuramentum praestat. Vulgus Carolum persequendum statuens a Ludouico vix retinetur.

22. Ludouicus in Gallia hyemat, exercitum Germanorum unprudenter domum remittit, suique securus a Gallis, qui ad Carolum Caluum deficiunt proditur.



page 378, image: s0378

23. Carolus Caluus Gallos ad suas partes trahit, vulgus mobile et leue nouis imperiis studens Ludouicum odit, Carolum petit.

24. Ludouicus Sorabes pacaturus in Germaniam procedit, indeque ingenti periculo a Gallis sibi intentato eripitur.

25. Lemures in pago quodam incolas vexant, sub humana specie responsa reddunt, horre a incendunt.

26. Sacerdotes coniurationibus vtuntur, cuidam tamen ex iis stuprum obiectum.

27. Purgatio per duellum, aquam et ferrum candens adhibita fuit potissimum in delictis occultis.

28. Preces ad Deum in duello singulari effusae. Peculiare erat, quoad reum, quod per alium certamen subire potuerit, quod accusatori non licebat.

29. Ferrum candens et aqua calida a sacerdotibus consecrabatur. Formulae consecrationis.

30. Purgatio cultus diuini et fiduciae in Deo collocatae species, qua etiam sanctiores vsi, quae tamen hodie improbatur.

31. Hodiernus cultus diuinus non in fiducia, sed deliramentis ponitur. Monachi Bernae Franciscum exhibere conantur.

32. Anna Iaminita colloquia et congressus Sanctorum, omni cibo et potu abstinere mentita, vulgo et Theologiae Professoribus imponit, cuius tamen fraus postmodum detecta.

33. Ludouicus Rex Germaniae ex Galliis reuersus ad placandum Caroli Calui animum Legatos emittit. Legationis sententia.

34. Reges constituta die conueniunt. Ludouici Regis Germaniae excusatio a Carolo Caluo accepta. Culpa in aulicos recidit, Conuentus generalis omnium Francorum Basileae habendus omnium consensu approbatur.

35. Ludouicus II. Imperator et Nicolaus Pontifex ad superiorem conuentum inuitantur. Carolus Caluus et Lotharius in eo non comparent. Ludovicus Germanus in Boiariam se confert.

36. Basileae nomen, origo. Sequanorum oppida. Sedes Sueuorum hodiernae non sunt eorum genitale solum.

37. Hyems anno Christi 460. praeter solitum longa et acris. Nix sanguinea. Sinus Hadriatici maris congelat.

38. Pax inter Ludouicum Regem Germaniae, Carolum Caluum et Lotharium componitur et iuramento confirmatur. Iuramenti formula.

39. Ludouicus in comitiis Reginoburgensibus nonnullos Procerum dignitate movet et in exilium agit, ex quibus Vto, Beringerius et Valdo ad Carolum se recipiunt.

40. Carolomannus filius a Ludouico Austriae praefectus Angelschalcum VVilhelmum et Babonem dignitate abdicat, in eorumque locum amicos surrogando, suspicandi occasionem de se dedit ac si a Patre deficere vellet.

41. Carolomannus Reginoburgi rationem actorum Patri reddit, se suspicione purgat. Ludouicus Rex Lotharium inuisit, Sorabesque Transalbinos ad officium redigit.

42. Diuus Mainradus interficitur. Monasterii in desertis Claronae origo.

43. Ratislaus Carolomanni cliens Brynnonem amicum Regis Ludouici, praelio interficit. Angelschalcus et VVilhelmus id iussu filii Carolomanni factum esse criminantur, vtpote qui Patri Ludouico insidias struat.

44. Ludouicus filium hostem declarat expeditioni contra eum se accingit, Angelschalcum et VVilhelmum dignitati restituit.

45. Aulicorum quorundam mores pessimi, et de Hieronymo Stuphio.

46. Carolomannus de hostili parentis animo certior factus in Carinthia se munire et per Legatos patri innocentiam deducere statuit.

47. Ludouicus omnem vim belli in filium conuertit. Gundagrius a Carolomanno cum omnibus copiis ad Ludouicum deficit.

48. Carolomannus dissimulata perfidia suorum se hilarem praebet. Ludibertus Archi Episcopus Moguntinus declaratur in locum Caroli demortui.

49. Ludouicus filium Boiaria excedere iubet, et filio obsequente omnem impetum belli in Ratislaum detorquet, eumque cogit, vt supplex poenam petat.



page 379, image: s0379

50. Carolus et Ludouicus Rex in conuentu in arbitros compromittunt, qui si quid negotiorum inter ipsos oriatur iure causam cognoscant et decidant.

51. Carolomannus per Legatos ad Patrem et Carolum Caluum missos innocentiam suam deducit.

52. Carolomannus in Boiariam pergit, ad quem omnes a Gundagrio deficiunt, Gundagrius ad Ratislaum fugit. Carolus Mosaburgium extruit, et cum Patre reconciliatur, cui hic regnum Boiariae post mortem destinat.

53. Francofordiae de nouo foedere cum Lothario ineundo tractatur. Lotharioque non comparente ipsi leges foederis transmittuntur. VVernerus Comes Francorum dignitate mouetur.

54. Ludouicus, Regis Germanorum filius aegre ferens fratri Carolomanno Boiariam destinatam, aduersus Patrem conspirat, obaeratos, luxuriosos et similes in partes suas trahit, et Ratislaum concitat.

55. Ludouicus Rex in Franciam transit, cui vndique armati contra filium accedunt. Filius hortatu Archi-Episcopi Moguntini supplex patrem adit, veniamque commissorum impetrat. Nicolai Pontificis Epistola de obsequio Principum liberorum.

56. Gundoboldus rebellans Carolo praelio funditur. Bulgari in Misnia habitantes, item Hunni et Abares infra Tiscum religionem Christianam amplectuntur.

57. Conuentus Ecclesiasticus VVormatiae. Carolomannus Ratislaum bis vincit, eiusque terras devastat.

58. Ratislaus Sclauorum nationes concitat, vires reparat, et copiis suis Gundagrium praeficit.

59. Boiemi ad officium rediguntur. Ratislaus bis funditur, Gondagriusque praelio occumbit. D. Heimeranus Patronus Boiariae.

60. Heroboius Britonum Rex a suis interficitur, Salomon succedit. Carolo Caluo arma contra eum mouente pax constituitur.

61. Nordomanni oram Ligeris vastantes et a classe interclusi in templo aliquo se muniunt. France templum obsident, sed Ruperto et Ranulpho interfectis obsidionem soluunt. Hugo administrat Ducatum Ruperti.

62. Nordomanni Andium occupant. Carolus obsidione cingit vrbem. Obsessi pacem petitam impetrant, post solutam autem obsidionem pacta non seruant, sedes in Gallia ponunt.

63. Bella ciuilia varia inter Britones de regni diuisione, quibus etiam Nordomanni interfuerunt.

[Note: 1] EOdem anno Hyldeschalcus episcopus Tridentinus (vt nihil auarius vulgato etiam prouerbio inveniri sacerdotibus solet, quaestum, sicut ait Paulus, religionem putant) vineas episcopi Fruxinensis apud Pisonium [Note: Botzen Colonia Boiorum.] Coloniam Boiorum ad Isaci, et Athesis confluentes, occupat. Anno episcopus rem ad Ludouicum regem defert: is Pontificibus diem dicit, apud Aybling [Note: An der Mangfalt.] in publico Boiorum conuentu, vico superioris Boiariae, in ripa Mangualde: iure disceptare iubet. Qui causam cognouere Iudices, vineas Fruxinensi templo addixere.

[Note: 2] Defuncto Lothario, proceres, et pontifices regni Lothariani, ad Ludouicum regem orientalem Francofordiae frequentes coeunt: Lotharium filium Imperatoris ad patruum deducunt, ibique regem salutant. Lotharius Thyetbyrgam sororem Hugberti vxorem ducit.

Sub idem tempus Rhabanus archiepiscopus pridie Non. Februarias ex hac vita migrat. Hatto quoque Fuldensis praesul decedit. Ludouicus rex Mogontinis Carolum nepotem suum ex fratre Pipino rege Aquitaniae, Fuldensibus Theodonem praeficit.

[Note: 3] In Orientali Boiorum limite filium suum Carolomannum maximum natu Venedis, Morauis, Bulgaris opponit. Ipse comparatis copiis, per Sorabes Albim transit, Venedos trans Albim considentes (vbi quondam Sueui fuere) praelio supererat, ad obsequium redigit: et acceptis obsidibus, tributarios facit. Cecidere ex nostris cum compluribus Bardo, et Herpho praefecti equestres. Ludouicus Boiemiam quoque percurrit: inde hybernatum in Boiariam Reginoburgium se confert.

[Note: 4] Deinde Februario vt adpellaret, Lotharium nepotem, ad Confluentes Mosellae, et Rheni proficiscitur. Postea Vangionas


page 380, image: s0380

ad conuentus agendos petit Roracus [Note: Roracus qui et Roricus rex.] Nordomannus Dorstadii praefectus commeatu accepto a Lothario rege, honestaque missione exauthoratus, res suas nauibus imponit, ad Oricum regem Danorum migrat. Ab eo ducatu in cervice Cimbricae peninsulae, inter mare et Egidoram flumen donatur.

[Note: 6] Inter haec apud Sclauos, nationem Germaniae Magnae, tum populosam, tum serocem, tumultuatum est. Schlavitza, Vuitztrachi Boiemiae dynastae filius cum fratre de potentatu contendit: fratrem Boiemia exigit, principatum occupat: et regi nostro non est audiens dicto. Germanus ad regem exul profugit, ab eoqueducatum impetrat. Ernestus dux limitis Septentrionalis Boiariae, Rudolphus praefectus praetorio, Odgerus episcopus Aichstadiensis cum copiis in Boiemiam pergunt, exulem Boiemum vi reducunt, popularibusque imponunt

[Note: 7] Schlauitza fuga sibi consuluit, ad Ratisolaum [Note: Raschla rex.] regem Morauiae elapsus est. Carolomannus filius regis nostri coactis copiis ex Boiaria, quatenus Austrum, Orientemque solem spectat, cum Brynnone regulo Venedorum, qui Danubium accolebat, arma in Morauos mouet. Copias Ratisolai caedit, fundit, vniuersam Morauiam (vbi quondam Quadi, Sueuorum natio, ac Gepidae et Daci, qui Getae et Gothi, consederunt) praeda, igne, ferro depopulatur: segetes succidit, agros, domos exurit, pecora abigit: captiuos pueros, puellas, viros, foeminas, ciues, agricolas, seruos, nobiles abducit: vsque ad Suartzam amnem, cuncta luctu, caede, rapinis complet. His denique coactus Ratisolaus, legatos primum pacem petitum ad Carolomannum praemittit. Accepta fide, deinde supplex aduenit: regioque nomine abdicato, in verba Carolomanni iurat. Tributa imposita quotannis pensitaturum pollicetur, pacatis itaque Sclauis, coepere rursus deserta Boiorum habitari, oppida, et vici in Austria, siue Pannoniis instaurari.

[Note: 8] Ludouicus in autumno consilium Mogontiaci habuit. Iisdem diebus varia prodigia visa, in acta, fastosque relata. Septimo decimo Calendas Octobris in Agrippinensi Colonia igneus draco in coelo apparuit. Ciues territi in templum ad propitiandam supremam maiestatem prouolant. Ibi tum tres simul diuersis locis eodem momento vno ictu fulminis extincti sunt. Apud Treueros in aede sacra, et sella episcopi, ater canis visus subito, nusquam comparuit. Calendis Ianuariis Mogontiaci maximus terrae motus extitit: templo D. Vrbani, et muris prostratis. Babyloniorum, Astrologorumue placita, haec vi syderum existimant fieri. Physici, maxime Aristoteles in causa esse tellurem, naturamque exhalationum, nec ad nos quicquam, resque humanas pertinere arbitrantur. Vulgus et historici Deum emittere, praesagia inauspicata esse, et ex fide iram superum, aut leua fata mortalibus, praecipue principibus portendere, sacris quibusdam tamen ac comprecationibus cogi credunt. Vnde procurationes, lustrationesque huiuscemodi ostentorum, caeremoniasque, et ritus ad Deum Opt: Max. placandum instituta a maioribus legimus: quorum pleraque adhuc a sacrificulis obseruari solent. Sed haec equidem arbitrio cuiusque existimanda relinquo. Illud secundum Aristotelica Peripateticorum placita certum est, nihil aliud esse in terra tremorem, quam in nube tonitrum. Quippe vtroque inclusus spiritus luctatur: et erumpere atque ad libertatem exire, a cardineque, vt natura exhalationis est, ad apsida sursum tendere nititur.

[Note: 9] Hydegarda filia Ludouici nostritum decessit. Rector Teutonum Venedorumque mense Februario Forchaimium accedit, inde Vlmam oppidum Sueuiae ad conunetus agendos pergit. Ibi legatos Imperatoris Ludouici Nothingum episcopum, Eberhardum praefectum audit: cum Augusto nepote suo ex fratre, pacem, societatem renouat. In media Quadragesima Francofordiam diuertit: ibi Paschalia celebrat. inde ante diem octauum Calendarum Maii ad Confluentes Mosellae Rhenique amnium migrat: vti Lotharium alterum nepotem suum adpellaret: qui vti condixerat, nec venit, nec nuncios misit. Carolus enim germanus Lotharii, filius Lotharii Caesaris, et frater Ludovici Imperatoris Romani, rex Galliae Brachatae, siue Prouinciae, atque Burgundiae absque liberis animam efflarat.



page 381, image: s0381

[Note: 10] Carolus rex Celtarum nepotis regnum inuadere conatur. Lotharius armis resistit. Imperator quoque Ludouicus fratri Lothario auxiliares mittit copias, de potentatu cum Carolo contendit, eaque controuersia hoc pacto composita est. Carolus ab hisce terris decedit, Lotharius cum Carolo aduersus Ludouicum Austriacum conspirationem facit, et cum fratre Augusto regnum diuidit. Caesar Galliam Narbonensem vltra Rhodanum, citra vero Lotharius Burgundiam possedit: eiusque ducatum inter montem Iuram, et Gottias Alpes (illae nunc Peligardi, [Note: Mompelgart.] hae Diui Bernardi [Note: Bernartsberg.] nuncupantur (dat Hugberto, fratri coniugis suae, quem Zaringiae ducem longo post tempore cognominarunt. Nunc sunt Ichtlandi, Sedunenses, Valesii, pars Suitonum.

[Note: 11] Ludouicus rex Orientalis Francofordiam redit, dumque ibi moraretur, vnum illud propositum habebat, interiora regni sui in pace continere: a finitimorum iniuria defendere. Itaque limites validissimis firmare praesidiis instituit. Ideo delectus habet, exercitus lustrat, tyrones legit, copias supplet. Aquiloni, et finui Codano aduersus Danos et Venedos transalbianos Ludouicum filium Orienti contra Morauos, et Bulgaros itidem filium sum Carolomannum praesidere iubet. Sic enim existimabat, Germanias regnumque suum tutissimum fore, si Cimbri, quorum maxima et eximia virtus erat, et Venedi, atque Sclaui, quorum ob multitudinem authoritas summa esset, exercitus continerentur. Ab Austro Imperator Ludouicus in Italia amicus erat.

[Note: 12] Ipse rex Franciae Teutonicae in Occiduo sole Francofordiae conscedit: eoque eiusdem anni Iulio Adelhardus praesul, Otto dynasta cum compluribus, qui in Germanias ex Galliis odio Caroli profugi abierant, ex Occidentali Francorum regno ad Ludouicum adueniunt: se de sua omniumque salute, e communi totius Franciae Vestriacae consensu Iegatos esse docent. Vbi data copia fandi, primo calamitates, strages, miseriam, aerumnas popularium aperiunt: ignauiam deinde Caroli, atque crudelitatem commemorant. Referunt eum superbe et crudeliter imperare: nobilissimum quemque tollere, in eos omnia exempla cruciatus, leui admodum suspicione edere, si qua res non ad nutum, aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem esse meticulosum, temerarium, imperitum, non posse eius imperia diu sustineri. Landbertum, qui ducatum inter Ligerim et Sequanam tenuerit, dolo interfectum. Iuuianum virum potentem, atque nobilem, simili fraude circumuentum periisse. De Gothberto quoque equestri praefecto, et compluribus aliis, Caroli iussu capitale sumptum esse supplicium.

[Note: 13] Hisce de causis Britannos, veteres Francorum inimicos extulisse animos: e corpore suo sibi Nomenoium regem creasse, ab imposito Francorum iugo non solum resiliisse, sed etiam traiecto Ligeri, omnia usque Pictonas crudelissime incendiis, caedibus, praeda adtriuisse: vicis, aedificiis incensis, ciues occidisse, templa, oppida, agros, frumenta succendisse: virgines stuprasse, coniugibus vim intulisse: atque cum ingenti captiuorum numero, onustos praeda domum incolumes reuersos.

[Note: 14] Carolum accepto damno in Britanniam cum pluribus legionibus et auxiliariis Saxonum copiis (quorum ductorem VVitechundum itidem in Saxonia ortum. Andegauensibus praefecerit) hostili animo contendisse: Saxones in prima acie collocatos, vt primum impetum gens bellicosa exciperet: vim, imbremque sagittarum nequiuisse sustinere, sed retro pedem ad Francorum agmen retulisse: propterea quod Britanni equis depugnant, sagittis plurimum valent. Et nunc subditis calcaribus equo, quasi perrupturi aciem, atque homines iumentaque perculsuri, vasto impetu advolant, spicula plurima simul spargunt, rursus elabuntur: modo vrgent, modo aufugiunt. Cominus, eminus pugnant, adeo vt cedendo, an instando perniciosiores sint, discernere non sit in promtu.

[Note: 15] Francos cominus ftrictis gladiis decertare solitos, nec fugacem hostem persequendi ob grauem armaturam idoneos: neque conglobatos inacie consistentes ab pluuia spiculorum tutos, facile superatos, grauissimum vulnus, maximam stragem accepisse, noctem praelium diremisse.



page 382, image: s0382

[Note: 16] Carolus cum bis male pugnasset (pergebant legati) suis desertis, ipsis ignorantibus clam nocte intempesta aufugit, relicta omni regia suppellectili cum papilionibus. Exercitus Francorum vbi se proditos, destitutos a rege vident, fuga dilabuntur: fugientes hostis persecutus plurimos trucidauit, plerosque viuos cepit, potitusque castris, opimis spoliis, regia gaza, opibus, armis, cultu Francorum in Britanniam victor reuertitur. Et licet haec detrimentosa sint, tamen domestica saeuitia crudelitatem hostium superat. Praeterea postremo legati deinde docent, se inuitos cogi vt aut ad hostes a legitimis haeredibus, necessariisque suis desciscant, aut domo emigrent: aliud domicilium, alias sedes remotas ab hostibus, inimicisque petant. Quippe futurum esse paucis annis, vt omnis nobilitas, omnis senatus, omnis equitatus tollatur, nisi quid auxilii in germanis cognatis, parentibusque suis, atque in Ludouico eorum rege siet. Francos occidentales tot aduersis defessos, ad orientales Franconas fratres, et consanguineos suos confugere: illos a Germanis ortos, antiquitusque ante aliquot annos ab Hylderico magno rege, Germaniae transductos Rhenum, partim agri bonitate et loci fertilitate, partim bellandi gloria in Gallia consedisse: Romanos qui tum ea loca tenebant, expulisse, atque nuper aGermania diuulsos esse, cupere in corpus Germaniae rursus redire. Ideoque ad Ludouicum Teutonum, Venedorumque regem, propter iusticiam prudentiamque summam rerum, omni voluntate deferri. Orare igitur, vt is auxilium ferat, in Occidentale regnum transeat: magnum eius nomen atque opinionem esse, authoritate sua, fama exercitus, totque bellorum prospere gestorum in diuersis locis, aduersus bellicosissimas nationes triumphis, Galliam omnem ab iniuria inimicorum, hostiumque posse defendi: Rempublicam tot populis, tot regnorum salutem, tot egregios Senatores, ciues, Equites, sacerdotes praeferendos priuatae necessitudini, vniusque homuncionis auaritiae: Decere eum imperare, qui caeteris sapientia, bonitate, fortitudine praestet: Vtilius fore imperito cedere et parere prudenti rectori, qui nauem in tempestatibus et fluctibus gubernare, et conseruare calleat, quam aduersis superis temere clauum arripere, se et alios perditum ire.

[Note: 17] Ludouicus omnibus his rebus auditis, spatium deliberandi sumit, diutius cum amicis consultat, animo fluctuabat, quidnam ageret. Incertus erat in Galliam proficisci, miseris auxilium ferre, opitulari supplicibus: Necessarios non deserere, honesta ratio erat. At contra fratrem arma mouere, eius haereditatem contra religionem iurisiurandi praeter fas et aequum, spreta sanguinis necessitate intercipere, sceleratissimum ac plane impium videbatur. Accedebant maligne cuncta interpretantium crimina. Quem enim fore, qui haec syncero animo, vtilitate Reipublicae fieri credat, ac non potius auiditati imperitandi tribuat? Rursus tantam fortunae benignitatem vltro oblaram e manibus dimittere: eos qui ad suam fidem confugerint, derelinquere ac deserere, neque suae, neque populi Germani dignitatis esse statuebat. Deuictus igitur cum precibus oratorum, tum consilio Senatus persuasus, in occidentalem Franciam proficiscidecreuir.

[Note: 18] In Augusto itaque apud VVormatiam Vangionum vrbem, copias vndecunque contrahit: cumque valido exercitu per Elsatiam, Burgundiamque in regnum Caroli fratris sui procedit. Ciuitatem Senonum, tertiae prouinciae Lugdunensis caput, dedentibus se ciuibus accipit. Sunt autem Senones in Gallia Celtica, iuxta Ptolomaei, Iulii Caesaris, Antonim Pii Augusti descriptionem, proximi Belgis, Parisiis, Trecassibus, atque Burgundionibus: ab illisque tertia Lugdunensis Galliae portio, Senonensis prouincia a Romanis cognominata est, qui in ea octo primarias vrbes enumerant. Ipsam Metropolim Senonum Agendicum Caesari, et Agedicum Ptolomaeo, Carnutum oppidum, Gebanum, Autricum, Antisiodorum, Tricassum, Augustobonam, Aurelianos, Parisiorum Lutetiam, Meldos: hi sunt Melodunum Caesari. Atque si Straboni credimus, Senones a Sueuis Germaniae populis oriundi sunt: qui antiquitus et in Gallias, et ltaliam ex Germania Magna, ob loci fertilitatem, bonitatemque soli migrarint. De his satis, superque pro necessitate rei dixi, ad historiam redeo.

[Note: 19] Ponticone vico regio frequentes Francigenaram proceres ad Ludouicum


page 383, image: s0383

coeunt, in verba eius iurant: pauci admodum praesto non adfuere. Nimirum illi qui cum Carolo versabantur.

[Note: 20] Is tum iuxta Ligerim amnem cum Britannis pacem fecerat: eos in societatem muneribus illexerat. Nam Nomenoius rex Britanniae animam efflarat: Heroboius filius eius pacis, quam armorum studior, se et omnia Carolo permisit, ei fidem, se in eius potestate fore, dedit. Carolus ducatum inter Ligerim et Sequanam aduersum Britannos Ruperto viro bellicoso, quem nostri Iudae Machabeo comparant, et ex Saxonia cum patre VVitechundo in Galliam migrarat, commendat. Ipse vbi certior factus est, Ludouicum fratrem, haud fraterno ergo se animo intra regnum suum considere, intento infestoque exercitu aduersum eundem procedit, in Briacoque castra facit.

[Note: 21] Cum autem robori orientalium Francorum, et eorum qui a se ad Ludouicum desciuerant, viribus imparem esse, proinde praelium sibi detrimentosum fore animaduerteret, quasi modo pugnam conserturus aciem instruit, verum cum paucis clanculum se subducit. Exercitus vbi Imperatorem, pro quo decertaret abesse, se relictum sensit, continuo ad Ludouicum transit: eidem sacramentum dicit. Saeuit posthaec ignobile vulgus, Carolum persequendum censebat. Vix Ludouicus tumultum populi furentis authoritate sua compescuit: periculosum fore didictitans huiuscemodi insequendi temeritatem: prius missis speculatoribus vbinam gentium hostis agat, quidue rerum moliatur, explorandum: ciuilia negocia regni ante cognoscenda, componendaque esse, regnique res in ordinem ac pacem redigendas esse.

[Note: 22] Omnibusque hisce rebus confectis, consilio procerum Galliae, Austriacum exercitum certissima auxilia in Germaniam dimittit: nec quenquam timens, nimiumque sui securus, fretus his imprudenter, qui suo fratri fidem non feruarant, in Gallia hyemare decreuit: ibique sex omnino menses commoratur, et Conradi praefecti filios ad speculanda, obseruandaque acta fratris proficisci iubet. Atque hi, quod multo minus ipsis sub Ludouico astutiore, quam sub Carolo tardioris, hebetiorisque ingenii licebat, ad hunc vt ab eodem gratiam nouo scelere inirent, deficiunt. Ludouicum quemadmodum antea Carolum deferunt: muneribus et praemiis corrupti aperiunt, Ludouicum securum sui cum paucis admodum ociose agere.

[Note: 23] Carolus vbi isthaec accepit, quoscunque potuit, partim minispartim pecunia ac pollicitationibus, singulos denique benigne adpellando, veniam praeteritorum et emendationem promittendo, ad suas partes trahit, sibique clam conciliat: et Ludouicum nil tale metuentem occupare meditatur. Plebes mobilitate et leuitate animi nouis Imperiis studebant: potentibus, qui vulgo occupare regnum destinarant, praesentanea potestas, rex propinquus displicebat, longiquum accerserant, vt eo rursus in Germanias remigrante, atque pacandis Venedis, Danisque remotissime a Galliis in extremo terrarum angulo occupato, interim alienis auspiciis, reiecta inuidia dominationis in Ludouicum regnarent: nutu suo omnia administrarent, amicos subleuarent, inimicos opprimerent.

[Note: 24] Et profecto grande periculum Ludouico iniunctum fuisset: quippe haud dubie desertus a suis in potestatem inimicorum venisset, nisi aduersae res in Germania eundem seruassent. Fortes fortuna Venedi, Sorabes dicti, ac absente rege imperata facere detrectabant: rebelles spiritus sumpserant. Zistibertum [Note: Zistber dux.] ducem Ludouico amicisimum praelio occidunt. Inde finitimos Turogos, Saxonas, Francos, Boios crebris incursationibus adfligunt. Hoc vbi Ludouico enunciatum est, quam celerrime maximis itineribus ex Gallia, occidentalique Francia, vbi hyemarat, primo vere in Germaniam ad tumultum hunc comprimendum contendit, reuersurus, vbi hostes oppresserit, ac Germaniam Franciamque orientalem pacarit. Carolus vbi frater discessit, nemine omnino resistente cuncta recuperat facilius, quam amiserat.

[Note: 25] Est in Germania Galliaque Celtica, haud procul a Bingio oppido, vbi Nauas [Note: Naus, qui ab aliis Nauas.] flumen Rheno miscetur, pagus Camondi (quasi tudicas caput montium)


page 384, image: s0384

vulgo dictus, quod ibi initium montium, qui cum Rheno procurrunt: Aquilonem versus, inditum a Romanis loco nomen est, dum ea loca possiderent, atque incolerent. Ibidem hisce diebus desertor, ac perfuga spiritus multa miracula edidit: circulatorias praestigias lusit, incolas infestauit. Primo vmbra feralis a nemine quidem conspecta, lapides in homines iactare, pultare fores coepit. [Note: Haec etiam Sigebertus scribit sub anno Domini 858.] Mox sub humana effigie pestilens, ac nequissimus ille genius delitescens responsa reddidit, furta prodidit. Criminatus quoscunque nota infamiae aspersit discordias, simultates excitauit. Paulatim horrea, catas omnes succendit, atque exussit: sed vni molestior extitit: perpetuo eius lateri, quocunque diuerteret haerens, atque domum comburens. Et vt viciniam vniuersam in necem innocentis concitaret, ob scelera illius hunc locum infamem, ac deuotum esse pravus mendaciorum faber, iactabat. Coactus est homo sub dio manere. Abomnibus enim quasi lemuribus nocturnis sacer, tecto arcebatur. Atque vt ille confinibus satisfaceret, candens ferrum manibus portauit, ac cum non violarerur, insontem se comprobauit. Nihilominus tamen in agris frumenta eius in aceruos compositos, idem lar contaminatus ac perditus combussit.

[Note: 26] Et cum odiosus indies magis atque magis esse pergeret, coacti pagani, rem ad Pontificem Mogontinum deferunt. Sacerdotes missi agros, villas, sacris ac comprecationibus solennibus lustrali aqua, saleque lustrico expiant, atque conlustrant. Praua, ac conturbata mens, primo quidem retinebatur, ac lapidibus quosdam vulnerauit: verum diuinis carminibus incantatus, efficacibusque supplicamentis adiuratus tandem conticuit: nec vsquam gentium apparuit. Vbi discesserunt mystae, spiritus ater atque pestilens rursus adest. Interim dum illi, inquit, caluastri sacrificuli, nescio quid immurmurarent, sub lineo amiculo sacerdotis (nominatim huncce notabat) qui meo suasu filiam hospitis sui superiore nocte compressit, delitui. Atque hisce relatis ingenti edito eiulatu vmbra feralis ex illis migrauit sedibus loca rite lustrata reliquit, tenuesque euanuit in auras.

[Note: 27] Quoniam tempus admonuit, haud alienum fuerit a suscepti operis proposito, de candenti ferro, aqua feruente, et singulari certamine, et huiusmodi caeremoniis explatoriis, praetoriisque populo altius rem repetere. Maiores nostri religiosissimi mortales, magis Deo, quam sibi confidebant, plus diuinae iustitiae, eiusque promissis, quam suo ingenio aut sapientiae innitebantur: potiusque coelestibus decretis quam suis opinionibus stabant. Officiis omnibus, atque actis supremum numen interesse voluerunt: eaque demum rata haberi, quum diuinum auspicium addixisset. Cuncta quasi in theatro superum, despectantium in conspectuque Dei Opt. Max. geri statuerunt. Proinde in causis ambiguis, maxime criminibus, quae nullo humano testimonio comprobari poterant, ad coelestia beneficia, ad summam maiestatem, quae falli non potest, tanquam ad arbitrum honorarium, et iudicem omnium confugiebant.

[Note: 28] Senatus, populus atque sacerdotes, qui singulare certamen spectatum frequentes venerant, interim, sicuti in lege Salica lego, diuinam opem implorabant, beneficia memoriter commemorabant, quae in simili negocio deus immortalis Christus seruator noster, ipsis pro sua benignitate, atque clementia contulisset. Admonebant promissorum, exempla recitabant: comprecabantur vt summa potestas in re praesenti, pollicita re, hactenus semper factitasset, comprobarer. Et quae sua esset iustitia, innocenti adesset, victoriamque coelitus concederet. Reo eligendi, atque conducendi quemcumque vellet, copia fiebat. Criminator ipse pugnare cogebatur.

[Note: 29] Candens ferrum, aquam feruentem, istis supplicamentis consecrata esse a mystis, in antiquis sacrificiorum libris reperio: ea ad faciendam fidem subnecto. DEVSIVDEX iustus, fortis et patiens, qui es author, et amator iustitiae, qui iudicas aequitatem, iudica domine quod iustum est: quia recta tua iudicia sunt. Qui respicis super terram, et facis eam tremere. Tu domine omnipotens, qui per aduentum filii tui Domini nostri IESV CHRISTI mundum saluasti: et per eius passionem genus humanum redemisti. Tu hanc aquam per ignem feruentem sanctifica, qui tres pueros, id est Sidrach, Misach, Abdenago, iussione regis Babylonis missos in caminum ignis seruasti.


page 385, image: s0385

Tu clementissime praesta, vt si quis innocens in hanc aquam feruentem, manum mittat, sicut tres pueros supra dictos de camino ignis eripuisti: et Susannam de falso crimine liberasti: ita Domine manum illius saluam et illaesam perducas. At si quis culpabilis, vel incrassante diabolo cor induratum, praesumpserit manum mittere, tua iustissima pietas hoc declarare dignetur: vt in eius corpore, tua virtute manifestetur, et anima illius per poenitentiam saluetur.

[Note: 30] DEVS IVDEX iustus, qui author pacis es, et iudicas aequitatem, te suppliciter rogamus, vt hoc ferrum ordinatum ad iustam examinationem cuiuslibet dubietatis faciendam, Benedicere, et sanctificare digneris. Ita si innocens (de praenominata causa vnde purgatio quaerenda est) hoc ignitum in manus acceperit, illaesus adpareat. Et si culpabilis atque reus, iustissima sit ab hoc virtus tua, in eo cum virtute declarandum: quatenus iustitiae non dominetur iniquitas, subdatur falsitas aequitati, per Dominum nostrum, etc.

[Note: 31] Atque haec, tantum abfuit, vt impia iudicarentur, vt sanctissimos pontifices, principes Christianissimos, viros atque foeminas sacratas, vsurpasse istas purgandi caeremonias inueniam. Istud tum erat sapere, fidem deo habere, omnem spem in ipso collocare. Quippe nihil aliud est, quam delirare, deumque immortalem irritando ad iracundiam prouocare. Solet idem factum, vt video, diuersis aetatibus, hic pietatis, alibi erroris, nomen accipere.

* Nec nobis superstitio sua impostoresque impientissimi desunt, quid ante paucissimos, nempe, vt opinor, duodecim haud amplius annos, Dominicani Bernae apud Suitones, dum morionem nobis adorandum, factitiumque Franciscum conantur exhibere, moliti sunt, ab alius abunde Romana, Teutonicaque lingua, enarratum est.

[Note: 32] Equidem illud praeterire facinus non possum, quod opera Chunegundae prudentissimae atque nobilissimae foeminae, genitricis principum nostrorum anno abhinc quinto detectum est, non satis mirari possum, qui fiat, vt huiuscemodi praestigiis libentius quam Christi seruatoris nostri atque co nitum et legatorum eius vaticiniis admonentibus, huiuscemodi pestes cauendas esse fidem habeamus. Nullum est tam impudens mendacium, quin testes et fautores maxime eos qui sibi mataeologiae (hem lapsus sum verbo, Theologiae volui dicere) principatum vendicant, inueniat. Et vt paucis fabulam narrem. Anna laminita, Augustae (quae Rhetiarum caput est) multos annos cibo et potu omni se abstinere, coelitus, spirituque duntaxat viuere, ementita est, insuper colloquia superum, nocturnos Deorum congressus finxit, qui sibi quaedam diuinitus reuelarent. Quae non solum stolidum vulgus, indocta plebecula, sed etiam sanctuli illi nostri magistri credidere. Noui Theologiae professores (yt ipsi putant) omnium praestantissimos, qui illius belluae amicitiam vltro adfectarunt, eamque pro dea coluerunt, et eius testimonio, in rerum divinarum disputationibus, scriptisque libris vtuntur. Quid de socordia episcoporum, sacerdotum impietate commemorem? hi veneficam meretriculam quotidie sacris aris Christianaeque coenae conuiuam, quasi Iouis nunciam admouere, et lupa tecta ouina pelle tamdiu (stultis ad eam pecudibus vndique confluentibus, et sanctitatem eius venerantibus haud tuto seque illi committentibus) in ouile Dei grassata est, et diutius scortum vilissimum orbi Christiano (ea est diligentia Pastorum) imposuisset, nisi impientissimum prostibulum vocatum Monachium a Chunegunda sanctissima foemina matre principum Boiariae sorore Caesaris Maximiliani, in conclaui seclusum, deprehensum atque admonitum foret, vt de caetero mentiri, populumque fallere desineret. At scortillum egregium Augustam reuersum pertinacius suos mores, (ita sunt ingenia malorum) tutatur, coepitque sanctissimam foeminam Boiorum primariam mendacii arguere. Quamobrem Chunegunda omnem rem fratri Imperatori literis prodit. Huius igitur iussu laminita illa sanctissima nectare et ambrosia tot annos pasta, finibus Imperii eliminatur, ad Suitones cum ingentibus opibus quas religione peperit, concessit militique robustissimo ob diuitis in manum venit: nunc ob scelera submersam esse praedicant, taceo, quot stupra, quot incestus sub praetextu


page 386, image: s0386

religionis in illius domo commissa fuerint. Faxit Deus Opt. Max. et meliorem mentem det pontificibus nostris, vti omisso luxu fastuque diuitem principem tenebrarum sequi desinant, fallacissimi mundi huius caduca atque fragilia bona fastidiant, Christum pauperem aemulentur, eiusque calicem bibere, eius crucem humeris portare, tandem discant. Ita fiet vt vulgo male vltra non audiant atque castigentur, quod gregem Christianum, populum Dei peculiarem compilent, venundent, deglubant, et tanquam escam panis deuorent, adeo vt tolerabilior miseris foret conditio sub imperio Turcarum. Sed male ominatis verbis parcamus, ad rerum ordinem redeo. *

[Note: 33] Ludouicus Germanus ex Galliis reuersus pacatis Venedis per duces, VVormatiam venit ad fratrem Carolum, et nepotes Ludouicum Augustum, Lotharium regem, legatos ad placandum fratris animum ire iubet. Eiusdem legationis haecsententia fuit: Se rogatum, vocatumque in Gallias venisse, non oppugnandae sed conseruadae Galliae, Concordiaeque firmandae, ac sui muniendi causae exercitum eo transduxisse; ne quid ob intestinas simultates, ciuilia, ac externa bella imminentibus saeuissimis, hostibus Respublica Francorum detrimenti caperet: se temporis gratia auspicium, et occidentale Imperium occupasse, cum nouis initiis, nouis hominibus nouo denique rege ad res stabiliendas opus esset. Ideo compositis rebus se in suum, nempe orientale Imperium decessisse, integrumque regnum iusto regi abscessu suo fiducia restituisse. Petere igitur vti dies constituatur, vbi conueniant, et de communibus omnium rerum colloquantur, in communeque consultent. Postremo, si cuiquam iniuriam fecerit, se satisfacturum pollicetur.

[Note: 4] Amicis deinde vltro citroque missis, die constituta, tres reges orientalis, occidentalis, medioximus, iussis caeteris in ripa Rheni consistere, cum admodum paucis, quos quisque de alterius regno nominatim delegerat, iuxta Antoniacum oppidum, in insula quadam coeunt, manusque iungunt. Primus Ludouicus excusare coepit potentum Caroli perfidiam, auaritiam, ambitionemque lethalem: se vt fratrem conseruaret in Gallias profectum, ne is bello Britannico occupatus, a suis desertus interciperetur: atque Galliae, ea vulgi gentilicia est leuitas, ab imperio Francorum ad hostes Franci nominis deficerent. Carolus accepta excusatione, vltro citroque multis verbis habitis, purgando tempus teritur: quisque regum de tinearum et soricum fraude doloque, ac de primorum auiditate inuicem conqueruntur. Placuit tandem communem omnium Francorum conuentum Basileam in autumno indicere.

[Note: 35] Hisce peractis, principes, quisque domum suam discessere. Ludouicus Theodonem Fuldensem antistitem ad Imperatorem Ludouicum nepotem suum, et Nicolaum primum pontificem Romanum legat, petitque, vt ipsi quoque oratores suos ad superius concilium mittant. Theodo Romae honorifice excipitur, defunctusque Imperio regis, cum epistola primarii sacerdotum in Germaniam redit. Interea Ludouicus Basileam proficiscitur: verum nec Lotharius nec Carolus, vt condictum erat, eo accessere. Ludouicus e Basilea reuersurus in Boiariam, ad lacum Brigantinum procedit: vbi Theodonem redeuntem ex Italia obuium habuit. Lectis literis episcopi Romani, Reginoburgium in hyberna se confert. Theodo Fuldam redit.

[Note: 36] Basilea [Note: Vide Am. Marcel. lib. 30.] (quoniam eius mentio incidit, quam et Basiliam in vetustis exemplaribus vocatam reperio) Colonia quondam Romanorum in Gallia, Germaniaque Celtica, nomen accepit a L. Minutio Basilio legato populi Romani. Ab his qui Romanas descripsere prouincias, Sequanis adtribuitur. Regio eadem adhuc ibi nomen vetus vulgo seruat. Sequanorum autem nouem a Romanis oppida numerantur: Vesoncio, Colonia equestris, et Rauriaca, quae et Augusta Rauricum, [Note: Augst.] quam duo millia passuum supra Basiliam interiisse, in villas abiisse a peritis eius regionis accepi. Auenticum Heluetiorum caput, Veronam esse autumant, aut prope Basilea, Vindonissa, vbi hybernacula Romanorum militum, exercitusque fuere. Argentuaria, Colmaria est. Heluetium quod Sletstadium esse aiunt. Ebrodunum, siue Abucini. Hasque vrbes Burgundi, dehinc Sueui, vtraque gens Germanica, Romanis pulsis occuparunt. Nam hae sedes quas nunc Sueui tenent, non sunt eorum genitale solum: sed fuere domicilia quondam Rhetorum, Heluetiorum, Sequanorum atque Rauracorum. Est etiam triplex Sueuia, sicuti


page 387, image: s0387

Strabo noster in Sueuia ortus narrat, quae suo tempori et sexto libro seruentur: nunc caetera exequi pergam.

[Note: 37] Hyems praerer solitum longa, acutaque fuit: niue sanguinea pluit. Sinus Hadriatici maris, vbi Venetiae conditae sunt, congelauit: a continenti in vrbem vehiculis, equis, plaustris onustis mercibus, vltro citroque commeauit mercator.

[Note: 38] Ludouicus rex, Carolus frater eius, et Lotharius nepos illorum, reges Francorum, apud Confluentes inter Mosellam atque Rhenum conueniunt, paxque inter tres duces in hoc foedus componitur, quod iureiurandi religione conceptis verbis sancierunt. Ludouico, qui maximus natu erat, praeunte hoc modo: Ita me Deus adiuuet, vt ego posthac, quam diu vixero, istum fratrem meum Carolum, et nepotes meos, imperatorem Ludouicum, et Lotharium amabo, atque pro viribus adiuuabo, fautor et consultor aduersus omnes homines ipsis adero. Non regnum eorum praua cupidine adfectabo, nec vitae insidiabor. Dabo equidem operam vt principatus, quos obtinent, perpetuo cum prole possideant, quo ad per ipsos licuerit, et ipsi vicissim erga me fecerint. Atque isthaec omnia syncero animo, absque dolo malo agam: vt Christi domini deique nostri in omnibus rebus voluntati obtemperetur. Eius scitis stetur: eius religio et pictas vera propagetur: bona pacis et iustitiae confirmentur: discordia, lites, controuersiae minuantur: et populus Christianus a deo immortali nobis commissus, summa nobiscum perfruatur tranquillitate. Ad vltimum vna simul, cursu nostro in hoc procelloso, saeuo turbulentissimo mari defuncti, portum contingamus aeternum.

[Note: 39] Subsequenti anno, qui fuit Christianae aerae octingentesimus sex agesimus primus, Ludouicus post Paschalia in Boiaria Reginoburgii conuentum egit. Ibi Ernestus, omnes amicos regis dignatione vincens, et qui principem locum inter purpuratos et amicos regis hactenus obtinuerat: item Vto, et Beringerius fratres, atque Sigardus praefecti equestres: Valdo monachorum antistes, cum pluribus aliis tribu et decuriis moti, in ordinem redacti sunt, quod munera ab hostibus accepissent. Richerus quoque Boiorum dynastes, Ratobodus Boiariae orientalis limitis praefectus, perfidiae condemnati, in exilium aguntur. Vto, Beringerius, Valdo fratres ad Carolum in Gallias migrarunt: caeteri domi suae quieti manserunt: nec vsquam aufugere, aut pedem retulere.

[Note: 40] Carolomannus filius regis natu maximus orientali Boiariae a patre praefectus. Duces limitis Pannonici, Carnicique Angelscalcum, VVilhelmum et Babonem, quod inter se dissidentes occasionem Ratislao rebellandi, atque terram deuastandi dedissent, dignitate abdicat, terris a patre commissis exigit. Illi hoc iussu regis Ludouici factum suspicantes, ad Ratislaum Morauiae regulum se conferunt. Carolomannus limitibus Boiariae, Carnis et Venedis suosamicos praeficit. Vnde nata suspicio, quasi desciscere a patre Austriamque, hoc est, orientis regnum sibi vendicare tentaret. Et vt varia sunt in aula ingenia, plerique omnia in maius tollere sueti, plane cauendum parenti filium dictitabant.

[Note: 41] Quare Carolomannus Reginoburgium festinans contendit, rumorum de se temeritatem arguit: parenti actorum rationem reddit, eidem satisfacit, se in eius potestate futurum iurat, inde in Austriam redit. Porro Ludouicus accepta excusatione filii Mogontiacum, vt Lotharium nepotem adpellaret petit: deinde arma in Venedos trans Albim Saxonibus conterminos mouet. Tabomyzilonem regulum gentis ad officium redigit: eundem filium suum, et alios plerosque nobilissimi cuiusque filios obsides dare cogit: posthaec Reginoburgium se confert.

Hisce diebus Meinradus [Note: Sanctus Meinradus filius Bertholdi Comitis a Sulgau.] Augiae diviris monachus, primus incola deserti Claronae, vbi vetus Colonia quondam Romanorum, Turicum [Note: Zu den Einsiedeln in Schuueiz] ad marginem eiusdem cognominis tum cubat, duodecimo Calendas Februarii a latronibus perimitur. Postea solitudo ea in celeberrimum conuersa est templum, quo frequens populus adhuc coit.



page 388, image: s0388

[Note: 43] Dum autem Ludouicus Reginoburgii hyemat, rursus grauis tumultus in Boiariae regno excitatur. Vehemens incendium inter filium et parentem (adeo infida est societas regni) suscitatum, paucorum cum ruina restinctum est. Ratislaus Venedorum regulus (qui vt supra diximus se in clientelam Carolomanni dicarat (aduersus Brynnonem amicum Ludouici, itidem Sclauorum, qui Danubii oram aquilonarem tum incolebant, ducem, hostili animo cum exercitu procedit, eundem praelio superatum occidit. Angelschalcus et VVilhelmus, qui pulsi a Carolomanno fuerant, ad Ludouicum se conferunt: publice grauiter Carolomannum parenti criminantur: dominationis adfectatae, cogitati parricidii accusant: eius iussi Ratislaum arma resumpsisse, Brynnonem fidelissimum regi occisum esse calumniantur. Addunt in summo denique periculo omnium amicorum regis salutem, ac dignitatem versari, quibus aut filius aut parens offendendus sit.

[Note: 44] Ludouicus vocata concione, fidem illorum laudat, milites paganos sacramenta sibi denuo dicere iubet: filium hostem iudicat, contra Rempublicam fecisse videri decernit. Testatur homines, Deumque quo ad viuat, nunquam in gratiam cum filio rediturum, illum repulsam passurum: nec vnquam in aliquo apud se honorem futurum. Expeditionem deinceps ad Charionum regionem aduersus eum meditatur. Angelscalcum et VVilhelmum dignitati restituit.

[Note: 45] Est genus hominum pessimum, qui cuncta vtilitate, et dignatione sui metiuntur, et primi omnium esse volunt: apud hos nihil est nefas, modo libidinem animi expleant, ac compotes voti fiant. Hi cum in amicitiam principis dolo ac fraude, aliaue quauis ratione irrepunt, frontem perfricant, cuncta sibi seruire concupiscunt in suamque dominationem trahere nituntur. Quasi tineae ac mures, optimos quosque sibi dissimiles, quos suis conatibus obstaturos suspicantur, arrodunt: eoque vecordiae procedunt vt malis gaudeant, atque ex incommodis aliorum sua vt comparent commoda. Et quo scelera lateant odiis, simultatibus, armis omnia miscent: fratres cum fratribus, parentes cum filiis committere haud erubescunt, fallaciarum fabri astutissimi. Quantumuis bonus, cautus, prudens fuerit princeps, decipitur, fallitur, venditur. * Ab huiuscemodi fumi venditoribus istiusmodi, vt leuissime dicam, commenta non tam dfficilia explicatu, quam incredibilia imperitis sunt, ipsi qui experti sumus vix oculis et auribus nostris credimus, quas insidias paucis ante annis in aula nostra atque regno struxerit: quos tumultus concitarit, quid turbae, quid rerum moliri. Quam nam discordiam inter fratres germanos serere studuerit Hieronymus Stuphius praefectus praetorio, nulli procerum vniuersae Boiariae: quod negari non potest, siquidem bonus esse voluisset: eloquentia, opibus, prudentia, natalibus secundus, vulgo notum est, vt de quo quarto ab hinc anno, in celebri atque frequentissimo Boiorum conventu Ingolstadii supplicium sumptum sit. *

[Note: 46] Carolomanuus omnium rerum ignarus, ex Charinis ad parentem Reginoburgium, de triumpho gratulaturus propere contendit. In itinere fit certior de inimicorum acerbitate et animo in se hostili parentis. Insolito nuncio territus, quam maximis potest itineribus Charionas petit: ibi se munire, ac defendere, ibi obuiam ire, atque scelera animaduertere, statuit: donec missis oratoribusad parentem, innocentiam suam, scelera sibi falso obiecta in authores atque criminatores retorqueret.

[Note: 47] Interea Ludouicus collecto exercitu, quasi aduersus Ratislaum profecturus, cum Bulgarorum auxiliaribus copiis suas coniuncturus, Reginoburgio egreditur. Verum omnem vim belli in filium conuertit. Gundagrius dux copiarum Carolomanni, clam a Ludouico corruptus (nam sibi ducatus Charinorum si ad Ludouicum deficeret promissus fuit) missus, vt Murae fluminis, Dravique vado regem arceret, adituque prohiberet, cum omnibus copiis transit ad Ludouicum, a quo Charionibus praeficitur.

[Note: 48] Carolomannus cum videret se proditum, accepta principum fide, dissimulata


page 389, image: s0389

perfidia suorum, fretus de innocentia sua, testeque Deo, intrepidus sane, atque imperterritus, nihil haesitans, in conspectum parentis venit, Regem reuerenter salutat, caeteros benigne adpellat, hilarem ac lubentem se facit: vt nihil sibi conscius plus licentiae, nihil pauoris ostendit, laetus conuiuia agit, aleam exercet, spectaculis equestribus, sagittariis muneribus, venatibus indulget. Nec conscientiae notas, scelerisue indicium (cum difficile sit crimen non prodere vultu) quispiam adversariorum in ipso ore deprehendere quiuit. Iisdem diebus Carolus episcopus Mogontinus e vita decedit, Ludibertus [Note: qui et Lindebertus.] a rege allegitur Ludouico.

[Note: 49] Qui vbi Carolomannum filium Boiariae regno excedere, in Francia antiqua consistere iussit, atque is obedienter obsequitur, impetum omnem belli in Ratislaum Morauiae rectorem conuertit. Augusto mense Danubium cum omnibus copiis superat, in munitissimo castro Dovina dicto hostem arctissima obsidione claudit. Pacem supplicem petere, obsides quos imperaret, dare, eundem de integro sacramentum dicere in clientelam se dicare, atque idem proceres eius facere cogit. Hisque ex sententia gestis, victor in Boiariam reuertitur.

[Note: 50] Septembri deinceps in oppido Tusconis cum fratre Carolo conuentum agit: ibi omnium rerum obliuio decreta est, foedus et amicitia denuo renouata. Si quid posthac ambigi contigerit, aut quippiam controuersiae natum fuerit, iure potius, quam armis disceptandum esse statuunt: atquecum arbitros, qui causam cognoscant, de negotio pronuncient vterque regum de alterius regno, Ludouicus Hincimarum Rhemensem virum eruditum, Galliarum primarium pontificem, Angelramum praefectum equestrem: Carolus Ludibertum Moguntinum Germaniae summum sacerdotem, Adelfridum [Note: qui et Adolfridus.] sacrae philosophiae antistitem capiunt.

[Note: 51] Dum talia fiunt, Carolomannus perquam fidos amicos ad reges, patrem, et patruum legat, innocentiam suam, pietatem, benefacta praedicat, inuidiam omnem in aduersarios conuertit: inimicorum facinora, perfidiam commemorat. Huiuscemodi (inquit) nebulones, concordiam regum exosam habent, armis omnia miscent, paci, vbi eorum opera superuacua est, praeferunt bellum. Vbi enitescunt, ac ditantur, et saeuitiam, latrocinia peculatum, furta, alias facinorum pestes licentia armorum occulunt. Quippe vbi summa tranquillitate omnia pacata sunt, nihil huiusmodi impune licet.

[Note: 52] Haec dum per legatos parenti aperit, Carolomannus, confisus Boiorum, atque Charinorum voluntatibus in Boiariam pergit. Qui vbi de Carolomanni aduentu certiores facti sunt, omnes a Gundagrio, qui ob perfidiam inuisus erat, deficiunt ad filium regis certatim coeunt. Exagitante eum scelerum conscientia ad Ratislaum Morauum aufugit. Hetzilon filius Brynnonis limiti Charionum a Carolomanno praeficitur: ipse Mosaburgium arcem construxit: templum ibi Adalbinus Salisburgensis episcopus dedicauit. Ludouicus ope fratris cum Carolomanno filio in gratiam redit, eique post sua fata regnum Boiorum destinat.

[Note: 53] Posthaec Francofordiam proficiscitur, quo Arsenius episcopus, Imp. Ludouici, Nicolai pontificis Romani nuncius venit. Actum de foedere et societate redintegranda, sicuti pridem inter Imperatorem, fratrem eius Lotharium, atque inter patruos horum Carolum Galliae, Ludouicum Germaniae Magnae regem convenerat. Hanc ob rem ad Agrippinensem Coloniam concilium indicitur, cui Ludouicus et Carolus fratres interfuere, Lotharius non venit. Arsenius cum Ludouico Francofordiam redit, leges foederis, quae Ludouico eius germano, cum Imperatore, et Lothario nepotibus suis constiterant, accipit, Romam ad Augustum, pontificemque refert. VVernherus Francorum satrapes, quod a Ratislao munera acceperat, ipsum a rege deficere, bella mouere cohortatus fuerat, dignitate mouetur.

[Note: 54] Ecce mox aliud tibi impium bellum exardet. Ludouicus filius Ludouici regis nostri, aegre ferens sibi


page 390, image: s0390

praeferri a parente Carolomannum fratrem, sicut germanorum quoque gratia rara est, prauis vsus consultoribus, quos ob flagitia, rex capite deminuerat, in ordinem redegerat, atque aula eliminarat, aduersus genitorem conspirat. VVernherum, Vtonem, Berengarium coniunctos, iudiciis, dignitate ob perfidiam abdicatos, socios adsciscit, restituturum se illos pollicetur. Deinde missis nunciis ad Turogos, et Saxonas, adolescentes, inertiae, ignauiaeque deditos, qui alea, libidine, ganea patria abligurierant bona, sollicitat: item obaeratos, inopes, egenos, quibus nullae diuitiae, et qui vetera oderant, noua exoptabant, atque odio suarum rerum, quippe egestas sine damno habetur, omnia mutari studebant, sibi conciliat. Praeterea quoscunque moribus, aut fortuna nouis rebus idoneos credidit, per se, aut per alios in partes trahit: postremo socios sibi quoque adiungit, pro factis iudicium timentes. Posthaec Hainricum praefectum militarem ad Ratislaum proficisci iubet, qui Morauo persuadeat, vt a tergo regem adoriatur, se a fronte occursurum.

[Note: 55] Haec vbi parens resciuit, Carolomannum ad tutandum Boiariae regnum relinquit, ipse propere in Franciam transitum facit. Vndique omnes quibus charior fides quam pecunia erat, euolant ad regem: omnes scelus filii detestantur, factum abominantur. Nemo in tanta rerum turba fuit, qui quidem arma ferre potuit, quin certatim procurreret Francofordiam ad regem: adeo vt parens longe superior filio esset. Et nisi indulgentissimus pater huic parcere maluisset, haud dubie praesentes poenas parricidialis conspirationis dedisset. Ludibertus [Note: qui et Luitbardus.] archimystes Mogontinus aliique pacis magis quam armorum studiosi profecti ad filium persuasere ei, vt armis abiectis, exauthorata prauorum sentina supplex ad patrem veniret. Nam horum consilio obsequens VVormatiam in Nouembri ad genitorem pergit, se peccasse fatetur: veniam erroris precatur, et impetrat. Nicolaus quoque Pont. Max vbi haec ei renunciata sunt, ad filios Ludouici dedit epistolam, in qua iure suo philosophabatur, de honore parentibus exhibendo, docebat, atque hortabatur regios iuuenes, vt parenti obtemperarent, id esse voluntatem, praeceptumque supremi parentis, legemque aeternam naturae.

[Note: 56] Interea in Boiaria Carolomanno Gundboldus praefectus et ipse res nouas molitus, rebellat, praelioque cum filio regis dimicat: sed victus amisso exercitu ipse vix fuga euasit. Ludouicus rex in Boiariam hyematum Reginoburgium reuertitur. Oratores Bulgarorum ibi regem deprecantur, postulantque vt sibi philosophiae sanctae periti mittantur, qui popularibus suis pietatis Christianae elementa tradant, religionemque interpretentur. Facile id impetratum est a rege pientissimo. Iubentur illuc proficisci Irmenricus pontifex cum mystis, et diaconis. Itaque ope regis nostri gens Bulgarorum in Misnia, Maesiis habitans, abdicata multorum deorum superstitione, ad ouile Christi reducti sunt. Auares quoque, atque Hunnos, qui in Dacia trans Histrum infra Tibiscum, Moesis oppositi tum considebant, atque Pannonia, Norico, a Boiis eiecti sub Carolo Magno erant, in Vinedum nomen transierant, tum Ludouici opera Christi cultum recepisse inuenio.

[Note: 57] Circa idem tempus ecclesiasticus conventus Teutonum, et Venedorum, iussu regis, apud Vangiones actus est. Mystae et Pontifices Germaniae, Graecorum ineptiis, quas ad eos Romanus episcopus retulerat, responsa reddiderunt. Dumque talia fiunt, Carolomannus trai ecto Danubio Morauos, aliosque Venedos Ratislao parentes inuadit, bis cum hoste congressus, bis vicit. Quicquid terrarum, viginti diebus cum exercitu percurrere potuit, igne, ferro, rapinis deuastauit. Ingenti praeda potitus, cum nihil reliqui fecisset, in homines, pecudes, agros, aedificia iuxta saeuisset, incolumi milite in Boiariae Austriacum regnum mense Maio reuertitur.

[Note: 58] Sed maiore rursus vi Sclauorum nationes pleraeque, instigante Ratislao aduersus regem resurgunt. Boiemi terminos Boiariae incursant,


page 391, image: s0391

pagos quosdam incendunt, pecora, mulieres captiuas abigunt, Sorabes, Suisoli, Turogos vastant, plerosque nostratium incautius resistere conantes interficiunt. Ratislaus quoque in armis fuit, copiisque suis Gundagrium perfugam, Austriaci limitis quondam ducem, praefecit.

[Note: 59] Rex Boius atque Francus Reginoburgii quidem substitit, per duces Sorabes, Boiemos rebelles rursus ad obsequium coegit. Carolomannus filius eius exercitum Morauorum bis fudit, Ratislao maximam stragem fecit. Gondagrium virum bellicosissimum imperatorem eius, cuius consilio Ratislaus, et Venedi toties ab imposito resiliebant iugo, armaque resumebant, praelio occidit: coeseste auxilium adfuisse, diuum Haimeranum tutelarem Boiemorum martyrem, huic bello interfuisse, scriptores eiusdem tempestatis tradunt. Nam antequam Gundagrius occideret, eum dixisse ferunt ad suos, Ite commilitones fortissimi, vos patriam, aras, focos, coniuges, liberos vestros defendite, me me, mea fata trahunt: venit hora fatalis, nos coelestis ira vrget. Diuus Hemeranus cuius sacris adhibitis Ludouico regi, eiusque filiis fidem dedimus, scutum, atque hastam tenet: brachia, oculosque constringit: manus, pedesque, omnes artus, omnia membra loris duriter colligauit, vt ne manum quidem ad os admouere possim. Vix haec ille fatus erat, nostri aciem hostium perrumpunt, transfugam occidunt, caeteri more pecudum inulti a Boiis mactantur. Carolomannus potitus tanta victoria, regionem hostium, nemine obuio peragrat, casas, horrea incendit: frugibus succisis nihil intactum reliquit. Incolae in munitissima aufugere loca. Ipse domum magno captiuorum, pecorum, aliarumque rerum numero repetit. Vbi haec ad regem Reginoburgium filii literis delata sunt, supplicatio decreta, grates Deo Opt. Max. actae, honorque habitus, omnia tintinabula vrbis commugiere.

[Note: 60] Dumque talia in Germania Magna et finitimis regionibus fiunt, in Gallia, Franciaque occidentali, Heroboius [Note: Heroboius qui a Sigiberto Herispous dicitur.] rex Britonum interficitur a suis: Solomon vir bellicosus, rerum potitur. Carolus arma in parricidas mouet. Nec segniores Britanni fuere, armati obuiam procedunt, amicis intercedentibus fit pax cum Solomone, quae cum Heroboio fuit.

[Note: 61] Vix haec Carolus arma exuerat, alius belli ardor flagrat. Nordomanni Hastingo duce oram Ligeris inuadunt, Nannetes, Andegaues, Pictones, Turones crudeliter deuastant. Rupertus dux eius limitis, Ranulphus Aquitaniae legatus collectis raptim copiis, hostibus obuiam pergere contendunt. Quod vbi Dani per speculatores explorarunt, ad classem quam in litore liquerant retro referre pedem parant: sed intercepti ab exercitu Francorum, id quod constituerant, facere nequeunt. Templum igitur amplum, et lapideum, quod viae haerebat, occupant. Pars intus, pars foris quo adlicuit, se propere muniunt. Hastingus cum maximo suorum numero aedem tenebat. Qui extra fanum erant, abs Ruperto et Ranulpho [Note: Ranulphus a Crantzio Raginulphus dicitur.] absque cunctatione trucidati sunt: reliqui circumsidentur. Machinae, aggeres certatim fiunt a nostris. Postridie templum vndique summis viribus tota die oppugnatur. Vesperi Rupertus aestus de labore impatiens, galeam, et loricam exuit: dumque auram captat, interim hostes de improuiso vasto impetu erumpunt. Nostri correptis armis Cimbros repellunt. Rupertus inermis (subito vti fit periculo) galea et lorica nudatus, suis opem laturus prouolat, hostes fugientes incautius insequitur. Dum templum cum agmine hostium irrumpere contendit, interficitur: corpore hostis potitur, infanumque trahit. Ranulphus quoque per fenestram sagitta vulneratus occubuit. Exercitus Gallorum amissis ducibus obsidionem soluit, domum trepidus et tristis reuertitur. Hastingus cum popularibus nemine prohibente, ad naves progreditur. Hugo abbas, vir iustus, omni virtute praeditus, ducatum Ruperti administrare iubetur. Nam filii Ruperti Otto, et Rupertus, adhuc impuberes erant.

[Note: 62] Nordomanni vero rursus nauibus egrediuntur, praedandi auiditate continentem


page 392, image: s0392

inuadunt. Andium [Note: c) [transcriber: note missing] ] ciuitatem incolis fuga dilapsis vacuam occupant: ibique se muniunt, cum liberis et coniugibus perpetuo ibi habitaturi. Inde finitimos depredantur. Carolus vrbem obsidione cingit. Solomon rex Britonum flumen, quo vrbs muniebatur, ab alveo alio deriuat. Hoc conspicati hostes cum Carolo paciscuntur, pacem licitantur, si incolumes dimittantur, se Galliis excessuros, nec vnquam reuersuros pollicentur. Accipit Carolus conditionem, obsidionem soluit, copias dimittit. Hostes vbi periculo liberati sunt, nihil eorum quae cum Carolo pacti erant, servarunt: Longe plura maleficia fecerunt, nec finibus Galliae excesserunt, in Gallia sedes posuere.

[Note: 63] In paucis diebus Solomon rex Britonum a ducibus suis Patiscano, et Vrofando dolo interficitur. Regnum inter se dum hi diuidere tentant, quod minor pars Paciscano faueret, bellum ciuile excitatur. Nordomanni Paciscano auxiliares fuerunt: Vrofandus, licet victor, in praelio interiit. Paciscanus paulo post naturae concedit. Eius frater Alanus et Iudichilo nepos ex filia Heroboii Britanniam inter se bifariam partiuntur. Plura inter eos quoque fuere praelia. Iudichilo a Nordomannis occisus est. Posthac Alanus solus potitur regno.

CAPVT XV. De Lotharii, Regis Lotharingiae infelici Coniugis Tetbergae repudio.

1. Lotharius dum VValdradae amore captus, Tetbarga eius legitima coniux incesti falso accusata et a testibus subornatis conuicta in conuentu Ecclesiastico condemnatur ipsique matrimonio interdicitur.

2. Lotharius alium Conuentum Ecclesiasticum Aquisgrani cogit, a quo cum pronunciatum esset, nouas nuptias Regi licere, VValdradam sibi matrimonio iungit, eamque Reginam salutat.

3. Pontifex Romanus ad implorationem fratrum Tetbergae causam per Legatos cognoscit: et acta conuentuum superiorum vt impia et scelerata rescindit Guntherum et Tetgaudum praesides, dignitate mouet.

4. 5. 6. Guntherus et Tetgaudus coram Ludouico II. Imperatore de iniuria sibi illata conqueruntur, et Papam iura Caesareae Maiestatis vsurpasse ac sententiam nullitatis arguunt. Scripta quibus vtraque pars acta sua tuetur emanant.

7. Imperator et Regis Francorum frustra de Papa et Lotharii conciliatione laborant. Lotharius Tetbergam recipit iuratoque fidem coniugalem promittit, cusata tamen rursum adulterii falso acquae fuga elabitur.

8. Pontifex de recipienda Tetberga aut coelibatu eligendo Lotharium admonet, VValdradam in bannum declarat.

9. Quae antea crimina fuere aeuo hodierno a Curia Romana comprobantur quod exemplum Ludouici XII. Regis Galliae legitimam coniugem repudiantis edocet.

10. Hucbertus frater Tetbergae Carolo rebellis latrocinia exercet, tandem a Conrado praefecto occiditur.

11. Nicolaus I. Papa moritur. Lotharius apud Hadrianum successorem causam suam defendit. Tandem postquam pulsis Saracenis e regno Neapolitano Victor Romam intrasset. Placentiae subito moritur.



page 393, image: s0393

[Note: 1] LOtharius Tetbergam reginam odio habere coepit, captus amore et illecebris VValdradae, cum qua adolescens sub patria potestate constitutus consueuerat. Hanc, repudiata Tetberga, iustam vxorem, si liceret, vt libebat, habere auebat. Tetbergam igitur, vt nunquam desunt regibus, perniciosissimum genus hominum, assentatores incesti falso accusant, quasi vitiatam ac constupratam a fratre germano, praetextato diuulgant, vt tantum scelus diutino seuerioris religionis iugo expiet, in monasterium redigendam vociferantur. Guntherus Agrippinensis Coloniae episcopus, archymistes regius, primo per alios, deinde a rege de hac re consulitur. Lotharius ei omnem rem detegit, neptem eius se ducturum promittit, si eius ope, caeterorumque collegarum authoritate Tetberga careret. Guntherus [Note: qui et Guntharius.] his promissis lactatus, operam suam pollicetur, rem cum Tetgaudo Treverorum archiepiscopo, non admodum docto communicat. Indicitur conuentus ecclesiasticus, in Mediomatricum vrbem coeunt omnes regni Lothariani pontifices praeter Hungarium Traiectensem, qui tum aegrotabat. Iure suo illi reginae diem dicunt: eam in media corona circumsistunt, subornati prodeunt testes, qui praeter alia grauia crimina, incestus reginam alligant: ita eam confessam esse testantur. Continuo de huiuscemodi flagitiis scita maiorum, quibus huiusmodi sceleribus pollutis matrimonium interdicitur, recitantur: deinde Tetbergae sententia episcoporum libellus repudii datur: interdicitur alterius cuiusquam viri connubio, poenae qua huiusmodi crimina lueret, destinatur.

[Note: 2] Rex voti compos, rursus aliud mystarum suorum concilium ad Aquas Graneas cogit: pro concione verba facit, confitetur primo adolescenti ob furorem aetatis coelibem vitam (quae potius aeternarum mentium quam mortalium sit) periculosam esse, praeterea proponit ob regni publicum bonum, ne id se sine haerede defuncto, discordiae malis adteratur, se continere non posse, quin det operam liberis. Neque enim cuiuis esse adolescentiae succiplenae frenos imponere, aut vitam Superum ducere: proinde petere, vti sibi vxorem, liberum procreandorum causa, auspicibus sanctissimis patribus ducere liceat. Fit deinde hoc sacerdotum consultum. Quoniam Tetberga incaesti polluta, nunquam iusta vxor clarissimi regis nostri fuit, ac ne esse quidem vnquam ob crimina, quae vltro confessa est, potest, principum pientissimo, religiosissimo, iuxta diui Pauli, et magistrorum religionis nostrae placita, aliud matrimonium indulgemus. Dicto citius, confestim VValdrada apparatu regio incedit, Regina salutatur, in manusque Lothario datur.

[Note: 3] At fratres Tetbergae omnia ad Nicolaum Pont. Max. referunt, qui Haganonem, et Rutholdum simmystas percontatum in Lotharii regnum ire iubet. Quibus rex respondet, se sanctissimorum patrum consulto paruisse. Illique Romanenses hortantur quidem regem, vt Agrippinensem, Treuerorumque pontificem satis faciundi gratia ad Romanum episcopum ire iubeat: Verum acceptis muneribus Tetbergae nequaquam copia adpellandi facta: ab rege ditati, onusti auro Romam redeunt, inscitiaeque omnes Galliae, Germaniae episcopos incusant. In paucis post diebus Guntherus, et Tetgaudus archimystae, vt se cum omnibus simmystis rite sapienterque fecisse, Lotharium insontem esse adseuerarent, Romam proficiscuntur: libellum vbi gesta scripta erant, sacro concilio, Nicolaoque exhibent. Illo publice ab eo, qui scriptum faciebat, recitato, rogati a Romano episcopo, Num haec ita esse confiterentur? Non tam insani sumus (inquiunt) vt authographa pernegemus. Postea nec collaudati, nec confutati iussi abeunt, reuersuri quando vocarentur. Non longo post tempore Pontifex Rom. senatum, episcopos, sacerdotes, diaconos cogit. Lothariani pontifices accersuntur. Tum consessu omnium acta eorum velut impia, scelerata rescinduntur. Tetgaudus, et Guntherus curia pontificum mouentur, albo sacerdotum eraduntur, socii exaugurantur.

[Note: 4] Illi tam insigni contumelia Romae accepti,


page 394, image: s0394

ad Imperatorem Ludouicum fratrem Lotharii, qui tum Beneuenti morabatur, veniunt, procacitatis atque temeritatis pontificem Romanum accusant, qui Imperatoriam maiestatem, concionem totam Christianam spreuerit, eaque facta perpetrauerit, quae, nisi princeps atque caeteri templi Christi seruatoris Archimystae omnes authores fiant, rata esse non possint. Imperator frustra operam sumpsit, vti sacerdotes reconciliaret. Nam Pont. Max. per orbem Christianum missis literis, quae egerit, iure se fecisse adfirmat, pluribusque verbis et testimoniis comprobare nititur. Itidem episcopi Lothariani acta sua tuentur, Romanumque sacerdotem iniustitiae, protervitatis, arrogantiae carpunt, arguunt. Verum operae pretium est huiuscemodi epistolarum sententiam verissime, quam paucissimis subtexere.

[Note: 5] Nicolaus seruus seruorum Dei, Reuerendissimis et sanctissimis fratribus nostris Archiepiscopis in regno HLudouici regis Germani constitutis. Scelus quod Lotharius rex (si modo, qui libidini seruit, nec sibi imperare potest, qui stupris, adulteriis regiam maiestatem polluit, Rex dicendus est,) perpetrauit, vulgo notissimumest, satis quoque liquet, atque huiuscemodi flagitiorum author es Guntherus, et Tetgaudus, sanctissimiscilicet Archymistae existunt. Quod de Episcopis credere nunquam omnino in animum induxissem meum, nisi iidem non modo vltro confessi coram nobis Romae, verum scriptis quoque tanquam benefacta impudentissime perfricata fronte tutati fuissent. Quid multis opus verbis? veritas rustica, aperta, simplex mundiciis est, non eget lenocinio: mendacium vafrum, obscurum, vt verum videatur, fuco et ampullis subleuari solet. Nos qui Dei Opt. Max. vicem, ouili eius praesidendo, defungimur, communi sacri coetus sententia, ritu solenni acta episcoporum (qui sub pientissimo Imperatore Ludovico, indictione vndecima, mense Iunio in Mediomatricum vrbe conuenerunt) velut impia, nefanda, Christianae philosophiae aduersa rescidimus, Guntherum et Tetgaudum duces caecorum a curia pontificum amovimus, albo initiatorum omnino erasimus. Nemo omnium posthac eosdem in classibus sacerdotum censeat. Caeteris episcopis, qui istis impientissimis actis subscripsere, si resipuerint, et se peccasse confessi fuerint, veniamque supplices petiuerint, gratiam facimus, hocque piaculo resoluimus. Quod si quispiam aliter factitare ausus fuerit, aut illis (quibus a nobis sacris interdictum est) dicto factoue consultor, fautor adfuerit, diris deuotus esto, a supremo numine proscriptus, beneficiis diuinis excors, Reipublicae Christianae extorris, transfuga coelo, cum perfugis, laribus, coelesti patria perpetuo exulato.

[Note: 6] Contra haec episcopi Belgarum ita rescripsere Nicolao pontifici, Guntherus ac Tetgaudus patres, episcopi, et fratres coepiscopinostri, nos ad te misere, ipsi quoque sponte Romam venimus, actatibi obtulimus, vt si quid in his peccatum, err atumue videretur, tu tanquam parens pientissimus benigne commonefaceres, atque vti praeceptorem decet, modeste discipulos doceres. Tu vero accepto libello nostro, compluribus diebus nullum omnino responsum, vel per internuncios reddidisti: tantum abfuit, vt in conspectum tuum admitteres. Nos inter haec ociosi Romae sedimus, post mensem pene demum nos accersitos et absque cunctatione aduolantes, nihil mali suspicantes, more latronum oppressisti. Nempe vbi in aedem recepti sumus, pessulo foribus obdito, comites nostros sacratos, prophanos exclusisti: Expoliatos itaque omni ope humana, turba paganorum, et sacrificulorum tuae factionis cohorte, sine coetuecclesiastico, contra fas, contra decreta, moremque maiorum nos, circumstetisti. Nemo archiepiscopus, nemo collegarum, nemo pontificum adfuit. Neque tu aut de errore nostro quicquam disseruisti, erroremue testimonio, ratione aliqua arguisti: sed subito, et de improuiso, cum lateri tuo haereret Anastasius monachus ambitus condemnatus, sententiam iniustam, temerariam, nefandam, Christianae religioni repugnantem, de chartula effutisti, satis proterue tuis fratribus, atque conseruis illusisti. Immortalis Imperator Angustam et sponsam suam clara aeternaque supellectile instruxit, dote non fragili ac caduca condonavit, sed perpetuo diademate, ac sceptro ornavit: fecit eidem potestatem, deditque copiam, vt viuos consecraret, coelo adsereret, aegrotos curaret, mortuos immortalitate donaret. Quae beneficia tu veluti latro intercipis, templo Dei praeripis, in teque transfers. His factus, fucus, ouibus abuteris, vivos occidis, fortes superis detrahis, vulneribus gladium melle litum condis: mortuos, quibus per te reuiuiscere non licet,


page 395, image: s0395

ad inferos extrudis. Tu Pontificis quidem personam prae te fers, at tyrannum agitas: sub habitu et cultupastoris lupum sentimus. Titulus parentem mentitur, tute factis Iouem ostentas. Cum sis seruus seruorum, Dominus Dominorum esse contendis. Iuxta disciplinam Christi seruatoris nostri infimus eius omnium minister templi Dei: tu vero libidine dominandi inpraeceps abis: quicquid tibi libet, licet. Fucus factus es Christianis. His de causis, nos cum collegis nostris, neque edictulis tuis stamus, neque vocem tuam agnoscimus, neque tuas bullas tonitruaque timemus. Tu eos qui senatusconsultis impiis non parent, impietatis condemnas, iisdem sacrificiis interdicis. Nostuo te ense iugulamus, qui edictum Domini, Deique nostri conspuis, concordiam collegii discindis, pacem immortalem, coelestis principis tesseram, violas. Spiritus sanctus author est omnium ecclesiarum, qualongissime, latissime, terrarum orbis porrigitur. Ciuitas dei nostri, cuius municipes sumus, ad vniuersos cardines pertinet, maior est vrbe, quae Babylonia a sacris vatibus adpellatur, vt quae diuinitatem vsurpat, coelo se aequat, se aeternam fore iactitet, perinde acsiesset Deus, immortalisque sapientia, nec vnquam errasse, neque errare posse mendaciter gloriatur, etc.

[Note: 7] Huiuscemodi conuitiis sursum deorsum iactatis, Imperator Romanus, reges Francorum Carolus, et Ludouicus frustra sibi operam reconciliandorum pontificum, Lothariique sumpsere Guntherus, et Tetgaudus in Italia obierunt. Lotharius vt fulmen Pont. Max. euitaret, reiecto scorto vilissimo, legitimam coniugem recipere coactus est. Iurauit se vt iustam vxorem habiturum: idem duodecim proceres iurarunt. Verum haec concordia non mansit diutius. Lotharius illecebris, consuetudineque concubinae captus, et cum satis alioquin sua sponte insaniret, ab assentatoribus magis instigatus, Tetbergam subornatis testibus adulterii condemnare, deinde de ea, quasi adultera poenas sumere, siue eandem ad singulare certamen prouocare statuit. Quod vbi ipsa resciuit, clam in Galliam ad Carolum fuga elabitur: Pont. Max. adpellat se regno, marito, opibus cedere, coelibem vitam, et privatam, si modo liceat, degere pollicetur: Quod etiam Nicolaus mulieri, nisi idem faciat maritus, pernegat.

[Note: 8] Scribit igitur Imperatori, scribit regibus Francorum, scribit Lothario, obsecrat, petit, admonet, minitatur, territat, vt aut Lotharius Veneri bellum indicat, aut vxorem recipiat, VValdradam in numero sceleratarum, impiarumque haberi praecipit. Iubet vt omnes ab ea discedant, aditum, sermonem eius defugiant, ne quid ex contagione incommodi accipiant: vetat petenti ius reddi, vllumue honorem communicari.

[Note: 9] Prouerbium vulgo protriturn apud Germanos est, Omnia fert aetas. Quae tum crimina maxima fuere, nostro aeuo, modo Senatus Romani consensu fiant, pia censentur. Ludouicus duodecimus Celtarum rex, nuper cum Carolus octauus eius discessor obiisset, vxorem sororem Caroli repudiat, indulgenteque Alexandro sexto Pont. Max. viduam Caroli ducit vxorem. Romani pontifices cum adhuc pauperes cum Christo essent, modestiores fuere, nec os suum in coelum ausi ponere, tantam sibi soluendi legibus, vt libet, permisere potestatem. Haudalienum fuerit, de hac re Hormisdae pontificis Romani verbareferre. Ego me (inquit) in hoc periculo immittere non audeo, quia nec talia sunt merita mea, vt aliorum peccata in me exeipere praesumam: nec tantam eloquentiam habeo, vt ante tribunal Christi contra tales et sanctos sacerdotes, qui decreta statuerunt, causam dicere possim. Haec Hormisda. Ego ad historiam redeo.

[Note: 10] Hucbertus frater Tetbergae Lothario rebellat, coacta latronum haud contemnenda manu latrocinia exercet, regnum Lotharii infestat, pulsis, occisis Lotharii praetectis loca finitima occupat: praedia, agros, villas suis commilitonibus distribuit. Frustra contra hos saepius a rege missus exercitus. Nam illi fauces, syluas, valles, cacumina alpium Cottiarum, Iuraeque montis in accessa occupabant, quae intrare exercitus expauit. Tandem tamen Hucbertus a Conrado praefecto occisus est.



page 396, image: s0396

[Note: 11] Lotharius dum Romam purgandi se causa proficisci parat, Nicolaus primus decedit, qui Hadrianus secundus ab Imperatore, sacerdotibus, senatu populoque Romano substituitur. Apud hunc Lotharius innocentiam suam praedicat, pertinaciam Nicolai commemorat, eundem plus credidisse mendaciis inimicorum quam insonti causatur: se tanquam filium Hadriano obtemperaturum promittit. Inter haec Saraceni Italiam, Campaniam, ducatum Beneuentanum, et vt nunc vocant, regnum Neapolitanum inuadunt. Imperator quo facilius hostibus resisteret, ne paucitas suorum contemneretur, neue viribus impar foret, in auxilium fratrem euocat. Lotharius cum robore regni sui, vndecunque collecto milite ad Imperatorem in Italiam quam celerrime contendit. Fratres coniunctis copiis Saracenos superant, ex Italia proturbant, Lotharius a Benevento reuersus victor Romam ingreditur: ibi honorifice ab Hadriano pontifice excipitur. Nihil more gentis praetermissum, quod ad ornatum aduentus eius spectare videbatur. Dumque ibi laetum se ac hilarem facit, subitanea pestis in eius exercitum grassari coepit. Catervatim milites, equitesque sub oculis eius cadunt. Infamem igitur locum relinquere parat: amissis pene omnibus, cum paucis Placentiam octavo Idus Augusti peruenit. Ibi die Solis, hora nona obmutescit subito, animam agit, postridie eius diei fato concedit. Anno Christianae salutis Octingentesimo vndeseptuagesimo.

CAPVT XVI. Diuisio Lotharingiae, cum continuatione Historiae Ludouici II. et Ludouici Illustris.

1. Ludouicus Germaniae Rex aegrotans mobilia pauperibus distribuit. Filius Ludouicus Sorabes et socios, Rudolphus Boiemos ad officium redigit. Carolus Ratislaum fugat eius munimentum oppugnat; Carolomannus Suatebogum subiugat.

2. Ratislaus Suatebogo insidias struit, quas hic feliciter euadit. Inde eum vi aggressus in praelio capitur; Boiis traditur atque excisis oculis monasterio includitur.

3. Carolomannus Ratislai regium regiamque gazam occupat.

4. Carolus Caluus Lotharii defuncti nepotis regnum Lotharingiae Ludouicique fratris Legatis renuentibus intrat, et Episcopos cum Oppidanis in fidem accipit.

5. Carolus Caluus ab Hincmaro Treuinensium Archi-Episcopo Rex Lotharingiae coronatur. Plerique Procerum ad Ludouicum in Germaniam confugiunt.

6. Carolus Richildam, olim concubinam, vxoremducit, Treuirensem et Agrippinensem Episcopos, prioribus defunctis designat. Legati Imperatoris Ludouici II. et Pontificis frustra postulant vt a Lotharingia abstineat. Carolus in Alsatiia quosdam in ditionem redigit.

7. Ludouicus Rex Germaniae conualescit, Francofurdi alium Episcopum Agrippinensem constituit bellumque Carolo indictum.

8. Carolus Lotharingiam liberam relinquit. Tandem cum Ludouico paciscitur, vt pro dirimenda controuersia Reges conveniant.

9. Ludouicus ruina duas costas frangit victo tamen et dissimulato vulnere congressui interest, Lotharingia excluso Imperatore Ludouico II. diuiditur.

10. Vtriusque Regisportio.

11. Ludouicus II. Imperator per Legatos restitutionem Lotharingiae frustra postulat. Ludouici Regisexcusatio. Cur Lotharingiis Ludouicus Imperator non placuerit.

12. Reformatio Cleri in conuentu Coloniensi.



page 397, image: s0397

13. Prodigia innubibus visa.

14. Adalgisus Dux Beneuentanus in Itatia rebellat et impar Ludouico II. ab eo pacem emit, Capuoque rebellionis socia obsessa supplex veniam commissorum petit.

15. Imperator Ludouicus II. cum paucis Beneuenti commorans ab Adalgiso ferro et igne cogitur quasuis pacis conditiones dare iuramentoque solenniter confirmare.

16. Ludouicus II. a iuramento absoluitur, Adalgisus hostis imperii et in bannum declaratur. Imperatrix eum armis petitum fugam capessere cogit.

17. Dalmatae suasu Methodii inuentis literis Venedis sacra in vernacula celebrant. Methodius idem in Boiaria introducturus, regno pellitur, et in Moravia moritur. An is Methodius sit, qui in numero Sanctorum celebratur.

18. Filii Ludouici Regis Germaniae Carolus et Crassus Ludouicus quod Pater Carolomanno successionem destinarat, conspirant. Causa tamen Francofordi sopitur.

19. Moraui postquam Suatebogo ob perduellionem in vincula coniectus, rebellant, regemque sibinoum constituunt, Caesi tamen in fugam vertuntur.

20. Saxo quidam ob sparsas discordias oculispriuatur, quod alii aegre ferunt.

21. Suatebogus e vinculis dimissus regnoque restitutus perfide iniuriam illatam vindicat ingentemque stragem exercitui Boiorum infert.

22. Ludouicus Rex cum Carolo Caluo pacem renouat. Filii eius natu minores de promissis sibi non seruatis conqueruntur.

23. Ludouicus Rex falso rumore de Ludouici Imperatoris morte audito ad fines Italiae tendit. Imperatrix rumorem falsum esse docet Lotharingiamque restitui Imperatori postulat.

24. Carolus filiis natu minoribus Rhaetiam concedit. Boiemi irruptionem in Boiariam meditantes Taboriam muniunt. Boii filiam Regis Boiemiae neogamam capiunt. VVer das Glück hat führt die Braut heim

25. Legati Imperatoris Graeci cum Ludovico Rege pacem renouant. Inter Dona Graecorum in Ludouicum collata etiam pars Crucis.

26. Ludouicus in comitiis de regni diuisione inter liberos post mortem disponit Liberi de fide patri seruanda iurant.

27. Ludouicus quatuor exercitus aduersus Morauos mittit, ex quibus primus Saxonum ob discordiam ducum fugatur; alter Francorum, hostes praelio vincit domumque magnoque tamen cum damno reuertitur. Tertius Rhenensium Boiemos, socios Suatebogi feliciter vincit Boiemia depopulata victor redit.

28. Quartus sub Carolomanno superato Danubio ferro flammaque saeuit. Suatebogus Boiorum 6000. ac. naues tutandes relictos opprimit.

29. Tempestates, grandines, fulgetra, terrae motus in Germania.

30. Carolus Francofurdi a Diabolo obsessus rabie agitur. Ludouici Parentis ad alterum filium adhortatio de obsequio in Parentes.

31. Carolus ope diuina restitutus confitetur se noua contra Patrem ob id molitum esse, quod sibi in successione tantum Sueuia destinata fuerit.

32. Carolus Caluifilius inopinato casu interimitur. Carolomannus alter eiusdem filius quod relicta vita monastica ad quam destinatus, templa diripiebat, a Patre oculis priuatur, et in vincula coniicitur.

33. Ludouicus Rex filios suos Ludouico et Carolo causarum aduentantium cognitionem committit. Suatebogus supplex veniam commissorum impetrat.

34. Reges Cimbrorum allato cum ensibus magno auri et argenti pondere amicitiam Ludouici Regis quaerunt. Ludouicus magis ferrum quam aurum sibi cordi esse docet, Pax iureiurando confirmatur.

35. Dithmarus canonisatur. Ludouicus Carolomannum Calui filium e vinculis ad se elapsum suscipit eidemque duo monasteria attribuit, qui tamen paucis diebus post moritur.

36. Legati Boiemorum speculatores in vincula coniiciuntur.



page 398, image: s0398

37. Fames, horrendaque ac dira locustarum acies Germaniam et Italiam affligit Varia notatu digna de locustis recensentur. Sublatis locustis pestis oritur. Sanguine pluit.

38. Rudolphus Nordomannus Frisiam appellit et tributum exacturus caeditur, socii obsessi vix pacem impetrant et rebus omnibus nudati in naues deferuntur.

39. Legatus Imperatoris Graeci. Tachulfo mortuo Sorabi noua molientes in obsequio continentur.

40. Ludouicus Rex Papam et Imperatorem visitat. Venedi et Suatebogus pacem petitam impetrant. Dira lues saeuit.

41. Vxor Ludouici Regis Hemma apoplexia decumbit. De apoplexia et nomine eius Germanico. Cometa visus. Imbrium inundatio damnum infert.

[Note: 1] EOdem huius anni mense Ludouicus Germaniae rector, tres exercitus, quibus filios praefecit, adversus Venedos toties rebelles arma mouere praecepit. Ipse morbo correptus Reginoburgii decubuit, desperataque salute omnem regiam supellectilem, gazamque pauperibus elargitus est. Interea Ludouicus filius eius cum Saxonibus et Turogis, Sorabes, et socios eorum adgressus. Sorabes bis pugna victos ad deditionem rursus cogit, Boiemos ab illis mercede conductos occidit. Rudolphus dux limitis aquilonaris Boiariae, Boemiam inuasit, cuncta igne, ferro, praeda, luctu compleuit, Boiemos ad obsequium redegit. Carolus minimus natu cum Franconibus, atque Sueuis, Morauos, et Sclauos Ratislao parentes sibi deposcit, hostes praelio fusos, in fugam dedit: vrbes incendit, moenia diruit. Incolae in syluas se, et res suas condunt. Ratislai munimentum, quod firmissimum ac inexpugnabile credebatur, vi expugnatum. Ratislaus fuga sibi consuluit, in obscuris syluis Herciniae delituit. Nam Morauiam, et vniuersas eius cardinis gentes, raras vrbibus, frequentes vicis obumbrat, munitque Orcinium nemus. Nostri quosdam lucos ingressi, defossa in agris, abscondita in syluis reperiunt, magna praeda potiuntur. Carolomannus cum Boiis Suatebogum nepotem Ratislai, debellauit, ipsum sub iugum, a quo resiluerat, misit. Suatebogus se fidem regi, filiis eius seruaturum, quae imperentur tacturum iurat. Hisce perfectis Carolomannus, et Carolus germani fratres victores in Morauia conueniunt: grates Deo Opt. Max. reliquis coelitibus agunt: inde domos incolumi milite abeunt.

[Note: 2] Ratislaus vbi nostros finibus excessisse accepit, prodit e latebris. Erat ipsi molestum, quod nepos suus regnum a Carolomanno in finem acceperat. Quamobrem Suatebogo (ita enim nepos illius adpellabatur) insidias tendit: ipsum in vincula coniicere tentat. Conuiuium instruxit, nepotem inuitat. Suatebogus ignarus fraudis, dolique securus aduenit: rem ibi omnem resciscit. Quidam partim commiseratione, et indignatione facti, partim iure hospitii, spe praemiiue illectus, commotus, Technam omnem detegit. Suatebogus nauiter dissimulato indicio, dum epulae, dum coena adparatur, simulat se venatum Anates cum Aquila proficisci nec rediit, ita seruatus est. Vbi Ratislao insidiae non processere ad vim conuersus, aperto Marte nepotem perdere contendit. Suatebogus accitis Boiis finitimis auxiliaribus copiis, haud imparatus Ratislao occurrit. Fit pugna, Suatebogus vt causa sic fortuna superior fuit. Ratislai exercitus caesus est, ipse viuus in manus hostium deuenit, et Boiis vinctus traditur: et ab iis ad Carolomannum, ab eo ad regem Reginoburgium deductus est, ibi in concilio Francorum celebri, Boiorum, Sclauorum, perfidiae, laesae maiestatis fit reus: iuxta legis Salicae decreta, supplicio capitali condemnatur. Verum Ludouicus rex poenam leuat vitam condonat. Nam oculi Ratislao eruti, postea caecus monasterio inclusus est. Boiemi quoque tum Carolomanno se tradunt.

[Note: 3] Qui transito Danubio, regnum Ratislai, nemine prohibente, resistenteve cum exercitu peragrat: cuncta oppida, castella deditionem faciunt. Quibus Carolomannus suos praesides imponit, rebusque ex animi sententia compositis,


page 399, image: s0399

regia potitus gaza, in Austriam atque Charinos se confert.

[Note: 4] Inter haec Carolus rex occidentalis, nuncio de Lotharii morte, de fratris adversa valetudine, Venedorumque rebellione accepto, Lotharianum regnum inuadere meditatur. Inde Attiniacum procedit: ibi ad eum conueniunt Lotharingiae, Ludouicique fratris sui legati, postulantque ne fines regni Carolus intret, donec frater eius salubritate percepta, quem praeter aegritudinem Venedi quoque vrgeant, conualescat, et pacatis Sclauis ad Ingelhaim regiam se conferat: praeterea Imperator iustus haeres certior fiat: tum consilio amicorum habito, vniuersa iure, non ex libidine transigi posse. At Carolus nihilominus quod facere constituerat, perficere conatur, quanta potest celeritate Verodunum contendit, Hattonem episcopum, ciues sibi sacramenta discere iubet. Nonis deinde Septembribus Mediomatricos petit, Adventicium vrbis episcopum, Franconem Tungrensem, Arnulphum Tullensem pontifices, cum oppidanis et compluribus aliis in fidem accipit.

[Note: 5] Posthaec quinto Idus eiusdem mensis in templo diui Stephani, coram rege, et episcopis, aduocata concione populi, Aduenticius huiuscemodi verba fecit. Quas calamitates, quae maleficia sub rege Lothario, fratres charissimi, perpessi sumus, sensistis: eius morte perterriti, ad opem coelestis Imperatoris, cuius omne regnum est, coelos, prece, abstinentia satis ardua fatigamus, vt nobis princeps iustus, clemens, qui nos tutaretur contingeret, voti compotes sumus. Hunc regem nostrum a deo nobis dat um, vltro ambiuimus, sponte eundem in hanc huius regni primariam sedem accepimus. Sedipsum iam audiamus. Haec vbi dicta, Carolus incipit primum omnium: Populares pientissimi oro, quaeso bonum habetote animum, quemadmodum me regem summa concordia designastis atque recepistis, ita summa ope pietatem in primis, iustitiamque colam. Dabo equidem operam ne mutetis factum, neue quisquam asermone nostro tristis discedat, bonos praemiis, malos poenis exercebimus. Posthaec Hincimarus archiepiscopus Rhemorum (nam Treuerum pontifex, cuius hoc munus erat, in Italia, vt et Aprippinensis, obierat, nec adhuc alius cooptatus in locum demortui fuerat) caeteris episcopis sacra operantibus, sacerdotibus carmina diuina perstrepentibus Carolum regio diademate adornat. Quod felix, faustumque foret, populo acclamante. Plerique procerum, quibus haec displicebant, ad Ludouicum in Germaniam Boiariamque aufugiunt.

[Note: 6] Carolus deinde ad Aquas Graneas, hinc Neomagum, regias Francorum se confert. Richildam [Note: Richilda quae et Richildis.] concubinam, cum qua post fata Irmotrudae iustae coniugis, rem habere confueuit, vxorem ducit, nuptias ingenti adparatu apud Aquas Graneas concelebrat. Ibi tum Berchtolphum nepotem Aduenticii Treneris, Hildouinum monachorum magistrum, Agrippinensibus pontifices designat, nuncupat, ipsique a Francone Tungrorum episcopo consecrantur. Eo quoque tempore Gothardus, Paulus et Leon episcopi, oratores Imperatoris pontificisque Romani veniunt, iubentque Carolum regno alieno manus abstinere, Lotharingia mox discedere. Ni obtemperet, arma, proscriptionem, atque per omnium sacerdotum religiones deuotionem minitantur: non posse alium Lotharii haeredem esse, quam germanum fratrem, Imperatorem Rom. Carolus respondet, se a libero Francorum populo vocatum, non posse eos deserere, qui ad suam fidem et tutelam confugerint. Inde ratus haud dubie fratri vltima fata imminere, Alsatios petit, Hugonem, Leitfridi, et Bernardum Bernardi filium in ditionem redigit. Moxque Aquas Graneas repetit, ibi natalis Christi anniuersarium sacrum peragit.

[Note: 7] Interim Ludouicus frater eius maturius expectatione, vigorem animi et corporis recuperat. Viribus itaque corporis receptis, celeritate quanta potest Calendis Februariis Francofordiam festinat. Confugiunt ad eum plerique omnes ex Gallia, Germania, Belgica et Celtica, quibus rex Carolus cordi non erat. Luitpertus archiepiscopus Mogontinus, Aldfridus Saxonum Hyldeshaimensis pontifex, vitae probitate, morum sanctimonia, sapientiaque nobilissimi


page 400, image: s0400

ad Carolum legati proficiscuntur, receptique ab Agrippinensibus inuito Carolo, VVillibertum iussu Ludouici, episcopum vrbi consecrant. Inde ad Carolum se conferunt, hancque orationem ibi habuerunt. Quoniam (inquiunt) hactenus tibi ludibrio fuimus, tuque animo indulgens, consilia, preces, postulata nostra floccifacis, neque vlla iuris, pietatis, sanguinis ratione habita aliena intercipis, nihil vltra, verbis frustra tempus teremus, factis opus est, armis praerepta repetemus: vi ablata, ferro adseremus. Vulgo apud nos dici solet: Qui aliena appetit, sui est negligens: et nimis multa concupiscens, perpauca adipiscitur, proinde pacem, et bellum hic offerimus. Vtrumuis, mox tibi sume: aut continuo cum omnibus comitibus in tuum regnum, quouis gentium ex hisce discede terris, aut iam aciem instrue. Iamiam invictissimus rex noster, regiique iuuenes Carolus, Ludouicus, Carolomannus fulmina belli, victrices copiae aderunt, iugruent, cum his bellicosissimi et ferocissimi Germaniae pugnacis populi, nationesque, ne sociis satis quidem notae, Sclaui, Venedi, Cimbri, Dani, Nordomanni, Abroditae, Boiemi, Zechi, Sorabes, Moraui, Bolii, Velatabi, Turogi, Franci, Saxones, Boii, Sueui, Chariones, et caeteri quos scrupulosius referre superuacuum est. Hi superis fauentibus frenos auiditati imponent, teferro docebunt, quidnam periculi sit fratrem fallere, et alienam haereditatem praeripere.

[Note: 8] Carolus commotus authoritate et constantia grauissimorum Pontificum, amicorumque suorum suasu, euestigio Lotharingiam liberam relinquit: vno itinere in regnum suum Compendium remigrat. Deinde Ottonem Bellouacorum episcopum, Harduinum equestrem praefectum cum decem proceribus Francofordiam ad fratrem ire iubet. Placuit, reges quemque cum decem consultoribus triginta vero equitibus apud Marsanam, in ripa Mosae coire, ibique controuersiam tollere: quod aequum fasque foret de diuidundo nepotis regno constituere.

[Note: 9] Rector orientalis anniuersarias supplicationes. Quinquagenalia VVeissenstadii apud Vangionas rite feriatus, Maio consedit, Iunio Occidentem petit. Apud Flammarosaemos Ribuariorum pago, dum in diuersorio coenaculum ascendit, contignatio vetustate laxata collabitur, rexque tigno latus adflictus casu duas costas fregit. Aulicis continuo prouolantibus locumque detergentibus ac purgantibus illico prosilit, se incolumem esse proclamat, dissimulato, victoque dolore postridie ad fratrem (vti condictum erat) Marsanam peruenit: regesque Francorum regnum Lotharingiae, nulla ratione Imperatoris iusti haeredis habita, ita bifariam partiuntur.

[Note: 10] Quicquid intra Mosam, Rhenumque amnes citra Vosegum Iuramque montes, Austrum Orientemque spectat, Neomagum, Geldubam, Nouesium, Agrippinensem Coloniam, Traiectum, Aquas Graneas, Leodium, cuncta citra Mosam, Epternacum, Luxouium, Diuum Gundolphum, Sanctum Theodatum, Treueros, Mediomatrices, Alsatiam, Argentoratum, Basileam, Solodurum, Suitones Ludouicus possedit: caetera Viennam, Lugdunum, Vesontionem, Tullum, Verodunum, vltra Mosam ad Aquilonem, occiduumque solem vergentia, Tungros, Toxandrorum praefecturam, Cameracum, Brabantinos, Flandros, Pictonas, Hannonios Carolus accepit. Qui facta diuisione, Heristallionas petit: Ludouicus ad Aquas Graneas accedit: ibi pene duos menses decubuit, obligari costas demum iussit.

[Note: 11] Sub idem tempus VVinclodius, Ioannes, et Petrus episcopi, Bernardus purpuratus ab Imperatore, Romanoque episcopo veniunt, postulantque vt Ludouicus Imperatori nepoti suo haereditatem paternam restituat. Ipse benigne respondet, ad se vltro confugientes in tutelam recepisse, prohibuisseque, ne totum regnum Galli praeriperent: per se non stare, quo minus reddat, nisi quid aliud aut frater, aut Lotharingii velint. At hisce princeps propinquus, et praesens ab ipsis creatus, et acceptus placebat: ingratusque erat longinquus, et Imperator Italicus, qui hactenus venire grauatus esset. Ille vero imperium, quod obtineret et possideret, inuitis popularibus alteri tradere stultum censebat. Ita legati re infecta, in Italiam, Romamque redierunt.



page 401, image: s0401

[Note: 12] Cogitur deinde VI. KL. Octobris iussu regis nostri conuentus ecclesiasticus apud Coloniam Agrippinensem. Interfuere archiepiscopi Luitpertus Mogontinus, Bertulphus Treuerorum, VVillebertus Agrippinensis, Adeluinus Iuuauensis: cum episcopis, sacrificulis, sacerdotibus monachis suis. D. Pauli ad Timotheum Titumque de libro epistolae recitatae sunt. Sacerdotes, episcopi, auari, veneri ventrique dediti, ignominia notati, tribuque moti sunt. Caeteri iussi sunt viuere iuxta Christi seruatoris nostri placita. Imperatum mystis, vt literis sacrae philosophiae operam darent, vt oues pascerent, a Deo creditum malis exemplis trucidarent: neu lac consumerent, de lanis se contegerent. Ante omnia vt curam pauperum agerent episcopi, parochique, praeceptum fuisse lego. Calendis Nouembribus rex Germanus Reginoburgium in hybernacula concessit.

[Note: 13] Eodem anno terraemotus, varia prodigia euenisse curiosius quidam nimis meticulosi tradunt. Vnum notasse satis faciat: Nubes in aere quarto Idus Augusti, velut exercitus vibratis inuicem igneis spiculis concurrerunt.

[Note: 14] Dum haec in Francia fiunt, Adalgisus dux Beneuentanus in Italia Imperatori rebellat. Plures vrbes Campaniae, Lucaniae a Caesare Ludouico ad illum deficiunt, Augustum Beneuentum obsidione vrbem cincturus petit. Adalgisus vbi se imparem esse videt, magno pecuniae numero pacem mercatur, deditionem facit, gratiam recuperat: iurat se in potestate Caesaris perpetuo posthac fore. Imperator inde in Campaniam exercitum transfert, omnes ciuitates sine labore recipit, sola Capua portas clausit. Cingitur obsidione ciuitas, omnis aditus intercluditur, circum circa oliuae, vites, arbores fructiferae succiduntur. Vniuersa iratus miles diripit, aedes, casae, praedia, agri incenduntur. His calamitatibus Capuani adacti, fame, inopiaque debellati cum episcopo suo, et Diui Germani vrna, alia quoque sacra progerentes, portis apertis prodeunt: castra Imperatoris inermes togati adevnt, pedibus Augusti supplices accidunt, veniam errorum obsecrant, ac a clemente principe impetrant: Qui ciuitatem praesidio firmat, et admissis copiis Beneuentum cum paucis adit.

[Note: 15] Adalgisus superior contemnens paucitatem Caesareanorum, aduersus Imperatorem conspirat, subito arma corripit, Palatinas aedes, vbi meridie Imperator acquiescebat, expugnare nititur. Ludouicus tumultus strepitu excitatus: arma corripit, cum corporis custodibus, qui sane perpauci erant, ad ostium prouolat, aditu latrones ferro arcet. Adalgisus vbi expugnare praetorium diffidit, ignem subiicit, exurique regiam iubet. Augustus in eo articulo rerum, a fortuna deprehensus, pacem postulat, conditiones quas Adalgisus dixit, accipit. Manus pignoribus diuorum imponit, iurat se Beneuenti fines continuo relicturum: neque vnquam perpetuo reuersurum, hancque contumeliam vindicaturum.

[Note: 16] Postridie illico Beneuento Romam migrat, conuocato Pontifice, Senatu, Populo que Romano fraudem, dolum, perfidiam Adalgisi commemorat. Fit senatus consultum, Adalgisus hostis Reipublicae iudicatur, proscribitur. Ioannes Pont. Max. Imperatorem religione iuramenti iure suo soluit, Adalgisum per omnium sacrificulorum caeremonias diris deuouet. Imperator quidem manus bello, ratus etiam hosti fidem seruandam, abstinuit. Caeterum Angeldruda Augusta arma in Adalgisum mouet. Qui vbi se peti cernit, conscientia stimulante, desperatis rebus suis, fuga sibi consuluit, in Corsicam euadit, Beneuentum Augusta recipit.

[Note: 17] Eadem tempestate Methodius philosophus Venedas inuenit literas, vertitque diuina oracula in vernaculum Sclauorum sermonem: persuasitque popularibus Dalmatiam incolentibus, vt explosa lingua Latina, exibilatoritu Romano, suum consecrarent eloquium. Posthaec in regnum Boiariae perrexit, in Liburnia, Norico, Bannoniis, Venedis, habitantibus idem persuasurus. Richoualda sacrificulus pontifex, Adeluinus, archimystes Salisburgensis: item Iuuauenses sacerdotes, qui hactenus in superioribus regionibus ex decreto Caroli Magni, per quinque et octoginta annos, rebus diuinis praefuerant,


page 402, image: s0402

sacrificia priuata, publica procurarant, religionem interpretati fuerant, reges adeunt, concionibus epistolis populum concitant aduersus Methodium, qui regno Boiariae factione Iuuauensium mystarum pulsus, in Morauiam aufugit. Vbi humatus est in vrbe, quae nunc caput Morauorum censetur, vulgo Olmunz, [Note: Olmuntz.] hoc est Iulii mons adpellari solet. Duos fuisse Methodios necesse est: nisi eundem dixeris, ad quem supra Eugenium secundum Pont. Max. scripsisse narravi: qui ob bella crebra Morauia relicta in Dalmatiam abierit, ibique inuentis literis rursus ad Morauos redierit, quem ipsi in album superum adscripserunt, adhucque religiose colunt. Sacerdotes Liburniae, qui Archiduci Noricorum nostro aeuo paret, adhuc ignari sunt Romanae linguae, sacrificia patrio sermone, nempe Sclauorum, procurant. Quorum literis in publicis monumentis, summos Noricorum principes (sicuti Viennae Austriae in templo D. Stephani cuius conspicere in promptu existit) vsos esse reperio. Sed ordinem rerum prosequar.

[Note: 18] Ludouicus et Carolus fratresgermani cum quibusdam adolescentulis imperitis rerum, et aliis, qui ob scelera aula moti erant, aduersus parentem, et fratrem Carolomannum conspirare conantur. Coniurati et rerum nouarum auidi, frequentes ad iuuenes regios coeunt, pagum Pirensem occupant. Amabatur plus caeteris fratribus ob virtutes atque prudentiam Carolomannus a parentibus, famaque dissipatum erat, Carolo et Ludovico, veluti vulgo conceptis posthabitis, parentem Ludouicum post fata sua Carolomanno summam rerum destinasse. Is posteaquam rem accepit, Boiaria exit, Francofordiam Calendis Februariis se confert. Ibi nunciis vltro citroque missis in conuentu celebri Orientalium Francorum pax vtrinque religione iureiurandi firmata est, Rex in Boiariam Reginoburgium reuertitur. Filii eius Ludouicus et Carolus ad limites Imperii proficiscuntur.

[Note: 19] Vix ciuile incendium, ope et consilio bonorum restinctum erat, alia rursus procella ingruit. Suatebogus nepos Ratislai Morauorum regulus rerum nouarum, perduellionisque incusatur. Carolomannus eundem in vincula coniicit. Sclaui Morauiae rati principem suum iam poenas dedisse, Schlagomarum cognatum eius, licet sacerdotem rebus imponunt. Isque continuo aduersus VVilhelmum et Angelscalcum legatos Carolomanni arma mouet, eos ex ciuitatibus, quibus cum praesidiis praefecti erant, exigere summa ope connititur. Illi vero in hostem perfidum toties a se deuictum et superatum alacres ruunt, Morauos caedunt, adfligunt, sacerdotem cum Sclauis terga vertere cogunt.

[Note: 20] Ludouicus Rex Maio tribuariam ad conuentus (vt solenne tum Francis erat) agendos proficiscitur. Saxonem quendam, Hainrici praefecti equestris clientem excoecari iubet, quod inter parentem, liberosque discordiam serere conaretur. Aegre id tulere filiormn amici, sed prudentia regis, benignitate et polliticis, filii in officio retenti sunt. Rex Iunio Galliam, Celticam Belgicamque quatenus sibi parebat, peragrat.

[Note: 21] Inter haec Suatebogus (quod crimina, quorum postulabatur, nemo legitime arguere poterat) a Carolomanno postlimnii iure libertati et potestati restituitur: atque vt eidem satisfieret, muneribus regiis collocupletatus in Morauiam ab exercitu Carolomanni reducitur: iuratque Carolomanno, se Schlagomaro hostem futurum expugnaturumque. Sed vbi domum venit, magis magisque periculi sui quam beneficii Carolomanni memor fuit, ignominiaque pertinacius animo haesit. Quippe ipse non eadem fide in gratiam redierat cum Carolomanno, qua is cum illo reuersus fuerat. Quamobrem omisso bello contra Schlagomarum aemulum suum, vires, studium omne dolosque, ad vindicandam contumeliam, et eluendam sanguine Boiorum notam a Carolomanno sibi inustam versutum callidumque ingenium conuertit. Comparatis ergo copiis, quasi Schlagomarum expugnaturus innumeris, Boios, qui eum reduxerant, nimium securos, nil prorsus mali suspicantes, in castris subito inuadit: inopinatos imparatosque multos viuos coepit: exercitum paucissimis fuga elapsis ad internecionem delet. Ita fortuna, qua nihil


page 403, image: s0403

versatilius est, et quae nunquam simpliciter indulget, maiestatem populi Boiariae hac strage foede sugillauit, et serenitatem tot triumphis a Boiis hactenus adversus hanc gentem praecipue partam, subita tempestate obscurauit. Nulla domus Boiariae exors publicae cladis fuit, vbique pernicies, luctu omnia completa sunt. Carolomannus tanta suorum ruina perturbatus, omnes obsides qui in Boiariae regno erant, Suatebogo, vt suos quos captiuos ab hoste detineri rebatur, redimeret, reddidit. Verum duntaxat vnum Rathobodum seminecem recepit: caeteri omnesa Suatebogo contrucidati erant.

[Note: 22] Iisdem diebus Ludouicus Adolardum ad Carolum fratrem in Gallias ire iubet, eundem ad colloquium, pacemque renovandam inuitat, ipsique mense Augusto apud Traiectum Mosae conueniunt. Eo filii Ludouici minores natu accedere recusarunt, excusantes sibi verbis promissa pridem non ex fide contributa esse.

[Note: 23] Caeterum rex orientalis salutato fratre ad Aquas Graneas redit. Vbi cum audiret Imperatorem nepotem suum ab Adalgiso duce Beneuentano dolo necatum esse, Aquis Graneis egreditur, confinium Boiariae atque Italiae, nempe Tridentum petit. Eo Angelpyrga Augusta ad eum peruenit, quae de Caesare marito suo temere vulgata erant, falsa esse docet, repetitque ab eo Lotharingiae partem, et Ludouicus se vero facturum respondet, si idem quidem Carolus frater fecerit. Augusta ad huncce amicos, qui partem postularent mittit. Atque is rursus suos remittit. Ita tempus internunciis, inanibusque consultationibus tractum est.

[Note: 24] Posthaec princeps Germanus ad Aquas Graneas reuertitur, vt sibi filios Ludouicum ac Carolum minores natu placaret, Rhaetiam ipsis precario concessit. Inde mense Octobri Francofordiam, inde in Boiariam Reginoburgium se confert. Boiemi tum irruptionem in Boiariam meditantur. Ipsi quendam locum aditu difficilem vallo firmissimo munierant, vnoque itinere angusto accessus patebat: quo si quis temere ingressus foret, velut in cauea deprehensus inultus more pecudum, cum nusquam ferre pedem posset, trucidabatur. Contra hos iussu regis Boii armati procedunt, quorum duces erant Arno VVirtzburgensis pontifex, et Rudolphus limitis Boiorum Septentrionalis praefectus. Inter haec Moraui nuptias in Boiemia fecerant, secumque nouam nuptam, filiam ducis Boiemici instructam domum ducebant. Vbi id nostri per speculatores comperiunt, insidias nuptiis intentis, et nimium securis tendunt, seque condunt. Mox in Morauos praetereuntes impetum faciunt: illi terga vertunt ad munimentum superius, quod Taboriam vocant, in angustras feruntur. Boii fugitantium tergo haerentes, equis, armis, gaza, instrumento nuptiali, noua nupta potiuntur. Nam Moraui omnibus impedimentis abiectis, equis quoque, onera, et impedimentum rati, relictis, quo expeditior fuga foret, nudi aufugiunt, aegreque euadunt: in latebris Hercyniae se condunt. Boii sexcentos, et quadraginta quatuor equos stratos militaribus ornamentis in castra sua, nemine resistente, reducunt. Haecque victoria, atque praeda in prouerbium, de Sponsa et nuptiis, [Note: VVer das Glücke hat führt die Braut heim.] quod adhuc vulgo protritum est, cessit. Nam ad nuptias venire et dubium esse, quisnam sponsam domum ducet, crebri apud nos adagiones in ore vulgi sunt: quibus id significamus pene, quod Latini, inter os et offam, [Note: Zuuischen Ziel und Boltz.] Graeci inter calicem, supremaque labra, multa saepius solere interuenire aiunt. Id quod et nos aliter dicimus, nempe inter telum, et metam, siue scopum.

[Note: 25] Circa eundem temporis tractum Basilii Macedonis Graecorum Imperatoris legati cum epistolis, atque muneribus aduentare nunciabantur. Carolomannus ipsis obuiam officii causa procedit, eosdem Salisburgii excipit, et deinde Nonis Ianuarii ad parentem Reginoburgium deducit. Graeci inter caetera munera cristallum prodigiosae magnitudinis, auro, gemmis pretiosissimis inclusam dona ferunt. Maxima quoque salutiferae crueis portione, et aliis sacris regem nostrum donarunt. Foedus sicut apud maiores fuerat, ictum cum Graecis.



page 404, image: s0404

Ludouicus postea in medio anniuersarii ieiunii sacro apud Forchaim conuentum regni cogit, ne post mortem discordia, vti fere fit, de diuidundo Imperio excitetur, consilio procerum habito, regnum orientale in trespartes distribuit, Carolomanno regnum Boiariae, Sclauorumque prouinciae destinantur. Franciam, Saxonas, Turogos, Frisios, Lotharingiae regnum Ludouicus demum post fata parentis obtinere iussus est. Suevia Carolo qui minimus natu erat, relicta est. Hique duo fratres in conspectu totius exercitus iurarunt, se parenti fidem perpetuo seruaturos.

[Note: 27] Inde rex Germanus in Boiariam reuertitur, Paschalibusque rite Reginoburgii perpetratis, vindicare ab vltimo dedecore a Suatebogo iniuncto, nomen gentemque Boiorum parat. Quatuor exercitus ad diuersos orbis cardines in Venedos arma mouere praecipit. Primi Saxones atque Turogi ab Aquilone Morauos, qui tum latissime omnium Venedorum imperitabant, inuadunt. Cum sine rege essent, ac ductores dissentirent, terga dedere hostibus, in fugamque fusi, compluribus amissis, domos turpiter repulsi sunt. Quidam praefecti dum pavidi pedem referunt, a mulierculis nostium fustibus verberati, de equisque reiecti, trucidati sunt. Arno pontifex VVurtzburgensis, Sigehardus Fuldensium monachorum pater, cum Francis ab Austro hostibus congressi, eos pugna superarunt, victoresque, vastata sibi destinata portione, tamen pluribus praelio desideratis, magnis difficultatibus annonae, et itineris (nam per Boiemorum confinia ductabant) domos rediere. At Luitpertus [Note: Luitpertus qui et Ludibertus, et Lindebertus dicitur.] archimystes Mogontinus cum Rheni accolis, cumque Lotharingiis, Boiemiam per saltus Hercy nios vi penetrauit: manu ferroque viamfecit. Zentislaum, Vtislaum, Hermannum, Spotimarum, et Mosolaum regulos quinque Boiemorum cum manu valida occurrentes, coniuratos Suatebogi in fugam coniecit: multos occidit, plerosque in Multam amnem actos submersit, paucis in ciuitates munitissimas elapsis Boiemiam praedando, exurendo peragrat, incolumis cum triumphoreuertitur.

[Note: 28] Carolomannus cum Boiis orientis ab ora superat nauibus Histrum, Amboricum episcopum Reginoburgensem cum parte copiarum, stationes et excubias ad classem sedulo agitare iubet. Ipse extremos fines Morauorum adoritur, fruges incendit, arbores succidit: in homines, pecora, aedificia, ferro, igne iuxta saevit. Hostes in latebras syluarum paludumque se condunt. Inter haec Suatebogus mittit clam exercitum, qui Boios ad tutandas naueis in flumine Histro relictas, ac non attentiore cura excubias agentes, incautos opprimit: hosferro occidit, illos in flumen agit, atque mergit, paucos captiuos abducit. Solus Amboricus cum paucis elapsus est, fuga sibi consuluit, seruatusque est: sex millia Boiorum caesa fuisse referunt nostri scriptores. Carolomannus ob acceptam cladem saeuior totam Morauiam percurrit, quicquid obuiam velut turbo sternit, victorque in Boiariam in hyberna concedit.

[Note: 29] Eadem tempestate grandines, fulgetra crebriores solito territarunt mortales fruges, homines, pecudes afflixerunt. Templum diui Petri Vangionum de coelo tactum conflagrauit, parietes solo aequati sunt: tertio Nonas Decembris hora prima terra intremuit, Mogontiacum euersum est.

[Note: 30] Ludouicus Francofordiam ad conventum agendum migrat, natalem Christi ibidem concelebrat: ibique in frequentissimo pontificum, tetrarcharum, ducum, rege quoque praesente, septimo Calendas Februarii, Carelus minimus natu filiorum regis, subito prosiliit, menreque emota insanire coepit, abiecto ense et baltheo, vestem quoque exuturus, a sex robustissimis viris aegre sustinetur: et modo tenui, modo maiore voce mugiebat magis, quam clamabat, hiantique ore dentibus minabatur. Angi eum malo genio, instinctuque daemonis, percitum dementia interpretabantur, opinabantur. Tum Ludouicus ad alterum filium cognominem sibi infit: Viden, vt peruersac potestatis seruituti vltro vos subiicitis? vt incestis vagis, nequissimis spiritibus vestro periculo vos mancipatis? Deserere ac fallere parentem, nedum


page 405, image: s0405

aduersus hunc inimico animo conspirare, parricidium haud vnquam leuiter piatum habetur. Vulgo asud Germanos dici solet, nullum homicidium diutius latere, tantum abest, vt scelus in vitae, dignitatisque authorem commissum impune cadat. In neminem quempiam flagitosorum, quam parricidas a Deo Opt. Max. rerum naturaeque parente grauius exempla eduntur. Proinde crimen deprecamini et resipiscite, supremum numen fedulo propitiate: ego quidem paterno animo gratiam facio, erroremque condono, lachrymis, et precibus obsecro, vt ille praeses mundi, et rector vniuersi, qui scit omnia, cuius oculis nihil septum est, faxit vt tandem mutuo erga me animositis.

[Note: 31] Porro Carolus effertur, insanit, vlulat, minatur, furoribus quatitur, intorquetur, intemplum ducitur: ibi contaminatus ille subdolus ac perditus spiritus per maiestatem Christi, solennibus sacrificiis et carminibus efficacibus archimystae adiuratus, a Luitperto Mogontino, de corpore, quod obsederat, excedit: Carolusque ab animo incursibus furiato liberatus, in sensusque pristinos restitutus, pro palam pro concione confitetur, continuo se incursum conturbatae ac prauae mentis sensisse, posteaquam in animo conceperit, se aduersus parentem, quod is sibi solam Sueuiam tribuerit, res nouas moliturum.

[Note: 32] Carolum quoque occidentalium Gailiarum rectorem fortuna itidem in sobole destituit. Tulerat ille ex Irmodruda priore coniuge tres mares liberos, Carolomannum, Carolum, Ludouicum. Carolus dum solus noctu, Albini, fratris Bivini et Bettonis, a venatione domum redeuntis vires ac fortitudinem (quae tum vulgo praedicabantur) temere periclitari ac superare contendit, ad eodem suspicabte se a grassatore peti, confoditur, in terramque datur, semiuiuus relinquitur, Albinusque victorequo, armis occisi potitur. Verum vbi filium regis illum esse comperit, fuga mortem vitauit. Carolomannus alter filius sacris initiatus adhuc puer, parentis iussu in classem diaconorum (vt vocant) ministros sacrificantium sacerdotum, et pauperibus opes templi elargientes, cooptatus fuerat. Post vbi adoleuit, relictis aris, bellum sacerdotibus indicit, templa, opes mystarum diripit, saepius a parente admonitus, redire ad mentem noluit. Propterea captus a genitore luminibus orbatus est, in vinculaque coniectus. Reperio quosdam id insidiis iniustae nouercae tribuere: haec in Gallia facta sunt.

[Note: 33] In Germania sub idem tempus rex Teutonum Venedorumque, Francofordiae hyemauit. Perpetratis ritu patrio Paschalibus VVissenstadium in agro Vangionum, ad conuentus agendos petit: filios suos Ludouicum ac Carolum in album praetorum adscribit, eosdem aduentantium causas cognoscere, ius vnicuique reddere, lites dirimere conrrouersias minuere, si quid grauius sit, ad se referri iubet. Ipse legatos Danorum, Cimbrorumque foedus petentes audiuit. Peracto consilio Mogontiacum inde ad Aquas Graneas se confert. Mense Augusto in Mediomatricum vrbe concilium procerum agitibi Berthmarus [Note: qui et Berthramus.] dynasta Suevus, superiore anno a Morauis captus a Suatebogo hac lege vt legationem ad regem susciperet, ac ex fide defungeretur, dimissus, persuasit Ludouico regi nostro, vt Suatebogo supplici gratiam faceret, peccata fatenti veniam praeteritorum donaret: in fidem ac clientelam acciperet.

[Note: 34] Eodem concilio Rorichus quoque Nordomannorum satrapes, in clientelam se nostro regi dicauit. Sigfridus, Halbdanus fratres, reges Cimbrorum, iisdem diebus magnum auri pondus, et argenti puri, puti ensesque regi nostro donant, supplices pacem et amicitiam petunt, se tanquam filios pientissimos in tutelam Ludouici parentis indulgentissimi commendant. Aurum et argentum ex composito in solum abiicitur, pedibus commeantium, remeantiumque passim provoluitur: ensem in manus rex Francus accipit, dumque mucronem admouere conatur, rumpit. Mox alium, quem Danus porrigit, eodem pacto, integrum tamen, quod mollius ferrum erat, intendit atque remittit. Tum Cimbri, faxit Deus (inquiunt) vt et nostris regibus magis ferrum, quam aurum cordi siet. Foedus deinde datur Nordomannis, in quo comprehensum, vt pax festa in


page 406, image: s0406

omni Germania, communi patria, foret: et apertum mare, quodcunque alluit Germaniam, hospitali littorum omnium appulsu esset: mercatores securi vltro, citro commearent: nec amplius permitterent Nordomanni reges, populares suos Germaniam, commune genitale solum, latrociniis infestam reddere. Vtrinque deinde legati missi, in confinio Saxoniae, Cimbrorumque religione iurisiurandi huiuscemodi pacta sanxerunt. Vtraque natio iuxta ritum suum, Franci sacris Christianis, Dani more veterum Germanorum, frameis interpositis iurarunt.

[Note: 35] Posthaec Ludouicus ad Alsatiam, gentisque caput Argentoratum se confert. Ibi Diethmarum archimystem Boiorum, in demortui Adeluini locum declarat. Inde hyemandi causa in Boiariam Reginoburgium concedit: vbi superior Diethmarus Idibus Septembris consecratur. Huc quoque Carolomannus filius Caroli e vinculis elapsus ad patruum aufugit, acerbitatem inimicorum et nouercae commemorat, et tragico more aerumnas suas deplorat. Ludouicus rex miseratus inopem, et tali calamitate oppressum, Luitperto Mogontino archiepiscopo commendat: eidem monasterium Diui Albani, atque Diui Villebrodi Epteronacum [Note: Ebrach.] attribuit, hic paucis post diebus moritur, ac sepelitur.

[Note: 36] Legati Boiemorum, qui dolo speculandi gratia in Boiariam, Reginoburgiumque concesserant in catenas coniecti sunt.

Eodem anno dira fames per vniuersam Germaniam, Italiamque supra modum saeuit. [Note: 37] Plures inedia extinguuntur. Prima aestate grandiores solito locustae, pollicem viri implentes ab Oriente, externa pabula quaesiturae, Occiduum solem versus tanto stridore pennarum pervolarunt, vt aliae alites crederentur, solemque per quinque millia passuum obvmbrarent: sollicite spectantibus populis ne suasoperirent terras, dira messes contegebant nube, multa contactu adurentes, omnia morsu eradentes: cortices quoque arborum, atque fores tectorum. Centum quinquaginta iugera vno die depastas fuisse memoriae proditur, Viginti millibus passuum vno die per aera, instructa acie, compositisque ordinibus ferebantur, terrae incum bentes castra faciebant. Duces cum paucis itinere vnius diei praecedebant agmen, quasi loca opportuna castris capturi. Eadem hora, qua antecursores pridie venerant, vniuersae copiae postridie aderant. Ante ortum solis a loco cui insiderant, non mouebantur: orto sole demum per cohortes suas proficiscebantur. Varro author est a locustis in Africa pulsam esse ciuitatem. Illud quoque traditur a grauissimis scriptoribus, etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum profectione. Populus Germaniae inopiae metu, ad diuina remedia confugere coactus est. Tandem ille a vento sublatae in Oceanum Belgicum actae sunt, reiectaeque aestu ad continentem, foetore corruperunt aera: subsecuta dira pestilentia est. In Italia quoque eadem tempestate, in agro Brixiensi tribus diebus, et noctibus, sanguine pluisse, in acta et fastos relatum est.

[Note: 38] Subsequenti anno, mense lunio Rudolphus Nordomannus de regiogenere ortus, qui occidentale Caroli regnum crudeliter longo tempore vastarat, ad orientalem appulit Franciam. Praefecturam Frisiorum inuadit, incolis tributum denegantibus, ac imperata detrectantibus, superbe respondet, se omnes mares occisurum, pueros, puellas, mulieres captiuos abducturum minatur: hocque impetu arma in Frisios mouet. At hi contra armati, sua defensuri procedunt. Fit praelium atrox, Rudolphus cum octingentis commilitonibus caesus est a Frisiis: caeteri cum fuga ad naues non pateret, in quadam aede se muniunt. Quos cum nostri obsiderent, vitam, praeda omni quam ex Galliis hactenus coegerant, a Frisiis mercantur: nec se vnquam in posterum regnum Ludouici ingressuros promittunt. Hisque pactis iureiurando sancitis, incolumes omnium rerum nudi a nostris ad naueis deducuntur: etenim ii desperarant, nostri fessi erant, timebantque varium belli euentum fortunamque, quae nunquam simpliciter


page 407, image: s0407

indulgere solet: proinde non fuit rerum humanarum memoribus, et victoria insperata potitis, consilium, Martem vltra lacessere.

[Note: 39] Nouembri Agathon archi- episcopus Orientalis, Imperatoris legatus, Reginoburg um ad Ludouicum venit. Tachulfus dux Sorabici limitis, eisdem diebus vita defungitur. Quamobrem Sorabi Venedorum ferox populus, et finitimi eorum res nouas moliuntur. Luitpertus Mogontinus pontifex, Ratulphus, quem rex Tachulfo successorem dederat, Ianuario, Salam flumen superant, igne, ferro, praeda in obsequio hostes continent. Ludouicus Calendis Februarii Francofordiam venit, temere vulgatum erat, Ludouicum filium a parente descivisse. Post Paschalia rex Fuldam adit, inde ad conuentus agendos Tribuariam proficiscitur: vnde per alpes Noricas Italiam petit.

[Note: 40] Veronae Ioannem pontificem Maximum Imperatorem Ludouicum nepotem suum appellat. Adfuere oratores Sclavorum, Suatebogi Morauiae reguli, et Boiemorum. Princeps legationis erat Ioannes mysta, oriundus Venetiis. Petebant Venedi et Suatebogus supplices pacem, se in clientelam, et seruitutem regi nostro dicabant: modo liceret frui pace, ab armisque cessare: quaecunque imperarentur, se obedienter facturos promiserunt, atque iurarunt. Annuit Ludouicus postulatis. Hisceque rebus confectis, in Boiariam se confert, Iulio mense Francofordiam et ad Aquas Graneas contendit: Decembri Heristallione apud D. Lambertum fratrem Carolum conuenit: vnde tertiodecimo Calendas Ianuarii reversus reliquum hyemis Francofordiae exegit. Saeua admodum lues hoc anno plerosque mortalium extinxit: vix tertia pars superstes euasit diram pestem.

[Note: 41] Peractis hybernis, Ludouicus in Boiariam ad Hemmam vxorem aegrotam pergit, quae Reginoburgii morbo (quem Graeci paralysin, et hemiplexiam vocant) correpta, subito obmutuit: tribus literatorum Apoplexiam nuncupat. Vulgo persuasum est, id euenire gutta e capite in cor delata: ideo id genus morbi a Teutonibus conuitiis et maledictis frequentatum, Tropfe atque Schlage, hoc est gutta, ac percussio appellari solet. Non desunt qui discernant, paralysin esse, cum pars: apoplexiam, cum totum corpus afficitur. Ludouicus rursus Iunio Tribuariam ad conuentus agendos proficiscitur. Octauo tum Idus eiusdem mensis Cometes visus est. Aschoprunnam vicum in pago Nitensi subita imbrium inundatio quinto Nonas Iulii intempesta nocte obruit, pecudes, iumenta, homines, octo et octoginta in cubilibus, mares, foeminas, pueros, puellas extinxit: casas, horrea, conditoria, templa, arbores radicitus euertit: adeo vt ne vestigium quidem illius apparuerit. Cadauera mortuorum tellure pluuiali, humore soluta, alio delata in finibus alterius pagi inuenta sunt.

CAPVT XVII. Imperator Carolus II. seu Caluus Ludouici Illustris reliquum Historiae. Bellum inter eius liberos et Imperatorem de successione.

1. Ludouicus II. Imperator anno 875. moritur. Carolus Caluus contra pacta inconsulto fratre Ludouico Italiam intrat. Ludouicus, filios in Italiam mittit et vt Carolum ad sua tutanda reuocet, ipsi in Galliam vastat.

2. Ludouicus precibus Procerum Galliae commotus a deuastatione desistit, domumque reuertitur.

3. Carolus Caluus filios Ludouici dolo inducit, vt ex Italia se cum exercitu domum conferrent, ipse Pontificem Romanum et Populum pecunia corruptos adigit vt se Romae Imperatorem crearent.



page 408, image: s0408

4. Carolus Caluus in Galliam redit Graecorumque vestitu induitur, et se Principem omnium Regum summum appellari iubet. Irmogarda Ludouici II. filia Bosoni nubit, qui Rex Galliae Lugdunensis constituitur.

5. Hemmae mors et sepulchrum.

6. Ludouicus Carolum Caluum de diuidendo regno Italiae ex pacto promisso interpellat. Carolus superbe respondet.

7. Ludouicus Carolo bellum indicit. Carolus amicis vtriusque sese interponentibus pacem petit, diesque pro diuidendo regno Italiae frustra constituitur, Ludovico morbo decedente. Eius sepulchrum.

8. Ludouici Germani dotesanimi et corporis.

9. Studia, pietas, liberalitas in pauperes.

10. Odium in Clericos deprauatos, calliditas.

11. Cura circa officiapublica.

12. Armorum studium et frugalitas.

13. Liberi.

14. Carolus Caluus audita morte Ludouici regnum eius occupandi animo inuadit, et ad se tanquam seniorem omnes Francos citat.

15. Carolus Crassus et Carolomannus, filii Ludouici, Regis Germaniae arma Italiae inferunt, Ludouicus eorum frater conatibus Caroli Calui, obuiam pergit.

16. Ludouicus per legatos Carolum Caluum ad pacem hortatur, patriumque regnum ferro candenti vindicare offert.

17. Ludouicus maiores copias contrahit, astu Rhenum superat.

18. Carolus Caluus pacem simulans, Ludouicum cum exercitu petit, incautumque opprimere tentat.

19. VVillibertus Archi-Episcopus Imperatorem increpat, et a proposito dehortatur, cumque is nihilosecius in proposito per sistit, Ludouico per Hartuuicum Caroli technam aperit.

20. Pugna inter Carolum Caluum et Ludovicum, posteriore insignem victoriam reportante. Carolus Caluus solus fugiens Caesareum ornatum relinquit. Ingens Carolini exercitus strages.

21. Terror Imperatricis audita hac clade. Captiui incolumes dimittuntur.

22. Ludouicus Lotharingiam lustrat, et oppida quae ad Caluum defecerant recuperat.

[Note: 1] DVmque haec fiunt, et rex Germanus concilium Tribuariae mense Augusto celebrat, Imperator Ludouicus in Italia moritur, sepeliturque Mediolam in templo diui Ambrosii. Quod vbi Carolus competit, inconsulto fratre, quam maximis potest itineribus contra pacti religionem in Italiam festinat, Caesarea gaza, et supellectili potitur, vrbes, Italiam vniuersam sibi subigere conatur. Quamobrem Ludouicus ne frater Imperium interciperet, filios suos Carolomannum per Boiariae fines, Carolum per Sueuiam in Italiam aduersus Carolum occidentalem cum copiis proficisci iubet. Ipse interim vt fratrem ad sua tutanda reuocaret, occidentalem Franciam inuadit cum filio Ludouico: Galliam percurrit, eam rapinis vastat, diripit. Attiniaci natalem Christi celebrat.

[Note: 2] Eo ad eum optimates Caroli atque pontifices veniunt supplices, orant, obsecrant, vt populo insonti, qui nihil commeruerit, quae sua sit clementia, ac iustitia parcat: arma in authores perfidiae, qui cum Carolo in Italiam concesserint, vertat: se quidem operam daturos, quoad fieri liceat, persuasurosque Carolo, vt pacem seruet, Italiam cum fratre secundum foederis pridem verbis pacti conditiones, diuidat. Ludouicus pro sua mansuetudine, misericordia innocentis plebeculae commotus, precibusque procerum, et episcoporum exoratus per Treuerum Augustam Mogontiacum vltimo Ianuarii venit, vnde ad conuentus Februario agendos Francofordiam se contulit.

[Note: 3] In Italia cum Carolus nepotes suos vi arcere aditu non posset (etenim, superatis angustiis, ac iugis montium iam plana Italiae cis Padum occuparant, atque armis tenebant) legatos de pace mittit, magno pecuniae numero auri, gemmarumque pondere nepotes donat, ad colloquium inuitat, benigne appellat, se ideo intrasse Italiam, vt eam sibi ac fratri suo subigeret, commemorat: nihil perfidius, ac mobilius esse Italorum animis: moleste ferre eos alienam dominationem, praecipue Francorum, et Germanorum. Timuisse ne a Francorum Imperio ad Graecum Imperatorem deficerent, aut de suo corpore regem crearent: discederent igitur nepotes ab armis, exercitus


page 409, image: s0409

dimitterent, ex Italia se domum conferrent, se quoque idem facturum. Posse paruo labore hanc controuersiam tolli, se quamprimum ad fratrem accessurum, eius consilio et authoritate Italiam ex aequo diuisurum promittit. Carolomannus igitur et Carolus creduli verbis patrui, sine cunctatione abeunt, domos reuertuntur, exercitus dimittunt. Caeterum Carolus occidentalis, quam celerrime magnis itineribus Romam contendit. Quo cum sextodecimo Calendas Ianuarii peruenisset, corruptis pecunia Pontifice, Senatu, populoque Romano, contra foederis fidem nono deinde die natali Christi Seruatoris nostri celebri, octauo Calendas Ianuarii Augustus salutatur.

[Note: 4] Ioannes primarius sacerdos Senonum pontificem, primarium sacerdotem patriarcham Galliae et Germaniae constituit. Augustus Nonis Ianuarii ex vrbe egreditur, in Gallias redit, contempto Francorum vestitu, calciatu, et caetero habitu, cultum Graecorum sumit: pallam auream indutus, sericatusque, baltheo ad pedes dependente in publicum procedit: se principem omnium regum summum appellari iubet. Irmogardam filiam Ludouici Augusti, Bosoni Richildae vxoris suae fratri dat in matrimonium, eumque regem Galliae Narbonensis nuncupat.

[Note: 5] Inter haec Hemma vxor Ludouici Germani, Reginoburgii in media Quadragesima diem obiit, in monasterio sacratarum foeminarum superiore sepelitur, sicuti Imperator Carolus tertius filius eius prodit in diplomate, quod in eodem coenobio seruatur, et eius supra in Magno mentionem feci. Sunt tamen, qui eam in templo D. Hemerani conditam tradunt: vbi et adhuc eius Mausolaeum ostenditur: quod ego Vtae Augustae vxoris Arnulphi Imperatoris esse credo.

[Note: 6] Ludouicus vbi coniugi funus duxit, et secutis diebus iusta peregit, Francofordiam adit, procerum ibi concilium cogit. VVillibertum archimystam Agrippinensem, Adelhardum et Menogardum [Note: qui et Menhardus] praefectos equestreis ad Carolum fratrem legatos cum mandatis proficisci iubet. Postulabat, vt frater aliquem locum medium vtriusque colloquio deligeret, vbi, quemadmodum pridem inter eos conuenisset, religioneque iurisiurandi sancitum esset, Italiae regnum diuideretur: atque maiorinatu, qui Ludouicus erat, Augustale cognomen decerneretur. Ei legationi Carolus primum superbe respondit. Si molestus mihi (inquit) rex Germanus esse perrexerit, copiis militaribus, atque equestribus Rhenum exhauriam, siccoque pede in Germaniam irrumpam, totque equis vastam illam solitudinem obruam, vt riui, flumina, lacus, paludes haud potui suppetant.

[Note: 7] His responsis relatis, Ludouicus vehementer commotus, mature vanitati Augusti occurrendum sibi existimat, bellum Caesari indicit, vndique copias contrahit, certissima semper auxilia Teutonas, et Sclauorum robora Boiemos, atque Morauos. Verum amicis vtriusque, Gallis, Italis, Germanis, vltro citro commeantibus, Imperator a Rhemorum vrbe Ioannem, et Otonem Pont. Max. episcopos, cum suis oratoribus ad fratrem legat, pacem postulat. Dumque die dicto regnum Italiae cum fratre diuidere staruit, is morbo corripitur. Gliscente indies magis, atque magis aegritudine, quinto Calendas Septembris Francofordiae decedit, anno aetatis septuagesimo, regni Franciae sexto et tricesimo, Boiariae altero, et quinquagesimo: Christianae aerae octingentesimo septuagesimo sexto. Corpus a Ludouico filio ad contubernium Diui Nazarii in Vangionum agrum delatum, sepelitur. Laureacum, et Larishaim, nuncupant literatores, vbi et Thessalonum Boiorum regulum conditum esse supra commemoraui.

[Note: 8] Sed de Ludouico moribus, pauca explanda sunt. Extitit enim princeps sane optimus, cuius virtutes nullo confinio vitiorum laederentur: fuit magna vi animi et corporis, ingenioque bono, corpore, firmo, ac procero, oculis nitidis, atque micantibus: voce clara, atque virili: vultu vel in sermone, vel tacitus adeo tranquillo, vt intuentis in eum tristitiam discuteret: forma eximia, venustissima, dignaque, vt Graeci aiunt, imperio. Patientissimus laboris, dolorum tolerantissimus extitit: inertiam, ocium, libidinem, luxuriam, superbiam,


page 410, image: s0410

arrogantiam, velut pestem vitauit: fortis ac durus in aduersis: armis felix, fortunatus.

[Note: 9] Ciuiles sacrasque res, et disciplinas iuxta calluit: assiduo studio res gestas veterum principum euoluit. In templum innocentiam ac sanctitatem, puram, castamque mentem magis, quam meditatum carmen, aut aurum inferre studuit, in pauperes pietatem, benignitatem, liberalitatem exercuit. Dum Reginoburgii, Francofordiaeque sacras aedes muro haerentes, moenibus solo aequatis ampliari iubet, auri thesauros reperit, egenisque elargitus. Christianis in Asia, Africa opem eius exposcentibus, denarios singulis regiis praediis exactos ad inopiam subleuandam misit.

[Note: 10] Sacerdotibus et monachis prauo ingenio, indoctisue, ne in conspectum quidem eius venire licuit. Idem in vitandis inimicorum insidiis, et praetorum suorum moribus agnoscendis, supra quam cuiquam credibile est, callidus, et astutus fuit: Ius diligentissime dixit, controuersias accuratius deminuit: auaritiam Magistratuum maxime odio habuit, atque puniuit. Nemo ei impune verba dedit.

[Note: 11] Inuitos, contemptoresque pecuniae prouinciis praefecit. Nemo aut ambitione, aut muneribus in eius animum irrepere valuit. Haud quispiam ad civilem ecclesiasticamue dignitatem malis artibus, auro, cupiditate temere aspirare ausus fuit. Nunquam captores munerum, auaritiaue notatos, ambitus, aut repetundarum contemnatos, siue ob aliud quoduis crimen semel magistratu abdicatos, posthac restituit: ratus, vulpem pilos, nunquam animum mutare: et magis illos periculi quam beneficii memores, haud vnquam syncere fidos fore.

[Note: 12] Armorum apparatus quam conuiviorum studiosior fuit, plus ferrum, quam aurum dilexit: vsum auri sericique, praecipue militibus ademit. Si quem in exercitu sericatum, aut inauratum conspicatus fuit, Eho mortalium stultissime, non satis est tibi (inquit) vtsolus pereas, nisi et res tuas hostibus tradas, atque eos locupletes, quo diutius faciliusque nobis resistant? Externos habitus edicto prohibuit: sumptuariam legem exercuit seuerissime. Simplici ac parabili victu, vestituque patrio contentus, cum infimo quoque par simonia et frugalitate certauit: plerumque carne, huiuscemodi lautioribus cibis abstinuit.

[Note: 13] Quatuor liberos, tres mares Carolomannum, Ludouicum, Carolum: vnam foeminam Luitgardam, Virginum in Chimino lacu Noricorum Maximam, reliquit. Hos ex Hemma, vt aiunt, Hispaniatulit.

[Note: 14] Posteaquam vero mors Ludouici regis Germaniae Carolo Imperatori nunciata est, totum Orientale regnum, quicquid fratri paruit, animo inuadit, in ditionemque vel vi redigere decreuit. Coactis idcirco quam celerrime copiis, cum quinquaginta amplius millibus absque cunctatione Franciam Austriacam intrat: Aquas Graneas regiam Francorum sedem occupat, paucos ibi dies commoratus ad Agrippinensem Coloniam contendit, ibique castra facit: hucque ad se, tanquam Augustum et regum Franciae seniorem, et perinde iustum haeredem, omnes Francos venire imperat. Imperata detrectantibus excidium minatur.

[Note: 15] Dum haec fiunt, filii Ludouici Germani, Carolomannus, et Carolus fratres rursus expeditionem meditantur, armaque Italiae interre parant Ludouicus qui funeri parentis, dum effertur, interfuerat, Francofordiaeque iam degebat, vbi patruum vrbes primarias regni sui tenere accepit, cum paucis in aduersa ripa Rheni, conatibus Caesaris, ne Rhenum superare, occurrit. E regione Vbiorum in altera amnis ripa statiua locat, ibi suorum aduentum, quos celeriter ad se maturare praeceperat, opperitur.

[Note: 16] Legatos inter haec ad patruum proficisci iubet, qui peterent ab Augusto, vt ab haereditate nepotum manus abstineret in suum regnum rediret, pacem, quam teste Deo Opt. Max. iuramento cum genitore sanxisset, cum filiis seruaret, id aequum fasque, Imperatoria maiestate, charitate patria dignum esse. Caesar se pepigisse cum fratre, non cum nepotibus


page 411, image: s0411

respondet. Hocque ad Ludouicum relato, supplicationem decernit, superos testes suae iustitia inuocat, candenti ferro, aqua feruida (quod tum solenne erat) regnum paternum vindicat. Sed isthaec omnia ludibrio fuere Carolo.

[Note: 17] Iam globi Saxonum, Turogorum, Francorum gregatim ad Ludouicum propere prouolabant. Castra Ludouicus quam maximo potest ambitu metatur, paucos admodum qui ignes incendant, excubias simulent, reliquit. Ipse clam Imperatore (qui castrorum duntaxat locum obseruabat) cum omnibus copiis inter confluentes, et Antoniacum, nemine resistente Rhenum superat, iuxtaque Antoniacum considet.

[Note: 18] Augustus cum se dolo a nepote occupatum animaduerteret, et ipse fraude agere coepit. Richildam Augustam cum Hylduino praesule a Francone episcopo apud Heristalliones subsistere, euentum belli expectare iubet: fretusque multitudine virium, recta Rheni ripa ascendit, pacem simulat, oratores, qui cum nepote de amicitia agant, praemittit. Ludouicus benigne legatos appellat, mandatis paret, nil malique suspicans, securus de pugna, maximam partem exercitus sui, pabulatum, frumentatumque dimittit, aduentum Imperatoris, diemque colloquio dictum praestolatur. Carolus nihilo secius, imo magis hostili animo aduersus nepotem pergit. Nonis Octobribus ad Meginensem pagum, haud longe ab Antoniaco, et castris Ludouici cum robore exercitus peruenit: noctuque surgens (cum forte fortuna pluuiarum crepitus dolos tegeret, stridorem armorum, strepitum proficiscentium hebetaret, atque obtunderet) infestis signis, perangustas et inuias semitas, in neporem, nihil minus opinantem subito et de improuiso irruere, et incautum opprimere contendit.

[Note: 19] VVillibertus archimystes Vbiorum, vbi hoc animaduertit, intrepidus Imperatorem increpat, talem perfidiam detestatur, parricidium abominatur, Deum immortalem haud dubie vltorem fore praedicit. Dumque a pertinacia Carolum reuocare non valet, per quendam fidum sacrificulum suum, nomine Hartuicum (qui vt sine armis, et gnarus locorum expeditior compendio Imperatori, copiisque anteuertit) technam omnem patrui Ludouico aperit.

[Note: 20] Iam Augustus ad Antoniacum peruenerat: et Ludouicus certior factus, vt dixi, de insidiis, et animo in se Caesaris, arma cum suis corripuerat, in aciemque processerat. Mox candida lintea, signum dat bello, irruentem patruum haud imparatus, vt ille rebatur, excipit. Saxones ciere pugnam, et primum impetum hostium sustinere, frangereue iubet: qui territi multitudine aduersariorum retro referre pedem coeperunt. Verum Francones per confertissimos Celtarum cuneos penetrant, Regomarum [Note: qui et Rhengmarus.] dynastam, qui aquilam ferebat, trucidant, signo potiuntur, aciem Caesareanam perturbant armis. Nec mora, fit fuga, Caesareani abiectis armis, laxatis ordinibus in fugam passim effunduntur. Augustus quoque terga vertit, ad vxorem fugam capessit, solusque relicto Caesareo cultu cum paucis euasit. Austriaci fugientes Vestriacos persequuntur, multi qui effugissent, multitudine suorum adtriti interierunt. Maximus hostium numerus interficiebatur, vbi se in angustiis viarum constiparant, recessumque primi vltimis non dabant, alius alii obstabat, inuicemque conflictabantur. Equites qui equis aufugere parabant, ab agricolis trucidati, spoliati, et exuti sunt. Iacebant passim strata cadauera virorum, equorum impedimenta, arma, sarcinae mercatorum, qui exercitum Imperatoris sequuti fuerant: hisceque via fugientibus intercludebatur, perpaucos fuga seruauit. Omnibus impedimentis, machinis, gaza, Caesarea, gemmis, mercimoniis, armis, castris, potitus est Ludouicus: ea diripuit, inter militesque praedam omnem diuisit. Accepit hoc tam graue vulnus ob auaritiam suam (etenim, vt vulgo dici solet, cui aliena cordi sunt, sua odio habet) Carolus octauo Idus Octobris.

[Note: 21] Postridie eius diei, vbi Augusta maritum male pugnasse audiuit, ab Heristallionibus,


page 412, image: s0412

actum de Caesare rata, aufugit: noctu peperit infantem, recensque natum humeris gestans, non ante fugere destitit, quam Attiniacum perueniret, tanta fama victoriae erat, quae referebat omnes copias ad internecionem, ne vno quidem superstite deletas esse. Eodem die Carolus ad monasterium Diui Lamberti profugus peruenit. Ortulphus episcopus et Gotholinus praesul monachorum, Regnarius, Adelramus, Adelhardus, Eberuinus, Hieronymus, VVernhardus dynastae, et duces Franciae occidentalis cum multis aliis viui capti humaniter a victore accepti, liberique omnes tandem, et incolumes dimissi sunt.

[Note: 22] Ludouicus pulso hoste, liberatisque Germanis, victricia signa ad Aquas Graneas confert: triumphabundus regnum Lotharingiae lustrat, compositis rebus, receptis oppidis, vicis, quae ad Augustum patruum suum defecerant, ad confluentem Rheni et Mosellae redit, vbi Carolus frater eius ex Sueuia gratulatum ei occurrit. Ludouicus inde Francofordiam, Carolus Mediomatrices petit.

CAPVT XVIII. [transcriber, in the print: XVII.] Carolomannus Rex Boiorum et Italiae, et Ludouicus eius fratres Rex Francorum et Boiorum.

1. Fratres imperium a Ludouico Rege relictum diuidunt, Carolomanno Boiariam obtinent.

2. Ludouicus Conuentus Francofordiae indicit, captiuos in Galliam remittit, Venedos tributum denegantes in ordinem redigit.

3. Carolomannus arma in Italiam transfert, Carolus Caluus Ticini conuentum agit appropinquante Carolomanno fugam in Gallias capessit, et in itinere ventris profluuio extinguitur.

4. Ciuitates Italiae citerioris Carolomanno se submittunt. Lambertus et Albericus Romae Pontificem obsident, qui in Gallias fuga elapsus ibidem Ludovicum Balbum Imperatorem, deinde Bosonem Italiae regem constituere frustratentat, Carolomannus se tantum Regem Italiae vocat.

5. Carolomannus filium Arnulphum Austriae praeficit, Vtini monasterium et dotat.

6. Ludouicus Balbus a Ludouico Austriaco pacem petit. Vtrique Ludouici conveniunt, pacemque concludunt. Pacis articuli.

7. Lues in boues. Canum prodigium.

8. Carolomannus apoplexia tangitur. Ludouicus frater Boiorum status iuramento adstringit de alio rege post mortem fratris non recipiendo.

9. Ludouicus Balbus decedit. Certamen de successione oritur Boso Rex Burgundiae inungitur.

10. Ludouicus Germanus a plurimis Rex petitus cum copiis in Galliam venit.

11. Ludouicus post acceptam Lotharingiae partem reliquas Gallias Carolomanno et Ludouico Ludouici Balbi filis naturalibus relinquit.

12. Adelhaida vidua Ludouici Balbi Carolum posthumum edit.

13. Ludouicus in Germaniam pergit.

14. Arnulphus Carolomanni filius naturalis regnum Boiariae affectat. Carolomannus Ludouico fratri Boiariam, Carolo Crasso Italiam testamento legat.

15. Carolus Crassus de improuiso Italiam invadit ibique cum vxore Richarda in festo natiuitatis Imperialem coronam accipit. Diui Vincentii corpus Salisburgium transfertur.

16. Ludouicus regnum Boiariae in deditionem accipit, Arnulphum marchionem Carinthiae, Etichonem marchionem in Lechrein constituit. Heinrico affini dolo inuitatus Ambrones donat. Familia Comitum ab Altorff, Rauensperg, et Amberg.

17. Hugo Lotharii filius naturalis, in Galliis latricinia agitans superatur. Ludouicus infans casu vitam finit.

18. Ludouicus Boiorum Rex ad Gallias occupandas contra Ludouicum et Carolomannum fratres se accingit, tandem pax superior renouatur tota Lotharingia Ludouico Germano cum quibusdam ciuitatibus relicta.



page 413, image: s0413

19. Ludouicus Nordomannorum quinque millia caedit in praelio tamen filio naturali Hugone orbatur.

20. Dani Saxonum exercitum undis in eorum castra emissis funditus delent.

21. Sorabes et Boiemi audita Saxonum clade Turogorum fines vastantes a Poppone ad internecionem caeduntur.

22. Carolomannus Rex Boiorum moritur anno 880. eius encomium.

23. Ludouicus Regibus Galliae auxilia mittit contra Hugonem nothum. Laeuia praelia. Nordomanni Neomagi obsidentur. Victoria contra Hugonis nothi copias.

24. Reges Galliae cum Germanis et Imperatore contra Bosonem regem Burgundiae arma feliciter mouent. Boso ad cacumina alpium fugit.

25. Vienna a Gallis et Germanis obsidetur: Nordomanni ex Neomago certis conditionibus dimissi post Gallias incursant.

26. Boso Ludouico Germano se submittens veniam impetrat, mox perfidus in Burgundiam expellitur.

27. Ludouicus Rex Galliae contra Nordomannos victoria potitus moritur. Carolomannus reliquias Nordomannorum regno pellit. Vienna expugnatur.

28. Bosonis coniux filia et frater Carolomanno se dedunt.

29. Dani sub Regibus Godofrido et Segiberto Germaniam inuadunt, eamque longe late vastant.

30. Ludouicus Germaniae Rex copias contra Danos mittit, terrae motus Cometa et Ludouici mors anno 882.

[Note: 1] DEin Nouembri tres fratres ad Salueldas conueniunt, Imperium paternum quemadmodum parens statuerat, inter se partiuntur. Carolus minimus natu Rhaetias, Sueuiam, Alsatiam, superiorem Lotharingiam, atque Germaniam, quae est in Gallia Celtica, accepit. Ludouicus inferiorem Lotharingiam, Belgas, Mediomatricos, Treveros, Aquas Graneas, Vbios, Mogontinos, Francos, Bathauos, Frisios, Saxonas, Turogos retinuit. Carolomannus, qui natu erat maximus, regnum Boiorum, Sclauorum tetrarchias, Boiemos, Morauos, Pannonios, Carnos, Noricos, Vindelicos possedit. Italia quoque, quam ab Caesare armis repereret, eidem destinata est.

[Note: 2] Ludouicus Ianuario insequentis anni, conuentum Francofordiae agit, captiuos omnes in Galliam remittit, Venedos transalbinos ab imposito iugo resilientes, tributum, quod hactenus pensitare soliti fuerant, regibus nostris pernegantes, per duces in officio armis continet, ad obsequium vi cogit, vectigal annuum soluere cogit.

[Note: 3] Inter haec Carolomannus rex Boiorum expeditionem in Italiam parat, copias contrahit, comparata Boiorum, Venedorum diuersorum validissima manu in Longobardorum fines arma mouere coepit. Imperator Carolus vt Italia nepotem arceret, ex Galliis in Italiam contendit, Ticinumque se confert, conuentus agit. Interfuit et Ioannes Pont. Max. At Carolomannus superatis alpibus ad plana Italiae descendit. Veronam, Mantuam, cuncta cis Padum occupat: decertaturus ferro cum Caesare, Ticinum infesto intentoque exercitu procedit. Cumque aduentare nunciaretur, Imperator suorum animis superioris anni aduersa pugna adhuc perterrefactis, et immanium Sclauorum robore exanimatis, fugam adornat. Primo Augusta Richilda, deinde Caesar fugam capessit, comites ducem sequuntur. Pontifex Romam festinat. Imperator dum in Gallias properat, profluuio ventris [Note: Sigebertus scribit a Sedechia Iudaeo Mantuae veneno extinctum.] extinguitur, anno Christianae aerae octingentesimo septuagesimo septimo.

[Note: 4] Posthaec ciuitates Italiae ad Carolomannum gratulatum proficiscuntur, in eius verba iurant. Pacata citeriore Italia, in fidemque recepta, in Boiariam ipse redit. Caeterum Lambertus et Albertus filii Bonifacii, duces copiarum cum firmissima manu Romam procedunt, Ioannem octauum Pont. Rom. qui regi Boio aduersabatur, arcta custodia claudunt. Senatus, populusque Romanus, se fore in potestate, iurare adacti, in clientelam Carolomanni se dicant. Vniuersa quoque Italia ad ipsum redit. Quamobrem Ioannes episcopus ira percitus, D. Petri aedem claudit, sacrificia ibi procurari vetat, expilatis templis, ecclesiasticis


page 414, image: s0414

opibus secum ablatis, per mare Tyrrhenum in Gallias nauigat annumque integrum ibimoratur: Imperii titulos in Ludouicum Balbum filium Imperatoris Caroli transferre conatur. Vbi hoc non procedit, cum Bosone, quem Galliae Narbonensi atque Prouinciae Carolus Calvus praefecerat, Romam redit: Bosom Italiam subdere, Carolomanno, auferre summa ope, frustra tamen studuit. Nam Italiae populi, Germanica fide Carolomanno virtutis ergo fauebant: qui se tamen duntaxat regem, non Imperatorem, aut Augustum, Caesaremue nuncupabat. Quemadmodum diplomata ab eo sacerdotibus, et monachis data, quae adhuc seruantur, indicant: quorum quaedam in Vtinensi historia iam publicavi. Vnius quod Reginoburgii in templo D. Hemerani integrum extat, caput et calcem subtexo. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Carolomannus diuina fauente gratia rex, etc. donat quaedam praedia, etc. aera haec est XII. Calendas Octobris, anno tertio regni Carolomanni serenissimi regis in Boiaria, et in Italia secundo, actum ad Hohberahah curteregia.

[Note: 5] Pannonio tum limiti, orientalique regno Boiariae Arnulphum filium suum Carolomannus praefecit. Ipse frequens Vtini habitauit, vbi templum mystis D. Benedicti extruxit, quod collocupletauit etiam Italicis praediis, ficuti diplomata testantur. Ibi etiam diuum Maximilianum, diuam Felicitatem, brachium diui Philippi legati Christi, complura alia sacra reuerenter condidit, quemadmodum in Vtinensi historia diligentius explanaui.

[Note: 6] Dum talia in Germania, Italiaque geruntur, Ludouicus Balbus filius Imperatoris Caroli, cognomento Calui, Celtarum rector, successu patruelium suorum territus, ad Ludouicum Austriacum legatos mittit: iniuriam a parente, se inuito illi illatam deprecatur, foedus et pacem exposcit. Orientalis princeps benigne legatos patruelis sui accipit, absoluitque, mense Octobri ad Aquas Graneas se confert. Haud inde procul in ripa Mosae apud Marsanam ambo Ludouici, Austriacus, et Vestriacus conueniunt, societatem his legibus sanciunt. Lotharingiae partem quisque regum, quemadmodum parentes diuisere, retineto. Italiam Carolomannus, vti subegit, possideto. Vterque vtrique cordi sunto: auxilium mutuum alius alii, absque dolo ferunto. Superstes, defuncti vita liberum tutor esto, consilio, et armis, quo illi haereditatem paternam mancipent, fautor ac consultor adesto. Discordiae, simultatum, odii authores procul in malam crucem ex aula abigunto. Quisquis publice iure potius, quam vi, atque fraude disceptare recusarit, vtroque regno in exilium sine lare sine pignore extrudat. Ad Carolomannum, et Carolum clarissimos reges amici proficiscantur, qui ipsis, vt haec quoque pacta recipiant atque obseruent, persuadeant. Nam vt Respublica Christiana stabiliatur, salua sit, et stare possit, idem nos nolle atque velle necesse est.

[Note: 7] Posthaec Ludouicus Germanus in Franciam hybernandi causa ad Forchaim redit. Hocque anno dira lues in boues saeuit, maxime circa Rhenum: Vbi in Vangionum agro, haud procul ab Ingelhaim in VValshaim pago, canes villatici omnes cadauera laniatum, vt fit, conuenerunt. Deinde vno die, vna simul cohorte, nemo scit, quo nam gentium ex hisce finibus migrarunt: nec viui, nec mortui cuiusque aut vestigium postea inuentum.

[Note: 8] Circa idem tempus, nempe anno ab orbe seruato octingente simo vnde octogesimo Carolomannus morbo materno Vtini adficitur, ac decumbit, officioque linguae subito destituitur. Ludouicus frater eius vbi hoc audiuit, maturius ex hybernaculis progreditur, Boiariamque petit. Reginoburgium ad se omnes proceres Boiorum accersit, sibique, nullum alium regem, si Carolomannus decesserit, recepturos, sacramenta dicere iubet. Rebus Boiariae compositis, Francofordiam se recipit, Paschalia ibi celebrat.

[Note: 9] In Gallia eadem tempestate Ludouicus Balbus, tertio Idus Aprilis moritur, princeps simplex, mansuetus, religionis et pacisstudiosus. Adoledam [Note: Adelhaida alias.] vxorem grauidam, et duos filios Ludouicum, et Carolomannum, quos ex Ansgarda concubina procrearat, reliquit: moxque de regno


page 415, image: s0415

certamen editur. Theodericus et Hugo abbas, dux limitis inter Sequanam et Ligerim, Carolomannum et Ludouicum adolescentes admodum scitos, bonae indolis, ingentisque animi ad auitum paternumque solium subleuandos, decernunt. Quidam Bosonem, Richildae Augustae fratrem, quem Imperator Carolus Caluus Narbonensi prouinciae praefecerat, accersendum putabant. Atque Boso vbi ei renunciatum est de morte Balbi, nouum Imperium adolescentulorum, velut vulgo conceptorum aspernatus partim minis, partim pollicitationibus episcopos, atque Burgundiam, sine certo regis et regni haerede sibi attrahit, Lugdunique ab Aureliano vrbis archimysta, et caeteris episcopis rex Burgundionum adpellatur, sacroque oleo inungitur.

[Note: 10] At Gotholinus monasterii D. Vincentii, atque Germani extra moenia Lutetiae Antistes, et Conradus Parisiorum praeses, cum plerisque, Gallias Germaniae, vnde omnis nobilitas Franca oriunda esset, rursus coniungendas censebant. Hactenus ambo regna sub vnius Imperio florentissima extitisse, et ad summum orbis terrarum fastigium euecta fuisse, divisa vero in partes, sensim collabi et ad interitum properare: Imperiumque Francorum, quod sub vno stare posset, dum a multis sustinetur, haud dubie tandem casurum esse. Has ob causas Ludouicum Franciae orientalis regem iustum haeredem, cuius humanitatem, iustitiam, vimque bellicam iam factis sensissent, vltro vocandum ad auitum regnum esse. Nec mora, rogatus ab hisce Ludouicus Germanus, cum exercitu ad Mediomatrices accedit, inde Verodunum petit. Copiae eius quod ipsis annona ab incolis carius venditaretur, ad praedam conuersae. quicquid commeatus in agris, villis, vicis, oppidis fuit, diripiunt.

[Note: 11] Hugo et Theodericus, qui rebus iuuenum regum fauebant, Baltherum Aurelianensem episcopum, Goeramum, et Ansocherum equestris praefectos ad Ludouicum legant: ipsi Lotharingiae partem, quam auus, parensque suorum regum possedere, vltro reddunt, orantque, vt caeteras Gallias principibus suis omni destitutis humana ope, pro iure consanguinitatis relinquat, ac domum absque suo maleficio redeat, regesque cognatos vti filios amet. Rector Austriacorum cum iam etiam insolentiam Germanici exercitus Gothelmo, et Conrado displicere animaduertit, postulatis annuit, conditionem accepit. Veroduno in fidem accepto, atque Leucorum Tullo ad Mosam, inferioremque Lotharingiae partem, quae Imperatori Carolo Caluo, filioque eius Ludouico Balbo paruerat, migrat, ad se omnes episcopos vltra Mosam incolentes venire iubet, sacramentaque dicere praecipit. Cameracum itaque, Tornacum, Flandri, Brabantini, Toxandri, Hannonii iussu Ludouici, et Carolomanni regum Celtarum illum accipiunt, eidem deditionem faciunt.

[Note: 12] Inter haec Adelhaida vxor Ludouici Balbi marem edidit, cui Carolo cognomen aui fecit, qui et Carolus posthumus dictus est.

[Note: 13] Caeterum Ludouicus noster auctus regno Lotharingiae integro, praeter Lugdunum, quod Boso occuparat, Mogontiacum, inde Francofordiam ad Vxorem Luitgardam frementem, iurgiaque crebro ingerentem, quod non omnes Gallias vltro oblatas accep isset, sese recipit. Id vbi accepere Gothelmus, et Conradus, ad reginam in Germaniam diuertunt: inde cum literis in Gallias redeunt, partes regis Germanici confirmant, eum mox cum copiis affuturum, vbi res Boiariae, quas praeripere nepos ex fratre conaretur, composuerit, adfirmant. Iisdem enim diebus Arnulphus, filius Carolomanni, ex concubina genitus, Landbertum, aliosque plerosque praefectos Boiorum, quos minus dicto audientes aegroto parenti esse cauillabatur, dignitate mouerat, Boiaria exegerat: ipsique ad Ludouicum, opem eius implorantes aufugerant, criminabanturque Arnulphum tanquam regnum Boiariae sibi adserere vellet. Ludouicus igitur cum vxore Luitgarda, et filio Ludouico in Boiariam, vocatus quoque a fratre Carolomanno, properat. Adest et Carolus frater natu minimus, rex Sueuorum. Ambo Vtinum ad Carolomannum Germanum


page 416, image: s0416

conveniunt. Carolomannus desperata salute, cum aegritudo glisceret, ne discordia belloue post fata sua populus adteretur, cum lingua non posset, authographo Ludouico regnum Boiariae tradit, ipsi vxorem, et filium commendat, Caroloque per manusdat Italiam.

[Note: 14] Hic comparato vndique milite, cum Richarda vxore, in Italiam irrepere tentatper alpes Iulias, circa quarum radices ipsi Ludouicus, et Carolomannus germani fratres, reges Galliarum, Bosonem tum oppugnantes, officii causa obuiam procedunt.

[Note: 15] Carolus salutatis nepotibus de improviso Italiam inuadit, cis Padum, omnia celerius opinione occupat. Et vt maior authoritas foret, archimystes primarius Germaniae Luitpertus Mogontinus iussu Ludouici, et Theodomarus Iuuauensis archiepiscopus Boiorum, mandato Carolomanni et Caroli proficiscuntur. Vbi Ravennam ventum est, concilium ibi procerum Italiae cogitur. Ioannes pontifex Romanus, patriarcha Foroiulianus, archiepiscopus Mediolanensis, Senatores, episcopi, tetrarchae, dynastae, proceres Italici frequentes coeunt, in verba noui principis iurant. Conuentu peracto, Carolus cum vxore Romam proficiscitur, a Ioanne octauo pont. Max. cum coniuge inauguratur, Augustusque a senatu, populoque Romano acclamationibus solennibus consalutatur, octauo Calendas Ianuarii. Accepto igitur Augusti cognomine in Italia habitauit. Theodomarus [Note: Diethmarus siue Theodomarus.] diuum Vincentium a Romano episcopo impetrauit, in Boiariamque Iuuauiam transtulit.

[Note: 16] Porro Ludouicus Boiariae totum regnum in deditionem accipit, alimenta, sumptusque, praetores fratri praebere iubet. Partem Pannoniae, vbi fontes Draui Sauique amnium sunt, Arnulpho in tutelam commendat, Charini limitis ducem appellat. Etichonem [Note: am Lechrain.] socerum suum Sueuum genere oriundum ex Altorff, Rauenspurgioque Lycaciis [Note: Eticho Comes in Altorff.] occidentali Boiariae termino praeficit. Vbi haud longe a fontibus Ambronis fluuii in vico eiusdem cognominis [Note: Amberga.] templum [Note: Eihal monasterium.] diuo Benedicto, eiusque duodecim consecraneis dicauit. Hainricus filius eius a sororis marito, quicquid in superiore Boiaria aureo vehiculo a prima luce ad meridiem ambiret, quasi ludo exposcit. Ludouicus ratus fratrem coniugis pauperiorem esse, quam vt aureum carrum possideret, postulatis annuit. Mox Hainricus plaustro rustico, in sinu quidem aureum curriculum admodum paruum gestans, vnde cognomen [Note: Heinrich mit dem guldnen VVagen] ei adhaesit, circumuectus esta Lyco ad Ambronem: a Gelono [Note: Glan.] flumine ad alpes Peninas. Arrisit Ludouicus dolo, et quaecunque hisce finibus continentur, Hainrico donauit. Huius proles, itidem Hainricus, Hatam [Note: Hata Comitissa ex Hobenuart et Diessen.] ex Hohenuuart, et Damasia oriundam vxorem ducit, ex qua diuum Conradum tulit: nam eius posteritas potita est Boiaria: in superioreque Vindelicia construxere, et collocupletauere coenobia Altonis monasterium, Raitenbuch, Steingaden: vbi eorum mausolaea adhuc ostenduntur. Sed haec suo tempori reseruabo. [Note: Libro VI. nimirum cap. I. vbi de hac re latius.]

[Note: 17] Ludouicus per duces suos, Hugonem filium Lotharii regis, et VValdradae concubinae latrocinia in Galliis agitantem, haud longe a Veroduno superat, commilitones eius trucidat, arce potitur, eam solo aequat. Dumque Reginoburgii Boiorum negotiis intentus est. Ludouicus filius eius impubis, quem Lutgarda vxor iusta peperit, de fenestra Palatinarum aedium decidens, ceruices fregit animamque efflauit. Parentes luctu, tristitiaque saturi, hyematum Francofordiam tendunt.

[Note: 18] Deinde primo vere cum vxore Lutgarda rex Boius, Francorumque ad Aquas Graneas migrat. Dein Gallias subacturus Clusiacum petit. Obuiam veniunt Gothelmus et Conradus, cum suae factionis hominibus, regemque Germanum cum vxore honorifice excipiunt, per Galliae Occidentalis oppida, vicosque Attiniacum, Hercuriacum, Ribodi montem circumducunt. Tandem


page 417, image: s0417

Ludouicus et Carolomannus Germani, Vestriacae Franciae reges armati cum suae partis proceribus sese aduersariis opponunt, ab vlteriore regno eos vi prohibere meditantur. At amicis connitentibus, pax quae superiore anno inter reges conuenerat, redintegratur et iurisiurandi religione sancitur. Vniuerso Lotharingiae regno (vti supra) Galli denuo cedunt, et ad id quod quasi mancipio dare regi Austriaco debuerunt, velut liberales venditores solent, auctarium addidere: Attrebates [Note: Arras.] nimirum, atque diui Vedasti templum.

[Note: 19] Facto itaque foedere cum nepotibus, et indicto Gundolphiam conuentu, Ludovicus noster domum reuertitur. Inter redeundum in Carbonaria sylua, ad Salitam fluuium, iuxta pagum regium Thimum, Nordomannos cum praeda magna, classem repetere conantes, offendit, signo dato, in latrones irruit, quinque millia trucidat: reliqui fugam capessunt ad superiorem vicum, ibi gradum sistunt, ibi se defendere, atque munire parant. Hugo filius regis naturalis, dum incautius dimicat, grauiter vulneratur, ab hostibusque capitur, interque eorum manus animam efflat. Ludouicus ratus filium viuere, receptui canit, suos ab oppugnatione, si quo pacto filium redimere queat, reuocat. Interim nox intercedit, colloquium et praelium diremit, nostrosque ad castra redire compellit. Noctu Dani corpora suorum, qui praelio ceciderant, flammis exurunt: ita tenebris tuti ad classem euadunt. Vbi illuxit, Ludouicus inter cadavera agnoscit filium, corpus eius ad Laureacum monasterium transfert.

[Note: 20] Eodem tempore in Dania graue vulnus accepimus. Nordomanni nostros fraude superarunt, penitusque deleuerunt, vt dici solet, a caluo ad caluum. Bruno regulus Saxoniae patruus Hainrici primi Caesaris Germaniae, Bardo frater Luitgardae reginae, Theodericus, Marichardus Hildeshaimensis, episcopi, Vichomanus, Bardones duo, Theoderici duo, Gericus, Luithulfus, Folmarus, Auanus, Lotharius duces, vndeuiginti praefecti, quorum nomina subtexo, Aderami, Asovini, Addastae, Aedones bini, Botho, Valo, Adeluini duo, Bernardi duo, Theodericus, Aeluaritus, Ariouistus, Isenothus cum valida manu in Nordomanniam ad perdomitandos toties perfidos proficiscuntur, ibique castra faciunt. Est Danorum regio cauernosa, mare interfluit, sed obicibus arcetur: hos cum cimbri reiecere, admisereque vndique aquam, castra aquis operta sunt. Nostri omnes a caluo ad caluum (vti dicitur) a minimo ad maximum vndis obruti, extincti sunt, ne vnus quidem, qui cladem nunciaret, euasit. Mea memoria eodem stratagemate Cimbrorum regi populares sui rebellantes aliquot millia abstulere.

[Note: 21] Per idem tempus Ludouicus reuersus e Gallia Francofordiae Paschalia celebrat. Sorabes, Boiemi, caeteri transalbiani Sclaui, vbi male pugnasse Saxones audierunt, Turogorum fines invadunt, iuxta Salam flumen omnia ferro, flamma deuastant. Poppo dux limitis Sorabici Venedos onustos praeda, incautiusque velut profligato, deletoque: hoste ouantes, de improuiso adgreditur, caedit, fundit, et ad internecionem, ne nuncio quidem cladis superstite, delet.

[Note: 22] Sup idem tempus Carolomannus rex Boiorum, et Italiae XII. Calendas Aprileis, Anno salutis octingentesimo super octogesimum Vtini diem obit, ibique sepelitur: quemadmodum eius sepulchrum extat. Fuit peritus literarum, pietatis, et abstinentiae, atque armorum iuxta studiosus. Quoties ipse quidem cum hoste conflixit, semper victor extitit. Imperii sui terminos ferro plurimum prolatauit. Adversus Venedos orientales, Boiariae conterminos, bella plurima sub patre duodeviginti continenter annos feliciter gessit. Omnibus bonis artibus corporis atque animi praeditus, forma fuit venusta, iusta statura, corpore robustissimo: affabilis, placidus, clemens erga supplices: saeuus ac truculentus, hostibus, summa facilitate, atque modestia cum sius versatus est.


page 418, image: s0418

Nil popularitatis omisit, populum, plebem omni comitatis occasione, salua tamen maiestate, tractauit. In republica administranda magistratibus constituendis, officiis delegandis peculiarem praestitit solertiam: in his non solum principis, sed et parentis affectum exhibuit vnicum: omnium laudum concordia, omnis gloriae concentus huic regi contigit. Tanto tamen principi legitima soboles nata non est, ob sterilitatem vxoris. Ex Litouinda concubina, ex Charinis oriunda, foemina rarae nobilitatis, eximiae speciei filium tulit, cui Arnulpho nomen, sanctissimi Mediomatricum episcopi, authoris generis sui nomen dixit.

[Note: 23] Ludouicus interea frater Carolomanni conuentum in Vangionum vrbe agit, Gundolphiam, vbi constitutum erat ad nepotes suos ipse quidem non venit, at legatos cum haud contemnenda manu misit. Duces suos Hainricum, et Albertum aduersus Hugonem nothum Lotharii regis, Gallias infestantem proficisci iubet. Ipse contra Nordomannos, qui Neomagum occuparant, exercitum ducit, hostesque obsidet: nec praedas agere sinit, leuia vtrinque fuere praelia. Ex nostris Eberhardus, filius Meginardi Saxonum dynasta, captus est, quem Euesa mater aere redemit, incolumemque postliminio recepit. Dum ibi statiua habet rex eius duces Hamricus, et Albertus cum Hugonis copiis manus conserunt, acriter vtrinque pugnatum est. Diethboldus tribunus militaris ex sorore Hugonis progenitus, multis illatis, acceptisque vulneribus, tandem in fugam a nostris coniectus euasit. Hugo praelio non interfuit. Duces nostri victoriam, haud tamen incruentam adepti, profligatis latronibus, triumphantes Gundolphiam se ad reges Vestriacos conferunt, quo et Imperator Carolus ex Italia perrexerat.

[Note: 24] Vestriaci et Austriaci coniunctis viribus, cum regibus Galliae Ludouico, et Carolomanno, cum Carolo Romano Imperatore aduersus Bosonem Burgundiae regem armasimul mouent. Masticonem vrbem Burgundiae obsident, vique expugnant. Bernardum quem cum valido praesidio in ea Boso reliquerat, in ditionem accipiunt. Boso Viennam fugam capessit, ibique se munit. Imperator, et reges Celtarum fugientis vestigiis inhaerent, simul ad Viennam armati contendunt. Boso relictis ibi Richardo fratre, et filia, item vxore Irmodruda, filia Ludouici Augusti, consanguinea principum, territus ad cacumina alpium inaccessa perfugit. Imperator foedere iuramenti religione cum patruelibus sancito, in Italiam abit.

[Note: 25] Galli, Germanique Viennam obsidione claudunt. Nordmanni cum Ludouico rege Germaniae paciscuntur, se nunquam de caeteroregnum eius inuasuros, dant fidem, si rex incolumes abire abductis copiis sinat. Ludouicus ex pacto Francofordiam redit, exercitum dimittit. Dani incenso praetorio, hostia Rheni repetunt, nauibus conscensis, in Occidentale regnum irrumpunt, vicos, oppida, templa diripiunt, comburunt. Ludouicus rex Occidentalis relicto fratre Carolomanno in obsidione Viennae, in Galliam Belgicam secundam contra Cimbrorum incursationes properat: eidem Gundolphiae Ludouicus noster obuiam venit.

[Note: 26] Huc quoque Hugo aduersa pugna, et caede suorum fractus accepta publica fide accessit: gratiam, veniam praeteritorum impetrauit, principi Germano se in clientelam dedicauit. Is ipsi quasdam praefecturas, et contubernia in fidem commendat. Verum Hugo prauis obsequens consultoribus, fidem frangit: quamobrem a militibus nostris regno orientali in Burgundiam expulsus est. Ludouicus inde Germanicus in Boiariam transitum facit, totam ibi aestatem versatur.

[Note: 27] Ludouicus Gallicus cum Nordomannis dimicat, nouem millia Danorum trucidauit, potitusque tanto triumpho, paulo post diem obiit. Carolomannus frater eius dimissis quibusdam in Burgundia, aduersus Nordomannorum reliquias contendit, perpaucos hostium, quos fuga seruauit, domum retro ferre pedem cum ignominia et dedecore, vi et armis cogit. Vbi illi reparatis viribus, vtraque regna inuadere meditantur, interim Vienna expugnatur.



page 419, image: s0419

[Note: 28] Vxor Bosonis et filia frater Richardus captiui, ad Heduorum vrbem Augustudunum deducuntur, ipsique Carolomanno se dedunt. Auxiliares copiae, quas rex noster miserat Carolomanno, domum reuertuntur.

[Note: 29] Vix hic armorum crepitus, tubaeque sonitus conticuerat, ab Aquilone saeuior tumultus, inauspicatumque fulmen intonuit. Godofridus, et Sigefridus reges, Vormus, et Haliso duces Cimbrorum, mense Nouembri ad hostia Rheni ad pellunt: deinde Hasalon in ripa Mosae oppidum XIV. milliaa Rheno passuum firmissimum occupant: locum castris capiunt, validius vallo, fossa muniunt. Deinde finitima quaeque loca Germanici regni crudeliter ferro, flamma depopulantur. Cameracum, Attrebates, Tornacum, pagum Hispanicum, Morinorum, Moenapiorum, Bathauorum fines, diui Vdalrici, et Richarii contubernia, Gandauos, quicquid ad Scaldam flumen pertinet, adterunt: Louanium, Tungros, Traiectum, Leodium, monasterium diui Lamberti concremant: vniuersam inde Ribuariam inuadunt, Nouesium, Iuliacum, Vbiorum vrbem, Bonnam simili clade adficiunt: Aquas Graneas incendunt, in sacra aedicula, regios equos stabulantur. Indum Malomundarium, Stabulum, Monasterium diripiunt, exurunt, in cineres et fauillas cuncta redigunt. Arduennam post syluam haud mitiore animo percurrunt. Prumiam templum monachorum opulentissimum Epiphaniorum festo die irrumpunt, triduo ibi consident, circum circa omnia deuastant, nihil intactum relinquunt, agricolae, ciues, vulgus inconditum, inermeque bellandi imperitum, nec disciplinae militaris expertum, absque ordine, ingenti edito clamore, quasi lupos venaturi in hostem irruunt, sed veluti pecudes inulti mactantur a Cimbris: fit fuga ex vicis, oppidis, coenobiis, pars in moenia firmiora se confert, pars latebras syluarum, paludumque, et cacumina montium petit. Monachi, sacerdotes, foeminae sacratae, qui aufugere potuerunt, Mogontiacum se conferunt, sacra secum auferunt. Hostes ingenti onusti praeda, Prumia incensa ad castra reuertuntur.

[Note: 30] Nam Ludouicus rex reuersus ex Boiaria Francofordiae aegrotabat, contractisque vndique copiis, duces suos contra Nordomannos proficisci imperat, qui proxime hostes consedere. Tum tertio Calendas Ianuarii Mogontiaci terra intremuit, postea XV. Calendas Februarii sidus crinitum visum est. Tertio deinceps die Ludouicus rex noster naturae concedit, anno Christiano aerae octingentesimo octogesimo secundo, mox effertur ad Laureacum, ibique iuxta parentem conditur.

CAPVT XIX. Imperator Caroli III. siue Crassus Alemannorum et Boiorum Rex. Nordomanni sedes in Gallia acquirunt.

1. Exercitus Germanarum morte Regis attonitus dilabitur. Nordomanni in Germania vlterius progrediuntur, Augustam Treuerorum aliasue vrbes euertunt, Germanos fundunt.

2. Boso Burgundiae, Hugo Lotharingiae inhiat et eam infestat.

3. Nordomanni audito rumore de Caroli Crassi aduentu adcastra sua se conferunt ibique Caesarem expectant.

4. Germani Carolo Crasso homagium praestant Carolus copias contrahit.

5. Imperator tripartito exercitu castra hostium petit, quorum vnus hostes ex improuiso adortus, iisdem repulsis ad Imperatorem se recipit.

6. Imperator hostium castra arcta obsidione cingit. Diratempestas et posthanc pestis vtrumque exercitum affligit.

7. Nordomanni pacem petunt, et eam sub conditione iurandi de nunquam in imperium reuertendo, impetrant. Gotofridus baptizatur, et Gisolam Lotharii filium cum insigni dote in matrimonium accipit.

8. Carolus exercitum dimittit. Pestis in Boiaria Tumultus Saxonici.

9. Boso Burgundiae Rex et Hugo Imperatori se submittunt. Carolomannus partem Lotharingiae postulat.



page 420, image: s0420

10. Sigefridus contra pacta inferiorem Germaniam incursans ad internecionem caeditur. Varii abbates a Caesare constituti.

11. Iohannes VIII. Pontifex Romanus moritur, successor Marinus ab Imperatore confirmatur. Vido Dux Tusciae ad obsequium cogitur.

12. VVilhelmo et Angelscalco Marchionibus in Boiaria inferiori mortuis Imperator dat successorem Aribonem, praeteritis antecessorum liberis, Vvernero, Vzilone, Megigotho et Poppone.

13. Aribo Suatebogum contra VVernerum praedecessorum liberos in auxilium vocat. Suatebogus occasionem vindictae exercendae nactus sub specioso titulo in Boiariam saeuit.

14. Superiores comites Aribonem, Boiaria pellunt et marchionatum vsurpant. VVernerus et Vzilo praelio victi rapiuntur crudeliterque membris mutilantur, Boiaria deuastatur.

15. Megigothus et Poppo ad Arnulphum confugiunt. Suatebogus eos sibi reddi postulat et Arnulphum ad purgatorium iuramentum adigit. Sauus et Dravus fluuii.

16. Suatebogus Boiariam Austriacam inuadit, Megigothum et Popponem superat, omnia crudelissime populatur, nobiles membris mutilat.

17. Imperator in Pannoniam proficiscitur, Suatebogo Morauiam, Vratislao Pannoniam secundam dat in fidem, Arnulpho filio Carolomanni Boiariae regnum committit.

18. Vido se Imperatori submittit et iuramento purgat.

19. Segifridus Cimbrorum rex Galliam inuadit, pacemque maximo pecuniae numero vendit.

20. Carolomannus inter venandum vulnere accepto interit.

21. Cimbri audita morte Regis in Galliam redeunt. Galli se Carolo Crasso heredi legitimo dedunt, ipsique homagium praestant. Nordomanni recedunt.

22. Marinus Ponitfex moritur. Hugo cum Gotofredo Danorum Rege contra Imperatorem et de regno diuidundo conspirant.

23. Gotofredus ab Imperatore per dolum petit, vt ad Confluentes Rheni transferatur. Imperator Gotofredo vt in Bathauiam insulam veniat nunciare iubet.

24. Imperator Carolus fraudem Gotfridi subolens de eo tollendo consilium init.

25. Gotfridus ab Eberhardo ad ida Caesare instructo lethaliter in capite vulneratur omnesque Nordomanni in Insula Bathauia inuenti trucidantur.

26. Hugo capitur et excoecatus in monasterium deportatur ibique moritur.

27. Suatebogus et Arnulphus Boiorum Dux foedus ineunt et triplici modo confirmant.

28. Nordomanni audita clade suorum Germaniam inferiorem inuadunt, trans Mosam castra faciunt, et Lutetiam Parisiorum obsident.

29. Carolus Crassus Hadrianum III. Pontificem Romanum confirmat. Decretum Pontificis de potestate Episcoporum parochias tempore inuasionis a gentilibus factae, deserendi.

30. Seditio Ticinioritur. Beringarius Luitperto ex inuidia bellum indicit, eiusque suppellectilem et gazam diripit.

31. Heinricus Lutetiis obsessis in auxilium mittitur, et a Nordomannis in insidias ductus interimitur, exercitus Imperatoris amisso capite dilabitur.

32. Imperator cum exercitu aduersus Nordomannos castra locat. Oto dux Vestriae constituitur. Pax cum Nordomannis pangitur concessis iisdem vrbibus quae Carolum nondum receperant. Nordomannia. Rollo fit Christianus.

33. Carolus incisione a dolore capitis liberatur Beringarius Luitberto satis facit. Irmindruda Bosonis vidua Imperatori se cum filio submittit, a quo filius adoptatur.

34. Luithardus ob stupri suspicionem cum Imperatrice dignitate mouetur. Augusta ferro candenti et iuramento purgato crimine in monasterium concedit.

35. Carolus repuerascit. Nonnullis regionibus ob id deficientibus Arnulphus Dux Boiariae curam imperii suscipit.

36. Imperator ab omnibus desertus egens et famelicus ab Arnulpho pagum pro sustentatione sua impetrat, et post paucas dies moritur. Origo annum Christi diplomatibus addendi.



page 421, image: s0421

[Note: 1] EXercitus morte regis conturbatus, velut sine capite corpus tabescit, atque dilabitur, quisque domum suam redit. Nordomanni vbi haec cernunt, vestigiis nostrorum haerent, vsque Mosellae confluentem, nil intactum, inuiolatumque relinquunt. Mogontiaci tum trepidatum est: murus semidirutus instauratus celeriter, atque refectus, fossaque perducta. Dani recta Mosellae ripa ascendunt, Treverum Augustam ciuibus, atque incolis partim caesis, partim in fugam datis, invadunt, Nonis Aprilibus, qui tum dies quintus septimanae erat, quem cultores deotum, Iouis vocant, et nos ob Vesperam nouissimam Christi [Note: in coena domini seu die viridium.] seruatoris nostri, anniuersario sacro celebrem habemus, capiunt: Paschalibus quietem agunt, iumenta, militesque commeatu reficiunt. Posthaec vrbem, omnem agrum finitimum flamma proterunt, concremant: ad Mediomatrices infesta acie contendunt. Valo vrbis pontifex, Adelhardus [Note: qui a Reginone Andalbardus vocatur.] praefectus, Bertolfus Treverensis archiepiscopus, armati se Cimbris opponunt. Primo impetu Valo [Note: qui et VValo] occiditur: caeteri in fugam passim effunduntur. [Note: haec ad longum Crantzius Libr. 2. c. 9. et 10. derebus Nordmannorum.]

[Note: 2] Accessit ad hoc malum, quod Boso Burgundiam occupare, Hugo Lotharingiam connitebatur: ille occidentali, hic orientali Franciae imminebat: ambo pari insania praedas agebant, latrocinia exercebant, vtrunque regnum infestum reddebant. Iam Imperator Carolus Caesar Augustus, filius Ludouici regis Boiorum, Francorumque Ludouici Pii nepos, pronepos Caroli Magni, audita morte fratris, et hostium saeuitia, ex Italia cum pluribus legionibus aduentare iactabatur.

[Note: 3] Quamobrem Nordomanni coeptum deserunt iter, retrorsum vela dant, cursus iterant relictos, onusti praeda, ne palantes circumuenirentur, ad castra sua iuxta Mosam, vbi Aschilocha a Rheno XIV. millia passuum distat, festinant, ibi Imperatorem expectare statuunt.

[Note: 4] At Caesar certior factus est de morte fratris, et incursatione hostium, crebris nunciis Germanorum, Gallorumque rogatus, vltimo Aprili in Boiariae regnum, metu Arnulphi nepotis ex fratre, ex Italia mouet, incolas Vindelicos, Noricos, Pannonios, Sclauos, Venedos, sibi sacramenta dicere iubet. Arnulpho Charinorum ducatum, quem a fratre acceperat, in tutelam committit. Eundem copias Boiorum, et Venedorum, quas contra Danos duceret, contrahere, seque sequi iubet: ipse Calendis Maii ad conventus in vrbe Vangionum agendos proficiscitur. Certatim proceres, episcopi, sacrorum, antistites, ciues aduolant, in verba Imperatoris iurant, et de exigendis hostibus consultant. Ex Italia, Gallia, Germania, qua latissime porrigitur, vndique legiones euocantur: placuit copias partiri. Imperator cum Longobardis, Sueuis, Francis ab Occiduo sole, recta Rheni fluminis ripa descendit. Arnulphus cum Boiis, et Venedis aduersa amnis parte arma mouet, Antoniaci copias transmittit, coeuntque exercitus.

[Note: 5] Hic rursus in tria agmina vires diuiduntur. Hainricus cum Franconibus, Arnulphus cum Boiis praemittuntur, diuersis itineribus properant, si insidiis hostem occupare possent, praecedunt: subsequitur Carolus cum Italis, et Sueuis, iustoque exercitu Hainricus et Arnulphus celerius opinione, et praeter spem ad hostium castra delati, de improuiso hostes adoriuntur, plerisque occisis, caeteros in oppidum repellunt expugnanda castra esse decernunt. At quidam Francorum proceres, auro a regibus Cimbrorum corrupti, periculosam esse oppugnationem pro concione proponunt, se aduersus tantam multitudinem haud aequo Marte dimicaturos, ad Imperatorem, ne ob paucitatem ab hostibus contemnantur, ac denique circumueniantur, redeundum esse vociferantur. Milites ab his concitati, inuitis ducibus ad Carolum retro cedunt.

[Note: 6] Imperator coniunctis copiis, ad Cimbrorum munimenta infesto ac intento procedit exercitu. Illico reges, duces,


page 422, image: s0422

omnis equitatus, pedites vniuersi, hostium in castra obtrusi sunt, obsidioneque cincti. Nec aditus, nec exitus cuiquam patebat. In duodecimum diem iam circumsessio protracta fuerat: ecce tibi subito duodecimo Calendas Augusti, post meridiem nubila obducuntur, tenebrae castra nostratium obumbrant. Tum fulgetra crebra oculos perstringere, crebra item tonitrua aures obtundere coeperunt. Grando dira, nec antea nostris visa, conglaciato imbre, oui anserini instar cadit: equi adflicti, repagulis praefractis, habenis abruptis, sursum deorsum recalcitrando feruntur. Moenia quoque oppidi, quod circumsidebatur, corruunt, adeo vt equestris turma, nisi vallo, fossaque arceretur, irrupisset. Secuta est ob aestum plus solito grauiorem, pestilentia. Ea foris et intus, extra et intra moenia in homines, et iumenta iuxta saeuire coepit. Dira lues et cadauerum foetore gliscebat: in eodem luto et obsidentes, et obsessi haesitarunt.

[Note: 7] In eo articulo vtrinque constrictis, primi hostes de pace oratores suppliciter mittunt: Augustusque vocato concilio, mandata Godofridi, et Segifridi regum Cimbrorum cognoscit: quibus mandatis potestas appellandi Caesarem, foedusque faciundi amicorum vtriusque partis arbitrio, et interim induciae ab Augusto postulabantur. Ea Hainrico et Arnulpho et plerisque placuere: pauci vero ferocius decernunt, scilicet ignari rerum humanarum, et fortunae, qua nihil versatilius est, illae quoque fluxae, et mobiles saepius in aduersa mutantur, et ex tranquillissimo portu. Caeterum Dani impetratis omnibus, fideque publica accepta, prodeunt, et primo Sigefridus, cuius vires validiores erant, ex oppido cum suis egreditur, ad Imperatorem in castra deducitur, ibi se continuo cum omnibus Imperio excessurum, nec vnquam de caetero eo venturum iurat: duos dies ita simul rex, et maior potestas sumunt. Inde Sigefridus cum quadraginta millibus ad naues properat, finibusque orientalis Franciae excedit. Porro Gotofridus in verba Imperatoris iurat, Christianam philosophiam recipit, fitque regis lustricus pater Imperator, Cimbroque dat in matrimonium Gisalam patruelis sui Lotharii filiam: eandem instruit Francis auri libris bis mille, atque octoginta, quod est nunc nostratis pecuniae, aureum [Orig: aureûm] nempe nummum [Orig: nummûm] millia ducenta, sexaginta sex, et paulo plus, ducenti nimirum, et quadraginta aureoli. Insuper nouus sponsus ducatu Frisiorum donatur ab Augusto.

[Note: 8] Qui hisce rebus gestis ad Confluentes Mosellae, atque Rheni cum exercitu redit: vbi omnes honesta missione exauthoratos domos abire iubet. Boiis reuertentibus grauis pestilentia comes fuit, quae toto Boiariae regno vbique grassata est. Ciuilem tumultum inter Turogos, ac Saxonas Poppo et Egino praefecti Turogum concitant. Saxones superiores marte fuerunt.

[Note: 9] Imperator VVormatiam ad conuentus agendos proficiscitur. Interfuere huic concilio Venedorum legati. Ibi Boso, qui Burgundiam occuparat, se regem vocarat, Imperatori deditionem facit. Et Hugo filius Lotharii in gratiam Caesaris redit, Mediomatricum templi sacerdotibus curator datur. Hugo abbas legatus Carolomanni regis Galliae expacto partem Lotharingiae reddi postulat. Vniversos pacatos Carolus dimittit. Richardem Augustam Romam, vbi degat regiam vitam, per Luithardum [Note: Luithardus qui et Luitualdus.] Vercellensem episcopum, magistrum epistolarum deducit.

[Note: 10] Interea Sigefridus Nordmannus inferiorem Germaniam contra foedus incursationibus infestat. Hainricus frater Popponis, palantes Nordmannos, praedationibusque intentos, subito aggressos vniuersos ad internecionem cecidit. Imperator soluto VVormatiae conuentu Calendis Nouembribus in Sueuiam se recipit: ad lacum Brigantinum progreditur, apud sanctum Gallum, oppidum Suevorum natales Christi concelebrat. Hartmudum monachorum magistrum, virum tum prudentem, tum senem in aulam adsciscit, Bernhardum, monachis praeficit. Inde in Boiariam Reginoburgium se confert, Paschalibus ibidem conventum


page 423, image: s0423

cogit, quo peracto Romam contendit.

[Note: 12] Ioannes octauus pontifex vrbis, animam efflarat. Marinus a senatu populoque Romano communi omnium consensu in Pontificatum maximum cooptatur, Caesarque author fit. Eisdem diebus Vido Tusciae dux rerum nouarum postulatur, Spoletum ei dies dicitur. Verum ipse sibi fuga consulit, cum Saracenis Mauritaniam incolentibus foedus icit. Beringarius consanguineus Imperatoris cum exercitu Vidonem persequitur: at peste saeuiente in militem Caesarianum, non penitus debellare hostem, atque omnibus oppidis, et castellis exuere potuit. Imperator ex Italia in Sueuiam reuertitur, inde Boiariam petit, Boiosque arma in Italiam mouere aduersus Vidonem praecipit, illique ad obsequium Vidonem coegere.

[Note: 13] Dum haec ita fiunt, Gallia ab occiduo sole, Boiaria ab orientis ora grauissimum accepere vulnus. VVilhelmus, et Angelscalcus vita decedunt. Hi fratres, proceres Boiorum, bellicis artibus praeclari, a Ludouico rege Boiorum, parente Augusti limiti Boiorum Austriaco, hoc est, Pannoniae iuxta Ptolomaeum, siue Norico iuxta Romanos, quatenus ab Arrabone flumine ad Danubium, Drauumque amnes pertinet, praefecti fuerant: nec minus fortiter, quam prudenter inferiorem Boiariam administrarant, Morauos, Sclauos, Venedos, Suatebogum saepius debellarant, saepius vicerant: terminos Boiorum ad Morauiam vsque promouerant. Et vt de Pannonia, quod ad Ptolomaei opinionem facit, explicem: etiam nunc pars Norici, quae Iuuauensi archimystae subdita est, Pannonia vulgo vocari solet. Quamobrem crediderim totum eum tractum Norici, vsque ad Histrum ab Ptolomaeo Pannoniam superiorem nuncupari, de qua Romani scriptore ne verbum quidem, qui regnum Noricorum vsque ad Drauum amnem protelant, vnamque Pannoniam enumerant, quae intra Sauum, Drauum, Histrumque amnes contineatur. Huncce ducatum Imperator Carolus (vt redeam vnde euagatus sum) Ariboni Boio tradidit, id permoleste VVernherus, Vzilo, Megigothus et Poppo, Boiorum ditissimi superiorum praesidum liberi, et cognati, tulerunt, coepereque Aribonem missum a Caesare procuratorem floccifacere, minusque ei quam par est, dicto audientes esse.

[Note: 14] Erat horum capitalis inimicus, quod a parentibus eorum crebris cladibus perdomitus fuerat Suatebogus Morauiae regulus. Cum hoc Aribo societatem facit, eidem filium dat obsidem, in auxilium eundem accersit. Suatebogus homo callidissimus, atque versutus, sub specie huiusce foederis, clades sibi a Boiis, iam diu illatas vlciscendi nactus, opportunitatem ad praetextum crudelitatis et vindictae, quam in Boiariae gentes exercere iam pridem concupiscebat, aduersus hostes Caesaris cum magno Venedorum numero in Boiariae orientales fines ingreditur: speciosum titulum sceleri praetendit, se aduersus hostes Reipublicae atque Augusti Christianissimi armaferre iactitat: se opitulatum ire legato principis Romani diuulgat. Casas, villas, agros exurit: sine discrimine inimicos, amicos, iuxta obterit: ferro, praedationibus vniversa vastat, in homines, et iumenta saevit: et cum magna praeda, incolumi exercitu in Morauiam redit.

[Note: 15] Superiores dynastae collectis copiis, comitibus plerisque Boiorum primoribus Aribonem authorem huiusce mali ex orientali Boiariae limite vi et armis exigunt, ipsi ducatum Pannoniae, quae tum a Boiis expulsis Hunnis, atque Auaribus incolebatur, vsurpant. Suatebogus ceu Augusto principi suirebelles domiturus rursus arma in Boiariam mouet, obuiam procedunt Sclauis in Aquilonari Danubii ripa, vim vi repulsuri VVernherus et Vzilo praesides, praeliumque cum Morauis committunt, sed a Suatebogo superantur, atque capiuntur, ipsisque genitalia, lingua, dextrae amputantur. Commilitones eorum vicissim laeua, dextraque mutilantur. Deinde Moraui victores superato Histro, ab Arrabone flumine, orientem versus cuncta terrarum, vbi tum Boii (vti plus millies iam dixi) habitabant, vastando percurrunt, nemine resistente rapiunt, caedunt, vrunt, hominum, superum opes diripiunt. Vbi satis saeuitum est, domos redeunt.

[Note: 16] Megigothus et Poppo hisce malis coacti, cum plerisque eum tractum incolentibus ad Arnulphum confugiunt. Is


page 424, image: s0424

tum orientalem Boiariae limitem, qua ad Austrum vergit, hoc est superiorem portionem, inferioris Pannoniae, vbi Saui, Drauique fontes sunt, procurabat. Amnes ii clari, atque nauigabiles in Danubium fluunt. Drauus ex Noricis violentior, Sauus ex alpibus Carnicis placidior: atque ea regio adhuc summo Noricorum principi quem Archiducem vocamus, parere solet, porro Suatebogus ad Arnulphum legatos ire iubet, suos, et Reipublicae atque Caesaris rerum domini hostes sibi reddi poscit: adigitque minis ac criminibus Arnulphum, vt is solenni ritu iuraret, et religione iurisiurandi se expiaret, neque res nouas moliri, neque in necem Augusta atque Suatebogi, quemadmodum rumore dissipabatur, conspirasse: neque cum Bulgaribus qui superiore anno Imperii fines vastarint, sensisse.

[Note: 16] Posthaec Suatebogus rersus Sclauos suos cogit, Boiariam Austriacam inuadit, regionem copiarum multitudine operit, adeo vt ab ortu solis ad vesperam locum quemuis datum vix praeteriret exercitus. Megigothus et Poppo cum quibusdam Pannoniam incolentibus arma corripiunt, aduersus Suatebogum procedunt. Dum primo impetu incautius pugnam cient, superantur, terga vertunt, armis abiectis versus Arrabonem flumen fugam intendunt. Ibi consistunt, praelium instaurant, victi Boii rursus ab hostibus in flumen acti submerguntur: VVolfherus episcopus trucidatur, Megigothus et Poppo cum plerisque Boiorum haud inulti cadunt. Berchtholdi frater cum nonnullis captus est. Posthaec Suatebogus atque Moraui ab Arrabone versus Eurum cuncta crudelissime depopulantur: nemini saeuissimus hostis parcit. Quicquid antea reliquerat intactum, obterit, colonos caedit, trucidat, seruos, ancillas cum paruis liberis extringuit, greges, pecora abacta sunt. Nobilitas partim caesa, partim capta, lingua, manibus genitalibus truncata est. Ita ea Boiariae, siue Pannoniorum, sine Noricorum pars ab Arrabone flumine orientis oram spectans, alioquin (vt nunc quoque) raris habitata cultoribus per tres continenter annos, Imperatore aliis rebus occupato, ac dissimulante, ita truculentissime adtrita, in vastam redacta est solitudinem. Id quod eius tempestatis scriptor versiculis hisce, non admodum cultis, summatim comprehendit, quos libuit ad faciendam fidem subtexere.

Omne dicit IESVSfieri non stabile regnum
In se diuiduum, et nil dissociabile firmum.
Hinc dolus, anxietastibi formosissima tellus:
Hinc labor exoritur, quondam Pannonia felix,
Hinc patriae planctus, et est miserabile funus.

[Note: 17] Imperator tandem ex superiore Boiaria in Pannonias et fines orientalis Boiariae, ad componendum tumultum hunc proficiscitur, ad flumen Tullinam, [Note: alias Tulna.] montemque Comagenum conuentum Boiorum, atque Venedorum agit. Ibi Suatebogo in verba sua iuranti Morauiam, tum latissimam Sclauorum tetrarchiam, conterminam Boiariae, dat in fidem. Caeterum ducatum Pannoniae secundae, quae tum portio Boiariae erat, et ad inferiorem partem Draui, Saui amnium, et ad Danubium pertinebat, Vratislao viro bellicoso commendat. Totius vero Boiarici regni curam Arnulpho, filio Carolomanni regis Boiorum, et Italiae, nepoti suo tradit et committit.

[Note: 18] Hisce peractis in Italiam se confert, procerum et ciuium concilium Ticini cogit, in Epiphaniorum feriis. Vido superior apparet, se et omnia Imperatori permittit: sea criminibus falso obiectis iuramento exoluit.

[Note: 19] In Galliam interea Segifridus Cimbrorum rex, qui ex orientali Francia confoederatus Carolo discesserat, impetum facit, ad Sonnam [Note: Sonna fluuius, qui et Sonnum dicitur.] Galliae Belgicae inferioris flumen adpellit, regnum occidentale ferro, flamma, rapinis depopulatur. Carolomannus rex, quod impar viribus nihil aduersus Danorum incursationes armis proficeret, abs gente, auri, praedarumque cupida pacem, maximoque pecuniae signatae numero cauponatur: in duodecim quoque annos, argenti pondo millibus duodenis, auri quatuor, et viginti inducias


page 425, image: s0425

paciscitur. His atque pecunia acceptis, Nordmanni ad classem, quam in littore oceani Gallici habebant, reuertuntur.

[Note: 20] Inter haec Carolomannus venatum proficiscitur, et dum ab apro occupamr, astipatore opem ferre conante, venabuloque incautius feram petente, lethali vulnere sauciatur, in paucisque post diebus interiit. Verum ne innocens occideretur, ab apro se percussum diuulgauit.

[Note: 21] Dani certiores facti de morte regis cursus relictos iterant, in Franciam Vestricam redeunt, praedas agunt, aedificia comburunt. Hugo abbas inter Sequanam et Ligerim praeses, caeteri optimates, legatos ad Cimbros mittunt, foedus violatum vociferantur. Adhaec Nordmanni respondent, se cum rege, non cum incolis pepigisse, illo defuncto pacta soluta esse, oportere successorem pacem tantidem redimere. Hanc ob rem continuo pontifices, duces, dynastae, primores Galliarum occidentalium ad Imperatorem Carolum, vt legitimum haeredem, in Italiam frequentes abeunt, deditionemque faciunt. Moxque Augustus rogatus, vocatusque ex Italia, in occidentalem Franciam transitum facit: Gallique ad Gundolphiam ipsi occurrunt, in ipsius verba iurant. Ita Galliae, Germaniae, Italiae quarto acquadragesimo anno, posteaquam diuisae fuerant, ad vnius potestatem rediguntur. Nordomanni quod foederati erant Augusto, retro cedunt, domumque reuertuntur.

[Note: 22] Caesar rebus Gallicis pacatis, ad conventus agendos VVormatiam in Germa niam pergit. Quo dum Marinus Romanus episcopus contendit, et iam medium iter perfecerat, diem obiit. Eadem tempestate Hugo filius naturalis Lotharii regis, quibusdam solita vanitate spem eius instantibus olim agitatum scelus exequi statuit, clam a Godofrido rege Danorum, cui Gisala soror sua nupta erat, exposcit auxiliares copias: quib us auitum paternumque regnum adserat, atque cum sorore et Godofrido partiatur. Godofridus igitur cum Hugone, inaudita antea facinoris societate inita, in Augustum conspirat: eum tollere, eidem regnum praeripere decernit. Quod cum vi, atque iure non posset, fraude assequi tentat.

[Note: 23] Gerolphum et Gardolphum Frisiorum primores ad Imperatorem mittit, ea postulat, quae siue negata, siue concessa, prorsus sibi opportuna forent. Proponebat autem, se in palustribus locis atque inculcis vitam abstemiam, indignam genere et meritis suis, in omni rerum penuria agere, direptuique Danis vicinis, et popularibus suis (quibus ob lares, sacra, mores patrios desertos, inuisus esset) patere: petere igitur a Caesare, vt in meditullium Imperii, ad loca culta vitifera, et tutiora, nempe ad Confluentes, Mosellaeque ripas amoenissimas, vbi more regio pro virtute sua degat, transferretur. Caesar etsi fallacem gentem, semper alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, atque eum tam impiae voci quantum nefas subesset, non lateret, tamen nunc animo temperat: si enim ea quae petebantur, aperte negarentur, se iure desciscere posse, iam sibi Danus persuaserat. Ne igitur merito cum velit queri, ac res nouas moliri Nordomannus queat, Imperator legatos benigne appellat, cuncta sibi curae fore respondet, Gotfrido nunciare iubet, vt constituto die in Bathauorum insula, cum paucis praesto sit: eo se missurum amicos, qui cum illo de summis vtriusque rebus colloquantur, ac de postulatis ex voto, animique sententia, provt aequum, vtrisque dignum fuerit, transigant. Posthaec Imperator remotis arbitris Hainricum militaris disciplinae praefectum, prudentem ac fortem vocat.

[Note: 24] Deinde Augustus, et legatus secretum consilium ineunt, diu aliud atque aliud consilium volutant, quonam pacto, externum et aduenam regem in fines Imperii, velut aspida in sinum soricemue in bulgam receptum, rursus abigant. Cum id vi ob inaccessa paludinosaque locahaud fieri posse perspicerent, placuit fallaciam fallacia trudere: et perfidum atque fraudulentum caput dolo aggredi, ac tollere insidiis. Caesar Eberbardum praefectum equestrem apud se exulantem, a Gotfrido domo pulsam, clam in Bathaviam cum armaris proficisci iubet: ibi latitare, atque tandem die dicto in curiam armis veste tectis irrumpere, fidem Caesaris inuocare, Gotfridum accusare: atque respondere connitentem ferro aggredi praecipit. Hainricus quoque suos


page 426, image: s0426

non cateruatim, sed sparsos per Saxoniam ad Bathauos irrepere: ibi se cum armis occulere, aduentum suum expectare, auditoque tumultu ad se conuolare ex latebris imperat. Ipse cum paucis Agrippinensem Coloniam accedit, secumque VViliberto vrbis archimysta assumpto, in Bathauiam pergit.

[Note: 25] Gotfridus audito horum aduentu, obviam illis procedit, coeuntque partes Hocreburgii: vbi Rhenus bicornis nuc et illuc dispargitur, et parte, quae vulgo Vala, a Caesare nisi fallor, Vacalos adpellatur, insulam Bathauorum efficit. Vbi primus dies vsque ad vesperam sermonibus vltro citroque de imperio et regno habitis, extractus est, vtrique postridie reuersuri, diuersoria quisque sua petunt. Vbi illuxit altero die, Hainricus mandat episcopo, vt Gisalam vxorem Gotfridi ex insula ad se vocet, cum ea colloquatur, atque eam cohortetur, vt ipsa virum mitiget, persuadeatque pacem seruare, amicitiam Caesaris, certa incertis praeferre. Interim ipse cum Gotfrido coit: cum consedisset vterque cum paucissimis amicorum, Eberhardus, superior intrat, fidem Augusti, rerum domini, praesidisque mundi implorat, legatum eius quiritando appellat, Gotfridi saeuitiam, iniuriam sibi illatam commemorat. Dumque hisce intentus respondere Danus parat, ab Eberhardo subito, ense stricto lethaliter in capite vulneratur. Excitato mox strepitu actumultu, Caesariani omnes vndique ex Iatibulis prouolant: concursu facto vniuersos Nordmannos, quos in insula inueniunt, obtruncant.

[Note: 26] Sublato hoste, atque inimico perniciosissimo, postea ad Caesarem Gunolphiam pergunt: vbi Hugo huiusce tumultus author captus, cum suis consultoribus poenas luit. Imperator oculos Hugoni erui imperat, eundem in Sueuiam in aedem D. Galli deportat. Inde in Prumiam transfert, vbi ille decedit, atque humatur.

[Note: 27] Dum haec ad Rhenum geruntur, pax foedusque inter Arnulphum regulum Boiorum et Suatebogum Morauum, in Austriaco Boiariae limite, in conuentu celebri Boiorum sacramenti religione, affinitate et lustrica liberorum adoptatione sancitur. Suatebogus Gisalam sororem Arnulphi vxorem duxit, filium Arnulphi ex concubina genitum lustrali die arrogat. Imperator hybernatum in Boiariam se confert, Reginoburgii hyemem consumpsit.

[Note: 28] Ad Nordmanni caeteri, audita clade suorum, vndecunque confluunt, duce Rollone Germaniam inferiorem inuadunt, Louanii trans Mosam castra faciunt. Contra quos Hainricus cum exercitu, praedas agere gentem ferocissimam prohibet. Ipsi Fauonium versus iter tendunt, Lutetiam Parisiorum, caput orientalis Franciae obsident. Hainricus iussu Imperatoris, dux copiarum cum vtriusque regni valida manu, vrbi et obsessis suppetias fert.

[Note: 29] Inter haec Caesar in Italiam pergit, Pontificatum maximum Hadriano tertio, a populo Romano in album Romanorum episcoporum inscripto, sicuti tum mos fuit, committit, atque iure suo fit author. Dumque Ticini conuentus agit, Paschalia ibidem celebrat, Scribaû [perhaps: Scribarum] Luithartus praefectus, episcopus Vercellensis Romam ad causas cognoscendas, litesque dirimendas pergit: decretum a Romano episcopo refert, licere episcopis Parochias, quas hostis alienus a religione Christi inuaserit, deserere, atque ad alias migrare vrbes, hasque incolere.

[Note: 30] Seditio tum atrocisima orta est, Ticini inter ciues, praetorianosque milites. Hi caesi, illi grauiter vulnerati, dum metu poenae vrbem relinquunt, fugam capessunt, inter fugiendum afflicti sunt. Letalis quoque ambitus, inuidiaque commune malum aulicorum inter purpuratos in apertum martem exarsit. Luitpertus, dequo iam dixi, amicorum Imperatoris locupletissimus erat, omnes senatores Caesaris dignitate vincebat, ab omnibus colebatur, omnes ad eum decurrebant, gratiam eius expetebant, ipsi parebant. Nemo nisi per illum ad gradum amicitiae Caesarianae ascendere quibat. Omnes illius amici esse volebant, sed totidem, quot volebant, esse non poterant. Huic Beringarius dux Fori iulii bellum indicit, Vercellas capit, suppellectilem, gazam opulentissimi sacerdotis diripit.



page 427, image: s0427

[Note: 31] Cumque talia in Italia fiunt, in Gallia Nordmanni certiores facti aduersus se exercitus, robora Germanorum, Gallorum aduentare: ante castra sua foueas crebras, vnum pedem quoquo versum latas, tres altas effodiunt, virgultis, ac stirpibus operiunt, et quasi perterriti in castris se continent, paucissimos suorum in faucibus viarum latitare iubent. Vbi Haiuricus legatus Imperatoris cum copiis eo peruenit, cum paucis exploratoribus speculatum castra, vbinam facillima expugnatu forent, obequitat. Qui angustias viarum insederant, prodeunt, virum sagittis cominus lacessunt. Hainricus calcar equo subdit, contempta hostium paucitate, acri impetu in eos inuehitur. Dani fugam simulant, nota diuerticula petunt. Hainricus studio insequendi ad scrobes trahitur. Equus in foueas cadit, excutitque ducem. Nordmanni adsunt, vidente toto exercitu legatum occidunt, armis exuunt. Nostri quidem opem laturi, verum sero prouolant: in fugam hostibus coniectis corpore potiuntur. Quod Suessonum Augustam deportatum, in templo D. Medardi humatur. Exercitus amisso capite dilabitur, domum quisque suam reuertitur.

[Note: 32] Imperator posteaquam certior factus est de nece legati, et virium suarum dissipatione, copias contrahit, ex Italia per Burgundiam in Gallias infesto intentoque exercitu contendit, Gallias percurrit, in agro Parisiorum aduersus Danos castra locat. Hugo tum dux Vestriae, Gothelinus [Note: Qui a Reginone Gozzilinus dicitur.] Parisiorum episcopus, duo fulmina belli, terrorque hostium moriuntur. Caesar Otoni Saxonia oriundo, filio ducis Ruperti a Danis occisi, ducatum in tutelam: sacerdotium Ascherico [Note: Qui et Haschiricus.] in fidem commendat. Foedus deinde cum Nordmannis origine Danis facit, traditque ipsis vrbes trans Sequanam, quae ipsum nondum receperant, imperataque detrectabant. Cimbri confirmata pace, in itaque societate cum Carolo, regionem ab Imperatore condonatam inuadunt, Rhotomagum occupant, caeteras vrbes in deditionem redigunt, superant, subigune: cum coniugibus et liberis ibi sedes perpetuo mansuri capiunt. Eaque Galliarum pars adhuc ab ipsis Normannia vocari solet. Id factum esse reperio anno Christi DCCCLXXXVI. Rollonem ducem gentis anno postea abhinc XXVI. Carolus posthumus, vxore illi data, cum popularibus religionem nostram amplecti persuasit, ipsum Rupertum vocauit.

[Note: 33] Porro Caesar pacata Gallia Germaniam petit, in Alsatia grauissimo capitis dolore decumbit, cui incisione mederi, ob atrocissimos morbi cruciatus coactus est. Recuperata sanitate in Sueuiam procedit: apud VVaiblingam conuentus agit. Vbi Beringarius Luitperto satisfacit, delicti veniam impetrat. Irmindruda filia Imperatoris Ludouici secundi, mortuo Bosone coniuge, Ludouicum filium impuberem (qui postea Italiam occupauit, ab Beringario excoecatus est) ad Augustum deducit, eidem illum commendat. Imperator liberis legitimis carebat, puerum, sobolem iustam Augustorum, nepotem Ludouici secundi Caesaris Augusti, patruelis sui, cognatum suum apud Kirchaim pagum Rheni adoptat, haeredemque atque successorem designat.

[Note: 34] Sub idem tempus Luithardus [Note: Luithardus, qui et Luituardus, et Luitualdus.] magister epistolarum a Sueuorum proceribus stupri insimulatur, quod familiarius, quam domus Caesareae maiestatis postularet, cum Augusta viueret, dignitate mouetur, praetorio eliminatur, in Italiam abit. Richarda [Note: Richarda, quae et Richardis Augusta.] tanta contumelia affecta, tam sinistro rumore aspersa, candenti ferro crimen adulterii obiectum diluit, diuino beneficio rumorum temeritatem coarguit. Deinde haud vnquam tactam se a Caesare, nedum a quopiam alio mortalium violatam esse persancte deierat. Misso, ac remisso repudio in Andelauu sacratarum foeminarum aedem, quam ipsa dedicauit, petit, ibi obi obiit, et sepulta est.

[Note: 35] Carolus posthaec rursus asperrima aegritudine afficitur, non solum corporis, verum animi quoque vigorem amisit: ingenio, mente torpescere et recuperascere coepit. Dum ergo Francofordiae mense Nouembri conuentum agit, omnes subito proceres, maxime Franci, Turogi, Boii, Saxones, nesine capite corpus imperii tabesceret, ab eo tanquam desipiente, ac plane iam delirante deficiunt: connitente


page 428, image: s0428

Hyldgarda [Note: Hildgarda, quae ab aliis Luitgarda dicitur, abbatissa in Cbyrbsee.] foemina cordata, sorore Caroli, Arnulphum regulum Boiorum, filium Carolomanni regis Italiae, atque Boiariae, vltro ad subeundam Imperii molem trahunt, rebus imponunt, curam Reip. suscipere iubent: Carolumque patrueli bellum indicere parantem, Sueui quoque, qui hactenus maximam habuerant apud illum authoritatem, et nec dum desciuerant, deserunt, ad nouum regem certatim, ne tarditas fraudi foret, properant.

[Note: 36] Imperator ab omnibus desertus, ne vno quidem ministerii misericordiaeue causa remanente, triduo in summa egestate fuit: fame periisset, nisi Luitpertus Mogontinus archimystes commiseratus versatilem rerum humanarum sortem, eum aliquot dies pauisset. Nihil infirmius ac mobilius esse potentia, documentum est clarissimus princeps. Qui cum esset Italiae, Galliarum, Germaniarum, Rhaetiarum, Vindelitiae, Noricorum, Pannoniarumque rector locupletissimus: tamen in illum fortunae saeuienri tantum licuit, vt subito de summo generis humani fastigio ad ima deiectus, obolo etiam eguerit. Quanquam literarum peritia pietate in deum, liberalitate erga pauperes insignis fuit: tamen fati iniqui vim, immeritissimus sensit, patienterque tolerauit. Nam tandem filium naturalem Bernardum supplex ad nepotem misit, se atque prolem eius fidei ac tutelae commendauit: victum duntaxat orauit. Arnulphus patruo Nidingam [Note: Nidinga, Neidingen.] pagum Sueuiae vbi habitaret concedit, redditus eiusdem vici, vnde victitaret, tribuit. Et in paucis post diebus Carolus vita defungitur idib. Ianuarii anno ab humano genere seruato octingentesimo, octogesimo octauo. Imperauit annos. VIID. X. in Veneto Rheni lacu [Note: In Augea maiore, Reichenau.] sepelitur. Primus annos Christi seruatoris nostri omnibus epistolis, libellis, diplomatibus addidit. Posthac id vsque ad nostrum aeuum hactenus obseruatum est.

CAPVT XX. Imperator Arnulphus Boiorum Dux. Vgrorum origo.

1. Arnulphus Caesar designatur.

2. Arnulphus dum extrema imperii membra negligit, Berengarius regnum Italiae, Ranulphus Aquitariae, Rardulphus superiorem Burgundiam arrogat, Galliae Narbonensi Ludouicus, Belgis Vido inhiat, Lotharingia in periculo versatur, Oto Galliae Lugdunensi a Gallis praeficitur.

3. Arnulphus omnes, qui defecerant, VVormatiam sub poena banm citat. Otto ad Arnulphum supplex venit et Franciam occidentalem cum Aquitania impetrat.

4. S. Dionysius ex Gallia furto sublatus cum aurato libro in Boiariam transfertur, et in monasterio D. Haimerani conditur. Libri aurati descriptio.

5. Monumentum ex quo probatur Dionysium Reginoburgum esse translatum.

6. Gisalbertus Dionysium furto subtrahendi ministerium praebet. Diploma Leonis IX. pro Reginoburgensibus de S. Dionysio pronuncians.

7. Arnulphus nonnullas regiones ad officium redigit. Rudolphus a Burckhardo praelio fusus se submittit, et Burgundiam in feudum accipit.

8. Arnulphus in Italiam tendit. Berengarius se dedit, Italiaque ipsi in feudum datur.

9. Arnulphus Pannoniam superiorem perlustrat, Suatebogum et Ratholdum filios naturales Reges constituit.

10. Nordomanni vrbem Senonum frustra obsident, Burgundiamque vastant. Imper atoris copiae aduersus Sclauos male pugnant.

11. Sunderholdus Archi Episcopus Moguntinus constituitur. Grando insolita et eluuies aquarum.

12. Vgri ex Asia in Europam veniunt. Eorum sedes primaeuae.



page 429, image: s0429

13. Vgri statas sedes ab Arnulpho impetrant, quas vndique dilatant, Daciam subigunt. Vngariae nomen. Auarorum et Hunnorum nomen extinctum.

14. Legati Romanorum contra Vidonem et Saracenos Arnulphi auxilium implorant.

15. Suatebago Boiemia; Ludouico, Bosanis filio, Gallia Narbonensis; et Hugoni praefectura Arelatensis conceditur. Reginoburgum conflagrat.

16. Nordmanni tribus praeliis superati vires redintegrant, et cum Segifrido et Gotofrido maximo suorum numero aduentantibus, vires coniungunt, Franciamque orientalem inuadunt.

17. Suatebogus Arnulpho rebellat. Franci contra Nordomannos copias contrahunt.

18. Dani Mosam superant, Francis praelio inferioribus castra occupant et tractum intra Mosam et Rhenum populantur.

19. Reliquiae exercitus profligati vires recipiunt. Cimbri noctu ingenti praeda in castra recedunt.

20. Arnulphus aduersus Nordmannos tendit, eosque loco sibi minus oportuno pedestri certamine aggredi decernit. Eius ad Franconas oratio.

21. Ingens praelium committitur Danis ad 90000. caesis et in Mosam praecipitatis.

22. Hatto Archiepiscopus Moguntinus. Nordomanni custodes classis relicti domum aufugiunt, et qui in Gallia collocati erant, Christianam religionem amplectuntur.

23. Franci occidentales Carolum Posthumum Regem Aquitaniae salutant et inungunt.

24. Suatebogus hostis Reipublicae iudicatur. Vgri et Poloni aduersus Suatebogum pro Dacia ab iis occupanda auxilia Arnulpho promittunt.

25. Arnulphus Mornuiam infestat. Vgri Daciam occupant et sorte diuidunt. Daciae inhabitatores.

26. Suatebogus latebras Hercyniae syluae petit. Sal ex Bulgarum regno vi foederis ad Morauos non deuehitur.

27. Carolus posthumus Galliis exturbatus Arnulphi opem contra Ottonem implorat, a quo et Galliae regnum in feudum accipit.

28. Otto et Carolus vterque armis instructi praelio decernere nolunt.

29. Angelscalcus et VVilhelmus quod cum Suatebogo clam senserint, laesae Maiestatis rei poenas soluunt. VVilhelmus frater ad Morauos fuga elabitur, eosque ad bellum concitat.

30. Vgri in Morauiam ab Arnulpho missi eam vastant. Suatebogus pacem petit, atque filio dato obside paucis post diebus moritur, eius filiis Morauia, Luitpoldo vero Autori Principum Boiariae, Austria in feudum conceditur.

31. Vgri viuente Arnulpho quieti, post eius mortem terras quasdam Boiariae praeripuerunt. Arnulphus ex Vta coniuge Ludouicum suscipit.

32. Arnulphus Berengario auxilia mittit contra Vidonem, quae tamen nulla re memorabili gesta ad Arnulphum revertuntur. Legati Romani Pontificis Amulphum ad vindicaudam Romam adeunt.

33. Arnulphus Italicam expeditionem suscipit, Bergomum expugnat, vrbisque praesidem Ambrosium cum cultu militari et insignibus potestatis ante portas suspendit.

34. Reliquae ciuitates se dedunt. Vido cum vxore fuga salutem quaerit. Tota Italia in deditionem recepta.

35. Arnulphus filium suum naturalem Suatebogum regem Lotharingiae appellat, Ludouico Bosonis filio quasdam ciuitates Burgundiae concedit.

36. Carolus posthumus regni auiti restitutionem contra Ottonem frustra petit. Suatebogus Lugdunum obsidet, adventante tamen Ottone obsidionem soluit.

37. Arnulphus Luitgardam imperii affectati suspectam in monasterium relegat.

38. Vido in Italia fulmine perit. Filius eius Lambertus a principibus Romani Senatus Augustus uncupatur. Arnulphus Italiam repetit.

39. Sueui in superando Apennino incommodum sentiunt. Berengarius Arnulphi nepos ob conspirationem suspectus. Exercitus Francus Romam pervenit.



page 430, image: s0430

40. Arnulphus in concione verba facit. Milites occasione leporis vrbem Romam expugnant. Angeldruda et Lambertus elabuntur.

41. Arnulphus Romae Imperator coronatur, populus ipsi iuramentum praestat. Formula iuramenti.

42. Coniurationis autores poena afficiuntur. Pharoldus Praefectus vrbis Romae relictus. Arnulphus. Angeldrudam persequitur et Spoleti obsidet.

43. Angeldruda praegustatores Arnulphi ad venenum Caesari porrigendum inducit. Caesar sumpto veneno capitis dolore affectus in solum genitale se confert.

44. Foedus cum Imperatore Graeco reno vatur. Fames. Suatebogus cum Proceribus reconciliatur. Boiemis contra Morauos auxilia promissa.

45. Bellum ciuile in Morauia. Moemarus Morauiae Dux Caesaris iussa detrectat. Luitpoldus resistentes ad officium redigit. Aribertus hostibus favens in vincula coniectus Imperatori traditur.

46. Carolus Posthumus mortuo Ottone regno Franciae Occidentalis potitur, pacemque cum Suatebogo pangit.

47. Imperatrix Vta adulterii crimine iurato se purgat duo et septuaginta compurgatoribus simul iurantibus.

48. Arnulphus paralysi afficitur. Veneficii crimen erumpit, eiusque autores poenas luunt.

49. Boii Suatebogum a fratre Moemaro prodente Eysenricho captum liberant. Eysenrichus captus e custodia elabitur.

50. Bichingus antea Sclauorum Episcopus, qui rebellante Suatebogo Magno ad Imperatorem aufugerat, Episcopus Batauensis constituitur.

51. Theodomarus Episcopatu mouetur. Arnulphus moritur, secundum nonnullos morbo pediculari. Vbinam is sepultus sit.

52. Mortuo Arnulpho plurimi Italiam invaserunt. Theodora Iohannem IX. Romanis Pontificem imgonit, vnde fabula de Papa muliere ortum traxit. Saraceni Campaniam, Calabriam et Apuliam vastant.

53. Italiae vsurpatores vnus alterum atterit, inde Berengarius potentia et au toritate crescit.

[Note: 1] POrro nepos illius ex fratre Carolomanno Arnulphus Caesar a Francis designatus, in Boiariam concedit, Reginoburgium conventum indicit. Francones, Turogi, Sueui, Boii, Venedi, Saxones frequentes adsunt, in verba noui principis iurant, atque ipse Arnulphus tanta fortuna sibi de improuiso data, quam maximo potest apparatu natalem Christi, Paschaliaque Reginoburgii perpetrat.

[Note: 2] Laetus praesenti rerum statu, rudis tantae molis, extrema Imperii membra curare negligit: quae si absque cunctatione continuo in tempore, quod omnium primum est, adiisset, haud dubie Imperii corpus integrum seruasset. Dum itaque cessat et potestate accepta frui, quam vti mauult praeclarissima Europae regna, quae ante tres annos coiuerant, rursus dilacerantur. Berengarius filius Eberhardi, foro Iuliani praesidis filius, Italiam intercipit, se regem adpellat. Ranulphus Aquitaniae sibi diadema imponit. Radulphus filius Conradi, nepos Hugonis abbatis, ducis Galliae Lugdunensis, cuius saepius supra mentionem feci, superiorem Burgundiam, inter Iuram montem, et alpes Cottias inuadit, apud diui Mauricii oppidum, quod Rhodanus alluit, accitis proceribus, et episcopis quibusdam, quos muneribus, ac blandimentis pellexit, rex salutatur. Galliam Narbonensem Ludouicus Bosonis filius ambit, Belgis inhiat Vido filius Lamberti ducis Spoletani. Nec Lotharingorum animos, tres hi auiditate pares, precibus, pollicitationibus, missis oratoribus tentare, et sollicitare cessant. Otto Franciae orientalis procurator, filius Roberti praesidis a Nordmannis occisi, a Saxonia oriundus, a Celtis, quibus hactenus iussu Imperatoris Caroli tertii, precario praesederat, Galliae Lugdunensi imponitur.



page 431, image: s0431

[Note: 3] Arnulphus intellecta perfidia hominum, sero tandem Franciam petit, Francofordiae concilium agit: superiores Tyrannos, nisi ad praescriptam diem praesto VVormatiae sint, proscribit: eos contra Rempub. Francorum fecisse videri iudicat: contractisque copiis transito Rheno in Vangionum vrbem contendit. Solus Otto Galliae Celticae legatus supplex ad Arnulphum, quod Carolus posthumus nactus annos duodecim, nepos Imperatoris Caroli Calui, iustus haeres superstes esset, pergit. Eius sic ratio erat, sic animum induxerat suum, stultum esse, bello, sangvineque quaerere, quod beneuolentia possis retinere. Posteaquam ergo fandi potestas facta est, Veni, inquit, maxime principum, ducatum a patruo fidei meae commissum, nepoti reddo: nec poenitet me famae, solum fecisse id, quod alii facere summopere fugitant. Christianus sum, concordiam amo-Christus Deus Opt. Max. prohibeat nefas, ne eorum incommodo, quibus prodesse debeo, meam comparem dignitatem. Non sum tam perditus ambitione: maius est regnum fastidirt, si verum fateri volumus, quam accipere. Franci occidentales, Francorum tuorum progenies, a Germania orbis regina, quae tibi summam rerum commendavit, migrarunt in Gallias. Nuper quoque VVitechundus, auus meus apud Saxonas ortus, euocatus ab Imperatore Carolo Calvo, patruo tuo magno, in Galliis cum suis nonsedit. Nunquam equidem committam, vt ob auiditatem meam nefarium bellum inter cognatos, atque consanguineos concitetur, populusque Christianus trucidetur. Si per te regnare licet, vtar beneficio tuo, et dabo operam, ne sim ingratus: si aliud tibo placuerit, malo pace tua, tranquillo ocio, procul a Repub. aulaeque strepitu perfrui, quam te inuito regnum, quod vndique arma erudelissimrum hostium, et nomini Christiano infestissimorum circumfremitant, non tam possidere, quam a Nordmannis ohsessum vi vindicare. Et regiam, et priuatam vitam pati didici: aequo animo opes, atque inopiam fero. Nimiarum opum magna iactura esse solet. Tu modo vide, amicum ne fidum, atque cognatum, an forsan quempiam advenarum, hostiumue, rerum Gallicarum potiri malis. Arnulphus contentus sorte, quae praeter spem oblata erat, ipsam vel Germaniam maiorem, quam vt ab vno commode regatur: ratus, Franciam occidentalem fidei tutelaeque Ottonis committit: addit et Aquitaniam, vt hanc Ranulpho auferat, illam aduersus Cimbros iure suo tutetur, mandat.

[Note: 4] Et Otto quo vicissim Arnulpho gratificaretur, sacra Galliae peculiaria surripit, Arnulpho tradit. Nempe Dionysium illum Gallorum turelarem coelitem: et quem tanti aestimant, librum auratum, atque gemmatum, ob honorem tanti herois, iussu Imperatoris Caroli Calui, rectoris occidentalium Francorum, aureis literis scriptum, et aedieiusdem diui amplissimae in agro Parisiorum sitae, dono datum. Arnulphus haec pietatis monumenta, Reginoburgii in templo D. Haimerani tutelaris Boiorum numinis condidit, vbi adhuc monstrantur, religiose coluntur, passim coit frequens populus, vota reddit. Nosque hos dies, quibus illa religionis pignora ex Gallia fuito sublata, et in Boiariam translata sunt, in fastos et acta retulimus, et festos habemus. Atque is, de quo dixi, codex, vitam et diuinam philosophiam Christi Domini Deique nostri, quos quatuor Enangelistas vulgus nuncupat, continet. In liminari pagina, Imperator Carolus Caluus, rex Franciae occidentalis, depictus cultu regio, solio residet in alto: dextra laeuaque adorabundi, ac supplices cornucopiae exhibent, cum hisce carminibus.

Francia grata tibirex inclyte munera defert,
Gotthiate pariter cum regnis inchoat altis.

CIRCVM REGEM HAEC PENTAmetra, hexametraque elegiaca scripta leguntur:

Hic residet Carolus, diuino munere fultus.
Ornat quem pietas, et bonitatis amor.

HLudouic iustus erat, quo rex non iustior alter,

Qui genuit prolem hanctribuente Deo.
Alma viro peperit Iudith de sanguine claro,
Cum genitor regnis iura dabat propriis,
Hic nomen Magni Caroli de nomine sumpsit,
Nomen et indicium, sceptratenendo sua.
Istius imperio codex resplendet, et auro,
Qui bona construxit multa fauente Deo.



page 432, image: s0432

AD VMBILICVM HI VERSICVLI SVNT:

Bis quadringenti volitant, et septuaginta
Anni quo Deus est virgine natus homo.
Ter denis annis Carolus regnabat et vno,
Cum codex actus illius imperio,
Hactenus vndosum calamo descripsimus aequor,
Littoris ad finem nostra carina venit.
Sanguine nos vno patris, matrisque creati,
Atque sacerdotis seruat vterque gradum.
En Beringarius, Leuthardus nomine dicti,
Queis fuerat sudor difficilisque nimis.
Hic tibimet Lector succedant verba precantis,
Vt dicas, capiant regna beata poli.

[Note: 5] Seruantur insuper in contubernio D. Haimerani saxa quadrata, in quibus hoc epigramma literis Romanis maiusculis insculptum est.

DIONYSIVS AREOPAGITA HIC REQVIESCIT SVB ARNVLPHO IMP. ET OTONE REGE SVB EVBVLONE ABBATE MONASTERII SANCTI DIONYSII GISALBERTVS FVRATVS EST QVINTO NONAS IVLII FVRTO SVBLATVS HVC VENIT PRIDIE NONAS DECEMBRIS TEMPORE TVTONIS EPISCOPI.

[Note: 6] Is Gisalbertus procerum locupletissimus fuit, ex composito sacrilegii condemnatus, de industria monasterium D. Diouysii deportatus, libenter a monaehis recipitur, cum quibus frequenter bene victitans (nam et habebat, quod dabat, et dabat nemo largius) longe gratior sactus est. Vbi satis fidei sibi habere videt, sumptus affatim suppeditans, dubiam coenam, vinum studiose optimum monachis, et contubernalibus omnibus monasterii, regio luxu apparat, in noctem protrahit conuiuium